July 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 1, image: s0965

SUCCINCTAE TRACTATIONIS DE IUDICIARIO PROCESSV.

CAPUT PRIMUM; DE FORO COMPETENTE.

DE Iudiciario Processu, DEO bene iuvante, succincte, et secundum usum modernum, magisque nunc frequentem, dicturus; puto id commodissime fieri posse, si ordinem, quem ipsa huius rei natura, et successus ultro suggerit, sequamur.

II. Nunc ergo cumis, qui litem in Iudicium deducere cupit, primo omnium dispicere habeat necesse, quemnam debeat Iudicem adire, et ut Is competens exsistat? Inde ergo et nostrae tractationis initium erit, Competentia Fori.(a)

(a) Olim plane alius procedendi modus de Iure Civili fuit. Hodiernus enim processus plerumque Ius Canonicum, ex quo et desumptus est, sequitur. Aliud est Ius dicere, aliud iudicare, pro quo notandum olim Citationes non fuisse in vus, sed Actor propria [Orig: propriâ] auctoritate in ius vocabat Reum, et renuentem trahere ac impellere poterat. Reusautem ab hac molestia se liberabat promittendo vadimonium, id est, spondendo, se velle in Iudicio comparere. Idque in ius vocare dicebatur; hoc fiebat apud Magistratum qui Iurisdictionem habebat, coram quo Actor factum narrabat, Praetor vel Praeses huic enarrationi convenientem Actori dabat actionem; Reus vicissim suas defensiones enarrabat. Et hoc erat Ius dicere. Magistratus enim de facto non cognoscebant, sed Iudicem dabant, qui postea dispiciebat, num res ita se haberet in facto, quemadmodum ab Actore et Reo hinc inde proponebatur. Moris autem erat, ut qui studium Iuris absolverunt, ad pedes magistratuum, id est, in inferiorib. subselliis sederent praxeos addiscendae causa, et ut ad alia officia promoverentur, hisce Magistratus causas cognoscendae committebant, et inde dicti fuere Pedanei Iudices. Et sane hi non habuere Iurisdictionem, sed tantum notionem, nec cognoscebant de iure, sed tantum de facto, Testes itidem audiebant et examinabant, tandemque diiudicabant an data Actio compereret Actori? an et exceptio Reo? partes vero non citabant. Atque hinc est, quod olim Iudicia multo citius finem sortita fuerint, quemadmodum colligitur. ex l. 3. ff. d. his quae intestam. delentur. Multae quippe lites etiam coram Impp. peragebantut, qui de plano et in continenti auditis partibus breviter eas diiudicabant. ut in d. l. 3. est videre.

III. Est autem Forum, locus Iurisdictionis, in quo Iudicia exercentur. Cuiac. in paratit. C. de Iurisdict. omn. Iud. Vel quod in cum locum controversias deferant litigantes; sicuti Negotiatiores, res; quas vendere volunt: vel quod olim Iudicia maxime publica, in fori area [Orig: areâ] nuda [Orig: nudâ] , caeloque adversa [Orig: adversâ] peragebantur. Francisc. Polletus, histor. fori Roman. lib. 1. c. 2. (b) Sicque forum competens, ille Iudicii locus est, qui necessatio a Litigantibus aditur; aut ubi saltem Reus (si electionem Actor habeat) nolens, volens respondere tenetur: quemque si maxime~ velit, effugere non possit.

(b) Iudicia namque olim in locis plerum. que apertis et publicis agebantur vitandae suspicionis ergo. Qui mos etiam adhuc hodie perdurat in dem Standrecht, in Iudicio Rotwilensi, atque in den Centgerichten, id est, eriminalibus Iudiciis, quae peraguntur sub dio. Sic apud Iudaeos iudicia peragebantur in Portis, apud Romanos in Foro, post eam foro aedificata sunt Praetoria, Rechtshäuser, vid. Speidel in Notalib. verb. Gericht, Nichthauß. Et ita etiamnum hodie Forum dicitur locus iudicii, respectu habito ad antiqum illum morem, quamvis lites non amplius exerceantur in Foro.

IV. Et sic Compotentia Iudicis, Basis ac fundamentum Indicii exsistit: (c) indeque dicitur defectum Iurisdictionis maximum esse; et nec iudicatum vocari mereri, si Iurisdicendi facultate careat Iudex. l. 1. §. fin. ff. ad S. C. Tertyll. l. 1. §. 1. ff. quod quisque Iuris. Ac ideo nullitas ex incompetentia fori proveniens, pro


page 2, image: s0966

insanabili, et irreparabili vitio habetur; adeo utsub statuto, vel alia [Orig: aliâ] dispositione, (d) Nullitates cunctas reiciente, haud ea comprehendi videatur: Ac si ex Actis evidens fit, Iudex illam ultro, etiam non requifitus, attendere et sententiam, absente quoque parte, et non vocata [Orig: vocatâ] , rescindere possit. Sebast. Vantius, in trac. de Nullit. rubr. de nullitate ex defectu Iurisdictionis, â princ.

(c) Si Iudex enim sit incompetens, omne quod coram eo agitur, nullum est. Ac quamnis Reus compareat coram incompetente Iudice, nec excipiat, tamen id quod agitur, nullum est; nisi expresse Iurisdictionem proroget, id est, nisi Iuri suo et incompetentiae renuntiet. At si litem contestetur, sciens Iudicem esse incompeteatem, tunc eiusmodi litis contestatio est quasi Contractus, atque ita Reus respondere tenetur, quasi ex novo Contractu: cum antea non esset obligatus.

(d) Quando dicitur, Statutum alicuius loci esse, quod cunctas nullitates reiciat, illnd tantum intelligendum est de illis nullitatibus, quae ex defectu sollennitatum procedunt, non quidem naturalium, sed ex Iuris subtilitate tantum inventarum. Iuris autem naturalis est, ut nemo nisi subiectus Iudici respondere teneatur; atque ita nomine nullitatum Iuris positivi, id est, Civilis (quae etiam vocari possunt accidentales: cum e contra Iuris naturalis nullitates nomen habere possint substantialium) venire possunt vitium in forma libelli, omissio nominationis actionis et similia.

V. Hincque porro dici solet, impune sperni citationem Iudicis incompetentis: (e) ac si is in contumaciam procedat, Sententiam ipso Iure nullam, nec opus esse, ut per appellationem irritetur. l. ult. ff. de Iurisdict. l. 1. in fin. l. 2. ff. ne quis eum, qui in Ius vocabitur, etc. tot. tit. C. si a non competente Iudice. Quodque in l. 5. ff. de Iudic. et in l. 2. ff. si quis in Ius vocat. respondetur: Si quis ex aliena Iurisdictione ad Praesidem vocetur, debere eum venire; cum Praetoris sit aestimare, num sua Iurisdictio sit? et in ius vocatum, non contemnere auctoritatem eius, qui Iurisdictioni praeest. Id intelligunt Alberic. de Rosate, Paul. Busius, et alii; ad d. l. 5. eo de casu, ubi Iurisdictioni Citantis, ipso Iure quis subsit: sed per Privilegium ab ea [Orig: eâ] eximatur. Nam sane tunc venire debet, Privilegium allegaturus. Vid. D. Praesid, in Delibat. ex lib. 5. ff. 1. 10.

(e) Iudexduplici ratione incompetens esse potest, videlicet ipso iure et ex Privilegio. Ad eum, qui ipso iure incompetens est, citatus venire non debet, neque tenetur, sed impune citationem spernit. Si vero ipso iurs Iudex sit competens, sed quis solum ex Privilegio ab eo exemptus exsistat, debet huiusmodi exemptus, si citetur, in honorem Iudicis competentis comparere, et Privilegium suum allegare. Ratio diversitatis est, quia ubi Iudex ipso iure competens est, habet ille fundatum intentionem, quae demum per exceptionem eliditur.

VI. Actor porro, sequitur forum Rei, c. cum sit generale. c. si Clericus. Ext. de foro compet. l. 2. ubi Sichardus. C. de Iurisdict. Barbosa in ariomat. Iuris. verbo Actor. in princ. (f) At vero Reus sortitur forum, variis ex causis: quarum quidem praecipuae sunt. (1.) Domicilium. (2.) Locus rei sitae. Ut et (3.) delicti ac (4.) Contractus. (5.) Connuentio, item, et (6.) Qualitas causae.

(f) Ab hac thesi excipitur. L. diffamari 5. C. d. ingen. manumiss. de qua infra cap. 2. thes. 5. agetur.

VII. Inprimis vero unusquisque eo in territorio, locoque forum fortitur, ubi Ius Civitatis, aut Domicilium habet: Da er verburgert, oder die Erbhuldigung gelaistet. l. hetes absens. 19. §. 1. et 2. in fin. ac §. fin. ff. de Iudiciis. d. l. 2. C. de Iurisdictione. l. eius qui. 27. §. 1. ff. ad Municip. Gail. 2. obs. 36. n. 2. (g) Esque haec fori species amplissima, et latissimam tribuit Iurisdictionem, ac potestatem. Iudex enim Domicilii, cognoscere potest in quacumque [Orig: quâcumque] causa [Orig: causâ] : (h) et quoque tam nomine personalium actionum, quam etiam rerum alibi sitarum. Vulteius ad l. 1. C. ubi in rem actio. D. Praeses in Delibat. ex lib. 5. ff. quaest. 7. Sic pariter in actione reali, etiam ea [Orig: eâ] , quae est de possessione, (i) convenite adversarium suum licet, vel in loco ipsius domicilii, vel in loco rei sitae, Vultetus in l. unic. C. ubi de possess. Adeo ut prope nullae inveniantur causae; quae coram Iudice Domicilii ventilari non possint; idque ideo cum omnibus aliis fori sortiendi rationibus, concurrit Frider. Hiltrop. in process. Iudic. p. 1. t. 2. De foro compet. n. 24. ubi n. 29. notat; si in realiactione, coram Iudice Domicilii sit litigatum, tunc per litteras requisitoriales, a Iudice sententiam ferenti peti, ut Iudex loci, sententiam in subsidium Iuris exsequatur. Quin et puniri potest subditus in loco Domicilii, etiamsi commiserit Crimen extra territorium Domini sui. l. 1. et 2. C. ubi de crimin. Ioseph. Ludovicus. decis. Lucensi 16. n. 18. Coppin [Orig: Côppin] . decis. 43. Thoming. decis. 5. cirea finem. Thesaurus. decis. 90. (k) Sed tamen haec omnia tum demum locum habent, nisi in loco rei sitae, contractus, vel delicti, domicilii forum praeveniatur. l. penult. ff. de Iurisdict. l. si quis. 7. l. ubi coeptum. 30. ff. de Iudiciis. Gail. 1. obs. 29. n. 5. ibique Graevaus consid. 2. n. 8. Decian. in praxi crimin. lib. 4. c. 21. Farinac. quaest. 7. n. 59. (l)

(g) In loco Domicilii, da einer verbürgert, oder Häußlich wohnet, indifferenter quilibet conveniri potest, omnium actionum et controversiarum nomine. Et sic primo Civis, v. g. Ingolstadiensis Augustae domum habens, ratione illius domus conveniri potest Ingolstadii, in seinem Burgertecht. Sed obii citur. l. ult. ff. d. Iurisdict. extra territorium ius dicenti impune non pareri; sed in isto casu Ingolstadiensis Iudex extra territorium ius dicit; Ergo, etc. Resp. in casu proposito


page 3, image: s0967

IudicemIngolstadiensem non ius dicere de domo in alieno territorio exsistente, sed solum personae, id est, suo Civi ut alteri, vindicanti v. g. domum illam Augustanam restituat.

(h) Pone aliquis contraxit Ulmae, qui Civis est Monacensis, vel solutionem in certo loco facere promisit, is eo loco ratione contractus conveniri quidem potest, sed et quoque in loco domicilii, ubi Civis est, ita ut actor electionem habeat.

(i) Quamvis enim in interdictis possessoriis solum de facto agi videatur, et ita Iudex domicilii extra suum territorium nihil cum auctoritate facere possit; attamen et hoc in casu non de mero facto, sed simul etiam aliquo modo de iure dissertatur Possessio enim facti quidem est, sed tamen in iudiciis possessoriis, nisi ea legitima sit, non attenditur. Ipsa ergo etiam cognitio, an allegata possessio vera sit nec ne? non solius est facti, sed ius secum etiam aliquod importat.

(k) In loco domicilii criminaliter accusari potest Civis, etiam propter delicta alibi, in loco longinquo perpetrata: quia delictum semper adhaeret personae, quamvis alibi deliquerit, et territorium contaminaucrit. Sed quid si poena graviot sit in loco delicti, quam domicilii, v. g. si Civis Ingolstadiensis in Saxonia adulterium perpetret, ubi adulteria sunt capitalia: quaeritur quomodo adulter Ingolstadii, ubi adulteria prima vice capitalia non sunt, puniendus sit? Et magis est puniri eum debere secundum locum domicilii, ubi captus fuit. Iudex enim domicilii non potest secundum alienum statutum iudicare. Sed e contra si Saxo Ingolstadii com~ittreret adulterium, et in Saxonia esset puniendus, non deberent decapitari: Ratio est, licet contrariorum eadem sit ratio, in criminalibus tamen in mitiorem partem solet descendi.

(l) Sciendum est in hisce duntaxat casibus locum esse praeventioni, ubi aliquis duos habet Iudices; Etqui primo aditus est, et eitationem emanari curavit, coram eo lis finienda est. Habetque Reus exceptionem pravenrionis et litis pendentiae, si alibi conveniatur.

VIII. Est autem Domicilium, appellatio Iuris, non facti; (m) nec sola possessio domus, quae in aliena civitate paratur, Domicilium facit. l. libertus. 17. §. sola domus. ff. ad Municip. l. 4. C. de Incolis. lib. 10. Sicque fieri potest, ut Domus sine Domicilio, et Domicilium sine Domo inveniatur. Nec etiam omnis, qui In loco aliquo domum habet, eamque inhabitat, statim ibi domicilium collocare putatur: sed insuper necesse aiunt, quod ita eam inhabitet. ut sedem ibi constituerit, animo perpetuo permanendi, non temporis gratia [Orig: gratiâ] : Daß einer allda häuß lich vnd beständig gesessen seye. l. nihil interest. 26. ff. de captinis. l. eins qui 27. §. 1. ff. ad Municip. l. 7. C. de Incolis lib. 10. Donell. 17. cap. 12. Unde incolae, quoe vulgo Beysitz oder Pfalbutger vocant, regulariter in loco habitationie respondere tenentur vid. Gail. 2. obs. 35.

(m) Aliud domicilium iuris est, aliud facti. Iuris est, quod habent Cives, quod perpetuo ibi manendi animum habent. Quamvis enim illi, qui sunt incolae, imo et ipsi Cives recedere possint, et Iuri Civitatis renuntiare; hoc tamen solum sit per actiones: regulariter quippe animum permanendi habent. Si tamen recedant, tunc ratione actionum iam natarum in loco illo, a quo recedunt, respondere tenentur, si scil: ibidem et inveniantur. Si vero non inveniantur, in loco novi Domicilii conveniri debent. Facti domicilium est, quod v. g. Studiosi et similes habent, qui quasi hospitantur in aliquo loco, domicilium enim facti habent, id est, de facto ibi sunt; non autem Iuris est: nam et neque Iuri aut oneribus Civitatis eos subicit, et neque iidem aliter locum Academiae accedunt, quam animo olim iterum recedendi.

IX. Notandum tamen hic [Orig: hîc] est, quandoque ea [Orig: eâ] conditione habitare, (n) quem in aliquo loco; ut antum ratione negotiorum ibi contractorum, et quo ad delicta forum illic sortiatur. Et ita plerumque Nobiles liberi, in Cinitatibus habitantes, ac etiam Syndici, et Officiales, Consiliarii item Magnatum, et Imperialium Ciu Itatum (qui haud ratione originis, vel Iuris civitatis; sed tantum quo ad Officium, Dominis illis sunt obligati) haud eo in loco, in omnibus casibus conveniri queunt: eoque nomine in literis conductitiis: In den Bestallungs Brieffen, sibi caveri plerumque curant. Forenses (o) eternim ad Officia electi in aliqua [Orig: aliquâ] Civitate, non ibi Cives vel subditi redduntur; quamvis etiam Civium privilegiis fruantur, et inde nec statuta loci, in eorum successione observantur. Paris de Puten in tr. de Syndicat. §. cinitatis officialis. c. 1. et 2. Menoch. consil. 86. n. 8. et 27. ac consil. 129. n. 15. Scheffer. 1. quaest. 39. Modest. Pistor. quaest 41. Card. Tuschus. lit. l. conclus. 72. n. 4 Vicissim alicubi non admittitur quis, ut bona possideat in alicuius Principis territorio, nisi cum onere etiam personalis subiectionis; Welche die landte huldigung nach sich ziehet. (p) Et quoque vagabundus, ubique conveniri potest. Hiltrop. d. loc. 18. etc. Ac tandem quae de Domicilio Originis, passim in Iure nostro habentur. l. 1. l. 4. C. de municip. et orig. l. Assumptio. 6. in princ. ff. ad Municip. non amplius attenduntur, quo ad effectum Iurisdictionis, si quis renuntiaverit Iuri Civitatis, Gail. 2. obs. 36. Afflictus decis. Neapoli. 384. ibique eius Additionator Caesar de Ursillis R. P. Paul. layman. in conclus. Canon. de Iurisdict. c. 1. n. 6. (q)

(n) Pro cautela notandum est, ut si quis petat domicilium habitationis sine iure Civitatis, wann einer in einem Orth wohnen, vnd doch nir Burger seyn will, tunc caute agit, si caveat, se velle tantum ratione futurorum contractuum et delictorum ibi coneniri, non


page 4, image: s0968

vero rati one contractuum iam alibi celebratorum, aut bonorum alibi sitorum. Cavere autem sibi potest per protestationem et literas Reversales. Sed tunc videbit Princeps aut magistratus, an ei concedere tale quid velit nec ne? Potestque aliquis Consiliarius Principis videre, an expediat vel non Principi consilia concedere. Si vero postea quid emat, de novo sibi, si modo Magistratus permittat, eiusmodi ex ceptionem procurare potest, vel in prima [Orig: primâ] Cautela [Orig: Cautelâ] comprchendere.

(o) Forenses si in aliquo loco degant, vel ut Consiliarii vel ut Officiales, non habentur pro subditis absolute; nisi ratione delictorum et contractuum, quibus durante Officio se obstrinxerunt. Nec in eorum successione; statutum loci, ubi moriuntur, attenditur; sed locus originis, vel ubi ius Civitatis habent; quamvis alias regulariter mortuo succedatur secundum loci statutum, ubi moritur, Porro alias mortuo ab intestato succeditur secundum statuta loci, ubi bona im~obilia sunt sita, et ita fieri potest, ut si in diversis locis defunctus bona immobilia relinquat, diverso illi iure succedatur. Mobilia vero dividuntur secundum statutum loci mortis, si ibi Civis sit vel incola privilegiatus, quales censentur Consiliarii et Officiales E contra fit ex bestamento: Si enim Bavarus Venetiie condat testamentum vigore statuti Veneti coram duobus testibus, illud etiam valet ratione bonorum in Bavaria sitorum, quamvis ibi plures testes requitantur. Ratio diversitatis est, quia alias testatus, alias intestatus decederet, quod Iuris ratio non patitur. Qui enim non fecit testamentum, censetur se accommodasse cuiuslibet loci statuto.

(p) V. g. Nobilis aliquis Suevus in Bavaria habet bona immobilia, Landgüter, hic in Bavaria conveniri potest etiam ratione contractuum, quos alibi, in Suevia puta, aut ubicumque celebravit, si scil. et in Bavaria praestitit homagium, secus si non praestitit. Ratio est, quia die Landsässerey facit aliquem subditum et Civem, welche Landsässerey per homagium, durch die Landtshuldigung inducitur. Ab isto tamen Iuramento multum differunt iutamentum Officii, die Amprspflicht, et Iuramentum Vasalli, gemaine Lehenpflicht: In iuramento namque subiectionis promittit aliquis vnderihänig, gehorsamb vnd gewärtig zuseyn; In iuramento Vasalli et Officii autem promittitur tantum trew vnd hold zuseyn. v. Speidel. in Notalib. verb. gewärtig fol. 417. etc.

(q) Hodie siquis renuntiarit Civitatis Iuri liberatur ab omni Iurisdictione loci originis da er als ein Burger gebohren ist. Sed de Iure Civili Rom. aliud erat

X. Sortitur secundo quis forum, ratione rei sitae (r) quamuls ibi domicilium non habeat constitutum. c. fin. ext. de foro compet. l. quod legatur. 8. ff. de Iudiciis. l. 1. et t. t. C. ubi in rem actio. l. forma 4. §. is vero. 2. ff. de censibus. Modo haec immobilis exsistat: nam si de re mobili quaestio sit, eius nomine, tum demum in loco, ubi illa sita est, vel invenitur, actionem institul posse Cuiacius notat, in paratit. C. Ubi de heredit. si Reus conventus, ibidem quoque inveniatur. Ac certe non sine distinctione, hoc intelligi debet: si enim, v. g. Ulmensis, Ingolstadii cum Equo divertat, quem ad me pertinere putem; haud possum eum hic [Orig: hîc] convenire, et Equum vindicare: sed ille habet ius domum revocandi; maxime si cautionem praestet de Iudicio susti. Aliud vero est, si sit fugitivus, vel difficilis conventionis: tunc enim recurrimus ad Ius, quod est de Arrestis, (s) et quaerimus, an equus ille arrestari possit? diversumque est dispicere, an sorum competens sit; aut, an licentia detur aliquem arresto innodandi? Adde Hiltrop. d. loc. n. 53, et seqq. D. Praeses in Delib. lib. 5 ff. quaest. 7. fol. 414. Sed vero, si res mobiles in certum aliquem locum; perpetua [Orig: perpetuâ] destinatione (t) sint perlatae, tunc ibi non aliter, ac res immobiles peti queunt. arg. l. Senatus 16. § fin. ff. qut satusdare cog. Schultes, lib. 1. quaest. 38. ac seq.

(r) V. g. ratione domus, quam Civis Ingolstadiensis Augustae habet. Huiusmodi enim Civis primo Ingolstadii, ut iam dictum est, hoe est, in loco sui domicilii, in seinem Burgerrecht, conveniri potest: Namque Ingolstadiensis Iudex tunc minime Ius dicit extra territorium, sed Civi tamquam suo subdito praecipit, ut hoc vel illud faciat, id est, ut Actori v. g. domum restituat. Sed et nihilomines Civis iste Senatui quoque Augustano, quoad illam domum Augustae sitam aliquo etiam modo subiectus este censetur, ut perinde et Augustae quoque conveniri possit, et in arbitrio Actoris sit, vel Ingolstadiensem vel Augustanum tudicem adire Iudex enim Augustanus habet Iurisdictionem super illam domum. Ergo Dominus etiam alibi Civis exsistens rem suam defendere tenetur aut dimittere. Secus est in rebus mobilibus. Cuius ratio est, quia v. g. Ulmensis (ut in exemplo theseos maneamus) utitur via publica, quae evilibet Civi Imperii secura esse debet. Si autem Actor dicat, incommodum sibi esse adire Iudicem alium, regerere reus potest, incommodum et pariter sibi esse hic submorari, et finem Iudicii exspectare.

(s)Atresta dicuntur quando aliquis sistitur et quasi firmatur in aliquo loco. Arrestum enim apud Gallos est firmum. Unde senten. tias, quae in rem Iudicatam transierunt, iidem Arresta vocant, q. firma, Regulariter autem arresta prohibita sunt, et certis tantum in casibus permissa, ut Gail. lib. singul. docei. Si ergo casus incidat. ubi aliquis arrestari potest, tunc non aliter solvitur illud arrestum, quam si arrestatus cautionem praestet, de Iudicio sisti in loco arresti. Quod si autem arrestans arrestum non prosequatur, i. e. wann der Arrestant in gewiser Zeit auff den Arrest nicht klagt, illud ipso iure solvitur. Nam iniquum est, aliquem arresto detinere, nec causas arresti iudicialiter probare, et tunc tenetur arrestans ad expensas. Forum enim per hoc ipsum arrestum comperens fieri solet.

(t) V. g habet aliquam Boutiquam in quodam loco, wann einer in einem frembden Orth ein Handel ereibt, vnnd daselbst ein Institorem oder Factor hat, tunc nomine ilsius Mercaturae, illarumque mereium conveniri potest in loco, ubi istam mercaturam exercet, Et ratio differentiae consistit in eo, quod merces transportatae, die man durchführet, non sunt subiectae loci, per quem transportantur, Iurisdictioni. Econtra qui mercaturam, v. g. Venetiis exercet, aequum est, eum illius mercaturae nomine conveniri posse. cum commodum ex loco percipiat.

XI. Itidem dere incorporali (u) Iurisdictione, puta, annuo censs, etc. cum quaestio est; tunc in loco, ubi sus illud exigitur, actio intentari potest: talia namque Iura, rebus immobilibus accensentur. l. si aliena. §. 1. ff. de usucap. l. 1. ff. commun. prad. Quod et resero ad debita Chirographaria, auffschlechte, oder lauffende Schulden. (w) Eorum enim nomine, tam contra debitorem, quam tertium, qui in quasi possessione talium Iurium constitutus est, in loco, ubi exigi possunt, instituere licet actionem. Schra der. 1. quaest. 40. n. 6. et seqq. Quod tamen, ita solum est intelligendum, si de eiusmodi Iuribus per se, ac principaliter, quaestio [Orig: quaestiô] sit instituta.

(u) Iurisdictiones enim et similia sunt rei im~obilis accessoria, eique cohaerent.

(w) Facti species haec sit, Titius Civis~ Monacensis debet mihi 100. florenos, vigore simplicis cuiusdam Chyrographi, ego hactenus percepi interesse, et sum Civis Augustanus. Nunc si aliquis veniat et praetendat Chyrographum hoc, quod ego habeo, ad se pertinere, dicatque die Schuld gehöre ihme zu, sane me Civem licet Augustanum Monachii convenire, et Chirographum illud vindicare potest. Petit enim non solum Chirographum, sed rem ipsam, i. e. pecuniam, quae a Monacensi debetur. Et hoc solum obtinet, si principaliter de hoc agatur, si enim tantum per


page 5, image: s0969

accessorium debitum hoc interveniret, secus dicendum foret.

XII. Insuper petitio hereditatis, (x) non solum in Domicilio Rei conventi; sed et iis in locis, ubi res hereditariae deprehenduntur, institui potest. l. unic. C. ubi de hereditat. et ibi Wesenb. in parat. ad finem. l. 7. C. de petit. haredit. Ac vero, si Immissio in possessionem rerum hereditariarum postuletur, et Iudicis Officium tantummodo imploret, non vero Actio intentetur: Menoch. de possess. acq. remedio 4. quaest. 52. 53. 54. et seq. Achil. personal. tr. d. adipisc. possess. n. 71. et seqq. fol. 31. etc. Si item de litigiosa [Orig: litigiosâ] , sou momentanea [Orig: momentaneâ] possessione agatur (qaum alii interim, aut Provisionale remedium vocant. Gail. 1. ubs. 5.) hoc vix aliter, quam in loco rei sitae fieri potest. Vulteim ad l. vinc. C. ubi de possess. n. 42.

(x) Notandum hic [Orig: hîc] , petitione hereditatis peti primo posse ipsam proprietatem hereditatis, et hoc vocatur Iudicium petitorium (2) institutitur aliquando possessorium, et Actor solum petit se immitti in possessionem, et hoc multo [Orig: multô] melius est: quia non tantum probari opus est, per que hoc praeterea onus probandi in alium transfertur. Semper enim favorabilior est persona Rei, et melior conditio possidentis. Et quamvis hoc fiat, petitorium tamen adhuc semper salvum manet. Veruntamen possessio hereditatis duplici remedio peti potest, scil. vel interdicto adipiscendae possessionis, quae in star actionis est, vel mero et nobili officio Iudicis, von Ampts vnd Obrigkeit wegen, ex mera aequitate. Hocque ultimum remedium promptius est, et minora requisita habet (3) etiam evenire potest, ut res hereditarias quilibet se possidere dicat, et ita possessio talis vocatur litigiosa, tuncque Iudex aditus non quaerit de iure unius aut alterius possessionis, sed tantum disquirit, quis vere possideat, hocque cognito, petitorium et possessurium ordinarium cuilibet salvum est. Quandoautem Officium Iudicis imploratur, vel de litigiosa possessione tantum controvertitur, tunc non in loco Domicilii rei, sed in loco rei sitae illud est petendum Ratio est, quia hic mera exsequutio, non actio adesse censetur. Exsecutio autem competit Iudici rei sitae; Ergo etc. quippe aliter Iudex sententiam exsequi non posset, sondern müeßt den Iudicem rei fitae darvmb bearüssen.

XIII. Tertio, ratione criminis, in loco perpetrati delicti forum quis sortitur, ibidemque puniri potest delinquens, licet sit peregrinus, (y) et alibi Domicilium habet constitutum. l. 1. et Auth. quain Provincii. C. ubi de crimin. Novell. 69. Tribuit namque delictum Iurisdictionem in delinquentem, etiam Iudici alieno. c. licet ratione. Ext. et c. Romana. de foro compet. in 6. Gail. t. de pignorat. obs. 3. n. 11. Idque locumhabet, licet delinquens, maiori praefulgeat dignitate, (z) aut privilegium habeat, ut non nisi sub certo Iudice conveniri queat. Dn. Magerus de Advocat. Armat. cap. 10. n. 505. et multis seqq. Talis item, graviori poena puniri potest, quam quae in iure communi est praescripta, si in loco delicti, alia sit municipali Iute constituta. Bart. in l. cunctos populos n. 20. C. de summa Trinit. Et quidem usque adeo, in loco criminis commissi, delinquens forum sortitur: ut ibi non corpotali tantum; sed etiam privationis, (aa) ac confiscationis bonorum, extra districtum Iudicis, in cuius territorio crimen patratum est, constitutorum; poena [Orig: poenâ] affici queat. arg. c. postulasti. Ext. de foro compet. ita tamen, ut regulariter ea bona, cuiuslibet loci Fisco cedant. Farinac. quaest. 25. n. 94. D. Prases. vol. 3. consil. 95. quaest. ult.

(y) Ratio est, quia quamdiu aliquis in alieno territorio versatur, debet se accommodare legibus illius loci, si ergo contra Leges delinquat, obligat se ad poenam. Haec tamen vera sunt, modo et ibi deprehendatur, nam si alibi capiatur, ex hodiernis moribus non remittitur ad locum delicti, secundum illud: Ubi te invenero, ibi te iudicabo, Metuunt enim Magnates, ne per eiusmodi actum remissionis alter in alterius territorio ius aliquod acquirat; fiunt tamen hodie tales remissiones ex amicitia [Orig: amicitiâ] . Olim autem Magistratus tantum erant Officiales: non Domini proprietarii ipsius Iurisdictionis, atque ita non habuerunt difficultandi causam ad denegandas remissiones. Quando vero delinquentes ex iure vicinitatis remittuntur, id non sit, nisi intervenientibus Reversalibus, daß ins künffeig kein Gerechtigkeit soil darauß erzwungen werden.

(z) Ratio huius est, quia Princeps tantum respectu sui territorii princeps est (sunt enim relata Princeps et territorium, sicut Pater et filius, qui tamen ratione suifilii pater est) Princeps itaque alieno in territorio, non Princeps, sed prinatus censetur.

(aa) Sit haec facti species. Civis Augustanus Augustae bona habens, falsas monetas Ingolstadii oudit, ubi et capitur et convincitur, ac tandem ad mortem condemnatur. Quae ritur nunc, an Iudex Ingolstadiensis possit pronuntiare, hunc monetae falsarium etiam bona Augustae sita per confiscationem amisisse? etenim non solum poena mortis, sed et consiscationis quoque huic crimini est constituta. Et respondetur, quod sic, quia confiscatio venit iure accessorii. Sed ulterius quaeritur, cui nam Fisco illa bona Augustae sita cedunt, Augustanone an Ingolstadiensi, quod est dicere Bavarito? Res apud Doctores maxime quidem dubia est; veruntamen praxi magis convenit illa opinio, ut quilibet Fiscus retineat bona in suo territorio sita.

XIV. Quarto, Forensis contrahens (bb) in aliquo loco; subicitur iurisdictioni illius loci, quo ad eum contractum. l. bares absens. 19. §. preinde ubi Dd. de Iudic. Idque procedit,


page 6, image: s0970

sive promittat, se ibidem solutionem facturum, sive hac [Orig: hâc] de re nihil fuerit dictum. Sin vero in alio loco, pecuniam promiserit (cc) se soluturum, quam quo contraxit; Is pro loco contractus habetur. Unusquisque enim intelligitur, eo in loco contraxisse, in quem, ut solveret, se obligavit. l. contraxisse. 21. De O. et a. Wesenb. in paratit. ff. de eo quod certo loco. At tum demum quis in loco contractus, vel destinatae solutionis forum sortitur, si ibidem quoque inveniatur. (dd) Et ita si alibi exsistat, non ad locum solutionis vel contractus vocari potest. c. Romana. §. contrahentes. De foro compet. in 6. Sin autem in loco contractus, aut solutionis, (ee) Debitor habeat bona, citari potest Is eo fine, ut in casu contumaciae, Creditor in illa immitatur. d. c. Romana. Conarr. pract. quaest. c. 10. num. 4 Et pariter quoque Actiones reddendarum rationum, (ff) licet personales sint; veluti Actiones tutelae, negotiorum gestorum, Maudati, pro socio, et reliquae; ibi instituuntur, ubi negotium gestum, vel administratio celebrata fuit. l. omnem. 20. ff. de Iudiciis. l. 1. et 2. C. ubi de ratiociniis agi oportat. Hiltrop. d. loc. n. 32. et seqq.

(bb) Ratio est, quod uti quoad delictum, sic et quoad contractum peregrinus in aliquo loco conversans, ibi se obligare et quoad negotia gesta legibus loci sese subicere censeatur.

(cc) Quia solutio est effectus contractus, et ille qui Ingolstadii promittit se Augustae soluturum, ratione intentionis Augustae contraxisse censetur.

(dd) Potest quidem absens tam ad locum domicilii, quam ad locum rei sitae citari, ad illud quidem propter obligationem, quam civitati et Reip. debet; ad hunc vero ut rem ibi exsistentem defendat. Aliter tamen seres habet ratione loci contractus: quia peregrinus in alieno tertitorio suditus tamdiu solum est, quamdiu ibi manet; quando [Orig: quandô] ergo abit, Dominus loci contractus nulium amplius actum Iurisdictionalem in eum exercere potest.

(ee) Ratio haec est, quia semel se subiecit Iurisdictioni is, qui in loco contractns aliquid promisit; si ergo se subtrahit, Dominus loci contractus Iurisdictionem suam tueri potest arrestando bona mobilia, vel immobilium proventus in loco contractus exsistentium, aut immitti in huiusmodi bona immobilia creditor potest, in casu contumaciae.

(ff) Idque fit propter faciliorem illius negotii expeditionem Etenim rationes facilius reddi possunt in loco, ubi negotium, propter quod ratio reddi debet, gestum est.

XV. Ex conventione, dum forum sortimur, Iurisdictio prorogati dicitur. Vocatur autem Iurisdictio prorogata, quae competit, et nititur partium consensu. c. P. et G. 40. de Offic. Iud. deleg. Verum, ut Prorogatio habeat locum, necesse est, ut iam ante aliqua Iurisdictio (gg) Iudicis sit, quae prorogari possit. l. 1. de Iudicht Zas. in l. 5. ff. de Iurisdact. Privatorum enim consensus, (hh) haud tribuit Iurisdicendi potestatem. l. 3. C. de Iurisdict. Sed hoc solum efficere potest ut Ludex ratione personae incompetens, consensu partium iudicare queat. Et ita regulariter, Ordinaria tantum Iurisdictio prorogatur. Schrader. de feudit. part. 10. sect. 3. n. 96. Non ergo prorogari potest Iurisdictio Delegati; (ii) propter strictam indolem Commissionis: nisi is sit ad unversitatem causarum delegatus. Hincque decisum invenimus, Commissariorum, etiam ab Imperatore impetratorum Iurisdictionem, prorogari posse. Mynsing. 2. obs. 52. Cail. 1. obs. 33. n. 3. et obs. 35.

(gg) Ratio est, quia non Entis nullae sunt valitates; Ergo ubi nulla est Iurisdictio, ea prorogari id est, extendi non potest.

(hh) Sed contra hoc obstare videtur, quod arbitrodari possit iudicandi potestas: cum arbitria redacta sint ad instar Iudiciorum. l. 1. ff. derecept. arb. Resp. Arbitrum non habere Iurisdictionem, sed tantum notionem, id est, cognoscendi potestatem, non vero auctoritatem ius dicendi, vel sententiam arbitralem exsequendi. Quod autem dicitur, arbitria esse ad instar Iudiciorum redacta, id intelligendum tantum est ratione processus, et formae procedendi, non vero ratione potestatis. Arbitria enim Iurisdictionem non prorogant. Talis quippe Arbiter sententiam exsequi non potest, sed si ita convenimus, alium Iudicem, qui Iurisdictionem habeat, adire debemus, qui exsequatur.

(ii) Ratio est, quod ad certam causam datus Iudex, ratione aliarum causarum sit prinatus.

XVI. Ac porro Iurisdictio prorogata, aliter locum non habet, nisi causa, de qua [Orig: quâ] agitur; sit eiusdem qualitatis.(kk) Et ita Iudex criminalis, nec ex prorogatione iudicare potest in Civilibus causis: sicque prorogari nequit Iurisdictio Iudicis appellationis, Iudicis feudalis, etc. D. Praeses in Delib. ff. lib. 5. q. 9. Quamus eriam olim fieri potuerit prorogatio, (ll) tam in personalibus, quam realibus actionibus, etiam sine consensu Iudicis comperentis, cuius forum praeteritur: Vultes. d. l. 1. c. de Iuris d. n. 110. et 166. At vero hodie, ubi Iurisdictio admodum Zelotypa est, prorogatio invito superiori, fieri non debet. (mm) Graevae 1. conclus. 40. n. 11. Interest enim Domini, ne subditus suus ab alio iudicetur; quia tali actu, facile praeiudicari potest Iuri superioris. Sicque feudi Domino, avocare causam licet, si Vasallus ipso invito, prorogare velit Iurisdictionem. Gail. 1. obs. 4. n. 45. Rosenthal. c. 12. concl. 1. n. 43. etc. (nn)

(kk) Quod Iurisdictio criminalis non possit prorogari videtur etiam illa ratio suadere, quod nemo membrorum et vitae suae sit Dominus, atque ita nec pacisci nec transigere circa vitam et membra sua queat, Certe cum ad


page 7, image: s0971

proregationem requiratur Iurisdictio eiusdem speciei in Iudice prorogato, hinc non tantum Iudicis appellationis Iurisdictio quoad causas primae Instantiae prorogari non potest, sed et nec Iudicis feudalis, quoad causas non feudales: aut econtra Iudicis non feudalis quoad causas feudales, etc. Quorum omnium ea est ratio, quod Iudex ad certum genus causarum datus, quoad alias diversi generis causas habeatur pro prinato, Iurisdictioneque carente.

(ll) Ratio est, quod omnis Iurisdictio a magistratibus olim non nomine proprio, sed Caesaris exercebatur, quo tempore omnes Iudices ad Caesarem pertinebant, et sic unus alteri non potuit praeiudicare.

(mm) Quilibet enim eam iure proprio vult habere, neque pati in Iuritdictione sua sibi praeiudicari.

(nn) Intellige in causa feudali.

XVII. Pariter, si quis Privilegium habeat fori, non tam suo, quam Iudicis competentis favore; (oo) tunc prorogatio aut fori renuntiatio, sine eius licentia [Orig: licentiâ] fieri non potest. Et ita Clericus, nequit prorogare alterius etiam Ecclesiastici Iudicis Iurisdictionem, absque consensu sui Diocaesani: Laici autem Iurisdictionem, (pp) eidem prorogare non est concessum, ne quidem cum Ordinarii consensu. c. significasti. 18. De soro compet. Eo, quod Iuri publico, non possit derogari pactis privatorum. c. si diligenti. 12. d. t. dissentit perperam, post Cuiacium Bocerus, in trac. de Iurisd. c. 7. n. 10. et seqq.

(oo) Nam alias tertio seu superiori praeiudicaretur. Sic enim Clericus non est sui iuris ratione Clericalium Privilegiorum, sed habet se ut membrum alicuius corporis, id est, vel Dioecaeseos vel totius Ordinis Clericalis.

(pp) V. g. Episcopus Eystettensis potest permittere, ut Clericus sibi subiectus coram Ratisbonensi Ordinario conveniri possit, cum hoc tantum tendat in praeiudicium Eystettensis Episcopi, non totius Clericalis ordinis. At si Episcopus permittere vellet Clericum suae Dioeceseos coram laico Iudice conveniri, id in universi Ordinis Clericalis praeiudicium tenderet, non tantum unius solum Dioecaeseos; ac proinde fieri non potest.

XVIII. Est et porro species quaedam prorogationis, cum quis specialiter et expressa [Orig: expressâ] renuntiatione spondet, ut ommbus inlocis, (qq) ubicunque inveniatur conveniti, aut etiam arrestari possit: nullo privilegio aut exceptione obstante. Bart. Zasius. et Dd. in l. si quis convenerit. ff de Iurisdict. Sic quoque interdum, Clausula obligationis instrumento adici solet, daß man einen vor allen, auch Gelstlichen Gerichten, vornemmen könne. Eoque in casu, in Curiis Episcopalibus, etiam ratione Civilium causarum, Debitores conveniri, et adversus eos Excommunicatio, pronuntiari solet. c. significasti. De foro comp. D. Praeses in thesauro practico verbo Geistliche Iurisdiction. Attamen in quibusdam locis, statuto inhibetur, daß kein Burger den andern, Weltlicher Sachen halber, für ein Geistlich Gericht fordern solle. Quale statutum Coloniae exstat. Cölnische Statuten. tit. M. fol. 87. et lit. P. fol. 113. et seqq.

(qq) Haec Clausula loco Cautelae notanda est, et omnibus obligationum Instrumentis inseri potest, sonderlich den Gutverschreibungen, ubi plerumque permittitur, daß man einen alsbald mit Mandatis Exsecutorialibus beklagen, und zur bezahlung anhalten könne. Contra hoc tamen obstare videtur, quod sic alterius speclei Iurisdictio prorogetur, adeoque nulliter, sed Resp. per talem fidei dationem et subjectionem. Ecclesiastico Iudici conscientiam esse obligatam, et ita sufficienter Ecclesiastici Iudicis Iurisdictionem fundari.

XIX. Ratione denique causae, (rr) adeundum est Ecclesiasticum forum in mere spiritualibus causis (quae hempe circa fidem Christianam, et sancta Sacramenta versantur: ut sunt haeresis, c. excommunicamus. §. adicimus. Ext. de hereticis. lites matrimoniales. Concil. Trident. sess. 24. De Sacram. matrim canon. 2. et his similes) Hucque etiam pertinent, quae ex Spititualibus dependent: (ss) Ut sunt causae Divortii, deflorationis, Ascriptionis prolis, Legitimationis; cum scilscet dubitatur, num aliquis ex legitimo matrimonio sit procreatus, vel non? c. perro. c. de illa. Ext. de ditiortiis. c. prudenter. de Donat. inter Vir. et Uxor. c. t. qui filii sint legitimi. Causae item usurarum, similiumue criminum Ecclesiasticorum, quorum cognitio et punitio ad Episcopos spectat; sive ea a Laicis, sive a Clericis perpetrentur. c. 1. de Offic. Iud. Ord. c. novit de Iudic. Est quoque Ecclesiasticus Iudex competens, in causis mixtis; quae scilicet temporale aliquid, spirituali adnexum habent: ut sunt Beneficiales, Iuris patronatus; c. quantode, Iudic. decimarum, omnium quoque Iurium, ac proventuum Ecclesiasticorum, piorumque locotum. c. si duabus. de Appellat. c. si Clericus, de foro compet. Testamentorum etiam, ac legatorum, ad causas pias. Concil. Trid. sess. 22. c. 8. Eo item pertinent causae omnes, quae contra Clericos moventur: sive Reales, sive Personales, sive Civiles, sive criminales. c. 1. c. si quis, de foro compet. c. Etsi Clerici. c. Clerici. de Iudic. Causae item iniuriarum, quibus personae Ecclesiasticae a Laicis afficiuntur, etc. Ac vide de bis omnibus. Synodales Constit. Episcopatus Constant. part. 4. tit. 2.

(rr) Supra dictum est, in omnibus causis posse reum conveniri in loco domicilii; haec tamen intelligenda sunt secundum modum Iurisdictionis illius Magistratus. Cum ergo quaedam causae occurrant, quae non pertineant ad saecularem Iurisdictionem; exinde sequitur ratione illarum causarum, aliud forum esse ad eundum. Et sustinet quilibet Catholicus Christianus fere duplicem personam, saecularem, videlicet ratione Civilium negotiorum,


page 8, image: s0972

utque sic Civilem habet Magistratum; ac deinde Ecclesiasticam, respectu scil. Ecclesiasticarum rerum, et hoc intuitu alium etiam habet Iudicem, Ecclesiasticum nimirum, subditaque est spirituali Iurisdictioni, v. g. si quis haereseos sit suspectus, istud delictum est Ecclesiasticum, et ita Ecclesiasticus iudex de eo cognoscit, an quis sit haereticus, et in quo gradu/ sed postea haereticum poena mortis punire, ad saecularem Magistratum pertinet, quoad scil. poenae exsecutionem, non autem cognitionem.

(ss) Illae causae, quarum hic mentio fit, tantum etiam ad Ecclesiasticum Magistratum pertinent, cum ratione cohaerentiae, tum et ratione criminis, quantum quidem iterum quoad instituendam de eo cognitionem, non vero inferendam poenam attinet. Ut v. g. quando quaestio est, sitne contractus aliquis usurarius nec ne, de hoc cognoscere ad Ecclesiasticum Iudicem spectat; sed an hic vel ille talem contractum celebrarit, de facto scil. id saecularis iudicat, Porro Ecclesiasticum forum interdum fundatur ratione causae, ut iamdictum est. Et tunc tam Clerici quam Laici coram Ecclesiastico Iudi ce conveniri possunt. Interdum vero fundatur ratione personae, ut quando per sona Ecclesiastica est convenienda, et tunc huiusmodi personae in foro Ecclesiastico, tamquam in suo domicilio conveniuntur. Sicque exceptionem fori declinatoriam habent (i. e. exceptionem fori non competentis, si in saeculari, a quo declinant, conveniantur.) Sed sciendum est hisce omnibus de rebus, et quando causae proprie ad forum Ecclefiasticum pertinent, inter Catholicos maximas controversias moveri. Sic status sueviae semper protestati sunt contra Statuta Synodalia Constantiensia, quasi in iis multi casus foro Ecclesiastico adscribantur, qui tamen ipsorum Iudicio, ad saeculare forum spectent.

XX. In Actione autem reali, nonnullis in locis, etiam Clericus coram saeculari Iudice (tt) conveniri solet: post Mynsing. et Gail. Hiltrop. d. loc. n. 86 ut et in possessorio causae spiritualis, (vu) aut si de ea incidenter quaestio moveatur, laicus competens Iudex exsistere putatur. Idque colorant hoc praetextu; quasi tunc tantum respiciatur factum, non Ius. Mynsing. cent. 2. obs. 67. num. 3. et seqq. Gail. 1. obs. 37. num. 5. et obs. 38. num. 1. Camill. Borell. in summa Decisionum. tomo. 1. tit. 43. n. 20. et seqq. ubi ita in diversis Regnis et Provinciis, observari refert. Quae tamen omnia recte improbat, R. P. P. Layman. Theol, moral, lib. 4. tr. 9. c. 2. n. 10. et seqq.

(tt) Probant hanc The sin aliqui hac ratione, quod dicant, Clericum possidentem bona non Ecclesiastica, sed omni ex parte saecularia, v. g. quae a saeculari empta sunt, huiusmodi bonorum ratione eum diiudicari ut saecularem. Sed respondent Theologi, accessorium sequi naturam sui principalis: cum itaque illa bona sint accessoria ad personam, quae Privilegium fori habet, ea sine piaculo coram saeculari Magistratu conveniri non poterit.

(vu) In Ecclesiasticis causis possessio nen adiudicatur sine titulo, et summaria coloratione iuris; et ita possessio iuri tam annexa est, ut numquam planeab ea separata sit. Notandum denique, quaidam causas nihilominus in foro etiam Civili tractari, licet ad Canon. spectent; sed tamen ita, ut ne in Civili quoque foro secundum Ius Canonicum diiudicentur, v. g. iuramenta, praescriptiones, etc. Et sane quoad praxin nihil certi, quaenam causae ad Ecclesiasticum forum pertineant, statui potest. Aliter enim hac in re proceditur in Hispania, Regno Neapolitano, Gallia et statu Veneto; Nec in Germania praxis ubique uniformis est, cum in Camera Imperiali multa ad forum saeculare trahantur, quae ex iudicio Consistoriorum ad forum spirituale pertinere putantur.

XXI. Ratione itidem causarum, fundatur Iurisdictio Feudalis. (ww) Et quidem si inter duos Vasallos, de feudo fuerit contentio, et uterque sibi rem, tamquam feudum vindicet; ea in rem Actio, non coram Domino loci, ubi res sita est, sed coram Feudi Domino, institui debet c. unic. §. fin. de prohibit. feudi altenat. per Frider. c. verum. c. tramsimssa. 6. Ext. de foro compet. Vult eius 2. de feud, c. 2. Rosenth. c. 12. concl. 1. et 2. Idque tam in petitorio, quam possessorio procedit. Vielt. d. c. 2. n. 13. Borcholt. de feudis. c. 10. n. 24. Ac quoque Dominus Iudex est, etsi Vasalli Clericiexistant; (xx) et ita se habere praxin totius mundi, tradit Zasius; de feudis part. 11. n. 7. At vero, si de possessione feudali litigiosa [Orig: litigiosâ] , seu summarissima [Orig: summarissimâ] sit (cum scilicet de simplici detentione abstracta [Orig: abstractâ] mentione feudi, sive proprietatis, inter Vasallos, aut etiam inter Dominum et Vasallos, contentio oriatur) tunc lis illa, etiam coram Ordinario peragi potest. Menoch. retinen. possess. remed. 3. n. 422. Rosenthal. c. 12. concl. 12. Quia inibi solum dispicitur quis detincat, vel detinere debeat rem; ne partes veniant ad arma: Id quod Index rei sitae, facilius, quam Feudalis prohibere potest. Quomodo autem intelligendum sit, quod Dd. tum demum inter duos Vasallos, Dominum Iudicem esse, tradunt; si uterque litigans, ex aliis Feudis, (yy) quam eo, quod controversum est; eiusdem Domini Vasallus exsistat, docet Rosenth. d. c. concl. 2. n. 14. etc.

(ww) Ratio est, quod qui feudum constituit co ipso (quia rei suae quilibet Dominus et arbiter sit) reservare sibi dispositionem et decisiones videatur circa lites mere feudales inter suos Vasallos. Et haec dispositio seu decisio litis vocatur Iurisdictio feudalis, eamque Dd. dicunt habere posse etiam privatum. Verum si res penitius consideretur, huiusmodi feudalia Iurisdictio in privato proprie non est Iurisdictio.


page 9, image: s0973

sed verius tantum explicatio mentis et voluntatis Domini feudi inter suos Vasallos, atque ita lis illa dicitur merc feudalis. nam si inter duos Vasallos lis sit, non ex iure feudali aut circa feudum decidenda, tunc Iudex ordinarius adeundus est.

(xx) Curautem Clericus ut Vafallus conveniri possit coram saeculari, non vero ut possessor rei saecularis, quemadm. in thesi praeced. dictum, ratio differentiae est, quod Clericus de feudo conventus non conveniatur ut, subditus, sed mere ut Vasallus nomine feudi, abstracta [Orig: abstractâ] ipsius Clericali persona [Orig: personâ] . At vero si nomine rei conveniatur, id subiectionem aliquam Ordini Clericali minus honestam arguit. Vasallus autem subditus tantum honorarius est. Et denique Ius Canon. Extr. d. feud. concedit dominis; ut nomine feudi Clerici Vasallo ius dicere queant.

(yy) Siactio vel lis exsistat mere feudalis; tunc si ea duos Vasallos concernat, qui quoque alia non controversa feuda ab eodem Domino habent, lis illa cotam Domino est agitanda. Sin litigantes alia feuda ab illo feudi Domino non habent, tunclis ista pertinet vel ad ordinarium Magistratum, vel ad Pares Curiae. Huius rei alia ratio vix daripotest, quam quod ita ubique fere usu sit receptum; simile tamen est Barbaricae consuetudini.

XXII. Cum autem inter Dominum et Vasallum lis est, ut cum causa Dominum concernit, id est Domini damnum vel lucrum in ea [Orig: eâ] quaestione versetur (ut si Dominus teneatur alie vi Vasallo de Euictione) tunc Pares Curiae (die Lehenleuth, oder das Manngericht) Iudices exsistunt. c. unic. de Investit. in marit. facta [Orig: factâ] , c. unic. An apud Iudic. vel Curiam, etc. Rosenth. d. cap. 12. concl. 3. Sin vero Vasallus a Domino, eoram Paribus conventus, se Vasallum esse neget, (zz) aut Dominus a Vasallo conventus, eum pro tali non agnoscat, controversia ad ordinarium rei Iudicem, pertinebit. Rosenth. c. 12. concl 4. n. 9. Et habent quoque aliqui Domini in usu (praesertim qui Vasallos suos, simul su bditos esse asserunt (ut omnes lites feudales, in eorum Curiis, seu Iudicio Aulico, ventilari queant.

(zz) Videlicet si Actor dicat rem esse feudalem, Reus vero neget, iam res eo ipso non est mere feudalis, et consequenter lis ad ordinarium Magistratum pertinet. Quippe illa tantum causa habetur pro mere feudali, quando et Reus et Actor rem fatentur esse feudalem; quod si itaque in proposito exemplo Actor v. g. dicat, rem controversam non esse feudalem, adeoque eam ut suam vindicet, Reus vero praetendat, se illam possidere ut feudum, lis isthaec tamquam non mere feudalis coram ordinario magistratu est pertractanda, qui cum cognoverit rem esse feudalem, litem ad Dominum feudi remittet.

CAPUT II. DE VARIIS IUDICIOrum Speciebus. THESIS PRIMA.

IUdicia varie dividuntur. Et (1.) quaedam Publica sunt, quaedam Privata dicuntur: quae tamen Divisio, hodie in Praxi, haud ullum usum habere videtur. Et nunc magis expedit scire, quodnam Iudicium Civile, quod Criminale vocetur? qua [Orig: quâ] de re discors quoque est Opinio Dd. D. Praeses in Delibat. ex lib. 5. ff. quaest. 4. Ac communissime in eam sententiam est itum, ut quando in Iudicio principaliter agitur ad commodum privatum, (a) sive id ex delicto, si ve ex contractu descendat (si modo pars aliquid sibi adiudicari petat) tunc Iudicium vocetur Civile. Quando vero ex delicto id oritur, et principaliter agitur propter crimen perpetratum, ad poenam Fisco applicandam; hoc est, ob commodum, vel vindictam publicam, tunc semper Criminale Iudicium vocatur: sive iam corporalis, sive pecuniaria tantum poena veniat infligenda. Duaren. 1. disp. 35. Menoch. consil. 265. Marcell. Cala de modo articul. glossa. 2. f. 45. etc. Hilirop. pari. 1. t. 4. num. 1. Sane ex quovis delicto, agi potest dupliciter, civiliter, et criminaliter. (b) §. in summa. Inst. de Iniur. l. fin. ff. de privat. delict. l. qui nomine. 25. l. hodie. penult. §. 1. ff. ad l. Coritel. de falsis. Civiliter ad interesse, et sie ad prosecutionem rei familiaris, criminaliter ad poenam. Maranta. part. 4. distinct. 1. nu. 4. et 8. Priori modo, persecutio fit per Actionem, quae in factum dicitur, Posteriori per accusationem. Harumque neutra alteram tollit. l. rei communis. ff. pro socio l. 7. in fine l. 9. de condict. furt. Peguer. decis. 27. in addit. Pingitzer. 2. quaest. 10. n. 13. Berlich. tomo ult. concl. 24. ad finem, et concl. 45. At vero cum quaeritur, an in causa criminali, possit appellari? (c) tunc ex sententia [Orig: sententiâ] nonnullorum, ea solum pro tali habetur, Welche ein Leibstraff auff sich trägt. Et ita ubi talis quaestio deest, ibi, lic et pro Mulcta Fisco adplicanda [Orig: adplicandâ] agatur, (d) appellationi tamen deferendum aiunt. P. Frider. Mindan. 1. de process. extrah. c. 9. sect. 8. et. 12. Matth. Steph. in praefat. com. ad Ordinat. Criminal. Caroli V. D. Praeses, de Appell. c. 7. §. 4. Quod tamen non probandum esse videtur. arg. §. praeterea. 11. Inst. de publ. Iudic.

(a) Nempe illa actio Civilis est, quae tendit ad commodum Actoris privatum. At accusatio criminalis est, quam vel instituit Fiscus, die Obrigkeit von Amptswegen, vel etiam privatus, sed non ad suum commodum, verum ad vindictam publicam procurandam, sive iam illa vindicta fit poena corporalis sine pecuniaria fisco applicanda.

(b) Criminalis actio non praeiudicat Cinili,


page 10, image: s0974

nec eam ab sumit aut vice versa. Ratio est, quod tendant ad diversos fines.

(c) De consuetudine Germaniae in Criminalib. non appellatur, ne per appellationem retardetur exsecutio; datur tamen recursus ad Principem. Et ita in Camera Imperiali, quando Reus proponit processum contra se institutum fuisse nullum, aut se contra naturalem aequitatem gravari, tunc illae supplicationes acceptantur. Quod etenim quandoque fit, cum Civitates Municipales vel Landsassii merum Impperium, den Blutbann, hobentes criminaliter accusatos iniquissime gravant. Datur enim recursus zu den Landis fürsten.

(d) Hoc est nihilo minus Peinlich, hoc tamen Peinlich non derivatur a Pein, id est, cruciatu corporis, sed a poena, ut sit quasi Poenalisch vel Poenalstraff, etc.

II. Vulgata porro divisio est Iudiciorum, qua alia Ordinaria, alia Extraordinaria dicuntur. Sed nec haec divisio, pro ut olim consi derata fuit, nunc est in usu. vid. D. praesid. in delib. ex lib. 5. ff. quaest. 3. Hodie autem Iudicium aliud Ordinarium, aliud summarium (e) indigitatur. Maranta, in specul. part. 4. dist. 9. Summarium illud appellare solemus, in quo proceditur de plano, sine strepitu, et figura [Orig: figurâ] ludicii; levato, ut loquuntur, velo, (f) ac sola [Orig: solâ] facti veritate in specta [Orig: spectâ] . Vicissim Ordinarium reputatur, in quo proceditur, sollemni iudicandi ordine observato. Clement. saepe. ubi. C. C. d. V. S. At quamvis summarie procedatur, nihilominus tamen, ea Iudicii requisita observari debent, quae ex iure naturali, vel gentium descendunt. Sicque etiam in Summario Iudicio, Citatio, arg Clement. Pastoralis. dere Iudic. Probationes item necessariae omitti non possunt. c. novit. novit. Ext. de Iudic. Econtra, hic [Orig: hîc] non opus est, solen ni libello, sed suffi cit petitio qualsis, qualis; quae contineat solam facti narrationem, claram: et ille etiam actus, qui immediate subsequitur implorationem, vim habet litis contestationis. Dilationes porro dantur breviores; et eae amputandae sunt, in quantum fieri potest. Calumniae quoque cessat Iuramentum. laete Marcell. Cala. tract. de modo ar ticul. gloss. 3. §. 1. sine figura [Orig: figurâ] Iudicii. Cacheranus decis. Pedemon. Hiltrop. part. 1. t. 4. n. 43. etc. Et quidem summarium Processum, causae quaedam admittunt, ex sui natura [Orig: naturâ] : (g) eique locus est in causa alimentorum futurorum; quia expeditur de plano, et etiam die feriato. l. 2. ff de feriis. Habent quoque Summarium Processum, causae Mandatorum: (h) ubi in cipitur a Praecepto. Sic et Summarie proceditur, cum agitur de sententia [Orig: sententiâ] exsequenda, etc. Pluresque adhuc casus recenset Althusius, Dicaeolog. 3. cap. 54. n. 5. etc. Quandoque etiam Commissiones, a Principibus emanare solent, ut summarie altqua causa tractetur; quod tamen in dubio non praesumitur factum. vid. Schrader. cons. 37. (i) Multorum quoque locorum statutis, ut et in Bavariae Electoratu, Chur Bayrisch Landtrecht. part. 1. tit. 1. art. 3. et 4. tit. 10. art. 1. 2. tit. 11. art. 10. in arbitrio est Actoris, summarium, vel ordinarium instituere Processum: hocque absoluto, sententia quidem Exsecutioni demandatur; sed tamen Victus, postea ad Ordinarium Processum redire potest. Maranta. d. distinct. 9. n. 9. et seqq. Fachinae. 10. controvers. c. 80. et aliquot seqq. lta quoque in Aulis quibusdam, Supplicatorio absoluto Processu, (k) Ordinario adhuc agere licet. Estque Supplicatorius Processus, ubi gravatu???, oblato in Curia [Orig: Curiâ] Aulica [Orig: Aulicâ] , Supplici libello, Ius suum dedueit. Sed eo non praeiudicatur ordinariae, et pleniori cognitioni, postea ad partis petitionem instituendae.

(e) Summarium Iudicium illud est, in quo observatur tantum Processus Iuris naturalis. Hic autem Processus consistit in eo, ut primo partes citentur, quia si contra absentem non eitatum aut nec auditum procedatur, id contra naturalem aequitatem fieri videtur (2) re quiritur ut ambae partes audiantur, hoc est, Actor factum narret, reus vero se defendat. (3) de Iure naturali requiritur, ut Iudex neutri patri credat, sed utraque audita [Orig: auditâ] , meritisque causae utriusque bene perpensis, sententiam demum absque praecipitatione ferat. Econtra in Iudicio Ordinario omnes sollennitates Processus sunt observandae, quae non solum Iuris naturae sunt, sed et quae de Iure posi tivo, id est, Civili et Canonico requiruntur.

(f) Ab antiquitate petitum hoc. Fuit enim olim (imo et hodie quoque quibusdam in locis ita observatur) inter alias Iudicii Ordinarii sollennitates et haec, ut Iudices post Tapetes sederent, unumque post alterum seorsim audirent, nihil horum vero in Iudicio summario, ubi ut aliis pluribus, ita et hac sollennitate remota [Orig: remotâ] , de pleno quam citissime procedi solet.

(g) Eae puta, quae celerem expeditionem requirunt, nec moram patiuntur, ut in alimentis similibusque.

(h) Dieuntur illae, ubi in cipitur a praecepto, id est, ubi res ita est comparata, ut non videatur requirere causae cognitionem, sed potius tantum exsequutionem. Verum in causis Mandatorum post summarium Processum finitum, et exsequutioni mandatum adhuc superest Ordinarius Processus, nec sententia ex Processu summario transit in rem iudicatam, nisi quoad exsecutionem et Interim, v. g. in exemplo, Caius titio mutuo de dit mille florenos sub hypotheca omnium bonorum, et cum ista Clausula, daß in fall nicht haltens der Gläubiger Macht haben soll, all vnd jede deß Debitoris Giüter, mit oder ohne Rechr anzugreiffen, zu sich zu ziehen, vn~ biß zu völliger bezahlung in Handen zubehalten. zunutzen, zuniessen, vnverhindert Menlgklichs. Hocin casu Creditor Caius, resistente debitore titio, non potest quidem fundum hypothecatum ingredi, et vi usurpare; attamen illae et similes Clausulae, quae dieuntur Exsecutivae,


page 11, image: s0975

(viquarum cum debitor ipse quodammodo sibi sententiam dixerit, post sententiam autem sequatur exsecutio, non poterit hic in stituendo aliud iudicium, exsequutionem impedire) hoc operantur, ut Creditor auctoritate Iudicis, omnib. Rei exceptionibus remotis, a Iudice Ordinario petere possit se immitti in possessionem bonorum hypothecatorum. Quia haec ita quoque obtinent, ut esto debitor exceptiones habeat, v. g. contra Instrumentum non numeratae peeuniae aut alias, nihilominus tamen non possit remorari exsecutionem sententiae in causa Mandatorum latae; sed id tantummodo huiusmodi debitori relinquitur, ut post exsecutionem peractam, Ordinarium deinde instituere possit processum: prior quippe sententia sustineri debet in exsecutione, donec aliud iedicetur, cum interea non requiratur, an bene vel male iudicatum sit, sed tantum an sententia lata sit. Atque ita sententia exsecutioni demandatur, quamvis pars ad versa praetendat, sententiam esse nullam, se contra illam esse restituendam, etc. Nisi nullitas in continenti doceatur, vel alias ex Actis liquido appareat. Si vero res ceperat altiorem indaginem, sententia indistincte est exsequenda, et gravatus per illam sententiam ad Ordinarium processum remittendus.

(i) Ratio est, quod processus summarius odiosus sit.

(k) Supplicatorius Processus duplex est. Interdum enim rescribitur ad supplicationem unius partis, altera [Orig: alterâ] etiam audita [Orig: auditâ] et causa [Orig: causâ] cognita [Orig: cognitâ] , et tunc illud Rescriptum exsecutioni demandatur. Interdum vero aliquis supplicationem offert Aulae, et ad eam rescribitur parte altera [Orig: alterâ] non audita [Orig: auditâ] , et tunc illud Rescriptum adversarium non gravat. sed per nudam contradictionem et provocationem ad causam, id est, wann er sich deß Rechten erbieter, illa sententia vel rescriptum eliditur.

Sciendum item hic [Orig: hîc] , ist iusmodi Processum, quem vulgo supplicatorium nominant, proprie processum non esse, sed tantum ut dici solet, ein Ambtlicher Beschaid.

