01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no orthographical standardization - no spell check


image: s000

[gap: Frontispiz]

image: s001

HISTORIA ORBIS TERRARUM, GEOGRAPHICA ET CIVILIS, DE VARIIS NEGOTIIS Nostri potiss. et Superioris Seculi, Aliisve rebus selectioribus. EDITIO V. CORRECTIOR. [gap: illustration] FRANCOFURTI et LIPSIAE, Apud HENR. JOH. MEYERI HAERED, et GODOFR ZIMMERMANN, ANNO M DCIIC.



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

Amplissimi DUCATUS GLOGAVIENSIS, SILESIARUM OCELLI, PRAESIDI EXCELLENTISSIMO,

image: s004

Illustrisimo ac Generosisimo DOMINO DN. JOHANNI BERNHARDO, S. R. J. COMITI ab HERBERSTEIN, BARONINEOBVRGI ET GVTENHAGII, DOMINO de LANCKOWITZ, GLASEN BRIEG, DRAGELWITZ, GOLGO WITZ, SALISCHET MERTZ, FEUDI ITEM BURGENSIS REGII STRUBENDORF, CAMERARIO AC DROCSETO HAEREDITARIO CARINTHIAE, S. CAES. AC REG. MAJ. CONSILIARIO ARCANORUM PARTICIPI ET CAMERARIO DOMINO SUO CLEMENTISSIMO.

image: s005

REVERENDISSIMIS, PERILLUSTRIBUS, GENEROSISSIMIS MAXIME STRENUIS, FORTISSIMIS, NOBILISSIMIS, CONSULTISSIMIS, SPECTATISSIMIS EJUSDEM DUCATUS ORDINIBUS, AC STATIBUS, DOMINIS SUIS BENIGNISSIMIS

image: s006

In Submissae Venerationis SIGNUM PERENNE, Qvalecunqve, HOC Monumentum literarium Humillime statuit IPSIS, TOTIQVE NOBILISSIMAE SILESIORUM NATIONI Aeternum obstrictus J. C. Becmanus, D.

image: s007

ILLUSTRISSIME COMES, REVERENDISSIMI, PERILLUSTRES, GENER OSI, NOBILISSIMI, SPECTATISSIMI ORDINES,

VEtus de Librorum multitudine querela est: Facien diplures Libros nullos est finis, jam dudum dixit Regius Ecclesiastes: Longe justius id dicturus, si ducenta millia librorum Bibliotbecae Attalicae, quingenta millia Bibliothecae Alexandrinae, aut aliarum non minorem numer um


image: s008

vidisset; At qvam justis sime idem ingeminaturus, si non Bibliotbecas nostrorum temporum, sed immensum istud Librorum diluvium; qvod Orbem nunc habet, cerneret. Scribendi desiderio docti, indocti nuncaeque agimur, et qvam a cerebro expectare deberemus immortalitatem, miser aepapyro immaniter extor qvemus, immemores Palladem non aliunde, qvam ex cerebro Patris suiprosiluisse, nec papyraceam, sed armatam. Neque aliudinterea spectaculume dimus, quam agmiuis in. numerorum hominum per eandemviamse progrediprofitentium, qvorum tamen alii dextrorsum, alii


image: s009

sinistrorsum, hi sursum, illi deorsum, immo alii prosum, alii retrorsum sese agant, et qvod magis monstrosum, alii pedibus, alii capitibus incedant: Qvae expressio boni istius Senis fuit, qvi non necessaria Mundi nostro Seculo vidit ac doluit. Dixerim verbo Ecclesiastae, Spectaculum nos edere Afflictionis carnis maximae.

Siccine vero Luxuriem hancdesideria humani Ingenii sistere posse autumabimus, ut ampliori indagine rerum abstinendum sit, qvia oper osi aut infelices circa eas conatus hominum fuere? Aut jur a humana Majorum nostr orum ade opropria fuisse put abimus,


image: s010

ut succedentibus nobis iis dem frui fas non sit, qvia illi ante Nos ipsis usi fuerunt? Aut ipsos veteres, si possibile fuisset, ut nobiscum vixissent, opinabimur jugum hoc nobis imposituros, ut coeca obedientia eos seqvi, nihilve amplius facere aut farinos voluerint? Nae invidorum haec, non bene volorum patrum consilia fu issent, neqve animi humani in Nobis indicia, sed brutalis animae, cui seqvisatis est, at qvod seqvatur, non intelligit; Nec deniqve in tantorerum apparatu, nisi summae ster ilit atis earum ar gumenta forent certis sima. Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multis ex illa etiam futuris relicta est: dixit olim Seneca. Vetus istud. Nullum est dictum, qvod non fuit dictum prius, tam verum est, qvam nihile. vauri argentiqve venis erui; nihil ex gemmiferis fluviis educi, nihilla. ticis liqvoris ve ex fontibus et fluminibus exhauriri denuo, qvod non sit erutum, eductum, ex haustum prius, aliis interim et aliis aqvis, metallis, divitiis semper affluentibus: Inqvit diligentis simus Commentator nonnullus in superiorem Salomonis locum. Labores nostri liter arii imaginem Horticultur aereferunt, qvae nunqvam integra est, qvia nusqvam in venit, ubi totius natur ae vegetabilis opes una se de jungere possit; Ac si qva etiam esset, non desineret tamen singularum augmenta et decus tractando, statuminando, translocando, procur are: Jam,


image: s011

dum eadem radice plantata stare saepe neqveunt, educto novo foetu veterem plantam instaur as, jam nut antem adversus tempest ates munit, jam sepem instruit et injurias exterius imminentes arcet. Non moratur etiam, si perrupto aditu bestiae hortulavi officium perverse affectent, aut siculices muscaeve fic sculos suos depr aedatum eant: Qvae deformant qvidem decus sper atum, sed nec omne, nec diu; Tempus enim miseris istis animalibus interitum et aeternam oblivionem, his novum virorem conciliat. Similis plane est status rei nostrae Liter ariae; Mensuram ille non habet, qvia nullam a Parente suo intellectu accipit, et limitum impatiens est, qvia desideria intellectus finiri non possunt, immone ministr orum qvidemejus: Nam aurem audiendi, oculum videndi nunqvam capit satietas. Neque novarum modo rerum ille satagit, sed veteres dudum visas revidet, versat, volvit, cons vetosque usus majoribus indies accumulat: Immo prorsus easdem subinde resumit, qvasqve injuria temporum per ditur a videbatur, denuo veluti seminat, mundoqver edonat rem veteremq videm, sed a facie praesentis temporis novum habitum adeptam. Qvid mir abimur igitur, si tot conaminum ejus signa prodierint, qvi ipse non unus, sed in finities multiplex est, qvippe inter tot homines diffusus. Ac diffitendum qvidem non est,


image: s012

animantes inutiles amoenitatibus hisce se ineermiscere et pastum inde qvaerere, sed nimis tempor arium; Ipsae enim mox tempori rursus in pastum cedunt, et eodem autore pereunt, cujus solo beneficio luce fruebantur. Qverendieo nomine materies ferme nulla est, qvia nullam rebus noxam inferunt, sed fluxiles tantum species non advertentibus obducunt. Breviter: De rebus utilibus nunqvam satis scribi potest, nam Intellectus hominum in infinitum infinities abit; De inutilibus Scriptis nunqvam digne qveri possumus, qvia interitus causam inse habent, fict amque immortalitatem sponte deponunt. Sinite crescere utraqve simul, usqve ad messem, dicit Paterfamilias adservos suos, cum ziz ania Tritico se adjunxisse qvererentur. At finale effatum er at: Alligate Zizania infasciculos ad comburendum, Triticum autem congregate in horreum meum. Subjicimur, qvotqvot vivimus, duobus Tribunalibus, utrisqve factorum nostrorum rationes reddituriexactissimas. Alterum Divinum est, alterum Tribunal Posteritatis. Neutrubi respectus personarum externus, adulatio, prensatio aliave ficta hominum fulcra locum inveniunt. Utrinqve eundem Autorem, Testem, Judicem expectarioportet. Hic Ignis in coelis Terrisve probabit operanestra, aurone,


image: s013

argento, lapide, foeno, stipula constiterint. Sicujus opus manserit, mercedem accipiet, si arserit, detrimentum patietur.

Ego interim dum haec scribo, causas suscepti abs me praesentis Laboris operose dicere me non necesse habiturum opinor. Solitum enim intelle ctus humani morem continuavi, inductus functione Academica mea et exemplis tot insignium Virorum, qvorum Scriptis custodiendis in Re Libraria Academiae nostrae admotus sum; Indignitatis vero inprimis securus, dum per Vos ad Tribunal Posterit atis eum deferre ausus fui, ad qvod summum vestrum erga literas favorem me animasse non dubito eloqvi. Accessit Tua, Illustrisime Comes HERBERSTEINI, in me immeritum et facie adhuc ignotum singularis Clementia, Vestraqve omnium, Benignissimi Ordines, erga me propensio, cujus nobile argumentum jam dudum sensi, dum tot charissima pignora ex Amplissimo Ducatu Vestro curae meae commissa habui. His de causis scriptum hoc humillimi cultus mei erga Vos monumentum stauendum duxi, non dubitans fore, ut per Vos vivat, qvi universis


image: s014

literis animam vitamqve fere nunc additis. Vos benigno vultu manuve id accipite, spiritumque ipsidate, quod in Vobis, ac per Vos eum ducere per quam gestit, mihi uero, ut inter Clientes Vestros porronumerer, benignissime concedite. Ita Deus Vos sospitet, Patriaeqne ac Vestris longissime incolumes praestet. Francofurti ad Oderam ipsa D. XXIV. Junii An. MDCLXXX.



page 1, image: s015

HISTORIAE GEOGRAPHICAE CAPUT I. PRAECOGNITA GEOGRAPHICA.

I. DIrectorium Autorum Geographicorum.

II. Veteres Geographi Graeci.

III. Veteres Geographi Latini.

IV. Recentes Scriptores, qui in Geographia Veteri occupati fuerunt.

V. Novae Geographiae Scriptores.

VI. Scriptores, qui Veterem ac Novam Geographiam conjunxere.

VII. Compendiorum, Geographiae Generalis, Onomasticorum Geographicorum Autores.

IIX. Scriptores qui Historiam Civilem et Sacram Geographiae addiderunt.

IX. De rotunditate Terrae: Cur qui per Fretum Magellanicum Indiam Orientalem petunt, vel totam Tellurem circumnavigant, integram diem e numeris suis amittant? Cur in Philippinis Dies Solis, apud Macaenses v. Dies Lunae sit, cum tamen Sol ambobus simul fere oriatur?

X. Childraei commentum de ovali figura Terrae.

XI. Terrae magnitudo, ejusque ratio.

XII. Longitudo, ac Latitudo Terrae.

XIII. Locus in quo primus Meridianus collocandus sit: Portugallorum et Castellanorum eo nomine actae lites; Discrepantia Historicorum in designanda utraque India. Varietas Geographorum in collocando primo Meridiano.

XIV. Rationes inveniendi Longitudinem Locorum, Galilaei Grandamici hac de re cogitata; Nova Inventio Horologiorum Pendulorum Huygenii.

XV. Loxodromiae.

XVI. Circuli utrique Globo communes.

XVII. An Polus uterque sub AEquatore videri possit? Sub Polis non continuam sex Mensium Noctem, sed perpetuam Lucem esse.

I.

PRimum conspectum Operae nostrae Praecognitorum nomine indigita vimus, tradituri eo tum Directorium Scriptorum Geographicorum, tum Generalem Orbis, ejusque Affectionum Notitiam. Scriptorum tum Cosmographicorum, tum eorum, qui Tabulas Geographicas adornarunt. Indicem Generalem exhibet Ortelius praefat. in Theatr. Orb. Terr. Alium Indicem Tabularum


page 2, image: s016

Geographiae Veteris apud Scriptores Antiquos sparsim commemoratarum idem habet in Parerg. Georg. Vet. ad AEvi veteris Typum Geographicum et Tabulam VII. Adde Ricciol. Geogr. Reform. L. I. et init L. XI.

II.

Scriptorum Graecorum Geographiae Veteris aliquot collegit et in lucem edidit Dav. Hoeschelius, qui sunt Scylax Caryandensis. Marcian. Heracleota, Artemidorus Heracleota, Artemidorus Ephesius, Dicaechus Messenius et Isidorus Characenus, Scylacem etiam; Latine reddidit et Notis illustravit Isaacus Vossius, crediturque ille interprimos extitisse, qui Geographiam scripserit: Quo tamen longe antiquior est illa Tabularum Geographicarum mentio, quae fit Jos. XIIX. 8. 9. Praecepit Josua Viris abituris, ut describerent ipsam terram dicendo, ite et obambulate Terram etc. describite eam, deinde revertimini ad me, ut hic jaciam pro tribubus vestris sortem coram Deo: Abeuntesque viri transiverunt per terram, et descripserunt eam oppidatim in septem partes in libro etc. Reliquorum qui proxime a Scylace idem conati fuerunt, vix quicquam praeter mera nomina superest, quales Pythaeas Massiliensis, Timosthenes Rhodius, qui Ptolomaei II. seu Philadelphi Architalassus fuit, et Libros X. de Portubus edidit, Eratosthenes, qui sub Ptolemaeo IV. vixit, et Timosthenem secutus dicitur. Qui perfectius ad nostra tempora transmissi fuere, sunt, Strabo, Patria Amasenus, qui Libros XVII Geographiae scripsit, editos meliori nota a Casaubono cum vers. Latin. Xylandri: Cui adjectae sunt Observ. Frider. Morelli Paris. MDCXX. Cl. Ptolemaeus, Patria Pelusiota, qui et Alexandriae Nomen fert. non quod Alexandriae natus sit, sed quia Observationes suas ibi instituit. Scripsit Libros IIX. Geographiae, quos recentes Geographiae Veteris Scriptores P. Bertius, Gerb. Mercator et Petr. Montanus, Maginus etc. Passim exhibent. Stephanus quoque Libro de Urbibus notus est, quem [gap: Greek word(s)] ipse vocat: Patria fuit Byzantinus; Editionem ejus melioris notae adornavit Bonaventura Vulcanius.

III.

E Latinis sunt: Pomponius Mela, qui vixit tempore Claudii Imp. Scripsit Libros III. de Situ Orbis, quos praeter alios emendatius edidit et observationibus suis illustravit Doctiss. Isaacus Vossius A. MDCLIIX.

Caj Plinius Secundus Major (Junior enim, hujus ex Sorore nepos, nomine Epistolarum et Panegyrici Trajano dicati notus est) scripsit Historiam Naturalem; cui Geographiam inseruit; Et communiter fabulosarum Narrationum arguitur, sed quem exculpat Autor Belgicus, quem


page 3, image: s017

Commentatorem Plinii vocant, den Anteickenaer over Plinius Ed. MDCL.

Cajus Julius Solinus Grammaticus Librum edidit ex variis Autoribus, cumprimis Plinio, collectum, quem Polyhistorem appellat, pleraque vero selegit judicio, ut creditur, non magno, unde Scaliger levissimum Scriptorem nuncupat in Anim adversionibus ad Eusebium. Concinnavit in eum Exercitationes suas Cl. Salmasius integro Volumine in fol. Quos non uno in loco perstringit Vossius antedictis Observ. in. P. Melam.

Extat etiam Itinerarium Antonini Imp. quo Provinciae totius Imperii Romani describuntur in V. II. Geogr. Veter. Bertii. Item Tabula Peutingeriana, quam M. Velserus ex Bibliotheca Peutingerorum primus edidit. Procurritque haec Tabula ab Occidentali Oceano per continentis totius longitudinem ad Orientem usque singula notans loca locorumque Distantias; Et in octo Segmenta commode distribuitur, I. Ab ostiis Rheni Bonnam usque II. Bonnâ usque ad Marcomannos. III. A Marcomannis ad Sarmatas. IV. A Sarmatis usque ed Hamaxobias. V. Ab Hamaxobiis ad Roxulanos. VI. A Roxulanis ad Parnacos. VII. A Parnacis ad Paracolas Scythas. VIII. A Paralocis Scythis usque ad finem Asiae. Eam videre est in eodem Theatr. Geogr. Vet. Bertii, praeterea in Parergo Geogr. Vet. Ortelii Ed. a Joh. Moreto, et iu Orbis Antiqui Delineatione Jansonti.

IV.

Qui nostra aetate Geographiam Veterem illustrarunt, quosve ex parte jam tum citavimus, sunt Abrah. Ortelius, Geographus Regis Hispaniae, qui Thesaurum Geographicum in Geographiam Veterem adornavit, item Parergon Geographiae Veteris, Scriptum ob varia specialia lectu jucundum pariter acutile, cujus Editio melioris notae est, quam procuravit Joh. Moretus A. MDCXXIV. et continet Tabulas XLIX. admodum.

Petr. Bertius Geographus Regis Galliae Ludov. XIII. emisit Theatrum Geographiae Veteris duobo Tomis distinctum Ed. Amstelod. A. MDCXIIX. Tomus I. continet Geographiam Ptolemaei et Tabulas eo pertinentes, item Gerh. Mercatoris in Tabb. Ptolemaei a se delineatas Observationes: Tomus II. habet Itinearium Antonini Imp. Provinciarum Libellum, Civitates Provinciarum Gallicarum, Itinerarium Burdigala Hierosolymam usque Tabulam Peutingerianam, etc.

Joh Jansonius non minus accuratam Orbis Antiqui Delineationem edidit A. MDCLIII. fol. maj. partemque fecit Atlantis sui; Constat Tabb. Geographicis quam plurimis et praefixam habet Georg, Hornii Introductionem


page 4, image: s018

ad Geographiam Veterem. Librum lectu utilissimum, quique etiam forma minori seorsim extat.

V.

Qui recentem Geographiam excoluere, nominamus e Belgio Foederato industrios Viros Gerh. Mercatorem et Jodocum Hondium, qui in fine praecedentis seculi edito volumine Tabulis Geographicis et adjectis Descriptionibus egregie pro temporis istius ratione instructo, primi insignem istam molem Atlantis meditati fuerunt, quam secutis Annis plurimum auxerunt diligentissimi Viri Joh. ac Wilhelm. Blaeul, et Joh. Jansonius: Editis variis Tomis, diversisque Lingvis Atlantibus: Jansonius Latinum Atlantem XI. Gallice, Belgice, Germanice scriptum VI. Hispanice editum IV. Contractum II. Voluminibus exhibuit, meruitque vel hoc nomine praecipue laudem, quod Geographiam Veterem, Hydrographiam et Atlantem Coelestem singularibus Tomis. exhibuerit. Atlantes Blaeuiani itidem IIX. XI. etiam XIV. Voluminibus prodiere.

Nec praetereundi sunt Vischerus, Freder. de Witt. etc. qui nostro tempore Tabulis Geographicis itidem operam suam navarunt, minori tamen numero proditis.

In Belgio Hispanico circa finem praecedentis seculi edidit etiam Abraham Ortelius Theatrum Orbis Terrarum, Librum, ut omnia Scripta Ortelii, valde doctum.

In Gallia nostro tempore eadem opera inclaruit Nicol. Samson d' Abbeville, Geographus Regius, cujus haec fere sunt quae ad notitiam nostram pervenere. I. Systema Geographicum per Tabulas reprae sentatum Paris. MDCXLIV. II. Tabulae Generalis Europae, Asiae, Africae, Americae, numero XCIIX. sed sine descriptione Paris. MDCLIIX. III. Particulares Tabulae Galliae X. Hispaniae, Italiae, Germaniae, Britannicarum Insularum totidem. IV. De Italia cum adjacentibus Insulis Tomus singularis Tabulis XXII. constans Ed. MDCXLIIX. V. Europae XIII. Et Asiae XV. Tabulae cum descriptionibus.

VI.

Geographiam Veterem ac recentem conjunxere, Joh. Maginus, Doctissimus Mathematicus, cujus extant Geographiae veteris et Novae Volumina II. Ed. Arnhem apud Johan. Janson. M DC XVII. 4to. et, quem magni facere amamus, Philippus Brietius in Parallelis Geograph. Veteris et Novae Paris. MDCXLIIX 4to. Inter Compendiorum Scriptores utilis Liber est Georg. Fournier Geographica Orbis Notitia per litora Maris


page 5, image: s019

et fluviorum; Et in Germania nostra Scriptum Eberbardi Schulz I. Alterius Godofredi Schulz I. Librum Germanicum, kurtze Welt - Beschreibung/ vix aliud quam confusam, pariter ac naevosam molem dixeris; Neque enim levis lapsus mox a principio est, Peruviam, Chicam, Brasiliam pro Insulis ab eo haberi: Nequid de aliis addamus. Eodem pertinet Philippi Cluveri Introductio ad Geograhphiam, Liber qui raram nostro seculo felicitatem expertus fuit, ut cum exiguo suo merito a multis magnificat, sed tamen non inutilis, si cum CL. V. J. Bunonis Commentario legatur. In Henrici Schaevii Sceleto Geographico emendari possit, Californiam in Sinum Mexicanum conjici, Regiam Magni Mogoris esse Delli, Isthmum Estretto, Straet/ Canaelidem significare, etc. Aliis non immorabimur. Rarum sane est frugi compendia reperiri, quin in Temporum pariter ac Ingeniorum teredines atque Tineas abeant, quae de omnibus Historiarum Compendiis sententia est Judiciosissimi Baconi de Verulam. L. de Angm. Scient. II. c. VI. De sola Geographia Gerterali extat doctissimus Liber Bernhardi Varenii, quem vocat Geographiam Generalem, de novo editus A. MDCLXIV. Amstelod. Cui simile nec inutile est, sed diffusius et mole majus Scriptum, Joh. Bapt. Riccioli Geographiae et Hydrographiae Reformatae Libri XII. Bonon. MDCLXI. fol. quod Locorum Communium instar fuerit. Inter Onomastica Geographica excellit ante commemoratus Thesaurus Geographicus Ortelii, et Liber XI. dictae Geographiae Reformatae Riccioli.

VII.

Ex iis qui praeter Locorum Designationem et Denominationem in Descriptione Orbis Historiam Civilem et Sacram adjecerunt, est Joh. Boterus, Italus, cujus Descriptionem Orbis Germanice reddidit et edidit AEgidius Albertinus Secretar. Ducis Bavariae. In Gallia extant Pierre de Avity. Theatre du Monde, et. In Germania idem conatus fuit Sebastianus Munsterus in Cosmographia sua, Vir diligentissimus, sed in quo paulo plus accurationis desideres. Censuram hujus Cosmographiae vid. in Damiani a Goes Hispania, qua in specie Hispaniam a Munstero defendit. Similem Cosmographiam tentavit et Munsterum antecellere studuit Joh. Rau, sed qui minore forte, quam Munsterus, accuratione est: Inter recentes est, Lucas de Linda Descriptione Orbis et omnium Rerumpublicarum, qui utinam pleniorem maturitatem expectasset! Johan. Frider. Popping, ipso splendore Tituli Orbis Illustrati seu Novae Historico. Politico-Geographicae Imperiorum Descriptionis, etc. Doctorum sinistras


page 6, image: s020

suspiciones movit, nec injuria subiit, quicquid fuit Doctissimae Censurae ex Parnasso in Secessu Albipolitano. Sed horum aliorumve passim fiet mentio in seqq.

IX.

Materies Geographiae nostrae est Terra, seu Orbis Terrarum, seu quod hodie magis proprium Nomen est, Globus Terr-aqueus, partibus solidis ac liquidis constans, h. ipsa Terra, Aqua et Aere, cujus Ambitum Atmosphaeram vocant. Suntque quae de Terra hic considerari possunt, ejusdem Figura, Magnitudo seu Dimensio, et hac comprehensa Longitudo et Latitudo, in quibus singulis eo usque versabimur, quoad in Re Historica aliquem usum praestiterunt hactenus, vel hodienum praestant, caetera aliorum Commentariis relicturi.

Figuram Terrae non tantum vulgens credit in latissimam planitiem excurrere, cujus Terminus sit Circularis Linea, sed etiam e Patribus non pauci crediderunt: Terram nempe infinitis Radicibus deorsum extendi ac fundari V. Lactant. Instit. Divin. L. III. cap. XXIV. August. L. XVI. de Civ. D. cap. IX. Nostra aetate idem statuit Franc. Patricius: Quae opinio alii perinde gravi errori ansam dedit, ut putarint non dari Antipodes, h. qui adversus vestigiis stent contra nostra vestigia. Hinc Lactant c. 1. Aut est quisquam tam ineptus, qui credat esse Homines, quorum vestigia sunt superiora, quam capita? Aut ibi, quae apud nos jacent, inversa pondera? V. Nicol. Nancel. L. IX. Microcosm. pag. 1391 Ubi etiam Augustini et Nazianzeni verba laudantur. Idem Christiani plerique mediorum temporm senserunt, et Bonifacius Episcopus Moguntinus, Homo [gap: Greek word(s)] ratiocinatus fuit: Si essent Antipodes, alii homines, adeoque alius Christus introduceretur: Cui cum Vergilius Sanctimonia et eruditione celebris in Bravaria Episcopus adversaretur, Bonifacius apud Zachariam P. M. effecit, ut ille ad Utilonem Regem Bavariae scriberet, et Utilo tandem virgilium Sede Episcopali ejiceret, Zachariae ad Bonifacium Rescriptum habet Marc. Ant. de Dominis L. VII de Rep. Christ. c. V. n. XLVII. Historiam integram Aventinus Annal. Boj. L. III. his fere verbis: Erat Vergelius etiam in disciplinis, quas Mathematicas vocamus, et in Philosophia prophana, magis, quam tum Christiani mores ferebant, eruditus. Ex illius modi literarum scitis, contra opinionem vulgi, et D. Aurelii Augustini, et aliorum forte docuerat, id quod nostro seculo non argumentis investig andum, sed experimentis cognitum est, circumfundi terrae homines undique, et conversis inter se pedibus stare, unde Antipodas


page 7, image: s021

Graeca nuncupat voce. Hoc ita acceptum est, quasi Vergelius alium mundum, alios sub terra homines, alium denique Solem, atque aliam Lunam esse adsereret. Bonifacius haec velut impia, et Philosophiae divinae repugnantia, refutat: Vergilium publice, privatim arguit, ad recantandum has naenias provocat, efflagit atque jure suo ut legatus Germaniae, ne illae hujusmodi deliramentis sinceram, et simplicem Christi sapientiam polluat, atque contaminet. Divus Vergilius (ut omnes homines sumus, et nihil est ex omni parte beatum) hac injuria, ac contumelia lacessitus, animum Utilonis Reguli Bojorum, apud quem plurimum valebat, abalienare a Bonifacio, atque inter eos discordiam, et odium serere conatur. Jactabat etiam, se a Romano Pontifice designatum Episcopum, qui primus ex his quatuor, quos Bonifacius Bois consecrarat, decessisset. Diuvus Bonifacius id Zachariae Pont. Max. literis conqueritur. Zacharia quoque Philosophia Vergilii suspecta esse caepit. Ipse igitur legatos cum mandatis, et literis ad Utilonem ire jubet, partes suas Bonifacio commendat. Vergilium Philosophum (si Sacerdos sit, inquit, nescio) a Templo Dei, et Ecclesia depellito, sacerdotio in concilio abdicato, si illam perversam doctrinam fuerit confessus. Sidonio quoque et Vergilio comminatorias scripsit literas Romanus Episcopus, postulavitque, ut Bonifacio obsequantur. Insuper Regulo Bojorum denunciatum est, ut Vergilium Romam mittat, ubi Vergilius rationem reddat, ac a Pont. Romano examine comprobetur. Ac Libertus Fromundus quidem Historiam hanc longe aliter in Ant-Aristarcho suo explicare conatus est: Sed hunc suo patimur abundare sensu. Eandem habet Cl. Fauchet Historicus Gallicus Tom. 1. fin.

Et vero ne multa pro Rotunditate Terrae argumenta aggregemus, licet eam exinde colligere, quod si versus Austrum vel Boream tendamus, aliae aliaeque Coeli partes in oculos incurrant, aliae a conspectu nostro abducantur, et Polus hic elatior, alibi depressior appareat; Atque iterum si versus Orientem vel occidentem proficiscamur, Astra citius vel tardius oriri aut occidere videamus. Quorum causa nulla alia est, quam Globi Terreni Gibbositas, quae obstat, quo minus uno eodemque tempore sidera illa omnibus hisce locis se conspicienda praebeant. Estque evidens confirmandae huic rei argumentum, quae in Navigationibus Indiciis se offert observatio. Illi enim qui per Fretum Magellanicum Indiam Orientalem petunt, vel totam Tellurem circum navigant, integram diem serius numerant, quando in India appellunt, vel etiam quando domum redeunt, atque illi, qui in India aut in Patria degunt. Cujus Exemplum


page 8, image: s022

extat in Historia Navigationis Jacobi Le Maire, qui cum in Regno Jacatra appulisset, suaque Belgarum Societati Indicae cessisset, id factum dicitur d. I. Novembr. ac Lunae die, computantibus ita Le Maire et Sociis ejus; d. II. Novembr. vero ac Martis die ex computatione Belgarum in Jacatra: Adeo ut oportuerit Le Maire et Socios ejus Hebdomade illa die Martis carere et sequentem diem cum Belgis tertiam Novembris ac diem Mercurii numerare. Quae Historia Navigationis Le Maire prostat singulariter edita cum Titulo: Speculum Orientalis Occidentalisque Indiae Navigationum Georg. Spilbergen et Jac. Le Maire Lugd. MDC XIX. 4to. Et in Tomis Itinerum Indicorum. Idem de Navigatione Magellani ex Ciecza refert Boxhorn. Hist. Un. pag. 1030 Quod diem unum in Calendario anticipaverint, rati diem Mercurii esse, cum esset dies Jovis; Et Ricciol. Almagest. p. 1. p. 35. ex Pigafetta: Eos appulisse d. VI. Sept. sua, VII. vero Hispalensium computatione. Cujus rei Ratio non aliunde quam a citiori ac tardiori ortu et occasu Solis peti potest, quia enim Sol Nautis ejusmodi semper serius et occidit et oritur, tandem absoluta tota circumnavigatione, et tot minutis, quibus Sole quotidie serius fruuntur, in unum aliquem Numerum majorem coeuntibus, tota dies efficitur. Transitque haec varietas in ipsum usum Civilem istorum locorum; Et Portugalli Urbis Macao in litore Chinensi incolae Hispanique in Philippinis una eademque die v. g. XX et XXI. Januarii, hodienum numerant, Portugallicum Europaeis diem XXI. Hispani vero more navigantium per Mare Pacificum diem serius eoque XX. Portugalli festa celebrant, Hispani Vigilias, illi Diem Solis, hi Diem Saturni; Et tamen Sol utrisque simul fere oritur et occidit. Portugalli nimirum, cum primum in haec loca ferrentur, recta versus Orientem iverunt, Hispani v. per Occidentem eodem venere. Itaque Svetum numerum isti retinuerunt, hi Solem comitati eundem tardius ac cum processu itineris longissimi tandem integra die serius destituerunt: Retinentque ambo populi studio hanc numerandi rationem, pro demonstando jure suo a Pontifice M. ipsis concesso, quod erat, ut Portugallorum esset, quicquid terrarum progrediendo versus Orientem invenirent, et Hispanorum, quod illi versus Occidentem Progrediendo inventuri essent: Ambo igitur cum in extremis istis Regionibus concurrerent, easque ad se pertinere aeque arbitrarentur, signa juris sui quoque retinenda censuerunt, quotum pars erat haec, ut pote Itineris sui testis, numerandi temporis ratio.



page 9, image: s023

X.

Plane novum est, qvod commentus fuit diligentissimus Anglus J. Childreus in Britannia Baconica, sc. Historia memorabilium rerum Naturalium Angliae, Scotiae et Walliae: Terram non rotundam, sed Ovalem esse. Rationem reddit, qvod Experientia monstret, nivem in Regionibus frigidis aestivo tempore nunqvam totam liqvescere. Qvia igitur multum nivis sub utroqve Polo decidat, necessario a creatione mundi usque magnum ibi cumulum collectum esse: Igitur licet Terra initio rotunda creata fuerit, cumulo isto tamen paulatim oblongam factam et cum tempore oblongiotem futuram esse. Ea fini deinde allegat Tychonis et Kepleri testimonia, qvi in Eclipsibus Lunaribus aliqvid Ovalis animadverterint, eoqve Terram reqviri Ovalem redditam. Qvae excerpsimus ex Latina Paraphrasi Ephemeridum Eruditorum T. III. pag 139. Sed cogitari possit I. Tempestatem hibernam non semper perinde gravem esse, nec aestatem aeqve remissam; Ideoqve licet nix aliqvot annis duret, id tamen fieri remissiori tantum aestate, non autem si contingat eam tepidiorem esse. Neqve satis est unius atqve alterius Anni observationes hic allegari, cum pauci sint, qvi isthuc proficiscantur, vel qvos commodorum spes eo perducit; Qvos licet durior tempestas presserit, certum tamen non est, eam semper ita se habituram, aut omnes aeqve ita pressum iri. Confer qvae in simili negotio de Perigrinationibus Indicis per Boream instituendis ratiocinatur Joh. Isaac. Pontanus in t' Beginn ende Voorrgang van de Oostindische Compagnie Tom. I. N. I. fol. 68. II. Imam nivem sensim disperire, non minus ac lapides solent in Speluncis Lapidificis, qvales Baumanni in Germania nostra, et Ukiensis in Britannia, qvae jam dudum oppletae fuissent, qvippe destillante superius aqva in lapideam duritiem statim concrescente, nisi, qvae materia in imo est, sensim iterum liqvesceret. III. Eclipsum Lunarium ab exacta rotunditate recessum, siqvidem fiat, non posse mutatae Terrae Figurae transscribi, sed causae alii unde natae; Alias enim id non una aut altera vice, sed crebrius observaretur, qvod tamen hactenus non factum fuit.

XI.

Locum Terrae, seu situm in Systemate mundi, ejusqve seu Motum seu Qvietem cognosci, non huc adeo, qvam ad Physicorum cathedram pertinet. Magnitudo ejus VMCCCC. milliaribus Germanicis aestimari solet, et talibus qvidem, qvorum singula MDCCCC. perticas Rhinlandicas contineant. At qvantillum istud spacium, si cum coeli mole ejusqve corporibus comparetur. Hoc est illud punctum, inqvit gravissime


page 10, image: s024

Seneca Praef. in Nov. Qvaest. quod inter tot Gentes ferro et igne dividitur. O qvam ridiculi mortalium Termini! Ultra Istrum Dacus non exeat: Strymo Thracas includat: Parthis obstet Euphrates: Danubius Sarmatica ac Romana disterminet, Rhenus Germaniae modum faciat. Pyrenaeus medium inter Gallias et Hispanias jugum extollat: Inter AEgyptum et AEthiopiam harenatum inculta vastitas jaceat. Si qvis formicis det intellectum hominis, nonne et illae unam aream in multas provincias divident? Qvid illis et nobis interest, nisi exigui mensura corpusculi? Punctum est istud, in quo navigatis, in quo bellatis, in qvo regna disponitis, minima, etiam cum illis utrinque Oceanus intercurrit. Modos inveniendi istam magnitudinem prolixe tradit Varen Geogr. L. I. cap. IV. Et Wilibiord Snellius toto Libro, de Terrae Ambitus vera Quantitate, s. Eratosthene Batavo; Item Ricciolus toto L. V. Geograph. De causa cur talis Magnitudo divinitus posita sit, cum eodem Ricciolo balbutimus: Hominem uno Anno a Polo Boreali ad Australem ambulare posse, si, qvod non adeo difficile iter est, septem milliaria cum dimidio qvotidie conficiat. Videri itaque probabile; DEUM O. M. admensum fuisse Terrae Globum Humanae staturae et facultati ambulandi, ut Homo, si velit, possit uno Anno discernere omnes Tempestatum Vicissitudines, qvas abeundo ab uno Tropicorum ac redeundo ad eundem efficit, ex ea contemplatione rapi in admirationem et Amorem Sapientissimi ab munificentissimi Conditoris. Cit. L. V. Geogr. c. ult.

XII.

Longitudo est Extensio Terrae ab Occidente in Orientem; Latitudo Ejusdem Extensi versus Polos. Utramqve Geographi in Globo Terrestri certis Circulis exprimunt, e qvibus Circuli Longitudinis, qvos et Meridianos vocat, AEqvatorem ad Angulos Rectos secant, et integri exhibentur numero XIIX. Dimidiati s. Semi circuli XXXVI Circuli Latitudinis ad AEqvatorem Parallele ducuntur et ad utrumqve Polum usqve pertingunt, denis gradibus a se invicem distantes. Claretqve maxime usus harum rerum inspeciali singulorum Terrae Locorum designatione, quae ut juxta debitam proportionem exprimeretur, certa longitu dinis et Latitudinis Mensura Terrae attribuenda fuit. Unde et unumqvemqve locum sua Longitudine pariter ac Latitudine donarunt, qvarum illa juxta generalem Definitionem modo datam, erit Distantia Loci a primo longitudinis Circulo, seu Primo Meridiano; Haec Distantia ejusdem ab AEqvatore.



page 11, image: s025

XIII.

Locus, ubi primus Meridianus collocandus, aut in qvo primum numerandae Longitudinis inirium qvaerendum sit, Qvaestionem Geographis nostri temporis praebuit, tanto nobiliorem, qvanto notatu digniorem occasionem habuit. Ac veteres qvidem Geographi et in iis Ptolemaeus eum in Canariarum unam, qvam Junonem nominabant, collocare solebant, qvippe rati Canarias in extremo Occidente sitas esse; Nec sub initia crescentis Geographiae de alio cogitatum fuit: Nam qvia res arbitrii humani erat, ideo non multum referebat non necessariis cogitationibus hac in re fatigari, et utrum Meridianus in Canariis manere, an alio commodius transferri possit, expendere.

Cum vero A MCCCEXCII. Columbus Americam detegeret, et Ferdinandus Catholicus eam a Pontifice sibi dari posceret, Rex Portugalliae Johannes indigne ferens, hoc modo tot Regionum, opum Hominum Deminium sibi praeripi, causam suam apud Pontificem egit qvidem, sed tum temporis impedire non potuit, qvin Ferdinando de Apostolicae sedis plenitudine omnes Insulae et regiones, etc. concederentur post lineam a polo Arctico ad Antareticum ductam et centum Leucis ab Azoribus et Inss. Prom. Viridis distantem. Mox vero Ferdinandus et Johannes mutuo pacto conclusere Circulum Ponti ficis CCLXX. Leucis removendum et qvod ultra eum reperiretur Castellanorum, cis eum Portugallorum futurum esse. Vid. Anton. Herrer. Dec. I. Lib. II. Cap. 8. 9. 10. Maff. de reb. Ind. Lib. I. Dum igitur pactis hisce stabatur, Portugalli circa initium praecedentis Seculi Brasiliam, partem Americae Meridionalis, occupabant, et partibus suis seprobe defunctos rebantur. At vero Brasilia non ita potiebantur, qvin paulo post et pactorum et Brasiliae occupatae ipsospoeniteret. An. MDXIX. enim aggressus Navigationem Australem Ferdinandas Magellanus et freto, qvod Magellanicum dicunt, feliciter inento, Mare Pacificum emensus Moluccas adiit: Qvem secuti Franc. Garcias et Godofred. de Loyausa A. MDXXV. easdem eodem itinere et sex Navium classe petiverunt; Et cum Portugallorum Architalasso aemuli Moluccarum Reges Ternata et Tidoris eas qvasi obtulissent, dum uterqve ab ipso auxilium peteret, Architalassus etiam Albukerkius summo Portugullorum lucro uni sese adjungens utroque potiretur: Castellani eadem occasione usi, alteri subvenire studebant, qvia Portugallis obrui videbatur. Hinc qvoqve ipsis liber in Moluccas aditus patefactus, alter Regum a cujus partibus Portugalli erant, paulo post subrutus, et Portugalli Moluccis


page 12, image: s026

exuti. Res haec ab initio statim gravissimo bello in Europâ terminanda videbatur, quod tamen qualitercunque declinatum est, dum utrique ad Bullam Pontificis et pacto olim sancita sibi redeundum, vel saltem dimensionem exactiorem ineundam existimarunt. Itaque An. MDXXIV. tentarunt ejusmodi quid, sed irritô successu: Nam priucipiis et dimensionibus nimium quantum discrepabant; Partugalli??? ab Insula Salis, quae maxime orientalis est ex Insulis de Capo Verde, ducentas et LXX. Leucas suas ordiebantur, exiguam jacturam existimantes, si tot Leucas in continenti Americae amitterent, modo easdem in Orientelucrarentur, et Moluccas suas facerent: Hispani vero seu Castellani ab Insula S. Antonii, quae XC. Leucis magis declinat ad occidentem, initium sumebant. Neque de latitudine continentis Australis Americae inter Puerto Veyo ad oram Maris Pacifici et Cabo de S. Agostinho ad mare Atlanticum, quibus maxima Americae Latitudo comprehendi putabatur, inter ipsos convenire potuit. Cum Hispani illam LI. gradibus, Portugalli LV. definirent, utrique Regum suorum cupiditatibus obedientes, et animo in Moluccas intentissimo. Ex qua varietate fluxit quoque varia illa Indiae Occidentalis distributio: Qvam sola Americae concludunt Portugalli, Castellani vero eidem praeter Moluccas, Philippinas, Insulas Salomonis, Novam Guineam, Japoniam, etc. accensent Vid. Herrera Descr. Ind. Occid. c. 26. De illa vero Portugallorum et Castellanorum Lite legendi Gomara Histor. Gen. Ind. L. IV. cap. X. et seqq. et Laet. descr. Ind. Occid. Lib. XV. c. 1.

Hinc itaque sine dubio seu fluxit, seu occasionem sumsit illa de variando Meridiano anxietas: Cui alias deinde rationes Mathematici adjunxerunt, a declinatione pyxidis Nauticae, etc. petitas, quas aliis recensendas relinquimus. Tabulae Geographicae Baeul' primum Meridianum in Canariarum seu Fortunatarum illam. quae Teneriffa dicitur, collocant. Idemque fit in maximo Globo ejus Qvia vero etiam unius ejusdemque Insulae Terminilongitudine inter se differunt aeqvum erat, non certam modo Insulam eligi sed in Insula etiam cerrum locum, qvi exiguus pariter, notalibis ac perpefuus esset, quique differentiam neunius quidem minuti induceret. Nam quia longitudines locorum usque ad minutum solicite inqviruntur, necessarium erat ipsorum Principium ne unius qvidem digiti ambiguitate vacillare. Hac fini ergo assumptus est Pico (sic enim in Tabulis aliqvibus sine idjecto alio qvodam nominevocatur. cum tamen nomen commune sit; Nam et Asores aliquem Pico habent, Pico de S. Georgio in Insula


page 13, image: s027

Fayal, et Pico de Adam Insula Ceylon) sed cognomine explicandus Pico de Tei le (Pico de Terraira ab incolis dici meminit Varenius p. 79.) Mons in metae maximae modum evectus. Eundem Meridianum assumit de Wit in Tabulis suis Geographicis. In Asores qui rejiciunt alii Orientaliores assumunt Insulam S. Mariae et Insul. S. Michaelis: quod facit Duval Geographus Regis Galliae in Tabulis suis. Alii Occidentaliores sumunt Corvo et Flores, veluti facit Blaeis in Globis suis minoribus. Godofredus Wendelinus a Meridiano, qui transit oppida Holam et Schattolam Islandiae, orditur. Alii locum, in quo degunt, sibi assumunt: Quemadmodum Eansberg. in Observat. Astronomicis, qui Goesae Zeelandiae oppido primum Meridianum destinavit: Et Origanus, celeberrimus olim Academiae hujus Mathematicus, Francofurto nostro. Vid. Scripta ipsorum passim. Memorabile est Regem Galliae Ludovicum XIII. jussisse Cosmographos Regni sui Meridianum primum statuere in Insula Ferri seu Ferro, quod ex Furnerio narrat Ricciol. Alm. Tom I. p. 1. p. 725. Cui tamen differentiae obviari facile est. Nam si longitudinem Loci tui numeres a Teneriffa, alter vero a Corvo et Flores, totidem gradus istius computationi Te adjicore oportet 14½ circiter. Item si a Corvo et Flores, numerare coeperis, alter vero a Teneriffa, tuum erit totidem gradus abjicere, ut computationi ejus Te accommodes. Eodemque modo inaliis procedendum.

XIV.

Non minus vero celebre est et in Re Geographica utilissimum Qvaesitum de invenienda distantia Meridiani nostri ab alio Meridiano noto, seu Longitudine Locorum, de quorum positu nihil certi Tibi constet: Ut, si in Oceano sis, nescias autem quoloco ejus, determinare possis, quot milliaribus a Meridiano, eoque a Patria Tua, etiam quacunque Regione distes. Tentarunt id aliquamdiu Viri non infelicis Ingenii, sed dispari ab Ingenio eorum successu. Galilaeus de Galilaeis ex Satellibus Jovis eam colligere conatus fuit, sed cum utilissimo huic labori immoreretur, res isto modo peragenda hucusque neglecta fuit, nisi forsan a non nemine Virtuosorum Angliae revocetur. Grandamicus Nobilis Gallus ex Magnetis ad Polum conversione ejusdemque variatione et declinatione idem non ita pridem conficere conatus fuit; sed ingeniose magis quam vere, qvod demonstravit e Virtuosis Angliae Henricus Power Libro hac de re contra ipsum edito. Felicius vero hoc negotium administravit Nobilis Belga Christianus Huygenius a Zulichem, qui ex confecto Horologico Pendulo id eruit, et probandum deinde Ingeniosis quibuscunque


page 14, image: s028

transmisit: Cui suum deinde Ill Comes Kincardinus addidit, ejusqve usum paulo post A. MDCLXIV. Anglorum Capitaneus Holmes non levi cum successu in Oceano AEthiopico expertus fuit. V. Anglorum Transastiones Philosophicas de A. MDCLXV. m. Martio. ubi simul Huygenii Literas ad Amicum legere est. Aliis etiam ante hac ejusmodi qvid subo luisse discimus ex Varenio Geogr. C. XXXI. Prop. VII. ubi sex modos inveniendi Longitudinem Locorum exponit, et praeter alios Automaton ejusmodi, qvale Huygenius confecit, reliqvis modis omnibus praefert p. 615. Praemii, qvod Belgii Ordines Inventori posuerint et 30000. Florenorum esse creditur, meminit p. 612. Idqve illo tempore, qvo scribere haec, a Monacho qvodam Gallo Duillerio petitum fuisse dicit.

XV.

Occurrunt etiam obliqve ducti Circuli seu Arcus in Globo Terrestri reliqvos omnes varie secantes, qvos Loxodromias appellant, Numero totidem, qvot Venti sunt, h XXXII. qvorum septem semper in Qvadrante Merediano et Parallelo Loci intercipiuntur, octava autem Loxodromia perpetuo est Parallelus. Veniuntqve iisdem, qvibus Venti, Nominibus. Usus earum est in Re Nautica, de qvo videndi Hydrographici Scriptores, qvem et non nihil attigit Varen. c. XXXIX. Geograph. Propos. XIII. et seq. Et Blaeu de Usu Glob. L. II. P. III. p. 150.

XVI.

Circuli utrique Globo communes sunt Merdianus, Horizon, AEquator, Ecliptica, Tropicus Cancri Tropicus Capricorni, Coluri: Qvorum explicatio pariter ac Polorum et Axis, item qvae de???onis aut Sphaeris, Terminis ex Comparatione et vario positu circulorum natis dici solent, in Compendiis Geographicis passim obvia sunt. Id in genere notari posset, nullos eorum reipsa in Coelo aut Terra dari, omnes enim partes Sphaerarum hâc in re sibi undiqve sunt simillimae, sed tantum concipi ab animo humano, tanqvam Notiones Secandas et instrumenta percipiendi Scientiam Astronomicam, non tamen fundamento qvodam et vestigio in Sphaeris plane destituta. Sic cum navis aliqva rapitur per undam marinam, non relinqvitur qvidem in ipsâ realis aliqva linea, per qvam navis tracta fuit, aut qvam oculo distingvere possis, interim tamen revera navis fuit per illud undarum spatium vecta. V. Keckerm. Syst. Astron. L. II. c. II.

XVII.

De Polis seu potius Stella Polaris (haec enim nomine Poli aliqvando


page 15, image: s029

venit,) nolimus praeteritam Qvaestionem, An in Sphaera Recta seu in istis Regionibus, qvae directe sitae sunt sub AEqvatore, uterqve Polus, h. utraqve Stella polaris, conspici possit? Id qvod ex materie de Refractionibus Geographorum aliqvi suspicati sunt. Sed satisfactum ipsis fuit a diligentissimo Mandelslo Itiner. Cap. XIII. p. 151. Ubi dicit se polum Arcticum, non nisi post VI. gr. cis AEqvatorem, Antarcticum vero post VIII. gr. demum trans AEqvatorem vidisse: Ich habe bey der Lini mit Fleiß Acht gegeben/ obs wahr sey/ was etliche sagen daß man unter derselben beyde Polos zugleich sehen könne/ ich habe es aber anders befunden/ denn ich verlohr ans dem Gesichte den Polum Arcticum im sechsten Grad von der Linie/ und sahe den Süder Polum, nemlich Antarcticum, erst im 8. Grad. Idem sensit Joh. Lerius in Navig. Americ. Non modo sub AEquinoctiali Polus uterqve non apparet, qvod pleriqve arbitrantur: sed neuter nisi duobus immensis ultrae citraqve gradibus. Veluti citatur a Keckerm. Syst. Astron. Part. I. c. II. Neqveminus Nobilis observatio est de Polis hisce Terras iis subjacentes noctemqve diemqve sex Mensium habere, qvam et veteres non obscuris testimoniis firmarunt. Unde praeter alios Plinius Lib. II. c. LXXV. cum de variis Lucis incrementis egisset: Haut dubie repromittunt id, qvod cogit ratio credi; Solstirii diebus accedente Sole propius verticem Mundi, angusto Lucis ambitu, subjecta Terrae continuos habere dies senis mensibus, noctes qve e diverso ad Brumam remoto. Quod fieri in Insula Tule Pythias Massiliensis scripsit, sex dierum Navigatione in Septertrionem a Britanniâ distante: Quidam vero et in Monae, qvae distat a Camaloduno Britanniae oppido circiter ducentis millibus, affirmant. Atqvi istud de Thule Insule falsum est, qvaecunqve etiam sit ex Insulis Borealibus: Falsum etiam de Mona, seu Caesaris Monam intelligas, qvae Mannia est et P. Orosio Mevania; seu Taciti Monam; antiqvam Druidum sedem, qvae Mon Britannis dicitur, Anglis Anglesey. Haec enim in litore Wallico sita est, illa in Mari Hibernico: Qvae loca vicissitudinem Noctium ac dierum non minus aestate qvam hieme experiri notorium est. De semestri Nocte vero tantum abest, ut ita sentiamus, ut e contrario putemus, si qvis sub Polo vivere possit, eum in perpetua Luce versaturum. Ratio est, qvia AEqvator in hisce locis Horizontem stringit. Atqui maxima Solis ab AEqvatore distantia est 23. gr. 30. min. Totidem ergo gradibus Solis ab Horizonte horum locorum distabit, si remotissimus sit ab iis. jam vero Crepusculorum duratio a plerisqve 19. Graduum Profunditatis Solis sub Horizonte statuitur, Qvibus si qvatuor, qvinqve vel plures Gradus adjeceris,


page 16, image: s030

qvibus propter maximas Refractiones circa Polum Phaenomena altius elevantur, qvam revera sunt, plures habebis vel totidem saltimGraduspro Crepusculo, qvot Sol ab Horizonte ibi remotus est: Et per conseqvens perpetua Luce ibi frui licebit, si non splendida, aut praesentis Solis, saltim dubia, et non omnino nulla, qvae deinde eo magis augetur, quo Sol a Tropicis ad AEqvatorem propius accedit. Confer. Voss. Not. ad Pomp. Mel. L. III c. 6. Nec praetermiserimus a Doctrina Refractionis plane aliena opinione tradi iidem Locis, duobus AEqvinoctii diebus Solem neqve oriri, uti loqvuntur, neqve occidere, sed dimidium Solem supra Horizontem illorum, dimidium infra eum haerere. Qvod post alios etiamnum exponit accuratissimus Varenius Geogr. L. II. c. 25 Prop. l. Qvi si solem ipsum intelligat, non refragamur: Si Phaenomenon Solish. lucidam istam speciem, qvae oculis tum temporis se ingerit, dixerimus istud integre jam tum videri, vel etiam aliqvot diebus ante visum fuisse. Imo asseruerimus, si qvis illo tempore sub utroqve Polo esse possit, cum geminum Solem visurum Refractionibus non minus in hanc qvam in illam partem Phoenomenon Solare efferre valentibus. Qvam rem tanto facilius dabit, qvisqvis Astronomiae peritus Adulterium Solis et Lunae, Phrasi Astronomica ita dictum, h. Eclipsin Lunae, Sole adhuc supra Horizontem existente visam A. MDCLXVI. d. VI. Junii in memoriam sibi revocaverit. Cujus causa itidem in nulla re alia sita erat, qvam vaporibus Phoenomenon Lunae supra verum locum, in qvo erat, interveniente Refractione, elevantibus. Atqve extant de hac Eclipsi peculiares commentarii Grandamici, Payeni, etc. Qvorum summam vide in T. I. et II. Ephemer Erudit.

CAPUT II. HISTORIA VENTORUM

I. A Tmosphaerae, Venti Explicatio.

II. Ventorum numerus.

III. Venti Generalis naturae: In Mari Pacifico 3000. milliaribus sine metu omni Tempestatum aut variationis Ventorum navigari: Observationes circa abitum Europaeorum in Indiam Orientalem, eorundemque inde reditum. Cur Belgae circa finem Anni ex India Orientali navigare soleant.

IV. Ventorum Specialium recensio.



page 17, image: s031

V. Etesiarum natura et causae: Cur non in Germania, Gallia, etc. spirent? Esse Australes pariter ac Boreales.

VI. Chelidonii et Ornithii explicati.

VII. Moussonum natura et variatio.

IIX. Ventorum certo loco, sed perpetuo spirantium recensio.

IX. Terreinbos et Viracons explicati.

X. Ecnephiae, Travados.

XI. Orkanes.

XII. Perpetua malacia prope Guineam.

I.

ADspecialia descensuris se primum offert Atmosphaera, tertia pars Globi Terreni, i. aeris Sphaera terram ambiens: seu vi vocis Aër vaprosus circa Terram. Cujus hic, ne physicas Commentationes adducamus, solum motum cognoscere opus est, i. Ventum. Ventus enim est Commotio aeris sensibilis.

II.

Ventos aeqve ac Plagas XXXII moderni faciunt. Vid. Compendia Geogr. Graeci ac Latini pauciores numerabant: Qvod licet ad navigationem aliqvosqve usus valde incommodum esset, illi tamen id non adeo senserunt, qvia Navigationes ipsorum pariter ac omnium Antiqvorum â litoribus haut longe recedebant. De causis, Effectis et sim. Ventorum nihil dicemus.

III.

Ventus alius est Generalis, alius Particularis. Generalis a Nautis vocatus de Passatwind/ multis simul locis per totum annum spirat in mari: Estqve perpetuo Orientalis, i. Eurus vel Euro Collateralis, et cumprimis observatur in Mari Zonae Torridae.

Sic in Mari Pacifico constantissimum se exhibet, adeo ut naves, qvae Novae Hispaniae portu Aquapulco versus Philippinas tendunt, sine ulla velorum vel collectione vel mutatione eo tutissime utantur. Kirch. de A. M. l. III. p. 4. c. 2. p. 469. Ex dicto portu, ubi perpetua fere malacia est, 10. gr. versus Austrum recta contendunt, et juxta dictum 10. parallelum tam feliciter in Occasum navigant, ut immotis velis spacio 85. dierum 3000. milliariorum intervallum absolvant, nec cursum aut vela mutent, nisi ad Insulas Ladrones, ubi derelicto par allelo 10. ad 13. navim dirigunt, ut Os Insularum (la bocca delas Islas) recta ingrediantur, sicque vitatis periculis Manillanum portum tandem obtineant. Qvae refert ex ore Didac. Bobadillae. Nec ab initio susceptarum inde Navigationum in hunc usqve diem ulla navis in vastissimo illo MDCL milliarium itinere periisse deprehensa est. Vid.


page 18, image: s032

Praeter alios Georg. Spellberg. Navig. p. 56. circiter, ubi etiam Aqvapulei descriptionem videre est. Adde Jac. Heremitae Itinerarium, etc. Contra qvi ex Insulis Philippinis Americae Regiones, qvippe respectu illarum Orientales perunt, iis semitam Solis sub Zona Torrida servare aut repetere ob perpetuam venti reluctationem impossibile est: sed ut in portum, e qvo solverant, Aqvapulco restituantur, eos Zonam Temperatam ingredi et ad Americae Septentrionalis litora navim dirigere oportet, ut hinc Borealibus flatibus adjuti desiderato termino tandem potiantur. Vid. hac de re Ephemerides Thomae Candish. Ed. cum Itiner ar ejus p. 84.

Qvi Indiam Orientalem ex Europa petunt, plus temporis opus habent, qvam qvi ex India Orientali Europam repetunt. Qvo scatent Itineraria Belgica et aliarum nationum. Qvia Ventus ab Africae litoribus perpetuo Brasiliam et Paraqvaviam versus spirat. Hinc fit, ut Belgae Indiam Orientalem petituri, qvando Insulas Promontorii viridis preatervehuntur, non amplius juxta Africam navigent, sed recto itinere Americam petant, et in litoribus ejus haereant, donec Tropicum Capricorni emensi sint, post ea vero demum ad Caput Bonae Spei tendant, et sic deinde iter suum longius perseqvantur. Ratio est; qvia cum perpetuo contrario Vento ipsis luctandum esset, si prope Africam manerent, qvae etiam probe probeqve expertus fuit Vascus di Gama, cum Promontorium Bonae Spei detegeret. Contra si a Promontorio Bonae Spei versus Europam tendant, longe breviori itinere utuntur, recta ad Insulam S. Helenae; qvae CCCL. milliaribus a Prom. Con. S. abest, pergentes, qvod iter plerumqve XII. vel XVIII. diebus absolvunt, qvippe generali isto vento adjuti. Vid. Catalogum ejus in Itiner ario Mandelslo p. 181. Nec aliud curant nisi unicum hoc, ne Insulam praetervehantur, cum admodum parvasit; Etenim si vel octamilliaris parte inde deflectant, non possunt eam repetere, Vento Orientali Occidentem versus eos impellente. Ideo tum Aqvationis causa vel Insulam Ascensionis, vel ipsam Brasiliam cum maximo itineris dispendio adire coguntur.

Tertia pars Maris sub Zona Torrida existentis inter Africam nempe et Philippinas non qvidem destituitur hoc vento, sed tamen ab ipso non semper afflatur, tot Insulis in eo sitis interpellantibus, qvo minus crebro spirate possit. Interea crebro deprehenditur spirare Mense Januario, Februario, Martio, Aprili, Majo.

Hinc Belgae qvando ex India Orientali solvunt, plerumqve circa sinem anni id faciunt; qvi tum temporis vento Generali usqve ad C. B. S.


page 19, image: s033

adjuvantur; Atque Goa eodem tempore proficisci solent. Vid. Mandelslo. Qvo fit, ut Belgae etiam plerumqve circa Mensem Julium in patriam appellant, Contra circa idem tempus e Patria solvunt, trimestri vel qvadrimestri spatio Iter inter Belgium et cap. B. S. emensuri: Qvod dum faciunt, certi sunt se Generali Vento in mari Indico haut impeditum iri. Cujus particularem rationem adjicimus §. 7. n. 1. Plura hac de re Vid. in Varen c. 21. p. 381. Causam Venti Generalis proseqvitur Kircher. in Subterr Lib. IV. S. II. c. 2. p. 139. et seqq. Nim. cum Sol sub Zonâ Torridâ Oceanum radiis suis perpendicularibus jam in hac jam in illa parte pro Solis in hoc vel illo Dodecatemorio constituti ratione perpetuo feriat, fit ut ex Solis incumbentis aestu vehementi mare attenuatum ingentem vaporum copiam halitibus mixtam in aërem educat, qvi qvidem vapores halitusqve rarefacti in anteriori Solis Semita consistentem aërem cum summo impetu dum protrudunt ex ea protrusione aër agitatus versus eam partem, versus qvam Sol fertur diffusus, eum ventum ex ortu in occasum, qvem nos Generalem dicimus, efficit.

IV.

Venti Speciales certo loco ac certo tempore spirant. Tales Veterum decantatissimi Etesiae, Chelidonii, Ornithiae, etc. qvi nostro tempore nomine Moussonum innotuere, qvos perseqvitur Varen. c. l. p. 389. Kircher. c. l. p. 196. et seqq.

V.

Etesiae describentibus Graecis sunt Venti Boreales a medio Julio usqve in finem Angusti, eoqve toto dierum Canicularium tempore flantes; Ac spirant qvidem interdiu tantum, noctu vero desinunt: Nec ubivis spirant; Neqve enim in Germania nostra, vel Gallia, Italia, Persia etc. eos sentimus, sed in iis tantum Regionibus, qvibus Carpahtii montes versus Boream obtenduntur, i. Graecia, Macedonia, Servia, Bosnia. Thracia, Asia Minori, AEgypto. Cujus causa e Vaporum copia ex dissoluta nive (qva montes illi abundant) ortorum petenda: Qua fit, ut qvamdiu Vapores illi consumti non sunt, tamdiu venti hi durent, et cum circa meridiem potissimum rarefiant, noctu autem condensentur, hinc fit, ut Venti interdiu durent, de nocte autem flatus suos suspendant. Notandum, qvod observarunt Mart. Cromer, in Rebus Polon, et Sigum. ab Herberstein in Rebus Moscoviticis, indicante Kirchero c. I. C III. eodem tempore in Regionibus cis Carpathum, 1. Poloniae parte, et Russia etiam statos ventos spirare, sed Australes: Qvod tanto majori argumento est Etesiarum non aliam causam esse, qvam qvae a Carpathiis montibus peti potest,



page 20, image: s034

Etesiis annumeramus Ventos Boreales, qvi in litore Indico Guzaratae a Martio usqve ad Septembrem continuo spirant, qvia nives in Caucasi montibus dissolutae ingentem Vaporum vim subministrant, qvi Solis aestivi radiis versus Austrum diffunduntur. Videndus Joh.. Twist in Descr. Regni Guzarat. p. 67.

VI.

Chelidonios post Brumam incipere scripserunt Graeci, sed de initii die nihil certi prodidere. Sunt autem Australes valde debiles, inconstantes, et minus continui. Causa eorum videtur ex montibus Monomotapae, quos Lunae vocant, petenda; Dum enim Australem Zodiaci partem permeat, Nobis et Graeciae hiemem facit, illis vero in R. Monomotapae aestatem; Eoqve nives montium istorum liqvefacit, et halituum Copiam educit, sensim deinde absumendorum. Qvod debiliores sint a maxima distantia montium fieri autumamus; Halitushi enim qvo longius progrediuntur, eo debiliores evadunt. Ornithios, Ventos post AEquinoctium Vernum spirantes, forte non frustra erimus, si Chelidoniis accensuerimus. Et Venti Australes etiam a Sept. ad Martium in Regno Guzaratae spirantes hujus generis esse poterunt.

VII.

Moussones, (Motiones Latine dixeris) sunt tertium Genus Ventorum, qvi certam temporis Periodum qvotannis observant, in certisqve Maris Partibus per aliqvot menses spirant. Ac multum refertin Re Nautica ipsos observari, qvippe qvorum tempus Nautae eligere habent ad Navigationem, qvam instituunt versus ejusmodi plagam, ad qvam Ventus ille spirat. I. In Oceani Atlantici maxima parte ad Zonam Torridam cis AEqvatorem et Temperatam Borealem pertinente Boreas freqventer spirat mense Octobri, Novembri, Januario. Hinc fit, ut Belgarum Navigationes versus Indiam Orientalem plerumqve istis in Mensibus suscipiantur, ut opera horum Ventorum AEqvatorem superent. Et saepius observatum fuit, illos, qvi Mense Martio e Belgio solverunt, non citius ad Brasiliam venisse, qvam alios, qvi succedente Octobri exiverant, utrisque Borea adjutis eoqve Mense Febr. illuc pervenientibus, Nautae tamen hunc Ventum Moussonibus annumerare haut solent.

II. In Oceano inter Africam et Indiam diximus §. III. Ventum Generalem spirare Menss. Januar. Febr. Mart. Aprili, Majo: Mense Augusto et Septembri durat Motio Contraria Ventorum Occidentalium.



page 21, image: s035

III. In Litore Malabarico Motio Orientalis tantum mense Januar. Febr. et Martio durat, quo tempore potissimum naves inde versus Persiam, Arabiam et Africam solvunt. Toto autem Majo, Junio, Julio, Augusto vehementissime saevit Boreas, adeo ut nullae naves tum temporis exire possint. At in litore Coromandel opposito priori nihil ejusmodi sentitur.

IV. Qui e Philippinis Novam Hispaniam repetunt, non possunt per Zonam Torridam iter hoc suscipere, quia Ventum Orientalem Generalem perpetuo contrarium habent, sed necessum est ut 40, gr. Lat. Bor. adeant, sub hoc enim a Ventis Borealibus, qui perpetuo in ora illa Americae Septentrionalis regnat, impulsi, brevi tempore Portum Californiae obtinent. Vid. Kirch. de A. M. L. 3. p. 4. c. 2. pag. 460. qvi a PP. Simone Corta et Didaco Bobadilla Insularum Philippinarum audita haec refert. Ad emetiendam vero reliqvam partem Itineris Mensibus Junio, Julio, Augusto, Ventis Occidentalibus adjuvantur.

VIII.

Ventos certo loco, sed perpetuo, spirantes observare est I. in litoribus Peru est Chili Regnorum, adjacentique Vicino Mari, ubi Ventus perpetuo fere est Australis vel Collateralis ejus Austro-Zephyrus. Incipit ad 46. gr. Lat. atqve perflat ultra Panamam Isthmi Americani, qvo fit, ut Naves Hispanorum auro et argento onustae Limâ panamam tendentes paucis diebusiter suum expediant: Contra vero Panama Limam repetentibus multorum dierum navigatione opus sit.

II. In Freto Le Maire ad Litora Terrae Magellanicae s. del Fuego continui fere spirant Venti Occidentales, tanto cum impetu, ut arbores quoque â perpendiculari rectitudine versus ortum inclinent. Sed ab altera parte ejusdem freti ad litora Terrae Australis spirat Auster.

III. Medio Itinere inter Japoniam et Liampo urbem maritimam Chinae semper spirant Venti Occidentales. Plura vid. iterum ap. Kircher. c. l. c. IV. Qvibus si qvid de statu nostrorum Tractuum addendum est, familiarissimi nobis sunt Venti Occidentales et Zephyro-Boreales, unde et aedificia nostra illis partibus, qvibus plagas istas spectant, citius ruinam sentiunt. qvippe injuriis majoribus isthinc obnoxia. Confer infr. C. III. P. III. §. IV. ubi de Portuum Britanicorum commoditate.

IX.

Huc referimus etiam Ventos, qvi in Maritimis qvibusdam Regionibus


page 22, image: s036

non certo anni tempore tantum; sed certis etiam singulorum dierum horis spirant; ac duûm generum esse deprehenduntur: Qvidam qvi a Terra ad litora spirant, qvos Portugalli vocant Terreinhos, Belgae, den Land-Wind. Alii a Mari ad litora Portugaliis Viracons, Belgis de Wind uyt de See. Sic in Litore Malabarico a mense Aprili usque ad Septembrem ejusmodi Terreinhos s. Terrestres ab h. XII. Noctis usqve ad Meridiem sentiunt, a Meridie usqve ad XII. Noctis Viracons s. Marinos. In litore Novae Hispaniae Venti Terrestres de Nocte spirant, Marini tota die: Idem usu venit in Regno Congi et provinciis ad Lopo Consalvo.

X.

Ecnephiae deniqve sunt Venti Subitanei, qvi summo cum Impetu e nube prorumpentes, sursum deorsum omnia vertunt. A Portugaliis Travados dicuntur: Freqventer sentiuntur in Oceano Atlantico inter Brasiliam et Africam, ad Gvineam sub AEqvatore, ad Loango, ad Caput B. S. ad Terram de Natal, ad Promontorium Gvardafuy. Portugalli anteqvam sufficienti Oceani Noticia instructi essent, et inveniendis circa C. B. S. et Africae Promontoria novis Regionibus operam darent, hujus repentini Venti Truculentiam magno navium hominumqve interitu non semel experti sunt. Vid. Joh. Petr. Maffeji Histor. Ind. L. I. Memorabile est in monte qvodam Promont. B. S. qvem Belgae den Taffelberg vocant, observari primo minimam Nubeculam; Sed mox totam operiri montis latitudinem: Qvod simul ac Nautae sentiunt, collectis velis a litore recedunt, et alto sese committentes inevitabilem alioqvi tempestatem declinant. E montis vertice enim tam validus Ventus e vestigio emittitur, ut nulla tam bene compacta navis sit, qvin impetu ejus obruatur. Nec alius generis esse videntur concitatissimi Turbines, qvos subinde in Arabiae desertis itinerantes, cumprimis qvi Mecham abeunt, experiuntur, nimirum densa et atra nubes mixta cum flammeis nubeculis tenebras diei inducit, mox procella erumpit, cujus saevitia licet mox sedetur, rubram tamen arenam tanta copia in terram ac mare ejicit, ut Arabes asserant, integram saepenumero Mercatorum ocietatem, qvam Cara vanam vocant 6000. et amplius homiuum Sabulosa hac tempestate obrutam sepultamque sine ullo humano remedio una cum Camelis periisse. Sunt haec famosa illa Arenosi Maris pericula, indeqve Arabum et AEgyptiorum Mumiae fieri, corporibus illic obrutis ardore Solari exsiccatis, a nonnullis creduntur. Vid. Lud. Varcomanum Itin. L I. cap. 12.



page 23, image: s037

XI.

Orkanes, Typhones Latine diceres, sunt impetuosi venti cum celeritate per omnes mundi plagas circa locum aliqvem vagantes. Nomen Indicum est Orankan, sive Forakan. Freqventissimi sunt inter Malaccam et Japoniam. Inter Navazam et Jamaicam Americae Insulas talem aliqvem expertus prolixe et accurate describit Vincent Le Blane Itin. p. II. cap. 21.

XII.

Prope Guineam, et sub AEqvatore in mari Atlantico perpetua fera est Malacia, et motio aerisnulla, nisi qvam Ecnephiae subinde cient. Qvae una e causis est, cur Guineae lirora tantopere fugiant, qvi ex Europa iro Indiam abeunt, vel ex India domum revertuntur. Nam saepenumero integrum mensem hic haerent, anteqvam a litore in medium Oceanum abduci possint.

CAPUT III. HYDROGRAPHIA. PARS I. HISTORIA MARIUM.

I. Scriptores Hydrographici veteres, ac recentes.

II. Conspectus Hydrographiae.

III. Distributio Generalis Partium Oceani.

IV. Specialior recensio earundem: Maris di Sargasso descriptio.

V. Archipelagi explicatio; Qvaeve loca Archipelagi nomine veniant: Maria a Coloribus nominata.

VI Sinuum Descriptio et Distinctio.

VII Maris mediterranei Sinus aliaeve Partes: Cur non intumescat, cum tamen tot fluvii se ipsi immitant? Polybii metus expensus de Palude Moeoti et Ponto Euxino aliqvando arena opplendis: Idem aliqvibus locis tantum fluxum ac refluxum pati.

IIX. Maris Balthici nomen ac simus: Cur fluxu ac refluxu careat? Idem fere solum Succinum suppeditat.

IX. Maris Rubri nomen, Mare Ziph in Sacris; Ejusdem navigationes: Proventus Cor alliorum in eodem: Conjuncto ipsius cum Mari mediterr???neo, item cum Nilo.

X. Sinus Persicus.



page 24, image: s038

XI. Sinus Luti.

XII. Mare Caspium: Controversia de Longitudine et Latitudine ejus.

I.

HYdrographia s. Descriptio Aqvae altera pars est Globi nostri. Autores, qvi digni qvidpiam heic praestitere, sunt in Hydrographia Veteri: Claud. Barthol. Morisotus in Generali Historia Orbis maritimi seu Rerum in Mari et litoribus gestarum, Ed. Divione Anno MDCXLIII. fol. Thomas Rivius Historiae Navalis Antiquae L. IV. Lond. MDCXXXIII. 8. Johann. Schefferus Tr. de Varietate Navium. Idem de Militia Navali Veterum Ed. Upsal. MDCLIV. 4. Extat etiam Lilii Gregorii Gyraldi de Re nautica Libellus Tom. I. opp. ejus pag. 571. et seqq.

In nova ac hodierna Geographia extant: Georg. Fournier Hydrographia. Arcano del mare Roberti Dudlei Ducis Northumbriae. Constat libris VI. Tom. II. Edit. Florent. MDCLXI. sol. maj. Libro VI qui ab solvit totum Tom. II. continentur Tabulae Hydrographicae. Zee-Atlas Offte Beschryvinge van alle de bekandte Zee-Kusten des Aerdrycks door Arnold. Colom. Amstelod. fol. maj. Henrici Donckers Zee-Atlas Amstel. MDCLX. fol. Tom. V. Atlantis Jasonii Ed. MDCL. Titulo Hydrographiae, die Wasserwelt. Ricciol. Geogr. Gen. L. X. quem vocat Hydrographicum Athanaesii Kirheri Mundi Subterranei. P. I. L. III. Marini Mersenni de Histiodromia. Petri Herigonii de Histiodromia in Tom. IV. opp. Mathem. Willibrodi Snellii Tiphys Batava, Barthol. Crescentii. Nautica Mediterranea Ed. 1608. Nauticam Indici Maris exhibet Histor. Navig. Ind. T. II. in Append. Johan. Twists Descript. Regni Decam. pag. 84. et seqq.

II.

Materies, in qva potissimum hic versabimur, erit Oceanus, Magna illa Aquarum congeries, quae terram interluit. Nam totam Terram Aquis interlui dubitari non potuit, exquo ipsam circum navigari posse compertum fuit. Ejus considerabimus Partes Extantiores, sive Maria Particularia, tum Sinus, Freta, Portus, et sim. Deniqve ipsorum Fluviorum Notitiam adjungemus: Certi quippe omnes Fluvios in Mare defluere, indeque reverti, ut iterum fluant. Eccles. I, VII. Ad Nominis illustrationem pertinet praeter communem Oceanum seu Mare recenseri: Mare Arenosum in Arabia Deserta, de quo dictum cap. II. §. X. Mare.


page 25, image: s039

Igneum, in arenosis AEgypti locis, qvae Aqvae cujusdam ardentis speciem referunt. Cum Damiata solvissemus et studiose contemplaremur loca arenosa, videbantur nobis aquoe cujusdam ardentis speciem praebere, et adeo resplendere, ut materia vitri in fornace accensi oculorum aciem perstringere solet. Credebamus initio lacus aliquos ardere, cumque Arena solibus excocta valde sit levis et fluida, ad quemcunque levioris venti afflatum ita commovetur, ut quasi fluctus quidam ardentium undarum a longe intuentibus exurgere videantur. Itinec. Princ. Radzivil fol. 145. Mare Gramineum seu Mare di Sargasso, de qvo seq. §. IV.

III.

Partes extantiores Oceani nominamus maximos ejus Tractus, qvos Tabulae et Globi repraesentant: Mar del Nort. s. Oceanum Atlanticum, illum Tractum Maris, qvi inter Veteris Orbis Litus Occidentale, et Novi Litus Orientale situs est: Qvanqvam a plerisqve etiam strictius accipiatur, ut Oceanum AEthiopicum, dicant partem memorati Maris del Nort, qvae cis AEqvatorem est, et Oceanum AEthiopicum, partem ejus, qvae trans AEeqvatorem est. 2. Mar del Zur, s. Mare Pacificum inter Americam et Asiam situm. 3. Mare Indicum, qvod inter Africam et Latronum Insulas, extremam Asiae partem, collocatum est.

IV.

Maximi hi Tractus ratione variarum Regionum, qvas alluunt, diversas Denominationes sortiuntur. Sic Mare del Nort, qva maxime Boreale est, vocatur Oceanus Septentrionalis, Glacialis, Hyperboreus:

Medio loco inter Norvegiam, Islandiam, et Magnam Britanniam Oceanus Deucaledonius.

Inter Magnam Britanniam, Germaniam et Belgium appellant Oceanum Germanicum, Belgae de Noordzee.

Inter Galliam et Magnam Britanniam, Mare Britannicum.

Inter Hiberniam et Magnam Britanniam, Mare Hibernicum.

Juxta Aqvitaniam est Oceanus Aqvitanicus.

Juxta Gallaeciam, Asturiam, Biscajam, utpote Veterum Cantabrorum loca, Oceanus Cantabricus.

Partem Maris del Nort trans AEqvatorem sitam diximus vocar Oceanum AEthiopicum. Qvo pertinet celebre Mare di Sargasso, ita dictum a Portugaliis, qvod non procul Capo Verde juxta Insulas Capo Verde inci pit et a 20. lat Bor. ad 34. lat. Austr. extenditur. Color hujus Maris viridiapparet, qvi tamen ipsius Maris non est, sed Herbae cujusdam exiguos


page 26, image: s040

rum foliorum et Nasturcio similis: Cujus folia adeo dense et continuo tractu incumbunt Oceano, ut ipsa Aqva vix conspiciatur, et nautis saepe multum negotii facessatur, qvi Mare hoc transire non possunt, nisi mediocri aliqvo vento ju ventur. Describitur Hist. Navig. Belg. P. I. n. 2. p. 3. et ex ea a Varen. L I. p. 163. Quod tanto minus mirum, cum alibi etiam ejusmodi seu Marina seu submarina reperiantur Prata: de qvibus V. infr. cap. VII. §. ult.

In Mari Pacifico occurrunt Oceanus Peruvianus, Oceanus Chilensis, et prope Asiam Oceanus Chinensis s. Sinicus. Ejusqve pars forte etiam Mare Tataricum erit, in extrema Asia Tatariam alluens.

In Mari Indico est Mare Arabicum Arabiae adjacens, Mare Lantchidol inter Insulas Indiae Orientalis et Novam Hollandiam collocatum, etc.

V.

Ab Insulis, qvas Mare interluit, natum nomen Archipelagi, h. ejusmodi Partis Maris, qvae multis Insulis intercipitur. Sic est Archipelagus Maldivarum, Archipelago di maldivas, olim Hippadis Mare, complexus Insularum Maldivarum, seu Mare Insulas haste interluens, Archipelagus S. Lazari, Mare Insulis Indiae Orientalis interceptum; Et Archipelagus, Archipelago in specie, olim Mare AEgeum, Pars Maris Mediterranei inter Insulas Graeciae, Thraciae, Asiae Minoris adsitas, labens. Archipelagum d' Andemaon, seu Andreman vocari Minores Insulas in Sinu Gangetico s. Golfo di Bengala Sumatram usqve discimus ex Vincent. Le Blanc. Itin. p. I. c. XV. Extant etiam a Coloribus sumpta Marium Nomina, ut MARE RUBRUM, qvo Nomine appellatur. I. Notus iste Sinus inter AEgyptum et Arabiam. II. Qvicqvid Maris est inter Californiam et Continentem Americae, alias Lingua Hispanorum Mare di Vermejo. Mare Nigrum, et Turcarum Lingua Mauro thalassa et Mare More, h. Pontus Euxinus. Mare Album I. Archipelagus ap. Joh. Barros L. IX. II. Sinus Latus juxta Russiam. Mare Viride s. Sargassium, juxta Capo Verde; Sed plenior horum explicatio alibi fit in hoc Capite, ideo Nomina hic indicasse satis erit.

VI.

Partes Maris curvo Litore interceptas vocant Sinus, Italice Golfo: Qvos duûm Generum constituunt, Oblongos et Latos. Sinus Oblongi sunt Mare Mediterraneum, Mare Balthicum Mare Rubrum, Mare Persicum. Mare di Vermejo, s. sinus Californiae, et Sinus Coreensis.



page 27, image: s041

VII.

MARE MEDITERR ANEUM Europam a Borea, Afriam ab Austro, Asiam ab Oriente habet: Belgis de Middelondsche Zee. De qvo notamu I. Ipsum Sinus alios minores, sed aeqve celebres emittere: Oblongos qvidem I. Adriaticum, qvem et Mare Adriaticum vocant, Italice Golfo di Venetia, Venetorum Jurisdictione comprehensum, qvem ideo et injecto Anulo sibi qvotannis despondent, V. infr. P. II. c. XII. §. IV. II. Tarentinum, hodie Golfo di Tarento, in Extrema Italia prope Mare Adriaticum situm. III. In Mari AEgeo Sinum Thessalonicensem, Golfo di Salonichi. Adjecerimus etiam IV. Propontidem, alio nomine Mare de Marmora, Sinum per Hellesponti fretum Mari Mediterraneo participantem. V. Pontum Euxinum mediante Bosphoro Thracico Propontidi annexum; Qvi ipse etiam alium non ignobilem Sinum format, Sinum Nigropolitatum, vulgo, Golfo di Nigropoli, qvi simul Freto di Caffa, et Palude Moeotide Chersonesum Tauricam efficit. VI. Paludem Moeotim, s. Mare delle Zabache, qvae cum Ponto Euxino per Stretto s. Fretum di Caffa cohaeret. Deinde Latos seu hiantes duos in Litoribus Africae apud Veteres Syrtium nomine celebres: Syrtim Majorem vocant magnum istum Sinum inter Marmaricam et Regnum Tripolitanum; Syrtim Minorem, hodie Golfo de Capis, Sinum inter R. Tripolitanum et Tunitanum interceptum.

Caeterae Partium Maris Mediterranei appellationes a Regionibus qvibus adjacent, oriuntur. Sic vocatur Mare Ibericum juxta Granadam Hispaniae, Bale aricum inter Baleares Insulas et Cataloniam, Gallicum, qva Galliam alluit, Ligusticum juxta Remp. Genuensem: Sardoum inter Baleares et Corficam ac Sardiniam; Tyrrhenu inter Corsicam, Sardiniam, Siciliam et Italiam; Jonium juxta Sinum Adriaticum et Tarentinum situm, Africum in Litoribus Barbariae, usque ad R. Tunitanum. Libycum a Syrte Majori usque ad AEgyptum; AEgyptium juxta AEgyptum; Syriacum ad Terram Sanctam et Syriam; Pamphilium inter Cyprum et Asiam Minorem; AEgeum, qva innumeras illas Insulas juxta Graeciam interluit, hodie Archipelago; Creticum deniqve inter Archipelagum et Cretam, hodie Mare di Candia.

II. Miraculi instar loco est, qvomodo Mare hoc undecunque conclusum, et non nisi per strictissimum Fretum Gaditanum Oceano pervium, atque tot ingentibus Fluviis Baeti, Ibero, Rhodano, Tiberi, Pado, Nilo etc. in id sese exonerantibus, magis magisqve non intumescat, Cumprimis qvia accedit perpetuus et constans Ponti Euxini per Propontidem in Archipelagum, et hinc in Mare Mediterraneum Influxus: Cum omnium


page 28, image: s042

experientia conster Pontum Euxmum celeberrimis totius Europae Fluviis, Danubio, Borysthene, Tanai, impulsum per Angiportus Byzantinos perpetuo sine ulla spe reditus devolvi: Nam inde sine dubio fit, ut qvi per Archipelagum Constantinopolim petunt, sentiant manifestam et sensibilem Maris resistentiam; Contra Constantinopoli in Archipelagum solventes, veluti secundo vento semper deferantur sine ulla Maris repugnantia, nisi qvam contrarii venti subinde concitant. Praeterea accedit Oceanus Atlanticus, qvi dum intumescit, in illud magno impetu se exonerat. Itaqve cogitatum fuit ipsum, dum per ostia aperta sese exonerare neqvit, id praestare per abditos qvosdam et subterraneos meatus, qvibus fortean in Mare Rubrum, et alio se exoneret. Sic enim et Mare Mortuum, qvod perpetuo influxu Jordanis alias augetur, se exonerare autumamus. V. infr. P. IV. hujus cap. §. XIIX. Item Mare Caspium in qvod maximus Fluvius Volga exit. V. seqq. §. X. Conf. Kirch. Mund. Subterr. L. II. c. XIII.

III. Singulare est, qvod de Palude Moeoti et Ponto Euxino olim Prudentissimus Historicus Polybius metuit, ambos aggestione Arenarum tandem oppletum, eoqve navigationi ineptos redditum iri: Dicimus et olim et nunc locum illum obrui atque adimpleri, tandem etiam penitus iri oppletum, Moeotim, inqvam, et Pontum: Manet qvippe idem Status locorum illorum et causae aggestus illius continuo oper antur: Qvando enim tempus quidem infinitum est, alvei vero certis plane finibus circumscripti, perspicuum est, etsi vel minimum est, qvod invehitur, futurum tamen tandem aliqvando ut impleantur. Ita enim natura comparatum est, si finitum aliqvid tempore infinito nascatur aut denascatur, etsi minimum est, qvod fit qvotidie, necesse est ut illud ad destinatum finem perveniat. Nunc vero cum non parum, sed longe plurimum limi aggeratur. perspicuum est, non aliqvando, sed cito eventurum, qvod modo a nobis dictum est, etc. Histor. L. IV. sed ipse profitetur, se rationibus uti, qvarum fides non ex mercatorum narrationibus, sed ex accurata rerum naturalium contemplatione pendeat: Qvod qvid Iliud est, qvam rationibus uti fine experientia, qvae nimis incerta in rebus naturalibus progrediendi ratio est. Sensit idipsum Insignis Vir Busbeqvius, ideo cum contrarium propriâ experientiâ didicisset: Illud nefas reticere, inqvit, valde falli Polybium variis argumentis colligentem fore, ut labentibus annis Pontus arenarum cumulis ita exaggeretur, ut propter illuviem, qvam Dabnabius, Borysthenes aliaqve flumina in ipsum invehunt, navigationi


page 29, image: s043

reddatur inutilis: Neque enim hodie pilo minus navigabilis Pontus est, qvam fuit olim tempore Polybii. Sic saepe sententias, qvae nullis rationibus refelli posse videbantur, dies atque usus refellit. Quis olim ratiocinantibus inhabitabiles esse Terras sub Zona Torridae non assensit? Cum tamen satis constet ex narraetione eorum, qui ea loca adierunt, haut fere minus eas quam alias habitari: Quinimo eo ipso tempore, cum iis Sol est altissimus, radiosque ad perpendiculum in terram demittit, aestum tum maxime pluvtarum perpetuitate, quibus ea loca adumbrentur, refrigerenturque, temperari. Ep ist. Turc 1.

IV. Deniqve notatu dignum est ipsum in Sinu Adriatico, Freto Siculo, et Portu Tunitano, qvem Golettae vocant. Fluxum qvidem et Refluxum efficere satis validum, in aliis vero ejus Partibus, ut in Hispaniae, Galliae, Italiae et Africae qvibusdam Litoribus vix sensibilem esse. Unde factum, ut Graecis plane ignotus fuerit hic Fluxus et Refluxus, uti etiam Romanis tempore Scipionis Africani; Et Graeci pariter ac Romani, qvando in aliis locis eum sentiebant, ipsum miraculi loro habuerint, ut constat ex oppugnatione Carthaginis a Scipione facta. Causam ejus reddere conatur Kircher. Mund. Subterr. L. III. p. 151. Nauticam Mediterraneam edidisse Barthol Crescentium. §. 1. annotavimus. Extantetiam Deliciae Transmarinae, seu insignium aliquot Maris Mediterranei Insularum, Portuum ac Maritimorum Oppidorum descriptio ed. Casp. Ens. Col. 1610. 8.

VIII.

MARE BALTHICUM, die Ost See/ olim Sinus Codanus, ab Australi latere habet Megapolim, Pomeraniam, Cassubiam, ab Orientali Borussiam, Curlandiam, Livoniam, Finlandiam etc. A Borea Lappiam et alias Svediae partes.

I. Nomen habet a Veteri Titulo Germanico, qvo Proceres Balthos vocarunt, die Gewaltigen: Unde Mare Balthicum, das Meer der Gewaltigen. Similes Tituli erant Cheldorum der Helden/ cujus reliqviae adhuc in Fortalitio Comitatus Mansfeldici, Heldrungen/ Et Amalorum h. coelestium, ab Amal Himmel/ unde Foemininum nostrum Amalia h. Coelestis. Conf. Not. Digu. Diss. X. c. I.

II. Tres Sinus Secundarios non ignobiles alit: 1. Sinum Botnicum Lapponia, Finandia et aliis Sveciae Partibus conelusum. 2. Sinum Finnicum Finlandia et Livonia interruptum. 3. Sinum Livonicum inter Livoniam et Curlandiam situm. Qvibus adhuc accedunt minores duo Siuus oblongi, das frische Haff/ ad cujus ingressum Pillavia, et Sinus Curonensis,


page 30, image: s044

das Curische Haff/ ad cujus ingressum Memelia; Et Sinus latus der Putzker Wyck/ juxta Cassubiam.

III. Totum Mare Balthicum fluxu ac refluxu caret: Qvod tamen non tantum cum plerisqve Sinubus, sed toto tractu Maris Septentrionalis ultra M. Britanniam et Norvegiam, ac Borealioribus partibus Maris Pacifici ipsi commune est. Causa adhuc in abscondito est: Conati tamen alicubi fuimus ex generali natura fluxus ac refluxus Maris aliquid ejus eruere, de quo hic dicendi locus non est.

IV. Celebre est copia Succini, quam suppeditat, quod nullum aliud Mare fere habet. Quanquam in Litoribus quibusdam Hiberniae etiam ejusmodi qvid non ita pridem observari coeperit; atqve etiam ad Ripam Viadri nostri juxta pagum Schaumburg/ haut procul Cunstrino ejus frustra non pauca reperire sit, ne alia loca attingamus. V. plur. seq. C. X.

IX.

MARE RUBRUM, seu Sinus Arabicus communiter Mar di Meca, ex Oceano Indico fluit, ad Aden Urbem et Africae Promontorium (ab aliis usqve ad Capo de Gvardafuy extenditur,) et inter Africam versus Occidentem et Arabiam versus Orientem decurrens sistitur ad Urbem Suez, ubi Statio Classis Turcicae esse solet: Fretum ejus vocatur Babelmandel: De eo notamus.

I Nomen habere credi vel abadjacenti arena Rubra, qvae Aqvae mixta ipsi ruborem qvendam inducat. Vid. Barrium Asiae Decad. 2. L. I. c. I. Epist. ad Emanuel Regem. B. Parentem meum in Origg. L. L. voce Erythraeum; Vel, qvod Curtius autumat, ab Erythra Rege; [gap: Greek word(s)] enim Ruber est: Esse autem haut procul continenti Insulam Palmis freqventibus consitam, et in medio fere nemore Columnam eminere, Erythrae Regis monumentum, literis gentis ejus scriptam. Vid. Curt. L. X. c. I. et Freinshem. Nott. in Curt. L. IIX. c. IX. Plura V. ap. Fuller: Miscellan. L. IV. c. XX. Sed recentiorum probabilior de hoc nomine opinio est, illud a Planta in Mari hoc copiosissime nascente venire, qvam Zuph et Zupha AEthiopes vocant, qvaeqve non tantum inter delicias ciborum in illis tractibus reponitur, sed etiam gratissimo rubore, tum in re cibaria, tumin pictoria se passim commendat. Qvo etiam trahunt appellationem Maris Ziph, qva Mare Rubrum in Sacris aliqvoties venit. Alias Criticorum Disputt. De Amplitudine Maris Rubri, an ad Gangem usqve sese extendat ets. Vid. in Commentatoribus Curtii ibidem.



page 31, image: s045

II. Navigationes ejus periculosae habentur propter innumeros scopulos, Tractus arenosos, Algam et exiguas Insulas, inprimis v. inter Cameran et Babelmandel, fretum Maris Erythraei. Vid. Le Blanc. Itiner. P. I. c. IV. p. 18.

III. Idem Coralliorum ferax est, qvae integris silvis inde prodeunt, Arboribus ceraso nostra non minoribus, immo in tantam subinde altitudinem excrescunt, ut extra ipsam Pelagi superficiem cornua non sine navium impedimento et periculo extollere videantur, nec in uno aqvae loco, aut in exiguo aliqvo tractu, sed in pluribus ejus locis et tractibus ad aliqvod milliaria exporrectis reperiuntur. Conf. infr. c. X.

IV. De conjungendo Mari Rubro et Mari Mediterraneo Imperatores Turcici et AEgypti Sultani non una vice consilia agitarunt, ut vel Nilum Mari Rubro conjungerent, indeque in Mare Mediterraneum navigatio institui posset, vel ipsum qvoqve Isthhmum, qvi urtrumque Maris disjungit, perfoderent; Sed irrito hactenus Successu. Causam plerique reddunt, qvod Indici ac Rubri Maris major altitudo deprehensa sit, qvam Mediterranei et Litorum adiacentium, eoqve metuendum fuisset, ne Aqva o Rubro Mari in Mare Mediterraneum iafluens illorum Litorum regiones, inprimis v. AEgyptum obrueret, de cujus humili situ omnes consentiunt. Atqve hanc ob causam priscum Sesostrim abstinuisse tali proposito, dissvasum a Sacerdotibus veteres Historici traduut: Qvos tamen frustra fuisse ex Kirchero discimus, causante ea Hydrostaticis Principiis et Archimedaeis demonstrationibus, de iis qvae vehuntur in Aqvis, aperte repugnare; Autum atqve errorem inde provenisse, qvod euntibus versus Mare Rubrum, idqve ut plurimum per clivosas et editiores partes, AEgyptus humillima appareat, unde error et illusio Opticae et Hyd ostaticae ignaris facile obrepere potuerit. Vid. Oed. AEgypt. Synt. I. c IIX. Nos alias adjicimus intermissi hujus Consilii rationes: I. Qvia negocium hoc magni longiqve laboris et infinitorum sumptum foret, cum Isthmi minima Latitudo XI. Milliarium Germanicorum sit, terra v. petrosa et aggeres ducendi essent, non sine peritorum artificum industriâ, qvibus caruerunt Turcae et Sultani. II Ex Freto hoc plus commodi et Lucri in Christianos Italos, Venetos, Gallos et Hispanos, qvam in Sultanorum Provincias redundaret. Sic enim Christiani per Fretum illud navigarent ad Persiam atqve Indiam, iidem redeuntes preciosas illas merces Persicas et Indicas inde adveherent, qvas Turcae per ditiones suas camelis vehi malunt, et inde vectigalia colligere. III. Qvod Turcae Christianos


page 32, image: s046

in Re Nautica praevalere sciant, eoqve metuant, ne fretum illud et adjacentes regiones ipsamqve Medinam et Meccam invadant. Vid. Varen. L. I. c. XIII. p. 140.

V. Aliud fuit Confilium Proregis Indici Alphonsi Albuquerquii, qui, ut AEgyptum Turcis sterilem ac infructuosam redderet, Nilum ab AEgypto avertere constituit, ducto alveo ex Abassia (per quam Nilus fluit anteqvam in AEgyptum veniat) in Mare Rubrum: Ut si Nilus altior fuisset Mari Rubro, ille in hoc influxurus et AEgyptus ita inundatione ejus destituta exaritura; Aut si Mare Rubrum altius futurum fuisset Nilo, hoc in illum se exoneraturum et AEgyptum Aqvis obruturum fuisset. Verum immortuus fuit huic negocio, ideo res infecta mansit. Vid. Joh. Barros saep. cit. Descr. Asiae.

X.

SINUS PERSICUS s. Mare Persicum inter Arabiam ab Occidente et Persiam ab Oriente decurrit: Alio nomine Mare Elcatif. dicitur et Fretum ejus Bafora. Celebris est adjacenti Insula Ormuz: Fluvios recipit paucos, praeter Euphratem et Tigrim jam ante conjunctos. Describitur in Itinerario: Thomae Herbert p 38. Addidimus Sinum Californiae seu Mardi Vermejo, et Sinum Coreensems Golfo de Nanquvin sed potius ut plerisque Tabulis satis faceremus, qvam ut re vera Sinum esse arbitraremur. Constat enim Recentiorum Obser ationibus Californiam non Peninsulam sed Insulam esse, eoqve Mare ipsam interluens non Sinus, sed Freti nomine appellandum. Vid. de California Tab. de Witt. et Tab. Amer. Septentr. adnexam Ieiner ario Th. Candish. p. 50.

XI.

SINUS LATOS s. HIANTES numeramus 1. In Asia, Sinum Gangeticum s. Golfo di Bengala, Receptione Gangis cumprimis celebrem, isqve terminatur litore Coromandelico, India, Pegu, Siam, Malacca etc. 2. Inter Malaccam et Cambojam. 3. In Europa juxta Russiam Mare Album, Dwinae Fluvii Receptione et celeberrimo Russiae Emporio Archangel celebre. 4 In America Sinum Mexicanum, qvi inter Americam Septentrio nalem et Meridionalem decurrit et terminatur Isthmo Panamae. 5. Mare Hudsonii in America Septentrionali juxta Novam Franciam effusum, qvod terminatur Estotilandia 6. Sinum S. Laurentii inter Canadam, Novam Franciam et Terram Novam.

XII.

MARE CASPIUM s. Hyrcanum, alias Mare de Sala s. de Bachu,


page 33, image: s047

huc etiam pertinebit, Lacus tamen nomine potius qvam Maris appellandum, qvia Oceano manifesto ductu non adhaeret, nisi cum Ponto Euxino et Mari Persico per occultos Cuniculos cohaerere putes, qvod ingeniose probat Kirchen. M. Subt L. II. C. XIII. Idqve evidenter arguunt maximi fluvii, qvos recipit, e qvibus Volgam a Borea, Chesel s. Jaxartem et Oxum ab Oriente nominari saris erit, Conf. praeced. §. VII. n. 2. De Longitudine et Latitudine ejus nostro tempore controversia mota a CI. Oleario Itiner. p. 91. qvi cum Scaligero contra Veteres, XC. Milliaribus Latum et CXX. Longum dicit, ratus Mare hoc non ab ortu in occasum, sed a Meridie Boream versus extendi. At frustra ipsum esse, ostendit insignis Vir Js. Vossius in Pomp. Melam. L. III. cap. V. causatus Olearium tantum Occiduam Maris Caspii partem explorasse, nempe Litus ab OstiisVolchdae s. Volgae usqve ad Ferabath oppidum, qvod non Longitudinem, sed Summam Latitudinem Maris efficiat, idqve cum Geographia Nubiensi et aliis bene congruere, qvi VII. dierum navigationem Latitudinem hujus Maris emetiri scribunt; Nec Longitudinem Maris perlustrasse Olearium, sed praeter alios Antonium Jenkinson Anglum ante C. circiter annos, qvi totum Litus Boreale ab ostiis Volgae ad Jaxartem enavigaverit; Eumqve testari hoc Mare exporrigi ad CC. Leucas Germanicas, cum Olcarius tantum XC. numeret: Eundem ab Ostiis Volgae ad Promont. Boglatan numerare LXXIV. Leucas, in Tabulis Olearii vero ne dimidiam portionem hujus Intervalli exprimi, indeqve apparere, illum mediam partem Maris Caspii amputasse et Terrae attribuisse. De magnitudine hujus maris, qvae Scaliger refert, absurda sunt, ac nescio, unde hauserit, siqvidem non sunt apud Josaphatum Barbarum unde caeterae descripsit. Dicit totum mare Caspium circumnavigari duodecim diebus, ac reprebendit Herodotu, qvod scripserit mare id longum esse qvindecim, latum vero octo dierum navigatione. Sed profecto, si longitudinem hic accipias pro maxi. mamaris extensione, aut erravit Herodotus, aut parum admodum. Verum si longitudinem accipias prospatio, qvod est inter Jaxartis fluminis ostia, et Circassorum littus, jam nimia erit mensura. Scaligerum tamen secutus est nuper itinerarii auctor Adamus Olearius, qvi maris hujus partem perlustravit, ac fuse descripsit. Ego licet plurmum oculis ac novissimis tribuam observationibus, hic tamen ad priorem cogor redire sententiam. Nam qvod ait mare hoc extendi, non ab ortu in occasum, sed â meridie boream versus, in eo omnino fallitur. Occiduam tantum maris Caspii partem exploravit, nempe


page 34, image: s048

littus qvod ab ostiis Volgae usque ad Ferabath oppidum dirigitur, ac summam maris latitudinem efficit. Inter vallum hoc componit cum centum viginti leucis Gemanicis. Haec mensura convenit satis bene cum illa Herodoti. Navigationnem namqve unius diei Graeci includunt, stadiis qvingentis. Octidui itaqve navigatio efficit stadia quaeter mille, quae conficiunt leucas Germanica centum viginti quinque. Convenit quoque Geographus Nubiensis, qvi septem dierum navigatione latitudinem hujus mari emetiri scribit. Nempe spatium quod est a promontorio Tabrustan, in extantissimum Nagaiae promontorium, ideoque unum diem abstulit. Longitudinem maris non perlustravit Olearius, sed perlustrarunt cum alii, cum quoque Antonius Jenkinsonus Anglus, ante centum circiter annos, qvi totum littus septentrionale, quod ab ostiis Volgae ad Jaxartis ostiaa extenditur, enavigavit. Scribit is mare hoc porrigi ad ducentas leucas Germanicas, cum Olearius non ultra nonaginta leucas numeret, adeo nempe spatia et intervalla omniae contraxit. Ab ostiis Volgae ad Boglatan promontorium numerat Jenkensonus LXXIV. leucas. At vero in tabulis Olearii, ne dimidiae qvidem portio hujus intervalli exprimitur, unde apparet illum mediam partem maris Caspii amputasse, et terris attribuisse. Scaliger vero non illo contentus, etiam tribus minimum qvadrantibus mare hoc multavit, ut facile colligere poterunt, qvi non omnino sunt geometriae ignari. Qvam bene ex superioribus, ut puto, satis liqvet. Meneat itaque hoc mare porrectum ab ortu in occasum, si non ad qvindecim dierum navigationem, saltem ne in tam arcta spatia, atqve Olearius aut Scaliger fecere, constringaetur ejus longitudo. Non veteres tantum, sed et Arabes in eo conveniunt. Qvod autem in mensurae non conveniant, id eo evenit, quod minus exploratum habuerint latus septententrionale. Non displicet Erathostenis mensura, verum ita, uti est apud Strabonem, non apud Plinium, cujus numeri ex Strabone emendandi, alias ne sibi qvimdem ipsi constaret Plinius. Eratosthenes vero partis sibi compertae mensuram prodit stadiorum 12600. sive millium passuum, 1575 ut habet Plinius Verum hic de est spatium qvod ab ostiis Volgae sive Rhae fluminis usque ad Jaxartem excurrit. Huic si juxtae Jenkensonum tribueris centum sexaeginta sex leucas Germanicas, habebis totum maris Caespii ambitum leucarum qvingentarum fere et sexaginta.



page 35, image: s049

PARS II. HISTORIA FRETORUM.

I. De Fretis Generaliae.

II. Fretum Magellanicum; Magellani fatae, Navis victoria.

III. Fretum Le Matre, ejusqve cum Fr. Maegellanico comparatio.

IV. Fretum Davis ac Hudsonii; Ratio nesdubitandi, cur transitus per Americam Septentrionaelem in mare Pacificum expectari von possit?

V. Fretum Weygats. Belgarum circa illud conamina; Pontani de continuandis hisce conaminibus consilium.

VI. Fretum Anjan.

VII. Fretum Gaditanum.

IIX. Fretum Siculum, Morgana, Scylla, Charybdis.

IX. Hellespontus, Bostphorus Thracicus, Bostphorus Cimmerius.

X. Freta Danica et Anglica.

XI. Freta Sinum aliarumqve partium Maris Indici.

I.

FRetum est Pars Oceani inter duas Terras angusto Tractu decurrens et duo???aria connectens, Italice Stretto. Potiora Freta sunt, Fretum Magellanicum, Fretum Le Maire, Fretum Davis et Hudsonii, Fretum Weygats, Fretum Gaditanum caetera, qvae conspectus propositus jam exhibuit.

II.

FRETUM???AGELLANICU??? Oceanum del Nort et???are Pacificum connectit: Ad Septentrionem habet Chicam Americae Provinciam; Ad Austrum Terram del Fuego. Longitudine est CX.???illiarium; Latitudine???ill. duorum, unius, aliqvando et Qvadrantis tantum. Detectum fuit a Ferd.???agalianes seu???agellano Nobili Portugallio, qvi militaverat Albuqverqvio in India Orientali, et cum certo Stipendio in familia Regia aleretur, illudqve dimidio Numi Aureiper???ensem augeri contendens repulsam ferret, relicto Emanuele Rege Portugalliae ad Carolum V. Imperatorem nostrum eundemqve Regem Hispaniae se contulit, hortatus ipsum, Insulas qvas???oluccas appellant, ad Limites Castellae pertinere et ab Emanuele contra pactionem factam usurpari, solumve restare viam, qvae ex Occidente eo ducat, qvaerendam; Cui Caesar ab aliis confirmatus paruit, Ejusqve auspiciis emissa Classis V. Navium praefecto???agellano A. MDXIX. X.???ug. Itaqve inventum fuit


page 36, image: s050

Fretum, a Magnanimo Magellano adhuc nomen ferens, et Litus Australe Terra del Fuego dictum, ab ignibus ibi visis. Superatum est A. MDXX. XXVIII. Novemb. Magellanus vero indigno tantis conatibus exitu, in Insula Latronum Subut, cum Regi Insulae contra finitimum alium auxilium ferret, per insidias occisus est: Solaque e qvinqve istis Navis Victoria, post emensum Mare Pacificum, per Mare Indicum et Atlanticum Anno 1522. Nauclero Joh. Sebastiano Cano Hispalim rediit, ubi etiamnum ostenditur, Dignissima, qvae Viri Doctissimi tale Elogium auferret:

Prima ego velivolis ambivi cursibus orbem,
Magellane novo Te Duce ducta Freto:
Ambivi, meritoqve vocor Victoria, sunt mî
Vel alae, precium Gloria, pugna Mare.

Lites inde natas Cap. I. §. XIII. jam exposuimus; Veluti nec diffitendum est Magellanum communiter eo nomine inter Portugallos male audire. Magellanus offensione hujus Beneficii sibi eo tempore denegati commotus a Rege descivit, fidem violavit, Remp. in summum discrimen adduxit. Et cum Reip. injuriae nobis tolerandae sint, et Regum etiam, qvi Reip. parentes sunt, offensiones perferendae, et cum vita, qvam Patriae debemus, pro ipsius Patriae salute ponenda sit, Vir audacissimus tantum dolorem ex parte unius Aurei dimidia, qvae qvinqve denarios conficit, sibi negata cepit, ut Remp. oppugnarer, Regem a qvo fuerat enutritus, violaret, et patriam, pro qva mori debuisset, in discrimen adduceret; Res enim eo perducta fuit, ut periculosi belli discrimen rebus communibus impenderet: Scribit Hier. Osor. aliaqve permulta L. XI. R. G. Eman. p. 1053. Describitur iter hoc in Epistola Maximiliani Transylvani de Moluccis in Scr. N. O. p. 325. Extat etiam Relatio Portugalli cujusdam ex Navi Victoria in Ramus. T. I. p 352. Historiam omnium Navigationum qvae per Fr. Magell. susceptae sunt editam habes cum Anton. Herrerae Novo Orbe Ed. Barlaeo p. 75. Delineatio Geographica Freti hujus extat T. II. Navig. Belg. in Itinerario Spilbergii p. 20. Itinerario Oliverii van Noordt p. 22.

III.

FRETUM LE MAIRE situm inter Terram Australem et Terram del Fuego, minus longum est qvam Fretum Magellanicum, eoqve multo breviorem viam ex Oceano Atlantico in Pacificum aperit Distat ab AEqvatore 54. gr. 30. m. Detexit illud A. MDCXVI. M. Februario Navibus, Concordia et Hornia, Jacobus Le Maire, adiutus peritissimo Nauta Wilhelmo Cornelio Schouten, cujus Itineratium habes T. II. Navig.


page 37, image: s051

Belg. n. 18. adnexum Itinerario Georg. Spilbergen p. 70. Et cum eodem latine editum Titulo Speculi Orientalis Occident alisque Indiae Navigationum Georg. Spilbergen er Jac. Le Maire Ed. Lugd. MDCXIX 40. Ipsum Fretum delineatum habes cit. l. T. II Navig. Belg. pag. 80. Primus post Jac. Le Maire illud transiit XI. Navibus, qvas Classem Nassavicam vocabant, Jacobus l' Heremite Architalassus Belgarum Anno MDCXXIII. Cujus Itinerarium hac de re extat T. H. Navig. Belg n. 19. Notam fuisse ante Jac. Le Maire Navigationem Mexicanis et aliis Americanis Kircherus ait se oretenus a P. Didaco Bobadilla Procuratore Inss. Philippinarum audivisse; et addit eundem retulisse, se dum Mexicum transiret, ibidem Tabulam ante LX. Annos in Belgio Typis mandatam vidisse, in qva dictum Fretum Le Maire perfecte delineatum fuerit, sed sine nomine: Indeque multos suspicari Jacobum Le Maire aliqvam hujus Freti Noticiam habuisse, atqve ope hujusmodi Chartae illud tandem detexisse, qvod et initio Itinerarii ejus non obscure indicatur. Vid. Kircher L II. de Arte Magnet. IV. Cap I. p 352. Praerogativa ejus prae Freto Magellanico est, qvod minus longum sit, eoque nec tam diuturnis procellis obnoxium, qvibuscum istud perpetuo fere colluctatur.

IV.

Hinc ad Freta Americae Septentrionalis progredimur. Davis et Hudsonii, qvippe qvibus itidem viam aliqvam per Mare Pacificum ad Indiam Orientalem detectum iri speratum fuit. Cum enim Navigationibus in Orientem ille sub AEqvatore aestus per qvam incommodus accideret, non absre visum fuit de alio itinere cogitari, qvod per Septentrionem eo duceret, qvodqve nobis aeri Temperatiori assvetis gratius accideret. Et Auglorum qvidem Natio per Americam Septentrionalem istiusmodi profectionem speravit et tentavit, qvam probabilibus rationibus non destitutam fuisse discimus ex Dissertatione Humfredi Gilberti Eqvitis Angli ed. in Itinerariis Th. Hackluyt T III. p. 11. Mox experientia rem gessere, primusqve Freta Americae Septentrionalis illustrare agressus fuit Mart Frobisher circa Ann. MDLXXVI. Cujus Itinerarium extat cit. l Th. Hackluyt p. 29. et seqq. Secutus ipsum Joh. Davis A. MDLXXXV. tribus aliis Navigationibus Fretum Davis a se appellatum reliqvit, sed nullum in Mare Pacificumtransitum aperuit. Historia Navigationum ejus extat c. l. Th. Hackluyt p. 98. Continuavit hoc iter auspiciis Belgarum Henr. Hudson Anno MDCIX. sed nullo meliori succeslu, nisi ut Novum Fretum detegeret, et Novum Sinum, Fretum et Mare Hudsonii nunc


page 38, image: s052

appellata. Cujus Itinerarium extat in Itinerariis Sam. Purchas P. III. L. III. C. XIV. Deniqve ad desiderium Caroli I Regis Angliae rem iterum sed Fato non meliori tentavit Thomas James Anno MDCXXXI, et MDCXXXII. solaqve nomina Cambriae Australis et Borealis adsitis Regionibus reliqvit, Parti vero Maris Hudsonii nomen Sinus Jamesii, James Bay. Atqve ex eo res infecta mansit, Thoma James judicante Transitum isthac nullatenus sperandum esse: Cujus rationes hae fere erant.

I. Glaciem, qvo longius in Sinu Hudsonii procedas, eo firmiorem reperiri et ripae tenacius adhaerentem, si itaqve mare post Sinus et Freta ista extaret, glaciemistam vel imminutum iri, vel saltim minus tenaciter terrae adhaesuram.

II. Variationem Pyxidis Nauticae juxta Capo Charles esse XXIX. Graduum, indeqve sitis probabiliter colligi, qvod multum Terrae versus Occidentem reliqvum sit.

III. Nihil Cetorum vel oliorum magnorum Piscium ibi reperiri, qvi circa Freta haerere soleant.

IV. EtsiTransitus daretur, illum infinita glacie, qvo proprio motu Orientem per Fretum Hudson petat, obsitum esse, eoqve navibus valde incommodum futurum.

V. Transitum hunc solo M. Augusto et Septembri tentari posse, et vero illo tempore loca ista Ventis Occidentalibus maxime urgeri. Itinerarium hujus Th James editum est Lond. MDCXXXII. Cui etiam exactam Tabulam Geographicam horum talium adjecit.

V.

FRETUM WEYGATSq. das Weyhen Gat/ Sinus Milvornm, Vid. Martens Itinerarium passim, alio nomine dictum Fretum Nassovicum, de Nassausche Straet/ inter Samojedam et Novam Zemblam situm est, indeqve Belgae ex Oceano Septentrionali s. Russico in Mare Tataricum tendere conati fuerunt, eodem sine, qvo diximus Freta Davis et Hudsonii lecta fuisse, ut navigaturi In Indiam Orientalem gravissimum AEstum Solis declinarent. Emistaeque hanc ob causam quatuor naves A. MDXCIV. quae Conditionem locorum Septentrionalium explorarent, Nauclero Wilhelmo Barentz. Cumqve circa Autumnum reverterentur, ac transitum isthac valde probabilem putarent, confirmantibus id cumprimis Joh. Hug Linschotano, qvi interfuerat navigationi, et Petro Plancio celebri tum temporis Cosmographo, de novo Classis VII. Navium Anno.


page 39, image: s053

MDXCV. emissa fuit Nauclero eodem Wilh. Barentz, Et summo Praefecto Jac. Heemskerk: Qua irrito successu reversa, cum maxima Glacies Freti ipsos nimium qvantum impedivisset, conclusum qvidem ab Ordinibus Belgii, ne publicis sumtibus iter hoc de novo tentaretur, concessum tamen Mercatoribus, ut negotium hoc suis sumptibus ulterius libere experiri possent, additumqve, non defuturam ex publico restitionem expensarum et renumerationem largissimam, si qvis illud iter feliciter expediret. Itaqve Amstelodamenses Anno 1596. suis sumptibus viam hanc de novo tentandam curarunt, emissis duabus Navibus praefectisque ipsarum iisdem Jac. Heemskerck et Wilh. Barentz. Qvi ne frustra redirent summa cum patientia qvidem in Nova Zembla hibernarunt, sed nihilominus re infecta Anno MDXCVII. redire coacti sunt, glacie L. et amplius Cubitorum ipsos immodice urgente, et ipso Wilh. Barentz in mediis laboribus moriente; Atqve ex eo tempore Transitum hunc in desperati loco habuere. Consilia tamen pro continuando hoc negocio suggessit Joh Isaac Pontanus: I. Ut, more Emanuelis Regis Portugal. qvi cum Indiam cogitaret, primum terrestri itinere ipsam explorari curabat, mitterent, qvi a Samojedis, Tingoesis et Tartaris Terrae ac Maris conditionem primo discerent. II. Navem eo mittendam, quae in commoda statitione inter Populos istos annis aliqvot subsisteret. III. A Japania eodem profectiones suscipiendas. Addunt alii, forte etiam post Novam Zemblam Mare liberuis fore, nec transitum per fretum Weygats necessario reqvisitum iri. Ratio antem tantae in Freto hoc glaciei obscura non est, cum immensam copiam ejus maximi Fluvii Obius et Jeniscea (de aliis enim qvae scimus incerta sunt) effundant, adeo ut in Freto hoc in L. etiam LX. cubitorum altitudinem excrescat, et grandes arbores saepe numero secum trahat, qvo sine dubio fit, ut tantum lignorum in litoribus Weygats cernere liceat. Memoratas tres Navigationes Belgice descripsit Gerhardus de Verr, Gerrit de Veer, Ed. Amstel. Anno MDXCVII. 4. Easdem videre est in Histor. Nav. Belg. T. I. num. 1. Tabulam Geographicam habent ibidem Navigatione II p. 6 et III p. 52. Germanice reddidit Levin. Hulsius Ed. Norib. MDXCIIX. 4to. Pontani Consilium habes in fine cit. Navig. p. 68.

VI.

FRETUM ANIAN utrum sit nec ne dubium est: Creditur inter Americam Septentrionalem et Asiam situm esse, indeque ex Mari Tatarico in Oceanum Pacificum aditus petere. Varenius p. 122. cum peritioribus


page 40, image: s054

nautis illud inde verosimile esse putat, qvod in Maris Pacifici ea parte, qvaeinter Tatariam et Litora Occidentalia Americae Septentrionalis jacet, DC. Milliaribus a Japania ad Americam fluxus Maris et motus sit a Borea ad Zephyro boream, etsi diversi vel ab alia plaga spirent venti; Centum vero milliaribus ante N. Hispaniam motum et fluxum illum plane cessare, idqve inde forsan fieri, qvod feratur ad patens aliqvod fretum ultra N. Hispaniam versus Boream situm: Deinde reperiri spacio DC. istorum milliarium multos Cetos aliosqve majores pisces, qvi circa Freta haerere solent, ut probabile sit, eos ex Freto vel Mari Anjan in hanc Oceani Pacifici partem pervenire, cum in reliqvis ejus partibus non reperiantur. Sunt tamen qvi Vastum Mare inter Tatariam, Coream et Americam ponant.

VII.

FRETUM GADITANUM s. Herculeum, Strettos. Estrecho de Gibraltar, Belg. de Straete/ Mare Mediterraneum Oceano Atlantico jungit. Situm est inter Hispaniam et Africam; Latitudo ejus unius admodum Milliaris, Longitudo paulum major, ac ab Hispaniae oris in tria prominet cornua, super qvae condita sunt Gibraltar, Tariffa et Beger, qvibus in Africae oris respondent Septa, Alcazar et Tanger.

VIII.

FRETUM SICULUM, alias fretum Mamertinum, licet exiguum, tria tamen habet, qvorum nomine commemoratu dignissimum est; Suntqve ea, Morgana, Scylla, Charybdis.

I. MORGANA prodigiosa et admiratione dignissima Parastasis juxta Rhegium Calabriae oppidum media aestate plerumqve se spectandam exponit. Contingit enim, ut repente theatrum qvoddam in vaporoso aere se aperiat, tanta rerum varietate adornatum, ut nihil fere sit, qvod ibi non spectetur: Castellorum ordinatissime dispositorum Architectura, Palatiorum, aedificiorumqve ad omnes Perspectivae Regulas infinito Columnarum ordine projectorum mira qvaedam magnificentia, in eorum paulatim evanescentium locum succedente Scena Catoptrica; Umbrosi praeterea Sylvarum tractus, Cypressorum, aliarumque arborum in qvincuncem mira serie dispositarum ordines, campis immensis hominum turmis, Boum armentis oviumqve gregibus repertis, omnia tanta Colorum varietate, tam artificiosa Lucis et umbrae mistura, tam vivis gestibus, ut humana industria nihil simile producere posse videatur. Rhegini spectaculum hoc Morganam vocant ac prolixe describitur et examinatur


page 41, image: s055

a Kirchero A. M. Luc. L. X. p. II c. I. Ubi etiam Literas Ignatii Angeluccii ad Leonem Sanctium videre est, qvi ipsam. A. MDCXLIII Festo Assumptionis Mariae hoc ordine vidit: 1. Mare Ludicissima Christalli claritudine: Mox in eo. 2. Infinitas Columnas ejusdem altitudinis et amplitudinis. 3. Columnas has in fornices abeuntes, similes Aqvae ductibus Romanis. 4. Ex his fenestras factas: Tandemqve. 5. Amplissimam pinorum et Cypressorum sylvam succedentem.

II. SCYLLA adjacet Promontorio Italiae, qvod olim Genys dicebatur, modo Scyllaeum, Italice Sciglio vocant, opposito Promontorio Peloro. Ejus natura est, ut ingenti ultro citroqve commeantium aqvarum pertur batione agitetur: Qvando affluxu agitatur tanta ejus est violentia, ut navis eo delapsa, omni evadendi spe sublata, montium parietibus illi sa inevitabile naufragium patiatur, ac licet subinde e periculosis hisce emergant, nisi sedulo rerum suarum satagant, ac tantos fluxus tempestive observent, fit ut ex Scyllae Syrtibus in Charybdis aestuaria devoluti periculum, qvod fugerunt, tum primum sentiant. Rabies ejus qvam maxima est, flantibus ortivis et occiduis ventis. Vid. Kirch. Mund. Subt. L. II. c. XVI.

CHARYBDIS oppositae Rhegio natura est, ut nunc veluti subjecto igni cacabo perpetuo bulliat, nunc vortices veluti Turbinibus agitatos agat, qvi tanto navigantibus sunt periculosiores, qvanto ebullitiones minori periculo eosdem exponunt, siqvidem per ebullientem Syrtim impune transire licet, pereundem vero est, si vorticibus agitetur. Observatumqve fuit longa Nautarum Experientia, tum maxime Charybdin ebullire, qvando Syrophoenix Freto dominatur, ac tanta qvidem saevitie, ut in Columnae formam aqvarum diluvia eructare videatur. Indagata fuit vorago haec ab Urinatore Siculo, qvem ob summam natandi peritiam Pescecola s. Nicolaum Piscem vocarunt tempore Friderici Regis Siciliae, qvi testatus est se sensisse in ea: I. Aqvae ex imo pelago ebullientis tantum impetum, ut homo nulla tenus ipsi resistendo esset, eoque seipsum impeditum per diverticula nonnulla fundum petere oportuisse. II. Scopulorum passim obviorum multitudinem. III. Euriporum aestus contrariis violentissimis agitationibus impense formidabiles IV. Ingentes Polyporum etiam hominis statura majorum greges, horrendis cirris instructos, qvibus, qvem stringerent, inevitabili morte exanimarent. V. Carchariarum maximorum copiamdentium accutissimorum triplici serie horribilium. Qvi ipse Pescecola vero cum secunda vice


page 42, image: s056

auri, qvod Rex eo projici curaverat, cupidine allectus eam ingressus esset, in ea periit, nunqvam postea repertus. Historiam habes in c. l. Kircher. c. XV. Causas c. XVI.

IX.

Reliqva Freta in Mari Mediterraneo sunt: Hellespontus, seu Strette di Callipoli, Situs inter Archipelagum Maris Mediterranei et Propontidem; Custoditus ab utroqve latere Dardanellis, qvae veluti Claves sunt ad Constantinopolim: Ostii versus Archipelagum litora intervallo qvinqve Milliarium Anglic. a se invicem distant; inde latius Orientem versus exporrectus tandem intervallo a Propontide et Archipelago propemodum aeqvali in augustissimas sinuatur fauces, ejusqve Latitudo milliari Anglicano qvarta parte minor est. Aqva ejus rapidissimo cursu, potissimum flante Borea, in Archipelagum effunditur, ut contra ire cursumqve navis promovere nisi secundissimi venti ope non liceat De causa dictum p. I. hujus Cap. §. VII. Bostphorus Thracicus: s. Stretto de Constantinopoli. Qvi ad octodecim milliaria Angl. in longitudinem extenditur, variis et interludentibus Aqvarum flexibus ob rupes et promontoria, qvae visum simul intercipiunt et fallunt, qvasi utrisqve ripis conjunctis non amplius esset progrediendum; Tanto autem impetu fertur aqva in Fretum hoc irrumpens. flante itidem praecipue Borea, ut Cymbarum pravis fluctibus frustra obversis remiges subinde litus petere coacti, eas funibus alterpone alterum incedentes trahant, alicubi etiam tanta cum ebullitione resilit, qvasi ignis suppositus flexiles ejus particulas in bullas intumescentes sine spuma agitasset. Sinubus latis et portuosis abundat, potissimum in litore Thracico, qvod oppletur vicis et aedibus magnatum, Freto imminent aedes, e qvarum fenestris pisces capiuntur; Ripas Bithynici litoris Oleastri, Castaneae, Cupressi tegunt V. Thomas Smith. Notic. Constantinop. p. 70. et seqq. Bosphorus Cimmerius seu Stretto di Caffa inter Pontum Euxinum et Paludem Moeotim: Clavis ad interiora Paludis Moeotis et Tatariae Przecopensis, ac proinde etiam praesidio Urbis Caffae ab Imperatore Turcico munita

X.