III. Tertio porro loco, Iudicia in Possessoria, et Petitoria (l) dividuntur. tot. t. Ext. de eaus. possess. et propriet. Quia enim possessio nihil eum proprietate commune habet: l. naturaliter. §. 1. l. penult. in princ. de acquic. possess. (m) Lis ideo de possessorio, separatur a causa [Orig: causâ] proprietatis, ac Praetor in interdictis, seu Iudiciis de Possessione, non de Dominio, sed de possessione tantum quaerit; ea [Orig: eâ] scilicet acquirenda [Orig: acquirendâ] vel retinenda [Orig: retinendâ] , vel recuperanda [Orig: recuperandâ] , tot. t. Instit. de Interdict. Ac idcirco in iis, nec agendum nec probandum, nec pronuntiandum est de proprietate, sed solum de possessione; ut hoc scilicet intelligatur, ad quem ex litigatoribus (in terim dum de proprietate, seu principali negotio, in alio Iudicio cognoscatur) ea magis pertinere videatur. l. 1. §. 2. de itinere actuque private, Unde et actiones possessoriae, interdicta vocitantur. (n) Boni autem Practici, (propter celeriorem expeditionem, et quia magnum commodum est possessionis, eaque facilius etiam, quam dominium probari potest) semper vident, num possessorium aliquod remedium intentari queat? (o) nec nisi iis deficientibus, de proprietate instituunt actionem. l. in qui deftinavit. 24. ff. de rei vindicat. At cum quis vult Possessorium Iudicium intentare, libellus de possessione concludere debvet; huicque conclusioni, narratio petitorii non officere solet. Tennin. Cautela. 197. (p) Nonnulli tamen casus sunt, ubi possessorium dicitur habere mixtam causam proprietatis; (q) et ideo ibi non potest sine titulo, aut aliis adminiculis, dominium probantibus, vel saltem colorantibus, victoria sperari: in Iurisdictionalibus puta, Beneficialibus, feudalibus, etc. l. 1. l. 2. §. sed et illa. ubi Dd ff. de interdict. Cacheran. decis. 25. n. 10. Cas. Contard. ad l. unic. C. si de momenta. possess. limit. 2. §. 8. n. 21. Et porro, Possessorium et Petitorium, quandoque cumulantur: (r) Ac tunc si in petitorio satis probatum est, illud possessorium absorbet, et in solo petitorio pronuntiatur. Sin vero actor, non sit in petitorio fundatus, solum quo ad possessorium, sententia ferri debet. l. 3. C. de Interdict. Rutger. Ruland. de artieulis. lib. 4. c. 4. Hartman. Pistor. part. 1. quaest. 45. Ac item, si in petitorio fuerit actum, illud suspendere, et possessorium prosequi licet (s) Castrens. lib. 1. concl. 278. in pr. Card. Tuschus. lit. T. concl. 412. Honded. 2. consult. 25. Regulariter quoque, idem in petitorio Iudex esse debet, (t) coram quo possessorium finitum fuit. Gail. 1. obs. 32. n. 11. Menoch. arbitr. cas. 171. Tandemque hic [Orig: hîc] est sciendum, Iudicium possessorium; aliud plenum, aliud momentaneum, (u) seu summarissimum esse, l. un. C. si de moment. poss. Hiltrop. part. 1. tit. 4. n. 8. 1. etc. Et momentaneum quidem vocant, litigiosae possessionis, ac quoque provisionale decretum: Vulatei ad l. un. C. ubi de possess cum se. nescitur quis sit possessor, et uterque litigantium, se possidere dicit. Tunc enim, (salua [Orig: saluâ] etiam plenaria [Orig: plenariâ] cognitione de possessione) celeri reformatione et ne partes perveniant ad arma, vel unus possessor designatur. Graeu. 1. conclus. 5. n. 3. et seq. et consid. 1. Gail. 1. obs. 7. In hocque summarissimo possessorio, nec adpellatio locum habet. Graeu. 1. concl. 7. consid. 2. Dn. Praeses de appellat. 7. num.. 9.

(l) Notius est, quam ut explicatione indigeat, possessoria Iudicia esse illa, ubi tantum de possessione agitur. Petitoria vero ubi de dominio.

(m) Possessio siquidem ut vulgo dici solet, meri facti est, et ita in possessorio non quaeritur, quodnam aliquis ius habeat in causa Principali, sed tantum an possideat. Unde fieri potest, ut quispiam fit Possessor et non Dominus, aut e eontra Dominus et non Possessor, in que


page 12, image: s0976

hoc posteriori casu Dominus retinet possessionem Civilem, priori vero detentor naturalem.

(n) Quasi interim dicto, donec de proprietate cognoscatur. Et sane istud quis per interdictum consequitur, ut interim possidere ei permittatur, donec cognitio circa proprietatem finiatur.

(o) Ideo enim possessorium si fieri potest, Iemper prius est intentandum, quia ibi summarius admittitur processus; adde, quod et facilius probari possit possessio quam Dominium. Ea enim facti est, factum autem insensus incurrit, nihil. horum in Dominio seu iure, quod ideo semper magis obscurum est.

(p) Intellige, modo conclusio libelli de solo possessorio loquatur: cum ex conclusione diiudicandum sit de actione in stituta [Orig: stitutâ] . Cuius ratio est, quod petitorium tantum ad colorandum possessorium, non vero de necessitate, etiam in libellum deductum cen seatur. Pone v. g. Cornelius de Castro suo per Titium deiectus, potest remedio possessionis recuperandae, amissam illam naturalem suam possessionem iterum recuperare, si modo probet (1.) se fuisse ante dei ectionem. in possessione (2.) a Titio se esse expulsum. Quod si tunc Titius excipiendo dicat, Castrum illud, e quo Cornelium deiecerit, non ad ipsum sed ad alium pertinere, Corneliumque eodem modo possessionem illius Castri per expulsionem alterius acquisivisse; tunc Conelius ad elidendam hanc exceptionem, replicare poterit, hanc esse exceptionem de iure Tertii, quae proinde nihil valeat. Ratio rationis horum esse potest, quod quando Actor inserendo possessorio aliquam narrationem etiam petitorii, dicit, se v g. illud praedium vel Castrum non solum possedisse per multos annos, sed et accepisse a suis maioribus, etc. haec narratio pertineat quidem ad petitorium, verum eatenus tantum ad colorandum possessorium adferri videatur, ut Iudicem sibi magis conciliet. Favorabilior enim est Actor, qui deiectus est ex Castor avito, quam qui nullam penitus possessionis suae causam allegat.

(q) Ratio est, quod in huiusmodi casibus de iure quoque necessum sit docere, ut possessorium legitimo titulo eoloretur. irrisdictionalia etenim, Benefi cialia, Feudalia, et his similia, cum sine titulo possi deri non possint, is utique propterea decendus est, quoniam alias praesumptio contra Actorem stat. Res exemplis clarescit, pone v. g. ego possideo domum, et ab hac deicior possum haut dubie in stituere Interdictum recuperandae possessionis; neque in hoc quidem casu opus habeo ulla coloratione pro huiusmodi possessorio, omnis enim privatus domum possidere potest, neque pro incapaci ad possidendum habetur. Actor vero si ex domo deiectus, illius domus aliquam, v g. Iurisdictionem, (Si quam forte ea haberet) quoque vindicare vellem, diceretur mihi, Tu, cum privatus sis, non es capax Iurisdictionis, doce ergo prius te Iurisdictionis eapacem, atque ita titulum acquisitae Iurisdictionis allegare mihi incumberet. Siquidem cum nemo privatus Iurisdictionem habere praesumatur, isto in casu praesumptio contra me staret.

In Benesi cialibus sit talis easus, aliquis beneficium seu Parochiam possidens, ab ea deii citur, deiectus non potest in stituere Interdictum recuperandae possessionis, nisi se etiam probet Parochum loci eius, nam cum nemo pro Parocho certi alicuius loci praesumatur, nisi investituram seu praesentationem habeat, et hic [Orig: hîc] quoque praesumptio Iuris contra talem stat. Quod si vero Investituram quidem habeat, sed opponatur, eam esse legitimam, sub: et obreptitiam, etc. talis oppositio bihil obest, cum ad verum petitorium pertineat, et mixto possessorio non totum petitorium, sed duntaxat pars eius insit. Et ita differentia evidens apparet inter titulum possessionis, et ius possessionis dominium importans.

Sed et in Feudalibus res non minus etiam clare apparet: Si quis enim Ius feudale in re quadam praetendat, is itidem hoc docere debet: Cum nemo Vasallus esse praesumatur, sed per Investituram quis demum talis efficiatur.

(r) Tunc videlicet, quando v. g. quis deii citur, et deiectus in Iudicio petit, ut pro vero domino illius rei, ex qua dei ectus est, declaretur, vel saltem ut ipsi ablata possessio restituatur. Quod tum fit, quando quis plene quidem vult securus esse. metuit tamen, ne in petitorio obtinere possit; Maioris itaque cautelae loco utrumque cumulat, dicendo v. g. ego sum Dominus, ut id probando peto etiam possessionem, volo tamen, ut si probationes pro Dominio suffeientes non sint, saltem mihi possessio adiudieetur. Quemadmodum et in Testamentis fieri solet, v, g. si haec mea ultima voluntas non valet ut testamentum, valeat slatem ut Godicillus, etc.

(s) V. g. ego instituo Petitorium, et volo rem aliquam vindicare; video autem in progressu eausae me non posse obtinere in petitorio, permissum itaque mihi est, omisso petitorio, ad assumendum Possessorium transire. Petitorium autem omittitur ad maturandam causam, quam possessorio magis summarie proceditur.

(t) Regulariter qui in possessorio iudicavit, etiam in peatitorio iudicare debet. Ratio est, quod is, qui in possessorio iudicavit, facisius apprehendere queat merita Petitorii, eum iam sit aliquatenus in formatus.

(u) Momentanem possessorium illud est, quando aliquis dicit, se esse in possessione, et tunc Iudex summarii ssime (et quasi in momento) cognoscit, quid rem possideat, manet tamen salvum tali in casu öenarium possessorium, aeque ac Petitorium. Et in Hoc Iudieio


page 13, image: s0977

tantum quaeritur, quis possideat, nec inspicitur, an legitime possideat nec ne; idque ideo, ne partes ad arma veniant. At vero si Iudex videat, ut rumque in possessione esse, tunc rem tertio cuipiam in sequestrum committit.

IV. Est itidem Iudicium ordinarium, aut ex Delegatione ortum. Et ordinarius quidem iudex is dici solet, (W) qui Iuris dictionem habet iure suo, non alieno: hoc est, quando iure Magistratus alicui illa competit, eo ipso quod talem Magistratum gerit. Bart. in l. more. num. 4. ff. de Iurisdict. Hiltrop. part. 1. tit. 6. Vocantur ergo Iudices delegati, (x) quibus ex mandato superioris, vel etiam ordinarii, in causis quibusdam cognoscendis, atque exsequendis, Iuris dictio est concessa tot. tit. de offic. eius, cuimandata est Iuris dictio. l. solet. 16. ff. de Iurisdict. Hiltrop. part. 1. tit. 7. num. 22. et e. Et certe frequentius nihil est, quam ut hodie Commissarii a caesarea Maiestate, vel etiam Principibus potentioribus, humillime postulentur. Et postulari possunt Commissarii, quibusdam in causis, vigore der Außträg. Gail. 2. obs. 121. (y) Quos tamen petere non est consultum; quia ab illis, ad Cameram appellatio datur. Ideo magis frequenter peti solet, ut commissio decernatur ex plenitudine potestatis, daß Ihre Kays. Mayen. ein Commission, auff benannte persohnen, auß Kays. Vollmacht, allergnädigst erihailen, vnd außschreiben wölle. Ubi talibus Commissariis, (z) rarissime datur potestas sententiam ferendi; sed hoc solum iniungitur, daß sie die partheyen, in ihrem vorbringen gegen einander anhören, aller Sachen bewandtnuß erkundigen, vnnd da möglich, solche in der güte vergleichen: auch fahls selbige nicht statt finden thät, all. Acta, sambt ihrem bedencken, Ihrer Kays. Mayest. zu rechtmässtgem Entschid, vberschicken sollen. Tales autem Commissarii, seu Iudices Delegati, tenorem Com~issionis (aa) per copias, partibus una [Orig: unâ] cum citatione notificare, et cum se sistunt, originale demonstrare tenentur: per ea, quae tradii Zas. consil. 9. num. 2. Et hi a Caesare ordinati Commissarii, subdelegare possunt. c. Pastoralis. 28. de Iudic. deleg. Hiltrop. part. 1. tit. 8. (bb) Et ita si Princeps et alii Magnates, loco Commissariorum a Caesarea Maiestate dentur; ii plerumque aubdelegare solent Consiliarios suos. Accurate item in omnibus delegationibus, Commissionis tenor est attendendus; (cc) eumque Commissarius, vel Iudex Delegatus, strictissime sequi tenetur: c. cum contigit. 38. et c. seq. ext. de Iudic. deleg. cum nempe extra com~issionem, Iurisdictione, et potestate carere videatur, l. si cegnitio 4. l. si advers. Ius. Hiltrop. d. l. n. 46. etc. Sin autem duobus vel pluribus, causa aliqua sit commissa, tunc omnes iudicare debent: nisi commissio habveat clausulam, sambt vnnd sonders. l. cum plures. d. off. deleg. in 6. c. causa. 116. extr. eod. Laurent. Tennin. cautel. 38. et seq. (dd) Si delegans moriatur, delegatio simul exspirat; nisi eo vivente, ad minimum citatio fuerit emanata, capitul. final. ext. de offic. delegat. (ee) Et quomodo per portem delegati, aut delegantis, vel etiam partium Commissio exspiret, late tradit Hiltrop. d. l. num. 57. etc. Pontisicii etiam Legati, non Ambasciatores sunt, (ff) sed vices Pontificis, in Regno, vel Provincia sibi commissa, gerunt, eiusque sunt Iudices delegati c. novit. 43. de appell. c. 1. in fine. de offic. deleg. c. 6. d. praebend. in 6. Et inde legati a latere dicuntur, non solum, quasi ab ipso Pontifice missi, sed et ut secundi ab illo. Specul. t. de Legat. §. sequitur. vide Nieol. Boer. et Andr. Barbat. in tractatib. de potest Legat. a latere. R. P. P. Layman. in tr act. 4. c. 7. §. 6.

(w) Omnis quidem Iurisdictio pro fluit a Maie state, sive a supremo Iudice, ut in Politicis docetur; sed hic dicimus, iure proprio aliquem habere Iurisdictionem, qui eam habet in consequentiam, scil. sui Officii, et non per concessionem aut delegationem alterius. Atque ita Ordinarii hodie Magistratus habentur, die von Ampts wegen, oder in krasst ihres Ampts, die Iurisdiction admini striren.

(x) Non tantum ii, quibus causa ab Ordinario vel superiori aliqua specialis est commissa, sed et is, cui quandoque tota causarum delegatur universitas, v. g. plures causae, quae plerumque sunt eiusdem naturae. Ut si cui demandetur generalis inquisitio in sortilegos, etc. Similiter interdum alicui non tota causa, sed articulus tantum causae delegatur, v. g. cum cuipiam mandatur, ut testes examinet, ut de veritate causae inquirat, etc. non vero ipsam totam causam decidat, vel sententiam ferat.

A Delegatis autem Iudicibus differunt Vicarii in eo, quod a Vicarii sententia non appelletur ad eum, qui Vicarium constituit, sed ad utriusque superiorem, v. g. ab Episcopi alicuius Ucario, non ad ipsum deinde Episcopum, sed ad Archiepiscopum appellatur, a Delegati vero sententia appellatur ad Delegantem. Vicarius ergo is est, cui ille, qui eum constituit, omne Ius suum tradidit, sicque ab eodem ad eundem quodammodo appellaretur, sie a Vicario ad constituentem provocaretur.

(y) Austragas in Germania vocant illos Iudices, qui inter Status Imperii immediatos iudicant in prima instantia, et ab illorum sententia appellatur ad Cameram. Vocantur autem Außträg, quia dantur ex conventione, Crafft eines Vertrags, olim a Statibus constituti. Varii sunt Iudices Austragarum sive modi, quibus status Imperii se invicem convenire possunt. Et quidem inter alios in


page 14, image: s0978

Camerae ordinatione nominatos et hic unus est, ut Actor a Caesarea Maiestate Com~issarium petat vigore der Außträg, v. g. si Episcopus salisburgensis vult convenire Electorem Bavariae, debet ei tres Principes nominare, et electionem permittere, coram quo conveniri velit vigore Austrägarum. Bavarus tunc unum eligere debet, vel si nullum ex iis vult, suspicionis vel aliam causam significare. Sed de Austrägis v. me. in Thesaur. pract. v. Außträg. Item Speidel. in Notabilib. eod. verb.

(z) Notandum hic est eam inter Com~issarios Austrägales, et eum qui ex plenitudine Caesareae Maiest. ordinatur, differentiam esse, quod hic iudicet ex persona Imperatoris; illi vero sint quasi Camerae Delegati.

(aa) Debent enim tales Iudices legitimare suam personam, alias iis non creditur, etiam ratione Citationis.

(bb) Intellige tunc, quando huiusmodi Delegatis expresse in Commissione sua, haec subdelegandi potestas etiam concessa est; alias secus. Ratio est, quod in delegatione industria personae certae electa videatur. Sunt ergo Delegati duplicis generis, alii videlicet, qui delegare possunt, alii qui hoc non possunt. Quemadmodum et Iudices Ordinarii etiam duplices exsistunt; ut primo ii, qui habent Iurisdictionem in consequentiam sui officii, weil sie nemblich zu Richtern bestellt seynd. Secundo alii, qui in consequentiam territorii Iurisdictionem habent, Crafft der Landts Obrigkeit, ut Principes, Commites immediati, similesque Imperii status.

(cc) Ratio huius est, quod quicquid delegatus extra, (et multo magis si contra) Commissionem suam agit, id nullum sit, nec applelatione in digeat.

(dd) Quando haec Clausula deest, tunc omnes simul iudicare tenentur: quia com~ittens respectum habere putatur ad omnium et singulorum personas atque industriam. Illa vero Clausula usurpatur, quando nescitur an unus vel alter velit acceptare commissionem vel semper eiusdem exsecutioni adesse possit, velitue.

(ee) Per citationem enim Iudicium perpetuatur.

(ff) Hoc intellige cum distinctione: Etenim interdum mittit Pontifex Legatos in causis Spiritualibus, ubi Iuris dictionem habet, et et de his est intelligenda thesis. Interdum vero mittit Legatos in causis temporalibus, ubi Iurisdictionem non habet, et hi veri Ambasciatores sunt.

V. Sequitur Iudicium L. diffamari, C. de ingenuis manumissis. Idque non est actio, sed imploratio officii Iudicis, et species quaedam defensionis, Mundius. tract. de diffamatienibus. c. 4. num. 29. et seqq. Hocque tunc competit, quando aliquis quem diffamat (gg) vel de crimine, vel quod ipsi aliquid debeat, aut aliquid ad eum pertinens possideat. tuncque diffamatus, suum Iudicem adire potest, et petere ut adversarium citet, eique certum teminum iniungat, intra quem eo nomine agat, (hh) aut ei perpetuum silentium iniungatur. G ul. 1. obs. 10. qui item de huius remedii processu; obs. 12. fuse agit: ac inprimis tradit, quod non statim contumaciter emanenti (ii) perpetuum silentium sit imponendum, sed bina citatio requiratur? ac post eam, demum per sententiam iniungitur diffamanti silentium perpetuum; eaque sententia eidem plenum praeiudicium in fert. (kk) Sin vero citatus, ac praetensus diffamator se sistat, ac diffamationem neget, eamque implorans diffamatus non probet, tunc is absolvi solet. At quando diffamator comparet, et fateatur, vel convincatur de diffamatione, tunc ei terminus praefigi solet; intra quem, causam coram Iudice diffamati agat, aut si non id faciat, perpetuo silere teneatur. qua [Orig: quâ] de re latiss. tractat Biarer. tract. singul. ad d. L. diffamari, conscripto.

(gg) In Iudicio L. diffamari duplex est Iudicium, videlicet Iudicium diffamationis, et deinde causae principalis. In Iudicio diffamationis actor est diffamatus: finito vero illo Iudicio, quando diffamans in causa princi pali procedere cupit, diffamatus qui ante fuit Actor, in cipit fieri Reus.

(hh) Quamvis enim alias regulariter nemo cogatur invitus agere, diffamans tamen per diffamationem se ad agendum adstringit.

(ii) Si alicui in contumaciam iniungatur silentium, id sliter non fit, nisi Actor diffamationem prius probaverit; hoc vero si non faciat, contumax absolvendus est etiam a citatione.

(kk) Id est, parit exceptionem litis finitae.

VI. Sed et aliquid quoque dicenduin est, de compromissis; quae ad instar Iudiciorum, (ll) redacta esse dicuntur. l. 1. ubi gloss. ff. de recept. arbitr. nam et arbiter compromissarius, Iudicis sustinet partes, finemque controversiis, sua [Orig: suâ] sententia, seu Laudo imponit. l. Pomponius. 13. §. recepisse. 2. d. tit, Ac certe etiam privato, dari potest iudicandi potestas: qui exinde willkührlicher Schidts Richter appellatur. Quia nempe arbitrium incipit, a partium consensu: et arbiter non iurisdictionem, sed quandam solum notionem habet. (mm) Ex eius tamen sententia, actio nascitur Iudicati. l. diem. §. stare. d. tit. Compromissa autem eius sunt conditionis; ut si poenali stipulatione fuerint munita; (nn) tunc ad poenam agere possit victor, contra eum, qui arbitri sententiae seu laudo reniot stare.


page 15, image: s0979

Indeque dicitur in auth. decernit, C. d. de arbitr. poena [Orig: poenâ] praestita, a iudicatis recedere licere. Indeque addi clausula solet formulae compromissi: ut toties poena commissa censeatur, quoties sententiae fuerit contradictum; Mynsing. 3. obs. 14. daß welcher dem Außspruch eintger wetß zuwider handler, jedesmahls, Ain: oder 200. Thaler verfallen seyn solle. Si vero nudo pacto factum sit compromissum, ante decendium, si alterutra pars ei contradicat, laudum nullius est valoris: sed elapso decum dierum spatio, tacite emologatur, seu robur tale acquirit, ut nec contra illud appellatio detur; sed vim habeat tran sactionis. late Kletzel. de appell. c. 4. num. 47. Dn. Praes. eod. tract. c. 3. §. 3. Ab arbitrio vero in eo differt Arbitrator, (oo) quod hic est amicabilis compositor, ein gütlicher Vnderhändler, de communi partium consensu, absque poenae stipulatione designatus, et coram quo, non ordine Iudiciario, sed de facto, sine aliqua iudicii forma disceptatur; isque inter pattes, prout aequum sibi videtur, disponit, l. societatem. 76. versic. aerbitrorum ff. pro socio. Hiltrop. part. 1. tit. 10. Ac hic plerumque adhibetur in contractibus et negotiis, quoties aliquid arbitrio boni viri, declarandum est, atque definiendum. l. fin. C. de contrahendae empt. Sententia porro arbitratoris, ad arbitrium boni viri reduci potest; nec ut in compromissis, eiusdem senrentiae, sive aequa, sive iniqua sit, stari debet: l. 76. in fin. ff. pro Socio. tuncque ordinatius Iudex adiri solet. l. 79. dict. tit. Thessaur. decis. 14. Et hac de re plura habet Dn. Praes. in tract. de appellat. allegat. loc. Suntque tandem etiam arbitri Iuris, (pp) qui ex legis, et statuti dispositione dantur, et eliguntur: veluti sunt Arbitri ad fideiussores probandos. l. arbitro. 9. et l. seq. qui satisdare cogantur. Arbitri item, qui de suspectis Iudicibus cogn oscunt. cap. cum speciali. 6. ext. de appellat. cap. suspicionis. 39. extr. de offic. Iudic. deleg. cap. ab arbitris. tit. eod. in 6. Et ab his iuris arbitris, qui scil. eliguntur ex potestate, et necessitate legis, appellari potest, d. l. arbitro. d. cap. ab arbitris, l. fin. ibi: nisi fuerit provocatum. C. de iudiciis. Iason. in §: omnium. num. 10. Inst. d. act. Gail. lib. 1. obs. 33. num. 18. et eorum definitio, sententia dicitur: Zasius in l. ait Praetor. num. 8. ff. de re Iudic. quia arbitri electi, ex necessitate statuti, loco Iudicis ordinarii habentur. Gravetia: consil. 202. n. 28. lib. 2.

(ll) Scil. tantum quoad processum, alias enim toto genere disserunt Iudicia et Compromissa: propterea quod Compromissarius Iurisdictione careat, quae tamen in Iudiciis basis et fundamentum est.

(mm) Unde consequens est, ut eum secundum iam saepius dicta, careat iurisdictione, exinde et neque sententiam seu laudum suum exsequi possit, esto ex huiusmodi laudo actio nascatur coram ordinario Iudice, deinde instituenda.

(nn) Nam sine hac Compromissum nudo pacto sactum, nullius est valoris, adeoque nec in praxi usurpandum est. De Iure vero Canonico Compromissa, si iuramento roborentur, servanda sunt, wann man beederseits ein Ai???t schwöret, deß Arbitri sententiae oder Außspruch zugelebem. Aut si promissum fuerit, bey Trew, Ehr, vnd Glauben, an eines recht geschwornen Aidtsstatt, das Laudum zuhalten.

(oo) Pluribus modis Arbiter et Arbitrator differunt (1.) Arbiter Iuris processum observare tenetur, non item Arbitrator, ceu qui summarie procedere potest, (2.) Arbiter tenetur pronuntiare secundum Ius scriptum et statuta, in star Iudicis, Arbitrator vero ex aequo et bono sententiam ferre potest. (3.) Arbitraotor, vulgo (Vnderhändler, Vergleichsmaun) plerumque eo fine datur, ut partes ad concordiam redigat, daß ers gütlich vergleiche, at vero Arbiter regulariter sententiam ferre debet. (4.) ab Arbitri sententia [Orig: sententiâ] non appellatur, sed ei, licet sit iniqua, standum est, nisi interdum, quando summe iniqua est, ei remedium non denegetur; a sententia [Orig: sententiâ] vero Arbitratoris permissa est reductio, id est, potest laesus petere ut sententia Arbitratoris ad aequitatem reducatur, potestque haec reductio intra 30. Annos peti, ad arbitrium boni Viri, id est, iudicis instituenda.

(pp) Hiscil. qui non eliguntur ex conventione partium, sed a Iudice, idque iiis in causis, ubi ludex dedignatur ipsemet se interponere. Item, ubi ex mero arbitratu aliquis articulus causae est decidendus. Tales arbitri sunt etiam qui ad terminos constituendos, die Marckstain zusetzen, dantur. Item quibusdam in locis, ut in ltalia, statutis cavetur, ut si lis inter cognatos vel affines oriatur, non Iudices cognoseant, sed Arbitri eligantur, qui partes summarie et amicabiliter ad concordiam reducant. Tales Iuris Arbitri sunt etiam die Außeräg. Item in quibusdam familiis certa sunt pacta, ut lites inter illos, qui sunt de tali familia, non iudiciallter, sed per Arbitros decidantur. Istiusmodi statutum etiam est in Silesia, quod vocatur das Ritter Recht. Et pro cautela notari potest, in den Heurahts Brieffen, Testamentis, fideicommissis, etc. ut scil. Clausula huiuscemodi inserta prohibeatur, ne lites quae olim fortassis in ea re eventura essent, per Iudices, sed per Arbitros tantum componantur.


page 16, image: s0980

CAPUT III. DE IUDICE, EIUSQUE OFFICIO ETRECUsatione.

IUdex dictus est, quia Ius Populo dictat; hicque in iure nostro, dicitur vir bonus. (a) l. continuus. 137. §. cum ita. ff. de V. O. l. vir bonus. 18. ff. iudicatum solvi. l. sed si unius. 17. §. ait praetor 5. vers. arbitratu iudicis, quafi boni viri. ff. de iniuriis. vide Mendch. de arbitr. iudic. lib. 1. in proaemio, num. 6. 7. 8. 9. et 10. Debet enim habere duplicem salem: Scientiae, ne sit insipidus; et conscientiae, (b) ne sit Diabolus. sup. 1. de re iudicat. in 6. Bald. in l. 2. C. de sententiis ex breviculo recitandis. Quamvis necesse non videatur, ut Iudex sit literatus. (c) l. expertes. 6. C. de decuriorib. lib. 10. Zas. in l. si quis absentis. 5. §. si iudex. num. 6. ff. de actionibus. et obligat. Nam vel Assessores adciscere potest: tot. tit. C. de assessorib. Hilrop. part. 1. tit. 10. vel peritiores consuli solent.

(a) Quamvis enim omnis et quilibet dicatur vel praesumatur esse bonus, donec probetur contrarium; nihilominus tamen kat egoxttu\, seu decundum praeeminentiam Iudex dicitur Vir bonus. Et quidem in Iure nostro, quoties mentio fit Viri boni, puta ex arbitrio Viri boni rem aliquam esse aestimandam, decernedam, etc. demper intelligitur Iudex. Idque etiam est, quod thes. praeced. dictum, a sententia [Orig: sententiâ] arbitratoris iniqua reductionem ad arbitrium boni Viri dari, intellige Iudicis

(b) Quando quaeritur, an Iudex teneatur iudicare secundum conscientiam suam, an vero secundum acta et allegata, etc. duplicem habet sensum. Et (1.) quidem Conscientia sumi potest pro scientia [Orig: scientiâ] facti, puta Iudex ex proprio sensu corporali hoc aut illud ipse vidit, auduit, etc. Indeque scit, aliquem esse nocentem ävel innocentem, sed Acta et probata contrarium demonstrant, quaeriturque quid sit faciendum? Et quidem si Iudex vidit, v. g. aliquem homicidium com~ittere, isque postea coram eodem Iudice accusatur, sed sine probationibus. Et Iudex tunc non peccare videtur, si talem absolvat, sicque contra propriam scientiamagat, Ratio est, quod hoc non sciat ut Iudex, sed ut privatus. Aliqui veo dicunt, Iudicem hoc in casu debere deponere suum officium, et examinandum esse ut testem; Licet enim unius testis dictum non sufficiat ad eondemnandum, tamen si is omni exceptione maior sit. illud ad torquendum satis est. At si Iudex ex converso, sciat aliquem innocentem esse, qui tamen testibus omnis exceptione maioribus convincatur, Iudex hoc in casu talem innocentem sane condemnare nequit: propterea quod contra propriam Conscientiam peccaret, vereque homicida fieret ratione animae, sive in foro animae; debet ergo potius abstinere ab officio quoad hunc casum, et substituto notificare suam scientiam, eiusque discretioni committere, quid postmodum sit faciendum. Secundo vero modo intelligi potest quaestio ista de eo casu, quo Iudex in conscientia [Orig: conscientiâ] sua [Orig: suâ] putat, poenam esse nimis duram, etc. v. g. si Iudex opinaretur, iniquam esse sanctionem Carolinam in ordinatione criminali, quae iubet fürem, qui ultra quinque aureos per effractionem alteri subtraxerit, suspendi. Et isto quidem in casu Iudex salva Conscientia, etiam contra proprium iudicium secundum illam legem iudicare potest. Ratio est, quod unus vel alterius Conscientia sive Iudicium legi non debeat praeiudicare, quin quilibet se Legibus subicere debeat, non vero de iis disputare; utpote quod tum demum licet, quando quaeritur, an Lex aliqua sit ferenda, non vero, quando quaeritur, num lex iam lata exsecutioni debeat demandarl.

(c) Propterea enim illiterati Iudices olim iudicare solebant, quia plerumque talia officia veteranis militibus in praemium concedebantur, qui habebant suos Assessores, ipsis in inferioribus subselliis assidentes; ex quibus postea Assessoribus Iudices Pedanei (de quib. cap. 1. thes. 1. supra iam dictum) sumebantur. Unde subinde sententiis huiusmodi insero solet Clausula: auff genom~enen Bedacht vnd gehabten Rath, ist zu recht erkennt.

II. Porro autem officium Iudicis, aut mercenarium, aut nobile vocatur: (d) Illudque per se non stat, sed causae, vel actioni, et persecutionibus, quae apud Iudicem fiunt, adeoque processui toti peragendo deseruit. Matthias Stephan. de offic. Iudic. lib. 2. cap. 5. Econtra officium Iudicis nobile vocant, quod per se stat, nec actioni deseruit: ac ita Iudex sua, i. e. Iuris auctoritate illud exercet, etiamsi nulla actio proponatur, Steph. d. lib. c. 4. Hincque Longovallius ad L. Imperium. 3. num. 2. de Iurisd. ait, officium Iudicis maxime proficisci, et descendere ex aequitate; cum nempe nulla actio competere potest, et ita Iudicis officio, ille defectus suppletur; ac quod ius strictum non iubet, ex aequo, et bono expediendum venit, nullo alias in legibus praesidio reslicto. Sicque dicitur, officium ludicis praeferendum esse actioni, Rutg. Ruland. part. 2. lib. 2. cap. 4. num. 12. quia seilicet celerius expediuntur, quae officio Iudicis nobili, et ita per processum summarium fiunt; ac quoqueve


page 17, image: s0981

ex aequitate decernitur, quod non est stricto iure concessum: et ubi Iudex non subveniret, pars garavata omni auxilio destitueretur: aut ubi quidem competit actio, sed Iudicis officio, celerius subvenitur. Stephaen. 2. cap. 4. In deque non est absona, clausula illa Advocatorum communis, sollemnis: hiervber deß Herin Richters Hochadelich Ampt, vnder dienstlich anruffendt. (e) Quamvis Matthias Stephani, putet; debere potius officium Iudicis mercenarium implorari, 2. c. 5. num. 3.) Nam eo innuunt, succurrendum esse parti, non solum celerius, sed et per summarium processum; et in eum quoque eventum, si actio in stituta non habeat forsan locum, et alia remedia ordinaria desint.

(d) Mercenarium quidem Iudicis officium quasi servile. (Mercenarius enim veluti ein Diensiman vocatur) ideo dictum videtur esse, quod Iudex ex eo procedens formulam et requisita actionis praecis e sequi teneatur. Nobile vero, quasi Mercenario oppositum illud est, quando Iudex ex aequitate contra Iuris rigorem et solen~itates aliquid facere potest, von Amptswegen. princeps sane cum aliquid facit, ex officio seu iudicio Nobili id facere videtur: eo quod Legibus adstrictus non sit.

(e) Valde salutaris et efficax est haec Clausula, continet enim in se perinde ac si istud diceretur: si mihi succurri non potest ex officio Iudicis mercenario, succurratur slatem ex Nobili et aequitate.

III. Et praeterea [Orig: praetereâ] , cum grave sit, coram suspecto Iudice litigare. l. apertissimi. C. de Iudic. Inde communiter, tam ordinarius, quam delegatus, hodie ut suspectus recusari posse dicitur. (f) Gail. 1. obs. 33. in pr. Zanger. de except. part. 2. c. 4. num. 7. Sicque in praxi observatur, ut si quis ordinarium Iudicem; praesertim autem Collegium alicuius oppidi municipalis, recusare velit, tunc Principi hoc aperiat, et petat remissionem ad aliud Tribunal. Attamen si Colle gium aliquod illustre, Als der Kayserlich Reichs Hoffräht, das Kayserl. Cammergericht, eines Fürsten Cantzley oder Hoffgericht, suspectum quis dicere velit, ille merito non auditur: sed tamen permittitur. contra unius vel alterius assessoris personam, excipere: tuncque illa persona, a iudicandi munere abstinere solet. Graevae. 1. conclus. 33. num. 6. etc.

(f) Olim quidem Ordinarius Iudex plerumque unus solum erat, ideoque facilius suspectus reddi poterat, quam hodie, ubique Iudices Ordinarii plerumque plures sunt, et totum Collegium constituunt. Olim item de causis suspicionis arbitri constituti cognoscebant, et suspecto Iudici Episcopus adiungebatur; hodie Delegati seu Commissarii (ut vocant) si aliquo modo sint suspecti, istud per libellum supplicem apud Delegantem innuitur, iuncta petitione, ut alius nominetur; id quod absque offensione fieri, et ex levi quandoque causa alius Commissarius peti potest. Collegium autem totum, praesertim magni alicuius Principis Consilium recusare, pro incivili reputatur; permittitur tamen parti, ut a Praeside petat, unum atque alterum Assessorem ad causae deliberationem non admitti.

Collegia vero Munic ipalia Civitatum adhuc hodie integra suspecta reddi possunt, tuncque a Principe petendum est, ut aliud Collgium substituat, daß man die Sach von einer in die ander Statt weise.

IV. Commissarius, seu Delegatus, faciliori opera suspectus fieri potest: quamvis summi Principis delegatus xistat. d. l. apertissimi. Puta, si aliqua [Orig: aliquâ] ratione, causa ipsum concernat: si cum adversario habeat sanguinis, vel affinitatis vinculum quoddam; si similem habeat causam, ut Advocatus, vel in propria [Orig: propriâ] persona [Orig: personâ] ; si sit adversarii inimicus. Matth. Stephhan. de offic. Iudic. 1. cap. 6. R. P. Paulus Layman, de Iurisdict. Ordinar. n. 37. et seqq. Traduntque Dd. facilius Iudicem, quam Testem re cusari posse: cum Iudex alius substitui queat; sed non semper alius Testis haberi. Layman. d. loc. num. 39. Ac etiam Commissio, recusatione remota [Orig: remotâ] facta, de frivola [Orig: frivolâ] tantum est intelligenda. Graevaed. conclus. consid. 1. Et est denique exceptio recusationis, regulariter ante litem contestatam proponenda. Graevae. dict. loco consid. 3. Quomodo etiam, de Iure Can. et Civili, Iudex recusetur, late tradit Hiltrop. part. 2. tit. 13.

CAPUT IV. DE SUPPLICATIONE PRO IMPETRANDA CITATIONE IPSAQUE CITATIONE, ET EIUS Insinuatione, Relatione Nuntii, ac reproductioneä Citationis.

IN tractandis iudicialibus controversiis semper certus observatus fuit ordo: qui spectatur in legitima [Orig: legitimâ] rei controversae disceptatione; eiusdem item definitione, seu decisione. Cum autem Iudex non nisi rogatus, offic ium suum soleat impertiri, adeoque nisi prius compellatur, neque adversarium in Ius vocare possit; neque hic, nisi vocetur, venire teneatur. Idcirco Iudici imprimis exhibenda (a) est supplicatio, sive libellus supplex, continens actionis intentandae summam: ad hoc, ut Iudex conveniendum citet. Matth. Steph. d. offic. Iudic. 5. cap. 1. §. 1. Marant. part. 6. tit. de libell. oblat. in fin. Ideo etiam actis inserendum est, citationem ad instantiam partis factam esse. Bart. in l. si finitae. §. lulianus. n. 3. num. d. damn. infect.


page 18, image: s0982

(a) Quando scio, coram quo Iudice mihi sit agendum, proximum est, ut curem adversarium meum citari: quoniam contra non citatum, utpote qui se defendere nequit, nihil est decernendum, Iudex autem ex officio neminem citat: propterea quod is officium nemini nisi imploratus impertiatur. Est ergo omnium primo per libellum supplicem petendum ut pars citetur.

II. Si autem Iudex, ad in suffcientes fundandae Iurisdictionis qualitates, citationem decernat, non is expensarum nomine conveniri; sed citatus comparens defectum qualitatis allegando, petere potest, actorem in expensas condemnari, (b) et se a citatione absolvi. (c) P. Frider. 1. de Process. extrab. cap. 21. num. 7. Et pro maiori cautela [Orig: cautelâ] , solet Iudex quandoque cum periculo partis decernere citationem. vide Gail. 1. obs. 31. num. 4. et ogs. 119. num. 7. Sunt autem quaedam personae, quae sine venia, (d) in ius vocari non possunt: ut parentes utriusque sexus in infinitum; et aliae, quibus reverentia debetur. l. 13. ff. dein jus voc Uxor etiam maritum, Subditus Remp. vel magistratum, haud rite vocet. Alctat adl. 1. C. de in ius voc. Haec autem veniae impetratio, anne hodie, adhuc necessaria ait? quamvis in controversiam vocetur: Vultei. discept. Scholast. c. 1. Dn. Praeses. in delibat. ff. lib. 2. quaest. 7. tutius tamen est, eam simul petere in supplici libello, pro citatione.

(b) Iudex quidem non debet eum citare, quem suae Iurisdictioni non subiectum habet, vel ubi forum quoque modo non est competens; si autem hoc fiat ad instantiam, scil. Partis, indebite citato comparenti, et ab instantia [Orig: instantiâ] absoluto, expensas refundit actor, non Iudex: quia ut dixi, hoc factum est ad in stantiam Partis, et Iudex credidit narratis supplicantis, in dem er gesagt, daß die Sach dahero g hörtg seye.

(c) Elegans hic [Orig: hîc] notanda venit differentia intet absolvi definiti ve et absolvi a Citatione, seu quod idem est, ab Instantia. Nam definitive is absolvitur, quando aliquis a tota causa liberatur, wann v. g. erkennt wirkt, daß er nichts zu. bezahlen schuldig. Ab instantia vero, id est, von dem Gerichtszwang, dicitur is absolvi, wann erkennt w~ird, daß der Beklagte zuantworten nicht schuldig seye. Fieri enim potest, ut huiusmodi Reus nihilominus obligatus maneat, et alio in loco vel tempore conveniri possit. Pone v. g. te alicui debere 100. florenos sub conditione, post tres menses solvendos; iam si conveniaris antequam conditio purificetur, vel tres menses effluant, excipere potes, et petere ut ab Instantia absolvaris, manes tamen nihilominus obligatus, atque post conditionis eventum, vel tres menses elapsos denuo conveniri potes.

(d) Olim cum quis eiusmodi personam, cui reverentiam debebat, in ius vocare vellet, veniae impetratio omnino necessaria erat: eam videlicet ob rationem, quod actori propria auctoritate Reum in ius vocare, atque renuentem etiam trahere, imo et portari iubere permissum fuerit. Hodie ubi nemo citatur nisi Iudicis auctoritate, forsitan non ita quidem necessaria esse huiusmodi veniae impetratio videri possit; sed tamen pro maiori cautela [Orig: cautelâ] ea venia etiam simul peti potest in supplici libello, quem quis pro citatione porrigit.

III. Citatio autem in omni actu praeiudiciali, (e) necessaria est; eaque omissa, nullitatem eius parit. Laurent. Tennin. caut. 19. ac seq Hiltrop. p. 2. t. 1. Estque illa vel simplex, vel Edictalis, (f) Simplex iterum duplex censetur: vel enim fit ad articulum aliquem causae, vel ad totam causam. Et quidem regulariter in genere, sive ad totam causam aliquem citari melius est: quod et in Camera fieri solet. Myns. 4. obs. 33. Gail. 1. obs. 51. n. 10. Ac etiam consilii loco, suggerit Caevall. opin. com. contra com. quaest. 22. ut a principio causae, citatio fiat generalis, ad totam causam, et ad singulos dies, omnesque actus causae, usque ad sententiam definitivam inclusive: Ac maxime id fit, si quis vel est in partibus longinquis, vel eius absentia timeatur.

(e) Intellige tunc tamen, ut ex eo citandus incommodum aliquod, id est, praeiudicium sentire queat. Citandus autem est propterea, ut veniat et se defendat: quia defendio est iuris naturalis; adeo ut si alicui facultas se defendendi adimatur, tunc exceptis paucissimis casibus (ut quando res est notoria, ac periculum in mora sit, Maiestasque aut Resp. exinde periclitari possit, etc. de quoibus et similibus Politici suis Locis consulendi sunt) contra naturam, adeoque nulliter procedatur.

(f) Quae nimirum fit vel per scripturam publice affixam, vel interdum etiam per Proclama, durch offentliche Außruffung.

IV. Est autem differentia inter citationem. ac denuntiationem. (g) Et quidem denuntiatio vocatur, cum quis non ut principaltier interesse habens, citatur (ut est reus, et actor post oblatum supplicem libellum, et citationem decretam) sed si putaverit sua [Orig: suâ] interesse: Tennin. caut. 5. aut si venditor vocetur ad assistendum emptori. l. 29. C. d. Euict. Quod quidem eo fine fit, ut postea conveniori possit nomine evictionis: Mangil. de evict. quaest. 99. nu. 6. Tuncque non opus est, ut compareat denuntiatus, nec eius absentia processum moratur; sed solum ad notitiam fieri solet.

(g) Denuntiatio illa est, quae fit ad notitiam duntaxat, non ut venire cogatur denuntiatus, sed tantum ne postea ignorantiam praetendere possit, v. g. vendigit mihi aedes Titius, Caius me convenit, et dicit, illasaedes esse sibi nomine centum florenorum hypothecatas, hic ego tamquam possessor rem meam defendo, possumque postea, si aedes mihi evincantur, nomine evictionis convenire Titium venditorem: verum ne Venditor aedibus, postmodum evictis, aut si ego nomine illorum centum florenorum condemner, conqueri possit, se non


page 19, image: s0983

fuisse auditum, se habuisse exceptiones, quibus facile intentatam actionem republisset, etc. ideo ei denuntiatur, ut veniat, et me defendat. Quod si vero post denuntiationem non veniat, (quod quidem ipsi liberum est) tunc me condemnato, statim evictionis nomine conveniri potest Itaque quando venit, ut me defendit, is unc Tertius interventens seu Assistens vocatur.

V. Fit autem citatio per nuntium, (h) cui Iudex specialiter id negotium commisit: Et quidem vel ipsis nuntii verbis, vel, quod tutius, per epistolam a ludice conscriptam. Fitq, citatio vel ipsi citato, vel ad domum; uxori, liberis etc. tuneque absens si sit citatus, (i) tutius est, copiam citationis ibi relinqui, aut etiam ad ostium affigi. Mynsing. 3. abs. 37. Ac exsecutiom demandari ca potest, etiam die feriato. (k) Marant, part. 6. d. cuat, num. 120. Groeu, conelus. 53. consil. 3. Vant. tr. d. nullit, ex defect, citat. num. 46. Bocer. conclus. 6. d. 16. th. 29. etc.

(h) In Camera Imperiali, et fere omnibus aliis Iudiciis, iurati Nuntii sunt, qui Citationes exsequuntur. Si autem talis Nuntius non adsit, quoniam interdum citatio in scriptis parti dacur, tunc illa in sinuanda est per Notarium. In Camera Imperiali specialiter requititur Notarius immatriculatus, ut etiam in Aula Caesatea [Orig: Caesateâ] .

(i) Aut acceptare Citationem nolit: etenim haec paria sunt.

(k) Citari quoque quis potest die feriato tatio est; quod talis actus non sit Iurisdictionis eontentiosae, sed praeparatio tantum ad Iurisdictionis exercitium. Non tamen citari quis potest, ut veniat die feriato.

Notandum hic [Orig: hîc] , quod si quis citetur hoc modo, ut veniat decem diebus post acceptam Citationem, addenda tunc vel saltem subintelligenda est haec Clausula, ut si illa decima dies in feriatam in cidat, sequenti iuridica [Orig: iuridicâ] compareat: alias enim non subsisteret Citatio.

VI. Cumque citatus, Iudicis Iurisdicition, ratione suae personae non quidem est subiectus, in illius tamen territorio versetur; tunc quoque illi nuntio, citare eum licet. At si citatus in alieno territorio sit constitutus; tunc citatio fit per litteras requisitoriales: (l) Gail. 1. obs. 56. ad loci illius Iudicem directas (nam que extra suum territorium, nemo aliquem actum, ad contentiosam Iurisdictionem (m) spectantem, celebrare potest. l. sin ss. d. Iurisd) qui postea citationem insinuat citato. Idque ampliatur, quam vis citatus alias sit subditus Iudicis citantis. Zaf. in d. l. sin. ubi etiam de studiosis agit, qui tempore receptionis, inediante iuramento promiserunt, se ratione contractuum, quandocunque citentur comparituros.

(l) In subsidium seil, Iuris, seu ut vocant, iure Civitatis.

(m) Qualis hic est Citatio, utpote ceu quaedam iussio, quae non nisi in suo territorio fieri potest.

VII. Quandoque etiam Iudex, in propria [Orig: propriâ] persona [Orig: personâ] aliquem citare potestsi nempe eum hanbeat in conspectu. M. Steph. de offic. Iudic. 5. cap. 1. n. 30. Gail. 1. obs 56. Praesens quoque citari non debet; sed tamen non cogitur respondere, qui ad aliam causam est vocatus; cum debeat venire in structus: sed solum cogitur reclpere libellum. (u) Dn. Proes. in delibat. exlib. 2. ff. quoest. 8. Est etiam citatio realis, quae fit per apprehensionem personae: c. si Clericos. 15. d. sent. excom. in 6. quae in criminalibus hodie regulariter viurpatur. Hiltrop. part. 2. tit. et. specieb. n. 25. etc.

(n) Et terminum petere, ad quem respondeat

VIII. Citatio Edicatlis (o) illa vocatut, quae affigitur ad valvas Templi, aut Praetorii, aliove publico inloco. Et haec locum tum habet, quan do persona citanda, non est in certo aliquo loco, et de facili non potest certificari; sive latitet sive bona [Orig: bonâ] side sit absens. Gail. l. obs. 56. n. 7. et obs. seq. per tet. Grae. 1 conclus. 57. Estque Edictalis citatio proponenda, in loco, vel uno, vel pro Iudicis arbitrio in pluribus; modo verosimiliter ad noritiam vocati pervenire queat. Gail. 1. observat. 55. nume. 3. et obs. 57. Graeu. d. concl. consid. 1. Specul. tis. d. citat. §. iam de citations. Hiltrop. part. 2. tit. d. specieb. ciiat. n. 9. etc. Citatio etiam illa locum habet, ubi incertisunt, qui intetesse habent; ut sit in subhastatione, in den Schuld, und Gantsachen. Item si quis praedium aut Castrum emat, et metuat, id hy pothecis, aliisuc oneribus, esse gravatum; tunc enim talis citatio, vela [Orig: velâ] Camera [Orig: Camerâ] , aut Iudice loci (si non sint bona immediata (p) fieri potest. Hocque pro cautela [Orig: cautelâ] (g) suggert Gail. d. obs. 57. num. 9. emptoribus Castrorum, et praediorum, ut securi sint de Euictione.

(o) Duplici in casu haec locum habet. (1) quando nescimus, ubi citandus inveniatur (2) quando nescimus, qui sint citandi. In priori casu locus est citationi, quando citandus est profugus; vel ita absens, ut neseiatur, quo in loco ver setur, debetque omnis Edictalis Citatio esse peremptoria.

(p) Hoc est, Imperatori subiecta: tunc enim a quolibet Iudice, cui subiecta sunt, illa citatio proponi potest. Quando autem illa bona sunt immediata, wann es freye Adenliche Güeter, und keiner Landtsässery undervorffen seynd, tunc citatio fieri potest a Camera vel aula Imperatoris.

(q) Utilissima certe haec est, et in emptionibus, similibusque bene observanda.

IX. In omni citatione, exprimendum est nomen Iudicis, partis citandae, et citantis, una cum causa, et loco ludieii tuto; nec non die, seu temino, ad comparendum idoneo, Gail. 1. obs. 48. n. 6. et obs. seqq. Clar. 5. sent. §. fin. quaest. 31. n. 5. Graeu. conclus. 48. 49. 50. 51. 52. 53.

X. Est porro ratione termini; citatio vel peremptoria, vel simpler (r) Peremptoria vocatur, quando ita quis citatur, daß man ihme


page 20, image: s0984

ein gewisen Tag, zu endtücher stellung: et quidem peremptorie ansetzt: der geftalt, daß wann er nicht erscheinen that, ein weg als den andern fortgefahren werden solle. Peremptoria etiam habetur tertia citatio, quamvis illa clausula comminatoria non exprimatur, Wurmser. tit. 6. obs. 2 Tutius tamen est, solitas comminationes tertiae addi. In quibusdam casibus, ac item in omnibus citationibus Edictalibus, una pro omnibus emittitur; da man dem citato, 30. oder mehr Täg (pro Iudicis arbitratu) vnnd zwar 10. für den ersten, 10. für den andrn, so dann 10. für den lersten, unnd perempro rischen Rechts Tag, an setzet. Wurmbs, d. loc. obs. 1. et 6.

(v) Simplex Citatio est, ubi aliquis simpliciter citatur, daß er erschetnen solle. Peremptoria vero Citatio illa est, quando quis citatur ea cum comminatione, quod si non veniat, ipsi perempta sit inposterum potestas excipiendi, item quod Iudex velit in Contumaciam procedere. Fitque simplex citatio tunc peremptoria, si aliquis tribus vicibus citertur, aut equidem una tantum, sed ea [Orig: eâ] cum comminatione, ut ni veniat, ipsi perempta potestas sit suas in posterum exceptiones proponendi, Peremptoria porro citatio, intellige eam, quae prima statim vice talis est, tres terminos simplices in se continere debet, id est, tot dies, quot pro tribus simplicibus praesigi solent? quemad modum Clausula in thesi allara demonstrat.

XI. Actis porro diligenter inserenda est, tam Nuntii relatio, (s) quam etiam quid circa Edicatlem citationem; aut si citandus extra territorium exsistat. (t) etius citationis nomine, sit actum. Laut. Tennin. caut. 229. Hiltrop. part. 2. tit. 1. d. relat. nunt. Graeu. 1. conclus. 54. Et quidem relationi nuntii est credendum: (u) si scilicet circumstantialiter dicat, se cit andum legitime citasse; vel quo modo citatio exsecuta, aut denuntiatio (de qua [Orig: quâ] supra) sit facta. Gail. 1. obs. 54. n. 4. 5. et 7. Mynsing. 6. obs. 10. n. 4. et 7. Vant. de null. ex defect. citat. n. 40. et seqq. Grau. d. conclus. consid. 1. Non autem valet citatio, (W) si ipse nuntius, cuiilla comissa, eam non exsequatur. Myns. 1. obs. 7. Convalidatur etiam (x) illegitime exsecuta citatio, si compareat citatus. Mynsing. 2. obs. 81. num. 3. et seq. Ac item citatio, eiusque exsecutio, est in iudiciio reproducenda; (y) maxime si citatus sit absens, et in contumaciam lit procedendum. Citatio tandem inducit praeventionem, (z) perpetuat Iurisdictionem Iudicis delegati. (aa) interrumpit praescriptionem, (bb) litisque pendentiam inducit. Hiltrop. part. 2. tit. d. fine et effectu citat. (ccc)

(s) Seil. ubi locorum citatio proposita fuerit, et quis tenor fuerit eius, Nuntii item relatio continere debet, quo tempore, et cui fuerit citatio insinuata? an ipsi Parti? an in eius domo, uxori, liberis, etc.

(t) Puta, v. g. natrandum esse, quid loci illius Iudici fuerit scriptum, quidue ille respouderit, etc.

(u) Quamius enim alias uni testi non credatur, quasi quodammodo unus testis sit nullus testis, isto tamen in casu Nuntio soli crediditur, propterea quod is authotitate publich adhoc offi cium sit assumptus, ut tamquam persona publica hoc vel illud agat.

(W) Ratio est, quod si nuntius Citationis exsequutionem cuidam alteri demandat, iam hac in parte is officii sui limites excedat.

(x) Idque ideo; quod quia citationis finis est, ut quis compareat, si ergo iam comparet, finem assequuta sit citatio, quo fine habito, de mediis non amplius quaetatur.

(y) In contumaciam non potest processus institui, nisi fuerit edoctum et probatum, Contumacem fuisse legitime etiatum, Huiusmodi autem probatio fit, quando reproducitur citatio in forma, et ludici demonstratur, quomodo fuerit exsequuta.

(z) Id est, si quis forte habeat duos Indices, tunc uno electo, alter adiri amplius nequit. Ratio est, quod censeatur lutisdictio iam fundata, per hoc, quod huiusmodi Iudex prius citationem emanare fecerit, id est, eam parti insinuarit.

(aa) Vid supr. cap. 2. thes. 4. verb. ad minimum Citatio fuerit emantat.

(bb) ÄVidelicet quando tempora ad praescribendum constituta, curruntin favorem praescribentis seu possessoris; tunc si verus Dominus possessorem citari faciat, interrumpitur praescriptio, nec amplius tempora cutrunt, sed de novo inchoari prae scriptio debet, bona [Orig: bonâ] scil. fide, et ceteris requisitis semper accedentibus.

(cc) Quando citatio est emanata, tunc statim lis dicitur coepta, vel cam pendere, vnnd wird die Sach bey Gericht rechthängig.

CAPUT V. DE CONTUMACIA, PRIMO ITEM, AC SECUNDO DECRETO: Et quemadmodum definitive, contra contumacem procedi queat:

SI pars una vel altera, non venita ad terminum, in citatione praefixum, illa pro contumace habetur: (a) haecque dicitur contumacia non venientis. In non veniendoautem quis contumax habetur, qui tribus citationibus propositis, qut tribus edictis emanatis. vel uno pro tribus, quod peremptorium vulgo appellatur, praesentiam sui facere contemnit. l. 53. dere Iud. 1 et post edict. l. ad peremptor. ff. d. Iudst. Hoc autem est notandum, quod praesens debeat accusare contumaciam absentis, vel non oboedientis: Marant. part. 6. tit. de contumas.


page 21, image: s0985

num. 1. versic, idem debet. Grau. conclus. 55. cofsid. 1. officium namque Iudicis non requisitum cessat. l. 4. §. hoc autem ff. de damno infect. Zasi ad. l. properandum. § sin. n. 23. C. de Iudic. Tennin. caut. 32. et seq. Siquis ad unam, vel alteram simplicem citationem non compateat, tunc solet pronuntiari: (b) daß klagender Theil, gehorsam erschinen, der Beklagte aber nicht, wie sich gebührt fürkommen. Deßwegen den Partheyen, ein andere fürderlicher Rechistag angesetzt: und so als dann er Beklagte, keln gnngsame orsach seines Außbleibens vorbringen wird, selbiger dem Herren Richter, wie zugleich dem gehorsamen Theil, dene dises Tags auffgeloffnen Bnkosien, abzulegen schuldig sein solle. Et tunc proxime sequenti luridica [Orig: luridicâ] , primo omnium punctum contumaciae est absolvendum: et vel absentia prior, pro excusata [Orig: excusatâ] habetur; vel contumax in expensas condemnatur. Ac ex cusant contumaciam variae causae; probabilis puta ignorantia citationis, morbus, nuptiae, excursiones aquarum etc, Tennin, caut. 166.

(a) Duplex est contumacia, una in non veniendo, altera in non agendo, id est, quando quis praesens quidem est, et tamen non agit, quod deberet, v. g. si litem non contestetur, si ad articulos non respondeat, si in causa non concludat: tunc enim in contumaciam lis pro contestata habetur, aut causa [Orig: causâ] pro conclusa, aut articuli pro conselssatis etc.

(b) Haec interlocutoria pronuntiatur, quando quis ad siwplicem Citationem non venit. At siquis ad peremptoriam non compareat, tunc pronuntiatur perintelocutoriam hoc modo. in Sachen R. N. ist auff ungehorsames außbleiben deß Beklagten, der Kläger za gebührender Handlung in principali zugelassen.

II. Sed post petemporiam cirationem, si actor non veniat, et quidem ante libelli oblationem; tunc petit reus, ut a ciratione absolvatur, eique expensae resarciantur. l. 73. §. 1. ff. d. ludu. l. 13. §. 2. c. eod tit. Gail. 1. obs. 59. num 1 Et tamen postea Actor, solutis expensis, novaque citatione impetrata [Orig: impetratâ] , litem reassumere potest. c. actor. d. dolo et contumac. in 6. At si libellus iam fuerit Iudici praesenratus, in arbitrio rei est, (c) aut petere ab solutionem a citatione; aut partes probandi in se recipere, et procedere in principali. Ac si tunc reus absolvitur, is omnino tutus est, Gail. d. obs. 50. num. 4. Sin actor (cuius partes Iudex supplet) vincit; tunc nihilominus in odium contumaciae, is qui contumax, etsi sit victor, expensas solvit. Neutro autem comparente, terminus circumducitur, et omnis effectus citationis cessat. Groeu. conclus. 59. Reus si po st terminum peremptorium emaneat, vel non respondeat (est enim etiam quaedam cont umacia, in non respondendo. l. de atate. §. qui tatuit. ff. d. interr. act. c. 2. d. confess. in 6.) tunc si lis sit contestata, potest petere actor, ut in causa procedatur, et in contumaciam rei, sententia feratur (d) Gail. 1. obs. 60. Et quidem, si Iudici de causa satis constet, pro actore pronuntiat: sin minus, reum absolvit: sed eidem imponit nihilominus solurionem expensarum.

(c) Si enim vult liberari a rota causa ipse Reus, tum partes probandi (suae scil, intentionis aut ex ceptionum) in se recipiat, et processum in principali petat. At si non a tota causa, sed tantum a Citatione absolvi desi derat, absolvaturque, tum actor solvis expensis litem semper reassumere potest. Utilius ergo reo erit, illud prius, id est, sibi ita vigilare, uta tota causa, sa, seu dehnitive veniat abiolvendus.

(d) Reo ludex Advocatum ex officio constituit, qui eius ab sentis partes tucatur. Absens quippe non habetur pro confesso, sed hoc solum contumacia efficit, ut contra absentem procedi queat, Absens autem etsi vincat, tamen in odium contuma ciae nihilominus expensas solvere tenetur.

Hoc quo que ante omnia notandum hic [Orig: hîc] , quod si Reus praesens velit contra Actorem absentem in causa Principali procedere, debcat prius actor peremptorie citari.

III. Aute litem contestatam, (e) si absit reus, tunc ad immissionem bonorum litigiosorum; vel si actio sit personalis, is alia bona, ex primo decreto perveniri potest. Wesenbec. in parat. ffi quib. ex causs. in poss. cat. et tit, de rib. auctludic. poss. Hiltrop. part. i. tit. 7. de contumac. Haecque immissio, tandum fit custo diae causa; ut ea pignoris vice retineat Actor, donec reus taedick affectus, veniat responsurus. Wesenbec, in parat. ffi. de damno infect. n. 6. Wurmbser. t. tit. 7. obs. 6. et seqq. Missusque in possessionem, sua [Orig: suâ] non debet auctorirate, sed per exsecutorem apprehendere eandem. Tennin. eaut. 165. Et tollitur illud decretum, si intra annum reus veniat. (f) iudicioque sisit; cautionem praester, et refundat expensas. avib. et qui iurat C. d bon. auct. Iudic. possi. l. 8. §. penult. C. d. praescript. 30. annor.

(e) Hoc etenim casu cessat quidem processus incontumaciam in causa principali; ne tamen absenti sua absentia prosit, Actor si lis sit de actione reali, petere portest, ut in bona litigiosa immittatur ex primo Decreto; si vero lis sit de actone personali, tunc Actor petere potest, ut in alia bona Rei, pro quatitate summae rei petitae immitratur.

(f) Nam intra hoc tempus si reus veniat, ad procelium et defensionem admittiru.

IV. Acsi per missionem ex primo decreto, contumacia rei non corceatur; Iudex ad instantiam Actoris, remedio secundi decreti, (g) causa tamen contumaciae prius cognita [Orig: cognitâ] , uterur: Wesemb. ff. quib. ex causs. in poss. eatur, n. 9. et tit. seq. n. 2. tuncque sit actor verds possessor, aliosque illa immissio effectus habet, de quibus videri potest Wesemb, ff. d reb. aut. Iud. possid. Sed quia haecce mora, et processus, ad impetramdum primum ac secundum acretum, actoti sat molestiarum parit: Practici notabilem


page 22, image: s0986

quandam suggerunt cautelam, (h) vigore cuius, etiam ante litem contestatam, Actor ad processum contra reum, in causa [Orig: causâ] principali pervenire potest; si nempe Iudex, non comparente, parte, geminatam emiserit citationem: hoc est, si reumpost peremptoriam iterum bis, et quidem sub commitatione citaverit, ut nisi comparuerit, responsurus positionibus Actoris, pro confessis eae debeant haberi, et in causa principali sententia ferri: Graeu. 1. conclus. 80. num. 6. quod et conforme est Ord. Camerali, part. 3. tit. 15. § begebe sich.

(g) Secundum Decretum habet maiorem effectum, quam primum. Ex primo enim Actor non fit verus possessor, sed tantu custos rei, et detinet rem pignoris loco; Ex scundo vero Decreto facta [Orig: factâ] immissione, Actor fit verus rei possessor, eaque [Orig: eâque] , utitur tamquam sua [Orig: suâ] , et fructus suos facit. Porto ex primo Decreto si quis rem detinet, rationes reddere fructuum nomine tenetur, muß verrechnen, was er eingenommen.

(h) Bona sanc et utilis est haec cautela, si enim reus contumax ad primam peremptoriam Citationem fnerit, secunda [Orig: secundâ] vice iterum peremptorie citari potest, sub hac comminations, sinon comparuerit, ludicem omnia pro confessatis habiturum. etc.

V. Porro seiendum est, duplicem contumaciam esse; veram, et praesumptam. Verus is habetur, qui peremptorie citatus expresse dicit, se nolle venire: aut cum certum est, ad eum citationem pervenisse, et venire potuisse Cavall. quoest. 412. Talisque contumax non potest appellare, nec contra sententiam latam in contumaciam, restriurtionem habet, l. 53. d. Iudic. Du. Proes. in tract. d. appell. c. 6. §. 4. Fictus contumax (i) reputatur, qui citatus est ad domum; vel per proclama, et praesumi potest, citationis notitiam ad eum pervenisse. Cavall. d. loc. Contra talem quidem, in contumaciam procedi potest; sed ei licet intra decendium, a die notitiae sententiae, appellare: vel petere in integrum restitutionem.

(i) Seu, quod idem est, praesumptive.

CAPUT VI. DE PUNCTO LEGITIMATIONIS. DE ACTORE, QUIS agere, et pro quo: Quis conveniri, ac a quo defendi possit? De tertio Interveniente. Deque Procuratoribus, et Advocatis.

IN Iudicio si partes sint praesentes, utraedque; aut etiam una [Orig: unâ] parte praesente, illa pars, personam suam legitimare debet: (a) Mar ant. part. 6. d. except. n. 4. Vant. d. Nullit. ex def. Mandati. n. 1. etc. n. 46. et tit. d. inhabil. comparit. a prius. alias Iudicium tetro redditur nullum. Ac § legitimatio a partibus omittatur, Iudex ex officio (b) hunc defenctum supplere solet. Sichard. in l. 24. n. 7. C. d. procur. supplere solet. Sichard. in l. spondet quis; vel perse, vel per alium. Agere in Iudicio potest, qui rerum sarumadministrationem habet: nec diserte agere prohibetur. Agere ergo non porest minor; et iudicium cum solo minore susceptum, haud valet, sed nullum reputatur: si tamen victriam obtinet, (c) favoraetatis facit, ut sententia valida censeatur, l. 14. d. procurat. Et inde semper minori, a Iudice ex officio curator est constitutendus, si eum non habet, vel quem habet, non adest, l. 11. C. qui tuter. vel curat. dar. Ummtus disp. 1. th. 4. n. 19. Hiltrop. pare. 1. tit. 17. Et tenetur curator (d) personam suam legitimare, per Curatorii exhibitionem: (e) h. e. per instrumentum, quod ad id sit constituts a Magistratu. Pro impubere autem agit Tutor. l. 1. §. 2. ff. d. admin. tutor. Gail. 2. obs. 108. num. 8. Hiltrop. part. 1. tit. 15. Sic et prodigus declaratus, agere nequit 1. I d. curat. fures. furiso namque comparatur. Et ideo utrorumque lites, per Curatores exsereceri solent. Hiltrop. part. I. tit. 16. Sic. et bannitus, ac excommunicatus. (f) agere non possunt. c. decernimus. d. sent. excom. in 6. Cammergerichts Ordn. part. 2. tit. I. §. So jemandt. Gail. 2. Obs. 86. Myns. 3. obs. 30. Filius fam. tamen. (g) in Castrensibus, aut quasi Castrensib. sib. ut et adventitiiis, quorum etiam usufr. ad ipsum spectat; agere sine patris auctoriate potest. Ummius. d. loc. n. 28. Hiltrop. p. 1. tit. 13. u. 9. et seq. Vicissim partri, liberorum suorum in potestate constitutorum nomine, (b) in profectitiis scilicet, et quoque nomine ad ventitiorum, quorum usumfr. pater habet; active et passeive litigare licet. Gail. 2. obs. 72. num. 14. ubi dicit, quod pater de bonis filii etiam tran figere possit; et nec satis dare teneatur. Matri etiam. si tutrix sit liberorum, hoc idem est concessum. Berlich. 2. conclus. 17. n. 62. et seq.

(a) Punctum legitimationis, est ille actus, quando una vel altera pars in iudicio proponit, et probat se habere legitimam personam standi in iudicio, vel se suffic ciens habere mandatum ab alio, aut de iure agere pro alio sine mandate posse.

(b) Semper quando aliquis defectus in iudicio apparet, quod ipsum iudicium et sententiam nullam reddit, tunc iudex etiam non imploratus illum defectum ex officio corrigere debet. Iudicis enim interest, ne sententia nulla feratur.