Freta Maris Balthici sunt I Sunda seu Oresunda, der Sund inter Seelandiam et Scaniam. Clavis Maris Balthici, qvem in Seelandia Helsenora etiam extructo a Friderico II. Rege Daniae Castello Croneburgo custodit: Cogunturqve isthic naves, qvae Sundam transeunt, ela demittere


page 43, image: s057

et vectigal pendere a qvo onere tamen Belgae se exemerunt, et post has Svedi vi Pacificationis Bremstroensis A. MDCXXXV. De quo infr. pluribus p. II. c. VI. II Fretum Balthicum, der Belt: Qvod qvae transeunt Naves coguntur ad oppidum Fioniae Nyburg vectigal pendere. Idem A. MDCLIIX totum frigore concrevit, eoque Regi Svediae aditum ad Seelandiam aperuit, a qvo prope aberat occupatio totius Regni Danici, lusitqve in hunc transitum non nemo tali Epigrammate: Mirum percipite prodigium: Deus Sveco gratificaturus: Pontem struxit super Ponto: Non de Lapide sed de Glacie: Qvo demonstraret: Se summum esse Pontificem: III. Middelfart, plerumqve dictum, qvod jacet inter Jutlandiam et Fioniam.

XI.

Fretum inter Magnam Britanniam et Galliam vocatur Canalis, i. Canael, notum actione cum Classe Smirnensi Belgarum A. MDCLXXII ab Anglis suscepta, qvâ etiam ultimi Belli Anglo-Belgici initium factum. Fretum Maris Rubri est Babelmandel; Maris Persici Baesora: Fretum inter Sumatram et Javam Majorem est Stretto di Sunda; Inter Philippinarum maximam Lucorum et Mindorum Stretto di Manilla. Similem Fretorum Indicem V. in Ricciol. Geogr. L. I. c XV. qvo amplitudinem eorum, qvaeqve veteres de antiqvis ipsorum nominibus prodiderunt, enumerat.

PARS III. HISTORIA PORTUUM.

I. Portus Maris Albi et Oceani Glacialis.

II. Portus Maris Balthici: Mundae nomen illustratum.

III. Portus Oceani Atlantici in Norvegia, Germania, Belgio, Gallia, Hispania, Portugalia. Historia Aggeris per Mare ducti in obsidione Rupellana.

IV. Portus Angliae, Scotiae et Hiberniae. Cur Angliae Portus meliores sint oppositis Portubus Belgii et Galliae. Arcanae providentiae Divinae dispositis circa exportationem Thesaurorum e Regnis.

V. Portus Maris Mediterraenei in Hispania, Gallia, Italia, Imperii Turcici in Europa, Asia, Africa: Dardanellorum descriptio: Portus Joppensis Privilegia Pontificia: Turris Amoris ad Tripolin: Frequens ad Bulhacam Concursus Navium in AEgypto.



page 44, image: s058

VI. Portus Insularum in Mari Mediterraneo.

VII. Portus extantiores Asiae, Africae, Americae.

IIX. Miscellanea de Portubus in genere.

IX. De Pyxide Nautica et Navigationibus veterum varia; Explicatio Navigationis Salomoneae versus Ophiram.

I.

PORTUM vocamus Litoralem Maris Partem, quae Navium Stationi donea est. Tales sunt in Mari Albo Portus et Emporia Archangeli seu S. Michaelis, et S. Nicolai ad ostia Fl. Dwinae sita: Quorum detectionem Anglorum Nationi et in ea Richardo Chancellero, cum quaerendo in Tatariam, reliqvumque Orientem per Mare Glaciale itineri incumberet, circa An. MDLX. debemus. Quae quidem inventio Johanni Basilidi Magno Moscoviae Duci gratissima fuit, ideo non tantum Chancellerum adduci jussit, clementer excepir et honorifice dimisit, sed universam Anglorum Nationem ipsamque Reginam Elisabetham, cum alias asperiotum morum esset, benigne semper habuit laetatus ostensam sibi viam inferendarum per Mare mercium exoticarum, quas ante hac per hostiles Polonorum terras ipsum excipere oportebat. Panni Anglici tunc maximo precio empti et Elisabetha A. MDLXIX. privilegia a Basilide impetravit, ut sola Anglica Natio in posterum in Septentrionali Russiae parte negociaretur. V. hac de re Camden. in Annal. Elizab. ad A. MDLXVII. et alibi. In extrema Lappia Portus Colae ad Fluvium ejusdem nominis crebram mentionem facit Itinerar. Belgarum tertium ad N. Zemblam p. 49. et seqq. Atqve hinc prope abest, Litoralis Tractus Kegor, et in eo P. Oosterhaven, qvem generalem Piscium Apothecam vocat Fournier Geogr. L. I. c. VII. Qvae tamen universi Maris Septentrionalis singularis proprietas est, ut piscibus abundet, cujus demonstratio instituta infer. c. X.

II.

Mare Balthicum Portus sustinet in Svedia ad Stockholmiam, Calmariam, et Neapolim s. Nykoping; In Livonia, ad Rigam in Sinu Livonico juxta Ostium Fl. Dunae, ubi etiam Dunemunda sita, ad qvem exterae Naves Tributum pendunt: Deinde Revaliam in Sinu Finnico et Narvam ad Ostium Fl. Narvae, de qvo V. Olear. in Itiner. In Prussia Ducali ad Memeliam, et Pillaviam, indeqve Regium Montem. In Prussia Regia ad Elbingam et Dantiscum, qva Ostium Vistulae habet una cum munimento


page 45, image: s059

Wäxelmünde/ Captivitate Comitis Konigsmarckii ultimo Bello Polono-Svedico celebri: Estqve Mundae istud nomen non tantum generale apud Germanos Septentrionales, ut ostium Fluvii significet, sed in specie denotat Castella Ostiis Fluviorum adsita. Talia sunt hic Weixelmunda, ad Rigam Dunemunda, juxta Lubecam Travemunda, ad Rostochium Warnemunda etss In Pomerania Electorali Portum praebet Colberga; In Svedica Stetinum, Stralsunda et qvam Brachelius tantopere celebrat Ruda apud Ostium Pani: Qvo Gustavum Adolphum Regem Svediae, cum in Bellum Germanicum proficisceretur, classem duxisse et copias exposuisse docet Histor. L IV. In Ducatu Mechlenburgico est Wismaria et Rostochium. Huic Warnemunda adjacet: Ista Portum Maris commodissimum in toto hoc litore Balthico habet, oneratas naves qvantumvis capaces respicientem et sine ullis fere anchoris tutas praestantem: Unde et nomen urbi non tam a sapienti Praeside, qvam certitudine Marini Portus, q. Wiß Meer/ seu Gewissen Meer/ inditum verosimile est. Ejus Clavis Fortalitium Walfisch. Deniqve opulentissima Imperii Civitatis Lubeca ad Travam. Qvibus addimus Kiloniam, Ekelnfordam, Flensburgum ex Holsatia, et Hafniam ex Dania ad Oresundam, ab Hafen/ qvasi Portum per eminentiam dictam, et Kopenhagen, q. Kopmanshafen/ cum antea Axelhuys dicta esset, et Arx tantummodo fuisset ab Absolone seu potius Axelio s. Aximio Archiepiscopo c. invasionem Piratarum extructa.

III.

Oceano Atlantico in Norwegia Portum praebet Berga; Cui Actio ita dicta Bergensis, in Bello Anglo - Belgico A. MDCLXV. novum nomen peperit, Belgis Classem suam Indicam ei committentibus, Anglis vero eandem perseqventibus, sed non sine Clade, qva Praefectus Bergensis tanqvam in Portum injurios affecit. Ibidem ptaeteritis seculis stapula rei Piscariae per totum Septentrionem fuit singulari societate Mercatoria custodita de qva infr. c. X §. XII. In Holsatia sunt Husum. Qvod tractus Oceani Hever dictus praeterlabitur, ita ut facile inde navigetio in Hollandiam, Seelandiam, Angliam et Scotiam institui possit, unde varii generis merces reportantur, qvae inde Flensburgum avehuntur et in Mare Balthicum transferuntur. Tonningen, Urbs ad Eidoram sita et arce primum ab Adolpho Duce Holsatiae ornata, postea etiam fortalitio instructa, sed quod initio hodierni Belli Dano-Svedici Anno MDCLXXV. a Rege Daniae dejectum fuit. Friedrichs. Stadt/ a Friderico


page 46, image: s060

Duce Holsatiae evectae, et singularibus privilegiis ac praecipue Sede Arminianorum nota. Hamburgo Albis, et Bremae Visurgis Navium accessum commodant. In Frisia Orientali Embda Portum celeberrimum eundemque profundissi num totius Germaniae Inferioris praebet, cujus causa particularis forsan a submer sione vicinorum locorum in vicinia ejus olim facta. Accedit alia, qvod ingressus ejus non adeo Occidenti qvam Septentrioni opponatur, unde minor metus infundendae arenae, qva alias Portus Belgici infestantur, de qvo V. seq § IV.

In Belgio Foederato Insulae Tesselia, et Vlia, Texel et Vlieland/ commodissimas Majoribus Navibus Stationes praebent, sitae e regione West-Frisiae. Minores aut minus graves fere ubivis ad oppida Mari vicina videre est. In Hollandia Horna, Enckhuysa, Amstelodamum, Roterodamum hac in re cumprimis eminent, Tum Briela et ab altero latere Insulae Heelvoets Sluys: Irem Goerea, qvae Classem Belgicam Belli tempore una atqve altera vice excipit In Seelandia Vlissingae et Middelburgum. Una e Clavibus, qvas Carolus V. Philippo filio commendavit V. seq. C. IIX. Sect. II. In Flandria Sluysa, etc.

In Belgio Regio notamus Antwerpiam Ostendam, Neoportum, et qvae jam Juris Gallici sunt, Duynkerckam a Collibus arenosis, qvas Dunes vocant, ita dictam, et Grevelingam.

Seqvuntur in Gallia Caletum s. Calais, qvem Portum Galliae Fortam appellare consveverunt Angliae Reges, qvo qvam diu potirentur, tam diu gestare sese e cingulo Claves Galliae dictitabant, Srad. Dec. I L. I. Diepe. Portus Gratiae s. Havre de Grace, S. Maclovii s. S. Malo, S. Brioci s. S. Brieux, Brivatum Portus s Brest, Portus totius Galliae optimus et adeo securus, ut appelletur la Chambre, qvia Naves in eo qviescant, ac si essent intra Cameram, estqve capax navium maximarum, etiamsi decem mille Tonnarum sint. Ricciol. Geogr. L. X. c. X. §. IV. Dn. Nannetum s. Nantes, Rupella s. la Rochelle, Bajona s Bayonne. Rupellae Portus, dum floruit, ferrea catena claudebatur: Portum ambiebant Turres et propugnacula, qvae Regii modi tormentis viginti muniebantur. Sed Rupella, qvae Princeps artium erat, hodie prope pagus, succubuitqve consiliis ac labori Card Richelii, qvi non tantum terra, sed ipso mari eam circumvallare aususfuit, ausumqve feliciter perfecit. Rem dignam censuimus, qvam ex Gramondo huc transcriberemus, rati qvippe et hac expa??? rte Hydrographiae nostrae lucem accensum iri. Ita vero ille Histor. Gall. L. XIIX. ad A. MDCXXIIX. Desperatam opus aggreditur Richelius


page 47, image: s061

Cardinalis fisus fortunae Regis, et consilio suo, cui nihil arduum, nihil impervium est. Utrumqve continentis latus septem stadiorum alveus dividit, quo acrius furit fluctus aestuans quia angustiore spatio cohibetur: rigna ex robore solida et immania, mox excisae recens arbores cum ramis ingentibus in altum jaciuntur, saxis postmodum et congesta temere humo onerantur; terrae rursus et lapidibus, arbores tignaque superaddita, his calcis et arenae commixtio superinjecta, tanta ab utroque continenti assiduitate laboris, ut post primum ab opere incoepto mensem in altitudinem modicam assurgeret moles: Nondum tamen aquae fastigium aequabat, nec procul continenti extendebatur: qvo longius agebamur a litore, hoc magis absorbebat aqua praealtior quicquid ingerebatur. Ingens tum animos desperatio incessit, quae saxa tam vasta, quae tigna ex robore tam procera, quae arenat a possent reperiri, quae tanta voragine non sorberentur? exhauriendas esse regiones aggerendo spatio qvod restabat: Enim vero Richelii vigilantia et indefesso labore, tantavis saxorum inferebatur, tantus operarum numerus erat ex stipendio in id operis militi duplicato, ut post tertium mensem certo constaret cohiberi posse Oceanum, quod etsi plures ante tentaverant, nemo absolverat in hanc diem. Crescebat sensim moles: Ceterum nulla tam firma repagula sunt, qvae non evertat Oceani vehementior fluctus: vix leni et tranquillo mari retinacula opponi possunt, quidspumoso? quid aestuanti? Absoluto jam, jamque opere saepe aestus commotior congestos lapides subruit in profundum: neque omnis ab aestu calamitas, saepe concitatior ventus illisit in molem, et in profundum egit, saepe adversa tempestate compages operis verberata, laxavit, saepe per imperititiam operarum, medium opus unda interfluens, disjecit: vincebatur constantia elementum sensimque aggeris latitudo crescebat, cum disjectis lapidum cumulis opus iterum in profundnm ruit. Ibat in obstantia pertinacius Cardinalis, adversiqve contumaciam fluctus obstinatione frangebat, donec tandem patientia et labore assiduo vinceret. In medio alvei vta aquis permittitur hiatu modico, cui utrinque propugnaculum cum bellicis tormentis imminebat, per id foraminis fluebat, et restuebat liberior aestus, alias fraeni incapax. Repaguli latitudo decem et octo palmorum erat: accipiendo mollius aestui in utramqve partem declivis moles; longitudo stadia decem continebat; incerta profunditas ex vado passim inaequali: hic typus ingentis molis qua claudebatur fretum. Extrema utriusque continentis firmabant munimenta duo queis a Marilhaco, et Tavanio nomen. Supereminebat aestum moles lapide a palmis omnino decem: Ceterum quia per apertum foramen, tribus onerariis haud aegre unatransitus: Placuit opponi repagula


page 48, image: s062

pars fluctuantia, pars immobilia, queis plane occluderetur portus: admoventur hiatui prox me pali accuminati in terram alte defixi, qvos inter fluebant aqvae, Marilhaci labor, unde illis nomen Candelabra Marilhacaea: Cande labris antepositae concatenatae invicem naves triginta septem, queis nomen Repagulum fluctuans: his proxima viginti quinque navigia, disposita in triangulum cujus primacuspis in Oceanum versa, qua irrupturus hostis: naves magnitudine ingenti saxis, arcenaqve oneratae pars in profundum mergebantur, faciebantqve in medio alvei fallaces scopulos; Pars non immorsae penitus ingenti mole tardabantur, bellicisqve tormentis instructae, et agre mobiles viam intereludebant ipsa mole, host???m???ve arcebant displosione indesinenti Classem Gallicam hac illac distributam componebant naves bellicoe centum qvinqvaginta, cymbae majores centum, navigia pice, resina et sulphure illita (brulones vocant) duodecim: urbem inter et repagulum posita minora navigia fraenandis oppidanorum incursionibus; ingens Cardinalis Richelli triremis eaparte hiatui imminebat sita in medio freti.

Hispaniae Portus in Ora Cantabrica sunt Portum S. Jean de Luz, qvi locus excellit Nautis capturae Balaenarum gnaris. Voyg. d Esp. c. I S. Sebastiani, Donastien, vulgo dictus, et Bilbao, comodissimi Hispanorum Portus in Mari Atlantico Voyg. d' Esp. cap. II. Laredo, qvi Carolum V. excepit, cum sese Imperio abdicasset. Thuan. L. XVII. ad A. MDLVI. S. Andreae s. S. Andero, Villa Viciosa, Corunna, olim Stationi Classis Invincibilis destinata; Et ab altero latere juxta Fretum Gibraltar. Cadix s. Calis Malis, Portus maximus, 8. Lucae s. S. Lucar de Barrameda ad Ostium Fluvii Baetis, cui celebritas ab accessu et Egressu Navium versus Indias, (hinc enim eas solvere oportet) enata.

In Portugallia ad Ostium Fl. Palmae est Setubal, Belgis S. Tves, ad Tagi Ostium ipsa Lisbona, et ante eam in extrema Ostii parte Cascalis s. Cascais, unde Portugallicae Navigationes versus Indiam utramqve instituuntur: Dn. Porto, s. Port a Port, ad Ostium Durii Fl. a qvo et ipsius Portugalliae nomen profectum creditur.

IV.

Restant Insulani Portus???agnae Britanniae et Hiberniae, de qvibus in genere notamus, eos communiter meliori conditione esse qvam objacentes Portus Gallicos aut Belgicos: Cujus ratio videtur esse, qvia Venti Occidentales, qvi in Tractibus istis sunt freqventissimi, arenam a Britannia versus Belgica et Gallica litora protrudunt, eoqve Portus Britannicos vacuos praestant, istorum vero eâ replent; Qva Britannici


page 49, image: s063

Portus non minus opplerentur, si Ventis Occidentalibus aeque exercerentur. Estque porro huic rei indicio, quod litora Belgica non tantum arena, sed Conchis innumeris repleta sint; Has enim tanquam res leviores ventus simul arena propellit et in litora projicit, quemadmodum et Belgae Conchas hasce in singulare commodum suum verrunt, indeque calcem sibi praeparant. In Litoribus Anglicis e contrario conchas rariores at magno numero lapides mediocres videre est; Hi enim ob gravitatem suam ventis non cedunt.

In Anglia primum ipso nomine celebres sunt Quinqueportus, vulgo the Cinqueports, Loca in Cantio et Sussexia, ad Fretum Britannicum sita, et numero qvinario qvidem plura, qvod tamen initio totidem tantummodo essent, eodem adhuc expressa. Munus peculiare ipsorum fuit, ut propugnaculorum loco essent adversus Galliam; Geritque Praefectus eorum simile ipsis Nomen, the Lord Warden of the Cinqueports, et qui sub illo sunt, Barones Quinque portuum vocantur, the Barons of the Cinqueports. Nomina sunt: Hastings, Winchelsey, Rye; Rumney. Hyde, Dover, Sandwich, Seaford. V. de iis Th. Hackluyt Voyag. T. I. haut procul initio, et Edw. Coke Institut. of. Laws. L. IV. c. XLII. His addimus apertum Litus Cantli, quod Downes et Dunes vocant: Reliquos Portus in Orientali plaga praebent Newcastle, Halla, ad Ostium Humbri, ubi primum Rebellium Subditorum suorum tentamen expertus fuit Carolus I. Rex Angliae. Tum Lyn, Tarmouth, Ipswich, Harwich, Colchester, etc. Quorum et aliorum prolixam seriem exponit Antor Anonymus Consilii ad Regem Angliae de amplificanda captura Harengarum in Anglia in Contin. VI. Diar. Europ. 219. et seq. In meridiano Latere Portus occurrunt ad Chichester, Portsmouth, Insulam Vectim, Falmouth, Weymouth, Pleymouth, etc. In Mari Hibernico est Portus Bristoliae ad Avonam et prope Ostium Sabrinae; Et in Comitatu Penbrokensi Portus Milfordicus, Milfords haven. Estque hoc etiam in Angliae Portubus memorabile, qvod vitandarum litium causa singulas nationes ibi peculiares portus maneant; Veluti Belgas Sandwich, Gallos et Venetos Dover, Hispanos Pleymouth, Hibernos Segestria, Siester, etc.

In Scotio Portus sunt Dumbar, locus prima Victoria Cromvvelli contra Scotos celebris. V. Hist. Civil. c. IV. §. XII. fin. Lith prope Edenburgum, idem Portus S. Andreae, Montross. Aberdon. Praeterea est Dundte, Portus et Castellum munitum, in quem locum Scoti tempore Belli Parliamentarii cum Anglis omnes Thesauros suos congesserant


page 50, image: s064

sed Cromvvelli manus effugere non potuerunt, qvi locum hunc sine magno negocio expugnavit, eoqve omnes abripuit, ipse tamen etiam haut diu iis gavisus, nam cum LX. navibus onerariis commisisset in Angliam avehendos, naves in conspectu urbis sine notabill aliqva tempestate ad unam omnes a Mari absorptae fuerunt: Evidenti Arcanae Divinae Providentiae argumento, qvae integrorum Regnorum Spolia in alia Regna transferri non facile patitur. Idem Christophoro Daniae Regi accidit, cum Thesauros Svediae in Daniam transportare constituisset. Mira Sveciae fortuna, inqvit Crantzius, non patitur exportari thesauros: Si sinunt homines, Mare prohibet: Si pacatum est Mare, homines tumultuantur. L. IIX. Dan. c. XXIV. Et Svedis, cum partem opum Germanicarum in Regnum suum transferre cogitarent. V. Pluribus Staats-Kammer von Engeland. pag. 69. 70.

In Hibernia sunt Dublin, Waxford, Bearhaven, Crookehaven, etc. Hitlandia extrema Orcadum celebris est Statione Navium Belgicarum, Capturae Harengarum incumbentium, ad qvam ex certo Statuto ad XIV. Junii usqve haerent, et postea demum operam negociis suis adhibent. Locus, in qvo ibi conveniunt, a Belgis vocatur Barcies Ree. V. e. X. § 11.

V.

In Mari Mediterraneo primus est ipse Portus Gibraltar, qvi et Freto nomen dedit: Oppositusqve ipsi in Africa Portus Ceutae, de qvo Hist. Civ. c. I. §. II. n. 6. Seqvuntur Melaga, Carthagena, Alicante, unde Vini cuidam generi simile nomen, Barcino s. Barcelona; Ex qvibus Carthagenae Portum prae reliqvis commendant.

In Gallia sunt Marseille, qvae Veterum Massilia, ubi tanta Navium securitas, ut nunqvam aliqva in eo periisse dicatur, Portus Tolonensis Toulon, ubi Triremium Statio, et Portus Antipolis, Antibes, ad Ins. Sanct. Margaritae.

In Italia est Villa Franca ad Ducem Sabaudiae pertinens, item Nissa cui Cromvvellus insidiatus fuisse fertur, ut pedem ad Mare Mediterraneum figeret. Finalis, Locus Hispanicae Jurisdictionis, idemqve primae potentissimi Imperatoris nostri LEOPOLDI Augustae receptione, cum primo in Germaniam proficisceretur, celebris. Portus Genuensis, in qvo Resp. praeter V. aut VI. Galeas, alias XXV. admodum in promptu habet, pro cujusvis expeditionis necessitate. In Ducatu Florentino est Portus Liburnus, Livorno, locus commerciis variarum gentium celeberrimus, unicusqve Magni Ducis Toscanae Portus notabilis. In eodem litore


page 51, image: s065

etiam siti Piombino, Porto Hercule et Orbitello, qui ad Hispaniae Regem pertinent et Magnum Ducem veluti obsident, qui longe commodius acturus esset, si loca ista ad nullius exteri Dominium pertinerent. V. iterum Hist. Civ. c. I. §. II n. 2 Romanum Territorium habet Archaeopolim, Civita Vecchia. sed acre insalubri affectam: Quare et peritiores maluerunt Insulam Pontiam ab altero latere Romae sitam melioris commoditatis causa pro Classe Pontificia selegi. Vetus Portus Ostiensis in Ostio Tiberis conditus, et magnificis Imperatorum sumptibus amplificatus nostris temporibus demum a Pontifice Maximo destructus fuit, verito quippe, ne Turcis inserviret loco Castelli contra ipsam Romam. In Regno Neapolitano Portum praebet Cajetta, ipsa Neapolis, et ad Fretum Mamertinum Rhegium, Regio: In Sinu Tarentino est Tarento. In Mari Adriatico commendant Anconam: Unde Proverbium apud Italos: Unus Petrus est in Roma, una Turris in Cremona, unus Portus in Anconae. Post eam sunt Ariminum s. Rimano, Ravenna, Venetiae, etc. Et ab altero latere Jadra s. Jadero, alias Zara, Zebenico, Spalato, Ragusa, de cujus statu ac nuperis miseriis v. seq. c. VI. S. I. §. XVII.

In Turcico Imperio Portus extant I. In Europa P. Navarino in Morea, P. Lione Athenis, a Leone Marmoreo singulari artificio notabili, qvem videre est in extremo ejus, isqve olim Pyreaei nomen gessit; P. Thessalonicensis, P. di Salonichi; Sestus, una Dardanellorum ad Hellespontum sita, qvae validis turribus a Mahummede aedificata fuit, paucis aliqvot, anteqvam Constantinopolim expugnarent, annis. Postea Turcae eadem pro carcere insignium Virorum usi fuere; E qva praeterito seculo elapsus retractusque Lazarus ductor Epirota apud Castrum Novum una cum Hispanis captus, conto ab ano in humeros transfixus dederat crudeles Poenas, quas tamen summa animi aequitate pertulit. Busb. ep. Tur. I. p. 52. Dn. Portus Constantinopolitanus tantae ad ipsas ripas profunditatis, ut naves MD. doliorum capiendo sit, fundi praeterea nitidi, et hinc ab urbe Constantinopoli munitus, isthinc a Colle, cui Galata incumbit.

In Afia habet Abydum, alteram Dardanellorum, qvo singulas Christianorum Naves, anteqvam Constantinopolin petant, appellere, ac Praefecto Castelli C. Aureos solvere oportet, hac simul conditione, ne qvinarium numerum una vice excedant. Thulden. ad Ann. MDCLVI. p. 265. Adde Notic. Constantinopolis p. 71. et de Castellis Bosphori Thracici. ib p. 74. 75. In Asia minori est Smyrnae Portus, non magnae quidem profunditatis,


page 52, image: s066

commerciis tamen freqventissimus. Vid. Thomas Smith. Epist. de VII Ecclesiis Asia, qva Smyrnam caeterasqve in Apocalypsi commemoratas VII. Ecclesias Asiae Minoris, prout in praesens se habent, describit. Tum Tripolitanus, Tripoli di Soria, cui Turris adsita, Turris Amoris dicta. Insculpta huic sunt insignia Nobilis Veneti, qvi eam vitae redimendae causa extrui curavit, ob concubitum cum Virgine Turcica; apud Turcas enim simplex concubitus Christiani cum muliere Turcica, vel ad mortis supplicium, vel ad abnegationem Religionis Christiani delinqventem ducit. Nobilem hunc vero nihilominus mori oportuit, qvod Religionen Christianam abnegare nollet, Turcis interea causantibus, ipsum non vitam, sed dilationem supplicii opere isto suo redemisse. Ante Tripolin v. etiam commemorandus Portus Alexandrette seu Scanderone, in Sinu Lajazo situs, e qvo merces Aleppum transferuntur, qvae antea Tripoli eodem ducebantur; Sed jussu Imp. Turcici Alexandretta haec Tripolis loco navibus Europaeorum excipiendis destinata fuit, incommoda qvidem peregrinantium sede, locus enim domiciliis perqvam vilibus constat, majoris tamen ipsius mercaturae commodo, hinc enim bidui spacio Aleppum iri potest, cum Tripoli isthac euntibus qvatuor dierum spacio opus sit J. J. Amman Reisebeschr. P. 2 p. 71. Succedunt Berytinus, Baruti, Sidonis, Saido, Joppensis, Jaffo: Portus angustus, at in Actis Apostolorum alibiqve in Sacris celebris: Solentqve huc appellere, qvi Religionis ergo in Palaestinam peregrinantur. Pontifices Maximi autem Joppae easdem Indulgentias concesserunt, si litora ejus peregrini attigerint, qvas habent, qvi singula loca sacra visitant, idqve ea de causa concessum est, qvia propter Bella, Arabum latrocinia, pestem, morbos, paupertatem, multi ex peregrinis inde ulterius progredi non possunt. V. Peregrin. Hierosol. Princ. Radzivil. Ep. II. fol 125. Ad AEgyptum est Portus Pelusii s. Damiatae, ad Nili Ostium, unde navigiis adhuc Bulbacham usqve urbem Cairo vicinam itur: De qvo affirmatur non solum a Turcis, sed ab ipsis qvoqve Europaeis negociatoribus, qvi hic commorantur, qvod singulis diebus intra viginti qvatuor horas in Portu hoc ultra decem hominum millia hinc inde commeant, qvorum nonnulli intrant, nonnulli egrediuntur: Qvodqve per dies singulos hic millia Dzermarum (qvae genus navium sunt) praeternavigant, qvarum plurimae sexcentorum doliorum sunt capaces. Ex antiqva qvoque Cairo supertus posita superveniunt ejusdem generis plurima navigia, qvae ex Regionibus Sait et peramplis Presbyteri Johannis ditionibus triticum, Cynocephalos, Simtas, Psitt. cos, diversa


page 53, image: s067

avium caeterorumque animalium genera et merces varias deferunt. Ita testatur de suo tempore Radzivil Ep. III. fol. 147. 148. Sequitur Rossetto, Turcis Raschit, Portus alii Ostio Nili adjacens, per quem merces e Barbaria advectae Cairum ducuntur: Tum Alexandriae, ubi plures distinctae Stationes Navium Gallicarum, Venetarum, Genuensium et Ragusearum: In Barbaria sunt Portus Tripolitanus, Tripoli di Barbaria, Portus Tunetanus, qui una cum Bisertae Portu successit in locum prisci Portus Carthaginensis, Goletta item, altera Clavis potentiae Hispanicae a Carolo V. commendata. Portus Algeriae, Algiers, Oranensis, Oran, locus Hispanicae Jurisdictionis, qui A. MDCLXXVII. obsidionem vicinorum Maurorum fortiter sustinuit. De quo plnra Hist. Civ c. I. §. II. n. 6. Idem Ceuta, de qua initio hujus §. et qui nunc Anglorum est ad Fretum Gibraltar, P. Tingitanus seu Tanger.

VI.

Habent et Insulae Maris Mediterranei suam in Portubus Commoditatem, Talesque sunt in Corfica Portus S. Bonifacii, Calvi et S. Florentii s. diS. Florenzo. In Sardinia clarissimus est Portus Calaritanus, di Cagliar. Siciliae Portus extantiores sunt Messanensis, Syracusanus et Palermitanus. Maltae Portus duabus oblongis Terrae Cuspidibus inclusus et Castro S. Elmi munitus est. Insulae Veneti juris Portus habent, Corfu P. Sidari et P. Temo. Cephalonia P. Argostoli et Zante P. Chieto, et P. S. Nicolai. Portuum in Candia commoditatem sensit Imperium Turcicum, ideo tanto cum conatu eam antehac oppugnavit: Id qvod etiam Legatus Venetus Hier. Gievarina qvestus fuit singulariqve scripto conventui Electorali Anno MDCLIIX. Francofurti proposuit: Candia si semel subjugata sit, omnes Principes Christianos Mari Mediterraneo adsitos aeque infestationibus Turcicis obnoxios fore: Turcam enim, qui hactenus Classem suam quotannis adhuc Constantinopolin reducere coactus fuerit, hujus Regni adjectione non solum tutam ubique et omni tempore receptionem, sed etiam fabricandis et instruendis Triremibus ac Navibus amplissimam commoditatem acquisiturum esse V. Exemplum hujus Scripti in Histor. Thulden. ad A. MDCLIIX. p. 227. Ex numero autem istorum indicamus Retimum, Caneam, Candiam, Spinam Longam, Carabusam et Sudam. Priores tres Turcico Imperio subiacent, posteriores adhuc ad Venetos pertinent. V. Histor. Civ. c XII. § IV. E. Candiae Regione est Standia, locus itidem receptioni navium commodus. In Gypro P. Nobiliorem habet Famagusta.



page 54, image: s068

VII.

Portus Asiae notiores sunt: In Mari Rubro prope Fretum ejus P. Aden, et in intimo recessu ejusdem Svez, Antiquis Heroum Portus, a Turcis quoque stationi Classis suae subinde adhibitus, quanquam et Navium statio male tuta, et locus ipse non urbi adeo quam pago similis sit; Ac Turcarum Imperator multum qvidem operae posuit, ut Incolas eo perduceret, sed manet desertus locus maxime ob aqvae penuriam V. Delic. Transmar. p. 107. Et a Recentioribus Neitschutz. Itin. In Sinu Persico est Ormuz, Locus navigationibus aptissimus, sed qvi odio Persarum Regis ab Anglis potissimum adjuti Portugallis ereptus et excisus fuit; Eiqve Urbs Gamron in Litore Persico surrogata, libertasqve eo veniendi exteris sine discrimine concessa, solis Portugallis exceptis, qvibus accedere non licet. Porro et 250. Leucis inde Situs P Diu: In Litore Malabarico Portum praebent Goa, Calicutum, et Cochinum; Goa sita in Insula continenti vicina, qvamqve solus fluvius inde separat; Portugalli eam extruere, et ad Ostia Portus duo castella posuere, qvorum principalius Deguarde. Descriptionem V. ap. Mandelslo Ttin. p. 130. In Insula Ceylon est P. Columbo, Item Punte de Galle, Negumbo. In Litore Coromandelico est P. Palicattae, In Chersoneso Aurea magni nominis est P. Malaccae navigiis totius Orientis freqventatissimus. Belgarum in India Orientali celeberrimus Portus est Bataviae in Ins. Java majori situs, ubi et alium videre est Bantamensem. In Luconia famam habet P. di Manilla. Per totum Regnum Chinae tres Portus celeberrimos indicat Johan. Neuhoff. Itiner. f. 153. Unum ad Emporium Kanton in Provincia Qvantung, alterum ad Urbem Jejenciem in Provincia Nanking, tertium ad Tiencienwey in extremis Provinciae Peking. In Japania Portus exterorum adventu celeberrimus est Nangesacke, statioque Navium in exigua quadam Insula a Portugallis primo formata, post, ejectis e Japania Portugallis, Belgis concessa. de quo V. Gesandsch. an die K. zu Japan pag 49. Portum Minkischlack melioris notae esse in Mare Caspio notat Olear Itiner. Perf. Cui adjungimus ad Ostium Volgae Celebre Emporium Astracan.

Ex Africae Portubus indicamus P. Mosambici in Orientali Africae litore situm, quo Portugallorum Naves Indicae cursum suum dirigere amant. Praebet et Cap. B Spei celebrem Stationem commeantibus in Indiam navibus.

Residuos Americae Portus suppeditabit Doctiss. Ricciolus Geogr. suae L. X. c. X. quo integrum Catalogum Portuum exhibet: Notanturque


page 55, image: s069

Americae Borealis Portus insignes Portus Realis Novae Franciae, et New Pleymuth Novae Angliae, et New Amsterdam Novi Belgii, et Jamestoune Virginiae, et in Florida Portus S. Augustini et S. Helenae. Juxta qvos fere est Cubae celeberrimus Portus realis, dictus Havana, munitissimus idemqve Clavis Indiae Occidentalis; Illuc enim Classes Hispanorum qvas Flottas vocant, congregantur Julio et Augusto, ut Septembri solvant in Hispaniam. In Insula Hispaniola Portus S. Dominici S. Domingo, et in S. Joh. Insula Portus dives, Porto rico, capacissimus primas tenent; In continenti autem hujus Americae celebres Portus sunt Nominis Dei, Nombre de Dios, cujus loco successit Portus Bellus profundus, tutus, salubris et ab arce S. Philippi defensus, et Portus verae Crucis Vera Cruz, et omnium versus Boream excellentissimus Portus realis S. Jo. de Vlloa, S. Jean, s. Juan. de Vlloa munitissimus tum a duobus castris, tum ab Insula vicina: In hunc portum destinantur merces ex Nova Hispania et Philippinis advectae, ut in Hispaniam per Havanam deferantur, sed est difficilis introitus, ob scopulos, et rapiditatem Maris: Et Septembri Naves ibi repertae ab Aqvilonari Vento exagitantur vehementer, nisi catenis ferreis alligatae fuerint costae Australi Insulae. In ora vero Australi Novae Hispaniae portus meliores sunt: Portus Vetus P. Veio, Panama, Truxillo, de Honduras, Perico, Porto Cavallos de Honduras; Portus Velorum, Portus Velez. Portus Fonsecae et Gatulco, Porto Lexo. Sed omnibus his praestant Portus realis Nativitatis et Portus realis Aqvaepulchrae, Aqvapulco; in hos enim colligunt se naves ex Philippinis et Sinensi regno cum mercibus: Sed prius appulerunt ad S. Augustini, vel ad Californiae Portum S. Lucae, S. Lucar de California. In hos qvoqve Portus Novae Hispaniae Anno 1579. ex Insulis Salomonis advectae sunt auri 40000. frustra praeter aromata.

Americae Australis praecipuus Septentrionem versus Portus ac realis est Carthagena, in qvem ex Peruvia congregatur auri, et argenti, et aliarum mercium copia per Havanam in Hispaniam comportanda. In ora Gvianae realis Portus est Chiana; In Brasilia vero Portus insignes sunt Phernambucco; ubi Sacchari cannis molendis sunt molae 70. qvas vocant Ingenios, et Portus Sanctorum omnium Todos, los Sanctos; ubi 40. tales molae. Item Portus Securus, Porto Securo et Portus S. Spiritus S. Vincentii et Roderici et Boni Aeris, Buenos Ayres. Ultra flumen vero Argenteum Portus Leonum, P. Lione, qvi realis est, et ita dictus a Leonibus Marinis, et Portus desideratus, Porto Disire; et S. Juliani


page 56, image: s070

realis Portus Magellanicae Classis statione percelebris. Ultra Fretum Magellanicum in ora australi est Portus Draconis P. del Drago Inglese aqua optima Iocuples. In ora vero Chilensis ac Peruani regni celebrantur Portus in Insula Loboz et Castri Chilensis Castro di Chili. Portus Quintero et Portus Conceptionis et Vallis Paradisi, Val Paraiso, et Portus Coquimbo et Copyapo, et horum omnium optimus Portus Arica, ubi navibus imponuntur argenti Massae Panamam vehendae. Inde Portus Camuram et Hacari et Paracca et Limae Portus Cabo di Lima, distans a Lima seu Civitate de los Reyes 2. leucas, maximique commercii statio. Portus vetus Porto Vejo, quem insalubrem postea experti sunt. In Insula vero Puna portus est bonus pass. 9. et in Insula Cano Portus ab omnibus ventis tutus, passuumque quinque.

Inter Azores est Angra, Portus Tertiariae Insulae, Tercera, eximius. Portus Sanctus est Insulae cognominis et Portus S. Crucis in Teneriffa, et Palma Fortunatarum et Paraibo in Insula Trinitatis boreali.

VIII.

Sed in selectu hoc Portuum ita acquiescimus. Plures ac reliquos omnes licebit ex Hydrographicis Scriptoribus initio citatis colligere. Portus antiquorum descripsit olim Libris X Timosthenes Archithalassus Ptolemaei II. sed qui interierunt. E recentibus in iis versantur Dudlaeus L. III. Fournier L II. Ricciol. cit. L. X. c. IX. et X. Quem et in Portubus Maris Mediterranei Regionumque extra Europam nos passim secutos profitemur. In genere de Portubus addi potest, Portus Reales vocari ab Hydrographis, quorum talis situs, ut nullo Vento infestari possint. Quales Ricciolus enumerat Portus Messanae, Carthagenae, Tolonis, Melitae, Ragusae, Harvichii, etc. Portus quos omni tempore ingredi licet Italia vocant Porti d' Entrata; Alios, ubi tempus affluxus expectandum est Porti di Marea. Juxta Portus ordinarie requirunt Navale pro fabricandis et instaurandis Navibus. Pharos seu Turres ad Portus condunt in signum vicini Portus, aut declinandos Scopulos; Excitantur etiam pro observandis invasionibus hostium, quem in finem Angli suas plerasque struxerunt, de quo praeter alios graphice scripsit Doctiss. Barclajus in Argenide.

IX.

Quodque Hydrographiam maritimam ita conclusum imus, finis loco de Pyxide Nautica, h. Capsula indicem Magneticum sustinente veterumque Re Nautica, tria verba facienda duximus. Index ille Magneticus


page 57, image: s071

Lineam meridianam eoque plagam Septentrionalem perpetuo monstrat, licet non ubivis eadem accuratione: Est enim ubi ad 20. gr. et amplius Orientem vel Occidentem versus ab ea declinet, qvam variationem s. Declinationem Calyboclisin vocant, primumque observata fuit a Sebast. Cabotto ajente Kirchero de A. Magn L. I. c. VI. Qvae ipsa tamen etiam non perinde constans est. voluti cum A MDLXXX. Londini observaretur esse 11. gr. 15. m. versus Orientem An. MDCXXII. ibidem observata fuit 6. gr. 13. m. et A. MDXXXIV. 4. gr. 13. m. Dn A. MDCLXI. 45. m. 30. sec. versus occidentem. Similia Parisiis observavit Mersennus, et Aqvis Sextiis Gassendus V. Power. Animadv. in Grandamicum p. 166. Alibi tamen recta Lineam Meridianam monstrat, ut Helsmuydae, loco non procul Nort Capo Finmarchiae sito; Nec in Azoribus ab ea deflectit, qvod aliqvibus ansam praebuit, ut Primum Meridianum eo collocarent.

Inventio s. prima observatio (hoc enim in rebus naturalibus est invenire) utilissimae hujus Proprietatis Magneticae communiori suffragio transcribitur Johanni Gojae (alii Flavium Giram vocant) Amalphitano circa A. MCCC. Alii qvidem ex Veteris Plauti Versoria noticiam ejus ad antiqva tempora usqve producunt, Sed Versoria illa nihil aliud est, qvam Funis, qvo Velum vertitur. Alii iterum M. P. Venetum ex Sinensi navigatione reducem circa A. MCCLX. secretum hoc Italis communicasse scribunt: Sed Itinerarium ejus hac de re nihil habet. Unum memorabile est, eujus etiam Kircherus meminit de A. Magn. L VI. p. VI. c. 1. Poentam Gallicum Guiot de Provines jam tum circa A. MCC. Pyxidis Nauticae mentionem fecisse, verbis, postqvam de Polo Arctico lucutus fuerat, seqventibus:

Icelle estoile ne se muet
Un art font, qui mentir ne puet
Par vertu de la marinette
Une pierre laide et noirette
Ou le fer volontiers se joint.

Cui responderi possit, Rem, si ante nota fuerit, saltim communi usu ante Joh. Gojae tempora donatam non fuisse. Plures Instantias V. ap. Ricciol L. X. c. XIIX. Sed ex eodem Responso aestimandas. Veteres Navigationes qvod attinet, illis opus fuit, ut per litora instituerentur, in altum enim qvacunqve provehi non poterant, ut pote instrumento hoc carentes. Nec tamen interea illas magnas aut longinqvas fuisse negaverimus, sed prolixiori temporis spacio eguisse dicemus,


page 58, image: s072

veluti Carthaginenses totam???fricam circumna vigasse produntur, vere qvidem, dubitamus tamen, an aeque facile, ac nostro tempore id fieri potest. Et ipsa navigatio Salomonis Ophirica per litora institui potuit qvamcunque Ophiram dixerimus s Mozambiqvam Africae, seu qvod probabilius, Chersonesum Auream et Malaccam Asiae. Sic enim Ezeongebera solventes primum litora Maris Rubri legerunt, inde litora Arabiae, Persiae, Indiae, litus Malabaricum, litus Coromandelicum. Litora Bengalae, Pegu et ipsius dn. Malaccae. Nec mirum, qvod Sacer Codex docet finito triennio demum navigationem ejusnodi confectam fuisse, qvod spacium ne illis qvidem nunc opus est, qvi totum Orbem circumnavigant; In litoralibus enim istis navigationibus non potuerunt non cum fluxu et refluxu, tempestatibus etss. saepissime colluctari, qvae veluti iter nimium qvantum impediunt, ita hodiernos Nautas in altum provectos non adeo morantur; In Americam vero non abiisse hanc Classem certissimum est, qvia eburattulit: Ebur ex ossibus Elephantum est, America vero Elephantes non habet. E. Qvibus ultimo et hoc addimus: Pyxidis Nauticae usum non tantum in Mari, sed in ipsis Desertis Terrae esse. Qvalia Desertum Pampas in America: Qvod Viatores non secus ingredintur, ac Oceanum, Nauticamqve Pyxidem in Terminum Deserti, los bonos aeyers, constanti Lege dirigunt. Kircher. M S. L. II. c. XII. V. infr. c. VII. §. IX. Eadem utuntur in itinere per Arenosa Deserta Arabiae, de qvo V. interalios Le Blanck. Itiner. p. I. cap. II.

Pars IV. HISTORIA FLUVIORUM, LACUUM, FONTIUM, etc.

I. Illustratio gener alis originis et effluxus Fluviorum.

II. Hydrophylaciorum Sedes ac series.

III. Philosophema, cur Fluvii et qvomodo fluant?

IV. Fluvii Europae Borealis Russiae.

V. Fluvii trium Regnorum Septentrionalium.

VI. Fluvii Germaniae; Viadrum veterum Svevum esse. Cur Wartae nigrorem suum aliqvamdiu post conjunctionem retineat?

VII. Fluvii Belgii.

IIX. Fluvii Angliae, Scotiae et Hiberniae.

IX. Fluvii Galliae: Cur Rhodamus cum


page 59, image: s073

Aqua Lacus Lemani non misceatur.

X. Fluvii Hispaniae et Portugalliae: Fl. Anae miraculum Infra Terram se abscondentis pluribus illastratum.

XI. Fluvii Italiae.

XII. Fluvii Hungariae: Juramentum Solimanni Preciosi de Arabone non transeundo, ejusque effectus.

XIII. Fluvii Sarmatiae Europaeae.

XIV. Jordanis consideratio: An duos Fontes habeat?

XV. Quid de Sabbatio Judaeorum sentiendum?

XVI. De Euphrate et Tigri, item de Sede Paradisi.

XVII. De Indo et Gange, Gangis Sanctitas: Fluvii Chinae.

XIIX. Nili Origo, Phialae. Inundatio, ritus excipiendi eura, causa inundationis: Parallelismus aliorum Fluviorum stato tempore inundationes patientium.

XIX. Fluvii Americae.

XX. Catarrhactae Fluviorum.

XXI. Historia conjunctionis Fluviorum ac Marium.

XXII. Lacus Europae: Spectaculum Lacus Czyrcknizensis: Lacus Lemani singularia: De Lacu Pilati: Lacus Lomundi in Scotia singularia, De Hibernioe Lacu Erno: Lacus Avernus in Italia.

XXIII. Lacus Asiae: Singularia Maris Mortui. An eversis Sodomis successerit? Illustratio Eversionis hujus ex Interitu Castelli S. Euphemiae in Italia A. 1638. facta. Quid de Pomis in loco eversorum Sodomorum adhuc conspicuis.

XXIV. Lacus Africae et Americae: Lacus Subterranei.

XXV. Thermarum, Acidularum et notabiliorum Fontium illustratio. Qvid de Fontibus Lapidificis? Excursus de Petraefactione.

XXVI. Fontis Methorn Historia: Fontes Ignei in Regno Chinae.

I.

NOndum omnem Hydrographiam explanasse videbimur, nisi et Fluvios, Lacus ac ss. hic addiderimus, illos qvidem etiam partes Oceani, sed mole, situ et qvalitatibus non parum ab eo divertentes: Dixeris similes esse Venis Animalium minoribus, vel fibris per folia Plantarum excurrentibus, qvibus una a majori corpore Origo et Scaturigo Conservationis suae perpetua. Adeo nempe totus Geocosmus innumeris abundat cavernis, Hydrophylaciis, Siphonibus, et hydragogis ductibus, in qvos non potest non Oceanus incumbens gravissima molis suae pressura ingentem???qvae copiam effundere et ad superiora Terrae protrudere, haut secus ac antlia pressas aqvas in a Itum ejaculamur et diffundimus: Qvod argumenrum Kircheri est,


page 60, image: s074

M. S. L. V. Sect. I. Disquis. 1. Ut proinde certissime sibi constet, S. Codicis illud; Omnes fluvios in Mare defluere et ex eodem oriri. Cui si Ignis AEstuaria addamus iisqve exciratos halitus minerales, mirum non est, tot alterationibus tantaqve varietate Aqvas e Terra demum emergere V. Kirchericit. L. V. totum.

II.

Hydrophylaciorum Sedem ac seriem qvod attinet, ea in montibus qvaerenda esse evidenti argumento est, qvod maximi Fluviorum universi orbis primum fluxum suum incipiant. Talesqve idem Kircherus recenset: In Europa Alpes; Ex his enim Padus et Athesis in Italiam, Savus et Dravus in Croatiam et Sclavoniam, Danubius, Oenus, Rhenus, aliive in Germaniam Rhodanus in Galliam defluunt. Cui addimus Sudetes, Silesiae, qvippe Hydrophylacia Albis, Flu viorumque Silesiae Oupae, Iserae, Boberi, Zaci, Qvissi, Catti; Et vicina illis Carpathi junga e qvibus Odera et Vistula oriuntur. V. Schwenckfeld. Geogr. Siles. Et de Pinefero monte, dem Fichtelberg/ idem docuit, qvisqvis fuit, qvi ingenioso hoc carmine Hydrophylacium ejus in omnes mundi Plagas diffundi docuit:

Quaetuor effundo Fluvios Mons Pinifer; Ex his
Ad Terrae partem quemlibet unus abit:
Moenus ad occasum fertur, sed Nabus ad Austrum,
Egra Ortum, Boream denique Sala petit.

Porro Hydrophylacium Asiae Kircherus praedicat Montes Tartariae; Hinc enim Indus et Ganges in Provincias Indiae Orientalis, Croceus aliiqve Chinenses Fluvii in Chinam defluunt. Hydrophylacium Africae indicat Montes Lunae, qvippe intra qvos maximi Africae Fluvii Nilus et Niger concipiuntur. Ac deniqve Andes sunt Hydrophylacium Americae Meridionalis; His enim maximi Regionis istius Fluvii Rio de la Plata, R. de las Amazonas, Maragon etc. ortum debuit. Probabilemqve hanc sententiam porro reddit, qvod, qvo pauciores Regio una alterave montes habet, eo minori Fluviorum copia eadem instructa est. Unde America Septentrionalis nullo Fluvio celebris est, qvia montibus, qvi justae Amplitudinis sint, fere caret; Polonia etiam minori copia Fluviorum gaudet, qvam vel Gallia, vel Italia citerior, vel Helvetia; Tora enim prope plana est ac montibus destituta.

III.

Sed et de modo nascentium Fluviorum paulo pluribus philosopharilicebit,


page 61, image: s075

putamusqve eum in pressura consistere, adeo ut aqva seqvens anteriorem premat, atqve ad egressum stimulet; Aqvae seqventis vero defectus non est, qvamdiu mari liberum erit meatibus subterraneis se in abdita terrarum recipere, demumqve ad Hydrophylacia ante dicta divertere. Mare igitur terram ingrediens, aqvam qvam praemiserat, praemit, haecqve iterum praemissam urget, et qvia pondus seqvens totius Maris semper gravius manet partibus inter Terram receptis, ideo gravitate ista fit, ut Aqvam ad ipsos montium apices surgere oporreat, indeque porro ad declivia defluere. E qvo etiam rationem autumamus reddi posse Qvaesitis apud Sacros et profanos autores agitatis: Cur mare non augeatur, cum tot Fluvios recipiat? Et unde infinita illa Fluviorum eodem tenore manantium materies? Resp. Ad prius, Mare totidem partes per meatus Subterraneos in Hydrophylacia Fluviorum iterum erogare. Ad posterius, Materiam indesinentem manere ob perpetuam pressuram Aqvarum maris succedentium. Modum ipsius fluxus autem, h. qva ratione Fluvii fluxum in Alveis suis promoveant, ita se habere autumamus, ut fiat, non simplici aliqva protrusione Aqvarum, sed circum volutione continua singularum in Fluviis particularum; Has enim rotundas esse, eoque propter pressuram particularum seqventium ad motum aptissimas, non tantum dispersae per sicca corpora guttae aqveae evidenter docent, sed alia etiam liqvida confirmant. Mercurius namqve corpus aeqveliqvidum ac Aqva est, isqve qvaqvaversus profundatur, globosas particulas ostentat. Cui hoc insuper addendum, non fieri fluxum Fluviorum ideo; qvod locum, in qvem tendit Aqva profluens, necessario declivem esse oporteat, sed unice ob pressuram Aqvae seqventis, de qva ante diximus. Possibilitatem unaqvaeqve planities docebit, in qvam Aqva profusa non profluet, nisi nova accedens priorem aliqvo usqve propellat. Reipsa autem ita se habere in rotunditate Terrae claret; Cujus singula puncta ita comparata sunt, ut consistenti in aliqvo eorum circum jacentia loca omnia declivia videantur, idemqve aliunde venientibus in acclivi veluti Positus appareat. Fluvii igitur eo fluentes, vel sursum fluent, qvod contra naturam Aqvae est, vel declivitatem in infinitum extendi oporreat, qvod Rotunditati Terrae adversatur. Fluunt ergo omnes Fluvii (nisi ex accidente ratio parcicularis interveniat) 1. ob pressuram Aqvae seqventis. Et 2. Fluxum hunc peragunt, qvia minimae omnes aqvae particulae rotundae, eoqve maxime volubiles sunt. 3. Eodem motu et in eadem altitudine fluunt,


page 62, image: s076

idqve non adeo ob declivitatem locorum succedentium, sed ob Aqvarum seqventium pressuram.

IV.

Historiam Fluviorum solito nobis ordine proseqvemur, initium ducturi ab Europa Boreali, indeqve ad alias orbis partes perrecturi. Sicqve primo recensendi veniunt Fluvii Russiae, qvorum Borealior est Fl. Obius s. Obis pro Termino Europae communiter habitus: Hujus origo e Lacu Asiae Kitlaisko, Ductus per Jouchoriam, Lucomoriam; Siberiam, Samojedam: Effluxus in Oceanum Glacialem e regione N. Zemblae. Recipit et alium Fluvium ingentem Tobol in Provincia Siheria. Post ipsum in eundem Oceanum cis Fr. Waygats effluit Fl. Petsiorae s. Petzora. Ejusdem Russiae Fluvii, sed Australes magis sunt, Dwina, Onega et Volga. Dwina Russis Binarium notat, qvod Fluvios Jugam et Wuymam (Jug. et Suchamam vocat Fournier) recipiat. Egressus est in Mare Album ad Emporia S. Michaelis et S. Nicolai, qvorum hoc ad Australe, illud ad Boreale ipsius litus est V. praec. P. III. §. I. Onega XC. mill Russ. ab Emporio S. Nicolai versus Occidentam distat, et in idem Mare Album defluit. Volgaes. Volchdae, qvod rectius scribi monet Varenius, Ptolemaeo Rha et Tataris Edel, Origa circa Iacum Wolga in 56. Lat et 54. Long. a Teneriffa numerandae admodum fitum: Exitus in Mare Caspium ad Urbem Astracan. Progressus ejus exhibemus fide Fournerii Geogr. L. XII. c. XIV. A qvo tamen Tabulae pariter ac inter se ipsas nonnunqvam differunt: Proximam lacui esse Urbem Rshewam Ducatus Reschoviae primariam: Seqvi deinde Tweram urbem Episcopalem, Rossin, Uglitz, Chlopigorod, mox Jaroslaviam unam extantiorum Rossiae Urbium, Tunc Nisinovogorod h. parvam Novogardiam, qvam Olearius Nisen vocat et Wasiligorod, inde amplissima Deserta Tatarorum Ceremisensium, Morwiensium, Casanensium, ipsam dn. Astracanam, Occa itidem magnus Russiae Fluvius est, sed qvem Volga recipit ad Urbem Nisi novogorod. Moscua minor Fluvius Urbem Moscoviam praeterlabitur, unde et Urbi nomen datum, isqve in Occam se exonerat.

V.

In extrema Lappia Fluvius alicujus nominis est Cola: Praeter qvem Fournier commemorat Amnes Salomonum feracissimos Ponoy, Orlogones, Jochenam, Tiriberi, Pitsing. In Norvvegiae Traefectura Wardhusiensi est Fluvius Teno, Nautis Tenoby. Juxta Nidrosiam recentes Tabulae collocant Fluvium Golan, Fluv. ad Bahusium in Mare tendentem,


page 63, image: s077

qvemqve unicum Lacus Wener reddit inter XXIV. qvos absorbet, Fournier Trolhetam vocat, additqve eum tanta rapiditate in Mare ferri, ut ad XX. minuta audiri possit. V. infr. § de Catarrhactis Eluviorum Caetera infinitis Fluentibus et Lacubus scatent, sed qvorum noticia non omnibus perinde necessaria est, et nomina etiam in Tabulis raro designata sunt.

VI.

Eluvii extantiores Germaniae, qvi in Oceanum Germanicum se exonerant, sunt Albis, Visurgis, Amisius, Rhenus. Albis Elbe/ Elve/ Albe, Fluvius Germaniae maximus, qvem Gigantaeus mons inter juga Alpium seu Suditorum ad fines Silesiae gremio suo fundit, nulliomnium claritate inferior, ex Fonte vulgo das weisse Wasser/ ob arenam et glaream, qvam superfluit, candidam dicto, scaturit. Hic mox assumpto Rivulo alio, dem Hirschbrunnen/ occasum versus tendens paulo post meridiem versus reflectitur et ex jugis summis devolutus in vallem, den Elbengrund/ Rivulis innumeris auctus, priori Teutonico amisso Albis nomine insignitur. Schwenckfeld ante cit Geogr. Siles. De Phialis ejus dicetur c. VII. Egressus est ad Chersonesi Cimbricae partem Ditmarsiam. Urbes intermedias alluit Dresdam, Wirtebergram, Magdeburgum, Tangermundam, Lauenburgum, Hamburgum, Gluck stadiam. Fluvios recipit Egram, Moldam, Mildam, Salam, Havelam, cui antea Sprea se jungit.

Visurgis Fons in Meliboco Hassiae monte, indeqve Vecrae nomen gerit, donec Fuldae junctus Visurgis nomen induat; Germ. die Weser/ 1. Aqvae, intuitu confluentium istorum Fluminum. Egressus est infra Ducatum Bremensem ad Depstede. Urbe intermediae sunt; Minden, ubi Fuldae et Veerae confluxus, Hameln, Bremen Qvibo accessit Caerolostadium seu Carolsburg urbs a Svedis A. MDCLXXII. qvinqve milliaribus ab Oceano ad Septentrionalem ripam Vifurgis condita eademqve dirigente Colonello de Melle insigni munimento instructa, unde Vicinorum indignationem incurrit, commerciorum libertati inde insidiatum iri metuentium.

Amisius, die Emß/ Episcopatus Paderbornensem, Osnabrugensem, Monasteriensem et Comitatum Ost-Frisiae rigat. Oritur haut procul Paderborna, atqve ad Embdam in Oceanum se recipit.

Rhem Ortus in Alpibus: Ejus Fontes duo, indeque nomen Rheni Anterioris, der Vorder-Rhein/ et Posterioris, der Hinter Rhein. Urbes intermediae post Helveticas alias, Basilea, Brisacum, Strasburgum, Wormatia,


page 64, image: s078

Moguntiacum, Bacharach, Colonia: Fluvios recipit in dextro latere Necrum ad Manhemium, Moenum ad Moguntiacum et Luppiam ad Vesaliam: In Sinistro latere Mosellam ad Confluentiam s. Coblentz.???ari propinqvior redditus emittit Vahalem die Wahl/ qvi Mosae jungitur, Leccum die Leche et Isalam: Isala in Sinum Belgicum de Zuyder See influit, religvi in ipsum Mare.

In Mare Balthicum effluunt Drava et Viadrus. Dravam Lubeca commendat, post qvam et Mare ingreditur.

Viadrus, ex radicibus Carpathi prope vicum Adry post oppidum Ostrow dimanat, unde et nomen ipsi die Oder. Schwenckfeldius l saepe cit. tamen id a rapiendo vel spoliando derivat, qvod inundationibus crebris late vicinos campos vastet. Fournerius ab Aucupibus petitum docet, qvi casas captandis avibus constitutas Odri appellent, ac tales ad Viadri Fontem ali. Plinius Guttalum vocat, eundemqve Veterum Sverum esse, non Spream, ut vulgo putant, autumamus. Nam Plinius, Tacitus, Ptolemaeus, et ex Veteribus plures alii uno qvasi ore Svevum Fl. in Mare Balthicum egredi affirmant. Sprea vero Havelam et cum illo Albim ingreditur, Svetus e. dici non potest. V. Beuther. Comm. in Tac. de Mor. Germ. p. 49. Infra Stetinum in Lacum das grosse Haff se demergit, indeqve per tria ostia Mare ingreditur. Dextum est Dipena, Dievenow/ Sinistrum Pena,???edium Swina. Dipena caeteris recentius est, et ante Annos CCL. admodum coepisse dicitur V. eund. Beuther. cit. p. 50. Urbes alluit Breslaviam, Glogaviam, Francofurtum, Custrinum, Setinum. Fluvios recipit Boberum, Neissam, et juxta Custrinum Wartam e Polonia descendentem, sed aliqvamdiu repugnantem et nigroris sui tenacem: Qvod et de Bugo Fluvio narrat Cromerus de Situ Polon. L. I. Narvae a Septentrione et ortu aestivo e Lithuannia profluenti aegre miscetur nigrorem suum retinens aliqvamdiu; Nec multo inferius victor Narva Vistulam subit. Nostro tempore Novo cum Sprea conjugio superbit Fossa a Sereniss. Electore Brandenbrugico Dn. Friderico Wilhelmo excitata, eoqve instituta propiori communione Maris Balthici et Oceani Germanici.

In Australi Germaniae parte Danubius est, Fluvius post Nilum in Orbe Veteri Maximus, cui qvidem tanqvam singulare qviddam attribuunt, qvod contrario a religvis motu non occasum aut Boream, sed ortum petat, sed ne cui id rarum videatur, in Russia idem facit Volga, in Anglia Tamissis et Humbrus, ad Scotiam Twedus, In Scotia Taus maximus


page 65, image: s079

Scotiae Fluvius, in Italia Padus, etc. Idem faciunt, quos secum trahit Isera et Oenus, in Bavaria, Dravus et Savus, in Hungaria, et alii quorum §. XII. et XIII. fiet mentio. In America Meridionali quoque omnes majores Fluvii versus Orientem manant, omnes item Fuvii Chinae, V. seq. §. XVII. Describitur singulari Libro â Sigismundo von Bircken/ cum Tit. der Donau-Strand. Norib. MDCLXV. Fons ejus in Vico Eschingiaco Furstenbergiorum, cui ideo et nomen Don Eschingen datum q. Donau Eschingen; idemque sub arce situs est ac muro includitur X. cubit. alto et XX. Longo: Terra ibidem plana neque montibus jugosa, nisi quod coemeterium, juxta quod exit, clivum leniter sese attolentem reprae sentet. Vid Sigism. von Bircken/ c. l. pag. II. et seqq. Inde Tacitum interpretantur de Mor. German. c. 1. Danubius molli et clementer edito montis Abnobae jugo effusus, plures populos adit, etc. Abnovae enim s. Abnoviae nomen et asperum montem significare, Vid. Beuther. comm. in h. l. Qvem tamen ita emolliri potius, qvam vere defendi opinamur. Provincias decurrit Speviam, Bavariam, Austriam, Hungariam, Serviam, Bulgariam, Wallachiam et Moldaviam: Urbes tangit Ulmam, Ingolstadium, Ratisbonam Passaw, Lintz, Viennam, Presburg, Gran, Ofen, Belgrad, Nicopolin. Sexaginta Amnes recipit, quorum medius ferme numerus navigabilis. Pontibus sternitur uno et vinginti a fonte ad Viennam; infra, duobus tantum. In Pontum Euxinum evolvitur, ut in X. usque milliaria, postquam in Pontum se abdidit, Aquam dulcem ejus percipere liceat. Ostia ejus Herodotus et Strabo V. Plinius VI. Ammianus et Solinus VII. recenset. Primum et omnium maxime Meridianum est Ostium Peuces seu Hierostomon, ad cujus egressum urbs Pangala sita, olim Istropolis vocata, ipsaque Peuce Insula triquetra Rhodo aequalis, sic dicta quod multas Peucas, h. latas et virides arbores ferat. Secundum Narcostomon q. pigrum ostium a lento fluxu. Tertium Calostomon juxta Insulam Sarmaticam q. pulchrum Ostium. Quartum est Pseudostoma. Postea sunt Boreon Stoma, Stenon Stoma et Psilon Stoma, quae sunt languidiora caeteris: Itinerarium Excellent. Comitis Leslaei Legati Caesarei ad Aulam Turcicam per Danubium Strigonio Belgradum usque A. MDCLXV. le gere est in Diar. Europ. Contin. XI. p. 543. et sepp.

VII.

E Belgio in Mare defluunt Mosa, Scaldis, Agnio. Mosae oritur in


page 66, image: s080

Gallia proxime Abbatiam Voyge in vico Meuse ex Lacu, atque initio tanta exiguitate est, ut ad Molendinum Harcuriae nono minuto a Fonte utraque manu possint aquae sisti. Exitus est qua Tahali secundo jungitur. Urbes indermediae sunt Verdun, Mouson, Maisieres Charlemont, Bovignes, Dinant, Namur, Leodium, Mastricht, Ruremonde, Venlo, Gennep, Gravia Ravestein, etc. Fluvios recipit Sambim, La Sambre, Urtum, Ourt, Roeram, Roere.

Scaldis Fons est in Veromanduis, Egressus infra Antwerpiam, ubi ad Castrum Safftingen in duo abit cornua, quorum alterum versus occasum profluens die Honte dicitur, atque inter Walchriam et Slusas Oceano committitur; Alterum in Septentrionem labens ad urbem Bergam Somam excipit iterumque in duo brachia divisum Seelandiae Insulas interluit Urbes ejus sunt Cambray, Valenciennes, Fourna, Oudenarde, Gandavum, Dendermunde, Antwerpia: Fluvii majores, Lilium, die Leye/ seu Lis, qui ad Gandavum ipsi miscetur, ad quem Aire, Contrick seu Courtrau, Henius, Hausne, qui Hannoniam denominat, et ad Monte fluit, Scarpius, ad quem Arras, Dovay; Et Demerus, qui Mechliniam alluit.

Agnio, vulgo Aa, oriturin Comitatu Renty; Praeterfluit Audomaropolim, seu S. Omer, Berborch, Graevelingam, ac denique per Slusam ad Littus Seclandicum ejicitur.

VIII.

Angliae Fluvii majores sunt Tamisis et Rabrina. Tamisis nomen ad Oxoniam incipit a confluxu Fluminum Tamae et Isis, unde Tamisis. Urbes adsitas habet Windsoram, Londinum, Greenwich, Gravesande. Ostium est ad Insulam Scheppey, qva simul Medvveagus, Medway, Fluvius, sed Tamisi minor, in Maro effluit: Cujus Descriptionem vide in Camdeni Britam. Histor. Cantii, Tamisis ibid. Histor. Berceriae, Suthriae, Sussexiae, Caentii.

Post Tamisim ad Portum Yarmouth effluit Fl. Gaerienis, unde et oppido NOmen q. d. os Garienis. Deinde in Sinu ad Norfolkiam et Cantabrigiam Camus, Ouse, Withama, qvi Lincolniam praeterlabitur. Humbrum aestuarium constituunt Trenta et Urus; Atque eodem influit Hulla unde et Castello adjacenti Nomen. Extremus ad Scotiam et Limitaneus Fluvius est Tweda, qvi copiosa scaturigine erumpens, ubi proxime Carram vicum accessit, multis aqvis convalescens Regnorum collimitia discriminare incipit: Cumqve Werke Greyorum castrum alluit, in quod Scoti non raro detonuerunt, Tilli Fluvii aqva augescit. Plenior deinde decurrit per Norham, A. dn. in ulteriori Ripa Ostii ipsi impendet


page 67, image: s081

ultimum Angliae et munitissimum totius Britanniae oppidum Barwick Camden. c. l. in Northumberland.

Sabrina, the Severn, in Occidentem la bitur, atque oritur e Monte Plinlimon in Comitatu Montgommerio, cujus praecipuum oppidum surgenti saxo impositum praeterfluit, tum Bridgenorth, Wigorniam, s. Wocester, et Glocestriam Infra Glocestriam alterno Maris accessu plenior more saevientis pelagi assurgit et petens Oceanum aperit se ad Darcley Castrum munitum. Fourn. L. V. c. XVI.

Juxta hanc est Avona Bristoliam alluens et infra eum se Mari committens.

Vaga Fluvius ex eodem quo Sabrina Monte Plinlimon nascitur, et Herfordiam atque Monmuthiam praeterlapsus in idem aestuarium se recipit. De Remnio, Tobio, Vivio, vid sup. cit. Camden, Descr. Walliae.

Fluvii Hiberniae: Liffius, ad quem Kildar Episcopalis Sedes et Dublinum, Bovinda s. Boyn, Banney, Logia s. Liffer, Monmoy, Senneus s. Schennin-Daurona, Svirus, Neorus et Birgus, Fluvii quos tres Sorores olim nuncuparunt, adquorum primum Svirum celebris Hiberniae Urbswaterford posita.

In Scotia prope Edenburgum est Letha Amnis exiguus. Taus est totius Scotiae maximus Fluvius, qui per Albaniae Agros proruit, mox inlacum diffunditur longum XXIVM. passuum, inde Perthiam regionem foecundat, etc. In Ostii Ripa Boreali celebris Comitatus Angus. Eundem esse Terminum Scotiae Australis, quae vocetur cis Taum, et Borealis, quae trans Taum, docet Fourn. V. XI. Post Taum sunt Dina, Donus, ad Aberdoniam. Nessus et loxa, quorum Aqua semper tepet, etiam per hiemen.

IX.

Galliae Fluvii majores qui in Oceanum Occidentalem defluunt, sunt Sequaena, Ligeris, Garumna. Sequana, La Seine, cujus Ortus, in Burgundiae Ducatus Dioecesi Heduensi prope oppidulum Chanceaux in Silva Belfava. Egressus in Mare Britannicum unico quidem sed XM. pass. patente alveo, in cujus dextra ripa Harflutum, Harfleu, sinistra Honflutum, Honfleu. Salutat Urbes Nobiliores Rotomagum et Lutetiam Parisiorum, ad quam et Naves Onerarias MCCCC. Cadorum vini admodum deferri patitur. E Fluviis quos recipit, indicamus Matronam, Marne, ad quem Urbes Langres, Chalons, etc. Axonam, Aine, ubi Retel, Soissons, etc. Aisiam, Oyse, ubi Noyon, Compiegne, Beauvais.



page 68, image: s082

Ligeris, la Loire, nomen habet a Prato quod statim a Fonte perlabitur in D. Eulaliae paroecia apud Velaunios, en Velay, ad Gerbarii jugi radices Evolvitur in Oceanum in lat. gr. XLVI. m. L. juxta Emporium Nantes: Emensus CC. Leucas aliis CLXVI. est navigabilis, ubique clarus, pellucidus, proeterquam Mense Majo solutione nivium, quibus adeo tumet, ut vix coerceatur aggeribus. Fluvios majores recipit Elaverem s. Allier, carum s. Cher, Jugerem, l' indre, Vigennam et Crausiam, la Vienne et la Creuse, Meduanam, Majenne, etc. Urbes adsitas videt Nivernium, Nevers, Aureliam, Orleans, Blois, Tours, Juliomagum f. Augers et dn. Nantes

Garumna, la Garonne, Fluviorum qui e montibus, Pyrenaeis prodeunt maximus, altissimus, maxime rapidus, unde et nomen ipsi, quod antiquis Gallis et nunc etiam Britonibus Garun sonet rapidum. Oritur in montibus Aurae non procul Urbe Gvadalup in lat. XLII. Evolvitur in Mare ad lat. XLV. Ostio e magno freto simili inter Solacium et Rojanum in litore Santonico, quodque difficile fit propter Syrtes, ideo ad idem Rojanum plerumque nautae queruntur, qui suo periculo naves deducant. Burdegalam usque admittit magnae molis navigia. In ipso Ostio recipit Duranium Fl. la Dordoigne, ad Oppidum Burgum; cujus influxus praeter navigantes in magna adducit pericula. Ante hunc ad Aiguillonium Fl. Lotium, le Lot, aliis Olindum s. Oldum; Inter Urbes sunt, Tholosa, Aagen, Burdigala:

In Mare Mediterraneum se exonerat Rhodanus et ante eum Atax l' Aude. Fl. minor quidem, sed insigni Sereniss. Regis. Galliae molimine inclarescens, dum ejus eum Garumna Conjunctione Galliam ex Mari Mediterraneo in Oceanum Occidentalem perviam facere hactenus studuit. Atque similiter Sequanam posse conjungi cum Rhodano eoque Mari Mediterranco mediis Armancione et Ouche ductoque Alveo trium non amplius Leucarum monet Fourner. L. IV. c. XV. Sicque alveus etiam mediante Lupae s. Loin inter Ligerim et Sequanam ductus est docente eod. ib. et c. XVI. Oritur Atax ex Pyrenaeo in Aletensi regione et Carcassonam atque Narbonam praeterlabitur.

Rhodanum, le Rosne, quod attinet, ille oritur ex jugo Sempronio Montsanpron, Penniarum Alpium Celsissimo. Fontes habet aput Mantam cicum paucis minutis a Fontibus Arolae, Rheni et Ticini; Ad Pagum Neuville miscetur lacui Lemano, sine mixtura Aquae suae tamen, quae coerulea manet: Quemadmodum et Rhenus Lacum Acronianum


page 69, image: s083

supermeat, Ticinus in Italia Lacum Verbanum: Et in Anglia Aqua Fluvii Dee non miscetur cum palude de Bala in Agro Merioneth, Fluvius Leveney transit Lacum Lynsa vaatan sine mixtura in Agro Brecknock. Vid. Merret. Pinac. Rer. Britann. p. 221. Rationemque Reddit Kircher. M. S. L. V. S. IV. e. II. quod flumina continuo fluxu motuque purgata, deposita graviori miscella, leviora reddantur Aquis lacustribus varia rerum subterranearum mixtura contaminatis, unde partim terrestrium succorum attractu, partim etiam a Sole tenuioribus aquarum partibus atractis feculentaque remanente substantia ponderosiores fieri necesse est. Rhodanus porro interea ex Lacu Lemanno ad Genevan exit, ferturque in occasum ferme Lugdunum usque ac inde advenis aquis locupletior vertitur in Austrum, Galliamque summa cum violentia interluit, unde et Nomen forte ipsi natum, Rhedec enim Britannice significat violenter currere. Ostia, quibus in Mare se demittit, tria sunt: Metapinum, Hispaniense, et Massilioticum, Incolis le Tampan. Navigabilis est a Taureduno Castro, seu Clusa tribus leucis infra Genevam. Fluvios recipit Ararim, Isarum, Durcium. Urbes videt Geuevam, Lugdunum, Viennam, Avignon, etc.

X.

Fluvii Hispaniae ac Portugalliae Nobiliores hi sunt: Minius, Rio Minho in Gallicia: Nomen a Minii Venis, quibus interdum inficitur: Ortus e Vidunis Austuriae jugis, progressus ad Urbes Logo et Orenses, egressus inter oppida Gvardia et Camina. Fluvium non ignobilem recipit Aviam, qua partem Limitum Regni Portugalliae explet.

Durius, Doris seu Doria, R. Duero, oritur in Pelendonibus ex Monte Idubeda: Fluit per Castiliam Veterem et Portugalliam. Urbes alluit Camoram, Mirandam, Lamegum. In Mare dimittitur ad Portum, s. Port, â Port.

Mondegus, olim Munda, ad quem Conimbra sita.

Tagus, Rio Tejo, cujus Ortus Sierra Molina in altissimis Orospedae jugis, Egressus infra Lisbonam inter Promontorium Magnum s. C. de Cascais et Prom. Barbarum s. C. de Spichel. Fluvios recipit Henares, unde adjacenti Compluto nomen Alcara de Henares. et Manzanares, qui Madritum alluit: Urbes potiores juxta se habet Toletum, Alcantaram, Lisbonam.

Palma Fl. ad quem Setubal, seu S. Yves.

Anas, Rio Gvandiana, oritur in Agro Laminitano Latit. XXXIX. fluit


page 70, image: s084

inter Urbes Cividad Real, Calatravam, Meridam, Badajos, Olivencam. Egreditur ad Castrum Alcotim, et in tres sinuatur Portus. Ipsum ad Palacium Regium, Palacio del Rey, terrae visceribus se condere et Post XX. minuta ad Metallinam, Metellin iterum erumpere, pascereque in planitie quam subluit, plurima pecora, res communiter nota est, cumque tria maxime memorabilia Hispaniae Autorem nonnulli prodant: Pontem cui Aqua superfluat, cum sub Pontibus alias soleat manare, quo Aquae ductum Segoviae innunt: Civitatem Igni circumdatam, quam Madritum dicunt, quia silicibus circumdetur: Et Pontem, in quo continuo decem millia pecorum pascantur, eo ipso conditorium hoc Anae indigitant. Monet tamen Ortelius, id vulgi opinione potius, quam rei veritate constare, idque se accepisse ab Oculato Teste Georgio ab Austria, Praeposito Harlebecensi ad Tab. XVI. Theatr. Orb. Terr. Interim et Furnerius, caetera satis accuratus, eandem rem tradere continuavit, L. VII. c. XIV. et Ricciol. L. X. cap. VII. neque rem impossibilem esse facile dabit, qui Maris Mediterranei et Maris Caspii ante commemoratos Ductus supterraneos, ac de quibus mox dicturi sumus, Jordanis et Lacus Asphaltitis conditionem expenderit. Alia exempla V. in Kirch. M. S. L. II. c. III. fin.

Baetis, R Guaedalquivir, oritur ex monte Orospeda, Sierra de Alcaraz, indeque Urbes Cordubam et Hispalim praeterlabens in Oceanum evolvitur ad S. Lucar. Fluvium Singulim, Xenil, recipit infra Cordubam.

In Mare Mediterraneum descendunt R. Gualentin, Segura, Xucar et Iberus. Isti minores sunt. Iberus R. Ebro, major: Isque oritur apud Cantabros prope Aquiliar. del Campo ex binis fontibus, unde Nomen Fontibre q. d. Fontes Iberi Nomen habet ab Iberia urbe totius Europae olim praestantissima, quae hodie censetur Elix etse. Ad Urbes labitur Logrono s. Juliobrigam, Calagurrim, Saragosam, Tortosam, Fluvios praecipuos excipit, Aragum ad quem Lerida, et Egham. In Mare descendit duobus Ostiis, quae Insulam Alphaciam, Alfaques, formant.

XI.

Italiae Majores Fluvios nominamus Tiberim, Arnum, Padum, Athesim, Tiberis Fl. Tevere nascitur in Apennis finibus Aretinorum eadem fere parte, ubi fons Arni supra Aretium. Scaphas tolerat ad Ostium amnis Palliae s. Paglia, quo pariter ac restagnantibus aquis Clusinae Paludis seu Glanii amnis committitur Arno ad oppidum Aretium s. Arezzo,


page 71, image: s085

Romam dum festinat indecursu XLII. amniculos recipit: Denique duobus Ostiis in Mare Hetruscum delabitur, a quibus et Ostiae, Loco adjacenti, nomen datum. Qui cur nostro tempore destructus sit, dictum supra Sect. III. §. V.

Arni Fontes non Longe a Fontibus Tiberis distant, Urbes deinde Florentiam et Pisam videt, et post hanc in Mare abit.

Padus, Ital Po, Graecis Eridanus, quod nomen et in Constellationem coelestem translatum, oritur in finibus Marchionatus Saluciarum, inde Salucias, Pedimontium, Montisferratum, Placentiae, Mediolani, Mantuae, et Ferrariae Ducatus rigat et uno continuoque fluit alveo ad Ferraram oppidum, usque infra quod in alveos ductus Mare Adriaticum ingreditur. Flumina et Lacus ultra XXX. recipit.

Athesis, Adese, Flumen post Padum totius Italiae maximum, saxis asperum, gurgitibus vorticosum et impetu ferox. Oritur in Latit. XLVI- ex Alpibus, et Tirolum primo, inde Tridentum et Veronam praeterfluit junctus Garciae, qui ex agro Brixiensi manat. Et quamvis ab ipso fonte ingentes Iatices abietesque deferat ob rapiditatem, tamen Veronae tantum navigari incipit. In Mare abit ad P. Fosson.

XII.

Hungariae Fluvii majores sunt praeter Danubium, qui Presburgum, Comorram, Budam; etc. alluit, Vaga die Wage/ ad Guttam in Danubium abiens; Granus, cui adjacet Urbs Nevvsol: et ad Ostium ejus in opposito litore Danubii Urbs ejusdem nominis Gran, alias Strigonium dicta. Tibiscus, Tyssa in Carpathiis jugis nascitur et inter urbes salutat Tokay, Segidenum, etc. In Danubium fluit haut procul Ostio Savi. Ab Australi latere est Fl. Arabo, Rab, Urbem similis nominis alluens et una cum Danubio Insulam Schutt constituens. Inter Turcas fama tenet, Solimannum Pretiosum Imp. Turcicum solenniter jurasse pro se ac posteris suis, se nunquam Fluvium hunc ad infestandas Christianas Regiones transiturum: Sed Magnus Vezirus nihilominus jussu Portae eum A. MDCLXIV. transiit, et transitus poenam quoque gravissima clade mox luit. Fluvius enim nocte transitum secuta tanta incrementa sumsit, ut vix natando amplius superari posset. Unde Christiani Turcas non in justam aciem dispositos statim impetierunt, et quos armis assequi non potuerunt in fluvium fugarunt Est haec celebris illa victoria ad S. Gohardum, qua gloriosior a multis retro annis adversus Turcas haut extitit, ipsi Turcae superstites cujus sensu graviter affecti fuere, causam


page 72, image: s086

in violato Solimanni juramento recumbere rati. V. Seq. Histor. Civ. c. X. §. X.

Dravus Fl. ex Alpibus Noricis manat, loco, quem accolae Toblium dicunt, ac rigat deinde Carinthiam, Stiriam, Slavoniam et in Rascia miscetur Danubio.

Savus ex Alpibus Carnicis oritur, Carniolam transit, quod Croatiam sejungit a Slavonia, Bosniam a Rascia, per Serviam deinde ad Belgradum Danubium ingreditur.

Transilvania Fluvios Nobiliores habet Samosum, Mariscum s. Maros, et Alutam. Mariscus oritur in montibus Carpathiis, desinit in Tibisco ad Segedinum; Aluta fontes habet in corundem Montium radicibus, et Ciculos, ac Valachiam alluit, Danubio miscetur supra Nicopolin.

XIII.

Restant ex Europa Sarmatici Fluvii, inter quos primus Vistula, die Weixel/ cujus ortus in Montibus, qui Hungariam a Poloniâ dividunt, Progressus per Poloniam, cujus Regiam sedem Cracoviam alluit, inde Varsaviam, et in Prussia, Thorunium, Culmam, Marieburgum, Dirsaviam, Dantiscum denique ubi per Sinum Aquae Dulcis, das Frische Haff/ labitur in Mare Balthicum.

Niemien Fluv. Lithuaniae, Nostris Memel/ Latinis forte Cronius, oritur in Ducatu Sluskensi; In Mare Balthicum ingreditur per Lacum Curionensem. Inter fluvios quos recipit est Vilna, qui Urbem similis nominis eamque Metropolin Lithuaniae alluit.

Boryssthenes fontes habet e lacubus Russiae, uno Wolock, altero Dnieper, unde Nomen Dnieper in ipsum Fluvium manavit Inter Urbes nobiliores quas alluit est Smolensko, Kiovia etc. Supra Kioviam recipit Fl. Pripetum. Exitus est in Pontum Euxinum Furnerius ex communi fama hanc laudem ipsi tribuit, quod fluat melle et lacte: Partem superiorem quippe silvis obsitam esse, quae favis turgeant; Inferiorem vero Insulis implicitam, in quibus sint uberrima pascua.

Danais, Russis Don, oritur itidem ex Lacu Russiae, cui nomen Jvanovo Jeziero, h. Lacus Johannis. Egreditur in Paludem Moeotim duobus Ostiis, ad quae Tana, conmune olim Europaeorum, Asiaticorum, et Tartaroum Nomadum Emporuim, nunc Azoph dictum munitumque arce et firmo Praesidio Turcarum. Chamus Tartarorum ejus cum Volga conjunctionem aliquando tentavit, Turcis ita in Mare Caspium et


page 73, image: s087

Moscoviam aditum aperturus, sed operi jam accincto Russi cladem gravissimam intulere, qvo factum fuit, ut proposito suo cogeretur absistere. Qvod tamen postmodum perfecit Sachainbeierus Camouz, a quo et Fossa Comouz dicta fuit, extructis insuper praesidioque munitis XVII. Turibus. V. Fourn. L. XII. c. VII.

XIV.

In Asiae Fluviis pauciores et notiores contemplabimur, atqve ex iis primo Nobilem Palaestinae totoque S. Codice celebratum Fluvium Jordanem. Hujus progressus per Lacum Samochonitem et Mare Tiberiadis; Egressus in Lacum Asphaltiten. Qua quidem re simul discrimen ponit inter Provincias Palaestinae, Judaeam, Samariam, et Galilaeam ab uno latere, et Peraeam, olim sedem duarum Tribuum cum dimidia, s. Trans Jordanensem Provinciam ab altero latere ipsi adsitam.

De Fontibus ejus verores non videtur carere dubio. Tabulae Palaestinae communiter duos assignant, eosdemqve Commentatores earum unaminiter asserunt; quodque alteri Jor, alteri Dan nomen fuerit, ipsum Jordanis nomen inde natum tradunt. Ita inter alios Cluverius L. V. c. XX. n. V. Oritur, ut Autor est D. Hieronymus, ex duobus fontibus haut procul a se dissitis, quorum alteri Jor nomen est, alteri Dan, conjuncti nomen Amni faciunt Jordan, sive Jordanis. Nos unico tantummodo Fonte nasci putamus, et illo quidem in loco primum Dan, postea Panium dicto, in quo et Caesarea Philippi postmodum condita fuit. Docent id Josephus, Thalmudici, Plinius, Hieronymus, quorum testimonio quid certius afferri potest? Ita I. Josephus L. III. de B. Jud. c. XIIX. Jordanis Fons Panium esse videtur, sed revera huc Terra conditus fertur ab ipsa dicta Phiala, etc. manifestum autem Flumen Jordanis ex hoc antro incipiens Semechonitem quidem lacum secat. Item L I. c. XVI. Herodes alterius Terrae adjectione donatus a Casare aliud ei Templum circa fontem Jordanis candido marmore posuit, qui locus appellatur Panium. Ubi montis quidem Vertex in praecelsum editus propter subjecti lateris vallem, antrum aperit umbrosum, qua profundae altitudinis, rupes ad immensum liquentis guttae receptaculum concavatur, ut stagnantis aquae copia demittentibus aliquid, donec terram inveniant, longitudo nulla sufficiat. Foris autem e Speluncae radicibus oriuntur Fontes, et ut quidam putant, hoc est Jordanis Principium II. Thalmud Babylon. Bava Bathra fol. 74. 2. Jordanes oritur e Spelunca Paneadis; Et Megill. fol. 6. 1. Dixit R. Isaac, Leschem est Pameas: Ubi Glossa: Leschem Urbs, quam subjugarunt Danitae. Ea est Pameas, quod exinde Jordanes


page 74, image: s088

promanet. Dicitur enim a Rabbinis Jordanes exire e Spelunca Paneadis. III. Plinius idem sentit Hist. Nat. L. V. c. XV. Jordanis amnis oritur e fonte Paneade. IV. Hieronymus dn. clarissimam ipsi Etymo lucem affundit in Loc. Hebracis; Dan Vinculus est quarto a Paneade milliario euntibus Tyrum, qui usque hodie sic vocatur Terminus Judaea Provinciae contra Septentrionem, De quo et Jordanis Flumen erumpens a loco nomen sortitum est: Nomen Jor quippe [gap: Greek word(s)] l. Fluvium s. Rivum Hebraei vocant. Quod quid apertius? Namque si Jor fluvium significat, jam non Fons Jordanis erit, et nomen proprium, sed appellativum. E. in loco Dan, seu Panio aut Paneade, Fons Jordanis. Atque ibidem conditam fuise Caesaream Philippi, iterum a Josepho docemur Ant. XIIX. III. Philippus ad Fontes Jordanis in Paneade Urbem condit Caesaream. Hodie Urbem Belinas in hoc tractu reperiri tradit le Blanc. Itin. p. 1. c. l. Confer. Doctiss. Viri Joh. Lightfoot. Animadversiones in Chorographiam Sacram, Ejusdemque Centuriam Chorographicam praefixam Horis Hebraicis in Matthaeum: Qui inter Viros Doctos nostri temporis praecipue hoc argumentum tetigit. Quod tamen et ante duo Secula Bernhardo de Breitenbach Itineris Johannis Comitis Solmensis in Terram S. Socio ac postea Decano Mogunt. Itinerariique de eo scripti autori, jam suboluit, cujus verba Germanica, cum non aliter nobis ad manum sint, hoc tenore sonant: Ob dieser Stadt (Belenas) entspringen zween Brunnen von dem Libano/ welcher einer Jor/ der andere Dan genennet/ kommen vor dieser Stadt Port zusammen/ und machen den Fluß Jordanem. Aber etliche vermeinen/ das in rechter Warheit der Jordan allhier seinen Ursprung nicht habe/ und besonders saget Josephus, als auch ist/ daß von dieser Stadt gegen Mittag wol sechs hundert Roßlauff weit ein Brunn sey/ Phiala genannt/ der allezeit Wassers voll ist/ und doch nimmer überfleust/ und fleust unter der Erden biß an diese Stabt/ da der Brunn Dan ist/ und gehet allda über/ und bricht aus/ daß man offt hat bewehrt mit Sprüern/ die man in den Brunnen Phiala warff/ und in dem Brunnen Dan wieber ausnahm. Die Saraceni aber heissen den Brunnen nicht Phialam, sondern Medan, ist als viel gesaget/ als Aquae Dan, Wasser des Brunnens Dan/ dann Me Arabischer Sprache nach ist so viel/ als Wasser/ Dan ist einer der obgenannten Brunnen/ und ist derselbe Brunn Phiala oder Medan nicht fern von der Stadt Schwita bey S. Jobs Grab etc. Extat in collecto Volumine Itinerum in Terram Sanctam f. 66. b. Atque Princ. Radzivilius etiam, licet ex communi sententia [gap: Greek word(s)] Jor et Dan. mentionem


page 75, image: s089

faciat, eos tamen non Fontes Jordanis sed Alveos vocat, distinctamque Jordanis ab iis originem praedicat: Mane pervenimus ad Pontem, qvem ipsimet Turae Jacob Patriarchae vocant. Est satis latus, et solide corstructus ac Jordani superimpositus: Qui Fluvius ad dextram duos habet alveos, quorum unus Jor, alter Dan appellatur; Simulque supra pontem satis tamen longo intervallo conjuncti velut unum efficiunt amnem, it a nomen unum retinent, et vocatur Jordanus, qui non procul inde ex montibus oritur Peregr. Hieros. Ep. II. f. 41 De Lacubus, quos transit Jordanes V. seq. §. XXIII.

XV.

Sequitur Sabbatius s. Sabbaticus, ille cujus natura, ut so leat sex diebus fluere, septimo autem quiescere et [gap: Greek word(s)] tanquam tacite veneraretur diem septimam s. Sabbatum Judaicum. Atque in Syria extare talem aliquem, ex Josepho discimus L. VII. Bell. Judaic. c. XXIV. Titus, inquit, conspicit in itinere Fluvium cognitione dignissimum. Is fluit medius inter Arcas et Raphanaeas Agrippae Regni Civitates. Habet autem quoddam peculiare miraculum. Nam cum sit, quando fluit, plurimus, neque meatu segnis, tamen interpositis sex diebus a Fontibus deficiens siccum exhibet locum videre. Deinde quaesi nulla mutatione facta septimo die similis exoritur; Atque hunc ordinem semper eum observare pro certo compertum est; Unde etiam Sabbaticus appellatus est, a Sacrae Judaeorum septima die sic denominatus. Confer. Plinium L. XXXI. c. II. Idem confirmat diligentissimus Kircherus fide ocularis Testis id sibi asserentis, Dominci Magrii. Mund Subt. L. V. S. IV. c. IV. Sed causam eum eodem non tam in miraculoso Hebraizantium, quam Physico effectu quaerimus, tali nempe, qualem in irregulari aestu aliorum fluminum, lacuum, fontium reperire est: Veluti Fons Bollerbrun juxta Pagum Altenbeck in Westphalia aquam bis interdiu in sabulosam planitiem insigni cum impetu emittit, post eandem iterum subtrahit et abscondit; Balneum Piperinum, das Pfeffer-Bad/ in Curiensi Territorio prope Helvetios circa III. Mal aqvis intumescit usqve ad XIV. Sept. postea dimittit eas et locum omni aqua destitutum relinquit. Quorum et simlium causain Canalibus Subterraneis sita est, qvi veluti occasione Marisintumescentis aut dissolutae nivis oppleti eam Aquae Copiam eructant: Sic pari ratione dici poterit in vicinis Sabbatico subterraneis meatibus Syriae tantum aqvae cogi posse, quae Fluvio in sex dies sufficiat, septimo autem deficiens eadem et Fluvium privet. Judaei post Sabbaticum haerere tribuum Israeliticarum reliquias, longeque ac late dominari tradunt, in unico eo infelices, qvod aditu istorum Fratrum fuorum religione


page 76, image: s090

Sabbati prohibeantur, causati, Sabbaticum totis sex diebus hebdomadis nimis aestuosum esse, Sabbato autem quiescere, sed sibi tunc omni labore eoque et transfretandi negocio interdici. Quod majus est, producunt, qvi urgente necessitate istuc ablegati, vel inde ad suos missi fuerint, prostatque Legatus ejusmodi Eldad Haddani seu Danita, qvi peculiari Libello partem morum istarum Trans-Sabbaticarum Gentium tanqvam [gap: Greek word(s)] Testis complexus fuit, cujus summa est: Tribui Dan olim a Jerobeamo Rege injunctum fuisse, ut pugnaret contra Judaeos; Hanc renuisse, et ne injusto pareret Imperio, de alia sede sibi prospexisse; Elegisse primo AEgyptum, post Moabitarum, tum Ammonitarum Regiones, sed quod sibi interdictum iis recordaretur, tandem in AEthiopiam abiisse. Hanc secutas Asseris, Gadi, Naphthali tribus; Accessisse etiam Mosis posteros ex Madianitide susceptos, qvi hactenus a Judaismo alienifuissent, sicqve Rempublicam erexisse: Regium nomen Uzielis esse, Terram victus et amictus abundantissimam, nihil noxii aut inutilis in ea inveniri; Totam cingi Sabbatico, qvi per hebdomadem arena (non aqvis) et lapidibus cumstrepitu maximo intonet, Sabbato igni ardeat, eoque transiri non posse. Bella cum vicinis ita geri, ut singulae tribus tres menses ea administrent: Se autem cum Socio mari expositum naufragium secisse, ac liberatum in nostras Regiones delatum esse. Commemorat simul sedem reliqvarum e decem Tribubus et scripsisse videri vult ante A. CCCC admodum. Qvem librum Genebrardus Latio transscripsit. similisque est alius Megilath. R. Meier. Conf. R. Azarjab. in Meor Meenajim c. XIII. etc. Sed hae nugae sunt et gerrae Germanae.

XIV.

Porro succedunt Euphrates et Tigris, Fluvii magni in Historiis nominis. Utriusqve ortus in Armenia majori; Egressus qvoqve idem, in Sinum Persicum; Ambo etiam miscentur, ubi Seleucus Nicanor Seleuciam condidit. Locus nunc vocatur Hella, prope Dourakam, ibidemqve in solo uliginoso, qvod Fluvii hi efficiunt, Arundines colunt, qvibus Turcae, Persae, Arabes, Armeni et Hebraei loco Calamorum Scriptoriorum utuntur. Tavernier P 1. L. III. c. XIII. In progressu Euphrates Syriam et Babyloniam a dextro latere, Mesopotamiam a sinistro relinqvit; Tigris Mesopotamiam a dextro, et Assyriam in sinistro latere habet. Qvodqve Mesopotamiam ita veluti mediam comprehendant, ipsi Mesopotamiae nomen peperere, q. d. Inter amnem. Euphrates olim veterem Babyloniam rigavit, Tigris Veterem Ninivem, prope qvam et


page 77, image: s091

celebri catarrhacta conspicuus est, de quo pluribus § XX. hujus Sectionis, nunc v. novam Babylonem s. Bagaded rigat. Sed longe feliciores erant, cum primis creati mundi temporibus Paradisum rigarent, et Hominem culpae exortem in Statu Innocentiae conspicerent. Qvia enim Phrat, seu Frat, qvi omnium consensu est Euphrates, inter qvatuor Paradisi Fluvios enumeratur Gen. II. XIV. Paradisum sine dubio in hisce tractibus extare opportuit De Tigri res aeqve clara est. Chidekel, qvi itidem inter Flumina Paradisiaca, dicitur Assyriam alluere. Gen. c. I. Idvero Tigris nunc facit. E. Tigris est Chidekel. Accedit similitudo Nominum Chidekel et Diglito seu Diglath, qvomodo Accolae antehac et Arabes hodienum Tigrim appellant. In reliqva duo Flumina Gichonem et Pishonem, qvorum S. Codex in Historia Paradisiaca meminit, si excurrendum est, Pishonem qvidem Commentatores Gangem, et Gichonem Nilum faciunt; Sed hoc erit totam Asiam et maximam Partem Africae in Paradisum transformare, ne dicamus Fluvios hosce Fontibus et ipso fluxu immensum qvantum divertere. Autores tamen [gap: Greek word(s)] hujus jam veteres fuerunr Josephus, Eusebius, Hieronymus, rati Fluvium Paradisi talem fuisse qvi universam terram in circuitu lustraverit; Sed rem hanc falsam esse sciet, qvi leviter etiam Geographica scientia tinctus est; Impossibilem facit contrarius fluxus horum fluminum, de qvo modo diximus. Nos ilos de Alveis Euphratis et Tigris accipimus, in qvos scinduntur anteqvam Oceanumineant: Sicque Pishon forte etit qvem servata nominis antiqvitate Pasitigrin vocant V. Plin L. VI. c. 29. Curt. L. V. Strabon. L. XV Gichon qvem Amm Marcellinus Nahar Malcha Plinius corrupte Armalca et Strabo translato in Graecum nomine B [gap: Greek word(s)] vocat. qvemadmodum et vi vocis [gap: Greek word(s)] seu Divertigium Aqvae signisicat. V. Grot. not. in Gen. II. Neqve ad rem facit Gichonem dici fluere circa Terram Chus seu AEthiopiam; AEthiopia haec enim et Terra Chus intelligenda est non Occidentalis, qvae AEthiopia est, qvam Nilus interluit; Sed Orientalis, qvae Arabia est, qvemadmodum Mosis uxor AEthiopissa dicitur, sed itidem non ex AEthiopia Africae, verum Arabia oriunda; Erat enim Filia Jethro Principis inTerra Midian, qvae in Arabia sita. Chavilae Gen. c. I. v. XI similis ratio: Chavilam Pishon rigare dicitur, unde Gangem fecere; Sed Chavila itidem non intelligend aest, qvae sit India, verum altera ad Sinum Persicum, hodienum, Chelfae dicta, Populos Chelsalini, qvi etiam asserunt se in Eden habitare, ubi Paradisus fuerit. Confer Horn. in Sulp. Sev. L. I. c. I. n. II. Tetigitqve hanc


page 78, image: s092

rem jam olim Academia nostra Incomparabilis Vir idemqve Autor Lexici Sancti Gregor. Francus, cujus verba in gratam memoriam Viri Doctissimi adjicienda duximus. Qui Gangem et Nilum, hunc. AEgypti, illum Indiae fluvium Paradisi fluminibus miscent, quod antiqui pene omnes fecerunt, haud dubie non leviter errant, quamvis autoritate Patrum se tueri possint. Sed est aliquid, quod non vidit cornicis oculos, ut loquitur Jobus c. 28. 7. et Pigmaei humeris Gigantum impositi plus nonnunquam vident, quam Gigantes ipsi. Habeat suam laudem antiquitas: sed nec gratia negetur merita illis, qui inter alia, solidius multo, quam pridem factum est, exposita, evidenter demonstrarunt, nihil Pischoni cum Gange, nihil Gichoni cum Nilo commune esse: sed utrumque hunc fluvium esse brachia quaedam seu eruptiones aquarum Tigridis et Euphratis. Hi duo coeunt et commiscentur, spaciumque bene magnum simul emetiuntur: Postea in duo rursum fluenta dirimuntur, ac per duo ostia sese in sinum Persicum exonerant, satis longe invicem distantia. Fluentum igitur orientale Moses vocat Pischon, hoc est [gap: Greek word(s)] propter paludes ingentes quas efficit: alterum qvod occidentem spectat, vocat Gichon. id est emissarium: est enim porrectius altero, et proptera dictum emissarium, qvod illud magnus ille alveus ex se emittat. Nihil est apertius hac expositione; ut ait Scaliger lib. 5. de Emendat. Tempor. Vetus istud placitum vero qvod attinet, illud postalios Cl. Olearius nostro tempore revocavit cansatus, Euphratem, Tigrim, Gangem, Nilum in India qvidem nasci, sed Canalibus Subterraneis tamdiu duci, donec locis, ubi fontes eorum nunc habeantur, super terram emergant, ex Augusstino L. VIII. in Gen. c. VII. Sed qvamvis trium priorum aliqva communio concipi possit, Nilus tamen in consortium venire non poterit, quippe de quo vix dicetur, qui longinqvus ejusmodi Canalis ab eo per totam Asiam et Africam ducendus iuterjecto Mari Rubro, aut Mari Indico misceri non possit. Instat, [gap: Greek word(s)] Phra quidem disertam mentionem fieri; sed veluti Gichon non Nilum solum, sed alia quoque Flumina denotet, sic Phratem etiam non necessario fieri Euphratem nostrum. R. I. Alium tamen hoc nomine appallatum hactenus nondum indicatum fuisse. II. DeTigri rem indubiam esse, quia Assyriam alluere dicitur, cur non igitur et ipsi propinqvum Euphratem retineamus? Et si Zeilana Insula vel India intra Gangem, uti vult, necessario Paradisum tulere, qvia rerum omnium copia abundent atqve aurum suppeditent jam Africae etiam et Amaricae quaedam partes eandem ob causam Paradisum sibi vendicabunt. Ne dicamus Argumenta ab Autoribus


page 79, image: s093

a Fertilitate et Amoenitate hodierna locorum ad Patadisum male duci; Maledictio enim Adamo indicata, si Textum Sacrum curatius evolvamus, in specie Paradisum pressisse videtur, ut proinde solum ipsius non fertile et amoenum manserit, sed tanquam maledictum sterilescere oportuerit.

XVII.

In Regno Magni Mogolis Fluvii sunt Indus, Ganges, Ravi, Athec. Ab Indo Nomen Indiae; A Gange Distinctio in Indiam intra Gangem et Indiam extra. Gangem. Caeteri in Europa minus noti sunt. Omnium vero communis origo in altissimis Montibus thebeth, ferturque lacus quidam ingens eorum Hydrophylacium constituere. Ganges per rupes altissimas horrendo strepitu praecipitatus in profundissima Valle sui cursus primordia ducit, Indus caeterique per radices Montium suum sortiuntur exitum, Teste Antonio d' Andrada, qui circa A. MDCXXIV. hos fontes detexit, ap. Kircher. Chin P. II. c. II. Indus, olim Sindo ab Accolis dictus, (quo nomine hodie R. Diul a Persis et Arabibus appellatur) hodie Pang-ab Persis atque Mogolensibush. quintuplex Fluvius, quia rotidem alveis in Mare Indicum devolvitur, quos recenset Joh. Twist Descr. Guzurat. c. I. Bagal, Chanab, Ravy s. Ravee, Via et Osvid seu Sind, Fluvios recipit praeter alios Hydaspim ad Nysam Urbem, et Hypasin, olim Terminum expeditionis Alexandri M. qui ipsi Hydaspi jungitur.

Ganges, unus e maximis Terrae Fluviis in Sinum Regni Bengalae se demittit, qui inde et Sinus Gangetici nomen antiquitus tulit. Fluvios navigabiles magno numero fertur recipere. Quodque prae aliis potissimum habet, hoc est, quod apud hodiernos Gentiles Indiae et reliquorum Tractuum Orientis maxima Sanctitate, et ipsavi peccata abluendi donatus credatur, utpote quem e Paradiso et concurrente singulari virtute supremi DEI ipsorum ortum putant. Hinc et A quam ejus Lagenulis inclusam in regiones longe remotas deferunt, pariter ac Acidulae Spaenses apud nos solent, cujus rei pleniorem Historiam V. in Abr. Rogerii Histor. Brachmanum s. Opene Deure rot her verborgene Heydendom P. II. c. XIIX. XIX. Estque similis fere Christianorum superstiriosiorum de Jordane opinio, cujus aquam itidem tanquam Panaceam excipiunt, et ad varios usus reipsa inutiles destinant. Erliche unter uns fülleten ihre Flaschen und führtens mit sich heim: Dann man saget/ daß Wasser werde nicht stinckend/ wie lange man es auch behalte. Joh. Jac. Ammin. Itin. P. II. p. 134. Sed hoc etiam in Aqua ex Fontibus Albis in Sudetibus aliisque, vicinis nobis rivulis a nobis


page 80, image: s094

observatum meminimus. Pergit vero: Mit diesem Wasser wirb viel Aberglaubens von den gemeldten Christen getrieben: Denn sie auch gantze Stücke Tuch darinn netzen/ und so sie sterben/ befehlen sie sich einander darein zu wickeln/ und also zu begraben. Ibid. Quae procul dubio manarunt ex veteri illa Christianorum consvetudine Aquam Baptismalem conservandi, ut proinde, quoniam Aquae hae Sanctissimo Servatori ad baptisandum inservierint, dignissimae quoque conservatu judicarentur, et tanquam summe Alexicacae haberentur. V. Joseph. Vicecom. de Rit. Bapt. L. I. c. XVI. Ideo et Veteres jam Baptismum suum hisce Aquis peragi cupiisse leguntur: Quemadmodum Constantinus M. in extremis suis Episcopos alloquitur: Equidem olim statueram id agere in Flumine Jordane, in quo Servator ipse ad exemplum nostrum lavacrum suscepisse memoratur. Frustratus tamen hac intentione sua mox addit: Sed Deus, qui optime novit ea, quae nobis utiliae sunt, hoc in loco (Nicomediae nim.) nobis idipsum exhibere dignatur. ap. Euseb. de Vit. Const. L. IV. c. LXII.

Reliquorum Notitia in Europa nostra obscurior est: In Regno Persiae exhibentur a Geographis Fluvii Tiriti, Siri, Bendimir, Jesdri, Drut. Tab, Tifindo, Bassiri, dubium an congruis nominibus: Quibus tamen antiqua nomina Diridetis, Eulei, Araxis, Agradati, Cyri, Ananis, Andanis, etc ex Geographia veteri applicari poterunt, qua de revid. Tab. Geog. Expeditionis Alexandri Magni et similes. Interea plerique exigui sunt et vix unus navium majorum capax: Maximus omnium, quique mediocres aliquas ferre potest, Aras seu Araxes est. Fluvio Senderu ex eo singulare nomen, quod Ispahanam praeterlabatur, mediusque inter hanc et Zulpham oppidulum a Christianis Armenis habitatum, fluat, communi tamen defectucum caeteris fere omnibus involutus, ut non tantum exiguus sit, sed praeter morem, Fluviorum in aliis Regionibus non augeatur aquis, sed in progressu plane deficiat. Quod cur Fluvios Persiae singulariter afficiat, causam hanc habet, quia in infinitos canales distrahuntur, ad Terram, quae alias in hoc Regno Siccitate nimia exhauritur, humectandam; Distractos itaque ac secundum omnes partes suas in usum Terrae absumptos tandem deficere oportet. V. Tavernier. P. I. L. IV. c. I. Maximi Chinae Fluvii sunt: Croceus, a turbido colore Luteo ita dictus, et Kiang. s. Tangeu Kiang. h. Filius Maris, a quo Chinae divisio in Australem et Septentrionalem. V. Neuhoff allgem. Beschreib-des Reichs China c. XII. Fluvii majores, qui in Mare Caspium de fluunt, praeter Volgam sunt Oxus. et Jaxartes. In Mare Glaciale defluunt Fluvii ingentes Jeniscea, Obius, qui Europae Terminum Orientalem constituit. V. c. IV. §. IV.



page 81, image: s095

XVIII.

Ad Africam pergimus, et in ea peregrinantibus ex Asia primo objectum Nilum. AEthiopibus hodie Abaoi dicitur, et in Sacris per eminentiam Aqva, Fluvius; Alii et Gichonem dici credunt, qvod rejectum praec. §. XVI. Defluitqe, postqvam AEthiopiam et AEgyptum interluit, septem Ostiis in Mare Mediterraneum, qvae apud veteres fuerunt, Canopicum, seu Heracleoticum et Agathodaemon Fluvius, nunc a Rossetto adjacenti celebre; Bolbiticum et Taly Fl. Sebeniticum et Pharmutiacus Mendesium, Patmeticum et Busiriticus Fl. Taniticum, Pelusiacum, ubi Damiata nunc sita; Qvibus accuratiores Tabulae addunt Ositum Penepsimum tanqvam Pseudostoma, et Diocos Pseudostoma.

De Fontibus olim incertae Relationes. Nos eam, qvam Kircherus prodit, assumimus: Provinciam ubi oritur vocari Agaos, vicinam Regno Gojam: Terram, in qva oritur, dici Sagela: Fontem ejus geminum, velunum duobiu oculis donatum, jactu lapidis fere distatibus. Hos esse in apice montis, in plano arboribus undiqve circumdato, fundum eorum inexplorabilem, nec exitum habere in summa montis planitie, verum in radice montis, Terram, qvae inter fontes hosce comparat, esse tremulam. Cujus rationem ingeniose explicat Kircherus. Verisimile esse, olim magnam partem hujus campi apertum sontem veluti in cratere montis contentum fuisse, et successu temporum succrescentibus herbis et virgultis luro mistis Cutem veluti qvandam contraxisse, qva remota sine dubio totam planitiem tremulam reddiam primaevi fontis faciem mox manifestaturam. Porro Rivum fontis qvi inframontem erumpit in Orientem spatio jactus Bombardae vergere, deinde subito declin indo Bortam petere, et post qvartam circiter leucae partem novum sece offerre rivum e saxis et scopulis ebullientem, cui paulo post se jung ant duo alii rivi ex Orientis plaga crumpentes, et sic deinde aliis atque aliis identidem collectis notabiliter Nilum crescere. Lacum de inde intrare, post ingentibus duobus rupibus veluti absorberi, demum fluxusuo Regnum Gojam repetere, adeo ut non nisi unius dici itinere a fontesuo distare comperiatur; Tunc versus Fazalo et Ombarea Regnum Gentilium tendere; Inde ex Oriente in Boream declinare, usque dum in Mare Mediterraneum perveniat. Qvae debentur oculari Inspectioni P. Petri Pays A. MDCXIIX. manuducente eum ipso Imperatore Abyssinorum, qvique ea propter laetabundus de se scribit: Se summa cum animi voluptate id vidisse, qvod Cyrus, Cambyses, Alexander Magnus, Jul. Caesar nullis voti conseqvi potuerint. Qvam ipsi felicitatem tanqvam primo ex Europa oculari testi orbis eru


page 82, image: s096

ditus merito gratulatur: Aliis tamen idem suboluisse colligere est ex Itinerario Le Blanc p. II. c. VI. Ubi Nilum in Regno Goyam (perinde ac P. Pays hic) oriri bis diserte scribit. Nilus vero post demum in progressu suo a Lacu Zambri, et Zaire excipitur; qvos aliqvi antehac, qvia propriores nesciebant, nec tamen in Montibus Lunae aut ss. acqviescere poterant, pro fontibus Nili habuerunt; Inde post DCC. milliaria Insulam Meroen efficit, et in AEgypto, anteqvam in alveos discedat, Urbem Cairos. Memphim alluit.

De causa incrementorum ejus non minores scrupuli. Doctiores eo inclinant, qvaerendam esse in pluviae abundantia, AEthiopiae totis V. Mensibus Aprili, Majo, Junio, Julio, Augusto incumbentibus. Qvodqve AEthiopiae terra sicca et cavernosa sit, caminitio magnam Aqvae partem imbibere donec repleta in Nilum et alia flumina exundet, unde fieri putant, qvod fine Junii demum Nilus intumescat. V. Kirch. Oed. AEgypt. Synt. I. c. VII. Eandem reddit [gap: Greek word(s)] Spectator Inundationis hujus III. Princeps Radzivilius Ep. III. f. 159. Aliam novam in Nitro sitam excogitavit de la Chambre, integro Libro; Discours sur les causis du debor dement du Nil. Aqvam Nili Nitrosam esse, atqve Nitrum calore Solis fermentari, aqvam deinde turbidam reddere, inflare, et supraripas extollere, aeqve ac in aliis fermentationibus Massa fermentata spiritus concipiat, ac vi eorum elata in vase suo restagnet. Confirmari hanc rem compluribus circamstantiis circa inundationem Nili occurrentibus: Aqvam primo triduo aut qvatriduo ante incrementum fieri turbidam; Eodem tempore decidere rorem AEgyptiorum nomine Guttam dictum, illumqve fermentandi Virtute praeditum: Limum Aqva extractuminitio Inundationis graviorem esse qvam antea, cujus majori minoriqve gravitate qvoqve judicium formari de futura incrementi magnitudine: Turbidam siqvidem fieri urgentibus nitrosis spiritibus. Limum non aliunde advebi, alias enim ripae eum jam pridem intra alveum suum conclusissent, cum tamen non minus hodie ac olim Herodoti tempore sedecun cubitis assurgat; Proinde Limum istum nihil aliud qvam Nitrum volatile esse, qvod qvia exhalet, Terram non augeat, Rorem itidem a beri Soiritibus Nitri in aërem exhalantibus; Et dn. conjecturam hanc confirmari, qvod Buratinus observaverit, propinqvas officinas Nitrarias tempore inundationis Nitrum evomere, videriqve tunc cristallos Nitri Terra exire. Qvae examinari nunc non vacat: Opinamur tamen Rei Naturalis gnaros jam pridem imbecillitatem horum ratiociniorum


page 83, image: s097

vidisse: Qvemadmodum istud, qvod de turbamentis Nili scribit, plane nullum est, cum communem hunc Characterem omnes Fluvii habeant ut turbidi reddantur, anteqvam exundent, qvod Fluviorum accolis non ignotum est, et nos in Viadro nostro qvotannis cernimus. Causa vero non in Spiritibus Nitrosis, sed in eo sita est, qvod Aqva copiosius affluere incipiens, litota totumque alveum violentius impellat, qvae, qvia molliuscula sunt, particulis suis facile cedunt, eaeqve aqvae admixtae ipsam turbidam efficiunt.

Monendum vero porro, Inundationem hanc non ubivis in AEgypto eandem esse, et in Ostiis Nili tantum non plane deficere, indicante Princ. Radzivilio cit. f. 160. Illud valdemirum, quod licet Nilus inmagnam altitudinem apud Cairum excrescat ubi tamen ejus brachia in Mare influunt, fere suis alveis solis continetur, et si quid acerescit, id ultra unius Cubiti altitudinem non consurgit, quod tamen non nisi raro fit, quandoquidem aqua, quae ripas supergreditur, per campos diffunditur, et in terram incumbit, unde nulla ejus dum in Mare illabitur accessio deprehendi potest. Adhaec imber hic provenire solet, qui agros, ubi Nilus non ascendit, competenter irrigat. Ita hic undique Diuinae providentia dispensatio mirabilis elucet.

Praeterea, licet Inundatio haec naturalis sit, modus Inundationis tamen non naturae, sed artis opus est. Praeibit hacinre nobis iterum Princeps Radzivilius, cujus verba sunt seqventia: Nilus itaque non caesu et fortuito, quod multi opinantur, per campos exundat; Sedper fossas artificiose deductas intra aggeres industria paratos diffunditu et arva humectat: Qvod hoc ipso tempore maxime videre licuit, sedex ipso villarum situ, quarum in territorio Delta, demptis oppidis, ad viginti millia esse feruntur, non difficulter intelligi potest, etc Apago enim ad pagum agger protenditu, qvi tempore inundationis viam transeuntibus praebet. Porro aggeres hidiuturnitate temporis veluti colles quidam anatura tanti videntur, sed qui diligentius consideraverit, arte paratos editioribus ceu collibus quibusdam in gyrum formatis incubant. Praeterea praedicti aggeres ordine certo sunt dispositi. Nam cum aqvaper emissaria (multi namque aggereshaec habent, plures tamen cum tempus adest, perfodiuntur) dimittitur, fluvius eam partem agrorum et camporum occupat, quae ad Caesarem vel Bassam pertinent. Quibus adaquatis alius agger perforajur, et sic deinceps per ordinem agri aquas excipiunt. Diligens autem in aggeribus hisce adhibetur custodia, ne quis eos noctu, uti mimine deberent, aperiat. Sea et post


page 84, image: s098

aqvae emissionem terra obstructis custodes apponuntur, ne furtive qvis eosdem perfodiat, unde in aqvae impetu cohibendo magna futurae sit difficultas.

IV. Et qvoniam incrementis hisce AEgyptii foecunditatem Terrae suae deberi viderunt, ideo raris etiam encomiis Nilum affecere, et modo Deorum semen, modo Jovis Donum, idemqve Coelo delapsum dixerunt. In ipso Graeco nomine, [gap: Greek word(s)] qvae sita pars ejus, ideo totidem illud numeris constare, qvot dies in anno sint, observarunt. Veluti N. 50. E. 5. I. 10. [gap: Greek word(s)] 30 O. 70. [gap: Greek word(s)] . 200. Qvodqve tam certi essent beneficii hujus, instrumenta etiam condi placuit, qvibus gradus promissae fertilitatis praeviderent, qvorum autor priscus Patriarcha Josephus creditur fuisse, eaqve posteri Niloscopia et Nilometria dixerunt: Qvale fuit in Elphio Insula, in Cujus medio posita columna marmorea numeros cubitorum gerebat, qvorum decimum octavum si excederet, aut infra duodecimum maneret, creditum fuit istic excessu, atqve hic defectu famem et calamitatem importari. Iconismum et pleniorem descriptionem ejus Vid in Kirch. Oed. AEgypt. Syntagm. I. cap. IV. in Prafectura Heracleopotitana, et Synt. XV. c. I. Idem Sphyngibus factum fuit, h. biformibus statuis, anterius hominem, et posterius Leonem referentibus, qvarum aliqvas ingentis molis in celebrioribus AEgypti locis statuêre, de qvibus itidem videndus Kirch. cit. Synt. XV. cap. I. Hisqve iterum Parallelum sistimus discursum Illustr. Principis Radzivilii c. I. p. 157. Cum Nilus exundat e regione Urbis antiquae (Cairi) fit Insula, qvam Mulchias, vel ut alii Mechias appellant, qvae dictiones mensuram significant, qvod eo in loco stagnante Nilo mensura aqvae observetur. Caeterum cum Nilus suo alveo continetur, ad eam Insulam sicco pede perveniri potest, cum nulla sit hic aqva. In ipsa quoque Civitate per Niluccanales, cum aqva non exundat, eqvites et pedites hinc inde commeant, non minus qvam perplatias, qvae per Civitatem in longum protenduntur, nisi qvod profundiores sunt hic, qvae aqvis non alluuntur. Inextremitate dictae Insulae parte superiori estamplum et elegans Palatium, quod Bassa tunc temporis inhabit abat, ubi etiam est Moscaecaecae, in qva est columnaseu Pyramis erecta, qvam Aqvaper Subterrancos conductus alluit, in qua notatur, quam celeriter aqua orescat et decrescat. Verum quae ratione id fiat, haud facile penetrari potest, cum Christianis eo non pateat aditus. Sed nec ipsis secularibus Turcis, praeterqvam eorum Sacrificulis, Sanctonibus, Bassis et nonnullis Superioribus ad id delectis. Volunt enim hunc locum esse sacratum, qvem ingredi nemini liceat, quandoquidem inde exundat aequa, cujus benesicio in universa Provincia fertilitas obvenit, etc. Cum


page 85, image: s099

igitur in praedicta Insula Mulchias fluvius incipit crescere, statim aliqvot centum puerorum in urbem mittuntur, qvi per platoas proclamant, qvantum aqvae et qvam celeriter accrescat. Nam si augetur incunctanter, bonam spem concipiunt Incolae, brevi aggeres apertum iri, unde Anni in seqventis ubertas colligitur: Sin parcius exuberat, sterilitas expectatur, unde caritas annona et fames prae foribus adesse dignoscitur, cum paucitas Aqvae agros omnes irrigare, et qvidem copiose, qvaeres ibi maxime necessaris, non possit. Qvod si ultra modum aqva copia provenerit, ex nimia agrorum humectatione, dum seminatur granum frumenti interram altius demergitur etc. Cum isthic essem, ex indicio mensurae in Mulchias dicebatur Nilus uiginti unius cubitorum altitudine exundasse, ob idque annum inseqventem fertilem futurum. Nam illo ad XXIV. XXV. aut XXVI. cubitos excrescente, nimium Agros madefieri, rursus vero ad cubitos XIX: non ascendente aqvae paucitatem accusari: Nunqvam tamen minus qvam ad sedecim ulnas excrescit, qvo casu certissimae faemes expectanda.

VI. Tempus Inundationis Augustus est: Dies certa tamen praescribi non potest, sed plerumqve circa medium Mensis fieri solet.

VI. Qvodqve singulari solennitate adventantem Aqvam excipiant, etiam hanc B. Lector sibi ab Illustri Autore nostro suppeditari patietur, prolixiuscule tamen descriptam, cujus taedium gratia actus ipsius facile sublevabit. Rediimus Cirum, inqvit, et trajiciendo ad veterem Civitatem denuo cum Consule Mariano in ejus scaphae per Fluvium navigabamus Interea Sangiacorum scaphae freqventiores undique cofluebant, qvod inseqventi die Bassa aggerem aperturus, et, aqvae partem per Civitatis canales missurus esset. Qvamobrem et nos coenam in Civitate veteri sumpsimus, ibidemque pro nocte mansimus: qvamvis nihil sere qvieti datum, qvod tympana et litui ubique perstreperent. Hoc etenim tempore, qvilibet sibi Musicos concentus aggregare studet, maxime viginti qvatuor Sangiaci: qvi adhuc inter diu in suis celocibus hinc inde vagabantur, quas duobus majoribus vexillis adornarant, qvae unusquisque eorum habere debet. Unum otthomanicae familiae rubei et albi coloris: alterum ad libitum. Per spondam vero naviculae decem et aliqvot minora vexilla collocant; et totam tela eleganti acupicta, prout tentoria variis coloribus distincta Turcae habere solent, cooperiunt. Ab utraqve partenavis pueri decem et aliqvot adstant, qvos militari suo cultu et armis quisque eleganter exornat, ipse vero Sangiacus in medio residet, ense falcato super caput appenso. Navem plures qvam decem remiges impellunt, qvam alteraminor, longiori fune alligata seqvitur, Musicaem deseren, duo


page 86, image: s100

videlicet tympana, cum tribus vel quatuor lituis, quos AEthiopes servi plerumque instant. Primores itidem Turcae habent suas similiter scaphas, et pueros eleganter vestitos, nonnulli quoque Musicam. Vexilla tamen exponere nulli licitum, praeter Sangiacos, qui omnes tunc praesentes aderant, unico excepto, qui propter morbum interesse solennitati non poterat, filium tamen minorem suo loco misit, qui in medio sedens, librum in manibus tenebat, quod armis deferendis nondum idoneus haberetur. Ejus navis omnium elegantissima habebatur. Sangiacis et Turcis aliis, ab utroque batere assident amici vel propinqui, quos in narim advocant. Nam qui majore suorum turba stipatur, honoratior apparet: adeo ut aliquae naves, unâ cum remigibus, centum personas circumvebant.

Tertia post ortum Solis hora, ipse Ibraim Bassa in publicum processit, ex Palatio Insulae Mulchias eleganti triremi vectus, qvam per gyrum plurima vaxilla minora cingebant; duo vero magna, ubi sebebat, ad latus erant posita, unum viride Mabometis, alterum rubeum dimidia alba luna insignitum familiae Otthomanicae. Extremitas hastarum, apud vexilla, loco cuspidum caudas equi marini habebat appensas Ia eadem triremi erant trecenti Janissari bombardarit: quorum qui rubeis vestibus induti capitis integumenta cristis pennatis condecorata gestabant, ii propius Bassam stipabant: caeteri remotiores erant albis induti, contis itidem albisinsigniti. Czaussii et reliqui primarii Turcae illi assistebant, ipse solus sedebat, puero propter aestum flabello illi ventum excitante. In prora sex erant majora tormenta, quae aliquoties sunt exonerata. Quoniam secundo flumine triremis vehebatur, obversa fuit puppis, ut temone cursus celeritas cohiberetur. Circa triremem erant viginti quaetuor Sangiacorum Dzermae, et alia minora navigia circiter mille. A Palatio, Mulchias, agger qui perforatur (est autem is sub turri aquae ductus, quae ad arcem inferiorem itur) distat ad tres sagittae jactus, trigintae et amplius cubitos longus, latus tamen, canalem habens subjectum valde profundum, licet non magnopere latum. Cum eo adnapig asset, puppi, ut dictum est, obversa prope ipsum aggerem triremis substitit: ubi ingens hominum multitudo jam undiqve confluxerat, adeo ut terra illa tota nive cooperta videretur, propter albic anita capitum integumenta, quae latissimam aream, quae ibi est, densis sime complebant. Ego quamvis ante a Romam, Parisios, et plures populosas civitates videram, nunqvam tamen in omni vita mea majorem hominum multitudinem, uno in loco congregatam, me vidisse recordor. Et quoniam annuatim haec cerimonia per agi solet, qvi rem exactius judicabant, exarae illig capacitate, duos hominum milliones praesentes


page 87, image: s101

isthic adfuisse asseverabant. Bassa signum manu dante, statim universa hominum multitudo, quibus quisque potest instrumentis, aggerem perrumpit, unde sensim aqua incanalem influit, et postea toto impetu aggerem lambit, Bassa vero domum revertitur. Et qvoniam adverso flumine remigatur, anteqvam ad palatium, unde discesserat, perveniaet, ad eam partem Fluminis, qua Civitatem veterem respicit, et a scaphis libera est, ex hac ipsa Bassae triremi, ingens vis confectionnm saccharo conditarum, immo et saccharum ipsum rotundis ligneis vasculis inclusum, passim per aquas dispergitur; qui confectiones vulgi multitudo, circa triremen natando excipit, invicemque etiaem pugnis concertando, sibi praeripit. Itaqve totum plane flumen cooperitur, ex parte qvidem Insulae navibus, ex parte vero Civitatis natatoribus istis, quorum ultra decem et aliquot procul dubio fuere millia. Finito spectaculo, scapha nostra delati sumus versus novam civitatem, inde pedibus reliquum itineris ad hospitium confecimus: quod quando quidem ad ipsum majorem canalem positum erat, inspiciebam qualiter sensim aqua accedebat: quam juxta morem paganis receptum; veluti salutando, quod fertilitatis auctor sit, magna hominum copia deducebat, una per profluentem gradiendo, et in laetitiae signum, clamoribus civitatem complendo: cui vicissim ex aedibus promisiua multitudo gratulabundae occurrebat. Ubi vero ad mensuram hominis aqua excrevit, quidam egrediuntur indusiis amicti, qui illorum proprius est vestitus quidem supernatant. Deinde nocte dieque scaephae commeant, venalia multa, praesertim vero victus necessaria deferendo; Alii recreationis causa navigia conscendunt, personati incedentes, et Masicam exercentes: Vulgus pro Musico concentu, complosione manuum plerumqve utitur; Alii testam testae collidentes, ad numeros quosdam sonitus harmonicos edunt. Passim tamen ubique homines natant: quidam etiam e tectis aedium, quae altissimas habent substructiones, in aquas magno impetu desiliunt; mirum quomodo non collidantur. Habent autem hoc AEgyprit, quod ad miraculum usque egregie et longo temporis intervallo natare possunt: cui rei a teneris assvescunt, non solum per canales urbis, sed per Nilum ipsum natantes. Saepius videre est, aliquem puero unius anni brachtis imposito, et manibus collum amplexante, fluvium tranare. Quod si puer aliqvantum succrevit, huic manum supponens, et aliquando subtrahens, eum natare docet, ipse aliera manu aquas sulcare contentus. In profluentibus ergo istis per urbem, magna semper hominum conspicitur multitudo. Nonnulli ex aedium fenestris, a praeternavigantibus necessaria coemunt, bellaria praesertim, saccharum, et varios arborum fructus, pretio per funem demisso, et merce retracta. Ex


page 88, image: s102

aedium itidem fenestris, urnis alligatis, aqvae sursum fune attrahitur, qvae res vulgo magnam oblectationem praebet, cum aqvam inemptam pro domestico usu habere quisqve posset.

VII. Sed Nilus ita justo diutius nos habuit: Nigri alterius Africae et Nilo non minoris Fluvii similem naturam esse, eodemqve qvo Nilus tempore adjacentes Regiones inundare, Itineraria docet. Qvam etiam, ut tanto minus soli Nilo propriam putemus, Jeniscea, Fl. in Boreali Asia habet, adeo ut Incolas durante inundatione in Montanis motari oporteat. Vid. p. I. Nav Belg. n. I. p. 64. Item Caypumo Fluvius Regni Pegu. V. Le Blanc. p I. c. XIX. Et Me-nam Fl Regni Siam. Schouten. Descr. R. Siam p. 203. Ac ne domesticorum incuriosi videamur, Viadrum nostrum qvoqve statae Inundationes modo majores, modo monores circa finem Janii aut initium Julii manent, cujus causa ex soluta Mens. Junio in Sudetibus nive pendet. Plures V. ap. Varen. Geogr. L. I. c. XV. Prop. XX. Regiones Nigro adjacentes sunt Gnangara, Zanfara, Cassena, Tombut, Melli etc. Egreditur ad Promontorium Viride. Eum, perinde ac de Ana diximus per subterraneos meandros altissimorum Montium aliqvamdiu labi tradit Kirch. M. S. L. II. c. XV. Prolixiorem ejus descriptionem V. ap. cit. Le Blanc. p. II. c. I. Et Aloys. Cadamust. Navig c. XIV.

XIX.

Inter Fluvios maximos Americae Meridionalis sunt R. de las Amazonas, et cum eo Orilliana, tum R. Maragnon et R. de la Plata s. Januarius. Omnium una origo ex Andibus, et effluxus versus Orientem in Mare del Nort, de qvo praec. §. VI. Primus ostio LXX. milliarium inter Guianam et Brasiliam, Secundus in Brasilia. Tertius supra Brasiliam. Fluvius S. Marthae ex eadem Americae parte in Sinum Mexicanum se effundit. Possent et alii Minores adduci, qvales de Suyd Revier/ de groote Esopus, de kleyne Esopus, Rodenbergs Rivier/ de Versche Rivier e N. Belgio, etc. Sed qvoniam horum cognitio in Europa nostra minoris usus est, recensendis iis nunc super sedemus.

XX.

Hactenus de Fluviis ipsis: Eorundem veluti determinationes et modi sunt Catarrhactae, seu Catadupae h. Fluviorum praecipitia. Talisqve est, Catarrhacta Rheni, juxta Schafhusiam in Helvetia: Catarrhacta Rhodani ad locum L' Ecluse haut procul Geneva in Gallia: Caecus item gurges Fluv. Sommonae in Picardia inter Ambianum et Abbevillam in


page 89, image: s103

qvem Aqvae tanto impetu praecipitant, ut sonitus ad aliqvot milliaria audiator. Varen Geogr. L. I. c. XVI. Prop. 28. Catarrhacta Velini Fluv. tota Italia celebris est. ulgo alla marmora. Fluvius ibi summo impetu in modum arcus ruensin profundissimam voraginem altitudine CCC. circiter pedum horrendo strepito, fragore et murmuris vehementia devolvitur, qvae si nonexanimare astantes, saltem stopefacto aurium sensu illos non secus ac ad Catadopas Nisi susdos redderet, indicante Kirchero M. S. L. II. c. XIX. §. IV. Horrendum omnino spectaculum, inquit, infernum diceres, spumosis gurgitibus et confusa undarum aestuantium repercussione formidandum, tanto labentium aquarum mugitu, quae vel Interammi quinque milliarium dissiti statio nocturni temporis silentio facile percipiatur. Ex lapsu aqua exasperatos rupium dentes ita atteritur, ut in perpetua nebula te constitutum jur ares, neque inde nisi egregie perplutus abeas. Est. et hoc notatu dignum: Sole lucente perpetuam ibi, non sicuti ad salientum fontium guttosam asperginem, sed veluti in coelo e jusdem magnitudinis Iridem exhiberi Conf. qvae de Nigri lapsu Burto jamjam dicentur. Talis porro est Trolheta celebris Catarrhacta in West-Gothia Svediae Provincia, qvam Latine redderes capitium aut mitram Diaboli, in qvamqve Trabes Nauticae praecipitatae paucae admodum impunes evandunt. De Borysthenis Catarrhactis V. infr. c. V. §. XXII. Ubi de Insulis Fluviorum. In Anglia Catarrhactarum duarum meminerunt Scriptores ad Kan prope Kendal in Northumbria, qvorum si medius stridule magis et altius sonat, certo expectant incolae serenitatem, at Australis eodem sono praesagit nebulas et pluviam. Merret. Pinac. Britann. p. 223. Catarrhactae Nili jam Veterum elogia meruerunt: Locum Le Blanc Siena s. Asna vocat et celeritate sagittam, seno tonitru aeovare scribit, P. II. c. VI. Nigrum Fluvium qvoqve circa Regionem Huaba e rupe excelsa tam longe undas suas in subjectam planitiem ejaculari, ut sub volantibus istis in aere aqvis siccus semper pateat trasitus, nisi qvando adversus vento undam retroagat et ad rupem allidat, scribit Joh. Barros L. III. c. IIX. Lapsumistum Accolae Burto h. arcum vocant, seu qvia Flumen de summo arcuatim labitur, seu ad arcu coelesti, qvem Aqvae e sublimi deorsum latae repraesentant. Voss. in Pomp. Mel L. III. c. V. Catarrhacta Araxis est prope Oppidum Ordabat, cujus fragor ad Leucae et amplius spacium exaudiri potest. Mela scribit, tanto eum impetu e fonte decidere, ut unda ejus altius evehatur, qvam sit ipse Fons, qvod de guttis, non de toto complexu Aqvae sine dubio accipiendum. Conf. iterum Voss. l. c. De Gange


page 90, image: s104

V. praec. §. XVII. Qvibus denique et Catarrhactam Tigris addimus haut procul Nineve in XXVI. Pedum profunditatem se praecipitantem: Cujus tamen a prioribus hoc discrimen est, qvod credatur non naturae, sed artis opus esse, idemque vel ab Alexandro M. avertendi Fluminis causa, vel a Dario ad prohibendum a progressu Macedones excitatum. V. Tavernier. P. I. L. II. c. VII.

XXI.

Sed et de Conjunctionibus Aqvearum isturam molium aliqva dicenda ducimus; Neqve tamen dici adeo, qvam repeti opus habebunt, qvippe qvorum mentio antea passim injecta. Sic de consiliis conjungendi Maris Rubri cum Mediterraneo actum praec. Sect. 1. §. IX. n. 4. De Conjunctione Viadri cum Sprea adeoqve Maris Bal hici et Oceani Germanici praec. §. VI. De Conjunctione Garomnae cum Atace et per eos Maris Mediter. cum Oceano Atlantico praec. §. IX. De Fossa Camoux, ducta inter Tanaim et Volgam pro conjungendo Mari Caspio cum Palude Moeoti §. XIII. Usque adeo labor improbus omnia ipsamqve naturam vincere potuit! Plura hanc in rem congessit doctiss. Vir Autor Descriptionis totius Orbis Leodii ed. A. 1643. qvae tamen non aeqve huc pertinebunt. Naturae enim in hoc genere molimina nobis curatio non erit, taliaque sunt Freta omnia, qvippe per qvae Mare Mari, aut Sinus certe Oceano adhaeret. Verba ejus Interea pro explendo Lectorum nostrorum desiderio hic subjiciemus: Jungi posse inter se Maria, quaeque natura prima disclusit disjunxitque, posse remotis impedimentis reddi navigantibus pervia, docuit nos ipsa natuara; Siciliam qvippe, qvum continens esset, agroque Brutio adnexa, Mare ex Tyrrheno et Hadriatico immissum, adesis Isthmi angustiis inter cipit, fecitqve Insulam, et ut ait Poetarum Princeps:

--- qvum protinus utraqve tellus
Una foret, venit vi magna Pontus, et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaqve et urbes.
Littore diductas angusto interluit aestu.

Avulsit simili modo natura Cyprum Syriae, Euboeam Boeotiae, Euboeae Atlantem et Macrin, et Besbicum Bithyniae, Leucosiam Sirenum Promoniorio, docuitque nos suo exemplo jungere inter se Maria, sublatis obstaculorum molibus ad usum commerciorum. Est enim ut Ars Imitatrix Naturae; ita Natura Artis dux, magistra et comes. Hoc modo Fretum Gaditanum ajunt ab Hercule perfossum. Sesostrim quoque ferunt AEgypti Regem, et post eum Psammitichum, ac denique Ptolemaeos, ducta ex Nilo in simum Arabicum fossa conatos esse navigabilia inter se reddere Maria, internum sive Mediterraneum


page 91, image: s105

et AEthiopicum. Fuit quoque consilium Seleuco Nicatori, Pontum Euxinum jungere Mari Caspio. Nero Imp. Isthmum Corinthiacum perfodere conatus est, et ex Peloponeso Insulam facere, ne ex Ionio in AEgaeum proficiscentibus opus esset periculosissimum Maleae promontorium praeternavigare. Carolus Magnus Francorum Rex, et primus Imp. qvum expeditionem meditaretur in Graecos, fossam ducere instituit ab Alemone in Radantiam, ut commeabilia inter se efficeret Oceani et Ponti littora, possetque exercitus suos et castrensia impedimenta ex Oceano, Mosa, et Mosella in Rhenum, inde in Moenum amnem, postea in Regnesum et Radentiam, inque Alemonem et Danubium deducere, atque ita secundo amne usque in Pontum Euxinum deferre. Sed et ante eum Lucius Verus, qui imperante Nerone exercitibus in Gallia praefuit, Mosellam et Rhenum facta inter utrumque fossa conatus est nectere, ut copiae per Mare, de in Rhodano et Arari per illam fossam subvectae, mox fluvio Moselae in Rhenum, ex in in Oceanum devenirent sublatisque itinerum difficulcatibus navigabilia inter se Occidentis Septentrionisque littora fierent: Cujus tamen institutum impeditum est a Gracili. In Hispania etiam non semel actum est de perfodiendo Isthmo Dariem, qui Americae partes connectit, ducendaque fossa inter Nombre de Dios et Panamam, ut ita ex sinu Mexicano in Mare Pacificum navigari posset, pateretque inter duas Americas liber, et tutus Hispanis in Indias Orientales itus ac reditus. Staetuerat quoque Franciscus I. Athacem Garumnae committere, ut ne opus esset iis, qui ex Portubus Galliae Mediterraneo Mari adsitis in Oceaenum Aquitanicum, aut Gallicum, aut Germanicum proficisci vellent, Hispaniam omnem circumnavigare, et praeter itinerum moras, pericula, impensas, alieni quoque Regis Imperium experiri. Qvin et nostro hoc seculo Praesidis Ieannini sagaci industria inventa est ratio jungendi Ararim cum Ligeri, beneficio lacus cujusdam in Burgundia, pari fere octo leucarum intervallo utrimqve ab istis amnibus siti, ut ita ex Massiliâ portubusque vicinis subvectae naves in Rhodanum, ex Rhodano in Ararim, ex Arari in cum qvem dixi Lacum pervenirent, unde postea in Ligerim, inque Oceanum secundo amni descenderent. Lacum vocant Long-pendu, constatque ex eo lacu duos amnes fluere, Verbincham et Dunam, quorum alter supra portum Digoini se injicit in Ligerim: alter prope Verodunum miscetur Arari; ut videri possit natura ipsa Regem Galliarum ad tantum opus suis quoque subsidiis invitare. Ad quas commoditates illa etiam accedit, quod per canalem Briaerae ex Ligeri in Sequanam, ipsamque Parisiorum Urbem Leutetiam, facilis atque expedita possit institui navigatio.



page 92, image: s106

XXII.

Ad Lacus venimus, e qvibus primo numeramus Lacus Europae extantiores Onegam et Volgam in Russia, item Ladogam Lacum post Sinum Finnicum, in qvem Fluvium emittit: In Svediae parte Australi Venner, et Veter, parte Orientali trans Sinum Botnicum Lacum Jemde, praeter qvos et alios complures ibi videre est. In Germaniae Prorvincia Carniola celebris seu Lacus, seu arvum est Logaeûm Palus, der Ezyrcknitzer See/ ab adjuncto oppido Ezyrcknitz/ qvi insigni hoc naturae miraculo superbit, ut, dum tota hieme Lacus est, per aestatem et autumnum arva et prata foecundissima praebeat: Cujus rei plenior descriptio est in Georg Wernberi Libr. de admir andis Hungariae Aquis et ex eo Ortel. ad Tab. Geogr. LXIII. In causas inqvitit Kircher. M. S. L. V. c. III. p. 237.

In Helvetia duo Lacus majores sunt, Lacus Lemanus seu Genevensis, Lausanensis, etc. ad qvem Geneva, Lausanna, cui etiam tria haec notabilia accidunt. 1 Qvod ingravescente aestu Solis solito magis intumescat, cujus causa sine dubio in liqvefacta Alpiam nive sita. 2. Qvod Ventis ex ipso fundo assurgentibus attollatur, sereno alias et qvieto coelo, qvod Venti genus Incolae la Vaudaise et Vaudair. vocant. 3. Qvod Rhodanus transeat qvidem, non tamen misceatur cum eo, qvod illustratum praec. §. IX. Deinde Lacus Brigantinus. s. Acronius qvi vero, qvoniam veluti in duos dividitur, ratione superioris partis Venetus et Podamicus der Boden-See dicitur, ratione inferioris der Unter See/ et Celler-See. Post hos sunt Lacus Tigurinus et Lacus Lucernensis ab adjacentibus oppidis Ita dicti. Inter minores augustus admodum et Palus verius, qvam Lacus est Lacus Pilati in Monte fracto super Lucernam: In qvem qvae de industria injiciuntur, maximas ciere tempestates omniaque undis opplere, et contra qvae casu inciduni, nihil afferre periculi non pauci affirmant. Sed fidem rei ipsi extenu int Helvetii, e qvibus nunc ad manus est Joh. Bapt. Plantin. in Helvet: Antiqva et Nova c. XV. qvi sua pariter ac aliorum verba haec interponit: Fabulantur olim illic in eminente rupe Pilatum consedisse; horrendasque excitasse Tempestates, qvem postea depulsum conjurationibus incantator qvidam in Proximum lacum deturbavit: Ridet haec Gesnerus in Descr. montis pag. 52. Referente Cl. Hotting. in Meth. Leg. Histor. Helv. pag. 241. Magnum famae autoritatesn conciliat vicinorum rigor, qvi montem conscendentibus hoc solicite injungunt, ne paludem curbent. V. lidian, in Pomp. Mel. Capit res fidem, qvod pacatum irritare ausos mox fuisse capite plexos ob illatam


page 93, image: s107

accolis calamitatem oppidani referunt. Illud retulerim, nos in ascensu a Pastore illo, qvi ducebat, tantum non jurisjurandi sacramento adactos fuisse, ne qvid importunius tentaremus viso, aut ne qvid injiceremus. Capitis ille sul aleam ludi ajebat, etc. mutavit tamen postea sententiam Vadianus, ut habet Gesner. p. 59. Super stitiosam tempestatis concitationem plenius exaggerat Malleolus apud Gesner. p. 61. Paulus Eremita Descr. Helv. Mirum, qvod de eo lacu vulgus nugatur, sed nec fidem meretur, nec habet Hacterius Plantinus.

Lacum Hetruriae in Italia Trasymenum seu Lago de Perugia illustravit Kircher in Itinerar. Hetrusco, isqve una cum Lacu Facino in Vestinis et Rigillo in Latio hoc habet, qvod Fluvios notabiles nec recipiant nec omittant: Qvod etiam observabimus in Licu Americano Parima mox commemorando. Ibidem est Laego di Tripergola, oliro Apernus dictus, qvasi [gap: Greek word(s)] , Avium expers. Aves enim transvolantes decidunt et enecantur, cujus causam ab exhalationibus mephiticis Lacus derivant. Unde et nomen Maris Mortui accepisse videtur. V. Itiner. March. Christ. Ernesti p. 148. 149.

In Scotia est Lacus Lomundus, de qvo Tabulae Geographicae tria memoratu digna referunt: Unum, qvod Pisces pinnis careant grarissimi alias saporis; Alterum, qvod Aqvae nullo interdum flante Vento ita concitentur, ut vel audacissimos Nautas deterreant, qvo minus solvant; Deniqve qvod Insula qvaedam gregibus armentisqve pascendis apta ei innatet, feraturqve qvo Ventus impellitur. V. Atlant. Mercat. ad Tab. II. Scot. et Ortel itidem ad Tab. Scotiae.

In Hiberniae mirabilibus locum accepit Lacus Erno: Is olim Fons dicitur fuisse, sed ob Incolarum nefandam cum Bestiis venerem Deo irato in tantam aqvarum illuviem erupisse, ut totum illum tractum cum hominibus atqve animalibus inundatione submerserit: Tanqvam Terram tam turpium contra naturam facinorum consciam non tantum primis, sed et cunctis inposterum habitatoribus indignam autor naturae judicalset, inqvit Si v. Garaldus Topogr. Hibern. L II. c. IX. In Hibernia qvoqve est Lacus Dere in cujus Insula Purgacorium S. Patricii olim qvaesivere V. eundem Girald L. II. c. V.

XXIII.

Lacus Asiae praecipuns est Mare Caspium sed qvod intuitu Nominis jam tom. Historiae Marium inseruimus p. 1. huius Capitis. n. XII. Proximus est Lacus Asphaltites ab Asphalto, in dictus: Lacus aspectu hor???n


page 94, image: s108

et montibus undique praeruptis ac surdis cautibus cinctus. In Sacris dicitur Mare Salis Gen. XIV 3, et Mare Salsissimum Jos. XIIX. 9 Item Mare Mortuum popter immobilitatem Aqvae ap. Justinum: Nam neque ventis movetur resistente turbinibus Bitumine, quo aqua omnis stagnatur; Neque navigationis patiens est, qvoniam omnia vita carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, nisi qvae alumine illutatur; inqvit L. XXXVI. Sed falsum est, vita carentia eo mergi, cum omnia aeqve ferat; Neqve navigationis ideo impatiens est, qvod non ferat naves, sed qvia gravissimus odor ejus vivis omnibus adversatur, unde et certissima origo nominis Maris Mortui: Qvam et Tacitus tetigit, facta mentione ejus L. V. Histor. Licus est immenso ambitu specie Maris, sapore corruptivo, gravitate odoris accolis pestifer, neque vento impellitur, neque Pisces aut svetas aquis volucres patitur. Incertaeundae superjacta ut solido feruntur, periti imperitique nandi perinde attolluntur. Certo anni tempore bitumen egerit, cujus legendi usum, ut caeteras artes, experientia docuit, etc Plenissime inter Veteres describitur a Josepho Bell. Jud. L. V. c. V. Eidemqve recentium Itinerariorum Autores tanqvam [gap: Greek word(s)] Testes Historiam suam veluri parallelam sistunt: Qvorum relationes in haec commata dispescimus.

I. Aqvam Lacus hujus acerrima salsugine praeditam esse. Aquam valdespissam et foetentem habet, quae guttatim degustata prout a nobis factum, Linguam atrociter mordet, et caput gravi pestiferoque odore vehementer inficit. Pr. Radzivil. Ep. II. fol. 96. Qvod Tacitus supra saporem corruptivum dixit.

II. Gravissima plurima in ipsum jacta fluitare, ac ne de industria qvidem mergi posse; Testaturqve Josephus cit. l. Vespasianum jussisse qvosdam natandi inscios vinctis post terga manibus in altum projici, et evenisse omnibus, ut tanqvam vi spiritus sursum repulsa desuper fluitarint. Cujus Causam Kircherus ab Asphalto petit, qvod tantum lentorem ipsi conciliet, ut corpora injecta facile sustinere possit. M. S, L. V. S. IV. cap II. Sed similia etiam de Lacu Acuscidamo in Africa et Arethusa in Armenia majori a Plinio narrantur; Et ne vetera solum aut exotica allegemus, Salinae Hallenses in Saxonia neminem licet natandi nescium demergi patiuntur, sed veluti substrato molli pulvino sustinent. Qvorum, qvia Bitumine carent, rationem in abundantia Salinorum corporum qvaeri oportet: Qvemadmodum ipsum Sal inter potiores causas Gravitatis existit. Mare mortuum ergo


page 95, image: s109

qvia salsissimum est, eandem ob causam sine dubio corpora mergi non patitur.

III. Adhaec, pergit Josephus, mirabilis est coloris mutatio, quaeter in singulos dies superficiem vertit, et solis radiis variata resplendet. Qvod itidem confirmat Princeps Radzivilius c. l. Josephus Lacum hunc non minus exacte, quam vere descripsit, illud praecipue, qvod in die ter mutet colorem, qvod et ipse evidenter vidi. Nam mane habebat Aqvam nigricantem, a meridie Sole intenso (sunt enim calores hic immensi) instar panni fit coerulea: Ante occasum ubi vis caloris remittit, tanqvam limo permista modice rubet, vel potius flavescit.

IV. Multis autem locis pergit iterum, vomit nigras bituminis glebas; quae super undam et habitu et magnitudine tauris sine capitibus similes natant, etc. Certo anni tempore Bitumen gerit, cujus legendi usum, ut caeteras artes, experientia docuit, dixit supra Tacitus.

V. Idem Jordanem excipit, qvanqvam exitu, qvo exoneretur, non instructus. Unde suspicantur, eum per Canalem subterraneum in Mare Rubrum deduci, colligente praesertim Kirchero, esse enim in ora maritima Maris Rubri ea parte, qvae Arabiam Desertam alluit, locum celebrem, Eltor dictum, ubi prope litus e visceribus Maris ingens continuo Naphthae et Bituminis copia eructetur, eam vero aliunde non esse, qvam a Lacu Asphaltite isthuc per cuniculum subterraneum devoluto: Idqve inde probabile esse, qvia totum illud litus ne ullum qvidem bituminosae foeturae vestigium demonstret, qvod tamen futurum esset, si a natura in vicino littore gigneretur. M S. L. II. c. XIII. Attigit hujus rei aliqva Rudolphus Kircher. von Suchem in Itinerario, et Orientales Qvaestio nem movere scribit: Cur Benedicta Jordanis???qva in Lacum hunc fluat? Es fällt auch diese Frage viel bey den Orientalischen Völckern für/ warum das gebenedeyete Wasser des Jordans in das verfluchte Todte Meer lauffe/ und geben etliche zu einer Antwort/ es geschehe darumb/ daß durch diese Vermischung/ das vermaledeyte Wasser des Todten Meers/ durch des Jordans Wasser auch gesegnet werde; Andere sagen/ daß sichs in seinem Eingang verschliesse/ welche beyde wohl zu glauben sind; doch siehet es ihm schier gleich/ als ob es sich verschliesse/ dann zu Zeiten wird der Jordan von dem Regeb-Wasser/ das allenthalben von dem Gebirge zusammen laufft/ so groß/ daß es nicht alles in das Meer lauffen kan/ sondern das Land daselbst verderber und verflösset In Collect. Volum. Itin. in T. S. fol 452. a.



page 96, image: s110

VI. Vulgo fertur in locum eversarum Urbium Sodomae, Gomorrhae et caeterarum successisse. Qvod accipiendum. 1 De universo tractu circumjacente. 2 Qvod Urbes hae ei adsitae fuerint, eoqve interitu suo longe amplius offecerint, qvam antea fuit. Si plane non extitisset, et per eversionem istarum Urbium demum natum fuisset, Jordanes effluxu caruisset, qvod contra naturam tantorum Fluviorum Ideo et Josephus non successisse, sed Sodomiticam Terram ipsi vicinam fuisse memorat. Specimen eversionis Sodomiticae isti plane similis paulo ante allatum ex Hiberniae Lacu Erno, V. Sitv Girald c. L. II. c. IX. ubi egregiam utriusqve comparationem instituit. Ac nostro seculo fere eidem accidit Castello S. Euphemiae in Italia qvod A. MDCXXXIIX ab ingenti Terrae motu subrutum interiit, lacu putidissimo in locum ejus enato. Cujus Historiam V. ap. Kircher, Praef in MST I.

VII. Interea uni versum Tractum cire injacentem totum tristem, aspectu horrendum ac summesteritem. Veteres pariter ac recentes describunt. Adhuc in ea Divini reliqvias Ignis et opidorum quinque videre licet imagines et renascentes in fructibus cineres, etc Josephus. Longo ab Hierosolymis recessu tristis panditur sinus; quem coelo tactum testatur humus nigra et in cinerem soluta. Solinus C. XXXIIX. Nim Deus talia constituit haec loca, ut essent exemplar impie victuris II Petr. II. 6. Causa naturalis v. in Salis et Asphalti copia sine dubio sita, qvam in ipsos lapides usqve se effundere Joh. Jac. Ammanus nos docebit verbis seqventibus: Unterdessen trugen die Araber Steine zusammen/ wie auch etliche der Unsern/ schlugen die vom Felsen/ oder wo sie hin und her lagen/ zündten die Stein mit etwas kleinem Gestäude an/ welche Steine brennen und flammen wie das Holtz/ mit einem dicken Rauch/ stincken aber dermassen vom Schwefel und Pech/ daß man nicht lange nahe darbey bleiben mag. Aber je näher man zu dem todeen Meer kommt/ je lieber die Steine auff jetzt erzehlte Weiß brenueten. Eis sind auch die Felsen und Stein überzogen gartz weiß/ als wären sie mit weisser Aschen besähet oder besprengt. Und wenn man die Steine zerschlägt/ so sind siellinwendig dunckel/ aschenfarb: Sie verbrennen auch nicht gantz und gar/ sondern wenn der Schwefel und das Pech daraus gebrunnen/ bleiben die Steine etwas kleiner als zuvor/ doch werden sie gantz schwartz/ und erlöschen von ihnen selbst/ brennen alsdann nicht mehr/ wie ich solches selbsten probiret/ und von einem der Steinen ein ziemllches Stück heraus gebracht habe. Es zeigen die Araber an/ daß die felsigen Verge und Steine/ ein Stund Wegs in der Breike umb das toote Meer her/ sonst nirgends also beschaffen/ welches nun gläublich und


page 97, image: s111

augenscheinlich ist: Allein hab ich gefunden/ da die Felsen sandig sind/ daß die Steine wol stincken/ aber nicht brennen wollen. Itin. P. II. p. 131.

IIX. Josephus deniqve etiam Fructuum meminit in tractu hoc crescentium et externa specie sua spectatori imponentium: Qvi colore qvidem sunt edulibus similes, carpentium vero manibus in fumum dissolvuntur et cineres. Qvos qvidem se non vidisse, nec amplius esse contestatur Pr. Radzivilius. At Ammannus omnino dari et in Via Hierichuntina a se visos esse asserit, taliterqve describit: Unterwegens trafen wir unter andern etliche Bäumlein oder Stauden an/ mit vielen Aesten außgebreitet/ gar stachlich/ auff die Form/ wie bey uns die weisse Heckendörn/ daran stehet eine überaus schöne und liebliche Frucht/ anzusehen/ wie die kleinen Aepffel oder Paradießlein/ schön weiß und rothlecht/ gantz lieblich und lustig/ der selben brach ich etliche ab/ in willens sie zu essen/ waren aber ohne Geschmack und Safft/ gar unlieblich zuversuchen/ inwendig voller weissen Kernen/ gleich wie die unzeitigen Apffelkernen. Denn es waren auch diese Stauden gantz voll gestanden/ habe auch etliche der Aepffel mit herauß gebracht: Unter den Aepffeln aber waren etliche dürre/ schwartzlecht/ und wenn man dieselbe zerbrach/ stoben sie wie Aschen; so aber diese Aepffel frisch abgebrochen und gedörret werden/ sind sie nicht also/ sondern bleiben dürre wie eine andere Frucht.

Reliqvi Lacus Palaestinae sunt I. Lacus Samochonitis, Aqvae Meron. Jos XI. Isqve forte Mare Arenosum est a Thalmudicis commemoratum, aestivo tempore enim rara ejus aqva, creberrima arena est. V. Itiner. Breitenbachiif. 66. Aut si distinctum est ab eo, Lacus Sirbonis erit, de qvo Diodorus Siculus refert, ipsum adeo plerumqve arenis operiri, ut saepe Viatores, imo totos exercitus fefellerit et supplantaverit, terram firmam esse ratos, Conf. Lightfoot Cent. Chorogr. c. IV. II. Lacus Tiberiadis, qvi communiter in sacro Codice Mare appellatur Mare Tiberiadis, Phrasi ipsi familiari, qva omnem majorem Aqvae congeriem Mare vocat; Aliud cognomen ipsi Genesareth, a Cinnereth Poculum, qvod poculum Figura sua referat.

Alii Lacus Asiae sunt: Chiamay trans Gangem sub Latit. XXXI grisitum, qvi Fluvios in Regna Siam, Pegu, etc effundit; Lacus Kithaisko, e qvo Obium nasci scribunt, etc.

XXIV.

In Africa celebris Lacus est Zaire, in cujus medio Insula amplissima, qvae etiam q. dividit Lacum, adeo ut altera pars ejus pro peculiari Lacu habeatur, qvem Zambre vocant. Reliqvi sunt haut procul Lacu


page 98, image: s112

Zaire, Bed, Zastan, Sachaf, Aqvilundae. Ex America nominamus maximum Lacum sub AEqvatore situm, et Parima s. Titicacea dictum, Longitudine CCC milliarium, latitudine C. cireiter. Cujus natura, qvod Fluvios nullos recipiat vel emittat, unde Originem ejus Kircherus Hydrophylaciis Andium, Varenius scaturiginibus in fundo repertis transcribunt, sed qvalis cunqve sit, certum est, eâ tantum aqvae indies suppeditari, qvantum a Solis calore aufertur. Plures V. in Kirch M. S L. V. S. l. c. IV et Varen. L. I. c. XVI. Dari etiam Fluvios. Lacus, Voragines subterraneas voce Abyssi Sacra Scriptura non obscure indigitat: Abyssus Abyssum invocat. Psalm. XLII. ets. Sicqve Haithonus de Rebus Tataricis narrat in Tataria cryptam reperiri inter Montes Caspios multorum dierum itinere perviam, in qva homines passim ingentes aqvarum catadupas et loca amplissima subterranea se reperisse dixerint: Similes in Regno Chinae enumerat P. Martin. Martinius in Atlant. Sinico. Et in interioribus Andium Americae Montium Scriptores Rerum Americanarum. Rivulos Subterraneos Angliae recenset Merret: Mole, s. Talpam in Surreia, Deverel in Wiltonia Milliaris Anglici spatio decurrentem, Recal juxta Elmleym Agro Eboracensi, Lid prope Lidfort in Devonia, Alen in Agro Denbiensi, Medwe agi ramulum in Cantio, Hans Fluviolum in Agro Stafford tribus mllliaribus Anglicis sub Terra Cuniculosagentem. Pinac. Britann. p. 223. Ut proinde recte Seneca L. III. Nat. Qvaest. c. XVI. Sunt et sub Terrae minus nota nobis jura Naturae, sed non minus certae. Crede infrae, quicquid vides supra. Sunt et illic specus vasti, sunt ingentes recessus et spacia suspensis hinc et inde Montibus laxa: Sunt abrupti in infinitum hiatus, qvi saepe illapsas urbes receperunt et ingentem in alto ruinam condiderunt. Haec spiritu plena sunt; Nihil enim usqvam inane est et stagna obsessa tenebris et Locis amplis etc.

XXV.

Aqvarum Medicatarum seriem et virtutes saepius cit. Kircher. recenset L. V. Sect. III. Scripserunt de iis ingenere Bauhinus, Fallopius, Rulandus. Tales sunt Thermae, Acidulae, Deleteriae et ss. De Thermarum numero in genere observat Kircherus earum IIX. dari in Portugallia, XL. in Hispania, in Gallia XLV. in Germania CXX, in Italia LXXXVI, in Hilpania, vicinisqve locis IX. in Illyrico XVI. Addit omnes fore Atlantici Maris Insulas; Canarias nempe Maderam, Azores iis refertissimas esse, autumatqve uni versas per occulcos Terrae meatus sibi correspondere, et uno eodemqve igne variis Pyrophylaciis distributo animari et conservari,


page 99, image: s113

non secus ac in corpore humano per diversos canales et ramosos venarum ductus calor animalis omnia animat, dirigit et in effectus a natura intentos solicitat. De qvo tamen paulum aliter philosophandum esse ducimus. Opinamur namqve Thermas non ex Igni qvodam subterraneo nasci, sed ex concursu mineralium et metallicorum spirituum partim aqvis vectorum, partim terrae, qvam aqva interluit, inhaerentium: Ita enim si Aqva Fortis aut Aqva Regis Limaturae chalybis affundatur, videmus e vestigio effervescentiam, fumum, caloremqve adeo sensibilem surgere, ut vasculum mixturam hanc continens vix manibus teneri possit: Idemqve longe sensibilior evadit, si loco Limaturae Ferri Stannum adhibeatur, debilior si Argentum. Atqvi similium spirituum copiam in Thermis passim depreliendimus: Ab iisdem e. et effectus pendebit: Cui plenioris Confirmationis ergo addimus, qvod ipse odor qvem Thermae spirare solent, in operatione nostra se manifestet, qvem qvidem in Thermis vulgo Sulphuri transcribunt; At nobis compertum est, si Spiritus Vitrioli superiori mixturae affundatur e vestigio odorem istum Sulphureum sentiri. Omnia e. in concursu dictorum spirituum, seu alio loqvendi genere, Salium acidorum et Alcali sita erunt, non in actuali aliqvo Igne subterraneo, qvae nimis culinaria videtur ratiocinatio esse. Historiam qvod attinet, Nos superius enumeratis e Thermis Anglicis nobiliores adjungimus Bathonienses, Aqvas Solis ab Antonino dictas, tribus, et Buxtonenses novem Fontibus ebullientes. Has praeterito Seculo Maria Scotorum Regina crebro vifitatum ivisse, ultimoqve qvasi praesaga mortis suae hoc Disticho honorasse dicitur:

Buxtona qvae calidae celebraris aris nomine lymphae
Forte mihi posthac non adeunda, vale.

Nostris tractibus vicinores sunt in Silesia Thermae Hirschbergenses intra Sudetes eleganti planitie ad Zacum Fluvium meridiem versus scaturientes; Et Landecenses in Comitatu Glacensi. Illae tamen fervidiores sunt, hae vix tepent, causa forsan indiversitate metallorum recumbente. De utriusqve V. Swenckfeld. de Fossil. Siles. L. III. Thermarum Japanensium Lacus Singacko tragicum usum plus satis experti sunt Novi Christiani in civitate Nangesackensi Japaniae, qvi cum nullis aliis tormentis a Christianismo abduci possent, solis hisce aqvis ad Apostasiam coacti fuerunt, qvas parvis situlis exceptas in eorum corpora solo capite excepto stillarunt, assiduerogantes, num abnegare cuperent fidem; Estqve Aqva haec adeo acris et penetrantis virtutis, ut ad ossa usqve carnem corrodat


page 100, image: s114

et ipsa corpora penetret, si copiosius affundatur; Unde nec capitibus eam instillarunt, veriti ne homines enecarentur: Qva qvidem crudelitate constantissimi qviqve, et qvi firmissimum perseverandi consilium ceperant, ad abnegationem coacti sunt, neqve in tanta hominum multitudine ullus perseveravit, praeter adolescentem septendecim annorum, qvi multoties aqva illa maceratus, cruciatus, refocillatus, deinde iterum maceratus demum animam exhalavit. Varen. de Relig Japan. c. XI p 195. Acidulas et Fontes vinosos in Germania nostra videre est ad Oppidum Svalbach; et in tractu Leodiensi Spadanas. In Gallia ad Oppidum S. Baldomani in Agro Lugdunensi, qvibus nomen Fontis Fortis, le Fontainefort; Alias in Aqvitania prope Urbem Bassam; in Hispania prope Valentiolas etc Intra Sudetes ad silesiorum fines in angulo Occidentali Lusatiam versus sunt Fontes, qvas Accolae Cerevisiarios vocant, ob colorem et gustum Cerevisiae Secundariae, Schwenckfeld. de Fossil. Sile p. 357. Aqvae in Monte Politiano et juxta Rapolanum et Volaterram, qvas Puzzulas Italice vocant, aves supervolantes ad primum odorem enecant, qva vi etiam praeditae Aqvae in Agro Caeretano, et Lacus Avernus Kircher. c. l. Sect. IV. c. III. Huc referendae etiam Aqvae Lapidificae, qvae duûm generum; Unum, qvo ea qvae injiciuntur plane in Lapides transmutantur, alterum, qvo Cortice Lapideo tantum incrustantur. Prius rarius est, sed in aliqvibus dubio non caret, utrum illa Virtus aqvae, an Naturae Loci Plantas, ossa aut ss. imitari conanti attribui possit, Namque et in Continenti varios ejusmodi Naturae lusus abunde prostare, nemo rerum Physicarum amans est, qvi nescit; Et in Lapidicinis inventa tot genera Chamarum, Mytulorum, Turbinum, Buccinarum, Testudinum aliorumqve Conchyliorum satis superqve docent. Posterioris generis Fontem etiam Ager Francofurtanus noster Australi sui parte fert inter vineas profluentem. Meminerunt ejus Cosmographi passim, item Thurnbeuserus de. Aq. Miner. L. VII. p. 204. aliive. Causam factae ex Marga, qvae copiose in tractu hoc invenitur, incrustationi transscribimus, qvod pluribus illustratum, pluresqve uno hic inveniri indicatum in Annotatis nostris ad Wolfg. Justi Chron. Francofurt. cap. III. pag. 35. 36. Fontem in Collibus Wrizigensibusnostris situm ac Lapides ei commissos Guttis Sangvineis tingentem descripsimus et causas ejus indagavimus Diss. de Prod g. Sangv. cap. II. §. 1.

XXVI.

Inter Fontes notabiliores collocamus Fontem Methorn juxta Paderbornam,


page 101, image: s115

cujus unus rivus aqva clara, sub coerulea; tepida et ebullient fluit; Aliter frigida, turbida, albicanti, et sapore fortiori praedira; Tertius mediae inter utrumqve naturae est, aqva subviridi, clara, accidiqve nec injucundi saporis. Esecundo aves qvae bibunt, statim tremere incipiunt, et in convulsiones datae moriuntur, compertumqve fuit sectarum pulmones et intistina q. contracta apparuisse V. Ephemer. Erud. T. II. p. 136.

In Regni Chinae Provincia Xansi magno numero videre est Fontes Igneos, qvibus et Incolae ad coctionem suam utuntur. V. Neuhof. Itiner. Chin. p. 12. In Herfordshire, Provincia Angliae prope Castellum Richardi, Richards Castle, Fons est Fons Ossium, the Bonewell, communiter dictus, qvod ossiculis fluat, iis qvae in ranis sunt non dissimilibus, qvibus etiam, si eximantur omnia, seqventi die eadem copia scatet. Plura talia fontium miracula V. ap. Varen Geogr. L. I c. XVII. Prop. XVII. Et in specie Fontes miraculosos Angliae apud Merret. Pinac p. 222. 223.

CAPUT IV. GEOCOSMI DIVISIO.

I. Utrum Terra an Aqva major sit?

II Qvatuor partes Terrae.

III. Orbis, Veteris Conditio.

IV. Ejusdem Partes et Partium imaginos.

V. Europae nomina, fines longitudo ac latitudo.

VI. Asiae fines etc.

VII. Africae fines etc.

IIX. Americae Longitudo ac Latitudo.

IX. Terrae Polares: Terra Antarctica sola hactenus circum navigata fuit: Vortices Subpolares: Cogitata de Fluxu et Refluxu Maris.

I.

JAmqve litoribus efferimus pedem et Terram ingredimur, tertiam Globi nostri partem, Geocosmi nomine in conspectu capitis indigitatam: Qvae utrum major sit Aqvâ, nec ne, operae nostrae pretium erit, si initio consideremus. R. Qvaesitum accipi posse vel de superficie, vel de toto Elemento. Prius si sit, Terram mari majorem esse Globi et Tabulae Geographicae facile docebunt. Neqve Fluviorum aut Lacuum aliqvam rationem haberi opus erit, qvia qvod Terrae hic adimunt, id Montium Excessus facile compensat. Ricciolus???roportionem


page 102, image: s116

Terrae ad Aqvam eam esse dicit, qvae sit 400. ad 250. vel 40. ad 25. Sed praesupponit Terras Polares Arcticam et Anarcticam esse continentes; Qvod cur in dubium vocemus, edisseremus seq §. IIX. Itaqve major pro Aqva assumendus erit numerus. De Elemento seu toto corpore si qvaeritur, Aqvae accidunt qvidem Canales subterranei et Hydrophylacia; Sed Terrae etiam suae ossaturae et ligamenta: Neqve enim totam cavam esse facile aliqvis asseret, vel plus aqvae continere qvam in superficiem eructare potest, probabile est.

II.

Partes Geocosmi nostri prodimus qvatuor. I. Veterem Orbem, II. Orbem Novum. III. Terram Polarem Arcticam. sive Orbem Arcticum IV. Terram Australem, sive Antarcticam: Totidem enim partibus Oceanus Terram interluit, si verum est Terram Polarem Arcticam nec Americae nec Orbi Veteri adhaerere, qvod hactenus tamen nondum constitit. Qvi compendiosius haec efferunt, faciunt aliam portionem Terrae antiqvitus Cognitam, aliam Novam Cognitam, et deniqve Novam Incognitam, qvo nomine utramqve Terram Polarem comprehendunt. Sed poterit et tunc ternarius numerus sufficere, si Terra Polaris Arctica comperiatur aliqvando vel Orbi Novo vel Veteri annexa esse, atqve sic ad alterum reducatur.

III.

Vetus Orbis, qvi solus Antiqvis cognitus fuit, cingitur a Septentrione, prout Tabulae hactenus pinxerunt, Oceano Glaciali, Mari Albo, et Oceano Tatarico, ab Oriente Mari Chinensi et Pacifico, ab Austro Oceano Indico et ab Occidente Oceano AEthiopico et Atlantico. Ejus Longitudo a Ptolomaeo statuitur CLXXX. graduum, Latitudo LXXIX. vel LXXX. admodum, qva ipsa tamen nostro tempore etiam crevit, cum navigationibus Belgicis ad LXXXI. gr. solius Latit. Borealis itum fuit, et ad Latitudinem Autralem ultra gradus LX.

IV.

Partes ejus. Europa, Asia, Afica, omnibus notissimae, singularibus qvoqve imaginibus, tanqvam Symbolis mnemonicis, jam a veteribus conceptae et expressae, ut Europa imagine Virginis, Asia Ephippii ve???gasi, Africa Cassidis, Tulipanti vel Trianguli. In qvorum imitationem et America instar Clepsammidii, Hispania jam a Strabone imagine expansae Pellis Taurinae, Italia Ocreae, Peloponesus Folii Tiliae, Mare Mediterraneum Calcei, Belgium, Leonis, Sicilia Trianguli Charactere concepta.



page 103, image: s117

V.

Europae fines sunt, ab Austro Mare Mediterraneum, ab Occidente Oceanus Atlanticus, a Borea Mare Septentrionale. Ab Oriente eoqve ab Asia Hellespontus, Propontis, Bosphorus Thracicus, Pontus Euxinus: Reliqvum discrimen minus certum est, et ipsae Tabuiae qvid pingant heic, vix sciunt, cum tractus illi necdum satis freqventati fuerint. Ptolemaeus Tanai Fluvio, ductaqve a Ponte ejus versus Boream ad Mare usque Linea rem expedivit; Alii Lineam a Fontibus Tanais usque ad Ostia Dvvinae Fl. projiciunt. Nobis Ortelii positio arrisit, qvi Fines statuit: Primo Fluvium Tanaim, hinc isthmum inter Tanaim et Volgam, mox Volgae versus Orientem divertigium, postremo Obium Fluvium. De Etymo et Cognominibus Europae V. P. Merulam P. II. L. I. c. II. III. IV. Asiaticos hodie Europaeos Francos appellare notum est: Et Turcae veluti Ecclesiae Orientali addictos Romeos vocant, sic Francos, qvi in Ecclesia Occidentali agunt; Abyssini praeterea nos etiam Alphrangues et Christianorum Regna Franciam appellant. Longitudinem mximam obtinet inter Promontorium S. Vincentii et Tanaim: Latitudinem inter Promontorium Rutubass. Nortcaep in Finmarchia et Promontor. Taenarum s. C. Metapan. ad Moream. Haee XXVI. graduum est, illa LXXIV.

VI.

Asiae ab Europa et Occidente Terminos jam tradidimus; A Borea erunt Mare Glaciale et Tataricum, ab Ortu Oceanus Chinensis, ab Austro Mare Indicum. Longitudinem Ricciolus sistimat CLIV. graduum a Flexu Tanais usqve ad Promontorium Regni Tenduc ad Fretum Anian; Latitudinem graduum LXXI a Capite Syncapurae, Punta di Malacca usqve ad Scythicum Promontorium. Sed qvia Relationes de Tractibus istis Tataricis adhuc in incerto sunt, nos rem hanc in medio relinqvimus.

VII.

Africam ad Septentrionem alluit Mare Mediterraneum, ad Occidentem et Austrum ex parte Oceanus Atlanticus et AEthiopicus, ab altera parte ad Austrum est Oceanus Indicus, ab Oriente Mare Rubrum; Asiae adhaeret per Isthmum Mari Rubro et Mediterraneo interjectum, Longitudo inter Promontorium Viride, qvod maxime Occidentale est, et Cap. Guardafuy, qvod Orientalissimum, est LXXX. circiter graduum, Latitudo inter Promontorium Hermeticum s. Cap. Buono et Caput Bonae Spei est fere graduum LXX.



page 104, image: s118

IIX.

America in Latitudinem a Terra del Fuego et Freto Magellanico usqve ad Polum Arcticum extenditur, sed incerto hactenus termino: Nondum enim constat, qvaliter Partes Borealissimae ejus se habeant. Ab Oriente habet Mare del Nort, ab Occidente Mare del Zur. Media q. secatur Isthmo inter Pananam et Nombre de Dios, et Meridionalis Longitudo maxima est inter Capo Blanco et Caput S. Augustini, dubium tamen et hic, qvo numero Milliarium aut graduum, de qvo dictum c. I. §. XIII. Septentrionalis Longitudinem produnt a Capite Fortunae ad Caput Frigidum Estotilandiae V. Ricciol. L. I. c. XI.

IX.

Terra Polaris Arctica comprehenditur Nova Zembla, Groenlandia, Spitsberga et s. Minimum intervalum a veteri orbe habet ad Fretum Waygats, ab America ad Fretum Davis. Terra Australis, s. prout a Ferdinando Mendez de Qviro vocatur, Australia incognita, maxime vicina est vereri orbi ad procurrentem Tractum N. Guineae, Americae vero ad Fr. Magellanicum. Solaqve haec constat Mari undiqve cincta esse, et circum navigari posse, cum in Veteri Orbe pariter ac America partes Septentrionales nondum satis exploratae sint De semestri die ac nocte Regionum harum egimus c. I. § XVII dariqve sub ipsis Polis perpetuam et saltim creperam lucem ratiocinati fuimus. Cui aliud adjicimus, a Tabulis Antiqvioribus qvidem proditum, non tamen sine dnbii animi nota, V. Tab. Atlantis Latini Mercatoris; A Kirchero autem de novo animadversum et rationibus roboratum: Esse nim. in Regionibus hisce Subpolaribus ingentes voragines, qvibus Mare sub Polo Arctico ab sorbeatur, sub Australi Polo autem iterum emergat: Isqve hoc ex eo potissimum colligit, qvia Maria Subpolaria ob rapiditatem superari non possint. Ita Anglos in oris Groelandicis jam dudum ab incolis moniros fuisse, ne ulterius progrederentur, si se navesqve suas salvas velint, esse enim Mare versus Polum adeo aestuosum, ut naves illud ingressae nulla humana industria retroagi possint; Et Nautas ad Spitsbergam tendere solitos narrare, nullam navim qvae ultra 82. gr. progressa sit rediisse, lintresqve suorum incautius ibi divagatos nunqvam amplius comparuisse. Contra ex Relationibus de Invento Freto Le Maire constare, Nautas ultra 60. gr. Lat. Australis ob contrarietatem fluctuum progredi non potuisse. Et Herreram in Historia Americae Australis docere Classem Regiam Hispanorum ad detegendas novas Terras emissam non potuisse


page 105, image: s119

superare gradum 70, ob Aqvarum etiam aëre tranqvillo et sine ventis obviam ruentium rapiditatem. V. ipsum Itinere Ecstatico II. Dial. I. et M. S. L. III. c. 2. Eqva qvidem Hypothesi non tantum veteri illi traditioni de Monte qvodam Magnetico in extremo Septentrione naves omnes in viciniam ejus imprudenter delatas validissime attrahente, ac sine ulla liberationis spe detinente, aliqvid praesidii nasci putamus Nim. ut verum quidem sit sine spe reditus in extremum Septentrionem deferri, causam tamen in vorticibus istis, non iu Monte Magnetico qvaeri oporteat. Sed ex eadem inprimis vexata illa in rebus Physicis de aestu Maris Quaestio aliqvam lucem sibi foenerari posse videtur. Si enim datur perpetua ejusmodi Marinae Aqvae Circulatio, et Oceanus sub Polo Boreali absorbetur, idemqve sub Polo Australi rursus evomitur, ejectae aqvae forsan id accidet, qvod omnibus vorticibus, et aqvae intumescenti universae, qvae ebullit in circulum, qvia succedens nova Aqva priorem attollit, eamqve, qvia ob fluxibilitatem suam qvaqva versus diffunditur, ad latera aeqvaliter projicit, eoqve Circulum format: Neqve enim Circuli, qvotqvot in Aqva formari videmus, aliud sunt, qvam Aqvae propter accedens novum corpus intumescentis ad latera tendentia. Vortex Australise. qvia aqvas ejicit, Circulos qvoqve formabit, eosqve tanto majores, qvo impetuo sius Aqva ab eo ejicitur; Et si Circuli illi in Aqva communi sunt Aqvae intumescentis ad latera excursus, Circulos Maris qvoque oportebit in tali Maris ad latera tendentia, adeoque in AEstu Marino qvaeri, qvippe qvi itidem nihil aliud est, qvam intumescentis Maris ad litora excursus. Idipsum vero in compluribus Phaenomenis AEstus Marini maxime elucet. Ideo enim AEstus Maris in aperto Mari magno se exerit, in Sinubus vero vel parcissime, vel plane non accidit: Veluti Mare Balthicum AEstu plane caret, Mare Mediterraneum autem in illis fere partibus tantum habet, qvae recta linea Freto Gibraltar objacent. De utroqve V. praec. c. III. Sect. I. §. VII. Nimirum Aqva in Circulum se attollens ad ripas et litora se effundit, ubi si qvem alveum adhuc invenit, eum ingreditur qvidem, non tamen toto circulo, sed secundum partes spacio alvei istius proportionatas, eoqve et copia et tumore minori, unde fit, ut si alveus longius procedat vel spaciosior iterum fiat, tumor iste vel parum vel plane non sentiatur. Et in Mari Rubro qvidem, licet itidem Sinus sit, fluxus iste evidentius se prodit; Sed Fretum ejus versus Austrum liberius patet, uude facilius adventanti ab Austro Aqvae sui copiam facit. Qvemodmodum alias etiam multae Geocosmi partes


page 106, image: s120

sunt, in qvibus motus Maris ab Austro in Septentrionem manifesto deprehenditur, ut in Mari Pacifico ad lirora Peruviae ac reliqvae Americae, et ab ultero latere a Promontorio S. Augustini in Brasilia ad Insulas Antillas et in Mexicano Sinu versus Floridam: Iterum a Sumatra in Sinum Bengalensem, et a Terra Australi Incognita ad Javam majorem ets. Rursum Circulus Aqvae, qvo longius propellitur, eo debilior fit, ac tandem prorsus evanescit: Sicqve se res etiam cum AEstu Maris habet. Totus enim Oceanus Septentrionalis qvo longius ab Austro remotus est, eo Parciorem et plane nullum AEstum habet, qvia Circulus seu tumor ejus ob nimiam ab Anstro distantiam deficit, ex parte etiam Syrtis Polaris Septentrionalis impetu attrahitur adeoqve impeditur, qvo minus AEstus fieri possit. Deniqve Mare Caspium aliiqve Lacus, qvanti qvanti sint, AEstu carent, qvia enim Terra circumdantur, circulorum istorum, adeoqve tumoris Oceani communione excluduntur. Ausi proinde fuimus hypothesin hanc comminisci, non qvidem tanqvam numeris omnibus perfectam: (Nam dubia de intervallis horarum accedentis et recedentis fluxus hic etiam remanere negandum non est:) certiorem tamen fortassis aliis vulgo receptis sententiis, qvas aeterna circa omnia ista a nobis allegata Phaenomena premunt dubia. Veluti si Luna ad aliud qvidpiam causa AEstus Marini sit, semper dubium insolubile manet, cur non Fluvii majores? Cur Lacus magnitudine notabiles, ut Mare Caspium, Lacus Parimae in America, Mare mortuum et Tiberiadis in Palaestina non itidem aestum experiantur? Cur non Mare Balthicum? Cur Mare Mediterraneum ex parte tantum? Cur Oceanus Borealis plane non aestuet? Luna omnes aeqve collucente, Mari etiam ubivis aeqve salso, immo Mari mortuo existente salsissimo. Sed cuncta haec salvo meliori Eruditi orbis judicio, cui universa ac singula nostra merito subjicimus.

CAPUT V. HISTORIA INSULARUM.

I. Qvid Continens et Insula?

II. Insularum origo; Aliqvas subinde nasci et alias interire: Qvid de Atlandide Platonis?

III. Islandiae Descriptio: An Veterum Thule sit?



page 107, image: s121

IV. Insulae Ferdenses; Fabulae de Insulis Fortunatis veterum.

V. Magna Britannia: Jacobi Regis Angliae conamina circa unionem Regnorum Angliae et Scotiae. Angliae Generalis Divisio; Ejus Shirae, Divisio secundum Matriculas Parlamentarias; Series Civitatum ac Burgorum jure suffragii in Comitiis Anglicis gaudentium, variaque ad singulas partes Anglia annotata: Dona naturalia Angliae: Usus Sicerae, Cur vina non colant? Crocus, Britannicus, Tobacci cultura cur prohibita? Arbores Subterraneae: Gregum luxuries, Piscatio: Cur Ciconiis et Lupis careat? Cogitata De Ciconiarum sede hiberna.

VI. Scotiae divisio partes, Dona naturalia, Anseres Scotici.

VII. Hiberniae partes: Cur Animalibus venenatis careat: Cur advenae communiter Dysenteria corripiantur? Memorabilia de Herba Mackinboy: Series aliorum locorum itidem Venenatis carentium: De Purgatorio S. Patricii.

IIX. Insulae Shetlandicae, Orcades, Hebrides, Cassiterides s. Sorlingae, Mona, Anglesey, Jersey, Vectis, Scheppey

IX. Insulae Maris Balthici majores ac minores: Jus Wisbyense in Gotlandia, Jurium Nauticorum Syllabus: Insulae Vandalicae.

X. Insulae Oceani Germanici Danicae, Germanicae, Hollandicae, Seelandicae.

XI. Insulae Gallicae: Insula Fasianorum; Pacificatio Fasianica, Excursus de Duello Francisci I. et Caroli V. in hac Insula destinato: Insulae Hispaniae.

XII. Insulae Maris Mediterranei citeriores, Ophiusae, Baleares, Gallicae La Maguelone. Porquerelles, etc. Sardinia, Corsica, Sicilia, Quid Sicilia cis Pharum et Sicilia trans Pharum? Insulae Liparitanae, Malta, Elba, Ischia, Corfu, Zefalonia, Zante.

XIII. Insulae Maris Mediterranei ulteriores: Candiae situs, commoda, Bellum ultimum ejus causa cum Turcis gestum, Pacificatio: Insulae Archipelagi, Cyclades, Sporades, Dodecanisus Imperii Constantinopolitani: Commune infortunium, qvod Insulas hasce involvit. Insula Cyprus, Catalogus Insularum omnium Maris Mediterraenei.

XIV. Azorum Historia.

XV. Insulae Canariae, Promontorii Viridis, Gvineae vicinisqve Regionibus objacentes, Insula S. Melenae et Ascensionis, Ins. Madagascar, de Cumoro, Zocotora.

XVI. Insulae Asiae: Ins. Ormuz ejusque Fata, Ins. Maldivae, Ins. Ceylon, I. de Andemaon.

XVII. Insulae Archipelagi S. Lazari, Moluccae, Banda, Philippinae.

XVIII. Insula Formosa ejusque Fata.

XIX. Japaniae descriptio.

XX. Insulae Salomonis, reliqvaeve Maris Pacifici.



page 108, image: s122

XXI. Insulae terrae Australis Incognitae, Ins Pines.

XXII. Insulae Americae, Hispaniola, Cuba, Jamaica, S. Hohannis, Caribanae, Prima omnium a Columbo detecta, Ins. Barbados: Insulae Daemoniorum Historia et examen.

XXIII. Insulae Fluvtorum; Insulae Porohi in Borysthene, origoqve nominis Cosacorum Zaporobianorum.

XXIV. Insulae Fluit antes a veteribus indicatae et demonstratae, a recentibus observatae in Italia, Gallia, Scotia, Borussia.

XXV. Insulae Ficticiae S. Brandani, Septem Civitatum, Frislandia.

XXVI. Insulae Ficticiae S. Brandani, Septem Civitatum, Frislandia.

XXVI. Peninsularum potiorum series.

XXVII. Pulvini, Abrolhos, Scopuli etc.

I.

TAles fuerunt amplissimae, atqve adeo qvasi primae partes Geocosmi nostri. Easdem vero novo qvodam discrimine Natura divisit, ut aliae continuae essent, aliae Aqva inter fluenti sejunctae; Continuae Continentis Nomen ferunt, caeterae Insulae dicuntur: Utrisqve nun immorabimur, primum Insulas, deinde Continentem perlustraturi.

II.

Origo Insularum rebus coaeva videtur colligi posse ex Gen. X. V. Ab bis divisae sunt Insulae Gencium in regionibus suis; collata cum Sirac. XLIII. XXV. Verbo suo pacavit Mare, et Insulas in eo plantavit. V. Gryphiandr. De Insulis c. VI. Neqve probabile est Magnas Insulas, Islandiam, S. Laurentii, aut alias a Continenti remotiores Oceani violentia demum emergere, aut a Continenti separari potuisse, maxime si immensas rupes earum cogitemus, in qvas Oceano vix aliqvae vires sunt: Sed nihil hic certum. V. Voet. T. I. Disp. de Creat. f. 661. De Minoribus dubium non est, qvin cum progressu temporis enatae fuerint, ex parte etiam interierint. Ita Plinius jam tum L. II. cap. LXXXVI. LXXXVII. Nascuntur et alio modo terrae ac repente in aliqvo mari emergunt; veluti paria secum faciente natura, quaeque hauserit hibatus, alio loco recedente. Clarae jam pridem Insulae Delos et Rhodos, memoriae produntur enatae, postea minores, ultra Melon, Anaphe; Inter Lemnum et Hellespontum, Nea: Inter Lebedum et Teon Alone: Inter Cyclades Olympiadis CXXXV. Anno qvarto Thera et Therasia. Inter easdem post Annos CXXX. Hiera, eademqve Automate: Et ab ea duobus Stadiis post A. CX. in nostro aevo M. Junio Syllano, L. Balbo Coss. ad HX. Idus Julias, Thia. Sic narrat Silvester Giraldus ad Hiberniam Insulam enatam, qvam tanquam rem novam aliqvamdiu Phantasticam


page 109, image: s123

crediderint, tandem vero stabilem et habitabilen deprehendisse. Topogr. Hibern. p. II. cap. XII Et nostro tempore An. MDCXXXIIX. juxta Azores emersit Insula longitudine V. Milliarium, cujus Nativitatem, qvia varios nascentium et intereuntium Insulatum casus complectitur, hic pluribus enarrandam duximus, recensente Kirchero M. S. L. II. c. XII. XXVI. Die Junii Anno MDCXXXIIX. coeperunt spacio 8. dierum adeo formidabiles terrae motus universam conqvassare Insulam, ut homines civitatibus, oppidis, castellis derelictis campos apertos fuerint coacti inhabitare, maxime Incolae terrae, dictae Vargen, ubi terrae motus saeviebant, qvam aliis in locis, multo efficacius. Hosceterraec motus excipiebat id, quod sequitur, prodigium: A Pico (vulgo Pico delle Camerine) sex milliaribus dissitus locus dictus la ferreira, quo Cymbis piscatores hujus Insulae sese ad piscandum conferre solebant, praesertim tempeore aestivo; ibi enim spacio diei natur aelis tantam concludebant piscium omnis generis multitudinem, ut nulla cymba esset, qvae non 10000 piscibus onusta reverteretur. In hoc itaque Oceani districtu, die Sabbathi, mensis Julii anni 1638. ignis cum tam inexplicabili violentia, non obstante dicti loci Oceani 220 pedum Geometricorum, âpiscatoribus antehac saepius exploratae profunditaet, erupit, ut ad tantum resting vendum incendium ne Oceanus qvidem sufficeret: Spatium, qvod ignis ebulliens occupabat, tantum erat, qvantum duobus modiis frumenti profeminandis sufficiebat, cum tanta violentia erumpens, ut non obstante dicta Oceani profunditate, nubibus sese aepvaret, in supremam aeris regionem elatus, evectâsecum ipsâ aqvâ, arenâ, Terrâ, Saxis, aliisqve ingentibus molibus, qvae eminus triste intuentibus spectaculum comparebant, floccorum ad instar gossipinorum; In Mare vero reversa materia liqvefacta pultis prae se ferebat speciem; Porro Divinae Providentiae, benignit atique ascribendum est, ventum tunc temporis fuisse Terrestrem ex partibus Insulae proruentem contra saevientis ignis rabiem qvod nisi factum esset, tota haud dubie Insula hoc formidabili incendio exusta periisset. Subinde adeo immensae magnitudinis saxa in trium lancearum altitudinem projiciebat saevientis natuarae vis, ut non saxa, sed montes integros ejectos diceres. Accedebat ad horrorem id, quod recidentes in altum projecti saxei montes, in alios e visceribus Maris in altum evibratos illisi, cum terribili fragore in mille partes dissilirent, que postea manibus acceptae in arenam nigram conterebantur. Porro ex varia immensaque rejectamentorum multitudine, saxorumque innumerorum coacervatione Insula neva in medio, eoque profundissimo Oceano exorta, in principio quidem parva quinque Jugerum, at indies augmentata


page 110, image: s124

in tantum exerevit, ut ab hinc 14. diebus spacium longitudinis quinque milliarium occupârit. Tanta autem hoc incendio multitudo piscium periit, quantum vix octo naves onerariae Indicae capere possent qui longe lateque per Insulam dispersi, ne putre factione contagionem aliqvam causarent, ab indigenis in profundissimis foveis ad 18 millia circumcirca collecti, sepulti sunt; Odor autem sulphuris spacio 24 milliarium sentiebatur.

Qvaedum tradit Autor noster, eo ipso verisimile facit, qvod priscus Plato de Atlantide, Insula maxima Oceani Occidentalis, prodidit, qvam extitisse inter Azores et Canarias, hasqve e reliqviis ejus, qvippe impetu aqvarum majores remansisse autumat et prolixe demonstrat c. l.

INSULAE EUROPAE. III.

Insularum, qvas Europae accensent, Borealissima est Islandia in Oceano Septentrionali sita ad 65. gradus et amplius Latitudinis Borealis: Cui non ignobilem famam peperit Ignivomus Mons Hecla; Caeterum piscationibus Danorum, Norvvegorum et Belgarum nunc freqventatur. Incolas ejus Coloniam Norvvegorum esse Scriptores pleriqve asserunt, unde et illa Lingvae Islandicae cum Norvvegica affinitas. Utrum Thule veterum sit, necne, ambigunt Historici. Camdenus Shetlandiam pro Thule accipit, Ortelius Norvvegiae partem, Tellemarck Nominum affinitate inductus. Negat et Arngrimus Jonas, ipse Islandus, Islandiam esse Thulen, qvia Thule jam veteribus cognita fuerit, Islandia vero circa A. DCCCLXXIV. demum habitari caepta sit. Pro ajenti parte est Adamus Bremensis, Pontanus etc. Qvorum hic Islandiam jam A. DCCCXXIV. ab Ansgario Christo adductam eoqve probe cognitam fuisse contra Arngrimum probat. Terra ipsa ob frigoris gravitatem frumenti ferax non est, graminis tamen foecunda, unde rei pecuariae Incolae mediterranei, maritimi autem piscationi student. Nec silvas habet nisi betulaceas, caetera Ligna ipsis suppetunt ad Litus Maris undarum alluvione ejecta, mirando Procurationis Divinae testimonio, V. Arngrimi Jonae Crymogaea s. u Rer. Islandicarum Libri III. Ejuidem specimen Historicum Islandiae, qvo superiorem Pontanide Thule sententiam examinat; Item Anatome Blefkeniana contra Ditmari Blefkenii Librum de Islandia.



page 111, image: s125

IV.

Islandiae propter Jurisdictionis commune vinculum adjungimus Insulas, Feroenses, qvippe Daniae Regum Imperium aeqve ac Islandia agnoscentes, alias vero rariorum Avium proventu non ignobiles, de qvibus V. Wormium in Musaeo passim. Easdemqve putamusa Veteribus illas creditas fuisse, qvas Insularum Fortunatarum et Camporum Elysiorum nomine praedicarunt, qvippe qvas ultra Orcades et Britanniam sitas autumarunt. V. plur. Camden. Descr. Insul. Britann. p. 744. 745.

V.

In eodem Oceano Occidentali sita Magna Britannia, qvod generale nomen veteribus duobus nobilissimis Regnis Angliae et Scotiae tributum, sed interveniente distincto utriusqve regimine sensim elangvit, donec ab hodiernis Regibus, qvippe Dominis utriusqve Regni, in Privatis Inscriptionibus et salutationibus revocaretur, Actis Publicis interim eo plerumqve abstinentibus. Et Jacobus Rex qvidem in unito hoc nomine ipsorum Regnorum unionem animo destinaverat, cusis eum infinem jam tum Numis cum Elogio: Quae Deus conjunxit, nemo separet. Et Tueatur unita Deus. Et: Faciam eos in gentem unam. Item: Henricus Rosas, Regna Jacobus. V. Inprimis qvae singulari oratione hanc in rem habitain Comitiis A. MDCVII Pr. Cal. April. proposuit Opp. Regiis fol. 507. etc. seqq. Sed reclamarunt huic conamini utriusqve Regni Status causati, mutationes fieri non debere, nisi aut urgente necessitate, aut manifesta utilitate svadente, nihil vero hic esse qvod urgeat, vel etiam emolumentum ostendat: Uniones Regnorum aut matrimoniis aut per victorias, aut Sangvinis confusione fieri: Novi Regni institutione alterius antiqvioris memoriam dissolvi et extingvi; Ea remagnas incommoditates et confusiones in negociis, in Comitiis convecandis, in Sigiliis, Munerum publicorum distinctione, Legibus ac Constitutionibus sanciendis, Actis Publicis et s. consecuturas, et siqvidem contingat, ut Rex sine Liberis decedat, aut Liberi ejus sine prole deficiant, illa unione et Regnorum confusione futurum, ut paterni nominis heredes in Anglia sibi Jus arrogaturi sint, exclusis legitimis Anglici Nominis here dibus, qvod esset iniqvissimum: Idem Populis summe displiciturum, qvi antiqvo nomine gaudeant, et ominosum ducturi essent, abolita prisci temporis memoria per nova agnomina praepostera ambitione Majorum gloriam obscurari Thuan. ad A. MDCIV. L. CXXXI.

II. Angliae recepta Instrumentis Publicis divisio tribus hisce membris


page 112, image: s126

bris constat: Anglia in specie sic dicta, Wallia, et Berwicko ad Twedam. Sic The Several Counties, Cities, Burroughs, Towns, and Places within England Wales, and The Town of Bervvick upon Tvveed. Item: Within his Majesties Kingdom of England, Principality of Wales, or of the Town of Bervvick upon Tvveed ets. in Actis Parliamentariis passim. Berwicum Civitas est, ejusque peculiaris mentio fit, qvia proprie ad Scotiam olim pertinuit, sed postmodo Conqvestus jure Anglorum reddita; eo tamen Lege, ne ulli Angliae districtui includeretur: Unde immediate a Rege dependet, possetqve hoc nomine aeqviparari Civitatibus Imperialibus in Germania nostra; In Distributione Collectarum tamen annumerari solet Comitatui Northumbriae. Walliae est illa Terrae portio, qvam olim Cambriam dixere in Occidentaliori parte Angliae sitam. Reliqvum Angliae deinde in specie vocatur Anglia.

III. Minores Partes sunt Shirae, seu pro ut Camdenus et alii communiter vocant, Comitatus LII. XXXIX. Angliae, et XIII. Walliae, qvas ex eodem Camdeno hoc ordine proponimus.

IN ANGLIA.

Cornubia,Cornwall.
Devonia,Denshire.
Dorsetia,Dorsetshire.
Somersetensis C.Somersetshire.
Wiltonia,Wilshire.
Hantonia,Hantshire.
Berceria,Berckshire.
Surria,Suthry.
Sussexia,Sussex.
Cantium,Kent.
Glocestria,Glocestershire.
Oxonia,Oxfordshire.
Buckinghamia,Buckinghamshire.
Bedfordia,Bedfordshire.
Herfordia,Herfordshire.
Salopia,Shropshire.
Cestria,Chesshire.
Eboracum,Yorckshire.
Richmondia,Richmondshire.
Dunelmensis Ep.Bishoprick of. Durham
Middelsexia,Middlesex.
Essexia,Essex.
Suffolcia,Suffolk.
Norfolcia,Nortfolk.
Cantabrigia,Cambridgeshire.
Huntingdonia,Huntingdonshire.
Northamptonia,Northamptonshire.
Lecestria,Leicestershire.
Rutlandia,Rutlandshire.
Lincolnia,Lincolnshire.
Nottinghamia,Nottinghamshire.
Darbia,Derbyshire.
Warvvicum,Warwickshire.
Wigornia,Wocestershire.
Staffordia,Staffordshire.
Lancastria,Lancassbire.
Westmorlandia,Westmorland.
Cumbria.Cumberland.
Northumbria.Northumberland.



page 113, image: s127

IN WALLIA.

Herefordia,Herefordshire.
Radnoria,Radnorshire.
Brechinia,Brecknockshire.
Monumenthia,Monmouthshire.
Glamorgania,Glamorganshire.
Maridunum.Caermardenshire.
Pembrochia,Pembrockshire.
Cerotica,Cardiganshire.
Mongomeria.Montgomeryshire.
Mervinia,Merionetshire.
Arvonia,Caernarvonshire.
Denbighia,Denbinghshire.
Flintia,Flintshire.

Sed Comitatus nomen hic Provinciam significat; Alias vero Comitatus ad plura et ipsis Provinciis minora Territoria extenditur, qvo sensu praeter Civitatem Londinensem, Insulas Eli et Anglesey et Civ. Haverfordwest LXV. Comitatus, Counties, matriculis Parliamentariis designari solent, qvarum seriem prout in Distributione collectarum posteriorum penultimi Belli Anglo Belgici An MDCLXV. observata fuit, hic ipso idiomate Anglico adjectum voluimus, addita simul proportione, qva in summa 1250000. Librarum Anglicarum, h. 3400000. Imperialium circiter, bienni Spacio colligenda singulis mensibus sibi invicem tunc responderunt. Interspersimus qvoqve mentionem rei unius alteriusve in locis hisce memorabilis, tum etiam seriem Civitatum ac Burgorum jure suffragii in Comitiis Regni gaudentium, rati ita uno intuitu jura, copiam et inopiam singularum partium proponi et aestimari posse.

Librae, Schillings, Penies, Farthings.

The County of Bedford, Bedfordia: Suffragii jure gaudet oppidum Bedfordiae. 678.14.9.1.
The County of Berks Bercia: Burgi suffragantes sunt New Windsor, Reading, Wallinford, Abington. 856.18.2.3.
The County of Bucks. Buckinghamia. Loca suffragantia, Oppidum Bucks, et Burgi, Chippingwiccomb, Aylesbury, Agmondesham, Wendever, Great Marlow. 995.7.10.
The County of Cambridge, Cantabrigia. Suffragantur Universitas Cantabrigiensis et oppidum Cantabrigiae. 771.18.1.1.
The Isle of Ely, 246.15.10.



page 114, image: s128

The County of Chester, Cestria, With the City and County of the City of Chester. Comitatui singulare est, qvod Titulum Palatinatus gerat, soli Germaniae alias notum: Civitas Cestriae v jure suffragii gaudet.606.7.7.
The County of Cornwall, Cornubia. Gerit etiam Ducatus Titulum, amboqve Ducatus hic et Palatinatus Cestriae ad Primogenitum Regis pertinent: Cujus qvoqve singularis iste Character est, ut sit Natus Dux Cornubiae, id qvod nulli alias Principi in Europa accidit, qvi licet simul ac nascuntur, Principes, Duces et ss. vocantur, Ditiones tamen, a qvibus nomen habent, jure successionis vel alio hujusmodi titulo accipiunt, qvemadmodum ipse Princeps Regius Characterem Principis Walliae post unum alterumve pueritiae annum a Parente Regio demum accipit. At Ducatum Cornubiae eo ipso qvo nascitur, suo jure habet, unde et peculiares ministri Cancellarius, Consiliarii aliive statim ejus nomine negocia publica expediunt. Burgi suffragantes sunt: Dunhivid, alias Lanceston, Leskeard, Lestwithiel, Truroe, Bod. min, Helston, Saltashe, Camelford, Port-Pigham, alias Westlow. Grampound, Estlow, Penryn, Tregony, Bossimy, S. Jves, Fowey, S. Germans, S. Michael, Newport, S. Maves, Kellington. 1166.2.4.1.
The County of Cumberland, Cumbria; Denominat in praesens Principem Palatinum Germaniae nostrae ac Fratrem Ser. Electoris Palatini Dn. Rupertum titulo Ducis Cumbriae. Loca suffragantia: Civitas Carlile, et Burgus Cockermouth. 127.7.3.
The County of Derby, Darbia. Suffragatur Oppidum Derby. Ibidem est Buxtona Thermis celebris.652.12.11.3.
The County of Devon, Dovonia. Suffragantur Civitas Exoniensis, et Burgi, Totneß, Plymouth, Okehamton (cui tamen et oppidi Titulum attribuunt) Barnstaple, Plympton, Honiton, Tavistock, Ashburton, Clifton-Dartmouth-Hardneß, Beeralston. Tiverton. 2444.6.9.1.



page 115, image: s129

The,???ity and???ounty of the???ity of Exon. 88.1.2.1.
The County of Dorset, Dorsetia. Suffragantur oppidum Poole et Burgi Dorcester, Kings Lime, Weymouth, Kingsmellcombe, Bridport, Shaston seu Shastbury, Wareham, Corfe Castle. 1017.9.9.2.
The Tovvn and???ounty of Pool. 8.6.3.1.
The County of Durham, Dunelmia, cujus Episcopus Titulo Principis simul Episcopatui suo prae est, isqve proinde unicus est, qui Germaniae nostrae Episcopis aeqvipatari possit.245.1.5.1.
The???ounty of Torck, Eboracum, With the???ity and???ounty of the City of Torck, and Tovvn and???ounty of Kingston upon Hull. Nomen dat Ducis Eboracensis, Secundo genito Regis Angliae, Archiepiscopi Eboracensis, secundo in Anglia Archiepiscopo. Consulis seu Majoris Urbis Eboracensis haec praerogativa est, ut perinde ac Londinensis Lord Major salutetur. Loca suffragantia sunt: Civitas Eboracensis, oppidum Kingston upon Hull, Burgi, Knaersborough, Scarborugh, Rippon, Richmond, Heydon, Burrowbridge, Malton, Thirske, Aldborough, Beverley, North Allerton, Ponfract. 2625.8.7.3.
The???ounty of Essex, Essexia: Qvasi Ost-Sachsen/ Saxonia Orientalis, qvemadmodum Middlesex est Mittel Sachsen/ Saxonia Media, et Sussex Sud-Sachsen/ Saxonia Australis. Suffragantur Burgi Colchester, Malden, Harwich. 2344.161.3.
The???ounty of Gloucester, Glocestria.1368.12.6.1.
The???ity and???ounty of the???ity of Gloucester, Urbs progressus Bellicos???aroli I. Regis morata fuit, unde infelicitas ejus secuta, de qvo V. Part. II. c. IV. §. XI. Suffragantur Civitas Glocestriae, Burgi Cirencester, et Tewksbury. 29.16.3.1.



page 116, image: s130

The County of Hereford, Herefordia. Suffragantur Civitas Herefordiae, Burgi Leompster, et Weobly. 856.7.1.3.
The County of Hertford, Hertfordia. Burgi suffragantes: S. Albans Hertford. 1018.9.5.1.
The County of Huntington, Huntingtonia: Burgus suffragans Huntington. 479.11.4.
The County of Kent, Cantium, With the City and County of the City of Canterbury. Suffragantur Civitates Cantuaria et Roffascu Rocestria, Burgi Maidstone, Quenborough. 1517.14.6.
The County of Lancaster, Lancastria. Nomen olim dedit Familiae Lancastrensium, in contentionibus de Successione Regia, Rosae, Rubrae nomine alias notae, qvemadmodum Familia Eboracensium nomen Rosae Albae gerebat V. P. II. c. IV. §. XIV. Suffragantur Burgi, Lancaster, Preston in Amounderneß, Newtown, Wigon, Clitheroe, Liver porte. 761.16.4.1.
The County of Leicester, Leicestria: Burgus suffragans Leicestria. 820.17.6.3.
The County of Lincoln, Lincolnia. With the City and County of the City of Lincoln. Suffragantur Civitas Lincolnensis, Oppidum Stamford, Burgi Boston, Great Grimby, Grantham. 1948.15.2.3.
The City of London, Londinum, With the Liberties of St. Martins Le Grand. 3853.2.10.3.
The County of Middlesex With the City and berty of Westminster. 1695.10.10
The County of Monmouth, Monmuthia, Titulum Ducis Monmuthensis dat Filio Naturali hodierni Regis Angliae Jacobo. Suffragatur Burgus Monmouth. 295.2.9.3.
The County of Northampton Northamptonia. Suffragatur Civitas Peterborough, Oppida Northampton et Brackley et Burgus Higham Ferrers. 10701.1.



page 117, image: s131

The County of Nottingham, Nottinghamia, With the Tovvn and County of the Tovvn of Nottingham. Suffragatur Oppidum Nottingham et Burgus Eatrestford. 660.19.2.1.
The County of Norfolck, Norfolcia, qvasi Populorum Septentrionalium Nord-Volck/ veluti Suffolck et Populorum Australium, Sud-Volck. Suffragantnr Civitas Norwich. Oppida Lynn Regis et Great Yarmouth, Burgi Thetford et Castlersing. 2550.15.4.1.
The City and County of the City of Norwich. 136.4.4.2.
The County of Northumberland, Northumbria, With the Tovvn of Newcastle, and Berwick upon Tweed. Suffragantur Oppida Barwicum et Newcastle upon Tine, ac Burgus Morpeth. 282.2.3.1.
TheCounty of Oxford, Oxonia: Loca Suffragantia; Universitas Oxoniensis, Civitas Oxoniensis, et Burgi Newwoodstock. Banbury. Comites Oxonienses non tantum inter antiqvissimos totius Angliae memorantur, sed hoc praecipue encomium auferunt, qvod nemo eorum in vigesimam secundam generationem usque notabilis alicujus criminis adversus Regem aut Regnum reus peractus fuerit.859.6.8.1.
The County of Rudland, Rudlandia.881.19.2.1.
The County of Salop, Salopia. Suffragantur, oppida Salop et Bishops-Castle, Burgi, Bruges seu Bridgenorth, Ludlow, Greatwenlock. 910.18.6.1.
The County of Stafford, Staffordia, Suffragantur Litchfield, Stafford, Nawcast leunder Line, Tamworth. 645.4.3.2.
The City and County of the City Litchfield. 9.16.9.1.
The County of Somerset, Somersetia. Suffragantur Civitates Bristolia, Bathonia, locus Thermis celebris, Welles, Burgi Taunton, Bridgewater, Minehead, Ilcester, Milborneport. In eadam est Glastonia, locus memoria S. Josephi Arimathiensis et Spina acuta Biflora celebris, de qva in seqq.2097.8.2.3.



page 118, image: s132

The City and County of the City of Bristol.150.18.2.1.
TheCouny of Southampton, Southamptonia, With the Tovvn an County of Southampton and Isle of Wight. Loca suffragantia: Civitas Wintoniensis, Winchester, Episcopatu tota Anglia ditissimo celebris, Oppida Southampton Portsmouth, Burgi, Yartmouth, Peterfield, Newport, Stockbridge, Newtown, Christchurch, Whitchurch, Limmington, Andover. 1656.17.11.
The County of Suffolck, Suffolcia. Suffragia ferunt Burgi, Ipswich, Dunwich, Orford, Aldborough, Sudbury, Eyes, S, Edmonsbury. 2496.4.7.1.
The County of Surrey, Surreia, With the Burrough of Souchwarck: Suffragantur Burgi Southwarck, Bleckingley, Rygate, Guiford, Gattont, Haslemere. 1208.11.4.1.
The County of Sussex, Sussexia, seu Saxonia Meridionalis. Suffragia ferunt Civitas Chichester, et Burgi Norsham, Midhurst. Lewis, New-Shoreham, Bramber, Steyning, East-Grimstead, Arundel. 1378.7.4.1.
The County of Warwick, With the City and County of the City of Coventry, Qvae suffragatur simul Burgo Warwick. 902.7.2.
The County of Worcester, Wigornia.791.11.10.
The City and County of the City of Worcester. Qvae itidem suffragatur simul Burgo Droitwich, Evesham, Beawdly. Civitas Wigorniae alias famosa clade hodierni Regis Angliae Caroli. II. Ipsi A. MDCLI. a Cromvvello inflicta, de qva P II. c. IV. 41.19.6.3.
The County of Wilts, Wiltonia. Suffragantur Civitas Salisburia, seu Salisburgum Anglicum, cui prope adjacet celebertimum istud profundae antiqvitatis monumentum, Chorea Gigantum, de qva C. IIX. Sect. I. Burgi ibidem vota ferunt Wilton, Downton, Hindon, Westbury, Helsbury, Calne, The De vises, Chippenham, Malmesbury, unde celebris Historicus Anglorum Wilhelmus Malmesburiensis; Cricklad, q. Graeca Schola, ubi olim Gymnasium pro discenda L. Graeca extitit. Gread Bedwin: Lugder sal, Old Sarum, Wooten-Basset, Marleborugh. 1488.9.6.2.



page 119, image: s133

The County of Westmorland, ubi suffragatur Burgus Apurby. 87.15.8.2.
The Isle of Anglesea, cum suffragante Burgo Bewmorris seu Beau-marish.95.2.2.
The County of Brecknock, cum suffrag. opp Brecon. 213.16.2.
The County of Cardigan: Suffragatur opp. Cardigan. 80.1.2.1.
The County of Carmarthen, suffragatur oppidum Caermarten. 206.3.5.2.
The County of Carnarvon et opp. Carnarvon. 110.18.10.3.
The County of Denbigh, et opp. Denbigh. 169.3.3.2.
The County of Flint, et opp. Flint. 89.18.11.3.
The County of Glamorgan, ubi suffragatur opp. Cardiffe. 286.16.3.1.
The County of Merioneth, 76.5.8.3.
The County of Mountgomery, ubi votum fert opp. Mountgomery. 209.6.6.
The County of Pembrocke: Votum fert oppidum Pembrocke. 247.1.7.3.
The County of Radnor: Suffragatur opp. Radnor. 131.18.6.
The Tovvn off Haverford-West. 11.9.7.

Caeterum de Portubus Angliae supra actum c. III. S. II. §. IV. Et in specie qvinqve Portuum mentio facta, Hastings, Winchelsey, Rye, Rumney, Hyth, Dover, Sandwich Seaford: Qvo hic repetendi veniunt; Singulienim itidem Comitiis Regni jure suffragandi gaudent. De Fluviis Anglorum eod. cap S. III. §. IIX. De Fluviis Subterraneis ib. §. XXIV. De Thermis ib. §. XXV. Regia Londinum exhibita c. IIX. S. II. Palatia


page 120, image: s134

Regia, Emporia, Universitates, Sedes Episcopales, et cur universae Urbes Anglorum Muris careant ibidem. Antiqvitates eod. c. S. I. §. ult. De Lingva Anglorum c. IX. S. III. §. IV. De Lingva Cambrica ib. §. VI. et XII.

IV. Qua Dona Naturalia Angliae, illa veluti proventu rerum necessitati et commodis hominum inser vientium abundat, ita frumenta saepe exportat. Vini Usum supplet, hinc Nobilissima toto Orbe cerevisia et Ala Britannica, cui more veterum Germanorum student. Potui humor ex hordeo aut frumento, in qvandam similitudinem vini corruptus. Tac. de Mor. Germ. L. I. c. XXIII. Isthinc Sicera, Cider, Potus ex pomis expressus, in qvo excolendo Herefordia, Glocestria, Devonia, Wigornia et Insulae Gernsey ac Jersey potissimum excellunt, docuitqve accurate ejus conficiendi modum Joh. Evelyn, Socius Virtuosorum Angliae in Tr. de Arboribus Silvaticis, of Forest tees. Vineas, cum maxime possint, non colunt qvippe persvasi, Nativum Vinum nunqvam ad Bonitaten Sicerae suae surrecturum, Vinum Gallicum insuper eodem precio a se emi posse, qvo vinearum cultura ipsis constitura esset. Instituerunt qvoque Culturam Croci felicis sime, adeo ut ingentia arva tempore autumnali eo repleta videas, et commendatur inter meliora Croci genera Crocus Britannicus, cujus ratio in natura Plantae hujus sita videtur, qvae, qvo propius Septentrionalibus Regionibus adducta fuit, eo majora virium incrementa sumsit. Tobacci culturam in Agris Glocestriensibus non minori cum successu tentarunt, sed edictis Regiis, qvanqvam aegre, retracti sunt, qvod metueretur, ne Coloniae Americanae inde detrimenta caperent. Silvae rariores sunt, unde parcior, Lignorum usus, qvem supplent tum Lithanthraces, tum, qvod singulare prorsus est, ingens Arborum Subterranearum copia in partibus maritimis nonnullis inventa, ut in Cornubia, Agris Flintiae, Comitatu Pembrochiensi, ubi ad litus Maris tam confertae cernuntur, ut totum litus tanqvam silva caedua appareat, praeterea in Comitatu Cestriensi, Cumbria, Insula Anglesey, et plerisqve locis Zephyro Borealibus. Quas qvidem Diluvio cuidam, seu Veteri isti universali, seu particulari alii transcribunt, opinamur tamen, nec absonum fore, si sub terra crescere, adeoqve vera Ligna Subterranea esse credantur; Nam ejusmodi Lignum Fossile etiam ab Italis, licet paulum alio sensu, animad versum, de qvo V. cap. VI. §. IV. Qvibus omnibus e Regno vegetabili et memorabilem illam a paucis tamen notatam, Spinam Acutam Bistoram Britannicam adjicimus. Spina acuta


page 121, image: s135

Botanicorum apud nos Hagedorn vocatur, apud Anglos Hawthorne; Hujus vero, qvam diximus, natura talis, ut non tantum simul aliis Spinis Acutis vulgaribus mense Majo, sed etiam media hieme circa Festum Nativitatis Christi floreat et post florem svetas huic generi baccas ferat. Viruit talis olim Glastoniae, at Glastenbury, cui et primam originem ejus transcribunt, plantatamque a Josepho Arimathiensi (qvem hic loci qvoque mortuum ac sepultum ferunt) et in memoriam Nativitatis Domini tam admirabili vigore donatam perhibent. Sed haec Cromvvelli tempore excisa fuit, aliis interim in Cestria prope Nantvvich, loco Whitegreene, h. albo-viridi, in Rumneymarsch, in Wheystreet, ad S. Jacobum, at S. James, succrescentibus. V. Pluribus Botanicum Anglorum Parkinsonum Herbar. Tit. IX. c. XXIIX. f. 1025. Meminit ejusdem Camdenus simul Juglande qvadam aeqve mirabili, at magis dubia, in Somerset Shire 265. Ex illis qvi vana mirantur hoc aevo videar, si meminerim de Juglande, quae hic nunqvam folia ante Festum S. Barnabae profert, et ipso die festo foliis luxuriat, et de Corno (si Havvthorne sic vocamus) qvae ipso Christi Natali perinde ac M. Majo progerminet. Hoc tamen verissima, si qva fides, plurimi fide digni produnt. Sed de Juglande omnia in incerto, si non vana sunt; At de altera, Spina Acuta (Cornus enim male dicitur) res certissima: Causa vero adhuc latet, nisi spes sit illam ex insitione aliqvando erutum iri, adeo ut ramuli tales Agrifolio, Hederae Corymbiferae, aut simili alii media hieme florenti frutici insiti fuerint, sicque a Trunco ad hibernos flores stimulari coeperint. Greges copiosos alunt, et illos qvidem nostris pingviores ac majores, lana etiam meliori donatos, cujus una causa, qvia lac Agnis non subducunt, ut in nostrâ Oeconomia fit, sed ejus usum continuum ipsis concedunt. Piscaturam, qva maxime omnium Gentium frui possent, segnius curare videntur, qvod in neglectu utilissimae Capturae Harengarum elucescit; Crediturque haec ratio Politica retenti apud ipsos jejunii Diei Veneris et Saturni, more Catholicorum, fuisse, ne piscium usus plane negligeretur. Hoc etiam Angliae peculiare est, qvod Ciconias nullas et Ranas plerumque mutas habeat: Qvorum ratio itidem ignota est. De Ciconiis tamen fuere, qvi commenti sunt, eas in Imperiis Monarchicis non morari; Sed cur non transvolarunt, cum Ochlocratia, Tyrannis, aliqvando etiam Anarchia Angliam haberent? Certiotem itaqve rationem forte in situ Regionis inveniemus, ut ideo absint, qvia Insula est, in qvam transvolare ipsis perqvam difficile accidit:


page 122, image: s136

Qvemadmodum et universa illa, qvae de migratione et sede hiberna harum Avium in Transmarinis Regionibus vulgo creduntur, nobis suspecta esse non aegre fatemur. 1. Ob transvolandi difficultatem. 2. Qvia ex ipsis calidioribus Regionibus stato tempore recedunt; Turtur, Hirundo, Ciconia norunt tempora sua etc. Inqvit S. Propheta, et sine dubio non de remota aliqva Regione, sed de Palaestina loqvitur, in qva aer media hieme calidior est, qvam apud nos initio Veris, qvo Ciconiae redeunt: Nullam e. in Palaestina migrandi causam haberet. 5. Ciconiae pro Veris citiori vel tardiori initio, citius vel serius ad nos veniunt, qvem statum aëris nostri in terris longe abhinc remotis scire non possent. Unde autumamus, ipsas in silvas densiores uniuscujusqve Regionis se recipere, ex illis mutationem sentire, ibidemqve pastui suo, ranarum et ss. animantium venatione prospicere, qvas partes uliginosae talium locorum inde sinenter suppeditare possunt, qvippe extra violentiam frigoris et aestus gravioris positae cum allis locis et ob siccitatem aestivam et asperitatem hiemis facile denficiant. Tetigit hanc ipsamrem Doctiss. Schookius, et rationibus pluribus firmavit Tr. de Cicon c. II. Anglia deniqve et Lupis caret, idqve I. Qvia olim tributi loco ab inferioribus pendendi fuerunt, qvod de Edgaro West-Saxonum Rege Camdenus commemorat in Merionet Shire: Illum Ludvvallo Walliae Principi XXX. Lupos in singulos annos vectigalis loco imperasse Idemqve posthac singulari Lege ad alios extensum, et cujusvis criminis reis impositum, ut vitam stato Lupinorum capitum numero redimerent, unde factum est, ut brevi penitus occiderentur. Confer. Merret. Ep. ap. Lect. in Pinaec. II. Pleraeqve Angliae partes passim habitantur, nec silvas adeo magnas habent, qvo fit, ut lupi locum non reperiant, qvo tuto se recipere possint, qvae causa etiam est, cur ne in Hollandia reperiantur, qvia nulla ibi receptacula inveniunt. Allusum fuit ad hanc materiam a Catholicis, cum sub pientissima Regina Elizabetha Maria Scotiae Regina capite plexa fuisset, hoc Epigrammate:

Anglois, vous dites, qu'entre vous
Un seul Loup vivant on ne trouve:
Non, mais vous avez une Louve.
Pire, qu'an million des Loups.

Sed non sine injuria optimae Principis, de qvo V. P. II. c. IV. §. IX. Plura horum talium legenda ap. Edv. Merret. Pinace Rerum Naturalium Britanniae et j. Childraeum in Britanniae Baconica.



page 123, image: s137

VI.

Scotiam ab Anglia dividit Fl. Tweda, Mons Cheviota et Solvaeum AEstuarium. Hujus Divisio iterum seu Tao Fluvio, seu Monte Grampio, Gransebain, facta aliam partem ejus Meridionalem, aliam Borealem facit. In Meridionali Provinciae extantiores sunt: Proxima Angliae Provinciae Marciae s. Marchiae, qvam differentiae ergo in praesens vocabimus Marchiam Scoticam, ambiguitatem hujus nominis in posterum pluribus visuri. Hujus pars olim fuit Berwicum ad Tvvedam, de qvo paulum ante dictum. In eadem Castellum Hume, cujus expugnationem et tantum non ridiculam deditionem Cromvvello factum V. ap. Autorem Vitae Cromwelli p. 130. 131. 132 Tum Laudonia, Regio humanitatis cultu in Scotia praecipue celebris, in qva Edenburgum, Urbs Regia, eademqve Comitiis Regni adeoqve Parlamentis habendis destinata, ac situ editiori inter montes Pragae Bohemorum assimilanda. Castello insuper in praecipiti rupe sito celebris, cui qvod inexpugnabile creditum sit, nomen Maiden Castle, Castelli Virginei dederunt. Ipsi [gap: Greek word(s)] est Edenburgum Hungariae, unicum Religionis Evangelicae exercitio in Hungaria relictum oppidum; In eadem Provincia est Dunbaria, locus prima Cromvvelli contra Scotos victoria famosus. In Clidesdalia est Glascovia. Urbs Academia nota, praecipue autem nitore aedium ac platearum superba, eoqve ipse Edinburgo superior. In Strizilinga et Sterling, Castrum munitissimum ipsorumque Regum tempore bellico aut rebellionis saepe refugium, in qvo Jacobus VI primos annos vitae suae fere transmisit. Inscriptio Sacelli Regii: J. R. Nobis haec invicta miserunt centums. Proavi. 1617. docet, durante CVI. Regem Imperio inexpugnabilem mansisse; A Monckio tamen tempore Belli Parliamentarii adversus Scotos expugnata fuit. De AEdificio ex lapidbus fine calce junctis extructo in eadem Provinciâ ex tante V. infr. c. IIX. S. I. VII. Succedunt Lenoxia, Gallovidiae, Golloway, Coyl, Fifa, ubi P. S. Andreae etc. Fanum Reguli a priscis Scotis dictus, locus primo Archiepiscopatu Scotiae, atqve itidem Academia celebris: Ferthia, in qva Villa S. Johannis, S. Johns-town, et corrupte S. Johnstons, unicum in Scotia muris cinctum oppidum. In Septentrionali est Angusia, in qva Castellum Dundee, Locus itidem inter validissimos Scotiae numeratus, de cujus casibus actum c. III. S. W. §. IV. Reliqvae sunt Mernia, Abrenethia s. Strathdee, Moravia, Sutherlandia, cujus Montes raro in Regionibus frigidis miraculo marmoris Albi feraces sunt, nulli tamen usui fere destinati, cum Incolae luxus adhuc


page 124, image: s138

ignari sint, inqviunt de suis temporibus Ortelius et Mercater in Tabb. Scotiae. Tum Cathanesia: Stranavera. Rossa, Louquuhabria, Argathelia etc. De Portubus Scotiae V. c. III. S. III. S. IV. De Fluviis id. c. III. S. IV. et IIX. Lacus Lomundi singularia ib. §. XXII. Ipsam muribus majoribus carere notat Ortelius ad Tab. Scotiae. Inter Dona Naturalia ejusdem est ingens Piscium copia, maxime Harengarum, qvibus Belgae in Scoticis litoribus initio piscationis suae potissimum insidiantur. Salmonum capturâ celebris est Aberdona, eorumqve MCC Cados circiter in solam Galliam qvotannis emittit, numero minimum LXM. qvorum aliqvi et XL. Libras aeqvant. Non minor est Avium silvestrium, et Aqvatilium Copia, celebraturqve cum primis AEstuarium Boderiae abundantiâ Anserum marinorum. Singulare hic qvoqve Anatum s. Anserum istud genus, Bernacles et Belgis Rotgansen alias dictum, qvod ex conchis, arboribus, et ss. nasci communiter perhibetur, Historia satis nota, sed in qva notandum est. I. Extra dubium esse, Conchas ejusmodi reperiri, qvibus contentum animalculum figuram Anatis non obscure referat, danturqve Animalia hujus generis, seu Conchae tales non tantum in Scoticis, sed Angliae etiam litoribus ad Mare Hibernicum, in Portu Milfordshaven et alibi, tantaqve saepe copia deprehenduntur navibus adhaerere, ut cursum earum non parum impediant. II. Non minus hodie extra dubium poni, Aves hasce in Insulis Borealissimisova parere et evcludere, qvod primi observarunt Argonautae Belgici, cum initio hujus seculi Navigationes Boreales pro nova via in Indiam Orientalem detegenda susciperent. V. Clus. de Reb. exot. App. p. 368. Kirch. M. S. L XII. Sect. I. et Itinerarium ipsius Gerharai de Veer int'beginn ende Voorigang van de O. C. T. I N. I. p. 13. III. An vero propter univocam hanc, Philosophorum phrasi, generationem altera ista excludi debeat, seu annon aeqve ex Conchis, ac ex ovis Anseres hi generentur in qvaestionem venit. Clusius et Itinerarii Autor ita volunt: Kircherus negat, causatus, ova qvae in glacie passam reperiantur, eâ ruptâ simul frangi et fluctibus Maris involuta ad obvias Insulas, qva impetus Maris patet, appellere, sicqve ubicunqve ovorum spermaticus humor convenientem matricem invenit in rimosis corticibus, camporum foliorumqve cavitatibus, conchis aut ss. ex dispositione aeris interni externiqve foveri, et ex perfectae volucris semine perfectam velucrem sensim formari. Sed an semen perfecti animalis extra arvum genitale suum tamdiu, qvam qvidem hic reqvireretur, integrum et vivificum conservari possit, merito


page 125, image: s139

ambigitur, nec experientiâ hactenus constitit. Ac licet insecta praeter ordinarium generandi modum ex putri materia etiam fiant, id nunqvam tamen sine latenti aliqvo sui generis semine fit, et imperfectiorem horum conditionem esse, qvam reliqvorum animalium nemo ignorat. Neqve etiam similitudo animalculi argumentum praebet, sed ludenti Naturae transcribenda est; Sic enim et Satyriorum aliqva perfectas imagunculas apium, murium, homunculorum referunt, nemine interea similitudinem narurae inter hasce res et vera animalia agnoscente; Nec Boramez, Tartarorum planta, ideo agnus fit, licet aliqva inter eam et agnos intercedat convenientia.

VII.

Magnae Britanniae ad Occasum objacet Hibernia, Jreland, qvam ex Incolarum moribus patiuntur in Silvestrem, cujus Incolae incultius vivunt et LL teneri recusant, et Politam, seu Anglo-Hibernicam, the Englis Pahle, in qva LL. Anglicarum potestatem sanctam habent et judiciis sese sistunt. Ex situ et veterum Rectorum numero in qvinqve partes dividitur. Momoniam, Mounster, ad Austrum, Lageniam, Leynster, ad Ortum, Connachiam, Connagh, ad Occasum, Ultoniam Ulster, ad Septentrionem, Mediam Meth, in Meditullio Insulae. Camde in Descr Hibern. De Regia Dublino et Sede Archiepiscopali Armagh. V. cap. IIX. S. II. De Portubus c. III. S. III. §. IV. Singulare Lacuum Erno et Dere eod. cap. III. S. III. §. XXII. Ipsam Picis, Philomelis, Perdicibus carere notat Mercator ad Tab. Hiberniae. At hoc praeterea Naturae privilegio eminet, qvod etiam animalibus venenatis careat; Qvod ipsum tamen qvoqve de Orcadibus, Garnsea, Insula Maltha, Agro Toletano in Hispania, Agro Lignicensi in Silesia et aliis referunt. Et de Fluvio Narva Cromerus de Sit. Pol. L. I. Est autem peculiaris Narvae Natura, sicut et Dlugossus annotavit, qvod non fert Venenosa Animalia, usqve adeo ut Serpentes, qvi navibus Bugo delatis adhaeserint, edito sibilo refugiant, cum primum Aqvam ejus Fluminis attigerint: Prorsus eo modo, qvo de Hibernia narrat Silvester Giradus, Mercatores cum naves in Portu Hibernico aliqvoties exonerassent, Bufones casu illatos in fundo navium invenisse, hosqve dum vivos in terram projecissent, statim verso ventre interisse. Topogr. Hibern. L. I. c. XXII ubi plura hujusmodi exempla allegat. Idem ab aliis ad Araneas extensum, qvarum telas Ligna Hibernica nec in exteris Regionibus admittere scribuntur: Exportatae arbores nullo situ concipiunt vermes, aut incuria araneas admittunt, qvanpvam et suas Hibernia Araneas, sed illas innoxias habeant. Westmonasterii


page 126, image: s140

ampla sedes, ubi jus ligitantibus dicitur, ex illis silvis trabes accepit et effecta multa arte tabulata, mirum dictu, araneis circum parietes pendentibus, vix ligno tam sordidae texturae filamenta adhaerescunt. Barclaj. Ic. An. L. IV. Id tamen alibi in Anglia secus se habere jam a plurimis notatum. Veluti autem causa hujus rei opud Hispanos Sancto cuidam Ildefonso, apud Melitenses naufragio B Pauli, Actor. XXIIX. V. VI. ita in Hibernia S. Patricio transcribitur, qvi olim Hibernorum Apostolus fuit, et nunc Divum Tutelarem ibi agit: Cujus etiam Purgatorium in Insula qvadam Occidentalis partis Hiberniae ostendunt, variisqve extollunt visionibus, qvod inter Catholicos peculiari scripto illustravit Lucas Walsingham Hibernus; Figuram et situm in Tabula exhibuit R. Carve, ipse etiam Catholicus, sed qvi nihil singulare in eo se agnoscere posse modeste fatetur. V. ipsius Annales Hibern. Habet et hoc Hibernia, qvod advenae isthuc venientes plerumque Dysenteria cotriptantur, qvod in natura Soli qvalitatem ejusmodi solutivam spirantis collocatum esse putamus; Hinc enim et herbas eadem qvalitate instructas producit, qvalis est Tithymallus Tuberosus Hibernicus, Lingva incolarum Mackinboy dictus, qvem si qvis in Hibernia secum gestat, vim solutivam non levem experitur. Confer. infr. c. IX. S. II. § IV.

IIX.

Insulae Minores Hiberniae et Magnae Britanniae adjacentes sunt: Shetlandicae et Orcades, Scotiae ad Septentrionem appositae, communi nomine Orcadum tamen saepe comprehensae, commune etiam Regis M. Britanniae Imperium agnoscentes, qvanqvam Reges Daniae adhuc praetensiones suas in eas allegent, de qvibo V. P. II. c. IV. §. II. De Statione Navium Belgicarum in Hitlandia V. c. III. S. III. §. IV. Orcades, Orkney, Insulae numero sunt XXX. admodum, silvis vacuae, sed pecorum feraces; Maxima est Pomona, Incolis Mainland, fodinis Plumbi et sede Episcopali donata.

Ad Occidentem Scotiae jacent Hebrides, seu Hebudae, Scotis Western Iles; E qvibus Sodor, Insula Primaria, Skie, alias Hebuda Orientalis, Lewes seu Hebuda Occidentalis, Eust, Hirth seu Hyrta, Mula, Jona, Ila etc. Sodora etiam Episcopatus nomen fert, cujus insuper hoc singulare, qvod Episcopus ejus Titulo Episcopi Insularum gaudeat, aeqve ac Reges harum Insularum olim in specie Reges Insularum dicti fuerunt.

Mona, the Ile of Man, Ptolemaeo Moneda, q. Moneitha i. Mona altera ad Monae, de qva mox dicemus, differentiam. Caesaris haec Mona est,


page 127, image: s141

qvam dicit in medio inter Britanniam et Hiberniam cursu sitam, seu uti loqvitur Silv. Giraldus, medio libramine inter Boreales Hiberniae et Britanniae partes porrecta, et de qva utri Terrarum applicari de jure debuerat, ab antiquis non mediocriter ambigehatur, demum in hunc modum lis ista quievit: Qvoniam advectos periculi causa haec terra vermes admisit, eam Britanniae applicandam censura communis dictavit. Incolae tamen et Lingua et moribus ad Hibernicos proxime accedunt. Long. est XXX. milliar. Ital. Latitudine maxima mill. XV. minima IIX. Seorsim de ea scripsit Daniel King, a Discourse, of the Iland of Man, Ed. cum Descriptione Cestriae Lond. 1656 fol. min. Chronicon Regum Manniae (hos enim seorsim Insula haec habuit) V. in Camden. App. ad Descr. Britann. de Insulis Brit annicis.

Mona Taciti (prior enim fuit Mona Caesaris) Anglorum Anglesey, q. Anglorum Insula, Walliae Septentrionali Parti adjacet et frumenti proventu adeo dives est, ut Mater Walliae vulgo vocetur. Urbs ejus primaria Bellus Mariscus, Beaumarisch. Incolae Britannice loqvuntur, Lingvae Anglicae ignari. Peculiariter descripta est ab Humfredo Lhuyd Append. ad Descriptionem Britanniae. Lond. 1573. Et Epistola ad Ortelium in fin. Parerg. ad Theatr. Orb. Terr.

Sullingae, the Sorlinges, Cassiterides veterum, sitae sunt e regione Cornubiae Promontorii Lissaei, numero plus minus CXLV habentur, gramine amoenae, et avibus aqvaticis abundantes, stanni qvoque feraces. Decem inter eas extantiores numerantur, et omnium maxima est S. Maria, castro et praesidio militari instructa.

Garnsey et Gersey Galliae propriores, qvam Angliae, Jurisdictioni Anglicae tamen subjectae, ambae etiam pomariis abundantes. Jarscy est Antonini Caesarea, eo nomine Garnsea inferior, qvod venenata animalia admittat, qvibus illa caret. Garnsey est Antonini Sarnia, naturae munimentis alias tuta et Smiris Lapidis ferax: Veteri Regum Angliae privilegio gaudet, qvod in oppido ejus S. Petri perpetuae sint induciae, et Gallis aliisqve qvamvis Bellum exardescat, ultro citroqve huc sine periculo venire et commercia secure exercere liceat. Camden. de Ins Britann. p. 756.

Insula Vectis, the Ile of Wight, Angliae in Canali adjacet Southamptoniae et Wiltoniae proxima, et incolis oppidisqve instructissima. Nomen habet a Guith et With, qvod Britannice divortium significat, qvasi separatam diceres, qvemadmodum et Siciliam a secando dictam credunt. Nota est detentione Caroli I. Regis. Neoportus, Newport, est primarium ejus Emporium.



page 128, image: s142

Insula Scheppey in Ostio Tamisis sita ex eo tempore orbi clarius innotuit, qvo An. MDCLXVII. cum Fortalitio suo Shirenasse Belgarum impetus sustinuit, qva de re videndum Diar. Eur. Contin. XVII. pag. 164. et seqq. Aliae Insulae sunt Canvay, The Holy Iland, Usbey, Beardsey, et in Freto Sabriniano Flatholme et Stepholme, item in flexu agri Pembrochiensis, Gesholm, Stockbolm, Scalmey, etc. qvas, qvia minores sunt, nominari satis duximus. Vid Camden. initio Descriptionis Insularum Britannicarum.

IX.

Insulas Maris Balthici numeramus: I. Selandiam, ad Oresundam, Regni Daniae opulentissimam Insulam, ipsaqve Regia donatam, Praeter qvam XII. Civitates totidemqve arces et parochias 347. habet. Ad varium usum nominis pertinet, esse: 1. Hanc, Selandiam Danicam. 2. Selandiam Belgicam, de qva paulo post. 3. Selandiam Novam in Terra Australi Incognita: Saxo Grammaticus Stalandiam, et seipsum Stalandum non Selandum scribit, originem vocis ita expressurus, qvam non a See Oceano, sed a Seen et Saet/ segete, pendere putant. De Regia Hafnia dictum c. III. S. III. §. II. De Helsingora et arce Croneburgo eod. c. S. II. §. ult. Medium inter utramqve est Friderichsburgum, Arx itidem Regia a Friderico II. coepta et Christiano IV. perfecta, cui ab hodierno Sereniss. Rege nova celebritas accessit, dum hic coronari voluit, cum alias Reges Daniae Londini Scanorum coronarentur. Roschildia a Ros Rege et Kille fonte, denominata Episcopatu et monumentis Regum celebris est, inter qvae et potentissimae trium Regnorum Septentrionalium Reginae Margaritae Mausoleum est, simul Cote, qvam ei Albertus Svedorum Rex in Iudibrium sexus foeminei miserat, Templi columnae in rei sempiternam mamoriam haut procul Mausoleo affixa. In Arce Anterschowa, Fridericus II. Librum Concordiae comburi curavit, in eaqve postea etiam obiit. Sora non tam???rx, qvam Coenobium Regium Academia Eqvestri inclaruit.

II. Juxta Selandiam jacet 1. Insula Amack, seu Amagria, Hafniae ab Oriente adsita eidemqve Ponte Ligneo a Christiano IV. juncta ac simul nova urbe Regioqve Armamentario donata. Elogium Penuarii Hafniae, qvo passim celebratur, industriae Hollandorum debet, qvi a Christiano II. in gratiam Isabellae Reginae suae et Caroli V. Sororis e patria evocati hic sedem acceprunt. 2. Huic iterum ad ortum opposita Saltholm s. Southolm, Insula minima et instar naevuli Maris apparens foeno gramineqve laete, sed incolis fere carens. 3. Inde superato


page 129, image: s143

Promontorio Falsterboensi Bornholmia se offert, qvinqve milliaribus ab Australi litore Selandiae, a Scania circiter qvatuor remota. Cujns arces sunt Santwicum et Hamershusium, oppida Nexoa, Rundea, et qvam Olorum paludem vocant Svanekera. De Naufragio, qvod Reliqviae Germanici Svedorum Exercitus A. M DC LXXIIX. ad eam passae sunt casibusqve insecutis agetur Part. II. c. VI 4. ad occasum sita Insula Mona s. Mone, qvam Monam Danicam dicemus, in discrimen a Mona Taciti et Mona Caesaris, Insulis Maris Britannici, de qvibus Paulo ante actum. In Oceano candidis Cretae montibus conspicua est, et urbem Stegam Regiamqve Elmelundam ostentat. 5. Deniqve et Huena commemoranda, non tamen Danicae, uti priores, verum Svedicae Jurisdictionis Insula, in qvam transiit Pacificatione Roschildensi A. MDCLIIX. V. P. II. c. VI. §. VII. Distat ab arce???roneburgo et Helsingorae oppido duobus circiter milliaribus, eoque Scaniam Selandiamque pari propemodum spacio a se utrinque remotam habet. Et cum admodum edita e mari extet, Hafniam versus Libonotum, Helsingburgum et Landscronam versus Septentrionem, Lundam denique et Malmogiam versus ortum hibernum prospict. Fridericus II. Daniae Rex eam Tychoni Brahe concessit, facto ea de re Decreto ut ibi Philosophiae studiis et inprimis Astorum contemplationi invigilaret: Unde idem nobilissimus Tycho extructa ibi sub Anno MDLXXVI. insigni arce Uraniburgo ea opera perfecit, qvae maximum ei nomen, et Astronomiae non exigua incrementa addidere. Pontan. Chorogr. Dan. f. 729 Praedicant et dona naturalia ejus, Coryletum feracissimum, sed cujus nulla unqvam nux cariosa fuit inventa, Fontem Aqvae Dulcis, qvi frigore non constringitur, ac deniqve qvod glires nullos habeat.

III. Seqvitur Fionia, qvam vehementior Maris Balthici incursus a Jutia, a Selandia Fretum Balthicum separat. Ab Amoenitate nomen trahit, qvod vernacule pulchrum sonat, aeqve ac Finlandiae nomen qvoque a pulchritudine derivant, q. d Fin Land seu Fein Land. Cerealibus donis, nec non armentis boum, eqvorum et cervorum opulenta et in praefecturas XXIV. discreta est. Sunt in ea rusticana templa CCLXIV. Civitates IIX. arces variae, ammes XXXIX. Promontoria duo nautis cavenda. Urbs Ottensea seu Ottonia, primaria et sede Episcopali celebris est. Neoburgum, Nyburg, custodiae Freti Balthici appositum, habetque hic utplurimum Regis Praetoria Navis stationem, cujus est inter caetera operam dare, ut navigia minora per Oresundae Fretum non commeantia ac minus periculi sibi ab Insulis et locis vadosis metuentis, qvaeqve ex Holsatia,


page 30, image: s144

Lubeca allisqve vicinis Regionibus solvunt, vectigal Regi debitum pendant.

IV. Ad eandem referuntur Insulae minores plurimae, qvarum illstriores et contra Civitates Vandalicas projectae sunt Langelandia, Lalandia, Falstria, Alsa, Arrea, Tassinga, Shina, Turoa, Egholmia, Uresinia, Orrea, Begoa, Bast holmia. Langelandia a longitudine sic dicta, cum VII. Milliaria Germanica longa, duo tantum lata sit, Arcem Regiam Tranekeram habet. Lalandia frumenti feracissima, ita dicta ab humili depressoque situ. Falstria Oppida duo, regiasque arces Nicopiam et Stubbecopiam complectitur, ex eaqve freqvens et brevis in Germaniam trajectus est. Insula Alsen Ducum Holsatiae est.

V. Insulae Svedici Juris sunt Olandia et Gotlandia, in citerioribus Maris Balthici partibus, tum Osilia, Osel, ad sinum Livonicum, Ins. Dago, prope Sinum Finnicum, Alandia in Sinu Botnico. Olandia reditibus Reginae Christianae praebendis destinata. V. P. II. c. VI. §. II. In Gotlandia Visbya, Wißby/ celeberrimum olim totius Septentrionis Emporium fuit; Vineta enim et Julino funditus eversis, atque inde Slesviga incendiis et rapinis vastata, translatus est universus rerum exoticarum mercatus Ripas, indeqve haut multo post negociantium exterorum colonia in hanc Insulam atqve urbem transiit: Cujus antiqva dignitate et amplitudine qvoqve factum, ut Jus Nauticum Marium Septentrionalium hic primo conditum fuerit, nomenqve ab ea Juris Wisbyensis das Wysbische Recht/ acceperit, perinde ac pro Nautica Marium Meridionalium est Jus Oleronense et apud veters fuerunt Leges Rhodiae, de qvibus confer. Autor Notic. Angl. P. Il. p. 312. et seqq. Ibidem primum Tabulae Hydrographicae diligenti Nautarum observatione adnotatae, quae postea ab aliis auctae emendataeque singularem usum praestiterunt navigationibus, utpote qvarum beneficio caligantia Maris vada evitare Nauta ferrique in portum optatum non longis anfractibus legendo litus, sed recta cursum tenendo potest. Pontan. Chorogr. Dan. f. 734. Casus Bellici, qvi nostro tempore hanc Insulam exercuere videndi P. II. c. V. et VI. Osilia XIV. milliaribus in longitudinem, septem circiter in latitudinem patet. Castrum habet Arnsburgum praesidio munitum. Paruit olim Eqvitibus Teutonicis, salvo tamen supremo Regis Danorum jure: Postea Danicae Coronae in solidum innexa, tandemqve Pacificatione Bremsbroensi Svedis cessa fuit. V. P. II. c. VI. §. VII.

VI. Insulae Vandalicae Pomeraniae adjacentes sunt Rugia, Usedomia


page 131, image: s145

et Wollinia, tribus Emporiis olim celebres, Arcona in Rugia, Vinetae, in Usedomia, et Julino in Wollinia, de qvarum destructione V. inter alios Ortel. Theatr. n. XCIX. Rugia apud Autores gemina, Rugiae Cismarina, Pars Pomeraniae, unde Rugii Veterum, et hodiernum nomen Rugenwaldiae; Et Transmarina, Insula. Ipsi adsita Ins. Ruda, in qvam primo trajecit Gustavus Adolphus Rex Svediae, cum in Germaniam bellatum iret. Ins. Danholm inter Rugiam et Stralsundam sita casibus aliqvot nupero Bello Svedico innotuit, de qvibus aliisqve ipsius Rugiae et reliqvarum Insularum Vandalicarum nuperis satis itidem agitur saepe cit. p. II. c. V. et VI.

X.

Insulae Oceani Germ. sunt I. Danica, Terra Sancta, T' Heilige Land/ e Regione fere egredientis Albis, Cui nomine aeqviparaveris Insulam Sanctam, the Holy Jland, ex Insulis minoribus Britanniae. V. praec. §. IIX. in fin. Eam seqvitur versus Chersonesum Cimbricam Buysena, prope ipsam Continentis oram ad Albis in Oceanum se evolventis dextram sita. Tum Strand, Amerea. Fur et hisce vicinae minusculae aliae paulo interiores. Qvibus et annumeramus Anholtam, Lessonam et Nidingam, Insulas inter Chersonefi Cimbricae Promontorium Schagam et Norvegiam Hallandiamqve sitas, sed ob coeca et subundis latentia vada Nautis aditu periculosas. Unde Rhythmus Nauticus: Cassoe/ Niding und Anholt/ maecken dat mench Stuerman niet werd oldt. Lessoa, Niding atque Anholtium Insulae, sunt causae multus ne senescat Navita.

II. Germanicae: De Hontsbalch/ Wangeroghe, inter qvas Visurgis se in Oceanum exonerat: Tum Spyckerooghe, Langerooghe, Baltrona, Nienorderooghe, et versus Ostium Amisis Fluvii Juyst, Borckum, Rottumrooghe.

III. Belgica, inter qvas praecipue Texelia et Vlia, Tesselen Vlieland, statione Navium majorum celebres sunt, eoque animam veluti Rei Nauticae plurimorum opulentissimorum locorum Belgii, ipsiusque Salutis Reipub. Belgicae alunt: Qvo respectu et Tesselia A. MDCLXXII. ab Anglis hostiliter petita fuit, irrito tamen ac modo prorsus insolito interrupto consilio: Nam 1. Refluxus Maris praeter morem solitum duodecim horis tunc duravit, cum alias VII tantum horis duret, ac totidem etiam in vicinis tractibus Selandiae, alibique Illo tempore duraverit: Unde Angli cum maxime vellent, non potuerunt Portum ingredi 2. Secutus fuit Ventorum impetus ex Zephyro-Borea cum redeunte fluxu Maris, qvo factum ut cum ab eo modis omnibus ad Insulam propellerentur, nihilominus ea


page 132, image: s146

abstinere cogerentur, ob metum in arenas et loca vadosa impingendi, qvibus si affixi fuissent, manus Belgarum effugere non potuissent. Tam admirandus est Deus in consiliis suis, absqve cujus singulari Providentia si fuisset, salus universae rei Nauticae in Belgio immane qvantum periclitura fuisset. V. Valckenier Verwirr. Europ. T. I. P. III. p. 428. Similem qvoqve casum experta Insula Vlia, tempore penultimi Belli Anglo-Belgici, A. MDCLXVI. in cujus portu Classis Anglica Naves non tantum Belgicas, sed qvarum maxima pars erat, exterarum nationum incendio vastavit. De cujus jure, cum non adeo hostibus, qvam amicis aut certe neutris haec clades illata esset, tunc temporis varie disputatum fuit. V. P. II. c. IV. §. XIIX. Duabus hisce aliae minoris momenti accedunt Schellinga, et ad latus Ostii Amasani positae Amelandia, Schermonickooghe etc.

IV. Ad Hollandiam Meridionalem spectant Oostvorn, in qva Brielaolim Helium Castellum, ubi jacta fundamenta confoederatorum Statuum: Westvorn, ubi Goerea, Locus stationi Navium commodus, deinde Overflackee, Gervliet, Beyerlant etc.

V. Ab Hollandiae Insulis modico Freto separantur Insulae septem, qvae Provinciam Zeelandiae nunc constituunt, qvas multa effossione a Continenti Flandriae Imp. Ottonem A. DCCCCLXXX. dissecuisse et Insulas fecisse, ne a Francis facile occuparentur, docent Annales Hollandiae. Orientales ab Occidentalibus Insulis discriminat Scaldis Amnis. Orientales sunt praecipue tres, Tella, Ter, Tollen, a vectigalibus nomen sor ita, Brabantiae contermina; Douvelandia, cui nomen a Columbarum freqventia, in qva urbes multae, qvae perierunt A MDXXX. Scaldia, Scouven, qvae Maris saevitia indies atteritur. Occidentalium potentissima est Walchria, in qva Vlissinga, Middelburgum, Veera. Posthanc Suyd. Beverlandia, ad qvam Urbs Romerswal, qvae Salis negotiatione subsistit, Tum Nort-Beverlandia, dn. inter utramqve Wolfersdyck.