(c) Nullitas duplex est, una ob omissionem alicuius sollennitatis, et haec nullitas non poteit sanari partium consensu. Secunda est, quae in fa vorem parris est introducta, atque ist haec nullitas consensu illius patris reparari potest, seutentique convalidari. Et hic obiectioni ocurritur, quando dicitur, minorem non habere personam standi ia iudicio, quod Iutis publici


page 23, image: s0987

est, et ideo per privatum consensum, scil. Minoris, mutari non posse. Namque respondetur, Monorem posse sententiam pro se latam acceptare, propterea [Orig: proptereâ] quod in eiusdem tantum favorem nullum soleat esse, quod cum eo agitur. Idem est, si quis falsus Procurator dicat, se liabere mandatum ab aliquo, quod tamen non haber, hie enim sivincat, Domnus dicere potest. Etsi non habuerit Procurator iste a me Mandat um; attamen quia sententia haec mihi placet, rati cam habere volo. In huiu smodi enim solius Domini favorem nullitas falsi procuratoris est recepta. Et ea quae in minore locum habent, saepe etiam pro casus qualitate ad Maiores extenduntur.

(a) Talis sc. qui nonex officio datus ad hanc litem, sed Minoris Curator ordinariu est.

(e) curatorium ist ein Vrkundt, daß einer dem Minori pro curatore sey verordnet worden: Legitimare enim suam personam debet.

(f) Ratio est, quod omnia benesic cia Iuris Civilis ipsis adempta sint. Sed quod se defendere possint, fit ideo, quia defensio Iuris naturalis est, quod per Ius Civile Tolli non potest.

(g) Intellige qui sit Maiorennis: si enim noudum maior sit, inter Minores comprehenditur, et sic ex alia causa agere non potest.

(h) Tunc enim non modo propter plenarium; quod in huius bonis pater liabet, sed et propter ius Patriae potestatis fere pto Domino habetur, uti etiam iüre antiquo revera [Orig: reverâ] Dominus eart.

11. Coniunctae item personae, ut et affines, sine mandato agere possunt: Stchard. in l. 12. c. d. procur. Ummtus, disp. 3. num. 31. et 33. Tennin, cautel. 190. Sed tamen praestit, cantione de rato et grato. (t) Et admittitur etiam coniuncta persona, ad agend um pro minore: Bartol. in l. 35. ff. de procur. nisi habeat Curatore, aut si ille ipse constituerit procuratorem l. 4. §. sin. ff. d. procur. Quia provisio hominis, provisionem legis tollit. Sic et maritus agit pro uxore, et quidem nomine dotalium, et paraphernalium bonorum (k) absque cautione: sed in receptiriis praestare tenetus cautione. Hondedoe 1. cons. 66. n. 23. et 83. Vicissim reum, etiam extraneus, (l) cum cautione tamen iudicatum soivi, defendere potest. l. 5. 3. 2. ff. judic. solu. Hiltrop. part. 1. tit. 22.

(i) Cautio de rato hoc importar, ut si v. g. Titius egerit nomine Fratris sui, Frater vero id quod alter egir, rati habere nolit, tuneis contra quemactum fuit, potest eum, qui profarte egit, huis cautionis nomine convenire; ac ideo, si is qui cautionem praestitit, nihil obtinuit, sed Reus absolutus fuit, et frater, qu em negotium principaliter concernit, de novo agere velit (quod quidem facere potest, non enim cogicur ratihabere fratris sui gesta) ni hilominus is, qui caurionem praestirit, eius cautionis vigore conveniri potest, ut eum contra quem egit, indemnem servet, tam quod causam principalem, quam quad expensas, et omne alind interesse: Et muß ihne schadloß halten, quia non servat quod promisit.

(k) Ratio est, quia in Dotalibus et Paraphernalibus boms, maritus rem suam agit, quoniam in iis administrati onem habet. In teceptitiis autem nonagit nomine proprie, sed nomine uxoris tamquam coniactae perspnae, et ideo, cautionem praestare tenerur.

(l) Defensio enim favorabilior et magis necessaria est, quam actio, et inde ad eam facilius quilibet, quam ad hanc admitendus est.

III. Quod porro attinet Reum, seu iniu. dicio pulsatum, conven iti etiam fere nequeunt ii, qui agere non possunt. Banitos tamen, et excommunicatos (m) con venlte licet: quam vis agere non possint. Gail. 2. d. p. p. 12. n. 12. et seq. Minot ut et impubes, conveniri potest in persona tutorum, vel curatorum, l. 2. C. qui legit, person. stand. in ludic. Tennin. caut. l. 27. horum enim officium, consistit in talium personarum defensione. l. tutoru. 30. d. admin. et perip tut. Removeri etiam potest tutor, qui hancee defensienem omittit. l. 2. C. d. suspect. tator. Specul. int. d. reo. n. 18. Et scio, aliquando curatorem recusasse [Orig: recusâsse] litem in se suscripere, petiisseque, ut propter caustae gravitatem, exspectaretur donec minor pervenerit ad plenam aetatem: sed republsam passum esse. per l. 3. ub. Zasius et l. 5. §. 5. ff. quib. ex causs. in pess. eat. l. 5. ff. de reb. aut. Iudic. possid. Ratio est, quod qua vit minor in multis privilegiatus exsistat; hoc tamen intelligendum est sine praeiudicio tertii, cuius interest causam cird expediri. Et ideo, si tuton, vel curator, non velit hac in parte munere suo fungi, Iudex ex officio constituit curatorem ad litem, seu specialiter ad illam causam (n) l. 3. §. 2. ff. d. tucel. l. 1. C. qui pet. tuter. Apostill. ad Speculater tit. de reo. marta. in ff. noviss. tit. minov. c. 30. Afflict. decis. 262. Mynsing. 2. obs. 39. Gail. et ibi Graevae. 12. conclus. 108.

(m) Agere evim luris Civilis est privilegium, quod Excommunicaris et Bannitis est ademptum At vero con verii hi ideo possunt, quia hoc onus est, et propter delictum suum Banniti et Excom~unicati non melioris debent esse conditionis.

(n) Prior tamen Tutor quoad Reliquamin bonis pupilli administrationem permanet.

IV. Tertius Interveniens ille vocatur, qui litis ab aliis motae, se participem facit. Et aliquando quis ad altenum defendendum accedit; si v.g. venditori fuerit den untiatum. Eodemque modo legatarius heredi, fideiussor ebitoris af. fistit. Tuncque nihil porest tertius, quod ipse principalis non posset. (e) v. ult. ut tit. pendem. in 6. Aliquando quis, tatione sui praetensi interesse intervent, et sibi tem adiudicari petit; cuncque is non admittitur, nisi formatum, et apparens intere sse probetur, et quiden in continenti. Ummim disp. 11. num. 6. Non ideo atrenditur interventio impetinens plae. Gail. l. obs.


page 24, image: s0988

69. num. 2. et obs. 70. n. 24. Sed tali casu, no. vainstantia [Orig: vainstantiâ] , novoque processu opus est. (p) Porro autem potest quis intervenire, etiam cotam Iudice delegato: Gail. 3. obs. 70. n. z. licer ad causam solummodo inter N. et N. controversam delegatio esset facta. Frider. Mindan. e. c. 8. n. 11. Ne scilicet continentia causae dividatur. (q) Tempus autem quod attinet, quo cumque tempore adhaerere quis liti potest: Gail 1. obs. 70. num. 4 (r) etiam post conclusionem in naussa. Groeva. conclus. 70. n. 5. Imo qui sibi rem adiudicari petit, intervenire potest, etiam post sententiam latam, ad impediendam exsecutionem. Gail. d. os. 70. n. 15. Den untiatio autem ab emptore venditori est facienda, tempore opportuno. (s) Et quidem quolibet. tempore, lis actoris recte denuntiatur, tam ante quam [Orig: quâm] post litem contestatem: modo illa denuntiantio fiat, ut possit adhuc ius suum desucere is, cui est denuntiatum, Et sic consultius est, hac fieri denuntiationem, ante testium publicationem; quia post eam, non ulterior productio admirri solet. Covarr.. 3. var. 17. n. 8. Ummius dasp. 11. n. 19. Et sic aliter si fieret, non posset ius suum deducere per denuntiationem qui est vocatus.

(o) Quia huiusmodi Intervenientes sunt tantum personae accessoriae; Ergo nihil possunt, quod Principali ipsi non licet.

(p) Ratio est, quod talis Interveniens plane nova fundamenta proponat, cum neutro litigantium communia.

(q) Illae causae dicuntur continentes, quae ita a se invicem dependent, ut sepatari non possint, ac vib unius illustratio alteri quoque lumen affert.

(r) Et talis interventio suspendit causam principalem, si Interesse intervenientis in comtinenti probari possit.

(5) Nomine rei venditae lis mota oportune venditori ab emptore est denuntianda, id est, tali tempore, ut venditores adhuc suas defensiones proponere possint, et testibus firmare. Ceteroquin si eo tempore denuntiatio fiat, quo testes amplius producere non licet, tunc ea denuntiatio nullius est momenti, et pro non facta habenda.

V. Procurator habetur, qui alterius causam in iudicio exercet: sive agendo, sive exipiendo. (t) l. 1. §. pen. l. 71. et l. seq. ff. d. procur. Regulariter autem procuratorem dare, aut mandatum suscipere possunt, qui ipsi agere queunt Et ided minor, procuratorem dare non potest; cum ipse suae liti praesse non possit. Nec item minot mandatum suscipit rite. c. quia generalit er. d. procur. in 6. At si cum ipso (u) Iudicium sit acceptum, haud rescinditur iudictum. Ced. Fabr. lib. 2. tit. 6. def. 30. De iure vero civili, curator aut tutor, constituit actorem, non procuratoremiante litis contestationem. Mynsing 2. obs. 38. Temin. caut. 287. Hiltrop. part. 1. tit. 24 post litis contestationem autem, fit Dominut, et tum rite dat mandatum.

(t) Neque enim solus Actor. sed et Reus quoque üer Procuratorem regulariter in iudicio comparere potest.

(u) Intellige minore, qui Procurartor constitutus est.

VI. Requiritur in primis in constitutions proncuratoris, legitimum, et rite formatum mandatum. Et ideo exceptio falsi procuratoris. vel mandati defectus, reddit iudicium plane nullum. (w) Dn. Proes. in delib. ex 3. ff. quaest. II. Hincque Iudex, ut de Actoris ac Rei persona, et habilitate: ira etiam de procuratoris sufficientia, ex officio inquirit, et si defectus comperiatur, cundem repellit. Et mandatum eiusmodi esse debet, ut exinde re vera constare possit, illo contineri causam, cuis procuraritnem quis suscipere cupiat. Sicque exprimendum est, quis constrivart procuratorem, quis constituatur, in qua [Orig: quâ] cavia [Orig: caviâ] , ad quia, contra quem, et coram quo Iudice? Rauhbar. 1. quoest. 2. n. 1.

(w) Ratib est, quia non habens mandatum, habetur pro falso Procuratore.

VII. Interdum mandatum datur ad articulum, vel certum causae punctum; sed in Camera non admittitur mandatum, nisi ad totam causam. Myns. 1. obs. 46. Dantur et mandata generalia, Cammerg. Ord. part. 3. tit. 12. §. vnd so ein Procuator. Denars. c. 238. §. 2. ad omnes causas, motas, ac movenda; Ac porto, si mandatum non est sufficiens, aut si quis litis instrumenta habeat; admittitur pronunc: sed cum cautione, daß er in künfftig, ewen gnngamen Gewalt einbringen solle. Schwanman. 1. c. 41. num. 18. etc. Ac si intra terminum destinatum nonproducatur, Procurator punitur.

VIII. Clausulae insuper mandato inserei solitae, et quidem necessariae, (x) sunt iuramenti calum malitiae, suppletorium etc. Quaedam etiam speciale mandatum requirunt. (y) sed non omnibus procuratoriis inseruntur; iuramentur scil. litis decisorium, transigendi, et solutionem recipiendi facultas. Mynsinu 4. obs. 88. C. Fabr. 8. 1. 29. Vuglo etiam addi solex clausula rati. Daß der Gewaltgeber, alles Genem haben woll, was der Gewalnräger handlen werde. Wesemb. in parat. ff. de procur. num. 6. Si duobus datur mandatum, unius praesenna non sufficit; sed omnes adesse debent: verum huic defectui medetur clausula, Daß sie sambt/und sonders, zuhandlen macht haben sollen. Clausula substivedi. (z) Daß der Gewaltträger befügt sein soll, ein oder mehr Affiteranwäld ihme nachzusetzen, auch solchen gegenbnen Gewalt wider an sich zuziehen, hoc importat; ut Procutator etiam ante litem contestatam, substituere sibi alium queat: nam post litis contestationem, quae procuratorem litis dominum facit, hoc suo iure potest. Myns. 1. obs 42. Verum clausula (wider an sich zuziehen) facit, ut procuraturrevocare sudstitutum possit. Tennin. caut. 209. Clausual, bey verpfendung meiner Haah, und Güeter, versprich ich alles Genem inhaken,


page 25, image: s0989

was Mein Anwald handlen wird, si desit; tunc procurator fatisdare cogitur, iudicatum solvi. Reßbach in process. t. 45. n. 9. Rauchbar. d. quaest. 2. n. 33. Procurator quoque sententiae exsecutionem; vel expensarum taxationem petere nequit, sine speciali mandato. Wurmbser. l 5. 5. obs. 7. et. 13.

(x) Hoc est, in omni prorsus mandato exprimendae.

(y) Nisi enim exprimantur, non praesumuntur. Quippe v.g. Iuramenta, cum ligent animam, nemo se illo obstringere censetut, nisi hoc expresse dicat. Sic item qui pure mandatum ad litem dedit, is non etiam voluisse transigere, aut potestatem solvendi dedisse praesumitur.

(z) Haec etenim si desit, censetur electa industria personae.

IX. Revocatur pro curatorium, der Gewalt, a Domino, seu mandante ante litem contestatam pro lubitu: post illam demum, ex iusta causa (aa) Gail. 1. obs. 46. n. 8. Mors mandantis, etiam soluti mandatum, ante litem contestatam, sed non post: cum procurator tunc sit Dominus litis. Myns. 2. obs. 84. Gail. 1. obs. 46. n. 4. Sed de consuetudine, heredes eitari solent, ut litem reassumant Gail. l. obs. 109. n. 6. et seq. Sententia quidem in procuratorem fertur? (bb.) Wesemb. in parati. deprocurat. num. 8. sed non in eum exsecutio datur, At quando factum, vel contumacia procuratoris, Domino obsit, (cc) late trastat Hiltorp. part. 2. t. 21. n. 81. etc. Et etiam procurator ex officio datur, (dd) isque non ita arcte, ut alius, qui mandatum habet, obligatur: nec etiam iuramentum calum. (cc) in suman animam (quo ad causam principalem) praestat. Gail. 1. obs. 88.

(aa) Post litem contestatem ideo non ampliusrevocatur mandatu, quia Procurator iam est factus Dominus litis; ergo non potest ei hoc ius quaesitum adimi, nisi ex magna causa, puta si sit infidelis, negligens, etc. item ex hac ipsa etiam causa, quod procurator fiat Dominus litis, mors mandantis non solvit procuratoriu.

(bb) Idque propter clausulam satisdationis, de qua [Orig: quâ] in fin. proced. thes.

(ac) Quando procurator alqivid negligit circa eam rem, quae ipsi mandata est, tunc illa negligentia Domino nocet: quia Dominus sibi imputare debet, quod non diligentiorem elegerit, nec huiusimodi negligentia Domini, adversario nocere debet; sed tunc Dominus babetactionem contra procuratorem, qui procurator si non sit solvendo, ex aequitate tandem et pro arbitratu Iudicis Dominus restitutionem petere porest: quia iniquum videtur, ut quis facto alterius nimium laedatur sine culpa sua Si aute procurartor aliquid feceerit extra Mandatur, aut eircat rem, quae ipsi non fuit mandata, tunc Dno id non nocet, quia no egit ut Procurator.

(dd) Tunc nempe si quis non possit esse prae sens, nec habere queat Procuratorem, quo casune pars sit indefensa, damit fie nit rechtioß gestellt werde, Iudex procuratorem constituit.

(ee) Hoc etenim iuramentum duo quasi prin. cipalia capita continet, unu concernit causam principalem; tenetur scil. Procurator iutare in propriam animam, se existimare, quod Dominus habeat iustam causam. Scundum caput concernit processum, eoque, nomine promittit Procurator, se nolle in Processu calumniari, tergiversari, etc. Procurator itaque ex officio datus, quia conactus hoc onus in se suscipit, non iurat de primo, sed seundo capite.

X. Advocatus (ff) alterius causae controversae, in Iudicio, sive perotando, sive solum consilium suggerendo, operam tribuit, Differtque in eo a procuratore, quia non habet mandatur; licet quandoque aliquis simul advocatus, et procurator exsistere possit; ut quoque in Camera, ac aliis su blimioribus iudiciis fieri solet. Et sunt in duplici differentia, quidam enim cora iudicio se praesentant, alii domi solum, partes allegando, consulendo, et scripta conficiendo, iuvant. Ad priores pertinet tit ff. de postulando. Suntque non nulli qui in iudicio postulate, hoc est causas perorare prohibentur: ut sunt non solum naturali defectu laborantes, sed et insigni turpitudine notati, aut quibus advoca tione est interdictum. l. 1. C. de postul. At quiab advocatione publica [Orig: publicâ] exclusus est, potest tamen, adhuc privatim partibus in seruire, Capell. cautel. 15. Wesemb. in parat. de postul. l. 5. Utrisque aute interdictum est, de quotalitis, (g) cum clientibus pacisci. l. 5. c. de postul. D. Proas. in delib. ex lib. 3. ff. quaest. 5.

(ff) Illi sunt Advocati, qui ius suggerunt, et vel partes vel procuratorem instrunt. procuratores vero nudum ministerium praestant in comparendo, praesentando scripta, etc. Et in sumis Dicatsteriis plerumque certi Procuratores iurati et ordinati inveniuntur, gesch worne Procuratores curatores, et hi quandoque etiam sunt Advocati, si pars eorum opera uti velix.

(gg) Idque constitutum propterea est, ne homines leves inveniantur, quispe lucri alios litibus vexent.

XI. Si pars advocatum habere non possit, vel propter paupertatem, vel potentiam adversarii a ludice ex ossicio aliquis constivi folet. l. 1. E. 4. de postul. Taleque nunus, nonnumquam, etiam gratis suscipere (hh) tenentur ii, qui in maricula advocatoru suntrecepti. l. 7. C. de postul. Cammerger. Ord. part. 1. titi. 19. §. fin. Graenoe. 1. conclus. 43. consid. 1. Quod autem dicitur, gravioribus criminibus gravatis, non permirtendos esse advocatos, puta Maiestatis reis, hareticis, famosis latronibus, etc. sed ex vineulis ut causam dicat, cogendos esse; hoc intelligendum est, utantequam de facto suo propri (ii) satis fuerint interrogati, haud ad eos admittendus fit Advocatus; ne scil iis suggerant quid, quod ad delicit ocultationem conducit. Clarus 5. sent. §. heres. n. 19. Aut si crimen omnino notorium sit, et celerem animadversionem requitat, ad de Adquocatis sing tracta tum Magonius scripsit, qui videri potest

(hh) Quod sie intelligendum est, ut si vincat clins, primo omnium salarium praestare reneatut, et hoc nomine omnibus aliis creditorib. praefertur Advorcatus.


page 26, image: s0990

(ii) Post confessionem enim omnino admittendus est Advocatus, si reus petat, quia defensio ex iure naturali descendens nemini denegando est.

CAPUT VII. DE EXCEPTIONIBUS.

DE libelli quidem oblatione, von einbringung der Klag dicendum esset, antequam de exceptionibus agatur; Exceptio enim actionem in libello propositam elidt: sed tamen non puacae sunt exceptiones, quae etiam ante libelli ob lationem, oponi debent; vel possunt. Ideo placer praemitrere tractationem, de exceptionibus succinctam. Est aure exceptio quasi exclusio quaedam: semper enim ita est adfecta, ut excludat alterius intentionem e. 2. de. ord. cognit. Suntque vel dilatoriae, ule peremptoriae: h. e. vel differunt tantum litem, vel eam finiunt.

II. Dilatoriarum autem in ordine, ponitur exceptio incompetentiae fori, seu exceptio fori declinatoria, Tennin. caut. 66. Estque haec omnium primo opponenda: ne quis videatur per tacitam prorogationem, in iudicem consentire. Zanger. 2. de except. 1. n. 4. Hiltrop. part. 2. tit. 12. n. 46. Exceptio praeventionis, seu litis pendentiae; si eadem lis iam alibis sit incepta; et quidem praeventionem facit sola citatio; sed si sit iam insinuata. (a) Gail. 1. obs. 29. Guid. Papa decis. 421. Zanger. c. 3. Et ita in Aula [Orig: Aulâ] Caesaris, non quis agere potest, si iam praeventa sit lis in Camera Imperiali Talis quoque est Exceptio iudicis suspect: de qua re, iam supra egi. Exceptio loci non tuti, puta si quis citetur ad locum peste in fectum; militurm insidiis expositum, etc. Clem. Pastoralis. §. notorium. de re Iudic. cap. 47. ext. d. apell. Est item talis exceptio, termini nimis agusti: ac exceptio feriarum. Talis itidem est exceptio inhabilitatis; vel Actoris, vel rei, aut etiam procuraporis, vel insufficientis mandati, inepti libelli, etc. Huc pariter refertisolet exceptio spolii: nec enim tenctur reus ad institutam actionem respondere, nisi spolio ab actore sibi restituto. c. oum delectus. ex. de ord cognit. Zanger. 2. de except. c. 18. Es darff keiner mit verpfändter Hand zum Rechten kommen. Exceptio termini solutionis nondum prisicati. §. temperantes. ltist. de except. Exceptio excussionis, quae competit fideiussoti. Nou. 4. etc.

(a) Etenim si nondum sit indinuata, licet a Iudice ducerta, lis non dicitur pendens.

III. Exceptiones petemptoriae sunt. quae actionem in totum excludunt. ut non numeratae pecuniae; (b) Zanger. 3. de except. 14. n. 3. etc. Tennin. caut. 30 quae tamen solum per biennium durat. l. 14. inprinc. D. de non umnerata pecunia. Exceptio SC. Macedon. quae filii sfamilias competit, qui mutu um accepterunt. l. 7. §. 3. et l. 11. ff. ad SC. Maced. et exceptio SC. Velleinani, in mulierum pro aliis intercedentium favorem tendens. t. tit. ad SC. Vell. Est quoque peremptoria exceptio, pacti de non petendo, rei iudicatae, transactionis, praescriptionis, etc. Ummius disp. 8. n. 41.

(b) Haec illa est, quando aliquis contrame agit vigore mei chyrographi, habeo tunc ego intra biennium exceptionem non numeratae pecuniae, si eam nondum accepi, hoc est, possum dicere, mihil pecuniam non esse numeratam, sed me dedisse chyrographum spe futurae numerationis, Et tunohuius exceptionis ea est natura, ut Actor numerationem pecuniae probare teneatur; negativam enim, id est, pecuniam mihi non esse numeratam, non possum habere. Sed tantum pro Cautela observatur, ut creditor faciat debitorem diserte tenuntiare Exceptioni non numetatae pecuniae, v. g. vnnd bekene, daß ich diß Gelt wurcklich und paar enipafangen, versprich auch die mit nimmermehr fürzuschüken, daß mit solches Gelt nicht in die Hand gelifert worden, thue micht derowegen der exception non umeratae pecuniae wissentlich begebe.

IX. Dilatoriae porro exceptiones, ante litem contestatm (c) sunt proponendae, et quidem simul omnes (d) Moller. semest. 1. Nisi demum illae exceptiones supertuniant post litem contestatam. (e) Marant. de except. n. 7. Ummius d. disp. n. 56. Et alias limitationes vide apud Hiltrop. d. tit. 12. n. 62. etc. ac n. 85. etc. Petemptoriae, regulariter post litem demdum contestarum opponuntur: et quidem usque ad conclusionem causae. c. 11. ex d. ord. cognit. ummius d. loc. n. 59. Hartman. 2. tit. 9. obs. 1. Sed sunt quaedam (f) ex numero exceptionum etiam peremptoriarum; quae quoqueaante litem contellatam,et in vim dilatoriatum proponuntur: ac inde privilegiatae vocitanut. Ut est exceptio praesctiptionis, rei iudicatae, transactae, etc. Htltrop. tit. 12. n. 94. At sunt tamen alicubi statuta, quae ut lites abbrenientur, prohibent tales exceptiones ante litem contesatam opponi; sed iubent, ut prius lis contestetur, et tum demum exceptiones omnes simul proponantur. Coler. ad process. exsecut. part. 4. c. 1. n. 157. etc. Surd. cons. 225. n. 12. Porestque Iudex de iure terminum assignare, intra quemomnes exceptiones necessario proponantur. c. Pastoralis. ex. de except. Ummi, d. d. 8. num. 60. Sciendum etiam est. quod reus pluribus exceptionibus uti possit, et quidem contrarlis.(g) simul, vel successive, c. nullus 20. d. reg. luris in 6. ubi Dynus, et ibi Apostill. l. neme prohibetur. 8. ibique Zasius d. Except. l. nemo. 43. ubi Deeius de Regeluris. Exciprens etik non censetur consiteri. l. non utique 9. ibique Zas. ff. de except. crexceptionem d. reg. luris. Camil. Borel. tom. 2. docis. tit. 3. n. 104. Euerhard. d. loc. a privat. ad hab. Tennin caut. 28. Reus tamen excipiendo fit Actor, (h) et exceptione suam concludenter probare tenetur. l. 1. ubi. Zas. n. 12.et l. 2. de. except: Cravet, cons. 201. n. 28. et conl. 249.

(c) Ratio haec est, quia post litem contestatam Partes Dilatoriis ex cepti om bus vidntut renuntiasse. Sic erenim post litem contestatam non amplius opponi totest exceptio Incompetentiae fori, quia partes Iurisdictioem prorogasse censentur, per quasi contractum, suscipiendo semel iudicium Non proest item exeipi contra Mandatum, vel adversea partis


page 27, image: s0991

personam, si modo plane non sit inepta, v. g. infans, furiosus, etc. talem enim personam nec Iudex ipse in Iudicio admittere solet. Non potest itemexequi contra Citationem, et quae sunt similia.

(d) Intellige, si fieri potest. Licet enim interdum proponere Exceptrones dilatorias sed alternatim, v.g. licet primo excipere contra legitimationem, quod adversarius non habeat legitimam personam standi in Iudicio; hocque puncto expedito potest excipi contra ludicem; isto itidem puncto absoluto, potest excipi contra libellum; Ergo tum demum omnes Exceptiones dilatoriae simul sunt proponendae, si earum natura hoc admittat.

(e> U.g. si post litem contestatam locus fieret insecurus, fierer pars in famis, fieret spolium. etc. auf si haec demum in notitiam veniant: tunc enim probabilitevignoratis non censetur renuntiari.

(f) Propterea quod eius sint efficaciae, ut aliquis cas habens, non adstringi possit ad litis contestationem, ist gar nicht von nöhten, daß sich einer ins Recht einlasse, v.g. si actio iam sit praescripta, si iam per sententiam decisa, si transactum, etc.

(g) Sic v. g. potest aliquis dicere, non accepi pecuniam, quam in tamquam mutuam peris, aut si accepi, solvi, haec exceptiones utique sunt contrariae et siwul stare non possunt et tamenita excipere licet. Praesertim si hares hoc dicat: quia ille probabiliter ignorare potest factum defuncti. Dicere ergo potest haeres reus, non credo quod pater meus a te mutuo acceperit hanc pecuniam, aut si accepit, absque dubiosolvit, etc. Hinc Theologorum illa quaestio hic occutrit, an quis bona fide negare possit numerationem eius pecuniae, quam certo scitsibi fuissenumeratam, sed eam iam solverit, solutionem tamen probare non possit? Nam si numerationem consiterur probare debet solutionem. Poetest ergo (si solverit) dicere, se nihil accepisse, subintelligendo quod adhuc debeat

(h) Fitque hoc propterea, quia Exceptio tum demum opponitur, si Actor intentionem habeat fundatam. Exception enim perimit Actionem, et ita praesupponit habitum, id est, ius Actori competens. v. g. quado dico, solvi, praesuppono mepecuniam suscepisse, et propterea eam iterum reddere tencor, si solutionem non probem. Item si quis dicat occidi, sed ad meam de fensionem, tunc accusator habet intentione fundatam, et Reus iam in puncto defensionis, quod probare tenetur, est quasi Actor.

V. Ac quoque hoc observartur, etiam de iure eivile; si ludex vicat reum non incontinenti probare talem exceptionem, (i) eandemque opponere cavillationis causa [Orig: causâ] ; ut ex officio litis eontestationem iniungar: daß eingemandter einreden ungehinder, der derlagt auff die eingebrachte Klag, litm mcontestiren schuldig; ihme doch seine zuhaben verstandne exceptiones, nach verfangnem Rechten fürzubringen, loßnbenommen seynsolle. Hartman. t. 9. obs. 1. n. 8. Wurmser. t. 8. obs. 3. n. 2. Zanger. part. 8. c. 23. num. II. Alia denique est adhuc exceptio, intentionis, (v) seu non competentis actionis: quae a proprie ita dicta [Orig: dictâ] exceptione differt, ut in dissert. de Referendi modo dictum est n. 29.

(i) Intellige peremptoriam, in vim Dilatoriae oppositam, si ea altiorem indaginem requirat, etc. Actorque fundatam habebat intentionem.

(k) Sunt scil. non tantum Exceptiones verae, quaescil. fundatampraelupponunt actionem, sed et porro impropriae quoque sunt quaedam exceptiones, easque improprias vulgo vocat Intentionis seu non competentis Actionis, v. g. petit Titius a me Titulo mutui 100. si ego iam dicam, numquam a te mutuum accepi, ilud est exceptio Intentionis, dico enim, Actotem non habere intentionem fundatam, nec ipsi unquam actionem competiisse. At vero Exceptio actionis est quando dico, accepi quidem, sed solvi. Fateor enim intentionem Actopis, sed aio cam esse elisam per solutionem.

CAPUT VIII. DE LIBELLIS.

LIbellus est scriptura, comprehendens intentionem agentis, speciemque ac imaginem futurae litis demonstrans. Ac quidem in levioribus negotiis, et quae summarie debent expediri, sufficit nudis verbis, petitionem eoram Iudice factam, actis. seu iudiciali protocollo inseri: vulgo Mündtliche Klag vocant. gloss. in c. 1. d. Libell. oblat. clem saepe, vbi gloss. de V. S. In Iudiciis vero ordinariis, in scripto libellus offerri debet: alias processus pro nullo habetur. d. c. 1. de Libell. obl. Speculator. t. d. libell. oblat. §. nune dicendum. n. 14. Aliquande etiam libellus est summarium, ubi nimirum simpliciter factum narratur aliquando est articulatus; cum factum in certis articulis, seu propositionibus, quas positiones, oder Positional Articul appellant, comprehenditur. Libellus autem, si sit ineptus, eum reicere ex officio debet Iudex: sententia enim super tali libello lata non valet. Gail. 1. obs. 66. et seq. Obrecht. tr. d. libell. c. 18. apr.

II. Libellus porro omnis esse clarus (sed interdum tamen admittitur alternativus. Tennin. caut. 148. Gail. 1. obs. 62.) et necessarid concludere, contra dversarium debet. Spec. d. loc. 3. 1. Continere ergo solet nomen Iudicis et partium, ut et speciem facti, seu narrationem, iuncta [Orig: iunctâ] inprimis apta [Orig: aptâ] petitione. Et quamvis hodie actionum formulae sctupulosae (de quibus eleganter Obrecht d. tr. c. 7. et seq.) sint sublatae: ac etiam non necasse sit, edere nomenactionis speciale; (a) libellus tamen instar syllogismi, aut etiam enthymematis rite concludere, et ad aliquam actionem, aliudue remedium Iuris, unum vel


page 28, image: s0992

plura, eorumque requisita, directus esse debet. Obrecht cap. 11. et seqq. (Licet enim hac inter, nimis captiosa, atque scrupulosa religio olim fuierit observata; tolerabilior tamen illa exitit, quam confusio actionum, agendique temeritas, et nullus ordo, passim hodie frequens. Cuiac. in parat. C. de formul. et impetrat. act) Ita ut ius sit loco maioris, sacti narratio minorem propositionem, et petitio repraesentet conclusionem. v.g. Quia nemo alterum iniuria [Orig: iniuriâ] assicere debet, idque omni iure prohibitum est. Titius autem, hac vel illa [Orig: illâ] ratione, contumelia [Orig: contumeliâ] me, et iniuria affecit, Ergo peto, ut decernatur, Daß er mir zuvil vn~ unrecht gethan auch vor solchezugefügie Schmach, N. fl. zuerstarten schuldig sein solle, alles mit abtrag der Geichs Kosten, etc. In libello enim causa petendi, sive medium coneludendi, omnino exprimi debet. Et quidem in actione personali, causa proxima, obligatio exsistit; causa remota contractus: quae omnino est exprimenda. (b) In reali vero actione, proxima causa dominium est; remota, factum ex quo dominium causatur: ibique causam proximam exprimere sufficens putatur, Gail l. obs. 61. aprinc. Tennnin. cauc. 4. In petitione hereditatis, negotiisque universalibus, sufficit libellus generalis: sed ad evitandum punctum liquidationis, (c) cautius agit advocatus, qui res simul nominat patriculates. Gail. I. obs. 68. quomodo autem ex facti circumstantiis, genus actionis sit in vestigandum, docet Obrecht, de libell. c. 10. qui omnino videndus. In libellis itidem conclusio inprimis, seu petitio est inspicien da: (d) per eam enim restringuntur narrata ad illa, quae expresse in conclusione dicuntur. Gail. d. obs. 61. n. 15. Et cumulari possunt actiones, (e) se in vicem non tollentes: Latissime Obrecht. c. 21. et seqq. vsque ad librt sinem. Bocer. class. 6. disp. 11. per totam, sed ex uno facto orientes (si namque ex diversis factis prosilientes actiones cumulentur, tunc tot censentur esse libelli, quot actiones) ut est actio legis Aquiliae, et iniuriarum: action iniuriarum aestimatoria, et ad reantationem. (f) Da man auff einen Widerrueff klaget. Gail. 1. obs. 65. Sed criminalem, et civilem iniuriarum, cumulare non licet; cum utrque ad vindictam tendat. Gail. 1. obs. 66. Tennin. caut. 61. et. seq. Et possunt itaque cumulari criminalis actio, et civilis, si haec respiciat persecutionem rei familiaris; (g) cum nempe tendaut ad diversos fines: ut est v. g. Legis Aquiliae utilisactio, ad damni accepti reparationem, et actio iniuriarum etiam criminalis, publicaum expetens vindictam. (h)

(a) Eius tamen Actionis, quae nominanda alias esset, naturam ac requisita omnino is qui agere vult, callere debet, et secundum ea agere.

(b) Ratio differentiae cur in Actione personali non sufficiat adducere causam proximam, sed in actione Reali id sufficereputerut, haec est, quia multi sunt Dominalicuius Rei, qui tamen nesciant, ex qua causares ad suos antecessores devenerit, sufficit ergo dicere, haec res est mea, quia semper fuit habita pro re meorum Maiorum, et fic causam proximam, dominium scil. allegare in actione reali sufficit, In actione vero personali inepre concluditur, si dicat aliquiae tu mihi debes, quia debes, sed etiam causa remora, ex quo scil contractu debeas, exprimi debet.

(c) Huius puncti liquidationis exemplum est, aliquis petit declarari se heredem Titii ad intestato proximum esse, adversarius hoc negat, et praetendit e contra se esse heredem proximum, Iudex pronuntiat pro Actore, hic etgo Actor post sententiam victricem demum probare cogitur, quid ad illam hereditatem pertinuerit, quae praedia, quae mobilia? quae pecunia etc. Et iste posterior processus vocatur punctum legitimationis: res etenim liquido constare debent. Ne ergo Actor duplicum cogatur instituere processum, scil in causa principali et inpuncto Legitimaetionis, cautela est, ut Advocarus simul in libello dicat, Actorem esse heredem proximum, et in illa hereditate fuisse talia praedia, mobilia etc. saepe enim possessores hereditatum res hereditarias occultant, et Actor probare cogitur, quid in hereditate fuerit. Compendio sius ergo proceditur, si utraque causa simultaneo processu proponatur et ad finem perducatur.

(d) Haec enim est quasi stella Polaris seu Cya nosura, ad quam omnia, quae in libellos narrantur, dirigi et regulari debent; ideoque quamvis narratio forte ambigua sit, ex eque nequeat colligi, qualem actionem Actor intentaverit, tunc certitudo ex petitione sumi solet.

(e) Illae enim actiones possunt cumulari, quae ad diversos fines tendunt Nam v. g. Legis Aquileae actio, ad resarciendum illatum reale damnum tendit, iniuriarum vero ad vindicandam iniuriam. Actori quippe hoc in casu dupliciter est laesus: in re et in honore; ergo debet utroque in casu ei consuli per aliquod Iuris remedium.

(f) Et quidem haeideo cumulari poslunt, quod aestimatoria mere sit vindicativa, ad recantationem vero quasi restitutio honoris.

(g) Id scil. quod mihi ex patrimonio meo deest.

(h) Sic etenim petere quoque possum, daß mir der dieb mein Gelt hab, unnd gehäncker werde.

III. Quando autem ex uno facto, plures competunt actiones se invicem tolletes (ita ut una [Orig: unâ] electa [Orig: electâ] , altera tollatur) sed in una [Orig: unâ] sit plus, et ita una pinguior altera [Orig: alterâ] , exsistat; vel una dif. ficilioris sit probationis; tunc clausulis quibusdam libello subiunctis, effici potest, ut ludex in sententia [Orig: sententiâ] ferenda [Orig: ferendâ] , ad illud remedium respicere teneatur, quod optimum, et magis proficuum est actori, magisque convenit


page 29, image: s0993

probationibus productis. Gail. 1. obs. 61. num. 10. etc. Sicque utilius est intentare actionem, ex Aquilia l. quam locati; (1) cum damnum in re locata est datum. Tennin. caut. 153. Et ideo illae clausulae salutares, seu salvantes vocitantur. Eae tamen in Camera [Orig: Camerâ] , cum quis mandatum sine clausula [Orig: clausulâ] impetrare velit, non admittuntur: sed cogitur quis nominare constitutionem in specie, vigore cuius, sibi mandatum decerni petit. Gail. 1. obs. 61. n. 12. In processibus autem aliis, Clausulae illae salutares omnino utiles sunt, et vulgo ita formantur. Hierüber vnd was sonsten, nach gestaltsame diser Sachen, auch deroselben sonderbaren vmbständ, köndt, folt, oder möcht gebetten werden, dises alles wil Kläger in der besten, vnnd beständigsten Form petirt, oder gebeiten, auch umb forderliche emhailung Rechresn, und der Gerechtigkeit, das Adelich miltrichterliche Ambt, dienstliches fleiß angeruffen haben. Haecque clausula (1.) facit, ut in casu dubio, libellus debeat, et possit accipi in favorem actoris; atque habeatur pro concepto, quo melius concipi possit. Ayrer. in historico process. c. 4. obs. 6. n. 33. et seqq. (2.) vigore huius clausulae, actor omne ius suum in specie deduxisse censetur, quamvis de eo non fecerit mentionem. c. 2. de off. ordin. Dd. in c. cum dilectus de ord. cognit. (3.) haec clausula operatur, ut iudex in iudicando duntaxat rei gestae veritatem, quae ex actis constat, et non solum peritionem actoris, respicere debeat. Sicque virtute clausulae illius, sententia quandoque ferri potest, etiam super inepro libello; si modo dextre fuerit narratum. Mynsing. dec. 3. resp. 25. n. 6. et dec. 6. resp. 59. num. 15. Libellus porro articulatus (de quo late Obrecht, cap. 17.) utilis inprimis eo nomine videtur, quia si factum in simplices, et succinctas sententias (quas articulos vocant) redigatur, facilius scopus causae (quem Rhetores statum appellant) cognosci potest. Obrecht. cap. 10. n. 2. Isque libellus ita formari solet: Daß der Kläger seine positional articul, mediante iuramento vbergibt, vnd sagt, selbige vermittelst iuramenti dandorum, so vil sein aigne Geschicht war, was aber frembde Geschicht belangt, glaub wahr sein. Vnd bittet, daß Beklagter litem contestieren, auch gleich damit mediante iuramento respondendorum, auff all, vnd jede Klag articul durch das Wort glaub wahr, oder nit wahr, zu antworten, schuldig sein solle. Wann alsdann ein, oder ander articul nit bestanden wurde, erbiet sich Kläger den oder dieselben, wie recht, gnugsam zuerweisen. Addita [Orig: Additâ] clausula [Orig: clausulâ] , seu cautela [Orig: cautelâ] : Daß er doch zu keiner ohnnöttigen beweisung astringirt, oder sich verbunden haben wolle. Vigoreque huius clausulae, plura quis probare non cogitur, quam quae pertinent ad statum causae. Eaque clausula [Orig: clausulâ] omissa [Orig: omissâ] , videri posset, sese astrinxisse actorem ad omnium et singulorum probationem, quae saepe in libellis superflue, et exabundanti adponuntur. Obrecht. c. 16. n. 7. etc. Schrader. d. Feud. pr. 2. partis. 9. principalis, sect. 8. num. 12. Ponens autem confiteri videtur illud, quod asserit ponendo: potest tamen positionem aliquam in continenti revocare; aut etiam ex post facto, si doceat errorem. Tennin. caut. 195.

(i) Pinguior enim in eo est, quod in illa (Legis Aquiliae) consideretur levissima etiam culpa; at vero in actione locati duntaxat levis. Facilius itaque probare possum culpam levissimam, quam levem. Quia autem hoc in casu adhuc disputatur, an locatori competat actio Legis Aquilie, ideo potest actor nomen actionis omittere, sed tantum restitutionem petere damni omni meliori modo. Et tunc ludicis est dispicere, quid isto in casu sit faciendum.

IV. In actionibus in rem, poni solet clausula Mit aller Zugehör, auch auffgehabner nutzung: (k) cum pertinentiis suis, atque fructibus perceptis, et percipiendis. Obrecht. c. 16. n. 17. etc. Est porro clausula frequens, mit abtrag deß Costens, vnd allen Schadens so jetzt auffgeloffen, oder künfftig aufflauffen möchte. Eaque necessaria omnino est in actionibus cunctis. Obrecht. c. 16. n. 29. etc. Tametsi enim expensae regulariter victori debeantur: adeo ut iudex, si earum in condemnatione nullam habeat rationem, eas parti resarcire teneatur. l. 15. C. de ludic. Id tamen obtinet, si ab actore specialiter fuerint petitae: alias enim non debentur, nec Iudex obligatur ad Interesse, ob earum omissionem. Ummius disp. 6. n. 57. Cum iudex non impertiatur officium, nisi imploratus. Alia adhuc clausula addi solet: Salvo scilicet iure addendi, minuendi, corrigendi, mutandi etc. (l) mit vorbehalt dise Klag zu mindern, zu mehren, etc. Ac sane emendatio, quae vel rei petitae, vel actionis propositae substantiam nonimmutat, regulariter ad sententiam usque fieri potest: mutare vero usque ad litis contest. tantummodo libellum licet. Gail. 1. obs. 51. n. 9. et obs. 74. n. 4. et seqq. Schvvanman in process. Camer. 1. c. 41. n. 10. vide omnine Obrecht. c. 20. Sed ita hoc est intelligendum, ut semper expensae, si quas intuitu talis mutationis pars adversa facit, sint refundendae. Post litem autem contestatam, si totus libellus quoad ipsam actionem, vel factum mutetur, et pars excipiat, nova [Orig: novâ] citatione, et processu est opus: nisi iam dicta clausula adsit. Tandemque quod attinet effectum libelli, is interrumpit praescriptionem: l. ult. C. de annal. exception. et rem litigiosam facit. Nou. 112. c. 1.

(k) Solum in malae fidei possessore locum habet, Bonae enim fidei possessor, praesertim quod praxim attinet, non restituit fructus perceptos, nisi a tempore litis contestationis. Per litis enim contestationem omnis, qui non est Dominus, constituitur in mala fide.

(l) Ante litem contestatem de praxi, mutari, corrigi, vel etiam plane aboleri potest libellus. Quod tamen ita est intelligendu~m ut si per eam mutationem vel correctionem pars adversa expensas fecerit, has ei resarcire


page 30, image: s0994

teneatur Actor. Post litem vero contestatam si libellus declaretur, vel solum emendetur; tunc quidem id fit, quod semper fieri potest. At si plane alia actio, quam ab initio factum fuerit, proponatur, noua [Orig: nouâ] tunc citatione et processu opus est, et cogitur actor omnes litis expensas restituere. Clausula vero, cuius hic [Orig: hîc] fit mentio, efficit, ut possit libellus mutari etiam sine noua [Orig: nouâ] citatione, sed refusis tamen expensis. si per illam mutationem lis fuerit dilata.

CAPUT IX. DE DILATIONIBUS ET FERIIS.

LIbello oblato, dilationem petit reus, vel ad litem contestandam, vel ad id quod decet (a) agendum. Quia vero non solum hoc in articulo, seu puncto causae; sed et alibi dilatio peti solet, de Dilationibus in genere aliquid dicam. Conceditur autem dilatio, tam actori, quam reo. Et reo quidem ad deliberandum, an cedere, vel contendere velit; utrique vero, adhinc inde producenda scripta, ad producendos testes, vel proferendum instrumenta, ad concludendum in causa, etc. l. 27. l. 32. §. ult. l. 33. de arbitr. l. 7. ff. de feriis, et dilat.

(a) V. g. ad exceptiones proponendas; intellige eas, quae ante litis contestationem proponi debent, secundum iam superius dicta.

II. Estque dilatio vel legitima (de Iure, Bocer. class. 6. disp. 6. th. 3. etc. aut stylo Iudicii definita) vel arbitrio Iudicis commissa, qui scil. determinar reo spatium, intra quod debeat respondere, vel aliud agere: et quidem pro locorum distantia, et negotii gravitate. Dn. Nic. Euerhard. Iun. cons. 5. n. 27. vol. 1. Bocer. d. disp. 15. th. 12. Gail. 1. obs. 91. num 13. Marant. de dilat. nu. 15. etc. Est item dilatio vel simplex, vel peremptoria. (b) Specul. de dilat. §. 2. Wesemb. in tit. de feriis. Sicque datur alicui interdum spatium certum, pro omni termino et dilatione: et ita, praefigitur, quandoque terminus ad litem contestandam, vel ad respondendum positionalibus, daß in verbleibung dessen, lis ex officio für contestirt gehalten, vnnd die responsiones pro confessatis angenommen seyn sollen. Sciendum porro est, omnem terminum probatorium, seu ad producendos testes praefixum, perempotirum esse: (c) ut ita, si intra terminum illum examen non producatur, id postea Iudici exhiberi non possit. Myns. 1. obs. 71. Thesaur. decis. 22. num. 4. Bocer. disp. 15. th. 9. class. 6. Est ergo dilatio secunda, vel ante terminum primum elapsum petenda, vel termini primi rorogatio sollicitanda. Lanfranc. ad c. quontam contra. c. 2. n. 15. Interdum etiam dilatio non datur, nisi interveniente iuramento: sicque quarta dilatio (d) probationis, et adhuc magis eius prorogatio, non conceditur, nisi petens iuret; daß er zuvor nicht auffkommen, oder mit den Probationen fertig könden werden. Myns. 1. obs. 70. et 72. Rutg. Ruland. de commiss. p. 1. l. 2. c. 7. num. 15.

(b) Quando aliquis intra peremptoriam Dilationem non agit, tunc dicitur contumax in non agendo; si omnino non veniat, in non veniendo, et proceditur in contumaciam, eique perempta est potestas amplius id agendi, quod intra terminum agere debuisset, interdum etiam punitur pro Iudicis arbitrio. Interdum non solum perempta est potestas ulterius agendi, sed habentur etiam pro confessatis. Ut v. g. si quis ad articulos non respondeat intra terminum peremptorium, tunc articuli habentur pro Confessatis; quando autem lis acceptatur pro contestata, tunc habetur pro negative contestata, nec reus habetur pro confesso Ratio differentiae est, quia ante litem contestatam non potest Iudex aliquem condemnare, sed tantum immittere actorem ex primo Decreto: cum non sciat, an litem sit contestaturus, an vero excepturus, Responsiones autem tum demum dantur, cum lis est contestata, et ibi Iudex reum condemnare potest contumacem, welln er sich in das Recht eingelassen: cum per litis contestationem iam sit eius Dominus: suscipiendo etenim iudicium Reus quasi contrahit.

(c) Omnis terminus alicui assignatus ad probandum, eius est conditionis, ut si fuerit praeterlapsus, postea probatio fieri nequeat. Cogitur ergo aliam dilationem Reus petere, et quidem ante primum terminum elapsum, estque ille terminus semper peremptorius, etsi non exprimatur: cum hoc ipso iure fiat.

(d) Post quartam dilationem ulterior non datur, sed peti potest restitutio in integrum. Verum hoc tum demum fieri potest, si quis per alium sine sua culpa fuit impeditus, et tunc tantum temporis per hanc restitutionem iterum pro termino habet, quantum in quarta dilatione habuit: cum restitutio nihil aliud sit, quam in pristinum statum repositio, et quasi censetur, ac si quartam dilationem numquam adhuc habuisset.

III. Feriae etiam sunt dilationes a iure concessae, et quidem aut cultui Divino, aut colligendis fructibus, seu alii rei destinatae; aut etiam extraordinarie, ob casus inopinatos; ob res puta prospere gestas; vel in honorem Principis, similemue ob causam, indictae. l. 4. C. de feriis. Specul. t. de feriis. §. 1. num. 3. Gail. 1. obs. 53 num. 9. In illisque omnibus, iudicialis strepitus conquiescit. Wesemb. in tit. de feriis. n. 2. et 11. nec aliquid ad contentiosam Iurisdictionem spectans, (e) eo tempore expediri potest; imo si quid tunc agatur, ipso iure nullum habetur. l. 6. et l. ultim. C. de feriis. Et feriis in


page 31, image: s0995

honorem Dei, vel Principis indictis, nec etiam renuntiare licet: Aliis vero, ut messis, vindemiae, etc. quae in favorem partium sunt receptae, pars renuntiare potest. (f) Marant. p. 4. dist. 16. n. 59. Menoch. arbitrar. casu 30. num. 6. et 11. Ac si quis citetur, ut v. g. post 30. dies, a citatione insinuata compareat; tunc si terminus incidat in ferias, proxima [Orig: proximâ] subsequenti Iuridica [Orig: Iuridicâ] comparere potest. Porro si cui detur dilatio; v. g. 20. vel 60. dierum, aut duorum mensium, ad respondendum, tunc non detrahuntur dies feriatae; sed tempus illius dilationis continuum est. At si magnam partem illius feriae absumant, datur prorogatio, vel dilatio nova. Maranta in rubr. de dilat. nu. 18. Lanfranc. d. cap. 2. n. 9. vers. veruntamen. Et dilatio non debet esse nimis brevis. Tennin. caut. 44. Sique talis detur, appellari potest. cap. 1. ext. de dilat. c. dilectus. de procur. Bocer. disp. 15. th. 37. et seq.

(e) Contentiosa lurisdictio tum exercetur, cum Magistratus inter duos litigantes sibi invicem contradicentes Ius dicit, at voluntaria tunc, cum Iudex quid facit non quidem ex officio, sed ad implorationem partis, nullum habentis in illo actu adversarium, puta si duo petant contractum confirmari, inter se minime dissentientes, celebratum; si quis coram Magistratu adoptet, emancipet, Testamentum insinuet, etc.

(f) Sed cum consensu Iudicis, qui non cogitur ad annuendum partium renuntiationibus.

CAPUT X. DE LITIS CONTESTATIONE ET RESPONSIONIBUS ad Articulos positionales; ut et de defensionalibus.

SI reus ad merita causae procedere velit, nec possit dilatoriis exceptionibus litem protelare, proximum est, ut litem contestetur. (a) Ac certe litis contestatio, exordium, et quasi fundamentum iudicii est, eiusque lapis quidam angularis vocari solet. Myns. 3. obs. 74. Ac aiunt nonnulli, etiam ab Actore litem contestari. Unde Vultei. 2. de Iurisd. c. 3. n. 2 ait: quod litis contestatio, sit Iudicii constitutio, facta [Orig: factâ] affirmatione unius, et contradictione alterius litigantis. Sicque Bocer. class. 6. disp. 20. th. 1. 4. et 5. litis contestationem definit, apud Iudicem, ex utraque parte factam narrationem: Germani Kriegsbevestigung, verfahung daß Rechtens, appellant.

(a) Per litis contestationem partes Rei fiunt deteriores, Actoris vero meliores: hocque ideo, quia per litis contestationem Reus adstringitur ad processum, et non amplius potest excipere dilatorie, constituitur in mala [Orig: malâ] fide, interrumpitur praescriptio, etc.

II. Cumque ante contestationem, non litem esse, neque actorem petere, sed tantum petere velle, tradant Dd. Gail. 1. obs. 74. n. 2. Bocer. d. disp. th. 7. etc. Itaque si vel Iudicis; vel litigantium consensu illa fuerit omissa; Iudicium ordinarium, tamquam substantiali sua [Orig: suâ] parte destitutum, ipso iure nullum erit. c. un. ex de litis contest. Bocer. d. d. th. 43. Ac ideo Iudex, potest reum tergiversantem cogere, ut litem contestetur: aut etiam litem in contumaciam, pro contestata acceptarem: Den Krieg Rechtens für befestiget, ex officio annemmen vnnd halten. Myns. 3. obs. 31. et obs. 74. n. 6. cent. 4. obs. 66. Cammergerichts Ord. part. 3. t. 43. §. wo aber. Hiltrop. p. 3. t. 1. de litis contest. n. 9. quod per interlocutoriam fieri solet.

III. Fit autem litis contestatio tunc proprie, cum reus in causa principali, coram iudice competenti, negative respondendo, Actoris intentioni contradicit. Hostiens. in summa. t. de litis contest. n. 1. Ac certe responsio, quae sit per rei confessionem, wann der Beklagt einkommner Klag beständig ist, minime pro lit. contest. est habenda: imo tunc nullam litem esse apparet. Namque sunt in consitentem nullae partes iudicis, nisi in condemnando. Obrecht. de litis contestatione. c. 2. nu. 6. etc. Bocer. disp. 20. th. 14. etc. Est item litis contestatio, vel explicite vel implicite negativa. Explicita; cum simpliciter narrata libelli negantur, hisce vel similibus verbis. vnnd thut Beklagter der einkommenen Klag, allerdings widersprechen, auch dero einverleibte erzehlung gäntzlich vernainen; darumb er dann hiemit litem pure negative contestirt, vnd sich von angestellter Klag, mit Abtrag Costen vnd Schadens, zu absolviren gebetten haben will. Implicita vero habetur, cum reus narrata pro ut narrantur, nega,t et petita fieri non debere dicit: wann der Kläger der Klag, inmassen selbige mit jhren sonderbahren Vmbständen einkommen, nicht geständig ist. Cammerger. Ord. pt. 3. t. 3. §. vnd nach dem. Gail. 1. obs. 73. n. 1. Ac solet hic posterior modus tunc usurpari, cum Actor facti narrationem, non per omnia negare potest: sed tamen quibusdam circumstantiis contradicit, quibus innititur petitio condemnationis. Ac producit litis contestatio varios effectus, recensitos a Bocero. d. disp. 20. th. 48. etc. Hiltrop. pt. 3. t. 1. §. de effect. litis contest. Ac nempe, actiones tempore perituras continuat: (b) et ita lite contestata [Orig: contestatâ] , perpetuatur actio iniuriarum; omnis item praescriptio interrumpitur per eandem. (c) l. 1. §. 1. inf. C. de annal. except. lif. C. de praescript. 30. annorum. Gail. 1. obs. 74. n. 22. Poenales etiam actiones ex delictis, lite contestata [Orig: contestatâ] , et delinquente postea defuncto, in solidum contra heredes transeunt passive. §. 1. inf. instit. de perpet. et tempor. act. l. un. C. ex delict. defuncti. in quantum hares, etc. Iudicis incompetentis


page 32, image: s0996

Iurisdictio prorogatur: l. 7. l. 30. de Iudiciis. Exceptiones dilatoriae, amplius opponi non possunt. 6. 20. de sent. et re iudic. etc.

(b) Quia litis contestatio est quidam quasi Contractus, et novat veluti priorem obligationem.

(c) Inducit etenim malam fidem, cum qua non procedit praescriptio.

(d) Ratio est, quae iam dicta, quod nimirum per litis contestationem defunctus quendam quasi contractum inierit; atqui quasi Contractus ad heredes transeunt, Ergo, etc.

IV. At oblato libello articulato, (e) tunc una cum litis contestatione, ad singulas positiones, quae quidem responsionem merentur, distincte, et explicite est respondendum: et quidem cathegorice, per verba glaub war, oder nicht wahr seyn. Cammerger. Ord. p. 3. t. 13. §. 1. Gail. 1. obs. 73. num. 8. Idque non solum eo fine, ut Iudex intentionem partium eo melius intelligere, sed et, ut adversa pars scire possit, quid debeat probare, et ne superfluis probationibus oneretur. Ac si positio ex parte sit vera, ex parte falsa, tunc cum distinctione est respondendum; nec tota negari potest; sed in qua sui parte sit vera, declarandum erit. Myns. 2. obs. 55. Hiltrop. part. 3. tit. de respons. n. 17. Nec ergo sufficiens est responsio, glaubt articulierter wassen nicht wahr. Non autem respondendum est positioni crimonosae: Graeu. 1. concl. 82. n. 12. etc. Myns. cent. 6. obs. 93. Marant. parte 6. tit. de interrog. n. 7. Wurmbs. tit. 15. obs. 2. quia nemo se prodere tenetur, nisi crimen principaliter, et per modum actionis civilis, in iudicium deducatur: ut est causa stupri, iniuriarum 'etc. (f) Positiones etiam iuris communis, pro irresponsalibus habentur (g) Myns. 5. obs. 88. si quis tamen ponat, ita iure statutario particulari, vel consuetudine receptum esse, tunc responderi debet;: Graeu. concl. 82. num. 22. cum hoc sit facti. Sunt quoque positiones captiosae irresponsales, quae scilicet ita sunt compositae, ut in quamcumque partem se respondens vertat, capiatur. Specul. tit. de position. §. 10. Gail. d. obs. 82. num. 12. In dubio item, positionales, licet impertinentes videantur, (b) sunt admittendi. Rutg. Ruland. de articul. lib. 1. c. 5. Idque fieri solet cum clausula [Orig: clausulâ] interlocutoriae inserta [Orig: insertâ] , Salvo iure impertinentium. (i) et non admittendorum; quae etiam protestatio, responsionibus a parte factis, praemitti solet. Hiltrop. p. 3. t. 6. in pr. Ac quibus positionibus non debeat responderi, tradit. Camil. Borelt. summa decis. t. 1. n 44. tom. 2. Sed si sint notorie inepti et non relevantes, eas Iudex, vel post exceptionem partis, vel ex officio reicere debet. Rutg. Ruland. de articul. c. 3. ad finem.

(e) Articuli sunt breves positiones, in quas resolvitur factum, cuius nomine Actor ad iudicium venit, et tale factum in breves propositiones est resolvendum. Nam vitiosi reputantur articuli, qui duplex continent aut ambiguum factum, et ad quos reus non potest respondere.

(f) Ponitur hic pro exemplo, actio iniuriarum, ubi quis fateri tenetur, id est, ubi crimen. vel eius probatio pertinet ad requisita actionis: Quando enim quidpiam in actione aliqua narratur, quod eius actionis requisitum non est, articuli tunc irresponsales fiunt, neque responsionem merentur.

(g) Irresponsales articuli sunt, quibus de iure nemo respondere tenetur; et ita quamvis pars dicat, se respondere velle interposito iuramento, illud tamen iuramentum non extenditur ad articulos irresponsales, sed possunt hi salua [Orig: saluâ] conscientia [Orig: conscientiâ] negari, licet veri sint. v. g. si quis contra me instituat actionem mutui, atque deinde in eadem actione plane extra materiam dicat, me furatum esse, etc. id salua [Orig: saluâ] conscientia [Orig: conscientiâ] negare possum, licet verum sit: cum huiusmodi articulus irresponsalis sit.

(h) Impertinentes sunt, quid ad merita causae non pertinent, neque aliquod intentatae actionis requisitum fundant. Sed tamen, ne pars conqueri possit, admittuntur quandoque articuli adminiculatorii, id est, qui quidem non directe victoriam procurant, sed tamen leve adminiculum aliquod ad victoriam praebere putantur.

(i) Ista Clausula hoc importat, ut talium Articulorum acceptatio et admissio, id est, daß sie angenommen werden, non debeat nocere adversario, vel aliquod praeiudicium facere.

V, Facta [Orig: Factâ] litis contestatione, et responsionibus datis ad articulos positionales; plerumque reus, vel summariter, vel per articulos defensionales, et elisivos, defensiones, iuraque sua deducit Idque fit opponendo exceptionem (k) peremptoriam, vel unam, vel plures. Poena non respondentis est, ut articuli pro confessatis habeantur. Hiltrop. d. tit. 6. num. 25. Porro aeque ac reus ad positionales; ita Actor ad defensionales respondere tenetur. Ac si hoc factum, tunc si velit Actor, adversus exceptiones obiectas, aliquid allegare potest. Idque replicatio vocatur. §. 1. inst. de except. et §. 1. instit. de Replicat. Estque ea nihil aliud, quam exceptionis a parte agentis oppugnatio, et exclusio. l. 2. §. 1. l. exceptio 22. §. 1. de except. Ac quandoque scripta multiplicantur, si reus Duplicam, actor triplicam offerat: aut reus Quadruplicationem. l. 2. §. illud. et §. seq. ubi Zas. de except. Quamvis in bene constitutis iudiciis, eiusmodi multiplicatio scriptorum, non admittatur. Cammerger. Ord. part. 3. t. 29. in fin. Nec etiam a peritis Advocatis, hoc fieri solet: sed usque post probationes factas, (l) deductio causae reservatur; ubi ea commodius fieri potest.

(l) Exceptiones contra Responsiones sunt, ug. ad aliquem articulum plane non esse responsum, vel non esse categorice


page 33, image: s0997

responsum, etc. contra quas exceptiones non admittitur quibusdam in Iudiciis Replica: ne scil. Lites in punctis non principalibus protrahantur.

(l) Ratio est, quia si scripta ante testes auditos multiplicentur, id sine fundamento fit: nam salutare et totum fundamentum actionis consistit in probationibus; Ergo antequam probationes adsint, frustra de ea disceptatur.

CAPUT XI. DE RECONVENTIONE.

NOnnumquam accidit, ut is, cui exhibitus est libellus, non statim deducat suas defensiones, sed vicissim illi, a quo conventus est, actionem intentet: quae Reconuentio, vel mutua petitio; (a) oder ein gegen Clag. vocari solet. t. t. ex de mutuis. petit. l. 14. et Auth. et consequenter. C. de sent. et inter loc. om. ludic. Haecque adeo permissa est a iure civili, ut Iudex eam omnino admittere, ac actor etiam, quem tunc vor Klager, vnd nach beklagten (reum autem vorbeklagten vnd nachklager) vocant, ad illam statim respondere teneatur. Aequitati namque consentaneum reputatur, ut cuius quis in agendo, arbitrium observat, eundem etiam contra se Iudicem in eodem negotio habere, haud debeat designari; nulla etiam fori exceptione obstante. Adeo [Orig: Adeô] , ut Status Imperii conveniens mediatum (non obstante privilegio Austragarum) reconveniri possit. Gisebert. tr. de reconuent. c. 8. et seqq. Ac cogitur procurator, (b) tam actorem, quam reum defendere, in causa reconuentionis. Molignat. tr. de reconuent. q. 16.

(a) Reconuentio locum habet etiam eo in casu, ubi reconuentus alias respondere non tenetur, et ubi Iurisdictio fundata non est. Si ergo Civis v. g. Ingolstadiensis a Barone vel Comite quopiam conveniatur coram suo Ingolstadiensi Iudice, iam ille Civis Comitem Actorem primum, als Borklägern, ob aliam causam coram eodem Iudice reconvenire potest, tametsi forsan Comes ille Imperio immediate sit subiectus, nulloque modo Sereniss. Bavariae Electori subditus. Ratio habetur hic [Orig: hîc] , quod aequitati consentaneum reputetur, ut cuius quis in agendo, etc.

(b) Si nempe prius et mandatum habuerit, ad priorem causam accedendi.

II. Nec etiam interest, ordinarius quis sit, an delegatus; (c) nam et coram hoc, reconuentio institui potest: Gail. 1. obs. 35. infin. Frider. 3. c. 6. n. 10. et seqq. Molignat. q. 24. et seq. habetque ea locum in summariis quoque causis. clement. saepe. vers. verum, et ibi gloss. de verb. sig. Molignat. quaest. 44. Ac aiunt, Clericum quoque coram laico Iudice reconveniri posse. (d) Gail. 1. obs. 37. n. 6. Myns. 2. obs. 67. n. 7. Gisebert. c. 11. Quod ego non possum approbare, nisi in causis, ubi coram Laico Clericus respondere cogitur: Molignat. quaest. 32. ut sunt causae concernentes res, quae cum tali onere ad clericos pervenerunt, alias praeiudicare toti ordini Clericus, conventi Iudicem adeundo, non potest. Sunt et quaedam causae, quae respuunt reconuentionem: puta causae mere criminales, (e) spirituales, excommunicationis, momenteneae Possessionis, (f) appellationis, Feudales. (g) Molignat. q. 35. q. 66. et seqq. D. Harprecht. disp. adprocess. decad. 5. th. 7. n. 11. Gisebert. c. 16. etc. c. 26. etc. Item eae, quae sunt Arbitro commissae. Molignat. quaest. 22. Si item conventio, respectu reconuentionis sit praeiudicalis, (h) tunc ea locum non habet. Pet Frider. dicto loc. Sichard. ad l. 14. C. de sint. et interlocut. Molignat. quaest. 47. Gisebert. c. 14.

(c) Quamvis enim Commissio sit strictissimi Iuris, ideoque non extendenda videatur, attamen tacite subintelligitur delegantem sese in dubio, et quando contrarium in ipsa delegatione non aperte expressit, Iuri communi accommodasse.

(d) Hoc ideo non potest fieri, quod ubi non potest Iurisdictio prorogari, ibi nec etiam per reconuentionem queat fundari; Itemqueve, ubi aliquis non potest expresse in Iudicem consentire (quod Clericus facere non potest; ne suo superiori aut potius toti Ordini praeiudicet) ibi multo minus tacite potest: per Reconuentionem autem tacite [Orig: tacitê] quis in Iudicem sui Adversarii consentit.

(e) Nam prior conventio vel est Civilis vel Criminalis; si prius, ideo locus non est reconuentioni Criminali: via Iudex reconuentionis non habet potestatem iudicandi in criminalibus, cum diversae speciei sint iudicia. Si vero conventio sit Criminalis, adhuc tamen criminaliter reconveniri non potest accusator, ne Processus criminales implicentur, suspendantur ac protelentur, cum Reip. intersit, ut crimina cito puniantur v. g. accuso te furti, si tu me itidem ut furem reconvenias: nihil agis. quia processus nimis diu suspenderetur.

(f) Haec merito propter celerem expeditionem, non debet admittere reconuentionem.

(g) Sunt enim diversae speciei.