XI.

Reliqvae Insulae Oceani Occidentalis, licet omnes minores sunt: Ad Galliam in litore Britannico Les Sept-Isles, Insula Heyssaent, Ins. Seyn: Insulae Belle Isle et Narmonstier Ostio Ligeris appositae Anno MDCLXXIV. invasione Classis Belgicae innotuerunt. E Regione Rupellae sunt L' Isle de Re, Oleron, unde Jus Oleronense, de qvo praec. §. IX. n. V. et S. Martini Insulam Fasianorum Fluminis Bidassonis celebrem fecerunt Articuli Pyrenaei, inter Gallos et Hispnos A. MDCLIX. initiqvibus


page 133, image: s147

inde etiam nomen Pacificaetionis Fasianicae datum: Qvam cur seligerent, causa fuit, qvod dimidia leuca Andajaburgo in Provincia Aqvitanica pariqve intervallo Iruno in Provincia Guipuscoa distaret, eoqve veluti media inter Hispaniam et Galliam esset. Eadem praeterito seculo destinata fuit Duello, inter Franciscum I. Regem Galliae et Carolum V. Imperatorem agitato. Zu förderlichen Vollziehung meines Erbietens/ ernenne Ich Euch den Ohrt zu vorgemeldten Kampff/ nehm lich den Fluß/ zwischen Fonderabia und Andaya, oder da die Gelegenheitunser beyder Bewilligung nach/ zu mehrer Sicherheit könne angestellet werden. Und meines Erchtens könnet Ihr mit Billigkeit diesen Orth also vor unsicher nicht verschlagen/ weil Ihr allda selbst entlediget/ Eure Söhne zu Geisseln gegeben/ auch die Zusagung Euch/ inmassen zuvor erwehuet/ wieder zustellen gethan/ und Ihr eben diesem Fuß Cuer und Euer Söhne Person vertrauet/ jetzund Euch wohl alleine vertrauen könnet/ und Jchauch meines dagegen wagen thue: So wird man auch Mittel finden/ allen Vortheil desselben Ohrts/ daß keiner von dem andern einen Vorzug habe/ zu benehmen. V. Rosponsorias Caroli V. ad Franciscum Regem. Käyser Carls Kampf Schrifft an den König in Franckreich Datas Monsonae in Aragonia d. XXVII. Jun. A. MD XXIIX. ap. Goldast. Reichs-Satz. P. II. num. z 26. Juxta Gallicam Hispaniae partem, videre est Insulas Deorum Ptolemaeo dictas, Tslas de Bajona; et prope Fretum Gibraltat Insulam Cadiz, s. Caeliz. Urbe ac Portu similis nominis instructam, qvam Caetolus V. unam e trius clavibus Imperii si dicere solitus fuit.

XII.

Insulae Maris Mediterranei potiores sunt:

I. Ophiusae duae, Tvica ac Formentera, et Baleares duae; Majoricae: et Minorica. Majorica etiam Mallorcae dicisolet, eodemqve nomine Urbs primaria Insulae participat.

II. Galliae adjacent Insulae minores, Maguelone, Porqverelles L' Isle de Port cros, L' Isle de Levant. In Magelona est arx ejusdem nominis Maguelone, cui nomen datum a famosa viragine Magelona, Cujus cadaver in loculo saxeo monstrant.

III. Sardiniae, una est e maximis Insulis Maris Mediterranei, proventu rerum haut mediocriter ditata, sed aere insalubri, maxime circa Oristanum, infamis, cujus causa, qvia solum ibi uliginosum est: Parallelismum Insulae. S. Thomae eadem fama laborantis V. seq. §. XV. Caelaeri urbe Principali, residet Vicerex ab Hispaniae Rege isthuc missus.


page 134, image: s148

Descriptionem ejus elegantem a Sigism. Arqvero Calaritano factam V. in Munster. Cosmograph. Corsica ad Septentrionem adjacet Sardiniae, freto non magno ab ea dissita, Imperium etiam aliud agnoscens, non Hispaniae, sed Reip. Genuensium, qvae inde et Serenissimae Titulum ambit: Urbem primariam habet Bastejam.

IV. Siciliae nomen ambiguum est, et Insulae pariter ac Regno Neapolitano tribuitur, unde et Monarchae Hispanici Utriusqpe Siciliae Reges scribuntur. Siciliam Insulam discriminis ergo vocant Siciliam trans Pharum: Regnum Neapolitanum Siciliam cis Pharum; Pharum el Faro di Messina, Fretum Mamertinum inter utramqve positum. Insulam commendant rara fertilitas, et incolarum multitudo, cujus specimen, qvod duodecim Episcopatus numeret, et Plinii tempore jam LXXII. urbes habuerit. Infestam reddunt montis AEtnae incendia, de qvibus in Historia Montium. Regitur peculiari Vice-Rege Hispanigo, qvi Palermi Urbe principali residet, a qva proxima Messina motibus A. MDCLXXIV. contra regimen Hispanicum excitatis indeqve attracto Siciliae Bello Hispano-Gallico famosa: Incolae etiam Mamertini, a Romanis dicti fuerunt, unde et Freto Siculo nomen Freti Mamertini de qvo c. III. P. II. Pleniorem ejus Descriptionem Vid. Verwirr. Europ. p. VI. f. 468. et seqq. Caeterae Urbes sunt Catanea, Melasso, Augusta, Racusi, f. Siracusae, Reggio, s. Rhegium, Lentini, Termino etc. omnes ex injuriis modo dicti Belli famam nactae. Universa Insula etiam a primis usqve temporibus a Graecis ac Latinis Scriptoribus ob varias revolutiones et rerum gestarum occasiones, describi meruit, qvemadmodum et mediis Christianismi seculis variorum Gentium Regimen admisit: De qvibus omnibus videndi Rerum Sicularum Scriptores antiqvi, uno volumine comprehensi Franc. 1579. Pro Historia antiqva, Hubertus Goltzius Tomo IV. Antiq. de Siciliae et Magnae Graeciae Historia ex Antiqvis Numismatibus, Cluverius in Sicilia Antiqva et Georg. Gvalterus Antiqvis Siciliae objacentiumqve Insularum et Bruttiorum Tabulis cum animad versionibus etc. Pro Historia Geographica Thomas Fazellus, Decade priori in Scr. Sicil. p. 1. Cl. Marius Aretius de situ Ins. Siciliae ib. p. 572. Dominicus Magrius ib. p. 601. De Rebus Gestis in Sicuia Thom. Fazellus, Decade posteriori, Mich. Ritius De Regibus Siciliae, Hugo Flacandus de iisdem, Thom. Turpinus en l' Historie de Naples et Sicilie usque ad Ann. 1559.

V. Siciliae ad Boream adjacent Insulae olim AEolides dictae, qvarum maxima Lipara: Caetera sunt Vulcania s Hiera, Pare Rotto, Stromboli, s. Strongyle, Panaria. Salina, Palmeria, Ericusa, Vistica. Ad Austrum sita


page 135, image: s149

Melitensis Insula, Malca, olim D. Pauli naufragio, hodie Sede Eqvitum S. Johannis Turcarumqve in eam moliminibus celebris. Descripsit eam Qvintinus Heduus. De Obsidione qvam praecedenti seculo sustinuit videndi Ubertus Folietae, Coelius Curio.

VI. Ad Litus Italicum e regione Plombini sita Elba s. Jlua Diodori Siculi AEthalia, Insula Ferrifodinis celebris, et Magno Hetruriae Duci subjecta propugnaculoqve ad versus Turcam munita. E Regione Neapolis est Ins. Ischia, Antiqvorum AEnaria etc. foecunditate terrae; mineris et vino nobilis, cui Ischiae nomen datum ab oppido coxendicis maginem referente.

VII. Inter Insulas Maris Adriatici nominanda Corcyra, Corfu, Clavis Maris Adriatici eoqve Venetorum praesidio adversus Turcas validissime munita: Post hanc versus Peloponesum sunt, Cephalonia et Zante, Cephalonia tota Fontibus ac Fluviis destituitur: Zante seu Zacynthus, uvarum passarum proventu celebris est. Singulae Urbes ac Castella ejusdem nominis habent, et Venetorum una cum minoribus aliis Imperium suscipiunt, ac Religionem profitentur Graecam: Describuntur a Pr. Radzivilio Ep. IV. fol. 253. et seqq. Neitschütz P. III. L. II. c. VII. et seqq. Joh. Jac. Breuning. Itin. Or. P. I. c. C. et seqq.

XIII.

Succedit Candia seu Candida; olim Creta, qvae ab antiqvissimis temporibus multitudine urbium ipsaqve genesi Deastrorum Gentilium claruit: Plinius ideo Hecatompolin vocatam scribit, a centum urbibus. Et ex freqventibus ruinis apparet, eam plurimas Urbes habuisse, ut valde verisimile vide atur, qvod Plinius scripto tradidit, inqvit Pr. Radzivil. Ep. IV. f. 242. Prisci Jovis qvoqve memoria Mons qvidem altissimus ad Urbem Candiam, Monte de Geove dictus servat, qvem et in eo sepultum putant. Ibidem Labyrinthus a Daedalo fabricatus extitit, cujus adhuc extare vestigia Georg. Alexander ejus Insulae Praesul ap. Volaterranum autor est: Montem esse effossum acundiqve concavum una tantum et angusta via adiri aptum: Spectatoribus ad venis praeire Ducem loci peritum cum ardente funali, qvi monstret errores inextricabiles; Sed Bela lonius, qvi Insulam hanc curiose lustravit, scribit Lapidicinam hic olim fuisse, non Labyrinthum, vulgo Cretensi tamen sic vocari. Petrus Martyr ita de eodem loqvitur. De Minoio vero Labyrintho, de qvo Poetoe tam multa fabulantur, examussim perconatus extare illum reperi, essque subterraneam specum cavatam intra Montem, qvinque et vignti passuum


page 136, image: s150

millibus in internis Insulae ab urbe Candida distantem. Sed majori ex parte vetustate collapsam pluribusque in locis diruntam asserunt, ex industria etiam plures aditus clausos; Et Lege cautum ajunt, ne quis introeat, nisi illum senex aliquis indigena, qui maetus illos bene cognitos habeat, accensa face introduxerit. Attamen quid aliud sit praeter speluncam, quis illam straxerit, quod ibi ex Pasiphae natus Minotaurus fuerit et manu Thesei interierit, minime sciunt. Natos autem apud ipsos Saturnum, Jovem, reliquosve simplicis ac faculosae Antiquitatis Tyrannos ignorant, Hactenus Martyr. Leg. Babyl. L. II. p. 317. Nostro tempore haec Insula novam famam adepta est, ex qvo horrendum Bellum Turcicum XXIV, Annis et durissimam obsidionem Ubis Candiae biennio et amplius sustinuit; ac tandem jugum Turcicum ex parte suscipere coacta fuit: Qvod vitio incolarum ita futurum dudum ante praedixit vir non magni qvidem nominis, at hac in re verissimus vates Daniel Ecklin Argoviensis Itiner. in Terram Sanctam ed. Basil. A. MDCXI. ubi de moribus Candiotarum disserit: Eines aber/ ait, das treflich zu schelten ist an diesem Volck/ kan ich nicht übergehen/ daß sie einen so teuffelischen Brauch haben/ wider menschliche Art und Natur so Sodomitisch zu leben/ welches dann ein Greuel vor Christlichen züchtigen Ohren zu melden/ wil geschweigen/ vor Gott solche Blutschanden zu treiben/ jedoch ist es unter ihnen gantz gemein. Ist nicht ein Wunder/ daß GOtt das herrliche Griechenland den Türcken unterworffen/ wird gewißlich dieser Insel Candia auch also ergehen/ wo sie GOtt nicht verbrennet/ wie Sodom und Gomorra/ so wird doch der Türck ihre Ruthe werden. Sic hodienum certum est vetus illud: Saepe etiam est olitor verba opportuna locutus. Sed Cretenses aliis qvoqve de causis jam in Sacris male audire coeperunt. Vid. Tit. I. 12. Qvo et illud de Sexu Foemineo referendum, qvod iratarum morsus venenati et prope insanabiles sint. Wenn die Weiber im Zorn einem beissen/ so sey solch blutrünstig Verlatzen so vergifft und schädlich/ als der von einen wütenden Hund verletzet/ oder von einem Seorpion gestochen. Joh. Jac. Breuning/ Itin. P. V. c. IV. Confer. Neitschutz P. III. L. II. c. XI. Eam magna Portuum commoditate instructam, et ea propter a Turcis hactenus petitam esse traditum c. III. S. III. §. VI. Ratione Imperii bipertita est, pars una Turcico, in qva Retimo, Camea, Candia; Altera pars Venetorum, in qva Spina Longa, Carabusa et Suda. In Naturalibus ejus Res Herbaria Plantas Creticas passim celebrat. Nobilem vero inprimis facit copiosus proventus Vini Malvatici a Malvasia Morcae Castello, vel unde unde ita dicti. Volaterranus censet pro Arvisia dici Malvisia, additque


page 137, image: s151

id genus vitium ex Arvisio Chiûs Insulae Promontorio (unde Arvisia vina olim) huc delatum esse, veluti et hodienum in dicta Chio feliciter colitur. Descriptiones totius Insulae variis Lingvis jam passim prostant.

II. In Insulis Archipelagi considerandae I. Cyclades, Insulae minores ita dictae, qvod veluti in circulum dispositae sint, qvarum potiores Melos nunc Milo, Cimolis, Therasia, nunc Santarino, Tenoa seu Tino, una ex Insulis qvas Veneti adhuc tenent: Ultima fere est Delos s. Sdillo. II. Sporades, nomen habentes, qvod extra ordinem dispersae jaceant, qvales Astyphalaea, nunc Stampalia, Nixia s. Naxus descripta a Tavernier cit P. I. L. III. c. IIX. Euboea, nunc Negroponte, Anticyra in Sinu Maliaco, Scyros seu Sciro, Lemnos s. Stalimene, Imbrus s. Lembro III. Insulae Asiae propiores, Tenedos seu Tenedo, Venetorum obsidionem et expugnationem A. M. DCLVI. post nobilem de Classe Turcica ad Dardanellos victoriam passa. Lebus, Chius s. Scio, qvam itidem peculiariter descriptam V. ap. Tavernier l. c. Icaria s Nicaria, Samus seu Samo, Pathmus s. Palmossa. Cous seu Coa, Carpathos s. Scarpanto, et deniqve Rhodus. Qvae qvidem Insulae omnes praeter Cyprum et Candiam antehac sub praefectura Callipolitana fuerunt, freqventissimo apud Graecos XII. Insularum aut Dodecanisi nomine celebres, veluti et Praefectus Callipolitanus Titulo praefecti Dodecanisi in cujus imitationem et Turcae hodienum Sanzacko Callipolitano inspectionem harum Insularum commendant. Status earum hodiernus inqvietus est variisqve tum Turcarum, tum Venetorum in vasionibus turbantur, qvo fit, ut utrisqve pareant, et Veneti qvotannis Tributum CLM. Imperialium circiter ab iis exigant, Cerigo tamen qvae veterum Cytheraea, et Tino solis Venetorum Fortalitiis adhuc gaudent, ut in eventum alicubi securum Portum invenire possint; Turca e contrario firmatas habet Tenedum, Lemnum, Mitylenam, Negroponte, Lango, Rhodum. Videatur de hisce talibus Descriptio Candiae Castlemanij Angli ad Regem M. Britenniae in Append. ad Diar. Eur. Contin. XVI. p. 21. 22.

III. Cyprus Asiae Minori et Syriae obtenditur; Veteres partes ejus fuerunt Amathusia, Saliminia, Paphia, Lapithia: Urbes nobiliores adhuc habet Nicosiam et Famagustam. Caeterum variis mutationibus Europaeorum vexata fuit, donec in Turcarum potestatem venit Anno MDLXXII. de qvibus videndus Andr. Maurocenus Histor. Venet. L. IX. p. 348. et seqq. Chorographiam et Annales Cypri edidit Stephanus Lusignanus Bolon. 1573. 410.



page 138, image: s152

IV. Reliqvas Minores ne praeteriisse videamur, attexendum duximus Indicem generalem Insularum Maris Mediterranei secundum nomina ipsarum hodierna Alphabetico Ordine dispositum, qvalem e priscis Latinis adornavit Ricciolus, cujus ductum nos etiam hic seqvimur ex Geogr. Reform. L. III. c. XV. Series prima Nomen hodiernum, secunda vetus, tertia ambitum juxta milliaria Italica Continent.



page 139, image: s153

Achillea.10.
Andria, Andros.93.
S. Antiocho. 30.
Asimara, Asinaria.30.
Besbico, Besbycus.18.
Calamo, Claros.40.
Capri, Capreae.40.
Candia, Creta.520.
Cassio, Casus.10.
Cefalonia, Cephalonia.160.
Cerigo, Cytheraea.60.
Cherso, Absortus.140.
Corfu, Corcyra.120.
Corsica, 350.
Cos. Lango, Cous.70.
Curzola. 90.
Cipro, Cyprus.550.
Dromi, Dromos.30.
Elba, Ilva.60.
Engia, AEgina.20.
Eviza, Ebusus.60.
Formentera, 70.
Gemellara, Cercina.60.
Gozo, Gaulos.30.
Icaria.37.
Issa, Jos.25.
Ischia, AEnaria.18.
Lampedosa, Lampadusa.12.
Lemoro, Imbros.72.
Lero, Ileron.18.
Lesbo, Lesbus.160.
Lesina, Lexina.150.
Lime, Peparethos.40.
Lipara, 30.
Mallorca,
Malta. Melite.60.
Maretano, Maritima.20.
Maleda, Meleta.30.
Minorca, Minorica.100.
Metelin, Mitylene.66.
Milo. Melos.80.
Negroponte, Euboea.365.
Nixia, Naxos.80.
Nysiros10.
Osero, 140.
Palmaria, Photnicodes.10.
Palmossa, Pathumus.30.
Pario, Parus.50.
Pianosa, Planasia.20.
Rodi, Rhodus.140.
Saline, Didyme.12.
Samo, Samus.80.
Sandarache, Samothrace.10.
Sardinia, 550.
Scarpanto, Carpathus.60. v. 70.
Sciro, Scyrus.63.
Sdillo, Delus.5.
Sicilia, 600.
Stalimene, Lemnus.100.
Stampalia, Astypalaea:88.
Stromboli, Srongyle.15.
Tasso, Thassus.40.
Teachi, Ithaca.25.
Tenedo, Tenedus.10.
Tiro, Tyrus.19.
Veggia, Vecia.100.
Tvica, 100.
Zante, Zacynthus.60.

XIV.

Insulae Azores medio fere loco inter Europam et Americam in Oceano Atlantico sitae sunt, e Regione Portugalliae, cujus etiam jurisdictionem agnoscunt. Alias Flandricae dicuntur, die Vlaemsche Eylanden/ qvod a Brugensibus Mercatoribus primo detectae credantur. Numero IX. sunt et his nominibus veniunt: Tercerae, S. Michaelis, S. Georgij, Pico, Fayal, Graciosa, Flores, Cuervo, et S. Maria. Tarcera extantior reliqvis, in qva Angra urbus principalis a bicorni Luna sic appellata: In eandem Alphonsus Rex Portugalliae A. M DC LXIIX. ablegatus. Cuervo et Flores a Geographis aliqvibus dignae habitae sunt, qvae primum Meridianum sustinerent. Universarum singularem hanc Qvalitatem notat Ortelius Tab. XIV. qvod qvi ex hemisphaerio nostro versus Americam solvunt, cum primum Azores a tergo reliqverint, continuo a cimicibus aliisve homines infestantibus Infectis liberentur, neqve illa praeternavigatis hisce Insulis amplius vivere possint. Peculiariter descriptae sunt a Ludov. Texera, cui adde Linschot. c. XCVII.

INSULAE AFRICAE. XV.

Insulae AFRICAE in Oceano Atlantico sunt. 1. Fortunatae seu Canariae numero VII. Lanzarota, Forteventura, Canaria Magna, Teneriffa, Gomera, Fierro, Palma. Canaria maxima omnium sedem praebet Magistratui Regio et Episopo; Teneriffa Monte, el Pico de Terraira celebris est, uno e maximis totius Orbis, et e qvo omnes simul Canarias videre licet, unde et Geographorum aliqvam multorum calculum meruit, qvi primum ab eo Meridianum duxerunt. Insula Ferri seu Fierro nota est admiranda arbore perpetuo viridi ac foliis tenuibus et oblongis, qvae nubecula qvadam perpetuo tecta, aqvam dulcem, qva Insula alias caret, continuo tali copia demittit, ut Incolis et pecori eorum sufficiat, qvam ideo et suppositis vasis sedulo excipiunt. Ante Canarias sunt insulae Mandera et Porto Santo, qvarum illa olim Columbo anteqvam N. Orbi detegendo incumberet, domicililium praebuit;


page 140, image: s154

de qvo c. VI. S. III. hujus Partis. De Canariis seorsim scripsere Hieron. Benzon Brevi Insularum Fortunatarum descriptione in T. V. Script. Amer. Theod de Bry p. 35. et Thomas Nicols Description of the Fortunate Jlands in Hackluyts Voyages T. II. p. 11. p. 3.

II. Insulae Promontorii Viridis, seu Jlhas Verdes, a Viridi Mari di Sargasso dictae, Belgis Zout Eylanden, e Regione Promontorii Viridis sitae sunt, numero X, Sant Jago, S. Antonio, Santa Lucia, S. Vincente, S. Nicolas, Ilba Blanca, Ilba de Sal, Ilba de Mayo, Ilha de Boavista.

III. Juxta Guineam jacent Insulae de Ferdinando Poo, del Principe, S. thomae, de Annobon. Insula S. Thomae insalubritate aëris famosa est, nec ullos grandaevos homines patitur. In eadem est Castellum Pavosa, Belgarum praesidio munitum: De qvibus pluribus Vid. Barlaeus in Actis Mauritii.

IV. Insula S. Helenae, et Ins. Ascensionis. in medio Oceano positae sunt, ad qvarum alterutram divertere solent Naves ex India reduces. Eaedem sufficienti rerum copia instructae sunt, sed ab hominibus non habitantur, qvod ne fieret in specie Insula S. Helenae, Decreto Regum Porgugalliae primo vetitum, ac deinede reliqvarum nationum tacito consensu approbatum fuit: Idqve ideo ne homines Iapsu temporis Insulam in privatos agros redigerent, ac communioni ineptam redderent. V. Linschot. c. XCIV. et ex eo Corn. Houtman. p. 103, 104. A. M DCLXXII. tamen primo ab Anglis, mox a Belgis, et A. M DCLXXII. M. Majo iterum ab Anglis, occupata, adeoque veteri isti Consvetudini detractum fuit. V. Verw- Eur. p. V. f. 287. 288. Extat etiam de S. Helena seorsim Libellus Belgicus Klare Beschryving vantt Ey land. S. Helenae 1652. Ad nominum rationem semel monendum haec pariter ac innumera alii a Diebus Sacris de sumpta esse, qvibus loca qvae designant olim inventu fuere. Ut solennes dies cadebant, qvi erant Divorum memoriae consecrati, ita nostri nomina terris et Insulis et Fluminibus ingognitis, qvae diebus illis primum viderant imponebant, inqvit Hier. Osor. de Reb gest. Emanuel. L. I. p. 24.

V. Insula Madagascar, seu S. Laurentii, item Delphinia, L' Isle Dauphine a Gallis dicta, una e maximis Orbis Insulis Longitudine CL. latitudine LXXX. milliarium circiter, abundat pecoribus, Sangvine Draconis, Aloe, ets. Gallorum Coloniis nunc freqventari coepit, et describitur postalios in Itinerario Cornelii Koutman p. 9. et seqq. et a Mandelslo L. II. c. XIX. Ex Insulis minoribus, qvae prater hanc passim sparsae videntur, sunt Insulae de Cumoro Madagascari ad Boream adsitae numero


page 141, image: s155

qvinqve et his nominibus fere appellatae, S. Johann de Castro, Spirito Sancto, Sancto Christophoro, Auguzeria et Mayotto, Vid. Herbert. Itiner. p. 13. Ad litus Melindae Regionis sita Insula Zanzibar, qvam Vessius probabiliter autumat esse Menuthiam Veterum Nott. in Pomp. Mel. p. 303 Insula Mauritii, ab aliis Cerne dicta, Orientem versus post Ins. Madagascar jacet et Ligni Ebeni ferax est: Qvam et Belgae ideo fortalitio custodire Lignaqve per mancipia sua colligere soliti sunt; Nunc tamen postqvam Lignum hoc eviluit, curam ejus ferme abjecere. V. Tavernier P. III. L. II. c. V. Ultima est Ins. Zocotora, seu veterum Dioscorilla, ad Promontorium Guardafuy et initium Maris Rubri posita, et proventu Aloens celebritatem merita: Unde et Aloe Socotorina optimae notae firma et crassa in omnes partes transfertur. Linschot Itin. c. IV.

INSULAE ASIAE. XVI.

Seqvuntur Insulae ASIAE, I. Ormuz in Sinu Persico, Insula parva et sex milliarium ambitu ferme comprehensa, totaque Sale tantum non operta, qvo rupes ubivis albent, ipsiqve muri aedium urbis constant, qvippe ex salsis lapidibus constructi. Linschot. c. V. Unde et summa ejus sterilitas, adeo ut nec Aqvam potabilem habeat, nec Plantam viridem ferat, unica Arbore excepta ex earum genere, quas Arbores Regias aut Benjanicas in Oriente vocant. Ob Situs commoditatem vero commerciis efloruit, postqvam praeterito seculo a Portugallis occupari et condito Castello firmari coepit, qvi et Urbem hic positam et sub adventu suo male aedificatam in tantum splendorem evexerunt, ut hodienum in Oriente Proverbium sit, Portugallos, si hic mansuri fuissent, loco ferri in foribus et fenestris Aurum et Argentum nunc habitutos. Sed A. MDCXXII. Rex Persiae opera Anglorum adjutus ipsos hinc pepulit, Urbeqve diruta commercia in Urbem Gamron ad Continentem sitam transtulit Confer. supr. c III. S. III. §. VII. Solum Castellum remansit, qvod hodienum praesidio militari Persico custoditur. V. Herbert. Itin. p. 39. et seqq. MandelsloL. 1. c. IIX. Tavernier P. I. L. V. c. XXIII.

II. Maldivae, seu Archipelagus Maldivarum, longitudine a 100. ad 150. gr. Latitud. ab. 8. Gr. Lat Boreal ad 2 Gr. Lat. Australis exporriguntur. Feruntur numero 11000. fere esse, sed parvulae et exiguo spacio inter se divisae: Aliquae earum quoque tantum habitantur, caeterae incultae jacent; Nec qvicqvam hic singulare praeter Indorum Nuces, seu Cocos. V. Linschet. c. XIII.



page 142, image: s156

III. Ceylon ad Capo Comory jacet et CCLX. milliaria in circultu complectitur. Spirat e longinqvo odorem Svavissimum, qvemqve advenae ad tertium et amplius milliare in Mari sentiunt, ob Cinnamomi abundantiam; Hoc enim et Elephantibus, qvos totius Asiae generosissimos alit, Insula haec praecipue excellit, ferunturqve Elephantes aliorum locorum, ut Siamenses, Peguani, Cochinenses etc, ut primum in conspectum Ceylonensium veniunt, demissa proboscide hos venerari, re prope incredibili, sed qvam Itineraria confidenter asseverant. V. Tavernier P. II. L. III. c. XX. et ante eum Saar c. IV p. 90. et Linschot. c. XIV. Montem habet omnium Indiae altissimum, qvem Pico de Adam vocant, qvod Adamum putent ibi conditum ac sepultum esse, cujus et vestigia rupi impressa et Sacello qvodam tecta adhuc ostendi solent. Est in media Insula Mons praecelsus multis paludibus cinctus: Ex illius summo fastigio collis assurgit, e cujus medio, e Lacu qvodam aqvae dulces atqve perennes emanant. Prope lacum est silex, in qvo cernitur vestigium hominis impressum. Est antem insitum Incolis, vestiginm illud esse primi Parentis generis humani, qvi inde in coelum sublatus ab illis esse dicitur. Non procul autem inde Sacellum vifitur, in qvo duo sepulchra mira superstitione coluntur. Existmant enim intus condit a fuisse corpora primi hominis et uxoris illius, e qvorum semine universum genus humanum propagatum. Ea vero opinio animis penitus infixa fuit, ut eo multi Saraceni et alii longe diversis superstitionibus impliciti, religionis gratia confluant. Locus adeo acclivis est, ut neqve manibus niti ad summum possunt, sed scalis et catenis adjuti eo perveniant, Osor. de Reb. Gest. Eman. Reg. L. IV. f. 144. Incolae plurimi ad extremam Senectutem perveniunt, cujus causam Saarius in masticatione certae alicujus radicis, nos in aromatico odore, qvo Insula donata est, sitam putamus. Meditullium ejus Rex Candi regit, ab Urbe Regia Candi ita dictus. At Partes Litorales antehac Portugalli, nunc Belgae tenent, inter qvos qvid eo nomine gestum sit, exponendum P. II. In Historia Belgii, lateqve id proseqvitur Joh Jac. Saar. in Itinerario suo: Ost Indianische Funffzehen Jährige Krieges-Dienste: Portugalli cum primum eo appulissent, perhibentur veteri Carthaginensium astu usi fuisse, et tantum terrae ab Incolis petiisse. qvantum Corio Bubulo comprehendi posset, eoque obtento, Corium minutissime dissectum tanto terrae spacio circumduxisse, ut Fortalitium, qvod Nigrum dixere, in eo excitare potuerint, indeqve mox ad alias Urbes et Fortalitia tum condenda, tum occupanda pedes promoverint, cujusmodi S. Galle, Columbo, Jaffanapatan,


page 143, image: s157

Manara, Tegumbo. Pleniorem Descriptionem V. ap. Saarium c. l. Adde Itineratium Georgii Spillenbergen p. 35. et seqq. Ab aliqvibus creditur veterum Taprobana fuisse, idqve multis argumentis probat Bochart. Geogr. Sacr. p. II. c. XLVI. Item Ophira Salomonis. V. eundem P. I. L. II. c. XXVII. et P. II. L. I c. XXVI.

IV. Archipelagum de Andemaon appellant istam Insularum congeriem, qvae in Sinu Bengalensi Regno Pegu, Siam et Chersoneso Aureae obtenditur usqve ad Insulas Nicobar. Incolae Carne Hostium vescuntur et describuntur a Le Blanck P. I. p. 75.

XII.

Archipelagi S. Lazari nomine veniunt Insulae intra Sinum Bengalensem usqve ad Philipinas sitae, omnes uberrimo proventu aromatum eoqve commerciis Europaeorum celeberrimae Potiores sunt.

Sumatra sub AEqvatore sita et Chersoneso Aureae proxima; Qvae tribus Regnis dividitur, Regno Jamba, Palimbam et Achin, subinde pluribus, more Orientalium, apud qvos nihil incertius, qvam Regnorum numerus ob crebras inter Principes contentiones. Rex Achin antehac Potentissimus, idem qve Portugallis molestissimus extitit, saepe etiam Malaccam ipsumqve Fretum inter Malaccam et Sumatram obsedit cum summo???ommerciorum incommodo. Urbs ipsa Achin, Emporium insigne est, e cujus regione sit a Amakau, Insula perexigua Ambrae Griseae ferax: Aliis in locis ut Kamper, Pedir, imprimis Jambi ingens copia Piperis est. Ad Occidentalem insulae partem jacet Manacabo, locus fabrica famosorum Pugionum, qvos Cryses vocant, celebris V. Linschot. c XIX.

Java Major celebri Emporio Batavia nota ad septimum et amplius gradum trans AEqvatorem sita est. Scaliget Exerc. CLXVII. eam Compendium orbis vocat, ob omnium rerum facilem uberemqve proventum. Incolae communiter perfidiae accusantur; Regna itidem complura habuit, at nunc duo extantiora tantum supersunt, Bantam, et Japarae seu Mataran aut Matran â Sede Regia Mataran dictum, qvodque Itineraria Belgica Imperii Mataran et Principem ejus Imperatoris et Magni Mataran, nomine efferunt. Nomen Javae majoris habet in discrimen a minori Insula, qvae huic versus orientem adjacet, Java minor dicta. Batavia nobilissimum Emporium Belgarum, eademqve Stapula ac Sedes Praesidisuniversae negotiationis Belgicae in Oriente ulteriori, in locum Jacatrae Javanorum successit, et A. MDCXXIX.


page 144, image: s158

gravissimam ob sidionem Regis Mataran sustinuit, cujus Acta aliaque ad originem Urbis pertinentia breviter exhibuit Neuhof. Sin. Reise. Beschr. p. 31, et seqq. Arn. Montan. Gesandsch. nach Japan f. 25. et seqq. Editor Itiner. Mandelsl. L. III. f. 197. Ex qvo tempore secure qvidem effloruit, non tamen sine Matarani praetensionibus, in territorio suo sitam esse causantis: Unde et annuam Legationem ad se mitti aliqvoties ursit. V. Relat. Joh. Thyssen ad Stat. Belg. A. M DCLXIX. factam in Append. ad Diar. Eur. Contin. XXII. p. 15. et seqq. Nec leve odii signum est, qvod Belgas abs se captos nullo argento, nullave commutatione captivorum etiam Nobilissimorum, sibiqve Charissimorum dimittere velit, cujus specimen V. apud Tavernier P. II L III c. XXV Eadem obsidionem Bantami Regis A. M DCLII. perpessa fuit, iterumqve praeterito A MDCLXXIIX. ab eo tentatam fuisse in Europa percrebuit qvam serio, qvoqve eventu in posterum constabit. Confer. P. II. in Histor. Civil. Belgii.

Borneo Javae ad Septentrionem obversa est et ambitu CCL. milliarium concludi dicitur; Principalis ac Regia urbs ejus est Borneo ad litus Maris posita: Praeter qvam a Commerciis innotuere Urbes Banjarmassin, Lave, Suckedam. Partes Meditertaneae, ut aliarum hujus tractus Insulatum, magnam partem adhuc incognitae sunt. Excellit Adamantibus et optima totius Indiae Camphora. Quid inter Belgas et Regem Insulae hujus gestum sit exponit Itinerarium Mandelsloi L. III f. 203. Insulae Java minor, Madura, Macasser ei ad Austrum objacent.

Celebes Insulam Borneo ab ortu respicit: Incolas colore minus nigro, qvam reliqvorum Insulanorum est, habet. Iidem carnis humanae esu olim delectati fuere; Legunturque Moluccani qvos capitis damnaverant ad hos transmisisse, ut devorarentur. Sed post communionem cum Europaeis a feritate hac remisere. Pars ejus maxima est Regnum Macasser ab Urbe Macasser ita dictum, cujus Rex A. M DCLXVII. LXIIX. LXIX. Bello cum Belgis, sed minus fausto fine se implicuit, de qvo itidem P II. pluribe.

Moluccae qvinque numerantur, Ternate, Tidor, Motir seu Timor, Machian et Bachian, omnes qvidem parvulae, sed Caryophyllorum proventu ditissimae. In iisdem et Manucodiatas seu Mamuco distas h. Aves Dei (hanc enim Etymologiam Maximil. Transilvanus reddit,) videre est. Aves qvas falso pro Apodibus habent, cum ab Insulanis ideo pedes et viscera resecentur, ne pennis, qvibus maxime superbiunt, foetor adhaereat. Qvid inter Castellanos et Portugallos earum causa actum sit, traditum c. l. §. XIII. Caetera in Historia Commerciorum et Reip. Belgicae


page 145, image: s159

pluribus exponentur. Ternata A. MDCLXXIII. M. Augusto horrendo Terrae motu concussa fuit. postqvam M. Majo praecedente Mons Gammacuorra maxima sui parte conciderat V. Verw. Eur. p. V. f. 292. Extat de iis Epistola Maximiliani Transsilvani in Scr. N. Orbis Ed Basil. 1555. p. 524. Et relatione de Ivan Gaetano del discoprimento dell' Isole Molucche la via de le Indie Occidentali. T. I. Navig. Ramus. p. 375.

Amboina ab Austro Moluccis objacet, non minus qvam illae Caryophyllorum ferax. Solis Belgae jurisdictionem et commercia in eâ exercent, eamqve ideo etiam tribus castellis firmarunt, Victoriâ, Hiten et Lufen.

Banda qvo nomine parvae sex Insulae comprehenduntur, ab Amboina versus Euronotum sita est. Insularum seu Partium ab interlabente Oceano distinctarum nomina sunt Lontor, qvae reliqvarum maxima, eoque fortalitio munita est, Nera, Pooleway, Pooleroon, Rosegain, Coonongapy. Omnes imperium Belgarum excipiunt, cujus causa tamen inter ipsos et Anglos diutissime controversatum, tandemqve Pooleroon, qvae ultimo in hac controversia restitit, Pacificatione Bredana A. MDCLXVII. Belgis cessa fuit. De initiis hujus controversiae V. Germanicam Editionen Itinerariorum Indicorumde An. 1628. P. II. p. II. pag. 31. et seqq. Praerogativa, qva Loca haec eminent, est maximus proventus Nucum Moscatarum.

Philippinae a Philippo Hispaniae Rege nuncupatae extremum in Archipelago locum tenent: Auri feraces sunt et Hispanis parent; Maxima earum Luconia, in qva Manillae nobilis urbs ab Hispanis extructa, ubi et Episcopus et praefectus Regis Hispaniae resident. Incolae nativi avidius Religionem Christianam amplexi sunt, qvam alii Insulani in Archipelago, et pleriqve jam eam profitentur. De controversia, utrum ad Indiam Orientalem an Occidentalem pertineant V. c. I. §. XIII. De differentia dierum, et cur in Philippinis dies Solis, apud Meacenses v. Dies Lunae sit, cum tamen Sol ambobus simul fere oriatur et occidat V. eod. §. c. X. Aliae minores in litore Chinensi et proximarum Regionum, qvarum fama ad nos percrebuit sunt. Insula Tachan e regione Cochinchinae, in qvam fingulari exemplo Aves e Cochinchina aestus vitandi causa migrant, ut alias apud nos propter hiemem faciunt Tum Tachanae proximae qvatuor Insulae, e qvibus afferuntur edules isti Nidi Avium, sapore compositionem ex universis aromatibus Indiae referentes. In Insula Chanchon seu Sam-ceu in Confinio Tanqvini et Chinae sita obiit Franciscus Xaverius celebris Japanensium Apostolus A. MDLII. Portugalli Sanciam


page 146, image: s160

et Sancianum vocant. Et Chinenses qvi illo tempore adhuc antiqva servitutis aut capitis Lege â contactu suorum finium exteros nullo discrimine arcebant, hanc illis permiserant, ut dum qvaestum ex eorum mercibus feciebant, ab eorum tamen consvetudine abessent; Nec fas erat illic mansurum qvicqvam extruere Portugallos, ac tuguriolis duntaxat e Ligno et carecctis licebat se tegere, qvae in appulsu contexerent, in reditu dissiparent. Barthol. in Vita Xaver. L. IV. cap. XXIII. Sed iidem postea Insulam Macao, e Regione Cantoni accepere, qvam et hodienum tenent commerciis Chinensibus tractandis egregie apparatam, ac praesidio munimentoqve valido firmarunt. V. plur. Neuhof. Sin. Reisebeschr. fol. 39. Arn. Mont. Ges. nach Japan. f 31.

XIIX.

Insula Formosae in Tabulis et Itinerariis Chinensium lingva Pack in et Packande dicta XXX. gr. lat. Bor. rectâ versus Boream exporrigitur. A Chinae Regno haut procul distat, interjectis tantum minoribus Insulis Piscadores dictis: Populosa alias et certis dominiis ac Pagis distincta, qvorum nomina redduntur ab Itinerariis, Sickan, Mandan, Sucang, Backeloang, Taffakan, Tifulakan, Teopan, et Tefurang. De qvibus veluti et de moribus Incolarum videndus Georg. Candidius, qvi Sacro inter Belgas Ministerio in ea functus fuit, et Christianam Religionem plantavit in T. 11. Nav. Belg. n. XX. p. 55. et seqq. Belgae Dominium ejus usqve ad An. MDCLXI. habuerunt, idqve fortalitiis Seelandiâ et Provinciâ firmarunt, et Hispanos e Castello???elangi, qvod illi commerciorum suorum gratia extruxerant, pepulerunt, Sed ipsi dicto An. MDCLXI. a Koxenga Latrone Chinensi tota Insula ejecti sunt, de qvo actu V. Laeprise de Formose in T. I. Itiner aribrum Galli corum, et die Gesandtschafften an die Käyser von Japan/ pag. 40. 41. 410. 411. etc. Qvantopere Belgarum intersit hanc Insulam teneri ex eo aestimare est, qvod 1. Commercia hic cum Chinensium mercatoribus Almogensibus, et qvi a Fluvio Cincheu veniunt commodissime exerceant. II. Qvod ex Insula hac alias nationes a Chinensium et Japanensium commerciis arcere possint; Qvod senserunt Hispani, ideo in Boreali parte Insulae A. MDCXXIV. Fortalitium Kelang excitarunt, classe etiam paulo post submissa, si Belgae hac ratione ab Insula absterreri possent; Sed classis illa tempestatibus a proposito suo dimota fuit. Mox etiam Portugalli Belgas hinc avertere conati fuerunt, sed non dissimili ab Hispanicae classis exitu. Deniqve et Japanenses, sed itidem frustra, qvos Belgae non qvidem manifesto averterunt


page 147, image: s161

sed tamen postextructam Seelandiam commerciorum usu sensim privarunt. Vid. iterum die Gesandisch. an die Käys. von Jap. p. 37. 38.

XIX.

Japania tum nativa nobilitate sua, tum rerum ab Europaeis ibi gestarum occasione multorum calamis jam tractari meruit, qvales, Maffeius in Historiis Indicis, Idem in Selectis Epistolis variorum, Xaverius Epistolis a Tursellino editis, Franc. Caron, Descriptione Belgica Regni Japoniae, Henr. Hagenerus notis in Caronium, Bernh. Varonius Descriptione Regni Japoniae; Et Inter recentiores saepe citatus Arnold. Montanus Gesandschafften an die Käyser von Japan Amstelod. 1669. fol. Ultima est Insularum a nobis versus ortum remotarum, et Elevationem Poli habet XXXV. graduum. Dubium tamen adhuc, utrum Insula sit an Continenti adhaereat? Magna enim ejus Pars ipsis Japenen sibus est incognita, et Caronius, qvi siepenumero id inqvisivit, hoc tantum didicit, esse ultra Provinciam dictam Qvanto iter viginti septem dierum versus ortum aestivum, anteqvam perveniatur ad extremum angulum regionis T' sunga, Mari conterminum. Hinc trajecta aqva latitudinis XI. circiter milliarium exponi in terram Jedso, Jesso vel Sesso, regionem qvae preciosas pelles suppeditat, sed tantae amplitudinis, ut Japenen ses etsi saepius eam perlustraverint, et ad interiora penetraverint, nunqvam tamen ejus finem attingere, vel de ea certi qvid resciscere potuerint. Idem tanto magis confirmari, qvia aqva illa, qvae a regione Tsungaar tam versus Japaniam, qvam terram Jedso labitur, sistatur ad altissimos montes et inhabitatam regionem, qvae Provinciae Ochiam adjacet, usurpeturqve trajectus ille a Tsungaar ad Jedso, ne nimis longinqvum iter per vias insolitas suscipi opus esset. Inter arbores Cedris abundat., inter fructus oryza, inter animalia non tam cicuribus, qvam feris. Provincias ejus LXVI. Itineraria numerant. Urbes mutis carent, cujus rationem putamus eandem esse, qvam de Anglia reddimus supra §. V. At plateas singulas nocturno tempore peculiaribus portis clausas tenent. Domos mere ligneas habent, unde crebra in Urbibus incendia, Iedo Sedes Regia est, qvae A. MDCLVII. horribili incendio simul ipsa Arce Regia devastata fuit V. Arn. Mont. fol. 368. 369. Meace Sedes Dairi est, supremi Sacrorum Japaniae arbitri. Nangesaqve eiqve adsita Insula Disma statione Navium Belgicarum famosa est V. supr. c. III. S. III. §. VII. De Aqvis Singacensibus Japaniae cruci??? busqve Christianis hinc illatis V. eod. c. III. S. IV. §. XXV. De Moribus Japaniorum V.


page 148, image: s162

c. IX. S. IV. § VII. De Lingva eorundem ib S. III. Decommuniscriptura seu universali Charactere Japoniorum, Chinensium Coreanorum ib § XII.

XX.

Insulae Salomonis in Mari Pacifico sitae sunt; Et post has Insulae Latronum, seu de las Velas. In qvarum una Magellanus cecidit V. c. III. S. II. §. II. Eodem referimus Californiam Insulam Americae ad XXIII. gr. lat. Bor. adsitam, qvam antiqviora Itineraria qvidem pro Penin sula habuerunt, sed recentium observationibus Insula esse comperta fuit. Aliae in eodem observatae sunt in Navigatione Australi Jacobi le Maire, qvibus nomina data t' Honden Eyland, Het Eyland sonder grond, de Cocos Eyland, de Verraders Eyland etc. V. T. II. Navig. Belg. n. XIIX. Sed harum et si qvae aliae sunt, minor ob situm adeo remotum noticia et usus est.

XXI.

Similis Sors est Iusularum Terrae Australis, e qvibus non ita pridem detecta Ins. Pines novam Anglorum Coloniam exhibuit, Belgis An. M DCLXVII. forte fortuna eo delatis, cujus descriptionem simul origine Incolarum Autor Diar. Eur. Contin. XVI. Appendici inseruit. Terra del Fogo, cum primum Continentis Pars crederetur, post detectum Fretum Le Maire Insula esse deprehensa fuit.

XXII.

Insulae Americae Majores sunt, Hispaniola, Cuba, Jamaeica, S. Johannis seu Burichena: E qvibus Jamaica Anglorum est, Hispaniola et Cuba e primis fuere, qvas Columbus primâ suâ ad Novum Orbem Navigatione detexit, et Cuba tunc temporis Johannae et Ferdinandae nomina accepit. Vid. Petr. Mart. Ocean. Dec. I et II. passim. Insulae Camercanae, alias Antillae et Caribes, hominibus Antropophagis famosae fuerunt; Extatqve peculiaris earum descriptio: Histoire des Iles Antilles de l' Ameriqve Avec un vocabulaire Caraibe. Roterd. 1658. Celebrior earum est Martenico, Gallorum Imperio subjecta, eorundemqve praesidio firmata, a Classe Belgica etiam An. MDCLXXIV. tentata, infelici tamen successu V. Verw. Eur. p. VI. p. 438. 439. Nec felicior, clade tamen minor fuit expeditio Gallorum in Belgarum Insulam Curassou seu Curassow, qvam illi An. MDCLXXIII. tentarunt. sed re infecta relinqvere coacti fuere. At Insulae Tabago illo tempore deterior sors extitit, qvae An. MDCLXXII. Belgis ab Anglis erepta fuit, per secutam pacem tamen A. MDCLXXIV. restituta. Insula Barbados Anglorum est, qvam descripsit Richardus Ligon: True and Exact History of the Island of Barbados, Lond. 1657. Insulae


page 149, image: s163

Lucayae versus Boream Majoribus istis objacent, qvarum una Guanaliani, omnium prima fuit, ad qvam Columbus appulit. V. Histor. I. Navig. Columbi et ex ea Varen. Lib. I. c. IIX. Prop. IIX. Insula Summeri Anglorum Coloniis freqventatur, postqvam G. Summerus ibi A. MDCX. naufragium passus fuit, eamqve habitationi ac culturae commodam deprehendit. Sed una non est, verum plures et prope qvinqvaginta exiguis spaciis abinvicem disjunctae. In Tabulis Bermuda nomine dedignatur, qvanqvam ab aliqvibus etiam in Oceano Indico talis Bermuda pingatur. V. T. XIII. Americ. Meriani Sect. III. De Bermuda seu Summeri Insula, Terra Nova Insula e regione Canadae sita, itidemab Anglis per Humfr. Gilbertum An. MDCLXXXIII. occupata eorundemque cultui adhuc subdita est, ac plurimorum Europaeorum commerciis celebratur: Describitur cit. T. XIII. Meriani S. I. In eodem tractu Tabulae Insulam qvandam Daemoniorum dictam, de los Demonios, designant, qvam a Daemonibus teneri, ac propterea inaccessam esse scribunt. V. Megiser. Neue Nordwelt cap. XLIX. p. 356. et seqq. Qvi et Historiam Nobilis Puellae Gallicae hic expositae, ac biennio et ultra a totis agminibus Spectrorum vexatae prolixae narrat. Sed loca spectris infesta si concedamus, non opinamur tamen Deum Diabolo permittere, ut certam sedom sibi attribuat, eâdemqve homines arceat. Terra non spirituum, sed hominum propria est: Diabolus igitur nihil juris sibi in eam vindicare potest, Conf. seq. cap. VII. Excursu de Monte Giganteo et decantato ejus Spectro Rubenzalio. Opinamur proinde ex vana persvasione denominationem talem natam, nec aliam Insulae Daemoniorum nomine intelligi, qvam Bermudam, qvam Nautae ob Tempestatum freqventiam et gravitatem olim ita dixere. Wird von den Schiffleuten die Teuffels Insel genannt/ wegen der grossen und schweren Gewitter/ so es allda giebet/ und umb welcher Willen man gar schwerlich kan hinein kommen: Denn man hat dafür gehalten/ sie sey gantz unbewohnt von Menschen/ und eine Wohnung der bösen Geister. V. Descript. Bermudae c. T. Meriani c. I.

XXIII.

Habent etiam Fluvii suas Insulas, qvales in Danubio Insulae juxta Ratisbonam, der grosse und kleine Werth/ aliaeve minores Inter Urbes Korneriburg et Kloster-Neuburg, inprimis vero in Hungaria Insula Scuta Schutt, celebri Comarae Fortalitio instructa: Tum Insula S. Andreae inter Vicegradum et Budam sita, et post Budam Ins. Margaritae


page 150, image: s164

seu Capelia, die Hasen Insul. In effluxu Murae in Dravum Insula Seriniorum sita ibidemque Serinsvvaria A. MDCLX. condita, sed A. MDCLXIV. â Turcis diruta. In Viadro talis est, qvae Fortalitium Oderberg sustinet. Clavis Itineris e Warta aliisqve citerioribus Fluviis in Pomeraniam. In Havela, qvam Insulam in specie den Werder/ vocant, q. dicas locum aqvis circumfluum, et alias vivi bonitate in tractibus nostris non ignotum. Insulas Volchdae Olearius recenset Tletinski, Subzinski, Dioploi, Turich, Maslof, Kosin, Scaritzo, Kostpwala, Segerinsko, Sossnow, Schismamago, Sorok, Ostrowe, h XL. Insulae, Kriusna, Sapenofka, Achmatsko, Solotoi, Serpinsk, Nassonofsko, Wesowei, Ossino, Kisiar, Copona Katarinski, Piruski, Itziburski, Dolgoi, inqva Astracan Urbs sita. Itiner. L. IV. c. IX. Borysthenes qvoqve, postqvam flexu scopuloso Porohi dicto se expediit, in plana diffusus in plures alveos dividitur, et septuaginta Insulas alluit, qvae a dictis gradibus decurrentium fluctuum Zaporohi, q. ultra gradus, qvod sint ultra illos scopulorum gradus nomen habent, et Cosaci inde, qvod in illis Insulis militiae vacant, Zaporohiani denominantur. Piasec. Chison f. 45. Similis in Nilo est Insula Meroe, aliae qve in aliis majoribus Fluviis; Item in Lacubus, ut in Zembre lacu Africae, et in America Australi, ubi Insula Plumbi in lacu sita. Varen I. IIX. IX.

XXIV.

Porro commemorandae qvoqve Insulae, qvas a speciali Charactero Natantes vocant, qvarumve proprietas est, ut fluitent in Aqvis, nec loco aliqvo firmae perstent, sed a ventis hinc inde agitentur. Tales simul causis earum inter veteres exhibet. Seneca Nat. Q. L III. c. XXV. Sunt multi Lapides pumicosi et leves, ex qvibus qvae constant Insulae, in Lydia natant: Theophrastus est autor. Ipse ad Cutylias natantem Insulam vidi: Alia in Vadimonis lacu vehitur, alia in lacu Stationensi. Cutyliarum Insulam et arbores habet, et berbas nutrit, tamen aqva sustinetur, et in hanc atqve illam partem non tantum vento impellitur, set et aura. Nec unqvam illi per diem et noctem in uno locu statio est, adeo movetur levi flatu. Huic duplex causa est. Aqva gravitas medicatae et ob hoc ponderosae, et ipsius Insulae materia vectabilis, qvae non est corporis solidi, qvamvis arbores alat Fortasse enim leves truncos frondesqve in lacu spersas pinguis humor apprehendit ac vinxit. Itaqve etiam siqva in illa saxa sunt, invenies exesa et sislulosa, qvalia sunt qvae duratus humor efficit, utiqve circa medicatorum fontium rivos: Qvae ubi purgamenta aqvarum, coaluerunt ex


page 151, image: s165

spuma solidantar. Necessario leve est; qvod ex ventoso inaniqve concretum est. Talem Camdenus commemorat in Lacu Scotiae Loumond agitari, similesqve in Germania inter Vilsecam et Weidam a ventis circumagi tradit Britann. p 666. Kircherus in Lacu Alberico haut procul Roma sedecim ejusmodi Insulas Fluctuantes, qvas Barchettas vacent, conspici tradit. Mund. Subt. L. V. S. VI. p. 239. Est et in Gallo Belgica Provincia juxta Audomarum Lacus ingens, Insulam arboribus consitam et pascuisuberem portans, in qva oves et boves pascuis intenti una cum Insula, qvocunqve eos ventorum impetus impulerit, agitantur. Item ad Pagum Undres, qvae prima earum statio, qvi celeribus eqvis Bajona Burdigalam proficiscuntur, Lacus est Ors, in qvo Insula pascuis apta vento saepius ab uno latere in oppositum fertur. Furner. L. VI. c. XXXIIX. Alia iterum in lacu Borussiae ad oppidum Gerdawen, qvam congruo naturae suae nomine das Schwimmbruch/ et das Schwimmbroeck vocant, ac Longitudinem CCCL. et Latitud. CCL. passuum habet. Incolae, sicubi appellit, armenta sua in eam abigunt, qvae si contigerit eam a vento rursum alio propelli, tam diu hic morari oportet, donea alio iterum appulerit. Habentur et in Ponto Euxino, qvas Cyaneas olim dixere; Busbeqvius tamen sibi non visas contestatur. Voles fortasse hoc loco, ut Tibi aliqvid de Natantibus Insulis Cyaneis sive Symple gadibus referam: Ingenue fateor, me paucis iis horis, qvibus sum ibi versatus, nullas Insulas Cyaeneas (nescio an alio qvopiam tum defluxerint) cognescere potuisse. Ep. Turc. I. p. 52. Plures magno numero recensentur a Gryphiandro de Ins. c. VI n. 42. et seqq. Add. e veteribus Senec. Nat. Q. L. III. c. XXV. Casus de Dominio earum V. ap. Grot. J. B. L. II. c. IIX. §. IX. De causa dubium non est, eam in viscositare Aqvae, tum in conglomeratione sarmentorum soliorumque arundinis et ss. accedente arenae, luti etc. mixtura qvaerendam esse, a qva nec Kircherus c. l. abludit, nec Seneca ante citatis verbis: Ac si qvae interierunt, id freqventi earum cum litoribus vel inter se factae collisioni, vel incremento gravitatis ipsarum transcribendum erit. De Civitatibus ac Pagis Natatilibus V. c. IX. S. IV. §. V.

XXV.

Dn. et Ficticias, aut mollius, dubias Insulas recenseri operae precium fuerit. Talis est Insula S Brandani, alius Brondonis, Borodonis etc. vocata, Hispanis la Incantada et la Non - trovada. Portugallici Nautae, ut Linschetanus refert. opinantur eam jacere centum milliaribus, a Canariis Insulis versus Occidentem, et illam aliqvando conspicumm,


page 152, image: s166

plerumqve tamen inconspicuam esse: Campos ejus virides, fertiles, incolas esse Christianos, sed ignorari, cujus nationis vel originis sint, et qvo sermone utantur. Hispani aliqvoties e Canariis ad illam visendam instituerunt navigationes, sed nunqvam reperire potuerunt. Ideo qvidam arbitrati sunt spectrorum illusiones esse, alii existimarunt certis tantum anni diebus videri posse, plerumqve autem nubibus vel nebula tectam esse. V. Linschot. c. XLVI. et ex eo Varen. I. IIX. VII. Brandanum qvod attinet, is Sanctus Scotorum fuit, occurritqve in vita ipsius prolixa Historia, de Insula qvadam alias inaccessa, qvam ille solus adierit. Insulam talem vero oxcogitandi causam extitisse Insulam veterum [gap: Greek word(s)] s. Inaccessam aut Nivariam, qvae hodierna Teneriffa est, cum Vossio suspicamur. Sola enim Teneriffa e Canariis nive abundat, qvippe in summam supra Mare altitudinem elevata, ut nivium natalibus locis se inserat; Atqve hinc ducentis et sexa ginta millibus Passuum conspicua fit navigantibus, sed aurorae tantum tempore et post Solis Occasum. Species enim rerum remotarum per condensatos matutinos ac vespertinos vapores tunc altius efferuntur, qvam interdiu, dum sol vapores dissipat. Verisimile igitur hoc illis contigisse, qvi primi ad hanc Insulam tendere conati fuerunt; Vidisseqve eam a tam vasto intervallo tanqvam propinqvam sed qvae orto Sole evanuerit; Et ipsum hoc secunda ac tertia die evenisse: Nautas vero et vectores intervalli immensitate deceptos, oculorumqve judicio se nihil aut parum admodum proficere arbitratos, ventis licet secundis, aut cursum suum teneriaut Insulam perpetuo fugere vel etiam evanescere existimasse.

Simili modo se habet Insula Frislandia, qvam Tabulae juxta Islandiam collocant, sed in recentibus Wittenii aliorumqve omissa fuit, qvod nullis navigationibus inveniri potuerit, suspicanturqve unam ex Insulis mediocribus Americae Septentrionalis esse. Ortelius de ea ita scribit: Ipsam Veteribus prorsus ignotam, neqve apud Neotericos Geographos aut Hydrographos ejus ullam fieri mentionem, praeter unum Nicolaum Zenum Venetum, qvi A. MCCCLXXX variis in Oceano jactatus procellis, tandem naufragus ad hanc Insulam appulerit; Huncqve tradere, Insulam hanc Regi Norvvegiae obedire, et majorem esse Hibernia, ejusqve primarium oppidum ejusdem esse cum Insula nominis, incolasqve ut plurimum piscationibus studere. Addit deinde eam suo tempore denuo innotuisse, et ab Anglis Angliam Occidentalem appellatam fuisse: Qvod ipsum indicio est, non aliam, qvam


page 153, image: s167

partem Americae intelligi posse, cum nulla Insulurum, sed Americae Tractus Septentrionalis ab Anglis nomen acceperit. V. Theatr. Ortel. ad Tab. 130. Literas Zeni Latine exhibet Pontan. Chorogr. Dan. f. 755 et seqq Germanice Migiserus von der neuen Nord-Welt/ c. XIIX. XIX. et seqq.

Ejusdem notae sunt Insulae Flysiae seu Beatorum, qvas veteres ultra Britanniam et Orcades collocarunt et pro receptaculis Beatorum coluere, de qvibus V. Camden. Defer. Ins. Britann. p. 744. et supra §. V.

XXVI.

Affines Insulis sunt Peninsulae, partes Terrae maxima sui parte mari circumfluae, angusto autem tractu Continenti adhaerentes. Graeci Chersonesos vocant, et Isthmum Tractum angustum, qvo Contmenti adhaerent, seu generalius portionem Terrae angustam, per qvam ex lata terrae parte in aliam venitur. Potiores earum qvinqve sunt ipso nomine Chersone si qvoque passim notae: Chersonesus Cimbrica, Chersonesus Thracica, Chersonesus Aurea, et Peloponesus seu Morea: Qvibus Tucatanae Americae et Corea ad Chinam adjungi possunt; Isthmi celebriores sunt 1. Inter AEgyptum et Asiam, qvo Africa adhaeret Asiae II. Islmus Corinthiacus, inter Peloponesum et Graeciam III. Isthnius Chersonesi Tauricae IV. Isthmus Panamensis inter Americam Seprentrionalem et Meridionalem.

XXVII.

Easdem externa specie imitantur Pulvini et Scopuli. Pulvini, Latine dicti qvos Hispani Baixos dicunt, et Abrolhos, qvasi Aperi Oculos, Belgae Droogten/ Sandbancken: Sunt illi in Tabulis spacia ista punctata, Mari passim inscripta: In ipso Oceano, arenosa spacia vel extra superficiem eminula, vel in Aqva latentia, ita tamen ut transitum navium impediant. Tales Pulvini Brasiliae, Abrolbos de Braesilia, septuaginta milliaribus a litore Brasiliae in Mari jacentes, Pulvini S Annae dicti: Qvos ut vitent Nautae Guineae propius accedunt; Si enim in haec brevia inciderent, haut sine magno Naufragii periculo Patriam cogerentur repetere. Linschot. cap. III. Qvanqvam et illa ex parte non desint. Baeixos de Judea, Syrtes Judaicae, sitae inter Insulam Madagascar et Continentem, prorsus horrendae sunt ac periculosae multisqve navibus exitiales, Linschot. eod. c. III. In Oceano Indico extant. Baixos de Paetram, B. de Po. das Banhos, B. S. Miguel etc. Naufragia ad eos saepe facta breviter recenset Ricciol. L. X. c. XII. Inter Scopulos indicamus illum, qvi a parte meridionali Insulae Sanctae, t' Heilige Land/ apparet et Monachus vulgo dicitur: Qvo tractu et alius infra


page 154, image: s168

undas latet, qvi vadum ibi navigiis infestum reddit: Hicqve classem Germanici Caesaris naufragium passum suspicatur Pontan. Chor. Dan. f. 737. Nidingum qvoqve, cujus §. X. mentio facta, non tam Insula, qvam Obex seu Scopulus, idemqve naufragiis infamis est ap. eund. f. 719. In Mari Balthico inter Oelandiam et Smalandiam apparet Scopulus, virgo Svedica, die Schwedische Jungfer/ vocatus, de qvo Olear. L. II. cap. II. Alii sunt, qvi aditum ad Sinum Meller et sitam in eo Stockholmiam obsident, Scopuli undiqve e Mari extantes et vulgo die Scheren dicti V. Braun. Th. Urb. p. V. f. 38. Talesqve etiam Echinades in Mari Mediterraneo perhibentur, Insulae obscuri antehac nominis, sed ob victoriam a Christianis partam postea nobilitatae; Qvas ex arena et limo Archeloi amnis aggestis et ab Echino, cujus speciem asperitate et sterilitate referunt enatas veteres scripsere Thuan. Histor. Libr. L. ubi pluribus de victoria Christianorum A. MDLXXI. a classe Turcica ist hic asportata. Ab Itinerariis Corsolari vocantur et Scopuli esse scribuntur V. Itiner J. Jac. Breunings L. I. c. VII. Alîus inter Insulas Cerigo et Cerigotto meminit Neitschuz, et Ovo duro vocari scribit p. III. L. II. cap. X. Alîus iterum ad Insulam Tino, Manler dicti, Pr. Radzivil. Ep. III. f. 258.



page 155, image: s169

CAPUT VI. HISTORIA PARTIUM CONTINENTIS. SECTIO I. De REGIONIBUS EUROPAE.

I. Hispania.

II. Gallia.

III. Italiae.

IV. Helvetiae.

V. Germaniae.

VI. Belgium.

VII. Dania et Norvegia,

II. Svediae.

IX. Russia.

X. Polonia et Lithuania.

XI. Borussiae.

XII. Hungaria.

XIII. Transsilvania.

XIV. Dalmatia, Croatia, Slavoniae.

XV. Partes Europae Imperio Turcico subjectae.

§. I. HISPANIA.

I. Partes Terrae Hispaniae nomine comprehensae; Figurae Hispaniae; Ejusdem limites: Quibus partibus Pyrenaei Montes Hispaniam a Gallia dividant.

II. Soli Hispanici laudes apud veteres: Causae hodiernae sterilitatis ejus. Gravior aestus ipsi incumbens: Aeris acrimonia: Cur Hispani nodos vestium inferius primo astringant?

III. Portugalliae nomen ac discrimena veteri lusitania; Ejusdem Provinciae ac Urbes.

IV. Castiliae Provincia ac Urbes.

V. Aragoniae Provinciae ac Urbes.

VI. Navarrae nomen, divisio, Urbes.



page 156, image: s170

I.

SEqvitur ut Continentis Partes accedamus, et illas qvidem non Politice et qvatenus Imperium aliqvod accipiunt, hoc enim Historiae Civilis peculiare munus est, sed in naturali suo situ perlustrandas. Initium sumendum erit ab HISPANIA, tanqvam Capite Europae et extrema ejus versus Occidentem parte; Venitqve hoc nomine tota Regio, qvam Veteres Hispaniae Tarraconensis, Baeticae ad Lusitaniae nomine complexi sunt V. Plin. IV. XXI. Pomp. Mel. L. II. Strab. L. III. Justin. L. XLIV. h. non tantum hodierna Hispania sed comprehensis etiam Portugallia et Algarbia. A Strabone, Pomp. Mela, et Ptolemaeo referre dicitur figuram corii bubuli humi protensi, cujus partes ad collum pertinentes in adhaerentem Galliam porrigantur. Limites sunt a Septentrione Oceanus Cantabricus, ab Occidente Atlanticus; A Meridie extra Fretum Gibraltar Mare Gaditanum, post Fretum Mare Ibericum, et Balearicum; Ab Oriente Montes Pyrenaei, qvibus a Gallia separatur, sed dubium, qva eorum parte: Unde A. MDCLX inter Gallos Hispaniosqve convenit, ut in Galliae atqve Hispaniae Terminis rite distingvendis Commissarii utrinqve deputarentur, qvi bona fide declerarent, qvae essentillae pyrenaeorum Montium partes, qvae Limitum loco signati possent. V. Artic. Pyren. n. XLIV. Cujus rei exitus hic fuit, ut Confluentum, Promontorium Qviersum, Comitatus Karolotensis cum triginta qvinqve vicis in Cerdania Regi Galliae, Rosa, Belvera, Urgella cum aliis non nullis Hispaniae Regi adjudicarentur. Thulden ad A. MDCLX. p. 435.

II. Solum Hispanicum veteres non una laude extulerunt V. Justin. L. XLIV. c. 3. Pomp. Mel. L. II. c. VI Solinum et alios. Qvibus et fidem facit hodiernus generosi vini, Salis, olei metallorum proventus. In Lusitania veteri Eqvas vento concipere e multis autoribus prodit Justinus, sed addit ex eqvarum foecunditate et gregum multitudine id natum, Eqvosqve in Gallicia et Lusitanis tantos ac tam pernices videri, ut non immerito ipso vento concepti videantur. Sed frumenti non aeqve ferax est, ob soli siccitatem, qvem defectum variis casibus expertus fuit Fridericus II. Elector Palatinus, qvando Carolum V. Caesarem in Hispania visitatum ivit, qva de re videndus Hub. Tom. Leod. L. VI. de Vita Frider. et ex eo Lans. Orat. contr. Hispan. Unde sterilitatis nunc passim accusatur: Qvae tamen I. Mediterranearum Provinciarum, non universae Hispaniae est, nam Andalusia adhuc Granarii Hispaniae nomine celebratur. II. Nec omni compensatione caret, qvam Mela l. ante cit. jam


page 157, image: s171

agnovit et sicubi ob penuriam aqvarum effoeta et sui dissimilis sit, linum tamen aut spartum alere scripsit. III. Neqve etiam causa sterilitatis hujus in natura soli adeo, qvam negligentia Incolarum videtur sita esse. Wann sie ein wenig mehr Geschickligkeit hätten/ und an statt/ sich von dem Rauch bey ihren Heerden zu weyden/ die erde ein wenig besser baueten/ und sich nicht schämeten Hantwercke zu lernen und zu treiben/ würde es ihnen eine freygebige Mutter seyn alles dessen/ so zu des Lebens Unterhalt/ so wol in Kleidern/ als in der Nahrung/ nöthig ist: Wie sie dann daheim Korns/ Weins/ Oels und allerley Früchte gnung haben/ und der Früchte ihrer Nach barn nicht bedürffen/ wann die Jahre gur fallen: Und wann sie den Ackerbau verstünden/ oder sich drauff legen wolten/ könten sie in einer so grossen Uberflüßigkeit leben/ daß nicht allein die allerfruchtbareste Landschafften/ einiger andern Unfruchtbarkeit/ die es weniger hat/ ersetzen/ sondern von ihren Gütern in die Frembde/ ohne Entblössung und Mangel zu Haus/ schicken würden. Die allervortrefflichste Materien von allen Zeugen/ die Wollen von Segovia/ die Seiden von Granada/ der Corduwan von der Stadt Rodrigo/ der Flachs und der Hanff von Andalusia/ Kupffer und Eisen aus Biscaja/ und viel andere Ad- und Außwürffe von ihrem-Viche/ von seinen Boden und seinen Bergwercken/ solten billich die Städte mit Handwercksleuten und den allerbesten Arbeitern von gantz Europa erfüllen. Accedit Incolarum paucitas, qva oportet soli sterilitatem procurari, cum nemo sit, qvi vires ejus exciter. Conf. P. II. c. I. §. IV. Naturalem certe non esse sterilitatem non tantum Scriptores Romani, sed ipsa Romanorum per tot annos in Hispania gesta Bella testatum faciunt: Qvia enim prima fuit, qvam Romani aggressi sunt, et ultima fere, qvam occupaverunt, et numerosos incolas, et magnam soli fertilitatem fuisse oportuit, unde tam diuturna vis resistendi manavit Natus interim ex hac voluntaria sterilitate ille Hospitalitatis per totam Hisponiam neglectus, ut nec Hospiti victus copiam in promptu habere, nec Madriti vel alibi consalinos alere facile liceat, ne qvid ciborum Indigenis per peregrinos praeripiatur. Dum in hospitium divertis, qvod unum qvaelibet Civitas saltem habere cogitur, in venis arietis conu parieti annexum, ad quod jumentum tuum religas. Deinde tibi dicitur, si quidquam aliud petas, vale ad forum. Qvod si roges, ut vel famula vel famulus Tibi commodetur, ut prote eat, te remuneraturum, mox audies, vade tu ipse, opus habeo famulitio meo. Neque est,


page 158, image: s172

qvod avonam paleas aut foenum petas: His caret Hispania, hordeum emere poteris et eqvo tuo dare, terram pro strato boni consule: Tibi vero pro lecto vel culcitra mattam âvicino precio impetrabis: Tibi coquus, tibi famulus esto, in hospitio vix acetum vel oleum impetrabis. Leod. cit. Vit. Frider. L. VI. Conf. Aut. des Voy d' Esp. c. III. et XIX. Regionem aestu graviori notissimum, indeqve aestivo tempore ibi passim receptum, ut more Orientalium de nocte magis qvam interdiu negocientur, et ex adverso a nona matutina ad tertiam vespertinam qvieti indulgeant, silentiumque tunc non minus in urbibus Hispanicis, qvam apud nos media nocte observetur. Eodem respexir Italus ille, qvi cum Doctores suos de loco Purgatorii disceptare audiret, id ignorantia Geographiae fieri dixit, ipsosqve ex Tabulis facile perspecturos, locum hunc in Europa Hispaniam, in Africa Lybiam fore jocatus fuit. Inest et Aeri praecipue nocturno ac matutino penetrans qvaedam et stomacho adversa acrimonia; Unde fieri putant, qvod Hispani vestium nodo non superius primo, ut aliae Gentes solent, sed inferius astringant, qvo stomacho consulatur. V. Voy d' Esp. c. XII. Eandem ob causam et periculosum perhibent ibi apertis fenestris noctu somnum capere: Nam qvia Sol ardens magnam ex Terrae visceribus vaporum malignis qvalitatibus imbutorum copiam extrahit, hi nocturno tempore frigidiusculo condensati et ad naturalem statum in umbroso aëre reducti, dum poros dormientium intrant, propria substantiae contagione sangvinem corrumpunt. V. Kircher Art. M. Luc. L. I. P. II. c. V. Reg. V. Qui hanc ipsam rationem reddit, cur nocturnus aer etiam in campis Romanis dormientibus periculosus sit.

III HISPANIAE divisio in Tarraconensem, Hispaniam Baeticam, et Lusitaniam supra indicata. Alias tales ex antiqvitate eruit P. Merula Cosmogr. P. II. L. II. c. XI. Hodiernam divisionem tria Regna efficiunt, Portugalliae, Castiliae et Aragoniae, qvam et Philippus II subjecta jam Portugallia tribus Galeis scuto suo impositis exprimere amavit, utpote veterum Portugalliae, Castiliae, et Aragoniae Regum proprias, cum antea duabus tantum usus fuisset. Chistet. de Eq. Aur. Vell. c. IIX. pag. 23. Portugalliam qvod attinet illa nomen fert a Portu, celebri Urbe ad Ostium Durii Fluminis sito, qvae Portogalo q. Portus Cale, h. Portus Pulcher seu Portus Galiciae dicta, nunc Port a Port,, V. c. III. S. III. §. III. in fin. Cui nominis rationae aeqviparaveris Urbem et Portum Americae ad Mate Pacificum, Aqvapulco dictum, et e Sacris Boni-Portum Act. XXVII. 8.


page 159, image: s173

Venimus in locum qvendam, qvi vocatur Boni-Portus- [gap: Greek word(s)] . Et ut Germanus Interpres habet: Eine Stäte die heist Gutfurt. Confundi solet cum veteri Lusitania, sed illa, ad ortum latior fuit, Portugallia vero ad Septentrionem magis patet. Lusitania enim terminabatur ad Boream Fl. Durio, et alio minori, qvi hodie Thormis, in ripa dextra gestans Salamanticam, ductaqve ad faciendum Limitem Orien talem ab hujus fonte per Solerium montem Saltumqve Manlianum ad Anam ubi Castra qvondam Vitelliana, lineâ, Anaeqve porro progressu per Emeritam Augustam ad Mare. Portugallia vero versus Boream excurrit supra Confluentes Minium Aviamqve ad oppidum usqve Ribadaniam, in Aviae ripa positam, qva parte Galliciam spectat, ductaqve hinc in ortum Linea ad Mirandam usqve ad Durium collatam inde vero Meridiem versus recto fere progressu facto ad Ostia Anae Fluvii, qvo latere Castiliae, Extremadurae et And Iuziae est confinis. Osor. Praef. de Reb. Gest. R. Eman. Confer. Merul. c. l. cap. XXVI. provincias Portugalliae Antonius de Sousa et alii enumerant: Trans-Taganam Cis-Taganam, Beiram, Interammensem et Transmontanam. Sexta, sed non tam Provincia, qvam Regnum est Algarbia. Urbes habet XIIX. Oppida DCCC. pagos XVM. Primaria Urbs est Olyssipo s. Lisbona, Sede Regia et commerciis celebris Oppida Cascalis et Bethlehem ejus velut Antemuralia sunt; Et Cascali Naves adventantes vel discedentes stationem habent, Bethlehem v. earundem aditum ad Urbem tutatur, aut si pacificae non sint, prohibet. Castellum S. Johannis Urbi praesidium, et adversus motus frenum praestat: Unde inter errores Comitis de Olivarez numeratum fuit, quod immientibus A. MDCXL. motibus Portugallicis locum hunc milite Castellano nudasset. V. Ferd. Pallavicin in Casus hujus Comitiis Historia. In Monasterio S. Clarae extra Urbem sito, cum Regina se huc recepisset, Regis Alphonsi exautoratio coepta. V. Diar. Europ. Contin. XVII. ad An. MDCLXIIX. In Interamni Provincia sita Bracara, primaria Urbs Archiepiscopalis, qvaeqve decimo statim post Ascensionem Domini Anno a D. Petro S. Jacobi Majoris Discipulo fidem Christianam suscepisse dicitur, unde et totius Hispaniae primatum sibi olim vendicavit, eaqve de re cum Urbe Toletana veterem litem aluit, cujus meminit Honorius III in cap. coram. De in integrum restituit. Qvae tamen lis ab ejusdem Pontif. M. tempore ad nostram usqve aetatem siluit. Casp. Alvarus in Descr. Bracar. ap. G. Braun. Th. Urb. T. V. fol. 13. In Trans-Tagana est Eborae, et in Beira


page 160, image: s174

Coimbra seu Conimbra, Urbes itidem Arch Episcopatibus et Academiis celebres. In Trans-nontana sita Braganca, unde familia Ducum Bragantinorum, qvae hodie Regia est. Algarbia inter Titulos Regum Portugalliae est, eademqve Thermarum multitudine celebratur: In Oppido Sagres Henricus Rex Portugalliae considere gavisus fuit, ut inde classes mitteret, qvae viam in oras ad Solem Orientem fitas aperirent. Osor. de R. G. Eman. R. L. I. Caetera de Portubus Portugalliae V. c. III. S. III. §. III. De Fluviis eod. c. III. S. IV. §. X. De Promontoriis C. VII. §. IIX. De Locis Jurisdictionem Portugallicam agnoscentibus P. II. c. II. §. I.

IV. Regni Castiliae seqventes sunt Provinciae.

I. Estremadura, ab Oriente Portugalliae sita, in qva Urbes extantiores Badajos et Merida.

II. Andaluzia juxta Fretum Gibraltar et Mare Ibericum a Vandalis nomen adepta est, q. d. Vandulasia: Secatur Fluvio Baeti s. Guadalqvivir, et ob largum Frumenti proventum Granarium Hispaniae vocari amat. Urbes ejus nobiliores sunt Hispalis, seu Sevilla, Provinciae Metropolis omniumqve Hispaniae Urbium nitidissima, et mercium utriusqve Indiae stapula. De Portu ejus S. Lucar, item Cadix et Gibraltar dictum c. III. S. III. §. III. Corduba Dignitate ab hac proxima est, Algezira haut procul Gibraltar sita partem Titulorum Regiorum constituit: De aliis Urbibus et Castellis hujus Provinciae V. G. Braun. Ib. Urb. T. I. et V.

III. Granada proxima ab Andaluzia ad Mare Ibericum: In qva Homonyma ipsi metropolis, una e maximis Hispaniae Civitatibus, qvaeqve ultimo omnium Maurorum regimen sustinuit subjugata demum An. MCCCCXCII a Ferdinando Catholico, postqvam VII. Annorum obsidionem sustinuerat: In cujus rei memoriam hodienum Festum S. Johannis Baptistae solennissime celebrant, solentqve Cives Granatenses Maurorum more armati scuto et lancea summo mane concurrentes inter se dugnae speciem praebere. Urbs Serici mercatura excellit, qvam in singulari eaqve maxima et parvae civitati aemula domo Alcaceria dicta exercent; Nec aliqva hic facile domus est, qvi fontem salientem et citrum minimum unam habeat. Alhambra pars ejus una, Regiam Arcem et vetus Maurorum Palatium complexa, cujus porta cum captus Maurorum Rex El Re Chico exiret, expugnati Regni Granatensis hanc sempiternam memoriam remanere postulavit, ut nemini post se haec Porta


page 161, image: s175

unqvam pateret: Quod a Ferdinando Rege facile impetravit: Eoqve haec Porta ab illo tempore semper clausa mansit, et ne unqvam aperietur, firmum propugnaculum opnositum fuit V. Leod. de V. Frid. L. VII. inis. Philippus II. Ibidem Arcem Novam excitavit forma qvadrata ex coeruleo lapide singulari Architecturae artificio ad normam secto. Merul. cap. XXIII. De Alhama, Antequerae, Loxa V. Braun. T. II. Theatr. De Archidona eund. T. V. Malaga, portu, propugnaculo et Armamentario Africano, et Velis Malaga prope hinc distans Commercio Uvarum passarum celebris est.

IV. Murcia juxta Sinum Virgitanum sita, Urbes habet Murciam et Carthagenam. Murcia Sedes fuit meritissimi de Re Astronomica Alphonsi Regis, cujus Tabulae Alphonsinae ab eo dictae adhuc extant. Carthagena, Nova Carthago, est ab Asdrubale Poenorum Duce, qvo tempore contra Romanos Bellum gessit condita. Novam tamen dictam scribit Johannes Gerundensis Paralip. Hisp. L. I. in fin. non ob Africam illam, sed veterem aliam in ipsa Hispania, qvae hodierna Cantavilla esse creditur. V. Merul. P. II, c. XXII.

V. Castilia nova Regia Hispanorum Sede, Mantua Carpetanorum seu Madrito notabilis est, item Compluto, qvae nunc Alcala de Henares, Toleto et Jaene. Madritum Urbs totius Hispaniae populosissima, dignissimaqve Regum Sedes, ob aeris puritatem, qvae tanta est, ut cum alias Flumine aliisve sordium avehendarum adminiculis careat, nullas ille sordes patiatur, sed oblatas e vestigio exedat et calcis instar absumat: AEqviparando eo nomine Ispahanae, Persarum Regiae, qvam aëris beneficium salvam praestat, cum ob sordium copiam alias continua infectione la boratura esset. Reginae partui vicinae ideo olim huc concesserunt, ut Principes recens nati statim purum haurirent aerem; Carolus V. Imp. qvoqve paucos dies hic commoratus morbo Qvartanae, qvo diu laboraverat, est liberatus. Domi civium plerumqve humiles sunt: Primam enim earum contignationem Rex sibi vindicat, qvam proinde, si redimere neqveunt, non exaedificant. At a Palatiis Procerum majorem splendorem accipit, qvae postqvam vicariatu in Belgio, Italia aut India functi sunt, excitare amant. Arx Regia in editiori qvadam ejus parte jacet; Et alio loco Domus Regia, Buen Retiro, ipsi adsita, ad qvam per ambulacrum Prado dictum itur. Plateas amplas habet, sedmale stratas cum non exiguo ambulantium incommodo. Muris caret, ac silicum copiam in depressioribus aliqvot locis circumjacentibus cernere est, unde


page 162, image: s176

Cinctum igne cecinit Hispanus Poeta Johannes Mena. V. Merul. c. XX. Voy d' Esp. c. V. et XX.

Complutum Academia commendat, qvae sic efflorescit omni genere studiorum, ut jure optimo [gap: Greek word(s)] appelletur, scripsit de suo tempore Erasmus Epist. ad Franc. Vergaram Graec. Liter. ibi Profess. Ibidem prima Biblia Polyglotta A. MDXV. excusa, a loco Complutensia dicta et auspiciis sumptibusque Card ac Archiepiscopi Toletani Franc. Ximenij emissa, qvos sumptus non minus ac impensas Bellicas alias ad immensarum opum invidiam levandam fecisse videtur. V. Thuan. L. I. Inclaruit etiam Cursus Philosophicus ejusdem Academiae nomine Collegii Complutensis passim appellatus, qvale et e Portugallia est Collegium Conimbricense, et ambobus subtilitate par, at perspicuitate et antiqvitate majus Colleg. Francofurtanum a majoribus nostris scriptum et An. MDVII. jam editum sed iisdem infelicius, qvippe per injurias temporum ab hominum memoria remotum, cui tamen propediem redditum iri speramus.

Toletum centrum est et qvasi Umbilicus Hispaniae: Gothorum tempore cognomen Urbis Regiae adeptum fuit, qvemadmodum et hodienum simul Jaene inter Titulos Regum Hispaniae collocatur; At nunc primam Sedem Archiepiscopalem Hispaniae sustinet, de qvo V. P. II. c. I. §. XVI. In Schola ibi Magiam olim docere solitos notat Leod. Vit. Frid. L. VII. Cum Urbe Burgos de Praerogativa contendit, qvam litem Alphonsus XI. subtiliter declinavit, qui cum Compluti in dictum Concilium haberet, in omnium conventu, anteqvam litis ulla mentio fieret, inqvit; Toletanos scio imperata libentissime facturos, loqvantur Burgenses. Hac Regis Oratione conqvievere, cum utriqve se praelatos existimarent, Toletani qvidem, qvod Rex ante omnes eorum nomine locutus esset; Burgenses vero, qvod primi omnium per se sententiam dixissent: Hanc deinde consvetudinem Reges omnes Castellae secuti sunt, qvoties Concilium est ab illis indictum. Osor. de R. G. Eman. Reg. L. I.

VI. Castilia Vetus Urbes habet, Burgos, Vallisoletum s. Valladolid, Salamancam. Burgos prima Urbium Castiliae veteris, eademqve frigidissima Hispaniae est: Nuperrime novum nomen meruit, ab hodierni Regis conjugio hic consummato. Incolae elegantissime L. Hispanicam loqvuntur; Rex singulari reservato Canonicus Burgensis audit. Emortualis fuit Philippi Austriaci Caroli V. Parentis. Valdoledum, Veterum Pincia, itidem Sedes Regia olim fuit; Praeterito seculo nativitate Philippi II. inclaruit. Salmantica universitate celebris


page 163, image: s177

est, in qva Didacus et Antonius Covarruviae et Dominicus Soto vixere.

VII. Legio, Provincia mediis seculis celebritatem meruit, qvia sola fragmenta disjectae a Mauris Hispanorum potentiae in Pelagio Rege suo servavit.

IIX. In Gallicia ad Oceanum Atlanticum Compostella est, Peregrinationibus religiosis ad S. Jacobum celebris, de qvo V. cap. IIX. S. II. et P. II. C. I. §. IIX.

IX. Asturia ad Oceanum Cantabricum Primogenito Hispaniarum Regis nomen dare solet, Principis Asturiarum seu de las Asturias; Gemina enim est, a civitatibus Oviedo et Santillana denominata, una d' Oviedo, altera de Santillana.

X. Biscaya et Guipuscoa itidem ad Oceanum Cantabricum sitae ob tenacem veteris Cantabrorum Lingvae conservationem memoratu dignae sunt. Ad easdem pertinet Molina: Unde Dominus Molinae in Titulo Regis Hispaniae. De Urbibus S. Sebastiani et Belli-Vadi seu Bilbaeo V. supr. c. III. S III. §. III.

V. Aragonia veterem Tarraconensem Hispaniam nomine suo conservare videtur. Partes ejus. 1. Aragonia in specie sic dicta, cujus Metropolis Saragosas. Caesar augusta, Urbs a Juba Rege, ut creditur, condita, et Inaugurationibus Regum Aragoniae olim destinata, nunc Sedes Vice-Regis Hispanici, et Tribunalis Regni el Justicia dicti, in qvo Aragonii veterem libertatem suam adhuc servant. Exemplum recens Judicum invito Rege Philippo IV. hic depositorum V. ap. Voy. d' Esp. c. XXXIII. Vetus est sed aeqve clarum, cum Caesar-augustani Emanueli Regi Portugalliae et Isabellae conjugi ejus, Regum Catholicorum filiae, urgente licet Ferdinando Rege, fidem dare recusarent, negantes id sibi licere, anteqvam Cives Valentini et Barcinonenses, qvi suaerum Civitatum jura tuerentur, eo convenirent. Institit nihilosecius Ferdinandus, non esse, cur illos expectarent, qvos sciebant idem officium suo tempore atqve loco praestituros, neqve esse illis in re minime dubia cunctandum. Responderunt, non esse rem adeo facilem, ut non magnam cunsultationem reqvireret: Se de fide danda minime dubitare, sed de modo et conditione, qva erant fidem daturi; Ad eam autem deliberationem commodibus habendam opus esse Sociorum adventu, ut communis causa communi etiam consiliae sustineri posset. Qvod si vellet, ut ipsi statim fidem suam astringerent, se id libenter facturos, ea tamen conditione, ut prius Emanuel et Isabella jurarent, fore


page 164, image: s178

cum primum venirent in Regni possessionem, ut jura et immunitates, qua Ferdinandus ipse Aragoniae populis ab stulerat, sine ulla cunctatione restituerent. Respondet Ferdinandus, se nulla conditione passurum, ut ea, qvae propter summam iniqvitatem sublata fuerant, populis, qvi illis abutebantur ad innumer abiles injurias, redderentur. In his altercationibus fuere tres menses cum non mediocri Regum offensione consumpti. Interimvero Casar-Augastani de libertate soliciti clanculum arma in certas domos comportare, undique praesidia comparare, colloqvia inter se de communibus rebus habere, nihilqve omnino praetermittere, quo jus suum modis omnibus retinerent. Osor. de R. G. Eman L. I. Plura de Caesar-Augustanorum privilegiis V. ap. Leod. LX.

II. Catalonia q. Gothalania a veteribus Gothis, Pyrenaeis montibus, Mari Mediterraneo, Fluminibusqve Ibero et Cinga, qvi inter hanc est et Aragoniam, cingitur. A. MDCXL. opposuit se Regi Hispaniae, et Ducem Andegavensem tunc trimestrem Infantulum sibi Principem constituit, qvo factum, ut partes ejus aliqvae in manu Regis Galliae remanserint. Urbs primaria Barcelona s. Barcino, Autor modo dictorum motuum, sed a MDCLII. ad obseqvium Regis Hispaniae reducta. In eadem Tortosa, Item Comiratus Ruscinonensis, de Roussillon, in Pyrenaeis montibus cum Fortalitio Perpiniano, Perpignan, Claves Regis Galliae ad Hispaniam, penes qvem etiam simul toto Comitatu per Articulos Pyrenaeos mansit.

III. Valentia ab ortu habet Mare Balearicum, a Borea Aragoniam, ab occasu utramqve Castiliam, ab Austro Murciam. Metropolis ejus Valentiae, nobile et a pulchritudine praecipue commendatum emporium, juxta Hispanorum Proverbium, qvo Barcino fertur dives, Caesar. Augustas satura, Valentia formosa Merul. c. XXI.

VI. Regnum Navarrae novo nomine ita dictum a Navas, qvomodo Hispani Areas Camporum planas arboribusqve purgatas, qvibus tamen in circuitu silvae ac dumeta sunt, rocitant: Unde Navarra Regio, qvae complures habet Navas. Regionis caput est Pampelona s. Pompejopolis, Gubernatore Regio, mummentis item et praesidio adversus Gallicas in vasiones instructa. Tafalla Sedes Regia olim fuit, V. Leod. L. VI. Cerveram cum Fridericus II. ingressus esset, incolae famem publicam metuerunt, ideo Magistratus accessit ipsum et rogavit ut discederet, ne cariorem panis, vini et reliqvarum rerum annonam redderet. Leod. ibid. Distingvitur alias in Navarram Superiorem et Inferiorem; Superior


page 165, image: s179

Hispanica est, Inferior Gallica: Qvam Distinctionem inter alia cognoscere est ex Mornaei Memoires s. Lettres d' Estat, p. 135. ubi dum Henrici IV. tunc temporis Navarrae Regis ditiones recenset, nomine Navarrae inferioris, de la Navarre Baesse, complectitur le Pais des Basqves, de Donezan, et Bearniam, in qvibus reliqvias erepti ab Hispanis Regni et Regium Navarrae Titulum Henricum tunc conservare oportuit. Historiam Navarrae Gallice seripserunt Andr. Favyn. Paris. MDCXII. et Petr. Olhageray Paris. MDCIX. 4 to Subditi creduntur adhuc reliqvum habere amoris aliqvid erga priscos Dominos suos, hodiernos Reges Galliae, unde ab Hispanis liberius habentur. V. Voy, d' Esp. c XXXVI. Plura de Portubus Hispaniae V. C. III. S III §. III. De Fluviis c. III. S. IV. §. X De Montibus c. VII §. IV. De Lingva Hispanicae c. IX. S. III. §. II. De Moribus Hispanorum c. IX. S. IV. §. III. De Arcibus Regiis c IIX. S II.

§. II.

I. Galliae Limites: Limitum Naturalium consideratio.

II. In Gallia qvicqvid acqviritur, non Regi sed Coronae acqviri: Incomparibilitas Regnorum Hispaniae et Galliae.

III. Provinciarum et Urbium Galliae recensio.

IV. De Burgundia, Lotharingia, Alsatia.

V. Prouinciarum Galliae in Parlamentae distributio.

I.

GALLIAM ab Hispania separant Montes Pyrenaei; Qva ipsorum parte dictum §. 1 Ab Italia distingvunt Alpes, Ab Anglia Mare Britannicum. A Germania olim Rheno secernebatur: Nostro tempore Lineâ Argentorato Caletum usqve ductâ, qvod faciunt Ortelius, Merula, et alii, sed ultra qvam nunc Limites ejus prolati sunt, ex qvo Alsatia, Lotharingia et tot partes Belgii Hispanici accesserunt, qvas Vid. P. II. c. III. §. II. Ammianus Marcellinus istos limites munimenta a naturâ facta vocat Rer. Gestarum L. XV. Hanc Galliarum plagam ob suggestus Montium arduos et horrore nivali semper obductos, Orbis residui incolis antehac pene ignotam, nisi qva litoribus est vicina, munimina claudunt undiqve natura velut arte circumdata. Et a latere quidem Australi Tyrrheno alluitur et Gallico Mari: Qva coeleste suscipit plaustrum a feris gentibus Fluentis distingvitur Rheni: Ubi Occident ali subjecta est sideri Oceano et altitudine Pyrenaei: Unde ad Solis Ortus attollibus, aggeribus cedit Alpium Cottiarum. Qvod ab aliis qvoqve factum, inprimis


page 166, image: s180

Scriptoribus nostri ac praeteriti seculi, qvi et Gallis ideo nec ultra Alpes in Italia, nec ultra Pyrenaeos in Hispania bene fuisse observant, qvia limites a natura positos transierint. Sed ista Limitum Naturalium suspecta in Vita Humana assertio est. Distinctio Dominiorum, adeoqve Limitum positio, non naturae, sed juris Gentium ac Vitae Socialis opus est, qvae si abfuisset, nec Limites extituri fuissent: Natura velut aeqva Libertate nos omnes producit, ita limitum ignara omnibus in universa eadem jura aperit: Limites ut inter cederent ex institutione hominum provenit, qvorum inter est, ne promiscuus ille rerum omnium usus genus suum in bellum universale omnium in omnes animet. Possent qvidem Limites Naturales dici evidentia qvaedam partisTerrae unius ab altera discrimina; At nullus eorum in Vita Sociali usus est, neqve possunt sine magna confusione Rerumpublicarum admitti, sed soli Civiles locum inveniunt, h. extrema illa, qvae Jurisdictionem uniuscujusque Reipubl. terminant. Breviter. Limites Naturales Regionum Limites esse possunt; At Civiles Rerumpublicarum sunt, et a solis hisce usus in vitam humanam redundat: Naturalium nullus vel minor usus est, sed major noxa, talibusqve Respublicae suinde minores, saepe majores sunt.

II. Namqve et hoc circa Limites Galliae praetereundum non est, illos cum incrementis Jurisdictionis aeqve proferri, cum in Hispania aliisqve Regnis, etiamsi Jurisdictioni Regis novi tractus accedant, priores Termini tamen iidem maneant, et tractus illi peculiares Status efforment, prout in utraqve Sicilia, Ducatu Mediolanensi, Belgio etc. elucet, qvae Regis Hispaniae Imperium qvidem suscipiunt, sed nontq. Hispaniae Regis, verum peculiaris Status sui Principis. Sed a Gallis qvicqvid acqviritur, id ipsi Coronae Gallicae accedit, et qvantumcunque sit, Jurisdictionem Registq. Regis Galliae agnoscere cogitur: Qvod ipsum in causa esse observant Politici, cur Regnum Galliae et Hispaniae veluti incompatibilia sint, qvia Hispania alii Coronae inseri neqveat, Gallia, v. qvod acqvirit, sibi annectat: Unde et Reginam Galliae hodiernam solenni renunciatione omni jure suo in Regnum Hispaniae cedere oportuit, cum Regi Ludovico XIV. ex Hispania adduceretur. L'une des plus anciennes Constitutions de la Monarchie d' Espagne, sur laqvelle ils mettent tout le fondement de leur domination, est, que le Royaume soit inalienable, qu'ils vivent tousjours sous leurs propres Roys, et que leur Couronne ne puisse estre annexeeny incorporee â aucune autre.

Celle de France au contraire se veut arroger ce Droit (comme il conste


page 167, image: s181

par leurs Escrivains et leurs Juris consultes) que tout ce qui est posse de et acquis par les Koys de France, par quelque tilire que ce soit, est escheu a la Couronne, qu'il est son propre Domaine, et n'en peut jamais estre demembre: et doit estre assuietty aux mesmes Lois et forme de Gouvernement que leur propre Royaume, tant pour la succession souveraine, que pour tout ce qui concerne l' Estat public. De sorte que si la Monarchie d' Espagne tomboit par Mariage ou autrement sous le pouvoir d' un Roy de France, elle deviendroit un membre et un accesoire inseparable de la France, elle seroit reduite ad mesme estat qve la Bretagne, et autres Provinces; et a deffaut de legit mes successeurs de sa ligne, elle passeroit aux Collaterales, et a tous ceux, qvi parviendroient au Trosne des Fleurs de Lis.

Tous les Francois sont tellement d' accord de cette pretention, qu'il seroit superflus de la leur prouver, quoy qu'il ne seroit pas difficile de la combatre: mais c' est une maxime receue parmy eux, dont ils se sont mis enpossession par un long abus, et qu'ils sont resolus de maintenir opini astrement en toute sorte de recontres.

Cette incompatibilite tient quelque temps le Conscil d' Espagne ensuspens, il souhaittoit la Paix, mais il ne la vouloit pas achêter, au prix d' une si dure servitude, et les Directeurs de tant des Royaumes n' auroient jamais peu se resoudre a devenir sujets d' un autre, ny voir leur Couronne dominante erigee en Province.

La Reyne Mere de France, qui par les tendres sentimens de Mere, et de Tante, souhaittoit avec ardeur une si belle, et si sortable union de deux Persones, qui luy estoient si cheres, appliqua tous ses soins pour essoigner ces empechemens, et l' on trouva ce temperament, pour asseurer les justes doutes du Conseil d' Espagne, que par le Contract de Mariage l' Infante renonceroit absolument a toute sorte des droits, qu' elle pourroit jamais pretendte sur le tout, ou sur les parties de cette grande succession, sous quelque ticre ou pretexte q' elle pust jamais avoir, a fin qu'en aucun casla Monarchie ne pût estre, ny sujette, ny demembree.

Et l' on se porta d' aut ant plus facilement de part et d' autre â cet expedient, que le chemin en estoit tout fraye par l' exemple de la Reyne Mere, et qu'en effet la re nonciation qu' elle fit, estoit de mesmeuature, que la praesente, dans la forme et dans la substance, et estoit fondee sur la mesme cause de l' incompatibilite de ces deux Successions. V. Bouclier d' Estat et de Justice.

III. Provinciae GALLIAE sunt, I. Picardia, La Picardie, extrema


page 168, image: s182

versus Belgium Hispanicum, Partes ejus: Vera, La Vraye Picardie, qvae comprehendit Vicedamias Ambianam, Corbiensem et Pequignyam, Comitatus, Veromanduorum, Retelorum, ac Ducatum Tiraschensem. Ambiana est Amiens, Samerobriva veterum praecipua Picardiae Civitas, qvaeque nostro seculo sedes Doctiss. Virorum Sammarthanorum Fratrum fuit. Corbia Oppidum ad Somonam, qvo loco fluvius, cui adjacet, Somonem ingreditur, Clavis itidem, qva parte jacet Galliae. Pequignya nomine suo veterum Israelitarum casum pronunciandi Schiboleth et Shiboleth praeteritis seculis renovavit. Memoriae enim produnt Franciarum Rerum Scriptores, Anglos postqvam praelio jam essent victi, superstites omnes ibidem fuisse occisos, qvi nomen Pequigny literis omnibus pronunciare neqvibant, Pequeny loco Pequigny proferentes Merul. P. II. Lib. III. c. XX. In Comitatu Veromanduorum est Augusta Svessonum. Soissons, Laudunum, Laeon, Noviomagus, Noion: E qvibus Episcopus Laudunensis se Ducem ac Patrem Franciae, Episcopus Noviomagensis Comitem ac Patrem Franciae scribit. Fanum S. Quintini, S. Qvintin, Praelio inter Philippum II. et Henricum IV. praeterito seculo innotuit. Perona inter Claves Galliae est, Bellicis cladibus saepe fatigata: Heribertus Veromanduorum Comes ibidem Carolum Simplicem Gallorum Regem captivum detinuit. In Comitatu Retelorum est oppidum Retelium: In Ducatu Tiraschensi prima urbs Guisa, vetus patrimonium Fratrum Primogeniti Ducis Lotharingiae. Altera Pars est inferior Picardia, la Basse Picardie, in qva partes, Santerre, Ponthieu, seu Pontia Boulonnois, seu Boloniae Comitatus, Guisnes cum Caleto, et terra de Oye. In Ponthieu seu Pontio est Cressiacum, Cressy, Gallorum clade An. MCCCXLVII. ab Anglis accepta memorabile. Boloniae Comitatum Reges Galliae tanqvam Feudum a D. Virgine accipere et Laudemij loco Cor aureum 2000. Ducatos pendens solvere solent. Petr. Matth. Histor. Ludov. XI. L. IIX. et ex eo Limn. Not. Franc. L. VI. c. X. Ludovicus XI. transegit cum Bertrando Turriano, qvi erat Dominus Boloniae, et tanqvam novus acqviens Virgini Mariae homagium praestitit, discinctus, sine calcaribus, capite nudus et procumbens in genua, offerens. tanqvam debitum ejus imagini, Cor ex solido auro pondere aeqvans duo millia Scutorum, hac addita Lege, ut inposterum ipse et ejus successores Reges Franciae tenerent Comitatum Boloniae â B. Virgine in feudum, ei jurarent fidelitatem, et mutatione Vasalli contingente, offerrent Cor ex Auro puro fabrefactum praedicti Ponderis. E Comitibus ejus Seculi fuit Godofredus Eustathii Boloniensis Comitis Filius, Locharingiae


page 169, image: s183

Dux, expeditione in Palaestinam et suscepto Regio Hierosolymae Titulo celebris. De Caleto Portu Galliae V. c. III. S. III. § III.

IV. Normannia, la Normandie, Metropolin habet Rotomagum, Rouen, Sedem simul Archiepiscopalem et Parlamenti, qvod per Normanniam jus dicit. Angli hic Johannem d' Arc. Puellam Aurelia nensem, combusserunt, de qva V. P. II. S. III. §. VII. At XII. Augusti hic etiam Festum Anniversarium celebratur in memoriam eorundem cum Urbe tum tota Francia exactorum. Primarium Templum qvod D. Virgini Sacrum tres habet Turres, qvarum qvae media, S. Romani, vocatur, qvi Rotomagensium Archiepiscopi fuit; Secundae nomen inditum Butyracae, aedificatam enim fuerunt e stipibus a populo corrogatis ad obtinendum qvadragenarii Jejunii temprore Butyri usum. Ejus Canonici egregiis a Francorum Regibus donati sunt privilegiis, inter qvae est, qvod singulis Annis Ascensionis Christi die vinculis eximere possint Hominem aliqvem facinorosum proximum Damnationi, certoqve supplicio jamjam destinandum. Peragitur negocium illud variis ceremoniis, capsulamqve magni pretii, qva D Romani ossa cineresqve contineri dicunt, Reus humeris portat: Ritusqve causam narrant, libertatem aliqvando abs serpentis cujusdam incursu Urbem D. Romani precibus, Latronis autem ope. Merul. c. XXX. Idem prolixius ex Andr. du Chesne narrat Limnaeus L VI. c. XXXI. Caeterae urbes sunt Aumale, Alencon, Longueville, Vernueil, qvae totidem Ducatibus nomen dedere: veluti Evreux, s. Ebroicum et aliae Comitibus. De Diepe et Havre de Grace. V. supr. c. III S. III. §. III. In eadem est ab exiguitate sua decantatum, si verum, Regnum Tvetoti, Royaume d' Tvetot, XVII. Parochiis admodum constans, eaqve parte, qvae Constantia, vernacule Constantin dicitur, comprehensum. Regni Titulus natus fertur sub Lothario I. Francorum Rege, qvi Vici Dominum obtruncarit ipso Parasceves die. Damnatus enim Rex scribitur Romani Pontificis sententia, ut caesi heredibus tantum in suam Dynastiam juris simul Regio Titulo, concederet, qvantum Regibus deinceps in totum Regnum Franciae competat. Merul. cit. cap. XXX. Adde Lans. Or. Contr. Gall. Sed a recentioribus Rerum Gabicarum Scriptoribus res haec figmenti accusatur: Gaguinum et Nicol. Gillium, qvi vixerunt sub Carolo IIX. et Ludovico XII. primum hanc Historiam nongentis annis postqvam contigisse dicitur, annotasse reliqvis Historicis omnibus, qvi ante eos vitas Regum et Pontificum scripserunt, ne verbo qvidem hujus rei mentionem facientibus. Praeterea


page 170, image: s184

siqvid a Dominis Yvetoti hac de re proferatur, id eo tendere, ut exemtionem tantum agri sui et Dominium absolutum probent; Nec in Gallia inauditum esse, terras in eodem Regno reperiri, qvae Regi non subjectae sint. Ipsos Yvetotanos qvoqve maluisse uti titulo Principis, qvam Regis, qvi certe sit ejus eminentiae, ut haut conveniat Dynastiae, qvae septendecim tantum Parochiis circumscripta est. Vid. Scipion. Du Pleix T. I. Hist Gen. de France et ex eo Limn. L I. cap. IV. Descriptionem Normanniae peculiari Libro dedit. Johann. Nagerel du Pays et Duche de Normandie etc. Rouan. 1610. 8vo. De Veteribus Normannis eorumqve rebus gestis prostant singulari volumine ita dicti Scriptores Rerum Normannicarum.

V. Britannia, Bretagne, olim Armorica, qvasi ad Mare sita, Ar Mor enim veteri Britannorum Lingva, ad vel supra Mare significat, Mor Mare, Morganus, (nomen Familiae in Cambria) Maritimus, seu qvod perinde est Pelagius, unde et veteris Pelagii originem petunt. Britannia Cismarina vocatur in Annall. Fuldd. ad An. 769. et 818. Estqve Superior et Inferior Superioris Metropolis est Nantes, Sedes Veterum Ducum Britanniae: ubi et Edictum Nanneticum, Instrumentum Pacis et Securitatis Reformatorum in Gallia conditum. Vid. P. II. c. III. §. IIX. Rennes Redon, est Urbs Parlamentaria Britanniae. De Fano Briocensi et S. Maclovii, S. Brieux. et S. Malo. Vid. supr. Historiar. Fortuum. In Inferiori est Vannes, qvae Venetia Caesaris lib. III. de Bell. Gall. Et Brest, de qvo vid. itidem Histor. Port. Singulariter jam praeterito Seculo descripta est a Bertrando d' Argentre.

VI. Pictaviae, Poictou, cujus Urbs Principalis itidem Pictavia dicta, Poictiers, Urbs post Lutetiam Parisiorum maxima, sed male strata et Hortis ac Areis oppleta. Inter veteres Episcopos habuit S. Hilarium qvi nunc Patronus Urbis est, in cujus honorem et Statua in media fere urbe erecta cum inscriptione: Divo Hilario, Urbis propugnatori fide issimo, assiduisissimo, certissimo, Pictavorum Episcopo. Ab eodem denominata Abbatia, nunc Collegium Canonicorum, cujus Abbas et Protector ipse Rex est. Unde jocus apud Pictavienses, Abbatem S. Hilari cum Regina concumbere. Videntur hic etiam Palatium Galieni, et vasta Amphitheatri rudera, vulgo les Arenes. De Amphitheatro Dovaeo, et Saxo ingenti, La Pierre Levee Va. IIX. S. I. §. §. ultimis. Provincia haec Peculiari Libro descripta est a Joh. de la Haye.

VII. Santonia, Santoigne s. Xantoigne; La Perlede France nonnullibi


page 171, image: s185

dicta: Urbes ejus Saintes, Angoulesme, Rochelle: De cujus tristi obsidione et horrenda fame V. praec. cap. III. S. III. §. III. et Part. II. cap. III. §. IX.

IIX. Guienna, Guienne, in qva putant veteris Aqvitaniae nomen conservari. Urbs principalis est Burdigala, q. Burgus Gallorum, Sedes Archiepiscopalis et Parlamenteria Guiennae, sed motibus adversus Reges famosa. In nostra usqve tempora saepe Gallicum jugum excutere conata fuit, in potestatem Hispanorum transire cupiit, semper tamen intempestive detecta poenas consiliorum horum Regibus Galliae luit, inqvit de motibus Anno MDCLII. ibi excitatis Priolus. De Antiqvioribus A. MDXLIIX. excitatis V. Thuan. ad h. A. lib. V. Recentissimi fuere, qvi Anno M DC. LXXV. extraordinariorum tributorum causa extiterunt, plebe in Conductores aliosve Ministros Regios variis injuriis ipsaqve nece saeviente, et publicas voces, Vive le Roy sans Gabelle, passim usurpante: Qvo factum, ut imposito valido praesidio militari, instauratoqve, praeter Castellum Buccinae, La Trompette, Castello du Ha et erecta Nova Citadella coerceri, Portas et Moenia in suburbio S. Severini dejici, Cives armis vetericeri, Portas et Moenia in suburbio S. Severini dejici, Cives armis veteribusqve privilegiis exui, et Parlamentum deniqve hinc Condomum transferri oportuerit: De qvo pluribus Verw. Europ. p. VII. fol. 774. et seqq. Alia ad Urbem hanc pertinentia V. in Gabr. Lurbei Chronico Rer. Burdigalensium. Oppida Blavia, Burgus, Liburnia, Fanum S. AEmiliani et S. Macarii, Castellum, Cadillacum Superiori tempore Filiolae Civitatis Burdigalensis dictae fuerunt, qvod urgente Bello Praefectos a Burdigalensibus acciperent. Blavia, Blaye, antiqvum et munitissimum est oppidum, qvo Incolae volunt Rolandum Palatinum natum et tumulatum fuisse, cujus monumentum et hodienum ostendunt, sed justa hominum statuta haut qvaqvam majus, nec grandia, sed minora qvaedam ossa tantum continens, qvo praeterito seculo jam a Francisco I. Rege Galliae ac post eum a Ministris Friderici II. Palatini observatum. Franciscus I. cum ex Hispanica captivitate reversus huc venisset, jusserat de Rolandi tumulo frustum marmoris abrumpi et illico postqvam inspexisset, calce seu caemento reliniri, de communi fama nihil detrahens, ne videretur frustra id tentasse. Eodem vero post paucos dies et Fridericus venit et monumentum videre voluit. Aderamus ego et Doctor Joannes Langius Principis insignis Medicus, qvi de sigulis diligentius scire volentes, perscrutari sumus a


page 172, image: s186

Monacho, qvi Principi omnia indicabat, de ossibus Rolandi, an adhuc integrae, et ea, qvae fama diceret, longitudine inmarmore concluderentur? Respondit illam famam nihil esse mentitam, neqve nos movere debere marmoris brevitatem. Fuisse enim post multos annos a strage Roncivalle translata, putrefactis jam juncturis non cohaerentiae sed simul veluti in fascem colligata, ibi esse reposita et mamror pro longitudine tibiarum, qvae adhuc integrae forent, excavatum fuisse. Admirati sumus vehementer si Monachus verum diceret, Rolandi magnitudinem, cujus pro marmoris dimensione tibia 3. pedes ad minus longitudinis habuisset. Dum haec vobiscum ratiocin remur, abiit Princeps cum Monacho, nos duo remansimus soli, inter nos dicentes: Qvid si fragmentum marmoris revelleremus, cum nondum coaluisse caementum videamus? Placuit consilium et admovimus manus, qvibus libenter cessit lapis, totumqve sepulchrum inius inspeximus Ubi prorsus nihil erat, nisi ossiculorum cumulus vix duorum pugnorum crassitudine, qvo disperso, os vix ullum digiti longitudine invenimus. Qvare reposito ut ante fuerat fragmento, risimus inter nos Monachi vel inscitiam vel imprudentem mentiendi audaciam. Ita perhibet Leodius, de Vit. Frieder. lib. I. Bajonae, Bajonne, Urbs antiqva et egregie munita in radice Montium Pyrenaeorum sedet: Ubi singulare, qvod Urbem nemo ingrediatur armatus, nisi Rex ipse, qviqve Regii Sangvinis sunt. Reliqvi cujuscunqve Dignitatis et loci, ad inferiorem urbis partem arma coguntur relinqvere. Oppidum Aqvarum, Aqs, ibidem ad Pyrenaeos Montes situm olim Thermarum usu inclaruit, tempore Anglorum Urbs Nobilium dicta, qvod a XII. Nobilibus regeretur, qvorum unusqvisqve in ea Turrim habebat suae Genti cognominem Merul. c. XXXIV.

IV. Vasconia, Guascogne, a Caesare Aqvitannia, post Novempopulania, deniqve a Vasconibus devictis et huc e Pyrenaeis saltibus abductis Vasconia dicta. Vascones enim pars Cantabrorum fuere, qvos hodieqve Hispani Vascuenca vocant. Unde et duplex Vasconia, Iberica et Aqvitanica. Hujus, de qva agimus, partes sunt Ager Armaniacensis Armaignac, Bigerronum, Bigorre, Seneschallia Aginnensis, qvarum plerasqve expulsi Reges Navarrae usqve ad Henricum IV a Regibus Galliae in fendis habuerunt. Bigorrae primaria Urbs Tarba, Tarbe de Bigorre, de qva et Terovenna, Terwaen, in Artesia Franciscus I. inter familiaria colloqvia dicere solitus fuit, duobus pulvinis se nixum in utramvis autem


page 173, image: s187

ociose dormire: Qvo dicto Tarbellorum illam ad Pyrenaeos montes in Aqvitania et Terovennam Morinorum Arcem innuebat, qvibus extremitatibus universi Regni incolumitatem metiebatur. Henr. Petr. in Vita Henr. II. R. G. Contin. Ferron. fol. 257. Ibidem Ducatus Allebreti, e cujus Ducibus prognata Johanna Albretana, Navarrae Regina, Mater Henrici IV. Regis Galliae, hodierni Regis Proavia. Ubi principalis Provinciae est Angusta Auscorum, Auch. In eadem Condomium, Condom, Nomen 1. Tractus, qvem La Seneschausse de Condomois et in specie Vasconium vocant. 2. Oppidi haut procul Baisa Fluvio situ, qvo Anno MDCLXXV. Parlamentum Burdigalense translatum. De Capotis apud Bigerrones et Benearnenses. Vid. cap. IX. S. II. §. V. Extat de hac Provincia Arnoldi Olhenarti Notitia utriusqve Vasconiae tam Ibericae, qvam Aqvitanicae, Paris. 1638. in pvart.

X. Langvedocia, q. Langothia, a Gothis, qvorum Sedes olim fuit; Alias probabiliter, a Langve d. Oc. qvod incoiae, reliqvis Galiis pro Ita Latinorum Oui proferentibus, Oc dicant: Unde et Francis Tractus hosce Lingvae Tortae Gubernamentum dici annotat Merula c. XXXVII. Urbes ejus Tolosa, Norbona, Mompelier. Nemausus s. Nimes. Tolosa Urbs Archiepiscopalis et Sedes Parlamentaria, olim Regia veterum Regum Gothicorum, ac posthac Christianorum Albigensium receptaculum, unde Dolosaem dixere, qvi his male cupierunt. Vid. Petr. Cistere. Descr. Albig. Narbona etiam Urbs Archiepiscopalis ad Ostium Atacis Fluvii sita, de cujus conjunctione cum Garumna dictum cap. III. S. IV. §. IX. Cui hic addendum, transitum primum publico nomine A. MDCLXXII. d. XXI. Febr. tentatum fuisse, Domino de Riqvet, Directore hujus operis qvinqve naves minores, qvas Barqvas vocant, primo Nauroussen, tum Montigiscarum, indeqve in Garumnam educente. Vid Schondorf. Itin. Gall. p. 193. Mompelier, Mons Pessulanus, item Mons Puellarum dicta, sita est colliculo decem leucis a Mari Mediterraneo, cujus Territorium simplicium feracissimum Medicos praecipue invitavit, ut sedem sibi figerent ac medicinam cum laude docerent. Nomausus, Nimes, antiqvissima urbium Gallicarum perhibetur, qvaeqve supra omnes qvae toto Orbe Romano fuerant, si Romam unam excipias, antiqvitatis venerandae monumentis spectanda, amphilheatro, palatio, delubro Vestae extra Urbem, et admirandae passim pulchritudinis ruderibus et fragmentis, qvae cum recentibus Regum nostratium aedificiis integris etiam hodiecertant: Inqvit de suo tempore


page 174, image: s188

Thuanus L. XLVI. Antiqvitates hasce singulari Sulloge edidit Joh. Jacob Grasserus et recentissime Schondorf. p. 201. et seqq.

XI. Provincia, Provence, una e melioribus partibus Galliae, ac Rorismarini, Myrtorum, sicuum, vinorum etiam feracissima: Urbs principalis Aqvae Sextiae olim, nunc Aix dicitur, et Aix le Baing, in discrimen ab Aqvis grano, qvod Aix le Chaepelle. Celebratur a platearum nitore ac amplitudine, praecipue vero Sede Archiepiscopali et Parlamento Regio, cujus membrum fuit insignis ille et tota Europa celeberrimus celeberrimus Nicol. Peirescius, cujus Vitam singulariter descripsit Gassendus, Musaeum ex parte Schondorf. p. 11. et seqq. Arelatum, Arles, itidem Sedes Archiepiscopalis, Olim Regia Regum Burgundicorum, unde Regnum Aretalense. Massilia, Marseille, Claustrum Maritimum et Emporium Regni Gallici, Italiam, Siciliam, Mauritaniam respiciens: Servat memoriam s. Lazari a Servatore excitati, qvem primum Episcopum suum fuisse praedicat. Libertate maxima gavisa, sed eadem A. MDCLX. ab hodierno Rege exuta fuit, Portâ Regiâ simul parte Muri diruta, et lapide juxta eam, cui aureis literis inscriptum erat: Sub Regis Imperio Summae Libertas: disjecto, Citadella dn. erecta, ne spes Massiliensibus esset Libertatem suam in posterum resumendi: Senatores qvoqve amoti et loco CCC. tantum LX. relicti, Nobilesque Senatu exclusi fuerunt. Historia antiqva ejus singulari Libro exhibita a Cl. V. Petro Hendreich. De Portu Masfiliensi et Tolonensi, V. c. III. S. III. §. V. Inter Massiliam et Arelatam siti samosi illi et a veteribus decantati Campi Lapidei, Les Craux nunc dicti longitudine ac latitudine III. milliarium Germanicorum, qvos memoriam praeliorum Herculis servare dicunt.

XII. Avenionensis seu Venissae Comitatus, La Comte de Venissy ad Meridiem et Orientem Provinciae adjacet, ad Septentrionem Delphinatui, ad Occidentem interjecto Rhodano Langvedociae, olim paes habitus Narbonensis Galliae: Urbes ejus: Avenio, Avignon, de qva inter alia memorabile, qvod potiora ejus omnia numero septenario consten, qvalia VII. Templa Parochialia, VII. Canonicorum Collegia, VII. Xenodochia, VII Virginum Monasteriae, VII. Patrum Conventus, VII. Portae, VII. Palaetia, unde septies septena exunt. Tum Carpentoracte, Cabalio, Cavaillon, et Vaslo, Vaison. Jurisdictionem agnoseit Pontificis M. non Regis Galliae, in qvem tamen Incolae non obscure propendent. V. P. II. c. III. §. XIIX. Pecu iaris qvoqve Coeli in hoc Comitatu pro


page 175, image: s189

prietas, qvod sit plerumqve implavium, aeqve ac in AEgypto: Qvod fide Kircheri recen semus Oedip. AEg. Synt. I. c. VII. Petitqve ille rationem hujus rei a montium situ, qvi terrae proprietatibus adjuti, pro plaga Coeli qvam aspiciunt; attractos vi Solis e terra vapores in alia atque alia plaga modo in pluvias, modo in ventos resolvere soleant.

XIII. Principatus Arausionensis, La Principaute d' Orange, innexus undiqve jacet Avenionensi Comitatui, fluente illic ad Occidentaliora Rhodano, forma fere semilunari, exurgentibus utrinqve versus Septentrionem Cornibus. Urbs ejusdem cum Principatu nominis, Arausio, Orange, cujus fata A. MDCLX. et A. MDCI. XXIII. V. P. II. c. III. § XIX. In laeto fructuum hujus tractus proventu sola poma Auriaca desiderari tradit Jod. Sincerus, ferriqve proverbium, ait: En Orange iln'y a point d' Orenges, sed an veritas ei respondeat, ipse dubitat. Itinerar. p. 105.

XIV. Delphinatus nomen est a Castello Delphini, Chaste au Dauphin, seu potius, qvod multi Principes, qvi Delphini dicti fuerunt, hanc ditionem tenuerint. Primaria Urbs ejus Gratiano polis, Grenable, Sede Parlamenti Delphinensis et elegantia Turrium conspicua. Ludovlcus XI. in tractu ejus notavit, Turrim sine veneno, La Tour sans venin, ad pagum Pariset, qvam nullum animal venenatum accedit, qvin statim moriatur, et Fontem ardentem, La Fontaine qvi brule, prope vicum Vif, coelo nubibus obducto vel radiis Solis abactis. V. G ogr. Hispano-Gall. p. 341. Tum est Vienna, Archiepiscopatus et Ducatus Titulo honorata, cujus Archiehiscopus et Titulum Primatis Primatum sibi vendicat. Ibidem memoriam exactae a Pilato vitae servant in Spelunca, qvae Nebulis perpetuo obumbratur, et Pyramidibus, qvas Incolae in vineis ad Urbem monstrant, exulantisqve ibi domum fuisse perhibent. Ebrodunum s. Ambrun, Montibus cingitur, qvi Vini, Fructuum, simpliciumqve innumerorum, Mannae praeterea in Arboribus feraces sunt. Valentia Urbs inter elegantiores et munitiores Delphinatus, qvam discriminis ergo Gallicam vocabimus ab altera, Valentiae Hispanica, de qva supra et Valentiae Italica, ad Padum sita, cujus mentio fit Articul. Pyren. XLVI. Gratianopoli haut longe distat majus Certosae Monasterium, la Chartrouse, qvae Sedes Generalissimi Carthusianorum et C. Patrum hic locatorum. Cuilibet adventanti datur in eo hospitium triduanum sine omni recompensatione et cuiqve nationi destinatum est suum conclave: Fueruntque Pripres hujus Coenobii Franciscus de Puteo et Petrus Surdus JCti:


page 176, image: s190

Situm est II. ab urbe milliaribus non procul via Regia, qvam Hannibal sibi ver???s Italiam inter rupes aperuit.

XV. Territorium Lugdunense Urbem fert sui nominis Lugdunum. Emporium opulentissimum nundinisqve per totam Europam celebre. Praeterea Sede Archiepiscopali inclaruit, Praesidemqve olim habuit S. Hilarium; Primarium Templum ejus S. Johannis, cujus Decanus Dux, Canonici Comites appellantur, praeter qvos Regem ipsum aliosqve Principes Dynastasqve Canonicos Honoris habet, de qvibus interrogatus la Faye ab Henrico IV. R. G. respondit: Qve les grandes et celebres Eglises de l' Europe avoient des Chanoines d' honneur, qvi estoient Princes Souverains aux terres, des qvels elles estoient fondees, ou Princes estrangers, qvi par leur piete ont oblige l' Eglise a ceste recognoissance d' honneur, qve la plane de Chanoine d' honneur n' est pour l' office, nyla Charge, ains seulement par revence et privilege: Car comme le Prince, qvi est Chanoine d honneur n' est oblige a autre chose, qu' a jurer la Protection et Conservation des prieres qvi sly font. P. Matth. T. I. L. II. Narrat. III.

XVI. Avernia, Le pais et Duche d' Auvergne, est superior, le haut pais d' Auvergne, in qva primaria urbs S. Flour, Fanum S. Flori in edita rupe situm; Vel Inferior, Alimania, l' Alimaigne, alias dicta, in qva Claromontium, Clermont, Urbs olim propugnaculis celebris et terror Gothorum, a qvibus saepe obsessa, tandemqve post calamitates multas ad deditionem coacta fuit: C. Solius Sidonius Apollinaris hic Praesulem egit; Et ex Fluvii Tiretaine aqvis hic natus cernitur mirabilis pons Lapideus longus XXX. Latus VIII. crassus VI. ulnas. V. Schondorf. pag. 395.