(h) Praeiudiciales causae sunt ubi sententia in una, praeiudicium etiam adfert alteri causae, sive simul eam decidit, v. g. aliquis vendidit mihi equos, quos Monachii habet, pro 200. florenis; ego interim do illi 100. florenos, donec equi traduntur, iam si interim Equi a Militibus rapiantur, egoque equos petam vel pecuniam datam, ille vero Reconuentionem instituat, et alteros centum florenos prius petat, una hic actio alteri praeiudicat: cum si una


page 34, image: s0998

decidatur, etiam et hoc ipso iam altera quoque sinita sit, propterea videlicet, quod hic [Orig: hîc] lis sit, cuinam equi isti perierint?

III. Et fieri debet Reconventio vel ante, vel una, aut statim post litis contrestationem: nec postea ea amplius admittitur. (i) Molignat. q. 81. Solet etiam litis contestationi, et responsionibus ad positionales fere haec clausula addi: daß wann der Vorkläger, vnd Nachbeklagte, auff die einkommene Nachklag, nicht antworten werde: als dann der Vorbeklagt, vnnd Nachkläger, zugleich sein, auff die Vorklag gerhone litis contestation, vnnd ad positiones gegebne antwort, widerrueffen haben wolle. Porro conventio, et reconventio pari passu (k) ambulare debent. gloss. in c. 1. de mutuis petit. Gisebert. c. 13. c. 19. etc. Quod tamen ita est intelligendum, si de utraque [Orig: utrâque] pariter causa [Orig: causâ] constet; (l) Molignat. quaest. 89. quaest. 94. alias sententia in causa [Orig: causâ] liquida [Orig: liquidâ] , prius proferri potest, ac partibus integrum nihilominus est, prosequi causam, non decisam: quamvis ab illa appellatum siet. Mynsicent. 1. obs. 10.

(i) Ratio est, quia debeant simul expediri, quod fieri non potest, si conventione iam serme finita [Orig: finitâ] , primum Reconventio inciperet.

(k) Puta quoad processum.

(l) Secusi una actio negetur, altera concedatur.

CAPUT XII. DE SATISDATIONE, IURAMENTO ITEM CALUMNIAE, et malitiae; ut et dandorum, ac respondendorum

ANtequam aleam Iudicii rei principalis, subeant litigantes; hoc est, ante vel statim post litis contestationem, prospicere convenit partibus, ne elusoria sit opera: et proinde cautiones per pignora, vel fideiussores exigantur, et proinde cautiones per pignora, vel fideiussores exigantur, et satis dationes; quas nos Bestand, seu Bürgschafft zum Rechten. (a) appellamus. Oldendorp. class. 1. act. 6. fol. 53. Sichard. ad l. 1. num. 3. C. de procur. Marant. part. 6. t. de satis dat. n. 2. Et quidem ab onere cautionis relevatur, si quis in loci Iudicii possideat immobilia: l. sciendum. qui satisd. cog. hocque extendunt etiam ad annuos reditus, super immobili re constitutos. Bart. ad d. l. sciendum. n. 10. Marsilius. de fideiuss. n. 41. Gail. 2. obs. 10. n. 6. Si quis vero extra territorium Iudicis habeat bona, ea tum demum cautionis nomine, subici hypothecae possunt, si in territorio realis, vel personalis cautio per fideiussores, nequeat haberi. Ant. Faber. in C. lib. 2. tit. 36. def. 11. Sin autem omnis alia cautio haberi non possit, tum iuratoria sufficiens reputatur. (b) Hering. de fidetuss. c. 18. nu. 118. Ant. Bulaeus cons. 4. Bocer. class. 6. disp. 17. th. 75. Ant. Faber. d. 10. def. 9. ubi addit: iudicem prius interloqui solere, (c) aliquem satisdare debere; et tum demum iuratoriam cautionem admitti, si pars diligenter inquirat, num cautionem fideiussoriam possit habere? et iuret, se post inquisitionem sedulam, illam non potuisse impetrare. Non autem ad eam admittuntur de fuga [Orig: fugâ] suspecti; sed potius debent arrestari. Wesemb. in paraetit. ff. qui satisd. cog. Myns. 2. obs. 11. Cum vero nemo debeat supervacuis cautionibus onerari; Ideo apud omnes fere gentes, sublata est ea satisdandi scrupulosa ratio, et necessitas, quam Iustinianus introduxit. Ant. Fab. lib. 2. Cod. tit. 36. def. 8.

(a) Satisdatio praestatur ab Actore, quod velit expensas refundere, Reus vero praestat cautionem de iudicio sisti. Propterea autem Reus non tenetur praestare Cautionem iudicatum solvi, quia alias quilibet posset conveniri, aut cautionibus inanibus divexari. Si vero metus sit dilapidationis, aut Reus fugitivus, tunc non est locus satisdationi, sed potius sequestrationi aut arresto. Procurator vero non admittitur nisi satisdet de Iudicatum solvi, vel eius nomine Principalis, alias nemo cogitur litigare cum Procuratore, utpote in quem exsecutio non detur.

(b) Hoc enim nisi concederetur, tunc pauper, qui per Pignora vel fideiussores satisdare non potest, iure et iustitia [Orig: iustitiâ] destitueretur.

(c) Processus per Iudicis interloquutionem hunc in modum observatur: quando v. g. aliquis dicit, se non posse cautionem praestare, non statim admittitur ad iuratoriam cautionem, sed Iudex interloquitur, gibt ein Beschaid, cautionem esse praestandam; si vero pars inquisi verit diligenter, et non possit habere fideiussores, hocque iurato asserere queat, tunc faciendum, quod iuris est. Germanice hunc in modum formula concipi solet: In Sachen N. N. contra N. N. ist in puncto cautionis der Beschaid, daß der Beklagte vmb N. Bürgschafft zuthun schuldig, fals er aber innerhalb 14. Tagen sich vmb Bürgschafft bewerben, vnd solche mit bekommen kan, soll alsdann auff ferrners Anlangen beschehen was recht ist. Si nunc elapso termino Reus compareat, et dicat, se diligenter inquisisse fideiussores, at non invenire potuisse, tunc demum admittitur ad iuramentum. Illud autem Iuramentum ad duo se extendit, primio quod non potuerit invenire fideiussores, secundo quod velit se semper iudicio sistere.

II. Et actor quidem satisdat, de expensis refundendis: Auth. generaliter. C. de Episcop. et Cleric. etiamsi mobilia possideat. Panorm. in c. qveniam frequenter. §. in aliis. ext. ut lite non contest. Sicque potest ille, non obstante praestita [Orig: praestitâ] cautione, desistere a lite, si refundat expensas. Myns. cons. 59. n. 29. Reus satisdat de iudicio


page 35, image: s0999

sisti; non vero de solvendo quod est iudicatum. §. sed hodie. 2. et §. 4. Instit. de satisdat. Procurator vero rei, cogitur satisdare iudicatum solvi, nisi principalis in mandato obligasset omnia bona sua: Wurmbser. tit. 10. obs. 1. et 3. Myns. 2. obs. 84 ut fere semper in Instrumentis procuratoriis fieri solet. Clemen. 1. de procur.

III. Calumniae (d) vitandae, seu non committendae sacramentum, duplex est; generale, et speciale: illud calumniae (ita in specie dictum) hoc malitiae iuramentum vocitatur. Generale, seu ad totam causam est, quo litigatores religiose, et sollenniter asseverant, se non calumniae animo, sed iuris sui opinione, et siducia [Orig: siduciâ] fretos intentare, vel excipere litem; et ita deinceps quoque eandem prosequuturos. Auth. hoc Sacramentum. C. de Iuram. calum. Formula huius iuramenti exstat in Ord. Cam. part. 1. tit. 65. Et regulariter in omni lite, (e) de calum. est iurandum, etiam in summariis causis. Clem. saepe. § citationem. de verb. signif. Ac quidem de iure civili iuramentum hoc, sine nullitate processus non omitti potest. l. 2. §. 4. C. d. t. Sed hodie in praxi. (f) si a parte una [Orig: unâ] , vel altera non exigatur, salvo processu intermitti: et non exactum, tacite remissum putatur. c. 1. de iur. calum. in 6. Gail. 1. obs. 84. et seq. Paul. Christinae. vol. 2. decis. 140. exactum vero, sine nullitate omitti negant. Hiltrop. part. 3. t. 3. Proinde Index vel referens, si videat calumniae exacto, non vero praestito iuramento, hinc inde in causa [Orig: causâ] fuisse conclusum; ex officio rescindere conclusionem, partiqueve, ut id praestet, per interlocutoriam (g) iniungere debet. Gail. 1. obs. 84. n. 6. Bocer. class. 6. disp. 18. th. 11.

(d) Hoc calumniae iuramentum utraque pars praestat, non item et Malitiae. Nam Iuramentum Claumniae ita ita proprie dictum, pertinet ad omnes actus iudiciales, qui vel ab Actore vel Reo peraguntur. Iuramentum Malitiae ea tantum Pars praestat, quae de Malitia aliqua suspecta est.

(e) Nam et in summariis quoque causis calumniari potest.

(f) Propter metum scil. periurii, quia saepe [Orig: saepê] partes non sollicitae de salute animae suae temere iurant, Hoc itaque Iuramentum non exactum tacite remissum censetur.

(g) Formula huius Interlocutoriae talls est, In Sachen N. N. ist hiemit der Beschald / daß der gethane Beschluß ex officio rescindirt, vnnd beede Thail das begehrie Iuramentum Calumniae zulaisten, auch nachmahls in Sachen zubeschliessen schuldig, vnd alsdann ferrner was recht ist, ergehen vnd beschehen solle.

IV. Actore recusante tale Iuramentum, reus absolvitur cum expensis. Reus si id faciat, pro confesso habetur Gail. 1. obs. 86. Sed contumacia procuratoris (b) Domino non nocet. Gail. 1. obs. 89. In litis autem exordio regulariter praestatur: hoc est, in, vel statim post litis contest. Gail. 1. obs. 74. n. 12. et obs. 83. Sed tamen etiam usque ad causae conclusionem praestari potest, sine vitio nullitatis: quin et post conclusionem in causa [Orig: causâ] , antequam sententia feratur. Maranta in specul. tit. de Iuram. cal. n. 3. Procuratores, non solum principalis sui nomine, sed et in propriam animam iurant. (i) Ord. Cam. part. 1. tit. 65. Wurmbser. 1. tit. 5. obs. B. Berlich. part. 1. concl. 21. Ruland. de commiss. 2. c. 14. Gail. 1. obs. 13. At si quis non velit in propriam animam (k) iurare, citationem petere potest, ad videndum se exonerari,. praeiudicia Cameral. §. Iuramentum ealum. vers. si procurator. Sed Procurator hic [Orig: hîc] non admittitur, sine speciali mandato. (l) c. penult. et ult. de luram. calum. in 6. In Camera quidem sufficit mandato generali, ad omnes causas, inseri iuramenti praestationem: sed Dd. nostri requirunt, ut causa super qua [Orig: quâ] iurandum est, in specie exprimatur. Hiltrop. part. 2. tit. 2. qui iurent de calum. n. 13.

(h) Sed principalis ad iurandum citatur.

(i) Videlicet se credere, fovere bonam causam.

(k) Puta, si dubitet de veritate causae aut alias in Conscientia [Orig: Conscientiâ] sit scrupulosus, tunc itidem Principalis citatur.

(l) Iuramentum obligat animam, et ideo propter grave animae periculum requiritur, ut aliquis considerate et in specie mandatum der iurandum. Not. Iuramentum Calumniae ab utraque parte praestari, nemini mirum videri debet: Est enim duntaxat iuramentum credulitatis; et sic bene fieri potest, ut una pars hoc credat, altera contrarium; Una, causam esse bonam, Altera, eam esse malam, etc.

V. Iuramentum malititae, ad partis petitionem, vel etiam ex officio iniungigur, quoties de malitiosa [Orig: malitiosâ] quapiam [Orig: quâpiam] propositione, praesumptio militate comperitur: formulam habet Ord. Cameral. parte 1. t. 74. c. 1 §. in omnibus. de iuram. calum. in 6. Et id fieri potest, licet iuramentum calum. generale praecesserit. (m) Graevae. 1. concl. 87. consid. 1. u. 3. et 7. Hocque iuramentum qui recusat, tota [Orig: totâ] causa [Orig: causâ] non cadit, sed solum respectu illius articuli, super quo de militia [Orig: militiâ] iurare debuisset, pro confesso habetur. Gail. 1. obs. 87. Et porest exigi etiam ante litis contestationem: si puta, quis circa exceptionem dilatoriam praesumatur calumniari. d. c. 2. d. §. in omnibus.

(m) Ratio haec est, quia specialia magis movent, magisque aliquis conscientiam examinat, si in specie de aliquo facto considerationem instituat.

VI. Iuramento de calum. adeo vicinum est iuramentum, quod vulgo vocant dandorum, ac respondendorum; (n) ut illo praestito, non hoc opus esse reputetur. Schvvammann. 1. c. 45. sed partibus tantum iniungitur, (o) ut vigore iuramenti propter calum, dati, articulos


page 36, image: s1000

ropetant, ad eosque respondeant. Diss. Bocer. d. disp. 18. th. 23. Et praestatur id demum, si fuerit exactum. (p) Graevae, 1. concl. 79. consid. 2. Exstatque formula iuramenti dandorum, ac quoque respondendorum, in Ord. Cameral. part. 1. tit. 69. et seqq. Non tamen semper mediance iuramento, offeruntur positionales; et nec tunc, mediante iuramento est respondendum.

(n) Iuramentum dandorum est, quod praestat Actor, qui articulatum libellum Iudici dedit, eoque asseverat, illos articulos esse, vel se credere veros. Respondendorum est, quod praestat Reus, eoque asseverat, se bona [Orig: bonâ] fide articulos Actoris negasse.

(o) Ratio est, quia iam praestitit generale. Iuramenti enim Calumniae unus tantum est articulus, de veritate dicenda; ergo duplicari non est necessum.

(p) Si enim non fuerit exactum, tacite remissum censetur, pariter uti et iam supra quoque de Calumniae iuramento dictum est.

CAPUT XIII. DE PROBATIONIBUS: ET ITA IN SPECIE DE COMISsione ad perpetuam rei memoriam. De Articulis, Interrogatoriis, et praeliminaribus: de Testibus, Instrumentis, confessione, et oculari inspectione.

IN probationibus consistit partium salutare, et cuilibet incumbit, ut fundamentum suae intentionis (a) probet. l. qui accusare. C. de edend. l. ei qui dicit. ff. de probat. Ioseph. Ludovici, concl. 14. Ac debet probatio Actoris esse certa, et concludens, non autem dubia, et incerta: neque sufficit, ut concludat per possibile, sed per necesse, Ioseph. Ludovic. d. loc. Sed tamen negativa non est probanda, (b) cum impossibilesit, ut id fiat; nec enim probare possum, me a Titio mutuum non accepisse: nisi negativa implicitam contineat affirmationem. Hiltrop. part. 3. t. 8. §. cui incumbat onus probandi. et late probat Pacianus. tr. singulari. Ac quamvis Actore non probante, reus sit absol vendus, tamen qui praesumptionem pro se habet, reicit probandi onus in contrarium: Specul. tit. de prob. §. probare. n. 12. ut si probem, Titium me affecisse verbis iniuriosis, tunc id praesumitur iniurandi animo factum, nec teneor id probare: sicque maximus usus est materiae praesumptionum, de qua [Orig: quâ] Alciatus, et Menochius sunt consulendi. Ut et. quomodo in singulis causis, et actionibus, probatio sit facienda? docet Mascardus, tr. de probat. et Marcellus Cala, de modo articulandi.

(a) Quod scil. affirmat.

(b) Intellige qua talis, potest tamen cum implicita [Orig: implicitâ] affirmativa probari, quando scil. negativa ita negat, ut simul etiam aliquid affirmet. v. g. non accepi mutuam pecuniam in praesentia Caii; hic enim non solum nego mutuum, sed simul et affirmo Caium non adfuisse, quae facile probari possunt.

II. At quia saepe fit, ut ob periculum vel pestis, vel aetatis (c) testium, exspectari non possit ordinarium tempus: ideo petere potest utraque pars, vel una solum, ut ii ad perpetuam rei memoriam examinentur. Rutger. Ruland. in tr. de Commissariis, part. 2. l. 1. Bocer. class. 6. disp. 23. th. 4. et seq. Ac licet testes, taliter examinari, post litis contestationem, adhuc sint in vivis, haud tamen de novo examinari debent. Est vero differentia hic [Orig: hîc] , inter actorem, et reum. (d) Actor enim cogitur ante annum instituere actionem: Myns. 4. obs. 71. Hartm. Pistor. 1. quaest. 39. Reus vero (cum non sit in eius potestate ut conveniatur) semperiis uti potest. Ac ideo etiam graviores causae adesse debent in Actore, quam in reo, ut tale examen permittatur. (e) Gail. 1. obs. 91. n. 4.

(c) Aut etiam propter morbum etc.

(d) v. g. Actor petit, ut testes examinentur ad perpetuam rei memoriam, quia iam habeant 60. annos etc. hoc ipsi non facile permittitur, nisi illi testes simul etiam sint tenerioris valetudinis, et quidem propterea, quia Actor statim agere potest, atque ita celeri actione mortem testium praevenire. Reo autem si testes iam sint senes, et habeant 60. annos vel saltem 50. aut alias sint tenerae valetudinis, facile permittitur examen ad perpetuam rei memoriam, Ratio differentiae facilis est: nam non est in potestate Rei suis probationibus uti quandocumque velit, sed dependet hoc ex voluntate Actoris, qui forte post viginti annos actionem instituet, eo tantum fine, ut interim Reo pereat facultas, suas defensiones propter testium defectum probandi.

(e) Sed postquam permissum est Actori, tantum per unum annum valent eiusmodi testimonia, postea exspirant.

III. Testes autem de plano aliquando audiuntur; id est, non ad certos, et curiose conscriptos articulos, Sonder auff einen mündtlichen Anzug: id quod in summario processu, ac inprimis in causis levioribus fieri solet. Specul. de Teste. §. nunc videndum. Si autem libellus non sit articulatus, tunc non prohibitum est articulos (f) probatoriales, ac defensionales offerre; Anzugs Puncten appellant. Qui tamen ex summario libello depromptiesse debent, alias eos Iudex reicere potest. Ruland. de articul. 1. 4. et 5. ubi ait; articulos irrelevantes, et impertinentes esse, (g) qui licet probentur, nec directe, nec indirecte, causam iuvant. Sed tamen in dubio, et quidem cum clausula salvo iure impertinentium, sunt admittendi: ut iam innui supra. Si vero libellus fuerit articulatus, ac una cum litis contest. defensionalis oblati, tunc


page 37, image: s1001

ad eos examinantur testes. Articulos autem matura [Orig: maturâ] deliberatione, ab Advocatis formari debere, cum in iis tota vis, et victoria causae consistat, monet Ruland. 1. de artic. c. 1. eo quod testis extra articulum deponens, non probare censeatur. Farinac. de test. quaest. 71. per tot. Interdum etiam articuli additionales, (h) vel correctoriales, aut novi, admittunur. Ruland. 1. de articul. t. 7. Ne etiam testes ad omnes articulos examinentur frustra, si aliquorum solum cognitionem habent, ideo Directorium, (i) una cumndenominatione testium, vel Iudici, vel com~issario offerri: illudque continere debet, qui testes, et ad quos articulos sint examinandi.

(f) Bonum et consultum est, testibus proponere articulos, praesertim in facto, ubi per leves ciricumstantias ius mutatur. Et fieri potest, ut testis non admonitus de certis circumstantiis, eas non referat.

(g) Ratio est, quod nihil debeat probari, quod non relevet, nihil etiam omitti, quod ad victoriam causae conducat, et cuius probatio parti incumbit.

(b) Sunt hi, quando in positionalibus Articulis vel defensionalibus aliquid est omissum, tunc illud includi potest articulis additionalib. vel etiam correctorialibus, si priores articuli sunt corrigendi.

(i) Directorium ist das Register der Articuln mit der Zeugen Namen, auff welche Articul ein jegklicher soll examinter werden.

IV. Porro cum aliquando testis ad articulum affirmative respondeat, ille autem ob diversas circumstantias, ita sit comparatus, ut per eas limitetur, ac quandoque in totum eneruetur. Itaque is, contra quem illi articuli tendunt, sive sit reus, sive actor, Interrogatoria offert: quae in modum quaestionis proponuntur. v. g. si sit articulus A. fuisse a reo verberatum, tunc in interrogatoriis quaeri solet, Ob mit Kläger hierzu vrsach geben? Ob A. nit zu erst geschlagen etc. ob Zeug selbst darbey gewest? et similia (k) Interdum quoque testis per interrogatoria (l) ad contrariam depositionem, vel etiam ad vacillationem inducitur. Ruland. de Interrogat. 1. c. 2. et 4. qui idem c. 1. docet, interrogatoria, si non testibus proponantur, tunc examen esse imperfectum, testesque denuo super iis examinandos: quod et tradit Tennin. caut. 271. et idem caut. 281. monet, interrogatorium debere poni, ut causam suae scientiae testis reddere cogatur. Interrogatoriorum vero quaedam sunt generalia (m) ex quibus vel unius, vel omnium testium qualificatio, vel ex propria [Orig: propriâ] confessione elicitur, vel unus alterius qualitatem cogitur propalare. Ruland. de Interrog. c. 8. Et ideo quandoque personalia vocantur. Specialia, seu causalia (n) sunt; quae ipsa merita causae concernut; et ad specialem, vel unum, vel plures articulos referuntur. Rulaend. c. 9 Interrogatoria porro, ob metum subornationis testium, parti adversae non sunt communicanda. Ruland. c. 11. Laur. Tennin. caut. 270. Ac quoque interrogatoria inutilia, vel captiosa, reici debent. Ruland. c. 12. Et talia etiam censentur praeliminaria: quando scil. Reus petit, ut loco praeliminarium, (o) sui defensionales, testibus proponantur. Ruland. c. 5.

(k) Zu was Zelt solches beschehen? an welchem Orth? ob es jemanvanders auch gesehen/etc.

(l) Et haec quidem caute concipi debent. Primo debent dirigi ad factum in articulo propositum, non ad extraneum factum, nam hoc ridiculum esset. Secundo debent ita esse comparata, ut limitent articulum. (3) debent testi proponi omnes circumstantiae facti in articulo comprehensi (4) debunt continere causam conscientiae.

(m) V. g. Wie alt Zeug seye? wie reich, was Stands vnd herkom~ens, ob er dem Producenten oder Zeugenführer verwandt? ob er Nutz oder schaden von der Sach habe? ob er von diser Sach mit dem Producenten geredt? oder von jhme deß= halben vnderricht worden? wem er die victoriam qunne? ob er seine Mitzeugen kenne? ob sie solche Leuth, denen ein Warheit zuzurawen? ob er von keinem nichts vnehrliches wisse? etc

(n) Videlicet, quae ad ipsam solummodo litem directa sunt.

(o) Praeliminaria interrogatoria sunt, quando Pars petit, ut loco interrogatoriorum statim in limine defensionales articuli adversarii sui proponantur testibus, quod fieri non debet. (1) Quia alias pars sumptibus sui adversarii testes examinari curaret (2) quia hac ratione adversae parti praeiperetur facultas interrogandi.

V. Testium examen quod attinet, seu de officio Commisarii, ad testes examinandos destinati; multa habet Rutg Ruland. tr. de Commissariis. Ad testium autem examen pars est citanda, (p) alias illud nullum reputatur; sed liberum est parti, non comparere, et Com~issarii legalitati, ac discretioni omnia committere. Ruland. d. commiss. 5. c. 3. Potest etiam pars adversa, adiunctum praesentare. (q) qui una cum Commissario examinet testes, eorumque dicta nonscribat. Testes porto omnino iurare tenetur, (r) huicque iuramenti praestationi, praesens adesse debet pars; et a Commissario, testes de periurii gravitate, et peonis admoneri solent. Illud quoque iuramentum, die feriata [Orig: feriatâ] non est praestandum: quamvis testes sine vitio nullitatis, die feriata [Orig: feriatâ] , Sacrisque rite peractis, examinari queant. c. 1. ext. de feriis. Testisque non iuratus, reproduci potest. Hartman. Pistor. 1. qu. 4. Et hoc iuramentum expresse quidem, sed non tacite remitti potest. Myns. ad c. 49. ext. de testibus, Farinaec. quaest. 74. n. 84. et 86. Nec sufficit, si test es etiam illustres, Bey jhren Adenlichen Ehren: Aut si Officiales, bey jrem Amptspflichten, deponant, Rauchb. 1. quaest. 5. Setzer. de iuram. 3. c. 9. n. 78. etc. Suntque testes absente parte audiendi; alias nil probant. Cons. Marp. 78. num. 37. vol. 2. Et illis iniungendum,


page 38, image: s1002

ne revelent dicta, (s) ante examinis publieationem. Et sunt demum testibus ipsorum dicta praelegenda. Hiltrop. part. 3. t. 9. c. 4. Testes insuper in alio, quam Iudicis territorio exsistentes, audiendi sunt a suo Magistratu; (t) qui eo nomine per literas mutui compassus, durch einem Compas Brieff, requiri solet. Rauchbar. 1. t. 13.

(p) Ad videndum scil. testes iurare.

(q) Adiunctus est, quem Adversarius Commissario adiungit, et eo tempore praesentat, quo testes sunt examinandi; sed ille debet esse sine affectu quin et iurare debet, daß er der Parthey nicht gerahten, oder advocirt.

(r) Quia iurare est actiis iudicialis; examinari vero testes est tantum consequens actus iudicialis: cum vis testimonii consistat in iuramento.

(s) Propterea, ne alii testes postea instrui possint, ut concordent.

(t) Quippe examinare testes, est actus Iuris dictionalis, unde et in alieno territorio exerceri non potest, per l. fin. ff. d. Iurisdict. Si ergo v. g. coram Iudice Augustano lis sit, testes vero exsistant in bavaria [Orig: bavariâ] , Iudex Augustanus non potest mittere Commissarium in Bavariam, ut ibi testes examinet, sed debet per literas mutui compassus (ut vocant) petere a Iudice Iodic, ut is ad articulos et Interrogatoria testes examinet, eorumque testimonia ad Augustanum Iudicem mittat.

VI. Coram Commissario, contra testes excipere licet; sed is eos reicere non debet: (u) nec enim illa cognitio ad eum spectat. Et consultum est petere, ut testes contra quos in iudicio quis excipere velit, ad totalem reiectionem, singulari Rotulo (W)includantur: ut ita, si exceptio sit sufficiens, eorum depositio non reseratur. (x) De exceptione autem contra testes, et causas, ob quas testis, vel plane nullam fidem facit, vel eius dicta minus credibilia redduntur; non hic est tractandi locus: et videri potest Farinac. ac Volcmarus. Examine rite perfecto, offert id Commissarius Iudici; et ille videre debet, an intra terminum constitutum hoc fiat; ob das examen, oder Rotulus testium, zu rechter Zeit einkommen? (y) Tunc partibus petentibus, vel publicatur, vel contra testium personas excipitur.

(u) Ratio est, quia ipsi tantum demandata examinatio testium, non etiam reiectio; Ergo limites mandati sui non potest excedere.

(W)Rotulus (a rotando) est charta complicata.

(x) Ne Iudex forte tacite saltem ex iis testimoniis inutilibus et reiectis moveatur: namque etiam per inutilia moveri quandoque solemus.

(y) Quia omnis terminus est peremptorius.

VII. Publicatis autem semel testibus, datur Copia examinis: et eorum dictis didicitis, non conceditur super iisdem articulis, alios examinare; (z) etiam in causa Appellationis. Idque propter metum subornationis. Auth. qui sembl. C. de prob. c. fraternitatis. ext. de Testib. et vitrau bique Dd. Quoe tamen limitatur, si illos testes producens, eos antea non scivit, (aa) et id ivu ramento firmare possit. vid. Bocer. disp. 13. th. 8. et seqq.

(z) Ratio est, quia post publicationem adversarius scit interrogatoria, quae ut iam dixi, debebant ei esse occulta; ideo post didicita terstimonia, id est, postquam testimonia fuerunt notificata, non licet amplius producere testes, quia illi subornari possent, quid ad interrogatoria respondere deberent.

(aa) Et tunc pro cautela [Orig: cautelâ] est notandum, vi nova interrogatoria conficiantun et aliter formentur, et sic testes ad vacillationem deducantur.

VIII. Nunc ad reliquas species probationum accedam: et talis quidem etiam est Confessio adversarii. Confessio autem iudicialis, a parte vel alio eius nomine est acceptanda; (bb) alias non praeiudicat. l. fin. ff. de interrog. act. l. certum. §. si quis ab sente. ff. de confess. Ideoque, si quid confiteatur adversarius, tunc fac illud statim in acta referri. Tennin. caut. 28 n. 11. et ult. Hiltrop. p. 3. tit. 17. Si autem quis aliquid in scriptis confireatur, illud ante acceptionem revocare potest. Hilitrop. d. tit. §. de revocat. confess. Inde clausula consueta, in omnibus scriptis poni solita: mit annemmung deß dienstlichen, vnd gemainer contradiction, oder Vernainung deß widrigen. Tennin. caut. 26. Confessio porro iudicialis, eundem habet effectum, quem et sententia: nam ex ea [Orig: eâ] fit exsecutio; eaque plenissima probatio vocari solet: l. un. et ibi 'Dd. C. de confess. Graevae. 1. concl. 79. num. 3. et nototium inducit. c. f. de cohabit. Clerie. late Tennin. caut. 28. ubi de confess. delict. in criminal. Confessio vero extra iudicium facta, (cc) et non acceptata, haud est nisi probatio semiplena. Mascard. de probat. concl. 349. Hiltrop. part. 3. tit. 17. de extraiudic. confess. Debet item fieri confessio extraiudicialis in personalibus, cum causa [Orig: causâ] . Sic nihil est, si quis dicat; debeo tibi 100. fl. sed dicendum est, an ex mutuo, vel alia [Orig: aliâ] causa [Orig: causâ] ? Soaretz recept. sent. lit. C. n. 229. Marant. part. 6. t. de confess. Hart. Hartm. t. 11. obs. 1. Plus etiam valet confessio liberatoria, quam obligatoria, (dd) ut docet Tennin. caut. 29.

(bb) Confessio nimirum duplex est, iudicialis et extraiudicialis. Illa iudicialis est firmissima, sed revocari potest antequam ab adversario acceptetur. Hinc pro cautela [Orig: cautelâ] observant Advocati, ut cum ad versarius aliquid confitetur, illud statim acceptent, hisce verbis: Vnd weil Gegentheyl selbs bestehet, daß die Sach also bewandt, als thut man solches bester Form, als ein Gerichtliche Confession vnd Bewandtnuß acceptiren vnd annemmen.

(cc) Seu extraiudicialis non acceptata, licet tantum pro semiplena valeat probatione (intellige si et probata testibus fuerit) attamen


page 39, image: s1003

si fiat adversa parte praesente, atque acceptetur, tunc etiam in vim plenae probationis valet. Sed de effectu semiplenae probationis cap. seq.

(dd) Propter favotem liberationis. Magis enim favotabile est dicere: Titius quod mihi debuit, solvit; quam Titio debeo centum ex mutuo etc.

IX. Ocularis inspectio, der Augenschein, (ee) est etiam probatio satis firma, et praevalet omni generi probationum: omnisque probatio vincitur, si aspectus in contrarium testificatur. D. Praeses in Th. pract. verb. Augenschein. Et quae per ocularem inspectionem probentur? tradit Hiltrop. part. 3. t. 20. et seq. Ad ocularem autem inspectionem, partes sunt citandae: late Ruland. de Commiss. par. 2. lib. 3. c. 1. etc. Ant. Bullae. quaest. 6. fol. 269. Eaque probatio, numquam censetur exclusa, et a iudice, etiam post conclusionem in causa, ex officio suscipi: Cancerius. 2. fol. 265. Tuschus lit. P. concl. 776. nec ei renuntiari potest. Builae. cons. 6. quaest. 49. Hic [Orig: Hîc] etiam adhibentur Feld, messer, Bawmalfler, chirurgi, Medici, et alii artifices, pro natura [Orig: naturâ] , et qualitate causae. Pacian. de prob. lib. 1. c. 47. Hique nisi ab initio sui officii iurarint [Orig: iurârint] , so sie nir geschworne Maister seynd, de novo iurare debent, (ff) Myns. 6. obs. 34.

(ee) Nonnullae causae ita sunt comparatae, ut earum probatio dependeat ex evidentia [Orig: evidentiâ] , v. g. si quaestio sit de quantitate agri, tunc illa indagatur. per ocularem inspectionem adhibitis agrimen soribus etc. Item si aliquis fuerit laesus, et quaeratur de taxatione damni, adhibentur Chyrurgi, et inspicitur damnum. Item si quaestio sit, an occisus ex vulnere interierit, adhibentur Medici, et inspicitur vulnus, aperitur item corpus, ut cognoscatur, an vulnus fuerit letale, an vero ex incuria Chyrurgi mortuus fuerit laesus? etc.

(ff) Quia ibi non est metus subornationis, Testibus vero semel auditis, si alii producantur, hi subornari possunt propter Interrogatoria, ut iam supra dictum. Ratio porro, cur iurare debeant, haec est, quia huiusmodi artifices in tali casu sunt testes, atqui testi non iurato non creditur, Ergo etc.

X. Circa Instrumenta, varia, et singularis inspectio occurrit: et nempe de instrumento proprio, ac improprio, (gg) perfecto, imperfecto, concepto seu prothocollo, aut mundo, auchentico, exemplo, communi, antiquo, Quarentigiato, (hh) publico, privato, etc. pluribus agit Iac. Bornitius. de Instrumentis. lib. 2. Sane Scriptura etiam privata (de qua [Orig: quâ] singularem tractatum edidit Nicolaus a Ianua [Orig: Ianuâ] , seu de Passeribus) contra scribentem probat, si agnoscatur, vel litterarum comparatione suffulciatur. Probant etiam Kauff: vnd Handwercks Leuth, Schuldtbücher; (ii) sed in negotiis tantum ad mercaturam, seu artificium pertinentibus. Gail. 2. obs. 20. Et habet etiam prohatio (quae fit per scripturam) illud singulare, ut semper fieri possit: ac si de novo reperiatur, etiam post causae conclusionem. Hart. Hartmanns. t. de conclus. obs. 2. Hiltrop. part. 3. t. 10. §. de instrum. product. Praetextu vero instrumentorum noviter repertorum, (kk) iudicata rescindere non licet: l. Imp. 35. ff. de re Iudic. sed exceptiones habent, Mynsing. cent. 4. obs. 60. et Zas. in d. l. Impp. n. 3. Guido Papae, decis. 368. Boer. decis. 307. Et denique qui producit in strumentum, praesumitur fateri tenorem (ll) illius: non obstante protestatione, quod acceptet tantum ea, quae pro se facere comperiuntur. Mascard. concl. 91. t. 5. Cravett. d. antiq. Temp. part. 1. §. viso de verbis. n. 37. etc.

(gg) Instrumentum proprium est id, quod a Notario publico vel Magistratu est confectum. Improprium est, ubi aliqua scriptura invenitur in archivo, item antiqui lapides, descriptiones, etc.

(hh) instrumentum guarentigiatum est, quod habet Clausulas exsecutivas: Estque hoc verbum Germanicum latinizatum, ein wolverwahrtes Instrument, damit man wol versichert.

(ii) Libri mercatorum tunc si dem amittunt, si unico tantum casu fuerint reperti falsi, v. g. si aliquot postae inveniantur non exstinctae, quae tamen solutae sint. Hoc si tantum semel invenitur, et postae non exstinctae solutio probetur, tunc in omnibus aliis liber ille fidem perdit. Debent etiam libri illi ut valeant, certum habere diem.

(kk) Contra sententiam non licet producere aliquod Instrumentum ad illam impugnandam; sed aliquando tameni restitutio in integrum conceditur, si quis non ex negligentia, sed iusta ignorantia [Orig: ignorantiâ] Instrumentum ante sententiam non produxerit.

(ll) Si Instrumentum plura habeat Capitula vel articulos, quorum unum ei, qui istud Instrumentum producit, prosit, alterum vero obsit; tunc si illud Instrumentum offerat Iudici, in totum approbare censetur, nec potest dicere, se approbare illud in articulo pro se faciente.

CAPUT XIV. DE IURAMENTIS PROBATORIIS, DELATO, SUPPLEtorio, purgationis, et in litem.

OCcurrit hic [Orig: hîc] primo conventionale iuramentum: Idque definit Aristot. Rhet. ad Alex. c. 8. dictionem cum Divina [Orig: Divinâ] veneratione, probationis expertem. Et sane recte, ac iuridice dicit, probationis expertem; quia scil. non est probatio, sed relevatio ab onere probandi. l. 30. ff. de iureiur. Mascard. in praef. quaest. 9. Et illud Iuramentum tale est, cum Actor non potest probare, vel cito litem vult finire; tunc reo offert, si possit iurare.


page 40, image: s1004

se non debere, se velle cedere. Aut si recus Actori dicat, si potes iurare, tunc tibi solvam. Taleque Iuramentum solum defert is, (a) qui plemam rerum suarum administrationem, aut mandatum speciale habet. l. 7. l. 35. ff. de iureiur. Myus. 4. obs. 99. Et defertur hoc Iuramentum regulariter in omni causa [Orig: causâ] , (b) quamvis etiam a parte deferentis nil fuerit probatum: Fachin. 1. c. 19. ac licet is, cui defertur, probare, quam iurare malit. Wesemb. in parat. de iureiur. n. 9. et seq. Ut et elapso termino, dato ad probandum, et etiam publicatis testibus. Capyc. decis. 15. Semper enim manifestae turpitudinis habetur, non iurare, nec iuramentum referre velle. l. manifesta. ff. de iureiur. Ac defertur his; qui conveniri possunt, et scientiam rei habere queunt. (c) Licet quoque ita deferre, ut adversarius in persona illud praestet. Moller. 4. somestr. 20. Et non iurans, pro connicto habetur. l. 34. §. ait Praetor. de iureiur. Sed potest illud deferenti referre: (d) et potest sic dicere reus; ego nolo iurare, sed si tu poteris iurato asseverare, non debere, ego solvam. Menoch. arbitr. cas. 189. Ac quo que petere potest is, cui est delatum, ut prius deferens de caIum. iuret. l. 34. §. 4. ff. de iureiur. Iuramentum autem delatum, vel relatum, sequi sententiam debet; ad iurandum vel solvendum adigens eum, cui est delatum: haecque sententia facit, ut actionem in factum, ad similitudinem iudicati habeat Actor, vel reus exceptionem. l. 8. C. de vebus credit. Bocer. class. 6. disp. 18. th. 58. etc. Nec etiam periurii ptaetextu, aut ob nova instrumenta retractari potest. l. 1. et l. 12. §. 1. C. de reb. credit. vide Fachin. 1. controvers. 23. in fine.

(a) Ratio, quia est quasi donatio vel iactatio rei suae. Requiritautem in Procuratore illa delatio speciale mandatum, nec sub generali continetur.

(b) Excipiuntur tameni matrimoniales, criminales, etc. propter eorum gravitatem.

(c) Hinc non potest deferri heredi de facto defuncti.

(d) Iuramentum hoc conventionale est. Nam quando quis conscientiae adversarii sui committit Ius suum, Partes quodamodo convenire et pacisci videntur, ut si adversarius iuret, deferens cedere velit.

II. Suppletorium iuramentum (e) vocant: eum defertur actori, ad supplendum eius probationem. Cum vero reo, ob defectum probationis, Actori incumbentis, frequentius purgationis iuramentum vocari solet. Illud autem Actori defert Iudex, quamvis pars non petierit fibi deferri. c. ult. ext. de iureiur. Gail. 1. obs. 108. n. 3. Fachin. 1. c. 16. Et in foro, tunc deferri solet, cum Actor semiplene probavit merita suae causae. Fachin. 1. c. 18. Sin vero ab illa [Orig: illâ] sententia [Orig: sententiâ] appelletur, et interim Actor, quiad iurandum se obtulit, obeat mortem, tunc mors pro iuramento habetur. (g) Myns. 1. obs. 13. Et porro, quis semiplene probasse [Orig: probâsse] censetur, cum pro se habet unicum testem, omni exceptione maierem. c. ex insinuatione. ext. de procurat. c. fin. de success. ab intest. Librum rationum, scripturam privatam, comparatione literarum roboratam, confessionem extra i udicialem, absente parte factam. Late Beust. in repet. l. admonends. et Tennin. cautel. 133. Iudex etiam hic considerat conditionem personae, ac itidem naturam eausae: (h) debet enim Actor esse persona legalis, et quae veritatem sciat, per corporeum sensum. Iason. d. l. admonendi. In negotio item arduo, et magni momenti, vel non, vel tum demum defertur, cum plusquam semiplene fuerit probatum. Purgationis porro iuramentum, (i) tum reo iniungi solet, quando ab Actore nec plene, nec semiplene est probarum; sed tamen reus, aliquibus suspicionibus ita gravatus invenitur, ut ab iis, se merito per iuramentum debeat purgare. c. ult. §. ult. exis de iureiur. t. t. de purg. Canon. Cam. Borell. in sum. decis. tom. 1. t. 53. Berlich. 1. concl. 37. Heigius 1. quaest. 40.

(e) Suppletorium iuramentum est, quando Actor semiplene probat suam intentionem, tunc ei defertur Iuramentum, ut suppleat probationis defectum. Iniquum enim esset, absolvi reum, si Actor semiplene iam probarit, praesumptio enim tunc est pro Actore. Sed et eo in casu iniquum etiam esset, reum statim condemnari; Media ergo ula inventa est.

(f) Id quod tunc, si vult, facere potest, quando putavit, se iam satis probasse, plus tamen probandum exigitur, quasi dic endo: Ego quidem destituor sufficientibus probationibus, sed hunc defectum Conscientia [Orig: Conscientiâ] mea et luramento supplere possum.

(g) Ratio est, quia alias facile eludi posset per appellationem, v. g. aut quam aliam litis protractionem, donec forte adversarius moreretur. Et quia satis est, si is. cui delatum est Iuramentum, se offerat ad iurandum, tunc enim fecit quod potuit.

(h) Id est, gravitatem. Hinc iuramento non est locus in Criminalibus, in matrim onialibus, magnae summae causis, etc.

(i) Purgationis iuramentum est, quod Reo defertur, qui suspicionibus tantum aliquibus est gravatus. Ubi etenim in criminalibus hoc iuramentum deferri potest ac solet. Nam si non sit semiplene probatum, Actori non potest deferri iuramentum suppletorium, nec Reus simpliciter etiam absolvi potest. Debet ergo Reus Iuramento se a suspicionibus purgare.

III. Iuramentum in litem, duplex est: Et primo quidem defertur, cum res controversa mobilis, ex affectione aestimatur. (k) Borcholt. deiureiur. c. 2. Et id defertur tunc, cum reus rem illam non restituit, vel eius dolo, aut quoque lata [Orig: latâ] culpa [Orig: culpâ] factum fuit, quo minus restitueretur. l. 68. de rei vindic. Bocer. class. 6. disp. 18. th. 88. Et quia hic [Orig: hîc] affectio, non verum pretium, vel id quod interest,


page 41, image: s1005

probatur; iurari potest in infinitum. Iudex tamen, vel summam definit, intra quam iuretur; vel si ultra limites aequitatis, velit iurans suam affectionem taxare, id quod ex arbitratu Iudicis superslnum est, resecare licet. Interdum porro verum pretium rei, (l) vel interesse aestimatur: cum scil. Iudex rem, quae periit, vel etiam interesse, aliter aestimare non potest. Bocer. d. loco th. 199 etc.

(k) Iuramentum in litem proprie est Iuramentum affectionis, ubi res, quae dolo adversarii non restituitur, vel dolo eiusdem interiit, non secundum verum pretium, sed ex affectione aestimatur, Iniquum enim tunc esset, si Dominus rei tantum reciperet veram aestimationem, quia ipse vendere rem suam forte noluisset. Saepe enim fit, ut aliquis cariorem rem habeat, quam vera eius pretii proportio requirat. Ergo hic [Orig: hîc] propter dolum Adversarii affectio etiam aestimatur, quam nemo melius ac ipse Dominus taxare et definire potest. Simili modo contigit in iniuriis, si quis v. g. dicat, se maluisse 100. Ducatos perdidisse, quam hanc iniuriam pertulisse.

(l) Secunda species Iuramenti in litem est, quando verum pretium vel interesse aestimatur rei, quae non amplius exstat; et sic ab aliis aestimatoribus, ex aspectu taxari nequit, debet itaque aestimatio a Domino fieri secundum verum pretium. Haec tamen intellige iis in causis, ubi dolus adversarii non intercessit.

CAPUT XV. DE ALLEGATIONIBUS PARTIUM, CAUSAEQUE CONclusione, et inrotulatione Actorum.

TAndem, et Instrumentis productis, tunc iuris allegationibus, factique deductionibus est studendum: vulgo vocant probation, et deduction Schrifft, ex parte Actoris; ex parte rei Exception, vn~ refutation, oder elisiu schrifft. Post quam, utrinque partes offerunt ein conclusion Schrifft. In hisce scriptis, non solum iura, sed et factum ex probationibus roboratur. contra testium dicta, et personas excipitur, omniaque adducuntur, quae (a) ad probandam cuiusuis intentionem, veladversarii probationum irritationem, excogitari possunt.

(a) Actor videlicet deducit probationes et iura sua, contra tale scriptum Reus adfert exceptiones suas, quas etiam roborat tum dictis testium, tum Iuribus, simulque refutat Actoris probationes. Unde et vocatur ein refutation-Schrifft oder elisiu Schrifft, quia non solum exceptiones roborantur, sed et Actoris intentio refutatur et eliditur. Porro in der Conclusion-Schriffe repetit Actor sua Iura, et rei argumenta refutat, quod idem postea et reus facit.

II. Quomodo autem in conficiendis einsmodi allegationibus, sit procedendum: ambigunt Practici periti. vide Speculat. de alleg. et disp. §. nunc videndum. et aliqui melius esse iudicant, singulos articulos, tam Actoris, quam rei, proponere sigillatim, et cuique articulo subicere probationes, quae faciuntad eiusdem confirmationem. Sed non arridet hicce modus Adam Kellero. 2. de officiis Iuridicopolit. c. 29. Rectius ergo faciunt, qui ea scripta dirigunt, ad requisita Actionis intentatae. et fere eodem modo procedunt, quo periti Iudices solent, in referendis, et decidendis causis; ita ut nihil omittatur, quod Iudex attendere debet, vel potest; nihil etiam addatur, quod non ad victoriam causae conducit; hoc namque si siat, magis intricantur, quam evoluuntur causae, et Iudex molestatur, ac quandoque etiam confunditur, et in avia deducitur. Bullae. dicurs. Academ. 8.

III. Partibus utrinque sufficienter auditis, in causa [Orig: causâ] concludi solet: vocant autem practici causae conclusionem (den Rechtsatz, (b) oder Beschluß (cum litigantes utrinque omnibus allegationibus, et exceptionibus, tam facti, quam Iuris, sententiaeferendi gratia [Orig: gratiâ] , renuntiant. (c) Gail. 1. obs. 7. num. 3. Interdum etiam a Iudice, ex officio acceptatur causa pro conclusa [Orig: conclusâ] ; quando scil. pars una, vel altera, inutilibus deductionibus protrahit litem. In causa [Orig: causâ] autem principali, dicitur concludi, in puncto interlocutoriae, utimur vocula [Orig: voculâ] submissionis Hil??? op. part. 3. t. 29. n. 22. A partibus etiam fit aliquando inscriptis, crebrius simul oretenus: ad eumque finem partes, qui scripta obtulerunt, citantur zum Mündrlichen Beschluß. Fitque conclusio causae, interdum pure: id est, absque omni conditione; interdum, si sc. pars adhuc aliquid probare potest, sed nescit. an hoc ad victoriam causae conducat? tunc fieri solet conclusio cum oblatione, si quid facti. (d) Debet autem pars in scriptis facere mentionem, quae in eventum, da es vonnöhten, velit, ut possit probare. Hocque in casu, si Iudex videat probationem illam conducere, per interlocutoriam, parti illi ulteriorem probationem iniungit, (namque virtute dictae clausulae, eius officium reputatur imploratum (Gail. 1. obs. 107. n. 9. Sin censet, illam oblationem ulterioris probationis esse negligendam, in sententia primo omnium ponit, In Sachen, etc. Ist der Euentual Beschluß, pro pura [Orig: purâ] angenom~en, vnd ferrner in principali erkennt, etc. Est porro conclusio causae, in civilibus (e) de substantia [Orig: substantiâ] Iudicii processus. Borell. tom. 2. tit. 26. nu. 7. etc. Gail. 1. obs. 107. a prin. Nec prope [Orig: propê] ulla interlocutoria pronuntiari solet, nisi fuerit a partibus submissum. (f)c. auditis. 8. ext. de procurat. c. pastoralis. ext. de causs. possess. et propriet. Iudici etiam numquam censetur conclusum, sed is semper ocularem inspectionem, vel ulteriorem probationem iniungere potest. l. unius 18. §. pen. de quaest. c. cum soiennes. ubi gl. defide instrument. Gail. 1. do PP. c.


page 42, image: s1006

18. n. 9. Marant. p. 4. dist. 9. n. 28. Post causae conclusionem, probationes etiam peor instrumenta non admittuntur, (g) nisi sint de novo reperta. et praevio malitiae iuramento. l. 35. de re iudic. Cam~erger. Ord. part. 3. t. 23 § so aber. Ac quae post conclusionem causae adhuc fieri possint? tradit Borell. tom. 2. t. 2. num. 49. etc. Admittuntur tamen merae iuris allegatones, (h) et consilia, etiam post conclusionem, nec opus est, ut parti communicentur. Myns. 6. obs. 96. n. 14. Gail. d. obs. 107. n. 13. Sichard. in Auth. iubemus. n. 3. C. de Iudic. Asinius in praxi. §. 24. c. 7.

(b) Ideo sic appellatur, Weil die Sach damit zu Recht gesetzt, hoc est, Iudicis rectae decisioni committitur et quasi deponitur.

(c) Conclusio vel fit pure, vel cum oblatione siquid facti. Eius quae fit pure cum renuntiatione ulterioris probationis, formula talis esse solet: In Sachen N. N. thue ich als Anwaldr im Nameni deß Klägers, alles dienstliche widerholen, dem oberlg: vnd widerigen in gemain semel pro semper widersprechen, vnnd mit stillschweigen nichts bekennen; So dann dise gantze Sach beschließlich zu deß Herrn Richters vernünsftiger Erkandrnuß anhaimbs gestellt, vnnd feriner beweisung vnd deduction nich bgeben, vnnd vmb ein fürderliches Vrtheyl gebetten haben.

(d) Ast alia conclusio interdum fit cum oblatione si quidfacti, estque haec, cum Reus se offert ad probationem alicuius facti, si illud non satis esset probatum, vel plane non probatum, Iudex tamen putaret illius non probati facti probationem necessariam esse. Formula huius renuntiationis talis est, ab initio quidem uti superior, usque ad verba anhaimbs gestellt, deinde: doch mich expresse erbietrendr gemacht, zum fall noch wetters was beyzubringen vonnöhten, sonderlich, etc. (jenige Puneren können hiebeygesetzt werden) daß ich im Namen meines Principals solches beyzubringen mich erbiete, also anderst nicht, dann cum oblatione si quid facti beschlossen haben will.

(e) Ratio cur conclusio in causa Principali, quoad sententiam videicet definitivam, wann, Hauptsächlich zuvrthailen, vnnd einen thail die Sach zuzusprechen, oder ziterkennt werden soll, haec est, quia Iudex non debet pronuntiare, nisi partibus utrinque sufficienter auditis. Quando autem concludunt in causa, tunc eo ipso renuntiant ulterioribus probationibus et deductionibus.

(f) Quando sententia definitiva exspectatur in processu Civili, tunc si a partibus nondum sit conclusum, illa sententia pro nulla reputatur, et ita sine appellatione rescinditur. Hoc idem fere et in Interloquutoriis locum habet, ut scil. regulariter Iudex per Interlocutorium non pronuntiet, nisi apartibus fuerit submissum, id est, wann die Sach von den Partheyen nit submittirt, oder tum Beschatdr hindersetzt worden. Interdum tamen Iudex ex officio, et ita absque submissione per Interlocutoriam pronuntiat: quia scil: per Interloquutorias Iudex dirigit et ordinat processum; si ergo partes, una vel utraque non rite procedant, sed contra Iuris ordinem impingant, tunc Iudex ex officio dirigit processum per Interlocutoriam, et pronuntiat, quid fieri debeat, v. g. si partes scripta nimium multiplicent vel simile quid faciant, Iudex ex officio pronuntiat per Interlocutoriam hoc modo, was jeder Thail in facto zubeweisen, oder beyzubringen begehri, daß er solchesinner N. Wochen oder Monat einzubringen schuldig seyn solle, etc. Aut si testes iam sint producti, et Advocati concludere nolint, sed semper aliquid in scriptis proponant, tunc itidem illis iniungitur ex officio, daß sie beederseits Mündlich zubeschliessen schuldig seyn sollen etc. Conclusio enim et renuntiatio ulterioris probationis tantum intelligitur respectu partium, non Iudicis.

(g) Ad hoc ut talia Instrumenta primum post conclusionem causae admittantur, duo requiruntur (1) ut de novo fuerint reperta (2) ut bona fide agat pars, id est, ut Instrumenta antea nesciverit, vel ea malitiose non occultaverit, nec in iis inquirendis negligens fuerit, et ita non ad litis protractionem iam demum Documenta literaria producere velit. Utrumque autem requisitum hoc probat Pars Iuramento suo corporali. Sententia tunc Interlocutoria talis fertur. In Sachen N. N. wann N. könne vnd wolle ein Leiblichen Aidt zu GOtt schwören, daß er die von jhme an jetzo producirce Instrumenta vnd Schrifftliche Vrkunden, erst nach dem Beschluß der Sachen gefunden, vnd zuvor nicht gewußt, auch solche nicht erst biß auff dise Zeit zu verlängerung der Sachen auffgehalten, daß alsdann solche angenommen, vnnd in gebührende Obacht gezogen werden sollen. Et hoc in casu In strumentorum noviter repertorum copias Pars adversa petere potest, contra eas suas Ex ceptiones proponere, et si quae alia expedire videbuntur.

(h) Hic [Orig: Hîc] proponitur cautela, et singularis quaedam observatio, quod scil etiam post conclusionem ad informationem Iudicis, consilia et responsa ICC. et Collegiorum, inscia [Orig: insciâ] etiam adversa parte, possint Iudici offerri (saepe enim in causa concludisolet, et tamen longo tempore post fit publicatio sententiae) neque Iudex huiusmodi Consilia Partiad versae cogitur communicare; imo melius est, ut Pars ad versa hac de re nihil omnino sciat. Sed haec consilia ita debent esse comparata, ut quoad factum nihil no vi in iis proponatur, sed merae rationes Iuris antea omissae, et non allatae deducantur ipsique facto in processu deducto accommodentut. Ratio autem cur non debeant com~unicari adversae Parti, haec est, quia etsi Iudex vel iurium peritissimus, vel alias interrogare possit peritiores, sicque illae novae Iuris allegationes quasi


page 43, image: s1007

superfluae videantur; interim tamen sitales rationes a prudentibus ICC. fuerint conscriptae, multum prodesse possunt, et sub inde Iudicem ex tantorum ICC. auctoritate magnopere movere.

IV. Tandem Iudex, quandoque non ipse super Actis cognoscere vult, (i) sed peritorum, alicuius Collegii Iudicium expetit: tuncque partes, antequamacta ad prudentes transmittantur, citari alicubi solent, ut certo die, et termino compareant, ad videndum acta registrari, et legitime inrotulari. Schrader. par. 10. sect. 14. n. 19. et seqq. Bullae. discurs. 9.

(i) Quando Iudex non ex propria sententia, sed ab aliis in structus pronuntiat, tunc in sententia haec Claus. habetur: Ist auff genomnen bedacht vn~ gehabten Raht zu Recht erkennt. Interdum Partes etiam petunt, ut Consilium alicuius Collegii Iuridici, vel aliorum peritiorum ICC. expetatur.

CAPUT XVI. DE RELATIONE, EXPENSIS, SENTENTIA, et re iudicata.

OLim intra certum terminum, lites finiri debebant: l. properandum. C. de Iudic. Sed ubivis locorum, nunc instantia perpetua est. Myns. 1. obs. 51. n. 8. Bullae. cons. 6. quaest. 1. At si sententia, vel a peritis, vel a prudentibus Assessoribus est concipienda, et referenda; certa, et methodica praescribitur ratio, quam vulgo modum referendi vocant: qua [Orig: quâ] de re, iam proposita fuit disputatio singularis.

II. Circa expensas autem hoc observatur, ut regulariter victus victori in expensas, et quandoque etiam fructus, ac in teresse condemnetur; nisi eum probabilis causa excuset: (a) Hiltrop. p. 4. c. ult. n. 45. etc. Quod in sententia exprimi debet, Vnd seynd die Vnkosten auß bewegenden Vrsachen, gegen einander compensiert. (b) Alicubi victus condemnatur in dimidiam, vel aliam expensarum partem; ex quo cognovit, se bono iure non amplius niti. (c) Hiltrop. d. loc. n. 48. Et quidem expensae interlocutoriarum, (d) plerumque ad causae principalis decisionem reservantur. Contumaciae vero, vel litis retardatae, slatim solvi debent. Myns. 1. obs. 23. et 45. Gail. 1. obs. 151. n. 15. Expensae autem indefinite adiudicantur: Daß der Beklagte dem Kläger, des auffgeloffnen Gerichts Kosten, auff sein Klägers vnderschidlichs darthun, (e) auch deß Beklagren Zu- vnd Einred, nach Richterlicher mässtgung, zuerstatten schuldig seyn solle. Ac tunc expensarum designatione exhibita, et audita [Orig: auditâ] altera [Orig: alterâ] parte, Iudex illas taxare; superfluas, et non necessarias resecare: Gail. 1. obs. 151. n. 2. etc. Ac si 20. fl. summam excedant, iuramentum partis victricis, Daß er nemdlich so vil, vnd nit darunder außgelegt, recipere; ac denique super taxatis, et sic per iuramentum probatis, pronun ciare solet: Daß der, dem Kläger hivor zuerkante Abtrag, auff N. fl. gemässigt, die er betlagt, auch jhme Kläger, zuentrlchten schuldig seyn solle.

(a) Regula quidem est, in expensas regnlariter condemnari debere victum; haec tamen limitatur, si victus probabiles habuerit litigandi causas, v. g. si unum pro se habeat testem, si sit haeres (nam haeres probabiliter de facto defuncti litigat) si habeat intentionem fundatam, quae demum per exceptionem eliditur, v. g. si intentet actionem mutui pro 100. florenis, et ea deinde per exceptionem solutionis elidatur, etc. tunc enim expensae compensantur. Similiter fit, quandocunque adversarius vincit per Iruramentum Ratio huius est, quod quando adversarius meus cogitur probationem suam supplere iuramento, iam hoc ipso appareat, eius causam non ita fuisse apertam, ut ego in mala fide constituar, aut ut diei possit, me temere litigasse, cum Iuramento primum vincere debuerit. Et ita tantum condemnatur in expensas; qui temere litigat, nec probabiles pro se causas habet cur litigarit, secus qui bona fide id fecit.

(b) Gegen einander compensirt vnnd auff. gehebt, daß jeder sein Vnkosten selbs tragen solle.

(c) Quamvis enim per litie contestationem statim aliquis in mala [Orig: malâ] fide constituatur, hoc tamen tantum quoad fa cultatem praescribendi, fructusque lucrandi, etc. exaudiendum est, non quoad litigandum. Haec itaque thesis ut recte intelligatur, ponamus talem casum: aliquis ab initio nescit (quod facile contingit) adversarium suum bonam fovere causam, tunc secundum aequitatem ab expensarum solutione liberatur. Postquam vero ex processu causae rescivit, se quasi iam convictum esse, et amplius obtinere non posse, et tamen ulteriuslitigat, is ab eo tempore expensas solvere tenetur: quia in mala [Orig: malâ] fide constitutus est.

(d) Quamvis enim interdum expensae Interloquutoriarum usque ad definitivam suspendantur, hac vel simili formula: Vnd seynd die dises Strits halber auffgeloffent Vntosten, biß zu erörterung der Hauptsachen reser virt vnnd verschoben. Quod iis in casibus plerumque fieri solet, ubi interlocutoria fertur in puncto Exceptionis, v. g. contra testes etc. In puncto tamen contumaciae ob eius odium, statim sunt solvendae.

(e) Ratio est, quia antequam expensae designentur, nescitur, quid pars expenderit, ageretque Iudex praecipitanter, si statim expensas taxaret.

III. Sententia vel est interlocutoria (quae puta circa articulum incidentem causae profertur) vel definitiva; quae totam litem finit. Aliquando dicitur vim habere definitivae, (f) qua~vis talis non sit. Hiltrop. par. 4. t. 1 §. de interlocut. sentent. Eaque secundum libelli formam est concipienda. (g) l. 3. C. de edend. clem. saepe. §.


page 44, image: s1008

verum. de verb. sign. Berell tem. 2. t. 30. n. 37. et n. 43. Alioquin, si iudex contra, vel praeter libelli formam pronuntiet, fatuus reputatur. Causa autem condemnationis, et absolutionis, in sententia exprimi non solet c. sicut nobis. 16. ubi Panorm. de sent. et re iudic. Hiltrop. par. 4. t. 1. n. 25. et seqq.

(f) Illa nimirum Interlocutoria vim definitivae habet, quae quidem non totam litem finit, sed tamen irreparabile aliquod praeiudicium affert, ut si v. g. testis reiciatur.

(g) Si enim conformis non sit libello, nulla est. Sed quid si absolvatur Reus? hic certe non est conformis libello Actoris. Respond. eam tamen esse conformem petitioni rei. Nam eius partis Libello conformis sententia esse debet, pro qua pronuntiatur.

IV. Postquam vero Iudex semel sententiam, sive aequam, sive iniquam tulerit, eam amplius rescindere, vel mutare non potest (h) l. 14. l. 42. l. 55. l. 62. ff. de Iudic. l. 9. C. sentent. rescindi non posse. eam tamen declarare, et interpretari potest. Gail. 2. obs. 1. n. 6. Sed illa declaratio, debet manere intra terminos declarationis? (i) nec potest Iudex eam ex parte abrogare, corrigere, vel extendere. (k) Tennin. caut. 11. adde Cravettam. cons. 88. per tot. Si sententia ex parte peritorum Iudicio, puta Chirurgorum, Medicorum, aliorumque artificum, fuerit lata; eam non in rem iudicatam transire, sed semper peritiores consuli posse, tradunt nonnulli. Ideo pro cautela [Orig: cautelâ] obseruet Iudex, ut ipse etiam diligenter inquirat, et peritos examinet, hocque faciat inseri Actis. (l) Tennin. caut. 188. Tunc enim sententia, ex sensu Iudicis ipsius lata videtur. Tandem autem, differt res iudicata a sententia; ut causa et effectus: ac sic sententia suspensa appellatione, non dicitur res iudicata. t. tit. C. de re Iudic. Et tum demum hocce nomen meretur, si omnino finem controversia habet. l. 1. de re Iudic. Eaque tunc pro veritate habetur. l. 25. de stat. hom. l. 207. de R. 1. Et nec sub novorum instrumentorum post repertorum praetextu, nec etiam calculi erroris, rescindi potest. (m) l. 19. et l. seq. C. de transact. Fachineus. 1. c. 51. etc. Exindeque actio iudicati oritur, (n) in eamque transfunditur, quasi actio prior. l. 2. et 3. C. de usur. vei Iudic. l. 8. C. de reb. credit.

(h) Quia Iudex simul functus est officio suo. Sententiam vero, quae in rem iudicatam transiit, retractare tum demum Iudex potest, si ad sit causa Legibus expressa, puta si sententia sit nulla, aut si ad sit causa, propter quam victus in integrum sit restituendus. Ex mera [Orig: merâ] enim aequitate sententiam iam latam, solus ille potest rescindere, qui legibus solutam habet potestatem. Sed et neque hoc facere debet, nisi ob magnam causam, vel publicam utilitatem, etc.

(i) Declarare hoc loci alio nomine etiam vocatur leuterare. Verum diversa est Leuteratio Saxonica, quae ita habet vim appellationis, ut ea etiam sententia corrigi possit.

(k) Intellige sub specie declarationis seu leuterationis haec fieri non posse.

(l) Hac videlicet aut fimili formula [Orig: formulâ] : auff gehabten Raht, vnd vnser selbs gutachten.

(m) Datur tamen interdum restitutio in integrum, praesertim Minoribus; Maioribus quoque ob causas iure expressas.

(n) Hoc ista ratione fit, si contra Titium ego v. g. iniuriarum actionem habeam, in eaque actione iam semel iudicatum sit, secunda vice non amplius actionem iniuriarum, sed actionem iudicati intento; et sic actio prior iniuriarum in favorem meum in actionem iudicati transfunditur, quae multo pinguior et promptior est actione iniuriarum.

CAPUT XVII. DE APPELLATIONE, NULLITATE, ET EXECUtione.

SI sententia videatur iniqua, licet ab ea appellare, ad proxime superiorem: (a) et quidem vel viva voce, in continenti, (b) vel in scriptis infra 10. dies, a momento sententiae, vel scientiae (si quis non habeat procuratorem apud Acta) (c) computatos. Auth. hodie. C. de. appell. Gail. l. 1. obs. 139. n. 5. Myns. 3. obs. 11. Alibi requiritur vi statuti, ut malitiae iuramentum praestet appellans: ut causa certam summam excedat, etc. Garl. 1. obs. 119. et 126. Myns. 1. obs. 6.

(a) Si plures sint Iudices superiores subalterni, tunc appellandum est ad proxime superiorem, et ita si v. g. Sententia feratur a civitate Municipali, von einer Fürstlichen Statt, non statim appellandum est ad Cameram sed prius ad principem vel eius Consistorium, an sein Hoffgericht, et tum ab illo Consistorio demum appellatio ad Cameram procedit. Quod si quis ergo statim ad omnino superiorem appellaret, ut v. g. in proposito casu ad Cameram, tunc appellatio illa ab eo superiore remittitur ad mediatum, nec appellatio in totum invalida reputatur, sed et appellatio ab eo fieri debet, qui sententiam tulit.

(b) Viva [Orig: Vivâ] voce appellatur, si quis solum dicat, appello. Verba enim sufficiunt, si in continenti, Iudice adhuc pro Tribunali sedente proferantur Liberum autem est victo spatium petere deliberandi, Er kan sich deß Vrtheiis einen bedacht nemmen. Ac si adversa pars gratias non egerit, sich deß Vrtheils nicht bedanckt hat, sumere tunc potest communem Appellationem. Saepe enim fit, ut sententia neutri parti pla ceat in totum, quando autem in continenti non est appellatum, tunc ex intervalio appellari debet inscriptis intra decem dies, quibus elapsis, sententia in rem iudicatam transit. Curritque illud decendium a momento ad momentum; ideoque in Protocollo hora tam sententiae latae, quam factae aut insinuatae appellationis annotari debet.


page 45, image: s1009

(c) Si scil. Pars non sit contumax. Nam si contumax est, appellare nequit.

II. Et porro Acta, et Apostoli (d) seu literae dimissoriales, si non simul cum appellationis interpositione fuerint petiti, intra 30. dies a sententia prolata, sollicite sunt exigendi: sique hoc non fiat, censetur renuntiatum esse appellationi. c. ab eo. de appell. in 6. l. dimissoriae. 106. de verb. sign. clem. quamvis. 2. de apell. Hisce impetatis, appellans se praesentare debet apud iudicem ad quem; et quidem intra terminum (e) sibi a Iudice a quo designarum, vel statuto praescriptum. Gail. 1. obs. 140. Eique tradere Acta, vel appellationem interpositam denuntiare, et petere inhibitionem, (f) ao si Acta non fuerint edita, compulsoriales. (g) Licet quoque coram Notario, (h) et testibus adpellare. Hiltrop. part. 4. 1. 3. n. 8. etc. Sed desuper confectum instrumentum (cui sententiae, schedaeque appellatoriae tenor inseri solet) Iudici a quo, est insinuandum, ne quid innovet, seu attentet.

(d) Sollennitas, de qua in priori thesi actum est, vocatur sollennitas appellationis interponendae; ad eandem etiam spectat petitio Actorum et Apostolorum. Et quidem Acta sunt petenda, quia Iudex superior non potest cognoscere de iniquitate sententiae, nisi videat Acta. Apostoli autem sunt Literae dimissoriales, quibus Iudex primae Instantiae causam ad superiorem transmittit: iique Apostoli interdum sunt Refutatorii, id est, quando Iudex primae Instantiae loco Apostolorum dat solummodo aliquam Scripturam, in qua dicit et putat appellationem esse frivolam, vel ab eo appellari non posse, etc. Tunc enim denegat appellationem, et decernit Apostolos refutatorios. Verum appellans ad superiorem pro compulsorialibus venire potest. Consultum tameni est, ut Apostoli et Acta statim una cum appellatione petantur, hac aut simili formula. Demnach tch mich mit außgesprochener Vrtheyl in vll weeg beschwärdt besinde: Als will ich hiemit in der besten Form Rechtens ad proxime superiorem N. N. Iudicem appellirt, vn~ mich beruffen, auch zumal Acta et Apostolos reverentiales begehrt haben. Dicuntur autem Apostoli Reverentiales, quibus causa ab inferiori ad superiorem remittitur, in reverentiam superioris. Si autem Apostoli et Acta non statim fuerint petita una cum appellatione, tunc id intra 30. dies fieri debet.

(e) Hic terminus vocatur sollennitas seu fatale prosequendae appellationis, et si a loci statuto non fuerit praescriptus, Iudex a quo, sive qui sententiam tulit, eum definire potest.

(f) Inhibitio est mandatum Superioris, quo iniungitur inferiori, ne Sententiam pendente appellatione exsequatur. Attentata ergo sunt, et ante omnia revocari debent, si sententia in totum vel ex parte ante inhibitionem, pendente iam appellatione (Appellatio enim ipso iure suspendit exsequutioem) fuerit exsequutioni demandata, aut si aliud quid fiat, quo appellatio interposita impediatur. Et ohaec ante omnia revocati debent, antequam in causa principali procedatur.

(g) Si scil. ei Iudex a quo, prius refutatorios dederit.

(h) Potest etiam appellari coram Notario, si Iudex sit absens, aut si forte non audeat quis appellare coram Iudice; facit ergo tunc hoc coram Notario, ut per hunc Iudici appellatio insinuetur.

III. Si provocatur a sententia definitiva; sufficit, si quis dicat, qppello: ab interlocutoria vero, semper facienda est appellatio in scriptis, et cum causae, seu gravaminum expressione. c. ut debitus. de appell. c. cordi. t. eod. in 6. Idque propterea, quia regulariter ab interlocutoria, haud licet adpellare: ac ideo non permittitur, alia gravamina afferre in deductione talis appellationis, quam quae fuerunt in scheda illa appellationis expressa. (i) At in sententia Appel. a definitiva, non deducta deduci, non probata, probari possunt. (k) l. 4. C. de tempor. Apell. Hiltrop. d. tit. 3. n. 18 etc. Et habet inprimis appellatio hunc effectum, ut suspendat rei iudicatae exsecutionem: Ideoque si vel Iudex primae Instantiae, vel appellatus aliquid attentet, illa attentata ante omnia revocantur. Sed hic [Orig: hîc] , plura ut de appellationibus addam, non opus esse videtur, cum hac de materia, iam ante aliquot annos, tr. singularem conscripserit Dn. Praeses, qui videri potest.

(i) Et si haec expressio non fiat, potest in causa [Orig: causâ] procedi.

(k) Et ita testes de novo examinari, si ante non fuerint auditi, etc.

IV. A sententia, quae ipso iure est nulla, (l) provocare non est necesse: t. tit. C. quand. provocare non est necesse. puta, si lata sit contra ordinem Iudiciorum. l. prolatam 4. C. de sent. et interlocut. omnium ludic. Item si proferatur sententia contra tenorem rei iudicatae. l. l. C. quandoprovoc. non est necesse. Ac si quae alia occurrunt, quae Vantius. tr. de nullit. passim proponit, ac quorum etiam sparsim supra mentio facta fuit. Et potest nullitas proponi, vel coram eodem Iudice, qui sententiam tulit: vel potest etiam adiri superior, et coram eo nullitas deduci. Vant. de null. t. coram quo nullitas debeat opponi. n. 8. et seq. Idque fit tam principaliter, quam incidenter. (m) aut etiam per modum appellationis. Hiltrop. part. 4. C. 17. Proponere autem licet Nullitatem, intra 30. annos, eiusque deductio, suspendit sententiae exsecutionem: si in continenti probari possit. (l) Surd. cons. 99. n. 18. vol. t. Solet etiam quandoque peti restitutio in integrum contra sententiam, quae transiit in rem iudicatam. Hiltrop. part. 4. t. 10.

(l) Qui appellat, is dicit sententiam esse iniquam, licet ratione ordinis iudicialis non appareat defectus. Si vero sententia


page 46, image: s1010

diciturnulla, id fit, ubi quoad processum aliquid est omissum, vel vitiose commissum. Potest ergo Sententia esse aequa et tamen nulla.

(m) Incidenter Proponitur Nullitas, cum quis dicit, aio sententiam esse plane nullam, aut si non sit nulla, probo illam tamen esse iniquam, atque ita alternative peti potest.

(n) Quod si vero in continenti probari nequeat, tunc sententia est exsequenda, et demum post exsecutionem de nullitate disputandum.

V. Sententia, quae per appell. vel nullitatis deductionem non supensa est, (o) exsecutioni demandari debet. Elusoria enim sunt iudicia sine exsecutione; ac sententia, sine exsecutione, est quasi campana sine pistillo, ut Dd. dicunt. Citari vero debet pars, ad videndum fieri exsecutionem. (p) Wurmbs. t. de exsecut. sent. obs. 6. Et procurator sententiam exsequi petens, haud opus habetnovo mandato. (q) Decian. cons. 11. n. 1. vol. 1. Ac ut sententia, quae in rem iudicatam transiit, eo citius. exsecutioni demandetur, non licet a sententia, exsecutionem iniungente, appellare, nisi talis exceptio contra exsecutionem opponatur, quae altiorem indaginem requirat, aut si exsecutor modum in exsequendo excedat. (r) l. 5. C. quorum appell. non recip. l. 4. in prin. ff. de appell. Wurmhs. t. 44. obs. 10. Gabriel. com. conclus. tit. de appell. concl. 4.

(o) Quando sententia in rem iudicatam transiit, tunc non opus est, ut actio iudicati instituatur, sed potest implorari officium Iudicis nobile, ut manu quasi Regia [Orig: Regiâ] , sententia exsequutioni demandetur, et quidem sine processu. At si non constet statim, sententiam esse latam, vel adversarius neget sententionatum esse, tum recte actio iudicati instituitur.

(p) Idque propterea, ut videat, ne in exsequendo excessus committatur.

(q) Ratio, quia exsequutio est necessarium consequens, et ita accessorium inseparabile a causa principali; unde, quevi habet mandatum in causa principali, putatur etiam in accessorio habere.

(r) Adde, si aut illa exsequutio contineat novum gravamen, de quo in sententia non fuit facta mentio.

VI. Superest etiam remedium contra sententias, a quibus appellari nequit, nempe Revisionis: (s) de qua tr. sing. sed ad ius Camerale inprimis accommodatum, conscripsit Ludou. Benderus. Sententia pariter iniqua, quo ad Iudicem numquam transit in rem iudicatam. Gail. 1. obs. 153. Semper namque, licet non appellatum, vel etiam appellationi renuntiatum siet: Syndicatus tamen via patescit. Ut et contra Iudicem agi potest, (t) etiam sine dolo, culpa [Orig: culpâ] tamen, vel errore male iudicantem, ad recuperandos litis sumptus, damna, et interesse. Bart. in l. 2. num. 2. C. de poen. Iudic. qui male Iudic.

(s) Hoc remedium est, quod tunc contra Iudicis iniquitatem datur, cum ab eo appellari amplius non potest. Sicque a Regimine Strau. bingensi in Bavaria [Orig: Bavariâ] appellatur ad Aulicum Consilium Monachium; ab Aulico Cohsilio licet appellari non possit, datur tamen adhue Revisio, ab Electore ipso petenda, et illa ad Secretum Consilium venit. Habetque ista Revisio hoc singulare, ut petipossit etiam post decendium, et plerumque intra annum, qui tamen terminus fere ubique pro varietate statutorum variatur. Secundo in Revisionis Iudicio nihil novi in facto adduei potest: nam ideo dicitur Revisio, quod tantum priora Acta quasi iterum videantur, an ex iis bene sitiudicatum, concipiturque sententia Revisionis ex iisdem prioribus Actis.

(t) Iudex pariter ut Medicus, eo ipso cum Iudicium acceptat, duo promittit, (1) quod sir sufficiens, daß er die Sach verstehe, (2) quod velit esse diligens. Quod si iam solum non sit sufficiens, in culpa est, eo quod se immisceat arti, quam non didicit, ideoque tenetur de damno culpa [Orig: culpâ] sua [Orig: suâ] parti dato, et quidem actione in factum, quae quandoque etiam vocatur Actio male iudicati, alibi vero Actio Syndicatus.

CAPUT XVIII. et ultimum. DE PROCESSV CRIMINALI.

QUomodo ratione delicti, forum quis sortiatur; quaeitem pro causis criminalibus habeantur? iam supra alicubi dictum fuit. Pro. cessum autem quod attinet criminalem, is hodie plane alius est, quam olim fuit; (a) aut etiam in iure nostro Iustinianaeo praescriptus invenitur: erat enim alius in publicis criminibus, alius in iis, quae extraordinaria vocitantur, et ad privata delicta pertinebant. Bacchou. ad Treutl. vol. ult. disp. 31. th. 1. litt. A. D. Harpr. ad §. 1. n. 2. instit. de publ. Iudicys. Barnabas Brisson. lib. 2. antiquitat. Roman. c. 12. et seqq. Inprimis qutem, in eo quoque, ubivis fere locorum, immutatus est processus criminalis vetus, quod plerumque in criminibus, hodie proceditur per modum Inquisitionis, solusque Fiscus, seu Magistratus, accusatoris sustinet partes: Chur Bayrisch Malefitz Ord. inprin. quamvis laesus, si velit, accusationem instituere possit. Caroli V. Peinliche Gerichts Ordnung. art. 2. et 4. Chur Bayrisch malefitz Ord. art. 3. Numquam autem publicam vindictam exigit privatus, si ipsum, aut suos, crimen non concernat. Quemadmodum etiam in Regno Neapolitano, nemo admittitur ad accusandum, nisi suam, suorumque iniuriam prosequatur. Clarus lib. 5. sent. §. 1. n. 6. Giurba cons. 61. n. 6. In Belgio, et Galliis, nec hoc privatis est permissum; nisi una cum Fiscali


page 47, image: s1011

Iudicium exercere velint. (b) Christinae vol. 4. decis. 294. n. 4. Qua [Orig: Quâ] in re, statuto vel consuetudini omnino est inhaerendum. Iulius Clarus. lib. 5. sent. §. 1. n. 6. Ac sane Aristoteles. 6. polit. c. 5. censet, in bene constituta Republ. publicas accusationes, quam rarissimas esse debere: et ideo rutius est, si in universum, accusandi munus magistratui publico demandetur. Deeianus lib. 3. tr. criminal. c. 4. n. 7. De iure autem civili, inquisitionem incognitam fuisse, censet 10. Robert. lib. 9. sent. c. 12. et seq. Magis tamen est, ut dicamus, apud Romanos extraordinarium in criminalibus procedendi modum, (c) fuisse inquisitionem. arg. l. 7. l. singul. 14. de accusat. l. si quis. 10. C. de Epis. et Clerieis. l. 1. in prin. C. de custodia reorum. l. 1. C. de Curiosis. lib. 11. l. 1. §. quies. ff. de officio praefects urbi. l. congrui. 13. de officio praesidis. l. Divus. 6. ff. de custodia reorum. Fachin. lib. 1. c. 34. Bacchov. d. disp. 31. th. 1. litt. E. Voltzius tr. de inquisit. n. 55. et n. 72. etc.

(a) Olim illa Iudicia dicebantur publica, quae vigore publicarum Legum, exercebantur, puta ex Lege Cornelia [Orig: Corneliâ] , Lege Iulia [Orig: Iuliâ] , Lege Pom. peia [Orig: peiâ] , etc. Dicebantur etiam publica, quia quivis ex populo, id est, privatus ad accusandum admittebatur. Privata vero Crimina erant, quae non singularibus et publicis Legibus vindicabantur, dictaque etiam erant Extraordinaria: eo quod fuerint extra ordinem et numerum publicorum Criminum. Sed haec differentia est hodie penitus sublata. Olim autem criminalis processus per Accusatores instituebatur, et quilibet privatus poterat delinquentem accusare, suaque [Orig: suâque] accusatione publicam vindictam expetere. Hocque facere pro magna [Orig: magnâ] laude venditabant Romani. Quin et per huiusmodi accusationes ad magna officia et dignitates evehebantur: atque ita quilibet, tametsi non habuerit proprium aliquod in re interesse, ac cusare tamen poterat. Nostris nunc moribus nemo fere accusat, nisi cuius in particulari aliquod vertatur interesse, puta, si cuius maritus, uxor, filius, pater, etc. fuerit occisus, vel similibus in causis, ubi quis per publicum crimen simul etiam privatim laesus est. Plerumque vero hodie Fiscus vel Fisci Procurator, vulgo Cam~er Procurator, Fiscal, etc. publica [Orig: publicâ] auctoritate accusat; vocaturque hic processus non accusatio, sed processus inquisitionis; quia Fiscus tantum inquirit in crimen, et Iudici inquisitionem defert, ut crimen puniat.

(b) Fit hoc ad evitandam collusionem, ne substituatur falsus et fraudulentus accusator, etc.

(c) Apparet ex Legibus et historiis, apud Romanos semper Crimina per institutos Accusatores sollenniter fuisse vindicata. Habebaturque is etiam pro bono Cive, qui multos accusaret. Sed in Provinciis solum per Magistratum et per modum inquisitionis delicta fuerunt punita.

II. Denuntiatio vero, (d) secus ac aliqui censent, non est specialis modus procedendi: Bacchou, disp. 31. litt. D. sed inter rationes et causas, ex quibus ad inquisitionem pervenitur; denuntiatio, seu delatio exsistit eamque antecedit: Iudex enim super ea assumit informationes, et indicia iisque assumptis, libellum, vel inquisition em format, Clarus. d. §. fin. quaest. 7. a prin. Nam sane nuda denuntiatio etiam partis offensae, haud sufficit ad instituendum processum inquisitionis; sed solum ad informativum. Sicque Clarus. d. loc. n. 7. scribit; quod quilibet accedat ad Iudicem, et denuntiet iniuriam sibi, vel alteri illatam: et Iudices tunc de facili procedere, prius tamen debitis indiciis affumptis.

(d) Accusationi Criminali propinqua est denuntiatio; Verum haec non est singularis processus, nec is, qui crimen denuntiat, se ad similitudinem iudicii ad stringit, quem admodum Accusator. Neque etiam accusare censetur, sed tantummodo Crimen notificare ad Iudicis informationem, ut hic postea inquirat, et prout rem invenerit, disponat. Sicque denuntiatio est quaedam tantum praeparatio ad criminalem Inquisitorium processum.

III. Ubicumque autem Iudex, inquisitorium processum instituere vult, semper aliquid praecedere debet, (e) quod viam aperiat in quirendi; adeo, ut si nullis antegredientibus informationibus, nullaque rationabili causa [Orig: causâ] , magistratus, vel Iudex criminalis, prosilierit ad inquisitionem, tunc processus sit nullus. Hieron. Magon. decis. 22. grauatoque ad interesse teneatur. arg. l. severiter. C. de excus. Tutor. Magon. d. loc. n. 13. etc. Voltz. cons. 2. quod iunctum est eius tractatui de inquisitione. num. 101. et seqq. Et sic pariter Imperii, ac etiam provinciales status (weiche den Blutbann haben, vnnd wegen jhrer Güter die Peinliche Gericht besitzen) eorumque officiales, iniuriarum si malitiose, qut saltem (f) facti actione tenentur, si ex iuris ignorantia, aliave culpa, absque legitima causa, contra aliquem instituant actionem: aut etiam non servato iuris ordine torturam adhibeant, vel aliter non rite procedant. arg. l. nec magistratibus. 32. ff. de iniurys. Farinac. in praxi crimin. quaest. 127. n. 35. et. Myns. 5. obs. 69. Bocer. de adult. c. 3. n. 151. etc. Suntque tales denuntiationes privatae permissae, ne delicta maneant impunita: et maxime vulneratus, sive aliter offensa pars, conqueri apud Magistratum potest, ac occasione talium querelarum, vel denuntiationum, processus informativus institui solet (g) Tuschus L. D. concl. 192. et seqq. Quin et admittitur inimicus, ad Iudicem informandum. Magon. decis. 22. n. 10. et seqq. Alibi etiam obligatio denuntiandi, subditis incumbit. Modest. Pistor. part. 2. quaest. 61. Nam certe denuntians, non in se recipere censetur probatione, sed Magistratus conscientiae, ac Zelo totum onus relinquit. Octavi. Spathar. in


page 48, image: s1012

praxi Regul. fol. 107. et seqq. Hermannus Stam. de seruit. personali. lib. 2. c. 11. n. 21. Adde Gravett. cons. 319. n. 4. Bursat. cons. 954. n. 151. vol. 2. Reichs Abschid zu Augspurg. Anno 51. in der Müntz Ordnung. in fine. Et pro cautela [Orig: cautelâ] hic observandum est; ut denuntiator tantum indicia, et suspiciones, si quas habet, iudici notificet, nec ut vere reum de ferat eum, quem continere non potest; quod etiam suggerit die Chur Bayrische Malefitz Ordnung. art. 4.

(e) Contra aliquem Inquisitorium Processum instituere, non caret iniuria [Orig: iniuriâ] , ideoque cum Magistratus officio suo sine cuiusquam iniuria [Orig: iniuriâ] fungi debeat, exinde sequitur, quod Magistratus contra aliquem non possit Inquisitorium processum instituere, nisi talia indicia praecedant, quae inquisitum non modo suspectum faciant, sed et ita convincant, ut torqueri vel condemnari queat, si ille inquisitus non afferat alias defensiones, quae eum excusent. Idque hanc ob causam, quia ridiculum et frustraneum est, aliquem capere, qui non possit condemnari vel saltem torqueri. Et nihil frequentius est in camera Imperiali, quam Processus contra incautos Magisttatus institui, qui vel aliquem torqueri curarunt, vel carceri manciparunt sine fundata [Orig: fundatâ] intentione, et sufficientib. indiciis.

(f) Scil. si hoc factum fuerit culpa [Orig: culpâ] vel ignorantia Iudicis et Magistratus, hic ad interesse et damna tenetur; si vero factum fuerit dolo, iniuriarum actio locum habet.

(g) Quando aliquis privatus Magistratui delictum aliquod denuntiat, et nempe hunc vel illum ita aut ita deliquisse dicit, tunc ille Magistratus, cui denuntiatio fit, non statim ad processum Criminalem prosilire debet, sed primo omnium sese informare: ac si instituere criminalem processum velit Officialis vel Magistratus ille, satis sit fundatus: Et hoc fit, antequam Reus capiatur. Quod si vero metus sit, ne reus aufugiat, id est, si ille informativus processus forte non ita occulte suscipi queat, ut non perveniat ad aures delinquentis, tune ille, qui delictum commisisse dicitur, arrestari vel etiam recarcerari, si vilis praescrtim sit persona, potest.

IV. Estque inquisitio duplex, (h) ad crimen scil inveniendum et ad Illud puniendum. Ad crimen inveniendum, ea iterum multipliciter fieri solet. (1.) nempe faciendo denuntiatores, et alios officiales, qui maleficia denuntioent. Clarus. §. sin quaest 7. apr. Quales olim etiam erant Irenarchae. l. 6. §. 3. ff. ad Turstl. l. 7. C. d. accusat. Cuiac. 1. obs. 33. (2.) peor instituta iudicia censoria. durch Rueg Gericht, Landts Visitationes. Quandoque etiam (3.) inquisitio fit generalis per testes, de personis, quae sunt malae conditionis, an nimirum in civitate sint fures, latrones, etc. ut de re criminibus ingenere, an scil. adulteria, vel alia crimina perpetrentur? Interdum quoque (4.) inquisitio est specialis, quoad delictum, et generalis, quoad personam; cum v. g. de homicidio constat, sed auctorignoratur. Quandoque (5.) inquisitio est specialis, quoad personam, sed generalis quoad delictum; ut cum quaeritur, num aliquis officialis sese male gesserit in sua [Orig: suâ] functione? Farinac. in praxi criminal. quaest. 1. n. 4. Clarus. §. fin. qu. 20. n. 1. et quaest. 50. n. 4. Ad hosque inquirendi modos, ob curam publicae sollicitudinis, perveniri potest, licet nullius percrebuerit delicti rumor. (i) arg. l. 1. C. de custod. reerum. Sin autem deprehendatur, aliquem eriminis suspicioni verisimile obnoxium esse, specialiter adversus eum, et informative inquiri potest, et debet, nec, nisi suffic ientia indicia adsint, statim ad capturam, et processum inquisitionis, puniendi delicti gratia institutum, est prosiliendum. l. 1. l. 3. de custod. reorum. Pemliche Geriches Ord. art. 9. et 219. Myns. 5. obs. 69. (et monui iam suproa num. 3.) cumi namque processus inquisitionis, apud bonos, et graves viros minuat inquisiti famam, caute omnino ad eundem Iudex procedere debet. Cothman. vol. 3. resp. 30. n. 155. Menoch 1. praesumpt. 88. n. 10. Si ergo res munita sit idoneis testibus, vel instructa apertis indiciis, et ita Iudex ad sollennem, et ordinariam inquisitionem procedere possit, tunc Reo praesenti, et in vinculis custodito, inquisitionis libellus vice accusationis tradi, (k) et etiam copia indiciorum, nomina quoque testium, (l) et alia contra eum militantia edi, et facultas se defendendi fieri debet. cap. qualit???, et quando. §. debet de accusat. c. ult. §. cessante. de Hiret. in 6. Voliz. et ibi addnionator Schu???z. n. 70. ac 71. Dn. Praeses cons. 41. n. 8. et seqq.

(h) Inquisitio praecipue duplex est, una inquirendi gratia [Orig: gratiâ] , altera eiusdem puniendi causa. Prior est praeparatoria secundae: nam propterea inquiritur ad inveniendum delictum, ut sciatur, an inquisitio delicti puniendi causa sit instituenda. Estque haec nihil aliud, quam ipse criminalis publicus processus, contra quempiam institutus.

(i) Hoc est, ex officio instituuntur bae Inquisitiones.

(k) Aut etiam oretenus aliquando accusatur.

(l) In quibusdam locis, ut in Bavaria, nomina testium non communicantur criminaliter accusato: aliis tamen in locis hoc fieri solet, estque fortassis aequius, quia contra testes, eorumque personas aliter vix excipere potest Reus.

V. Quae autem hic [Orig: hîc] , ad specialem nempe inquisitionem, de crimine contra aliquem instituendam, indicia legitima exsistant, tradit Menoch. d. praesumpt. l. 1. 88. Farinac. d???nquisit. qu. 1. Fachin. d. c. 15. Inprimis vero iudici constare debet de corpore delicti, (m) id est, hominem, v. g. occisum, aut furtum, vel simile delictum, revera commissum esse. l. 1. §. item illud


page 49, image: s1013

n. 3. ubi Dd. ff. ad S. C. Syllinum. Peinliche Gerichts Ord. art. 6. Hinc enim si ignoretur, aut de eo, non liquido constet; nec inquisitio, quae ad effectum poenae tendit, institui; nec etiam reus condemnari potess, licet delictum fateatur. (n) Bocer. de adulteriis. c. 3. n. 41. Clarus. §. fin. quaest. 4. Moller. semest. 1. cap. 40. Bullae. in comment. ad Peinliche Gerichts Ord. Quod tamen fallit in cirmine illo, ubi nulla post factum vestigia manent; ut est adulterium, veneficium, etc. et quae vulgo dicuntur facti transeuntis, tunc enim corpus criminis talis, probari potest per indicium; et validas coniecturas. Farinac. 1. quaest. 2. n. 12. etc.

(m) Hinc fieri solet, ut si quis furta v. g. plura fateatur, ei tamen non credatur, sed potius postmodum ad loca illa scribitur, et num eiusmodi furta aut alia delicta revera [Orig: reverâ] fuerint, lioc aut illo tempore commissa, investigatur; alias nullae confessiones attendi debent.

(n) Cautela scio. pro furibus, aliisque Reis est, ut in torutura multa delicta, eaque horrenda fateantur, quae numquam perpetrarunt; ea vero quae commisrerunt, occultent. Etenim si deinde ad loca illa scribatur, nihilque simile ibi commissum esse respondeatur, Reus dicere potest, ese qpropter doloris im patientiam talia fassum esse Quin etsi verum in tortura fateantur, et postmodum illud iterum negent, saepius tamen quam ter torqueri non possunt propter unum idem que crimen. Quemadmodum non meno, cur hoc faceret, interrogatus diserte respondisse fertur: melius sibi esse ter torqueri, quam tantum semel suspendi. In quibus tamen omnibus et similibus aliis circumstantiis Iudex cautus esse debet, peritioesqueve, si necessum sit, consulere.

V. Quamvis autem nonnulli vellint, Iudicem in criminalibus, aliquando etiam nullis praecedentibus indiciis, ad capturam procedere posse. Farinac. quaest. 27. n. 115. In art. tamen 11. Constit. Carolinae cavetur, diffamationem vel indicia iusta, et legitima, incarcerationem praecedre debere: nec contrariam consuetudinem, tamquam irrationalem valere Idque procedit, quamvis de crimine excepto, (o) talive agatur, cuius nulla vastigia remptanere conspiciantur. Farin. d. l. n. 114. Rol. a Vall. cons. 17 n. 3. Peguera. decis. 82. Quod inprimis locum habet in personis honestioribus. ut innuit Farin. d. n. 218. Non tamen ut ad capturam procedi possit, indicia requiruntur admodum urgentia, et qualia necessaria sunt ad torturam: sed sufficiunt indicia leviora: et satis est, ut habita fuerit informatio, qualis. Nicol. Euerhard. Iun. vol. 1. cons. 24. Iul. Clarus. §. fin. quaest. 20. Mezger. cons. 1. quaest. 1. Peinlige Gerchts Ord. d. l. ubi Matth. Steph. in comment. Porro quandoque reus praestita [Orig: praestitâ] cautione, (p) a carceris molestia liberatur, vel etiam custodibus committi solet. l. 2. in prin. et §. solet. l. 3. de custod. reor. Clarus. §. fin. quaest. 46. Et arbitrio iudicis committitur, an inquisitus sub fideiussoribus debeat relaxari. Magen. decis. 42. Hos tamen non proprie fideiussores esse, (q) tradit Bocer. class. 6. disp. 18. th. 56. Ac ubi satisdationi est locus, tunc ea fieri debet sub certa [Orig: certâ] poena [Orig: poenâ] , ad quam solvendam fideiussores se astringunt, si non sistatur reus. Cothman. vol. 3. resp. 15. n. 54. Habetque formulam fideiussoriae obligatonis in negotio criminali, Hering. d. fideiuss. c. 30. f. 676.

(o) Fallit haec regula in erimine lasae, Maiestatis, ubi periculum est, ut reus vel auffugiat, vel quid aliud malitose machinetur.

(p) Cautio haec praesertim locum habet in levioribus delictis, ubi pecuniaria duntaxat poena infligitur,

(q) Ratio est, quia non ad idem obligantur (quin et neque possunt) ad quod ipse principalis est adstrictus. Nemo enim corpus aut vitam suam pro alio obligare potest cum nemo horum sit Dominus. Promittit ergo talis fideiussor tot v. g. folrenos se solutueum, si reus principalis aufugiat, etc.

VII. Carcer etiam custodia, non poena esse debet, (r) l. aut damnum §. solet. de poenis. l. 1. C. de custod. reor. Peinliche Gerichts Ord. art. 11. et 218. Indeque in Camera Imperiali, si super duritia [Orig: duritiâ] carceris quis conqueratur, ea per mandata mitigari, ac etiam commissarii mitti solent, ad carcerem inspiciendum. Heringius, de fideiuss. c. 18. n. 141. Ruland. de commiss. lib. 4. c. 1. Quoties item plures eiusdem delicti fuerint socii, ii segregari iubentur, (s) in der Peinlichen Gerichts Ord. art. 11. ubi Matth. Stephani, et Bernard. Zieriz. Carcerum vero effractores, lichet innocentes reperiantur; puniendi tamen sunt arbitraria [Orig: arbitrariâ] poena [Orig: poenâ] . (t) l. in eos. de custod. reor. l. 1. ff. de effractoribus. Farinas. quaest. 30. n. 20. etc. Peguera decis. 1. Tuschus lit. C. concl. 88. Fach. 9. c. 64. et 66. Et talem in dubio delictum videri fateri, (u) tradunt nonnulli. Clarus. §. fin. quaest. 21. Mitius vero punitur, et quandoque excusatur, si quis sponte redeat. Hondedae. 2. consult. 94. Marius Giurba. cons. criminal. 34. Inique tamen captus, si ex probabilibus coniecturis, iniustum sibi periculum imminere metuit, quacumque ratione auffugere potest. (W) Covaerrunias 1. variar. resol. 2. Decianus, tr. crimen. lib. 13. n. 4. Farinac. quaest. 30. n. 131. etc. Kremberg. 54. de defens. quaest. 7. Torreblanc. in daemonologia; lib. 3. c. 16. n. 41. Bocer. d. loc. th. 61. et seqq.

(r) Hinc etiam in Gallia [Orig: Galliâ] teste Bodino, squalidi et subterranei Carceres edicto Regio sunt prohibiti, fueruntque eo nomine semper culpati Germani, quod tetris carceribus uterentur.

(s) Ne scil. colludere possint.

(t) Nam Magistratus authonritatem contemnunt.

(u) Sed hoc non observatur: quia dicunt eum effringendo carcerem, non quidem proprie delictum fateri, eo ipso tamen magis sese ad torturam adstringere.

(W) Ergone etiam occidendo Commentariensem aut Custodes? ad Theologos haec quaestio spectat, etc.


page 50, image: s1014

VIII. Ceterum libellus inquisitionis, continere debet locum, et tempus delicti, (x) l. 3. in prin. de accusat. Quamvis non vitietur processus, si parte non opponente, postea in progressu, de tempore, et loco doceatur. (y) Clarus. quaest. 12. n. 11. Nec item appositio horae, et diei (z) requiri solet. l. 3. ff. de accusat. Myns. 2. obs. 40. Bocer. de adult. c. 3. n. 99. etc. Quamvis aequius videatur, ut reo petente, praecisissimum tempus necessario exprimi debeat; etiam ante litis contestationem, Koppen [Orig: Kôppen] . lib. 2. obs. 120. Nam sane in eo, non raro consistere potest rei salus, si forte probare velit, se illo die, aut hora [Orig: horâ] , non in loco delicti, sed alibi fuisse: Hart. Pistor. obs. 91. Mezger. cons. 15. n. 44. Procedit itidem criminalis libellus, sine conclusione: (aa) irrogatio namque poenae, ex legibus, arbitrio Magistratus attemperatis, descendit. Mezger. cons. d. 15. n. 45.

(x) Ratio est, quia facilius se defendere potest is, qui alicuius delicti accusatur, si tempus et locus additur, casu seil. quo innocens est, potest enim probare, se illo tempore in tali loco non fuisse; possunt etiam testes falsitatis convinci, si unus v. g. de alio loco attestatur, quam cuius in libello inquisitionis mentio facta fuit.

(y) Si vero in processu litis tempus et locus non appareat, tunc Iudex potest talem probationem ad locum et tempus non restrictam, pro suspecta [Orig: suspectâ] habere, etiam parte non opponente: quia in criminalibus Iudex cuncta rimari debet, etiam ea, de quibus pars nihil opponit.

(z) Idque propterea, ne dum accusator non ita praecise horam et diem scit, xinde cavillari Reus et effugiendi occasionem quaerere possit. Ethac de re eitam textus expressus hic allegatus. in l. 3. ff. d. acusuat. a Dd. ita limitatur, ut si Reus deducere possit sufficientes causas, cur ipsi necessarium sit ad sui defensionem, etiam horam et diem scrie, tunc accusator ad id adstringi possit.

(aa) Nam etiam olim in ipsa sententia (quae tamen coformis debet esse libello) poena non exprimebatur, sed si de delicto constitit, iam ordinaria legibus expressa erat poena; itaque criminales sententiae hoc modo concipiebantur: Lictor, liga manus et lege age.

IX. An procurator in criminalibus intervenire possit? varie disputant Dd. Garl. 1. obs. 51. Menoch. arbitrar. quaest. 20. et 80. Clarus. §. fin. quaest. 32. et seq. Vergil. Pinggizer. qusest. 16. Fachin. 1. c. 24. et seqq. Vultei. disceptat. c. 11. Et quidem quod attinet accusatorem, hidoe ex usu fori, admittitur procurator. (bb) Peinliche Gerichts Ord. art. 12. et ibi Matth. Steph. Non vero in Reo, (cc) si causa talis sit, ex qua [Orig: quâ] poena sequi soleat, usque ad relegationem. (dd) l. absentem. 5. ff. de poenis. Ad proferendas tamen abfentiae causas, admittitur quoque defensor. Absentes de capitali crimine accusari non possunt, multo minus vero condemnari; (ee) etiam si eontumaciter absint. l. 5. de poenis. Sed tantummodo eorum bona annotantur. (ff) et post annum publicantur, vide Bacchou, ad Treutler, vol. ult. disp. 31. th. 4. Cacheran. decis. 105. q. 11. Ac hodie bona illa non Fisco cedere, sed uxoris, liberorum, heredumque commodo reservari tradunt, Peinliche Gerichts Ord. art. 206. ubs commentatores. Clarus. §. fin. q. 44. vers. sed hodie. fgi testatur, alicubi istam bonorum annotationem in usu esse desiisse, et in eius locum poenam Banni successisse; h. e. ut ter, per intervalla 14. dierum, reus citetur: post quae si non compareat, (gg) nec absentiae excusationes alleget, pro convicto habetur, publiceque proscribitur, ut impune postea interfici possit. Wesemb. de accusat. num. 13. Aequius tamen est, ut etiam contumax, pro se sententiam accipiat in causa [Orig: causâ] principali, si de eius innocentia constiterit. Zieriz art. 206. der Peinlich. Ger. Ord.

(bb) Olim non admittebatur Procurator, etiam ex parte Accusatoris, sed hoc propterea, quia accusans sese inscribere, et ad poenae similitudinem obligare tenebatur, si fuisset calumniatus; secus si bona [Orig: bonâ] fide egisset. Sed et ea inscriptio non obligabat eum ad poenae similitudinem ex contractu, sed delicto scil. calumnia [Orig: calumniâ] .

(cc) Tunc pro Reo absente nemo potest esse procurator, quando poena non potest exsecutioni demandariu in absentem, quia sententia esset elusoria, sed poena [Orig: poenâ] relegationis puniri etiam potest absens; Ergo poenam pecuniariam praestare cogitur Procurator.

(dd) Intellige inclusive, quamvis non desint, qui etiam exclusive velint.

(ee) Ratio iam data est, quia sententia non potest exsecutioni demandari.

(ff) Ita tamen, ut caveatur, ne aliquid profugo submittatur; quamobrem Curatores constituendi szunt, qui bona reseruent liberis et uxori. Si quis vero in Asylum confugiat, tunc nnotatio locum non habet, et conceditur usus bonorum ei, qui in Asylo exsistit. Ratio est, quia alias nullum esset Asyli privilegium. Sic Imperialis Civitas Reutlinga cum toto suo territorio, Burgfried, Asylum est.

(gg) In Saxonia et aliis quibusdam locis exsecutio poenae etiam in absentem fit per imagienm, si aufugerit, et per proclemationem, quam illi vocant Zettergeschray.

X. Quod attinet criminis probationem, ea munita debet esse testibus idoneis, vel instructa apertissimis documentis, vel indiciis indubitatis, et luce meridiana [Orig: meridianâ] clarioribus, aut rei propria [Orig: propriâ] confessione suffulta. can. 1. can. nos in que~quam. can. primates. causa. 2. quaest. 2. l. ult. C. de probat. Farinac q. 81. c. 1. et seqq. Ac suffieiunt testes duo, omni exceptione maiores. Peinliche Ger. Ord. art. 66. et seq. Ac etiam sufficit crimen probatum esse; quamvis reus illud non confiteatur. (hh) ibid. art. 22. et 60. Et debent testes deponere de scientia [Orig: scientiâ] propria [Orig: propriâ] : Farinac. de testib. q. 91. dictique sui assignare rationem Gloss. et Dd. in l. solam. C. de testib. Probationes sufficientes si desint; adsint tamen indicia criminis verisimilia, quaestio per tormenta haberi solet; (ii) eaque intotdum, novis supervenicentibus


page 51, image: s1015

indiciis repetitur: qua [Orig: quâ] de re Zangerus, Bocer, et alii, omnino sunt videndi. Est et illud hic notandum, quod etiam post conclusionem in causa [Orig: causâ] , pro innocentia rei, testes recipi possunt. l. 18. §. penult. ff. de quaest. Gail. 1. obs. 120. n. 11.

(hh) Nec hoc caus tortura locum habet, ne scil. per negationem torturalem probationes aliae elidi videantur.

(ii) Tortura tum demum locum habet, si delictum sit semiplene probatum, puta per unum testem, aut aliam rationem; per indicia v g ita sufficientia, quae in conscientia tutum reddant iudicem, ut putet hunc reum esse nocentem, et calumniose solum factum negare. Qualitas autem Torturae, id est, quam graviter et quamdiu quis torquendus pendet ex Iudicis prudenti arbitrio, qui hac in parte iudicium suum format, vel pro qualitate personae, puta, an sit senex, iuvenis, mulier, etc. vel etiam pro gravitate indiciorum, quae quo graviora aut potiora sunt, tanto etiamgravius Reus, ceteris parib. torqueri solet. Sunt et gradus torturae. Primus est Terrictio, puta si quis ad locum Torturae adducatur, aut ei etiam instrumenta Torturae aplicentur, sed sine dolore. Secundus gradus est elevatio sine pondere, ac tertius elevatio cum pondere, wann man einem Gewicht anhängt. Repeti etiam solet Tortura, sed non nisi novis indiciis supervenientib. Et ita novum etiam indicium est, si tortus ea, quae semel in Tortura confessus est, neget iterum, aut si forsan prima vice pro gravitate indiciorum nimis leviter fuit tortus. Tortura tamen non saepius admittitur, nisi tribus vicibus. Reus non nimis cito post primam vicem secunda [Orig: secundâ] torqueri debet, sed exspectari oportet, donec tumor ex priori Tortura resederit, biß der torquirte widerumb zu senen Kräfften kom~e. Obicitur hic [Orig: hîc] , Torturam omnino esse inutilem, ex hoc fundamento: ille qui torquetur, vel torturam pati potest vel non. Si potest, non fatebitur, etiamsi deliquerit; si non potest pati, fatebitur, licet nihil perpetraucrit: Videturque hocargumentum prima [Orig: primâ] fronte satis efficax, ut ita propterea fortassis in Anglia nullus sit Torturae locus. Resp. tamen. si ille, qui torquetur, sit innocens, Deum ipsi quasi assistere, et a propria [Orig: propriâ] conscientia [Orig: conscientiâ] sublevari. Sin reus nocens sit, eum a conscientiae verme ita urgeri, ft non possit non apparere eum nocentem esse, vixque illum ob urtentem suam conscientiam non posse non fateri.

XI. Exstinguitur iudicium criminale, morte rei: toto tit. si reus vel accusator mortuus. excepto iudicio perduellionis, (kk) et repetundarum; quae etiam mortuis reis, cum quibus nihil actum est, adhuc exerceri queunt, ut bona eorum fisco vindicentur. l. ult. ad l. Iuliam. Mat est. l. penult. et ult. C. eodem. l. 1. §. ult. ff. de requirendis reis, vel absentib. damnandis. In ceteris vero criminibus, pecuniaria poena ita demum afficit heredes, si vuvo reo, lis wsit contestata. l. ex iudicierum. 20. ff. de accussat. Querela item cuiusque eriminis, exstinguitur an~is. 20. l. 12. C. ad l. Corneliam de falsis. Cuiaci. de diver. s. tempor praescriptionibus. c. 21. excepto crimine adulterii, et peculatus, quae pereunt cursu 5. annorum. Sunt et quaedam crimina, quae propter atrocitatem perpetua censentur, ut parricidii, et suppositi partus.) Bocer. d. disp. 28. th. 88. et seq.

(kk) Id est crimine Maiestatis in sum~o gradu, ut si quis apertus v. g. sit rebellis, patriam prodere, aut vitae Principis in sidiari conatus fuerit.

(ll) Per hanc etenim suppositionem magnum praeiudicium fit legitimis liberis, ut ita merito in eorum faurorem haec actio perpetuetur.

XII. Poena ordinaria alicuius delicti tum demum locum habet. si dolus, et omnes aliae simul qualitates (mm) concurrnt, quas lex poenaria requirit. l. in lege. 7. ad l. Cornel de sicariis. l. prospiciendum. 11. §. ult. de poenis. Praegnantis item poena, differtur usque dum pariat; et quamdiu praegnans est, nec quaestio quidem per tormenta de ea [Orig: eâ] haberi solet. l. 3. ff. de poenis. l. 2. de mortuo infer endo. Si reus tortus nihil confiteatur, solet is sub cautione de se semper sistendo, dimitti; non absolvi: (nn) ut scil. semper, novis indiciis supervenientibus iterum capi possit. Sententiam etiam in criminalibus non statim exsecutioni esse demandandam, nonnulii censent, ac alini etiam 30. dies indulgent. (oo) Cuiacius 20. obs. c. 23. Menoch. cas. 334. Clarus §. fin. q. 96. Et haec sufficere censuimus quae pro instituti ratione proponerentur.

(mm) Quamvis enim in Civilibus culpa lata pro dolo habeatur; hoc tamen non fit in criminalib. sed verus dolus est necessarius, per text. express. in l. 7. hic [Orig: hîc] allegat. Item in iis solum criminalibus causis, quae poenam corporis afflictivam important, intelligi illud debet, quod vulgo dici solet, causam etiam fatuam seu quamlibet levissimam excusare a dolo, nam secus est in criminali poena pecuniaria. Quod item dicitur, in criminalibus mitorem esse sequendam sententiam, id etiam de poenis corporis afflictivis, et non pecuniariis intelligendum est.

(nn) Si enim pure absolveretur, haberet exceptionem rei iudicatae. Si igitur sententia non feratur, sed Reus tantum dimittatur sub cautione, tunc novis supervenientibus indiciis, illa cum veteribus coniungi, et intermissus processus reassumi potest.

(oo) Hoc tempus hodie non observatur. Est vero haec eius origo. Theodosius Imp. in more habere solebat, multos statim condemare, qui saepe tamen in~ocentes erant, inque ita condemnatos mox etiam exfurore sumi curavit supplicium; Cum ergo semel Mediolani Templum ingredi vellet, S. Ambrosius Antistes optimus fores occlusit, Imperatoremque tamquam vehementer sceleratum non intromisit; postquam igitur paenitentiam egisset, ad preces sanctissimi Patris Ambrosii, constitutionem Codici in seri iussit, ut deinceps nulla criminalis sententia lata, ante 30. dies exsecutioni demandaretur. Quod tamen hodie, ut iam dictum est, non attenditur amplius.


page 1, image: s1017

DISSERTATIO IURIDICA. DE MODO REFERENDI. IN CAUSIS CIVILIBUS PRIMAE INSTANTIAE.

PROEMIUM.

VIri magni Nominis, rerumque Forensium peritissimi, non sine ratione autumare solent; luridica Praxeos, tam impeditam difficultatem, Litiumque incertitudinem, Actorum item prolixitatem, et accumulationem; indeque provenientem Processuum summptuosam protellationem, contingere ex eo, quod veri Iuridici investigatio recta, atque conpendiosa, negligitur plerumque, aut etiam ignoratur. a) Cum autem eius indagandi, nulla promptior ratior videatur; quam si Actio competens, (b) aliudve remedium Iuris, ex facto proposito eruatur, et eo tamquam ad scopum, metamque praefixcam, omniaperro referantur, et ab illa [Orig: illâ] aliena si quae sunt, vel omittantur, vel resecenter; secque modus Referendi, seu Votandi, quem vulgo vocam quemque periti Iudicantes et Decientes, ubique nunc fere usurpant, accurrate observetur: Ideo sane in Foro aliquando versaturis, haut mediocre faciet emolumentum, si eiusmodi referendi rationis, ex actiorem habuerint cognitionem. Quodque inquisitio Actionis (et ita Referendi iam saepe dictus modus) non solum ad Advocatum, et Iudicem; sed ad ipsum quoque Commissarium spectet, pluribus docet Rutgerus Rulandus, d. Articulis, lib. 2. c. 1. Ibique inter alia addit, Interrogatoria, aut Articulos (c) sine hac investigatione consicientem, velut in tenebris huc [Orig: hûc] illuc [Orig: illûc] se vertcre, incertum quo dirigat gressus. Vicissim Actionis genere cognito, ciusque natura probe perspecta [Orig: perspectâ] , facise esse exceptiones, replicationes, et aliae eius smodi causarum argumenta invenire, deque iure casus propositi, certo et constanter respondere. Quod item scripta probatoria Die Probationschrifften, (d) si non adrequisita Actionis intentatae, sed ad artisulos fingulos dirigantur, merae sint repetitiones, et ad lites vincendas tantum faciant, quantum rota quinta ad currum, vulgo dici solet; monet post Dn. Adam Kellerum. lib. 2. de officiis Iuridico-Politic. cap. 29. Anton. Bullaeus. discurs. Acad. 8. num. 5. Et hunc referendi modum, proponunt Compilatories Symphorematis Supplicationum. tom. 1. in tr. methodo Process. Cam. Imp. ad fin. Rutg. Ruland. in Comment. ad Process. Iudiciar, Ioh. Ferrarii. fol. 155. Hermannus Esaias Rosacorb. in Prax. Forens. cap. 2. Paulus Matthias Wehner. pract obs. verb. Iustitiwesen. post artic. 40. cap. 1. et seqq. Henricus Bocerus. Class. 6. disp. 7. thes. 29. et seqq. Antonius Winter. in suo Assessore. part. 2. cap. 9. Ex quibus omnibus, de illo Referendimodo (et quidem in causis primum civilibus, prima Instantiae) subsequentes Positiones (controversis etiam Iuris, huc [Orig: hûc] pertinentibus Quaestionibus, passim in sertis) congerere, publicique Exercii loco, proponere operae praetium visum fuit.

(a) Doctores dicunt, processus diffi cultates non consistere in ipso negotio, sed in modo recto, quem plurimi non habent. Advocatus autem non debet proponere, quod Iudex non teneturattendere. Deinde Iudex nimia prolixitate impeditur magis quam expeditur, si scil. non ordine, et ea, quae non necessaria sunt, adducuntur.

(b) Dispicien dum itaque primo de remediis Iuris (a) eorum requistis (3) de modo eadem probandi (4) indagandae funt exceptiones (5) Replicationes (6) praesumptiones pro et contra se militantes. Quibus omnibus ab initio cognitis facile videri potest; quid in facto probandum, quid etiam superfluum sit: ubi enim quis praesumptiones pro se habet, opus non est ut probet. e. g. in actione L. Aquilae, quis verberaverit? qua causa? an ab alio pro vocatus? an in periculo constitus? an ob odium? an ob vindictam? in institoria quoque actionc notandum, Institorem esse factorem. Hinc possum Dominum accusare, si Factor apud me debita contraxit, cum faciat id mandato et ratione Domini. Opertet tamen ut haec debita ratione mercium ab Institore contrracta sint, aut carum occasione, non ex dilapidatione, etc.

(c) Oportet igitur Articulos secundum naturam remediorum Iuris poni. Interrogatoria verio ex eversione remediorum Iuris colliganda sunt. Melius autem est, ad veritatem indagandam interrogato procedere, quam articulate, videlicet in testium examine: ratio, quia Interrogatoriis facilius deprehenditur veritas, wegen der Zeugen vngleichen Aussagen, ut videre est. Daniel 13. ugi Iudith, impios Susan~am falso accusantes, eiusamodi iudicio et propriis eorum responsis convicit.

(d) Quando testes publicantur, tunc Actor deducit suam prbationem, reus suam exceptionem. Et harum una Exception: altera Probation Schrifft adpellitatur.


page 2, image: s1018

THESIS I.

INprimis ergo postulat Naturae Ordo, ut casus seu facti species (Die herkommenheit deß Hauptstreits, nostris dicta) in limine Relationis, quatum fieri potest, breviter ac plenarie narretur; ut sc. quis sit totius cardo litigii (ad quem nempe in sententia [Orig: sententiâ] ferenda [Orig: ferendâ] respici debeat) sciatur. Ex facto enim patescit qualitas intentionis, tam Actoris, quam Rei: utpote ex quo Ius dicitur oriri. l. si ex plagis. 52. §. in elivo. 2. ad l. Aquil. Ac ideo fieri haud potest, ut iusta et aequa sententia feratur, nisi casus bene intelligatur: ut in simili reseripserunt Impp. in l. ut respensum. 15. C. de Transact. Facti autem species, ex intentatae actionis libello, seu Positionalibus Articulis, et petitione libelli; Reique; Defensionalibus, erui potest. Ubi non est, quod Iudicem (aut Referentem) remorentur, artificiosae orationes, et libellus articulatus saepe prolixus, ad singulosque articulos datae responsiones: nec etiam Rhetorum artibus (quibus aniium Iudicis afficeresatagunt) commoveri debet. Wehner. alleg. loco cap. 8. inpr. fied consistit potius artificium hocce, in iis circumstantiis recensendis, quae in iure eam vim atque effectum habere possunt, ut iis Ius vel mutetur, vel distinguatur. Rosacorb. d. cap. 2. Ex modica enim casus varietate, plerunque Ius actoris vel rei, prorsus immutatur. l. ea est. 65. ff. d. Reg. Iur. Estque factum, absque ullo praeiudicio cuiusvis recensendum; prout id a Prtibus vorinque propositum fuit. Ita ut non animadverti queat, in quam partem Relator inclinet. Et itaque in Camera Imperiali (ad evitandam omnem sinistram suspicionem, utque reliquis Dnn. Assessoribus, omnes circumstantiae, eo melius innotescant) loco Facti Narrationis, proponitur seeries, seu extractus omnium Actorum: (e) ut ex Ioh. Meichsneri Decisionibus patescit. Ibique (quod obiter volui monere) Relationes omnes, Latino Idiomate fieri debent.

(e) Factum dupliciter referri potest summaire et per extractum.

2. Cognita [Orig: Cognitâ] specie facti, proxima, et secunda inspectio erit; num Processus Iudiciarius, (f) rite sit observatus. Hic [Orig: Hîc] enim, si contra solitum ordinem Iudiciorum, quid sit commissum, vel omissum, nullitatem totius Processus, ipsiusque sententiae (g) inde sequi est necesse. Vantius [Orig: Vantîus] , rubr. 13. de Nullit. ex defect. process. a princ. Mynsing. respens. 2. n. 3. et seq. Occurrit autem primo punctum Legitimationis: quod propter enascentem ex eius defectu nullitatem, in summario quoque Iudicio, omitti non potest. Cravetta cons. 104. a princ. Vant. rubr. 11. de Nullit. ex defectu inhabil. in pr. Marant. in speculo part. 4. distinct. 16. num. 16. et seqq. Berlich. part. 1. concl. 14. a pr. Mascard. consl. 975. Ibique considerandum, (h) utrum ipsi primcipales, per se possint, in Iudicio stare? Aut anipsorium procuratores, (i) aliive corum nomine agentes, vel respondentes, dobito modo (per Mandatum nempe sprocuratorium, aliave ratione) legitimaverint suas personas? Bocerus. class. 6. desp. 7. thes. 30.

(f) Cius formalia sunt quoad stylum, materialia quoad merita causae. Sententia autem ea tentum nulla est, quae contra principia Iuris aut processus lata est. Hic autem distinguendum est inter sententiam iniquam et nullam. Nulla enim est, quae contra ius publicum, iniqua vero quae contra ius Partis lata est.

(g) Aliud autem est, sententiam esse nullam, aliud processum. Primo itaque videndum ne partes processum vitient, videlicet non observando formalia processus; deinde quoque Iudex perspiciet, ne ille sententiam nullam proferat.

(h) Ad pundctum legitimationis pertinet primo videre, an partes, quae praesentes sunt in Iudicio, habeant legitimam personam standi in eo. (2) si non adsint Partes, an potuerint Procuratorem constituere, aut si alieno nomine agant, an hoc facere possint sine mandato, aut si habent mandatum, an illud sit legitimum aut rite formatum?

(i) Pro alio qui agit, vel ut Procurator, ubi requititur mandatum, vel ut coniuncta persona (v. g. frater pro fratre, Pater pro filo emancipato, maritus pro uxore, in bonis videlicet, ubi ius habet) et tunc requirtur satisdatio, ut adversa pars sit secura, si vincat, sententiam valituram Illa ramen cautio non solutionem iudicati, sed tantum ad ratificationem absentis euzm adstringit. Vel agit quis pro alio, et simul propter proptium suum interesse (ut maritus ratione dotis, pater ratione adventitiorum, quorum usumfructum habet) et admittitur sine cautione.

3. Legitimam personam standi in Iudicio, abdque Curatore, non habent Minores. l. in universis. 11. C. qui dare tut. vel curat. Pupillus ergo auctore Tutore, convenire, et agere potest; adultus item Curatore consentiente, litem intendere, et excipere debet. l. 2. C. qui legit. personam standi in iudic. (Modo sollemnia a Tutore. (k) fuerint facta. Myns. 2. obs. 37. Laur. Tennin. cautel. 127. de eoque Iudici per Tutorium, vel Curatorium oblatum, constet. Gail. 2. obs. 107. Berlich. 1. concl. 16.) siautem non habeant Tutorem, vel Curatorem; aut ii officio suo fungi nolint; citandi sunt cognati et affines, ut minorennec in contumacia constituantur. (i) (l) Matth. d. Afflict. decis. 262. Myns. 2. obs. 35. Ac pro Cautela [Orig: Cautelâ] suggerit Card. Tusch. lit. S. conlus. 148. Quod minoribus vel Pubillis, semper pars faciat dari curatorem specialem ad illam causam; si ve agant, sive excipiant litem. vid. Gatl. 2. obs. 108. Attamen, quando ninoris aetatis exceptio omissa, Iudicum acceptum, et sententia pro minore (infante maiore) lata sit, ea ipso iure valebit. per l. non eo minus. 14. C. d. procurat. l. 1. ibi: adversus te pronuntiaverit. ubi gloss. C. qui legit. person. standi in Iudic. Inst. d. Austor. tut. in pr. Mynsing. 2. obs. 36.


page 3, image: s1019

In adventitiis, ubi filiofam. non competit ususfructus, tunc cuiuscumque is sit aetatis; tam active quam passive, litigare potest Pater: arg. trad. a Gail. 2. obs. 72. n. 14. in profectitiis, nullas omnino filiusf. habet actiones. In ceteris vero obnis, tutius quoque est adhiberi consensum Patris. c. fin. §. fin. d. Iudic. in 6. Mart. Urantus. vol. 1. cons. 22. a princ. Hart. Hartmanni. tit. 5. d. Actore. obs. 7. Mulieres, licet deiure communi, in Iudicio comparere, in propriisque causis agere, et se defendere non prohibeantur: l. 1. §. sexum. ubi Gothofred. ff. de postul. Berlich. part. 1. conclus. 15. n. 2. Benekendorff. in repet. l. 2. ff. d. R. 1. fol. 2. 10. multorum tamen locorum statutis, si quoque pro se aguut, curatorem ad litem, einen Kriegerischen Vormundt, habere debent. Berlich. d. loc. nu. 3. et seqq. ut et part. 2. conclus. 18. Sed et sine illo, si agant et obtineant, valida sententia erit. Tiraquell. in Ll. Connubial. 16. gloss. 8. n. 75. fol. m. 333.

(k) Debet esse tutor, qui praestitit Iuramentum Cautionis, condidit Inventarium, ceteraque sollennia requisita perfecit: is enim demum recte agit pro pupillo.

(i) Hic [Orig: Hîc] notandum, quid vocancula rueffen designet. Dicitur autem id, si per proclama citantur omnes Procuratores,ut minorem accusatum, Consanguineo, Tutore aut Curatore destitutum, defendant, sin illi hoc facere recusent, Reo ex officio datur Procurator.

4. Porro referens, ut de actoris persona et habilitate, ita et de Procuratoris sussicientia, inquirere bebet: cum quippe exceptio falsi Procuratoris, vel mandati defectus, Iudicium plane nullum reddat. (m) Dn. Praes. in delibat. ex lib. 3. ff. quaest. 11. Et Procurator, in Iudicio substantialis pars exsistat: qui utpote lite contestata [Orig: contestatâ] , efficitur Dominus litis, in eumque sententia fertur. Wesemb. in paratitil. ff. de Procurat. n. 8. Hincque exceptionem falsi Procuratoris, semper, et etiam post sententiam, opponere licet. c. in nostra 4. in fin. ex d. Procurat. Gail. 1. obs. 47. n. 2. Quod de exceptione, Tu non es Procurator, quia mandatum non habes, vel quia es furiosus, infans, servus, etc. est intelligendum. Exceptionetenim Tu es minor, Femina, Miles, etc. ante Litis contestationem in ferri debet: quia pro se agere possunt. Wurmser. tit. 7. except. observ. 9. At denique falsi Procuratoris gesta, etiam post sententiam, a Domino ratificari qvenunt. Gaul. d. obs. per discurs. Christianueus. vol. 2. decis. 109. Berlich. 1. conclus. 14. num. 121 etc. (n)

(m) Is sententiam potest dicere nullam, qui mandatum non perfectum, aut plane nullum dedit. Advocatum igitur diligenter attendere oportet, an omnia in processu recte sint observata, praesertim a. an mandatum (der Gewalt) vel totum vel saltem in aliquo puncto deficiat.

(n) Ego con demnor in tali casu meo adversario (qui videlicet procuratorem non pleno mandato consttitutum habuit) quaeritur an possim sententiam ratificare in meum praeiudicium, et resp. quod sic: ratio est favor partis. ratificatio etiam aequipatratur Mandato. Hinc et hoc modo etiam sententiam contra se latem (favori sho renuntiando) ratificare potest, quod tacite tunc fecisse censetur, si videlicet appellavit. Sin omnino taceat, ratam habuisse non censebitur. Tacens enim con sentire videtur in favorabilibus tantum, non etiam in praeiudicialibus.

5. In locis, ubi statuti, vel consuetudinis vigore, Mulier, sine Curatoris interventu, in Iudicio esse non potest, tunc nec illa sola, recte constituri procuratorem. Pauchbar. lib. 1. quaest. 2. n. 50. et seq. Quod et de minoribus, alii sque ad liti gandum in habilibus, est receptum. l. neque 11. l. non eo minus. 14. C. d. procur. Wesemb. in parat. ff. d. procur. n. 4. At vero de iure communi, quamvis in bonis receptitiis, Procuratorem constituere, Feminae haud prohibeantur: in bonis tamen dotalibus, et paraphernalibus, id facere nequeunt sine consensu mariti. Ioh. Iac. Plebst in disp. novantiquum ad Ius Wurtemberg. part. 2. th. 63. ad fin. Et ideo nomine dotalium, et parapheranlium bonoru, ad agendum admittitur maritus; etiam sine satisdatione. Meichsner. tom. 4. decis. 36. n. 1. et seqq. Dn. Praeses in Delibat. ex lib. 3. Pandect. quaest. 19. Tutor item et Curator, haud facere queunt Procuratorem ante Litem contestatam, in causa Pupilli: sed debent constituere Actorem, in eoque Iudicis Decretum requiritur. Myns. 2. obs. 38. Thennin. cautel. 287 Procuratori autem, vel Actori, committere licet, ut impetret Decretum ob alienationem. Harpprecht in princ. Inst de iis per quos agere poss. n. 15. etc. Consules autem et Senatores, tum demum, soli, pro se et civibus, Procuratorem constituunt rite, nec opus ost ut etiam Tribuni Plebis adhibeantur; si status Aristocraticus exsistat. (Et ita capio mynsing. num. 1. obs. 76. ad cuiusque loci consuetudinem se refert) aut si causa non totam universitatem, ein gantze Gemain, concernat. Cammerg. Ord. part. 1. tit. 38. §. Zum sechsten. Valet autem omni in casu mandatum universitatis, si ita sit conceptum: Wir Burgermaister, Rahr, vn~ alle Burger der Statt N. etc. nec opus est, ut singulorum nomina exprimantur. mynsing. 3. obs. 18. Dn. Praes. in Delibat. ex lib. 3. ff. quaest. 19

(o) In bonis dotalibus Maritus est Dominus quoad actiones exercendas, non quoad bona alienanda Paraphernalia sunt, quae marito praeter administrationem relinquuntur.

6. Legitimus ut sit Procurator, Mandatum Domini efficit. l. 1. in pr. ff. d. procurat. Mandatis autem Clausulae quaedam, magis ex consuetudine, quam de necessitate addi solent. Sic que subsistit mandatum, quamvis litis conrestationis, vel conclusionis causae, aut denique sententiae auditionis, non expresse fuerit mentio facta. Myns. cent. 4. obs. 99. Ses sufficit, si necessariis quibusdam expressis, addartur: Daß der Anwald, alles anders, vermög Rechtlicher


page 4, image: s1020

Ordnung, Macht habe zuhandeln, zuchun vnnd fürzunemmen, was der Principal selbsten, so er jederzeit gegenwärtig wäre, thun sollt, köndt oder möchte. Licet vero nonnulli velint, vigore huius, similisue clausulae, censeri quoque procuratori ea concessa, quae speciale mandatum requirunt: talia tamen omnino Mandatis inseri debent. v. Wesemb. in parat. ff. d. Procurat. num. 7. Dn. Harprecht. ad §. Procuratur. 1. Iust. d. iis per quos agere poss. n. 240. Casus autem, sive actus, qui generali mandato non includuntur, ses specialem desiderant mentionem, sunt inprimis Caluminae, et eviuslibet alterius Iuramenti praestatio, delatio, vel relatio. (p) transatio item, et in intergrum restitutio. (q) Tale pariter mandatum exigit Compromissum, receptio solutionis, aliaque adhuc plura. Covar. 1. vartar. cap. 6. Mynsing. d. obs. 99. Dn. Harpr. d. §. 1. n. 241. Rosbach. in prcess. civili. tit. 20. n. 14. Dn. praes. in Delibat. lib. 3. ff. quaest.15.

(p) Utcumque generalis sit Clausula, ea tamen animam non astringit. Iuramentum autem ranquam res Spiritualis animam concernit; ideoque utanima obligetur, necesse est, adesse mandatum speciale.

(q) Quia est aliquid extra litem et processum. Illa autem clausula generlais se refert, solum ad ´litem, et eius persecutionem In integrum quoque restitutio aliud est a processu iudiciario, sic et Comprmissum, receptio solutionis, etc.

7. Si Procurator Mandatum non probet, admittitur sub cautione de rato. l. 1. C. d. Procurat. Dn. Praes. d. loc. quaest. 13. Maxime si proferat Instrumenta pertinentia ad caudam. Dn. Harprecht. d. §. 1. n. 202. etc. Sed tamen in Camera Imperiali, nec hoc in casu. mandatum plene censetur probatum; sed tantum auditur talis assertus Procurator, sub cautione, Inner gewiser Zeit, ein vollkomnern Gewalt einzubringen. Cam~erger. Ord. part. 1. tit. 21. §. Weiter setzen vnd ordnen wir. At sine mandato agere possunt Ascendentes, et descendentes, aliaeque coniunctae personae (usque ad quarrum gradum) ut et Affines. l. 3. §. 3. ff. iudicat. solvi. l. sed et bae. 35. in pr. ff. d. Procurat. Tennin. caut. 190. Dn. Praes. d. loc. quaest. 18. a pr. Ac pariter Maritus in causa [Orig: causâ] uxoris; ubi alias suo iure agere nequit. Gail. 1. obs, 133. in pr. et n. 5. Qui tamen de rato cavere tenentur omnes. l. non solum. 39. §. si de dote 3. ff. d. t. de procur. Et pariter haecce locum habent, si Domini voluntas non aperte repugnet. l. Pompontus 40. §. ult. ff. dicto. titul. Sicque non admittitur coniuncta persona, si principalis ipse nonstituterit procuratorem, Magonius. decis. Lucens. 6. n. 11. et 15. Et coniuncta itidem persona, (r) in causis speciale requirentibus mandatum, non admittitur, nisi proprium interesse praetendat. l. patre pro filio 28. ubi Br. ff. d. minor. 25. ann. Omnes tamen de calumnia iurare posse, Magonius not. d. decis. 6. n. 19. Et denique quilibet etiam extraneus, admittitur ad defendendum: l. exigendi. 12. C. d. procurat. Wesemb. in parat. ff. d. Procurat. nu. 12. Si nempe paratus sit dare satisdationem. l. qui proprio. 48. § qui alium. 2. et l. non videtur 53. ff. d. procur. (s)

(r) Tum demum conuncta persona sine mandato admittitur, si pars alium Procuratorem habere nequit: Ratio, quia provisio hominis tollit provisionem legis, ut ergo pater pro filioagere possit, Lex providet, ut pars defensa sit, si ergo defensa iam ante sit ex propria providentia, non amplius opus est providentia Legis.

(s) Obicitur, nemo potest sine mandato alterius animam obligare, sed coniuncta persona mandatum non habet; Ergo principalis sui animam obligare non potest. Resp. coniuncta persona propter cautionem iam ipsa in periculo versatur. (Coniuncta enim persona de rato et grato cavere tenetur, videlicet ratum et gratum habiturum principalem quicquid ipsa gesserit, quod si contrarium eveniat, et is per quem agitur, gratum ratumve non acceptet, ipsemet Procurator, id est, coniuncta persona obligatur) et per litis contestationem fit Dominus litis; Ergo potest de calumnia iurare, non in animam eius pro quo agit, vel excipit, sed in suam. quod ipse nolit calumniari, ac si hac iuramentum de Calumina non esset sufficiens, elusorium foret ius, quod permittit coniunctam personam pro alio in Iudicio versari: quia Iuramentum claumniae in omni causa est praestandum.