XVII. Cadurcium, Qvercy, habet Diaeceses Doveonam Cadurcorum, Cahors et Montalbanum, Montauban, locum, qvem Reformati frustra obsidente milite Regio A. MDLXII. MDLXIII. MDCXXI. fortiter defenderunt; At tandem post Pacem Nemausensem A. MDCXXIX. in persona Richelii Cardinalis Regi dediderunt. Vid. Gramond. Histor. L. X. init. et l. XXIIX. fin. Dan. Chamierus, celebris Reformatorum Doctor hic docuit, eaqve die, qvam fatalem sibi praedixerat, obiit stratus globo tormentorio Obsidentium litera C. signato.

XVIII. Rutenium, Rovargois, La Seneschaussee de Rovargne, itidem duas complectitur Dioeceses Vabras et Segodunum hodie Rhodais.



page 177, image: s191

XIX. Petrocorii, la Pais de Perigord, prima urbs Perigueux, olim Visuna.

XX. Lemovicium, Limosin, duplex, Superius, Limosin in specie sic dictum, ubi urbs Limoges: Et inferius, La Marche de Limosin, ubi Tutela, Tulles, Usarcha, Userche, et Briva, Brive.

XXI. Bituricum, La Duche de Berry, Lemovices a meridie habet, In ea Avaricum, Bourges, Urbs primaria et studiis Juris celeberrima, ubi Andreas Alciatus, Eghinardus Baro, Petr. Rebuffus, Franc. Duarenus, Franc. Balduinus, Anton. Contius, Hugo Donellus, Franc. Hottomannus, Jac. Cujacius. Joh. Mercierius, etc. vixerunt. Carolo VII. R. G. receptaculum praebuit, presso ab Anglis, qvem ideo qvod sola fere haec urbs ipsi superesset, Biturgium Regem dixere. Turris ibidem, Palladium urbis, Antiqvitate veneranda, in qva Aurelianus Dux, postea Ludovicus XII. fuerat inclusus, ab hodierno Rege tempore motuum Civilium Galliae solo aeqvari jussa. Inter Privilegia Incolarum est, qvod uti possint Titulo Baronum, Ily a qvel qves villes Privilegiees, comme Bourges entre autres, dont les Bourgeois se qvalifient Barons, ainsi qve Camdenus a remarqvem, qv' en Angleterre ceux de Londres, Varvic et autres villes avoient ce droits, de se qvalifier Barons. L' Oyseau des Seigneur. c. VII. n. 44. lisdem v. et joculare nomen attributum des Moutons de Berry, qvo Animali Urbs in insignibus utitur, eodemqve Provincia abundat. Ejus Jurisdictioni qvoqve annumerantur Comitatus, Sancerre et S. Aignan, et Baronia Mont faulcon cum Castellaniis compluribus Sancerra Gravi obsidinone Reformatorum et horrenda fame A. MDLXXIII. in Historiis praeteriti seculi innotuit: Cujus specimen fuit cadaver Puellae triennis fame mortuae de consilio vetulae refossum et ab ipsis parentibus in cibum versum, qvi tamen re comperta Magistratus Sententia ad ignem damnati sunt. V. pluribus Thuan. L. LV. Post eam est Yssouldon, cui itidem annumerantur Baroniae et Castellaniae aliqvam multae.

XXII. Borbonii Tractus Le Pais de Bourbonnois, unde Borbonii, nomeri hodiernae Familiae Regiae, et Urbs nominis consimilis, Bourbon, Borbonium: Urbs principalis est Molinum, Moulins, locus cultrorum et forficum fabrica notus.

XXIII. Belsia, La Beausse: Cujustres partes, La Haute Beausse, in qva Carnutum Regio, Le Pais de Chartrain, cum oppido Carnuto, Chartres, Unde Ivo Carnutensis: Qvam refertur et Comitatus Druidensis, La


page 178, image: s192

Comte de Dreux, cum oppido ejusdem nominis, qvod veterum Druidum Sedem fuisse opinantur; Et Montfortius la Comte de Monifort: Ducatus Andegavensis, la Duchê d' Anjou, cum Urbe Angiers, Andegavo, tractus Vini generosi proventu nobilis, qvod inde Vin d' Anjou vocari solet; Idem Tertiogenitum Regis Galliae, aut si Regius Frater supersit, Secundo genitum denominat Ducem Andium, qvemadmodum proximus a Rege est Dux Aurelianensis. Eodem pertinet Salmuria, Saumur, urbs Reformatis ab Henrico III. concessae, et Academia ab iisdem ornata, in qva Moses Amitaldus exceluit. Contiguus praeterea est Comitatus Cenomanensis, la Comte de Maine: Deniqve Perchensis, la Comie de Perche.

Media Belsia, Moyenne Beausse, comprehendit Comitatus Blesensem, Dunensem et Tonnoriensem, la Comte de Blois, de Dunois et de Tonnoire: In Comitatu Blesensi urbs similis nominis Blesa, Blois, civium humanitate et singulari lingvae Gratia laudata: Regalis Civitas vulgo vocari solita, qvod et amoeni, simus saepe Regum secessus, et educandis ipsorum Principumqve liberis consecrata. Sed Principibus fatalis creditur; Ideo Arcem Principum tumulum vocare solet. Vid. Gramond. L. XVI. Hic enim Guissi interfecti, Vindocinenses capti, Catharina de Medices XII. diebus post interfectos Guisios obiit; Eodem secessit Maria de Medices anno MDCXVII et iterum Gasto Aurelianensis An. MDCLX. mortuus. Porro continet Ducatus Vindocinensem et Turonensem, la Duche de Vendosme et Touraine, in qva Turonum, Tours, S. Martini Sedes, qvi inde Turonensis dictus, in cujus memoriam et Oleum custodiunt vulgo Turonense dictum qvo Henricus IV. ungi voluit, cum Rhemenses Ampullam suam ipsi invidissent, de qvo actum Notic. Dign. diss. IV. c. I. Situm hic etiam Monasterium Marmontier, qvod ditissimum totius Galliae esse perhibent. Inferior Belsia, la Basse Beausse, complectitur Ducatum Aurelia nensem La Duche d' Orleans Ditionesqve Lorriacam et Soloniam, Le Pais de Lorris et Solegne. Aurelia Urbs prima initia respirandi ab Anglorum impetu Gallis dedit, praebita a Johanne d' Arc, qvam Puellam Aurelianensem posthac dixere, cujusve memoriam Aurelianenses hodienum solenni festo D. IIX. Maji celebrant, de qva P. II. c. III. Franciscus I. Rex Galliae hanc per eminentiam urbem dicendam censuit, Lutetiam vero non urbem, sed orbem. ideo Carolus V. in Germaniam reversus, se qvinqve in Gallia vidisse dixit, Domum, Pagum, Hortum, Urbem, et Orbem, intellectis Arce Rupifucaldia, Rochefoucaut in Santonia, Pictavia, Turono, Aurelia et Luttetia. Non potuit magni


page 179, image: s193

caeput esse Aureliae Regni: Ergo qvod reliqvum est, cor animusque fuit: Legitur, in scriptum in Curia Aurelianensi.

XXIV. Francia in specie sic dicta, la France, comprehendit Praefecturam et Comitatum Parisiensem, Ducatum Valesium, Ditionesqve Hurepensium, Heurepois et Gastinensium, de Gastinois. Praefectura Parisiensis, la Prevosse et Comte de Paris in qvatuor ditiones dividitur: Parisium, Goellam, Insulam, l' Isle de France. Vexinum Francicum De Lutetia Parisiorum, Urbe Regia Galliae V. c. IIX. S. II.

XXV. Campania, La Comte de Champaigne, duplex est, Inferior et Superior. Inferiori accensentur Tricassium, Trois, Ivigny, Bassigny, Vallage; Superioris, Le Pais de Pertois, Metropolis Vitriacum, Vitry. Eidem adjacent, Ducatus Rhemensis, la Duche, Pairie, et Archevesche de Reims, in qva Metropolis Reims, olim Durocortorum: Urbs Inaugurationibus Regum Galliae celebris, ubi et Ampullam ita dictam Rhemensem in Abbatia S. Remigii custodiunt, de qva V. Notis. Dign. Diss. IV. c. I. §. IV. Lingonensis Ducatus, La Duche, Pairie et Evesche de Langres, ab urbe Langres, qvae olim Andomandunum Lingonum, locoad humanitate et Ingenuitate Incolarum commendato. Schondrof. Itin. p. 89. Comitatus Catalaunensis, L' Evesche, Comte et Pairie de Chalons, ubi Chalons, cujus Camoi Catalaunici alias etiam Mauricii et Mauriaci conflictu Aentii cum Atila Hunnorum Rege celebres sunt, qvanqvam alii in Campis Catalanis juxta Tolosam, alii in planitie Catalacensi in Montanis Arverniae id factum velint contra qvos disputat Merula ad. h. l. c. XXIII. Comitatus Ligniensis, La Comte de Ligny, Comitatus Mottensis, de la Motte, Briensis Ditio, Le Pais de la Brye, dn. Archiepiscopatus Senonensis, l' Archevesche de Sens.

XXVI. Burgundia, Bourgogue, duplex est, Superior, qvae Comitatus, et Inferior, qvae Ducatus. Ducatus Metropolis est Divio, Dijon. Tunc sunt Augustodunum Austun et Cabellinum, Challon sus Saone. Comitatus alias la Franche Comte, 1. Liber Comitatus dicitur, de cujus causis V. Chiflet. in Alsat. Vind. c. XI. f. 71. Crantzius Saxon. L. VI. et Aen. Sylvius Comm. L. IV. Burgundiam Imperialem vocant. Ac divitur in tres Dioeceses Dolanam, Superiorem et Inferiorem. Primaesedes est Dola, secundae Vesulium, Tertiae Polichium. Dola totius Comitatus est metropolis. In Inferiori dioecesi est amplissima Salinarum Civitas, a salsis denominata fontibus, a qvâ et Domini Salinarum Titulus aliqvando inter Titulos Regis Hispaniae fuit. In Umbilico sita Vesontio


page 180, image: s194

hodie Besancon, urbs olim Libera et Imperialis, sed per pacem Monasteriensem municipalis reddita, et Regi Hispaniae loco Franckenthalii concessa, eoque matricula Imperii Comitiis Ratisbonensibus A. MDCLIV. exempta, Ideo etiam, cum Galliae Rex A.???DCLXIIX. eam obsideret, ac Bisontini se Urbem Imperialem esse causarentur, respondit: Daß sie vermittelst des Münsterischen Frieden-Schlusses keine Reichs-Stadt mehr wäre/ sondern gegen Franckenthal verwechselt worden/ und also dem Spanier zuhörete/ und daher der König in Franckreich/ der jtzt mit Spanien Krieg führete/ berechtiget wäre/ sie mit anzugreiffen. V. Diar. Europ. ad MDCLXIIX f. 145. Vid. de hoc Comitatu peculiarem Librum Ludovici Gollusii Gallice.

XXVII. Burgundiae Ducatui ad Austrum adjacet Comitatus Karolesi ii inter Atarim ac Ligerim situs et ab Oppido Charoles dictus, qvi olim Primogenito Burgundiae Ducis Patente adhuc superstite nomen dedit: Qvod observatum videmus in Carolo Audace, qvi qvamdiu in vivis erat Pater Philippus Bonus, tali nomine in Belgicis Francicisqve Historiis nusqvam non occurrit, Comte de Charolois. Idem factum in Carolo, qvi postea Romanorum fuit Imperator, vivo Patre Philippo Merula c. XLVIII.

XXVIII. Lotharingia, lae Loraine, dicta q. Lothar-reich, Regnum Lotharii, olim Regni Titulo insignita, nunc v. in Ducatum reducta. Ad Nominis ambiguitatem pertinet usitata mediis seculis distinctio Lotharingiae Mosanae, qvae Ducatum Brabantiae vicinaqve ei loca complexa fuit, et Lotharingiae Mosellanae, qvae hodierna Lotharingia. Metropolis est Nancy, Nancejum, Urbs non magna sed pulchra, Templisqve et monumentis Ducum celebris, inter qvae et Caroli Audacis superioribus temporibus hic coesi; Sedes item Ducum est, ex qvo Metis ad Gallos transiit; Sed Munimenta ejus dejecta vi Artic. Pyren. LXII. Pont a Mousson, Universitatem Lotharingicam habet, ubi Petr. Gregor. Tholosanus et Wilh. Barclajus vixere; Et nostro tempore natum Lithopaedion Foetus Mussipontani nomine innotuir, Ingeniaqve Naturae Curiosorum exercuit. Vaudemontium V. milliaribus Nancejo dissitum primogenito aut proximo heredi Ducis Lotharingiae Titulum Principis Vaudemontii tribuit.. Ratione Nomeny, qvae Baronatus olim, nunc Principatus Duci Lotharingiae in Imperio Germanico votum fert. Eadem olim comprehensae suere tres urbes cum Dioecesibus eo pertinentibus, Mediomtricum, Mets, Tullum, Tull, et Virdunum, Verdun, qvae sub Henrico II.


page 181, image: s195

Imperio ademptae et Jurisdictioni Regis Galliae transscriptae fuerat, Jurisdictione Ecclesiastica tamen Electori Trevirensi relicta, qvam et in Moyenvicum retinuit, qvod per Articulos Pyrenaeos Regi Galliae traditum fuit. Vid. Instrum. Pac. German. Gall. et Artic. Pyren, LXII. Metis vetus Sedes Regum Austrasiae cum A. MDLII. ab Anna Momorantio occupata esset, a Carolo V. mox iterum obsessa fuit, conatu tamen irrito; Unde in Gallorum potestate mansit, Carolo autem oppobrium fortunae retrogradae vulgo reliqvit: Qvod expressum a nonnemine addita Columnis Herculis cum Elogio Plus ultra, solito Caroli Symbolo, Cancri imagine cum verbis: Plus Citrae. Alius hoc Disticho in eandem rem lusit: Herculis optasti longas transire Columnas, Siste gradum, Metis haec Tibi meta datur, Attamen cur Carolum ideo fortunae suae poeniteret, causa non erat, expugnatis qvippe paulo post futuram Metensem obsidionem Teruana, munitissimo Belgici limitis progugnaculo, (de qvo praec. n. IX.) atqve Hedino, veteri Artesiorum Principum arce, captis utrobique aut interemptis e Gallica Nobilitate permultis, etiam post in Italia contra hostium vires Genuensibus asserta magnam partem Corsica Insula, et qvod pluris habitum est, capta Senarum Vrbe, pulsisqve inde ac fere omni Hetruria Gallicis armis. Strad. dec. I. L. I. Interim Henricus IV. R. G. hic Parlamentum instituit, qvod post Ludovicus XIII. A. MDCXXXIII. Tullum transtulit. In Basilica S. Arnoldi monumentum Ludovici Pii ostenditur. Tullum, urbs itidem Imperialis olim, Parlamentum Metense, ut modo diximus, excepit ac nupera Pacificatione Neomagensi Lotharingiae Duci loco occupati a Gallis Nanceji oblatumfuit. Verdunum itidem A. MDLII occupatum, sed suis juribus relictum: Ideo A. MDCI. adhuc leguntur Regi Galliae qvidem fidei Sacramentum dedisse sed non nisi promissa pensione annua CCXXXIII. Numorum. At A. MDCXXVII. extructa a Gallis Citadella plenius subjici coepit, cui qvidem Episcopus tq. supremus Urbis Dominus eoque nomine Princeps Imperii se opposuit, ac affixo in triviis scripto jus suum manifestavit, idemqve, cum Magistratus id avelli curasset, jacto in Urbem Anathematis fulmine roboravit. At praevaluit nihilominus Praeses Regius, arx perficitur, ac Verdunensibus omni cum Imperio commercio interdicitur. V. Gramond. L. XVI. Tertitorium Barrense, Le Barrois, eodem pertinuit, sed totum Regi Galliae relictum per Art. Pyren. LXIII. Ejus Metropolis est Borroducum, seu Baerleduc, ita dictum in discrimen â Bar sur Seine et Bar sur Aube oppidis Campaniae.



page 182, image: s196

XXIX. Deniqve Alsatia accedit, et illa qvidem Superior vel Inferior, olim Germanici nostri Imperii pars, sed Galliae nunc una cum Sunt govia annexa, servata tamen Libertate Civitatum Imperialium, item Abbatiarum Murbacensis, Luderensis et Andlaviensis. Confer. P. II. c. III. §. II.

XXX. Qvi alio ordine Provincias GALLIAE enumerant, a numero Parlamentorum et facta ratione Jurisdictionis ipsorum distributione illas proponunt, qvos inter Merula Cosmogr. P. II. c. III. qvem et hactenus secuti fuimus, licet ab ordine ejus digressi, qvi brevissime talis est: Parlamentum Parisiense, qvod sub se habet Piccardiam, Franciam, Belsiam, Campaniam, Tractum Lugdunensem, Bituricum, Borbonium, Pictaviam, Arverniam. II. Rotomagense, sub qvo Normannia. III. Redonense, cui subest Britannia, IV. Burdigalense, sub qvo Lemovicium, Petrocorium, Guienna, et in Vasconia Ducatus Albretanus V. Tolosanum, qvod habet Langvedociam, Carducium, Rutenium; Et in Vasconia Armaniacenses, Bigerrones, et Comingenses. VI. Aqvense, sub qvo Provincia VII. Gratianopolitanum, sub qvo Delphinatus. IIX. Divionense, sub qvo Burgundia. IX. Benearnense, qvod habet Benearniam. X. Metense, Mediomatricum, Tullum et Virdunum. Qvorum numero. A. MDCLVII. undecimum accessit Ensishemense, Ensishemii pro Landgraviatu utriusqve Alsatiae erectum V. Thulden. ad h. p. 119. Dona naturalia Galliae agnovere, qvi olim Divitem vocarunt, Dion Cassius, Josephus, Manilius Druidesque ideo fortassis se Gallosqve omnes Dite oriundos dixere, qvi Divitiarum Deus habitus est et [gap: Greek word(s)] cognominatus. Fertilissimam frugum omnium genitricem sui non immerito Caesar appellavit. Alii alia encomia congresserunt qvae V. ap. Limn. Not. Franc. T. I. LI. c. VI. Merul. P. II. L. III. c. III. Auri Argentique proventu fere caret, sed non eo minorem ejus copiam habet ex mercibus, qvas in totum orbem dividit, paratam. Cuncta brevi summa complexus fuit autor Geogr. Hisp. Gall, p. 42. his fere verbis: Felix praepingvibus glebis, commoda proventibus fructuariis, vitibus consita, nec non Oleis in optima sui parte, qva Mediterraneis fluctibus alluitur: Omni ad usum animantium foetu beatissima, rigua mirum in modum et fluminum navigabilium et fontium Aqvis: rerum deniqve omnium copia adeo ferax, ut et ipsa sibi facile sine aliarum ope et ceterae Europae regiones vix sine ejus beneficio siot sufficere qveant: Inde vina, inde annonae, inde satistas, inde facilis rerum qvarumcunqve commeatus: Nulla ejus pars qvam


page 183, image: s197

late porrigitur, inculta est: Qvanqvam longe magis freqventia hominum qvam cura diligentiaqve incolatur, qvippe virt bellorum magis qvam agri colendi Studiosi sunt: si qvod omnium pulcherrimum est et maximum, media utrinqve clarissimas gentes, Italiam, Hispaniam contingens, aut Regina imperitat aut alumna enutrit; ac utriusqve Maris commodis dives portubus, in omnes orbis terrarum partes velae dimittit. De Fluviis Galliae V. c. III. S. IV. §. IX. De Portubus eod. c. S. III. §. III. De Insulis ipsis adsitis c. V. §. XI. et XII. De Regia et arcibus Regiis c. IIX. S. II. De Lingva Gallica culturaqve ejus c. IX. S. III. §. XIII. De Ingenio Gallorum et contrariis ab Hispanis moribus eod. c. S. IV. §. III. et P. II. c. I. §. XIII.

§. III.

I. Italiae Situs ac Imago.

II. Ejusdem Dona naturalia.

III. Partium generalis dispositio.

IV. Pedimontii descriptio: Christianorum Waldensium Sedes.

V. Partes ad Genuenses, Venetos ac Lucenses pertinentes.

VI. Ducatus Mantuanus, Mutinensis ac Parmensis.

VII. Magnus Ducatus Toscanae.

IIX. Statiis Ecclesiasticus.

IX. Regnum Neapolit num, Status Mediolanensis, aliaqve ad Regem Hispaniae pertinentia.

I.

ITALIAM recentiores humano cruri comparant, cujus tibia mari objacet Infero, Sura supero, Pes universus Jonio abluitur Pelago, Calcaneus Epirum spectat, Vola vel Concavitas Sinum facit Tarentinum Carnosiores partes Promontoria statuunt Zephyrium, Capo di Bursano, Carcynum, Capo di Stillo, et Bruttium, Capo di Sparrovento; digiti in Siciliam sunt conversi, Genu in Promontori est Populonio, nunc Porto Baratto, Coxendix et femoris superior a late conngunt Alpes. Meru Llaimites ejus clari sunt, a Borea et parte Occidentis Alpes, a reliqvo Occidente, Austro, et Ortu mare.

II. Inter dona Naturalia Italiae est Tritici copia, qvam vetus Sophocles jam agnovit, et laus peculiaris hodieque Italiae est, addit Plinius. Rei pecuariae bonitatem loqvuntur Casei Parmenses: Vallis Oneliae ager in Liguria maxime gaudet olei proventu. Ora Neapolitana et M. Vesuvius Vini Graeci ferax est, nec minori laude pollet. Vinum Falernum etc. In Calabriae nonnullis locis etiam Manna legitur: Ide qvo vid. Don. ab Alto Mari et Magnenum peculiaribus scriptis de Mariae



page 184, image: s198

Italiam totam scatere ignibus subterraneis prolixe demonstrat Kircher. M. S. l. IV. S. I. c. III. qvo brevitatis causa remittimus Lectorem. Inter singularia Naturae miracula ibidem est, qvod de Agro Aqvaspartano commemorat recentiores Physici, reperiri in eo Mineras Xyloticas et Lignum qvoddam Fossile, nigri coloris, ac non secus ac aliud qvoddam lignum scindi, dolari, poliri solitum, striarum qvoqve licet confusiorum etq. contusarum varietate nucis aut pyriligno aemulum Franc. Stellutus de eo singularem Librum emisit, qvocum confer. Kircher. M. S. L. IIX. S. II. C. VI. Aldobrand, Mus. Metall. L. I. c. I. p. 29. Wormius In Islandia qvoqve reperiri scribit et Ebenum Fossile appellat Mus L. II. c. XVI. Autumamus tamen non nisi Carbonis Fossilis genus esse, qvale et in Angliae aliqvibus Provinciis reperitur, sed solo Lithanthracis, seu Carbonis Fossilis nomine notum, aeqve vero dolari ac poliri aptum, variaeqve suppellectilis materiam praebens, ac Lignum istud Italicum, in eo etiam ipsi simile, qvod licet ad tactum leve videatur, more fossilium tamen, non natet, sed mergatur. Eodem vero excellentius, qvod et parando foco inserviat et taedae instar luceat, qvo usu Italicum caret. Solis Striis ipsi cedit, sed qvid mirum naturam alicuibi Lithanthracem striis donare, si Cornua Monocerotis, juncturas Ossium et infinita alia in Lapidibus producere postest? Tarantula, Phalangii genus in Apulia occurrens atqve a Taranto oppido nomen ducens non minorem sui admirationem excitat, qvod venenum ejus non ordinariis, sed proportionato sono Musico propelli possit, de qva re V. prolixe agentem Kircher. L. de Art. Magnet. Leumellina regio erucis infamis est. Oritur in Alagniae finibus, ineunte aestate, aetellure edax eruca, volitansqve vites invadit, depascitqve folia, qvibus ablatis arescunt jam exiles, et immaturi racemi sine umbra relicti. Desinente postea aestate erucae rursus tellurem ingressa foetus edit et recondit; deinde veritur in vermiculum annulari digito minorem, qvem aratrum agentes bubulci saepe detegunt ac perimunt; minime tamen foetus disqvirere ac perimere possunt. Nam aestate novâ adveniente renascuntur iterum erucae, alataeqve in turmas edito stridore prodeunt, infestantqve Alagniae fines, et in Valligii etiam ditionem ruunt, coguntqve incolas sine vinearum ornatu ac commodo vitam ducere. Atqve misero experimento comprobatum est, omissâ telluris culturâ erucam simul perire, sed una cum terra cultura hanc vine arum pestem statim a natura soli resurgere: ut ita fere non nisi publica communiqve indicta egestate copiae hostiles arceri qvcant: qvibus tamen praesens interitus imminet a sturnis, qvi uvarum cupidi gulosiqve coacto agmine


page 185, image: s199

in uvarum vastatrices erucas convolant rostrisque exenterant, sibiqve et dominis ita vites ab illarum injuria non raro vindicant. Qvae ex Bern. Sacc. Ticin. Hist. L. IV. c. III. refert Lans: Orat. contr. Ital. p. 533. De Alpibus V. c. VII. §. IV. De Monte Pausilypo ibidem. De Vesuvio eod. c. §. VI. De Spelunca Canum et Serpentum eod. c. §. X. De Averno aliisqve Lacubus Italiae c. III. S. IV. §. XXII. De Fluviis ibid §. XI. De Catharractis Velini Fluvii ibid. §. XX. De Portubus eod. c. III. S. III. §. V. Oram maritimam a Portu Herculis Terracinam usqve gravi ac insulubri aere laborare communis observatio est, unde et loco Archaeopolis, Civita Vecchia, aliam stationem Classi Pontificiae seligendam svaserunt Medicinae periti, V. praec. III. Sect. III. §. V. Idem de aëre nocturno in Territorio Romano alibi annotatum, de qvo V. §. 1. hujus c. ubi de qvalitate Aeris Hispanici.

III. Partes prae eunte iterum Merula ita disponimus, ut aliae sint Italiae priscae ac propriae, aliae Italiae Novae et Accessoriae: Termini inter utramque Fluvii Arnus et Rubicon, Rubicon versus Mare Adriaticum, Arnus versus Ligusticum Mare. Italiae Novae Provinciae sunt: I. Pedimontium, Piamonte, proxima ab Alpibus Italiae Regio, Jurisdictionem Sabaudiae Ducis agnoscens. II. Liguria, Riviera di Genuoa, cujus Oraduplex Occidentalis et Orientalis: In Occidentali est Nizza, olim Nicaes, Finalium et Savona; Medio inter utramque situ est ipsa Genua. III. Lombardia Trans-Padana, qvae complectitur Urbes et Ditiones; Mantuam, Mantoua, Episcopatum Brixiensem, Agrum Cremonensem, Statum Mediolanensem, Stato di Milano, etc. IV. In Lombardia Cis-Padana et Ducatus Mutinensis, Parmensis, Marchionatus Montisferrati. V. Romania, qvae ea fere, qvae olim Flaminia habet Ariminum, Caesenam, Ravennam, Forum Livii, Bonoriam, Ferrariam. VI Marca Tarvisina, sive Venetia, in qva Ager Veronensis, Patavinus, Venetiae. VII. Forum Julii, Frisul, habet Utinum, Aquilegiam. VIII. Istria, in qva est Justinopolis, nunc Capo d' Istria. Veteris ac propriae Italiae Partes sunt Septentrionales ac Meridionales: Septentrionalis cis Apennium ad dextram ripam Tibiris est Hetruria, nunc Toscana; Ad Sinistram Latium, hodie Campagna di Roma: Trans Apennium est Picenum, nunc Marca Anconitana. Montibus immersa jacet Umbria, nunc Ducato di Spoleto. Meridionalis tota occupatur a Regno Neapolitano; Cujus partes ad Mare Tyrrhenum Terra di lavoro, antehac Campania Felix, Basilicata seu Lucania, Calabria inferior, et Calabria Superior, qvae


page 186, image: s200

olim magna Graecia. Ad Mare Adriaticum sunt Samnites, seu Abruzzo, et Apulia, h. Danuia, s. Puglia Piana, et Peucetia s. Terra di Barri, dn. Salentinorum Regio s. Terra d' Otranto. At si hodierna Italiae Dominia spectemus, talis fere eademqve tempori nostro commodior erit ejus distributio. Esse videlicet in Italia I. Pedimontium Duci Sabaudiae subjectum. II. Remp. Genuensem, Venetam et Lucensem. III. Ducatum Mantuanum, Mutinensem et Parmensem. IV. Magnum Ducatum Toscanae. V. Statum Ecclesiasticum. VI. Regnum Neapolitanum, simul cum Statu Mediolanensi aliisve ad Regem Hispaniae pertinentibus.

IV. Pedimontium, Provincia populosissima, qvamqve non concinne dixit, qvisqvis fuit, Urbem esse in CCC. milliaria extensam, ob insignem numerum Pagorum et Urbium: Nomen habet, qvod sit ad pedem Montium, seu ad Radices Alpium. Ejus fortalicium praecipuum Pinarolum, Clavis Italiae, simul meliori parte Vallis Perosae Regi Galliae traditum Tractatu Cherascensi A. MDCXXXI. V. Part. II cap. III. § II. Cui addenda Susa itidem Clavis Gallorum ad Bella Transalpina, qvam ideo et in expeditione Mantuana Gallis tradi oportuit An. MDCXXIX. Gramond. L. XIIX. Urbs primaria est Turinum, Augusta Taurinerum, Sedes Ducum Sabaudiae, et Pado, Duriae item ac Stutae, qvos Padus hic recipit, adsita. Prima haec Italiae Urbium Officinam Librariam habuit: In Academia ejus Erasmus Roterodamus Theologiae Doctor renunciatus. Inter Praesules habuit Maximum, cujus Libri Sermonum et Homiliarum extant Bibl. Patr. T. V. P. I. et Claudium, veterem illum Waldensis Doctrinae Assertorem, qvi e Consiliariis Caroli M. fuit; et in Concilio Francofurtano Adriano P. M. graviter se opposuit,???rchiepiscopatui Turinensi postea a Ludovico Pio admotus; Extat qve Commentarius ejus in Ep. ad Galatas editus primo a Petro Pesseliaero, Altissiodorensi Coenobita Paris. 1542. et inde in B. P. translatus T. IX. fol. 64. et seqq. Scripsit contra eum in causa Imaginum Jonas Aurelianensis Episcopus, cujus Liber itidem extat cit. T. IX. B. P. f. 90. et seqq. qvanqvam nec hunc recte de Imaginibus sensisse ipsi Doctores Catholici Bellarminus et alii autumant. V. Praf. inc. l. B. P. Eundem Claudium adversus reliqvias Sanctorum von centemnendas etc. quaedam nefanda dogmatizasse et usque nunc dogmatizare qveritur idem Jonas Libro dicto; Mox comparat eum Vigilantio et Eustatio, qui in contemnendit SS. Martyrum reliquiis eorumque sepulchris dehonorandis et


page 187, image: s201

nonnullis Ecclesiasticis traditionibus reprehendis perver sissime senserint. Et: Qvia non simpliciter graditur, sed a recto tramite aberrans SS. Patrum terminos jactanter transgreditur, non frustra de quodam ut creditur vaticinio Claudii sortitus est nomen: Quoniam etc. in eo quod Ecclesiastica autoritati claudicando contraire nititur non immerito nomen Claudii sortitur. Ipsi Waldenses qvoque hic sedem suam ab antiqvissimis temporibus habuere testibus utriusque Religionis Scriptt. qvos magno numero V. ap. Usser. de Success. Doct. in Eccles. c. IIX. Qvibus e recentioribus accedunt Theodor. Belvedere L. de propaganda fide ed. Turin. 1638. La valle di Angrogna Sempere o in un tempo o in un altro ha ha vuto heretici. Et Marc. Aurel. Rorenco Prior Lucernensis in Narratione del Introduttione de gl' Heretici nelle Valle di Piemonte, Turin. 1652. p. 26. Nel nono et decimo secolo continuano l' heresie antecedenti, Et p. 60. Non si puo haver notezza del principio de suo ingresso. Qvi et de Claudio id ipsum perhibet, qvod supra de eo diximus, nempe ipsum Waldensium Doctrinam defendisse. Observ. Histor. Ed. Tur. 1649. Et in MSo qvodam Waldensium de An. 1587. qvaeritur Articulo I. Quando tempo e ch' e stata praedicata la pura dottrina nele Valli? Resp. Circu cinque cento anni, come si puo raccoglier per alcune Historie, ma secondo l' opinione de gl' habitatori delle Valli il tempo e immemoriale di Padre â siglivoli. Habitantqve hodienum in Vallibus Lucernae, Perosae et S. Martini, minori qvidem amplitudine, qvam ante persecutionem An. MDCLV aut nihilominus XIV. Ecclesiis duabus Classibus comprehensis adhuc distincti, qvae sunt 1. Communitas seu potius Ecclesia S. Johannis, S. Johannis, la Communaute de S Jean. 2. Ecclesia Angrognae. d' Angrogne. 3. de la Tour. 4. du Villar. sive Villaro. 5. de Bobbi, sive Bobbio, 6. de Roras, s. Rorata. 7. de Rocche platte complexa Communitates S. Bartholomaei et Prarustinam, les Commonautes de S. Berthelemi et Prarustin. Qvae unam constituunt Classem Vallis Lucernae. le Colloque de la Vallee de Lucerne. Porro in Valle Perosae sunt 1. Ecclesiae Villarana et S. Germani, de Villar et de S. Germain, qvae in unam junctae sunt. 2 De Pramel. 3. de Pinasche, Pinascha. 4. de la Chapelle. La Chapella, additis Communitatibus du Pomaret et du Mean. Et in Valle S. Martini 1. Ecclesia de Ville Seiche, Villa Secca, ad qvam referuntur Communitates du Faet, Faetto, Riuclaret, Rioclareto, S. Martin, Bouil et Traverse. 2. De la Maneille, Maneglia, ad qvam relatae Communitates de Maced, Salse et Chabran s. Chiabrans. 3. Ecclesia de Prals, di Prali, ad


page 188, image: s202

qvam pertinet Communitas de Roderet. Qvae itidem singularem Classem efficiunt Vallis Perosae et S. Martini, le Colloque du Val Peyrouse et S. Martin. Habitant praeterea in Valle Clusonia et Pragel, La Valle di Clusone et Prageilato, ubi sex Ecclesias habent sine ulla intermixtione Catholicorum, uno Sacerdote excepto, qvi Mantulae, a Mantoules, degit, nec cuiqvam rem sacram facit, nisi aedituo suo aut transeuntibus subinde viatoribus, In Transalpina item Valle de Qveyras: Sed hae juris dictione Ducum Subaudiae non comprehenduntur, unde fugientibus Persecutiones Vallium Pedimontii Asyli loco fuere receptumqve praebuere, V. plur. Joh. Legeri Histoire Generale des Eglises Evangeliques des Vallees de Piemont ou Vaudoises L. I. c. I. Tabulam Geographicam trium Vallium Pedimontii, Carta, delle tre Valli di Piemonte, autore Valerio Crasso ibidem. De Ponte de la Tour et Specu Rupis Wendelini aliisve naturae operibus in hisce locis V. seq. c. VII.

V. Genua Urbs Principalis Reipublicae ejusdem nominis, magnificis superba Palatiis, sed adversus vim bellicam minus valida, qvippe cui infra positae circumjecti montes dominantur. Januam Italiae tamen dicimoris est, qvam proinde obnoxiam servare Hispaniae Reges, Galli contra et Sabaudi sibi addicere a multis retro annis studuerunt, hi aemulatione ex vicinia nata, illi ut Hispani capta Genua Provinciis Italiae prohiberentur, qvas secure tenent, qvoad Genuam fidam habent. Neqve Genuenfes alieno ab Hispanis sunt animo, ob causam tamen plane singularem: prae er naturam est et contra communem usum, ut Debitori in Creditorem dominatio sit; Hispanici Regis in Genuenses dominium manat ex debito, qvo ipsis obaera us pro malo nomine audiet, quandocunque ab ipsis discesserit. Qvae enim actio Genuensibus contra inficiantem Regem? Hinc sit ut emanente sorte, qvae ipsi cautio est fidei Genuensis, usurae qvotannis praestentur incuriose et segnius, qvam par sit. Sic dominatur Hispania Genuae. Gramond. L. XIV. Qvid eo nomine inter Gallos, Sabaudos et Genuenses???n. M DCXXV. MDCLXXIII. LXXIV. LXXIX. ipsoqve qvo haec scribimus tempore actum sit, suo loco in Historia civili commemorabitur. De Claustris, qvibus aditum ex Sabaudia et Gallia custodiunt V. c. IIX. S. II. §. de Clavibus Rerum publicarum. Inter Urbes potiores Territorio Genuensi comprehensas sunt Gua, Novi, Gavia, Rossigliona, Campia, Musonia, Spinea, Sacellia, Ostagia. In tractu maritimo eminet Savona, juxta qvam et Finalium indicandum, sed Regi Hispaniae subditum, et Nizza urbs maritima Ducis Sabaudiae. V. c. III. S. III. §. V.



page 189, image: s203

Venetiae nomine gaudent, 1. Venetia Gallica, qvae Vannes. 2. Marca Tarvisina, cui vetus Venetiae nomen. 3. Plurali numero Venetiae Vinegia, Urbs modicas complexa Insulas circiter LX. Jacent in intimo Maris Adriatici recessu, mediis in Stagnis affuso, qva Oriens est, Pelago, qvod tamen ne sua violentia sit noxium praejectis aliis qvibusdam Insulis tanqvam aggeribus cohibetur. Numero plurali nominantur, qvod conditores vel non unius Urbis fuerint Cives, vel qvod varii Venetiae Regionis populi, relicta ob summam Atilae omnia vastantis saevitiam continente in modicas has Stagnorum Insulas, tanqvam in Arces qvasdam migrarint, Patavinis qvidem in Rivo Alto fundamenta circa An. CCCC. LVI. orsis, aliis autem vicinis gentibus opus coeptum paulatim in summum splendorem emolientibus. De nomine Frischlinus ita lusit. Aut Venus a Venetis sibi fecit amabile nomen; Aut Veneti Veneris nomen et omen habent. Orta Maris spuma fertur Venus: Et Venetorum si videas Urbem, cernitur orta Maris. Jupiter est illi genitor: Sed Mars pater huic est, Mulciberi Conjux illa, sed ista Maris: Complet amore sui Venus omnia, qui Venetam Urbem non amat, huno nunqvam debet amare Venus. Jason ad l. 45. ff. de Verbor. Obligat. Paradisum deliciarum vocat, eodemqve spectat Dialogus iste inter Advenam et Senem qvi ad D. Marci legitur:

A. Dic antique Senex, Venetae quis conditor Urbis?
S. Jupiter: A. Unde Arces? S. Attica: A. Scorta? Venus.
A. Moenia? S. Neptunus: A. Numi? R. Dido: A. Bellica? S. Mavors:
A. Artes? S. Mercurius: A. Jurae? S. Minerva dedit.
Non mirum est, si altas inter caput exhibet Urbes;
Quam tot coelestes composuere Deae.

Sannazarii Carmen sensu plane simili constans exhibitum in Historia Civil. Primarium Templum est S. Marci Marmore ipsoqve anno splendidissimum: Supra Portas Statuae aeneae Eqvorum qvatuor, Constantinopoli, cum Veneti eam occupassent, advectae. Thesaurus D. Marci ibidem conditus, in qvo Mira Ducalis gemmis intertexta, et in apicem Carbunculo ornata inaestimabilis precii custoditur: Coronae item Regiae aureae XII. Thoraces aurei totidem, Gemmae deinde vasaqve ex lapidibus preciosis innumera. Regimen Civile Dux ac Senatus, Ecclesiasticum Patriarcha gerit, qvae rara in Ecelesia Occidentali


page 190, image: s204

est Dignitas, conf. in fr. de Aqvilegia. De fato ejus praeterito seculo Lucas Gauricus haec scripsit.

Virginei partus seclis bis octo per actis
E pelago emergens tellus foecunda colonis
Praebebit miseris alimenta e frugibus altis,
Nec Nautae pisces capient in litore sicco,
Sed varios pueri flores et gramina pingves
Laeta Boves, hasta non remis pulchra Juventus
Certatim ludent, moesto spectante Senatu.

Qvibus verfibus Venetis Dominium Poeta pollicetur usqve ad A. M DCCCLXXX. Urbem praedicens ex Insula in continentem mutatum iri. Ex Insulis qvae ipsam cingunt, praecipuae sunt Judaica et Muranum, officinis vitrariis celebres.

Juxta Venetias explicandum Patavium, urbs antiqvissima et Venetiarum Mater, qvibus tamen ab A. MCCCCIV. paruit, tanqvam pia Mater prae senio virium non satis compos piae Filiae non tam imperio, qvam ministerio regenda, ut loqvitur Merula l. ante cit. Eadem Doctissimorum omnium facultatum Virorum ferax fuit, inter qvos e veteribus T. Livius C. Valerius Flaccus, L. Arantius Stella, Volusius C. Ascanius Paedianus, Julius Paulus, e recentioribus Marsilius Meinardinus, Patavinus vulgo dictus Minorita Theologus, qvi Ludovici Bavari partes contra Johannem XXII. P. M, tutatus est, edito libro de potestate Papae et Imperatoris sub titulo Defensor Pacis, qvem Albertus Pighius in Hierarchia Ecclesiastica oppugnavit. Tum JCti Jac. Alvarottus, Franc. Zarabella, Ludovicus Carbasius, Antonius de Rosellis; Albertinus deniqve Mussatus Historicus et Poeta doctissimus, tantiqve apud Patavinos aestimatus ut decreto Academiae Patavinae starutum sit, ut utriusqve Collegii Doctores ac Scholastici, qvotannis Natali Dominico ad aedes ejus solenni pompa procederent, eumqve cereis ac corona triplici honoris ergo salutarent; Qvod studiorum merito, mortalium contigit nemini. Voß. de Histor. Lat. L III c. IX.

Eodem pertinet Verona, Urbs aedificiorum pulchritudine nobilis, vetusqve Scaligerorum Sedes, qvi Magistratum titulo Principum ac Vicariorum hic olim gesserunt; Item Vicentia, Tarvisium, s. Treviso, omnes unoimperio Venetorum, communiqve Provincia Marca Tarvisina, Marca Trevigiana, conprehensae, cui nomen datum a modo dicto Tarvisio, Sede olim et domicilio Marchionum Longobardici nominis, qvi huic


page 191, image: s205

Tractui cum Imperio praefuerunt. His jungendae ex Lombardia Trans-Padana Crema, Urbs rerum hominumqve copia insignis et inter nobilissima Italiae Castella recensita: Unde Proverbium Barletta in Puglia, Prato in Toscana, Crema in Lombardia: Apud Merulam c. XXXV. Et Bergomum, Bergamo, unde Ambrosius Caelepius, primus Dictionarii autor, qvi eam suo coepto consecutus est felicitatem, ut opus qvod rude et impolitum edidit, licet ab Viris doctissimis saepe supra modum sit auctum et illustratum, variis etiam appositis Lingvis, semper tamen ipsius nomine fulgens prodeat. Ibidem recentior qvaedam Lucretia singulari pudicitiae exemplo inclaruit: Antonia, Virgo non minus animi, qvam corporis pulchritudine pollens: Qvae cum a Friderico Imperatore violentum in se stuprum parari videret, mortem pro conservandae pudicitiae vilipendens, glaedioque violatori erepto intrepidum sibi pectus transfodiens, singulari caestitatis exemplo Urbem hanc perpetuo illustravit CIC CLXIIX. Qvae verba sunt monumenti, qvod a Civibus in Palatio ipsi positum, exhibitumqve â Merula l. c. Cujusmodi casus tamen an tanti sint, tantaqve laude digni apud Moralium Scriptores reqvirendum.

Forum Julii Friuli, Friaul/ Patria etiam aliqvando dicta, itidem Venetorum Jurisdictionem seqvitur, habet qve Utinum, Udene, Germanis Weiden/ et Aqvilegiam, Urbem fide olim in Imperium, pest Sede Patriarcharum celebrem, sed incolis nunc in Infreqventem. Ecclesia Aqvilegiensis, cujus Patriarcha secundum a Pontifice locum obtinet etc. Urbs ipsa cum olim opibus et gratia populi Romani ac Principum, praeterea nobilitate aedificiorum ac Civium Magnificentia floruisset, nihil tamen ex antiqua fortunae nisi nomen atque ipsum Patriarchale decus retinuit. Neqve enim ab Attila Hunnorum Rege eversae, licet Narsetis opera restituta, vetere Incolarum celebritate freqventatae deinceps fuit. Sigon. de Regn. Ital. L. I. Prope hinc abest Insuta atqve Urbs Gadus, unde nomen Aqvilegiensi Patriarchae de Grado: Qvia Aqvilegiensis Ecclesia ibi autoritatem prius et Jus Primatus habuit, Testibus Volaterr. L. IV. Comm. Urb. et Candido L. III. et IV. Comm. Aqvil. Ibidem Palma Nova sita, Foro Julii, Italiae et Christianae Fidei Propugnaculum (ut verba Nummorum sub fundamento ejus positorum habent, idemque fere unicum totius Europae Regulare Fortalitium A. MDCXIV. a Venetis excitatum, pro defendendo Maris Adriatici ostio, qvod praeteritis seculis Italiae calamitatibus fatale fuerat, qvippe qvo omnes Barbaricae Nationes ipsique Turcae ad Provinciam


page 192, image: s206

hanc subigendam sibi aditum fecere. Describitur singulariter T. V Theatr. Urb. n. 68.

In Istria est Justinopolis, Capo d' Istria, unde Petr. Paul. Vergerius Episcopus Justinopolitanus, Vir praeterito seculo magni apud Evangelicos nominis; Urbs parvam occupat Insulam trino teli jactu divisam a continenti, cui Pontibus jungitur. Merul. l. c.

Luca, qvae itidem libera Respublica, magni Ducis Hetruriae Territorio inclusa est, unde contentior ejus custodia, munimentorumqve cura.

VI. Ducatus Mantuanus iterum in Lombardiae Trans-Padana situs, Feudumqve Imperii Germanici est, qvemadmodum et Duces titulum gerunt Principum ac Vicariorum perpetuorum S. R. I. Sedes Ducalis est Mantua, Urbs structura ac praecipue arce Principis, insignibus conclavibus variisqve naturae et artis raris operibus ornatâ celebris. Ei ob comnune Jurisdictionis vinculum ex Lombardia Cis-Padana subjungendus Marchionatus Montisferraeti, seu, qvae Etymologia nominis esse esse creditur, Montis Feracis, a Sabaudis saepe petitus, sed Niverno Duci A. MDC. XXIX. a Rege Galliae assertus: Partibus aliqvot tamen Sabaudiae Duci relictis, vi Tractatus Cherascensis, de qvo Instr. Pac. Germano-Gall §. Item ne controversiae: Caesarea Majestas decenter requisita concedat Domino Duci Sabaudiae, una cum investitura aliqvorum Feudorum et Statuum, qvalem inclytae memoriae Ferdinandus II. Duci Sabaudiae Victori Amedeo concesserat Investituram quoque locorum, ditionum, statuum, omniumqve jurium Montis ferrati, cum appertinentiis, quae illi vigore praedicti Tractatus Cherascensis, nec non executionis inde subsecuta decreta et remissae fuerunt sicuti quoque Feudorum Novelli Monfortis, Sinii, Moncherii et Castellettitum appertinentiis juxtatenorem Instrumenti acqvisitionis ab eodem Duce Victore Amedeo facta sub XIII. Octobr. A. 1634. et c. Casalis Provinciae caput est, Arciumque Europaearum Princeps, aut inter Principes, ac Porta Gallorum et Hispanorum ad occupandum Italiae Imperium, unde cum Marchiontatus dicto. A. MDCXXIX a Sabaudis Hispanisque occupatus esset, solaque Casalis restaret jam gravi obsidione pressa, ventilatâ in Senatu Augusto Regis Galliae hac causâ, plurimisque eam abdicandam censentibis, solius Cardinalis Richelii consilium pervicit: In hoc bello magis versari Christianis simi Regis causam, quam Ducis Mantuani: Si Caesalim Hispanus expugnaverit, statim dominaturum Italiae pleno jure et post Montisferraeti et


page 193, image: s207

Mantuae usurpationem institurum Galliae usurpandae. Gramond. Hist. L. XIIX. missoqve proinde exercitu effectum, ut obsidio solveretur, ipsaqve paulo post connivente Novo Duce Mantuano in manus Gallorum veniret. V. Minister. Card. Mazar. Disc. XIII. et XIV. E qvibus ad Ducem reversa nunc iterum consiliis Regis Galliae petitur, inter causas imminentium motuum Europaeorum locum forte acceptura.

Ducatus Mutinensis et Parmensis itidem e Lombardia Cis-Padana sunt, ille Feudum Imperii, hic Pontificis M. Illius Urbs praecipua est Mutina, seu Modena, Sedes olim Azonis JCti, qvi se Juris arcana in hac Urbe reserasse scribit, ad l. Un. C. de Stud. liberal. art. art. Rom et Const. Patria item Jac. Sadoleti et Caroli Sigonis. Eodem spectant Rhegium et Carporum Principatus; Vallis Comachii, haut procul Ferrara inter Ducum praetensiones est, sed a Sede Romana possessa. Parmensis Ducatus Parmam Urbem principalem habet, Urbem salubri aere structuraqve eleganti commendatam. Nexus feudalis vero Duces annuâ praestatione XM. Aureorum obligat vigilia D. Petri in Camera Pontificia solvendorum: Qva die et Reges Hispaniae Regni Neapolitani causa VIIM. Au-Aureorum solvere oportet, V. Notic. Dign. Diss. I cap. I. §. XI. Ad eundem pertinet Ducatus Plaecentiae et Castri, qvos Paulus III. Farnesiis Nepotibus suis contulit. Sed castrum et qvia non Urbe procul est Agnatis et Nepotibus Pontificum maligne et oculis limis semper aspectum: Unde circa An. MDCXLIII. Parmensi Bellum indictum, ob Castrum creditoribus, qvos Barberini sustentabant, oppignoratum, et in praedam illis juridice cessum: Qvod qvidem paulo post compositum, sub innocentio X. tamen recruduit, castrumqve tandem occupatum et a Camera Pontificia detentum fuit, donec gliscente An. M. DCLXIII. Bello inter Regem Galliae et P. M. Rex Galliae inter alias offensarum causas hanc Castri occupationem qvoqve numeraret, eoqve Pontificem Alexandrum VII. adigeret, ut primo statim articulo pacificationis Pisanae Dis incamerationem Castri, qvi receptus in hoc negotio terminus est, promittere oporteret: Qvo promisso tamen nec Alexander, nec successores Clemens IX. ac X. steterunt, ut ut saepius a Gallis moniti, legiturqve Cardinalis Alterius diserte, enixis tamen precibus, Regem Galliae orasse, ne odiosum hoc negocium inposterum suum faceret, causatus, qvae vetus Aulae Romanae exceptio est, Pontificem M. factis Antecessorum suorum praestandis non obligari.



page 194, image: s208

VII. Magnus Ducatus Toscaenae seu Hetruriae tres Respublicas olim liberas complectitur Florentiam, Senam et Pisam. Florentiae ob elegantiam agnomen Bellae ab Italis inditum: Nunc Sedes Magnorum Ducum est, qvorum duo hic Palatia, nitore maximoqve Thesaurorum apparatu summe conspicua: Qvos ex parte recenset Eslinger. Ital. Wegw. p. 53. et seqq. In iisqve indicamus Unionem et Adamantem insigni magnitudine commendatissimos, e Bibliotheca insuper celebratissimum exemplar Pandectarum in membrana scriptum, qvod mille circiter annorum esse et seculum septimum attingere creditur. De qvo V. Lambec. Comm. de Bibl. Caes. L. I. n. 19. et ante eum Alb. Gentil. Disp. de Libr. Juris Civ. c. III. et. IV. Item Merul. L. IV. c. XXI. Senae civitas freqvens est agroqve admodum fertili, qvae etiam primum opibus et potentiae post. Florentiam locum in Hetruria diu qvondam tenuit. Guicciard. Histor. Ital. L. I. At A MDLV. a Carolo V. Caesare in fidem recepta, et sublata, Libertatis specie Philippo filio concessa, ab hoc v. iterum, licet invito, simul universa ditione A. MDLVII. Cosmo Florentiae Duci tradita fuit, exceptis Portu Herculis, Telamone, Monte Argentario, Orbitello et Plombini Arce, qvam sibi Philippus servavit. V. Thuan. L. XIIX. Caeterum a puritate Linguae Italicae, et venustate ac doctrina sexus foeminei non exiguam laudem habet. Pisae post varia de libertate certamina An. M DIX in Florentinorum potestatem venit. Singulare ipsi ornamentum a Turrium copia etiam privatis aedificiis impositarum; Unde Franc. Petrarcha: Pisarum Urbs pervetusta, sed decenti et decora specie et licet inter plana sita, non tamen ut magna pars Urbium, paucis turribus, sed tota eminentissimis aedificiis apparens. Inter eas in primis spectatu digna Turris, qvae Dominicae adjacet, pendula et qvasi jam casura, inclinata foris minitansqve ruinam pendula, recta intus si videris ut describitur a Nath. Chytraeo, Qvam structuram singulari artificio deberi aliqvi consent, alii tamen nihil tale in ea occurrere autumant V. Esling. p. 119. Cerevisiam praeter morem Italicum a Belga hic coqvi coeptam, nec infelici successu idem annotat ib Caeterae Urbes sunt Pistoria, vulgo Pistoia; Volaterra, Aretium, Burgum S. Sepulchri, Cortona, Mons Politianus, Mons Alcinoi, s. Mont. Alcin, Pienza, Massa, etc. De Portu Liburno, nunc Livorno V. c. III. P. III. §. IV.

IIX. Status Ecclesiasticus complectitur Ducatum Ferrariensem, acceptum mortuo A. MDXCIIX. Alphonso II. ultimo Ferrarae Duce a Clemente


page 195, image: s209

IIX, cujus itereo tunc susceptum singulariter descriptum est ab Angelo Rocha: Tum Agrum Bononiensem, aliosqve Romaniae tractus; Umbiram item eoqve Marcam Anconitanam, Ducatum Spoletanum, et Urbinensem, qvi sub Urbano IIX. mortuo Francisco Maria, ultimo Duce A. M DC XXIV. accessit: Denique Romanam Ditionem, cujus qvicqvid est terrarum inter Romam et Regnum Neapolitanum in specie dicitur Ager Romanus, Campagna di Roma; Altera parte Florentiam versus Patrimonium S. Petri. Accedit et Ducatus Beneventanus, qvem Pontifices Maximi e Regno Neapolitano sibi reservarunt. Roma promaria Urbs hujus Status, tot descriptiones meruit, ut ipsi Indices Scriptorum ejus justum prope volumen conficiant. Situ minus salubri est, de cujus causa dictum praec. §. 1. hujuc c. n. 2. De Remediis singulari scripto egit Alexander Petronius, Medicus Romanus; de tuenda Romae valetudine, eademqve causa fieri opinantur, ut vix pagum aliqvem intra milliaria aliqvot circa Romam conspicere liceat. Nec eundem situm hodierna retinuit, qvam vetus habuit, cumque olim in montibus ageret, sedes hasce tanqvam infeliciores aversata planiora petiit, unde illud Poetae: Qvi miseranda videt Veteris Vestigia Romae, ille potest merito dicere, Roma fuit. At qvi celsa Novae spectat Pallatia Romae, Hic merito poterit dicere, Roma viget. Fuit Vetus In VII. praecipue Montibus; Viget, qvo loco qvondam erat Campus Martius. Castellum S. Angeli ab Alexandro IV. ex mole Adriani formatum Frenum Civitatis, idemqve refugium Pontificum M. est, in qvo et Clemens. VII. M. praeterito seculo obsessus fuit, docuitqve exemplo suo, ut non nemo tunc jocatus fuit, Pontificem M. non posse errare. Urbis ipsius splendorem aedificando auxerunt inprimis Paulus II. Julius II. Pius IV. Sixtus V. et Paulus V. qvi ex Roma confusa ordinatam, et ex Lapidea Marmoream fecere. At Muri ejus adhuc ex parte antiqvitatem ruinosam ostendunt, ex aliâ qvidem integri, nullo tamen vallo muniti, qvippe satis vallati potentia vicinorum Principum et autoritate Pontificis M. Sprenger. Nov. Rom. L. VI. c. I. Caeterae ad Statum Ecclesiasticum pertinentes Urbes fere trecentae numerantur, in qvas extantiores sunt: Bononia, Ferrara, Perusia, Asculo, Ancona, Forolivio, Ravenna, Fermo, Viterbo, Benevento, Spoleto, Rimini, Ceseno, Faenza, Jmolae, Macerata, Camerino, Rieti, Terianno, Novosae, Narvi, Assisi, Orvieto, Folinio, Tuderno etc. Ferraram in specie tanqvam Clavem Status Ecclesiastici celebrant, unde nec peregrino sine singulari indultu ultra tres dies hic commorari licet.



page 196, image: s210

IX. Ex Statu Ecclesiastico in Regnum Neapolitanum itur, cujus ingressum Philippus II. Rex Hispaniae hac inscriptione munivit: Hospes, hic sunt Fines Regni Neapolitani: Si amicus advenis, Pacata omnia invenies; Et malis Moribus pulsis Bonas Leges. Anno MD LXIIX. Nomen Siciliae cis Pharum habere, sed absurde, notat Guicciardinus. In Privilegiis et Rom. Pontificum Diplomatibus, in qvorum clientela vetustissimo est jure, Siciliae cis Fretum Regnum absurde nominatur. Histor. Ital. L. I. Neapolis primaria ejus Urbs est, copia Personarum Illustrium Nobiliumqve splendens, variisqve Castellis custodita, qvorum praecipuum est Castellum S. Elmi, a Carolo V. Imp. conditum, qvod ideo Briglia di Napoli, Frenum Neapolitanum vocant. Motus a Massaniello A. M DCXLV. hic excitati passim noti sunt. V. Brachel. ad h. A. et Sigism. Freiberg. P. IV. Contin. Disc. X. Reliqvae Urbes sunt Capua, Puteoli, Anversa, Surrentum, Cajeta, Amalfia; Brundusium item, Otranto, Tarentum, Gallipolis. etc. Atque ut [gap: Greek word(s)] faciamus Ducatus, seu Status Mediolanensis, hic qvoque commemorandus venit, qvippeeandem cum R. Neapolitano Jurisdictionem Regis Hispaniae seqvens. Nomen ipsis dedit Mediolanum Urbs Primaria, dicta q. Mayland/ aut Mid-Land/ qvod medium esset et velut Umbilicus Insubriae, aut Meidel-Land/ Virginis Regio vel Terra. Inter caeteras Urbes est Pavia, olim Ticinum vocata, juxta qvam memorabilis illa Clades A. MDXXV. Gallis illata, Galliaeqve Rex Franciscus captus fuit, de qvo P. II. c. III. §. IV. Hic tantum adducendum, qvod Thuanus a Seniore celebris per omnem Europam Carthusianorum Monasterii Papiae adjacentis, ex qvo cum Sodalitio suo multa percontatus fuerat, se accepisse, et tanqvam rem, qvam nesciret an ab aliis prodita esset, in adversaria sua conjecisse scribit: Franciscum nempe juxta septi muros tunc apertos per medium septum ad Templum adductum fuisse, et cum ante majus altare sisteretur, tunc ex Psalmo CXIIX. â Sacris Sodalibus ad Preces in choro congregatis recitatum fuisse versum 70. post qvem, ut sit, pausa facta Regem captivum antevertisse et memoriter seqventem versum, qvasi ad consolationem suam sorte ductum, alta voce recitasse: Bonum mihi Domine, qvia humili asti me, ut discam justificationes tuas. V. Thuan. vit. L. I. Conum qvoque nunc Como, commemorandum, sedes Nobilis Odeschalcorum familiae, adeoqve hodierni Pontificis M. Patria.



page 197, image: s211

VI.

HELVETIAE. Geographica notitia haec est: Jacet inter Montem Juram, Lacum Genevensem, Italiam et Rhenum: Habens a Septentrione Rhenum ab egressu Lacus Cellensis ad Rauracos usqve, si pauca excipiantur; Ab oriente Sve viae partem, Comitatum Tirolis, et partem aliqvam ditionis Venetorum, A meredie Bergomates, Mediolanenses, Pedimontanos: Ab Occidente Sabaudiam. II. Distingvitur in XIII. Populos, qvos Galli et Itali Cantones, alii Pagos vocant, horumqve numerus acordo, prout in Comitiis Badensibus sedent, talis est: Tigurum, Berna, Lucerna, Uria, Svitia, Underwaldia, Tugium, Glarona, Basilea, Friburgum, Solodurum, Scaphusia, Albatiscella. His accidunt Praefecturae Helvetiorum Imperio subjectae, qvae. l. Tres Comitatus, Aqvensis seu Badensis IIX. Veteribus pagis parens; Turgoviensis, septem veteribus pagis additis Bernensibus Friburgensibus et Solodurensibus, et Sarunegaunensis, Sargans VII. Veteribus Pagis subditus, II. Liberae Provinciae, die freien Aempter/ qvae itidem a septem Veteribus Pagis reguntur. III. Rhegusca, seu Vallis Rheni, Rheinthal/ ab iisdem, additis Abbastis-Cellanis. IV. Extra Helvetiam in Italia qvatuor Praesecturae omnibus praeter Abbatis-Cellanos subditae, Luganensis, Bocarnensis, Mendrifiana, Vallis Madiae, qvas dono Maximiliani Sfortiae Mediolanensium Ducis acceperunt, qvod opera ipsorum Ducatum Mediolanensem recuperasset. V. Ulzenacum et Castra Rhaetica, Gasteln/ Svitiorum et Glaronensium Imperium agnoscentia. VII. Bellinzona, Vallis Brunia, Riviera ab Uraniis, Suitiis et Undervvaldensibus gubernatae. VII. Muracum, Grandisonum, Eschalenium et Urba, a Bernensibus et Friburgensibus. IIX. Schvvartzenburgum, a Bernensibus solis. Eodem referimus Socios et Confoederatos Helvetiorum I. Abbatem Sangellensem, qvi Tigurinos, Lucernates, Suitios et Glaronenses perpetuo jure Leberatis Defensores et Monasterii sui Advocatos insticuit. A. MCCCCLI. II. Sangallum oppidum, qvod Tigurinis, Bernensibus, Lucernatibus Svitiis, Tugenis et Glaronensibus se junxit A. MCCCCLIV. III. Rhaetos foederatos VII. veterum Pagorum per foedus Superius s. Canum A. M. CCCCXCVII. et foedus Domus Dei A. M. CCCCXCIIX. IV. Vallesianos cum Episcopo suo, qvi aeterno foedere juncti fuerunt. VII. Catholicis Pagis et Bernensibus. V. Mulhusium, qvod qvatuor Cantonum Reformatorum foedere potissimum gaudet. VI. Biennenses, qvi cum Bernensibus


page 198, image: s212

primum foedere, tandem ipso Civitatis jure mutuo coaluerunt. VII. Neocomenses, qvi Bernensibus Peculiariter obstringuntur. IIX. Genevam, cujus mentio fiet in Historia Urbium. V. Plantin. Helvet. c. III. Natura Soli Helvetici talis fere, ut montana armentis, feris ac volucribus abundent, plana frugibus: Unde et a refrumentaria, potissimum v. pecuaria, maximum qvaestum capiunt, ipsis sterilibus loci Incolarum industria ad fertilitatem perductis. Ventorum violentiae subjacet, cujus causa in Montium anfractibus sita. Peculiare est, qvod de Australi Vento ex aliis Scriptoribus narrat modo laudatus Plantinus: Eum praesertim apud Urienses omnia siccare et serenare, unaqve nocte arboribus viriditatem aut uvis maturitatem afferre; Aliqvando summos tantum montium apices perflare, ut omnia in iis vernent, vallibus interea nive oppeletis manentibus; Alia vice tanto furore spirare, ut ipsa tecta aedibus auferat. In eadem Dracones freqventius qvam alibi nasci narrat ex Joh. Cysato L. de qvatuor Helvetiorum Sylvaticarum Civitatum Descriptione Kircker. M. S. L. IIX. S. IV. c. II. Cujus causa forsan in congestorum ab Aqvilis, ingentibusqve vulturibus, qvi in Alpium rupibus inaccessis nidulantur, cadaverum varii generis putredine, indeqve facta diversorum seminum confusione ac fermentatione sita.

V.

I. GERMANIAM Ortelius appellat universum tractum, qvi lingva Germanica utitur: Sicqve maximam Longitudinem ejus definit a Portu Caletensi usqve ad Vistulam Fluvium, Latitudinem maximam a Mari Balthico ad Alpes. Confer. Thuan. Histor. L. II. init. ubi et de Locis Jurisdictionem Germanicam agnoscentibus agit, de qvibus loqvendum erit parte II. Praesenti Germaniae Statui seqventes qvam proxime accedere videntur: Ab occidente Rhenus, tum pars Moselloe Rheno proprior, inde iterum Rhenus usqve ad Lippae influxum, denique hinc ad medium Amisis ducta Linea; A Septentrione est Oceanus Germanicus Fl. Eidora et Mare Balthicum, Orientales vix Lineâ aut naturali aliqvo signo distingui possunt, nisi Limitaneas Provincias designari satis sit, qvae Pomerania Marchia, Silesia, Moravia, Austria, Ab Austro partem Alpes faciunt, reliqvum Rhenus ab egressu Lacus Cellensi usqve ad Rauracos de qvo initio praec. §.

II. Partium Germaniae recensionem a distributione ejus in X. Circulos (Grotius X. Pagos vocat. Histor. L. VII. p. 344. ) petimus, eo modo,


page 199, image: s213

qvo Helvetiam in Cantonibus suis vidimus, et alii Poloniam in Waivvodiis considerant: Circulos hosce enim proprie Germaniam concernere, nec adeo Imperium, inde colligimus, qvia nulla Feuda Italiae iis comprehenduntur. Circulorum Nomina sunt: Austriacus, Bavaricus, Svevicus, Rhenanus Superior, Franconicus, Rhenanus Inferior, Saxonicus Superior, Saxonicus Inferior, Westphalicus, Burgundicus. In Burgundico speciale est, qvod non Jurisdictionem, sed Protectionem tantum Imperii hactenus agnoverit, immo ne hanc qvidem nunc amplius agnoscat. Ad omnes simul notandum, esse Germaniae loca, qvae nullo Circulo comprehenduntur: Qvalis Comitatus sive Principatus Mompelgardensis, qvi nullo continetur Circulo, licet et votum et sessionem in Comittis habeat: Idem Sprengerus de Borussia et R. Bohemiae, ipsiqve Unitis Provinciis natat Luc. Imp. c. 1. P. 68. Seu illa scrupulis suis non carent.

III. Austriacus Circulus locupletissimum Archiducatum Austriae, complectitur, cui adhaeret Comitatus Tirolensis, in qvo Oenipons, Inspruck/ Tridentum; Et Ducatus Stiriae, in qva Graetium; Carinthia, seu Kärnthen/ ubi Fanum S. Viti, et Carnia, in qva Laubach; Qvibus adduntur Goritia et Venedorum Marchia, Wendisch Marck. Austria duplex est, Superior, in qva Lintz/ et Inferior, ubi Vienna, Krembs, Neustadt. Legendi de hisce Matth. Merianus Topographia Provinciarum???ustriacarum, Austriae, Stitiae, etc. Franc 1649. fol. Gerhardus de Roo Historiae Austriacae Annalibus, Wolffgang. Lazius Descr. Austriae, Joh. Christianus Austriâ cum omnibus ejusdem Marchionibus etc. De Carinthia extant Hieronym. Megiseri Annales Carinthiae.

IV. Cireulus Bavaricus habet I. Electoratum atqve Ducatum Bavariae trans Danubium, qvae duplex, Superior, in qva Monachium et Ingolstadium; Et Inferior, ubi Straubinga, Landshutum etc. Ejusdem alia pars Septentrionalis et cis Danubium, qvae Nortgovia vocatur, in qva Palatinatus Superior, ubi Amberga, et Landgraviatus Leuchtenbergicus, in qvo prima Urbs Pfreimbt; Comitatus Chamensis etc. II. Archiepiscopatum Salisburgensem, cujus Metropolis Saltzburg. III. Episcopatus Ratisbonensem, Passaviensem, Frisingensem. V. de Bavaria M. Velserus Rerum Boicarum Libris V. Matth. Merian. Topagraphiâ Bavariae, Joh. Aventinus Annalium Bojorum L. VII. Ed. Nic. Cisnero. Aldzrciterus Annal. Boicae Gentis, Joh. Trithemius Chronico Successionis Ducum Bavariae et Comitum Palatinorum T. 1. Opp. ejus Ed. M. Frehero. De Salisburgensi Archiepiscopatu


page 200, image: s214

extat Christophori Sewoldi Metropolis Salisburgensis, Monach. 1620.

VI. Circulus Svevicus habet Ducatum Wirtenbergensem, in qvo Sturgardia; Marchionatum Badensem. in qvo Baden, Durlach, Hochberg; Episcopatus Augustanum, Constantiensem et Curiensem, Praelaturas deinde, Comitatus, Baronias, Civitates Imperiales magno numeto, V. Svevicarum Rerum Scriptores ed. Melck. Goldast. Franc, 1605. 4. Matth. Merian. Topographiam Sveviae, Martini Crusii Annales Svevicos, Felic. Fabri Historiam Svevorum etc. In T. 11. Script. Germ. Schardii habetur Johan. Pedii Commentarius de Rebus gest. Wirtenberg.

VI. Circulus Rhenanus Superior continet Palatinatum Sponhemensem, Bipontinum et Veldentz, Landgraviatum Hassiae, Darmstatinum et Cassellanum; Episcopatus Wormatiensem, Spirensem, Argentinensem, Basileensem; Abbatiam Fuldensem; Comitatus Wetteraviae, Nassaviensem, Salmensem, Rheni, etc. Eodem referuntur, aut relati fuerunt Ducatus Sabaudiae, et Lotharingiae, Landgraviatus utriusqve Alsatiae, Suntgovia, etc. De Hassia extat Meriani Topographia Hassiae et vicinarum Regionum, Dillichii Chronicon Hassiae. Fuldenses Antiqvitates scripsit Christoph. Browerus Genealogia Comitum Nassoviae cum Tab. Geographica Comitatus Nassovico-Dillenburgici a J. O. extat. Lugdun. edita 1616. fol. De Tractibus exemptis hujus Circuli V. Merian. Append. ad Topograph. Palat. Rheni.

VII. Circulus Franconicus Orientalem Franciam, qvae Franconia nuncupatur, universam continet. Sunt ibi tres Catholici Episcopatus, Bambergensis, Herbipolitanus, Eichstetensis. Est et Teutonici Ordinis Magistri Sedes cum Territoriis Mergentheimii, Neohausi, Dallavii. Eodem referuntur Marchionum Culmbacensium et Anspacensium Ditiones, et Comitatus Hennebergicus. Franconia Topographiam itidem dedit Marianus A. 1640.

IIX. Ciculus Rhenanus Inferior, s. Electoralis, der Nieder-Rheinische oder Chur-Reinische Kreiß qvatuor Imperii Electoratus complectitur, tres Ecclesiasticos, et Electoratum Palatinatus Inferioris. V. iterum Matth. Meriani Topograhia Archiepiscopatuum Moguntinensis, Trevirensis et Coloniensis: Nicol. Serarii Rerum Moguntiacarum Libri V. Conr. Episcopi Chronicon Rerum Moguntiacarum Basil. 1532. Petr. Cratepoli omnium Archiepiscoporum Coloniensium et Trevirensium


page 201, image: s215

Catalogus. 1560. Math. Meriani Topographia Palatinatus Rheni cum???ppendice etlicher des Heil. Römischen Reichs zu den Ober. Rheinischen Kreiß gezogenen Ständen/ als Bisantz/ Metz/ Tull/ Verdun/ Lothringen/ Savoyen/ 1645.

IX. Circulus Saxonicus Superior continet Electoratum Saxoniae et Brandenburgicum, Ducatum Alienburgicum, Vinariensem, et Gothanum, Principatum, Caminensem, Pomer aniam utramqve, Anhaltinum Principatum, Comitatum Mansfeldicum, etc. Ad Saxoniam refertur Misnia; Marchiae partes sunt Vteus, Media, Nova, Ukerana, Prignicensis. Legenda de his Dav. Chytraei Saxonia, item Alb. Krantzij Saxonia, Reineri Reineccij Historia Misnica, Georg. Fabricij Rerum Misnicarum Libri VII. Meriani Topographia Electoratus Brandenburgici et Ducatus Pomeraniae A. 1652. Sed in qva non unum [gap: Greek word(s)] fidelis aliqvis Patriota notaverit; Andr. Angeli Historia Marchionatus Brandenb. Justr Chronicon Marchiae, Christoph. Einzeli Chronicon Marchiae Veteris, Leutingerus variis Libris do rebus gestis Marchicis, Ernesti Brotuffi???nnales???nhaltini, Cyriaci Spangenbergij Chronicon Mansfeldicum.

X. Circulus Saxonicus Inferior habet???rchiepiscopatus, sed nunc in Ducatus mutatos Magde burgensem et Bremensem, Ducatus deinde Brunsvicenses, Guelferbytannum, Luneburgicum. Cellensem, Hannoveranum, Mechlenburgicos Gustroviensem, et Sverinensem, Lauenburgicum, Holsatiae, Principatum Halberstadensem, Episcopatus, Hildeshemensem, Lubecensem, Sverinensem, Ratzeburgicum. De qvibus hunc ad manus est Casp. Danckwerths neue Landes Beschreibung der zwey Hertzogthümer Schleßwig und Holstein etc. Werneri Chronicon Magdeburg. etc.

XI. Circulus Westphaelicus a Regione nomen habet, qvae Saxonibus occidenta is est, et eapropter Westphalia dicitur; Eqvus enim qvem Phalen, Falen antiqvi Saxones dicebant, Saxonum insigne erat. Continet Ducatus Juliae, Cliviae, Montium; Episcopatus Monasteriensem, Paderbornensem, Osnaburgensem, Leodicensem; Item Verdensem, et Mindensem, nunc Principatus: Comitatus Betheimensem, Teckleburgicum, Lippanum, Ridbergensem, Oldenburgicum, etc. Frisiam Orientalem, etc. Westphaliam peculiari Topographia exhibuit Merianus: Wernerus Rolfink scripsit de Westphalorum s. Antiqvorum Saxonum situ, moribus etc. Adelarius Erichius Gülichische Chronicke L. VII. ad???n. 1610. Teschenmacherus???nnales


page 202, image: s216

Cliviae, Hamelmanus Chronicon Oldenburgense. De Circulo Burgandico s. Comitatu Burgundico V. §. hujus n. 2. et praec. §. III. n. 26.

Atqve haec jam qvalemcunqve notitiam Provinciarum Germaniae nostrae praebuerint. Specialiorem singulorum locorum recensionem videre est apud Juris et Status Publici Scriptores Goldastum, Limnaeum, Sprengerum. Adde Autorem Appendicis ad Contin. V. Diar. Europ. p. 3. et seq. Berzeichnüß des Heil. Römischen Reichs/ Teutscher Nation Hochlöblichster/ hoch und wohl löblicher Stäade/ nach den zehen Reichs. Kraysen/ etc.

XII. Germaniam nostram commendat frumenti copia, qva vicinis Regionibus prospicit; Estqve memorabile qvod narrat Lansius, cum A. MDXCI. Italiam et in ea Romam gravissima fames premeret, et ex Holsatia, Civitatibus Vandalicis atqve Belgio Mercatores eo multis navibus ivissent, Pontificem M. cursorem, qvi nuncium adventantium Germanorum primus attulerat, mille Ducatorum honorario donasse. Or. pro Germ. p. 45. ex Janson. in Merc. Galle. B T. 1. L. IV. Vini bonitatem ostendunt vinum Rhenanum. Neccarium, Mosellense, Franconicum, Austriacum: Bravaria tamen et Boreales Tractus austeriora ferunt, in qvae eapropter non nemo jocatus fuit, esse genus aceti naturales; Sed defectum hunc melioris notae cerevisia supplet, qvalis Servestana, Brunsvicensis, Rostochiensis, Torgaviensis, etc. Non minor proventus est animalium, notiqve sunt eqvi Oldenburgici Comitatus, sues Westphalicae ac Bavaricae etc. Marchiam natura copioso pisce donavit; Salis copiam fundunt Luneburgum, Hala Saxonum, Hala Svevorum, etc. Qva proventum Metallorum, et Mineralium sola fere Germania in Europa Argentifodinis gaudet, certe abundat: Quam in rem pluribus videndi G. Agricola, Libris de Natura Fossilium, et de re Metallica, Lazanus Ercker Beschreibung der fürnehmsten Mineralischen Ertz- und Bergwercke.

XIII. BOHEMIAM Germaniae adjungimus, licet reipsa ad Germaniam nunc non pertinentem; Id enim arguit I. Qvod Rex Bohemiae extra negocium Electionis Caesareae ad Comiria nulla vocetur, nec ut membrum aliqvod Imperii de negociis publicis Foederum Pacis, Belli, Legum etc. consultandi aut concludendi facultatem habeat, et ne particularibus qvidem Electorum conventibus se immisceat. II. Qvod Regni Bohemiae Subditi non possint in Imperio conveniri, sed tantum in Foro Bohemico. Sic cum An. MDXLV. Ordines Imperii Comitiis Wormatiensibus


page 203, image: s217

deliberassent, an Bohemii in partem ferundorum Onerum publicorum pertrahendi essent, Carolus V. rem indignissime tulit, et post captum accurate cum suis Consilium proximis, qvae post confectum Bellum Smalcaldicum A. M. DXLIIX. habebantur Imperii Comitiis publice ac solenniter isti Consilio intercessit asserens, Bohemiam non solum esse Regnum ab oneribus id genus liberum, sed ab Imperio Germanico prorsus cum gente tum institutis segregatum: Ob nun gleichwohl die Königl. Majestät/ als ein König zu Böhmen/etliche Land und Herrschafften der deutschen Sprachen und Zungenvom H. Reiche zu Böhmen erkennen; So haben diese Landen und Herrschafften vom Röm. Reiche weder Schutz und Schirm/ Friede noch Recht/ sondern seynd von dem Reiche deutscher Nation in ein ander sonderes Reich und Nation von Alters her abgesondert/ und denselben nicht incorporiret/ und also des Reichs deutscher Nation Bürden/ Anschlägen und Contributionibus nicht unter worffen,

Eadem est Figuta Ovali, Montibus ac Silvis undiqve cincta, eoqve amphitheatri cujusdam formam repraesentans. Limites sunt ab ortu Silesia et Moravia, ab occasu Bavaria, â Meridie Austria, a Borea Misnia et Lusatia. Districtus habet qvindecim secundum partionem Carolinam Caroli IV. qvae hodienum obtinet: Pragensem, Kaurzimensem, Hradecensem, Chrudimensem, Czaslaviensem, Bechynsensem, Vultaviensem, Podbradscensem, Prachensem, Pilznensem, Racovnicensem, Slanensem, Zatecensem, Litomiersizensem, et Boleslaviensem. Qvibus additi, qvi peculiaribus institutis vivunt Comitatus Gladscensis seu Glacensis, qvi a Borea et Oriente Silesiae terminis, ab Austro Angulo cuidam Moraviae adhaeret: Hebane seu Oegrana Provincia, qvae Bavariae et Voitlandiae adjacet; Dn Loctensis seu Cubitanus, Terrae tractus, Germ. Elbogen/ ad Hebanum districtum et Voitlandiam situs. De qvibus omnibus V. prolixe agentem P. Stransky Descriptione Bohemiae c. II.

Praga notissima Regum Sedes, adeoque Regni Urbs primaria est: In Partibus ejus praecipuae, Vetus, die Altstadt/ et Minor die kleine Seite/ illa Curia et Universitate, haec Arce Regia conspicua: Utramque Moldava Fluvius interluit. Arcem vetustas et amplitudo commendat, at minori, qvam tempora nostra exigunt, magnificentiâ est. Haut procul hinc vero sita Domus Zierotinia, novum ac superbum Palatium, cuive exornando ipsa natura accedisse videtur, addita Echûs septies, novies. et alicubi


page 204, image: s218

qvindecies et amplius excircumsitis monitus distinctim resonantis gratia. Bis Urbs maximis Europae motibus autor extitit, Hussiticis ante tria prope secula, et funestis illis nostri Seculi???nno XIIX. coeptis; Uno qvoque et eodem fere modo, dejectis e fenestris dissidentibus, qvos???ctus Defenestrationes vocari nunc moris est. Prior ex Curia Novae Urbis Pragensis facta, cujus Consules una cum Urbis Judice a Plebe tumultuante dejecti, Ziscae ut creditur consilio d XXX. Julii. A. M. CCCCXIX. Posterior ex???rce Partis minoris Baronibus Martinizio et Slabatae illata, gravis qvidem Bohemiaeqve ac toti Germaniae fere exitialis, at vitae cadentium non tam periculosa, qvam ab aliqvibus proditum est, qvod situs subjecti soli ex sordibus eo defluentibus mollescentis curioso spectatori facile aperiet, ne in alias circumstantias excurramus. Interim rei memoriam erectis duabus Pyramidibus servari placuit, elegantiâ non exiguâ conspicuis, at, incertum qvo fato, cum sambucis, spinis, ipsis tricubitalibus urticis aliisve neglectorum locorum sociis misere colluctantibus. Priori Trilaterae in ipso loco, in qvem deciderunt, erectae, haec verba inscripta leguntur:

Anno Domini 1618. 23. Maj.
Jaroslaus Borzita Baro a Martinitz
Qvod erga Deum et Caesarem,
Regemque suum fide esset majore,
Qvam perfidia ferre posset,
Ab Haeretica Nobilitate e Regia
Cancellaria primus in hunc
Fossae locum, velut in mortem
Certissimam deturbatus,
Et tribus plumbeis globis esset ictus:
Verum quos inclamaverat
JESUS et Maria.
Vere pro Vehiculo illi
Et proscuto fuerunt.
Ita neqve noxam sensit,
Et major a ruina surrexit.

???ltera qvadrilatera in imo fossae haec habet:

Anno Dom. 1618. 23. Maj.
Gvilielmum Slabatam Baronem de Chlum
et Koschenberg.


page 205, image: s219

Nobiles Haeretici,
Qvod eos qvantum potuerat tenuisset,
Ne in DEUM, Gaesarem ac Regem suum furerent,
Neve Patriam et seipsos perditum irent,
Tanqvam Phrenetici medicum aggressi
Ea rabie de Cancellaria huc egere praecipitem,
Ut proxime abfuerit a Morte:
Et sane ab ea se tunc abfuisse
In causa tam gloriosa hodieque doleret;
Nisi illum sustentarent spectacula Triumphorum,
Quos quotidie de perfidia reportat
Augusta Pietas Caesaris Ferdinandi.

Sed eadem Praga, veluti primos, in ultimos qvoqve motus Belli Bohemo. Germanici sustinuit, occupatâ a Comite Königsmarckio Parte Minori, Veteriqve Urbe ex ea multoties licet frustra petita; cum medio tempore Pax conclusa ulterius perrectum sisteret: Qvam in rem verba Turri in medio Moldavae instructo ponte positae aureis literis inscripta leguntur talia:

Siste hic paulisper Viator,
Sed lubens ac volens.
Ubi multa populatus tandem vel invitus
Sistere debuit
Gothorum et Vandalorum furor;
Et lege sculptum in marmore
Qvod in perpetuam Boemorum omnium,
Sed inprimis Vetero-Pragensium
Memoriam
Anno Domini M DC XLVIII.
Mars Svecicus Ferro ac igne in hac
Turri delineavit.
Haec Turris Gothici fuit ultima
meta furoris,
Sed fidei non est haec ultima
meta Boemae.
Potuissent id ipsum Cives Vetero-Pragenses
Tristi Sanguine inscribere,


page 206, image: s220

Nisi
Pax aurea
Ferdinandi III. Pietate et Justicia
In orbem Germanicum reducta
Pro Sangvine Aurum suppeditasset.

Solum Bohemiae gleba pingvi constat, eoqve frugibus non leviter instructa est; Vinum qvoqve profert, sed mediocris conditionis; Lupuletis v. excellit; Fodinis Metallicis abundat, de qvibus iterum consulendus sine praec. §. citatus Lazarus Erker. Lapides preciosos Adamentes, Amethystum, Sapphirum, Smaragdum, Jaspidem profert in Montibus Cerconossiis inter ipsam et Silesiam intermediis, sed minoris, ut omnes Europaei sunt precii; At Granatos optimos dignateqve ipsis Orientalibus superiores, qvae justa utriusqve nobilissimae Regionis Bohemiae ac Silesiae laus est: A venenatis aliisqve noxiis animalibus liberior esse creditur. Salis usum ex Bavaria et Saxonia petit; Qvamvis enim eo non prorsus careat, qvia tamen vel fontes juges non fuere, vel impensae reditibus majores inventae cessarunt colligendi ejus operae. Stransky Libr. cit. c. 1. Plura de Rebus Bohemicis legi possunt in Scriptoribus Antiquis Rerum Bobemicarum Ed. Marqv. Frehero Hahov. 1602. Qvales, Cosmas Pragensis, AEncas Sylvius, etc. Joh. Dubravii Historia Bohemica, Zachar. Theobaldi Topochraphia et de Montibus Bohemiae, Wenceslai Hagecii Böhmische Chronicke/ Melch. Goldasti de Bohemiae Regno incorporatarumqve Provinciarum Jutibus Franc. 1627. etc. Conf. P. II. c. IX.

Provinciae Regno Bohemiae unitae sunt Moravia, Silesia et Lusatia, Maraviae fines nunc longe contractiores, qvam mediis seculis cum Regni Titulo excelleret. Primaria Urbs ejus Olmuzia. Silesiae partes seu Principatus sunt Vratis laviensis, Sweidnicensis, Jaurensis, qvi duo Primogentitum Regis Bohemicae manent, Glogoviensis, Sagnaus, Troppaviensis, Oppeln, Rattibor, Tesschen, Neissa, Ligniz, Brieg, Munsterberg, Olssen, Crossen, Jagerndorff: Qvibus accedunt 4. Dominia Pless Wartenberg, Militz et Trachenberg. Primaria Urbs est Vratislavia. Legendi pluribus Joh. Curaei Silesiae Gentis Annales, Nicol Hennelii Silesiographia, ejusdemqve Breslographia. De Rebus Naturalibus Silesiae extat Caspari Schwenckfeld Catalogus Stirpium, Fossilium, etc. Silesiae, cui brevis ac docta Delineatio Geographica Silesiae praefixa est. Lusatiae nomen a Luzy, qvod Slovorum Lingva Saltus seu virgulta significat; Partes sunt Superior et Inferior. Superiorem Hexapolin, die Sechs. Städte/ vocat, et caput habet Budissinum; In Inferiori


page 207, image: s221

Sedem Principi praebet, inde primatum merita Lubena; Ejus partes olim fuerunt Cothusia, Peucenum Fortalitium, Bescovia, Storcovia, sed illa jam Marchiae Brandenburgicae Jurisdictionem agnoscunt.

VI.

BELGIUM alias Germaniam Inferiorem vocant, das Nie der land; Circum jacent Frisia Orientalis, Westphalia, Clivia, Coloniensis et Trevirensis Archiepiscopatus et Regnum Galliae. Provincias numerat XVII. qvarum decem, qvantum qvidem e singulis religvum est, Belgium Hispanicum seu potius Regium et Hispano-Gallicum vocantur, religvae septem Belgium Foederatum. Decem Belgii Regii Provinciae sunt Brabantia, Limburgum et Luceburgum Ducatus; Flandria, Artesia, Hannonia, Namurcum Zutphania, Comitatus, Antwerpia Marchionatus, Mechlinia Dominium. Belgium Foederatum reliqvas VII. Provincias comprehendit, Ducatum unum, Geldriam; Comitatus duos, Hollandiam et Zeelandiam; Dominia qvatuor: Ultrajectum, Frisiam, transisulaniam, Groningam. Regio tota humilis et plana est, nec montes alit, nisi in Ducatu Lucemburgico, Namurco deinde et Hannonia. Communiter fere spirat aërem humidiorem, qvem v. Incolis non adeo gravem esse, homines longaevi istorum tractuum docere poterunt: Ipsum Terrae genus pingve, tenax et bituminosum, unde plerisque in locis, qvia debita lignorum copia deest, focis parandis materiam praebet, qvam speciali nomine Turfas Torfen/ h. Cespites bituminosos s. unctuosos vocant, et loca unde extrahuntur, Veenen, Brock, Moer, Marsch, Goor, Waase, Donck, qvae et variis pagis ac vicis nomina pepererunt, ut Amstelveen, Marseveen, Oldenbroeck, Ostbroek,??? Graven, Moer, Maersen,??? Lant van Waes, Flandriae pars etc. De qvibus omnibus V. Cl. Mart Schook. peculiari. Scripto de Tursis et Ludov Guicciardinum in Diatribe, qvam subjunxit Hollandiae descriptioni Geographicae. Eruuntur in Brabantia Zutphania, Frisia, Ultrajectina Dioecesi, Hollandia, Groninga etc. Qvanqvam et extra Belgium in Angliae Agro Lancastrensi, de qvo vid. Camden. Britann. in Lancas shire p. 611. De Picardia Galliae et Consiniis Ambiani Guicciardinus: Pro Germaniae partibus Septentrionalibus idem loqvitur qvotidianus usus eorum, et Agrum Francofurtanum nostrum in remotioribus pratis Trans Viadrinis aliisqve humilioribus locis pagorum circumjacentium iisdem instructum non uno experimento nos edoctos meminimus.

Brabantia Urbem Principalem Belgii Regii, Bruxellas, habet, deinde Lovanium, Trajectum ad Mosam, Sylvam Ducis, Bergam ad Somam etc.


page 208, image: s222

In eadem Marchionatus, sed sub Carolo V. redditus Ducatus Arschotanus. Ortelius Provinciam hanc commendat ab aëris salubritate, testatus eam a pesteintactam mansisse, utut maxime grassaretur in vicinis Regionibus. Caeterum fructuum et pecorum feracissima est: Eo tamen tractu versus Septentrionem, qvam Incolae Campaniam vocant, arenosior et siticulosa; Sed ubi nihilosecius per Incolarum industriam aliqvando triticum colitur. Inter Autores, qvi huc pertinent, sunt Joh. Bapt. Gramaye de Antiqvitatibus Ducatus Brabantiae, Hadrianus Barlandus Chronico Brabantiae Ducum etc.

In Ducatu Limburgico Urbs Limgurgum, unde prope adsunt Aqvae Spadanae.

Lucenburgensis Ducatus in circuitu LXX. milliaria habet, numerante Ludov. Guicciardino. Nomen habet a Principali Urbe Lucemburgo praeter qvam videre est et Ivosium, Marvillam, Malmediam, Theonis villam etc.

Namurci Comitatum ab iisdem Naturae Donis commendat Ortelius, qvibus Leodiensem Provinciam. De origine nominis scribit Meurerus, olim Neumur dictum, qvod Latinis novum murum sonaret. Urbes ejus habentur Namurcum, Bovinum, Carolomontium, Valencuria.

Hannovia, Hennegow/ Hainault, marmore, ferro et plumbo dives est. Urbes ejus primariae sunt Mons seu Bergen et Valenciennes, qvae in medio Provinciae fere sita; Urbem Bavacum, Bavais, qvae antiqvis Caesarum temporibus maxime floruit, notabilis Viarum egressus, qvem praebet, memoratu dignam efficit: Columna lapidea enim in foro est, sub qva ab incolis omnia viarum capita referuntur, qvae ab eo loco in omnes Galliae partes sublimi atqve recto tramite exporriguntur. Has Brunehildi opera stratas fama loqvitur, ejus qvoqve nomenclaturam in hunc usqve diem servant, Chemins de Brunehaut, Gallice dictae. Et durant hodienum harum viarum plurimis in locis vestigia, sed interrupta; Habentqve id praesertim miraculi, qvod sublimiores sint vicinis utrinqve agris, inter insignia Galliae oppida rectissimum iter conficiant, et silicinis lapillis, qvi etiam in vicinis agris desunt, sternant, adeo ut vel ab humo ebullivisse filices vel aethere pluisse qvis judicet, vel alia qvam humana manu et opera undecunque toto orbe lectos in ejusmodi viarum ruderationem qvis demiretur. Ortel. th. O. ad Tab. XL.

Artesiae Chronicon peculiare scripsit Franc. Balduinus JCtus, itemqve


page 209, image: s223

notas ad consvetudines Artesienses. Atrebatum, Arras, primaria ejus Civitas est: Audomorapolis seu S. Omer,???ria, Ayri, et Rentium, Renty, Jurisdictioni Hispaniae per Articulos Pyrenaeos reservatae; Sed nunc, velutiante hac aliae Artesiae partes, ad Galliam transierunt.

Flandria Brabantiâ; Hannoniâ, Artesiâ et Oceâno finitur; Pascuis eoqve pecuariâ excellit, nobileqve est Butyrum Tractus Dixmuy densis. Urbes habet Brugas, Gandavum, Ypram, Insulas seu Ryssel, Winoxbergam, Dixmuydam, Duacum, Slusam etc. Sed ratione jurisdictionis nunc inter Gallos, Hispanos et Belgas divisa est. Extant de ea Jacob Marchantius de Rebus Flandriae memorabilibus in Script. Belg. Feyerabend. p. 11. p. II. Jac. Meyerus Flandricorum Annalium Libris XVII. ibid. p. I. p. 1. Antonii Sanderi Canonici Tprensis Flandria Illustrata, Tomis III. fol.

Zutphaniae Comitatui Urbs Zutphen nomen dedit; Sicuti Marchionatui S. R. I.???ntvverpia, Mechliniensi Dominio Urbs Mecheln.

De Zeelandia actum in Historia Insularum, Hollandia s. Batavia duplex est Meridionalis et Septentrionalis: Meridionalis, Zuyd Holland, habet Comitatum Egmontanum, Baronatum Vianensem: Civitates priores sunt Dordracum, Harlemum, Delphi, Lugdunum, Amstelodamum, Gouda: Posteriores Roterodamum, Gorcum, Schiedam, Schoonhoven etc. Septentrionalis Nort-Holland, alias West-Friesland dicta, veluti Hollandia Meridionalis in specie Holland vocatur, ferente ita communi Titulo Statuum Hollandiae, die Herren Staten von Holland un West-Frießland/ h. Hollandiae Meridionalis et Septentrionalis. Dominia habet Bewerwyck et Schagen, Urbes Enckhuysen, Hoorn, Alkmaer, Edam, Munkedam, Purmerent Medenblyk, etc. Solo angusto comprehenditur, eoqve impari alendo stupendam istam hominum multitudinem, qvam habet; Sed cujus defectum commercia supplent, mari importante, qvod terra negavit, et copiosissimam omnium totius Orbis rerum supplectilem suppeditante: In qvam Hollandiae conditionem Iusit Jos. Scaliger seqventi ad J. Dousam svavi Poêmate:

Ignorata tuae referam miracula Terrae,
Dousae, peregrinis non habitura fidem.
Omnia lanicio laessat textrina Minerva;
Lanigeros tamen hinc scimus abesse greges.
Non capiunt operas fabriles oppida vestra,
Nulla fabris tamen hic ligna ministrat humus.


page 210, image: s224

Horrea tritriceae rumpunt hic frugis acervi;
Pascuus hic tamen est, non Cerealis ager.
Hic numerosa meri stipantur dolia cellis;
Qvae vineta colat, nulla putator habet.
Hic nulla aut certe seges est rarissima lini;
Linifici tamen est copia major ubi?
Hic mediis habitamus aqvis, qvis credere possit?
Et tamen hic nullae, Dousae, cibuntur aqva.

De Hollandia extat Hadriani Junii Batavia, M. Z. Boxhornii Theatrum, Scriverius de???ntiqvitatibus Batavicis etc.

Geldriae partes, Velavia, in qva Arnbeim, Wageningen, Harderwyck etc. et Betavia, in qva Comitatus Buren et Culenburg, et Civitates Noviomagum, Bommel, Lovenstein, etc. Eidem annumeratur qvicqvid in Comitatu Zuphaniensi extra Hispanicam Jurisdictionem est. V. Joh. Isaac Pontani Historiae Geldricae L. XIV. qvos Belgio transcripsit Arendt van Schlichtenhorst.

Frisiam pascua nobilitant, in qvae ex ipsa Dania armenta magno numero qvotannis mittuntur. Urbes habet Leevarden, Dokum, Worcum, Franckeram, Staveram, Bolswaert, Harlingen. Vox alias latiori significatu venire solet, eove tres Frisiorum regiones referunt, Occidentalem, hanc, de qva agimus, Orientalem, Germaniae partem, et intermediam, qvae Tractus Groningensis, de qvibus et similibus vid. Ortel. ad Tab. XLV. Seorsim extat Ubbo Emmius Rerum Frisicarum Historiâ, Martini Hamconii Frisia seu de Viris rebusqve Frisiae Illustribus.

In Transisulavia Civitates sunt Daventria, Campen, Zwolla, Groningense Territorium habet Groningam, Delfzuyl etc.

Ultrajectino Episcopatu seu Dominio comprehenditur Ultrajectum, Amersfort, Batavodorum, Rhenen etc.

VII.

I. DANIAE nomine veviunt Chersonesi Cimbricae pars maxima et Insulae ad ingressum Maris Balthici sitae: Unde nec de Limitibus ejus aliqva difficultas, qvos maximam partem Mare efficit, solo latere versus Germaniam excepto, qvod Fl. Eidora terminat, vetus inter Daniam et Saxoniam limes: Qvemadmodum Adamus Bremensis de Caroli M. temporibus c. XI. Hemmingus Rex Pacem cum Imperatore faciens Egdoram Fl. Regni terminum accepit. Et???lb. Stadensis ad A. DCCCX. Extancto coelitus


page 211, image: s225

Godefrido, Hemmingus Patruelis ejus successit, qvi mox Pacem cum Imperatore faciens Egdoram Fl. Regni sui terminum accepit. Conf. Pontan. Hist. Dan. L. IV. f. 95. et inprimis Doctiss. Conring. de Fin. Imp. Germ. c. IV. Ad nominis aeqvivocationem pertinet Parva Dania, Danßckhhoim/ Insula in concursu limitum Provinciae Hallandiae, Norvvegiae ac Svediae sita et pro diversis partibus sui ad singulas istarum Regionum relata: Unde et in ea feruntur olim Reges Daniae, Svediae, ac Norvegiae uni simul Mensae accubuisse, singulis tamen in ditione Regni sui manentibus. T. Joh. Lyscandro Serm. 3. Antiq. Danic. et ex eo Zeiler. Beschr. des Kön. Dennem f. 22. 23. De Insulis actum praec. c. V. Chersonensus Cimbrica in hosce Tractus distinguitur: I. Jutiam Septentrionalem, cujus IV. Dioeceses, Alburgensis, Viburgensis, Ardusiensis, Ripensis. Ad hunc pertinet Fridrichsonda, Koldinga etc. II. Jutiam Meridionalem, Sud-Jutland, haut procul Koldinga incipientem et Istmo prope Slesvvyckum terminatam: Qvo pertinet Ducatus Scleswicensis, in qvo Slesvvick, Flensburg, Tonningen, Frederickstadt etc. III. Ditmarsiae partem IV. Partem Stormariae, in qva Tychopolis sive Gluckstad, Crempe, ad ipsum Hamburgum usqve, cui adsitum oppidum Altena Regis Daniae jurisdictionem adhuc agnoscit.

II. Seqvitur NORWEGIA ob jurisdictionis communionem subjicienda. Adamus Bremensis Nordmanniam vocat; qvanqvam non ille modo, sed et alii ante ipsum et praesertim Eginhartus eadem etiam voce Daniam Danosqve affecerit. Plinius Nerigon videtur nominasse: Sunt et qvi alias prodant, Scandiam, Dumnam, Berges maximamqve omnium Nerigon, ex qvae in Thulen navigetur. Hist. Nat. L. IV. c. 16. Et hodie haec appellatio proxime accedit ad Norige, qvemadmodum ipsi in hunc usqve diem Norvegiam suam apellant indigenae. Pontan. Chorogr. Dan. f. 690. Habet ab oriente Svediam, ab Austro Daniam, ab Occidente et Septentrione Oceanum. Loca illustriora ejus sunt. I. Praefectura Bahusiensis, qvae tamen ultima Transactione ad Svedos transiit. Comprehenditqve Urbern Marstrand/ seu Masterlandiam, in scopulo Peninsulae colloeatam cuiqve et alia bina adjacent oppida Congelia et Uddewallia arcem communem habentia Bahusiae nomine. II. Aggerusensis ab Aggershusiae arce Asleae oppido, qvod exteris Anslo, adjacenti, ad cujus curiam ex universa Norvegia causae litesqve graviores devolvuntur, ibiqve jus dicitur praesente arcis praefecto, qvi veluti Regni Norvegici totius Gubernator habetur, Pontan. Chorogr. Dan. fol. 698. III. Bergensis, in qva Berga,


page 212, image: s226

vel ut Plinius appellat, Bergi, nobile Emporium et veluti penu totius Norvvegiae celeberrimum, de qva praec. cap. III. S. III. §. III. IV. Nidrosiensis seu Trontheimensis, in qva Trontheim seu Nidrosia, a Nidero Fl. dicta, Metropolis olim totius Norvvegiae, in qva et Arca Regiorum monumentorum Norvvegicorum. Pontan. Hist. L. V. fol. 177. qvem locum Zeilerus perversiuscule citat Beschr. des Kön. Dennem. f. 256. Eadem sedes qvoqve Archiepiscopi, ad qvem non modo Norvvegiae, sed et Islandiae, et ut erant tempora, Grönlandiae qvoqve et Orcadum pertinuerunt Ecclesiae. Nunc Regium Praefectum et Episcopum solum habet, mercimoniis alias ac negotiatione tam indigenarum, qvam exterorum perqvam celebris. Extat hodieqve Templum Cathedrale argumentum pristinae felicitatis, cui magnitudine et caesorum lapidum artificio vix aliud in Orbe Christiano simile fuit, nisi illud superioribus annis incendio foedatum veteris suae magnificentiae nunc rudera tantummodo ostentet. Pontan. fol 699. V. Wardhusiensis in extremo Borea post Svediam et Lappiam ad LXXIII. gr. Elev. Pol. sita, a qva haut procul abest C. Noortkyn, olim Promont. Rutubas, unus maximae Europae Latitudinis Terminus. Arx Wardhusia in Insula exigua, cui nomen Warda, collocata, estqve versus aqvilonem Norvvegiae et Orbis propemodum Christiani arx extrema et ultima. Ei subest cum Lappis vicinis Finmarchia tractusqve ille universus maritimus Trunsolem dictus, Piscatura praecipue insignis.

III. Finmarchiae, qvam diximus, qvaeqve Takemarchia etiam dicitur, hoc seorsim et suum habet, qvod regio ejus in propria dominia ac posessiones, ut albi fit, distincta non sit, sed omnibus obvia, primiqve occupantis. Qvi autem primus Terrae Tractum occupat, ejus non qvidem proprietatem dominiumqve, sed usumfructum solummodo habet. Finni qvi ad mare piscatum abeunt, facile, qvas semel elegerunt, sedes permutant; Nam consumtis in qvotidianos ignes circumcirca vicinis lignis arboribusqve alio concedunt, ut pleriqve eorum, qvi aestivo tempore in litorae maris piscatum abeunt, Brumali tempore mediteranea loca repetunt. Verum qvi in Insulis habitant et locis litoralibus, in Heymeland/ aliisqve, eadem loca aestate hyemeqve inhabitant, suasqve habent Ecclesias et Pastores. Pontan. iterum f. 700.

Norvvegiam Lignorum commercium commendat, qvae ex Provincia Aggershusensi pro fabricandis navibus ingenti copia qvotannis in Hollandiam, Hispaniam et alias oras evehuntur. Ad Schiam ejusdem Provinciae etiam Fodinae Argenti, AEris et Ferri sunt. Utramqve, Daniam


page 213, image: s227

et Norvvegiam, celebris variorum generum piscatura nobilitat, in qva et superiorum Seculorum Reges sibi maxime applauserunt. Ideo Christianus I. cum Anno MCCCCLXXIV. Romam proficisceretur; Pontificem M. et Proceres Ecclesiae Harengis,???sellis et Hermelinis pellibus, tq. Donis Regno suo propriis, donasse legitur: Es hatte auch der König mit ihm gen Rom gebracht seiner dreyer reiche Gaben/ als Hering/ Bergerfisch/ und Hermelinfutter/ davon er dem Pabst und Cardinälen seine Ehren Gabe/ einem jeden nach Gebühr gegeben hat. Hamelman. Chron. Oldenb. p. III. p. 208. Nec illepidum est, qvod ex Jona Koldingensi idem mox subjicit: Daß einiger Könige in Europa Gesandten/ jeder seines Königes Hotzeit/ Macht/ Reichthum und Herrlichkeit für alle andere erheben und hoch machen wollen. Der eine lobte seines Königs Gold-Silber- und Ertz-Gruben. Der ander den fruchtbaren Korn-Boden. Der dritte den Uberfluß herrlicher und köstlicher Weinberge/ und dergleichen. Wie es nun an den Dänischen Gesandten auch gekommen/ hat er also angefangen und gesagt: Lieben Herren/ wann gleich des allergrösten Königs in gantz Europa Gut auffs allertheureste verkaufft/ und zu Gelde gemacht/ und für solches Geld alles mit einander wiederumb auff das allerwolfeilste/nur höltzerne Schüsseln gekaufft würden/ so ist doch mein König in Dännemarck so reich/ daß er alle solche Schüsseln (deren doch eine unzählige Anzahl seyn würde) mit dreyerley Art von frischen Fischen auff einmal füllen und ziehren könte. Wie die andern das gehört/ haben sie dem Dänischen Abgesandten gewounen geben müssen/ und konten wol gedencken/ daß er über den Fischfang noch viel ein grössers haben müste.

IIX.

I. Sveonum, Sveciae et SVEDIAE nomen antiqvos boni ominis causa a juvenili vigore et mascula virtute sumsisse censet Loccenius, qvod Sven juvenem vel masculum denotet; Svedos v. ab exteris vocatos, qvia Terra Sveonum Sveaod, et Sveaod et Svenod dicta fuerit, indeqve commodioris soni causa Sved formatum. Antiq. Sveo Goth. L. I. cap. 1. Regiones Svediae conterminae sunt ab Austro Dania, ab Occidente Norvvegia, a Borea Oceanus Septentrionalis, ab Ortu Russia. Partes sunt 1. Gothia, qvo pertinent Scania, Halandia, Blekingia, Smelingia; Item Ostro Gothia et Westro-Gothia: Qvarum priores ante hac Daniae annumeratae, nunc v. ultima transactione Svedo-Danica Svedico Imperio adjectae sunt. Scania nomine suo veteris Scandinaviae memoriam servat:


page 214, image: s228

Urbes ejus potiores Helsingburgum, Urbs ad Oresundam sita, ubi trajectus e Scania in Selandiam est brevissimus, cui adsita Arx Regia ejusdem nominis excelso in colle posita. Cronia, Lands-Cron/ Arx et Urbs itidem Mari adsita, ac nuperrimo A. MDCLXXIX. singularibus Privilegiis a Rege Svediae donata. Malnogia, Malmoe/ qvam exteri Ellebogen/ vocant, qvod cubiti formam referat, Anconae Italorum ita assimilanda, insigne emporium est et praecipua totius Scaniae Civitas, propter nundinas et freqventes negociationes: Arce item munitissiâ excellit, qvae robur suum assultibus Danicis ultimo Bello Dano-Svedico satis superqve probavit. Lunda, seu Londinum Scanorum, tempore nati Servatoris jam creditur floruisse; Eadem Inaugurationibus Regiis Danicorum Regum praeteritis seculis inclaruit. Fasterboa; vicus ob Harengarum capturam olim celeberrimus fuit. In Hallandia est Halmstadium prope veterem Svediae limitem, constitutum olim a Regina Margarita, ut deinceps trium Borealium Regnorum Proceres, mortuo Rege, illuc ad constituendum Successorem convenirent. Meurs. Hist. Dan L. II. De qvo P. II. c. VI. In Blekingia Christianus IV. Rex Daniae condidit Oppida Christianopelin et Christianstadiam.

II. Sveonia, qvo pertinent Sudermannia, qvae proavo praesentis Retis Carolo singulare nomen Ducis Sudermanniae olim contulit. In ea Regia Holmia, seu Stockholmia: Holmae vox Gentis vernacula est, praesertim cum aliqvid circumscriptum et veluti septum indicandum sit, ut ita non tantum Insula, sed subinde etiam Clivus et Colliculus eadem significetur. Pontan. f. 733. De Scopulis, den Scheren/ sinum, cui adjacet, obsidentibus dictum c. V. § XXVII. Uplandiae, in qva Upsalia Vetus Sedes Regum Svediae, cui inde et ipsum nomen Upsal inditum; Sala Aula est, unde Up Sal/ ad Aulam, Sic antiqvi Hymni Ecclesiastici tmema, Pudoris Aula Regia, Interpres Germanicus reddidit, den Königlichen Saal so rein; Et autor cantionis Natalitiae, Er macht uns Erben in sienem Saal/ in Aulasua. Servantqve ipsi adhuc Reges Svediae priscae Dignitatis hujus reliqvias, dum inaugurationem ibi subeunt. Et singularia sunt, qvae de Lapide Morasteen hanc in rem habentur ap. Pontan. Hist. Dan. L. IX. f. 288. Moris fuit antiqvitus, ut peractae Regum Sveciae designatione et annos et dies Inaugurationis nomenqvc Regis Lapidi, qvi Morasteen vulgo dictus, extra Civitatem Upsaliensem, ad unum milliare in plano campo sito incideretur ad perennem rei memoriam. In qvo et super qvem Reges Sveciae de novo electi


page 215, image: s229

statim post eorum electionem etiam consveverunt ab antiqvissimis temporibus sublimari et inthronizari etc. Eadem antiqvitate maxima celebris, qvam elii tamen Birckae oppido bidui itinere Upsalia dissito tribuunt. Tunc sunt Nericia, Westmannia, Dalecarlia; deinde Boream versus Gestricia; Helsingia, Medelpadia, Botnia, Jemptia, qvae olim Danorum fuerunt. V. Artic. Bremsbroenses. De Silberberga loco Fodinis Argenti nunc cele Bri V. VII. §. ult. Pagus Morea horrendis magiae diabolicae exemplis innotuit An. MDCLXX. De qvo V. Diar. Eur. Contr. XIIX.

III. Lapponia, h. Terra Exulum; Lap/ enim Exulem significat. Russi tamen et Dani etiam aliqvibus ejus locis participant. Qvi ad Svedos pertinent Trennes vocatur.

IV. Finlandia, a Boreali latere Sinus Finnici, h. Fein Land/ seu Feindes Land; Finni enim Hostes Svedorum perpetui fuere, donec subjugarentur circa A. MCL. Abo inter primarias ejus Urbes est, munimentis qvoqve ac Academia ornata. De Spelunca Viburgensi V. c. VII. §. X. Eodem spectant Cajania, Thavaestia, Savolaxia, Nylandia, Carellia, Europa.

V. Eregione Finlandiae atqve ab altero latere Sinus Finnici sunt Ingria et VI. Esthonia.

II. Inter Bona Naturalia Svediae numeramus metalli maxime cupri fodinas, qvibus illa ditata est, qvarum intuitu et Subterraneum Regni AErarium has vocat Loccen. A. Sveogoth. L. II. c. XVII. Nec obscurum copiae ipsorum Testimonium elucet in Collegio Montanorum Holmiae a Sereniss. Christina ante hac instituto, in qvo res Metallicae promovetur et Controversiae de iis deciderentur. Id. c. l. Terra hujus Regni est apta cultui, et vento salubri exposita, qvi, ne hyeme, cum intensior est, frugibus officiat, nive, qvae loco tunicae sata fovet ac defendit frigus, prohibetur. Per aestatem Solis calore et radiorum ad circumjacentes passim rupes ac colles reflexione maturitas segetis properatur. Ager autem bene habitus et alternis reqviescens, gratiam qvietis ubertate pensat, et pro natura ac benignitate soli communiter octuplum, decuplum, duodecuplum, aliqvando plus eo reddit. Qvam ut divinitus affluentem benedictionem agnoscunt agricolae, ita Dei donum vulgari sermone praedicant, et terram Dei Cellam penariam vocant. Unde vetus adagium: J Gudz Wisthuns är myckin maat. In Dei cella penaria multum est cibi. Id. c. XIX. addit, Terram exustis saltibus segeti ferendae non raro praeparatam: Qvin ex ipsis virgultorum flammis


page 216, image: s230

datorum cineribus segetem injecto semine resuscitare norunt agricolae; dum sata in favillae complexu benigna mater natura molliter fovet, et ubertim producit. Sed ubi hoc nimis freqventari caeptum, edictis publicis cautum est, ne promiscue et sine modo hoc fieret, ut silvae fodinis metallorum vicinae hujusmodi exustioni essent exemtae, et ut qvercus malis navium aptae vulgo sint inciduae.

III. Finnorum et Lapponum q. peculiaris est Rangifer, Animal Septentrioni proprium, qvodqve locis delectatur perpetua nive et glacie horridis, et peculiari musci in petris nascentis gaudet alimento, Alio autem a natalibus istis suis translatum diu non vivere animadversum est. Ad figuram cervi qvam proxime accedit, sed tenerius aliqvantum est et membris gracilioribus, pilis curtis, colore griseo, duobus praeditum cornibus. Horumqve jam multa et numerosa armenta Finni possident, ex qvibus ad ipsos multum redundat utilitatis. Lac ex iis mulctum suave est, ex eo caseos qvoqve conficiunt non ingrato sapore, sed butyrum non praeparant, carnibus eorum vescuntur, qvas sale qvandoqve condiunt, et vento siccant, pellibus vestiuntur, pilis sellas suffulciunt, nervis vestes consuunt, atqve ex iis habenas et vincula conficiunt, qvibus naviculas suas qvandoqve colligant, absqve ullo ferramento, qvo destituuntur. Ex cornubus manubria cultrorum, et alia utensilia conficiunt, sed praecipue trahendis vehiculis suos a ptant Rangiferos, atqve celerrime maximum itineris conficiunt spaetium. Unus eorum vehiculum trahens praecedit, habenis ad cornua alligatis, rectore baculo totum negotium dirigente, alter vehiculo alligatus subseqvitur, et cum prior trahendo defatigatus fuerit, in ejus locum substituitur posterior, subseqvente illo, atqve ita operas partiuntur, donec pensum absolverint. Lassitudinis dant signum, gradum sistendo, et linguam cum anhelitu exserendo. Duodecim horarum spacio, ultra centum milla passuum conficiunt. V. plur. Museum Wormianum L. III. cap. XXVI. Veteres Gothos ex hoc animali Rhenones suos, qvi vestium genus erant, confecisse probat Loccen. c. XX. Iisqve Sidonii locum L. IV. Epist. XX. prolixe illustrat.

IV. Deniqve de Tractibus Svedicis pariter ac reliqvis Septentrionalibus Regionibus addendum, eas communi nomine Scandiae et Scandinaviae antiqvitus adpellatos, qvanqvam Limitibus non plane iisdem positis. Sic enim Scandia ista vel Scandinavia continet Grönlandiam, Islaudiam, Orcades, Lapponiam, Norwegiam, Svediam, Bothniam, Gothiam,


page 217, image: s231

Finlandiam, ut existimat Jacobus Zieglerus in sua Schondia. Vel, ut arbitratur Cluverius lib. III. Germ. Antiq. cap. 38. Biarmiam, Lappiam, Finmarchiam; Bothniam, Svediam et Norwegiam: Ut A. Bureus Svediam et Norwegiam: Ut vult Pontaenus in descriptione Scaniae Scaniam, Svetiam et Norvegiam, ut Stiernhelmius in Dissertat. de Gothis, Svediam, Gothiam et Norvegiam complexa est. Qvae omnia tamen isthuc tendunt, complures Arctoas regiones Scandiam continere oportuisse. Eadem Scandia praedicatum Officinae et Vaginae Gentium inter veteres tulit, ob numerosas inde emissas Colonias: Qvae res, qvia hodie expirasse videtur (neqve enim tam populosae sunt regiones istae, ut Colonias educere possint) rationem suam forte in recepta priscis temporibus Polygamia habuit, qvae dum per LL. Chirstianismi sublata fuit, eo ipso et numerosae isti multitudini finem attulit.

V. Svediae deniqve adjungimus LIVONIAM, non tantum communis, qva miximam partem Jurisdictionis, sed etiam propinqvi situs respectu. Regio est siliginis et frumenti perdives, qvod deinde fluviis Dvinâ et Nervâ ad Portus Maris indeqve ad exteras Regiones emittit. In silvis habet ursos, alces, vulpes, lynces, marturos, castores et omnis generis animalia; qvae ex Moscovia veniunt, qvam ab Oriente contiguam sibi habet, et Nerva tantum Fluvio ab illa separatur: A Borea cum Svediae Regno et Finlandiae Ducatu per Maris Balthici Sinum viciniam gerit; Ab Occidente non nihil Prussiae adhaeret; Ameridie Samogitiae et Lithuaniae jungitur. Dividitur in octo Territoria Leitlandiam, Vikeclandiam, Curlandiam, Semigalliam, Estlandiam, Virlandiam Hariam, Gervandiam. Principales Urbes sunt Rigae et post eam Revaelia, ambae cum maxima parte reliqva Svedicae Jurisdictioni subditae; Curlandiam et Semigalliam Serenissimus Dux ab utraque nomen ferens tenet, Narvam cum Portu Maris et duabus arcibus Moscus habuit, sed Svediae Rex jam fine praecedentis seculi sibi vindicavit: Quae ut structura aedium commerciisque efflorescat traditum ab Olear. Itin. L. II. c. X. Qvod deinde Lithuaniae conterminum est. Poloniae adhuc accensetur. V. Starovolsc. Descr. Polon. p. 208. et seqq. Conf. P. II. c. VI. §. V.

X.

RUSSIAE nomen a veteribus Roxolanis cum levi inflexione ductum, a qvibus et gentis origo forsan petenda. In voce est ambiguitas,


page 218, image: s232

daturqve Russia trium generum, Alba, Rubra et Nigra, qvae nomen videntur â Colore, qvo olim coloni usi sunt, accepisse nisi etiam priores discriminis causa ita appellatas dixeris, ut a Russia Nigra, qvae Moscovia est, distingverentur: Cujus sensu qvantopere ambae Nationes afficiantur, eluxit in Articulis Pacis Polono Russicae An. MDCXXXIV. Qvorum pars erat: Ne Dux Moscoviae Titulum, quonuncupatur Dux Russiarum, extenderet ad Russias subjectas Regno Poloniae, uti neque Rex Poloniae ad illas, quae Moscoviae sunt propriae. Piasec. ad A. MDCXXXIV. Russia Alba ad Magnum Ducatum Lithuaniae pertinet; Rubra alias Roxolania et qvoad extimiores potissimum oras Ukraina dicta, ab Austro Hungariam, Moldaviam et Bessarabiam habet, ab Oriente Tatariae et Russiae Tractus, a Borea Albam Russiam Stiro et Pripecio Fluminibus disjunctam, ab Occasu minorem Poloniam; Fietqve utriusqve iterata mention in seq. §. de Polonia Russia Nigra v. est, de qva hic loqvimur, alias Moscovia, dicta, a principali Urbe Moscovia. A Borea habet Mare Glaciale, ab Ortu Fl. Boream et extremum Volchdam, ab Austro sunt Tatari Crimenses et Lithuania, ab occasu Livonia aliae Svediae Provinciae. Qvae ipsae etiam ut certis discriminis Terminis designarentur, pecaliari Articulo Pacificationis Cardisiensis A. MDCLXI. a Svedis et Russis decretum fuit: Soll eine Gräntz-Gesandtschafft gegen den 2 April des 1662 sten Jahres angestellet werden/ umb allen Zwiespalt wegen der Gräntz in Richtigkeit zu setzen. Art. VI. dictae Pacif. in Diar. Eur. Contin. VI. p. 197.

II. Partes Moscoviae Ducaetus nunc fere appellantur, eorumve ingentem numerum Titulis Magni Ducis videre est; E qvibus sunt Ducatus Smolenscenfis, Biell???ensis, Plocensis, Reschoviensis, Plescoviensis, Novogardiensis ad Occidentem Sedi Duci Moscoviae adjacentes, qvi tamen ex parte a Polonis etiam habentur. Ad???ustrum adjecti sunt Ducatus Resinensis, Worotinensis, Severiensis;???d Orientem Vlodimiriensis et Novogrodensis Inferior. Partes Boreales sunt Condora, Pitzora, Obdora, Jugoria. Nec praetereundae Siberia Regio ad Obium Fluvium, Samojedia deinde et Tingoesae s. Tingusa prope Fl. Jenisceam, qvae initio hujus seculi demum planius derectae Magnoqve Duci submissae fuerunt, alias copiosa pellium supellectile divites. Jugoria vetus Hunnorum ac Hungarorum sedes fuit. V. c. IX. Sect. I. §. XI. Siberia exilio delinqventium in Russia destinata Provincia est. Olear. L. III. c. X. De Lucomoriis genere hominum in hoc tractu habitante V. c. IX. S. II. §. II. De Samojedarum


page 219, image: s233

Charactere ib. §. XIV. De Tingnesis ib. §. III. Extat earum descriptio, Korte Beschryvinge van de Landen Siberia, Samojedae, ende Tingoesa, in Append. ad Itinerar. Gerh. de Veer. T. I. Navig. Belgic. n. I. p. 60. et seqq. Urbes potiores recensente Oleario sunt: Moscoviae, sedes Magni Ducis, Magnae Novogardia, Plescovia, Smolensco, Archangel, Twera, Toesock, Resan, Tula, Cologa, Restow, Peresla, Jaresla, Uglitz, Wolchda, Vladimeria, Stara Russa, Astracan, etc. Crebris incendiis deformantur, qvia structuram tantum habent ligneam.

III. Regionis situs fere planus est, nec Montibus aut Vallibus flexuosus. Unde Fluvii Russici non ex usitatis Hydrophylaciis editioribus, sed lacubus descendunt. Frumenti tam ferax est, ut ad exteros etiam exportetur; Qvod tamen immensis spaciis extendatur, silvis qvoqve et desertis non caret. Agriculturae autem aliud genus admittit, qvam nostris in locis habetur; Sementem enim initio Junii demum faciunt, qvem v. continuata Solis praesentia tam cito maturat, ut cum adulto Julio et labente IIX. hebdomade jam metere incipiant; Neqve juvat Agricolas, si citius in eo laborent, qvia intemperies Terrae ex residuo frigore, et ventorum impetu impedimento est, ne citius sperato fructu potiantur. Inter Terrae munera commemorat Olearius melones dulcore et magnitudine XL. et L. Librarum nobiles. Rhabarbari ad Volchdae ripas largisimus proventus est. Post Samaram inter Volchdam et Tanaim est Planta Borametz, ex semine simili Melonum semini, Melonis etiam magnitudine crescens, caeterum agno similis, et Lanâ, succo sangvineo, pulpa carnea animali proxima, eoqve Naturae in Vegetabilibus Iudentis non ignobile specimen, qvalia in Satyriis etiam creberrime ponit: Veluti et lanuginem tenuiorem qvidem, cum Malis Cydoniis, Persicis, Pilosella, promissam vero cum Gramine Tomentoso et s. ipsi communem fecit; Succum Sangvineum cum Malis Punicis, Sangvine Draconis; Pulpam Cancrorum carni similem cum Uva nigra: Nec mirum est herbas circumsitas depasci, qvia radice sua earum nutrimenta subtrahit; Vel qvia repens planta est et foliis suis latis ac fructu vicinas ab subjacentes suffocat. V. Pluribus Wormium Musci L. II. cap. XXIII. Vitibus Russia caret aeqve ac aliae Septentrionales Regiones; qvarum defectum Vinis Archangelo allatis facile supplet. Feris silvae abundant, Cervis exceptis, qvos non habent, veluti nec in re piscaria Carpiones: Ex vulpinis v. Hermelinis et Zibellinis pellibus commercia


page 220, image: s234

ejus non leve augmentum capiunt; Frigore uruntur maximo, qvodqve media hieme vix si ne periculo laesionis sentitur, sed qvam peregrinantes pellibus et oportis trahis declinare solent: Narratqve Olearius ipsam terram in medio Moscoviae foro intensissimo frigore ingentem in hiatum distractam, qvi et de aliis huc facientibus consulendus in Itiner aerio Persico.

X.