8. Punctum Legitimationis, (t) excipit Competentiae punctum: Incompetentis enim Iudicis sententia, litigatorem non stringit. l. uli. C. si â non compet. Iudice. Et inpriniis haecce nullitas attendi debet, etiam parte non opponente. Vant. de Nullit. rubr. 9. d. Nullit. ex defest. Iurisdict. Gail. 1. obs. 42. n. 8. ac obs. 113. n. 2. et seq. Myns. 4. obs. 93. Estque de Irisdictionis defectu, primo quaerendum: quique hoc facit, falcem (quod aiunt) ponit ad radicem. Vantius. rubr. 2. a pr. Indubitati autem Iuris est, Actorem sequi forum rei: teumque apud snum Iudicem esse conveniendum. l. 2. et 4. C. d. Iurisd. c. cum sit generale. ex d. foro comp. Ac sortitur (1) Reus forum, in territorio, ubi domicilium habet. A haeres absent. 19. §. 1. 2. et ult. ac 1. 2. C. d. Iurisd. Ac porro convenitur quis domicilii ratione, in differenter; tam scil. in personalibus, quam realibus actionibus, licet res litigiosae, sub alia Iurisdictione sint sitae. (u) Vultei in l. 1. C. ubiin rem actio. Dn. Praeses indelibat. ex lib 5. ff. quaest. 7. Sicque pariter in actione realiu quae est de possessione, cinvenire adversatium suum licet; vel in loco ipsius domicilii, vel in loco rei sitae. Vultei adl. un. C. ubi de possess. Haud tamen semper omnis, qui in loco aliquo domum habet; eamque inhabitat, statim ibi domicilium collocasse putatur: argum. l. nihil interest. 26. ff. de captiv. et postlim. Donell. lib. 17. com. c. 12. ibiq. Hilliger. Paurmeist. 2. d. Iurisd. c. 9. sed ubi quis constituit sedem rerum, ac fortunarum


page 5, image: s1021

suarum: id quod ex actibus externis diiudicari solet. Paurmeist. lib. 2. d. lurisd. c. 9. Et sic constituendi in aliqua [Orig: aliquâ] regione domicilii modum esse tradunt; si quis in aliquo loco uxorem ducat, eum eaque habitet ibidem. Decius cons. 28. incip. Et diligenter. num. 9. et 11. Fori quoque fortiendi ratio, vulgatissima est, Homagii praestatio: (W) Ibique semper conveniri potest, da einer den Burger Aidt, Erbhuldigung, oder Landtspflicht abgelegt, vn~ erstaitet: exide enim sequitur, daß solcher, regulariter, auch daselbsten Recht nemmen vnd geben müsse. Thom. Maulius d. Homag. cap. 1. Dn. Praes. d. Iure Civium. dissert. 2. c. 2. a princ. Hincque etiam Comites, Barones, ac Nobiis Landsassii, in personalibus quoque, coram Territorii Principe, conveniri possunt: quod in Actis, et Votis, Ortenburg, contra Bayrn, acerrime disputatum fuit.

(t) In Legitimatione (1.) videndum, an partes sint legitimae, deinde eitam an Iudex legitimus exstet, itaque competentiae punctum legitimatio Iudicis est. Non potest autem de hoc puncto agi, nisi partes suam personam prius legitumaverint; itaque legitimatio personarum debet praecedere legitimationem ipsus Iudicis.

(u) Hic obicitur: Ius dicere extra territorium nemo potest, sed si quis conveiitur in domicilo, ut de reb. extra territorium sitis respondeat dicitur ius extra territorium, ergo convenire aliquem ita nemo postes. Sed resp. negando minorem: quia hoc in casu non dicitur ius reb. extra territorium sitis. sed personae in domicilio constituto, ac etsi per consequens haec citatio etiam res concernat, tamen Iurisdictio fuzndatur tantum in persona. Et hic quoque si reus ipse extra territorium versetur, aut de poenis controversia sit, opertet eum per literas Requisitoriales (quae sunt, dum Iudex unus ab altero requirit, ut hoc faciat, quod ius postulat, sibique reum transmittat) citari. Notandum hic [Orig: hîc] , olim si Iudex tunc iustitiam administrare nolebat, repraessalias etiam in Imperio concessas fuisse, hodie autem quia erga Imperio subditos eas exercere non licet, observatur, daß man in Camera ratione denegatae iustitiae klagt.

(W) Ubi quis homagium praestat, id est, da einer Landtshuldigung thut, oder den Burger-Aidt erstattet, ibi quis censetur habere domicilium, etiamsi ibi non habitet: quia domicilium est aliquid Iuris, et ita pluribus in locis quis domicilium habere et conveniri potest, et quidem non tantum ratione illorum bonorum, ubireperitur, sed omnium bonorum, v. g. aliquis Augustae, Ratisbonae et Ingolstadii domicilium habet, is posset ingolstadii aeque conveniri ratione bonorum Augustae sitorum, ac si ipso in loco conveniretur. Notandum ramen hoc in casu, praeventioni locum esse, uti est in emnibus casibus, ubi quis duos Iudices habet.

9. In ius (2) vocari quis potest, in loco rei sitae. l. 1. et tot. t. C. ubi in rem actio. c. fin. ex d. fere comp. si ve possideat illam, nomine proprio, sive alieno; (x) l. 2. C. ubi in rem act. §. possidere. Inst. d. Interdict. nisi per nominationem Domini, in eum transferat Iudicum intentatum. Ummius disp. ad process. 12. num. 36. et seqq. Et haec de re immobilisi agatur, expedita esse videntur. De rem mobili vero, dubitatio est maior [Orig: maîor] . vid. Dn. Praes. in delibat. ex lib. 5. ff. quaest. 7. fol. 414. Ac certe, si verbi gratia [Orig: gratiâ] Ulmensis, in hac [Orig: hâc] urbe cum equo, quem meum esse assero, divertat; non possum eum hic convenire (y) sed ille, ius domum revo candi habet, maxime si cautionem praestat de Iudicio sisti. Aliud est, si fugitivus vel difficilis conventionis: tum enim recurrimus ad Ius, quod proditum est de Arrestis; et quaerimus, annarrestari possit? Sed vero, si res mobilies in certum aliquem locum, ut perpetuo ibi maneat, sint delatae; (z) tunc et eac quo que, ibi peti possunt. Schultes lib. 1. quaest. 38. u. 3. 7. 8. 12. ut et quaest. 39. n. 22. etc. Caevallos opiu. commun. 313. Ac quoque ubi ius rerum incoroprialium (Iurisdictio puta, an~vus consus, etc.) exsistit, eodem in loco, quasi rei vindicatione (maxime si rebus im~obilibus adhaereat) repeti illud potest. arg. l. si aliena. 10. §. 1. d. usurpat. et usucap. 1. 1. §. 1. ff. com. praedior. Schultes. quaest. 40. Insuper petitionem hereditatis, non solum in domicilio rei conventi; sed et iis in locis, ubi res hereditariae deprehenduntur, (aa) instituere licet. l. un. C. ubihered. et ibi Ucesemb. in parat. ad fin. Achill. Personal. tr. d. adipisc. possess. num. 92. et seqq. Vultei ad l. un. C. ubi de possess. num. 41.

(x) Ubi Vasallus, Emphyteuta, etc. qui possident quidem rem, sed non suo nomine, et tamen Vasallus in loco rei sitae conveniri potest, ut et conductor, etc. Qui tamen omnes se liberare ponssunt nominatione Domini.

(y) Alioquin nemo esset securus in itinere, quin interpellaretur, cum tamen via [Orig: viâ] publica [Orig: publicâ] quilibet uti possit, et quidem cum securitate.

(z) Si v. g. quis ratione mercium in Italia sitarium, Institorem inibi habeat, etrum mercium nomine inibi conveniri poterit.

(aa) Pono; hereditatem aliquam fuisse noribergae, eiusdemque reditus (utpote census, quos debitor, cui ex hereditate illa pccunia mutuata erat, annuartim dabat) ibidem fuisse, illum annuum reditum, non solum petere possum Norbergae ab ipso debitore. sed et ab eo, qui illum an~vum reditum (cum ad me spectet) quasi possidet, der nemblich die Gült einziehet.

10. In loco perpetrati delicti (quod obiter hic [Orig: hîc] monere placet: licet ad processum criminalem spectet) forum fortitur de linquens; ut ibi, licet sit peregrinus, puniri possit. l. 1. et auth. qua [Orig: quâ] in provincia. C. ubi de crimine, etc. Novell 69. cap. 1. At si in uno territorio delinquens, in aliud auffugiat (bb) Wan~ er eines andern stands Zwing oder Bann ergriffen. tunc fugientem persequi licere aiunt: modo incontinenti id fiat. Dn. Praes. in Thesaur. pract. verb. Nacheyll. et in dissent. d. Iureterrit. c. 3. n. 3. Comprehensum


page 6, image: s1022

etiam (seu captivum) per alienum teritorium duci posse, tradunt: at ut venia [Orig: veniâ] prius a Domino Territorii impertrata [Orig: impertratâ] , id fiat, tutius esse monet Matth. Wehner. cons. 92. ut et Dn. Praeses. in Thes. pract. in verb. Durchführung der Malefieanten. et dissert. d. iure Territ. d. c. 3. n. 3. Remissio autem delinquentis, (cc) ad locum criminis, quae olim necessitatis fuit, nunc est spontaneae voluntatis (ac ut Galli loquuntur, par droict. d. voisinage) nec fit absque antigrapho, vel litterio Reversalibus. Guil. Beckel. in visionib. d. Public. Iudic. disquis. 3. §. 17.

(bb) Tali in casu, si captivus carceres effringens in alieno teritorio capiatur, sisti debet iudici loci, et ab eo peti, ut ipsius bona [Orig: bonâ] venia [Orig: veniâ] , reus abduci possit.

(cc) Remissiones (id est, si reus in alio delinquit; et in alio territorio versatur, ex hoc ubi est, in locum delicti transportandus et remittendus est) delinquentium olim ideo necessitatis erant, quia omina erant Imperatoris, et Iurisdictio nomine Imperatoris exercebatur; Hodie vero quilibet status habet Iruisdicitionem proprio iure, et iure territorii quidem, non itaque cogitur hoc facere; sed si facit, fit hoc propter vicinitatis et amicitiae conservationem.

11. Est et forum compertens locus contractus, quo ad illum contractum. l. haeres absens. 19. §. proinde. ubi. Dd. ff. d. Iudiciis. At si certo loco quis promisit se pretium solutnrum (in alio puta, quam quo contraxit) is pro loco contractus habentur. (dd) l. 3. ff. d. reb. auct. Iudic. possid. l. contraxisse. 12. d. Obl. et Act. l. quaero. 100. ff. d. solut. Wesemb. in parat. ff. d. eo quod certo loc. Tum demum autem ibi forum contrahens sortitur si inibi inveniatur: namque si alibi exsistat, in loco contractus, vel solutionis, in ius vocari nequit, neque a Iudice domicilii, eo mitti debet. c. 1. §. contrahentes. d. foro compet. in 6. Gail. 2. obs. 36. n. 14. Dn. praes. in delibat. ex lib. 5. ff. quaest. 8. At si in loco contractus, aut solutionis, debitor habeat bona, citari is potest eo fine, ut in casu contumaciae, creditor in illa immitatur. d. c. 1. §. contrahentes. Covarru. pract. quaest. 10. num. 4. Tileman. Roener. animadvers. Iur. praest. cap. 31. Paurmeist. 2. d. Iurisdict. c. 4. num. 100. etc. Dn. Fachinae. consil. 39. lib. 1.

(dd) Locus itaque solutionis praefertur loco contractus.

12. De causis Spiritusalibus, et Ecclesiasticis, ut et contra personas Ecclesiasticas, non cognoscit nisi Ecclesiasticus Iudex: a deo, quod nec in laicum compromitti possit. (ee) CC. in c. contingit. ex de Arbitr. Si tamen in mero possessoorio versemur, illum etiam in hisce Iudicem competentem esse, Mynsing. notat. 2. obs. 67. ut Gail. 1. obs. 18. n. 4. Quandoque tamen, Ecclesiasticus, et Saecularis Iudex, competens erit adem de re: et tales inde mixti fori vocantur. (ff) Sic que exsecutio Iuramenti, ad utrumque spectat. arg. c. licet mulieres. 2. d. Iureiur. Gail. 12. obs. 25. n. 4. Quae autem causae, Forum Ecclesiasticum fundent, ex ordine recensentur in Synodalibus constitut. Episcop. Constantien. sis. part. 4. tit. 2. Interdumquoque Clausula addi solet obligationis Instrumento; daß maneinen vor allen, auch Geistlichen Gerichten vornemmen könne. (gg) Quo sane in casu, in Curiis Episcopalibus, ratione quoque Civilium causarum, debitores conveniri, et adversus eos, excommunicatio pronuntiari solet. Dn. Praes. in Thesaur. pract. verb. Geistliche Iurisdiction. An autem Privilegium Clericorum. quod habent ratione Fori saeculatis, sit de Iure Divino, vel positivo: disputatio adeo est controversa, ut Hier. Caevallos, quaest. 550. eam referat inter illas, de qua [Orig: quâ] utrinque sunt opiniones communes: easque distinctione quadam [Orig: quâdam] nititur conciliare Christianaeus. vol. 1. decis. 203. Sed iam in Sacro Concilio Tridentino, sess. 25. tit. de Rezular. in decreto reiorm. c. 20. decisum est; Ecclesiae, et personarum Ecclesiasticarum immunitatem, Dei ordinatione, et Canonum Sanctionibus esse constitutam: quod et conferre videtur, quod habetur. 1. Corinth. 6. et Matth. 17. v. 24. etc. ubi R. P. Dn. A. Contzen. Causae quidem Matrimoniales, de Iure Civili spectare dicuntur ad Iudicem saecularem. arg. l. 1. §. huius ss de Iust. et Iur. Sed tamen apud vetustiores Romanos, et antequam Imperatores, Divinam quoque potestatem, nefarie sibi adscribebant; et eae, consimilesque quaestiones, ad Pontificum cognitionem pertinebant: Radulph. Forner. lib. 6. cap. 2. ac quoque de Canonico iure, quod et Concil. Tridentinum approbavit, sess. 24. de Sacram. Matrim. c. 12. praxisque sequi solet. Covarruv. d. sponsal. part. 2. c. 8. num. 12. Et ea etiam dispositio, cum sacris literis omnino congruere videtur. late Card. Bellar. d. Matrim. cap. 32. ac vid. Dn. Praes. tr. d. Nupt. c. 5. n. 3. ubi inter se confert Luc. cap. 12. et Matth. cap. 19. vers. 4.

(ee) Quibusdam tamen in locis actiones reales concernentes praedia, vel alia bona immobilia, saeculari Iurisdictioni subiecta; non permittuntur Ecclesiasticis Iudicibus, sed Domini territoriales ea ad suum forum trahnunt.

(ff) Ac quamvis in his saecularis Iudex cognoscere possit; tenetur tamen iudicare secundium Ius Canonicum non Civile, ut in causis Iuramentorum, praescriptionum, usurarum, malefi carum, etc. Hinc obiter de Iuramento notandum, quod quando aliquis iuratam obligationem, oder ein geschwoue Vrphed alicui dat, tunc Camera Imper vel alius Iudes summus, Iuramentum relaxare potest; sed solum ad effectum agendi, non quoad vinculum Iuramenti Spirituale. Illud enim pertinet ad forum Ecclesiasticum. Iuramenti autem violatio etiam in foro feculari punitur, et quatenus civiliter punitur ratione harum saecularium poenarum, Iudex remittit Iuramentum.


page 7, image: s1023

(gg) Prorogatio quidem fori Ecclesiastici fieri potest a saeculari; non tamen econtra potest persona Ecclesiastica prorogare forum civile: quia persona saecularis magis est sui iuris, quam Clericus. Saecularis enim potest renuntiare iuri Civitatis in totum (ut Studiosus Academiae) quod non potest Ecclesiaftica persona Ordinib. videlicet si eos Ordines habet, ut non possit a Clericaru recedere; tum enim ei inseparabiliter inhaeret subiectio Episcopi, seu sui Ordinarii. Coloniae in Statutis, quae alias concordata vocantur, prohibita est illa Iurisdictionis Ecclesiasticae prorogatio.

13. Si in puncto Legitimationis, (hh) nullus compareat defectus, tunc Referens non sollicitus esse debet, de Citatione. Namque per comparitionem, Citatio etiam minus sollenniter facta, vel cxecuta, roboratur: (ii) ita ut de eiusdem invaliditate, excipi amplius non possit. Gail. lib. 1. obs. 58. Myns. 2. obs. 18. et cent. 3. obs. 90. (kk) At si in contumacem, vel absentem sententia sit proferenda; tunc et de hac, solcite est inquirendum. Debet namque inter Processus substantialia, etiam Citatio (nostro Idiomate, Citation, Ladung Vorheischung, appellata) numerari: eaque si fuerit omissa, actum quo ad absentem non citatum, omnino nullum reddit: Vantius, ruber. 12. d. nullit. ex defect. Citationis. cum sit de iure Divino, naturali, ac civili. Marant in Specul. part. 4. dist. 16. num. 10. Ac item, si minus recte, vel non legitime fuerit facta, aeque invalida reputatur, nullumque producit contumaciae effectum. Mynsing. 2. obs. 18. a princ. D. Fachinae. lib. 3. consil. 87. in princ. Et quidem ex pluribus consortibus, unum atque alterum citari non sufficit; sed omnes sunt vocandi, illisque citatio est insinuanda: citati tamen, litem pro sua [Orig: suâ] portione suscipere tenentur. (ll) Berlich. lib. 1. concl. 19. num. 35. et seqq. Quod autem attinet insinuationem; ea facienda est, per nuntium ludicis iuratum, vel notarium et testes. Gail. 1. obs. 54. n. 6. Myns. 1. obs. 77. Ac si conveniri nequeat is, cui Citatio est insinuanda; sufficit citationem fieri ad ipsius domum, aut in eo loco affigi, in quo ut plurimum morari solet, Mynsing. 2. obs. 69. Dn. Fachin. 3. consil. 49. Sicque sufficit fieri citationem uxori, in domo habitationis mariti. Myns. 3. obs. 37. Iudex porro Delegatus, mittere tenetur citando exemplar suae commissionis. Myns. 3. obs. 1. Et quo ad exsecutionem citationis, credituripsius nuntii relationi: eaque, ut alia omnia, quae ad Citationem spectant, Actis est in serenda. Myns. 6. obs. 10. num. 7. et fin. Gail. 1. obs. 54. Tenninus, caut. 229. Tum demum autem in contumaciam progredi licet, cum reus peremptorie (mm) fuerit citatus. l. contumacia. 53. §. 1. de re iudic. Iura tamen non requirunt, necessario trinam Citationem; sed unicus terminus sufficiens est; si modo contineat tantum temporis, quantum citatio trina: ac etiam solita comminatio addatur. l. consentaneum. 8. C. quomodo et quando Iudex. l. nonnumquam. 72. ff. d. Iudiciis. Gail. 1. obs. 53. n. 22. Quandoque tamen, ad convincendam malitiam rei absentis, ad quartam etiam citationem, ex quadam benignitate oerveniti folet. Myns. 6. obs. 9. Wurmser. tit. 2. obs. 7. Edictales autem Citationes, (nn) tum demum locum habent quando quis alio modo citari nequit: puta si locus non sit tutus, vel aliam ob causam, (oo) citatio non possit pervenire ad citatum; aut is in locis remotis versetur, vel ubi sit, ignoretur. Gail. 1. obs. 57. Ant. Winter, in suo Assessore. part. 2. cap. 11. nu. 7. Berlich. part. 1. concl. 11. Vergil. de Boccatiss. tr. d. Citat.

(hh) Id est tam personarum litigantium, quam Iudicis.

(ii) Non curaturde causa, quia effectus adest.

(kk) Si autem Citatio non sit legitima, tunc nemo censetur contumax.

(ll) Si adsint actiones inter heredes ipso iure dividuntur.

(mm) Citationes peremptoriae ideo vocantur, quia perimunt potestatem excipiendi contra Citationem.

(nn) Citatio edictalis est, si superlor vel alius Iudex subditum in ferioris Iudicis, vel alicno in territorio et iurisdictione degentem citar, idque triplici modo contingere potest (1) Citatione verbali per nuntium (2) per literas subsidiarias (3) per Edictum publicum in valvis Curiae, vel alio loco publico affixum. Estque Citatio edictalis remedium subsidiarium; atque ideo ordinarium prius tentandum.

(oo) Puta si reus sit persona vagabunda, item sint interessentes omnes etiam incerti, aut multitudo personarum requirit edictum, ut in concursu Creditorum, cessione bonorum, accretione dubiarum hereditatum etc. Denique quiius fisci habet, in omnibus causis pro lubitu per Edictum citat.

14. Libelli oblatio (die Einbringung deß Libells, oder der Klag) sequitur Citationem. Haecque regulariter, nisi processum vitiari velis, in Iudicio necessaria reputatur. Novell. 53. cap. 3. §. 1. iti: modis omnib. offerrilibellum. Ubi tamen consuetudo contraria habetur (permittens sc: etiam oretenus (pp) proponere querelam) ea valebit. Hart. Hartmanni. tit. 8. obs. 1. num. 3. Berlich. 1. conclus. 13. Exceptio autem inepti Libelli, quandocumque opponi potest: (qq) Wurmbs. tit. 8. obs. 9. indeque si Libellus, aliqua [Orig: aliquâ] formae ineptitudine laboret, eum etiam ex officio reicere Iudex debet. lac. Schultes, observ. pract. 6. Ac certe, Formulae Actionum, in tit. C. d. formul. et impetration. Act. sublat. minime sunt sublatae: sed solum, quatenus aucupatione quasi syllabarum insidiantur. Quamvis item hodie, non opus sit, nomen, aut genus actionis nominatim designari: Dd. inc. dilecti. ext. d. Iudiciis. Necesse tamen est, in


page 8, image: s1024

libello contineri medium concludendi; Gail. 1. obs. 61. et factum, eique subiuncta petitio, ita sunt in formanda, ut ad certum Actionis genus referri quant. arg. l. 1. in pr. et §. 1. ff. d. Edcndo. Ac, si non satis apparet, quam quis instituerit Actionem, aut si ex narratis mediumconcludendi, certe cognosci haud possit, tunc vi clausulae salutaris (omni meliori modo etc.) id petiisse censetur, quod petere debuisset; modo id conveniat etiam narratis. H. Pistor. observ. 71. Everh. Speckhan. 1. cent. cap. 67. (ubi et aliarum complurium clausularum, libellis inseri selitarum, mentionem facit) Eaque de re infra th. 21. agetur. Et denique, quamvis libellus ante litem contestatam (rr) mutari possit (Si modo expensae quae eo nomine maiores adversarius fecit resarciantur.) Attamen post lirem contestatam, id fieri nequit; sed novo iudicio agendum erit: nisi quis levem aliquam instituere emendationem, aut solum declarationem addere velit. vid. Berlich. 1. concl. 28. H. Pistor. lib. 4. quaest. 22. apr. Schultes. obs. 48. et seq. Obrecht. d. concip. Libiliis. cap. 20. Dn. Praeses. in delibat. ex lib. 2. ff. quaest. 11. Nec proficit Clausula, ad finem libelli adiecta (Enderung vnd mehrung etc. vorbehaltendt) ad id, ut semper mutatio fieri queat: cum illud contrarium sit ordini Iuris.

(rr) Libellus quidem etiam post litem contestatam mutari, ut et semper sed ita tantum, ut nova litis contestatione opus sit: quia enim tunc aliud est Iudicium; orgo etiam nova requiritur contestatio. Nos autem talem mutationem hic intelligimus, quae in eodem processu fit.

15. Litis contestatio, (ss) Germanice die Kriegs Befestigung, dicta; inter actus Iudiciales praecipuus reputatur: hincque eam lapidem angularem, et totius Iudicii basin, ac fundamentum adpellare solent Doctores. l. 1. et auth. offeratur. C. d. Litis contest. c. 1. ex tit. cod. Parlador. 1. rer. quottidianar. cap. 14. Spechhan. 2. class. 4. quaest. 15. Ab ea etiam, Iudicium demum incipero censetur; et ante eam, nullum adhuc [Orig: adhûc] ludicium esse reputatur, Gail. 1. obs. 74. a princ. Et in de si illa omittatur, totus corruit processus, Marant. in Specul.part. 1. membr. 10. nume. 1. Mynsing. 3. obs. 74. Gail. 1. obs. 75 Rite vero facta, multos insignes effectus parit; quos ex ordine recenset Speckhan. d. class. 4. quaest. 16. ut et Obrecht. tr. d. Litis contest. cap. 10. Causae tamen summariae, non desiderant Litis contestationem: Marant. d. memor. 10. Myns. 1. obs. 1. n. 2. aut si consuetudine, aliud sit introductum, Myns. 4. obs. 62.Facta autem Litis contestatio censetur; cum reus vel simpliciter libellum diffitetur, vel narrata pro ut narrantur, negat: Obrecht tr. d. Litis contest. c. 5. et seqq. Gail 1. obs. 73. â pr. Schultes. obs. pract. 42. non si ad positiones respondeat distincte. (tt) Gail. d. obs. 73. num. 7. et seqq. Lis quoque pro contestata habetur, quoties reus in termino ad id fratuto, litem non contestatur. Schultes. obs. 47. Non vero ea facta videtur, si reus quidem intentionem Actoris neget; protestetur tamen, se hoc non facere animo litem contestandi. Myns. 40. obs. 49. et cons. 8. n. 4. Index autem acceptat litem pro contestata per interlocutoriam, durch einen Beschaidt.

(ss) Quidam dicunt affirmative litem contestari Actorem reum vero negative. Inque ea sufficit referre factum, prout reus putat, illud se habere, nec opus est vedicat, facio animo litem contestandi.

(tt) Id est articulatim, si videlicet non omnia negare potest. Aliud itaque est, Libellum simpliciter et narrata prout narrantur negare aliud distincte ad positiones respondere, Si quis enim ad singulos articulos respondeat, fit ad alium effectum, ad aliumque finem isla responsio rendit, nempe ad relevandum a probatione, non ad litis contestationem.

16. Iuramentum calumniae (vu) der Aydt für gefährde) in totum vitiat processum, si ab exordio litis exactum, non praestetur. Vantius rubr. d. nullit. ex def. process. n. 19. Gail. 1. obs. 84. Et hic [Orig: hîc] , nec exceptae putantur summariae causae. Clem. saepe. § citationem. d. V. S. Setser. d. Iurament. lib. 3. cap. 4. num. 4. et seqq. Scaccia de. Iudiciis, lib. 2. cap. 1. quaest. 18. numer. 141. etc. Quamvis autem de Iure civili, non renuntiare possint huicce Iuramento ipsae partes: l. 2. §. 4. C. d. Iuriiur. propt. calum. Ferd. Vasqui. ill. tom. 1. c. 64. num. 19. et tom. 2. c. 27. in pr. Guil. Forner. 2. select. cap. 4. de iure tamen Canonico (quod et sequitur Praxis) tum demum nullitatis vitium contrahit processus, si illud a parte petitum, omittatur. c. 1. §. propter. de Iur. calum. in 6. Obrecht. tr. d. Iuram. cal. c. 11.num. 6. Gail. 1. obs. 84. Rauchbar. part. 1. quaest. 11. a princ. Ac quoque in Camera [Orig: Camerâ] Imperiali, et Dicasteriis adhuc aliis, exactio haec viva [Orig: vivâ] voce fieri debet nec curatur, si in scripto aut producto petatur. Deputatious Abschld. d. Anno 600. §. Als auch vnsere vnnd der Ständt, Gail. 1. obs. 84. n. ult. Schwanman in process. Cam. 1. cap. 45. num. 21. et seqq. Obrecht. d. c. 1. nuxner. 27. Rauchbar. d. quaest. 11. num. 3. Si vero Referens, ex Prothocollo comperiatur, exacto, non vero praestito cal. Iureiurando, hinc inde, in causa [Orig: causâ] fuisse conclusum; exofficio rescindere conclusionem, partique ut id )aut etiam Iuramenturm dandorum, et respondendorum, de quo numer. 18.) praestet, per interlocutoriam iniungere debet. Gail. d. obs. 84. Non tamen in Cam. Imperiali, primae Instantiae processus annullatur, sed in caussa [Orig: caussâ] principali pronuntiari solet; quamvis Calumn. Iuramentum, etiam rite exactum, omissum esset. Gail. d. obs. 84. num. 3. Compilator praeiudic. Cameral. §. Iuramentum calumn. vers. quando partes.


page 9, image: s1025

(vu) Iuramentum Calumniae continet plura Capitula, et concernit in genere totam causam. Iuramentum enim malitiae imponitur tum demum, si in singularialiqua propositione, oder in einem fürbringen suspicio sit unam, vel alteram partem calumniari seu malitiose aliquid proponere Hocque Iuramentum malitiae semper in causa intentari potest: In omni enim litis parte potest pars malitiam committere.

17. Iuramentum alteri, in Iudicio qui deffert, prior de calumnia iurare debet, (ww) si hoc exigatur. l. Iusiurandum. 34. §. qui iusiurandum. ff. d. Iureiur. Rauchbar. 1. quaest. 9. Hocce autem Iuramentum, proprie dicitur Malitiae, seu speciale (xx) calumniae Iuramentum: illud que vel ad partis petitionem, vel ex officio iniungitur, quoties de malitio sa quapiam propositione, praesumptio militat: aut ex coniecturis quibusdam, de malitia agentis, vel fugientis, suspicio capi potest. c. 2. §. in omnibus. d. Iuram. cal. in b. Gail. 1. obs. 87. n. 3. unde eiusmodi Iuramenti delatio, in quacumque parte litis, fieri porest. d. c. 2. d. §. in omnib. Berlich. 1. concl 31. n. 2. Eique locus est, etiamsi praestitum fuerit generale calumniae Iuramentum. Graevae. 1. conclus. 87. consid. 1. n. 3. et 7. vid. Berlich. d. concl. 31. n. 3. Et qui hoc praestare recusat, illius tantum articuli respectu, super quo de malitia iurare petitur, pro confesso habetur, c. fin. d. confess. Gail. 1. obs. 88. Rutg. Ruland. d. Commission. part. 1. lib. 2. c. 14. n. 14.

(ww) Quando aliquis calumniae Iuramentum recusat praestare, tota [Orig: totâ] causa [Orig: causâ] cadit, quando autem Malitiae, tantum pro Confesso habetur in illo articulo.

(xx) Ideoque tutius est, quia specialia magis urgent.

18. Iuriiurando de calumnia [Orig: calumniâ] , adeo vicinum est Iuramentum Positionum, Practicis vulgo dandorum et respondendorum, nuncupatum; ut illo praestito, non hoc opus esse existimetur: sed partibus tantum, quod vigore Sacramenti propter calumniam dati, Atriculos repetant, (yy) ad eosque respondeant, iniungi soleat. Schwanman. process. Camer. Imper. 1. cap. 45. Magenhorst. ad Ordinat. Camer. part. 3. cap. 15. §. in hoc quarto termino. Scaccia. lib. 2. de ludiciis. cap. 1. num. 38. Praestatur autem Iuramentum illud dandorum et respondendorum, tum demum, si fuerit exactum: petitumque utrinque est praestandum. Graeve. concl. 79 consid. 2. n. 1. 3. 5. etc. At nisi viva [Orig: vivâ] voce exigatur, sine nullitatis vitio omitti potest. Utque offerens positiones, haud necessario teneatur offerre Iuramentum. Ferrariens in forma Position. Actoris. verb. ponit per Sacramentum. num. 3.

(yy) Ratio, quia iuramenti calumniae etiam unus articulus est, quod interrogatus veritatem dicere velit.

19. Et tandem, conclusio quoque causae, (zz) ex consuetudine tam necessaria est; ut nisi in caussa [Orig: caussâ] legitime sit conclusum, nulla atque in valida sententia feratur. Mynsing. 3. obs. 17. Eaque viva [Orig: vivâ] voce, quamvis in scriptis facta sit, fieri debet. Cammergerichts Ord. part. 3. tit. 22. et seqq. Ac licet Iudici, si datae sint sufficientes dilationes, etiam partibus invitis causam pro conclusa [Orig: conclusâ] acceptare (aaa) Mynsing. d. obs. 17. as fin. Inprimis autem Referens hic [Orig: hîc] perpendat, factane sit conclusio pure, vel cum oblatione si quid facti? Hoc erenim casu posteriori, sententiae definitivae talis clausula est addenda: Ist vorderst der gethane Eventual Beschluß (bbb) pro pura [Orig: purâ] angenommen, vnd darauff ferrner, nach allem fürbringen zu recht erkandt, etc. Vicissim, sive a Partibus pure. sive cum modo dicta protestatione fuerit conclusum; nihilominus Referens considerare debet, num causa, indigeat altiori declaratione, aut informatione. Gail. 1. obs. 107. num. 9. Hoc namque in casu, sententia haud est praecipitanda, sed Iudex conclusionem a partibus factam rescindere, et quid ulterius sit agendum, litigantes admonere debet (ccc) Bocerus class. o. disp. 7. thes. 13. Sane iudici, numquam in causa est conclusum; sed ille semperex officio, partem interrogare potest, non solum ad declara tionem retro actitatorum, sed etiam ad fundandam de novo suam intentionem, Gail. d. obs. 107. n. 6. et seq. Caevallos, quaest. 821. admittuntur quoque post conclusionem, Testes, vel Instrumenta, de novo reperta. c. pastoralis. d. except. Caevallos. quaest. 650. Mynsing. 2. obs. 53. et 4. obs. 60. Cravett. cons. 716. Et denique Allegationes. et informationes Iuris. puta Consilia Doctorum, etiam post conclusionem exhiberi queunt. Gail. d. obs. 107. num. 13. Myns. 6. obs. 56. n. fin.

(zz) Conclusio causae der Rechisatz oder Schluß, et tum dicitur in causa concludi, quando partes dicunt se velle concludere, id est, se nihil amplius velle probare, vel proponere, sed Iudici causae decisionem remittere.

(aaa) Tunc hisce verbis fit Interlocutoria, daß die Sach hiemit ex officio für beschlossen angenommen sehe.

(bbb) Conclusio alia finalis, alia eventualis est, Eventualis dicitur, quando quis dicit, concludam in eventum, wann mein Gegenthail nichts newes mehr einbringen will. Conclusio si quid facti hoc intendit, quod nempe pars se offerat ad probandum illud, quod quidem in facto ab ipsa propositum, sed non probatum fuit; Conclusio pura est, quae opponitur eventuali, et cum oblatione siquid facti, id est, quando quis sine omni reservatione vel protestatione concludit.

(ccc) Iudex omnia quae facit, per Interlocutorias facere debet, si non definiunt et decidunt causam.

20. Hisce de Processus ordine formali, seu substantiali, causae cognitionem ante cedente. praemissis; ad Materialia, seu causam ipsam est accedendum, Tertio ideo loco, referendum


page 10, image: s1026

venit, quanam actione sit actum, et an~e ea recte, et concludenter sit formata, atque intentata? Etenim secundum speciem actionis, senrentia per Iudicem formari, et regulari debet (ddd) Symphorem tom. 1. in tract. method. process. Cam. Imp. tit. modus referendi. n. 3. ac ibi servandi sunt termini singularum actionum; ne indiscrete; et imperite confundantur, et sententia nullitatis arguatur. Gail. d. Arrest. Imper. cap. 5. n. 11. et seq. Sane non potest sententia ferri, ubi nulla actio competit. l. si pupilli 6. §. videamus. 12. ff. d. negot. gest l. quis servandarum. 14. §. fin. d. praeseript. verb. gl. ad §. 1. in verb. secundum. in fin. Inst. de Obligat. Unde Iudex, ex officio, agentem sine actione apta [Orig: aptâ] , etiam parte non opponente, repellere debet. gl. et Dd. in l. ubi pactum. 40. Cod. d. transact. Barbosa in axiom. Iuris. axiom. 9. n. 5. Hic [Orig: Hîc] autem referens, non tam de Actionis nomine sollicitus esse debet; quam quid sit petitum, ex qua [Orig: quâ] causa [Orig: causâ] , et quo iure? Haecque omnia, ob iudicium eo certius formandum, in formam Syllogismi coniiccre potest: cum omnis causa, etiamsi mille positionibus proponatur, nihil tamen aliud sit, quam argumentum, quo vel Actor sibi aliquid dari, vel fieri, aut vero reus se absolvi debere, probare conatur. Wchner. pract. obs. lit. 1. verb. lustaci wesen, cap. 4. Circa facti autem examniationem (monente Oldendorpio, in formula investig. act. qua iuncta est eiusd. tractatui d. except.) non una aut altera eius particula, sed totum expendere oportet; quo magis appareat, num simplex, an vero multiplex exsistat, quae sint circumstantiae temporis, rerum, atque personarum? arg. l. bona sides. 31. §. 1. ff. depos. Neminem enim ait, in tam immenso negotiorum mundo, discernere posse recte quod ius, quae actio cuique competat, nisi prias ad amussim explicatum habeat factum: (ccc) culpatque ideo cos. qui a litigatoribus vix totum audiunt negotium, nec qualitatem eius diiudi care solent, etc. Additque, videndum cumprimis, ad quam negotiorum formam, pertineat? utrum sit contractus, an quasi contractus, an vero maleficium, vel quasi maleficium: an nullius contractus, vel acti negotii, sed tantum de dominiis rerum, quaestio sit, num denique tam varia sit species facti, ut ad certam, vel nominatam iuris formam, non queat redigi casus, etc. Est etiam hic [Orig: hîc] , uniuscuiusque contractus initium spectandum et causa. l. si procuratorem. 8. in principio. et §. 4. l. idemque. 10 §. is quis. 4. ff. mandat. l. si tantum. 12. ad Sc. Macedon. l. 1. §. quod si rem. 12. et §. seq. ff. depositi.

(ddd) Hoc est debet sententia fieri libello conformis, et reus secundum petita condemnari, vel a petitis absolvi: haec autem absolutio etiam ulterius est extendenda, quam quoad petitum.

(ccc) Hic notandum (1) in facto, quod multiplex est, et aliquot contractus implicatos habet, ad principale negotium et finem intentionis partium est respiciendum, non quod in cidenter venit, vel accedit (2.) in negotio vatio et multiplici inspiciendum est primum, non quid subsecutum ex accidenti, quia etiam post litem contestatam disputationes partium, ad aliud remedium vel actionem tendunt, quam quae in libello proponitur, et lis desuper contestata fuit, tamen illud non attenditur: quia ad illam lis non est contestata. Lis autem fundatur super libello et contestatione, ergo heterogena seu aliena tamquam convenienti fundamento carentia corruunt per se, et negligi possunt: nam ea, quae post litem contestatam deducuntur, debent omnia respicere libellum et litis contestationem, eique subiunctas exceptiones.

Ad intelligendum autem remedia Iuris non solum conducunt Auctores, de Actionibus, sed necessaria sunt remedia subsidiaria, quae in defectu actionum et ordinario um Remediorum usurpari possunt: de quibus Ioann Baptista Costa sing. conscripsit tractatum; Item cognoscendum est officium Iudicis, de quo Matth. Stephani; Deinde Restitutiones in integrum, de quibus Franc. Oddus, Caldas, et alii.

21. Colligitur autem genus Actionis, non solum ex specie facti; sed et imprimis, ex Libelli conclusione, seu petitione. Gail. 1.obs. 62. n. 13. Schneidew. ad §. omnium. n. 117. etc. Inst. d. action. Bocer. class. 6. disp. 3. thes 33. Cum namque Libelli forma, in conclusione consistere dicatur; Bald. in l. 2. num. 2. verb. praeterea. C. d. probat. ex eadem [Orig: eâdem] Referens cognoscere poretit genus, et qualitatem intentatae actionis. c. literaetuae. ext. d. dilat. et ibi gloss. Ac licet duo in libello, circa hanc vestigationem attendi debere, vulgo iudicent Doctores; medium scilicet concludendi et ipsam conclusionem (alia enim intermixta, parum curari solent) veruntamen conclusionem, potissimam esse partem, declarantem ipsam actionem, post las. Zas. et alios. tradit Rutg. Ruland. d. articul. lib. 2. cap. 2. passim: et inter alia addit; quod conclusio sola ampliet, regulet, et restringat narrata. Et porro, si factum tale sit, ut de eo plures comperant actiones (quemadmodum plura remedia, uni facto competere possunt, cuius rei exempla proponuntur in l. rei communis 45. l. si ex causa. 47. et trib. sequentib. ff. pro socio) tunc eam actionem, quaeutilior est, et ex narratis colligi potest (in dubio) quis proposuisse videtur. l. si quis intentione 66. ff. d. Iudiciis. Maxime, si clausula salutaris sit adiecta: vnnd dises alles, auch was sonsten nach gestalt diser Sachen, köndt, sollt, oder möchte gebetten werden, das alles will Cläger, in der besten Formrechtens begehrt, auch hiervber das Adenlich, millrichterliche Ampt, vmb förderliche Rehtserthallung angeruffen haben. Ayrer. in Process. part. 1. cap. 4. obs. 6. Hincqueve, si quis se adstringat ad plura in libello, et tamen unum sufficiat ad victoriam


page 11, image: s1027

causae, illud eliget Referens, aut Iudex. Rutger. Ruland. d. cap. 2. numer. 23. qui item cap. 3. et 4. multis illustrat, quomodo actionibus pluribus se se offerentibus, utilior sit eligenda? Attamen clausula haecce, ad contraria non est extendenda? ideoque siquis intentat unam actione, et dictam clansulam addit; non potest obtinere in actione competenti, quae contraria sit intentatae. Alexand. cons. 121. num. 11. ac seq. lib. 1. Ut et si ex conclusione libelli, certum genus actionis depraehendatur, in aliis autem productis, sive scriptis, mutatum animadvertat; priori tamen actioni, firmaiter Referens inhaerere debet: quia actor eligendo unam viam, ad aliam recurrere nequit. l. quod in herede. 9. §. 1. ff. d. tributor. act. Ruland. d. cap. 2. num. 24. et seq. Ant. Gabriel. com. conclus. lib. 2. tit. d. Actionib. concl. 1. et seqq.

22. Eruta actione, Quarto indagandum et observandum erit, quae sint substantialia intentatae actionis requisita? Quae optime collegit Oldendorpius, in Classibus suis, ut et Schneidewinus, ad tit. Inst. d. Actionib. Ac Camerales, hac [Orig: hâc] in parte se quuntur Ioh. Petr. Ferrarien sem, Petrum Iacobum Aurelianensem (qui Ferrariensi quae deerant, supplevit) Od offredum, Roffredum, et Arnoldum a Haersolte. Hucque inprimis conferunt, quae Rutger. Rulandus, in tr. d. Articulis, habet. Statu porro causae, eiusque requisitis sic inventis, proximum erit, ex Actis suscipere examen probationum; et utrum status causae, satis sufficienterqueve, et quomodo probatus sit ab Actore? perquirere. Bocer. d. disp. 3. th. 34. Ubi sane notandum etiam, non semper omnia actionis intentatae requisita, ab actore esse probanda; sed quaedam ex iuris praesumptione (quae sc: relevat ab onere probandi) tamdiu probata censeri, donec contrarium probaverit reus: Menoch. d. praesumpt. lib. 1. quaest. 33. et 36. Pasian. tr. d. probat. lib. 1. cap. 8. quod exemplis demonstrare facile esset.

23. Sane admodum difficile est, in Iudiciariis disceptationibus, intelligere, quid probandum, et cui probandi necessitas sit deferenda? cum ea in singulis fere formulis actionum, sit diversia. Sed haud parum iuvare Referentem poterit Mascardus (qui tractatum de probationibus, admodum prolixum) ut et Marcellus Cala (qui de modo articulandi, et probandi, succinctius scripsit) ac quoque Oldendorpius, in tr. d. probat. dictor. et factorum, aliquot huc [Orig: hûc] conferentes regulas tradit. Praecipue autem est sciendum: Fundamentum intentionis suae, unumquemque probare teneri; et quidem tam Actorem quam reum, loseph. Ludovic. conclus. 14. Non tamen regulariter probat, nisi is qui affirmat, non qui negat. Pacian. d. probation. lib. 1. cap. 6. et seq. Cum igitur ex Actis apparet, actoris intentionem, ob deficientem probationem necessariam, non esse fundatam; haud opus est, ut de Rei defensionibus, operose discpiciatur: nisi eventualiter, et ad maiorem cautelam, hoc laboris Referens suscipere velit. Indubitata siquidem Iuris regula est: quod deficiente probatione, ille, cui probandi onus incumbuit, succumbat; et adversarius obtineat, sicque Actote non probante, ersi nihil praestiterit Reus, is debeat absolvi. l. 4. C. d. cden. l. 2. eod. de probat. l. siquidem. 9. C. de exception. l. est et 25. ff. d. Iure Fisci. Vivius. decis. 236. Christinae. vol. 2. decis. 88. Augustin. Barbosa, in axiom. Iur. verbo Actor. Metimur etenim ius, non ex persona Rei, sed Actoris l. 1. §. qus hareditatem. ff. si pars hered. petat. (fff)

(fff) Qui hereditatem vel partem hereditatis petit, is non ex eo metitur, quod possessor occupavit, sed ex suo iure: et ideo sive ex asse haeres sit, totam hereditatem vindicabit, licet tu unam rem possideas, sive ex parte, partem, licet tu totam hereditatem possideas,

24. Quod autem attinet probationem intentionis Actoris, sequentia subiungere placet: Optimum (1) probandi modum esse, si Confessio ad versarii haberi possit. l. unic. ubi Dd. C. d. confess. (ggg) Si enim reus in Iudicio confiteatur, sublata est lis omnis; quae utpote nulla esse potest, nisi de re controversa [Orig: controversâ] . Ideoque sic de iure constitutum invenimus, ut confessus habeatur pro iudicato, suaque [Orig: suâque] sententia [Orig: sententiâ] condemnetur. l. 1. l. 3. l. 6. in pr. et passim. ff. ut et d. l. un. C. d. Confess. ut proinde hic [Orig: hîc] cessent partes Iudicantis, succedantque partes Magistratus de cogendo reo, ad satis faciendum Actori. d. l. 6. §. ult. ff. d. tit. et l. ult. C. d. exsecut. rei Iudic. Donell. lib. 24. com. cap. 1. a princ. Trentacinq. lib. 2. tit. d. confess. resol. 2. Mascard. concl. 344. et 348. Habetque confessio iudicialis, a parte acceptata, paratam exsecutionem, Parlador. 2. rer. quotid. cap. fin. part. 1. §. 4. f. 345. Mynsing. 4. obs. 51. Et etiam Cofessio, purgat omne vitium pro cessus. Mynsing. 4. obs. 77. Ant. Mere nda. 5. controvers. Iur. c. 10. Elicitur autem talis Confessio, praecipue interrogatione partis; quae hodie fit plerumque per articulos positionales: Marant. d. Ord. iudic. part. 6. rubr. d. positione. num. 13. ad quos pars ad versa, medio iuramento (de quo supra. num. 18.) et quidem cathegorice, (hhh) per verbum, glaub war, oder glaub nicht war, ohn alle Vorwort vnd Anhang, respondere tenetur. Cammergerichts Ord. part. 3. tit. 15. §. Zum andern, Ac quamvis de iure communi, articuli quam plurimi, ut multiplices impertinentes, (iii) captiosi, Iuris, etc. non recipiantur; attamen in Camera Imperiali ad omnes (sola [Orig: solâ] positione, excepta [Orig: exceptâ] ) responderi debet. Gail. l. 1.obs. 82. n. 11. et seq. Fitque id hac ratione, ne semper reus contra articulos, etiam rectissime conscriptos, exceptionem opponere, et litem calumniose differre possit Iudex tamen videns non admitti debuisse aliquas positiones, eas pro non admissis habet; et reii cit etiam Testium depositiones, super illis receptas: si maxime sibi


page 12, image: s1028

prospexerit pars, clausula [Orig: clausulâ] ; salvo impertinentium iure. Myns. 2. obs. 56. At vero confessio erro nea, etiam iurata, revocari (kkk) potest; Caevall. quaest. 652. licet sit in scripturam redacta, ac ex ad verso acceptata. Ant. Gabriel. tit. d. confess. conclus. ult. Sin autem illa per procuratorem fiat, retractare eam licet, quamvis de errore non doceatur. Franc. Vivius. decis. 384.

(ggg) Ubi n. confessio abest, cessant partes Iudicis, aut Processus ordinarius, et succedit exsecutivus. In multis itaque casibus datur Processus exsecutivus, ut in Instrumento guarentigiato, clausulis exsecutivis munito, item in causis Mandatorum, de quibus omnibus videndus. Petr. Frider. Mindanus. de process. in Camera extrabend. Item Thesaurus Iuris Exsecutivi Rutgeri Rulandi. Datur entiam processus exsecutivus in Mandatis monitoriis, sive clausula [Orig: clausulâ] (daß er Macht hade das Pfandt an sich zuztehen, mit oder ohne Recht) munitis. Denique quando aliquid faciendum, quod Ius praecipit, tunc uti possumus processu exsecutivo, seu procedere per viam Mandati.

(hhh) Ad multiplicem articulum, id est, plura continentem facta, vel plures circumstantias, distincte est respondendum.

(iii) Impertinentes indubio sunt admitendi, cum Clausula salvo iure impertinentium.

(kkk) Sed error quia non praesumitur, probandus est.

25. Deinde Probationes fiunt per Testes. Quia autem hic [Orig: hîc] quam plurimae exceptiones; tam Testibus ipsis, vel ipsorum productioni, receptioni, et examini; quam corum etiam testimoniis, dictis si ve depositionibus; et quidem vel ad effectum cosdem repellendi, vel saltem fidem ipsorum imminuendi, obici, et opponi solent: quarum synopsin quandam universalem, collegit Speckhan. cont. 3. class. 3. quaest. 15. ut et Dn. Ioh. Iac. Speidel. in sylloge quaestionum Iuridicarum, tam priori, quam poslerioriparte, verb. Testes. Ac quia etiam omnes eiusmodi exceptiones, ex usu moderno Iudiciorum, per sollemnem protestationem, post publicatas demum attestationes proponendas, et deducendas, sibi reservant partes: Speckhan. d. class. 3. quaest. 17. Referens iudicio accurato perpendere deber, quid et quantum Testibus credere; cuius item partis Testes debeant praevalere? ubi Prosperi Farinacii tractatus de Testibus, ut et Rudo phi Volemarii practicae conclusiones de Testibus, quamplurimum eum poterunt iuvare suntque Testes contraria dicentes, omnino in concordiam reducendi. c. cum tu. 16. ex d. Testib. Caevall. qu. 86. et seq. ac etiam qu. 884 Unus vero Testis: Vivius decis. 172. nec etiam singulares: Vivius, decis. 200. Caevall. quaest. 703 Aut de auditu alieno loquentes, Vivius, decis. 288. et decis. 386. Mynsing. 4. obs. 58. Hart. Hartmanui, tit. 15. d. Testib. obs. 3. Masoard. cencl. 151. regulariter non probant. Ac adhuo minus, commodum, vel incommodum si qui in causa habent: nisi ei renuntiaverint. Vivius. decis. 179. Ayrer. in Process. part. 1. c. 11. obs. 2. vel iuris infamia [Orig: infamiâ] notati. Cavall. quaest. 396. Dis. Praes. in delibat. ex lib. 1. ff. quaest. 38. Sic itideni Parentes, contra liberos, et vicissim, nec adversa [Orig: adversâ] parte volente, Testes esse possunt. Schaffer. lib. 1. quaest. 7. Baro Enenckel. d privil. parent. et liberor. privil. 17. Non quoque idoneus est Testis, Maritus in causa [Orig: causâ] uxoris, et e contra. Vivius. decis. 167. Admittuntur tamen, nonnulli Textes, minus idonei, atque inhabiles, si veritas aliter cognosci non possit: (lll) modo etiam alii testes, non potuerint inter venire: talesque consanguinei, affines, et domestici reputantur. Mascard. de probat. vol. 3. concl. 1359. num. ult. Vivius. decis. 349. et decis . 400 Porro autem, intra certum productioni terminum praefinitum, (mmm) nisi Testes producantur, ii amplius non audiuntur. Mondest. Pistor, illustr. quaest. part. 4. quaest. 132. Et ut probent, parte adversa [Orig: adversâ] citata [Orig: citatâ] , examinari debent: Hart. Hartmanni. lib. 2. t. 15. obs. 6. Gail. 1. obs. 96. n. 5. et seqq. nisi aliud consuetudine sit receptum. H. Pistor. obs. 294. Quin et Testes examinati, parte ex inevitabili necessitate absente, nihil probant. c. 2. ex d. Testib. Zasius, part. 2. cons. 19. num. 23. Non probant etiam simul; aut in praesentia [Orig: praesentiâ] parnum examinati. Wurmser. lib. 1. tit. 18. dc Testib. obs. 26. Ruig. Ruland. d. Commissar. part. 2. lib. 2. c 12. Testes itidem, ni a partibus Iuramentum relaxetur, praecise ad iurandum compelluntur: et non iurati, nihil probant: l. 9. C de test. etc. licet ex cod. Graevae lib. 1. concl. 105. n. 1. nec quoque iurasse praesumuntur, nisi id appareat ex Actis Nellus d. Test. cap. 72. Farinac. quaest. 74. n. 71. Attestationum denique publicationem, de substantia [Orig: substantiâ] processus non esse, tradit Gail. 1. obs. 105 a princ. Eius tamen effectus est, ut super iisdem, vel directo contrariis aticulis, in eadem vel alia [Orig: aliâ] instantia [Orig: instantiâ] ; iidem, velalii Testes, nequeant produc. (nnn) Gail. d. loc. n. 2. etc. Myns. 1. obs. 41. Modest. Pistor. quaest. 105.

(lll) Ut in casibus fortuitis et subitaneis, etc. ubi alii etstes in veniri vel advocari tam cito non possunt.

(mmm) Omnis terminus probatorius est peremptorius. nisi ante lapsum termini prorogatio petatur.

(nnn) Propter periculum subornationis, et quia interrogatoria iam sunt nota.

26. Tertio, itidem Instrumenta Publica, (ooo) plenam faciunt fidem, ac tantam vim probandi habent, ut non desiderent alios Tcstos. l. in Donationib. 31. C. d. donat. l. omnium 19. c. d. Testament. Hincque talia Instrumenta, dicuntur probatio probata, et clara, habereque pro se praesumptionem veritatis, ac Iuris, et de Iure. Menoch. lib. 1. praesumpt. quaest. 65. num. 8. idemque cons. 343. n. 2. Christinae. vol. 3. dicis. 29. num. 7. et seq. (ppp) At vero quibusnam


page 13, image: s1029

sollemnitatibus, publica Instrumenta conficiantur; habetur in dem Rechs Abschtr zu Cöllen, de An. 1512. Von ver Achtung der offnen Notarien: et addatur Parlador. rer. quotid. 2. cap. 20. Et eiusimodi Instrumentorum publicorum (quae sc. apud Acta, aut publica [Orig: publicâ] , h. e. Notario (iunctis Testibus) consecta sunt, ea aucto iritas est, ut quamdiu contra nihil fuerit probatum. iis fides habeatur: per l. cum precibus. 18. C. d. probation. l. in exercendis. 15. C. d. fide Instrument. Potest enim Instrumentum Testibus impugnari, tam in eo descriptis, quam non descriptis: ubi tamen Index caute, et diligenter inspicere debet, personam Tabellionis, testiumque, et quis eorum verosimilia proponat. (qqq) Caeusllos, quaest. 43. et 455. late Trentacinq. var. rtsol. 2. tit. desid. Instrum. resol. 6. Habentur insuper pro publicis Instrumentis, literae, so Fürsten, Herrn, die Statt, oder auch Amptleüth besiglet. Dn. Nicol. Everhardi. Iun. vol. 2. cons. 25. nu. 5. et seqq. Rutg. Ruland. ad process. Ferrar. fol. 124. Dn. Praes. in Thes. pract. verb. Stgill. Nec etiam sigillata Transumpta, (rrr) sive Vidimus (sss) reiciuntur: Gail. 1. obs. 134. n. 23. et seq. Myns. 6. obs. 73. si nempe citatis iis quoruminterest, conficiantur. Gail. 1. obs. 94. n. 2. Christine. 3. decis. 20. n. 11. Fidem item faciunt, Rhodel, Vrbar: Zinß-Stewe- vnnd Rechenbücher, ut et alia, si quae publicum testimonium habent. aut. ad haec. C. d. fide Instrum. l. census. 10. ff. d. probat. Ac etiam der Kauff: vnd Handwercksleuth Schuldhücher, (ttt) suo quoque modo, faciunt fidem: sed non nisi in negotiis, pertinentibus ad eorum mercaturam, officiumque. Iason, cons. 103. n. 3. et seq. Dan. Moller. 4. semestr. cap. 37. Sed plura non hic [Orig: hîc] addo, cum de Instrumentis, sive documentis litterariis, Iacobus Bornitius; ac in specie de Scriptura privata [Orig: privatâ] , Nicolaus Ianua (alias de Passeribus) Patavinus, copiosum ediderit tractatum: ad quorum subsidium recurrere licet. Et tandem, qui in Iudicio praesentat scripturam, si in aliquo contra se facit, sibi praeiudicare videtur: quamvis protestetur, quod eam in passibus tantum utilib. producat. Caevaell. quaest. 696. Vivius. decis. 370. Moller. l. semeest. c. 22. Sic quoque instrumenturm qui oppugnat, eo amplius in sui favorem uti nequit. Vivius decis. 110.

(ooo) Instrumenta publica sunt, quae coram Notario et (de iure Civili) quatuor (de iure vero Gentium) duobus testibus consiciuntur, ii autem testes sese etiam subscribere debent.

(ppp) Instrumentum publicum tres habet praesumptiones, scil. quod sit sollenne, verum et partium consensu confectum. Nihilominus tamen etiam contra Instrumentum admittitur probatio per indirectum, utputa quod illud non sit publicum, sed fictum et simulatum, etc.

(qqq) Id est, num potius testibus Instrumentariis vel extraneis sit credendum.

(rrr) Quia ab originali sunt transumpta.

(sss) Copiae, seu Abschriffren propterea dicuntur Vidimus, quia fuerunt visae ab aliqua persona publica, et cum originali collationatae.

(ttt) Ad hos libros requiritur (1) ut contincant res tantum concernentes negotiationem illius Mercatoris, v. g. debita ex mercibus, et non ex mutuo (2) res multas speciales et minutas tantum: quia si essent magni momenti, oporteret dari chyrographum. Ceterum eiusmodi liber discerptus falsus seu fallens non amplius valet.

27. Est et (4) species quaedam probationis, Inspectio ocularis, der Angenschein: (uvu) cui sane in tantum deferre Pragmatici solent, ut dicant nullam esse certiorem, melioremque probationem, post alios Mascard. d. probat. vol. c. conclus. 8. n. 3. et seqq. Wesemb. cons. 58. num. 14. Berlich. vol. 1. concl. 47. n. 14. etc. Dn. Praes. in Thesanr. Pract. verb. Augenschein. Quamvis autem negari non possit, probationem talem, in causis quibusdam maximopere necessariam esse: vid. Rutg. Ruland. d. Commissar. part. 2. lib. 3. cap. 1. et 4. per discurs. Iudicis tamen sempet est cognoscere, an desideret causa ocularem inspectionem, vel non? Ruland. d. lib. 3. c. 5. Et inde Commissarius ad examinandos Testes deputatus, ocularem inspectionem, sine Iudicis mandato, suscipere nequit. Ruland. d. lib. cap. 2. Alex. Stiaticus. observat. pract. cap. 13. Iudex ergo, vel ad instantiam partis litigantis utriusque, aut alterutrius vel ex officio et proprio motu, eam decernere potest. Bald. in l. si quis testibus. 13. n. 18. C. d. Testib. Ruland. d. cap. 5. Petique potest omni tempore; ac etiam post conclusionem in causa, vel termino probatorio lapso. Berlich. d. loc. n. 9. et seqq. mult. lac. Cancerius. lib. 3. var. resol. cap. 17. de sentent. etc. num. 129. Card. Tuschus. lit. P. concl. 776. At utraque pars, ad hancce inspectionem est citanda: (WWW) Ruland. d. lib. 3.c. 7. cum ad quemcumque actum praeiudicialem, omnes quorum interest sint citandi. l. de unoquoque. ff. d. re iudicat.

(uvu) Interdum testes producuntur in rem praesentem, sie werden auff den Augenschein geführt, damit sie besser von der Sach wissen zubezeugen.

(WWW) Nam ipsa pars demonstrat, quid in oculari inspectione pro se sit notandum.

28. Denique interdum probatio tantum est semiplena; per quam sc. Iudici, aliqua rei gestae fit fides, non tamen tanta, ut iure debeat in pronuntianda [Orig: pronuntiandâ] sententia [Orig: sententiâ] eam sequi. Quo in casu Iudex deferre potest parti, suppletorium iuramentum. c. ult. ex. d. Iureiur. Dn. Fachine. 1. controv. cap. 19. Mynsing. cent. 1. obs. 68. Hart. Hartmanni. tit. 25. d. Iurament. obs. 6. Frid.


page 14, image: s1030

Hiltrop. in Process. Iudiciar. part. 3. o. 25. et seq. Talemque probationem facere censetur, unus testis, omni exceptione maior. l. Iurisiurandi. 9. §. 1. C. d. Testib. ubi Dd. Ant. Gabriel. 1. commun. conclus. tit. d. Testib. concl. 1. n. 45. Marquard. Freber. tr. d. existimat. c. 5. Mascard. d. probat. quaest. 11. n. 2. etc. Scriptura privata, literarum comparatione suffulta: l. comparationes. 20. C. d. fide Instrum. Maescard. quaest. 12. Confessio absente parte facta, etc. Coras. ad l. admonendi. n. 69. et 72. Beust. ibid. n. 1170. ff. d. Iureiur. Ac si probatio non sit perfecte semiplena, aut causae qualitas personaeque conditio, haut permittat suppletorium deferri iuramentum; tunc Reo iniungitur purgationis iusiurandum. c. find. ext. d. iurtiur. et t. t. d. purgat. canonic. las. in l. admonendi. n. 290. vers. quintus casius.

29. Si autem actionis intentatae requisita, ab Actore sint probata (et ita eiusdem intentio esset fundata) quinto loco, Referens diligenter inquirere debet, utrum ea, per rei defensionem et exceptionem elisa sint, nec ne? Bocer. d. disp. 2. n. 35. Id quod colligitur cx defensionalibus, (xxx) seu Elisivis articulis Rei, quibus ceu Scuto, Actoris tela enervare contendit. Et in tantum hoc scire inter est, ut si aptae et relevantes sint Rei exceptiones, etiam non obstante probatione Actoris; nihilominus Reus auxilio carum, sit absolvendus. l. 2. §. illud. 2. ff. d. except. Zanger. tr. d. Except. part. 1. cap. 3. a princ. Rosacorb. d. cap. 3. num. 6. Hocque intuitu dici solet; Exceptionem esse, Actionis iure subsistentis, exclusionem: l. 2. d. except. in pr. et §. 1. Inst. eod. et eo item respectu, respondet Paulus IC. in l. nihilinterest. 112. de R. I. nihil interesse, ipso iure quis actionem non habeat, an vero, per exceptionem ea infirmetur. Imprimis autem, hic [Orig: hîc] est sciendum, aliud esse exceptionem Intentiois, aliud Actionis: l. siquidem 9. C. d. except. eaque de re ita notanter Oldendorpius, scribit, in Enchirid. exception. cap. quotuplices sin exceptiones? fol. 9. Ad causam quoque materialem, referenda est divisio, quam Commentatores sic ponunt: Exceptionum aliae sunt actionis, seu iuris, aliae sunt intentionis, seu facti. Exceptionem actionis vel Iuris, appellant, quando persequenti competit sum~o quidem iure actio, secundum editionem libelli: sed quam tamen aequitas exceptionis elevat. Inst. de except. in princ. Ex ceptionem vero intentionis vocant, quando actor nullum plane ius persequendi habet: de facto tantum movens litem: tunc enim exceptio, actionem vel ius non inveniens, factum duntaxat intentionis excludit. l. nec intentio. C. de transact. gless. in l. 2. ff. de except. Et postea. fol. 11. Illud quoque ignorandum non est; quid sit, ipso iure obligationem, quam actor intendit, sublatam, vel reum conventum ipso iure liberatum esse? Quid item sit, ope exceptionis actionem evanescere, perimi, vel elidi? Cum enim reus conventus ipso iure nihil debet, is effectus sequitur; quod etiamsi non opponatur exceptio, Iudex tamen ex actis intelligens, ipso iure eum liberaturm, repellere debet actorem, et reum absolvere suo offic 10. Bart. in l. si unus ex argentariis. §. pactus ve peteret. ff. de pact. Ope vero exceptionis eliditur actio, quando Reus, non obiciens defensionem suam, condemnaretur sum~o iure; nec solutum ex tali condemnatione repeteret: licet aequum non sit, eum condemnari. Inst. de exception. §. praeterca debitor. l. lulianus verum. ff. de cond. indeb. Ac fol. 12. Exceptiones, quae demonstrant Actionem persequentis ipso iure sulatam, seu finitam esse, litis ingressum praecludunt, etc. (yyy) Exceptiones porro intentionis, quaedam habent generalem effectum, totius intentionis differendae, aut perimendae (quarum species in Enchiridio Oldendorpius tractat) quaedam vero partem duntaxat elevant: hoc est, unum vel alterum articulum, seu positionem actoris elidunt, reliquis vero non obstant: et tales exceptiones, in classibus actionum, idem Oldendorpius indicavit (eoque etiam directa sunt illa, quae Rutg. Rulandus, in tract de Interrogatoriis congessit.) Et in de articulos tales exceptionum, a Reo convento exhibitos, vulgo dicunt Elisivos. Ea autem exceptio, quae dicitur intentionis; (zzz) com~ode plerumque tractatur, in quarta [Orig: quartâ] quaestione: cum scil. disputatur, an intentio Actoris sit probata? Porro quod supra, n. 22. positum est, Actoris nudis assertionibus fidem non adhiberi, sed eam probandam esse; illud de exceptionibus quoque rei, exaudiri debet. Qui quamvis in multisiuris articulis, Actore favorabilior sit: l. favorabiliores. 125. ibique Decius. ff. de Reg. Iur. Attamen quoad probationis actum, Actores et Rei sunt pares; sicuri enim Actor intentionem suam, ita et Reus exceptionem quam opponit, probare tenetur. l. in exceptionibus. 19. in pr. ff. de probation. Ayrer. in Process. part. 1. cap. 6. obs. 1. Unde etiam Reis. excipiendo dicitur fieriactor. l. 1. ff. de exceptionibus. Et ideo exceptio proposita, in sua forma, et specie, erit probanda. Craveita. cons. 249.

(xxx) Articuli Defensionales proprie ad exceptionem intentionis, Elisivae ad exceptionem actionis pertinent.

(yyy) Id est, sunt priviletiatae, easque ante litem contestatam opponimus.

(zzz) Nam idem est, quaerere, an actio et eius requisita sint probata, vel an exceptio intentionis' habeat vim. v. g. Titius petit a mecentum florenos, mutuo mihi datos, ego nego me accepisse, haec est exceptio intentionis, et de ea agendum est, cum quaeritur, an Actionis requisita sint probata, nec opus est singulari tractatione seu capite relationis. At si ego fateor, me accepisse aliquando centum, sed solvisse, ea exceptio est actionis, et de ea [Orig: eâ] singulariter a Referente est tractandum.

30. Pariter porro fieri potest, ut iniquia Exceptio, per Replicationem ab Actore


page 15, image: s1031

elidatur. in princ. Inst. de Replicat. Eaque inde dicta reputatur; quod aequitatem actions, ab excipiente Reo tectam, et implicatam, explicare, seu aperire, exceptionisque iniquitatem patefacere videatur: l. 1. §. 1. ff. d. exception. Hotoman. in princ. Inst. de replicat. onuntiat. 2. Sic ergo exceptio actionem excludit; replicatio, rei exceptionem. d. l. 1. §. illud. 2. Veluti, cum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam perat: deinde postea in contrarium pacti sunt; id est ut creditori petere liceat. in pr. d. t. last. d. replicat. Rursusque interdum evenit ut Replicatio, quae prima [Orig: primâ] facie iusta est, inique noceat: tuncque alia [Orig: aliâ] allegatione est opus, adiuvandi Rei gratia [Orig: gratiâ] , quae Duplicatio vocatur. Sic et Duplicationem quandoque Triplicatio enervat, hanc Quadruplicatio, etc. §. rurfus. 1. Inst. dict. tit. Verum communiter Partium producta, Replicae, Duplicae, Triplicae, etc adpelliantur, quamvis non contineant elisiones Exceptionum, vel Replicationum, proprie ita dictarum; sed solum refutationem adversarii, in iure vel facto, subsistentem. Veruntamen in Camera Imperiali, ut et aliis rite ordinatis Dicasteriis, salubriter coustitutum est, ne talia Scripta multiplicentur; nec progressus disputationum, in dilatoriis ultra duplicationem inclusive; in peremptoriis exceptionibus, usque ad triplicationem, etiam inclusi ve; extendatur. Cammergerichts Ord. part. 3. tit. 20. §. wo aber. Schnesdevu. ad tit. Inst. d. replicat. n. 3. Quod tamen non ita exaudiendum est, quasi Iudex, vel ad petitionem partium, vel ex officio, secundum causae qualitatem, vel infra, vel ultra praedictum numerum, allegationes admittere haut possit. Cammergerichts Ord. d. part. 3. tit. 38. Circa hoc autem examen exceptionum, et replicationum, in Referente, ab omni affectu liberum requiritur iudicium; quo conferat, invicemque libret, Actoris et Rei rationes, probationes, confutationes, et lurium allegationes. seu partium disputationes: ut tandem planum fiat, quis corum, melioribus et firmioribus rationibus atque probationibus nitatur? Symphor. alleg. loc. tr. meth. num. 5.

31. Post omnium praedictorum, plenum ac diligens examen; tandem Referens dicat, quid in causa pronuntiandum, et quomodo forma sententiae sit concipienda? Et quidem si in iure controversia exsistat, illud Iudex, aut Referens observare debet, ne aliter iudicet, quam loci statutis, ac moribus; in eorumque defectu, Legib. et constitutionibus: ac (si nec hae suggerant certam decisionem) receptioribus Doctorum sententiis proditum invenitur. in pr. Inst. d. offic. Iudicis. Commerg. Ord. part. 1. t. 13. in pr. et tit. 58. Gail. 1. obs. 36. n. 14. Dn. Henr. Nebelkra [Orig: Nebelkrâ] , decis. forens lib. 1. decis. 1. Et pertinet huc [Orig: hûc] , quod iam olim S. Ambrosius Iudicem monuit, et etiam refertur in can. iudicet. 4. causa. 3. quaest. 7. Bonus, inquit, Iudex, nihil ex arbitrio suo facit, et proposito domesticae voluntatis: (aaaa) sed iuxta Leges et Iura pronuntiat, statutis Iris obtemperat; non indulget propriae voluntati: nihil paratum et meditatum de domo defert; sed sicut audit, ita iudicat, et sicut se habet natura negotii decernit: obsequitur legibus, non adversatur; examinat causae merita, non mutat. Et quamvis Iudex, aequitatem magis, quam strictum ius, in iudicando sequi; ac ubi aequitas evidens poscit, debeat subvenire: l. et nibil. 183. ff. d. R. l. l. placuit. 8. C. d. Iudis. Dn. Harpprechtan pr. lust. d. offic. ludic. Iudicis tamen arbitrio, (bbbb) pauca sunt committenda; ut ex platone, et Aristotele, Menochius refert, in proem. tract. d. arbitrar. Iudic. quaest. Quia tamen de omnibus, non sunt Leges seriptae, nec a Legumlatoribus omnia potuerunt praevideri: l. non possunt. ff. d. Legib. inde ea, de quibus nihil certi lex definit, ea arbitrio Iudicis necessario sunt relinquenda. Si ergo de facto ambigatur, tum quod sibi credibilius esse videtur referens sequetur: maxime cum facti quaestio, in potestate iudicantis sit collocata. l. ordinc. 15. in pr. ff. ad Municipal. Menoch. d. loc. num 3. et seq. Cum autem eius interpretatio, etiam prudentissimos plerumque fallat: l. in omni. 2. ff. d. lur. et fact. ignor. formabit ideoque arbitrium, motumque animi sui confirmabit, ex testimoniis, atque argumentis, quae rei de qua [Orig: quâ] agitur, compererit magis proxima, atque aptiora, l. ob carmen. 21. §. fin. ff. d. Testibus. Ac fane, scrupulorum, qui circa singulares dubitandi, atque decidendi rationes occurrunt; methodus seu regula certa tradi nequit: sed ea cuncta committenda, atque relinquenda sunt prudentiae, et diligentiae cuiusque Referentis. Et sufficiat nobis pro nunc. quae inter referendum, com~uniter sunt observanda, adnotasse [Orig: adnotâsse] . Si quis vero desi deret plura, is praestoletur integrum de hoc nostro argumento tractatum, viri cuiusdam, Iudicio, et eruditione praeclari; brevi, ut speramus, et adhortamur, publici Iuris faciendum.

(aaaa) Id est, quando iudex aliquid affert ex domo, praeiudicialem puta affectionem aliquam auf sententiam, antequam partes sufficienter audiat.

(bbbb) Propter arbitriorum diversitatem.

32. At denique Referens curare debet, ut sententiam certam, et claram; §. curare. 32. Inst. d. Actionib. Libelloque conformem proferat: h. c. non de alio debet ferri, quam de eo, quod petitum fuit. (cccc) Vivius. decis. 315. n. 3. et seq. Tenninus, caut. 246. Quae item contineat condemnationem. vel absolutionem. l. 1. ff. d. Exception. Non autem praecise inserere tenetur verbum absolutionis, et condemnationis: sed sufficit etiam aequipollens. Vantius d. nullit. ex defect. Processn. 90. et seq. Et debet pars, ad audiendam sehten tiam citari: nisi habeat procuratorem apud Acta Gail. 1. obs. 109 Sicque sententia in eundem ferri debet; si nempe Indicium agitatum sit per ipsum procuratorem. Caevaellos. quaest. 418. Gail. 1. obs. 111. Licet vero sententia valeat, si in praesentia [Orig: praesentiâ] procuratoris pronuntietur; etiam mortuo principali: Iudex tamen, si sciat,


page 16, image: s1032

partem aliquam esse defunctam; plerumque citationem eontra heredes, ad causam reaslumendam, decernere solet. Gail d. obs. 109. n. 4. Mynsing. 1. obs. 85. Don. Garsias Mastrillus, decis. 137.

(cccc) Nisi necessitas aliud suadeat, vel etiam nisi causa summaria sit.

13. Restat adhuc; ut de Referentis circa litis expensas, officio, et notione, aliquid drcatur. Eas autem, si non fuerint petitae, Iudex ex officio haud adiudicare tenetur: quamvis id possit. Laur. Tenninus. cautela. 299. Nec item illae, lite terminata [Orig: terminatâ] , et finita [Orig: finitâ] amplius peti queunt. l. 3. ubi Dd. C. d. fructib. et expens. vid. tamen Berlich. deris. 127. In expensas autem quis condemnatur, quod vel processum retardavit, (unde Dd eas, retardati processus expensas, appellitare solent. Petr. Ferrartens. inform. Libelli. in act. realt. in verb. et expensis causae. gloss. 25. num. 3. Eaeque regulariter, statim quidem sunt solvendae; attamen si Iudex earum condemnationem omisisset, eam usque ad definitivam supplere potest. c. sinem litibus. 5. ext. d. dolo et contum. Mynsing. 1. obs. 23. et 45. Lanfranc. in Prax. aurea. tit. 11. d. expens. n. 16. et seqq) vel quod adversaries, victoriam obtinuit causae. l. properandum. 13. §. sive autem 6. C. d. Iudscus. (hasque Practici, expensas victoriae vocant. Ferrariens. et Lanfranc. dictis locis.) Teneturque victus, eos quoque restituere litis sumptus, quos victor ante litem contestatam, in causam impendit. Asinius in prax. Iudiciar §. 32. can. 2. ampltat. 53. Illud vero generale axioma limitatur, quando victus, iustam litigandi causam habuisse censetur. Vivius 1. decis 47. Mart, Uranius tom. 1. cons. 19. Gail. 1. obs. 152. num. 3. contumax tamen in expensas semper condemnatur, etiamsi vincat. Mynsing. 4. obs. 67. Ac porro, aequa [Orig: aequâ] aestimatione taxare, et moderari Iudex expensas debet: Berlich. 1. conclus. 78 (dddd) et ita taxatas, iubetur victor per interlocutoriam, iuramento probare, daß er darvber vnd nicht darunder, an Gerichts Costen auß geben vnd erlittenhab. Gail. 1. obs. 152. nu. 11. et 12. aclib. 2. obs. 102. num. 21. Deinde, si Referens victum expensas restituere debere autumat, eum etiam in futuras expensas, in eandem causam. et ex lite eadem faciendas, condemnare debet. Asin. in prax. Iudic. §. 32. cap. 2. Vicissim quando sumptus litis compensandos putat, causam compensationis iustam esse, in sententia [Orig: sententiâ] ut exprimat; necesse est, veluti hoc, vel alio modo; Die Gerichtskosten deßhalben auffgeloffen auß bewegenden vrsachen gegen einander compensirendt, vnd vergleichent. Gail. 1. obs. 251. num. 23.

(dddd) Expensae probandae sunt per Schedas, durch Zeitel vnd Brkund, et ita probatis expensis, tum demum Iudex aestimat et taxat, hoc est, iudicat, an sint necessariae, etc. Si autem expensae petitae non fuerint adiudicatae vel compensatae, eas Iudexipse de suo solvere tenetur; quia litem suam fecisse censetur.

DE MODO REFERENDI IN SECUNDA INSTANTIA, SEU IUDICIO APPELlationis.

1.

IN causis Appellationum, vel secundae Instantiae, pariter etiam factum, et starus causae, ex libello, et Actis primae instantiae, sunt deducenda; et quid in prima [Orig: primâ] instantia [Orig: instantiâ] fuerit iudicatum, attingendum? Tum punctum Legitimationis, et teliqua processus, ut in causis simplicis querelae, seu primae instantiae, iam modo supra dictum fuit, considerare, et petpendere referens debet. Puncta autem incidentia, annexa, connexa, et dependentia in processu, silentio praetermittat; ne actum agat, et cum fastidio prolixus sit: moneat solum ea puncta, iam pridem esse decisa Curet tamen, ne sua sententia nunc primum ferenda, aliquo praeiudicio prius latae interlocuroriae prematur, vel contrarietate notetur. Symphorema supplicat. part. 1. in tr. method. process. Cameral. ad fin.

2. Cura deinde Referentis, in cognitione, tam Formalium, quam Materialium consistit. Sicque primo considerabit; an Iurisdictio Iudicis ad quem, sit fundata? h. e. an rite fuerit appellatum: et num fatalia interponendae appellationis, a parte appellante sint servata? Bocer. saepe d disp. 3. th. 38. An autem rite sit appellatum, ut etiam, an Iurisdictio Iudicis Appellationis immediate superioris fundata sit? ex in strumento appellationis, seu actis primae instantiae, constabit. Symphor. d. loco. Et quidem si hic [Orig: hîc] adpareat defectus, pronuntiari solet: Daß die Sach dahero nicht erwachsen, deß wegen nicht anzunemmen etc. auch der N. dem T. deßhalb auffgelossnen Vnkosken zuerstatten schuldtg, etc. Estque Iudex super desertione Appellationis, obnoxius pronuntiare; etiamsi ab Appellato, de ea nihil fuerit obiectum. Myns. 3. obs. 22. a princ. Dn. Praes. d. appell. 10. num. 1. Rite autem appellatio interposita censetur, si facta sit intra decem dies; qui a momento latae sententiae currere incipiunt, et in momento eiusdem horae finiuntur. Novell. 23. cap. 1. auth. hodie. C. d. appellat. c. quod ad. 15. §. taliter. ex. d. sent. et re iudicat. Idque tempus ab initio utile (ac ita si non procurator sit apud Acta, a die demum scientiae currit) progressu vero temporis, continuum exsistit. c. concertationi. 8. ibi: postquam sciverit. ubi gloss. d. Appellat. in 6. Ioh. Melchior. Kletz elius. tr. d. appellat. c. 5. n. 11. etc. late Scaccia. de appellat. quaest. 12. Pertinet etiam ad interpositionem appellationis, fatale triginta dierum: intra quod tempus, si acta, et Apostolos non petierit appellans; vel petierit quidem,


page 17, image: s1033

at non receperit intra dies assignatos; Appellationi suae renuntiasse videtur c. ab eo. d. appell. in 6. Clement. 2. d. Appeilat. Scaccia. dict. tr. quest. 13. art. 3. Dn. praes. tr. d. Appell. cap. 8. n. 7. Fatale introducendae, seu ad Appellationis inchoandam prosecutionem spectans; vel est hominis, vel Legis. Scaccia d tr. quaest. 14. Dn. Praeses d. tr. cap. 9. n. 2. Sicque in Camera [Orig: Camerâ] Imperiali, intimationi. oder der Einbringung der Appellation, sex menses sunt praefiniti. Cammergerichts Ord. Part. 2. tit. 30. Spatium Appellationis prosequendae, de Iure Canonico annus; et ex necessaria [Orig: necessariâ] et evidenti causa [Orig: causâ] , biennium exsistit: intra quod tempus, si adpellans non prosequitur Appellationem, rata sententia manet. c. cum sit 5. et c. cum ex ratione. 8. extr. d. appellat. Tempora tamen finiendae appellationis, nec in Camera, nec alibi, nunc obser vantur. Gail. 1. obs. 141. num. 7. et seq. Dn. Praeses. d. Appell. c. 9. n. fin.

3. In Formalibus appellationum, cum nihil desideratur, Referens Materialia expendit; dispiciendo, quod et quale sit negotium illud, quod in Iudicium est deductum? Bocer. dict. loc. th.39. Deducitur autem in Iudicium apppellationis, vel principaliter Nullitatis querela, vel una cum Nullitate, iniquitas cumulatur. Mynsing. cent. 4. observat. 63. Prius fieri solet, cum de iniquitate nihil quaeritur, sed tantum sententiam esse nullam, rescindique deberi, intendit appellans. Mynsing. cent. 5. obs. 91. n. 2. Et hac [Orig: hâc] nullitatis causa [Orig: causâ] , principaliter intentata [Orig: intentatâ] ; ipsum quoque principale negotium, ad eundem devolvitur Iudicem; ut super meritis quoque in prima [Orig: primâ] in stantia [Orig: stantiâ] deductis cognoscere, et sententiam ex ii sdem, vel novis actis, et probationibus confirmare, vel reformare possit. Gail. 1. obs. 127. n. 1. Sin autem defectus aliquis, non in sententia [Orig: sententiâ] solum; sed in Processu prioris instantiae, appareat; veluti si omnia ita sint confusa (utpote libellus si sit ineptus, acta item manca, et imperfecta; ita ut Iudex ex iisdem animum suum informare non possit) tunc non tantum reformari prior sententia, sed etiam pronuntiari solet; Daß nichtigklich gevrthailt, vnd vberflüssig dar von appellirt, (a) auch wo die Partheyen einander ferrner Sprüch vnd Forderung zuentlassen nicht gemaint, daß sie solches gebührendermassen, vnnd an gehörigen Orthen (aut etiam coram ipso Iudice ad quem) zuthun schuldig seyn sollen. Gatl. 1. obs. 42. n. 7. Ob quas vero causas, tam sententia, quam ipse processus, nullitatis argui possint; deducit Sebastian Vantius. in tr. d. Nullitat. ut et Vincentins Carocius. intr. de remediis contra damnosas sententias. Ac licet denique principaliter proponere Nullitatem, etiam appellatione deserta [Orig: desertâ] . Trentacinquius. 2. t. d. confessis. resol. 1. fol. 291. Marius Giurba. cons. crim. 18. Gail. 1. obs. 135.

(a) t tali casu plerumque partibus iniungitur, ut ibidem in principali causa de novo procedant: quandoque etiam appendix illa silentio praete rmitti solet.

4. In cumulatione autem Nullitatis, et iniquitatis (cum nempe appellans intendit, daß vom Richter voriger Instans, mit gesprochner Vrthayl, wo nicht nichtigklich, jedoch vbel gevrthailt) ex usu Camerae in duas partes distribuitur Referentis votum: considerando (1.) nullitatem prioris instantiae (2) iniquitatem. Gail. 1. obs. 77. Non facile tamen sententiam propter nullitatem reicere, sed in causa [Orig: causâ] principali appellationis, si de eius meritis constet, pronuntiare debet. Cammergerichts Ord part. 3. tit. 34. Gail. 1. obs. 42. Mynsing. 1. obs. 27. et cent. 5. obs. 93. Christinae. 1. decis. 348.

5. Excussa [Orig: Excussâ] nullitate, et cognito quod Iurisdictio Iudicis appellati, sit fundata: merita causae principalis sunt diiudicanda, et num bene Iudex prior, vel male iudicaverit? videndum erit. Hicque Referentis est, diligenter perquirere, quid in secunda [Orig: secundâ] instantia [Orig: instantiâ] , a partibus, ultra ea, quae in prima [Orig: primâ] instantia [Orig: instantiâ] deducta fuerunt, de novo allegatum et probatum sit? Item, an novae causae, ita sint relevantes, ut a superiori Iudice confirmari, vel infirmari, possit ac debeat sententia prior: quod ex gtavaminibus, et probationibus diiudicai potest. Symphorem. d. loco.

6. Com~odius autem hoc examen fieri non potest, quam si et hic [Orig: hîc] , secundum rquisita intentatae actionis (pariter ut in causis simplicis quaerelae dixi) procedatur; et gravamina, atque probationes partis appellantis; deinde etiam appellati defensiones et exceptiones, trutina [Orig: trutinâ] Iustitiae fideli, librentur: ex hisque per se elucescet, qualiter controversia partium, denuo per Appellationem resuscitata, definienda siet. Ubi tamen notandum, sententiam Iudicis a quo, interdum solum reformari: cum sc. non in omnibus punctis infirmatur, vel roboratur. Ac potest item sententia per Iudicem ad quem, pro parte confirmari, et pro parte nulla declarari. Vivius. 1. decis. 53.

7. Ac tandem in appellationis sententia [Orig: sententiâ] , expensarum quoque ratio est habenda: et quidem si appellatus succumbat, expensae compensandae. Si autem vincat, et appellans superetur, indistincte victori, omnes iustae expensae sunt adiudicandae Maraut. cons. 134. num. 6. Gail. d. obs. 152. per discurs. Mynsing. cent. 2. obs. 89. Deserens vero appellationem, nulla [Orig: nullâ] ratione, a refusione expenfarum, se poterit excusare. arg. d. l. properandum, 13. § et si quidem. c. interposita [Orig: interpositâ] 70. §. ille. ex d. appellat. et c. 1. de Iudic. Scacca, tr d. Appellat. quaest. II. num. 160. etc.


page 18, image: s1034

DE RELATIONE, IN causa criminali facienda.

1.

QUamvis in Iure civili, non adeo expeditum vide atur, quid sit Iudicium publicum, quidve privatum: quid item ordinarium, quid extraordinarium exsistat?`Ea tamen nunc ex usu recesserunt, et hodie criminaliter agi censetur; cum quis non ad suum commodum, aut etiam vindictam privatam: sed ad publicam ultionem, poenam sc: vel Fisco adplicandam, vel corpori infligendam, experitur. Soarez. in Thes. recept. sentent. Lit. C. n. 331. Rozbach. in Process. crim tit. 1. c. 1. Dn. Praes. in DElibat. ex lib. 5. ff. quaest. 3. Sed addi potest Matth. Steph. in com. ad proem. Const. criminal. Nullae etiam fere nunc sunt publicae accusationes: sed plerumque in criminalibus causis, proceditur per modum Inquisitionis; ac solus Fiscus, eiusve procurator, sustinet partes accusatoris. Churf. Bayrische Malesitz Ordn. in princ. et art. 3. Clar. lib. 5. sent. § 1. n. 6. Giurba. cons. crim. 61. n. 6. Christinaeus. 4. decis. 294. n. 5. Est item Inquisitio duplex: ad crimen inveniendum (quam ideo informativam vocant) et ad crimen puniendum tendens. Quae sane posterior, cum inquisiti famam non leviter gravet; Cothman. resp. 30. nu. 155. vol. 3. ad eam tum demum est proceden dum si per denuntiationem, sufficientemque informationem, de delicto simul, eiusque auctore constet. Val. Veltztus. eiusque additionator, Dn. Schttz ius, tr. d. Inquisit. nu. 70. ac seq. Menoch. 1. praesumpt. 88. Parinac. d. Inquisit. quaest. 1. Et regulariter etiam, prius constare debet de corpore delicti (a) (h. e. hominem occisum, furtum vel simile delictum commisum esse.) Hoc namque srignoretur, aut de eo non liquide constet, reus non condem nari, nec etiam Inquisitio, quae ad effectum poenaetendat, institui porest: licet assertus delinquens, crimen se commisisse fateatur. l. 1. §. itemillud. 23. ubi Dd. ad SC. Syllan. P. Halsg. Ord. art. 6. Bocer. d. adulter. c. 3. n. 141. etc. Moller. Semest. 3. c. 40. Bullae. in com, adord. criminal. art. 6.

(a) Sinempe delictum sit permanens, non transiens, v. g. furtum, homicidium, transiens, ut adulterium etc.

2. Hic [Orig: Hîc] autem referens, pariter ut in civili processu, iam modo dictum est, procedat. Factum nempe narret, et num sustantialia criminalis processus, vel iure, vel consuetudine recepta, observata sint? observet. Accusatoris item intentionem, ac Rei defensiones; utrorumque etiam probationes examinet, et num aliqua, aut qualisnam poena locum habere queat? tandem indicet, etc.

3. Sed quia in criminali Processu, singularia non pauca sunt in troducta, quae in Civilibus causis non admittuntur, eorum nonnulla, succincte recensere lubet. Et quidem citatio plerumque hic [Orig: hîc] est realis: h. e. in carcerem compingitur, vel arresto innodatut reus. l. 6. in pr. C. d. custod: reor. l. fin. C. d. accusat. Ac ad carcerationem sufficiunt indicia le viora, diffamatione inprimis accedente: eaque Iudicis arbitrio sunt relicta. P. Gerichts Ord. art. 11. et 218. Dn. Nie. Sverh. Iun. vol. 1. cons. 24. n. 4. etc. Dn. Metz ger. cons. 1. quaest. 1. Cons. Argentorat. vol. 2. cons. 44. (b)

(b) Tres gradus indiciorum sunt (1) quaedam sufficiunt ad capturam, et sunt levia propter periculum fugae (2) ad torturam requiruntur gravia. (3) denique ad condemnationem probationes luce meridiana [Orig: meridianâ] , ut dicitur, clariores adesse debent.

4. In contumaciam autem contra absentem, de iure non procedi; sed eius bona adnotari solent. l. 5. ff. d. poen. Matth. Steph. et Bernh. Zieritz. in Notis ad ord. crtminal. Carol. V. art. 206. Usu tamen quorundam locorum invaluit, ut ter, per intervalla 14. dierum citetur Reus: (c) post quae si non compareat, nec absentiae alleget excusationes, pro convicto habetur, publiceque proscribitur, ut impune intersici possit: alibi etiam, in essigie exsecutio peragi solet. Wesemb. in parat. d. accusat. n. 13. Ant. Bulle. ad Ord. criminal. art. 155. Rosbach. in crim. process. tit. 1. cap. 6. Procuratores (d) etiam non admittuntur in criminali processu: et quidem tam ex parte rei, quam Accusatoris. Dn. Fachenae. 1. cap. 24. Bockel [Orig: Bôckel] . in vision. d. Publ. Iudic. disquis. 3. §. 16. Dn. Praeses, in delibat. ex lib. 3. ff. qu. 20. Sed tamen admittitur defensor, ad proponendas absentiae causas. Rosbach. d. tr. tit. 1. c. 2. n. 21. et seq. ut et cap. 3. Matth. Steph. ad Ord. criminal. art. 88.

(c) Quod vulgo vocant Zettergeschrey. Si deinde reus non comparet, so wirot er inn die Mordtacht erklärt.

(d) Sed Magistratus habens Iuris dictionem criminalem, potest per Procuratorem, quem vulgo Fisci oder Fiscal vocant accusare.

Accusator privatus in Criminalibus non potest constituere Procuratorem, quia tenetur se inscribere, et ita obligare ad paritatem delicti, ut si in probando deficiat, eandem poenam subire teneatur. Ad quod Procuratorem obligare non potest.

5. In libello criminali. locus et tempus, omnino sunt ex primenda: (e) l. 3. in pr. ff. d. accusat. Mysing. 2. obs. 40. Koppen [Orig: Kôppen] . 2. obs. 120. Metzger. cons. 15. n. 64. Hart. Pist. obs. 59. Clar. pract. crim. quaest. 12. n. 7. et seqq. Grivell. decis. Senat. Dolani 43. Bocer. d. adulter. c. 3. n. 98. etc. Sed vero sufficit sola narratio facti, nec conclusio, vel certae poenae designatio, necessaria est. (f) l. 1. §. 1. ad Turpill. Rosbach. t. 1. c. 7. n. 9. etc. Et ita Referens, genus accusationis et qua [Orig: quâ] poena [Orig: poenâ] sit afficiendus, praecipue ex qualitate narrati facti, colligere debet.

(e) Maxime si reus hoc petat ad faciliorem suam defensionem, et non calumniose, ac its per hoc leges contrariae possunt conciliari.

(f) Quia poena ipso iure venit.


page 19, image: s1035

6. Circa probationes, multa quoque in hoc processu singularia observantur: caeque debent inprimis esse luce meridiana [Orig: meridianâ] clariores; l. ult. C. d. probat. abeo, ut Mulier regulariter non admittatur. c. forus 10. §. Testes. ext. d. V. S. Clar. 5. seni. §. fin. quaest. 24. Acad eliciendam confessionem rei, interdum quoque Tortura adhiberi solet, Sed tum demum, cum Reus indiciis gravibus, atque propinquis (quae in Ord. Crim. art. 18. etc. Redlich, vnd gnugsame Anzaig, appellantur) gravatur. l. 1. et l. 8. ff. d. Quaestionib. P. G. O. art. 20. De quibus videndus Farinacius, Zangerus, Bocerus, et alii, de Torturis ex professo tractantes. Illud autem hic [Orig: hîc] operae pretium videtur monere, nova et crudelia genera Tormentorum non esse usurpanda. Sicque Curia Parisiensis, noluit adhiberi genus quoddam immane Torturae, etiam in persona interfectoris Henrici 4. Gall. R. quod nescio quis Italus suggerebat, Andre Favyn. en l' bystoire de Navarre. lib. 19. fol. 1293. Et porro non habentur reorum confessiones pro exploratis, nisi iniis perseverent, (g) easque post aliquod spatium, ad Banchum Iuris, ut vocant, habeant ratam, Clar. quaest. 64. n. 4. Rosbach. tit. 5. c. 18. n. 6. etc. In causa [Orig: causâ] etiam criminali, numquam censetur ita conclusum; quin novi aliquid produci queat. Metzger. cons. crim. 9. fol. 136. vers. non enim. Et tandem, Officiales ex officii necessitate accusantes, quamvis Reus absolvatur, non tamen in expensas et damna condemnantur; nisi de eorum calumnia constet. Clar. §. fin. quaest. 7. in fin. Franc. Merlinus. decis. 99. n. 12. etc. Farinac. quaest. 135. et seqq. Mysing. 5. obs. 69. Bocer. d. adulter. c. 3. n. 151. etc. Voltz. in cons. 2. quod iunctum est eiusd. tractatui, de Inquisit. n. 165. etc. Sed de hisce, singularem aliquando, DEO favente, et permittente, tractationem instituemus.

(g) Si reus negat confessionem semel factam, illud est novum indicium ad torturam repetendam, sed illa repetitio bis tantum habet locum.


page 20, image: s1036

I. N. D. N. I. C. DISSERTATIO DE REGALIBUS.

THESIS I.

DE Regalibus enucleatius aliquanto, quam a Politicis fieri solet, disquisitio Deo bono, bene iuvante, ut instituatur, hucque pertinentia ex campis Iuridicis, practicisque modernis, ut hinc inde colligantur, operae pretium esse videtur: cum ea [Orig: eâ] doctrina [Orig: doctrinâ] , in disputatione de Republica, nulla fete uberior et utilior inveniatur.

II. Quia autem in omni disciplina [Orig: disciplinâ] , rerum quidem potior, verborum autem prior esse debet cura; Regalium notatio primo omnium erit pervestiganda: de qua inter omnes convenit, quod a Rege sic dicantur, rosenth. in Synops. feud. c. 5. conclus. 1. n. 3. Sixtin. d. Regalib. lib. t. c. 1. n. 1. Bocer. de Regalib. c. 1. n. 17. Eo, quod haecce Iura Imperatori propria, et reservata exsistant; Regisque nomine, Iure Canonico, Civili et Feudali, Imperator haud raro designetur. ut in l. fin. C. de legib. l. 3. C. de quadr. praescript. lib. 1. Feud. tit. 26. in pr. lib. 2. Feud. tit. 54. lib. 1. tit. 1. inpr. et §. fin. lib. 2. tit. 27. in pr. et tit. 34. c. soticita. §. praeterea ex de maiorit. et obed. c. inter dilectos. §. tertie quia. ex de fide Instrumentor. Conrad. ab Einsidet. tract. de Regalib. c. 1. n. 13. Quo modo etiam Lex de Imperatoris potestate, et Imperio lata, Regia dicta fuit. §. sed et quod. Instet. de lur. nat. gent. et ctuvil. l. 3. in princ. ff. de constit. Princip. Regale vero aut Regalia, etsi Latinis alias adiectiva nomina reputentur, quemadmodum Cicero, Regalem potestatem, Regale nomen, ornatum Regalem, Regale Civitatis [Orig: Civitatîs] genus, purpuram Regalem, sapere item et divinare, Regale esse dicit: ac etiam in l. fin. in princ. C. de legib. Sensus Regalis, et in l. bene Zenone. 3. C. de quadr. praescript. Culmen Regale in venitur Et ita quoque apud Festum, Regalia exta appellantur, quae potentibus insperatum honorem. privatis et humilioribus hereditates: filio familiae Dominationem pollicentur. Attamen verbum illud, hoc in loco degenerans, substantivi inducit naturam feudalis potissimum Iuris, nec non etiam Canonici auctoritate. Nusquam enim vocem Regalium, Ius Civile novit. Sixtin. d. cap. 1. num. 5.

III. Cum vero in quacumque Republica [Orig: Republicâ] perfecta [Orig: perfectâ] , sive illa Monarchia, sive Aristocratia, sive Democratia exsistat: Iura illa, Regalia vulgo dicta, inveniantur; eaque tam late pateant atque Maiestas, quae cuicumque Rei publ. competere solet: appositissime illa, Cicero, lura Maiestatis, Livius Iura Imperii summi, summam item rerum; Baldus, Sacra sacrorum, alii Sacra Individua, Iura sublimia, Graeci *kuri/an a)rxh\n, ki/kurion polu/teuma vocant. Germani fere Kayserliche Hochhelt vn~ Reseruaten appellitare videntur. Clapmar. de arcan. lib. 1. c. 10. Arnisaeus de Iur. Maiest. lib 2. c. 1. n. 2. Einsidel c. 1. n. 15. Quod porro hodie in Germania, Iura ea per verbum Herrligkelt designari, post Schrader. scribit Sixtin. d. c. 1. n. 19. cui etiam consentit Wehner. verb. Herrligkeit, idque omni dubio carere addit, approbare plave nequimus. Verificatur enim vox illa etiam in Iurisdictione, et superioritate, Regalibusque aliis concessis; ut ex iam allegato Wehnero quoque elucescit: hincque vocem eam, secundum materiam subiectam, personarumque circumstantiam accipiendam esse, rectius monet Cothman. consil. Academ. 39. num. 8.

IV. Regalia ergo, seu Maiestatis reservata definimus; quod sint iura quaedam, summo Imperio adiuncta, ex eoque immediate profluentia: vigore quorum, quis vel facit vel praecipit, vel permittit, vel etiam exigit aliquid, quod ad Rei publ. necessitatem, aut eiusdem utilitatem spectat. Aliasque definitiones refert ARnisaeus. d. c. 1. n. 13. ut et Einsidel. d. c. 1. n. 17. et seqq. Inter eas autem, reprobanda omnino est definitio illa quam Iohannes Borcholt, ad tit. quae sint Regalia. n. 2. habet, dum ea vocat Iura, quae Imperatori Romano concessa sunt in praemium immensi laboris, quem pro Imperio sustinet; si namque horum Iurium causam penitius intueri velimus, inveniemus ea Maiestati tribui, non tamquam praemia; sed eandem sequi, ut umbra sequitur corpus. Profluunt enim ex Maiestatis natura; quae cum sit summum Reip. caput, quod gubernat omnia, illa quoque penes se, ea ut habeat, oportet, sine quibus Imperium non subsistere posset. Arnisaeus. d. c. 1. n. 3. cui adde Einsidel. dicte cap. 1. n. 17. (a)

(a) Ac si in praemium immensi laboris concessa essent Regalia, sequeretur, ea omnia praecario, et ab alieno arbitrio pendentia esse; Cum tamen sint proprii ssima Maiestatis. Definitio item Borcholten latior esset definito, co quodres, quae ab Imperio Imperator iure allodii possidet, simul includat.

Est etiam definitio ista nimis angusta, cum


page 21, image: s1037

secundum illam, iura ista quae hanc formam non agnoscunt, a regalium numero arcenda et excludenda sunt: et hac ratione paucissima habebimus regalia. Eaque Regalia afferunt magis quam compensant Principi laborem, ut est belligerendi potestas, condendi Leges, ius dicendi, etc.

V. Cumque Maiestas, in proprio significatu, denotet potestatem summam, Remp. gerendi, ac etiam huius vi ea exerceat Iura, quae Regalia dicuntur. proinde perperam speciali nomine, inter Regalia, absolutam seu legibus liberatam potestatem referri patescit: eo quod illa non peculiare constituat Ius, sed omnia Regalia exinde procedant, et in Maiestate tamquam in fonte comprehend antur. Sicque cum omnibus Regalium speciebus participet, ideo speciem singularem constituere nequit. Arnisae. d. c. 1. n. 9. dissentit. Einsidel. c. 2. n. 1.

VI. Regalia, seu Maiestatis Iura, nonnulli in Ecclesiastica, et Politica, seu saecularia dividere solent. Clapmar. lib. 1. c. 15. Arnisae. 2. de Maiest. c. 6. Camman. de iure Maiest. disp 3. per tot am. Einsidel. c. 1. n. 48. et seqq. Nobis tamen hic [Orig: hîc] , Maiestatis Ius, si quod in Ecclesias competit, vel competere potest, seponere nunc, et de Regalibus mere Politicis agere lubet: quorum etiam materiam mere saecularem esse, Sixtin. lib. 1. c. 4. n. 1. tradit. (b) Horumque receptissima Di visio est, ut quae dam maiora, quaedam minora dicantur. Borchrlt adc. unic. quae sint Regalia. n. 3. Rosenih. de feud. c. 5. concl. 3. num. 1. Sixtin. lib. 1. c. 2. n. 1. Camm disp. 2. §. 57. et seq. Bocerus autem bic [Orig: bîc] c. 2. n. 3. Regalia quaedam Maiestatis, quaedam Fisci vocat. Verum Conradus ab Einsidel c. 1. n. 29. fel. 49. in quibusdam positam Maiestatis essentiam; alia ad Maiestatem quidem, sed alio modo spectare autumat, et nimirum haud essentiam, sed exsistentiam eius tantum concernere; ac ut illa finem suum assequi melius possit, media praebete faciliora; eidemque in genere, vel iuribus eius essentialibus inservire, sumptusque suppeditare. Quo etiam intuitu Camman disp. 2. th. 69. et seq. Regalia magora seu Maiestatis, personae et ossibus Principis adhaerere, et ideo personalissima, ipsique Coronae adnexa, ut et potentiora, ac mere Regalia, itemque extra commercium exsistentia: Cetera instar Privilegiotum tantum modo esse censet; quod et placet Thom. Michacl. disp. de lurisd. §. 24. ut et Dn. Fachin. lib. 13. controv. c. 81. Veruntamen si rem accuratius perpendamus, ipsa quoque fisci seu minora Regalia, vi supremae potestatis et eminentiae competere: ac inprimis potestatem ea instituendi, ex Universali Dominio, auß der Grundt Herrschafft, scaturire videntur. Dominus Praeses dissert. de iurib. Maiest. c. 1. Sic et differunt omnino Regalia, seu Imperii Iura, ab iis Privilegiis seu Iuribus, quae vel in praeeminentiam, vel solius dignitatis intuitu, aut etiam externi ornamenti causa [Orig: causâ] , Principi dantur: Arnisae de Maiest. lib. 3. c. 1. n. 1. Dominus Praeses dissert. de Maiest. in GENere. c. 7. nu. 4. quaeque Princeps etiam Augustae communicavit. l. Princeps. §. 1. ff. de legib.

VII. Haud porro ex cap. unico, que sint Regalia, in usibus feudor. verum horum Iurium numerum, Indolemque indagari posse censemus: promulgavit enim illud Capitulum Fridericus I. determinaturus in eo, non quae sint Imperii Iura in Universum, sed quid praeter datam fidem et oboedientiam, debeant Italiae Civitates Imperatori. Camman. disp. 2. num. 47. et seqq. Idque evidenter apparet ex vetusto, et elegantissimo Poeta Gunthero. in Ligurino. lib. 8. vers. 567. ubi ita canit:

Postea sollicite Regni de Iure vetusto,
Quaestio mota fuit; quod desuetudine longae
Priscus obumbrabat neglecti temporis error.
Acprinum Ligures, super hoc â Rege rogati,
Vectigal, portus, cudendae iura monetae
Cumgque Molendinis, telonia, flumina, pontes,
la quoque quod Fodrum, vulgari nomine dicunt,
Et Capitolicium certo sub tempore censum, etc.

Minus adhuc a Propheta Samuele, lib. 1. Reg. c. 8. IUs Regis recenseri, et ita Regalia enumerari reputamus. Quamvis id velint Arnisaeus. tr. de Matesta te lib. 2. c. 1. n. 4. Camman. disp. 2. th. 10. et multis seqq. ac quoque Einsidel c. 1. n. 3. etc. Nam certe Iura Tyrannica, aut saltem mos eorum, qui Dominicam obtinens Monarchiam ibi describi. placet S. Thomae. lib. 3. de Regim. Princip. cap. 11. et lib. 2. c. 9. ut et 1. 2. quaest. 105. artic. 1. et 2. Caspar. Sancio adcap. 8. lib. 1. Regum. n. 19. et seqq. Martin. Becano. in analog. c. 6. q. 9. Lare Dn. Praeses. dissert de Maiest. in genere. c. 8. Ac sane si hic [Orig: hîc] enumerarentur Imperii Iura tempore necessitatis licite usurpanda ut nonnulli volunt; illa etiam Iudicibus, aut Reip. Iudaicae competiissent. Democratia quippe eadem Iura habet, quae Monarchia, et ita non in odium Regis illa exposuisset Samuel Propheta. Et tandem aliqui, quos refert Camman. disp. 2. th. 83. certam Iurium Maiestatis distinctionem non adferunt, sed quae dam tantum eorum capita adducunt; summumque genus talium Iurium esse aiunt, obtinere summum et absolutum in subditos Imperium; h. e. potestatem iubendi et iussuna exsequendi: ex quo porro fonte, reliqua tamquam rivulos derivant. Alias, aliorum divisiones Regalium seu Iurium Maiestatis, recenset idem Camman. disp. 2. th. 75. Arnisaves. 2. de Maiest. c. 1. n. 5. etc. Nobis vero de praecipuis nunc agere, et ea in sequentes classes distribuere placet.


page 22, image: s1038

CAPUT I. DE POTESTATE SUMMI IMPERII CIRCA LEGES.

1.

OMnium iurium Maie statis summum, et a quo ideo merito initium facere debemus, potestas est conden di, abrogandi, interpretandi Iuris atque Legum et Bocer. hic c. 2. n 6. et de Iurud. 6. 1. n. 5. Sixtin. de Regalib. lib. 1. cap. 2. n. 9. Hocque Ius vetustati tam sanctum fuit, ut primam eius originem deduxerint ab immortalibus Diis. Camm. 4. th. 4. et seq. Sane Leges ferre proprium eius est, qui in Rep Principem obtinet locum; cum is legem det, non accipiat nisi a summo Deo. Hocque est non solum iuxta leges, sed etiam ipsis legibus imperare, ut ait Plutarchus. in Flamimo. Arnisae. de Maiest. 2. c. 3 a princip. Eoque intuitu Bartolus. in l. Imperium. n. 7. ff. de Iurud. Potestatem legum ferendarum, ad supremum maximumque Imperii gradum refert, cui et alii adstipulantur Quam vis post Bocerum. Einsidel. hic [Orig: hîc] . c. 2. n. 32. et seq. dessertet, ac pariter Camman disp. 4. th. 12. asserter, hec ipso tenuitatem suam in Politicis, nimis manifeste prodere Bartolum et sequaces. Sed tamen quemad nodum interdum significatio Iurisdictionis dilatatur ut omnem Principis potestatem complectatur; quo et intuitu Seneca. lib. 1. de clementia scribit. Quae ruant urbes, quae oriantur, mea Iurisdictio est: licet vocabuli huius sensus, Iris nostri Analogiae conformis haud exsistat Ita pariteretiam Bartolus, non ita inepte omnia Principi, in eminentiae signum et Imperii usum reservata, de maximo mero Imperio esse dicit: sicque maximum illud Imperium, vel pro territoriali Iurisdictione, aut pro Iure Maiestatis sumit.

2. Ceterum quae dicta sunt de Principis potestate, circa leges, omnia ea intelligenda sunt de legibus universalibus, quae in Iure Romano Constitutiones vocitantur. §. sed et quod Princip. Instit. de Iur. nat. gent. etc. tot. tit. ff. de Constit. Princip. Hodie vero Imperii Recessus indigitantur, eo quod ab Imperatore, consilio Statuum Imperii accedente, soleant condi. Dicunturque Universales, non solum quod omnes ligent, sed et quia de omnibus rebus constitui possunt, quae ad administrationem summi Imperii spectant. Leges autem particulares, quas vulgo Statura vocitamus, quilibet omnimodam Iurisdictionem et subditos, superioris alicuius benefieio habens, constituere quidem potest; Dux nempe in suo Ducatu, Marchio in Marchionatu, Comes in Comitatu. Bocer. hic. c. 2. n. 62. Einsidel. c. 2. n. 27. Sed tamen eatenus illa tantum valent, quatenus legibus generalibus non contradicunt. l. 3. §. Divus. de sea pulchro violato. l. 2. C. de offic. praef. praeter. cunr simil. bocer. d. cap. n. 63. Aut etiam IUri, quod superior habet, non aliquid derogant, nec ultra potestatem et Iurisdict. a Maiestate concessam, sese extendunt. Quo intuitu etiam Municipia, Universitares, imo Collegia quoque, statuta condere queunt, pro modo sibi competentis Iurisdictionis. Et ita bocer. c. 2. n. 64. recte statuit, potestatem condendistatuta, perperam regalibus Maiestatis accenseri: siquidem tantum valeant, quantum Maiestas vel speciali approbatione, vel generali con cessione indulget: Quamvis ea potestas interdum etiam ad regalia ab Imperatore Statibus concesssa, sive ad superioritatem territorialem debeat referri. Quod autem iam traditum fuit, statuta legibus superioris contraria esse non debere, haud id intelligendum est, de Iure Civili Iustinianeo: cui sane Imperii Status per contraria statuta, libere derogare possunt; sed de recessibus aliisque legibus publicis Imperii Romani. Einsidel. d. c. 2. n. 28. et seq. At vero ipsae leges universales, Iura naturae, et gentium, Canones item Ecclesiasticos, praesupponunt; et tum demum addere suas quoque leges speciales, et ad statum publicum pertinentes possunt, Imperantes.

3. Porro ut a solo Imperatore, vis et auctoritas legum dependet, sic et earum obscuritatem removere, ea sdemque interpretari ad eundem solum spectat c. inter alia 31. extra de sentent. excommunicat. l. 1. et z din V. fr lrhzn. Possunt quidem Ire-Consulti leges interpreari: Const. omncm de ratione et metbede Ius docendi, ad Antecessor. et tot tit. C. de Professoribus. qui in urbe Constantinop. Ut et Iudices in Obscurioribus sententiis eligere aequiorem. l. 8. C. de Iudiciis. ac in casu a lege deciso, per interpretationem ad similes procedere queunt. l. 11. et seqq. ff. d. legib. Sed illa interpretatio, ab ca, quae competit Maiestati multis differt. Einsidel. c. 2. n. 21. et seqq. vide Camman. disp. 4. th. 105. et seq. Cumque leges Reip. oporteat in servire, non Remp. legibus, pro locorum ideo temporum et personarum varietate, leges aliquando variandae sunt atque immutandae: sed non nisi ab eo, qui legum ferendarium potestatem habet. Camman. d. 4. th. 108. et seqq.

4. Utautem universales condit Leges sola Maiestas, ita quoque privilegia irrogare, in eiusdem est potestate, quam ideo Regalibus Dd. nostri adscribunt, Petrus Gregor. lib. 9. de R. c. 1. n. 30. Bodin. lib. 1. c. ult. Bocer. hic. c. 2. n. 233. Est enim Privilegium priva, seu privata lex. Isider. lib. 5. Etymolog. c. 18. Donell. 11. comment. 5. Vocaturqueve. in l 16. ff. de legeb. Lex singularis. Ac hodie plerumque de favorabilibus accipitur: quamvis olim etiam irrogatio poenae, aut edictum contra aliquem latum, eo nomine, appellarentur. Arnisae. de Maiest. lib. 2. c. 3. n. 16. Ac certe Privilegia, non debent


page 23, image: s1039

sine causae cognitione, et in praeiudicium tertii concedi, Myns. 4. obs. 70. eoque intuitu dicitur, quod in dubio, huiusmodi concessiones strictius sint interpetrandae. l. 56. l. 192. §. 1. de Reg. Iur. Ac, si ius suum alteri hac ratione adimatur, exceptionem habet sub et obreptionis. Sic et traditum invenimus, valere Privilegiorum concessionem, si ex plenitudine potestatis fiat, quam nec absentis ignorantia, nec praesentis contradictio impedirent. Rol. a Valle. cons. 4. n. 47. vol. 3. Natta. cous. 636. n. 153. et seq.

5. Cumque Privilegia, leges sint privatae, ac legum abrogandarum potestas, in arbitrio resideat Maiestatis: exinde sequi videtur, ea sui natura [Orig: naturâ] revocabilia esse. Si nempe precario, non per modum contractus, aut donationis fuerint concessa. Privilegiis enim ita proprie dictis, tacite haec clausula semper inest: Rebus sic stantibus, permanentibusque in eodem statu. c. suggestum. de Decimis. c. 1. de cognatione spirituali. c. penult. de praescript. Dominus Praeses. in Delibat. ex lib. 1. Pandectar. 1. 13. et fol. 43. Hincque mortuo Principe, talia, ut a successore confirmentur, peti solet, superioritatisque signum et tessera habetur, ca confirmare. Graeveus practic. concl. lib. 2. concl. 1. in princip. Knichen. de iure territorii. c. 3. n. 208. Quamvis etiam Privilegia immutabilia, maioris auctoritatis ergo, soleant confirmari. Rosenth. de feud. c. 6. concl. 68. n. 1. et Burc. Enenckel. de privileg. lib. 3. c. 20. num. 5. et 11.

CAPUT II. DE DISPENSATIONE.

1.

LEgum ferendarum, abrogandarum, derogandatum, inte~rpretandarumque potestati, innititur quoque ius dispensandi. Sumiturque hic [Orig: hîc] dispen sare pro gratiam alicui facere: licet minus Latine, ut Zasius ex Budaeo notat. in l. princeps. n. 2. de legibus. Definiturque hoc in significaru dispensatio, Regale lus. que lege in genere, eiusque vigore, et ratione manente; ipsiusmet in levioribus, aut in iis, quae non per se, sed ob prohibitionem tantum mala sunt, in particulari casu, certisque personis, ex iusta sufficientique caufa, fit relaxatio. Sicque a Privilegiorum concessione, legumque declaratione seu interpretatione, separatur. Covarruv. 4. Decretal. p. 2. c. 6. § 9. n. 2. etc. Competit autem dispensandi potestas in legibus solum positivis. Ac etiam in iis, iustam et legitimam causam requirunt Iuris-Consulti. Adeo ut concedens aeque ac impetrans dispensationem absque rationabili causa, non solum peccare videatur: sed et iis, qui interesse habent, competit contra illius impetrationem, exceptio sub et obreptionis. arg. l. relegati. ff. de poenis. Camm. disp. de Maiest. 4. th. 65.

2. Sunt porro casus dispensationis varii, inter eosque occurrit primum, legitimatio naturalium et spuriorum, quae vulgo Regalibus maiorib. annumeratur. Novell. 74. c. 2. et Novell. 89. c. 9. Rosenth. t. 5. concl. 2. n. 5. Sixtin. c. 2. n. 20. lib. 1. Tusch. lit. L. concl. 218. Unde Ducibus, Marchionibus, etc, non competere videtur. Bocer. c. 2. n. 112. ut nec Camerae Imperiali. Camm. 4. disp. th. 48. Sixtin. 1. de Regalib. c. 4. n. 107. Quamvis autem si pater iam naturales et legitimos liberos habeat, legitimatio non valere censeatur, attamen et hoc in casu aliud diserte in Instrumento legitimationis caveri potest. Gail. 2. obs. 142. n. 3. 7. et 9. Tapia. adrubr. d. Const. Princ. c. 5. n. 44. etc. Et legitimatio nec quoad Ius succedendi retractatur, si patri filii legitimi alii ex post facto agnascantur. Bocer. c. 2. n. 70. et seqq. Non item hic necessarius est agnatorum, cognatorumve consensus, ut contra Forster docet Bocer. d. loc. n. 87. ita tamen, ut hoc in casu (illo nempe consensu deficiente) legitimati non consentientibus haud succedant. Valent. Forster. de Success. lib. 6. c. 37. n. 36. idque arg. l. 9. in princip. C. de natur alib. liberis et Novell. 89. c. 4. quamvis dissentiant Bocer. d. c. 2. n. 93. et Einsidel. de Reg. c. 2. n. 95. Legitimatos porro non excludere flias legitimas, per statutum a successione alias remotas, nisi diserte hoc volucrit Imp. et causa aliqua probabilis adsit, recte censent. Gail. 2. obs. 140. Dn. Fachin. lib. 6. c. 1. frustra dissentiente Einsidel. c. 2. n. 83. et adhuc minus legitimatio in feudo antiquo, praeiudicat agnatis. Einsidel. d. loc. n. 103. etc. Hart. Pistor. part. 2. lib. 2. q. 40. n. 6.

3. Potest autem Imperator legitimare liberos Imperii alieni, sed si in suo territorio sen Imperio exsistant, et tunc etiam extra territorium illa legitimatio valet: At quoad bona alibi sita, vix est, ut ea legitimatio acceptetur, quia sceptra non sunt confundenda. Resenth. de feud. c. 7. concl. 19. n. 10. Arnisaeus de Iure Maiestat.2. cap. 3. sub n. 17. Et pariter non id permitteretur Imperatori, si in alieno territorio constitutus, talem actum exercere vellet. Vid. Bocer. c. 2. n. 102. Arnisae. de Maiest. 2. c. 2. n. 8. Porro quoad legitimandi potestatem, non est differentia facienda inter naturales ex concubina [Orig: concubinâ] progenitos, et spurios seu ex stupro vel vaga Venere natos: ut contra Bocer. bene probat Einsidel. c. 2. n. 75. et seq. At qui exillicito matrimonio, incestu puta, vel adulterio sunt procreati, eorum legitimatio non est proprie talis, sed potius dispensatio quaedam. Novell. 74. c. ult. et Novell. 89. c. ult. Forster. de success. lib. 6. c. 36. n. 16. Dn. Preses in Delibat. ex lib. 1. ff. q. 13. fol. 115. dissentit Fachinae 3. controv. c. 57. Concedit insuper Imp. non raro legitimandi potestatem iis, qui Palatii Comites indigitantur: corum tameu potestas, ad Principum,


page 24, image: s1040

Comitum. et Baronum liberos se non extendit. Sixtin. 1. c. 4. n. 114. v. Michael. Nizol. alleg. 1.

4. Succedat Legitimationi lus famae restisuendi, idque maioribus quoque Regalibus vulgo associatur. l. 1. §. 10. de pestulande. l. 23. §. 1. de nuptiis. l. 4 in fin. de poenis. l. 1. C. de sent. passis. Bocer. caep. 2. n. 13. et 15. Sixtin. c. 2. n. 21. lib. 1. Arnisaeus. 2. de Mitest. c. 3. n. 15. Hetg. part. 2. q. 22. Sicque inferior Princeps, famae restituens, etiam subditum suum, nihil agit: cum restitutio illa, tantum vires obtineat in Principis eiusmodi ditione. bocer. d. n. 115. Peregren. de Iur. fisc. 1. tit de iis, qui iura fiscal. habeant. n. 54. facit Recessus Imperig August. de ann. 1526. §. Vnd wie wol. Nec tamen Imp. alterius Status subditos, famae restituendo, eos Dominis suis invitis obtrudere potest. Bocer. de Iurtsd. c. 8. n. 80. Georg. Everhard. cons. 9. n. 18. et 29. lib. 1. Dominus Praeses in Delibat. ex lib. 1. ff. d. q. 13. f. 62. Per hancque restitutionem, macula adimitur prior, quasi nulla inhonesta vita praecessisset Cassiodor. 3. variar. epist. 64. l. Imperialem C. de nuptiis l. 1. C. de sent. passis. d. l. 1. §. deinde. ff. de postulando. Hincque deinceps testimonium ferre et officiis publicis praeesse potest. c. testimonium. extra de testib. canon. si testes. 4. caus. 4. q. 8. Freher. de existimation. lib. 3. c. 30. n. 11.

5. Dispensatio itidem est, cum alicui datur venia aetatis, quam quoque Regalibus maiorib. attribuere solent. tot. tit. C. de his qui ven. etat. l. 3. in princip. de minorib. l. 5. C. de temp. in integr. restitut. Harmenopelus. 1. tit. 12. §. solus Princeps. Boter. hic [Orig: hîc] cap. 2. n. 131. Arnis. 2. de Maiest. c. 3. n. 15. Quamvis autem Leo Imp. Novella. 28. veniam illam a quovis loci ordinario impetrari posse autumet, hanc tamen concessionem adhuc de reservatis esse, censet. Sixtin. 1. c. 2. nu. 22. adeo ut nec Camera Imperialis Ius hocce sibi vindicare queat Bocer. 2. n. 133. Thom. Michael. de Iurisd. th. 32. in sin. Illud tamen intelligo de Principib. alii sque Magnatib. si qui eorum hancce veniam impetrare velint. Imperii autem Status, suis quoque subditis eam largire solent. Würtemb. zandtr. part. 4. tit. 27. Quibusdam item Comitibus Palatinis, eam potestatem concedit Imperator. Et requiritur hic [Orig: hîc] de iure Civili certa aetas, habilitas item Personae singularis. l. 2. C. de bis qui ven. atat. Et tales tunc in bonorum suorum administratione, pro maioribus habentur. l. 10. C. de appellat. l. ult. C. si ne aior factus. Nec si sint laesi, gaudent beneficio restitutionis. Cassiodor. 7. variar. epistola 4. l. 1. C. de his qui veniam aetat. l. 3. in princ. de minerib. Res tamen suas immobiles neque alienare, neque hypotheca [Orig: hypothecâ] onerare possunt. l. penult. C. de his qui ven. aetat. l. ult. C. si maior factus. Simoncel. lib. 3. tit. 8. n. 24. Nisi princeps alienationem etiam permiserit nominatim. Si autem ad versus ipsam veniae impetrationem, restitui velit minor, eum suo modo audiendum puto, Dn. Praeses in Delibat. fol. 79.

6. Princeps, impuberem ad testandum habilem, ut faciat, indignum esse videtur, urg. l. ult. C. de testane. mtlit. l. more. §. fin. de acqutr. hered. Intellectus enim defectus, nulla dispensa tione tolli potest. Bl. in l. Barbarius ff. de offic. praetor. Possunt tamen in pubertati proximo, tale, circum stantiae concurrere, ut aliud dicendum videatur. Angel. in d. l. fin. C. d. testam. milit. lasin l. rescripta. 7. C. de precib. Imp. offerend. Porro pertinet huc [Orig: hûc] potestas absolvendi quempiam â iuramento ad effectum agendi, Einem sein gegebne Vrphed gegen dem Herrn, so jhne also verurphedet hat, zu relariren, damit er sich gegen selbigem Rechtens gebrauchen moge. Bocer. c. d. 2. de regal. n. 135. Einsidel de Regal. c. 2. n. 252. Dn. Praeses in Delibat. fol. 87. et seq. Ac quoque haecce relaxatio, aliis etiam in casibus concedi selet. l. fin. in pr. ff. ad municip. l. ult. ff. de re militart. l. penult. C. de transact. Novell. 51. in praefat. Cammergerichts Ordn. part. 2. ar. 24. Fachin. 3. controvers. 13. Sicque Carolus V. Imp. usus est hac [Orig: hâc] potestate, cum Mauricium et Ioachimum Septem viros, a fide, Hassiae Principi de eo liberando, data [Orig: datâ] , absolveret, obligationisque nexu folutos pronuntiaret. Thuan. lib. 6. circ. fin. At hoc in casu proprie loquendo, potius quis declaratur absolutus, quam ut absolvatur. Setser. de iuram lib. 2. c. 6. n. 3. et seqq. Estque absolutio haec, re adhuc integra, et anrequam periurium committatur, petenda. Carol. de Crassis. tr. de Except. exccpt. 12. n. 30. Nec item impetrari potest, nisi parte adversa [Orig: adversâ] prius audita. Cam~ergerichts Ordn. d. loc. Dn. Praeses. f. 92. in Delibat.

7. Pertinet quoque huc, Ius inducias meratorias (quas Germanice Anstandr Brieff, oder Quin quennel, Gallice lettres de respit, vocant) tribuendi: ad eum scil. effectum, ut intra tempus indultum, debitores a creditoribus nequeant molestari, unde Saxones hosce vocare solent, Eisern werden. l. 2. C. deprecib. Imp. ofrerend. Wehner. verb. Anstandts Brteff, Einsidel. c. 2. n 291. et seqq. Haeque induciae aliter non conceduntur, nisi ob causam grayem, cum videlicet mercator aliquis, non luxu, aut oscitantia, aut quovis facto suo, spontaneae sibi paupertatis auctor est: sed cum infortunio aliquo, facultatibus ita labitur, ut non possit fidem iner. catoris servare. Reform. polit. August. de Anno 1548. tit. von verdorbnen Kanffleüthen. et Francof. de Anno 1577. tit. 23. Hacque de re videri potest tr. srngnlaris et absolutus Guilielmi Antonii, nuper vulgatus.


page 25, image: s1041

CAPUT III. DE POTESTATE PeGALI CIRCA IUDICIALIA.

1.

IMPERATOR, aliusve Maiestatem habens, sum~us est Iudex: indeque ille iudicat omnes, a nemineque iudicatur. Haecque ei competens Iurisdictio summa, merito Regalibus, supremae que eminentiae asseri debet, ut contra Bocerum satis probat. Einsidel. cap. 2. numer. 311. et seqq. Et huius ergo vigore, in propria [Orig: propriâ] iudicare potest causa. l. 3. de his, qui in testam. delentur. 41. de heredib. instituend. §. fin. in fin. Instis. de vulg. substitut. Dn. Praeses dissert. de iurib. Maeiest. cap. 5. numer. 10. Ut et si de aliis cognoscit, summarie ac de piano, absque figura Iudieii, sublatisque omnibus sollemnitatibus Iuris positivi, procedere potest. l. apud quem. ff. de in anumiss. Maranta in process. Iudiciar. distenct. 9. num. 3. et 8. Rodolphin. de Ducibus Italiae, num. 216.

Maiestas item de maximis tractat causis, quarum cognitio aliis inhibetur. Sicque in Imperio Roman. solus Imp. cognoscit et pronuntiat de feudis Imperii Maioribus in Petitorio Iudicio controversis. c. unic. tit. apud quem vel quos controu. feud. Cammergerichts Ordnung. part. 2. tit. 7. Gail. 1. obs. 29. num. 3. et seqq. Ut et de proseriptione Principum Imperii, Camm rgerichts Ordnung. part. 2. tit. 18. Heig. part. 1. q. 9. num. 42. et 52. Regner. Sixtin. lib. 1. eap. 4. num. 8. ubi Ius, generalis BAnni infligendi, etiam generaliter Regalibus adscribit: post Gatlium 1. de pace publ. 6. num. 9. et seq. c. 11. num. 3. et lib. 2. c. 1. num. 27. ac tract. de arrestis Imperig. c. 10. num. 18. Hucque pariter referunt nonnulli, cognitionem de crimine Matiestatis. Sixtin. 1. c. 2. num. 18. Franciscus Vivius. lib. 2. decis. 208. num. 2 qui adeo hancce potestatem effert, ut eam nec generali regalium concessione existimet transire. Id quod tamen certa et stabili ratione destitui videtur. l. 7. §. 3. ff. l. 4. C. adl. Iul. Maiest. Bocer. de Regalib. c. 2. ult. et decrim. Maiest. c. ult. n. 2. cum seqq.

2. His adpono summum Imperium, et Iurisdictionem sine provocatione: seu quod a Maiestatis sententia nemo adpellare potest. l. 1. inpr. a quib. appell. non lic. Bocer. 2. nu. 242. Sicque qui a Caesare male informato, ad eundem melius informandum, hactenus appellarunt [Orig: appellârunt] ; non spem victoriae, sed animum eludendi adversarios habuisse videntur. Late Einsidel. c. 2. num. 55. et multis seqq. Vicissim autem ad Maiestatem ab omnibus provocare licet. l. 45. de cond. et demonst. Quod sane ius adeo competit eidem, ut illud a se non possit alienare. Arnisae. de Maiest. lib. 2. cap. 4. num. 3. et seqq. Clapmar. de Arcan. c. 29. Bocer, c. 2. num. 243. Hacque ratione, in co fonte, unde promanarunt [Orig: promanârunt] , per appellationem reversae Iurisdictiones cursum suum sistunt. Bodin. de Repub. cap. 10. Quamvis autem Regale ipsum, quo de hic [Orig: hîc] sermo est, aliis nequeat concedere Imperator, Privilegium tamen de non appellando, cuidam inferiori tribuere non prohibetur. l. 1. §. 2. et 4. ff. a qutb. appellarenon licet. l. 37. C. de appellat. Eodemque modo, appellatio ab Electoribus vetatur. Aur. Bull. Carol. IV. tit. 11. Constatque sat frequentia esse, concessa ab Imperatoribus de non appellando, privilegia. Quae quidem nonnumquam solent esle limitata, seu ad certam pecuniae summam restricta. vid. Sympborem. tom. ultim. per totu. Ac talia privilegia, solus largitur Imperator: indeque ius delegandi causam, cum clausula [Orig: clausulâ] , appellatione remota [Orig: remotâ] , Regalibus Maiestatis annumetatur. l. 1. §. interdum ff. a quibus appellare non licet. Matth. de Afflictis. ad tit. quae sint regalie. n. 87. Stxitn. lib. 1. cap. 2. numer. 15. et seqq. Tunc autem cum appellatio est remota, superest nihilominus remedium Supplicationis: quae et retractatio, seu querela recursus vocltatur. Authent. quae supplicatio. C. de precibus Imperator. offerend. l. un. C. de sentent. preaefect. praetor. l. ult. §. 5. C. de timporib. appellat. novell. 119. cap. 5. Arnisae. tib. 2. de Matest. cap. 4. numer. 7. et seqq. Cui in terris Imperii Revisiones: Cammergerichts Ordnung. part. 3. tit. 53. et in Saxonia, reme dium der Leütterung, et der Oberteürterung. Novell. Etector. August. part. 1. constit. 19. est affine.


page 26, image: s1042

CAPUT IV. DE POTESTATE MAIESTATIS CIRCA POENAS.

1.

MAiestatis vim in eo consistere dixi, alios quod iudicet omnes, idque intelligendum est tam in Cinilibus, quam criminalibus causis. Unde Ius poenae statuendae, seu vitae et necis, ad Maiestatem spectat. (a) Dominus Praeses de Iuribus Maiest. c. 5. in Princip. Clapmar. lib. 1. cap. 17. Quo et intuitu Imperium merum, Regale esse asseri solet. rosenth. de feud. cap. 5. conclus. 11. Vulteius de feud. lib. 1. cap. num. 7. Peregrin. de iure fisci. lib. 1. in princip. num. 10. Bocerus autem in tr. de Regal. cap. 1. num. 25. dissentiens. loquitur de Imperio aliis concesso: quod tamen quatenus superioritati, der Landts Fürstlichen Obrigkeit inhaeret, multo plenius est, quam quod vulgares magistratus habent; ideoque Regale, seu ius tale vocari potest, quod â solo proficiscitur Imperatore. Et hinc Princeps cuique delicto non poenam solum propriam praefinire, sed etiam praeter poenam statutam, severius in aliquos ob exemplum vindicare. l. 29. C. de nuptiis. l. 20. C. de poenis. Quandoque etiam delinquentem, a se certissime cognitum, sine citatione et aliis similibus damnare, ac ab exsecutione incipere potest. Morla in Empor. tit. 2. q. 2. Euidentia enim facti, non indiget clamore accusationis, ut ait gloss. in Clementin. pastoralis. de re Iudicat. At qui Maiestati ab exsecutione in cipere permittunt, haud excludunt cognitionem, sed tantum processum manifestum, si is sine periculo nequeat adhiberi. Aerodius rer iudicatar. tit. 2. lib. 7. c. 29. et merito tyrannicum reputatur, quod Tiberius Asinium Gallum, eodem die, quo suus conviva erat, et amice cum eo compotabat, absentem in Senatu damnari fecit. Dion. lib. 58.

(a) Et quidem eiusmodi ius duplici iure ad Maiestatem spectat, (1.) namque ratione originis: omnes namque alii id a Caesare habent. (2.) ratione dignitatis et absolntae potestatis.

2. Et ita veniam criminis dare, et damnaetos vitae restituere, in serie maiorum Regalium est collocandum. l. 45. §. 1. ff. dere iudicat. l. 1. in fin. ff. de quaest. l. 4. in fine. l. 9. §. 11. l. 27. §. si tamen. l. 31. ff. de poenis. l. 7. C. de precib. Imp. offerend. l. 10. et toto tit. C. de sententiam passis. Einsidel. c. 2. num. 66. etc. Camman. disp. 4. th. 68. et seq Eaque videtur fuisse ratio; quod Carolus V. Senatui Mediolanensi, sudlimem aliquando potestatem, ac regiae proximam concedens, hoc Ius remittendi poenas, speciali sibi exceptione reservavit. Bodin. de Republ. lib. l. c. 8. num. 81. et c. 10. num. 164. Hincque Magistratus proprie ita dicti, sceleratis a se damnatis, supplicia remittere non possunt, (b) nec in iudicando legibus clementiores esse debent. Novell. 82. cap. 10. Camman. disp. 4. th. 90. et th. 72. qui addit, remissiones poenarum, (quas aggratiationem reorum, et vulgo Begnadigung vocant) totales et partialcs, ad merum Imperium perperam referri. Sed nec ipse, qui statui praeest, cuiusuis generis scelera condonare quibusuis delinquentibus debet. arg. l. 14. C. de poenis. l. 3. C. de cpiscopali audientia. Camerar. 1. cent. e. ult. (c) Imprimis autem crimina hic [Orig: hîc] excipiuntur, quae Divinam laedunt Maiestarem, aut Iure Divino certam constitutam poenam habent, quale homicidium plane voluntarium esse reputatur. Camman. d. disp. 4. th. 73. et seqq. Einsidel. d. loc. num. 67. fel. 195. Arnisae. lib. 2. de Maiest. c. 3. num. 6.