I. POLONIAE, Pohlen/ Etymologiam geminam reddit Cromer. de Orig. et Reb. Gest. Polon. L. I. c. XIII. Unam a Pole, qvod planitiem notat; In Polonia enim Montes rarius videre est: Alterum q. Po Leck, tanqvam posteros Lechi diceres: Sic n. Polackos dici Hungaris Lengel, q. Lechel a Lecho. Qva situm extenditur cum adjacentibus sibi provinciis in longum a XXXI. X. gradu ad LIV. ab Occasu aestivo versus ortum hibernum amplius qvam per CCXL. milliaria Germanica; In latum v. a Montibus Carpathiis usqve Mare Balthicum CC. Milliaribus admodum. Limites sunt a Septentrione Curlandia, Samogitae, Livonia, Ortu Borysthenes, qva Lithuania a Russia distingvitur: Ab Austro Tyras amnis, qvo a Moldavia, et Carpathii Montes, qvibus ab Hungaria secernitur, ab Occidente sunt Moravia, Silesiae, Marchiae Pomerania.

II. Polonia generalissime dividitur in Poloniam et Magnum Ducatum Lithuaniae. Paulo specialius in Minorem Poloniaem, Majorem Poloniam et Lithuaniam: Cujus Divisionis usus est in Comitiis eligendoqve Marschallo Nunciorum seu Delegatorum Provincialium Directore; In Commissionibus item, et Tribunalibus supremis. Deniqve Geograhice divisa habet l. Poloniam Majorem, octo Satrapiis comprehensam, Posnaniensi, Calisiensi, Leniciensi, Brestensi, Inovladislaviensi, qvae duae Satrapiae vulgo Cujavia dicuntur, Siradiensi, Ravensi et Terrâ Vielunensi. II. Poloniam Minorem in tres communissime Satrapias divisam, Cracoviensem, Sendomiriensem et Lublinensem. Qvo etiam referunt Ducatum Oswiecimensem, Zaboriensem et Severiensem, Item Comitatum Scepusiensem. III Lithuaniam, cujus Palaetinatus Vilnensis. Trocensis et Brzescianensis. IV. Russiam Rubram, im qva septem Satrapiae, Palatinatus Russiae, Podoliae, Volhiniae, Belzae, Braclaviae, Kioviae, et Terrae Chelmensis ac Haliciensis. E qvibus Braclaviensem, Kioviensem et Czernichoviensem Palatinatus vocant Ukrainam, V. Russiam Albam, in qva sex Satrapiae


page 221, image: s235

vel Palatinatus: Novogrodensis, qvi populosior reliqvis et districtus habet specialem Novogrodensem et Slonimensem, Moislaviensis, Viterpoensis, Mindensis, Polocensis, Czernichsviensis. VI. Borussiam, de qva §. seq. VII. Pomeraniam ulteriorem sive Pomerelliam qvae dividitur in septem Territoria, Sluchoviense, Tucholiense, Svecense, Dersaeviense, Zucoviense, Puscense et Mirachoviense, qvibus etiam Craina et Cassubia tractus Terrae non contemnendi adjunguntur. IIX. Masoviam, qvatuor Satrapiis distinctam; Plocensi Palatinatu, Poalachico, eo, qvi peculiariter Masoviae nomen retinet, atqve Terra Dobrinensi: Petuntqve Specialem nominis rationem a Maslao seu Maso Miecislai Regis olim Pincerna. V. Thuan L. LVI. IX. Samogitiam et deniqve partes qvasdam Livoniae. Autores Divisionis hujus sunt Starovolsicus de Rep. Polonica, et recentissime Cl. Hartknoch. de Rep. Pol. L. I. c. XI. Suntqve potiores harum Provinciarum Urbes: In Majori Polonia: Posnania, Urbs praecipua Majoris Poloniae emporiumqve insigne, sed Wartae inundationibus saepe incommodat: In Templo Cathedrali S. Mariae Magdalenae servat monumentum Mieczislai Principis Autoris receptae in Polonia Religionis Christianae. Gnesna Urbs antiqvissima Poloniae, a Lecho, ut creditur, condita, qvi hic domicilium fixit, eiqve oppidi formam addidit, quo esset aliqua hominum circa Primcipem frequentia; Et Gesno seu Gnosna nomen ipsi imposuit, a Nido, quem Gnasdo vocamus, paulum deflexo vocabulo: Sive quod eo sibi loco arx illa futura esset; quo nidus avibus per apertum aerem vagantibus; sive qvod Aqvilarum nidum ibi reperiisset, indeque insigne boni auspicii acceptum mansisse et manere Successoribus ejus Principibus Polonorum existimatur, Alba Aquila erecta, expansis alis. Cromer. De Reb. Gest. Pol L. II. in t. Eandem in Metropolin erexit Mieczislaus paulum ante dictus. T. Matth. a Michov Chron. L. II. c. 1. Qvam dignitatem hodieqve retinet. A. MDCXIII. tota fere igni absumpta fuit. V, Piasec. adh. A. Lovicium, Sedes Archiepiscopi Gnesnensis, a Jaroslao Archiepiscopo extructum et egregie munitum. Crusovicia ad Lacum Goplo sita, Popielorum amborum Sedes Regia, eademque Piasti horum Successoris patria. V. Cromer. L. II. invit eorum. Petricovia Urbs Tribunali Regio celebris; Czestochova, Iocus Peregrinationibus religiosis, nuptiis item Michaelis Regis celebris. In Minori Polonia est Cracovia Sedes Regia. Supremo item Tribunali Regio ac Academia nota: Urbem Tripartitam praedicant, indeqve Tripolis Sarmaticae nomen mereri existimant, unde illud enatum ap. Braun. T. V. Theatr. Urb.



page 222, image: s236

Africa quid Tripolin jactas? Quid Syria? Nidos
Praedonum, terras, qui Mare diripiunt.
Sarmaticam Tripolin positam melioribus Orbis
Vistula, qva Vavelum praeterit, auspiciis.
Cur Tripolis? Triplex quid vult distinctio? Nempe
Hic Homines, hic Rex, hic habitantque Deae.

Sed alii plures ejus partes enumerant; Ex iis est Casimiria, Urbs ad???ustrum Cravoviae obsita, S. Stanislai monumento, solenniqve Novorum Regum ad illud profectione celebris, de cujus ritibus causisve V. Notic. Dign. Diss. V. cap. I. Vicina item Cracoviae Bochna et Velicia s. Velizki, ob Salinas celebria oppida, quorum fundamenta instar Cuniculorum sunt perfossa, ideo habitationi minus tuta. Frölich. Viator. Lublinum, Urbs itidem Tribunali Regio celebris. Racovia, Urbs obscura, sed???rianorum receptacula famosa evasit, qvae et ideo circa???n. MDCXXXIIX. diruta. In Lithuania Metropolis est Vilna, Urbs ampla sed minus ornata: A. MDCLV. a Magno Duce Russiae occupata et A. MDCLXI a Polonis recepta fuit: hem Grodna, Sede Regia Stephani Regis nota et Comitiis celebrandis destinata: De qvibus???n. MDCLXXIII. sub Michaele Rege constitutum est, ut tertia qvaeque Comitia hic celebrarentur, exceptis tantum Convocatione Generali sub tempus Interregni, ut et Comitiis Electionis et Coronationis, qvae solitis in locis celebrari deberent. V. Hartknoch. L. II. c. VI. §. 2. In Russia Rubra est Leopolis, Urbs???rchi Episcopatu Graecae Religionis donata; Jaroslavia Urbs Nundinis clara: Ad Diem B. Virginis Assumtae frequentari ibi solent Nundinae post Francofurtenses ad Moenum in tota Europa celebratissimae, comportanturque eo ex Italia, Germania, Dantisco, Thorunia, Regiomonto, Vilna, omnibusque Regni Poloniae Civitatibus et Provinciis, ac vicina Turcia, Hungaria, Moldavia utraque ingenti copia variae merces. Piasec. f. 381. Sprengerus refert tantum Judaeorum hic confluere, ut in allia solum et ceptas illi absumant 20000 florenorum V. Kurtze Wechselprack. Sed et???n. MDCXXV. in medio Nundinarum fortuitum exortum incendium (ut ibi sunt aedes Ligneae) intra unius horae spacium universum illud oppidum ita pervasit, ut omnes divitias ibi tanto studio lucri ac plusquam precio decies mille millium, seu decem millionum conservatas in cinerem redegerit. Piasec. ib Kiovia, una ex iis qvas dubio jure modo Poloni, modo Russi tenent, qvi et in praesens eam dossident, occupatam ultimo Bello Polono-Russico;???c


page 223, image: s237

promiserunt qvidem pactis An. MDCLXVII. tredecenalibus induciis, se eam elapsis duobus Annis Polonis reddituros, sed promissa, licet postea hac de re solicitarentur, nondum apparuerunt. Et licet An. MDCLXXII. d. IX. April. Pacta illa confirmata sint, tractatio tamen de Kiovia reddenda rejecta est usqve ad A. MDCLXXIV. Sed Poloni neqve tum qvicqvam hac in re obtinuerunt. Cl. Hartknoch. L. I. cap. IX. §. XX. De Cryptis Kioviensibus singularia V. seq. c. IIX. Sect. I. §. IIX. Caminecia Kaminiec, Clavis Regni Polonici et fortissimum propugnaculum, sed a Turcis occupata A. MDCLXXII. Osmanes Imperator Turcicus tempore Belli Chocimensis eam a monte vicino porspectans, cum munitiorem, qvam sperarat, vidisset, et unus ex astantibus, interroganti, a qvo fuisset munita; A Deo munitam, ob loci naturam mirabilem, dixisset: Respondisse fertur: Itaque Deus eam ipse expugnet: Et ad alia minus valida loca se converrit. Chocimum Bello ad ipsum A. MDCXXI. inter Turcas et Polonos gesto inclaruit. In Russia Alba est Smolensko itidem ambigua inter Polonos et Russo: A. MDCXXXII. Russi, sub ductu Hermanni Scheln Germani, ingenti clade a Polonis hic affecti fuere. Masoviae Metropolis Warsovia, Comitiis Regni celebrandis destinata. A. MDCLVI. ad eam praelium commissum victoriaqve Svedo Brandenburgica a Polonis ablata fuit, unde hodienum nomen Pugnae, Warsaviensis.

III. Naturalem constitutionem Poloniae qvod attinet, Regio tota fere plana et aprica est, nisi qua ad fines Hungariae accedit, montana et sylvestris: Quo longius autem inde recedit, eo lenius declivis est, magisque culta et meliore gleba. Nisi quod in meditullio Minoris Poloniae Calvus mons supereminet, in quo monasterium est S. Crucis nomine, lignoque, in qvo Salvator noster pependit, celebre: reliqui colles fere in toto Regno sunt potius quam montes. Sylvestris sane fuit superioribus temporibus pleraque omnis Polonia, non modo Lituania: sed nunc ubique diligenter excolitur, frugum leguminumque ferax, et pratis abundans. Et quamvis coeli intemperie nimium laborat, pomaria nihilominus non infrequentia et fructuosa passim habet, in quibus pirorum, malorum, prunorum, persicorum, cerasorum, et nucum bonitas et varietas certat cum Hungaricis et Italicis. Sunt et vites pluribus in locis, quarum uvae esui quidem non insuaves sunt, praesertim si aestas et autumnus comperiem suam servent, sed vinum inde expressum acerbius, ubi defecatium est. Neque negat solum Polonicum castaneas, mora, cotonia, ficus, amygdalas, crocum, anisum, pepones, melopepones, herbas et flores omnis generis, et


page 224, image: s238

alias hortenses Italiae delicias, palantinariumque lenocinia. Nec metalla fossiliaque desunt, plumbi ferri, aeris, cupri, argenti et auri. Avium quoque et altilium magnam habet copiam: itemque jumentorum omnis generis, et ferarum; Cervorum videlicet, aprorum ursorum, luporum, sciurorum, dorcadum, leporum, onagrorum, bisontium, caprarum, urorum, pantherarum, mardurum, vulpium, rosomacorum, lutnium et castorum: Similiter piscium diversorum, quotquot nominari possunt, nam fluviis, lacubus, piscinis atque stagnis supra modum abundat. Starovolsc. Descr. Polon. p. 9. et. seqq.

Russiam in specie commendat uber proventus mellis, praesertim in Podolia, ubi ex Dictamno et aliis bene olentibus herbis ac floribus ab apibus colligitur. Cracoviensi Satrapiae soli (una Sendomiriensi excepta) contigit omnia metalla fossiliaque possidere: Plumbi et Argenti, apud Ilcussiam, Sclavcoviam, Severiam et Novagoram: AEris atque auri, ad Novotargum et in Montanis circa Sandeciam: Salis metallici instar ingentium saxorum, apud Bochnam et Veliscam: Marmoris omnis coloris apud Seleciam, Carmelitarum Discalceatorum Ecemitarum: Nitri apud Vislicium, Vitrioli apud Beciam, Cupri et carbonum ad ignem fovendum apud Tencinum, Chalybis apud Podoleneciam: Ferri vero simplicis, et vasorum vitreorum officina, apud Olstiniam, tum et aliis compluribus in locis. Idem Starovolsi. p. 57. 58. De Salinis Crocoviensibus aliisqve Vid. seq. c. VII. et Lans. Or. pro Polonia.

XI.

BORUSSIA, seu Prussia, in latitudinem L. in longitudinem vero circiter LX. milliaribus extenditur; Ab Occasu Pomeraniam, ab Austro Masoviam, Lithuaniam cum Samogitia ab Ortu, a Septentrione Mare Balthicum habet; Atqve Urbium Illustrium, oppidorum, arcimqve freqventia opimis incolarum divitiis opibusque et Terrae ipsius ubertate supra modum claret. Metallorum qvidem ferax non est, sed pecoris omnigeni inaestimabili copia, piscationibus, venationibusqve et silvis fructuosissimis praedita est. Merces, qvas e Polonia, Russia et Lithuania accipit, maximo suo commodo trans mare mittit, et vicissim in Poloniam improtat, qvicqvid Europa universa et India gignit, omnia fere a transmarinis mercatoribus accipiens. Succini, specialis doni ejus, jam mentio facto in Historia Maris Balthici. A Regiminis diversitate duplex est, Regia et Ducalis; Haec Serenissimi Electoris Brnadenburgici, illa Regis Poloniae Imperium agnoscit. Regia tribus Satrapiis distincta est., Culmensi, Mariaeburgensis et Varmensi; Prima ad meridiem spectat, tertia ad


page 225, image: s239

Septentrionem, Media est Mariae burgensis, qvae sola fere plana et declvis est. Culmensis caput est Culma, et in eadem Thorunium; Mariaeburgensis Urbs ejusdem nominis, et Elbinga; Varmiensis Heilsberga et Bruniburga. Ducalis primaria Urbs est Regiomontum.

XI.

HUNGARIAE Regnum amplitudine olim a Ponto Euxino ad Austriam, et a Polonia ad Mare Adriaticum se extendit. Qvod autem proprie Hungariae, nomine nunc venire possit, concluditur ab Austro Dravo et Slavonia, ab Ortu Transilvania, a Septentrione Montibus Carpathiis ab Occidente Austria et Stiria. Longitudinem Frolichius Mathematicus Hungaricus LX. Miliaribus, et totidem fere etiam Latitudinem designat. Danubius duplicem facit, Hungariam Superiorem et Hungariam Inferiorem; Haec ad Meridiem, illa ad Septentrionem sita est. Superioris metropolis est Posonium, Locus Inaugurationi Regum Hungariae destinatus, qvi in templo S. Martini hic coronantur. Deinde sunt Tokay, Temeswar, Varadinum, item Cassovia, Eperies, Newsol, Alt sol. Edenburgum, Odenburgum etiam et Oedenburgum dictum, unicum est exercitio Evangelicae Religionis relictum oppidum. Inferioris Urbes sunt: Buda sede Regiâ olim clara, Pesthum, Strigonium, qvasi Istri Granium a Confluxu Istri seu Danubii et Grani, Zigethum, Belgradum, etc Alias ratione Judiciorum in LXXIV. Comitatus h. Praefecturas distribuitur, qviqve juri dicendo in singulis praesidet Comes dicitur, Hungarice Ispan, Germanis, Span/ unde nomen der Hungarischen Gespanschafften q. d. Comitatuum, qvorum nomina haec assumimus: 1. Posoniensis. 2. Mosoniensis. 3. Jaurinensis. 6. Soproniensis. 5. Castri ferrei. 6. Varasdiensis. 7. Krisniensis. 8. Zagrabiensis. 9. Szaladiensis. 10. Posgainus. 11. Verociensis. 12. Valkoviensis. 13. Sirmiensis. 14. Simegiensis. 15. Boroviensis. 16. Komaremiensis. 17. Strigoniensis. 18. Nitrensis. 19. Barsiensis. 20. Trinziniensis. 21. Turotziensis. 22. Liptoviensis. 23. Scepusiensis. 24. Sarosiensis. 25. Comoriensis. 26. Aubayvariensis. 27. Tornensis. 28. Novigradensis. 29. Pilisiensis. 30. Pestiensis. 31. Albaeregalis. 32. Baciensis 33. Bodrogiensis. 34. Tolnensis. 35. Beregiensis. 36. Ugociensis. 37. Vespriniensis. 38. Zolnensis. 39. Arvensis 40. Ungensis. 41. Zemliensis. 42. Kis Hevestensis. 43. Nagy Hevesiensis. 44. Hontensis. 45. Zatmariensis, (Szakmar) 46. Szabolciensis. 47. Kulso Szolnokiensis. 48. Torontaler sis. 49. Czanadiensis. 50. Temesiensis. 51. Bereniensis. 52. Bekesiensis. 53. Zereniensis. 54. Solthiensis. 55. Czongraviensis. 56. Haronensis. 57. Maczoniensis. 58. Orbaciensis. 59. Krassoviensis. 60. Koviniensis. 61. Zebernekiensis.


page 226, image: s240

kiensis. 64. Baboriensis (Bihar) 65. Kozep Szolnosiensis. 66. Karasnensis. 67. Maromorossensis, 68. Kolos. 69. Dobocensis. 70. Belsoszolnok. 72. Tordensis. 73. Kikellensis. 74. Huniadiensis. Ex Zeileri Descr. Hungar. p. 8. 9. Sed Comitatus Scepusiensis maxima sui parte ad Polonos transiit, postqvam A. MCCCCXXII. Regi Poloniae XIII. oppida ejus oppignorata fuere. Rex Poloniae tunc fuit Vladislaus Jagello, Rex Hungariae idemqve Imperator Sigismundus. Summa pro pignore accepta fuit 88000. Aureorum: Restant tamen Hungaris Arx Zipserhaus dicta, et primaria urbs hujus Comitatus Leitschovia, et urbs Keysemarckt s. Keßmarckt. Tenuerunt titulum hujus Comitatus Joh. de Zapolia et filius ejus Joh. Sigismundiis, qvo cum extincta hac familia Arx Zipserhaus ad Comites Turzones relata fuit, qvibus itidem extinctis Coronae Hungariae annexa fuit. Zeiler. Descr. Hung. p. 23. 24. 25. In rebus naturalibus Hungariae est generosi Vini pro ventus, maxime Tokajensis et Sermiensis; Auri deinde non contemnenda praestantia: Apud Neosolenses est famosa illa Ferri in Es transmutatio, de cujus natura et causis dicendum c. VII. In re pecuaria annotant Autores solam Viennam octoginta millia boum qvotannis inde accipere: De Tibisco accolae sermocinari solent, duas ejus partes esse aqvas, tertiam verô pisces. Galeoc. Mart. de Dictis et fact Matth. c. VI. Et Wernerus de admir. Hung. Aq. scribit mille carpiones unico aureo venisse. In Carpathiis montibus sunt Eqvi silvestres, qvi a tempore Belae IV. Regis, cum Tatari toto triennio Hungariam desolati essent, ibi visi sunt, cicuribus eqvis tunc sine Dominis oberrantibus et tandem efferatis. Bonfin. Dec II. L. IIX. Aer aut ob extremam crassitiem aut subtilitatem nimiam peregrinis insalubris ac noxius accidit, unde et castra ultra mensem non possunt sine periculo in eodem loco retineri, sed qvi crebra eorum mutatione non nihil corrigitur: Cober. in Observ. Castrens. ap. Lans. Or. p. 423.

XVI.

TRANSSILVANIA ante hac Hungariae adjecta fuit, sed a tempore affectati a Johanne Scepusiensi Regni Hungarici singularem Principatum constituit. Turcae tamen tributarium. Antiqvitus pars Daciae habita fuit. Ratione Incolarum distingnitur in Saxones, Ciculos et Hungaros, qvibus et Wallachi licet in fece plebis tantum et Locis magis desertis se intermiscent. Urbes ejus celebriores sunt septem Cibinium, Hermanstadt/ Bistricia, Nösenstatt Megies, Mydwisch/ Colosvvaria, Clausenburg/ Bassovia seu Corona, Eronstatt/ Segesvaria, Scheßburg/ Zabesus seu Zaarsebes,


page 227, image: s241

Millenbach. Ex his Cibinium a Pagis Regiis decem et octo tributariis describitur. Eodem pertinent ab incolis ita dictae septem Sedes Saxonicae, qvibus tamen Hungaricorum Nobilium pagi passim interjacent. Sunt que illae: Zavvariensis Sedes; Zabesiensis, qvae Zabesum Civitatem habet cum pagis Regiis qvinqve; Reusmarck sedes cum pagis X. Segesburgensis sedes, qvae Civitas ipsa cum pagis XVI. Olezna cum pagis XII Schenckenstul cum pagis XXII. Rupensis cum pagis XV. Suntqve praeter has septem Sedes et aliae duae separatae, qvarum Caput est Civitas Megiensis. Sedes Principis est Alba Julia; Altenburgum olim sedes Salomonis Hungariae Regis et famosi istius seu morionis, seu morofophi Marculphi fuit. Ciculi in Angulo Daciae Moldaviae contiguo habitant, atqve itidem in septem???edes distinguuntur: Septi, Orbai. Kysdi; Cryck, Gyrgio, Marcus Zeek, Arvvias Zeek. Vid. plur. Georg. Reichersdorf. Imp. Ferdin. I. Secretarius in Chorograph. Transsilvaniae.

XVII.

De Regnis DALMATIAE, CROATIAE et SLAVONIAE pauca haec addimus: Dalmatiam partem illyrici esse ab occidente Istria, ab Austro Mari Adriatico, ab Oriente Bosnia, a Borea Croatia terminari. Urbes ejus maritimae Venetorum sunt, inter qvas potissimae Jadra seu Jadero, alias Zara, e cujus regione Morlachi agunt, Zebenico, Spalato: Urbs S. Viti et Zeug Austriacae sunt, Clissa Urbs mediterranea est, Pace Veneto-Turcica An. MDCLXIX. Venetis cum Territorio L. milliarium concessa. Conf. P. II. c. X. §. XI. In eadem Ragusa sita, libera Civitas, sed sub protectione Imp. Turcici. Cujus accuratam Descriptionem Geographico-Politicam vid. ap. Aut. St. Turc. L. I. c. XIV. A. MDCLXVII. d. VI April. maximo Terrae motu gravissime concussa ac tota diruta fuit, de qvo vid. Literas Secretarii Belgici Diar. Eur. Contin. XVI. f. 285. et seqq. Croatiae Urbs primaria Bigihon, qvae forte Fumium Antiqvorum. Slavonia a Borea Dravum, ab Austro Savum, ab Occidente Urbem Garignizam s. Gabronizam, ab ortu Hungariae partem habet.

XIIX.

Restant Orientaliores Europae partes, qvae Imperium Turcicum nunc suscipiunt, suntqve illae:

I. Romania, olim Thracia, ipsa Sede Imperiali, Constantinopoli, celebris, qvae uti nova Roma vocari solita fuit, ita hunc etiam tractum Romaniam vocari oportuit; Qvanqvam non Thraciam modo, sed et Graeciam eo nomine appellari videas, et in Asiâ magnam partem Asiae


page 228, image: s242

minoris seu Anatoliae: Graecis sibi hoc nomen ambitiofissime vindicantibus, qvibus ea propter et a Turcis Rumilorum et Romaniae Rumiliae appellatio tribuitur. Reliqvae urbes extantiores sunt Callipolis seu Gallipoli et Cordiae, nunc Caridia, in Chersoneso Thracica sitae, qvomodo appellant istam Romaniae partem, qvae ad Helespontum exporrigitur. Ibidem et Sestus sita, una ex Dardanellis; Adrianopolis, hodie Andrinopoli, Urbs mediterranea, ante occupatam Constantinopolim Sedes fuit Imperatorum Turcicorum, eandemqve hodie fere praebet praesenti Imperatori Turcico.

II. Macedonia celebrem urbem habet Thessalonicam, hodie Salonichi, unde Sinus Thessalonicensis, Golfo de Solonichi, tum Larissam, Pellam, Philippos, Berrhoen, Eodemqve referimus Thessaliam, cum partibus ejus Thesalia, Pelasgiae, Magnesia et Phthiotide.

III. Graecia, in qvâ Attica, et in ea Athenae, urbs hodie omnium Graecarum maxime barbara, habitata tamen a XXIIM. fere hominibus XVM.???raecis VIM. Latinis et M. Turcis. V. plura de hujus vicinarumqve Urbium Statu ap. Tavern. P. I. L. III c. IIX. Tum Boeotiae, Megaris, Phocis, in quâ Delphis, AEtolia, Locris, Ozoloea, in qvâ Naupactus, hodie Lepanto, qvam Veneti A. 1571. Turcis eripuerunt.

IV. Albaniae, qvae Epirus pars Macedoniae comprehenditur, habet Albanopolin, Crojam patriam Scanderbegi, unde nomen adhuc superstitum Ducum de Croy inde oriundorum. Leuncl. Pand. n. CXXVI. Durazzo olim Ditrachium, Scodra Gr. Scutarium prope Crojam sita, et Lodrin.

V. Bosena seu Bosnia a Basinakis gente Slavica appellata, Urbes habet Lapuz et Dubiz ad Fl. Wanam Gradisciam ad Savum, Metropolin Wartosaine. In Veterum Regum Hungariae Titulis vocari solet Rama et Ramia. Leuncl. Pand. n. CLXXIV. Incolas Slavos esse usitata inter ipsos Lingva Slavonica testatur. Nomen Pasinakornm pro Bosinis a Graecis ipsis datum, eadem forte originatione, qvâ Polonos die Polacken appellamus. Leunclav. Pand. XLIX. Duplicem Bosenam Scriptores medii aevi commemorare solent, Superiorem a Duce possessam, cujus Sedem Ducalem ideo corrupta ex Germanico Idiomate voce Hertzog/ Orzegam et Herzegovinam vocant, et inferiorem, cujus Regem Laonicus Chalcocondylas, Regem Illyrii appellat. V. Leuncl. Pand. XCV. De interitu R. hujus A. MCCCCLXIII. vid. Eunden ib. n. CXLI. De Ducatus interitu ib. c. CLXII.



page 219, image: s243

VI. Servia, olim Moesiae Superior, pars Veterum Triballorum Ditionis a Serviis celebri Slavorum gente ac veteribus Paludis Moeotis Accolis nomen ferens: Alibi Sirbii, Serbi, Zirsi vocantur; Et Plinius jam tum Serborum meminit. Sunt qvi Sorabos appellent, unde in Laon. Chalcos. Sorabri. Olim per Germaniam longe lateqve diffusi erant, ab iisqve Servesta Urbs nomen accepit: Postea limitibus Moesiae Superioris se concludi passi sunt. Urbs Pricipalis hujus Provinciae est Zenderin seu Zendrew, reliqvae sunt Bodon, Ibar, Novibayar, Camitzu, Leuncl. Pand. c. XXXVII. Fuit olim Feudum Imperatoris Bulgariae, qvi eam Lazaro seu Eleazaro Bulco concessit, undePrincipibus Serviae Lazari nomen loco Tituli perpetuo adhaesit, etiam a Turcis ipsis tributum. Leunclav. Pand. c. LXVI. Qvi et Despotae Titulo gavisi sunt, qvem aliqvin in Imp. Constantinopolitano non nisi proximo ab Imperatore tribuerunt. Id. c. LIV. Et Uxores Despinae, ipsa Dignitas Despotatus.

VII. Rascia, a Rascis appellata fuit, qvi sine dubio a Rossis, Roxolanis, eoqve Russis prodierunt: Nam Lingva Slavonica pariter ac Russi utuntur. Communiter Serviae accenseri solet, in tabulis tamen seorsim pingitur.

VIII. Bulgariae seu Moesia inferior olim etiam peculiare Regnum fuit, ac tanti a Graecis Imperatoribus habitum, ut solos Bulgariae Reges in Europa Nomine Basilci, qvo nomine tum temporis Imperatorum indigitabant, dignarentur, cum reliqvos tantum Reges dicerent. Vid. Georg. Logotheten passim. Urbs principalis est Sophia, a Sophiae templo nunc in Meskitam converso appllata, magna qvidem et populosa, sed muris haut circundata; Hinc a Turcis tantum pro vico, Bazar habetur. Ab aliis depravate vocatur Scopia, cum tamen Scopia sit Macedoniae Urbs Leunclav. Pand. CIV. Hodie Sedes est Rumili Beglerbegi h. Praefecti Graeciae.

IX. Wallachia pars Daciae, (qvo nomine olim Wallachia in specie sic dicta, Moldavia, Transsilvania et partes Hungariae in qvibus Warodinum, comprehendebantur, Wallachiâ et Moldaviâ, nomine Daciae Alpestris, Transsilvaniâ nomine Daciae Mediterraneae, et partibus Hungariae nomine Daciae Ripensis venientibus) duplex hodie habetur, Major et Minor: Major est illa, qvam Moldaviam dicimus, Graecis Mauroulachiae, Turcis Carabogdania vocatur; Minor Danubio adjacet, aliter Wallachia Transalpina et Montana, Graecis Ungroulachia dicta. Olim Wlachiam et Blachiam appellabant, et nomen ipsi a Germanis impositum


page 230, image: s244

fert Leuncl. Pand. n. LXXI. qvi veteres Dacos, Walos, et mollius Wallachos appellaverint eo modo, qvo et Italos Walos et Wälsche vocent. Majoris Wallachiae s. Moldaviae Urbs principalis est Tas seu Tache Sedes Waivvodae, Minoris Targovisco seu Tervis.

Tatariae Precopensis, qvae alias Chersonesus Taurico, Urbs praecipua Caffa, ante hac a Genuensibus, nunc ab Imperatore Turcico occupata praesidioqve munita: Chamus Tatariae tamen ad Portas ejus usqve jurisdictionem suam profert. Tum Assaca, Assaqve, extrema Urbium Europaearum, qvam indem Imp. Turcicus tenet. Urbs Akerman nomine suo specimen reliqviarum Lingvae Germanicae in Chersoneso Taurica exhibet, de qvo pluribus seq. c. IX. S. III. §. IV.

SECTIO II. DE REGIONIBUS ASIAE.

I. A Sia Minor, Levante, de septem Ecclesiis Asiae, Imperio Trapezuntino, Syria, Phoenicia.

II. Excursus de veteri Palaestina.

III. De Palaestina hodierna.

IV. De Mesopotamia, Babylonia, Assyria, earumqve Urbibus.

V. Arabiae Triplicis descriptio; Excursus de Rosa Hierichtinae.

VI. Regnum Persicum ejusqve Partes.

VII. Regnum Indiae, ejusqve Provinciae;

IIX. Specialia Regnae Indiae Ulterioris; Litus Malabaricum et Coromandelicum.

IX. Chinae descriptio, Previnciae, Urbes, singularia.

X. Tataria multiplex, Regna Lassae et Barantola, Magnus Lamma, Regnum Cathajae, Urbs Cambalu.

I.

ASIAE anteriores partes juxta seriem et ordinem trium amplissimorum Imperiorum, Turcici, Persici et Indici, qvibus subjacent, considerandas sumemus; Suntqve illae in Imperio Turcico. I. Natolia seu Anatolia, ab [gap: Greek word(s)] h. ortus, qvod Mari Mediterraneo ejusqve accolis Europaeis ab Ortu objaceat, plane ac hodienum Italorum Levante, h Oriens, se habet, cujus nomine partes Asiae Mari Mediterraneo vicinas ipsasqve remotiores ab Occidente Insulas Maris istius intelligunt. Terminatur ab Ortu Armenia et parte Syriae, caetera Pontus Euxinus, Propontis, Archipelagus et Mare Mediterraneum circumdant. Provinciae ejus olim numeratae. I. Pontus et Bithynia. II. Asia Minor, in specie sic dicta, (alicubi enim et totam Natoliam ita vocatam videre


page 231, image: s245

est,) eâqve comprehensae Phrygia, Mysia, Lydia, Caria, item AEolis, Doris et Ionia â Graecis olim habitatae. III. Lycia. IV. Pamphilia. V. Ciliciae, qvam Belsiae aut Lugunensi Territorio in Gallia assimilat Bellon. Observ. L. II. cap. 100. VI. Capadocia. VII. Galatia et Paphlagonia. Qvibus fere respondent Provinciae a Tabulis Geogr. ita dictae. I. Chiutale. II. Betsangil, Sarcum et Gremian. III. Alidinelle. IV. Menteseli V. Carmania. VI. Amasia, Anadole, Suvas et Genech. VII. Roni, Bolli. Mediis seculis Impp. Graecorum aliis divisionibus distracta fuit, tulitqve Imperium Trapezuntinum, a Trapezunte ita dictum, qvae Sedes Regia fuit, hodie Trebisonde, Urbs Ponto Euxino adsita, et Portu non ignobili instructa. In Chiutale aut Ponto Urbes sunt Scutari, qvae olim Chalcedon, Calchedon etiam et Carchedon dicta, et Concilio IV. Universali in ea habito celebris: Tum Nicomedia et Prusia, s. Bursa, prima Sedes Imperatorum Turcicorum, expugnata olim ab Urchane Secundo Monarcha Turcico, cujus etiam monumentum hodienum in Moscheâ, olim, Templo Christianorum, hic superest. In Asia Minori in specie sic dicta sitae urbes, qvas ipse Spiritus S. Sacro alloqvio in Apocalypsi dignatus fuit, septemqve Ecclesiarum nomine notae sunt, de qvarum hodierno statu singulariter actum a Doctiss. Viro Thoma Smith Noticiâ septem Ecclesiarum Asiae, qvas ipse A. MDCLXXI. obiit et lustravit. Suntqve Pergamus, Bergamo, ruinis qvidem in Orientali Regione, more Turcicarum urbium laborans, at alibi aedificiis pulchris e qvadrato lapide extructis adhuc ornata. Pene crediderim Turcas non illic habitare, Pergamumqve ipsis non cessisse, adeo omnia nitebant, Smith. p. 114. Interim a Turcis fere tota habitatur; paucissimis Christianorum familiis relictis; qvi in una Ecclesia S. Thodori sacris operantur, vitam vero Hortorum cultura exhibent, aliaqve vilia obeunt munera, qvibus si pauculos numos Turcis pro capite pendendos corradant, de caeteris vix sunt solliciti, utpote servituti tam deploratae addicti, ut ad eam longo usu et patientia pene occalluerint. Thyatira, a Turcis Akhisar h Album Castrum dicta, Urbs tota sordens, nitidissima tamen futura, nisi a Vurcis incoleretur, ob Aqvae per singulas plateas fluentis beneficium. Celebris est ob Gossipii mercaturam; Ecclesiis Christianis vero prorsus caret. Sardes in latere Montis Tmoli sitae sunt, Viculus hodie ignobilis, aedibus augustis et humilibus constans sine splendore et ornatu, nec alios fere incolas habet praeter praestores et bubulcos, qvi gregum et armentorum in planitie pascentium curam agunt. Turcae unicam Moscheam habent, Christianorum pauci hic reperiuntur,


page 232, image: s246

ingenti patientia vel potius stupide ac sine sensu miseram Servitutem sustinentes, sed qvod longe miserius est absqve Ecclesia et Sacerdote. Philadelphia qvatuor Ecclesias adhuc habet, adeoqve numerum Christianorum non exiguum. Ultima ex Asiae minoris Urbibus fuit, qvae Turcarum desideriis obstitit elusitqve confidentissime Urchanis et Amurathis I. impetus; At Bajazethi I. demum cessit extrema ab effero Victoris animo pasfa, cujus indicium adhuc videre est in crasso qvodam muro MD. passibus ab Urbe distante, et ex ossibus humanis cum lapidibus gypso permistis confusim constante, qvem Bajazethes tanqvam irae sua in Cives monumentum erexisse verosimile est. Constat enim facinus adeo horrendum et ab omni humanitate prorsus alienum non nisi a Turcis perpetrari potuisse. Smith. p. 141. Laodicea, Turcis Eski Hisar, Vetus Castrum tota desolata jacet, Ephesus, Ajasetik itidem plane sordet casulis et gurgustiis deformata, non civitas amplius, sed vicus reddita Smyrna, Turcis Esmir, adhuc eminet et celebris est, non ob splendorem et pompam aedium, (diu enim est ex qvo haec igni, ferro et terrae motibus conciderunt,) sed ob copiam Civium, opes et commercia: Memoranturqve fere 60000. Turcae, 15000. Graeci, 8000. Armeni, 7000. Judaei: Ex Nationibus Europaeis unaqvaeqve proprium hic Consulem habet Ecclesias Graeci duas, Latini tres, Armeni unam hahent, retinetqve Urbs adhuc Dignitatem Metropoleos. V. plur. Thom. Smith. c. l. et Tavernier. p. I. L. I. c. VII. De Abydo Dardanellorum una, et Sesto altera V. praec. c. III. S. III. §. V.

II. Syria, nunc Soria, divisa fuit in Antiochenam, Comagenam et Coelesyriam seu Syriam Cavam. Antiochenae nomen a principali Urbe Antiochia; Comagenes Metropolis Samosata; In Coelesyria sunt Damascus, Bassae Sedes. Aleppo Urbs mediterranea, sed commerciis florentisima, Provinciae ejusdem minores olim Decapolis, Palmyrene, qvibus et Tetrachiae accedebant, qvales Trachonitis, Ituraea etc.

III. Phoenicia, sed qvae seorsim nunc designari fere desiit, et communiter Syriae nomine comprehenditur, Urbes habuit celeberrimas, Ptolemaidem s. Acco, Tyrum, Sidonem, Barytum, nunc Baruto, Tripolin, qvae in differentiam a Tripoli Africana, Tripoli di Soria dicitur.

De Palaestina, veteri pariter achodierna, utpote Regione ab antiqvissimis temporibus usqve decantatissima, complurium Scripta Historico Geographica extant qvorum vestigiis laboriqve insistere dum partem olim juvenilium curarum nostrarum fecimus, haec breviter de Palaestina Veteri collegimus.



page 233, image: s247

SCHEMATISMUS Historico - Philologicus GEOGRAPHIAE SACRAE, DE VETERIS PALAESTINAE SITU, TERMINIS, LOCISQVE PRAECIPUIS.

I. Terra Sancta ratione Limitum dupliciter considerari potest, uno modo, prout ab iis possessa fuit, qvi AEgypto exierunt, altero, qva Reducum fuit e Captivitate Babylonica. Priori respectu Mare Magnum seu Mediterraneum ab occidente habet, qvod palam est Num. XXXIV. VI.

In Australibus primus est Fluvius AEpypti, i. Sihor. Jos. XIII. III. non Nilus, licet et ille hoc nomine venire videatur, Jerem. II. XIIX. Qvae ab illo AEgyptum versus ad Pelusium videre est, hoc ordine disponimus, I. Pelusium. II. Chabriae castra. III. Montem Casium. IV. Delubrum Jovis Casii V. Pompeji tumulum. IV. Sit bonis Lacum. Ita n. Plinius: A Pelusio Chabriae Castra, Casius Mons, Delubrum Jovis Casii, Tumulus Pompeji, Ostracine. Arabia finitur a Pelusio LXVM. Passuum, Mox incipit Idumaea et Palaestina ab emersu Sirbonis Lacus. H. N. L. V. c. XII. Adde Strabon. Geogr. L. XVI.

Rhinocoruram cis Sihorem ponimus; Inter ipsam n. Pelusium torrentem istum intercedere Hieronymus autor est ad Amos. VI.

Vallen Salinarum in Idumaeam conjicimus ex II. Reg. IIX. v. 13. 14. collat. cum IV. Reg. XIV. 7. Nam David, qvod Syros ibi profligasset, Idumaeam sibi Tributariam reddidit; Et???mazjah XM. Idumaeorum ibidem prostravit.

Engedi Limitaneam urbem facimus, qvia in limitibus???ustralibus ponitur Ezech. XLVII. 19. ubi prorsus iidem, qvi Num. XXXIV. et Jos. XV. habentur: Ora Australis versus Anstrum a Tamar ad aqvas Meribae in Cadesch etc. Tamar n. et Engadi idem sunt II. Paral. XX. 2.

Zegor, qvae communiter Zohar, fuit aliqva e Pentapoli. In Limite atqve extremo???sphaltitis???ustrali sitam fuisse prob. ex Joseph. de Bell. L. V. cap. V. Qva Longitudinem???sphaltitis DLXXX. Stadiorum esse, et Zoaram Arabiae usqve extendi dicit;???d???ustrum igitur vel saltim Euronorum illa sita fuit. Similiter Hieronymus in locis Hebraicis: Zochora in Hieremia Civitas Moabitarum: Haec est, qva nunc vocatur Zoara seu Segor, una de qvinqve civitatibus Sodomorum. Confirm. qvia in Vaticiniis adversum urbes Moabiticas Jes. XV. v. 5. Jer. XLVIII


page 234, image: s248

v. 39. commemoratur. Moabitidis vero medius inter Orientem et Austrum erat positus.

Porro inter Ammonitas et Moabitas qvod incederent Israelitae, cum Amorraeos invaderent, indubie seqvitur Ammonitidem Moabitis a Borea, Terrae Sanctae ab Oriente collocandam.

Seqvuntur Montes Galaad, in qvibus tamen nullam Idumaeam Orientalem vel Montes Seir Orientales agnoscimus. In Historiâ Jacobi enim Gen. XXXII. qvae ansam dedit, ut Tabulae aliam Idumaeam Australem et aliam Orientalem facerent, cum Jacobus Machanaim transiisse et Jabocum Fl. transfretasse legitur, qvi poterat ille metuere Esavum, a qvo jam longius abfuisset, qvam cum circa Machanaim versaretur, siqvidem Esavus in montibus istis haesisset. Aut qvî poterat obviam mittere munia et ipsum deniqve fratrem obvium habere, qvem a tergo seqvi oportuisset, si aliqva ejus regio Idumaea Orientalis fuisset. Non qvidem de nihilo est ablegatos dici ad Esavum in terrâ Seir Jacobi nuncios; Sed Phrasis ista non de re praesenti, verum ea, qvae olim futura esset, accipienda videtur, ut ad fratrem miserit, non qvi in terra Seir tunc habitarit, sed qui aliqvando habitaturus esset: Ejusmodi loqvendi genus enim in Chorographia Sacra non infreqvens est. Prob. qvia Esavus in Idumaeam demum concessit post adventum fratris; qvocum habitarat aliqvandiu, habitare autem diutius propter innumeram utriusque pecudem non poterat, qvae res dilucide claret, Gen. XXXVI. v. 5. 6. et seq.

Qva desinunt Montes Galaad, Ituraeam et Trachonitidem ponimus, et utramqve qvidem extra Israelitarum fines collocatam: Trachonitidem ex Joseph. Ant. I. VII. qva Trachonitidem inter Palaestinam et Coele-Syriam ponit, habitatoremqve ejus Usen facit et XV. Ant. c. XIII. Gentem latrociniis assvetam esse, nec oppida nec agros habere dicit, qvod de Israelitis asseri neqvit. Ituraeam, qvia I. Paral V. 19. Ituraei Agaraeos adversus Israelitas Peraeae incolas juvisse dicuntur; Et Aristobulus Judaeorum Rex Ituraeos bello illato Judaicos ritus assumere coegit. Joseph. XIII. Ant. c XIV. Distinctae qvoqve sunt a se invicem, nam Luc. III. a. Philippus distinctim commemoratur Tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis; Et accesserunt qvidem aliqvando Palaestinae, sed serius et adulto templo secundo, nec ut partium instar haberentur, verum ut essent Provinciae Subditae, qvemadmodum et Idumaea aliqvando accessit apud Jos. Ant. XII. XVII. nec unqvam tamen pro parte Palaestinae habita fuit. De Inraea


page 235, image: s249

consulatur iterum Joseph. Ant. XIII. XIX. De Trachonitide Idem Bell. III. II.

In Extremo Septentrione Gessuri regio fuit Deut. III. 14. Jos. XII. 4. 5. XIII. 11. Eadem pars Syriae II. Reg. XV, 8 Atqve eodem Auranitis et Damascena Regio referendae. Damascus enim in extrema limite Boreali erat. Ezech. XLVII. 17. Et Auranitis, qvae Auran. c. l. Ezech. Damasco prope aberat ib. Post Machati (vel si nominis affinitate nitendum, Maacha seu Syria Maacha, II. Reg X. 6. 8. l. Paral. XIX. 6. ) cit. Deut. III. 14. Jos. XII. 5. et XIII. 21.

Syria Soba videtur ea pars Syriae fuisse, qvae Manassitas trans Jordanem contiguos habuit ad Austrum, ad Septentrionem vero Damascenos: Qvia Rege David proficiscente, ut dilataret Imperium suum usque ad Euphratem, primus qvi ab eo percutitur, est Rex Soba I. Reg. IIX. 3. et 1. Par XIIX. 3. Erat gitar in primo Syriae ex Judaea aditu. Eadem Soba extendi videtur ad Radices Antilibani cis Jordanem in Emathusqve, qvandoqvidem Emath Sobae annumeratur 11. Par. IIX. 3. et Soba Regioni Emath. I. Paral. XIIX. 3.

Succedit Mons Amanah, qvi Hermon est et Sanir. Vid. Cant. IV. 8. collat. cum Deut. III. 9. Item Mons Nivis: Interpres???amar. in Deuter. IV. 48.???itus rationem damus: Qvia Targum Hierosol. in Num. XXXV. eum vocat Montem nivis Caesareae (Philippi;) Et rursum: Limes duarum Tribuum et dimidiae est a Valle Maris Salsi ad Cinneroth et Montem Nivis.

A Mari Mediterraneo versus Ortum producimus gemina Montium Juga; Ac Australia qvidem Antilibani, Borealia Libani nomine. Prob. I. qvia qvotiescunqve de Terminis Borealibus Terrae Promissae sermo est, LXX. constanter Antilibanum ponunt. II. Ptolemaeus diserte ponit Libanum Borealiorem, Antilibanum Australiorem tum in Tabulis tum Geogr. c. 15. ubi Libanum in extremis magis Orientalibus asserit esse 33. gr. ¼ Antilibanum vero in extremo Limite magis Orientali 32. gr. et ½ III. Idipsum Scrabo indicat L. XVI. Duo sunt, inqvit. Montes, qvi eum faciunt, qvi concavus???ngulus dicitur, qvasi inter se pares Libanus et???ntilibanus pauloultra mare incipientes; Libanus ultra Tripolitanum Mare circa Dei faciem, Antilibanus ultra mare???idonium: Desinunt vero ad???rabiae Montes, qvi sunt ultra Damascum et eos, qvi ibi Trachonitae dicuntur. Et paulo post: Mediterranea ultra hanc (Phoeniciam) usqve in???rabes inter Gazam et Antilibanum Judaea nominatur.


page 236, image: s250

Interim in Sacris nomine Libani utraqve juga promiscue vocantur.

Eleutherum Fl. ex???ntilibano versus Boream derivamus, qvia Ptolemaeus ejus Ostia supra Tripolim ad???qvilonem statuit.???tqve extra Terram Sanctam fuisse Liber Macc. XII. 30. etiam haut obseure innuit collat. cum v. 25.

II. Post solutam captivitatem Babylonicam sub Templo secundo partibus aliqvot imminuta fuit; Samaria enim et???sseritarum non parva portio execta, et praeterea Limites???ustrales positi Cadesh Barnea et???scalon. Schebijth Hieros. fol. 36. 3. atqve adeo exclusum, qvod extra eas in Parallelo qvasi situs erat.

III. Limitum noticiam seqvitur consideratio eorum, qvae Natura in Palaestina formavit,???aria, Fluvii,???ontes, Valles.???aria, sed comprehensis lacubus, Thalmudici numerant, VII. Mare Magnum, M. Tiberiadis, M. Sodomiticum, Lacus Samochonitis, de qvibus res clara est; Caeteris qvid velint, haut perinde notum, suntqve Mare decholta; M. de Apamia et M. de Schalijith; Primum tamen reddi possit Mare???renosum, qvod Lacui Sirbonis qvadrat, qvia Locis arenosis cinctus dicitur a Diod. Siculo; Secundum, ab???pamia dictum, parte Syriae propinqva, Phialam, Jordanis primam originem, aliqvis exposuerit, hanc enim Josephus aeqve [gap: Greek word(s)] vocat, ac Mare Tiberiadis et Lacum???sphaltiten. Tertius forte lacus erit, qvem Jeremias Mare Jazer nuncupat c. XLIIX. 32. Fluvii sunt Jordanes, de qvo prolixe actum c. III. p. IV. §. XIV. Deinde Cison, Nehel Escol, Jaboc seu Jaboch.???rnon.

IV. Montes I. Carmelus et ille geminus, alter ad mare. Plin. Hist. Nat. L. V. c. XIX. Promontorium Carmelum et in monte oppidum, qvondam dictum Ecbatana. Hieros. Berach. fol. 2. 1. Dixit R. Samuel Bar Chajah, siqvis insideat monti Carmelo, cum jam orbis Solis Occidentis demergi incipit, si descendat et lavet se in mari magno ascendatqve et comedat Trumam suam, praesumendum est, qvod interdiu laverit.???lter in Judaea, in qvo olim Nabalus habitavit I. Reg. XXV. 2. et seqq. Hieron. in Loc. Hebr. Carmelus, ubi qvondam Nabal Carmelius fuit, et nunc villa est Carmelia nomine decimo lapide oppidi Chebron vergens ad Orientalem Plagam, ubi et Romanum praesidium est. II. Thabor, qvem LXX. saepenumero Itabyrium, Josephus [gap: Greek word(s)] vocat. Medius est inter Campum Magnum et Scythopolin. Jos. Bell 11. 11. III. Hermon, alius ab eo, de qvo


page 237, image: s251

superius dictum, qviqve non procul Thabore ortus ad egressum Jordanis e Mari Galilaeae desinit, describente Hieron. in Epit. Paulae. In Scriptura ejus mentio forsan Ps. LXXXIX. 13. Thabor et Hermon in nomine tuo exultant. Qvidni n. montes vicini conjungatur? IV. Hermonium, jugum humile Montis Hermon versus montem Thabor procurrens, qvod vulgata intelligit, Ps. XLII. 7. Hermonium mons modicus: Versio Germanica tamen, Belgica, Anglica, Gallica, Lutheri etiam [gap: Greek word(s)] Hermonium et mons Mitzar seu Misar: Montem modicum a. praeter vulgatam Paraphrasis Chaldaica, Syriaca, AEthiophica, LXX. Graeca, Arabica reddunt; Sed litem hanc in praesens non facimus nostram. Meminit Hermonis cis Jordanem et Hermonii Hieron. Epitaph. Paulae, ubi satis indicat haut procul monte Thabor extare: Scandebat M. Thabor, in qvo transfiguratus est Dominus. Aspiciebat procul montes Hermon et Hermonium et Campos Galilaeae latissimos, qvibus videl. adjacebant hi montes. V. Montes Gilboa e regione ejus collocati: Qva in re sola fide referentium Itinerariorum nitimur Brocardi, Breidenbachii, Vitriaci: Nam Naturae opus cum sint, immutati esse haut facile dicentur. VI. Abarim, Mons seu potius Montium plurium continuatio in confinibus Amorraeorum et Moabitarum. Plures Montes vel ejusdem Montis plura juga significat etiam ipsa vox???barim et confirmat Deut. XXXII. 4. Pars ejus Mons Nebo cit. Deut. XXXII. 41. Et hujus vertex Pisga seu Phasga Deut. XXXIV. 1. De Montibus Ebal et Garizim agetur infra in Ephraimitide. Pleriqve si non omnes, videntur comprehendi â Josepho. B. IV. 27. seu Paraphrasi Rufini V. 4. Hierichunti in planitie sitae nudus mons ac sterilis imminet; idemqve longissimus, a septentrionali enim Regione usqve ad Scythopolitanos agros, a meridiana vero usqve ad Terram Sodomiticam et Asphaltitis Lacus Terminos extenditur. Totus autem asper est, et qvod nihil gignat, non habitatur. Huic objacet circa Jordanem mons alius incipiens a Juliade ac Septentrionali Regione, prolixus autem in meridiem usqve ad Bacra, qvae Petram disterminat, Arabiae Civitatem. In hoc est etiam Ferreus Mons appellatus ad Moabitidem usqve longus. Inter duos autem Montes regio, qvae Magnus campus vocatur, a Gennabara vico ad lacum Asphaltitem usqve patens habet ducentorum et triginta stadiorum longitudinem, Latitudinem vero centum et viginti, mediusqve ab Jordane dividitur.

V. Ipso nomine illustris est ita dicta Vallis Illustris, seu Aulon, Montibus, qvos modo ex Josepho descripsimus inclusa, et a Patriarcha Abrahamo


page 238, image: s252

olim habitata. Sic enim Sedem ipsius, Elon Moreh, Gen. XII. 6. et Deut. XI. 30. vulgata nuncupat, Vallem Illustrem, et Vallem longe lateqve tendentem, Interpres Samarit. Vallem Visionis. Descributur ab Euseb. L. de Loc. Hebr. [gap: Greek word(s)] . Qvae ita citari oportuit, dum Interpres Hieronymus ad manus non fuit. Vallem Jephthael, Arundineti, Iesreel in seqq. attingemus.

VI. Ea, qvae non natura, sed [gap: Greek word(s)] et Hominum impositio contulit, sunt Distributio in partes, Urbium Structura, et Loca alias illustris facinoris nomine famosa. Qvod ad distributionem, ea duplex est, Antiqvissima et Recentior. Antiqvissima in tribus est, sed res ejusmodi, qva in hoc negocio nulla indagatu est difficilior.

Tribui Simeon extremum Austrum assignamus, sed minus determinatum; Ipse Sacer Codex n. hanc Tribum obscurius determinat. V. Jos. XIIX. 1. et seqq. Josephus dicit sortitam esse Idumaeae partem AEgypto et Arabiae conterminam. A. V. I.

Tribum Judah inter Tribum Simeon et Dan ad Mare producimus Gazam qvoqve et Ascalonem complexam. diserte enim Josephus: In hac sorte Urbes erant Ascalon et Gaza. Ant. V. I. Debuit igitur aditum habere, qvo Satrapias hasce accederet. Et Jos. XV. XLVII. legimus Gaza tribui Judah data; Haec vero ad Mare sita erat et extrema Philisthae orum Satrapia versus Austrum. E. Tribus Judah ad Mare excurrit. Eandem Tribui Ephraim parte inter Tribus Dan et Benjamin intercepta coniungimus, cum e Socho qvasi digito ostenderetur Ramatha 1. Reg. XIX. 22.

Benjamitae deinde regionem fortiti sunt, qvae a Jordane amne usqve ad Mare protenditur; Latitudo vero ejus patet Hierosolyma inter et Bethela; augustissima a. haec sors fuit propter agri bonitatem; Hierosolyma n. et Hierichuntem acceperunt; Jos. ibid. Ambigimus tamen, an ad mare usqve Benjamitis excurrerit? Qvia Scriptura cum sedulo Limites ejus designet Jos. XIIX. 2. et seqq. hic tacet. II. Qvia Tribus Ephraim Tribum Judah ab Occidente attigit. E. Benjamitidem ad Mare extendi impossibile erat.

De Tribu Dan Josephus: Danitae adepti sunt, qvicqvid convallis ad


page 239, image: s253

Occidentem Solem vergit, Azoto et Doris terminati. Horum est Jamnia, Gitta et totus ager, qvi ab Acarone pertingit usqve Montem, a qvo Judae tribus initium fecit.

Qvod de Tribu Ephraim in Tabulis animadverti possit, haurire est ex Textu Sacro Jos. XVI. 6. 7. Et circuit Terminos contra Orientem in Thanat-Selo et pertransit ab Oriente Janoem; Descenditqve de Janoe in Atharoth et Naaratha, et pervenit in Jericho, egrediturqve ad Jordanem. Unde haec colligimus, Funiculum, cum ad Bethoron superiorem pervenit, inflecti, et q. circuire, seu angulum obtusum faciendo, seu absque angulo circumflectendo et obliqve Terminos Oirentales describere versus Jerichuntem procedendo. Id autem se ita habere plane exigit ea, qvae hic habetur descriptio: Nam hinc deinceps usqve ad v. IIX. describit Terminos Orientales; Satis v. liqvet non claudi hos Orientales Terminos utrinqve Jordane, id n. indicasset Scriptura, uti et indicavit Aqvilonares Terminos Jordane finiri; Neqve v. in Orientalibus Terminis describendis necesse fuisset tot loca et urbes recenseri, per qvas hi Termini transeant, si unus Jordanes eos designare potuisset. Bonfrer. in Jos. c. XVI.

Inde vero jam simul seqvitur, Tribus Manasse tractum superiorem ampliorem esse, qvam vulgo ponitur, qvia Ephraimitidi adjacebat. Eandem ad Jordanem pertigisse Urbs Bethsan s. Scythopolis videtur inferre; Haec n. ejus erat Jos. XVII. II. nec procul Mari Tiberiadis sita. E. Manassen inter Issacharem et Jordanem insinuari oportuit. Ejusdem Terminus Borealis Fl. Cison diserte ponitur Jos. XVII. 9. Et dn. Tribum Aser alicubi atingere oportuit, Textu clare dicente: Possessio Ephraim sit ab Austro, et ab Aqvilone Manasse, concludatur Mari, et Aser atting at a Septentrione, Issachar ab Oriente Jos. XVII. 10. Qvod et tmemate seqventi non obscure innuitur, qva Manassensium hereditas dicitur fuisse in Issachar et Aser. Locum a. qvo convenirent, non alium suspicabimur esse, qvam M. Carmelum, alibi enim Tr. Zabulon et Issachar intercesserunt.

De Issacharitide Josephus l. c. Post hos Issacharis Carmelum montem et Fluvium Longitudinis habet Terminum, Latitudinis v. Mons Itabyrius fuit Terminus. Issacharis igitur Carmelum ab Occidente habuit, non Mare; Nam Scriptura hoc tacet, et Aser Tribum Manesse attingere non potuisset. Fluvium deinde pro Termino Longitudinis habet, qvem Tabulae Cishonem faciunt: Nam eum depingunt qvaedam,


page 240, image: s254

non longe â Carmelo se ipsum in Mare effundentem, idqve non sine ratione petita a I. Reg. XVIII. 40. At necesse est, ut Kishonem supponas ab Austro Carmelum praeterlabi, non ut qvidam, ab Aqvilone. Lighifoot. Cent. Chor. c. LXIII. Nos Jordanem putamus esse, qvia Josephus describit Terminos Longitudinis, Cishon a. non est Terminus Longitudinis, sed totam Longitudinem fluxu suo emetitur. Jordanes v. in Terminis ejus recensetur. Jos. XIX. 22.

Zabulonitae a Genesaritide usqve Terram circa Carmelum et Mare descendentem accepe runt. Joseph. l. c. Gennesaritis nobis Regio est, [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , Lacus s. Mare Tiberiadis: Regio, inqvam, Gennesareth ab Occidente Mari Tiberiadis adjacens, Et Josphus [gap: Greek word(s)] haut inusitata rem priscam recentiori illustrat, ubi paulo post Napthalitas Galilaeam superiorem nactos dicit. Nacti deinde sunt Terram circa Carmelum et Mare descendentem, [gap: Greek word(s)] , non contiguam, ut Ruffinus vertis; Obstat n. asseris et Manassitarum conjunctio.

Naphthali extremum Boream obtinuit. Qvae v. ad Orientem spectant usqve Damascum Urbem, et Superior Galilaea, Nephthalitis obtigit usqve Libani Montem et Jordanis fontes. Iterum Josephus.???ddimus et Mare Tiberiadis habuisse Babyl. Baba Kama fol. 81. 2. Tradunt Rabbini Mare Tiberiadis spectare ad Tribum Naphthali; Immo plenum funiculum ea recipit pro retibus a parte ejus Australi: Sicut dicitur: Posside Mare et Austrum. Ubi glossa: Plenum funiculum habuit ab ara ejus Australi in aridae, ut extrahere posset retia. Et Hieros. Bab. Bathra fol. 15. 1. Dederunt Naphthali plenum funiculum ab ora maris Australi, sicut dicitur: Posside Mare et Austrum. Verba sunt R. Jose Galilaei. R. Hakibah dixit: Mare esse Mare Samochonaeum; Austrum Mare Tiberiadis. Et fidem tanto majorem facient, qvia Talmud istud Tiberiade conscriptum, ac R. Jose, qvi allegatur, Galilaeus fuit. V. plur. Cl. Lightfoot. Cent. c. LXXI.

In Trans Jordaninâ Rubenitarum Funiculum ducimus ab???roêr etc. ex Jos. XIII. 16. et seqq. Gad extendimus ad Mare Tiberiadis ex Jos. XIII. 27. Manassi reliqva cesserunt: Dimidia Gilead Jos. XIII. 31. Nam alteram Gaditae habebant, ib. 25. Regnum Basan ib. 31. Hoc est maxima pars ejus. Gaditis n. et hujus aliqvid fuit. 1. Paral. V. 11. et 6. Et Terminum Basanis fuisse Jabocum non obscure indigitat Josephus Ant. IV. V. Moses v. El. Jabocum transiens regnum Ogi ingressus fuit.



page 241, image: s255

VII. Recentius, aut si mavis, usitatius tempore secundi Templi erat, Terram Sanctam distribui in Judaeam, Samariam, Galilaeam, Peraeam. Samariam nobis curatio non erit, qvippe exectam Terrae Sanctae, ac deteriori non Israelitico sanguine cretis possessam. JUDAEAE nomine veniunt. Tribuum Judae, Benjamin, Dan tota, et Ephraimitidos ac Manassitarum Occidentalis portio. Sic Josephus Bell. III. 11. Harum Samariae Provinciarum confinium est Anauth vicus, qvi etiam Borecos appellatur, Judaeae limes a Septentrione, Meridiana vero pars ejus, si in longitudinem metiare, adjacenti vinco Arabum finibus terminatur, cui nomen est Jordan. Latitudo a Jordane Flumine usqve ad Joppen explicatur. Media v. ejus est Hierosolyma, unde qvidam non sine ratione umbilicum ejus Terrae eam urbem vocaverunt. Sed nec marinis qvidam Judae a deliciis caret, ad Ptolemaidem usqve locis extenta maritimis. Namqve Tribus Simeon ab Idumaeis rapta erat, prout diximus. De Juda et Dan nihil controversum. Benjamitidem totam complexam esse prob. 1. Qvia Hierichuntem habuit ap. Jos. loc. proxime cic. Bethelam deinde Jos B. V. 8. de Vespasiano: In montana Regione Toparchias duas subegit etc. deinde post has Bethel et Ephraim municipia. Tum Bethoronem inferiorem: Qvoniam eo Azazelem ablegabant, qvem Samaritae finibus suis intrudi sine dubio non permisissent: Qvae civitates omnes in Limitaneis Benjamitidis fuerunt. Partem Occidentalem Ephraimitidis et Manassitarum tenuisse prob. 1. Verbis Josephi ante citatis: Sed nec marinis qvidem Judaea deliciis caeret, ad Ptolemaidem usqve locis extenta maritimis. 2. Seorsim, qva Caesaream, qvia Josephus eam Judaeae maximam civitatem vocat. Bell. III 14. 3. Qvia Galilaea dependit a Judaeis, oportuit igitur aditum habere, qvi ipsorum fuerit. In Toparchiis Judaeae etiam Acrabatena fuit ap. Jos. B. III. a. et V. 8. A Tabulis igitur male in Extremis Borealibus Samariae constituitur.

De GALILAEA iterum Jo sephus saepius cit. L. de Bell. Jud. III. 2. Duae sunt autem Galilaeae, qvae superior et inferior appellantur, easqve Phoenice et Syria cingunt. Discernit vero ab occidente Ptolaemais territorii sui finibus, et qvondam Galilaeorum, nunc autem Tyriorum Mons Carmelus: Cui conjuncta est Gabaa Civitas Eqvitum, qvae sic appellatur, eo qvod eqvites ab Herode Rege dimissi, coloni eo deducebantur. A meridie autem Samaritis et Scythopolis, usque ad flumen Iordanem; Ab Oriente vero Hippene et Cadaris, sed et Gaulanitis desint, qvi etiam Regni Agrippae fines sunt. Septentrionales autem ejus tractus Tyro, itemqve Tyriorum finibus


page 242, image: s256

terminantur. Inferioris qvidem Galilaeae longitudo a Tibertade Zabulon, cui vicina est in locis maritimis Ptolemais, protenditur. Latitudine autem patet a vico Chaloth, qvi in magno Campo situs est, usqve ad Baca vicum, qvi terram dirimit Tyriorum. Longitudo vero ejus a Thella vico Jordani proximo usqve ad Meroth extenditur. Sed mera in his obscuritas: Qvae enim illae Chalo, Baca, Thella est? Et dictu qvidem facile eas post Samariam sitas; Sed qvi sint fines Samariae perinde obscurum. Nec certiora sunt, qvae Eusebius et Hieronymus hac de re scribunt. Le Limitibus Meridionalibus solum dici potest, eos â Scythopoli incipere, et Isacharitidem complecti; Latitudinem ejus enim Mons Thabor exaeqvabat, qvi Galilaeae accensetur: Dn. juxta Ptolemaidem et Carmelum desinere. Schebijth f. 35. 3. R. Jose amplexatus est fornicem Acco, ac dixit, huc usqve est Terrae lischrael.

Peraea restat, i. tota Trans Jordania Regio, si vim vocis seqvamur; Strictior, si vocis usum. Et longitudo qvidem ejus est a Macharunte in Pellam, latitudo vero a Philadelphia usqve ad Jordanem. Et Pella qvidem qvam supra diximus, septentrionalis ejus est tractus; Occiduus vero Jordanis: Meridianum autem Moabitis regio terminat, ab Oriente autem Arabia et Silbonitide, nec non et P iludelphia, itemqve Geratis clauditur. Jos e. l. Reliqvas Peraeae partes simul accessoria Trachonitide habes ib. Et praeter haec Gamalitica, et Batanaea, et Trachonitis, quae etiam regni Agrippae partes sunt. Eadem vero terra incipiens a monte Libano e fontibus Jordanis usque ad Tiberiadi proximum lacum latitudine panditur, a vico autem, qvi appellatur Arphas ad Juliada oppidum longitudine tendit: Hasque Josephus videtur Judaeae accensere, cum. n. [gap: Greek word(s)] ejus enarrasset, [gap: Greek word(s)] ait, [gap: Greek word(s)] etc. Praeter has et Gamalitica Regio etc. Malimus tamen non [gap: Greek word(s)] s. Toparchias, sed [gap: Greek word(s)] , integras Provincias intelligi, i. Galilaeam, Samariam, Peraeam, Judaeam, praeter qvas etiam hae sint;???grippae nempe Regnum. Gamalitica Regio sine dubio Gaulanitis Inferior, Jos. B. IV. I. Gamala civitas, contra Tarichaeas posita supra lacum, quae ad fines pertinebat Agrippa, itemqve Sogana et Seleucia; Et hae qvidem Gaulanitidis regionis erant ambae: Sogana superioris partis, cui nomen est Gaulana, et inferioris Gamala.

II. Venimus ad Urbes et loca illustriora: Desertum Engaddi ad Limites Australes Tribus Judah collocamus, qvia ipsi Engaddi Urbs Limitanea. Desertum Maon infra istud, qvia David, cum in deserto Patan exularct, curam habuit gregis Nabali, qvi in Maon et Carmelo rem


page 243, image: s257

familiarem suam gerebat. I. Reg. XXV. 2. et seqq. Paran autem extra Limites Terrae Sanctae in Austro erat. Desertum Ziph interius juxta Maon, qvia ex eo in Maonem David profugit. I. Reg. XXIII. 19. 24. 25. Quam ut remotiora ita exteriora Regni petere status ipsius urgebat.

Ierusalem a Tribu Judah et Benjamin participata, Babyl. Ioma fol. 12. 1. E Tanaim nonnullus autumavit, Jerusalem non esse divisam in tribus, R. Juda v. divisam esse ratus fuit; Et penes hunc stetit Traditio. Qvidnam fuit in Portione Judae? Mons Templi, Conclavia, Atria. At qvidnam in Portione Benjamin? Pronaon, Templum, Sanctissimum. Prodiitqve Linea a Portione Judah et ingressa est portionem Benjamin atqve in ea conditum Altare. V. Lightfoot. Cent. Chor. C. XXI. Josephus mediam statuit in Iudaea. Num recte, alius viderit: Nobis qvomodocunqve aspiciatur, media dici posse non videtur.

Iuxta eam Occidentem versus sita Vallis Rephaim. Eusebio [gap: Greek word(s)] et Coelas Titanorum Hieronymo. Id n. Jos. XV 8. et XIIX. 6. non obscure innuitur. Inde versus Austrum extensa Bethehemum usqve pertigit. Ios. Ant. VII. 10. in illa valle castrametatus est, qvae XX stadiorum spacio usque Bethlehemam pertingit. Et post hanc Clauthmon i. Locus flentium, Clauthomon Adrichomio. Clauthmon est silva illa e qva David Hieorsolymis egressus Palaestinos in valle Rephaim castrametantes a tergo invasit. V. Ios. Ant. Vll. 4. Confer Paraphrasin LXX. ll. Reg. V. 23. Bethlehem in extremo Vallis Rephaim sita, et stadiis qvidem XX. a Ierusalem Ios ante eit. Ant. VII. 10. Ad Austrum; Occidentem enim Vallis Clauthmon habet, Orientem Hierosolyma Boream Benjamitis.

Bethsura gemina est; Altera cujus toties in Libris Machabaeorum mentio, Hierosolymis V. tantum stadiis distans. II. Maccab. XI. 5. Et versus Austrum. I. Maccab. IV. 61.???dde I. Macc. Vl. 31. Contra Idumaeam enim munita fuerat, qvae Iudaeae???ustralis erat. Altera est prope Chebronem. Hieron. in Locc. Hebr. Est hodie Bethsorum vicus euntibus nobis ab AElia Chebron in vigesimo Lapide, juxta qvem fons ad radices Montis ebulliens ab eadem, in qva gignitur, sorbetur humo Et Apostolorum Acta referunt Evnuchum Candacis Reginae in hoc fuisse baptizatum a Philippo. In Sacris, qvaecunqve harum sit, transcribitur Tribui Iudah Ios. XV. 58. II. Chron. XI. 7.

Chebronem in Plaga???ustrali, sed ad Orientem inclinantem, ponimus Jom. C. III. hal. 1. Dixit ipsis praefrectus Liturgiae in Templo: Ite


page 244, image: s258

ac videte num tempus instet mactandi? si instaret, dicebat ille, qvi spectatum mittebatur, Lucescit. Matthia Ben Samuel dixit: Lucida est tota facies Chebronem usqve.???d qvae Maimonides: Locus sublimis erat in Sanctuario, qvem conscendebat ille, qvi visum mittebatur: Cumqve videret faciem Orientis splendore imbui dicebat; Lux incipit fulgere. Respondebant, an Chebronem usqve, i. Pervenitne Lux eo usqve, ut oculi Chebronem videre qveant: Et ille, ita.

Eleutheropolis est in Tribu Judah. Hieronymus enim Urbes, qvarum situm ex Eleutheropoli describit, omnes fere petit e Tribu Judah. Sic Urbes Chasbi, Lebnam, Maspham, Zanoam, Ziphponit in regione vel finibus Eleutheropolitanis, easqve in Tribu Judah. Item Bethsur in tribu Judae ponit mille tantum passibus distantem Eleutheropoli. Eadem Australior Hierosolyma, atqve adeo etiam Tribui Judah interior; Hieronymus enim extremas aliqvos urbes Palaestinae describit comparatas cum Eleutheropoli, qvales Thalca in tribu Simeon, qvam in extremo Palaestinae ad Austrum sortem suam habuisse jam supra traditum: Item Gerara juxta Desertum adhuc Australior. Nec tamen Chebronest, sed Chebrone occidentalior, Hieron. Ceila in Tribu Judah ubi qvondam sedit David; Et nunc villula Ceila ad Orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron.

Maspha s Mizpa in Tribu Judah erat; Summum in utriusqve Benjamitidos ac Tribus Judah confinio. Utriqve enim in Sacris annumeratur V. Jos. XV. 38. et XIIX. 26. Sed a Judaeis habitatam colligimus ex Judic. XX. qvoniam convenerunt ibi Israelitae, qvando Bellum in Benjamitas decrevere; Probabile autem non est Benjamitas ipsis suo sibi malo propriam Urbem concessuros fuisse.

In Tribu DAN Modin, in monte collocata I. Macc. II. 1. Nec procul Mari, qvia monumentum Maccabaeorum e Mari videri poterat, I. Macc. XIII. 29. Eidem Tribui transcribimus tres Satrapias Philistaeorum Accaron, Geth, Asdod, seu Azotum. Qvia Gaza et Ascalon penes Tribum Judah erant, eaedemque istis Australiores. Situs rationem reddimus ex I. Reg. V. ubi Arca Foederis Azotho Cetham, Getha Accaronem translata legitur. Accaron v. extrema Borealis erat. Jos. XIII. 3. Restat adhuc Terra dividenda, ait Deus etc. â Fluvio turbido, qvi irrigat AEgyptum usqve ad Terminos Accaron contra Aqvilonem Terra Canaan, qvae in qvinqve Regulos Philistaeorum dividitur, Gazaeos, Azotios, Ascalonitas, Gethaeos et Accarontas. Confer. Strabon. XVII. Geogr.


page 245, image: s259

Eadem Accaron Mari paulum remotior Jos. XV. 11. Jamnia sine dubio eadem cum Jebneel Jos. XV. 11. Nam Portum habuisse patet ex II. Macc. XII 9. Qva situm, Hieronymus eam inter Diospolim et???zotum ponit, et Strabo vicinam Joppae facit Geogr. L. XVI. dum litora Phoeniciae tractat.

Gador juxta Tribum Simeon collocamus; Simeonitae enim eam occupasse leguntur I. Chron. XV. 39 Nec procul Jamnia et Philistae orum Satrapiis aberat I. Macc. XV. 38 39. 40. Confer Strabon. c. l. et Joseph. I. Bell. I. Simon a. Gadaram, Joppen et Janniam cepit: Qvae viciniam horum oppidorum clare indigitant. Etiam Fluvium s. Nehel Escol in exteriora haec transferimus. Nam Chebronem juxta qvam communiter collocatur, qvis credat venisse Exploratores cum Botro e vecti pendulo, ac potuisse Cananaeos latere. Scriptura autem Num. XIII 23. 24. ubi de Exploratoribus a Borea in Austrum prosectis: Ascenderunt ad Meridiem ac venerunt Chebronem, pergentes ad correntem Botri. i. Nehol. Escol. Probabile ergo occurrisse circumeuntibus paulum ante Desertum Australe.

In Benjamitide est Hiericho Hierosolyma CL. et a Jordane LX. Stadiis distans. De qvibus aliisqve Dona naturalia ejus concernentibus Jos. B. V. 10. In veteri divisione ad Tribum Ephraim sita erat. Jos XVI. 7. A Justino L. XXXVI 3. corrupte Arcus vocatur ad eum modum, qvo Patriarchas Salam Azelum, Tharam Adorem vocat ibidem, Gargara ante Hierichuntem est Joseph. A. V. I. Exercitus autem qvinqvaginta Stadia progressus ad decimum ab Hierichunte Stadium castra metatus est. Orientem versus Jos. IV 19 Vallem Achor juxta Galgalam locamus: Neqve enim probabile est, Achorem aliqvot milliaribus abductum poenas dedisse, nam ambages tales temporis ratio Israelitis non permittebat. Desertum Hiericho inter Hierichuntem et Hierosolymam. Ioseph. B. V. 4. Et ad desertum Hiericho Vallis Zeboim I. Reg. III. 18.

In Ephraimitide Sichem collocata, juxta Vallem Illustrem.???braham enim Gen. XII. 5. 6. cum in Terra Canaan peregrinaretur juxta Siehemam ad Vallem Illustrem substitit. Prope fines Manassen versus fuisse colligitur ex Jos. XVII. 7. Qva Machametha Limitanea Manassitarum e regione Sichemae sita esse dicitur. Montes Garizim et Hebal non longe a se invicem dissiti; Qvia Tenor Benedictionis et Maledictionis inde audiendus erat. Deut XI. 30. audiebatur. Ios. IIX. 33. et seqq. Prope Sichemam: Qvia Jotham ex Monte Garizim ad Sichemitas


page 246, image: s260

verba fecit Jud. IX. 7???d latus ejus Orientale: Qvia juxta Vallem Illustrem. Deut. XI. 30. Sunt trans Jordanem, via ad Occasum in Chananaeorum Regione planitiem juxta Galgalam habit antium ad Vallem illustrem. Hebal forte Australior, ut Galgalae propior esset eoqve cultui Sacro peragendo commodior ex Deut. XXVII. 5. collat. cum Jos. IIX. 30.

Schilo in Tribu Ephraim est Ps. LXXIIX. 60. Rejecit Tabernaculum Schilo collat. cum ej. 67. 63. Rejecit Tabernaculum Joseph et Tribum Ioseph non elegit; Elegit autem Tribum Iudah. Jud. XX. 19. statim allegando. Nam si Bethelae ad Septentrionem erat, in Ephraimitide fuisse oportet. Sita inter Bethelam et Sichemam. Jud. XXI. 19. Ecce Solennitas Domini est in Silo anniversaria, qvae sita est ad Septentrionem Urbis Bethel et ad Orientalem Plagam viae, qvae de Bethel tendit Sichemam.

Bethaven juxta Hai Jos. VII. 2. Orientem versus: Inde enim Bethelam ducebatur funiculus Limitaneus Borealis Benjamitidos Jos. XIIX. 12 Hai ab Oriente Bethelae Jos. VII. 2. Et Abraham cum Sichema migraret, tentoria sua fixit ad Montem, qvo Bethelam ab Occidente, Hai ab Oriente habebat. Gen. XII 8. Urbs Limitanea ex eod. qvod Bethel Limitanea esset. Bethelam modo dicta illustrant. Limitanea Urbs fuit. Jos. XIIX. 13. Jos. A. V. I. [gap: Greek word(s)] (Benjamitidos) [gap: Greek word(s)] . Qvod ipsum Linea recta Hierosolymae fuisse oppositam arguit.

Bethoronem utramqve ad Ephraimitidem spectasse patet ex I. Paral. VII. 24. Cum enim Ephraimitis Sara, Neptis Ephraim eas condiderit, durbium non est, qvin in Tribus suae fundo ac proprio solo eas condiderit. Sed de Bethorone Inferiori potissimum ambigitur. Jos. XIIX. 13. Funiculus Borealis Benjamitidos ad montem ducitur, qvi ad meridiem Bethoroni inferiori. Ipsa ergo Borealis ratione montis hujus.???tqve adeo etiam in Ephraimitide, qvae ad Boream Benjamitidos;???lioqvi funiculus in???ustrali ejus Latere duci non potuisset. Confer. Jos. XVI. 3. Situs Ratio: Inferioris ex Jos. XIIIX. 14. Qvia prope Limites Occidentales constituitur, Superioris Jos. XVI. 5. 6.

Bethoronem Inferiorem Judaeae transcribimus, qvia Hazazelem eo abduxerunt et praecipitem dedere. Neqve aliena ab hoc Iosephi Historia B. II. 57.

Rama, qva Ephraimitis Tribui Iudah alligata: Qvia Socco prope aberat. I. Reg. XIX. 22. Najoth Locus ipsi proximus, ac si mavis Suburbium


page 247, image: s261

ejus; David cum Romam veniret in Najoth egisse legitur. I. Reg. XIX. 18. Et toties audit Najoth in Rama c. l. v. 10. 22. 23. 24. et XX. I. Qvae sane locum Rama proximum liqvido demonstrant. Josephus qvidem aliter habet A. VI. XIV. Sed eum Sacro Codici merito postponimus.

Joppe extra Limites Dan. Jos. XIX. 47. Litoralis, Vid. passim Autores Situs Ratio est apud Strabonem ante cit. XVI. Caphor Tebi ab Oriente Lyddae Babyl Rosch. Haschan. fol. 12. 2. Ab Oriente Lyddae juxta Caphar Tebi. Lydda vicina Joppae Act. IX. 38. Lyddâ in vicinia Joppae constitutâ. Vallis Arundineti, Nahal Kana in Paraphrasi Lutheri; situs ad Mare Jos. XVI. 8. De Taphua pertransit contrae Mare Vallem Arundineti, suntqve egressus ejus ad Mare Salsissimum. Ubi Maris Salsi significatu Mare, non mortuum, sed???editerraneum intelligi inde certum est, qvia de Manassensium et Ephraimitidis comulunibus Terminis agitur; Hae tribus enim ad Mare Mortuum non pertigerunt.

Caesarea Palaestina Litoralis, V. Joseph. passim. Alias dicta Turris Stratonis Jos. A. XX. VII. et XV. XI. Distantia Hierosolymis DC. Stadiorum Jos. A. XIII. XI. Distantia Joppa unius cum dimidia diei itinere. V. Historiam Cornelii in Actis Apostolorum c. X. 78. Mageddo ad fluv. Cisonem Jud. V. 21. collat. cum 19. Qva Cison covatur???qva Mageddo. Ad Orientalem ejus Alveum: Qvod Naphtali in partem belli veniret. Jud. V. 18. Aser autem se domi contineret ib. V. 17. Et v. ejus plus interfuisset, qvam Naphthalitidi in partes venire, siqvidem in Occidentalibus hostes castrametati fuissent: Haut procul Monte Thabor Jud. IV. 14. statim enim ac Barak e Thabore descenderet pugna inita fuit. Ex ipsis hisce de Thanua, judicandum. Pugnatum est Thanuae ad???qvas Mageddo cit. Jud. V. 19. Endor prope Mageddo. Psal. XXXIII. 10. 11. Fac illis, quod Sisserae, quod Jabin, qui juxta Endoram excidebantur. In Manassitide Jos. XVII. 11. Ab aliqvibus qvarto Milliario ab Itabyrio versus Austrum ponitur; Vicina Endorae Nain Teste Euseb. Loc. Hebr.

Bethsan, qvae postea Scythopolis, Manassitidos Jos. XVII. 11. Terminus Galilaeae, Vid. Galilaeam. Ad Jordanem, qvia cum Ptolemaide Longitudinem Galilaeae terminabat.

Tiberias est Rakkath Thalmudicorum, Megill. Babyl. fol. 5. 2. Constat


page 248, image: s262

nobis Rakkathesse Tiberiadem. Ad Jordanis e Mari Genesareth effluxum collocata. Qvia Gadarae et Hippo vicina. Ios. Vit. Tua v. Iuste, Patria sit a ad Lacum Genesareticum, et distans ab Hippo XXX. stadiis, sexaginta a Gadaris, a Scythopoli CXX. Non potuit igitur ad influxum Maris poni cum ipsum mare sit CXL. stadiorum longitud.

Capernaum, Josepho in Vit. Cepharnoma, in Gensaritide Regione Matth. XIV. 34. et Marc. VI. 53. collat, cum Joh VI. 22. 24. Matthaeus enim et Marcus ubi dicunt Christum Bethsaida euntem in Regionem Genesareth venisse, Johannes Capernaum venisse autor est. Confirm. Ios. B. III. XIIX. Genesaritidem dicit fonte Capernaum irrigari; Namqve vel fontem. Urbi, vel Urbem fonti nomen dedisse verosimile est. Tarichaeae distantia Tiberiade XXX. Stadiis Joseph. de vita sua: Me Tiberiade digresso Tarichaeas triginta stadiis inde dissitas. In Galilaea sita: Ios. ib. Munivi enim et Galilaeae Civitates Tarichaeas etc, Ad lacum Jos. B. III. XIIX. Canae distantiam Tiberiade Josephus spacio nocturni itineris emensus fuit. L. de Vitae sua. Azor Madon, Simron conterminae Urbes ad Lacum Samochonitidem V. Jos. XI. et Jud. IV. item Joseph. A. V. 6. Simronem ad lacum sitam arguit, qvia, qvi Rex Simron vocatur Jos. XI. I. Rex Simron meron audit Jos. XII. 20. Lacus Samochonitis autem Aqva Meron.

Restat Peraea perlustranda, in qva Caesarea Philippi, qvae Paneas, et Dan, et Lesa, de qva in Historia Jordanis. Julias, s. Betharamphtha, ad influxum Jordanis in Mare Genesareth. Jos. B. III. XIIX. Jordanes etc. Post oppidum Juliadum Genesar lacum medium transit. Et trans eum qvidem V. iterum Jos. B. III. II. in descriptione Limitum Regni Agrippae Gamala in Gaulanicide inferiori e regione Tarichaeae. Jos. B. IV. I. Gamaela Civitas contra Tarichaeas posita supra lacum etc. Pella Limes Borealis Peraeae, mediaqve inter Juliadem et Philadelphiam. V. Jos. B. III. 11. Philadelphia ad Limites Orientales Peraeae: Iterum Jos. B III. 11. Alia ab ea, cujus mentio Apoc. I. et III. Qvae in Lydia fuisse videtur. Reliqvae Urbes enim ad qvarum Episcopos Johannes scribit in eodem tractu ad Mare AEgaeum erant. Aroer ad torrentem???rnon Jos. XIII. 16. Limitanea Gaditarum ib. et. II. Reg. XXIV. 5. et Num. XXXII. 34. Et Moabitarum, qvia trans???rnonem ab???ustro Moabitis, ab Oriente???mmonitis erat, V. Deut. Il. 24.

Machanaim cis Jabocum; Hac n. ivit Jacob, cum a montibus Galaad ad Parentem pergeret, cujus domicilium juxra Sichemam erat.



page 249, image: s263

Sed satis hac de re: Legenda pluribus, Christiani Adrichomii Theatrum Terrae Sanctae, Henr. Buntingi Itinerarium Terrae Sanetae Christian Heidmanni Palaestina, Jac. Ziegeri Palaestina Mich: Aitsingeri Terra Promissionis, Thom. Fulleri the Pisga sight of the Land of Promise, Ariae Montani Chaleb. Qvos omnes tamen non unius [gap: Greek word(s)] accusarunt, qvi recenter curam suam huic negotio impenderunt, Jac. Bonfrerius Gallus et Joh. Lightfoot Anglus, Vir in rebus Hebraicis, si qvisqvam alius versatissimus: Qvorum scripta hac de re sunt: Jac. Bonfrerii Notae ad Tabulas Adrichomii in Prolegominis ad Biblia Poyglotta Anglicana: Ejusdem Onomasticon, s. Hieronymus de Locis Hebraicis Notis illustratus, editus cum Commen tar. in Josuam, Libros Judicum et Ruthae; Item caeteri Commentarii in Libros Biblicos, qvibus hujusmodi observationes passim inserit. Johannis Lightfoot Animadversiones in Chorographiam Sacram, itidem in Prolegomenis Bibliorum Polyglottorum; Ejusdem Centuria Chorographica praefixa Horis Hebraicis ipsius in Matthaeum Cantabrig. 1658. Item Decas???horographica praefixa Horis Hebraicis in Marcum Cant. 1663.

III.

Venimus ad hodiernam Palaestinam non minori numero Scriptorum delineatam, licet, qvi mores Scribentium sunt, non eadem accuratione. Tales sunt Rupertus Abbas Bergensis de Expeditione Godofridi Bulionei in Terram Sanctam, Itinerarium Alexandri Comitis Palatini ad Rhenum A. 1594. et 1496. Bogislai X. Pomeraniae Ducis Itinerarium Terrae Sanctae, A. 1496. Bernhardus Breitenbach de Itinere Johannis Comitis Solmensis in Terram Sanctam A. 1483. Felix Faber Ulmensis de Itinere Johannis Werli von Zimbern/ Henrici von Stössel etc.???n. 1484. Alberti Comitis de Lewenstein Peregrinatio ad S. Sepulchrum 1561. et 1562. Jacobi Wormseri Itinerarium Terrae Sanctae et AEgypti 1561. et 1562. Stephani von Grumpenberg Itinerarium Terrae Sanctae 1449. Melchioris von Seydlitz Peregrinatio ab An. 1556. ad An. 1559. Johannis von Ehrenberg Peregrinatio ad S. Sepulchrum. Leonhard. Rauch Wolfii Itinerarium Terrae S. aliarumve Regionum Orientalium 1573. Johan. Tucheri Noribergensis Peregrinatio ad S. Sepulchrum, Johan. Helfrici Lipsiensis Itinerarium Terrae Sanctae, Danielis Ecklin Aroviensis Peregrinatio ad Sanct. Sepulchrum 1552. Johan. de Monte villa Itinerarium T. S. aliarumqve regionum Orientalium, Rudolphi Pastoris Suchensis in Westphalia Itinerarium T. S. ab An. 1336. ad


page 250, image: s264

A. 1350. Fr. Burchardi Itinerarium Terrae S. Qvi omnes uno volumine Germanice prostant editi â Sigism. Feier aebend. Franc. ad M. 1584. fol. cum Titulo: Reise-Buch des H. Landes etc. Pleriqve etiam seorsim, aliis item voluminibus inserti extant, qvemadmodum Fratr. Burchardum etiam videre est. T. VI. Antiq. Canis. fol 295. Seorsim item Magdeburgi, Wittebergae et a libi editum. Extant in super, qvi nobis innotuere Rudolphus Miles de Frameynsperg. cit. T. VI. Antiq. Canis. f. 324. Bellonus Observationum Libro II. c. LXXIX. et seqq Jac. de Vitriaco, Joh. Jac. Breunings Orientalische Reise/ Joh. Wilden Reise-Beschreibung in Türckeyen und das gelobte Land/ Hieronymi Scheid Reise von Erfurt nach dem gelobten Lande. Nobis vero inprimis arriserunt Illustr. Princ. Christophori Radzivilii Hierosolymitana Peregrinatio Latine edita Antw. an 1614. fol. et Germanice int. Laur. a Borckau Mog. 1603. 40. Johann. Jac. Ammanni Reise ins gelobte Land/ Christophori Fureri ab Haimendorff Itinerarium AEgypti, Arabiae, Palaestinae, Syriae, etc. Et qvi recentissime inter Germanos se huic labori impenderunt, Nobilissimorum Virorum Neitschutzii et Troilovii Itineraria: Neitschützius tamen minorem rerum usu ad hunc laborem videtur accessisse. Extat etiam Zwinneri Blumen-Buch des gelobten Laudes/ qvi circa Annum M DC LIIX. in Palaestina fuit.???lii, si non omnes eandem scribendi accurationem tenuerunt, scribendo tamen insigne laborum suorum monumentum posteris reliqvisse existimandum est: Et nos etiam prolixiuscule hucusqve in hac matoria versati fuimus, lineisqve ita modeste et procul superstitione testari amorem erga Terram, qvam ipsi Sanctissimi primi???atriarchae, cum vivi non possent, mortui contingere toties totiesqve gestierunt.

Ad???itum???alaestinae repetimus qvae supra de Situ Hierosolymae in media Judaea monuimus; At vel Hierosolymam vel ipsam Palaestinam in medio orbis sitam dici, non plane de nihilo esse videtur: Si 1. [gap: Greek word(s)] loqvamur. 2. De Orbe Veteri; Deusqve ideo praecipue videtur hanc Regionem Ecclesiae suae elegisse, ut verbum ejus inde qvaqva versu aeqve diffunderetur. Interim alias qvoqve Urbes hujusmodi characterem auferre ex Historicis notum est: Chinenses patriam suam et in ea Pekinum in medio Orbis situm esse praedicant, ideo Chinam Chungoa et Chunque vocant, h. medium Hotum, et medium Regnum, qvia in medio mundi se esse dicunt. Vid. seq. §. penult. hujus Sect. Toletum centrum et qvasi


page 251, image: s265

umbilicum Hispaniae celebrat Merula P. II. Lib. II. c. XX. Isphahanam Centrum Persiae Tavern. P. I. Lib. III. cap. V. Neqve aliena hinc forte erunt, qvae de Belgio et???ntvverpia non-nemo posuit: Belgium orbis Anulum, Anuliqve hujus gemmam esse Antwerpiam: Belgium obis oculum, oculiqve hujus pupillam Antverpiam: Belgium Orbis Nemus, Nemrisqve hujus Laurum Antverpiam: Belgium Orbis Paradisum, Paradisiqve hujus delicias Antverpiam: Belgium Orbis coelum, coeliqve hujus Solem Antverpiam. V. Golnit. Itin. f. 88. Qvae tamen medium qvoddam non loci, sed virtutis innuere dixerit aliqvis Philosophiae Rationalis peritus. Itineraria porro et fertilitatem hodiernae Palaestinae praedicant: Veluti Pr. Radzivilius Ep. II. f. 46. Etsi in omnibus Divinis Promissionibus firma et stabilis certitudo, cui nulla dubitatio subesse potest, manifeste appareat; ed tamen evidentius in hac terra videre licuit, qvam omni fertilitate et bonorum copia abundantem, populo Israelitico se daturum DEUS promiserat. Galilaeae frumentorum et omnium fructuum ferax est, et elegantem planiciem habet, qvam tamen montes intersecant. Samaria rupes, qvamvis non adeo altas, habet; Hortis tamen consitis abundat et convalles valde frugiferas continet: Vineis praeterea freqventioribus, qvae a bonitate commendantur, humum laetificat: Cumqve tria haec simul juucta possideat, ideo majorem incolarum freqventiam habet, qvi pagos propter fructuum copiam inhabitant, qvibus tantum laboris, qvantum in atando et serendo insumi consvevit, impendere necesse non est. Caeterum Judaea non adeo qvidem frumentis abundat, cum sit petrosa: et rupibus immensae magnitudinis scateat; sed olei, fructuum, vini praesertim ingentem copiam praebet. Nam a primis Judaeae confiniis inchoando, usqve dum Ierosolymam veniatur, qvo spatium septem milliaribus comprehenditur, ab ipsis radisibus usqve ad summitatem montium muri, qvibus vineae cingebantur, ita substructi conspiciuntur, ut graduum theatri speciem qvandam repraesentent, unde facile apparet, incredibilem illic vinearum multitudinem, et vini copiam fuisse Circa Jerichuntem itidem omnis annonae, fructuum (dactylorum praesertim et similium; Medicinalium qvoqve rerum, qvibus calida coeli tempertes amica est) et vini maxima ubertas provenit. Non immerito itaqve Deus ipse terram hanc, lacte et melle manantem appellare consvevit. Furerus deinde: Sive collium fertilissimorum multitudinem spectes, sive fructuum praestantissimorum abundantiam, vix aliam illi praeferes, Segetes


page 252, image: s266

tune temporis (d. XXX. Januar.) tantae altitudinis agri ferebant, qvantae Terra nostra vix mensibus Majo Junioqve. Negari tamen non potest, addit, antiqvae foecunditatis hodie vix decimam partem superesse. Imo nec negabitur, sterilitatem multis locis nimis manifesto se prodere; Sed illam non vitio soli, verum vitio aut defectu incolarum natam, nec magis culpandam, qvam omnium Regionum, qvae jugum Turcicum ferunt: Qvas incultas teneri Ratio Status Turcici exigit, ne qvo loco hostis pedem ponere Imperioqve incommodo esse possit.

Hierosolyma hodierna longe minor est veteri, qvam ingentis fuisse magnitudinis ex ruderibus adhuc superstitibus collectu facile est. At viginti qvatuor fora habuisse, et in singula viginti qvatuor plateas exivisse, qvamlibet insuper plateam viginti qvatuor angiportus inter secuisse, Synagogas insuper qvadringentas octoginta habuisse jactantiae Rabbinis, qvando de suis loqvuntur, solitae adscribimus, nec magis vera esse autumamus, qvam ea qvae alii de magnitudine Urbis Quinsai, Cambalu et ss. prodiderunt, De S. Sepulchro et Monumentis veterum Regum Judaicorum, qvae duo memorabilia hodierna Hierosolymitana sunt dicendum, c. II. Sect. I. Bethlehemum deinde Itineraria commemorant, sed praeter memoriam qvandam gestorum ibi Sacrorum nulla re, qvam Templo eleganti qvod Basilica S. Praesepis vocant conspicuum Vid. Neitschutz p. 320. Pr. Radzivil. f. 83 et seqq. Hiericho vix exiguus pagus amplius est sex millaribus Hierosolyma dissitus, sed maxima coeli diversitate: Suntqve hic adeo immensi calores, ut hinc petentibus Hierosolymam coelum longe frigidius videatur, fructus qvoqve et segetes hic duabus ante hebdomadis, qvam Hierosolymis maturescunt. Pr. Radzivil fol. 98. De Rosa Hierichuntina seq § V. dicetur. Hebron itidem adhuc superest, sed a Judaeis habitata. Samaria reliqvias suas adhuc in exiguo pago servat; At Sichem, seu Schar, nunc Neapols, et Napolossa adhuc superest, et primaria Samaritanae provinciae Urbs est: Cujus singulare, qvod nullis Judaeorum istic habitat, nec subsistere in transitu possit; Non tamen ex Lege aut interdicto aliqvo: Sed ob gravissimum dissidium, qvod Judaei hodienum Religionis causa cum Samaritanis exercent. Nazareth qvoqve non nisi pagus est, ac Templum desolatum in memoriam Salutationis Angelicae olim erectum adhuc ostendit. Similiter Cana et Capernaum pagi sunt; Tiberias urbis nomen retinet, sed vix in duodecim aedificiis.



page 253, image: s267

IV.

Sed pergimus et Mesopotamiam commemoramus. Diceres Latine Interamnem, qvia Euphrati ac Tigri Fluviis includitur: Qvomodo et partem Portugalliae Fluviis Minio et Durio interceptam Interamnem vocant, et Furnerius ipsam Portugalliam Europaeam Mesopotamiam Lib VII. Geogr. c. X. In tabulis nunc vocatur Diarbech, et urbem principalem habet Edessam nunc Oufram dictam, veterem Abgari Regis sedem, cujusve Aream non plane dirutam, sed integro atrio nonnullisqve non inelegantibns conclavibus constantem adhuc ostendunt. Ibidem Abrahamum Patriarcham sedem fixisse putant, in cujus honorem et Mosqvea a Turcis erecta, et vivarium e fontibus sub Mosqvea natis collectum, qvo pisces copiosi aluntur, sancti a Turcis habiti, et Pisces Abrahae dici soliti. In praesens una e tribus urbibus Imperii Turcici est, qvibus ita dicta Coria Turcica melioris notae, les Maroqvins, praeparantur; Coerulea Tocati, Rubra Diarbeqvirae, et Lutea hic Ourfae; Nec usqvam extra has Urbes simili bonitate confecta inveniuntur: Cujus causam beneficio Aqvarum transscribunt, qvarum singularis vis in mixtis hujusmodi partim naturae, partim artis operibus passim nota est. Conf. qvae seq. §. VI. de confectione Porcellanarum allegabuntur. Caeterae sunt Merdin, Carasera, Nesbin, qvae veterum Nisibis, sed non Urbis amplius, verum pagi nomine digna. Vid. Tavern P. I. Lib. II. c. IV. De situ Veteris Paradisi in hoc tractu qvaerendo. Vid. praec. c. III. S. III. §. XVI.

Babyloniam nunc Caldar vocant, cujus partes Chaldaea, Mardocaea, et Audanitis seu Auranitis. Ad nomen pertinet, Babylonem dici 1. Provinciam de qva hic agimus. 2. Urbem Babylonem veterem, de cujus ruderibus V. seq. c. IIX. Sect. I. 3. Babylonem Novam, qvae hodierna Bagades. 4. Babylonem AEgyptiam qvae. Cairo. Urbs Bagaded seu Bagdat ad ripam Tigris versus Persiam sita, variasqve mutationes Regiminis passa ac ultimo Anno M. DC. XXXIIX. ab Amurathe IV. Imperio Turcico vindicata est. V. P. II. c. X. §. XIII, Condita dicutur a Calipha qvodam Almansour circa Annum C. DCCLXII. ac sedem commorandi olim Heremitae cuidam praebuisse, indeqve vocem Bagdat abstulisse, qvae Persicae significat Hortum Donatum. Tavern Lib II. c. VII. De Ruderibus veteris Babylonis, Turris item Babylonicae V. seq. c. IIX Sect. I. §. III.

Assyriae nomine Curdistan nunc notae Urbs primaria olim Ninive ad Tigrim, sed in ruderibus suis nunc jacens; Dimidio millari abhinc monumentum


page 254, image: s268

Prophetae Jonae ostendunt, in maxima adhuc veneratione apud Turcas habitum, insigniqve Moschea tectum, sed Christianis haut facile adiri permissum. Vid. Tavern. L. II. cap. IV. Tale tamen etiam in pago prope Nazaretham indicari solet. V. Neitschutz p. III. L. VII. c. X. Moussul hodierna, qvae in locum veteris Ninives successisse dicitur, et a Scriptoribus Nova Ninive appelari solet, moenibus qvidem adhuc superbit, sed intus itidem tota fere desolata est, nec nisi aediculas qvasdam et exiguum castellum, cui Bassa cum praesidio Turcico prae est. Commerciis tamen Arabum et Assyriorum assidue freqventatur, inter qvae commercium, Gallorum praecipuum est, Tavern. cit. c. IV.

Arabia triplex est Deserta, Petraea, Felix. Deserta, hodie Arden, Babyloniae ad occasum adjacet, in qva Desertum Benabali s. Benascali, Mare Arenosum communiter dictum V. c. II. §. XIII. Eodem Itineraria referunt Medinam et Meccam, loca Peregrinationibus religiosis Turcarum celebria, de qvibus V. c. IIX. S. II. De pensili Muhammedis Sepulchro. ib. Inter naturalia ipsius est Rosa vulgo dicta Hierichuntina, qvae hic ad litora maris crescit, non autem Hierichunte, licet nomen inde ferat. Qvanqvam et Hierichuntem translatam provenire potuisse verosimile sit: Non qvidem argumento Sir ac. XXIV. v. 15, Sicut plantatio Rosae in Jericho, qvi locus de rosis rubris aut punicis capiendus. Sed qvia planta nec patrii soli sui imo ne calidarum Regionum qvidem adeo tenax est: Nam ante qvadriennium etiam in Silesia seminata laete viruit, cujus exemplar III. Dn. de Roteln, Consiliarius Caesareus gravissimus adhuc servat, nobisqve ante triennium inter alia Naturae et artis insignia opera e museo suo benigne communicare non dedignatus fuit. Neqve rosae nomen meretur, sed Thlaspios genus est: V. Dn. Ammann. Manud. ad Mater. Medic. in Append. ad Catalog. Plantar. Lipsiens. cap. V. §. II. Neqve vires ejus singulare qvid habent, vel verum est, ipsam in vigilia Nativitatis Dominicae, vel cum mulieres partus difficultate laborant, tantum aperiri; Aperitur enim in aqvam demersa non tantum modo dicta vigilia, sed etiam extra eam, etiam extra tempus partus: Imo interdum se aperuit, foetu nihilominus in utero extincto. V. iterum Dn. Amman. Conf. Bellon. Obs. L. II. cap. LXXXVI. Et ex eo Worm. Mus. Lib. II. c. IIX. Petraea ab urbe Petra nomen tulit, Veterumqve Nabathaea fuit, nunc Herac et Arach appellata, In hac sunt Montes Sinai et Horeb, item Deserta


page 255, image: s269

Sin, Zur, Kedar, Cadex, de qvibus c. VII. In eadem fuerunt Nationes Amalekitarum, Edomitarum et Midianitarum. De peregrinationibus Israelitarum hic institutis c. IIX. S. I. Arabia felix proventu thuris et Aromatum aliqvorum gaudet, ejusqve portus Ziden, Sibit, Aden non incelebres sunt: Ex Urbibus mediterraneis insignis est Almacarama sive Samaraca, de qva vide Le Blanc. p. I. c. II. III. IV. Portugalli hic tenuêre Mascateam, sed qvam Princeps Norenuae, Provinciae exiguae, sed unius e melioribus in Arabia Felici, ipsis nostro tempore aedemit.

V.

PERSIAE Regnum fide recentium Itinerariorum tale est: Longitudinem habet a Derbent, loco Mari Caspio adjacente, usqve ad Ardavat ad Fl. Indum, Latitudinem a Preto Ormuz usqve ad influxum Oxi in Mare Caspium. Circum scribitur Mari Caspio, Oceano Persico, Provinciis Magni Mogolis, et Imperio Turcico, a qvo Euphrate et Tigri discernitur. Provincias celebriores continet Caramaniam, nunc Chirman ad Sinum Persicum et Fretum Basora: Qvo et Provincia Ormus, simul Insula nominis referetur, de qva cap. V. §. VI. n. 1. Persiam in specie sic dictam, nunc Farsistan, cui juncta Provincia Laristan cum Urbe Lar usqve ab Portum Gamron; Parthiam s. Arac seu Hierck-Agemi, Hircaniam s. Corcam ad Mare Caspium Regionem fertilissimam, Median seu Schirvan itidem Mari Caspio adsitam A Fluviis minus instructam esse dictum c. III. §. VI. Sylvarum etiam eoqve lignorum apparatus in ea nullus est. At solum sale abundat, licet minus acri. In Montanis AErifordinae ante paucos Annos detectae fuerunt; Auri qvoqve et Argenti nonnihil inventurm, sed precio labori non respondente. Unde laborem sine fructu Argentum ex Fodinis Kervensibus solent appellare. Vinorum tria genera celebrant, Schirassense, Resdense et Ispahanense. Originem nominis Perfici se expiscari non potuisse Texeira qveritur, sed illa deprehensu facilis est in Eqvitatu seu Eqvis, qvod Persae semper fuerint Boni Eqvites, et rei eqvestris prae aliis nationibus peritissimi; Nam Peres et Hebraice et Arabice Eqvum significat. Discrimen Persiae et Parthiae seu Incolarum potius Persarum et Parthorum non nisi nominis agnoscimus, T enim et S sunt elementa [gap: Greek word(s)] , qvod ipsum inter veters confirmant Plinius, qvi L. VI. cap. XII. Persarum Regno Parthicum intelligi scribit, inter duo maria situm Persicum sc.


page 256, image: s270

et Hircanum; Et Solinus c. LXIIX. ait Persidis nomen in Parthiam translatum: Qvia v. locorum intervalla distant notabiliter, ideo a Strabone sub fin. L. XV. et Ptolemaeo VI IV. non immerito fuerunt distinctae, perinde ut et alias Geographi unam Germaniam in duas, nempe superiorem, et Inferiorem, vel unam Galliam in Cis-Alpinam et Trans Alpinam, aut unam Hispaniam in citeriorem et ulteriorem dispescunt. Schik. Tarich. p. 102. De Lingvae Persicae cum Germanica affinitate V. seq. c. IX. S. III. §. IIX. Ad defectus naturales referetur morbus ex vermibus, qvi Ormusii vicinorumqve tractum incolas habet: Nascuntur illi in cruribus, forma Chordarum testudinis, duarum aut trium Ulnarum longitudine, paulatim vero educuntur rotali pennula sive stramine, dum sponte seqvuntur: Verum ubi resistunt, non est allaborandum, sed religatur educta portio, ungiturqve tumor sub formamine recenti et nondum salito Butyro, ita intra duodecim aut decem dies absqve majori offensa crus liberatur: Qvod e contrario turget, magnisqve doloribus uritur, si imperitia edacentis vermiculus abrumpatur Linschot. c. VI. fol. 11. Urbium Persiae generalem Characterem Vid. seq. c. IX. S. IV. §. V. In iisqve prima eademqve Regia est Ispahan, Spahan, s. Sphaon ut Persaepronunciant, Urbs in medio Regni fere sita et aere saluberrimo donata, iisqve de causis a Schach Aba Magno relictis Casbino et Sultania, seles cta, cum antea duobus pagis constaret, qvorum nomina et partes Urbis adhuc servant. Magnitudine maximis Europae urbibus Londino, Parisii, etc. non cedit, sed minus populosa est; Et sordibus pessime defoedatur, sine infectione tamen, ob aeris puritatem; Plateis stratis qvoqve caretcum maximo euntium incommodo hieme ob lutum, aestate ob pulve rem; Sed hoc ipsis cum plerisqve Turcicis et Persicis Urbibus commune est. Muros habet terreos, et portas qvidem aliqvas, sed interdiu noctuqve apertas. De Arce Regia Meidan V. c. IIX. S. II. Ipsi adjacer Zulfa Colonia???rmenorum a Schach???ba ex Zulfa???rmeniae urbe huc ducta, et diligentia Incolarum in egregiae urbis statum erecta, connectiturqve Ispahanae per amoenum qvoddam ambulacrum arboribus consitum. V. plur. Taevern. P. I. L. IV. c. V. et VI. Veterum Regum Persiae sedes fuit Persepolis, nunc Chilminar in Persia in specie sic dicta, seu Farsistan sita, de qva c. IIX. S, I. § II. Et Susa nunc Suster in Susiana, nunc Cusistan, vetus sedes Ahasveri aliorumqve antiqvorum Regum. Proximam a Regia Dignitatem nunc obtinet Schiras veterum Cyropolis itidem in Farsistan sita. Urbs


page 257, image: s271

Caswin seu Arsacia et Rages veterum in Media jacet: Ibidem est Tauris seu Echatana et Derbent, ubi portae Caucaseae veterum.

Referendae huc etiam Armenia Major, Georgia item et Mengrelia; Regiones inter Mare Caspium et Porrum Euxinum fere sitae. Armenia inter Turcas et Persas divisa est inter Turcica loca eminet Tocatum, Tocas, Urbs XII. Ecclesiis Christianis et sede???rchiepiscopali ornata, proventu item generosi Vini celebris, et Dotalitium Matrum Sultanarum seu Valediarum: Erzerom, Urbs limitanea est et Clavis Imperii Turcici. Inter Persicas sunt Erivan, seu Irvan crebra materies Bellorum Turcico-Persicorum, qvamqve Persiae Rex Schach-Sefi Turcis circa???n. MDC XXXVII. eripuit, interfectis XXIIM. Turcis deditionem respuentibus. Nacksifan Urbs antiqvissima totius Orbis juxta communem Orientalium, opinionem Zulfa mater novae Zulfae Isphahanae adjacentis.

Georgia, aliis Gurgia et Gurgistan dicta ab oriente Mare Caspium, ab occidente Mengreliam habet; Sed regio non sui juris, verum Persici Regni provincia est, ita tamen ut Gubernatores perpetuos haereditarios habeat, qvi ideo etiam nomen Principum ac Regum assumunt. Primaria Urbs adeoqve sedes Principum Teflis est. Tota ante hac Christiana fuit, nunc Muhammedanis mixta, ipseqve hodiernus Princeps Muhammedismum suscepit, cujus causa procul dubio, qvod pleriqve Christiani Georgiani summe ignari Sacrae Religionis suae sint, et in meris externis iisque paucissimis acqviescant. V. Tavern. P. I L. III. c. IX.

Mengrelia a Montanis inter ipsam et Georgiam ad Pontem Euxinum extenditur in tres minores Provincias dividitur, Imerete s. Bassachiouc, Mengreliam in specie sic dictam seu Dadian et Guriel, totidemqve Principibus seu Regulis gubernat, iisque Christianis; Sed incolae rerum fere ignari sunt, ac simplicitate ab Americanis proximi: Exemplum Legati ex his locis ad Portam Ottomannicam V. ap. Tavern. P I. L. III. c. X. Vicinum ipsi Imperium Turcicum, qvocum et Mengreliae Princeps divisam habet Urbem Guni, Turcaeqve ideo Regulos hosce colunt, qvod ex Regione hac ipsis ferro et chalybe prospiciatur. Vid. iterum Tavern. P. I. Lib. III. c. VI.

VII.

Imperium INDICUM continet amplissimas Ditiones Indiae seu Indostan, veluti a Persis et Arabibus appellatur. Nomen accepit ad Indo Fluvio: Limites ejus haut facile assignare est, cum qvae omnium in extremo Oriente Pricipum conditio est, pro vicini potentia modo angustius


page 258, image: s272

coerceantur, modo longius extendantur. Recentia Itineraria tamen assignant ipsi ab Occidente Persiam, a Borea Tatariam, ab ortu Regnum qvodam Many, ab Austro R. Decan. Veteribus vero amplior erat India, claudebaturqve intra Indum ab Occasu, a Septentrione Tauri jugis, ab Ortu Eoo pelago, ab Austro suo, h. Indico. A Gange Fluvio in duas Regiones dirimitur, qvarum altera qvae Occidentalis est, intra Gangem dicitur, altera ad Orientem India extra Gangem. Provincias Principales numeramus: Candahor qvae dubia belli fortuna, modo a Persâ, modo a Mogore tenetur, qvippe in limitibus utriusqve ad Mare Arabicum jacens: Guzarata, qvae itidem Mari Persico adjacet, qvamque Portugalli Regnum Cambajae vocare solent, ipsorumqve pariter ac reliqvorum Europaeorum navigationibus freqventatur; Delli, ubi origo Fluvii Jemini. Urbs regia Agra sita est in Provincia Agrâ; Sed a plerisqve Itinerariis antiqvioribus ignoratur. In Boreali Indiae Prov. Pangab. est Urbs Lahor, in qvam Rex aestu Agrae durante divertere solet, vel in Kisimer itidem Urbem Borealis Indiae Prov. Guzaratae Urbes extantiores sunt Amadabad, celebre istorum locorum Emporium ad Indum jacens, Surata, Urbs litoralis, Cambaja de qvibus omnibus Vid. Mandelslo Itiner. Prov. Guzaratae peculiarem descriptionem edidit Joh. Twist. P. III. Navig. Belgic. num. XVII.

VIII.

Caeteri tractus Indiae seu accensiti, seu propinqvi saltem, hi sunt. I. Regnum Golcondae, cujus primaria Urbs Bagnagar, eiqve adsitum Castellum Golconda Sedes Regis: Est Tributarium magni Mogoris praestatqve annuam pensionem 200000. Pagodarum. Describitur a Tavern. part. II. L. I. c. X.

II. Regnum Decam seu Cuncam Gusaratae ad Austrum adjacens, cujus Regia est Visiapour. Nostro tempore itidem tributarium Magno Mogori factum est, penso 300000. Pagodarum Annuo tributo. Describitur a Joh Twist simul R. Guzarata. l. c. p. 69. et seqq.

III. Litus MaLabaricum seu Malabar, ab aliis R. Calicut vocatum; extensum a XIV. circiter gradu Lat. Bor. et Baticare usqve ad C. Comery, qvomodo extremum Promontorium istorum tractuum appellant a Ptolemaeo Cory, Strabone Conomancina, Plinio Calasca vocatum Urbe sunt Calicut, Ptolemaeo Canthapis, Cragnanor, Cananor, Cochin, Coulan; Qvarum plerasqve Portugalli, partem Belgae sibi submiserunt. Goa in eodem sita, Sedes Vice Regis Portugallici et Archi-Episcopi seu Patriarchae Indici,


page 259, image: s273

Stapula item Commerciorum Portugallicorum per Indiam. V. Herbert. p. 148. et seqq. Le Blanc. p. I, c. VII et seqq. De Otomegalis, Incolis horum Tractuum, Vid. cap. IX S. II. §. IIX.

IV. Litus Coromandelicum seu Cormandel, a C. Comery usqve ad influxum Gangis in Sinum de Bengala se extendit et Litori Malabarico ad ortumobjacet, Ptolomaeo Catigardamna vocatur. Celebris est hic tractus Braminum, seu, uti veteres vocabant, Brachmanum freqventia: Item Christianorum S. Thomae, cujus Sepulchrum in Vico Meliapour ostenditur. Aliae Urbes sunt Negapatan, Armagun etc. Vid. Herber. pag. 153. et seqq. Fortalitia Europaeorum in his partibus sunt, Palicatta, qvae Belgarum est, ubi et Praeses Commerciorum Belgic. per Regnum Golcondae habitat: Madrespatan, s. Fortalitium S. Georgii, qvod Anglorum est: Tranqvebare???astellum Danorum est: Urbs S. Thomee Sedes Portugallorum fuit, qvi hodieqve in ea habitant, sed sub Rege Golcondae. A. M DCLXXIII. â Gallis sub ductu Jacobi de la Haye occupata fuit, sed rursum a Rege Golcondae Terrâ, et a Belgis Mari obsessa, A. MDCLXXIV. de VI. Sept. in manus Regis rediit, Galliqve qvi Classe XIII. Navium instructi in tractus hosce venerant, disjectis amissisqve Navibus his omnibus, cum superstite exigua manu militari An. M DC LXXV. in Patriam reversi fuere. V. Berwirr. Eur. Part. V. f. 284. et seqq. Eodem pertinet R. Narsinga cum Urbibus fuis nobilioribus Narsinga et Bisnagar, cujus Rex olim totius litoris Coromandelici Dominus fuit, nunc ad XII. circiter gradum El. Bor. extenditur; Vid. pluribus Itin. Paul. van Caerden p. II. Nav. Belg. n. XIV. p. 34. et seqq. Ib. num. XVI. p. 77. et seqq. De Sciapodibus Hominibus harum partium uno crasso crure laborantibus. V. c. IX. Sect. II. § VII.

V. Bengala Regnum modo sui juris, modo Mogoris Tributarium versatur circa Gangem Fl. et immensis spaciis in Continentem versus Ortum ac Boream porrigitur. Vid. Le Blanc. Part. I. c. XIII. et seqq. Urbs ejus Ongli Europae innotuit, utpote Sedes commerciorum???nglicorum et Belgicorum in hoc Regno. Vid. Gesandschafft nach Japan f. 440.

VI. Pegu Regnum potentissimum, nunc a vicinis Regibus???va et Siam fere oppressum. Ejus Regia est Siren. Tavern. P. II. Lib. II. c. XIX. Solum in Oriente praeter Zeilanam Gemmarum Coloratarum ferax esse indicatum cap. X. § XIIX. Describitur a C. Balby P, II. Nav. Belg. n. XII. p. 11. et seq. Le Blanc. P. I. c. XIIX. et seqq.



page 260, image: s274

VII. Siam R. veterum Sinam putat Voss. Comm. in P. Mel. Ejus Regia Judia. Peculiari descriptione illustratum est a Jacobo Schouten annexa descriptioni Japaniae Varenii Item Part. II. Nav. Belg. n. XXI pag 203. et seqq.???dde Le Blanc. c. XVII. Huic adjacent amplissimi Tractus Cauchin-Chinae, Cambodiae, Ava nondum satis explorati. Regnum Tonchini, Tunqvin hic itidem, cujus Regia Checho. Describitur singulariter a Tavernier Part. III.

VII. Chersonesus Aurea, nunc Malacca, ab Emporio celeberrimo Malacca nomen fert, undo et Lingva Malaica ortum ducit. Urbem describit Itinerarium Cornelii Matelief P. II. Navig. Belg n. XIII. pag. 41. Belgaeqve eam Portugaliis ademerunt. Tractus Qveda haut procul hinc situs, sed ad Regnum Achin in Sumatra relatus, cui tamen et Quedae nomen aliqvando praevalet. Ejus Regina ante paucos annos Juveni Belgico nubere instituit, sed Senatus Indo Belgicus id haut consultum judicavit. Vid. Gesands. nach Japan. f. 443. Videantur pro pleniori horum Tractuum et Iusularum circumjacentium cognitione T. V. Indiae Orientalis Theodoride Bry Tom. II Nivig. Belg. seu t' beginn en Voortgang de Ostindische Compagnie, L' Asia del S. Giovanni di Barros, Joh. Petr. Maffel. Histor. Indicarum Libri XVI. Ferdinandi Lopez de Castanella Historia Indiae Orientalis investigatae et acqvisitae â Lusitanis. Joh Hug. Linschotani descriptio varii generis fructuum, animalium, aromatum etc. In India Orientali nascentium in Tom. IV. Ind. Or de Bry etc.

IX.

CHINA multorum descriptiones meruit, sed Fabulis involutas et tantum non obrutas. Nos fide P. M. Martini qvi totis XXX. annis ibi vixit, pauca haec de ea annotamus. Nomen ipsi datum a Cin Imperiali familia;???lii Sinam, Sericam, Tatari Mangin, appellant, qvo nomine Barbarum significant, ipsi Chinenses Chunghoa et Chunque, vocant, qvorum hoc Medium Regnum (nam in medio mundi se esse dicunt) illud Medium hortum notat H???ppophagorum Regio esse inde colligi potest, qvia Chinenses eqvina perinde ac bubula vescuntur, qvanqvam Tataris illud freqventius sit. Limites sunt:???b oriente Oceanus ita dictus Chinensis; A???orea Murus ille famosus, qvo separatur a Tataria, Regnisque Niuche, Niulhan, et parte Tanyu, qvatuorqve Provincias cingit. Initia ejus in pso mari jacta, exurgitqve ultimis provinciae Leaotung finibus, qvi ut


page 261, image: s275

Septentrionem vergit Corea, inde longissimo tractu continuata fere lapidum serie per CCC. milliaria Germanica inter montium Crepidines excurrit occasum versus, ubi ad ripas crocei seu lutei fluminis terminatur. Qvodqve tanta longitudine sit, facile comprobabitur, spacium illud, qvod inter Gedanum Borussiae et Caletum Galliae est, vel si juxta Meridiani gradus negocium ordinamur, spacium inter Gedanum et Messinam Siciliae murus ille comprehensurus esse: Qvae res prorsus paradoxa et omnium opinione incredibilis videtur; Unde mirum non est, qvod de ejus structura Sinae memorant, integros lapideos montes in fabricam excisos consumptosque; in Cementum desertum arenosum evacuatum fuisse. Kircher. Chin. Illustr. p. V. c. 1. f. 371. Nusqvam interrupta ejus continua series, praeterqvam ad Boreales partes urbis Simen Prorinciae Peqving, ubi exiguum spacium tenent horridi et inaccessi Montes, qvi firmissimum murum nectunt, et ubi croceus Fluvius admittit reliqvaflumina minora, ab exteris subgredientia Regionibus, arcubus hinc inde fornicibusque superextructis ad instar Pontis admittit, caetera totus sibi constans ac fere uniformis, non per planitiem modo, qvae in hisce partibus rarior est nec per montium crepidines tantum, sed et qva ipsos montes transcendit: Martinan Atl. Sin. Altitudine est XXX. Cubitorum Chinensium, Latitudine XII. vel XV. Constat ex mero silice, tantaeqve soliditatis est, ut ne clavus qvidem inter commissuras infigi possit. Certis intervallis altiores habet Turres, Portas etiam qvasdam ad exeundum, ubi necessitas postulat, et illis Castella vicina munitissima tum ad muri custodiam; tum ad militum habitationem apte disposita. Conditor ejus Xius Imperator, qvi Annis CCXV. admodum ante Christum vixit et ipsum qvinqvennio absolvit. Fuitqve non dissimilis, qvem Romani olim loco Praetenturae adversus ulteriores Britannos excitarunt, qvamvis non murus adeo, qvam Vallum esset. Et Hexamitus, murus V. milliarium in Isthmo Corinthiaco excitatus, debuit Moream ab invasione securam praestare, qvem et Amurathes Turca destruxit, sed Veneti spacio XV. dierum et opera XXXM hominum A. MCCCCLIII. instaurarunt, seqventi tempore tamen a Turcis denuo occupatus et dejectus fuit. China vero deindemagis ad Boream deflectens Regno Tanyu et arenoso Deserto s. Solitudine clauditur, der qvam et a Regno Samahan et Cascar separatur; Reliqva qvae ad Austrum vergunt, ambiunt Regna Preste Joan, Geo seu Cangingu, Tibet, Laos, Mieu, Pegu, Tunking demum et Cochinchina. Triginta circiter


page 262, image: s276

gradibus in Longitudinem porrigitur a Capite seu Promontorio Ningpo seu Liampo Urbis ad Arasaeos seu Damasios usqve Montes. Latitudo est a XIIX gr. usque ad gr. XLII. Provinciis constat XV. qvarum Nomina: Peking, Xansi, Xensi, Xantung, Honan, Suchuen, Huquang, Kiangsi, Kiangnan seu Nanking, Chekiang, Fokien, Qvangtung, Qvangsi, Qveicheu, Junnan. His accedit Leaotung Regio Tatarorum Regnis Niuche et Niulhan vicina, atqve Sinu maris Cang dicto et magno muro intercepta; Deinde Corea seu Chaosien, ambae qvidem Sinensium Imperio, sed non Provinciis accensitae. Provinciarum sex priores Boreales sunt, novem posteriores Australes, qvas Fluvius Kiang separat. Regia Borealium est Peking, Australium Nanking. Haec enim Veneti temporibus Regia Chinensium fuit, qvam decimus Imperator Familiae Sunga Kaocungus Kin Tataros fugiens hic statuit:???tqve idcirco Veneti tempore Kingsu, corrupte Qvinsai vocata fuit. Nec abscedit. Pontium numerus, qvorum duodecim millia refert Venetus in Urbe Qvinsai reperiri; Haec vero itidem innumeros pontes intra et extra moenia habet, nec numerus Veneti a vero multum aberit, si Pontibus???rcus Triumphales annumerentur, qvos ob fornicis similitudinem Venetus in Pontium loco habere potuit, ad eum modum, qvo Tigrides Leones dixit, cum tamen Leones in Tractibus istis haut reperiantur; Potuit etiam numero suo non tantum eos qvi in et juxta Urbem sunt, sed Pontes totius Territorii comprehendisse, qva ratione numerus facile etiam augeri potuisset. Vid. plur. Martin. p. 110. 111. Caeterum Urbes extantiores fere sunt CL. et inferioris ordinis MCCXXII. Regio abundat carnis et piscium copia, fluviorum commodis fodinis, populo. Provinciae Kiangsi Urbem Inocheu commendat elaboratio ac copia Scutellarum Chinensium, qvas Porcellanas, incertum unde petito nomine, vulgo vocant: Qvae nullibi in toto Regno fiunt praestantiores, qvam in Pago Feuleang Civitatis, licet enim alibi Terram, ex qva forte confici possint, habeant, nullo modo tamen ad eas accedunt, qvae in hoc pago fiunt, imo qvod admiratione dignum, Terram ex qva eas efformant, non ex hujus Provinciae solo hauriunt, sed ex Kiangnan Provinciae Urbe Hoeicheu advectam accipiunt, neqve ibi, licet tanta illis adsit Terrae copia, ullo modo effingere illas qveunt, ut proinde sint, qvi Aqvarum temperaturae id adscribant. Coloris varii sunt, licet omnes ex subtilissima illa Argillae ac aliqvantulum Diaphana constent. Quae colore illinuntur Croceo, variisqve Draconum figuris insignitae sunt, Regio destinantur Palatio;


page 263, image: s277

Pro vulgo fiunt rubrae, luteae ac caeruleo colore, ad qvem effingendum glastum a Sinis adhiberi solet, qvod ibi magnae repitur copia, praecipue in Australibus Provinciis, qvo etiam ad tingendas vestes utuntur. Mox pergit Martinius: Miror unde hic increbuerit rumor ex ovorum testis aut contusis Conchyliis marinis praeparari hanc materiam, et ex relatione qvorundam centum annorum spacio repositam ab avis pro successuris nepotibus. Plane rerum gnaris ridicula sunt haec et mere commenticia, namqve omnia ex terra, qvae ad hunc pagum ex urbe vicina Hoeicheu advehitur, figlina arte fiunt; Terra autem illa non pinguis ut creta est, sed veluti arenula pellucida, qvam macerant et aspersa aqva in Massam cogunt, qvin et ex fractis vasculis denuo frusta committunt, atqve iterum nova vasa efformant, sed haec ad priorem vix accedunt nitorem aut pulchritudinem: Qvod praeterea haec vascula commendat, est, qvod eduliorum etiam ferventium vim innoxia pariantur, immo qvod magis mirandum, frusta inter se Claviculis aeneis filoqve consuta liqvorem continent, nec transmittunt: Hujus Sutoriae artis periti totam passim Chinam obambulant et ad foraminula efformanda subtilissimum adhibent terrebellum, cujus cuspis ex adamante est, etc. In Provincia Peking hoc compendium Aurigationis habent, ut plaustrum una rota instructum, unoqve illius medium occupante, atqve eidem aliis duobus ab utroqve latere assidentibus, vir mediocris roboris ligneis vectibus non minus secure qvam velociter promovere possit: Unde Fabulas currum in China a ventis agitatorum, Chinensesqve illos velis per terram dirigere, ortas suspicatur idem Martinius: Qvi pluribus consulendus in Atlante Sinico, in T. VI. Atlantis Blaeul, idemqve juxta Librum suum commendat Sacram Expeditionen Nicolai Trigaultii et P. Alvari Semedo Relationem de Monarchia Chinensi. Aliorum de his scripta, addit, non ita probo, qvod plurimi audita tantum et ex aliorum saepe Relatione referunt, qvae et mendis et subinde mendaciis haut carent. Praef. in Atl. Sin. p. 12. Post eum conscripti extant, Kircheri China et Johann Neuhoffs Gesandschafft der Ostindischen Gesellschafft an den Tartarischen Cham.