(b) Magistratus inferior potest poenam temperare ex causa legibus prodita, quemadmodum Tiraquellus eiusmodi causas numero centum refert; sed Maiestas potest poenam remittere etiam contra leges, vel ex mera gratia, vel ex alia causa secundum leges scriptas non sufficienti, v. g. ex mera gratia, remittit in poenis iuris positivi, vel ex causa non sufficienti potest etiam remittere poenam homicidii.

3. Sique deportatus aut Bannitus restituatur, quis restitutionis huius sit effectus? ex variis restituendi modis diiudicari debet: ut recte monet Bocer. cap. 2. num. 116. et seq. Gratia tamen restitutoria, non prodest quoad bona, ante restitutionem a fisco alienata. l. 2. C. de quadrienn. praeseript. l. 24. §. Scavola. ff. de mineribus. Sicut nec fructus, quos ex bonis publioatis perceptos, Fiscus in rem suam vertit, restitutione comprehenduntur. Novell. 115. cap. 2. §. 14. Camman. d. loc. th. 91.


page 27, image: s1043

(c) Qui merum Imperium habuit, quale fuit apud Magistratus Roman. non potuit facere gratiam; ergo aggratiatio pertinet ad Maiestarem vel ad rerritorialem Iurisdictionem.

CAPUT V. QUID MAIESTAS POSSIT CIRCA PRAEMIA ET HONORES.

1.

SIcut poenarum ingens necessitas, ita etiam magnum ad Reip. salutem incrementum est; si virtus sine praemiis non reli quatur. Neque minus Reip interest, virtutum et bene meritorum exempla, praemiorum invitatione accendi, quam improbos poenarum fornidine prohiberi, ut recte contra Bodinum 5. de Rep. 4. sentit Kirchen. disp. 19. th. 1. lit. a. Hincque Regalibus maioribus ap ponitur e tiam potestas conferendi titulum Ducis, (d) Marthionis, Comitis, Baronis, etc. tit. de feud. Marchtae. et tit. quis dicatur Dux. in usib. feud. Rosenth. de feud. c. 5. concl. 2. Sixtin 1. de Regalib. c. 2. n. 113. et seqq. Camman. disp. 4. th. 23. et seq. Austriae tamen Archiducibus, (e) hoc regale peculariter est concessum: ita quidem, ut non nobiles solum, sed et Comites ac Barones recte creare possint: Sixtin. 1. de Regalib. c. 4. num. 34. et 64. ac seqq. cap. item 5. nu. 127. Cluten. in syllog. th. 25. ubi Privilegium citat ex Cosmographia [Orig: Cosmographiâ] Munsteri; praeter quos, nulli alii ex Imperii Principibus, sed soli Imperarori haec potestas competere competitur: a cuius etiam Maiestate velut perenni fonte, omnes dignitates ut rivuli profluere dicuntur. Sacrilegii. 5. C. de divers. rescript. Gail. 1. obs. 30. nu. 21. Huc item pertinet, creatio Comitum Palatinorum, abusive ita dictorum; Sixtin. l. 1. c. 4. num. 103. eorumque magnum in Germania numerum esse asserit. d. c. 4. n. 103. et 115.

(d) Loquimur hic de solo titulo et nonore, quando Impp. confertalicui titulum sine territorio, puta si ex Comite aut Barone faciat Ducem vel Principem, exemplum habemus in Duce Fridlandiae, Principe Hohenzolleren, Eggenberg, Liechtenstain, etc. ubi eorum ditiones copulatae; et Ducis titulus eis datus fuit. Sic Comes Wurtemb. Comes Sabaudiae, Comes Geldriae facti fuerunt Duces. Si enim tertitorium simul conferatur, wann man einen mit einem Fahnen Lehen investirt, de eo agetur cap. seq.

(e) Archiduees Austriae praealiis sunt privilegiati, qui in territoriis suis, secundum Zasium, fere sunt Reges.

2. Et tales item honores (ab Imperatore, sc. vel iis, qui Maiestatem habent, solum distributi) merito quoque habentur Ordines Equitum. (f) qui variis in Regionibus varii inveniuntur Camman. 5. th. O. Nolden de statu Nobilium. c. 6. num. 23. et seqq. Et imprimis etiam huc [Orig: hûc] pertinet Ius nobilitandi: quippe cum solus Impp. nobilitare homines possit, et in eius arbitrio positum sit, quod nobiles reddere velit. l. un. C. de his qui a Principe vacationem acceperunt. lib. 10. l. pen. in pr. et §. 1. ff. de Decuriontb. et ostendit lare Tiraq. in tract. de noqilitate. cap. 6. ut et Carol. Tapta ad Rubr. Pandectar. de Constit. Princip. c. 4. num. 112. et seqq. Arnisaeus 2. de Maiestate c. 3. num. 17. Notden. de statu Nobil. cap. 6. Et inde Plin. in Paneg. ait Caesaris esse, ut nobiles noseruet et essiciat: Id quod Regi Persarum quoque tribuitur, in lib. Hester. cap. 6. quando seribitur: Hic honorabitur, quemcumque voluerit Rex honorare. Ne autem dignitas, indignitate afficiatur, in conferenda nobilitate, spectanda est virtus aliqua militatis, vel togata. Einsidet. c. 2. num. 136. Tuncque ita nobilitatus; vere iura consequitur nobilitatis. Einsidel. de loc. nu. 137. An vero Imp. aliquem ad eum usque effectum nobilitare possit, ut ad ludos equestres, ac et ad Collegia Canonicorum, auff die hohe Stifft, (g) admittatur? maiorem dubitationem habet? de qua videbimus in discursu: addaturque Camman., disp. 4. th. 31. et 42. Einsidel. d. loc. num. 138.

(f) Die Ritterliche Orden, wann man einen zum Ritter schlägt. Equestris autem dignitas differt a nobilitate: ea enim est tantum temporatia, haec vero ad heredes transitoria.

(g) Ad ludos equestres illos adrmitti, qui expresse ite nobilitantur, ut hoc ius habenant, probabile est: quia est tantum honor quidam Civilis, circa quem Imp pro Iubitu dispensare potest, sed ad Canonicorum Collegia putarem; Imperatori id non competere: ratio differentiae est, quia esset contra fundatorum intentionem, et ita contra ius Contractus, qualem contractum Imp. irritare nequit, etc.

3. Porro Pater qui adeptus est nobilitatem, filium quoque nobilem habet, qui iam tum erat natus. l. 5. ff. de Senatorib. Bocer. c. 2. num. 9. et maltis seqq. Tiraquell. de iur. primogenitur. quaest. 40. Doctorem autem Iuris, veram, sed temporariam tamen, habere nobilitatem, magis est ut dicamus, vel invito Einsidelio. c. 2. num. 140. et seq. arg. Ordinationis Politicae. tit. 12. reform. Polit. Augustae de anno 1530. et 48 tit. von Doctorn. Nolden. de statn Nobil. cap. 5.


page 28, image: s1044

num, 119. et seqq. Et omnia argumenta contraria Einsidelii probant tantum id, quod Dd. non habeant hereditariam nobilitatem, quod et nos concedimus.

4. Huc refero Ius creandi Doctores, Licentiatos et Magistros: Bocer. c. 2. num. 246. Bornit. de Matest. c. 20. Stxtin. 1. c. 2. num. 27. et seqq. quod et Comitibus quoque Palatinis, dari solet. Sixtin. d. c. 2. num. 31. Tales autem ab Imperatore vel Palatinis Comitibus creati Doctores, (h) Bullati vulgo dicuntur, de iisque quaeri solet an parilibus gaudere debeant Privilegiis, cum iis, qui sunt in Academia promoti? quod affirmat Einsidel. c. 2. num. 192. et multis probat Limnaeus, de Iure Publico lib. 8. cap. 8. num. 13. et seqq. Camman. disp. 3. th. 53. Sed si statuto, Doctor promotus requiratur, aut Licentiatus (ut in Camer. Imperiali, ad dignitatem Assessoratus) vix tales admittentur. Cammerger. Ordnung. part. 1. tit. 18. Ampliss. Dominus Otto Melander. in Commentar. ad process. Cameral. supplicat. 45. fol. 16. Middendorpius de Academiis lib. 1. cap. 13. fol. 29. ubi in hunc sensum refert Bullam Pii V. Pontif. Max. Dominus Praeses dissert. de Iur Academ. c. 4. num. 5. quia statuta interpretanda sunt ita prout verba sonant. Quin et Baccalaureatum, dignitatem esse ait, et ad Regalia refert Limnaeus. d. c. 8. Concedit itidem Imperator, ab eoque ereati Comites Palatini, Poeticam Laurum. Ferrar. Montan. de feud. lib. 5. c. 7. versic. Regalia, Sictin. d. c. 2. num. 31. aiuntque primam Lauream Poeticam, inter Germanos, Conrado Celti, Maximiliani I. Imp. beneficio contigisse. Quibus et addimus potestatem creandi Tabelliones, sive Notarios. Bocer. c. 2. nu. 161. Einsidel. cap. 2. num. 204. Talesque non a Caesare vel Comite Palatino, sed tantum a Statu Im perii auctoritatem obtinentes, non possunt consicere testamenta, quae valeant extra territorium illius.

(h) Propterea aequiparandi sunt: quia eorum dignitas ex eodem fonte procedit: utpote quia et Academiae aeque ac Palatini, ex auctoritate summi Impp. Doctores faciunt, non iure proprio. Debent autem Bullati etiam examinari, hoc ni fiat, valde erratur.

CAPUT VI. DE MAGISTRATVUM CONSTITUTIONE REGALI.

1.

REgalibus Maiestatis, Merito quoque apponitur, potestas creandi Magistratus, (a) ad Iustitiam expediendam. per text. in tit. 53. §. homicidium, vers. Iudices, et tit. 56. lib. 2. qua sini Regalia. l. unica. ff. ad Iulisam ambitus. l. 57. in fim. de re Iudicat. l. ult. in Princ. C. ad l. Iuliam repetundarum. Einsidel. lib. 2. num. 195. Clapmar. lib. 1. cap. 14. Camman. disp. 6. th. 58. et seqq. ut th. 61. et seqq. Quantum enim est, Ius in Civitate esse, nisi sint, qui iura regere possint, ut in quit Pomponius. IC. in l. 2. §. 13. ff. de Orig. Iur. aut cui bono foret, regale illud, quod in legum constitutione occupatur, atque leges ipsae, nisi esssent, qui Iura ex his, subditis salubriter distribuerent? Haberque Potestas Magistratibus concessa, radicem in Maiesate, in qua [Orig: quâ] ea summa et proprie exsistit. Indeque illa in se continet omnium Magistratuum Iurisdictiones, vid. Arnisae. 2. de Maiest. c. 4. num. 29. et seqq. Inferiores attamen Principes, pro Iurisd. sibi concessa [Orig: concessâ] , Magistrarus constituere possunt. (b) Non tamen exinde recte Bodinus concludit, lib. 1. de Rep. c. 10. num. 150. Regale non esse, Magistratum creationem: ut bene probat Einsidel. 2. num. 261. et seq. Nam et tunc illi Magistratus, permittente imperatore constituuntur, eiusque consensu tacito, vel expresso. Et quamvis in cap. unico, quae sint regaliae, non exprimantur, nisi Magistratus ad Iustitiam: his tamen merito etiam vicarii, locorum defensores, et similes alii accensentur: ut recte censet Arnisaeus. 2. de Maiest. cap. 4. sub num. 11.

(a) Lex est Magistratus mutus, Magistratus autem est lex loquens et viva, quarum anima est Maiestas, et ita ex eodem fonte procedunt.

(b) Quemadmorum inferiores Principes Statuta condere possunt pro modo suae Iurisdictionis; ita etiam ex secundaria concessione Magistratus creare queunt.

2. Cumque Principes Germaniae (c) quamvis maiorem poten tiam habere comperiantur, quam olim Praesides alii que officiales romani) nihilominus tamen Magistratus perpetui exsistant: Arnisaeus 2. de Matest. c. 4. num. 15. Inde quoque beheficia, seu Feuda Regalia, quae nostrates Fahn: vnd Scepter Lehn appellant, a solo dependent et conceduntur Imperatore. tit. 34. lib. 2. feudor. Carol. IV. Aur. Bull. tit. von Rechten deß Pfalzgraffen. Regimen Wormat. de Anno 1521. §. vnd behalten vns bevor. Bocer. cap. 2. num. 59. et seq. Einsidel. 2. num. 19. et seqq. Et sic Rudolphus primus Comes Habspurgensis, cum Austria suo tempore, legitimo destitueretur herede; eam Imperio vindicans, filio Alberto concessit. Unde et Ducum Austriae origo. Et ita eadem ratione, huc pertinens Regale est, ius constitucendi Imperii Praetorium summum: quale


page 29, image: s1045

est Iudicium Aulicum, der Reichs Hoff Raht: Camera Imperialis et Dycasterium Rotwilense. Daviel Otto in discurs de sur. public. cap. 19. num. 9.

(c) Principes dum ipsis conceduntur feuda Ducatus, Comitatus, Baronatus, etc. quae nempe Regalium dignitatem in se habent, eo ipso consituuntur Magistratus quasi et Locorum tenenes Imperatoris in illo territorio. Dyeasteria quoque seu Imperii Praetoria illa sunt loco Magistratus.

CAPUT VII. DE VARIIS REGALIBUS, REIP. CONSTITUTIONEM CONCERNENTIBUS.

1.

HUc refero curam et Ius Comitorum, Reichstag außschreiben. Eorum enim in dicendorum potestas, soli Maiestati competere videtur; nihilque magis eidem est adversum, quam si subditis liceat conventus agere, absque Prin cipis nutu, et de summa [Orig: summâ] rerum deliberare. Einsidel. cap. 2. n. 300. Camman. 6. th. 8. et seq. Arnisaeus. 2. de Matest. c. 4. num. 16. et seq. ubi scribit. tum demum Comitorpm convocationem, ad Maiestatem pertinere, quando ita uni conmpetit, ut nefas sit reliquis, eo non indicente, consilii capiendi grati1a convenire: idque exemplis illustrat Quamvis autem in Imperio Romano, Electorum quoque consensus, hac in re necessarius sit: Stxtiin. 1. cap. 4. nu. 29. ut quouque verba liquot Recessuum Imperii hoc important. Exinde tamen Bodin. 1. de. Rep. 9. num. 122. sat inique Imperatori nostro adimit Maiestatem: cum et olim Iulius Caesar, ius honcce diviserit cum populo; et postea Tiberius exclusa [Orig: exclusâ] plebe, illud cum Senatu vere communicarit. Camman. d. loc. th. 84. Huicque fere compar est illud. et quod inter Regalia Maiora etiam refertur; potestas Collegiorum permittendorum. toto. tit. ff. de Collegiis et corporib. Matthias St ephani de Iurisd. lib. 2. part. 2. c. 6. num. 58. Ioachim. Stepham de Iurisd. 1. cap. 8. num. 38. et lib. 4. cap. 6. num. 1. Eaque cum regulariter illicita sint, sola [Orig: solâ] Principis auctoritate conceduntur. Camman. 2. th. 37. et seq.

2. Et tale etiam Maiestatis Ius est, potestas expressa [Orig: expressâ] vel tacita [Orig: tacitâ] voluntate tribuendi sus Civitatis. l. unic. ubi Cuiac. C. de metropoli Beryti. lib. 11. Constitut. de pace Constant. §. volumus. Bocer. 2. nu. 231. Einsidel. 2. num. 206. et seq. Ita quidem, ut Civitas inferioris instituta auctoritate, nec Privilegiis, nec no mine Civitatis digna videatur. c. fignificasti. §. praeterea. extr. de verbor. significat. Sicque hodie, ad Constitutionem Civitatis non requiritur, ut Episcopus ibi exsistat. Einsidel. 2. num. 208. et seqq. Pariter autem Ius adimendi, vel recipiendi Iudaeos, ad Regalia redigi solet. Retchs Abschid, de Anno 48. tit. von Juden vnd ihrem Wucher. Polycey Ordn. de Anno 77. tit. 20. Sixtin. lib. 1. c. 5. num. 16 Einsidel. 2. num. 283. Et hinc in aur. Buli. Caroli IV. tit. von Gold, Silber, vnd anderen Erz: hocce Regale, Regi Bohemiae, alii seque Electoribus conceditur, ex gratia [Orig: gratiâ] speciali.

3. Legationis etiam Ius, (a) ad Reip. constitutionem spectat: subditis ideoque Legatos mittere, et recipere non licet. Clapmar. lib. 1. cap. 18. Arnisae. lic. 2. de Maiest. c. 5. num. 16. Quippe cum Legati sint, dicente Cicerone, in Vatin. ad fin. nuntii Pacis et Belli, Curatores, Interpretes, Bellici Consilii Auctores, etc. nequeunt ideo legati ab alio, nisi qui harum omnium rerum potestatem habet, quique de his mandata dare potest. Electionem vero fieri a Senatu, aut Cancellaria, nihil prohibet; modo mandata accipiant a Maiestate. Hincque qui seditiosis mittuntur, ut de postulatis ac eorum desideriis referrent, non tam Legati, quam Nuntii appellantur.

(a) Legatus est quando superior aliquem ad superiorem mittit, rex ad Regem. etc. Commissarius est, quando suerior ad inferiorem subditum suum mittit. Quando autem inferior ad superiorem mittit, vocantur Missi ii Abgesandte. Quando quis mittit Legatum, qui mittere non potest, ut sunt rebelles vel quibus Maiestas controvertitur, id est, qui Maiestatem sibi asserunt; quae tamen controvertitur, ii mittunt Agentes id est Nuntios.

Germaniae Principes affectant Ius mittendi Legatos, quod sibi ex Privilegio praetendunt; sed tamen si hoc verum est, et tale Ius iis competit, intelligendum est sine praeiudicio Imperii et Imperatoris, nec ad hostes Imperii se extendit.

Item si Legatiad ipsos mittantur, et in praeiudicium Imperatoris aliquid tractent, tunc ea Imperatori, Principes, vigore Iuramenti fidelitatis praestiti, denuntiare debent.

4. Sic et potestatem foedera, cum peregrinis, pro tuenda [Orig: tuendâ] Republ. pangendi, Regalibus et quidem maioribus, Rei publ. Constitutionem attinentibus, annumerare solent. arg. Nou. 105. in pr. Clappmar. 1. cap. 20. Sixtinus. 2. cap. 1. num. 29. Waremundus ab Erenberg. 1. de foeder. 1. num. 40. et 42. et c. 2. num. 28. et seqq. et lib. 2. c. 1. num. 34. et seqq. Indeque sequitur, illicite contrahere foedera, Principes inferiores, illasque Civitates, quae loco sunt privatorum. l. 16. ff. verb. signif. Arnisae. 1. politic. 12. fol. 327. et cap. 8. fol. 434. Et sic etiam aiunt, non~isi per Privilegium ac tacitam


page 30, image: s1046

concessionem, Ius hoc electorib. et Imperii Principibus, Civitatibus item liberis Imperialib. tributum esse. Waremund. 1. cap. 2. n. 228. et 231. Quae tamen foedera, insuper et hoc requirunt, ut in pace publica [Orig: publicâ] conservanda sint fundata, et non tantum Imperium, sed et imperator excipiatur. Caminan. 5. th. 85. et seqq. Cuius porro consequens est; Populo, vel Civitati, superiorem recognoscenti, patrocinio alterius potentioris, superiore non requisito, minime se subicere licere: (b) nisi more maiorum aliter fuerit receptum. Reichs Absch. de Anno 1548. §. 4. Thom. Michel. disp. de Iurisd. th. 138. Dn. Praesae. tr. de foederib. c. 3. n. 13.

(b) Quia defensio competit superiori et ordinario Domino; at qui alium defen sorem quaerit, vel contemnit suum Diominum, vel ab eo desicit.

5. Non inepte huc [Orig: hûc] quoque referri potest, potestas concedendi Securitatem, aut Salvum conductum,. homincidis vel aliis criminosis; ut innocentiam suam defendere, et probare possint. (c) l. 4. ff. de poenis. l. 1. ubi Dd. ff. ad l. Iuliam Maiestatis. Knichen. de Saxon. non provacandi Iure, verb. Ducum. cap. 5. n. 96. Bodin. lib. 5. cap. 6 fol. 603. et 605. Ut autem valeat securitas talis, admissa crimina, tabulis diserte sunt inserenda. Bodin. d. n. 605. Nec etiam securitas veniendi, securitatem semper in cludit recedendi. Namque talis salvus conductus, datur ad causam dicendam in Iudicio, et contra vim, carcerisque molestiam, non contra Iuris exsecutionem. Mynsing. cempt. 1. obs. 82. Iohan. Molanus. de side haereticis servanda. lib. 2. cap. 3. Et ita differt talis Salvus Conductus, a pacto perpetuae securitatis Bocer. 2. de Regal. n. 235. Molan. lib. 4. cap. 10.

(c) Hoc omnis facere potest, qui merum Imperium plenarium habet.

6. His adiungimus Ius nundinarum, mercatuumque. l. 1. ff. et l. unic. C. de nundinis. Cura enim et ordinatio commerciorum, seu negotiationum publicarum, propter summam earum necessitatem et utilitatem, omnino ad Maiestatem spectat. Camman dup. 6. th. 2. et seqq. Dicunturque hodie Nundinae, celebriores Imperii, vel unus Provinciae mercatus, die Messen: quae habentur certis, statisque temporibus, maximo conventu mercatorum in his locis, quibus ius, eos habendi, beneficio Principis, aut loga consuetudine est datum: quales in Germania sunt Nundinae Francofurtenses. Mercatus vero nundinae sunt parvae, unius Civitatis, aut vici, die Jahrmärckt. Cutac. in paratitl. C. de nundinis. Ab utrisque autem differt Emporium hebdomodale, der Wochenmarckt: quo cum Civitates, et vici non possint carere, a Magistratu quovis institui potest. Bocer. 2. n. 239. Ceterum, non solet Imperator concedere Privilegium Nundinarum, nisi vicinis et Civitatibus adiacentibus prius auditis; cum earundem interesse posset. Gail. 2. obs. 69. n. 25. Gothofredus. ad l. 1. ff. de Nundinis. Concessio autem hiusmodi Iure, simul concessa intelligitur publica securitas illorum, quzi mercatus causa [Orig: causâ] ibi conveniunt: ac ideo sub praetextu privati et Civilis debiti, conveniri, carcerari, velarrestari haud queunt. d. l. unic. ubi Sichardus. n. 2. l. 3. in fin. de feriis, Camman. d. loc. th. 8. et seq. Et quoque Principi Ius hocce, ex causa [Orig: causâ] revocare, et ad aliam Civitatem transferre licet. arg. c. translato. extra de constitutionib. Natta. Consil. 511. et seq. Tessaurus decis. 264. Knichen. de Saxoniconon provocandi Iure. v. Ducum. c. 5. n. 441. et seqq. Quemadmodum Nundinae Francofurtenses, aliquando Moguntiam translatae fuerunt. Huicque Iuri, simile est Emporii Ius, dre freye Niderlog, oder Stappel-Gerechtigkeit; quod quoque solus Imperator largitur: et qui eo gaudent, cogere et compellere mercatores possunt, ut ibi subisstant, mercesque divendant. Myusing. consil. 19. num. 3. Nicol. Euerhardi Iunior. consil. 9. lib. 1. Maulius de iure conducendi, tit. 3. n. 21. et seq. Tuncque vehentes, aut navigantes, haud possunt novas quaerere vias, ut talem expositionem evitent. Euerhard. de loc. n. 82.

7. Ad talia itidem Regalia pertinere videtur, Ius Archivi, ut nempe in illud redacta Documenta, valeant, atque probent, licet alias sollenni ate sint desituta. Ruland. de Commiss. part. 2. lib. 5. cap. 4. Adde Camm. disp. 6. th. 78. et seqq. Et competere videtur Ius hocce idem, Imperii Statibus cunctis; et quoque extra eorum territorium se extendit Ruland. dicto loco.

8. Regalibus porro maioribus, ad socialis vitae incommoda avertenda, et commoda eiusdem procuranda facientibus, addimus Ius Linguae, et Idiomatis cuiusdam, universis in territorio praescribendi. (d) Bodin. in d. Republ. 1. cap. ult. n. 172. sub fin. Et pro arcano venditatur, ut provinciae in potestatem redactae, Imperantis lingua [Orig: linguâ] uti cogantur. Clapmar. lib. 3. cap. 22. Hacque ratione Romani, linguam suam fere in omnibus suis provinciis, vernaculam reddidere. Dominus Praeses de Incrementis imperiorum. cap. ult. n. 10. adeo ut ipsa lingua Graeca, prohibita quondam fuerit Romae. Eminentissim. Cardinal. Baronius Anno Chr sti 45. n. 13. Sic et Rudo phus I. iussit, ne amplius litterae contractuum Latine, sed tantum germanice scriberentur. Leheman. in der Speyrischen Chronick. lib. 5. cap. 107.

10. Hisce Regalibus adicimus itidem ius constivendi, et confirmandi Publicos Cursus, quos Postas vocamus. arg. t. tit. C. de curs. publ. lib. 12. ubi Cutac. et l. ult. ubi Cuiac. de fabricensib. lib. 11. bocer. cap. 2. n. 236. Arnisae. lib. 3. de Maiest. cap. 5. fol. 547. et seqq. Camman. disp. 7. th. 22. et seqq. Hincque in Germania [Orig: Germaniâ] cuiusdam propriis impensis postas generales, per Italiam et Belgium adornanti, mandatum in hibitorium a Caesare missum est Anno 1579. Magistroque Postarum, Anno 96 et seqq. Officium


page 31, image: s1047

ab Imperatore confirmatum, ac reliquis privatis et civitacum Postis, Mezgerpost, vnnd Niben Borten generali diplomate interdictum fuit. Thom. Michaeel desp. de Iurisd. th. 12. Sictin. 2. de Regalib. cap. 13. n. 42. Eo quod eae postae, ad Reip securitatem faciant non parum, et beneficio earundem, quid in quolibet Rei publicae angulo geratur, exploratum esse pessit.

(d) Sic in Sacris utimur Lingua Latina ad conservandam Maiestatem Ecclesiae romanae.

10. Iisdem hisce Regalibus, adicimus etiam Ius cudendae Monetae: et quidem tam percutiendi, signandi, valoremque et potestatem eiusdem constituendi, quam etiam reprobandi, et tollendi rationem. tit. 56. quae sintregal. l. b. 2. feud. Id quod in omnibus Rebus publicis multis iam saeculis, Maiestati et capiti adhaesit. l. penult. et ult. C. de fals. monet. leg. 1. C. de vet. num smat. potest. lib. 11. Recessus Imperii Noriberg. de anno 570. §. Alsdann auch die Münz Gerechtigkelt. Clapmar. lib. 1. cap. 16. bocer. 2. n. 222. et seq. Einsidel. c. 2. n. 212. Camm. disp. 6. th. 12. et seqq. late Arnisaeus. de Maiest. lib. 2. cap. 7. Quamvis autem Ius illud, etiam Principibus et Statibus Imperii communicetur, et in tot fere partes distractum hodie sit, quot sunt Principatus, Comitatus, atque Civitates: hoc tamen fit ex Privilegio singulari Imperatoris, et ita salva nihilominus manet, eiusmodi regalis essentia, et forma. Hincque Maiestatis crimen committere censetur, qui monetam etiam probam, absque scitu Imperatoris cudere audent. l. 1. et 2. C. de fals. monet. Bocer. de Crim. Maiest. c. 2. n. 61. et seqq. et eandem ob causam, pari poena [Orig: poenâ] punitur is, qui monetam cuiusdam Imperii Status, adulterat, ac si id eirca ipsius Imperatoris numisma factum fuitset. Bocer. de iur. monet. cap. 2. n. 1. Huic autem rei nummariae Regali, conecti debet ratio ponderum, mensurarum, modiorum, ulnarum; Ut iis scil. certus modus, seu quantitas ad feliciorem commerciorum usum praescribatur. l. 9 C. de susceptorib. lib. 10. Camman. disp. 6. th. 42. Dominus praeses de Iurib. Maiest. cap. 8. n. 9. Ut et facultas, mensam argentariam constituendi, einen Wechsel anzustellen. d. tit. 56. quae sint Regaliae Papon. lib. 5. tit. 1. arrest. 8. late Bocer. c. 3. n. 151. et seqq. Quamvis alii nomine Argentariarum, metalli fodinas intelligi, velint. Einsidel. de Regalib. cap. 3. n. 30. et seqq.

11. Et tandem, cum in Scholis Publicis, Scientiae et Doctrinae Clavis custodiatur, ac via Salutis ostendatur, dubiorumque Decisio petatur; receptum merito est, ne sine auctoritate et consensu eorum, qui Ecclesiae vel Rei publ. summa [Orig: summâ] cum auctoritate praesunt, eiusmodi Scholae aperiantur. l. 2. §. 47. vers. et ut obiter de orig. iuris. l. unic. C. de studio liberal. artium urbis rom. et Constantinop. lib. 11. l. unic. C. de professorib. qui in Urb. Constantinop. lib. 12. Ordin. Camer. part. 1. tit. 3. §. Deßgleichen sollen die Beysitzer. Et inde Ius fundandi, confirmandique Academias, ut in eis Pandectae Divinae et humanae, Medicina item ac Philosophia, publice doceantur, et gradus promeriti, sollenniter tribuantur; unum ex maioribus Regalibus esse, tradunt omnes. Sixtin. 1. de Regalib. cap. 2. n. 26. Camman. disp. 3. th. 36. et seqq. Bocer. 2. nu. 121. et seq. Einsidel. cap. 2. n. 176. et saqq. Lamncus de Iur. publ. li. S. cap. 1. Ac quoque Maiesatica [Orig: Maiesaticâ] auctoritate, in fundationibus vel consirmationibus Academiatum (ne scil. Musae libertatis datrices, plusquam per Scythicam crudelitatem, in seruitutem comellantur, et ne a vilissimis hominibus, Iniuriae liberalibus ingeniis inferantur) variae immunitates ac Privilegia concedi solent, tam Professoribus qui docent, quam illis, qui discendi causa [Orig: causâ] , in iis Scholis subisstunt. Auth. habita. c. ne filius pro Patre et th: Helfric. Ulric. Hunntus. in comment. Matth. Stephani de Iurisd. Academ. lib. 2. c. 3. Ac magis quoque est ut dicamus, regulariter merum Imperium competere Academiarum Rectori. Ernest. Cothm. resp. iur. Acad. 1. num. 304. et resp. 38. n. 10. Matthias Steph. de Iurisd. lib. 3. part. 2. c. 12. n. 109. Sepeckhan. quaest. Iur. Centur. 2. class. 1. quaest. 14. n. 6. late Dn. D. Iohan. lacobus Frisch. in resolut. Iurid. huius quaesttonis; quae annexa est dissertationi de Studiosis, etc. domini Praesidis.

CAPUT VIII. DE IURE REGALI, QUOD MAIESTAS IN LOCIS PUBLICIS (a) HABET.

(a) LOca communia pertinent ratione usus ad omnes gentes, et ratione proprietatis sunt nullius, Loca publica autem pertinent ratione proprietatis et usus ad populum, ubi illa loca exsistunt. Sed tamen utraque quoad Iuris dictionem sepectant ad Maiestatem, nec haec se invicem tollunt, nam et Princeps habet in subditos Iurisdictionem non Dominium. Illa vero Iurisdictio tantum pertinet ad directionem, ut omnes hisce rebus rite utantur, ne perillarum usum aliquid contra Remp. moliantur. Sic prohibet usum navigationis hostibus, ali isque Reip. nocituris. Sic etiam in locis, ubi venatio licita, datur ordo venandi, ne species intereant, et ita non impeditur, sed potius conservatur Libertas.

1. Quamvis mare, et per hoc littora maris, rebus communibus accenseantur. §. 1. Instit. de rer. divis. l. 14. l. 30. in fin. ff. de acquir. rer. Domin. Nihilominus Tamen, quoad Iurisdictionem, illa censetur esse Principis imperantis, l. littora. ff. n. quid in loco publico. Noe Meurer. Vom Wasserrecht. fol. 85. et seqq. Dn. Praeses.


page 32, image: s1048

de iur. rer. c. 1. n. 8. Et sic mate per centum milliaria, ad proximum territorium pertinere, ac etiam ultra, si alterius provinciam non. appropinquat, disceptat alberic. Gentil. lib. 1. Hispantcae Advocation. cap. 8. Ita et Insula, in mari nata, occupantis quidem fit, (b) cum nullius esse ctedatur: §. Insulae Iustit. de rer. divis. l. 7. §. Insula ff. de acquir. rer. Domin. Superioritas tamen et Iurisdictio illius, spectat ad eum, qui in proximo continenti, provinciam tenet. arg. l. Insula 9. ubi Castrens. ff. de Iudiciis. Caepolla de servitut. Rusticis c. 26. n. 14. Gryphiander de Insula cap. 11. Hocque respectu, portus (aeque artificiales ac naturales) non solum quoad vectigal sed et quoad Iurisdictionem et Imperium, Regalibus accen sentur. tit. 56. lib. 2. feud. vid. Bocer. c. 3. n. 28. et seqq. Einsidel. cap. 3. n. 54. et seq. Arumae. de Maeiest,. lib. 3. c. 5. nui. 3. Camman. 7. th. 46.

(b) Sed ut privati non ut Principis. Hispanus tamen habet Insulas Noves iure belli.

2. Hoc loc, Regalibus quoque Maiestatis adponenda sunt, Flumina navigabilia; et ex quibus navigabilia fiunt. d. tit. 56. lib. 2. feudor. eorundem scil. publicae curae, protectionisque item, ac Iurisdicionis ratione. l. 2. ff. de flumtnib. tot. tit. C. de aquaeductu. lib. 11. bocer. c. 2. n. 163. Sixtin. lib. 2. c. 3. Arnisae. lib. 3. c. 5. nu. 2. Camman. disp. 7. th. 16. et seq. ut et th. 29. et seq. Einsidel. c. 3. n. 274. et multis seqq. Quo etiam intuitu, Principes in fluviis principalioribus, si per nobilitum terras fluant, Ius ibi territorii usurpare solent, Iohan. Bidenbach. in quaest. nobilib. quaest. 13. Si duos Dominos territoriales separet flumen, et id sit loco limitis, tunc quilibet habet iurisdictionem ad dimidium. Eadem [Orig: Eâdem] itidem ratione, Ripatica, in saepe dicto tit. 26. lib. 2. feud. inter regalia numerantur; et quidem non solum respectu vectigalis, sed et aliorum Iurium ratione, quae Imp. in ripis publicorum fluminum habet. Peregrin. 1. de Iur. sisci. tit. 1. n. 24. vid. Bocer. c. 3. n. 135. et seqq. Einsidel. c. 3. n. 59. seqq. Camman. disp. 11. th. 4. et seqq. Quam vis alias, proprietas tiparum, eorum sit, quorum praediis haerent. §. riparum 4. Instit. et l. 5. ff. de rer. divis. (c) sic et Molendina, ad Regalia spectant: Hering. de Molendin. quaest. 9. et seqq. Quia nempe sine Principis licentia, molam in publico flumine non licet aedificare. l. 1. in pr. 3. 12. 14. 19. et. 21. et l. 2. ff. de fluminibus. l. unic. in princip. 3. 2. et 7. ff. ne quid in fiumin public. bocer. cap. 2. n. 165. et seqq. vid. Camman. disp. 7. th. 32. et multis seqq.

(c) Quo iure ad Maiestatem spectant portus et littora, eodem etiam ad eandem pertinent Ripae Quid autem Principes in ripis habeant, ex usu et consuetudine dependet.

3. Prro Regalibus, Palatia quoque connumetantur: (d) saepe dict. tit. 56. Bocer. c. 2. n. 162. Arnis. 3. de Maiest. c. 5. in fin. einsidel. c. 2. nu. 260. Sixtin. lib. 2. cap. 17. Camman. 7. th. 16. et seqq. multis. Aedes nempe in usum Imperatoris comparatae, et ab omni privatorum usu; et communi habitatione exceptae. l. nulli Iudicum. 14. C. de offic. Rector. provinc. l. Quicumque. 17. C de oper. publ. et l. unic. C. de Palatiis, et domibus deminicis. lib. 11. Ac pariter Imperatores Germani, ad habitationes consuetas, certas sibi urbes elegerunt, et ab eiusmodi Palatiis pfalz Stätt appellantur, inter quas reponitur inprimis Aquisgranum, Gossaria, ac Castrum quoque Noribuergense, ut et Castrum Tubingense, Podmen, etc. Ab hisque Palatiis, descendit nomen Comitum Palatinorum: et in genere, quicumque in sacro Palatio militant, Palatini vocitantur. tot. tit. c. de privil. cor. qui in sacr. Palat. milit. Dominus Iohannes Iacobus Speidel, in Notabil. verb. Pfaltzgraffen, ab init.

(d) In qualibet Civitate magna Impp. habuerunt Domnus magnificas, et eatum ratione ius ibi immorandi, quod subsequebantur iura hospitiorum pro Aulicis, die Einquartterung für den Hoff Staat.

4. Regalibus itidem hisce adiciuntur, Viae publicae, (e) die gemeine Landt: oder Kayserliche freye Heer Strassen. tit. 56. lib. 2. Feud. Henr. bocer. de Regal. c. 2. n. 144. etc. Einsidel. c. 2. n. 262. et seq. Camman. 5. th. 21. et seqq. Arnisae. lib. 3. cap. 5. n. 1. Id quod intellkigendum est inprimis, ratione Iurisdictionis et defensionis, ut et ratione curae ac potestatis circa easdem. Ac inde criminis in via publica commissi cognitio et exsecutio, ad territorii Dominum spectat; non ad eum, qui ex una vel altera parte, Iurisdictionem habet. vid. Bocer. d. loc. n. 145. Einsidel. d. c. 2. n. 266. Sixtm. lib. 2. cap. 2 n. 16. Camman. 5. th. 36. et seqq. Et ita Regalibus quoque annumeratur, Ius conducendi, Glaidtliche Obrigkeit, auff freyer Heerstrassen zugleirten. Thom. Maulius tr. de jur. conducend. tit. 1. ubi hoc Ius cum Iurifd. territoriali, transire dicit. Ius conducendi enim est effectus regalis viae publicae. Nec ergo absurda est opinio illorum qui dieunt, obligatum esse eum, qui Regale viae publicae habet, ut viatori resarciat damnum (quamvis enim non aperte, tamen tacite id promissum videtur) quod praedonis iniuria [Orig: iniuriâ] ibidem contraxit. Reichs Abschid zu augspurg. de anno. 1559. §. Damtr dann die Obrigkeit. vid. Bocer. d. loc. n. 154. et seqq. Camman. 5. th. 42. et seq. Einsidel d. loc. n. 265 Arnisaeum. d. loc. Maulium. d. loc. loc. tit. 3. 7. et. 9. Praesertim illo in caus, quando pedagium vel vectigal, eo nomine fuit depensum; Idque Camerae praeiudiciis firmatum asserit Mynsing. cent. 5. observat. 70. Garl. 2. ubs. 64. et concordat Saxonicum Ius, hisce verbis: Wann einer einem Glatdt gibt, der soll ihne vor Schaden behüten. Lander. lib. 2. artic. 27.

(e) Ratione curae, protectionis et Iurisdictionis.


page 33, image: s1049

CAPUT IX. DE REGALIBUS, COMMODUM ALIQUOD FISCALE SECUM TRAHENTIBUS. 1.

FISCUS, quoad nostrum propositum est Aerarium Principis, sive alterius Maiestatem habentis, omnia complectens, quae ad pecuniarium eius commodum pertinent: Certis privilegiis praemunitum, et ad usum ac sustentationem Maiestatis, institutum. Einsidel cap. 3. n. 8. et seqq. Hocque intuitu dicitur, neminem Fiscuin habere posse, nisi qui superiorem non recognoscit: Nicol. Betsius de pact. famil. illustr. pag. 429. et respectu eiusmodi privilegiorum, fiscum distinguunt nostri Doctores, ab alliis aerariis, et bursis communibus, quas civitates, alii que habent, et privilegiis hisce, nisi quaedam legitime acquisiverint, non gaudent, Einsidel d. loc. n. 14 (a) Constatque fiscus, partim ex Domanio, seu Coronae bonis, quae nos, das Cammergut vocitamus; partim ex aliis reditibus, soli debitis Maiestati. Etenim principio, e Republica omnino visum fuit, ut eius moderatori supremo, certa quaedam protio bonorum publicorum assignaretur; ut sumptibus quottidie expendendis sufficere, nec statim cum pro utilitate Repi. aut dignitate imperantis, aliquid erogandum est, ad exactiones confugere habeat necesse. Arnisae. 3. de Matest. cap. 3. a princip. Ad eaque pertinent etiam tributa, si ve onera fructuum. l. 7. §. 2. in fin. ff. de usufr. l. 13. ff. de impens. in res dotal. Offerunturque ratione possessionis privati soli. l. 2. l. fin. C. fine censu et reliquis. Arnisae. de Maiest. lib. ult. cap. ult. n. 8. Dn. Speidel. ver. Steür, in Notabil.

(a) Iure romano differentia erat inter Fiscum et Aerarium. Fiscus namque Principis, aerarium populi erat. Quemadmodum etiam hode die Landtschassst sive Status Provinciales, suam Cassam et reditus habent: Item die Stätt, Dörffer habent bursam seu Cassam.

Et Fiscus non dicitur ratione pecuniae, sed ratione modorum privilegiatorum, quibus potest Iocupletior reddi.

bona Principis a quibusdam ita distinguuntur, quod quaedam bona sint Principis tamquam privati. Sic noster Imp. Austriam habet tamquam privatus imperii iure, sein Erbland, (2) sunt bona, voceantur Dos Coronae; Censetur enim matrimonium initum inter Regnum seu Coronam et Principem, illa dicuntur bona Domanialia, beständige Cammergüter. (3) quaedam sunt Fiscalia ita in specie dicta, quae quasi supt fructus Iurisdictionis, einsque exeeutionis. Ad Dominium autem proprie dictum, pertinent bona quaedam immobilia, quorum fructus Princeps suos facit, item Tributa die ordenliche Steür.

2. Fiscum item augent, prohibentqueve, ne ad extraordinaria eius locupletandi remedia perveniamus; Mulctarum, poenarumque compendia: (b) quae ideo Regalibus adscribuntur. dict. tit. 56. lib. 2. feud. l. 5. et!. ult. §. 4. C. de modo mulctarum. l. quicumque. §. si vero ignorant. C. de haereticis. Cammergerichts Drdn. part. 1. tit. 16. §. Der Kayserliche Fiscal, et §. seq. Bocer. c. 3. n. 8. Einsidel c. 3. n. 68. et multis seqq. Camman. disp. 9. th. 27. et seqq. Attamen vel concessione Imperatoris, vel certie praeseriptione immemoriali, ad alios etiam inferiores, ac adeo etiam ad Nobiles, illud Regale pertinere comperitur. c. super quibusdam. §. praeterea extr. de verb. signif. Bocer. ibidem n. 17. et 18. Eoque intuitu hodie dicitur, mulctarum et poenarum compendia, fructus esse Iurisdictionis Rosenth. cap. 5. caonclus. 63. Einsidel d. loc. n. 117. Camman. d. loc. th. 37. Dn. Speidel v. Frevel vnd Bussen. (c) Eiusdemque iuris sunt bona damnatorum, atque proscriptorum. saepe dict. tit. 56. Bacer. cap. 3. n. 59. et seqq. Einsidel de Regal. cap. 3. nu. 177. et seqq. Camman. dict. disp. 9. th. 2. et multis seqq. Quod tamen intelligendum est, pro tenore novarum Constitutionum; ubi non omnibus damnatis, bona adimuntur. (d) Novel. 134. cap. ult. auth. bona domnat. c. de bonis proscriptor. Peinlich Halsger. Ordn. artic. 218. Einsidel d. loc. n. 184. Camman. d. loc. n. 8. et seqq. Arnisae. de Matest. ult. cap. 6. n. 15. et seqq. Sed adhuc hodie, bona perduellis, Fisco cedunt. Einsidel 3. n. 198. et seqq. Sixtin. 2. de Regal. c. 20. Camman. disp. 10. th. 66. et seqq. Arnisaeus 3. cap. 6. nu. 2. et multis seqq. Ut et haereticorum, ac ita adhuc magis Sortilegorum, et Lamiarum. c. vergentis. extra de haeret. c. cum secundum. tit. eod. in 6. Dn. Frid. Martini, in Appendic. tr. de annuis reditibus Si item aliquis ex sola [Orig: solâ] criminis con scientia [Orig: scientiâ] , et futuri supplicii metu, semet intersecerit, et crimen quzoque tale sit, ut confiscatio habeat locum, tunc quoque bona illius pertinent ad fiscum. l. 45. §. 2. de Iure fisct. l. 2. C. qui testam. facer. poss Peregrin. de Iur. sisc. lib. 4. tit. 4. Menoch. de arburar. casu. 284.

(b) Quia Princeps non potest omnia negotia sumptibus suae Camerae expedire, ideo ad extraordinaria media pecuniae colligendae cogitur con volare. Hoc autem subditis grave exsistit, ergo commoda fiscalia ei etiam attribuuntur, et pro ordinariis reditibus interdum habentur.

(c) Generales mulctae et confiscationes teuritoriorum pertinent ad Imperatorem, particulares vero respicientes territorium, ad inferiores, et haec in nobilibus non sunt regalia, sed vocantur gemeine Frevel vnd Buessen.

(d) Lex posterior derogat priori, fed Constitutio Frider. tit. 50. est recentior quam Iustinian. Ergo derogat Iustinian. sed resp. per limittationem hic [Orig: hîc] adpositam. Alias Legigenerali posteriori derogat Lex specialis etiam tempore prior, nisi priori nominatim et in specie


page 34, image: s1050

deroget, hoc si non fiat, manemus in regula, quod species deroget generi: Maxime quando generalis adhuc in quibusdam speciebus servatut. Sic hic boina damnatorum intelligenda sunt ea, quae secundum leges ptrores confiscaneur.

3. Hisce Regalibus, connumerantur etiam bona contrahentium nuptias incestas. d. tit. 56. quae sint regal. lib. 2. feud. l. siquis. 6. iunct. auth. incestas. C. de incestis nuptiis, et Novell. 2. cap. 1. et 2. Etsi autem Friderici Imp. Constitutio, in dict. tit. 56. generaliter loqui videatur; restrictionem tamen recipit ex iure Iustinianeo: quo cautum est, ut bona contrahentium incestas nuptias, ipsorum legitimis liberis, usque ad tertium gradum relinquantur, aut illisdeficientibus, eorum parentibus usque ad gradum secundum, et his etiam non exstantibus, fratri, sorori, patruo, amitae tribuantur. His autem omnibus deficientibus, demum fisco inferantur. dict. Novell. 12. cap. 1. et 2. ubi Cuiac. d. l si quis incesti. 6. iunct. Auth. incest. nuptias. C. de incestis et inutilib. nupt. Bocer. cap. 9. n. 53. et seqq. Arnisae. ult. de Maiest. cap. 6. nu. 17. Camman. disp. 10. th. 85. et seqq. Einsidel cap. 3. n. 167. et seqq. Hanc tamen poenam, non exten dimus ad sponsalia in cesta. (e) Schnetdevvin dad tit. de nupt. part. 3. n. 17. Sixtin. lib. 2. c. 11. nu. 41. et seqq. Ut nec ad copulam carnalem incestuosam. Tessaur. decis. 100. n. 1. Sixtin. d. cap. n. 53. et seqq. dissentit. Einsidel d. cap. n. n. 172. et seqq. Nuptiae vero incestuosae publice celebratae, locum faciunt confiscationi, etiam copula [Orig: copulâ] non sequuta [Orig: sequutâ] . Quia publice Sacramentum prostituitur, et nuptiae sint etiam sine copula. arg. l. nuptias de R. l. Sixtin. d. cap. 11. nu. 49. et seqq. ubi iterum dissentit. Einsidel d. loc. n. 156. Hucquoque pertinent, bona quae ut indignisaufferuntur. d. tit. 56. l. 1. in princtp. l. 13. §. penult. ff. de Iur. fisc. et tot. tit. ff. de his, quae ut indign. Bocer. cap. 3. n. 38. et seqq. Einsidel. 3. nu. 140. etc. Camman. disp. 10. th. 16. et seq. Tuncque is qui est indignus, cum hereditatem omittit, ob fraudem id facere praesumitur: Et sic Fiscus substitutum excludit. contra Bocer. d. cap. nu. 47. et seqq. Haecce tamen commoda ad eos quoque spectant, qui territorialem Iurisd. habent. Camman. d. loc. th. 11. et vid. eund. disp. 8. th. 14.

(e) Poenalia sunt strictioris interpretationis, praesertim ubi non est eadem ratio. Ratio diversitatis in sponsalibus est, quia rescindi possunt, in iisque paenitentia locum habet. In copula autem carnali non scandalum ita publieum, ut in nuptiis, nec tanta iniuria Sacramento infertur.

4. Bona quoque vacantia, ex iure Regali cedunt fisco. sapedict. tit. 56. l. 1. §. 2. et l. 41. ff. de iur. fisc. l. 1. l. 4. et l ult. C. de bonis vaecantib. lib. 10. Einsidel. cap. 3. n. 119. et seqq. Camman. 8. th. 13. et seqq. Arnisae. lib. ult. cap. 6. n. 18. Fisco vero, hac in parte Agnati et Cognati, etiam ultra 10 gradum praeferuntur, Bocer. cap. 3. nu. 30. Camman. disp. 8. th. 5. Et huc [Orig: hûc] itidem teferri potest coinsuetudo illa admodum iniqua Gallorum, ubi Peregrinorum hereditates, fisco cedunt: idque vocant le droict d' Aubatine, quasi alibinatorum. Petrus Gregorius lib. 9. de Rep. cap. 1. n. 23. Arnisae. cap. ult. Bona item habita pro derelicto: res nimirum omnes mobiles vel immobiles, quae a nullo possidentut. l. 1. de Iur fisc. Quomodo Strabo meminit, iMpp. rom. olim in Agypto, per certum Magistratum inquisivisse, num bona aliqua vacantia, possessiones desertae, aut alia sine Domino essent, ut illa Domanio, seu Dominio Imperatorum incororarentur. P. Gregor. 9. de Rep. 1. n. 25. Sic et dimidium Thesauri, in loco publico aut fiscali, non data [Orig: datâ] opera [Orig: operâ] inventi; ac si data [Orig: datâ] opera [Orig: operâ] , totus is pertinet ad fiscum, saepedict. cap. quae sint regael. in fin. vid. Bocer. 3. num. 176. et seq. Einsidel. 3. num. 385. etc. Camman. 8. th. 40. etc. Arnisae. ult. de Matest. c. 6. n. 21. et seqq. Ubicumque vero is reperiatur, si Magic1a arte, a Domino Ioci fueritaetectus, eum ex asse ad fiscum spectare Censerem. Bocer. dict. loc. num. 180. Einsidel. d. loc. num. 392. ac 410. etc. Camman. 8. th. 33. etc. Ac magis etiam est, ut thesaurus in loco Sacro seu religioso [Orig: relîgioso] repertus, Ecclesiae hodie vindicetur. Schneidevvin. ad §. Thesaeurus. num. 9. Instit. de rer. divis. Peregrin. 4. de Iur. suse. cap. 2. num. 7. contrae Bocer. cap. 3. num. 179. Casp. Bitschius tr. de thesaur. n. 238. etc.

5. Regalibus quoque aggregantur, Auri, et cuiusvis alterius pretiosi metalli fodinae: quod quidem alicubi de consuetudine, ratione proprietatis (Constitut. Henrict U l. apud Goldast. tom. 3. constit. Imper. fol. 362. quam etiam recenset. Einsidel. 3. n. 327. Aurcva Bulla tit. von Gold, Silber vnd andern Ertz. Sächstsch Landger. lib. 1. Artic. 35. ibi, alle Schätze, ac ita etiam fodinae, quae et ipsae sunt subterranei Thesauri, Tüeffer, dann der Pflug gehet, gehört zum Königlichen Gewalt) de Iure Civili vero, tantum quoad Canonem metallicum intelligendum esse dicunt, nostri doct. l. 3. et l. penult. c. de metallar. lib. 11. Bocer. 3. n. 164. etc. Einsidel. cap. 3. num. 306. et seqq. Dn Speidel. in Notabil. v. Bergwerck, et v. Ertzgruben. Hocque ad quasumque, et quorumcumque metallorum ac forssilium, aluminis, etc. pariter ad lapides quoque pretiosos, gemmas et marmora, eorumque sodinae extendunt. Arnisae. lib. ult. cap. 5. n. 4. fol. 555. Camman. disp. 7. th. 85. et seqq. et th. 91. ac seqq. ut et th. 103. Indeque reditus Salinarum, Saltzbrunnen, in tit. 56. mentionem fieri videmus: Bocer. 3. n. 175. et seqq. Einsidel 3. n. 328. et seq. Camman. disp. 7. th. 102. ut et Picariarum, seu picis fodinarum. Einsidel cap. 3. n. 335. et 337. Camman. 7. th. 101.

6. Quamvis etiam olim ferarum captura, omnibus fuerit permissa, §. fere. Instit. de rer. divis. l. 1. ff. de acquir. rer. Domin. Cum quippe, ferae nullius erant, et ita occupanti cedebant. l. 3. ff. d. tit. Hodie tamen, fere Venationes, (g)


page 35, image: s1051

aut potius Ius Forestae, die Forstliche Obrigkeit, regalium numero videmus aggregatum. late Arnisae. 3. de Matest. c. 4. passim, maxime ad fin. Camman. disp. 7. th. 65. et multis seqq. ut et th. 74. etc. Heig. part. 1. quaest. 15. n. 44. Ubi nihil verius, nihilque manifestus esse ait, nisi quis oculos claudere voluerit in clara Iuce. Dissentit tamen Einsidel c. 3. n. 348. et seqq. ut et bocer. cap. 1. n. 30. et multis seqq. Et inde etiam in in vestituris, quibus regaliae in Germania conceduntur, usitata esse clausula solet: mit Wälden, Wildbann, Jagten, etc. Id autem factum forsitan fuit ex iure Victorum, Ita ut hoc ius sibi retinuerint Franci, cum Alemanniam; et alii populi Septentrionales, qui alias Provincias occuparunt [Orig: occupârunt] Nec novum est, ut diversis in locis, pro regalibus Iura quaedam habeantur, quae alibi, pro talibus non agnoscuntur. Sicque in Sicilia non fas erat olim sine licentia [Orig: licentiâ] Regis, filiam elocare, quod et alibi est usitatum. Arnisae. 2. de Maiest. c. 3. sub n. 11. Sed hoc historice et per exemplum dictum, non debet intelligi ac si approbaretur. Verum ut Venatio, ita pariter Aucupandi Ius, inter Regalia referunt nonulli. Camman. d. sdisp. 7. th. 4. quo et intuitu in d. tit. 56. lib. 2. feud. reditus piscationum, regalibus adiunguntur. Bocer. c. 3. n. 140. et seq. Einsidel cap. 3. n. 336. et seq. Camman. 7. th. 54. et seq. Dn. Speidel. v. Fisch, Fischfang. Quae omnia ex usu ac consuetudine cuiuslibet loci, sunt diiudicanda.

(f) Quaeritur an venationes iure sint interdictae, ita ut Princeps sal va conscientia hoc interdictum tueri et manutenere possit. Resp. quod probabile videatur, ius venationis Principes terram aliquam vi occupantes, sibi reservasse. Ita Franci totam Galliam et alemanniam aliasque Germanicas regiones vi occuparunt, iureque belli multa sibi iura reservarunt, imo proprietatem fundorum; eaque subditis tantum iure coloniarum reliquerunt, ipsisque subditis operarum varias iniunxerunt praestationes, ut Frohnen, etc.

Quaeritur etiam an venatio sit regale? Obstat, quod etiam Nobiles regalibus carentes, ius venandi habeant. Resp. nos non statuere simplex venandi ius regale esse, sed ius forestae, sive iurisdictio forestalis, die forstliche Obrigkeit, quae multa continer, puta prohibitionem venationum, tutelam syplvarum, potestatem ordinationes promulgandi de lignis caedendis, glandib. legendis, de pascuis, illa sunt regalia, concedunturque una cum territorio.

Obicitur, varia sunt illa iura, ergo non sunt regalia, quae ossib. inhaerent. Resp. nihil impedit, quod regalia di versa sint nonnulla diversis in locis, quia etiam regalium maximorum ratio pro diversitate formarum Rep. est varia.

7. Insuper Regalibus hisce adiungenda quoque sunt vectigalia, quae vulgo telonia appellantur. d. tit. 56. quae sintregal. l. 6. C. de vectigal. l. 7. §. publica. ff. de verb. signif. l. 10. in princ. ff. de Publican. et Vectigal. tot. tit. C. Vectigal. novae instit. non posse. Bocer. lcap. 2. n. 183. et multis seq. Einsidel c. 2. n. 228. seqq. Camman. disp. 11. th. 47. et multis. seqq. Arnisae. ult. de Matest. c. 7. n. 4. et seqq. Neque ergo principi in sua Provincia [Orig: Provinciâ] , neque Comiti, neque Baroni, neque Senatui Civitatis Imperialis, in suo districtu, inconsulto Imperatore, vel nova in stituere vectigalia, vel vetera augere licet. Mynsing. cent. 5. obs. 27. Einsidel c. 2. n. 234. Ac hodie quoque, ad instituenda nova vectigalia, praeter Imperatoris auctoritatem, desideratur etiam Principum elctorum consensus- Reichs Abschid de an. 1576. §. Weiters seynd wir auch Einsidel d. loc. n. 231. et seq. ac 236. Eodemque modo in Regno Galliae, Angliae, Hispaniae, Danie, poloniae, etc. ad voluntatem Procerum et Ordinum Regni hoc regale est reductum. Dan Otto in dissert. de iur. publ. cap. 11. pag. 432. Camman. disp. 11. th. 48. ne Princeps importunis precibus aliquid largiatur. Quin nec cum praeiudicio vicinorum, vectigalia ab uno, eoque consueto loco, in alium trans ferre licet. Petrus Frider. lib. 2. de Mandat. c. 42. n. 4. et 5. Bocer. d. c. 2. n. 195. Einsidel 2. n. 246. et seqq. Sique inferioraliquis,non exspectata Imperiali promissione, suo Iure et Iudicio novum instituat vectigal, laesae etiam Maiestatis poenam incurrere videtur. post. Frider. et Bocer. Einsidel d. loc. n. 238.

8. Tandem huc [Orig: hûc] extraordinaria Collatio spectat, quae sub Collectarum plerumque nomine venit: et fit vel ad felicissimam Regalis Numinis expeditionem, vel aliam ob necessariam, et Reip. utilem causam, dict. tit. 56. lib. 2. feud. Hancque vulgo Reichs Steür oder Reichs Anlagen, atque etiam Römer vnd Türckenzug, appellare solent: ab hisque differunt Rraiß Steür, quae pro Circulorum Imperii plurium, vel singulorum defensione imperantur. Reichs Absichid de anno 1582. neben vnd vber solche. et de an. 1594. §. auff den Fahl. Sunt autem, etiam territoriales, seu Provinciales Collectae, quas Ordines Imperii ad particularem territorii necessitatem et utilitatem indicunt, vigore Regalium ab Imperatore obtentorum: et Landsteür appellitamus. Camman. disp. ult. th. 65. et seqq. ut et 76. et seqq. Einsidel cap. 3. n. 248. et seq. Arnisae. lib. ult. c. ult. in fin. Caspar Klockb. tr. de Contributionibus. cap. 4. Bocer. cap. 3. n. 210. et seqq.

9. Hucque etiam pertinet Collatio Fodri. tit. 56. lib. 2. feud. Metata item et Epidemetica. tot. tit. C. de Metat. et Epidemet. lib. 12. Suntque metata, quae superventientibus militibus, vel aliis praebentur: Epidemetica vero pretia vocantur, quibus quis se redemit ab onere hospitum suscipiendorum. Gothofred. ad dict. tit. vulgo. Einquartirung, Quartirgeldt appellat. Eiusque meminit etiam Fridericus in Constit. de Pac. Constant. §. nobis autem: his verbis. Nobis autem intrantibus Lombardiam, Fodrum consuetum, et regale, quae solent et debent, praestabunt, et Conrad Imp. in sua Constit. de beneficiis. §.


page 36, image: s1052

fodrum. ibi: Fordrum autem de Castellis, quod nostri Antecessores habuerunt, habere volumus; illud vero, quod non habuerunt, nullo modo exigimus. Eoque verbo (quod a Germanico Fuerter descendit) non solum [Orig: solûm] equorum pabulum, sed etiam frumentum, et omnes res exetcitui Imp. ad victum necessariae continentur. Elasidel cap. 3. n. 350. Camman. ult. th. 66.

10. Non multum differunt a iam modo dicto regali, praestationes Angariarum, perangariarum, plaustrorum et navium, ad numinis regalis felicissimam expeditionem. per. text. in dict. tu. 67. quae sint regal. lib. 2. feud. l. iubemus. 10. et l. seq. C. de SS. Eccles. et l. nullius. 21. c. de curs. publ. lib. 12. et l. 2. C. de quib. munerib. seu praestationib nemini liceat se exeustre lib. 10. Bocer. cap. 2. n. 245. Einsidel cap. 3. nu. 220. etc. Camman. 11. th. 12. Et seqq. Et convenit onus angariarum, cum nostro Frohen, quod est gemeine Dienstlaisten. Unde et Frohnfasten, h. e. quatuoranni temoora, quandoque Angariae vocitantur: et Frohn idem est, quod Gemein, hinc Fronseichnamb, Frohn Altar, Fronsest. Parangariae autem, praestationes sunt, quae praeter angarias exiguntur. Et tandem qui omnium hiusmodi munerum, onerumque imponendorum Iuregaudet; potest quoque ab iisdem dare immunitatem, et vacationem. l. 1. et tot. tit. ff. de censib. et tot. tit. C. de immunitatib. nem. conced. lib. 10. l. unic. vibgloss. C. de his qui a Princip. vacat. acceper. Carolus Tapia in Rubr. ff. de Constitut. Princip. cap. 4. num 30. Vasquius de success. creatione. §. 6. nu. 81. Camman. disp. 4. th. 96. et seq. Quae tamen, si in aliorum praeiudicium tendar, minime est approbanda.

CAPUT ULT. DE REGALIBUS, QUAE CIRCA BELLUM, BELLICASQUE Praeparationes versantur. 1.

AD haecce regalia, (quae Maiestatis itidem propria sunt) pertinet potestas indicendi Bellum, (offen sivum nempe, nam bellum defensivum natura [Orig: naturâ] licitum est) deslectum habendi, et exercitum comparandi. Hoc enim Ius, solius Imperatoris est, nec potest quisquam alius, iniussu Principis Bellum gerere, delectum habere, aut exercitum comparare. l. 3. §. Eadem. ff. de lega Iulia Maetestatis. l. neminem 17. C. de re militar. lib. 12. Can. quid culpatur. §. ordo autem. 23. quaest 1. et Can. Iulianus 11. quaest. 3. Ordin Camer. part. 2. tit. 15. his verbis: Auß der Kayserltchen Mayestat, oder vnserm Zugeben vnnd Erlaubnuß. et recess. Imp. Augustan. de anno 55. §. Wo sich aber vber diß alles. cum seq. Bocer. de iur. belli. lib. 1. cap. 5. Einsidel c. 2. n. 34. et seqq. Arnisae. lib. 2. de Maiest. cap. 5. nu. 11. et seqq. camman. disp. 5. th. 48. et seqq. Hincque Imperii Status, regulariter propria [Orig: propriâ] auctoritate, belli gerendi licentiam non habent. Praecipue enim Imperatoriae Maiestatis auctoritatem enervandi, ac bellis civilibus Imperium implicandl. Prona admodum occasio foret, si cuilibet sibipsi armata [Orig: armatâ] manu, ius dicere passim liceret. Einsidel a. loc. n. 40. Ut autem Ius, arma et bellum movendi regale maius est: ita et sequela illa (quae Germanic. Kraiß, Volg, Mnsterung, Außwahl die citur. Dn. Speidel, verb. Folg vnd Raise, etc. Qua [Orig: Quâ] subditi Principem, si bellum moveat, vel contra eum moveatur, sequi tenentur) eiusdem conditionis reputatur. Knichen de Sax. non provoc. iur. Verbo Ducum. Sax. cap. 5. n. 310. et dee territorii iure. c. 3. n. 3252. Hocque intuitu. in tit. quae sint. regal. Armandiae quoque, regalibus iunguntur: et eo verbo intelligitur ius habendi fabricas armorum bellicorum, et armamentaria publica: quod solius Principis esse reputatur. tot. tit. C. de fabricensib. Novell 85. de armis. Einsidel cap. 2. n. 257. Camman. 5. th. 64. et seq. clapmar. lib. 2. cap. 6. Arnisae. 2. de Maiest. c. 5. n. 2. et 7.

2. His affine est Ius muniendi Civitates, et fortalitia ergigendi. Camman. 5. th 67. Arnisae. 2. cap. 5. n. 8. Dn. Speidel. verb. Festung. Et ita Stephanus Rex Angliae, ut indulgentiorem subditis se praeberet, simulque contra Henricum II. melius muniret, eoncesserat subditis, in suo cuique territorio Castella excitandi, muniendique potestatem: mox tamen paenituit ipsum liberalitatis, cum eos inde experiretur factos obstinatiores. Wilhelm. Malmesb. in Novell. hist. Inferiorib. tamen seu Statibus Imperii, delectum habere, ac suae, suorumque subditorum secusia tati, loca quaedam muniendo prospicere, (quo liceat tempore incursus hostilis refugere) liberum esse videtur. Einsidel cap. 2. n. 42. et seq. Ita tamen, ut Imperatori semper competat Ius aperiendi, oder die Oeffnung. Sic et fructus Belli, loc nempe occupata, et si quae alia suppeditat victoria, spectant ad eum, cuius auspicio gestum est bellum; hoc est ad Maiestatem. c. ius militare. in fin. et tbi gloss. in verb. Principis portio. dist. 1. glos. in c. dicat, in verb. omnia 28 quaest. 5.

3. Repressaliae quoque, eadem [Orig: eâdem] (quia inbello offenduntur etiam innocentes, ut domminus eorum ad us adigatut, hoc idem sit in repraessaliis, et ita sunt parvum bellum) qua [Orig: quâ] bellum ratione nituntur: illarum ideo concedendarum Ius, ad maiestatem spectat. Einsidel 2. n. 43. Camman. 5. th. 68. Suntque eae compensatio Iniuriae, aut damni dati, a quodam extraneo; dum eiusdem loci homines, aut res detinemus, si eorum Superior, Iustitiam ad ministrare recusaret. Rudinger. Centur. 4. obs. 3. num. 1.

4. Ac tandem Ius, mota bella pace finiendi, et ab armis iterum recedendi, regale maius recte constituunt. Dd. Bodin. d. c. ult. l. 1. P. Gregor. 11. de Republ. 13. num. 3. Arnisae. 2. de Maiest. cap. 5. n. 14. Potest etiam Princes damna privatia illata, eo in casu remittere, Publici boni causa [Orig: causâ] , Camman. d. loc. th. 73.

FINIS.