X.

De TATARIA vix aliqvid praeter mera nomina commemorare licet, cum Tractus ejus propter Barbariem gentis, nimiam distantiam, eoqve gravissimo incommoda excercendorum commerciorum, nec dum exploratos


page 264, image: s278

habeamus. Nomen Tatarorum malumus, qvam Tartarorum, seu â Flavio Tataro, qvem accolere feruntur, cum Leunclavio, seu a Provincia Tatar cum Haithono, seu a Syrorum Tataroje, redundantes, qvod populosissima sit natio, cum Fullero derives. Vid. Hotting. H. Eccl. S. XIII. p. 482. Chinensibus etiam Tata vocari monet Martinius de Bell. Tatar. p. 1. sed id fieri scribit ob defectum Literae R. Omnes Boreales Asiae tractus ea nunc communiter indigitantur; Mediosqve hosce secare fertur Mons Imaus, unde et Scytharum olim cis et ultra Imaum montem distinctio, in qvorum locum appellatio Tatarorum fere successit: Proprio tamen [gap: Greek word(s)] Tatar nomine venit potior Mogolorum pars, Scythae nempe extra Imaum montem degentes. Tataros Przecopenses litora Paludis Moeotis et Chersonesus Taurica in Europa habent, qvi Tractus ideo nomen Minoris Tatariae acceperunt; Nagayni Tatari ab Orientali parte Volchdae collocati dubium, utrum Asiae an Europae accensendi sint. Longius versus Orientem siti Tatari, qvi Regna Samahaniam, Tanyu, Niuche, Niulhan, etc. a minori Tataria et Regno Cascar ad Mare Orientale supra Japaniam obtinent, de qvibus itidem Martin. cit. loc. p. 1. Renum Tanguth, Magni Mogoris Provincias propius tangit, in qvo nostro seculo minus aliud innotuit Regnum Lassae seu Barantolae non tantum seculari Rege, sed alio qvodam Sacro instructum prorsus similia cum Pontifice M. Christianorum faciente. Vocant Magnum Lammam, et Lammam Lammarum, h. Sacerdotem Sacerdotum, Patrem item aeternum, qvod nunqvam mori credant, coliturqve Numinis instar non solum ab indigenis, sed etiam omnibus Tatariae Regibus, suscepta ad eum voluntaria peregrinatione. V. plur. Kirch. Chin. P. II. cap. IV. Regnum Catayum harum Regionum pars aliqva habita fuit: Sed qvod apud Martinium non aliud est, qvam Chinae pars Borealis, seu sex provinciae ab Australibus novem Fluvio Kiang separatae, qvas veluti Venetus Mangin vocavit, ita istas Catayum: Easqve hodienum Tataris atqve Turcis ita vocari idem perhibet: Qvam ejus sententiam Golius confirmat scripto Nosiro dini Persae, qvi dum recenset Cathaeorum duodecim horas et XXIV. partes in qvas annum Tropicum a Cathaeis dividi prodit, omnino cum Chinensium partitione congruere animad versus est. Additam. ad Atlan. Sin. Caeterum nomen Cathaeorum ab antiqvissimo tempore notum fuit, ipsis etiam qvi de rebus Alexandri scripserunt;???unc n. perhibent in Cathaeorum ditiones protulisse arma: Qvos


page 265, image: s279

qvidem Q Curtius non ita appellat L. X. sed Sophitis Regnum, qvod prorsus cum illis idem esse ex L. XV. Strab. nunc dubie apparet, ita dictum a nomine Regis, ut idem inqvit, qvi tum temporis [gap: Greek word(s)] , Cathayo, imperabat. Optimis Legibus fuisse adornatum Q Curt. c. loc. et Diod. Sicul. L. XVII. tradunt. Qvod vero ad situm spectat, eum Autores omnes referunt ad Indiae fines, atqve extrema cogniti eo tempore Orientis. Ptolem. Geogr. L. VI. c XV. [gap: Greek word(s)] , Chaetas, Seris proxinos Scythas esse scribit, prout hoc Scytharum nomen ad illas usqve ultimas mundi plagas protendi solet. Si v. non ita exacte remdefiniverint, longinquitati id tribui debere censendum est. Idem ibidem. De Cambalis qvae Regia Cathayi sit, Martinius sentit esse Peking Regiam Chinae Borealis; Animad vertit namqve ipsum Venetum tradere eam a Tataris et Mauris tantum intuitu Regiae praesentiae ita dici, Urbem Domini. Atl. Sin. p. 29. 30. Golius vocem corruptam esse scribit ex Cân Baleck, qvia enim urbem Domini s. [gap: Greek word(s)] significet, Cambalu dici non posse, sed C' ân Baleck, qvod item sonet. Qvorum omnium sententias collegit peculiatique Scripto de Chataja edidit Doctissimus Müllerus noster, Praepositus Berolinensis, ipse tamen paulum aliter de hisce talibus sentiens: Gentem qvandam Tataricam fuisse Chata vocatam, veluti Mogul, Tebet etc. Hincqve Chatajae nomen, Regionis ad Orientem Veterum Mogolum sitae, Partisqve Tatariae Rubrae hodie Niuche et Niulhan dictae: Chinenses Tatariam istam Kin vocasse, h. auream, hincqve Altunchanorum nomen: Qvibus devictis Gingischanidas Cathajae titulum usurpasse, magnosqve Cathajae Chanos dictus esse, cumqve hi Chinam qvoqve occupassent, hanc qvoque Cathajam dici coeptam, demumqve Cathajae nomen adeo late sumptum fuisse, ut immensas terras comprehenderit supra infraqve murum Chinensem et ad latus illius: Cambalu vero Cathajae novae dictae Metropolin esse aut fuisse, attamen extra desertum Xamo et Peqvino aliqvot gradibus Borealiorem; Ad Obium vero nullam???ombalich esse vel Karakitay, errorisqve occasionem Lacum Kitaisko extitisse. Cit. Disq. de Chataja fol. 98.



page 266, image: s280

SECTIO III. DE REGIONIBUS AFRICAE ET AMERICAE

I. AEGypti nomen ac divisio: Mare Igneum AEgypti; Soli in Tractibus Nilo vicinis pinguedo; Defectus pluviae in AEgypto: Clibanorum pullos Gallinaceos producentium descriptio: Cairi et Matareae de scriptio: Spectaculi Resurrectionis juxta Cairum fabulae.

II. Barbariae Tractus, Marmarica, Regnum Tripolitanum, Tunitanum, Algeriense, Tremisenum, Fessae, Marocci: Oran, Ceuta, Tanger loca ad Europaeos per tinentia in his tractibus.

III. Regiones maritimae Africae ad utrumque Oceanum: Guinea, Castellum Mina, Regnum Monomotapae, Caffaria, Mozambiqua, Melinda, etc.

IV. Mediterraneae Regiones Africae, Regnum AEthispiae, Tafiletta Regum; Fertilitas horum locorum, hominumque frequetia.

V. Americarum Rerum Scriptores: An America primum a Columbo detecta sit? An expediat Europae Americae Inventio:

VI. Americae Meridionalis Provincia Panamae descriptio.

VII. Partes America Septentrionalis: Lusus Diaboli in ducendis Mexicanis, ad modum migrationis Israelitarum in Deserto.

IIX. Terrae Polaris Arcticae, item Novae Zemblae, Gronlandiae, Spiesbergae descriptio; Cur animalia hic albescant? De Orbe Antarctico et Australi Incognitâ.

DE AFRICA in genere extant J. Bapt. Gramaye Africae illustratae Libri X. M. Livii Sanuti Africae Geographia distincta in XII. Libros Italice edita. Joh. Leonis Africani Descriptio Africae Int. Joh. Floriano etc. Prima Regionum ejus AEGYPTUS, ita dicta a Rege hujus nominis, sive a Nilo, qvod [gap: Greek word(s)] , quod sub Capri signo supinus jaceat, uti Gorop. Becano placet. Eam a Septentrione distendunt Mediterraneum pelagus atqve Nili ostia, ab Oriente Erythraei Maris cingulum concatenatis veluti montibus in AEthiopiam usque extensum, a Meridie horrida Catarrhactarum praecipitia, ab occasu deinde


page 267, image: s281

cum sabulosus Lybiae Oceanus, tum continuata montium series, Erythraeis montibus fere parallela, inexplicatae fasciae formam juxta???trabonem, aut melius in extensi brachi figuram, cujus manum seu palmam Delta Niloticum refert, et varia fluminis divaricatione veluti manum in digitos dispescit. Antiqva AEgypti divisio fuit XXX. Nomos s. Praefecturas; Nomus enim est locus juri dicendo, causisqve tractandis opportunus: Qvorum loco tripertita alia successit, AEgypti inferioris, qvam Geographi Delta appellant, a figura literae, qvam exprimit, Mediterraneae deinde et Superioris. In Mediterraneis ejus???olum totum arenosum est, cujusmodi et???rbores Dactyliferae plurimum amant, idemqve qvod maximum colorem concipiat, Mari Igneo comminiscendo occasionem praebuit; De qvo praec. c. III. Sect. I. §. II.???t in vicinis Nilo partibus Terra foecundissima est, de cujus pingvedine narrat de la Chambre in Diss. de Caus. Inund. Nili, eam plantas nutrire tanta copia, ut Incolae luxuriam arena sola mixta temperare cogantur, atqve adeo AEgyptiis non minorem operam ponendam in imminuenda agrorum suorum pingvedine, qvam aliis nationibus in impinguando solo suo. Confer. Pr. Radzivil. Itin. f. 159. et 169. ubi in specie de Terra Gosen; Et in argumentum fertilitatis allegat, qvod Incolae Tributo persoluto et annona pro victu reposita magnam insuper partem extra AEgytum divendant, Tritici, Oryzae, Sachari, Dactylorum Cassiae et reliqvarum frugum, qvarum precium duobus millionibus aestimatur. Ea nobis ipsimet Christiani Negociatores Europaei retulerunt, qui certam rei notitiam habent, quandoquidem non solum merces diversas, sed res etiam ad victum per tinentes assidue tractant. Inter singularia AEgypti qvoqve est, qvod nullae hic sint pluviae, nisi mense Decembri, quo tempore ter quaterve una vel altera hora modice pluit, nullo tamen terrae beneficio. Iterum Pr. Radzivil fol 158. De famosis AEgypti Clibanis Pullos Gallinaceos producentibus idem ita disserit: Sunt ex stramine formarotunda contexti, et argilla undique obliti, in superiore parte fenestram parvam rotundam habentes, ne Solis radii per directum, ova intus posita offendere possint, qvae facile cocta redderentur: Qvandoquidem a Sole tantum caloris terra concipit, ut in meridie vix aliquis, unius Orationis Dominicae recitatae intervallo, calceis licet indutus, terroe ardorem sustinere, illi insistendo, valeat. Incolae tamen nudis pedibus incedunt, et a teneris assveti, ita plantas callo obductas habent, ut, qvod experti sumus,


page 268, image: s282

ictum mallei non magis sentiant, quam eqvi cum illis soleae applicantur: Adeo, vi Solis plantam habent induratam. Fornaces istae ostiolum habent a Meridie, a Septemtrione foramen, per quod fimo boum vel bubalorum, fornax pro nocte calefit, ne ova laedantur a frigore. Interdiu Sol per limum temperatum calorem Clibano suppeditat, in cujus pavimento ova distincte collocantur, ne unum aliud atting at: atque ita facili negotio, absque gallinarum incubatione, pulli celerius excluduntur. In omnibus oppidis et pagis ejusmodi fornaces colonorum aedibus sunt adjunctae, quarum nonnullae ea sunt magnitudine, ut tria millia ovorum commode capere possint. De Nilo Celeberrimo non AEgypti modo, sed totius Africae Fluvio Vid. praec. cap. III. Sect. III. §. XIIX. De Pyramidibus et Mumiis AEgyptiacis seq. cap. IIX. S. I. Primaria Urbs AEgypti, ac inter primas totius Orbis Cairus est, Nova Memphis, et Babylon AEgyptia nonnullibi vocata: Quam ampla sit, ille tantum poterit judicare, qui suis eam oculis inspexerit. Meo sane judicio, triplo magnitudinem Lutetiae Parisiorum in Gallia excedit, non eam tamen elegantiam in ordine aedificiis habet: Nam nova tantum Cairus muro praecingitur, Urbs autem vetus et Bulach ambitu murorum caret. Novi civitas habet multa et magnis sumptibus erecta antiqua Palatia, recentiora vero moderni quoque Mercatores AEthiopes non minore sumptu et elegantia adificant. Multi Europaei Negotiatores Itali et Galli, qui a viginti et amplius annis hanc urbem incolunt, pro certo affirmaent, qvod nos numerare non potuimus, novae Civitatis ambitu triginta priuatarum aedium millia contineri. Adjunctis vero suburbiis, veteri Civitate et Bullach, minoribus etiam aediculis, quarum magnus est numerus, ad summam ducentorum milliam ascendere. Platearum sunt millia sedecim. Fana, seu elegantiores Moscheae, quae turres habent adjunctas (absque iis quae turribus et tectis carent, quarum non parvus etiam est numerus) sunt sex millia octingentae. In uno Suburbio, quod sub Arce ad Orientem positum est, sunt Moscheae mille et ducentae. In alio Meridiem versus, septingentae. Inter eas major earum numerus recensetur, quas in usum sepulturae Principes ejus Regionis viri fabricaverant: Quarum tamen praecipuae a Christianis constructa memorantur, antequam Regum hoc in impias Saracenorum manus devenisset. Pr. Radz f 150. Regitur a Bassa, qvi Imperatoris Turcici nomine in editâ Arce ibi refidet: Primumque occupata fuit A. MDXVII. a Selimo I. Imper. Turcico, in cujus memoriam hodienum praealtum quoddam scamnum haut procul ingressu Arcis ostendunt, in qvo sub poena capitis nemini sedere licitum, eo qvod Selimus occupata urbe Arcem cum triumpho


page 269, image: s283

ingressus, eqvo desiliens in hoc ipso scamno primum sederit. E Regione Arcis putant adhuc Palatium prisci Patriarchae Josephi extare, qvod columnis magnis ex uno lapide integro formatis sustentatur, structuramqve habet mirabilem varia sculptura exornatam, atqve omni ex parte adhuc integram. Vid. Princ. Radzivil. c. l. f. 138. De Puteo Josephi V. eundem ibidem. Homines vitio oculorum hic laborare, Peste insuper qvovis septennio affligi expositum c. IX. S. II. §. IV. Matarea Civitas parvo milliari Cairo distat. ubi B. Virginem cum Jesulo suo commoratam tradunt, ostenduntqve adhuc in antiqvissima domo receptaculum, qvoddam in muro, in qvo filiolum recondiderit.

In eodem tractu Spectaculum Resurrectionis homines superstitiosi ad nostra usqve tempora videre voluerunt, de qva Camerarius Hor. Succifiv. Lib. I. cap. 73. scribit: Virum fide dignum, qvi diu in AEgypto fuerit, dicere solitum fuisse: Vidisse videlicet non semel haut procul Pyramidibus AEgypti in qvodam loco, (ubi mense Martio certo die convenire solet magna multitudo hominum ad videndam Resurrectionem carnis, ut ipsi vocant,) ex sepulchris apparentia et velut paulatim emergentia cada vera defunctorum; non qvidem intergra, sed interdum manus, interdum pedes, nonnunqvam majorem partem corporis conspicuam et rursus sub terram abscondere. Idem ait, se id scissitatum fuisse ab insigni viro, qvi cum Alexandro Schulenburgio isthis peregrinatus fuerit, (is est Christophorus Furerus, cujus Itinerarium adhuc prostat) et relatum accepisse, se qvidem ea non vidisse, sed a multis audivisse, ita sese rem habere, adeo ut in Urbe Cairo et aliis AEgyptilocis neutiqvam pro vanis, sed pro tritis et solennibus haberent; Monstrâsse etiam volumen Itinerariorum Italicum, eoqve comprehensum aliqvod, in cujus fine id haberetur: D. XXV. Martij A. MDXL. Christianos Cairo profectos fuisse ad montem qvendam duobus milliaribus inde distantem, ibique numerosam hominum multitudinem convenire spectatum cadavera velut emergentia de sepulcris: Id incipere vesperi die Jovis et dutare usqve ad diem Sabbathi etc. Refert deinde, idem narrari a Felice Ulmensi s. Felice Fabro: Qvi etiam in Itinerario A. MCCCCLXXXIII. adornato id commemorat, sed paulo aliis cum circumstantiis. Vid. pag. 178. in collecto nolumine, Reisebuch des H. Landes cautio Francof. ad Moen.


page 270, image: s284

A. 1584. Sed ut fabulam hic subesse libere suspicemur, faciunt contradictiones Itinerarioum (1) respectu temporis. Camerarius enim et qvos ille citat d. XXV. Mart. allegant, alii v. Itinerariorum Scriptores d. 4. Aug. Vid. Itinerarium Jac. Wormseri in cit. coll. Volum pag. 228. et Itiner. Alberti Comitis de Lowenstein ibid. pag. 198???lii indefinitum tempus allegant, illudqve Encaeniis templi vicini tantum alligatum. Vid Itiner. Bernhardi von Breitenbach/ ibid. pag. 108. (2) respectu personarum. Christianos enim fuisse indicat???amerarius cum suis; Reliqvi qvos allegavimus, Ethnicos vel Muhammedanos, veluti et actum hunc fieri juxta Moscheam s. templum???uhammedicum perhibent. Plenissimam Rerum AEgyptiacarum veterum Descriptionem dedit Kircherus in Prodromo Lingvae Copricae, Oedipo item AEgyptiaco ac Obelisco Pamphilio, stupendis operibus, sed ut Anglorum nonnemo judicat, doctarum ineptiarum.

II.

Seqvitur BARBARIA, qvo nomine pleraeqve litorales ad Mare Mediterraneum partes post AEgyptum veniunt, hisce nominibus distinctae:

I. Marmarica seu Barcha pars???fricae usqve ad Syrtim Majorem.

II. Regnum Tripolitanum a Syrte Majori ad Syrtim Minorem, in qvo Tripolis celebre emporium. III. Regnum Tunitanum, ubi Tunis et celebris ipsi adjacens Portus Goletta, Expeditione???aroli V. superiori seculo celebre. IV. Tractus Algeriensis nomen habens a nobili Urbe Algiers, itidem???aroli V. Expeditione, sed infeliciori, notus. Ibidem Gigery, locus notus expeditione hodierni Regis Galliae???n. MDCLXIV. sed itidem infeliciter finita. V. Regnum Tremesenum, sed qvod olim ipsos???lgerienses et Tunitanos complexum fuit, ac???auritaniae???aesariensis nomine venit. VI. Regnum Fez, pars olim Mauritaniae Tingitanae, in qva Tanger, olim Tingis, Castellum???nglicae Jurisdictionis, et Fez Urbs Regia. VII. Marocco pars altera Mauritaniae Tingitanae, in qva Urbs ejusdem nominis Marocco, sedes olim Regis Bocchi putata.???ddenda his loca Europaeorum Imperium adhuc accipientia, cujusmodi Oranum Regis Hispaniae, a Mauris A. MDCLXXIIX. oppugnatum, nullo tamen cum successu. Ferdinandus Catholicus id olim expugnavit Franc. Ximenii Archi Episc. Toletani sumptibus, qui ad immensarum opum levandam invidiam exercitum jussu Ferdinandi conduxerat. Thuan. Lib. I. Ceuta seu Septa, ad Fretum Gibraltar Hispanis cessa Pacificatione???ispano a Portugallica A. MDCLXIIX. Tingis seu Tanger


page 271, image: s285

Anglis a Portugaliis tradita pactis Dotalibus hodierni Regis Angliae cum Infanta Portugalliae.

III.

Porro Oceano Atlantico adjacent Regiones Zanhaga, Gualata, Arguyn, Genehoa, qvo referendum Promontorium Viride et spacia ista, qvae maximus Fluvius Niger mare petirurus interluit: Deinde Melli, qvi Tractus a Belgis vocatur de Graen-Kuste/ qvos excipit Litus Aureum, Belgis de Gout-Knste/ complexum Regna Guineae, Benin, Loango, Congo, Angolae: Qvanqvam alii hoc nomine solam Guineam, isto Regionem Melli et loca Guineae proxima complectantur. Castellum S. Georgii seu Mina fortissimum totius Guineae propugnaculum Belgae An. MDCXXXVII. sub ductu Joh. Mauritii Principis Nassovii Portugallis ademerunt. V. Diar. Eur. Cont. VII fol. 302. 303. Caetera usqve ad Promont Bonae Spei AEthiopiae Inferiori et Regno Monomatapae annumerantur a Portugallis Caffariae et Costa de Caffres appellatione insignita. Post Prom. B. S. et alias Caffa riae aut Monomatapae partes (Regio Monomatapa enim amplissima est, et utroqve Oceano AEthiopico ac Indico non solum alluitur, sed etiam in Africae Meditullio a Prom. B. S. usqve ad Montes Lunae exporrigitur) succedit Regio Zanguebar qva continentur Regna seu Provinciae Zefala, Mozambique Zibit, Quiola: Tum R. Melinde itidem Portum ac urbem ejusdem nominis habens, deniqve Magadoxo et prope Mate Rubrum Regio Adel. Mozambique Portugallorum nomine Gubernator peculiatis residet, cui alii duo Zefalae et Chepon-Gourae subsunt.

IV.

In Africa Mediterranea apud veteres audiebantur nomina Numidiae, Libyae, AEthiopiae, Garamantum, ac hodienum describuntur Biledulgerid, Nigritarum Regio, Regio Abyssinorum et siqvem specialiora nomina capiunt Borno, Barnagasso, Medra, Ambiancantiva, Tigemahom Vangue, Belegnanze, Agag, Xoa, Goyam. Sed mera in hisce adhuc obscuritas: Neqve plenius instructus erit, qvi Abyssinorum Regis inscriptionem inspexerit: Dilectus a Deo etc. Imperator Magnae AEthiopiae, magnorum Regnorum et Ditionum, Dominus Rex de Xoa, de Caffate, de Fatigar, de Angole, de Baru, de Belegvanze, de Aden, de Vangue, de Gojame, de Damaraa, de Vaguemedri, de Ambeda, de Vagne, de Tigrimahon, de Sabaym, de Bernagaes et Dominus usque ad Nobiam finem AEgypti; Qvae legitur in Epistola Regis AEthiopum ad Regem Portugalliae ap. Damian. a Goes. f. 46


page 272, image: s286

Neqve enim Tabulae hos tractus vel designant, vel interstingvunt omnes Cujus causa, qvia pleriqve a mari, coqve commerciorum usu remotiores sunt, ac proinde a nostris minus freqventati fuerunt. Accedunt incommoda peregrinantibus isthicobjecta, desertorum maximorum, praecipitum jugorum, Solis fervidissimi, dn. animalium noxiorum gravissimae copiae, qvae omnia sedulum etiam exploratorem facile fatigare possunt: Ne dicamus ipsos Incolas aliqvot Africae partium impedimento esse, qvo minus peregrinantes iter faciant: Sie verstatten auch keinem Außländer/ daß er in ihr Land reise/ indem sie sich schämen/ daß ihre elende Condition offenbahr werden möchte bey den Leuten/ die in Wollust und Uberfluß aufferzogen/ oder auch weil sie sich besorgen und jalous seyn/ daß die Stärcke ihrer Lande/ so meist in der Situation beruhet/ den Frembdlingen offenbahr werden/ und sich mit der Zeit bedienen möchten der Landschafft/ die sie allda erlanget zum Schaden der Einwohner. Qvae Anglici Ministri de Africanis sententia est in warhasstiger Relation vom Tafiletta. Ut proinde satius duxerimus solorum nominum conspectu Lectorem dimittere. Ipsum Tafilettae Regnum ante paucos annos demum innotuit, occasione felicium expeditionum Principis ejusdem nominis; Atqve fertur pars Veteris Numidiae seu hodiernae Biledulgerid existere, Urbiqve Fez versus Austrum objacere. Vid cit. warhafftige Relation etc. in Append. ad Continuat. XIX. Diar. Europ, p. 317. E rebus naturalibus observatum producimus huc pertinens, qvod Sole Septentrionalia signa transeunte AEthiopiae, qvanqvam non huic solum, sed aliis etiam Zonae Torridae partibus, qvotidiana totorum fere qvinqve mensium pluvia incumbat. Causa in Montibus AEthiopicis sita videtur, qvos et maxime eos, qvi inter AEquatorem et Tropicum hibernum collocati Australem AEthiopiam triplici veluti catenâ in Orientem, Meridiem, et Occidentemde ducta distendunt, sagax natura in circuitum connexos eâ ratione disposuit et coordinavit, ut veluti cava t specula Soli Borealia signa subeunti objecta radios apte exciperent. Quibus receptis, cum horum radiorum unione vis Solis vaparum ac nubium vis, illa qvidem ex subjectis partibus elevata; haec vero Septentrionalibus Ventis Etesiisque aspirantibus, in vastissima illa montium amphit heatra impulsa congregetur, fit ut simul ac Sol Meridiano vicinus Circulo cava montium radiis suis dicto modo percusserit, nubes jam aquis foeta calore reflexo eleventur, ae quaqua


page 273, image: s287

versum dispatae, tandem frigore altissimorum montium jugis insidente, ex pugna illa ealoris inferius, frigoris superius urgentis, in imbres copiosissimos, vel potius ob nubium gravidarum ad terram vicinitatem, in nimborum quasi rivos ad prafixum niturae ginem conseqvendum resolvantur. Kirch. Oed. AEg Synt. 1. Cap. VII. De fertilitate hujus aliarumqve Africae Regionum addendum, eam tantum abesse, ut nulla sit, ut frugum pariter ac hominum numero abundent, maxime qvae Solem Verticalem habent: Cui argumento est, qvod vel unum Angolae Regnum qvotannis ultra qvindecim millia Nigritarum in pristina Hispanorum emittat: Cujus causam credunt in Fluviorum late vagantium nitrosis eoqve frigidis et foecundis auris recumbere; Vid. plur. Doctiss. Pachlin. de Color. AEth. cap: X. De AEthiopum Colore ex eodem disseremus cap. IX. S. II. § XVII.

V.

AMERICA restat, de qva Autores indicamus: Indiae Occidentalis Temos IX. Ed. Theodor. de Bry Francof. Alios deinde adjungente Meriano. Speciales sunt: Descriptio Novi Orbis per Anton. de Herrera, Metophraste C. Barlaeo cum aliis ad Americam pertinentibus Amstel. 1622. fol. Josephus Acosta seu rectius a Costa de Natura Novi Orbis. Hieron. Benzoni Historia Novi Orbis Libri III. Petri Martyris De Novo Orbe Decades III. Indiae Occidentalis Historia collecta a Casp. Ens, Francisc. Lopez de Gomara Historia Generalis Indiae Occidentalis, Consalvi Ferdinandi Oviedo Historia Naturalis et Generalis Indiae Occidentalis in T. III. Navigat. Ramusii p. 74. et seqq. Foh. de Laet Novus Orbis seu Descriptiones Indiae Occidentalis Libris XIIX. Indiae Occidentalis nomen a Columbo accepit, qvi in veram Indiam, h. Orientalem, se delatum, cum primum hic appelleret, suspicatus fuit. Utrum Veteres cognitam habuerint, necne varie disputatur. Pro ajenti parte communiter allegatur Insula Atlanis a Platone descripta; Sed hujus reliqvias nos in Canariis Insulis qvaesi vimus prac. cap. V. §. 2. Anglorum nonnulli Madoccum Filium Guyneth Fratrem Principis Walliae laudant, qvi circa An. MCLXX. colonias in Floridam et Canadam eduxerit. Vid. Append. ad Itinerar. Herberti p. 188. Alii qvi Columbo aliqvid detractum eunt, regerunt ipsum a Navarcho, qvem Alphonsum Sanchez de Huelva, item Aldretem Hispanum et Garcilam Vegam nuncupant, primam hujus rei cognitionem hausisse, qvi


page 274, image: s288

cum in tractandis commerciis Africae occupatus esset, tempestate ad incognitas hasce Terras abactus fuerit, notisqve deinde Europae ac Africae tractibus redditus apud???olumbum in Ins Madera degentem diverterit, ac paulo post morte abreptus ipsi, qvos confecerat, navigationis suae Commentarios reliqverit; Sicqve Columbum, utpote Geographiae et Astronomiae peritum in cogitationes de qvaerenda America incidisse. Historiam hujus rei habes ap. Acostam. Nomina allegata apud Grotium et Comtaeum Diss. de Orig. Gent. American. Alii tamen relationem hanc suspectam habent, et ex aemulatione Hispanorum gloriam tantae Inventionis extraneo (Columbus enim Genuensis fuit) invidentium ortam putant. Et si etiam vera esset, Columbum tamen non eo minus Inventionis gloria maneret. Inventores enim non illi proprie sunt, qvi primi rem vident, sed qvi primi eandem in publicum usum transserunt: Columbus igitur, etiamsi alii ante eum Americam adierunt, nihilo secius primus fuit, qvi viam eo aperuît, eandemqve alios docuit. Confirm. Nam extra dubium est Franciscum et Nicolaum, fratres Zenos ante Columbum in America fuisse; Et tamen nulla ejus Inventio his tribuitur: Nescierunt enim Americam esse, nec iter ad eam aliis monstrarunt. Exempla similia V. Pol. Par. Diss. III. §. II. An expediat Europaeis ista Inventio, a Politicis aliqvibus disputari coeptum. Negat Boccalinus, eoqve fine Marium Molzam introducit, Poetam turpi luetotum corruptum, ex vivoque cadavere suo contra Columbum disserentem Centur. II. Relat. XC. Begehre nichts unehrliches vorzubringen/ sondern eitel Elend und Hertzenleyd/ so diese Leute aus ihrer neuen Welt mit sich gebracht/ davon die vorigen Medici und Chirurgi gantz nichts gewust haben? Und wundert mich/ wie ihr doch sagen möcht/ es habe GOTT der Allmächtige euren Königen zur Belohnung ihrer treuen Dienste/ diese neue Welt verehret? Da doch viel vermuthlicher ist/ es habe die Göttliche Majestät/ vermittelst eurer Vermessen heit/ endlich die abscheulich. Schwachheit der Frantzosen in Europam kommen lassen wollen/ die unzüchtige geile Menschen durch solche Ruthe zu züchtigen; Mit was Bermessenhelt könt ihr doch vorgeben/ daß ihr die Welt mit allerhand Gewürtz bereichert habt/ da doch der Pfeffer/ Zimmet/ Nägeln/ dreymal theurer sind als sie vorhin gewesen/ ehe ihr das Spißglas/ und andere Artzneyem vor das Haaraußfallen in Europam herüber gebracht habt: Könnt ihr euch auchwol einbilden/


page 275, image: s289

daß. wir glückseliger zu schätzen sind/ dem nach ihr eine solche Menge Silber und Gold aus der neuen Welt zu uns geführet habt/ da wir im Gegentheil viel bessere Sach hätten/ wann wir von diesen schädlichen Metallen/ welche eine rechte Ursach allesunsers Jammers und Elends sind/ gar und gantz nichts wüsten? Aber ihr seyd mit allen euern Gefährten duppelter Ehren werth/ dieweil ihre durch die grosse Menge Silbers und Golds die alte Welt in eine schreckliche Confusion, die Neue aber durch Einführurg des Eysens in äufserstes Verderbem gestürtzet habt: Und worzu nutzet dem gantzen Europae alles Gold und Silber/ wann nichts destoweniger alle zu der menschlichen Nothdurfft gehörige Sachen von Tag zu Tug theurer/ und die Menschen immer ärmer werden? Summa est: Foedos morbos per Americae inventionem Europae invectos, et precia rerum aucta esse; Adeoqve satius futurum fuisse Americam ignorari. Sed morborum vis hominum libidini imputanda; Precium rerum vero crevisse falsum est; Res eadem aestimatione, qva olim manserunt, nec illae precio, sed Metalla numero crevere, majoriqve proinde copia rebus aeqviparari oportuit Conf Georg. Agricolam qvi themati huic pro defendenda Re Metallica itidem insistit L. I. de Re Metall. c. 1. De Origine Gentium Americanarum Vid. c. IX S. I. §. III.

VI.

Loca specialia Americae qvod attinet, ejus duae partes communiter recensentur, Meridionalis et Septentrionalis, Isthmo Panama connexae. In Meridionali numerant I. Castiliam del Oro, qvae comprehendit Provincias Popayan, N. Granadam, Carthagenam, Venezuelam, N. Andaluziam, Pariam. II. Gvianam, Regionem Belgicae Jurisdictionis, cujus partem etiam inter Fluvium de Paria s. Orinoqve et Rio de las Amazonas Comiti Hanoviae A. MDCLXIX. in Feudum concesseruut. Ejus Descriptio Autore Waltero Raleigh extat in T. IIX. Scr. Amer. de Bry. III. Brasiliam, Regionem Portugallis subjectam, de cujus causa Vid. c. I. §. XIII. Suntqve in ea magni nominis Urbes S. Salvator et Olinda, seu Phernambuco. Ejus descriptio extat T XIII. Rer. Americ. Meriani. IV. Regionem Patagonum seu Chicam. V. Chili. VI. Peruviam, Peru, ditissimam omnium Americanarum Provinciarum, in qva et Vice-Rex Hispanicus per Americam Meridional. residet Limae Urbe principali ejus. De Andibus Peruviae adsitis


page 276, image: s290

Vid. c. VII. §. VII. De maximo Auri proventu iisdem in Tractibus ibidem §. ult. De Deserto Pampas ib. §. XII.

Panama est Isthmus, qvo America Septentrionalis ac Meridionalis cohaerent, adjacentibus ab Austro Terra Firma, a Borea Veragua Provinciis; Viamqve praebet deferendis Americae Meridionalis in Hispaniam opibus, supellectile Argentea Limâ primum in Portum Isthmi hujus itidem Panama dictum abducta, indeqve terrestri itinere in Portum M. Atlantici transmissa, et sic demum in Hispaniam tendente.

VII.

In America Septentrionali sunt I. Regiones Nicaragua; Guatimala, Honduras, Chersonesus in Sinum Mexicanum procurrens dicta Tucatan, Mexico, nunc N. Hispania. De lusu Diaboli, qvo migrationem Israelitarum in Deserto totis LXXX. Annis cum Mexicanis imitatus fuit, instituti Sacerdotibus, Arca Foederis, punitis saepe etiam, edita strage aliqvot millium, immorigeris Vid. Horn. Diss. Historico-Pol. XXXII II. Florida. III. Virginia, qvam Angli habent. IV. Novum Belgium Niew Niderland qvod accurata descriptione Adriani van Donck/ illustratum est, ac structurâ Novi Amstelodami, T' Fort Orangie et ss. inclaruit. V. Nota Anglia, Provincia Anglorum Coloniis freqventata: Qvibus eam curae esse indicio est qvod Novam Cantabrigiam, Urbem istius Tractus Typographeo instruxerint, qvo praeter Scripta Eristica Schismaticorum, qvae aliqvando liberius ibi divulgant, ipsa Biblia Lingva Barbarorum conscripta ante paucos annos prodierunt. VI. Canada, Nova Francia, Terra Corterialis, Terra de Labrador, Nova Britannia, Borealiores sunt et ad Fretum Hudsoni usqve excurrunt: In qvarum aliqvibus Franciscum et Nicol. Zenum ante Columbi navigationes fuisse ex Tabulis ab ipsis relictis patet.

IIX.

TERRAE POLARIS ARCTICAE descriptionem initio hujus Seculi tentavit Megiserus L. de Septentrione Nov. antiquo s. Beschreibung der neuen Nord-Welt/ sed multis nominibus suspectam. Ea comprehendi Novam Zemblam, Spisbergam et Gronlandiam, supra indicatum cap. IV. §. ult. Novae Zemblae Noticiam haurire est ex Itinerariis trium Navigationum Belgicarum fine praecedentis seculi eo susceptarum, qvae passim


page 277, image: s291

prostant. Spitsbergam recentissime descripsit Fridericus Martens Historia Itinerîs A. MDCLXXI. eo suscepti, Spirsbergische Reise - Beschreibung/ ed. A. MDCLXXV. Grönlandiae Descriptio praeter alios exhibita ab Olear. Persian Reisebeschr. Lib. II. cap. IV. Omnium communis character est, qvod continuis rupibus et jugis montanis horreant, ipsâ glacie saepe aemulam in molem se erigente. Herbarum nullis proventus notabilis; Arbores plane desunt, ob continuam frigoris inclementiam: Qva de causa et incolis destituuntur; Vid. Historia commorationis hibernae Belgarum qvorundam in N. Zembla circa A. MDXCV. qvae prope intolerabilis fuit. Alii ex adem Natione in Spitsberga idem tentarunt, sed frigore enecati perierunt: Cujus rei memoriam adhuc servant relictae in loco Schmerenburg aediculae nonnullae mansionis ipsorum testes: Stehen noch Häuser von den Holländern erbauet/ wo sie vor diesem Thran gebrennet/ und hier haben etliche Holländer versucht einen Winter über zu bleiben/ ist aber keiner lebendig geblieben. Martens part. II c. I. pag. 22. In Grönlandia aliqvos videre est, sed citerioribus ejus partibus Americae contiguis, talesqve morum omnium ignari Hafniam adducti, instituta isthuc An. MDCLIV. e Dania profectione Vid. Olear. loc. cit. At qvae Megiserus et ante ipsum alii de Monasterio S. Thomae in Grönlandia Thermisqve ei ad jacentibus perhibuere, nimis fabulosa videntur esse: Nec tamen in tanta frigoris saevitie Dona Naturalia his locis desunt, estque Captura Balaenarum eorum veluti propria. De causa V. c. X. §. VII. num. 1. Dani otim eam soli exercuere. Vid Pontan. Histor. Dan. Lib. IX. ubi docet, privatos qvosdam Mercatores accusatos fuisse, susceptae in Grönlandiam Navigationis, qvam Solis Navibus Regiis peragi moris fuisset; Sed hos ostendisse se nullo studio, sed sola nec essitare compulsos id fecisse, eoqve indem nes pronunciatos fuisse Idem postea ab Anglis praetensum, qvorum Disceptationes cum Belgis et Biscayensibus eo nomine Vid, T. XII. Ind. Mertan. f. 402. Singulare praeterea Animalia qvaedam hic albere, qvae nigro, fusco aliisve alibi coloribus sunt, qvalia Corvi, Ursi et ss. Alia colorem solitum cum albo per hiemem commutare, ut vulpes, lepores: Qvod tamen in Svedia, Norvvegia, Russia etiam usu venit. Causa adhuc in abdito est, inprimis cur his locis id accidat, aliis vicinis vero neutiqvam. Sic in Scania canescunt lepores, at in Selandia et Chersoneso Cimbrica nil ejusmodi patiuntur; Rursus in Livonia, at neutiqvam in Curlandia, solo Divina virtutem hanc velut seqvestrante,


page 278, image: s292

T. Oleario. Non carent tamen et nigris Animalibus, qvemadmodum Cetos videre est nigerrimos, Aves item nigras plurimas. Vid. plur. Pechlin. de Color. AEthiop. cap. XIII. Conf. Martens P. IV. tota.

De Terra Australi Incognita, seu Austrialia Incognita, nihil aliud sere dicendum restat, qvam qvod supra cap. IV. §. IX. traditum. Ferdinandus Mendez de Quiro circa An. MDXCV. eam adiit ac postea Aulae???anicae commendavit; Sed Aula nullam ejus rationem habuit, sine??? qvod crederet, Sibi Bello Belgico adhuc implicitae Regiones utriusqve Indiae satis negocii facessere, Novisqve proinde ac simul iis novis molestiis non egere.



page 279, image: s293

CAPUT VII. HISTORIA NATURALIUM PARTIUM MINORUM CONTINENTIS.

I. RAtio Ordinis.

II. Montium existenti ante Diluvium, et usus.

III. Eorundem per universum Orbem concatenatio.

IV. Montium Pyrenaeorun et in iis Roncevallis descriptio.

V. Alpium descriptio et singularia.

VI. Sudetorum Silesiae vicinorumque Descriptio. Excursus de Monte Giganteo Silesiae, memorandisque ejus.

VII. De Jugo Hercinio, Monte Bructero; Montibtus item Carpathiis.

IIX. De Monte Grampio Scotiae et Riphaeis Montibus.

IX. Jugorum Asiaticorum series: Taurus, Imaus, Caucasus, Mons Ararat: Juga Arabica, Montes Sinai, Horeb, S. Catharinae, de Libano, item Anti-Libano et Cedrii Libani.

X. Juga Africae: Atlas et Montes Lunae: Item de Andibus Americae.

XI. Montes in specie sic dicti, Pico de Teide, Pico de Adam, Apenninus, Pausilybus etc.

XII. Monitum ignivomorum series: Ubi de AEtna, Vesuvio, Strongylo, Hecla etc.

XIII. Aperturae Montium: Thermopylae, Portae Caspiae, Porta Ferrea etc.

XIV. Promontorium series.

XV. Recensio Vallium.

XVI. Planitierum et Desertorum Index, Desertum Pampas etc.

XVII. Speluncae notabiliores: Specus Baeumanni, Ukiensis, Antrum Sibylla, Canum, Serpentum, Spelunca mirabilis Waldensium.

XIIX. Fodinarum Index.

XIX. Prata, Silvae aliaque Submarina Terrestrium aemula.



page 280, image: s294

I.

RErum ordo jam porro exigit, ut duûm generum partes alias in Continente nostra lustremus, visisqve Provinciis, utpote Majoribus, Minores, et illas qvas ipsa Natura formavic, et istas, qvas hominum industria addidit, contemplemur. Prioris generis sunt Montes, Promontoria, Valles, Planities, Deserta, Specus, Fodinae, harumqve cognata, Posterioris Antiquitates, Urbes, Arces et ss.

II.

MONTES ante Diluvium extitisse argumento est, qvod Aqvae ejus omnes montes sub univer so coelo peruisse legantur Gen. VII. 19. Accedit rebus coaeva ipsorum necessitas, qvae in eo sita, 1. Ut aqvam intra sinus et alveos suos veluti comprehendant. Circumdedi mare Terminis meis, et posui vectem et Ostia, et dixi, usque hic venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluxus tuos. Job. XXXIIX. 10. 11. II. Ut Mammarum instar irrigando Geocosmo inserviant; Et dum superius terra eminent, inferius atqve interius spaciosissima aqvarum penuaria contineant, qvem Naturae conatum Kircherus convenientissime Hydrophylaciae nuncupat: Neqvid de penuariis Metallorum, qvae gerunt, loqvamur. III. Deniqve ut Ossium loco Geocosmum sustineant.

III.

Etenim memorabilis est, qvam in structura eorum animadvertit lagaciss. Kircherus, ista Ossatura Geocosmi, qva dum ossium loco illum qvasi stringunt ac continent, Annularem Catenam a Polo ad Polum ducere, nodisqve veluti secari ac stringi observantur. Ducitqve hanc in Circulum ordinatam Ossaturam Montium primum a Polo Arctico per Islandiam, Scotiam, Angliam, Germaniam continuata Montium serie, recoqve tramite usqve ad Alpes, qvae veluti nodum qvendam Catenae Magnae referunt, qvo discontinuo ordine extensi montes sicubi nonnullam connexionis labem incurrerint, vincirentur, et ad firmiorem consistentiam constingerentur; Ab Alpibus autem novo velut annulari ordine implexi montes Apennino juguntur, qvo totius Italiae meditullium haut secus ac spina qvaedam dorsi continuata serie per Siciliam Montibus Africae, qvosque Lunae vocant, connectitur. Alter Catenae magnae nodus, usque ad ultimum Austri promontorium, Bonae spei nuncupatum, extenditur, quem ordinem haut duhie usque ad oppositum Mundi Polum continnari, ipsaratio dictat. Ex hoc vero Austrino


page 281, image: s295

Polo per incognitos Australis Terrae tractus, usqve ad Fretum Magellanicum distenditur, et hinc per Andium Americae Australis Boreaqve immensos tractus, Polo Boreo jungitur ei, a qvo dimanarat. Altera catena ad Angulos rectos primam intersecans, abiensqve ex Polo et distensionis suae propaeginem per Tartariam derivans Jmaum sibi conjungit, qvi per mediam Scythiam, Magni Mogoris Imperium, et tandem per medium Indiae dorsum in Promontorium Comorinum excurrit, ubi mediante Maris fundo montibus Zeilani Insulae, et hinc subter Oceanum in Polum Austrinum distenditur; Atque hinc tandem per incognitos terrarum Oceanique tractus principio, a quo discessit, connectitur. Qvoniam vero perpetuus Oceani aestus, fluxusque ex Oriente in Occidentem, continua sua allisione non nullum detrimentum afferre poterat, hinc provida Naturae transversas Monitum catenas disposuit, qvibus totius Terrenae molis Machina firmiorem consistentiam adipisceretur. Unde videre est ex Occidente in Occidentem ab ultima Sinarum Regione Montes Montibus ita annexos, ut quos China per transversum propagat, Imaus extra Chinam continuet in Occidentem Scythiae, Indiae Caspii Maris, Armeniae, Asiae Minoris, Macedoniae, usque ad Alpes Cottias et Rhetias continuatis Montibus conjungat, qvas Alpes per Dephinatum totamque Narbonensem Galliam continuo committit Alpibus Pyrenaeis, qvae hinc tandem in ultimum Occidentis terminum, usqvedumsuo restiuantur principio, ordine mirifico propagantur. Mund. Subterr. p. 1. L. 11. cap. IIX.

IV.

Montes ab intervallo, qvod occupant, vel Juga vocantur, si longo tractu progrediantur, vel Montes in Specie, si intervallo circum scribantur minori. Juga celebriora Europae sunt: I. Montes Pyrenaei, Los Pireneos, qvi Hispaniam a Gallia dividunt. Pyrenen Graeci vocant, nomenqve ab Igne creditur derivatum fuisse. Nostro tempore Pax inter Hispanos et Gallos A. MDCLIX. Titulum Pacis Pyrenaeae, Articuli nomen Articulorum Pyrenaeorum abstulerunt. qvippe ad Radices horum Montium conditi. Partes eorum pro locorum ratione varia sortiuntur nomina. Ad Navarrae Regnum est Mons S. Adriani, adeo excelsus, ut necesse fuerit priscis Hispaniae habitatoribus summitatem perforare, nisi naturae, factum credere malis, qvo in Verticem pervenirt possit: In qvoubi constiteris,


page 282, image: s296

saepe infra Te Nubes admirari licebit. Leod. de Vit. Frider. II. L. II. Editissimus omnium est Roncivaliis, a nive tamen liberior, qvam vicini montes, ob maris viciniam: Man sagte uns/ es wäre der allerhöheste von den Pyrenäischen Bergen: Gleichwohl hatter er keinen Schnee auff seinem Gipffel/ ob schon die andern schier alle/ so wir auff der rechten Hand liessen/ den Kopff davon weiß hatten. Aber man versicherte uns daß dieses ihn nicht hindere näher an den Himmel zureichen/ dann welche die Hoff Farbe davon tragen: Und daß dieser gar bald und in dem Anfange des Sommers seinen Schnee verliere/ wegen der Nachbarschafft des Meers/ welches durch die Schärffe seiner Dünste ihn viel eher zu verschmeltzen und zu zergehen befordert/ deun andere die davon abgelegen sind. Autor Span. Reisebeschr. c. XXXVII. Iidem ab Ortu in occasum producti Idubedam, nunc Monte d' Occa, Orospedam, Idubedae prolem, Montes Marianos etc. efficiunt: De qvibus V. pluribus Merul. Part. II. Lib. II. cap. IV. et ante eum Hieron. Paul. Barcinonensem de Montibus Fluminibusque Hispaniarum. T. II. Scr. Hispan. fol. 834. et seqq.

V.

Alpes vero inprimis commemorandae, qvippe qvibus pleraqve Juga Europae originem debent, qvarumqve veluti brachia sunt, non tantum Montes Pyrenaei, sed etiam Bohemiae, Silesiae, Germaniae Juga, de qvibus in seqq. Caeterum Italiam a Gallia, Germaniaqve separant. Maritimae Alpes a Ligustico litore prope Varum incipiunt, ac desinunt in monte Vesulo, seu uti nunc vocatur Monte Viso, unde oritur Padus; Hinc incipiunt Alpes Cottiae desi nuntqve in Monte Ceniso: Inde Grajae qvuntur, qvarum pars Monte Giove seu Montemaggior di S. Bernhardo; Hae excurrunt usqve ad Montem Adulam s. Monte di S. Gottardo, ubi fontes Rhodani ac Rheni; Tum Rhaeticae seu Tridentinae Alpes seqvuntur usqve ad fontes Dravi; Deniqve Noricae, Carniae ac postremum Juliae seu Pannonicae Alpes succedunt. Hannibal olim pervias creditur fecisse, de qvo Vid disputantem Polybium L. III. in Tirolensibus adhuc superest memoria rarissimi casus Maximiliani I. qvo desiderio venandi Rupicapras in praeruptissimam rupem evasit, sed pedem referre non potuit, beneficio agricolae v. demum reductus: Locum Antrum Maximiliani vocare solent, isqve in eodem imaginem Crucifixi conspicuam e via


page 283, image: s297

poni curavit, ut peregrinantes Divini auxilii gratiam ubiqve piis esse paratam in periculis inde cognescerent. Imago altitudinis XL. pedum est, qvae ab imo cernentibus vix bipedalis apparet. Describitur singulari Icone a Georg. Braun. Th. Urb. T. V. f. 59.

VI.

Montes Sudeti seu Sudetes, Alpina Brachia sunt inter Bohemiam et Silesiam extensa. Apud Strabonem et Ptolemaeum vocantur Cerconossii, et hodienum a Bohemis non dissimili appellatione Krkonoske Hory. Balbin. Histor. Bohem. Lib III. cap. XXI. not. Editissimus eorum Mons Giganteus, idemqve per Silesiam, Germaniam, aliasqve Terrae partes famosissimus, de qvo cum singulari apud Nos Oratione non ita pridem actum sit, eandem loco Descriptionis in praesens nobis incumbentis producere Benignoqve Lectori commendare voluimus:

ORATIO DE MONTE GIGANTEO, Habita a FRIDERICO BECMANO, Francof. Marchico, Medic. Stud. FRANCOFURTI AD ODERAM. In Collegio Philos. Majori A. D. X. FEBRUAR. ANNO MDCLXXIX.

page 284, image: s298

MAGNIFICE DOMINE RECTOR, Per-illustres atqve Generosissimi Domini, DN. COMITES ET DN. BARONES, Viri admodum Reverendi, Amplissimi Consultissimi, Excellentissimi, Clarissimi: Praeceptores Patroni ac Promotores aeternum venerandi: Nobilissimi ac Doctissimi Domini Studiosi,

IN prima Rerum creatione DE US Creator omnium rerum Sapientissimus, veluti Microcosmum ossibus concatenavit ita Globum Terrenum Montibus tanqvam Catenis qvibusdam circumdedit: Non alio fine, qvam ad Consistentiam firmiorem, et ne ab externis Injuriis, aut interna Humiditate flaccesceret vel dissolveretur; Opereqve eo magis stupendo, qvo prius non partem Orbis, sed ipsam ejus subitantiam tangit: Quodque proinde Geocosmi Ossaturam recentiores Rerum Naturalium amantes non incongrue vocareamarunt.

Equidem partem Ossaturae hujus meam facere eandemque in SUDETIS Silesiae et quidem eorum editissima MONTE, GIGANTEO conspiciendam exhibere constitui; Tum qvod nondum immemor sim laboriosae voluptatis, qva simulsvavissimo Sodalitio ex Almâ Universitate hâc, ductu Patrui nunc praesentis MAGNIFICIRECTORIS ante biennium jugum hoc conscendi et ita veterem illum Silesiae Doctorum Morom, licet e loco longius dissito re duci vidi, qvibus solenne


page 285, image: s299

erat cum studiosis, aut discentibus suis qvotannis locum istum ascendere, atqve ita ex editissimis Patriae partibus, Summi Rerum Patris Sapientissimam Providentiam in tot subjectis Creaturarum generibus spectare; Tum vero etiam, qvod Laudatissimae Silesiae Gentis Hospilitati me pignus adhuc debere autumem, qvae benignissime illo tempore venientes passim excepit, blandissime fovit, amicissime dimisit: Maxime autem, qvod incomparabili Viro e Nobilissima Silesiorum Gente, Beato THOMAE WERLIENO, Evergete Universitatis hujus Maximo opimam fortunae accessionem debeam per Stipendium ex dispositione ejus, manu GRATIOSISSIMAE FACULTATIS MEDICAE mihi collatum; Cui veluti aeternas eô nomine grates ago, ita indignissimus forem, cui tantum beneficium obtigisset, nisi praeconio hoc qvalicunqve publice id declarem, ac simul non prorsus inutiliter in me collatum esse testatum facerem. Interim qvia Materia de qva dicere institui amplissima, et Ingenium meum idoneum non est ad talem MONTIS hujus Descriptionem, qva Consessui canto satisfacere possim, Montem Salutis nostrae summis precibus adoro, ut lumine suo obscuritatem ingenii mei illuminet et qvae dicenda mihi erunt in sanctissimi Sui Nominis gloriam dirigat: Vos autem, Auditores omnium Ordinum Honoratissimi, ut disserentem me benevole audiatis, nec humile sermonis mei Genus de re tam sublimi aspernemini, reverenter et obnixe, qvâqve possum animi submissione rogo.

De Nomine initio paucissimis: Vocatur a sublimitate sua MONS GIGANTEUS; Omnes enim Montes Silesiae altitudine


page 286, image: s300

superat, idemque accolarum Germanicum nomen est, der Riesenberg; Subinde etiam nominatur Calendarium Silesiacum, der Schlesier Wetter-Zeiger: sed ab effectu; Ex eo enim si serenus appareat, prsesagiunt gratam, si nubilus sit, tempestatem pluvialem.

Situs est in Ducatu Jaurensi sub ditione ILLUSTRISSIMI DOMINI, DN. COMITIS de SCHAFGOTSCH, aliisqve cum Montibus Sudetis Silesiam a Bohemiâ, tanqvam muro nativo dividit, a Septentrione Silesiam a Meridie vero Bohemiam spectans; Ab Oriente et Occidente cum iisdem Montibus Sudetis tanqvam Os aliquod Principale cum aliis Ossibus connectitur; minimumque triginta stadia in altum assurgit, caput inter nubila condens atque inferiorem aëris Regionem longe excedens. In summa Cacumine ejus planicies est, antehac Spectrorum sedes credita, nunc vero Sacello conspicua, cura ILLUSTRISSIMI COMITIS de SCHAFGOTSCH excitato: Quod quidem nondum ad justam perfectionem perduci potuit, sed non ob Spectrorum impedientium rabiem, ut vulgo creditur, sed ob creberrimas tempestates ipsi cantum non continno incumbentes. Ego vero interim non sine voluptate recordor, me isthaec altitudini Montis convenientissima Disticha in eo annotasse:

Qui propriora putas superato culmine Montis
Numina terricolis, terricolasque DEO,
Et precibus Jovae gaudes servire sacellis
Hic ut idem faciat, linguaque Corque licet.
Ut liceat, fecit Pictas veneranda Dynastae,
Jura loci Dominus cui dedit ipse Poli.


page 287, image: s301

Sub radicibus MONTIS nostri versus Silesiam, Urbes, Pagi, Villae multae sitae, qvarum prima est Hirschberga, a Cervis olim ita vocata: Aqva prope absunt Thermae Hirschbergenses dictae, ac sine dubio ex concursu Spirituum Metallicorum, Ferri imprimis et nitrosorum vel potius vitriolatorum natae: Thermarum naturam enim hinc pendere non ignobili experimento constat: Nam si sumatur Aqva Fortis, aut si fieri potest, et ad maturandum institutum, Aqva Regia, ejusqve pauxillum affundatur Limaturae Chalybis, e vestigio se prodet non tantum effervescentia qvaedam violenta, et cum strepitu conjuncta: sed etiam fumi prodibunt ipsumqve vas notabili calore instructum deprehendetur; Idem calor longe vehementior erit et vasculum vix manu teneri poterit, si loco Limaturae Chalybis particulae Jovis seu Stanni adhibeantur: Adjecerimque plenioris confirmationis causa Aqvam Regiam, si etiam sine mixtura cochleari ferreo indatur, nihilominus fervidissimam evadere; Unde ex colligere licet, internis aqvis ne opus qvidem esse, ut misceantur Spiritibus Metallicis, sed satis esse, si corpora Metallica alluant: Sic Aqva Regia etiam in Cochleari ferreo mundior manet ad eundem modum, quo et aqvae Thermarum aqvam suam sine notabili immundicie ostendunt; Thermae igitur eoqve Hirschbergenses etiam ex concursu Spirituum talium nascuntur; Vitriolatorum vero in specie; Nam Spiritus vitriosi affusus Limaturae Chalybis odorem spargit proximum ab ipsissimo illo qvem Thermae istae habent. Altera est Schmiedeberga ob ferramentorum, quae ibi cuduntur, copiam nomen et laudem habens; Sed incommodis


page 288, image: s302

strumosorum gutturum aeqve ac vicinus ipsi pagus Stein-Seiffen aliive antehac laboravit, vitio non minus hic ac in Alpium Accolis dominante: Cui tamen prudenter nostro tempore obviatum est, postqvam certos fontes mali hujus causam deprehenderunt, aqvave eorum abstinuerunt.

Sed ad Montem ipsum propius accedendum est, et sicut ossa hominis, cute, pingvedine, venis, nervis aliisqve ob venustatem et usum circumcincta sunt: Ita Os hoc geocosmi in media sui parte cinctum dicemus loco Cutis aere saluberrimo, loco Pingvedinis et Carnis amoenissimis pratis et sylvis, Venarum ac Nervorum loco ditissimis Metallis, qvae Nervos ideo confidentius appellabimus, qvod pecunia non ignotus sit Nervus rerum gerendarum.

Aeris Salubritatem tot incolae Montis ad provectissimam aetatem perducti testantur, mominiqve Senes fere nonagenarios nos vidisse, radicibus et lacticiniis tantum viventes, et valetudine satis integra usos, sed id unice qverentes, se Juga Montis ob debilitatos Musculos in ascensu et descensu non amplius uti antea ascendere posse.

Prata deinde et Sylvae loco pingvedinis et carnis sunt. Prata selectissimis Herbis non tantum superbiunt, sed iisdem incolas istos Montanos ditant, qvippe qvarum Radices, Folia, Flores, Semina per totam Silesiam, Bohemiam, Poloniam, et Germaniam, distribuunt: Doctissimus Vir Casparus Schvvenckfeldius, (non ille qvi ante sesqviseculum Theologiam puriorem tunc renascentem fanaticis opinionibus


page 289, image: s303

aspersit, sed Medicus per Silesiam Celeberrimus (integram seriem earum singulari Libro Rerum Naturalium amantibus communicavit, qvas omnes recensere velle, qvid aliud erit, qvam rem actam agere? Aliqvas earum tamen a nobis ibi collectas et ejus loci veluti proprias indicari vobis haud grave futurum arbitror. Sunt illa, Adiantum Furcatum Angelica Alpina Maxima, Angelica Alpina tertia, Aconitum Racemosum, Anemone Alpina nivea, Acetosa Alpina, Bellis Montana maxima, Bistorta Alpina major, Caryophyllata Alpina, Cirsium, Montinum Chamaedrys, Gentiana major, Helleborus albus, Hieracium Draconites seu Polycephalum, Muscus Alpinnus, ab incolis die Miernau dictus, et a singulari vi purgandi commendatus, Napellus major, Petasites flore albo, Polygonatums. Sigillum Salomonis Racemosum, item Tenuifolium seu Polygonatum foemina, Ranunculus Alpinus candidus, Sanicula Alpina minima flore albo, item flore purpureo, Tussilago Alpina minor flore purpureo, item flore albo, eademqve saepe Ramosa, qvae plane singularis esse videtur: Trachelium Alpinum maximum, Tormentilla Alpina maxima, Victorialis Mas et Foemina, Viola Martia fl. Luteo. Plura si indicavero, vereor ne patientia vestra abutar.

Sed et Sylvas dixi velut instar carnis Ossaturam hanc circumdare; Arboresque in his sylvis etsi varii sint generis, Abietibus tamen in media Regione plurimum gaudet Superius autem ubi planicies qvaedam est, vestitur Pino Humili Alpina, ab Accolis das Knieholtz vocata, qvod qvasi in genua humi procumbat, quippecum rami virgaeqve adhuc recentes sunt,


page 290, image: s304

tum ventorum flatu et vi tempestatum, tum etiam nivium copiâ, cui tribus partibus anni subjacent, deprimuntur, ne altius magnitudine viri fere surgere queant. Hoc fruticetum (revera enim nihil aliud est) labyrinthum quasi natura constituit, ambulantemque facile a recta via deducit.

De Graminibus Cerealibus aoeoque frumenti proventu verbo tantum: Illa ultra Radicem Montis raro provenire: Tum ob petrosum solum; Terra enim in superficie tantum haerens arari non est apta; Tum etiam propter exiguum calorem, summum ad tres menses tantum durantem, unde segetes ad perfectionem suam non perveniunt; Et Radicibus ac Lacticiniis ideo plerosque superiorum Montis partis partium incolas vivere paulum ante innui.

Venas Nervosque qvod attinet, illi in insignibus Metallorum et Mineralium Fodinis relucent, qvibus MONS GIGANTEUS noster refertissimus est: Auri venae in valle Gigantea; Auri puri ramenta tenuiora ibidem, etiam in Fonte Albo (de quo postea) et in aliis locis reperiuntur. Argentum in Monte hinc inde praesertim autem in Iserae prato et Valle Gigantea inveniunt: Ferro; AEre, Stanno, Vitriolo, aliisque variis in locis ibidem scatet. Neque minor Gemmarum et Lapidum preciosorum hic proventus est; Granados certe meliores ipse Oriens non habet: Adamantes, Rubinos, Amethystos, inferiores quidem Orientalibus, at nihilominus singulari gratis nitentes: Topasii ipsa magnitudine se commendant, quibus et sagaciores saepe maximum precium addunt, quippe immemores illos prodire ex vicinia sua: Cristallum, Achatem


page 291, image: s305

similesve utpote visu freqventissimos non opus erit allegari. Unius Iolithi tamen, seu Lapidis Violacei licet alias Lapidibus vulgaribus annumerandi, mentio praetereunda non est; Legitur ille copiosissime in Vertice Montis nostri et odore Violas Martias svavissime imitatur: Qvanqvam non ille adeo, qvam Rubellus Muscus ipsi adhaerens Violaceum hunc odorem spargere videatur, quod pluribus in praesens non examinabo.

Sed injurius ego in naturam nataraeque Sacerdotes fuero, si solûm Ossaturam in Monte nostro spectavero. Natura alium insuper finem editissimis hisce Jugis addidit, ut Hydrophylaciorum vices explerent: Disseruit de hujusmodi Hydrophylaciis aliorum Montium, uti solet, elegantissime, diligentissimus Kircherus in Mundo Subterraneo suo. Nostri Sudeti et in iis Mons GIGANTEUS eodem modo Boberum, Uvapam, Nissum, Iseram, Zachum, Cattum, et cujus primo meminisse debebam Albim fundunt; Hujus fontem unum in specie Fontis Albi nomen habentem, derweisse Brunnen/ juxta verticem Monitis Gigantei videre est aqvâ limpidissimâ, qvaeque post aliqvot menses incorrupta mansit, constantem, arena item auri ramentis praegnanti gaudentem, qvam proinde inter cimelia sua studiose asservasse, Summum Theologum Palatinum Davidem Pareum legimus in vita ejus, Operibus ab ipso conscriptis praemissa. Qvis crederet tam exiguum rivulum, qvalem Fons ille Albus fundit, tantum flumen editurum, qvi non saltu, non divaricatis cruribus, sed ordinario pedum progressu transiri potest: Diceres non Flumen maximum hic oriri, sed rivulum exiguum ad finem suum decurrere. Sed tantus, tamque Mirabilis DEUS est in operibus suis, ut ex minimis etiam naturae conaminibus opera efformet maxima.

Sed novum adhuc naturae miraculum in hac Hydrophylaciorum materia nobis spectandum venit. Non ignota est Oculorum s. Phialarum Jordanis Historia in Palaestinae Scriptoribus, qvamque suo tempore jam attigit accuratis simus Rerum Judaicarum Scriptor Flavius Josephus; Phialae hae seu Oculi lacus sunt, ipsi Jordanis Fonti aquam adeoque


page 292, image: s306

originem subministrantes. Sic Nili qvoqve Oculos s. Phialas tanqvam Hydrophylacia Fontium Nili describunt, qvi post annum millesimum sexcentesimum decimum octavum, Fontes Nili detectos descripsere; Nam et hoc nomine Seculum nostrum felix est, qvod Fontes hosce detectos acceperit, qvi nullis retro Seculis, ne Alexandro Magno qvidem et Julio Caesari constare potuerunt. Ego itaque, si simili ratione Phialas s. Oculos Fluviorum et in specie Albis Lacus istos duos in editiori MONTIGIGANTEI parte conspicuos, dixero, nihil absurdi me prolaturum confido: Inprimis dum Lacus Major aeqve ac Phiala Jordanis et Phiala Nili fundo caret, in signum Hydrophylacii ex intimis terrae visceribus ibi ebullientis, unde nec pisces in eo videre est, nec cymba tentari potest, et Perillustris Dominus horum tractuum, cum cymba aliqvando eum transire tentaret a submersionis periculo prope abfuit.

Dixi aliqva de celeberrimo Monte, sed paucissima illa, et sine dubio justo parcius, qvam dignitas ejus reqvirit. At qvis dignissimam istam materiem justo ambitu emetiretur, cujus thesauros detectis indies novis augmentis natura in exhaustos docet. Unum adjiciendum habeo de famoso MONTIS GIGANTEI Spectro, dem Rieben-Zahl vulgo dicto, sed prope invitus, nulla enim indignior materia mihi videtur, qvam Historiae Spectrorum tractatio; Larvae enim Diabolicae sunt, et qvid indignius, qvam in tanta rerum necessariarum et Christiano dignarum copia illusionibus Diabolicis ejusmodi animum fatigari, qvarum nullus finis, nullave connexio, qvippe ab autore omnis turbatae connexionis natarum: Nullus metus qvoque; Qvid enim Christianus metueret Larvam Diabolicam, cui constat, se sine Voluntate Divina, ne capillo qvidem minui posse: Et Beati Lutheri in hisce talibus consilium sane prudentissimum est, qvod passim in scriptis suis prodit: Diaboli tales Larvas non melius qvam comtemptu pelli posse: De nomine RIEBENZALII breviter moneo, id non ex Roncevalle Hispanorum, nec ex Gallico Roy du Val, qvasi Rex vallis diceretur;


page 293, image: s307

sed ex corrupto nomine Roberti von der Sahne derivari, unde a Doctis aliqvibus Silesiae simpliciter Robertus dici solet, de qvo pluribus videndus Rev. Autor Chronici Suidnicensis, non ita pridem editi. Qva rem ipsam, pleraqve ejus figmenta sunt; Testati nobis fuerunt superiorum Montis partium Incolae, qvi ultra qvadraginta annos isthic commorati fuerunt, imo illi ipsi qvi prope verticem Montis habitant, se crebro qvidem tempestates, at nunqvam singularem Spectri talis operationem sensisse: Sic Fabulae e longinqvo fides fit, aeqve ac rebus mediocribus alias e longinqvo accedit reverentia: Si etiam Spectra ibi nonnunqvam apparuerunt, solitudini id transcribendum erit, in qva volupe est Daemoni se hominibus terribilem exhibere, qvippe a Solamine sociali destitutis; Sed ideo peculiarem unius Daemonis Sedem esse non seqvitur. Non opinor Deum tantum Satanae permittere, ut certam in terris possessionem sibi vendicare audeat. Una Insula Daemoniorum est, in America Septentrionali, sed ne illa qvidem a figmenti suspicione vacua: Deus Opt. Max. hominibus non Diabolo Terram possidendam tradidit: illeqve Princep hujus Mundi eqvidem audit, sed 1. in aere vagans et in tenebris dominans: 2. Nec pulcherrimum hoc Systema Corporum Mundi nomine intelligitur, sed animi hominum externis et sensualibus allegati.

Dixi qvae pro tenuitate mea de maximo isto Naturae opere potui. Vobis autem, MAGNIFICE DOMINE RECTOR, Perillustres Domini, Domini Comites et Domini Barones; Professores Excellentissmi, Nobilissimi Domini Studiosi, qvi benevolas aures mihi dare voluistis, gratias ago maximas, firmâ spe nisus, Vos ea, qvae minus accurate tractavi, bonam in partem interpretaturos, et ex voluntate mea facultatem aestimaturos esse.

Haec de Monte GIGANTEO. Eum Scriptores Rerum Silesiacarum qvoque attigerunt, Henelius et Schvvenckfeldius, sed partius. Paulo pluribus de eodem actum ab Autore Vitae Dav. Parei Theologi Palatini, cujus cum in Olatione mentio facta sit, verba huc facientia adhuc


page 294, image: s308

adjicimus. Extant cit. Descr. Vit. Parei praemissa Operibus Ejusdem fol. 3. Non procul absunt montes Sudetes, a Silesia Bohemiam dividentes: qvorum unus ab excelsitate Giganteus dictus, Germanis der Riesenberg/ ex qvo cumprimis coelo sereno longo lateque patet in Silesiam et Bohomiam amoenissimis prospectus, Minimum XXX stadia aessurgit in altum, caput inter nubila condens, atque inferiorem aeris regionem longe excedens, ut qvidem Mathematico Instrumento observatum fuerat a Praeceptore Schillingo, quo cum discipuli complures circa solstitium aestivum bis conscendere insveverant, qvando primum qvidem. Sole satis propitio et amoeno, in cacumine discumbentes cibo cantuque sese recreabant, et foco excitato ibidem pernoctare animus erat; Sed non multo post serenitate pulsa, Euronotus rapidissimus ita cacumen perflaebat, ut alii post moles pyramidales, lapidum congestione isthic crebro erectas, receptum quaerere, alii in cavernas exinde factas sese abdere, alii humi procumbere cogerentur, ob nimiam AEoli intemperiem. Vix impetu ventorum sedato, tanta eos sive nubis, sive nebulae frigidissimae caligo circum sepserat, ut omnes ad fugam conclamentes manibus concatenatis descensum praecipitare cogerentur. Juga autem inferiora serenissima deprehenderunt, cum Caput Montis crassissima obvolutum nube cerneretur. Tot ac tantis tempestatum turpidinibus vicibusque monsille obnoxius esse solet. Vulgus Cacodaemoni adscribit, in valle subjecta vaganti, atque viatores non raro vexanti Accolae vocant Riebenzal, quem cum quidam ex comitibus tunc curiose et voce alta inclamarent, mugitus quasi bovis ex valle audiebatur: tanquam siresponsum Daemonis foret.

Cacumen, quod minimum sex stadiae montes alios excedit, in planitie diametrum semistadii habet: non terra, vel sabulo, sed meris saxis majoribus, quasi humano opere totum congestum, qvorum quae foris solaribus radiis sunt expositae, muscoso cortice apparent variegata et picturata coloribus eleganter, ut naturam an artem mireris, incertum fit. Haec Juga, quae Silesiam et septentriones spectant, arboribus sunt consita freqventibus, etiam cubitalibus, sed humi tantum [gap: Greek word(s)] repentibus: quippe cum recentes essent, ventorum flatu, et vi tempestatum depressis: quarum rami virgaeque non multum supra genua humana assurgunt, ut non sylvam, sed frutetum videas; unde vulgo das Knieholtz vocatur. Meridiem atque Occidentem versus, qvae Bohemiam et Misniam spectant, gramine muscoso calva sunt, et media aestate nivibus desuper pulverulentis adeo, ut nihil minus putes, quaem nives, passim rigentia. Vix mille passibus a Cacuminis radice Upavae fluminis origo conspicitur: totidemque fere passibus Occasum versus, Alibis, qui unus est ex nobilissimis Germaniae fluviis, fontes, quasi lacunas


page 295, image: s309

undecim (unde Albis, Elb, quasi Elf, undecim, dictus putatur) quae paulatim confluentes alveolum conficiunt mire limpidum, ex cujus prima, qvae remotis fima est, scaturigine, arenas quasi aureolas vi venarum dodrantotennus enatantes manusua extraxit PAREUS, diuq pro [gap: Greek word(s)] asservavit: qvem rivum etiam, jussu praeceptorum, omnes pariter discipuli pedibus suis transilierunt, scilicet, memoriae ergo, ut Wittebergae affirmare possent, se Albim pedibus transiliisse. Uterque rivus in subjectam Upavae vallem (qvam vocant den Aupengrnnd/) parallelo descensu per diversas montium oppositorum angustias Bohemiam ingressi, et paulatim aucti ad Jaromirum oppidum in Albim, ponte ligneo ibi jam stratum, coalescunt.

Zabotus seu Zotensis mons, der Zotenberg/ nodi instar, qvemadmodum Kircherum praec. §. III. locutum vidimus, Sudetis objacet. Situs est duobus a Svidnicio milliaribus, vertice altissimo et in summo nonnihil lato, Castellumqve olim habuit impositum, cujus qvod latronibus receptaculum praeberet A. MCCCCXXIIX. diruti soloqve aeqvati vestigia qvaedam etiamnum supersunt Hennel. Silesiogr. C. I.

VII.

In medio Germaniae nostrae est Jugum Hercinium, qvod flexuosis ambagibus varias ejus Provincias permeat, communem tamen cum Sudetis originem ab Alpibus accipiens. Hoc scire refert, Germaniae Montes ac Silvas, licet diversis appellentur nominibus, ab Alpibus tamen omnes incipere, ac postea semper continuo quasi tractu hinc inde discurrere, rursusque in seipsos reflecti ac magna ex parte ad Montana Bohemiae et Sylvam illam concurrere. Bilib. Pirckheimer. Explic. Germ. in Opp. f. 108. Pars ejus Principatui Anhaltino ac Halberstadiensi et Ducatui Brunsvicensi adsita tenax prisci nominis der Hartz/ salutatur, cujus iterum pars eminentior Mons Bructerus, der Blockers et Breckersberg/ a Bructeris et dictus et conventibus Sagarum famosus: Qvam rem tamen, si qvid veri habet, nec semper veram, sed imaginationi dormientium transcribendam, nec soli huic loco propriam esse in Actis Sagarum passim claret: Exemplum conventus Africani V. apud Boissard. de Divin. cap. IX. Conventus in Svedia in Relatione de Maleficiis in Pago Morea Append. ad Dar. Europ. Contin. XX. Et Ejusd. Contin. XXI. ad An. MDCLXX fol. 299. Mons Pinifer, der Fichtelberg/ itidem Jugi Hercinii pars est, cujus Hydrophylacia Carmine congruo


page 296, image: s310

exhibita praec. c. III. S. III. §. II. Eademqve jam olim Conrad. Celtes non minus lepido Carmine plane similis inventionis illustravit.

Herciniumque Jugum medio Germania tractu
Erigit et multis dispergit cornua terris:
Ex quibus ingenti dorso stans Pinifer, atrum
Tollit in astra caput, liquidoque a vertice stillans
Quatuor ad Mundi fundit vaga flumina partes:
Moenos in occiduum festinat currere Rhenum.
Et Sala, qui Drusi gestat praeclara Trophaea,
Algentes petit Albis aquas, it Nabus in Austrum:
Egra sed Eoos flectit sua cornua in ortus,
Et secum Herciniam trahit alto vertice sylvam.

Extat L. de Sit. et Mor Germ. §. de Tribus Jugis et Montibus Germaniae.

Montes Carpathii vocantur universa Juga Sarmaticorum Montium, Eos itidem Alpibus annecti Geographiae gnaris non ignotum est: Dividere Hungariam et Poloniam, dictum c. VI. S. I. § IX. Iisdem deberi Etesias Graecorum c. II. §. V. Partes sunt: Carpathus in specie vocatus, Hungaris Tarczal, qvod nomen Lingua eorum a nudo seu Raso vertice dictum esse videtur, ac propagatur per Comitatus Turoczensem, Sepusiensem, Sarosiensem, Liptoviensem, cujus nomina Germanorum locorum incolae aliis atqve aliis nominibus indigitant, der Vater /der Münch/ der Würtzgarten/ der Schneeberg. Secundus est Matran, vinetis prope Agriam consitus. Tertius omnium augustissimus Mons Transilvaniae, qvi silvis undiqve et Montium jugis clauditur, unde nomen Germanicum Siebenbürgen. Plura vid. ap. Bernegger. de Stat. Hungar. §. CCXXXIX. et Scriptores Rerum Hungaricarum.

IIX.

In Scotia Montanum ejusmodi Jugum est Mons Grampius, Incolis Gransbain, qvi suo ab ortu in occasum progressu Scotiam in duas partes dividit. Montes Riphaei Veterum a Pirckheimero in dubium vocati, nec forsan, si Regiones specternus, de qvibus loqvitur, abs ratione: Riphaei et Hyperborei Montes, de quibus prisci tam multae scripsere, muquam hodie comparent, licet tota Europaea et Asiatica Sarmatia undique a Germanis, Polonis


page 297, image: s311

et Moscovitis sit peregrata ac cognitae; Sed omnia sunt plana, nisi juxta Mare Glaciale, ubi Colles qvidam eminent admodum mediocres: Amnes vero maximi veluti Rha, qvi et Volga, Tanais et Duna, qvi et Duina, ex Sylvis, Terra plana ae palustri et neqvaqvam ex Montibus aliqvibus oriuntur. Germ. Explic. in Opp f. 108 Kircherus tamen eosdem de novo producit, sed loco magis congruo, dicitqve a Russis vocari Weliki Kamenypoyas, Magnum Lapidum Cingulum qvod totum orbem ipsis cingi autument. Aliud hic jugum est, qvod Russi vocant Joegoria. Incipit a termino Australi Tartaria et usqve ad Oceanum Septentrionalem se extendit; atqve ex hoc plurimi Fluvii oriuntur, nempe Witsagada, Neem, Wisserae, et maximus Petsiora. Mappae haec omnia male exprimunt vel potius omittunt. Praeterea triplex Jugum decurrit inter Siberiam et Russiam a Septentrione versus Austrum. Unum ex iis Russi appellant Coosvinscoy Camen, cujus latitudo vel transitus est duorum dierum iter. Huic intercedentibus qvibusdam vallibus, proximum est secundum dictum Cirginscoy Camen, itidem duorum, dierum itinere; tertium Podvinscoy Camen aeltissimum extribus hisce Jugis, qvod in plurimis partibus per totum annum tegitur nivibus et nubibus, ideoqve molestum praebet transitum, qvi est qvatuor dierum. Urbs Vergateria Siberiae ei vicinae est.

IX.

Juga Asiatica sunt: i. Tauri Montis Jugum, cujus ortus in Asia Minori a Pamphylio Mari, progrediturqve ab occasu in ortum usqve ad Indiam, ac dividit Asiam universam in duas partes, Septentrionalem, qvae Asia intra Taurum, et Meridionalem, Asiam extra Taurum. Stipatur a latere Antitauro majore ac minori, qvi Armeniam majorem ac minorem intersecant. De periculosissimo ejus transitu V. Herbert. Itin. p. 49. 95. II. Imaus Mons, qvi crucis forma progreditur tam versus Orientem et Occidentem, qvam versus Austrum et Boream. Septentrionalis pars nunc Alkai dicitur: Dividit Scythiam Asiaticam in duas partes, qvarum illa, qvae. Occasum spectat, dicitur Scythia intra Imaum Montem, qvae Orientem, Scythia extra Imaum Montem. III. Caucasus, qvi a Ponto Euxino ad Mare Caspium extenditur, intermedio Colchidos, Albaniae et Iberiae districtu, cujusve hodiernum nomen Caxes a prisco Caucasi haut procul abludit. Qvamqvam alias veteris Geographiae commentatores controversentur, qvid Caucasi nomine proprie veniat? De Stupenda ejus altitudine veterum Commentum extitit,


page 298, image: s312

eum summa sui parte ipsa nocte radiis Solis illustrari: Qvod fieri non posse prolixe demonstrarunt jam saepe citati Kircher. M. S. L. 11. c. XIV. et Varen. L. II. c. XXX Prop. XIII. Contiguus ei Armeniae Mons Ararat, qvi Persis Agri, Arabibus, Subalahn, Armenis Mese sousar, h. Mons Arcae vocatur: In qvo Arcam Noae olim consedisse Scriptura, ejusque reliqvias ibi etiamnum videri lapideam fere duritiem indutas Armeni communiter testantur, et Scammachiae in Templo Armenico Crucem spadiceam ex hisce reliqviis confectam ostendunt, Sed hodie Terrae motibus fere inaccessus redditus fuit. V. Olear. Part. I. p. 90. Eminet Montibus caeteris qvam maxime, tertiaqve sui parte nive tectus, saepe qvoqve nubibus circumdatus aspicientium visui se abducit; At sereno coelo in qvinqve dierum iter se conspiciendum praebet: Eoqve viso Armeni proni terram osculantur sublatisqve in coelum oculis, signum Crucis formant, ac preces aliqvas recitant. Tavern. P. I. L. I. c. IV. Confer. qvae de Urbe Nacksivan traduntur seq. c. IIX. S. II. §. penult.

IV. Juga Arabica Montibus Sinai, Horeb et Sanctae Catharinae celebrantur. Mons Sinai depressior reliqvis; Editor Mons Horeb: Altissimus Mons Catharinae, ita ut illi hujus respectu non Montes, sed Colles esse appareant. Icones V. apud Furer. Itiner. f. 37. Habitantur adhuc a Calogeris seu Monachis Graeciae Religionis, qvi Viatoribus ad videnda vestigia rerum hic olim gestarum se Duces praebent. Omnium communis character est, qvod rupibus atrorubentibus constent: Praeterea singulari Marmoris genere donati sunt, qvod ideo Marmor de Monte Sinai, et Pietrae Emboscata h. lapidem filvis pictum vocare solent: Passim enim in Marmore hoc accuratissimae Arborum imagines colore nigricante subtiliter a Natura depictae apparent: V. Worm. Mus. L. I. S. II. cap. IV. Majus est qvod Neutschützius refert. In ascensu Montis Sinai ingentem Rupem occurrere, qvae integram Arborem ramis, foliis et radicibus exhibeat, qvasi tota esset petrefecta. Als wir ans dem Kloster der 40 Märtyrer gegangen/ und schon ziemlich hoch auff den Berg hinauff gewesen/ haben wir zur rechten Hand im Gehen einen sehr hehen sich weit ausbreitenden Felsen gesehen/ der hatte über und über rechte natürliche Aeste/ Zweige und Blätter/ einen langen Stamm und viel Wurtzeln/ und konte man alles so vollkommen sehen/ als wann ein warhafftiger Baum gewesen/ und zum Stein verwandelt worden wäre. War ein rechtes Wunder daß man sich nicht satt sehen konte/ daher ich auch bewogen worden/ daß ich erliche


page 299, image: s313

Zweige davon mit heraus gebracht. itner. L. V. III. p. 217. In eodem, Monte figuram hominis devote veluti sursum spectantis ostendunt, traduntqve Mosen hoc in loco orare solitum.

V. His Libani Montis Juga subjicienda, qvae nemo praeter Christianos Maronitas habitat, qvi Imperatori Turcico Tributum pendunt, ab aliis periculis et oneribus tuti et immunes, peculiari etiam jure Campanas sonandi in Monasterio qvodam suo gaudent, qvo alias Christiani in Imperio Turcico fere carent. Cacumen Montis totum nivibus coopertum est, inferius vero calore ardet. Tacitus cum Praecipuum Montium Iudaeae vocat, miraturqve idipsum tantos inter ardores opacum fidem qve nivibus esse. In eodem Cedri adhuc supersunt numero circiter. XXV. Qvarum truncis qvia plures interdum surculi insici sunt, ex qvo numer antibus arbores ipsae nunc plures nunc pauciores videntur, vulgo obtinuit, Cedros Libani numerari non posse. Furer. f. 102. Conf. Joh. Jac. Breuning p IV. c. VII. qvi pluribus circumstantiis hanc ipsam rem exponit: Ob nun wol von diesen Cederbäumen ausgegeben und gesagt wird/ daß sie nicht mögen gezehlet werden/ oder so offt sie gezehlet werden/ iedesmahl entweder mehr oder minder erfunden: So haben wir doch deren/ nicht ein/ sondern offtermahls sechs und zwantzig befunden/ seyn den Dannenbäumen/ belangend die Blätlein und Zapffen/ nicht ungleich/ allein/ daß die Blätlein und Zapffen über sich gegen den Himmel wachsen. Es ist auch an ihrer Dicke zu schen/ daß sie sehr alt seyn müssen/ seyn doch respective, wann man die grosse Dicke betrachtet/ demselben nach/ nicht sonders hoch/ noch den Dannenbäumen in der Höhe gemäß. Bon diesen sechs und zwantzigen seyn noch drey und zwantzig frisch und grün/ der vier und zwantziste hatte nur noch einen grünen Ast/ die übrigen zween waren gantz und gar verdorben. Nicht weit von hinnen/ seyn noch viel andere Schößling/ oder junge Cederbänmlein. Und ob wohl vor Jahren diß gantze Gebürge deren voll gestanden/ ist es doch so weit davon kommen/ daß über die specificirte geringe Anzahl/ zu unserer Zeit nicht mehr gefunden

X.

Juga Africae sunt I Atlas, qvi oritur a litore Africae Ocridentalis Oceani et per totam Africam se extendit versus orientem usqve ad Confinia AEgypti loca. II. Montes Lunae, seu Cafates qvi totam Monomotapae Regionem fere cingunt. Ab his inundationem Nili pendere traditum C. III. S. III. §. XIIX. Pluviam item qvatuor Mensium in AEthiopia c. VI. S. III. § IV. Andes, qvo et juga Cordillerae referimus, altitudine et longitudine omnes


page 300, image: s314

in toto Terrarum Orbe Montium Catenas longe superant, totamve Americam Australem usqve ad Fretum Magellanicum pervadunt. Eorum pars nobilissima Montana Potosi Provincia in Regno Peru, qva nulla in toro Orbe Auri Argentiqve feracior est. V. Kircher. M. S. L. X. S. IV. c. IIX. Nonnullos ipsorum concidisse compertum est post maximum illum Terrae motum, A MDCXLVI. qvo totum fere Regnum Chiles in vastitatem abiit V. Kirch. M. S. L. II. c. XII. §. I.

XI.

Montes in specie sic dictos nominamus M Picum Teneriffae Insulae, alias Pico de Terrairae et Pico de Theide dicturn, cujus insignem altitudinem arguit, qvod totorum LX. milliarium intervallo in Mari videatur, qvodqve ex eo circumjacentes Canarias omnes videre liceat. De usu ejus Geographico V praec. c. l. §. XIII. In Asoribus est Pico de S. Georgio. Insula Ceylan est Pico de Adam, de qvo V. c. V. §. XVI. Japaniae Mons, Figenojamma nubes excedere dicitur; Sed an omnes, aut aliter qvam nostri, qvi aliqvibus qvidem superiores sunt, at alias se superiores ferunt; in medio relinqvimus; Similes fuerint Olympus et Athos M. Asiae Minoris. Parnassus M. Graeciae etc. Ex Italia ad hanc classem referendus Mons Apenninus, et post eum Mons Pausilypus. Bosilipo. medius inter Neapolin et Puteolos, celebrisqve viâ perimas radices sumptu artisicioqve mirabili excisa, qvam Strabo Speluncam, Seneca Cryptam Neapolitanam vocat, totumque Athletarum fatum sibi transeunti perpetiendum fuisse qveritur. Ep. ad Lucil. LVII. Alta est XII. pedes, lata totidem, adeo ut duo contraria plaustra simul commeare ac transire possint; Tota v. tenebricosa et in ostiis tantum lumen ingressu refulgens, tanqvam Stella procul apparet. Iconem simul descriptione V. ap. Braun. Theatr. Urb. T. V. n 65. In Gallia haut procul Aqvis Sextiis celebris est praealta Rupes, S. Mariae Magdalenae dicta, qvia Sanctam hanc vitam hic exegisse tradunt: Assurgit media planitte Alpium amula patentibus qva Boream spectat in Latum agris: Ea parte Provincia, et qvicqvid est Gallici ad Alpes Soli porrigitur, ab Oriente in Italiam prospestus est, ab Austro et Meridie in Africam, in Gadit anos, in Hispaniam, et Narbonensem Gakiam. Abrupta est via, per qvam in mediam Rupem ascenditur qvod supereminet, avium est. In eo Montis meditullio Speluncam natura fortuitam posuit, qvam aqvae guttatim deciduae lente irrigant, unde Mag dalenae potus et omne in vitam solatium etc. Summo apici barharum est nomen Pilo, etc. Grammond L. XIII. In Polonia notus idemque unus totius Regionis est Mons S. Crucis, de qvo praec.


page 301, image: s315

c. VI. S. I. §. X, Ex Orientalioribus Russiae Provinciis Olearius praedicat Volgae adjacentem Montem Virgineum, Divviza Gora, M. Smiovva seu Serpentarium, M. Columnarem etc. V. L. IV. c. IIX. Inter Chinae admiranda est Mons in Provincia Kiamsi, in duos vertices divaricatus, qvorum superior Draconem exprimens, in Inferiorem, qvem Tigridem dicunt, velitti impetu qvodam se praecipitare videtur, unde â Dracone et Trigide nomen habent. Kircher. Chin. III. p. IV. c. IV. Alius septem apicibus suis Ursae Majoris figuram exprimit;???lius Idolum Fe Chinensium decussatum sedens pedibus, magnusque sibi invicem super impositas in Sinu complicans. Kircher. ib. Plures hujus Regionis recenset Neuhoff Beschr. von Chin c. XIII.

XII.

Montes Ignivomos, seu Vulcanos, prout alias dici solent, Natura videtur constituisse, ut essent veluti spiracula Pyrophylaciorum Subterraneorum, per qvos aer attractus Ignem Subterraneum foveret, et Ignis superflua fumi feciumqve mole exoneraretur. In Europa sunt I. AEtna in Sicilia. Monte Gibello communiter appellatus. Interiora ejus Caminum qvendam profundissimum sistunt. In ascensu adhuc locum ostendunt, ex qvo priscus Empedocles se in cortinam ejus projecit qvem locum hodienum Saltum Philosophi, Salto di Filosufo, dicunt. Horrendum ejus incendium An. MDCL XIX. M. Martio et Aprili simul Geographica locorum circumjacentium descriptione exhibet Diar. Europ. Contin. XIX. f. 398. et 450. Ignis Cataneam usqve, utut XIIX. milliaribus Italicis inde distantem, grassatus fuit, adeo ut plerosqve inde migrare oportuerit. Ist an sieben Orten auff geborsten/ welche Ausfbrüche gleichsam sieben Rachen von der Höllen bezeichneten/ und gantze Ströme von Feuer Wellen von sich gaben: Am 2/12, diß gegen der Nacht/ hat die Erde erschröcklich zu beben angefangen/ und aus einem gleichsam auffgesperreten-Rachen längst den Berg herab/ grosse erschreckende Klumpen Feuers mit Aschen ausgespeyet/ von welchen auch alsofort ein nahe gelegenes Ampthaus ist verzehret worden Diese Flammen haben sich darauff gleichsam in zwey Feuer-Seen getheilet/ derer jeder sich auff 2. Italiänische Meilen erstrecket/ und damit dem Lande eusersten Untergang gedrohet hat. Einer ergriff das Castell St. Petri, nach dem die Einwohner sich zuvoz darans begeben hatten/ und stürmete es gleichsam mit Feuer/ legte es auch alsofort zu Grunde/ welcher Ruin auch das gantz. Mompleranische Land vernichtete Es gieng aach diese Feuer See durch einen starcken Wind angestrenget in viel andere/ als


page 302, image: s316

Moscalukianische und St. Gio Galermi Plätze/ und verbrennete alles was ec belangte/ wodurch an Dörffern/ Weinbergen und Gütern ungläublicher Schade geschehen ist/ wie dann unter andem 400. Dörffer/ in welchen jährlich 300. Ballen Seide gemacht/ ruiniret worden/ daß also daselbst in vielen Jahren/ sonderlich weiln auch die Bäume grossen Schaden gelitten/ wenig Seide wieder gezeuget werden können. Der ander Feuer See ergoß sich gerade nach der Stadt Catanea/ daß auch die Einwohner nichts als ihren Untergang vor Augen sahen/ daher sie sich alle auff die Flucht begaben. Endlich trieb ein unvermutheter Wind solches ungeheuere um sich fressende Feuer von der Stadt wieder ab/ und wendete selbes nach den Longuinanischen Feldern/ woselbst es bey Mangel seines Futters/ oder anzündender Materie/ sich allgemach verminderte. Diar. Eur. l. c. II. Vesuvius in Campania, Monte di Somma nunc dictus, cujus Iconem et incendium A. MDCXXXIIX. vid. apud Kircher. M. S. T. I. praef. Extra incendium tamen optimi Vini Falerni ferax est. III. Srongylus aliiqve in Liparitanis Insulis, qvorum unus in specie Vulcani nomen gerit. Vid. iterum Kircher. l. modo cit. IV. Hecla in Islandia, in qvo infernum esse mediis acrudioribus seculis suspicati fuerunt, qvod ignium libero exitu destitutorum sonos lamentis similes boatus cruciatorum hominum esse putarent. Vulcani Asiae sunt: Chimaera mons Lyciae in Asia minori; M. Balaluanus in J. Sumatra; Mons Javae non procul urbe Panacura; M Gounapi sive Gourapi in una Bandanarum insularum; Vulcanus Ternatensis, Gammacorura dictus, An. MDCLXXIII. d. XX. Mart. totus prope disjestus tantas ex discussis cineribus Insulae tenebras offudit, ut alter vix alterum dignoscendo fuerit. Ist des folgenden Tages am Pfingsttage so tunckel worden/ das man fast keinen Menschen erkennen kunte/ auch spürete man eine kleine Erdbebung: Ja das Erdreich/ so wohl an hiesigem Orte/ als auch auff Monado, Chiauvv, Sausy und Mindanavv, fast 100. Meil Weges von hier/ und Wer weiß/ wie viel noch tieffer/ ist mit einem Fuß hoch Asche bedecket. In die See ist ungläublich viel geflogen/ so das auch ein kleines Fluyt-Schiff/ der Sandläuffer geheissen/ in dem hin- und wiederkehren von Monado/ verschiedene mahlen durch die Asche zurück gehalten/ und nicht hat fortkommen können. Literae Cornel. Franx, Directoris rerum Ternatensium in Berw. Europ. p. V. f. 292. 293. Similis est Mons Tola in Mauricis insulis, qvae LX. mill a Moluccis distant; In Japania IIX. milliaribus ab Urbe Meaco celebris Vulcanus est Sineparama, aliusqve in Regno Jetchu,


page 303, image: s317

in cujus flamma horribilem speciem daemonis comparere solitam testatur Petrus Davidis Histor. Asiae, aliiqve supersunt in Japania, et iterum alii in Tandaja una ex Philippinis Insulis juxta Promontorium S. Spiritus. Nulla tamen Mundi pars celebriores Vulcani Officinas exhibet, qvam America; In solo qvippe Chilensi Regno ordine qvatuordecim numerarunt: In Peruano non pauciores, qvos omnes Andium continuati Jugorum vertices exhibent; In N. Hispania tres numerantur ignium eructatione formadibiles: E qvibus indicamus M. Areqvipam et in Mexicano Regno Montem ad Pagum de los Anglos, hincqve duobus milliaribus dissitum jugum Tlaxkala, item M. Guatimala, qvi caeteros omnes antecellit. V. Jos. a Costa Histor Nat. Amer. Neqve ultimus Septentrionis tractus suis ignium penuariis destituitur, qvorum qvatuor Autores in Tingoesorum regione numerant, ut interim taceamus Groenlandiae Vulcanos aliosqve in vicinis sive Insulis, sive Continenti Polo circumsita, qvos et in Terra Ignea, vulgo del Fuego, incognitos sinus continuant, ita ut multi Antarcticae Plagae Polum ob ignivomorum montium multitudinem inaccessum putent. Kircher. M S. II. c. XI Veren. c. l. Prop. V. De Montibus in Congo et Angola, aliisqve qvi jam ardere desierint V. eund. Varen. ibidem.

XIII.

Aperturae vel transitus Montium vocantur Portae. Qvales sunt I. Thermopylae, celebres olim Leonidae Spartanorum Regis Morte, cum Xerxis exercitum trasitu prohibere conatetur; Ac prolixe describuntur ab Herodoto L. VII inter Tarchinem et Alpenos duci; Montium altissimorum praecipiti tractu interea usqve ad Oetam Montem porrecto. II. Portae Caspiae, qvarum unam juxta Derbent ad Mare Caspium inter nobilissimas toto Oriente Antiqvitates numerat Mandelslo Itiner. L. I. c. IV. III. Portae Ferrea, das Eisenthor/ angustissimus in Transsilvaniam ex Europa Orientali additus est, de qva factaqve per eam An. MDCLXI. Turcarum in Transilvaniam impressione Vid. Zeiler. Descr. Hungar. p. 99. et 417. Item Diar. Europ. Cont. VI. p. 370. IV. Portam Cordillerae transitum per Juga Montium Americanorum nuncupat Varenus, eumqve totorum horum Jugotum, qvi exploratus sit, unicum esse docet l saep. c. Prop. I. De vario Alpium transitu vide Ricciolum. Geogr. L III. c. I. Portam Waldensium ad Vallem S Martini, Le Pont de la Tour, ejusqve difficillimum aditum per Pontem editissimum describit Leger. Hist des Vaud. L. I. c. l. On n'y peut entrer,


page 304, image: s318

qve parun trou couppe dans le Rocher, qu'on appelle le Pont de la Tour. ou il n'y a point du tout de largeur, qve celle qu' occupe la Riviere, ou plûtost le rude torrent de Germanasqve, sur lequel est un Pont extremement haut, qvi aboutit de tous costes a des Rochers effroyables, sur lesquels s' appuyent Ies Montagnes, qvi ferment la Vallee, et dans lequel on e couppem avec beaucoup de peine, seumelent autant de chemin, qu'il en faut pour y pouvoir passer un mulet, ou un cheval par l' attache; de sorte qve le Pont oste (qvi s' oste aussi facilement, quand on veut) il est impossible d'y avoir acces, et l' on n' a qu'a tâcher d' empecher, qu'on ne remette le Pont, ceqve les Femmes peuvent tres bien faire senlement en roulant des caillous du haut de ces Rochers, qvi fondent sur tous ceux, qvis' en voudroient approcher. Ad Remp. Genuensem aditus e Gallia est per Claustra Apennini Montis (Alpes Penninae intelligendae) e Sabaudia angustae Rossiglioni fauces. Gramond L. XIV. ubi de Bello Genuensi.

XIV.

Promontoria, Exteris Capo et Cabo, in Orbe extantiora sunt: I. In Africa celeberrima ista tria: Capo Gvardafuy, ad ingressum Maris Rubri; Capo de Buena Esperanza, Caput Bonae Spei, extrema pars Africae inter Oceanum AEthiopicum et Indicum: In qvo flectendo cum Portugalli variis tempestatibus jacerentur, ut saepe numero omnem spem salutis abjicerent factum est, ut Tormentosum illud appellarint; Tormenta enim apud eos idem est, qvod Tempestas adversa. Cum autem Johanni Regi ejus situm et longitudinem demonstrarent, tanra laeticia affectus est, ut existimaret, esse sibi jam aditum in Indiam patefactum, et qvasi felicis eventus augurio commotus Promontorium illud Bonae Spei nominare jussit. Hier. Osor. de R. G. Eman. R. L. I. f. 16. Denique Capo Verde s. Promontorium Viride e regione Insularum ab eo dictarum, de Capo Verde seu Promontorii Viridis, qvaque litus Africanum ab Occidente in Orientem flectitur. Praeter qvae minora sunt, cis C. Verde, Capo de Canti, C. de Guer, Promont. Atlantis, seu communiter dictum, C. de Non, qvod superioribus seculis crederetur superari non posse, eoque pro termino navigationum Africanorum haberetur. Capo Bajador, C. de Olaredo, C. de Blanco; Et trans C. Verde. Capo de S. Anna, C. de las Palma, C. de tres Puntas, C. de Lopo Gonzalves, c. Negro. II. In Asia duo notissima sunt, Promontorium Coridanum s. C. Ras Algate ad ingressum Sinus Persici, et Capo Comori in concursu Litorum Malabarici et Coromandelici. III. Ex America indicamus C. de la Vittoria ad egressum Freti


page 305, image: s319

Magellanici in Mare Pacificum; Capo de S. Augustino ad mare del Nort, et C. de Passano et C. de S. Francisco ad M. Pacificum, qvippe haut procul Puerto Veyo sita, latitudinem Americae Australis fere designant. IV. In Europa in extremo Septentrione est Promontorium Rutubas seu Nortcaep/ ex qvo et promontorio Peloponesi Taenaro, seu C. Metapan maxima latitudo Europae aestimatur. Caetera singularum Regionum indicari possent; Hispaniae in Oceano Atlantico, Capo de las Penas de Guzan, olim Promont. Scythicum, Capo d' Ortegal, Caepo de Finis-Terrae olim, Artabrum, Celticum, Nerium: Cujus nominis sui originem a Veterum opinione accepit, qvi in litoribus hisce Terrae extrema esse crediderunt, qvam ob causam qvoqve in Canariis primum Meridianum collocavere, qvia ultra eas nihil terrarum esse autumarunt. Idem ultima Pacificatione Anglo-Belgicâ A. MDCLXXIV. termini loco positum est, intra qvod et Terram von Staten in Norvegia Belgae coram Navibus Regiis Anglicanis in posterum vela demissuri essent. In Mari Mediterraneo Cabo de Gades in R. Granadae, olim Charidemum Promont. Cabo de Palos olim Scombraria in R. Murciae, Ferrariae, s. C. Martin in Valentia, C. de Palafugel in Catalonia, olim Pr. Lunarium, C. de Creuz s. Aphrodisium ad Mare Gallicum. In Portugallia sunt C. de Cascais olim Promont. Magnum ad dextram Tagi Fl. situm, C. de Spichel, olim Prom. Barbarum ad Sinistram Tagi, C. de S. Vincent, s. Promontorium Sacrum in R. Algarbiae, Terminus summae Longitudinis Europae. V. praec c. IV. § V. Caetera simili Ordine ex Tabulis hauriri possunt.

XV.

Montibus subjicienda Noticia Vallium, Partium Terrae Montibus inclusarum, e qvibus praecipue indicandae, qvae integris populis nomina dederunt. Tales Christianorum Waldensium Sedes in Pedimontio, non a Waldo, sed a Vallibus appellatorum, de qvibus V. praec. c. VI. S I. § III. n. 4. II. Vallisia, Watliser Land/ Lucernensi et Bernensi Cantonibus, Alpibus item et Lacu Lemano circumscripta Regio, latitudine valde angusta, at longitudine V. Dierum itineris: Primariam Urbem habet Sedunum, Sitten. III. Vallis Telinae, seu Valtelina, Clavis Italiae in Germaniam, qvippe utriqve interposita. Nostro Seculo Bello Incolarum adversus Rhaetos moto innotuit, in cujus partes et Hispani Galliqve venerunt, illi pro Valtelinis, hi pro Rhaetis, reipsa autem, qvod Valle Telina


page 306, image: s320

aperta et Rhaeticis jugis in plano positis, Italiam Germaniae accessuram, eaqve via utriusqve Dominam fore Austriacam Gentem metuerent, dum Gallici autoritas nominis vanesceret, apud Grammond. ad An. MDCXXIII. Histor. L. XIII. Conf. Brachel. ad An. MDCXXVI. Hist. L. III. Et de veteri ejus Statu Sprecher. Chron Rhaet. L. X. Aliarum Inalpinarum Vallium nomina et situm V. ap. eund. ib. De Vallibus Sudetorum, Valle Gigantea, Diabolica, Aurea, Foveis item Nivalibus V. Schvvenckfeldi Geogr. Siles. Vallis Josaphat in Sacris celebrata Torrente Cidron interluitur, variarumqve rerum sacrarum reliqvias adhuc servare creditur. V. Itin. Pr. Radzivilii Ep. II. f. 62. et seqq.

XVI.

Seqvitur ut de Orbis planitiebus agamus, qvae varie dividi possunt: Sunt enim complures culturae aptae, et Sylvarum saltuumqve varietate refertae; Sunt arenosae, sunt potrosae et cricosae; qvae et Deserta vocantur; qvorum nonnulla ad ingentem sese amplitudinem extendunt; Planities feraces, incolarum tamen inertia, veldefectu agricolarum destitutas nobis cumprimis exhihent Polonia, Moscovia, Russia, ingetibus sylvarum recessibus vestitas. Arenosi et sabuli congerie operis, pro omnibus Mundi regionibus Africasvallet: Petrosis Arabia; Ericosis tum Germania, tum reliqvae Orbis partes. Planities frugiferae in agros, hortos, sylvas dividuntur. Sylvarum varietas magna est, tum ratione loci tum ratione climatis. Sunt in Germania Sylva Hercinia, Nigra Sylva Spessartus qvercetis, fagetis, pinetis, juniperetis, Abietum quoque, Laricum, AEsiulorum similiumqve foeturâ spectaebiles. In Gallia et Itaeliae castanearum dominantur Sylvae Africa Palmetis abundat, et ad Promontorium Viride integrae Pomorum Citriorum Sylvae: Ceilanum Cinnanomi Sylvas alit; Bandanas Moluccasqve Insulas Nuces muscatae, Cedri, Libanum exornant.

Sunt et immensi terrarum tractus, omni hominum cultu et habitatione destituti: Cujusmodi sunt Desertae Tartariae, qvae Mongul et Lop dicuntur, qvorum hoc putatur esse Desertum illud arenosum, qvod procul a Maris Sinensibus, informam fasciae inexploratae adhuc longitudinisex Austro in Boream extenditur, qvodqve ex Tartaria in Chinam ultro citroqve commeantibus Mercaetoribus transeundum est locus adterrorem omnem sqvaelidus. Sunt et in Americâtum Septentrionali, tum Australi vastissima deserta, qvorum qvod inter Regnum Paraqvaviae et Chili interjacet, potiorem locum obtinet, a viatoribus Pampas vocitatum. Et qvicunqve es Regno Chilensi in Partqvaviam


page 307, image: s321

commeant, illis primo incredibilis altitudinis Montes, Andes sive Cordilleira superandi sunt 40. leucarum itinere. Descendentibus deinde ex Monte triduano itinere, occurrit urbs Mendoza dicta, et deinde immensum hoc desertum, qvod Pampas vocant, Oceani instar, longe lateqve exporrectum, minime tamen infrugiferum; siqvidem sine ullis arenae vistigiis totum herbis a natura confitum est, et ab animalibus omnis generis incolitur, nec fluminibus et lacubus dest tuitur; hoc ingrediuntur haud secus ac in Oceanumn nauticâ pyxide instructi, qvam in terminum Deserti, qvi dicitur los Buenos Ayeres, eumqre primam Paraqvaviae urbem ad flumen Januarium sitam, constanti lege dirigunt. Esseda habent lignea, multorum hominum capacia; qvae dum a bobus trahuntur, simul herbarum graminumqve conculcatione semitam deplanant, iterqve aperiunt, in qvo conficiendo raro trimestre, ut plurimum qvadrimestre temporis spacium impenditur; Qvantum hoc desertum in austrum porrigatur, inexploratum est; nonnulli putant usqve ad Fretum Magellanicum id extendi. Kircher. M. S. L. II. c. XII. Huic simile est desertum Benascali in Arabia Deserta, cujus aliqv m desciptionem jam dedimus praec. c. II. §. X. In Africa famosum est Desertum Biledulgerid.

XVII.

Pergimus ac Barathra, Specus et Abyssos, tq. res Montibus oppositas ingrediemur. Talis est in Gallia prope Viennam Spelunca perpetuo fumans, seu perpetuis nebulis obducta, in qvam Pilatum olim se praecipitasse tradunt, cujus et alias reliqvias, domum, praetorium, turrim in qva captivus detentus fuit, ibi ostendunt Vid. Joh. Sincer. Itiner Gall. pag. 160. Cui similis est, qvam describit prope Oppidum Miramont. sitam: Cryptam esse, vulgo le Cluseau ad V. aut VI. leucas sub Terra protensam: Esse ibi atria et cubicula pavimento Musaici Operis strata et picturas, fontes et fluvios, ac in primis unum alvei ad 100. et 120. pedes lati rapide procurrere. Ultra conspici longe lateqve adhuc patentem planitiem, sed neminem eo progredi ausum: Non nisi magno numero Cryptam intrari plurimis assumptis facibus lumen praebentibus obscuritati cavernae, cui alias nullum nisi ab introitu Iumen. In Germania nostra talis est memorabilis illa Spelunca Baumanni, et in Anglia Spelunca Ukiensis, ab Uki oppidulo prope Welles ita dicta: Qvarum utramqve commendat Lapis Stalactites variis Naturae ludentis figuris ac spectaculis nobilis. Speluncae Baumannianae meminit Zetlerus in Ep. 551 pag. 873. Plenius Henr. Eckstormius


page 308, image: s322

Ep. ad Zach. Brendelium Med. Jenensem jam A. MDXCI. scripta, cujus excerpta, utpote Naturae amantibus dignisima hic nostra facere non dubitavimus: Fuit hic Specus, inqvit, ab Avorum nostrorum memoriâ in Hercyniâ nostrâ semper celebris, adeo ut famade eo etiam ad vicinas regiones promanarit, et inde vel visendispecûs, vel ossiculorum colligendorum causâ multi eum semper petierint. Atqve inde factum est, ut ad eruditos etiam viros de eo non ita dudum fit relatum, qvi de eo cum admiratione audientes facile judicarunt, rem esse ejusmodi, qva in humanis rebus divina potentia ludat, qvâqve summus rerum opifex et arbiter omnipotentiam et sapientiam suam nobis conspectionem esse velit; et proinde dignam, de qvâ apud plures aliqvid constaret. Et hinc nuper admodum, qvi remotiores sunt, plura coeperunt cogitare de ratione et naturâ Antri, qvam illi, qvi proxime habitant. Aditus ad Specum est in ditione illustrium Reinsteinensium Comitum, non procul a limitibus, qvibus Reinsteinensis et Stolbergensis ditio disterminatur. Versus occasum ab eo distat dimidio milliari Germanico Eiligerodae, Comitatus Stolbergensis oppidum. Osspecus rotundum est, et per durum et continuum saxum naturâ potius qvam arte factum, aedeoqve angustum, ut plures uno in specum simul descendere vel potius irrepere non possint. Extendunt autem sese hispecus subterranei inter vastas rupes qvam longissime, ut nullus sit, qvi ad finem eorum pervenisse se dicat, tametsi aliqvi multos dies in illis commorati affirment, se ultra qvatuor milliaria Germanica perreptando cuniculos istos processisse, nec procul abfuisse ab istis oris, in qvibus Goslaria Imperialis civitas sita est. Abest autem Goslaria ab Eiligerodâ qvatuor circiter milliaribus nostratibus. Non tamen silentio praetereundum est, qvod multi hodie affirment, cuniculos complures ad interiores specus ducentes, vel ab iis, qvi ossiculorum caussa terram effodiunt, intempestive obstrui; Qvo fit ut ad remotiores specus paulatim intercludatur aditus. Cum autem tantae vastitatis sit antrum hoc, non tamen nisi per os illud, de qvo dixi, angustum ad id janua patet. Non longe a primo ingressu, ubi dixi specum latissime et longissime mox diduci, ex saxo scaturit fons aqvae limpidissimae, qvae a multis potitur, et calculum solvere creditur. De hâc aqvae dignum est memoratu, qvod vitro excepta et reposita vel integrum annum non corrumpatur, et sine feculentâ materiâ vel sedimentis semper maneat eadem. Deinde in eodem hoc antro saxa stillant guttas, qvae decidendo lapidescunt, seu in lapidem album et subdurum concrescunt, non secus ac videmus byeme stirias seu deciduas ex tectis aqvae guttas vi frigoris congelescere. Lapidem hunc nostro


page 309, image: s323

idiomate vocamus Tröpstein/ ac si [gap: Greek word(s)] diceres. Hujus lapidis frustra pendula cum admiratione decutiunt et efferunt ii, qvi antrum invisunt. Ruricolae cum, qvodvim exsiccandi habeat, in pulvisculum redactum sauciorum jumentorum vulneribus vel ulceribus inspergunt. Reperiuntur praeterea passim per omnes antri cuniculos et cavernas omnis generis animalium ossicula, carie et putredine sqvalentia et propemodum consumpta, qvae ligonibus inqviruntur et ex terrae eruuntur a qvibusdam, qui non parum lucri iis sibi repositum esse existimant: Illa enim cujus cunque sint animalis, vel qvascunqve sceleti partes referant, indiscretim pro unicornis cornu imperitis hominibus, non ita magno tamen precio obtrudunt, affingentes ipsis, nescio qvas vires. Inter ossicula, seu potius ossa inveniuntur dentes, qvorum crassities arguit stupendam magnitudinem animalium, qvae dentibus istis fuerunt instructa. Vidi ego dentem tribus eqvinis molaribus dentibus crassiorem. Inventa est etiam in hoc specu olim integra compages ossium humani corporis, eâ magnitudine, qvae longe superet, qvalia nunc hominum producit corpora tellus, qvaeque non dubie evincat fuisse olim homines Giganteâ magnitudine prae reliqvis praeditos. inventa etiam sunt sceleta seu cadavera solitae magnitudinis, eorum forte hominum, qvi specum ingressi, ob cuniculorum varietatem ex hoc Labyrintho sese expedire rursus non potuerunt. Hucusqve Eckstormii Epistola ed. cum Ej. Historia Terraemotuum. Speluncam nebulosam, das Nebel-Loch/ in Svevia, perpetuis fumis spectabilem describit Zeiler. Ep. 599. In Marca Anconitana Italiae haut procul Castello D. Mariae Gallicanae ita dictum Sibyllae Antrum est, immane alias et horribile, de qvo vulgus fabulatur, hac ad Sibyllam patere aditum, qvae spatiosum Regnum intus possideat, in qvo innumerae gentes versari et Iascivis oblectationibus diffluere deprehendantur etc. V. plur. Merul. Cosmogr. II. IV. c. XIII. Juxta Lacum Anianum Scorbs qvaedam mortifera est, qvam qvi ingrediuntur exanimati repente concidunt: Vernacule Bucco Velenoso dicitur, q. d. Antrum Venenosum, et Grottae delli Cani, qvod antri Naturam hoc animali saepius experiantur Peregrini. Idem Merula l. c. Conf Itiner. March. Christ. Ern. p. 366. et siqq. Alia est, sed effectu dispar, parva tamen et duorum hominum tantum capax, qvam in monte ad Villam Sasso in Territorio Romano videre est, Italis Lae Crotta delli Serpi: In hac Elephantiacos, Leprosos, Paralyticos, Arthriticos, Podagricos, similibusqve desperatis membrorum affectionibus laborantes nudos exponere solent, qvi mox halituum subterraneorum calore in suodorem resoluti serpentum


page 310, image: s324

prorepentium et totum Corpus infirmi implicantium suctu linctuqve ita omni vitioso virulentoqve humore privantur, ut reperito per tempus aliqvod hoc medicamento tandem perfectae sanitati restituantur. Qvam rem variis circumstantiis et observationibus prolixe illustrat, Kircher. de A. Magnet. L. III. P. VII. Cap. IV. Qvibus unicam adhuc addimus Speluncam Valdensium in Rupe Wendelini, La Merveilleuse Caverne des Vaudois, a natura et arte aptatam capiendis 300. vel 400. hominibus, omnibusqve Castello necessariis instructam, fissuris aliqvibus rupis pro recipienda luce, conclavibus distinctis, fonte, furno aliisve. Inserviit haec aliqvoties fugientibus persecutiones duriorum Principum suorum Valdensibus, adituqve tam difficilis est, ut nulla ratione plures uno simul se de super immittere possint, eoqve una persona apta sit apta sit averruncando integro exercitui. Describitur a Joh. Leger. Hist. des Egl. Vaudoises L. I. c. I. p. 9.

XIIX.

De Fodinis qvod adjiciendum est e Varenio desumimus, qvi talem earum Indicem nectit L. I. c. XI. Prop. XI.

Auri fodinae et argenti celebriores sunt. I. Peruvianae, et Castellae aurea omnium totius Telluris ditissimae. Et enim per omnes Peruviae Provincias reperiuntur Fodinae auri atqve argenti feraces (non exclusis tamen aliis metallis;) itae ut ipsi Peruviani atqve Hispani olim gloriati sint, fundum hujus regni aureaum esse atqve argenteum. Girava scriptor Hispanus testatur, circa urbem Qvito Fodinas fuisse, qvae plus auri, qvam terrae laergirentur. Ideo cum Hispani primum in Aureum hoc Regnum (qvod ideo firmissimis muniunt castellis et praesidiis) venissent, in multis urbibus, inprimis Regtâ, Cusco dictâ plurimas aedes conspexerunt intus et multis urbibus, inprimis Regiâ, Cusco dictâ plurimas aedes conspexerunt intus et extus obductas laminis aureis. Militum etiam Peruvianorum primarii non tantum loricas argenteas, sed etiam omnia armorum genera ex auro parata gestabant. Argentifodina felicissima est in monte Potosi, in qvo viginti millia hominum effodiendae terrae operam dant descendentesper qvaedringentos graedus et plures. Inde ingens illa auri argentiqve vis, qvam singulis annis Rex Hispaniae ex America accipit.

II. Argentifodinae praestantissimae in Japaniae Insulis, unde Hispanis dictae Argentariae Insulae. Auri qvoqve fodinae reperiuntur, sed hodie minoribus divitiis, ac olim.

III. Arabiae olim Aurifodinas uberiores habuit, qvam hodie.

IV. In Montanis Persiae, item in China qvaedam Argentifodinae sunt.



page 311, image: s325

V. In Guinea multi Montes Auriferi, sed a littore remoti, qvod Nautae Belgicivocant de Goudtkuste: non tamen omne Aurum effoditur, qvod inde petitur, sed et aliis modis colligitur. Reges vero singuli singulas fodinas possidere dicuntur et effosum aurum Mercatoribus vendere, hi aliis, donec ad litora pervenitur, ubi Europaei commutant.

VI. In Monomotapa divites Auri atqve Argenti fodinae reperiuntur, ut etiam in Angola, qvarum regionum fodinae unius partes esse censentur, et continuae.

VII. Ex Europae provinciis Germania superat reliqvas copia Fodinarum qvarum qvaedam auri aliqvantum largiuntur, multae argentum egregia naturae liberalitate, plurimae cuprum, ferrum plumbum, vitriolam, antimonium, etc. De hisce consulantur Germaniae Descriptiones.

VIII. Cupri fodinam omnium hactenus cognitarum feracissimam habet Svecia in vasto Monte unius circiter milliaris, quem vocat den Kopperberg. Tanta Cupri inde copia effoditur, ut tertiam redituum regiorum partem largiatur. Sunt qvoqve Ferrifodinae in Svecia, et Argentifodinae, sed haevix tantum praebent, ut pretium refundant.

IX. Gemme aefodinae reperiuntur in Ceilano Insula, in Regio Congi (ubi etiam Argentifodina et ingens marmorea fodina, imo tota terra marmore a subtus esse creditur,) in Peruvia, (Smaregdinae circa Portovejo,) in Guineae. Huic adjacens parva insula nomine S. Marie magam auri copiam praebet, nempe ad centum libras (si Begis credendum) singulis fere ann s. In Regno Golcondae Gem. mifera fodina) plurimos adamantes largiebatur) jam desiu fodi.

X. In Chili regione Auri, Argenti, atqve Gemmarum ferates Fodinae sunt, sed incolae bellicosi fugatis partim, paertim trucidatis Hispanis inceptas fodinas demoliti sunt, pluris facientes ferrea armae, qvam Aurum atqve Argentum.

XI. In Insula Madagascar Ferrum et Stannum abundat, Argenti mediocris copia, Auri parum, Plumbi nihil. Unde sit, ut incolae plumbea Cochearia pluris aestiment, qvam argentea.

XII. In insula Sumatra largas fodinas Auri, Argenti, aeris ferrique esse scribitur, ita ut Regem anno 1620. regnantem ferant in terra defossas habuisse mille libras auri.

XIII. In Insulis Philippinis, Java, Hispaniola, Cuba aliisque reperiri Auri, Argentiqve, ut etiam Cupri et Ferri fodinas testantur historiae. In Siamensibus etiam Montibus perhibent inveniri Aurum, Argentum atque Stannum.



page 312, image: s326

XIV. Salis fodinae reperiuntur in Polonia, ad Bochniam qvatuor milliaribus a Cracovia, ubi pellucidi et candidi Salis ingentia frusta exscinduntur e terra, in Transilvania, Tirolensi Comitatu, in Hispania, in Asia minori, in Persia Monte Kilissim, in locis prope Mare Caspium, non procul a Wolga Fluvio, ubi Insula Kostowata; Hinc effodiunt Sal Russi et puriorem substantiam coqvunt, atqve per totam Russiam devehunt. In Cuba Mons Salinus est. Insula Ormus in Sinus Persici initio Montes omnes Sale crystallino constant, imo tota Insula nil fore nisi Sal est, ex quo etiam parietes aedium fiunt. In Africa non aliud Sal, nisi quod ex specuum salinis velut marmor, candidi, rubei, et cinericii coloris effoditur. In Peru octodecim milliaribus a Lima versus Septentrionem in valle qvadam magna copia Salis reperitur, unde cuivis licet petere, qvantum plaecuerit, qvoniam continue accrescit, neqva unqvam exhaurienda videtur Fodina haec. In regno Musilipatan Indiae Coromandelicae ad Urbem Baganaga maxima Salis copia effoditur, qvam omnes Incolae inde petunt.

In qvibus qvidem plurima sunt, qvae pleniore luce egent; Sed qvoniam ea justius volumen reqvirunt, qvam praesens labor noster est, in verbis Autoris acqviescendum duximus.

XIX.

Deniqve et Submarina hujus generis Prata, Silvas, Fontes tanqvam cognata Capitis nostri hic recenseri operae precium erit. Talia sunt Prata Submarina ad litus Novi Regni seu Peruviae svavissimis Floribus luxuriantia, qvi in fundo Maris decerpti mox atqve aëri exponuntur, veluti Christallini Lapidis naturam induunt, forma Floris perfectissime manente, qvibus etiam in adornandis Altaribus suis Patres Soc. JESU ibidem uti solent. Similiter haut procul Malta est tractus Maris, qvem Praterias vocant, ubi amplum satis Pratum virore et amoenitate se commendat, sed infra aqvam 20. fere palmis abditum, in qvo et innumeri Pisces deliciantur non sine ingenti Piscatorum lucro. In Mari Rubro totas Silvas Covallinas videre est, de qvibus praec. cap. III. S. I. §. IX. n. 3. Kircherus cuncta pluribus exposuit M. Subt. L. II. c. XIV. f. 97.



page 313, image: s327

CAPUT IIX. DE PARTIBUS ORBIS HUMANA Industria formatis. SECTIO I. HISTORIA ANTIQVITATUM.

I. TUrcarum sinistrum judicium de Antiqvitatis apud Europaeos studio.

II. Chilminar seu Prisca Persepolis.

III. Rudera Turris Babylonicae: An vere sint? Rudera veteris Babylonis.

IV. Rudera Trojana.

V. Antiqvitates Terrae Sanctae: S. Sepulchri hodierni descriptio? An vere illud sit, in qvo Servator decubuit? Monumenta veterum Regum Judaicorum.

VI. Memoria Peregrinationis Israelitarum in Deserto.

VII. Pyramides AEgyptiacae.

IIX. Cryptae Mumiarum AEgyptiacarum: Item Kiovienses.

IX. Ruder a Memphis, Carthaginis.

X. Series Antiqvitatum Italiae et Galliae, Domus Britannicae in Belgio.

XI. Monumenta Lapidea veterum Septentrionalium Heroum per Daniam, Germaniam, Angliam; Danorum Monumenta Runica; Monumenta Marchica; Anglorum Stonebengs et Rolrichstones; Duni Pacis in Scotia: De Urnis Majorum nostrorum additamenta.

I.

VIdimus Naturales partes Continentis nostrae; Has, qvas Conspectui ex parte proposuimus, humana industria adjecit, easque duûm generum reddimus: Unum earum, qvae olim fuerunt atqve in reliqviis suis tantum conservatae restant; Alterum, qvae integro adhuc vigore sunt. Illas Antiqvitatum, has Urbium, Arcium et ss. Titulo


page 314, image: s328

tractabimus. Utrumqve humano Ingenio dignum, praesentem Orbis Politici faciem nosse, et priorem ejusqve memoranda non ignorare: Qvanqvam Turcae Europaeos nostros eo nomine ridere soleant. Ideo cum Thomas Smithus cum Sociis A. MDCLXXI. Antiqvitates septem Ecclesiarum Asiae indagatum iret, ipsos vix sani capitis esse censebant, qvi iter susceperint, Saxum vetus, ut irrisorie dixere, intuendi causa V. Smith. Not. Sept. Eccl. As. p. 126.

II.

Inter Antiqvitates selecliores Asiae primo numeramus reliqvias veteris Persepolis, hodie nomine Chilminar notas, qvas plenissime descripse Herbert, Itiner. p. 61. et seqq. et ex eo Commendator Mandelsloi, qvorum summa est: Fundamentum totum marmoreum esse ac XXII. circiter pedes Geometricos surgere: Caetera Jaspide ac Marmore nitere qvam splendidissime. Columnas plures XL. videri, unde et nomen Chilminar, seu Chil-manor seu Chebel Manor q. d. XL. Turres: Mandelslo tamen XIX. majores et XI. minores tantum numerare potuit Ingressum Palatii, parietesqve inferius variis et artificiosissimis Regum, Triumphorum, Praeliorum, Animalium imaginibus refertos, videri etiam incognitos figurarum Triangularium ac Pyramidalium et s. Characteres; Nec defuturum Pictori qvantumvis industrio laborem, etiamsi toto trimestri designandis rebus omnibus se impenderet. Ipsius Germaniae Herberti Paraphrasis tenor hic est. Er berichtet/ daß die Höhe des Fundaments 22 Geometrische Fuß sey/ die 95. Stuffen zu denselben wären so breit/ daß 12. Pferde neben einander darauff gehen könten. Es wären auch zu seiner Zeit eben am Eintritt des Pallastes/ gegen der Stiegen/ auff der einen Seiten ein Elephant/ und anff der andern gestanden ein Rhinocer, von hell-gläntzenden Marmel/ deren jegllch 10. Ellen hoch: durch das geflügelte Pferd aber wäre der Pegasus angedeutet. Die Höhe der Seulen wären zwischen 15. und 20 Ellen/ und steige auff in 40. qvadraturen/ oder concavis parallelis, auff jede qvadratur hat drey Daumen oder Zoll breit. Wäre also die circumferentz oder Umfang der Seulen 10. Fuß oder 5. Ellen. Von der frembden und unbekanten Schrifftan der Seulen spricht er; daß es 12 Zellen gewesen von Obeliscischen/ Triangularischen und Pyramidalischen Figuren/ welche weder den Griethischen/ Hebräischen/ Arabischen noch andern Orientalischen Characteren ehnlich/ aber in solcher Ordnung und Zierde/ daß es nicht könte Barbarisch genant


page 315, image: s329

werden. Vermeinent/ daß wol grosse Geheimniß darinnen verborgen legen. Et schreibet ferner von diesem Platze aslo: Es ist noch ein ander viereckter Raum auf dem Fundament/ der hat von Winckel zu Winckel 90. und im Umkreiß 360. Schrit/ ist gezieret mit 8. Pforten/ vier von denen seyn 6. Schritte/ die andern nur drey weit; Alle 8. seynd gebauet von sieben grossen polirten Marmelsteinen/ die immer einer an den andern befestiget/ in ieder von diesen Steinen ist vier Ellen lang/ nnd fünff Ovartier hoch/ sehr köstlich gegraben/ mit Löwen/ Greiffen/ Tiger/ und Ochsen. In einem andern Platze seynd Schlachtungen/ Triumpfen/ Olympische Spiele und dergleichen in sehr rarer sculptur und guter proportion, über iede Pforte ein Bild eines Majestätischen Mannes/ hält in der einen Hand einen Globum, und in der andern Hand einen Scepter. Diese Manier und session ist niemahlen gebräuchlich gewesen bey den Persischen Printzen. Die Einwohner nennen ihn Jamschet, auch Aaron/ Samson und Salomon. Etliche Riesen Bilder seynd mit Gold geziehret/ welches noch diesen Tag also zu sehen. Wir gingen etwas weiter über ein Hauffen mit Bilder geziereten Steinen/ und stiegen zu den höchsten Theil dieses Pallastes/ da sahen wir ein Bild eines devoten Königes/ anbetend die Sonne/ das Feuer und eine Schlange/ welche gehauen sind auff einem perpendicularen Berge. Die ander Seite von diesem hohen Berge ist ein praecipitium, da man nicht kan hinunter steigen. Ob die Architectur sey Jonica, Dorica, oder Corinthica gewesen/ kan ich nicht determiniren/ die ruinen verbiethen davon zu urtheilen. Es ist noch diesen Tag so viel aldar zu sehen/ daß ein fertiger Mahler alle Bilder und Herrlichkeiten dieses gewesenen Gebäues kaum in drey Monat solte abzeichmen können. Es ist zu beklagen/ daß es nicht allbereit geschehen/ dann das barbarische Volck ruiniret es täglich mehr/ reisset es von einander und führen Steine hinweg zu ihren Gebäuden.

III.

Chilminarae jungimus, licet nitore longe dispares, reliqvias Turris Baebylonicae, in ruderibus, qvae collem veluti referunt, tantum conspicuas. Perhibent viatores eas in planitie qvadam sitas et duobus milliaribus Bagadedo seu Nova Babylone distare; Circumferentiam habere 3000. passuum et ex terra cementique aliqvo genere pice admista in tantam duritiem conflatas esse, ut vix frustum aliqvod inde auferre liceat. Vid. Le Blanc. Itiner. L. I. c. V. At Arabes Agarcouf vocant, autumantque ab Arabico Principe aedificatam in Phari cujusdam aut Indicis loco, e qvo tempore Belli subditos congregaverit. Ejusdem meminit Tavernier, atqve itidem, invulgi persvasione tantum hanc de Turri Babylonica opinionem recumbere existimat, nec mereri videri scribit P. I. L. II. c. VII.



page 316, image: s330

IV.

Rudera Trajona Bellonius observavit ita comparata: Navigantibus e mari jam esse conspicua; distare Abydo dimidiae tantum diei itinere, atqve in acclivi collis parte sita esse, Incolas regionem adhuc Troada nuncupare, admiranda aedificiorum rudera testari veterem Urbis magnificentiam; amplitudinem murorum ambitum, qvem dicit qvatuor horis se emensum fuisse, constareqve muros ex saxis nigris ac duris spongiosis tamen, forma autem qvadrangulari excisis; Ipsarum etiam qvae in muris fuerint turrium rudera videri. Extra murorum ambitum juxta vias regias videri magna marmorea sepulcra antiqvi operis, ex unico lapide instar cistae excavata, qvorum Opercula adhuc integra sint; Apparere et arcium duarum rudera ex marmoreis lapidibus constantia; Interiora Urbis nil nisi ruderum confusam molem exhibere, inter qvae sit turris qvaedam qvadrilatera basi. Solum primo in circuitu milliari sterile et arenosum esse, rarasqve alere arbores fructiferas etc. Observ. L. II. e. VI. Sed an autoribus Graecis haec clades extiterit, jam dudum dubitari coeptum. Dion Chrysostomus utiqve restatur, se audivisse qvendam ex Sacerdotibus AEgyptiis in Praefectura Onuphili Graecorum multa deridentem, qvasi nihil scientium veri de plurimis, idqve hoc maxime argumento collegisse, qvod persvasi essent, Trojam esse captam ab Agamemnone decepti ab uno Homero. Idemqve postea singulari Oratione, qvam de Trojanis inscribit pluribus proseqvitur.

V.

Et vero ipsa Terra Sancta qvas antiqvitates adhuc numerare non creditur, S. Sepulcri, loci Crucifixionis Christi, vestigiorum Christi in coelum ascendentis lapidi impressorum, Praesepis Christi, Turris Ederae seu Templi Angelus ad Pastores nunc dicti, qvod Angelus ibidem Pastoribus nativitatem Christi annunciaverit, aliarumque rerum immenso numero. Sed qvas omnes grave hoc dubium manet: An loca et monumenta talia eo in statu adhuc superesse possint, qvo tempore Christi et Apostolorum fuerunt post tot, tantasqve mutationes Judaeae e Romanis, Persis, Saracenis, Turcis illatas: Qvotusqvisqve enim nescit ferro et flamma militari supera inferis misceri? V. Voet. Disp. Sel. p. III. p. 999. de Peregrin. Hierosolymitanis. Ne dicamus Deum nec tempori nec locis Religionem veram alligariunqvam passum fuisse. De qvo in Polit. Parall. Diss XXII. Una est Excusatio, qvam III. Princeps Radzivilius prodit Ep. II. Multa. alia, inqvit, pie creduntur ex antiqva traditione vera et genuina permanere,


page 317, image: s331

qvae nihil impediunt, qvo minus Christi Salvatoris praedictio locum habeat, qvi dixit, Lapidem supra Lapidem hic non remansurum: Neqve tamen omnipotentiae suae modum praescripsit, ea integra aliqva ex parte relinqvendo, qvae pii homines ex remotissimis Orbis Regionibus venientes, nulla Sumptuum et valetudinis habitae ratione singulari cultu et observatione venerentur. De S. Sepulcro tamen licebit paulo plura verba facere, qvippe loco in qvem maxima pars orbis defixos tenet oculos: Peregrini in illud introeunt per humile et depressum ostiolum, ad cujus partem dextram intrinsecus altitudine unius cubiti cum dimidio est locus in planum extensus ad instar Scamni, in qvo Sanctissimum Christi corpus positum fuit. III. Princ. Radzivil. Ep. II. f. 53. Et Joh. Jac. Breuning/ L. III. c. X. Aus der Capellen del Angelo, kamen wir ebnes Fusses in das Heil Grab/ durch ein viereckig Loch/ ungefehr eines halden Mannes hoch/ also daß wir uns tieff bücken/ und fast zwyfach hinein kommen müssen. Inwendig ist es hoch in Felsen aus gehauen/ vergleichet sich einem Gewelb/ so nicht in gantzen Bogen geschlossen. Auff der rechten Hand ist das Heil. Grab hoch erhaben/ wie ein Altar/ darauff ein grosser Marmelstein/ da Meß gelesen wird.

Es ist auch hierauff an der Wand eine gemahlte Altar-Tafel/ welche doch mit der Zeit/ vom Rauch der Ampeln/ also schwartz worden/ daß man davon nicht urtheilen kan/ was es für ein Gemähld oder Historie gewesen/ das Heil. Grab ist lang neun Spannen und vier Spannen breit. Hierinnen brennen drey und viertzig Ampeln/ die dan in Mangel des einfallenden Lichts/ eine grosse Helle geben. Solche Ampeln aber/ sollen von unterschiedlichen Christlichen Potentaten und grossen Herren unterhalten werden: Also daß die Münche davon nicht ein gering Einkommen/ wiewohl es damit/ an vielen Orten (wie wir vernommen) auch hincken und fehlen will. Man hat neben dem Grab oder Altarstein/ eben so viel Platz/ daß vier Personen zumahl/ neben einander geräumlich darinnen stehen können. Iconem simul Templo S. Sepulchri idem habet ibid. Ingredientes Sacro qvodam horrore perfundi docent passim Itineraria. Veluti Neitschütz p. 333. Wann man hinein kommt/ und weil man drinnen ist/ ist einem angst und bange/ und hat nichts als Grauen und Schrecken/ wie ich nicht allein an mir selbst erfahren/ sondern auch von allen gehöret/ die drinnen gewesen/ daß ihnen dergleichen begegnet/ und weiß niemand/ wo es herkommet. Et Joh. Jac. Breuning c. l. Müssen alle die jenigen/ so persönlich allhier gewesen/ frey bekennen daß einem


page 318, image: s332

jeden so das H. Grab besucht/ wol eine sonderliche innerliche Freude und Begierde/ den Orth zu sehen/ auch eine grosse Furcht und Entsetzung ankommt/ auders nicht/ wann einem alle Haar zu Berge stünden: Welches so viel die Furcht anlanget/ auch die Türcken und Ungläubigen wider ihren Willen nicht können verneinen/ etc. Inmassen ich dann an mir selbst erfahren/ und daß ihm also sey/ ohne Aberglauben und einiger Superstition die rechte gründliche Warheit anzeigen thue: An vere illud sit, in qvo Servator decubuit, Ammannus suppeditabit, simul pleniori descriptione ejus. Dixerat primo de Templo S. Sepulcri, et fenestra desuper immissa, pergitqve tunc: Unter dem weiten und grossen runden Loch des gedachten Gewelbs/ in mitten des Gebäudes/ stehet eine gewelbte und bedeckte Capelle/ umher gantz ledig und nicht anderst/ als wenn sie unter dem freyen Himmel stünde/ sintemal es durch das gemeldte Loch (durch welches allein auch das Gebäude das Tagelicht bekommt) darauff schneyen und regnen kan/ welches auch gerade zu der Zeit/ da wir zugegen waren/ unter andern geschehen ist.

Es hat aber diese einige Capell inwendig drey unterschiedliche Theil nach einander. Nach Niedergang gehöret der eine Theil (welcher au die andern zween geflickt ist) den Nestorianern/ die ihren Gottesdienst absonderlich darinn verrichten. Nach Auffgang ist der ander Theil/ durch den man kommt zu dem dritten und mittelsten Theil/ welcher Taglichtes halben gantz finster/ und oben auf für die zween anderen in die Höhe auff Säulen mit einem runden Gewelb bedeckt ist. Und eben in diesem Theil oder Gemächlein/ hat es eine gevierte Thüre (sonst allenthalben gantz beschlossen) nicht gar eines halben Mannes hoch/ und so man hinein kommt/ ist gerad darinnen zur rechten Hand das itztgezeigt Heil. Grab wie ein Kasten/ oder vielmehr wie ein Altar geformirt/ eines halben Manns hoch/ fast also breit/ und eines Mannes lang/ stoßt oben und unten an/ wie auch an der einen Seiten an die Mauren des Gemächleins oder Gewelbs/ vorhab und darauff ist das Heil. Grab mit zween Marmelsteinernen Taffeln überzogen oder bedeckt. Und hat das Heil. Grab des Gemächleins (welches schier geviert mit einem Gewelb sich in die Höhe bey anderthalb Manns hoch gar enge zusammen zeucht) Weite halb innen/ daran hangen etliche gläserne brennende Ampeln/ von welchem Dunst das Gemächlein sehr schwartz wird. Gerad oberhalb dem Heil. Grab/ ist zwischen zwey anderen Bildern die Aufferstehung Christi abgemahlet. Auff itzt beschriebne Weis wird das Heil. Grab gezeiget/ und sicht/ der dahin reiset/ von dem Ort des Felses/ da Christus begraden/ eben so viel als


page 319, image: s333

der/ so gar nicht dahin kommt. Ob gleich viel Chriften von allen Orten grosse Kosten/ Gefahr/ Müh und Arbeit/ das H. Grab zu sehen/ anwenden/ ist doch solches umbsonsi/ weil das rechte in Felsen gehauene Heil. Grab/ durch vielfältige Zerstörungen der Stadt Jerusalem/ von den ungläubigen Heyden auch offtermalen aus Neid und Haß/ den Christen zu Leid/ zerbrochen/ in Grund zerschleifft und verwüstet worden/ wie es die Historien bezeugen. Es haben aber folgender Zeit die Christen an statt des rechten Heil. Grabes/ das itzige Heil. Grab wiederumb erbauen lassen/ wie das noch heutiges Tages zu sehen/ geformiert wie ein Kasten oder Altar: Deßgleichen auch die Capellen oder Gemächlein/ alles gemauret/ und mit marmelsteinernen Tafeln überzogen/ wie oben gemeldet worden/ und derhalben alda gar kein Felsen zu schen/ da Christus gelegen/ wie aber in Heil. Schrifft dessen welter gedacht wird: Ob man schon die Leut also bereden wil/ es sey das rechte in Felsen gehauene Grab: So habe ich doch das Widerspiel augenscheinlich befunden: Dann ich mit einem Messer den Kalck zwischen den Fugen/ da die Marmelsteinerne Tafel zusammen gestossen/ heraus gestochen und keinen Felsen/ sondern nur Mauren gefunden habe. Negat itaqve Ammanus praesens S. Sepulcrum vere tale esse, qvia Commissuras habeat, cum verum illud rupi incisum dicatur Matth. XXVII. 60. Marc. XV. 46. At Nobiliss. Neitschutz. videtur conciliationem aliqvam suppepitare, agnoscitqve Marmoris commissuras, sed Marmor rupi adeoqve S. Sepulcro obductum esse dicit. Der Fels ist inwendig mit Steinen geweldet und ausgemauret/ ohne den Ort zur rechten Hand im hineingehen in den Felsen/ wo das Grab ist/ ist der Felß gelassen worden/ wie er von Natur ist/ allwo man dann auch sehen kan/ daß es ein natürlicher Felß ist. f. 332.

Sed mittimus haecce talia, et ex antiqvitatibus Hierosolymitanis adhuc indicamus Monumenta veterum Regum Judaicorum, iterum verbis Principis Radzivilii seqventibus: Mirum est qvanto sumptu et artificio monumenta haec fuêre constructa. Sunt enim in ipso saxo vivo, qvaesi qvaedam camerae arcuatae, in qvaedrangulum excisae: qvarum pars qvaelibet duas habet portas; portae vero singulae aditum prabent ad unicum Sacellum, in qvo duo corpora reponchantur. Ad Sacella sive Capellas praedictas, valvae sunt ex eadem petra excisae: qvi in angulis prominentes rotundas extremitates utriqve posti itae insertas habent, ut qvasi cardinibus suspensae, commode claudi et reserari valeant. Mirum profecto, qvomodo ex uno


page 320, image: s334

eodemqve saxo id exsculpi potuerit. In Cathedrali Trocellensi Ecelesia, non procul a Venetiis, sunt etiam magnae lapideae tabulae, qvibus fenestrae clauduntur, sed in postes alterius lapididis inferuntur. Hîc autem ex uno eodem vivo saxo parata sunt omnia, et postes qvi valvas excipiunt, et valvae qvae postibus insertae, facili ductu circumferuntur. Illud etiam cumprimis est admirandum, qvod in ejusmodi Capellis sunt tumbae lapidea multo majores, qvam ut per portas introduci potuerint. Apparet omnino, non eas arte humana aliqva importatas: sed intus ex eadem rupe excisas, et sculptorum opera ibidem formaetas esse. Operis qvoqve elegantia, tam in portis qvam in sarcophagis praedictis, mira florum et foliorum varietate distincta et elaborata admiratione non caret. Poterant iis in locis quadraginta et aliqvot persona recondi. Nam quaelibet concameratio Sacella octo, Sacellum vere quodlibet duo corporum repositoria continebat: in qvorum nonnullis ossa etiam visuntur; sed ad quos pertinent, nescitur. Loca haec, ut inspecubus, sunt obscura, qvae non nisi luminibus illatis visitari possunt. Haec Princeps de Monumentis istis: Qvibus aeqviparaveris e Gallia Amphitheatrum Dovaeum, manu qvidem et arte humana factum, Sed ita ut videri possit, a natura: Totum enim excisum et cavatum est in Monte, sine ulla externa materiaturae Calcis, Lapidis, Ligni. Merul. Cosmogr. P. II. L. III. cap. XXVII. Et e Germania veterem Arcem Anhalt in Bructeri jugo, cujus conclavia, stabula aliaqve talibus locis necessaria itidem ex vivo saxo excisa; Deniqve et in Armenia inter Tocatam et Erzerom conclave cum mensa et lecto Rupi incisum cernitur, qvod S, Hieronymi fuisse opinantur V. Tavern. P. L. I. c. II.

IV.

In Arabiâ Petraeâ memoria antiqvissimae peregrinationis Israelitarum in Deserto hodienum conservatur, variis inscriptionibus rupibus Deserti Sin incisis, qvas ante annos aliqvot collegit Thom. Novariensis Ord. S. Francisci. Kircherus deinde publicavit Oed. AEg. T. II. Cl. II. c. II. §. V. Censenturqve Charactere Assyrio antiqvissimo constare eoqve ab ipsis Israelitis in memoriam beneficiorum divinitus ibi acceptorum positae fuisse. Potissimam earum atqve interpretatu difficillimam, qvae ad radices montis Horeb reperitur, Kircherus eruit hoc sensu constare: Adonai Halmatha Jebten: Deus Virginem concipere faciet; Aliarum interpretamentum est: Locus in qvo LXX. Palmae: Locus Doctrinae, incisionis arcanorum: Novem Tituli: Nonaginta nomina (eorum) qvos excidit Moses: Locus ubi orabat, De qvibus V. plenius eundem Kirchorum l. c.



page 321, image: s335

VII.

???d Obeliscos et Pyramides ferimut, qvibus AEgyptus olim claruit, tanqvam monumentis et Tabulis priscae suorum Sapientiae. Hos enim et priscos???aesares maximi fecisse, testimonio sunt immensi sumptus, qvos impenderunt, ut Romam suam iis ornarent; Nosque obliqvis oculis ipsos perlustrabimus ductore eodem Kirchero, cujus stupenda opera Oedipi AEgyptiaci et Obelisci Pamphilii passim nota sunt; Hucqve potissimum pertinebit Theatrum Hieroglyphicum, qvod Tomo III. dicti Oedipi adornarit. Nobilissimum ipse Kircherus judicat Obeliscum Ramessaerum s. Lateranensem, Thebis olim a Ramesse Sothis AEgypti Regis filio MCCXCVII. annis ante natum Christum excitatum, a Constantino M. postea Alexandriam et a Constantino Romam translatum, tandem superiori seculo a Sixto V. e Circo maximo erutum et in Campo Lateranensi erectum: Post hunc est Obeliscus Flammius s. olim Sennesertaeus, a Psammirtao circa Olympiadum initium erectus, ab Augusto Romam translatus et ab eod. Sixto V. itidem terra erutus et in Campo Flaminio erectus. Caeteri sunt Obeliscus Salustius s. Kirchero dictus Ludovisius, Obeliscus Veranus seu Barberinus, Obeliscus Constantinopolitanus; Et minores Monticaelius, Mediceus, Mabutaeus; qvippe hodienum in AEgypto conspicitur Obeliscus Heliopolitanus, Obeliscus Alexandrinus, Florentinus et rasi duo, qvos vocat, Exqvilinum et Vaticanum s. Moncorium. Itineraria testantur septendecim eorum adhuc eo loco, qvo Memphis antiqva stetit, superesse, miranturqve tum altitudinem, tum structuram ipsorum unanimiter. Praeibit hac in re iterum saepius a nobis laudatus Ill. Princeps Radzivilius Ep. III. fol. 161. seqq. Pyramides septendecim adhuc integrae conspiciuntur: qvarum duae sunt majores, et tertia a Rhodope meretrice constructae. Plinius lib. 36. cap. 12. formam et architecturam ejus describit. Est inprimis elegans, vix tamen sexaginta vel septuaginta cubitorum habet altitudinem. Hae tres Pyramides sunt plane integrae et inter miracula mundi connumerantur, Duae majores stupenda et incredibili sunt magnitudine; Altera tamen excellit, qvae tam in altitudine qvam in latitudine et longitudine, trecentor habere cubitos dicitur. Intrinsecus habet artificiosos et per peramplos gradus; qvibus aeqve ut extrinsecus, ad ipsam usqve summitatem ascenditur. Habet et concamerationes, qvarum duae majores, unae superalteram erecta, qvae sepulchra Regum AEgypti continebant. In inferiore extat etiam hodie sepulchrum satis magnum, in qvo corpus aliqvod


page 322, image: s336

fuit repositum, Porro a qvibus Regibus, qvanto sumptu, quove modo vel artificio, et num a Judaeis in AEgyptiaca servitute constitutis, (qvod omnibus fere auctoribus placet Pyraemidum hae moles fuerint excitatae; vel num iidem Hebraei aggeres et fossas, qvibus Nilus deducitur (appaeret enim non naturae, sed arte facta esse omnia) per fecerint, Historicis, qvi plenius haec per tractant, judicandum relinqvo. Illud mirari magnopere convenit, cum dictae Pyramides, in sublimi monte qvi totus e viso saxo constat, sint erectae, qvantum tamen e lapidum genere colligitur, apparet eas non ex ejusdem rupis lapidibus esse concinnatas: nec facile vestigari potest, unde aut qva ratione tanta lapidum congeries eo comportari potuerit, qvando qvidem etiam Nilus exundans tribus milliaris partibus, â fabrica remotus procurrit. Sed nec illud penetrari potest, cum qvilibet lapidum tres cubitos longus et latus, altus vero plusqvam uno sit et semisse, qvo labore et artificio, in tam altum montempertrahi, et in summitate collocari potuerit. Maxima omnium Pyramis ex lapi dibus, ejusmodi sectis et qvadratis, in formam montis cujus dam naturalis, singulari qvodam artificio est fabricata: et licet qvadrangulari figura ab ima parte sensim in cacumen consurgat, tamen lapides isti qvadrati, ita inaeqvali ordine compositi arte mirabili videntur, ut moles tota montis a natura formati speciem repraesentet. Ascensus propter lapidum crassitiem gravis et laboriosus, securus tamen est: et licet passu convenientiusus fuerim, vix tamen intra unam et dimidiam horam, Pyramidis summitatem ascendi, ubi planities est qvadrata, spacium decem cubitorum in qvalibet parte complectens. Ab hac maexima Pyramide ad seqventem procedendo, in dextraparte sunt habitationes in saxo vivo eleganter excisae, qvarum superior pars transversim appositis sustentatur, est formatae; nisi qvod trabes praedictae non qvadraeta, sed semicirculari forma effinguntur. Parietes eadem qvoqve similitudine exsculpti. Volunt nonnulli, Regum haec conclavia fuisse, aut Sacerdotum AEgyptiorum: qvandoqvidem, ut dicetur inferius, Pyramides istae vel familiorum vel Parochiarum receptacula fuisse existimantur.

Secunda Pyramis paulo priore minor, ad geminum sagittae jactum, ab illa distat. Ingressus interior in illam non patet, qvem tamen occultum esse volun. Exterius ad medium usqve potest ad illam conscendi, cum ad eundem modum, ut prior illa, lapides habeat compositos; nisi qvod paulo planiores et minores sunt. A medio vero lapides ita complanati sursum ascendunt, ut ultra progredi sit impossibile: qvod eo consilio maxime factum apparet.



page 323, image: s337

Inde vero tertia ejusdem Pyramidis pars, usqve ad summitatem lapides habet, qvasi neglectim et inordinate collocatos, ut in parte inferiori; itae ut nisi series illa saxorum planae, qvae ad aliqvot denos cubitos elevatur, impediret, conscendi ejus summitas, qvemadmodum prioris, facile posset.

Tertiae Pyramis, ad latus secundae versus civitatem, est Rhodopes illius, cujus jam meminimus, tota ex lapide dolato, ut conscendi non possit, fabricata: a qvae ad ternum arcas jactum magis etiam versus civitatem, est caput collo et brachiis prominens, ejusdem meritricis, septem cubitorum altitudine, habitu mirabili ex uno vivoqve saxo exsculptum. Volunt nonnulli, qvod ex illa majore Pyramide, qvam introgressi sumus, per cavernam subterraneam in rupe excisam, qvam lapidibus obrutam vidimus, angustus et occultus in caput hoc pateat aditus: atqve ita inde oracula edita, vulgo gentilium existimante, per ipsum capitis os illa proferri. Circa caput laepides aliqvot sunt erecti, in qvibus sacrificia qvaedam apponebantur. Nunc qvid fuerit, discerni non potest.

Palatii Josephi Patriarcha Cairi adhuc superstitis jam mentio facta C. VI. S. III. §. I.

IIX.

Aliud profundae antiqvitatis apud AEgyptios monumentum est in Cryptis locisqve subterraneis, qvibus priscae Mumiae seu medicata corpora condi solebant. Suntqve Cryptae hae subterraneae e vivo Alabastro excisae ac variis concamerationibus, veluti ingentibus aulis distinctae, ut Labyrinthus videri possent. Inveniuntur juxta Pyramides, tantaqve in iis Cadeverum est multitudo, ut qvi ea perlustrare vult, pronum perrepere necesse habeat, qve de causa pauci sunt, qvi fastidium hoc perferre valeant. Pr. Rodzivil. c. l. f. 180. Earum nobilissimam unam juxta Memphim hodiernam seu Cairo describit Petr. a Valle in Itineratio suo p. 372. et ex eo Kircher. c. T. III. Synt. XIII. cap. IV. Aliam ejusmodi Ichnographiam delineavit, qvi coram Cryptam tales lustravit, Tit. Livius Burratinus, Regis Poloniae Archietectus apud eund. Kircher. cit. Synt. XIII. de Mumiis: Possentqve aliqvam lucem huic Themati addere non minus aestimanda monumenta Urbis Romae, Romae Subterrareae Titulo non incognita, qvave Antiqva Christianorum et praecipue Martyrum Coemeteria continentur. V. recentem Editionem Romae hujus


page 324, image: s338

Subterraneae Tomis T. I. a Paulo Aringho comprehensam An. 1651. In primis vero Cryptae Kiovienses in ulteriori Polonia non tantum ductibus Subterraneis, sed itidem emortuis a sexcentis annis nec dum corruptis corporibus conspicuae. Meatuum in iis magna varietas, nec exitus facilis nisi Dux viae adhibeatur, unde et Labyrinthum dici moris est: Qvousqve se extendat incertum, cum ante sexaginta circiter annos propter tremorem terrae in aliqvibus locis collapsae sint; Ad LXXX. milliaria tamen extendi et metallo vario subductas esse falsum est. Corpora non omnia qvidem, multa tamen incorrupta in iis perstant, qvod Graeci Sanctitati Defunctorum, alii Conditurae cadaverum transcribunt, Aliorum corruptorum Crania aliave Ossa supersunt, in qvibus iterum singulare, esse qvaedam Crania suis qvaeqve cellulis disposita, qvae Oleum sanandis aegrotantium morbis conveniens perpetuo stillare feruntur. Feria prima Paschae Presbyter Kijoniensis Sacris antelucanis peractis, cum aliqvot fratribus in Cryptam descendere, defunctorum Patrum corpora invisere, eaqve sacro thure suffumigando preculas aliqvot ex more recitare: Qvo facto mortuos alloqvitur exultabundus hisce verbis: Sancti Patres et Fratres, hodie CHRISTUS fracto Mortis jaculo a Mortuis resurrexit! Cui comites fratres respondent: Vere surrexit CHRISTUS DOMINUS Qvibus dictis, corpora denuo infumantes abeunt. V. Pluribus. Joh. Herbinium de Religiosis Kijoviensium Cryptis. Jen. MDCLXXV.

IX.

Rudera priscae Memphis inter dictas hactenus Pyramides adhuc conservari praec. §. VII. traditum est. Hic de Carthagineveteri addendum, ejus itidem tenua qvaedam vestigia superesse, aliqvas nempe muri reliqvias et Partem Aqvaeductus. Visuntur in hunc diem aliqvot tantum muri reliqviae, idqve usqve ad qvandam Cisternam latissimam atqve altissimam: Remansit qvoqve qvidam Aqvaeductus, qvi Aqvam e monte qvodam trigintae inde distante milliaribus in Urbem dueebat. Joh. Leo African. L. V. cap. LVII. addit civitatem nunc ad extremum miseriarum et calamitatum redactam esse. Viginti tantum aut viginti qvinqve in ea reperiuntur Mercatorum officinae, domus autem vilissimae numerum vix attingunt qvingentesimum. Ibid.



page 325, image: s339

X.

Inter innumeras Antiqvitates Italiae magnam partem prodit. Directorium Jan. Jac. Boissardi, de Antiqvae Urbis Romanae Statu praecipuisqve ejus Ruinis et Reliqviis, qvae in hodiernam usqve diem supersunt in T. III. Antiq. ipsius pag. 1. et seqq. lisdem cognoscendis passim inserviet Andr. Schotti Itinerarium. Galliae palmarias Antiqvitates ducit Jod. Sincerus, Amphitheatrum Nemausense, Pontem Gardium, Arcum Marii Arausinensem, Templum Dianae Nemausi, Basilicam Plotinae, vulgo la Maison carree ibidem Statuas et Lapidem Vivisum in Basilica Burdigalensi, Palatium Tutelae ibidem, Turrim in ponte Carantoni etc. Praef in Itiner. Gall. De Amphitheatro Dovaeo V. praec. §. III. fin. Apud Batavos haut procul Leida in Litore Oceani Germanici occurrunt rudera Armamentarii Romani, qvod Arcem Britannicam vocant, seu Britteburgum, t' huys van Britten/ a vicina oppositaqve Britannia, tunc Pop. Rom. vectigale, unde frumentum Classibus ad praesidiaria Romanorum horrea Rheni superciliis imposita importatum subvehebatur. Latent tamen sepulta, mariqve adobruta, nisi Cauro constantius flante; Tunc namqve nudatum arenis litus retectas a fundamentis reliqvias recedente Maris aestu spectandas praebet, qvamvis eae tenues ac perexiguae relictae sunt, qvando studium et improbitas hominum ad inusitatum spectaculum affluentium qvicqvid refidui fuerat toties repetitis vulneribus omne exhausit. Hadr. Jun. Batav. Illustr. c. X. Conf. Ortel. Theatr. ad Tab. Holland.

XI.

E Borealis Europae Antiqvitatibus indicamus Monumenta Lapideavetetum Heroum nostrorum, qvae passim per Germaniam, Angliam Daniam conspicua sunt, non pomposo qvidem luxuriantis artis conatu, sed nuda simplicitate veteri constantia, ab interitu tamen securissima. Intelligimus Lapides majores ordinata serie in circulum dispositos, qvos ut non fortuitu confluxisse unusqvisque facile agnoscit, ita antiqvissimarum rerum argumentum continere ipse simplex ordo indigitat. Cum namque plendido literarum indicio antiqvi carerent, rudem hanc formam in facinorum, rerum a se editarum, ipsisus mortis memoriam perennem amsplexi fuerunt. Sic Jacob Patriarcha in memoriam divinae visionis erexit Lapidem in Titulum. Gen. XXIIX. 18. Idem qvando cum Labano paciscebatur


page 326, image: s340

in montibus Galaad, ambo Tumulum Testem, seu Acervum Testimonii ex Lapidibus struxerunt. Gen XXXI, 47. Josua in memoriam transitus Israelitarum per Jordanem duodecim lapides ex alveo Jordanis posuit Galgalis. Jos. VI, 10. Similis jam priscorum Heroum nostrorum intentio, recensetque ingentem monumentorum ejusmodi numerum doctissimus Danicarum Antiqvitatum vindex Wormius in Monum. Danic. In Germania nostra Saxonia, Marchia vicinaeqve Provinciae eadem non uno in loco habent, nec ignobilem eorum varietatem in Agro nostro Francofurtano, ac praeprimis secundo abhinc milliari ad Pagum Matschdorff videre est, qvae nobis simillima monumento Hiarni Regis Daniae in Insula Hiarnae semper visa fuit, de qvo vid. cit, Worm. Additam. Ad Monum. Dan. p. 4. In Anglia hujus notae aliqvod est ad vicum Long. Compton in Comitatu Oxoniensi Rollrichstones dictum, de qvibus Camdenus Britann. p. 265. Vasta Saxa in orbem disposita Rollerichstones vulgus appellitat, hominesque olim fuisse, qvi in saxa stupenda motamor phosi riguerunt, somniat. Informia sunt, inaeqvalia, longiqve temporis vetustate multum immutata et exesa etc. Tunc: Haec victoriae alicujus monumentum ego crediderim et forte a Rollone Dano, qvi postea rerum in Normannia potitus est. Omnium dn. nobilissimum est, qvod prope Salisburiam nomine Choreae Gigantum et The Stonebengs prostat, a Camdeno ob vastissimam amplitudinem insanae substructionis nomen meritum, qvod etiam non unum e Scriptoribus Anglicanis in admirationem rapuit, qvî tantae molis lapides in loco alias minus petroso ibi congesti, vel in altum elevati fuerint, allis insuper adjicientibus, certum horum lapidum numerum iniri non posse: Qvam in rem et ingeniosissimus Sydnejus ita cecinit in Mirac. Angliae:

Near Wilton sweet hug heaps of Stone are found,
But so confus' d' that neither any eye
Can count them just, nor reason try,
What force brought them to so unlikely ground.

Extant de opere hoc peculiaria Scripta Inici Jones of the Stonehengs an Salisbury plain, et Johannis Webb a vindication of Stoneheng. etc. Eodem referenda singularia Saxa in Europa Septentrionali obvia et Monumentorum vices esplentia: Wormius apud Danos suos Saxa Runica vocat, et Runarum, veterum Sapientum istorum locorum Doctrinam ex iis eruit, qvibus e nostris forsana; similare licebit Saxa duo insolitae magnitudinis


page 327, image: s341

in editiori parte Collium Furstenvvaldiae adsitorum posita, nomine certe convenientissima: Nam universi tractus istius Incolae Saxa Runica, die Raunische Steine/ qvemadmodum ipsos Colles die Raunische Berge vocant. Alia hujus generis Agris Francofurtanis nostris indicata in Nott. ad Justi Chronicon Francofurt. E rebus Gallicis huc pertinebit Saxum medio ab Urbe Pictavia milliari in via Regia, qvae Avaricum Biturigum ducit, occurrens, La Pierre Levee vulgo dictum, qvod qvinqve lapidibus, qvos circumire licet, fulciatur, caeterum amplitudine maxima, non plane qvadratum, sed pene ovali figura, longitudine pedum XXV. latitudine XVII. unde hoc de eo Distichon formatum:

Hic lapis ingentem superat gravitate Colossum
Ponderis et grandi Sidera mole petit.

Viatores plerumqve insculpunt nomina, et Giphanii, Mercatoris, Ortelii Georg. Braun. in eo nomina jam praeterito seculo legit Merula Cosm. L. III. c. XXVII. Qvomodo huc deportatum sit ignoratur: Fabula est, D Rhadegundam qvandam id capiti impositum huc de Portasse. V. plur Merul. loco modo citato, et Golniz, Itin. Gallic. p. 293. 294. In Scoticis Antiqvitatibus duos Terrenos tumulos numerant ad levam Carrontis Fl. sitos et hominum opera, ut res indicat, excitatos, qvi vulgo Duni Pacis appellantur. Inferius ad eundem Amnem ad duo fere millia passuum est aedificium rotundum sine calce, sed saxis ita formatis, ut superioris Lapidis pars in inferiorem se inserat, ita ut totum opus muto complexu et saxorum pondere se sustineat, paulatim ab imo ab summum in arctum se colligens; Buchananus opinatur Templum Termini fuisse: V. Atl. Mercat. ad Tab. II. Scotiae. Deniqve et de Ossuariis adeoqve Urnis nostris aliqvid adjici non ab re fuerit: sed in transcursu, non egerunt jam de iis doctissime eximii Viri Thomas Browne Anglus, et e Germanis Cl. Balduinus et Mellenius: Non in terra crescere, qvod Cromerus et ex eo alii crediderunt, sed Cinerum et Ossium receptacula esse nemo amplius ignorat: Nostrae omnes fectiles sunt, eoqve antiqvissimae Germanicae simplicitati, non Romanae, alio tamen ut opinamur, fine: Qvas Nimischae, pago milliari Gubena distante, eruimus, universum apparatum Culinarum, cacabos, ollas, catinos, phialas, patinas, urceolos, lagenulas nobis praebuerunt, sola sartagine excepta, qvae tamen itidem in manu Rev. V. Dn. Goth. Treueri Ecclesiastae hujus loci est: Semper qvoqve vacuas invenimus et ordinarias Urnas circumjacentes, qvae


page 328, image: s342

solae curatius tectae et ossibus ac cineribus repletae occurrerunt, una, duae, tres, sine dubio prout Funerum Curatoribus olim placuit, pro qvarum numero et circumjacentes majori minorive multitudine constiterunt, decem, viginti et amplius, raro pauciores. Commenti itaqve sumus, solas Urnas medias reliqvarum Conditoria fuisse, caeteras tot figuris dispares adjectas, qvod ex veteri Theologia plerorumqve Septentrionalium et Orientalium Populorum Europae crediderint, Animas post obitum hominis cibo adhuc egere, eoqve esculenta et potulenta nonnulla hisce tanqvam congruis vasculis indiderint, in qvalemcunqve Animarum refectionem.



page 329, image: s343

SECTIO II. CATALOGVS VRBIVM.

I. Directorium Autorum.

II. Urbium Regiarum series.

III. Arcium Regiarum series earundemqve singularia: Escuriale Hispanorum Lupara, Fonsbellaqveus, etc. Gallorum, Alba Aula Anglorum, etc. Seraglio Turcarum, Meidan Persarum, etc.

IV. Sedes Principum.

V. Urbes primariae in Provinciis aliunde dependentibus.

VI. Rerumpublicarum et Civitaetum Liberarum series.

VII. Loca Electionibus et Inaugurationibus Regiis Custodia item Clinodiorum Regiorum celebria.

IIX. Loca Sepulcris Regum ac Principum celebria.

IX. Loca Charactere Sacro Regum, Peregrinationibus item Religiosis eorundem celebria.

X. Urbes Peregrinationibus Religiosis celebres apud Christianos, Turcas, Gentiles: AEdes Lauretanae: De monumento Muhammedis ejusdemqve Tumba Pensili: De Peregrinatione Gentilium ad Monumenta primorum hominum, Dentem Simiae, Gangem etss.

XI. Metropoles Regnorum ac Rerumpubl.

XII. Urbes commerciis florentes: Civitates Hanseaticae.

XIII. Clavium Rerumpp. series.

XIV. Urbes Antiqvitaete Celebres.

XV. Pagi Urbibus aeqvales, Liberi, immediati Imperii.

I.

HIstoriam et Icones Urbium extantiorum praecedenti seculo ediderunt Georg. Braun et Franc. Hochberg, qvas denuo recudit A. MDCLIIX. Joh. Jansonius, qvi et aliud Theatrum Urbium IV. Voluminibus emisit, eorumqve primo praecipuas urbes ad Septentrionalem Europae plagam: Ildo celebriores Galliae et Helvetiae Urbes, III. Italicas et Maris Mediterranei, IV. Hispanicas aliasve ad Austrum et Orientem sitas comprehendit. Prodiit etiam Abr. Saurii Städtebuch/ vermehret durch Herm. Adolph. Anthes. Francef. 1658. Pro Italia seorsim extat Theatrum Civitatum et admirandorum Italiae ad aeviveteris et praesentis temporis faciem a Joh. Blacu 1663. Pro Belgio Regio


page 330, image: s344

Novum ac magnum Theatrum Urvium Belgicae Regiae ad praesentem temporis faciem expressum ab eod. Joh. Blaeu. Pro Belgio Foederato Ej. Novum ac magnum Theatrum Urbium Belgicae Foederatae. Theatrum Urbium Hollandiae edidit Boxhornius. Germanicas Zeilerus et Merianus illustrarunt.

II.

In selectu Urbium primo commemoramus sedes Regum ac Principum: Qvales in Portugallia Lisbona: In Hispania Madritum; In Gallia Lutetia Parisiorum; In Imperio Germanico Vienna Austriorum; In Anglia Londinum; In Scotia olim Edenburgum; In Dania Hafnia; In Svedia Stockholmia; In Russia Moscovia; In Polonia Cracovia; In Bohemia Praga; In Hungaria olim Buda; nunc Posonium, Preßburg; Sedes Imperatorum Constantinopolitanorum olim, atque nunc Impp. Turcicorum est Constantinopolis, qvam hi ante hac Adrianopoli, et Prusiae s. Bursae in Asia Minori habuerunt. Persarum Regis sedes est Ispahn s. Sphawn; Magni Mogoris seu Indiarum Regis Agrae, sed qvam, dum aestu graviori premitur, cum Labor et Kisemira urbibus Borealioribus Indiae commutare solet. Siamensium Regis Sedes est Judiae, Peguanorum Siren, Tonchinensium Checho,???hinensium ac Tataricorum Pe King, Japoniorum Jedo. In Africa Abyssinorum Rex in castris agere illaqve pro lubitu transferre dicitur, solis Liberis in monte Amara sub AEqvatore sito educationi relictis. Magni Tabaqvi seu Regis Monomotapae Sedem Le Blanc vocat Zangebar aut Monomotapam Itin. P. II. c. IV. Descriptiones Speciales e citalis ante Scriptoribus; Itinerariis, aliisqve Libris petendae; Nec defuerunt, qvi aliqvas earum sorsim descripserunt: Ut Madritum Quintana, Lutetiam Parisiorum Correzelius et Belleforestus, Londinum Edvvardus Stovv etc.

III.

Sedibus Regiis jungimus qvalemcunqve Arcium Regiarum Indicem: Qvales in Hispania I. Famosissimum Escuriale, qvo Reges ter qvotannis secedere amant ab adjacenti pago Escurial ita dictum, alias Religiosis S.???ieronymi destinatum. Philippus II. id Impensis VI. Millionibus auri intra XXI. annos extrui curavit vi voti, qvod post Praelium ad Fanum S. Qvintini conceperat: Se 1. Nunqvam in praelium amplius iturum. 2. Monasterium hoc in locum combusti ante ibidem Monasterium S. Hieronymi justo ornatu excitaturum. Scriptores priorum


page 331, image: s345

temporum id summopere extollunt, et certare posse cum AEgyptiorum Pyramidibus, Veterumqve Graecorum ac Romanorum Templis, Theatris, Amphitheatris etc. contendit Merula P. II. L. II c. XX. At qvi nuperius id spectarunt, Bibliothecam, Altare Magnum et Pantheon h. locum Sepulcrorum Regiorum admirantur qvidem, caetera vero infra famam, qva pollet, posita esse autumant, inter qvos Autor des Voyages a Espagnec c. XVI. qvod descriptioni ejus impendit. Man kan nich läugnen/ daß es ein überaus schönes Kloster vor die Mönche sey/ aber man kan auch nicht bejahen/ daß es eingnug herrlicher Pallast vor einen Monarchen sey/ wie Philippus der Zweyte einer gewesen; Welcher/ nach dem er es in ein und zwantzig Jahren auffrichten lassen/ und es zwölff oder dreyzehen Jahr genossen/ sich berühmete/ baß von dem Fuß eines Berges und von seiner Kammer/ er in einer und der andern Welt/ mit einem Stücklein Pappier/ 2. oder 3. Finger breit/ einen unterthänigen Gehorsam habe. Des Königes und der Königin Zimmer hat nichts Königliches. Man siehet da kein Geräthe/ und sagt man/ es wäre hier die Gewohnheit/ daß/ wann der König in eines von seinen Lusthäuseru gehet/ man alles dahin trage/ biß auff die Betladen. Die Kammeru sind da Klein und niedrig/ und das Getäfel darinnen ist nicht von einer solchen wunder Schönheit/ daß man solte die Augen auffheben/ umb es anzuschanen. Man machet ein groß Geschrey von der Mengeder Schildereyen/ von denen besten Meistern/ und besonders von Titian, welcher da der vortrefflichste war in seiner Kunst. Man findet da viel von seinen Stücken/ doch nicht so viel/ wie man es ausgeruffen: Die Spaniere verstehen sich wol auff die Gemählde/ daß die geringsten ihnen wie Meisterstück scheinen. Und der Marggraff Serra von Genna/ welcher da bey uns war/ konte eines Castilianers Naerheit nicht guugsam lachen; dann indem er wolte machen/ daß wir uns über alles verwundern solten/ ja auch über die kleineste und geringste Ländereyen auf den Gang/ da wir waren sagte er uns/ daß dergleichen keine in der Welt wären/ weil si an einem Ort wären/ allwo der König spotzirete. II. Aranjuez itidem ejusdem cum vicino pago nominis a singulari gratia commendatur et ab eodem autore discribitur c. XIV. Sita est in amoenissimo loco eoqve verno tempore commorandi Sedem Regi praebet. Ist sonder Zweiffei ein lustiger Ort/ und die Spanier/ welche keine solchen gesehen/ vergleichen ihn den Elisischen Feldern. Die Dichter ziehen ihn in ihren Schauspielen davon ein die Gärten/ und die Blumen/ wie von eines Gegend/ da die Flora selbsten regieret/ in Begleitung aller ihrer Schätze.


page 332, image: s346

III. Aragonici Molendini, tanqvam unius e jucundioribus secessibus Philippi IV. saepe meminit Ferdin. Pallavicino in Descriptione Casus Comitis de Olivarez. V. Buen-Retiro Madrito adjacet, Arx itidem Regia, ampla qvidem, sed humilis et opus Comitis de Olivarez, qvi aliqvot millionum impensis id excitavit. Iterum Voy d' Esp. c. V.

In Gallia Lupara in ipsa urbe Parisiensi primaria Arx est, incendio ex parte tacta A. MDCLXI. at splendori suo seqventi tempore mox reddita Ingeniosi in eam scripti Lusus Poetici passim noti sunt:

Non Orbis gentem, non Urbem gens habet ullam,
Urbesve Domum, Dominum nec Domus ulla parem.

Quod alius invertit praemiumqve CM. Florenorum abstulisse dicitur:

Par Urbi Domus haec, Urbs Orbi, neutra Triumphis,
Et Belli et Pacis par, Ludouice, Tuis.

Cui iterum alli oppositi, sed lusus nimis serii, si non deterioris notae, qvosqve proinde apponere religioni ducimus, qvibus nihil antiqvius priusve qvam Sanctum Axioma de non abutendo Nomine Principum. Arx Fontisbellaqvei, Fontainebleau, a limpida Fontium ibi manantium aqva appellata a Francisco I. ad instantiam conjugis Claudiae extructa fuit. Idem locus famosus est Spectri in vicinis silvis discursu, qvod Magnum Venatorem vocant, le grand Veneur, crebroqve exclamare auditur: M' attendez vous; vel, m' entendez vous; vel, Amandez vous. V. Perefixe Histor. de Henry IV. ad An. MDXCIX. pag. 293. 294. Conf. Petr. Matth. ad eund A. Deinde sunt, Versailles, S. Germain en Laye, item Bois de Vincennes, hodierni Regis freqventatione clarae. Arcam Madritum Franciscus in memoriam captivitatis suae Hispanicae condidisse fertur.

Arces Angliae celebriores sunt Aula Alba, Arx Windsorensis, Hamptoncourt, Greenwich, Nonesuch. Aulae Albae, Whitehall, perfectionem deberi Cardinali Wolfaeo vulgo ferunt. In Windsoriensis Castelli Ecclesia Henricus IIX cum Conjuge Jana Seimora, Henricus item VI. et ab altero latere Edvardus IV. cum Conjuge et liberis sepultus est, sed tam profunde, ut Parliamentarii superiorum Annorum, cum hisce decollatum Regem Carolum I. jungere decrevissent, nec Cineres invenire potuerint: Unde cum intentione hac exciderent, eum Henrico IIX. addidere, Arx Hampton Court ab adjacenti pago nomen habet, sicut Escuriale


page 333, image: s347

et Aranjuez Hispanorum. In Arce Greenwich Regina Elisabetha nata, eoqve hac praecipue delectata fuit.

In Dania sunt Croneburg et Friederichsburg. Arx Czarii Russici Kremelini nomine innotuit, magnificam variis in partibus structuram, Turresqve omnes inauratas ostentans. Ist so groß und weit als eine ziemliche Stadt umfangen/ mit dreyfachen dicken steinern Mauren und einem tieffen Graben umbgeben/ und mit statlichem Geschütze und Soldaten wol versehen. Es seynd viel köstliche von Steinen auffgeführee Gebäude/ Palatien nnd Kirchen darinnen zu finden/ welche von Großfürsten/ Patriarchen/ fürnehmsten Reichs-Rähten und Herten bewohnet und besuchet werden. Es hatte zwar der vorige Großfürsi Michael Fedorowitz/ so zu unser Zeit lebete/ gute steinerne Gemächer/ und ließ für seinen Herrn Sohn dem itzigen Großfürsten ein sehr prächtig Gebäu und Pallast auff Italiänische Art auffbauen/ er aber hielt sich Gesundheit halber/ wie sie sagten/ in einem höltzern Gemach auff. Der itzige Patriarch sol itzund auch ein sehr prächtig Gebäu/ welches nicht vielschlechter als des Großfürsten/ ihm zu seiner Wohnung haben auffbauen lassen etc. Die Thürne seynd mit starck vergüldeten Bleche überzogen/ welche bey hellen Sonnenschein einen schönen Glantz und daher der gantzen Stadt von aussen ein trefflich Ansehen giebt/ daß etliche der Unsern/ als si in die Stadt kamen/ sageten: Von aussen scheinet die Stadt wie Jerusalem/ innen aber ist sie Bethlehem. Olear. Itin. L. III. c. I.

Arx Turcici Imperatoris vocatur Seraglio, Turcae enim qvamlibet aedem amplam Serai vocant, nomine hoc Persico ad vulgarem usum traducto, unde ab occidentalibus id ad Imperatoris Palatium, terminatione addita Seraglio, restrictum fuit, Turcae vero cum de eo verba faciunt, distincte efferunt Padishah Serai, h. Imperatoris Palatium. Viginti stadia ambitu suo complecti videtur, qvod spacium non continuis aedibus, sed Hortis Areisqve amplissimis occupatur. Porta ordinaria, qva itur ad Palatium, cum caeterae non nisi ratissime aperiantur, a Janitoribus in ingentem altitudinem effertur. Ad secundam Portam, qvae ad atrium ducit, ab Eqvis descenditur; Nec qvisqvam, nisi pedester, praeter Imperatorem illud ingredi potest: In ejusqve extremitate Divanum est; Nec defectus hic aliqvis ordinis aut magnificentiae. Qvicqvid ultra Portam Tertiam continetur. Christianis minus cognitum: Quod extra apparet, licet id non sit Architectonicis Regulis prorsus congruum, magnificum


page 334, image: s348

videtur, pinnaculis deauratis, turribusqve fastigiatis illustre Th. Smith. Constantinop. Not. f. 88. et seqq. Specialiora ejus tamen exhibita apud Tavern. P. III singulari Sectione De l' interieur du Serraildu Grand Seigneur. Graecorum Imperatorum Palatium noluerunt habitare, vel qvod in Urbis strage nihil illaesum permanserit, vel mali nominis vitandi causâ. Idem Smith. f. 90. Persarum Regia Meidan vocatur, a Schach Abba Magno condita, sed minori, qvam Regiam decet, magnificentia Descriptionem Vid. apud Tavernier. P. I. L. IV. c. V.

IV.

Sedes, seu uti nunc dici solent, Residentiae Serenissimorum Principum Germaniae nostrae sunt: Electoris Moguntini ipsa Moguntiae. Trevirensis Augustae Trevirerum, qvam Jacobus III. Archiepiscopus et Elector circa A. MDLXIIX. obtinuit, Coloniensis Bonna. Serenissimorum Electorum Secularium Sedes sunt, Bavarici Monachium, Saxonis Dresda, Brandenburgici, Colonia ad Spream, Palatini Heidelbergae. Austriacorum Regentium Sedes est Vienna, Secundogenitorum Oenipons Juspruck/ vel Linzium, Lintz. Duces Saxoniae Vinariensis Lineae cum in tres ramos abirent, Vinariae, Gotha et Altenburgi: Cumqve Ramus Vinariensis iterum, qvadrifariam divideretur, Johannes Ernestus Vinaeriae, Adolphus Wilhelmus Isenaci, Joh. Georgius Marcsulae, Bernhardus Jenae resederunt: Qvae sedes iterum numero minutae, postqvam Isenacensis ac Jenensis Principes sine Prole mascula fato cesserunt. Marchiones Brandenburgenses in Culmbach Baereutum aliqvamdiu pro sede habuerunt, Anspacenses Onolshacum. Serenissimorum Ducum Brunsvicensium, Georgii Wilhelmi Sedes est Cella, Joh. Ftiderici Hanovera, Rudolphi Augusti Guelpherbytum. Holsatiae Duces agunt Gottorpia. E. Wurtenbergicis Ducibus Dn. Eberhardus Stutgardia agit, Dn. Georgius Mompelgardi; Neoburgici Aula est Dusseldorpii, Urbe, raro exemplo a Pago denominata, cujusmodi qvid tamen etiam Pfullendorfium, Urbs Imperialis, et Jagerndorfium, Ducatus ante Brandenburgici juris in Silesia, ferunt. Serenissimorum Anhaltinatus Principum hodiernorum sedes sunt, Johan. Georgii Dessavia, Victoris Amedei Bernburgum, Wilhelmi Hertzkeroda, Caroli Wilhelmi Servesta, Emanuelis Lebr. Cothena. Caeterorum Sedes nominibus discretivis ipsorum fere involvuntur. Borussiae Ducalis sedes est Regius Mons; Curlandiae Mitavia. Lotharingiae Ducum Sedes Nancy s. Nancejum. Sabaudus Turini in Pedimontio agit. In Italia Magnus


page 335, image: s349

Dux Hetruriae sedem habet Florentiam; Mantuae, Parmae, Modenae Duces in ipsis locis habitant, unde nomeu gerunt. Sedes Principum Wallachiae est Targovisco, Moldaviae Yas, Transilvanorum Alba Julia.

V.

Urbes primariae Regionum et Provinciarum aliunde jus accipientium sunt; In Sardinia Calagris, in Sicilia Palermo, in R. Neapolitano ipsa Neapolis, Sedes Vice Regum Hispanicorum, Montisferratensis Marchionatus primaria urbs Casal; Ducatu: Mediolanensis, Mediolanum; Comitatus Burgundici Dola; Belgii Regii Bruxellae; In Hibernia Metropolis est Dubdlinum, Goae in India Orientali residet Vice-Rex Portugalliae, Manillae, Philippinarum, Limae Peruvianus, Mexici Mexicanus; Aragoniae Regni primaria urbs est Saragossa; Belgarum supremus in India Or. Praefectus residet Bataviae, urbe Javae Majoris. In Lithuania talis est Vilna, in Russia Rubra Leopolis; In Silesia Vratislavia, in Moravia Olmuz. Huc reducimus Urbes Parlamentarias Galliae, Lutetiam Parisiorum, Rotomagum s. Roan, Redonum, Burdigalam, Tolosam, Aqvas, Gratianopolin, Divionem, Castrum Palum seu Pau, Metim, Ensis homium, de qvibus jam alibi dictum.

VI.

Inter Respublicas Liberas Venetorum Resp. ipsas Venetias habet tanqvam primam ac praecipuam Urbium suarum. Genuensium est Genua; Similesqve Resp. Lucensis est; Et dn. Italis Respublichetta, ob tenuem Conditionem suam dicta Rel. S. Martini, Ducatui Urbinensi inclusa, qvae tamen libertatem suam magni aestimat, ipsamqve Venetorum Remp. carissimam Sororem appellare gaudet. Helvetii praeter XIII. Urbes, qvae Cantones denominant, Aqvas, Baden habenr, ubi Comitia sua celebrant. Belgii Foederati conventus excipit notissima Haga Comitum.

Geneva urbs Libera est suiqve juris ad Lacum Lemanum sita, Rugusa, Civitas Turcae Tributaria jure suo utitur in Dalmatia. Et si liberas Civitates Imperii nostri, tanqvam similes fere totidem Rebuspublicis, huc agere licet, earum Catalogus a Juris Publici Scriptoribus hic exhiberi solet: Aquisgranum, Argeteratum, Augusta Vindelicorum, Alen/ Bisontium, Brema, Biberacum, Buchavia, Buchornia, Colonia Agrippina, Campidunum, Colmaria, Donavverda, Dunckelspula, Dortmund, Essinga, Francofurtum ad Moenum, Friedberga, Gemunda, Goslaria, Gelnhusa, Gengenbachium, Giengen, Hagenoa, Hamburgum, Halla Svevorum, Hailbrunna, Herfordia, Isena, Kauffbairen/


page 336, image: s350

Kaiserberg/ Landavium, Lindavia, Lubeca, Leutkirchen/ Memming a, Mulhustum, Munster in S. Gregorienthal, Noriberga, Nodlinga, Northufia, Offenbugum, Oberehenheim, Popfingen/ Pullendorff/ Ratisbona, Rotvila, Ravensburgum, Reutling a, Rotenburgum, Roßheim/ Selestadium, Spira, Svifurtum, Türckheim, Uberlinga, Ulma, Wangena, Weissenburgum Weissenburg in Nordgau/ Wezlar/ Wila, Wimpina, Winshemium, Wormatia. Zell am Hamersbach. De singulis V. prolixius Scriptores J. P. et in iis Autorem Limnaei Enucleati L. IV.

VII.

Veniendum porro est ad Urbes locaqve speciali Charactere in rebus Hominum donatas: Taliaqve primo loca Electioni atqve inaugurationi Regum destinata. De Imperio Germanico sancit A. B. cap. XXIIX. §. V. Invenimus ex Clarissimis relationibus et traditionibus antiqvorum, illud a tempore, cujus contrarii non haebetur memoria, per eos qvinos praecesserunt feliciter esse jugitur observatum, ut Regis Romanorum futuri Imperatoris in Civitate Franckford. celebraretur Electio, et prima Ceronatio Aqvisgrani, et in oppido Nurenbergensi prima sua Regalis Curia haberetur. Ante illa tempora locus indifferens fuit. Vid. Comment. in A. B. passim. Neqve nunc etiam imutabilis creditur ejus necessitas esse: Qvanqvam enim Carolus IV. Imperator Bulla Aurea statuerit Regum Romanorum designationem Francofurdia ad Moganum celebrari debere, idem tamen Carolus A. B Conditor ea qvae de Electionis loco statuta contraria sanctione adpraetextum, qvod tantam Electionem loco restringi per absur dum foret, Anno a Nativitate Domini MCCCLXIII. palam rescindit, summa ratione. Non enim e Mejestate tanti Imperii est, ut Princops semper circum Rheni margines hareant immobiles, fieriqve potest, ut Imperator cum Electoribus proculin Hostili Solo degat adeo dissito, ut intra prafinita Bullae tempora nullo pacto Francofurdiam attingere possint ad eligendum, si Imperator forte occumbat, aut in fata concedat. Haec non scribo, qvod putem temere majorum morem mutandum. Magni enim Provinciales faciunt, T. JCto, servari ipsis antiqvas consvetudines; Sed qvod non sit Principibus necessitas imposita, solum Franckfordiae Electionem celebrare: Non me tamen latet, diu extra Romanum Agrum, qvi It alia terminabatur, non potuisse dici Dictatorem. Ita doctissime Hartm. Maurus de Coron. Caroli V. in T. II. Scr. Germ. Schard s. 853. 854.

In Polonia locus Electionis olim fuit Petricovia, Matth. a Michov. Chron. L. IV. c. LXXX. Postea vero unione Regni Poloniae cum Magno Ducatu Lithuaniae


page 337, image: s351

factâ, Rex eligitur prope Varsaviam et Pagum Wola, in patenic Campo, cum ipsa Urbs Warsavia tantam Electorum multitudinem non capiat. Vid. Cl. Hartkn Diss. de Pol. I. §. IX. At Coronatio olim Gnesnae peracta, ubi etiam insignia Regni antehac asservari solita, qvae demum in Coronatione Vladislai Loctici An. M CCC XX. Crac oviam translata sunt. Neugebaur. L. III. Hist. P. I Incidit postea Controversia tempore Ludovici Regis, utrum Coronatio more majorum deberet Gnesnae sieri; Sed Ludo vicus proximorum Regum Vladislai Avi et Casimiri Avunculi secutus exemplum Cracoviae Coronam accepit Cromer: L. XIII Rer. Pol. et ex eo Cl. Hartkn c. I. §. XV. In Dania cum Regnum adhuc electivum esset; ritus eligendi et coronandi Londini Scanorum peracti, cujus loco ab hodierno Rege assumptum Fridrichsburgum in Selandia. At cum Margarita tria Regna Septentrionalia conjunxisset, sanxit, ut Halmstadium locus esset, qvo Ordines convenirent pro Novo Rege eligendo. Verba Pontani hanc in rem supra citata c. VI. §. IIX. Apud Svedos???egem Upsaliae coronari moris est, tanqvam veteri sede Regia Svedicorum Regum. Ibidem Electio etiam peracta ad Lapidem hodienum superstitem Morasteen, Saxum majus, aliis minoribus circumdatum, in qvibus Regis et Procerum consessus erat, situm in???rato Moraeng dicto, qvod speciosa porrectum planitie capax erat multitudinis. Conf. C. VI. §. IIX. Sed hujus hic pariter ac in Dania non amplius habetur ratio, postqvam Regna haec ex Electivis in Hereditaria transierunt. In Gallia Remis seu Durocortori Remorum Solennia Coronationis Reges suscipiunt: Ubi inaugurari Reges invaluit: Gramond. L. I. Non tamen lege aliqva, sed unice ex Consvetudine. Ideo cum Gusiani Comitiis Blesensibus A. M DL XXXIX. Legem veluti Publicam potuissent: Ut nemo Rex legitimus in posterum haberetur, priusqvam Durocortori Remorum Sacro Oleo, qvod in B. Remigii coenobio religiose asservatur, more solenni inunctus esset; Henricus IV. vero interea Remis arceretur, Prudentiores Decretum illud ut insolens et astu Guisanorum, qvi urbem et Insignia Regia in potestate habebant ab Emessariis suis propositum arguerunt et iniqvum esse dixerunt, Legitimam Regni successionem, qvae proximo agnato Lege Regni deferatur loco certo includi. Thuan. L. CXIIX. ad A. M DXCIV. Itaqve, pergit, tum magno consensu decretum fuit, nihil causae esse, cur minus solennis Inauguratio dici deberet, etsi minime Durocortori facta esset; Nam exemplis constare in Imperatorum et Regum consecratioribus secundum


page 338, image: s352

tempora semper variasse; Pipinum et ejus filios Carolum et Garolomanum minime Remis inunctos; dein Ludovicum Ludovici Senioris F. apud Ferrarias in Senonensi pago, et uxorem ejus nullo praesente Metropolitano a qvibusdam Ep iscopis ab Hugone Abbate, et caeteris primatibus missis consecratos et coronatos: cum deniqve duo filii Roberti Andium Comitis a Saxonia oriundi superessent, Odo videlicet et Robertus, Burgundiones aqvitanosqve proceres in unum congregatos, Odonem grandiorem natu licet reluctantem Caroli tutorem constituisse, a Valtero Archiepiscopo Senonensi inunctum: Rodulfum postea Burgundionem a Carolo Simplice tunc captivo Regno praepositum. et III. Eid. Vtil. IC CCCCXXV. Augusta Successionum consecratum fuisse; eo autem mortuo Ludovicum Caroli Simplicis F. a Wilelmo Archiepiscopo ex Anglia reductum, et IV Kal. Vtil. qvarto post anno apud Laodunum inunctum: Regno demum in familiam Hugonis Magni Ducis translato Robertum ejus nepotem Aureliani in Regem consecratum ac coronatum: Hujus rursus filium Hugonem juvenem Compendit insignia Regni cepisse: His exemplis manifestum fieri, Francorum Reges non omnes in Remensi Ecclesia vel a Remensi Archiepiscopo Regno inauguratos; Atqve adeo constare, Remensem Praesulem extra Belgicam nunqvam Regem Francorum consecrasse: qvippe eandem cujusque Metropolitani potestatem in Metropoli sua esse, nec esse, cur unus tanqvam proprium jus ambiat vindicare, qvod multorum esse commune constat, alioqvi ex eo qvosdam inferre ausuros, majorem vim Sacramentorum esse apud illos qvam apud alios; qvod Ecclesiae unionem divideret, neqve vero in eo contra legem peccatum; nam nullam de ea re legem conditam, qvae pracipint Regem praecipue Remis, aut alibi prohibeat consecrari: nec privilegiis Remensem Ecclesiam niti posse; nam si qvae sunt, nulla illa esse, ut pote nec in Conciliis Generalibus coram aliis Episcopis recitata, nec ad alias Ecclesias transmissa; ac deniqve nulla illis familiari vel publica relatione propaluta. Qvem locum integrum utut prolixiusculum allegandum duximus, qvod non tantum Remensem istam controversiam plene exhibeat, sed superius citato Textui A. B. non exiguam lucem addat. In Anglia West Monasterii in Templo Cathedrali eundem actum peragi moris est; In Bohemia Pragae, in Hungaria Posonii: Ubi et Clinodia Regia custudiuntur, curam eorum gerentibus duabus personis Illustribus, qvas Conservatores Coronae appellant: Sic qve Coronam Regni Poloniae moris est asservari Cracoviae in Thesauro Regni per Thesaurarium Regni Supremum; Claves servantibus Castellano Cracoviensi, et???racovienfi, Posnaniensi, Vilnensi, Sendomiriensi. Cassiliensi et Trocensi Palatinis, qvi tamen Thesaurum recludere


page 339, image: s353

non possunt, nisi cum Consensu omnium Ordinum Cl. Hariknoch, c. l. §. XV. Clinodia Anglia in Turri Londinensi, The Tower of London/ tanqvam loco, in qvo et ex qvo Principalis Jurisdictio auspicia legitima accipit et incipit: Imperii Germanici Noribergae, unde et instate Coronatione Imperatoriâ solenniter peti solent. Vid. praeter alios Matenes. de Coron. Fer. din. III. f. 88.

IIX.

Seqvitur, ut Loca nonnulla Sepulcris Regum ac Principum celebria commemoremus. Qvalia: Escurialis illa pars Pantheon dicta, de qva praec. §. III. Fanum S. Dionysii, S. Denis, pro Regibus Galliae: West-Monasterii Templum Cathedrale pro Regibus Angliae; Roschildia pro Regibus Daniae V. praec. c. V. §. IX. Nidrosia pro priscis Regibus Norvvegiae V. c. VI. §. VII. In regno Svediae Upsaliae tres editiores colles aut tumulos ostendunt, in qvibus Regum Svediae cineres et ossa servantur. Loccen. Antiq. Sveo-Goth. L. II. c. II.???pud Russos conduntur in templo S. Michaelis in Arce Moscovitica sito. V Olear. L. III. c. I.???pud Persas Ardebilae condi moris est T. eod. Olear. L. IV. c. XXII.

IX.

Addendum porro de Locis Charactere Sacro Regum notis: Qvemadmodum Imperatores Germanici sunt Canonici Aqvisgranenses et Romae S. Petri, Reges Hispaniae Canonici Burgenses, Reges Galliae Abbates S. Hilarii Pictaviensis. Iidem postridie Coronationis proficiscuntur ad S. Marculphum; Reges Poloniae ad locum Martyrii S. Stanisl??? in adsita Cracoviae Urbe seu parte Casimiria; Imperatores Turcici ad S. Hiobum. De qvibus plur. Not. Dign. Diss. V. c. I. §. V.

X.

???liae deinde Urbes locave communiorem qvendam Characterem a Peregrinationibus Religionis ergo habent, qvo advenis omnibus se aeqve impertiunt. Talis apud Judaeos olim erat Hierosolyma; Qvae et Christianos mediis seculis magno numero excepit, qvod Sanctitati Oeconomicae V. T. novam ex conversatione Christi et Apostolorum successisse putarent: Qvae res qvam debili fundamento nitatur V. ap. Voet. T. III. Disp. de Peregr. Hierosol. p. 1002. Interim inter qvatuor primarias Peregrinationes Religiosas Christianorum Catholicorum haec Hierosolymitana locum accepit, praeterqvam deinde sunt II. Romana ad Limina Apostolorum Petri et Pauli. III. Compostellana, ad S. Jacobum: Qvam tamen


page 340, image: s354

e???atholicis ipse Baronius in dubinm vocat Martyrolog. ad D. XXV. Jul. IV. Deniqve Lauretana, ad aedem B. Virginis Loreti, qvam Divitias Thesauris Regiis majores possidere dicunt. Turcarum Peregrinationibus notissimae sunt Medina et Mecca; Haec ob Tumbam Muhammedis, illa ob ejusdem nativitatem, initiaque Religionis hic liberius facta, postqvam Mecca excesserat. Sed I.???orpus Muhammedis nusqvam videtur, qvod ipsum Muhammedanorum???ntistitem jam ante duo secula fassum legimus apud Ludov. di Barthema, seu uti alias vocant, Vartomanum, et Romanum Patricium. Rogaverat Dux???aravanae???ntistitem Medinensem, permitteter sibi videre???orpus Muhammedis, precium fore IV. M. Seriphorum;???t ille qvasi lymphatus: Audesne his luminibus, qvibus tot patrasti scelera cum velle conspicari, cujus intuitu Deus Maximus Coelum ac Terram treavit????ui iterum Dux: Domine verum dicis, sed abs Te unum liceat impetrasse, ut videam Prophetam, qvo viso in ejus gratiam effodiam mihi mox limina.???ntistes vero respondit:???uncta Tibi aperiam, Princeps; Nemo it inficias, qvin hic Propheta noster vitam exuerit, qvi si voluisset, potuisset qvidem apud Meccam decedere: Verum ut inopiae speciem prae se ferret, eoqve nos instrueret exemplo, hic qvam alibi maluit rebus humanis exui, illicoqve in Deorum sedes relatus est ab Angelis, adeoqve in coelum veluti compar receptus est. Tum delubro egressus Dux ad Ludovicum caeterosve: Respicite pro qvaere qvaterna millia Seriphorum prodigere volebam. Itin. L. I. c. XIII. II. Nec Tumba ejus pensilis usqvam est: Qvod passim ex Itinerariis constat. Id etiam exploratum vobis sit, adjuratissimeqve vobis astruimus, inibi ferrum, chalybemve haut esse, minusve Magnetem. It Ludov. di Barthema ib. III. Occasio vero, cur pensilis esse credi coeperit, ex eo nata, qvod Mausoleum altius elevatum, columnis non adeo crassis sustentetur: Cumqve conclave illud angustum et obscurum sit, nec aliud lumen, qvam lampadum admittat, iis qvi e longinqvo prospectant, Pensilis Tumba videtur: Sed qvi proprius accesserit, facile animadvertet, illam columnis impositam. Princ. Radizivil. Ep. II. f. 40. De Peregrinationibus Saracenorum et Gentilium ad Monumenta primorum hominum in Insula Zeilan aliqva tetigimus c. V. §. XXI. Ad Dentem Simiae in eadem Insula sumptuosissimis itineribus itum fuisse ex Itinerariis prolixe tradit Carolin. Hedendaegsch Heydendom L. I. c. VI. P. II. Qvas nugas pluribus hic exponere non vacat. Fluvium Gangem singularis Sanctimoniae causa a Gentilibus Asiaticis visitari dictum C III. S. III. §. XVII.



page 341, image: s355

XI.

Primae Sedes Archiepiscopales sunt, Toletum in Hispania, de cujus Atchiepiscopi Dignitate V. P. II. c. I. §. XVI. Bracara in Portugallia, V. praec. C IV. S. I §. I. n. 3. Durocortorum Remorum in Gallia: Salisburgum nunc in Germania, olim Magdeburgum: In Anglia Cantuaria: In Scotiâ S. Andreae: In Hibernia Armacum, Armagh: In Dania antehac Londinum Scanorum: In Svediâ Upsalia: In Polonia Gnesna: In Bohemia Praga: In Hungaria Strigonium. Patriarchae Indici Sedes Goa est: Patriarchae Venetorum Gradus: Patriarcharum Orientalium Ecclesiarum Sedes Craeca voce KAPAI, Capita, comprehenduntur. K. est Constantinopolis, A. Alexandria, R. Roma, nunc Russia, A. Antiochia, I. Jerusalem,

XII.

De Emporiis, adeoqve Urbibus commerciis claris eodem ordine agendum esset, sed harum plenior notitia in aliam occasionem rejicienda est. Hic satis ducimus Civitates Hanseaticas allegari, qvas in Borelioribus Europae partibus, inprimis Germania communis causa servandorum commerciorum libertatisqve eorum olim junxit, non qvidem Foedere aliqvo, id n. condere solorum est Summum Imperium habentium, sed liberiori consociatione Mercatoria; Habenturqve hoc fere numero: Lubeca; Brema, Rostochium, Wismaria, Thorunium, Elbinga, Dantiscum, Regiusmons, Brunsberga, Riga, Dorpatum, Revalia, Stetinum, Stada, Ulzenia, Buxtehuda, Stargardia, Anclamum, Golnovia, Hamburgum, Lunaeburgum, Gryphiswaldia, Colberga, Colonia, Osnabruga, Susatum, Minda, Hervordia, Paderborna, Lemgovia, Termonia, Monasterium, Neo magum, Daventria, Zutphania, Svvolla, Hardervicum, Gröninga, Wesalia, Duisburgum, Elburga, Sauria, Ruremunda, Arnhemium, Campa, Bolsverda, Lippia, Unna, Haemma, Emerica, Bilefelda, Venloa, Brunsviga, Magdeburgum, Hildesia, Goslaria, Göttinga, Hannovera, Eimbeca, Hamelia, Cosfeld, Stolpa, Rugenwalda, Berga in Norwegia. Alias, qvas autem dubii juris esse putant, referunt, Halam, Stendaliam, Soltqvellam, Berlinum, Brandenburgum, Francofurtum, Halberstadium, Qvedlinburgum, Ascherslebibiam, Northeimium. Helmstadium, Vratislaviam, Cracoviam. Sed fieri potuit, ut jure hoc sponte sua hae Civitates cesserint, vel saltim id amplius curare neglexerint. Ita n. Marchicae Civitates nostrae a tempore Joachimi l. Electoris Hansâ abstinuerunt, neqvam sinistre suspicandi Occasionem moverent Principi suo, cum alias non infimo loco in Foedere


page 342, image: s356

Hanseatico essent; Geritqve hodienum Francofurtum nostrum signum Hansae, ferrum, qvod in modum anchorae ductum est, supra ingressum Australem Curiae videndum. Ac veluti in qvatuor Classes distinctae fuerunt, ita totidem Metropoles, die Vier Qvartierstäte/ posuerunt: I. Lubecam pro Civitatibus Pomeranicis et sex Vandalicis, II. Dantiscum pro Civitatibus Borussiae et Livoniae. III. Coloniam. IV. Brunsvigam, Habuerunt et totidem Emporia ae Stapulas mercium I. Brugis, qvod postmodo Antvverpiam translatum fuit. II. Londini. III. Novogardiae in Russia. IV. Bergae in Norvvegia. Lubecae Conventus suos instituere solent, qvi tamen, qvod rationes sint, factum fuit, ut communes causae pleraeqve Lubecae, Bremae et Hamburgo nunc committantur. Ibidem Archivum suum habent, ipsiusqve Civitatis Sigillo in causis Foederis sui utuntur. Peculiare nomen Civit atum Vandalicarum inter eas gerunt. Lubeca, Hamburgum, Rostochium, Stralesunda, Wismaria, Luneburgum. Qvarum et Conventus praeliminares, qvos instituere solent, anteqvam Comitia universae Hansae celebrentur, â suo nomine Conventus Vandalici dici solent. V. plurib. de Civit. hisce Joh, Angel. Werdenhagen et post eum Joach. Hagemeier de Foedere Hanseatico.

XIII.

Seqvitur ut Claves Reumpublicarum attingamus, h. Urbes locave, per qvas ad Regna et Regiones ampliores liberior patet aditus. Tales sunt Claves Galliae, qvas Regi suo se procurasse Cardinalis Richelius gloriatus fuit, Perpinianum ad Hispaniam, Brisacum ad Germaniam, Pinarolum ad Italiam V. P. II. c. III. §. II. Eodemqve in loco et Casaelim in Montisferrato habuit, cum adversus Hispanum defendendam A. MDC. XXIX. consuleret. V. praec. c. VI. S I. §. III. n. 6. Tres Claves Imperii Hispanici Carolus V. olim commendavit Philippo II. Filio, V lissingam in Scelandia pro Dominio Oceani Germanici, Gades s. Cadix pro Oceano Atlantico et aditu Maris Mediterranei, et Golettam in Africa pro ipso Mari Mediterraneo. Oresunda Clavis Maris Balthici supr. c. III. P. II. §. X. In eodem Memelia, Clavis ad Sinum Curonensem, et Pillavia Clavis ad Sinum Dulcem, das frische Haf. Barvicum ad Tvvedam, vetus Clavis Anglorum ad Scotiam. Caletum Clavis eorundem ad Galliam Supr. cap. III. P. III. §. V. Rocroium, Clavis Hispano-Belgica ad eandem, Tanti momenti locus, ut incubanti illic praesidio Lutetiam usqve pateat aditus, et Campaniae in immensum patentis fusa planities excursionibus Rocroacis obnoxia


page 343, image: s357

sit. V. Priol. C. II. c. II. Corcyra seu Corfu, Clavis Maris Adriatici, Supr. c. V. §. XII. n. 7. Dardanelli, Sestus et Abydus, Claves ad ipsam Regiam Turcarum Constantinopolin, Supr. c. III. P. III. §. V. Insula Formosa Clavis est commerciorum in China et Japania exercendorum, Supr. c. V. §. XIIX. Insula Ormus Clavis Sinus Persici. Cit. c. V. §. XVI. Noteburgum Clavis Svedorum ad Russiam Moscoviticam: Caminecia Podolica nunc Clavis Turcarum ad totam Russiam Rubram, aliosve Tractus Poloniae. Erzerom Clavis eorundem ad Regnum Persiae, Tavern. L. I. c. II. Varodinum Clavis inter Hungariam et Transilveniam: Ferrara Clavis Status Ecclesiast: ci, Supr. c. VI S. I. § III. n Vallis Telina Clavis Italorum ad Germaniam V. c. VII § XV.

XIV.

Deniqve et Urbium antiqvitate celebrium mentio injicienda: Urbs Nacksivan, in Armenia creditur omnium antiqvissima et a Noacho Arca egresso condita esse; Nack apud Armenos Navim, Sivan mansionem significat. Upsaelia Svedorum non tantum Svediae, sed plerarumqve Europae Urbium antiqvissima et Abrahae coaeva esse perhibetur: Cui tamen aliam in ipsa Svedia aeqviparant, Birckam bidui itinere UpsaIiâ distantem. In Germania antiqvissima dicitur Treviris; In Helvetia Sodolorum, Urbs Treviri coaeva, qvam ideo et Treviris Sororem vocant. In Gallia est Nemausius, Nisires, V. c. VI. S. I §. II. n. 10 In Polonia Gnesna, a Lecho Reip. Polonicae conditore extructa. De Leburgi et Londini Scanorum Profunda antiqvitate, qvamqve tempore Nativitatis Christi floruerint. V. Pontan. Chorogr. Dan. fol. 723.

XV.

De Pagis tanqvam Cognatis Urbium tria verba adjicimus: Esse nimirum, qvi aeqve Libertatis Titulo gaudeant ac Civitates, Pagos Liberos, Talemqve in Helvetia prope Lachon esse, nomine Gerissavv, qvi nulli Cantoni subjectus sit et Liberam faciat Remp. scribit Sprenger. J. P. L. I. c. II. In Svedia jus vota ferendi etiam Pagis competere notum est, licet votum tantummodo Consultivum habeant, vocanturqve Delegati eorum Heretagsbauren. Immediatorum in Imperio nostro Pagorum meminit Instr. Pac. Art. V. §. II. et Goldast. Epist. Dedic. Der Reichs händel. Es seynd freye Reichadörffer/ Schuffelheim/ Godarmstein/ Gamb und andere so mit Hoch- und Niedergerichten begabet/ und allein Käyserlicher Majestät ohne Mittel unterworffen ap Butgold. P. I.


page 344, image: s358

Disc. XXIII. Specialia de Pagis adduci possent: Ut in Lotharingia prope Nancejum ad Montium Radices esse pagum Marche-Ville, cujus Incolas perfidia aliqvando in suum Ducem (qvem Historiae Fridericum II. appellant) notatos ferunt, atqve ea de causa, qvotiescunqve cum reliqvis Principibus domesticis epulari contingit, Panem eis inversum apponi consvevisse. Merul. Cosmogr. P. II. L. III. pag. 487. Et infinita alia. In Hollandia Haga Comitum pro Pago haberi solet, solet, sed tali, de qvo pauca tantum et infra dignitatem ejus fere adhuc sunt, qvae Ortelius dicit Theatr. ad. Tab. XLIV. Guicciardinus agnoscit hunc Pagum amplitudine, opulentia, venustate, et amoenitate caeteros Europae pagos antecellere. Habet enim duo millia domorum, inter caeteras Regiam aedem, in qva Principis summum tribunal. Prope est nemus opacum, avium cantu, et ferarum aspectu et oculis et auribus jucundum. Comopolim potius appellaverim, et cum Ctesiphone Pago id Assyria ad Tigrim fluvium ab omnibus Scriptoribus celebrato comparare ausim: De qvo Strabo scribit, eum pagum urbis potentia et magnitudine esse, ibiqve Parthorum Reges hiemare solere, Selcuciae urbi parcentes. Videntur et in Imperio nostro Pagorum nomen olim habuisse Bamberga, Schletstadium, Hagenoa, Ulma, sed in nota ista in Qvaterniones Imperii divisione, qvam examinari hujus loci non est. Pagi certe si sunt Societates Rurales haec loca Pagos non esse nemo facile diffitebitur.



page 345, image: s359

CAPUT IX. DE INCOLIS ORBIS. SECTIO I. DE ORIGINE ET MIGRATIONIBUS GENTIUM.

I. QVo sensu verum sit omnia proter hominem esse?

II. Noachica Orbis Divisio.

III. De Origine Gentium Americanarum.

IV. Cur Bellicosarum Gentium origines obscurae sint? Cur Septentrionales tractus hodie tam populosi non sint, qvam olim fuere?

V. Gothorum nomina, solum natale, invasiones in Provincias Romaenas.

VI. Qvadorum nomen ac gestae.

VII. Vandalorum nomen, Sedes, Tituli Principum a Vandalis sumpti.

VIII. Venedorum ac Slavorum origo et res gestae.

IX. Franci.

X. Longobardi

XI. Hanni, Siculi, Ugri, Hungari.

XII. Turcae, Tatari.

I.

JAmqve homines qvi colant Geocosmum, introducendi veniunt, qvippe qvos Divina Majestas constituit super opera Manuum suarum, qvorumqve pedibus omnia subjecit Ps. IIX. Qvapropter et vulgo in ore est: Omnia propter hominem, hominem propter Deum esse. Qvod tamen dubiis non caret, si extra Geocosmum nostrum evagemur, aut oculos intendamus in immensam illam corporum coelestium vastitatem ac latentem in nostra usqve tempora cognitionem Viae Lacteae, Plejadum, Stellarum Nebulosarum, Planetarum Circum-Jovialium, et in universum in maximam disproportionem inter Terram nostram et coelos iisque inserta Corpora. Hominem enim eorum finem esse, qvorum pleraqve vix nostro seculo animadvertere coepit, maximana partem, forte nunqvam


page 346, image: s360

animadvertet, et cujus ipsum amplissimum habitaculum vix punctum dici meretur, si cum iis in comparationem veniat, res extra dubium posita non est, aut certe ab intellectu nostro satis concipi non potest. Sed haec alius loci sunt. Homines tanqvam Incolas Orbis in origine sua, externis Characteribus, Lingvis, Moribus et ss. in praesens nobis curatio orit.

II.

Originem indigitamus eam, qva in amplissimas Societates Gentesqve et qvibus conditoribus abierunt: Ita enim occasionem praebuerunt Geocosmo in Regiones et Provincias dividendo. Qvorum qvidem fontes Interpretes Sacri jamdudum ex Gen. X. 11. et seqq. petivere, doctis conjecturis tamen potius, qvam solida veritate nisi. V. Jos. Ant. L. 1. c. XVII. Jun. not. in cit. Cap. Gen. Cluver. Germ. Ant. L. I. c. IV. V. etc. Voss. de Idolol. Gent. Bochart. Geog Sacr. et alios passim. Ad generalem noticiam facit vetus traditio de tripartita Orbis divisione [gap: Greek word(s)] , uti ferunt, a Noacho filiis suis facta, qvam et testamento firmasse ac Semo tradidisse apud Eusebium et Cedrenum legitur: Sed haec nimis incerta sunt. Tripartita interim Orbis divisio non improbabilis est, sub aliis tamen qvam Europae, Asiae Africae nominibus, qvae Homeri aevo adhuc ignorata, ut Strabo docet L. XI. Centrumqve videtur Euphratem habuisse, atqve ad hunc ejus partes coiisse, qvod ex Gen. X. 20. liqvet jam subjiciendo. Semo Oriens cessit; Est enim Pater omnium Bene Heber, h. Trans-Euphratensium Gen. X. 20. Qvod eodem sensu reddimus, qvo Abraham ab Heber vocatur Hibri, h. non Hebraeus, sed ut LXX. inpretati fuerunt, [gap: Greek word(s)] , Trans-Euphratensis, qvia ex Trans-Euphratensibus venerat: Et Bene Kedem alibi sunt non filii alicujus Kedem, sed Orientales: Semum qvoqve Patrem filiorum Heber Patriarchae, ut vulgo id reddere solent, solum dici connexto Textus non patitur. Accedit Josephus Ant. I. VII. Semo tertio Noe silio filii fuerunt qvinqve qvi Asiam usque ad Indicum Oceanum incoluerunt, ab Euphraete propagandae ditionis initio facto. Japetum deinde, et prolem ejus Occidens et Septentrio mansit: A Tauro et Amano montibus incipientes pertingebant in Asiae ad amnem usqve Tanaim, in Europa usqve Gades. Jos. c. l, Chami vero fili Syriam et regionem Amano Libanoqve montibus inhaerentem obtinuerunt, qvicqvid ejus ad mare vergit occupando et Oceanum usqve ditionis terminos proferendo. Itib. Unde AEgyptus Terra Cham vocatur Psalm: LXXIIX. 16. LXXXI.


page 347, image: s361

4. etc. et adhuc Hieron. aevo ita dicebatur, in Tradit. ad Genes. [gap: Greek word(s)] Plut. de Isid. et Osir. Chemnis urbs Thebaidis atqve Insula apud Herod. in Euterpe, hodieque Chemi a Coptis appellatur; Et ipso Africanorum communi Numine, Jove Ammone, haut dubie non alius qvam Chamus tanqvam communis omnium conditor intellectus: Lucan. IX.

Qvamvis AEthiopum populis Arabumqve beatis
Gentibus, atqve Indis unus sit Juppiter Ammon.

Confer. Comment. in Cenes. c. I. Sulp. Sev. L. I. c. VI. Eutych. Annal. Alexand. p. 52. et seq.

III.

Ab his itaqve divisae sunt Gentes in Terra post diluvium. Gen. X. 31. Et qvo qvemqve sors et Deus tulit, eam Terram cum suis occupavit, ut tam maritima, qvam mediterrancaae cultoribus replerentur. Jos. Ant. I. VI. Fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem Terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, Act. XVIII 26. Specialia de unius atqve alterius gentis hinc ducta origine dabunt, qvos jam civitavimus. Nobis vero hoc praecipue hic agendum venit, ut de celebrioribus istis Gentibus agamus, qvarum origo et Patria in nonnulla est incertitudine. Ac primo qvidem celebris de Origine Gentium Ameri canarum Qvaestio est, qvae nobilissima seculi nostri Ingenia exercuit, Grotium, de Laet, Comtaeum, Hornium, qvi peculiaribus scriptis cam prosecuti fuerunt. Nam qvoniam Americam vastus Oceanus a Veteri orbe divifit, justa disqvirendi causa est, unde tandem homines suos illa acceperit? Deniqve et qvando eos acceperit, primane populorum dispersione, an institutis gentium qvarundam migratiogibus aut alia ratione? Autor Praeadamitarum Homines ibi conditos asserit, non minus ac Adamum in Syria; Sed ille hunc febricitantis Ingenii sui Paroxysmum jam pridem ipse depulit. Neqve alio in loco habendum Marc. Lescarboti commentum Hist. Nov. Franc. L. I. c. III. Noachum post arcam fabricato navigio a Freto Graditano in Novam Franciam, vel a Prom. Viridi in Brasiliam navigasse et ad veterum in America Patriam. Joh. Lerius Hist. Nav. in Brasil. c. XVI. et Gomara Hist. Ind. L. V. autumant Americanos esse Chananae orum reliqvias, ac Josuae metu eo usqve concessisse. Menasseh Ben Israel statuit decem Israelitarum tribubus prognatos, qvam sententiam peculiari Libro, Spes Israelis, tractavit, sed notis et castigationibus


page 348, image: s362

Theod. Spizelii excipi meruit. Rob. Comtaeus a Carthaginensibus eos derivat. Grotius dn. qvi primus hanc Qvaestionem circa A. MDCXLI. movit, arbitratur Americanos Borealiores ex Norvvegia ortos ac per Gronlandiam in Americam venisse; Jucatanenses et vicinos ex AEthiopia; Peruanos ex China, caeteros usqve ad Fretum Magellanicum ex reliqvo Oriente per Terram Australem haec loca petiisse: Qvod vero qvidem propius, suis tamen non caret scrupulis, qvi vel AEthiopes vel Chinenses eo delati fuerint, cum id sine insigni Rei Nauticae notitia haut fieri potuerit, qvae tamen posterioribus hisce seculis demum in eam, qva nunc est, sublimatem evecta fuit. Neqve argumentum firmum est pro AEthiopibus a colore ductum: Nam ne in veteri qvidem Orbe nostro sine dubio est, qvo tandem primo parente aut genitore nigrae hae Nationes in lucem venerint: Nisi albos aut fuscos parentes ejusmodi prolem aliqvando generasse dicamus. Americanorum igitur similis ratio. Caetera de Terra Australi et Grönlandia solidiora videntur, qvia accessus utrinqve facilis est; Et a Terra Australi in Americam facili ac brevi trajectu res geri, per Grönlandiam autem ipsum terrestre iter sufficere potuit: Idem et de exttema Asia dicendum, qvâ vel Americae adhaeret, vel saltim ipsi proprior est. Addimus fieri etiam potuisse, ut homines navigiolis in altum abrepti in America appulerint, sed casu illo plusqvam magno. Qvo tempore vero aut a qvibus nationibus id factum sit, in incerto manet, prout originis rerum omnium circumstantiae fere in occulto sunt. V. plur. hanc in rem Horn. cit. L. de Orig. Gent. Americ. et Hornbeck de Convers. Ind. et. Gentil. Diss. IIX et IX,

IV.

Gentium plerarumqve qvae motibus suis illustrem aliqvam mutationem orbi attulerunt, origines aeqve involvunt tenebrae. Causa, qvi non artibus adeo, qvam rebus intentae erant, iisqve gerendis potius, qvam scribendis studebant. Ideo Coel. Rhod. L. IIX. c. I. refert: Gothorum institutum fuisse, ne literis imbuerentur Reges, qvod illae longo a fortitudine intervallo abessent ac magnanimitate, qvin ita effoeminari potius animos, emollitosqve ad timiditatem delabi. Id certum, totius Septentrionis communem hanc felicitatem fuisse, ut Gentes et numerosius qvam Auster educaverit, et cum progressu temporis in alias regiones eduxerit: Causis id efficientibus, hinc numerosâ ex Polygamia suscepta prole, qvam omnem asperi tractus isti alendo non erant; isthinc famâ melioris culturae in Terris Australibus.



page 349, image: s363

V.

In serie singularum primo Gothi occurrunt. Qvorum nomen origine Germanicum est, q. d. die Gotten/ oder Goden/ h. gute Leute/ de qvo §. seq. pluribus. Idem ut ambiguitates plurimas passum sit, prolixe declaratum ab Ol. Worm. Lit. Run. c. IV. Getarum nomen ipsis fere Synonymum, qvod probat Loccenius et ex nominis utriusqve Linguae deinde ac morum convenientiâ non inconcinnam similitudinem erudite format Antiqv. Sveo Goth. L. I. c. I. Ac Pontanus qvidem Descr. Dan. pag. 607. et seqq. Cluv. Germ. Ant. L. III. c. XXXIV. id negant, sed refutat Loccen eod. loco. Arbitramurqve porro non tantum Gothos hosce, Gotos, Gottos, et Getas eosdem esse, sed Gutos et molliori pronunciatione G. qvae hodienum in Provinciis aliqvibus Germaniae viget, Jutas et Jutones, Vitas apud Bedam et alios Scriptores Anglo-Saxonicos, Dacos item et Danos Romanorum, ac Cimmerios Graecosum, pro iisdem haberi posse. Ne dicamus vetus istud Gothicum nomen saepe in asylum ignorantiae transiisse, omnibusqve Gentibus Septentrionalibus fere attributum, aeqve ac Scytharum olim, et nostro tempore nomen Tartaricum. De egressu ipsorum non minora dubia, Scythiaene campis, ac Scandinavia exierint? Sed si Gothorum nomen Germanicum fuit, Genti qvoqve tali esse licuit, ac proinde e Germania inprimis Septentrionali egressos dicemus, unde hodienum Jutia; Numerum deinde complevit Scandinavia et in partes suas post hac ipsum Gentis nomen transtulit, ut sunt Westgothia, Gothlandia etc. Ita enim cum veteribus istis migrationibus Gentium comparatum fuit, ut ex multis Nationibus reipsa conflatae fuerint, nomen tamen ab una tulerint vel armis vel consiliis potiori. Gothica e. Germanorum natio nomen ac Titulum, Scandinavia, utpote vagina Gentium, numerum dedit, tandemqve ipsum Gentis nomen sibi attribuit. Interea ex Historiis factarum a Gothis in Romanas Provincias impressionum hoc liqvet, ipsos in Taurica, Chersoneso ad Tanaim et Paludem Moeotim consedisse et pro situ locorum in Visi Gothos s. West-Gothos et Ostro Gothos h. Orientales divisos fuisse. Inde cum Hunnorum impressionem ferundo non essent, ipsi Romanas Provincias invaserunt Ducibus Alarico et Rhadagiso, sed qvem cum ducentis, vel ut alii volunt, qvadringentis millibus in Fessulanis Apennini angustiis Stilico circumseptum cepit, tanta captivorum vilitate, ut passim greges hominum singulis


page 350, image: s364

aureis venderentur. Mox autem idem Stilico Vandalos, Alanos, Svevos, Gothos, Hunnos imperium invadere jussit; Atqve ab his Galliae et Hispaniae direptae, Alaricus vero ipsam Romam cepit, cujus successor Athaulphus ab uxore Placidia Honorii sorore persvasus in Galliam Narbonensem et triennio exacto in Hispaniam West-Gothos duxit posita Barcinone sede Regia. Postea Honorius pace cum Wallia inita ipsi sedes in Aqvitania secunda a Tolosa usqve ad Oceanum assignavit, ut scribit Idacius: Unde Gothici Regni caput aliqvandiu Tolosa fuit, eaqvo Regio Gallia Gothica dicta, sicut a Gothis et Alanis Hispaniae pars Gotalania, unde Cataloniae nomen hodiernum fluxit, et in Gallia Langvegotiae, qvam recentiores Langvedociam dixerunt. Ex Gallia vero in Hispaniam transgressi West-Gothi Alanos et Svevos ex Lusitania, Vandalos ex Baetica pepulerunt ac universa Hispania potiti fuerunt, Regia Toleti posita; Neqve ea contenti, inde Mauritaniam Tingitaniam sube gerunt, qvae Gothia Transmarina. Vid. Horn. Introd. in Geogr. Ant.

V.

Gothis, Bonis, subjungemus oppositos, nomine tamen tantum, Quatos, h. malos viros. Horum mentio in Historiis Romanis passim, maxime autem circa tempora Antonini Philosophi, fueruntqve veteres Silesii, qvi qvoniam Romanorum jugem ferre recusabant, ab iis Qvadi dicebantur, h. böse und zornig/ als ehrlichen Soldaten gebühret/ aeqve ac alias etiam Barbaros dicere solebant, qvi Imperio ipsorum se submittere detrectabant. Seyn die jenigen gewesen/ welche als Soldaten neben den Marckmännern in der Gräntze wohnende/ sich immer mit dem Feinde schlagen und jagen müssen/ massen si bald diß-balb jenseit der Donau sich mit den Römern rumb gekratzet/ und dannenhero generali nomine Qvaad das ist böse Kerls (nicht so wohl wegen einiger bösen Laster/ sondern daß sie sich/ wenn si zu zorn/ und Qvaad und böse zu seyn verursachet worden/ das ist/ wenn man ihnen ihre Marck und gräntze antasten wollen/ wacker wehreten und rumb schlugen) genennet worden/ da hergegen die andere gute Deutschen/ welche damahls mitten in Germania Magna stille und ruhig gesessen/ zumahl aber wegen der Justitz einen guten Nahmen hatten/ die Gotten oder Goden/ das ist gode Leute/ gute fromme Leute tituliret worden. Vid pluribus Generosiss. Dn. Dav. de Schweinitz in egregio Disc. von dem Alten und Schlesischen Adel Gencaelogiae Schweinitziorum praemissa, p. 5. 6. 7. et seqq.



page 351, image: s365

VII.

Vandali, die Wanderer/ antiqva Germanorum gens, ad Litora Maris Balthici positi, jam M. Antonini tempore Romanis nosci coeperunt, inclinante autem sub Arcadio; Honorio, Theodosio Juniori Imperio, Galiam atqve Hispaniam, mox Africam ingressi fuerunt, Româ qvoqve a Gensericho occupatâ, qvam ille eversam cupiebat fundaturus novum in Africa Imperium. Sed subacti sunt, destructumqve sub Gilimere ipsorum et nomen et Regnum in Africa ductu Belisarii. Prisca tamen eorum sedes ad Mare Balthicum nomen retinuit, licet in locum primo Venedi, et post eos Saxones succederent: Unde et in Titulis Regum Daniae ac Svediae, Ducum Pomeraniae item et Mechlenburgicorum, Regum, Ducum, Principum Vandalorum inscriptio hodienum servatur; Et in Foedere Hanseatico Civitates eminentiores istius tractus itidem Nomen Civitatum Vandalicarum retinere gestiunt. De qvibus plura diximus in Notic. Dign. Illust. Diss. III. c. II.

VIII.

Vandalis nomine vicini Venedi s. Vinidi, qvomodo purioribus seculis appellati, qvos a Seculo Slavos ac Slavinos dixerunt, putatqve Cromerus primum eorum meminisse Procopium Caesar. de B. Vandalico etc. L. de Orig. et Reb. Gest. Polon. I. c. I. Nomini origo a Slova, qvod famam seu Gloriam, significat, inde enim sibi nomen qvaesivisse probabile est, qvoniam res magnas et praeclaras contra Romanos et finitimos qvosqve gerebant. Crom. c. IIX. Origo obscura, cum more bellicosarum gentium literas diu contemserint. Qvanta terrarum spacia occupaverint, indicio est, qvod a Tanai et Volchda ad mare Adriaticum omnia multitudine sua impleverint. Slavoniae in Illyrico Regnum constituêre pulsis Hunnis. Aliam ipsorum manum Venedos seu Wendos specratim ita dictos in Regiones Vandalorum inter Albim et Mare Balthicum migrasse modo dictum fuit, unde ista Vandalorum ac Venedorum noh rara confusio. V. cit. l. Cromer. c. V. et VI. Condideruntqve geminam Slaviam Orientalem et Occidentalem, qvas observat Cl. Schurtzfleisch in [gap: Greek word(s)] suis Wittenbergensibus de Rebus Slavicis. Serviorum, generis ipsorum, vestigia in condita Anhaltinatus urbe Servesta videre est, qvae non minus testantur circumjacentes pagi Roslovv, Brambog, Rietzmug, Dobriz etc. Confer. Leun cl. Pand. Turc. n. XXXVII. Similia nomina ostendunt potiores Misniae urbes Dresda, Lipsia, Torga, qvae utpote


page 352, image: s366

mera Slavonica memoriam gentis adhuc servant. V. Scriptores Saxonicos passim. In Illyrico Ostrivoy Regnum Slavoniae condidit et urbem de suo nomine Ostrivoy ad Danubium, deinde aliam in Carnio la Slovingrad, qvae Germanis Windischen Grätz/ struxit. Ejus nepos Selimir expugnata Scodra se Regem Dalmatiae appellavit. Hujus fratres referunt fuisse Lech, Czech et Russum, qvi colonias Slavorum circa A. ML. in Bohemiam, Moraviam, Poloniam et Russiam duxerint. Fuerunt etiam Croatae, unde Croatia, et Rascii, unde Rascia, qvi tamen priscorum Thracum reliqviae censentur: Pasinacae s. Pizingi, a qvibus Bosni, ad Istrum habitabant, qvos Olga Russorum Regina magnam partem delevit, reliqvis in eam regionem, qvae hodie Bosnia delatis, Horn. Introd. ad Geog. Ant.

IX.

Francorum prima mentio in Probi aetatem incidit. Nam apud Ciceronem Lib. XIV. ad Attic. Iegendum non Francones, sed Frangones. Ipsos e feritate morum Graeco vocabulo Francos dictos, qvod jussu primi Valentiniani Imper. Alanos in Moeotidas paludes refugientes ejecerint, vult Wilhelmus Malmerbur. Lib. I. de G. Angl f. 24. Sed sine Doctorum calculo. Probabilius, populos Germaniae a Romanis pressos conspiratione facta in libertatem se vindicasse, et ab eo conatu, cui successus non defuit, Francorum, i. liberorum hominum nomen sibi imposuisse, ac proinde nec unius populi, sed plurium hoc nomen fuit, qvos volunt fuisse Bructeros, Chanavos, Ansibarios, Cattos, Usipios, Teucteros, Frisios, Dulgabinos, Chassuarios, Angrivarios. Id. Horn. Libr. cit. Idem postea Galliae Incolis adhaesit; Et in Germania iis, qvi superiorem Germaniam habitarunt, qvemadmodum Borealis et ex parte Inferioris Germaniae habitatoribus nomen Saxonum, der Sassen/ Gesessen/ qvasi Aborigines diceres, tributum: Unde illa Dialectorum Lingvae Germaniae distinctio in Franconiam et Saxonicam, de qva seq. Sect. III. §. IV. Et ex eadem differentia factum, ut Francofurti ad Moenum Electionem Imperatoriam peragi voluerint, tanqvam loco in confinio utriusqve Nationis sito, qvam etiam ipso nomine pro Francis exprimit, qvemadmodum urbs adsita Sachsenhausen pro Saxonibus. De qvibus omnibus accuratius Part. II. in Historia Imperii Germanici. Europae Christianos omnes in Oriente Francos dici indicatum c. IV. §. V.



page 353, image: s367

X.

Longaebardorum migrationes in Valentiniani tempora inciderunt, qvos nomen vel a promissis barbis, vel a telo, qvod Alabardam vocant, sumsisse volunt Diaconus, Prosper, Sigebertus et alii. Hi itidem Germania Septentrionali egressi patentes ad Danubium campos, qvi Germanis Felder/ ad ulteriorem Dambii ripam multis annis incoluere: Deinde Kunimundo Gepidarum Rege, qvi Dalmatiam et Sirmium tenebat, victo, cum Hunni denuo graves essent, relicta ipsis Pannonia, a Narsete, qvem Sophia Augusta muliebribus probris irritaverat, evocati Italiam Ost-Oothis deletis vacuam occuparunt, ejusqve partem, Cisalpinam Galliam, Longobardiam vocarunt, qvod nomen hodieqve retinet. V. iterum Horn. l. c.

XI.

Sub Valentiniano etiam Hunnorum, der Heunen/ h. Hominum vastorum, terribilium, nomen primum in Europa innotuit: Qvae Gens Scythica multas alias nationes inprimis Turcas, Tataros, Avares, Alanos complexa fuit. Horum una expeditio Duce Atila in Europam suscepta fuit, qva Pannoniam occuparunt, toti insuper Occidenti exitium minitati, nisi vim eorum Aetius in Campis Catalaunicis ac postea Aqvilegiae obsidio fregisset: Passim tamen hujus suae expeditionis vestigia reliqverunt; Veluti in Germania nostra sunt, Castelhun, Hunolistein, Huntheim, Hunenborn, Hundsrode, et ad Vogesum et Mosellam est tractus Hundruck, qvi Ausonio Arva Sauromatum, omnia non a Canibus, sed ab Hunnis, qvi ibi consederunt, nomen ferentia. Eorundem reliqviae feruntur Szekelyi seu Siculi in Hungaria, qvod nomen reliqvias significare communiter putant, ab ipsis indissimulandam originem assumptum, ne inviso Hunnorum nomine premerentur: Nadayni tamen notat, vocabulum istud non reliqvias, sed fixum locum signisicare. Flor. Hungar. c. XII. Alia migratio Avarum seu nomine seu admixtâ virtute suscepta fuit a Chagano Duce ac temporibus Justiniani, Justini, Tiberii, Mauritii: Qvos vero ex parte cum Bajoariis coaluisse, indeqve nomen Bavarorum emersisse volunt, caeteris etiam partim deletis, partim in aliud nomen transeuntibus. Iterum v. nova migratio instituta tempore Arnulphi Imperatoris circa A. 888. erumpentibus in Pannoniam ex ultimo septentrione Juhuris, seu Juguris, seu Ugris, qvi soli sui sterilitate pressi novas sedes toto orbe qvaerebant. Atque hi in Pannoniam delati hodiernis Hungaris originem


page 354, image: s368

praebuerunt, non qvod alia natio fuerit a priscis istis Hunnis et Avaribus: Id enim evidenter redarguit Lingvae Siculae cum Hungarica affinitas; Sed qvia in feliciora tempora inciderunt, firmius qvam antecessores ipsorum radicari potuerunt. Caeterum Hungarorum nomen a prima usqve expeditione notum fuit: Sic Amm. Marcellinus recenset Ungorios, Agathias Onogoros, et Eginhardus in V. Caroli M. Ungros Ugros etc. commemorat. De Juhria et Jughoria et Juguris in Borealissimis Sarmatiae Europaeae et Russiae partibus sitis, qvam plane itidem sint cum Hungaris, agunt Sigism. Baro ab Herberstein, Al. Guagninus, Guilh. de Rubruqvis et Planocarpus in Itin. Tartar. V. cit. Nadayni Fl. Hung. cap. XIV.

XIII.

Turcarum, qvi etiam Jyrctae et Junchi olim dicebantur, mentio antiqvissima; Herodotus enim jam tum in recensione Scythicarum nationum Jyrcas Thyssagetis contiguam gentem esse scribit Libr. IV. p. 262. In qvem sensum et P. Mela L. I. c ult. juxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant, alunturqve venando. Adde Plin. VI. VII. Platina in Steph. II. tradit esse, qvi scribant eos fuisse Scythas ex his praesertim, qvos Alexander M. intra Hyperboreos ferreis repagulis clauserit, hoc nim sensu, qvod gentem indomitam in angulum illum, tanqvam in ergastulum inclusisset: Qvam originem mutatis tamen nonnihil circumstantiis Orientales Scriptores non probare tantum, sed et hinc Turcas q. derelictos dici existimare observat Hottinger. H. E. Lib. I. c. VIII. pag. 513. Plura de Origine Turcarum V. in Script. Rer Turc. a Conr. Clausero editis. Progressus eorum V. seq. Part. I. cap. X. Tatarorum similis origo, e Septentrionali nempe Asia. Proprio tamen [gap: Greek word(s)] Tartar nomine veniunt, qvi Mogolorum partem constituunt, Scythae extra Imaum montem. In universum autem omnes Septentrionales Asiae Incolae ad extremum Orientem usqve ita nunc appellari solent, aeqve ac Scythas olim dixere, qvotqvot in Europa et Asia Septentrionali certis nominibus exprimere aut locis distingvere non potuerunt, generali nomine ita Asylum Ignorantiae Scriptoribus praebente. Plura de ejusmodi migrationibus Gentium vid. apud Lazium L. de Migrat. Gentium. Hornium Introd. ad Geog. Ant, etc.



page 355, image: s369

SECTIO II. CHARACTERES EXTERNI GENTIUM.

I. De Characteribus hisce notata generalia.

II. Lucomoriorum Character.

III. Tingoesi, aliive strumoso Gutture laborantes.

IV. Morbi certarum Regionum ac Gentium.

V. Capoti in Gallia.

VI. Homines Caudati in Insula Formosa.

VII. Sciapodum expositio: Caedes SS. Thomae, Matthaei et Bartholomaei in autorum posterit adhuc vindicari credita. Turcarum vetus de Christianorum stata insania persvasio: Execrabiles apud veteres Scythas: Judicium de maledictionibus ejusmodi.

IIX. Otomegall in Litore Malabarico: Pulchritudinis imaginariae exempla.

IX. Himantopodes.

X. Arimaspi.

XI. Astomi.

XII. Blemmyi.

XIII. Gigantes, qvo sensu dentur? Terminus magnitudinis Humanae; An homines olim proceriores fuerint, qvam hodie sunt.

XIV. Pygmaei: Illusiones Satanicae Pygmaeorum specie factae: Conjugia pumilionum sterilia.

XV. Sirenes, Nereides, Fauni etc.

XVI. De Colore AEthiopum.

XVII. De Hominibus Subterraneis collectanea.

I.

INitio de characteribus hisce in genere notandum est, discrimen poni oportere inter ea, qvae singulari personae uni alterive adhaerent, et Characterem toius Gentis aut familiae. Priora parum dubii habent; Neqve enim facile dabitur thema hujus Capitis, qvin ab individuis nonnullis robur accipiat: Sed illa considerari non magis merentur, qvam universi Naturae Iusus aut vitia, qvae tenere velle laboris et insiniti est, ob numerum qvotidie crescentem, et minus utilis, cur enim tot Naturae errorum satagimus, cujus ordinarium cursum nec dum satis apprehendimus? Adeo ut locum hi caccipiat, qvod Philosophi alias scribunt: Scientia non datur Singularium. Qvaestio igitur potissimum est: An dentur integrae Nationes, aut Familiae hujusmodi Characteribus instructa?


page 356, image: s370

Seu qvod perinde est: An personae tales, ut Tingoesi, Sciapodes, Characteres suos progagent in posteros? Qvod si ita se habet, Qvaestioni satisfactum est: Si minus, non dari proprie, sed esse tantum Iusus Naturae in inviduis, dicendum est. Sic in Qvaestione de Gigantibus frustra serie magnorum hominum recensenda fatigamur; Tales enim extitere qvidem etiam nostro seculo, sed non nisi per vitium et excessum Naturae. Rursus dum de Pygmaeis qvaeritur, Pumiliones hinc inde natos enumeramus: Atqvi enumeramus ita Naturae in individuis aliqvibus deficientis vitium, non integrae Nationis Characterem, qvi tamen praecipue in Qvaestionem venit.

II.

Gentes igitur speciali Charactere notas qvod attinet, tales perhibentur Lucomorii, genus hominum in montibus ac silvis Siberiae dissipatum, de qvibus Baro ab Heberstein refert de Reb. Moscov. p. 82. Eos circa finem Novembris qvasi mori, seu potius obrigescere more ranarum vel hirundinum, circa finem???prilis autem denuo solutis veluti membris, reviviscere: Qvod et Henrico III. Galliae Regi, qvo tempore in Polonia regnavit â Viris Principibus, fideqve dignissimis confirmatum narrat Sennertus T. I. Pract. Medic. Lib. III. apud Fournier. Geogr. Lib. II. c. III. Sed id non eo magis verum erit, licet â Personis Illustribus credatur. Vices tales vitae ac mortis ferre ac frigore obrigescere teneritudini humani Corporis adversatur. Credimus itaqve Gentes hasce ob longas noctes et Intensa frigora speluncis suis se addere, ac ultra qvam in vita humana alias fieri solet, torpere qvidem, sed non mori aut obrigescere.

III.

Tingoesi ultimi fere, qvi in Euro Boreali Europae plaga noti sunt, strumoso gutture laborant. Unde et sensa animi non tam lingva, qvam gutture exprimunt. Vid. Append. ad Belgarum Navigationem Borealem. III. p. 64. in T. I. Nav. Belg. Dese Lieden hadden groote Croppen onder de Kinne klockende met Haer Spaecke als de Kalcoetten. Qvod ipsum et Montium Pyrenaeorum Alpiumqve accolis non uno in loco accidit. Unde Juvenalis: Qvis tumidum guttur miretur in Alpibus? Et Stiriae Incolis teste Ortelio ad T ab. XCII. Item Sudetum accolis in Silesia in tractu Schmidebergensi, pago Steinseiffen/ alibive. Apud qvos tamen malum hoc fere desiiet, dum Fontibus qvibusdam, qvos causam ejus esse senserunt, nunc


page 357, image: s371

abstinent. Nec dissimilem effectum, licet dispari causa, vitio naturali tamen ortum in Anglia observant in Comitatus Leucestriae pago Carlton, cujus Incolae nullos concinnos, sed mere in conditos sonos formare, eoqve ab aliis vix intelligi posse notantur, T. Fuller. Hist. Eccl. Angl. Lib. II. p. 125. Cujusmodi qvid etiam de Foeminis in vico Misniae Thorand testatur Aug. Hauptman von den Wolckensteinischen Bädern pag. 51.

IV.

Sed nec soli Strumosi guttutis labores vitio loci debentur, verum alii qvoqve Morbi regionibus locisqve certis tanqvam arvo genitali suo proveniunt, ibidemqve rem humanam affligunt. Sic in Hibernia advenas plerumqve Dysenteria laborare supra dictum, C. V. S. I. §. VII. Advenarum una fere passio et unica vexatio: Ob humida namqve nutrimenta immoderatum ventris fluxum vix inprimis ullus evadit: Inqvit Silv. Geraldus Topogr. Hibern. L. I. c. XXV. In Armenta circa urbem Erzerom laborari oculis notat Tavernier. P. I. Lib. I. c. III. Qvod vitium tamen plurimis locis Orientis ulterioris familiare est ob Oryzae esum, annotante Bontio de Medic. Indor. Idem Babylonis AEgyptiae seu Cairi incolis accidit, qvi cum numerosissismi sint, vix tamen tertia pars est, qvae visum integrum habeat. Omnes ex oculis passim laborant propter esum fructuum; qvibus vulgus promiscue vivit, aqvae potu super addito. Adhaec cum Regio sit calidissima, cidarim nihilominus in capite deferunt, qvod integumentum grave satis est, unde e sudore oculorum inflammatio provenit, qvam platearum pulvis, qvia lapidibus stratae non sunt, vehementer adauget. Princ. Radzivil. Ep. III. f. 113. In???nglia Phthisis crebrior est ob Lithanthracum usum, cui etiam impingit non nemo Medicorum Anglorum, qvod scabies aliaeqve exulcerationes Londini alibive in Anglia molestiores sint, qvam in aliis Regionibus: Qvanqvam et apud has non desinit talium malorum causae, qvemadmodum Halae Saxonum qvoqve Scabies apud advenas non rara hospes est, causa in subacribus ob Salis copiam aqvis recumbente. In Apulia extrema Italiae provincia Tarantismus est, a Tarantula Araneae genere nomen habens ac morbus fere in sanabilis, nisi cantu Musico curetur. V. Kircher. A. M. L. III. p. IIX. c. IIX. Americae Luem Veneream impingunt, e qva etiam in Europam perductam fuisse scribunt, et qvia in Bello???allorum Neapolitano primo deprehensa fuit, Morbum???allicum dicere coeperunt, aeque ac Febris Malignae ista species, qvam Morbum Hungaricum vocant, non


page 358, image: s372

ideo talis dicitur, qvasi Hungariae soli et primum natales suos debeat, sed qvia in Hungarica Maximiliani II. Imp. expeditione contra Turcam vis ejus maxima visa fuit.???pud Turcas Pestis creberrima est, singulari Dei benignitate, qvi longe minoribus flagellis Christianos, qvam paganos castigare solet, ut inqvit Pr. Radzivilius l. ante cit. ibidemqve narrat eandem fere septenis qvibusqve annis in AEgypto nasci natamqve in tertium plerumqve annum durare. Primo anno leviter inchoatur, cum Sol Libram ingreditur, maxime autem saevit Mense Decembri, Januario, Februario, et Martio, qvo tempore calores sunt remissiores: Ubi vero invaluerint, cum Sol anno inseqventi in Leonem ingreditur, statim cessat Pestis, et qvidem ita, ut si qvia apostema pestiferum intus habuerit, et ad horam praedictam ingressus praefati Signi coelestis supervixerit, omne periculum evadat, qvae res magnam sane habet admirationem. Qvamobrem sub illud ipsum tempus Mercatores nostri e secessu redeunt, et aedes apertas habent. Qvemadmodum enim apud nos frigora, ita hic calores pestem profligant: duobusqve mensibus secure vivitu. Posteaqvam vero Sol Libram fuerit ingressus, rursus sensim pestis inchoatur, et durat, prout superius dictum est, ad Solis in Leonem ingressum; non tamen adeo violenter saevit. Tertio eandem rationem servat; nisi qvod de acerbitate magis etiam ac magis remittit. Postea si contagio non fuerit alicunde illata, qvatuor anni subseqventes a peste sunt immunes: qvandoqve tamen longiores fiunt induciae: sed plerumqve septennio malum recurrit. Sed magna pars hujus mali etiam in pervesa Turcarum opinione de Praedestinatione sita est, de qva P. II. c. X. §. ult.

V.

Verum in viam revertimur; Et in plerisqve Vasconiae locis praecipue apud Bigerrones et Benearnenses est hominum genus, qvi nunc Capoti, nunc variante Dialecto Gahets vocantur. Detestandi sunt suis, eorumque commercia fugiuntur, et habentur pro lepra infectis. Qvasi essent, vel, qvod sint interdictae iis civitates et oppida, incolere coguntur suburbia, locaqve semotiora, suntque et in T emplis suae stationes iis assignatae, qvod alios inficere putentur. Pleriqve sunt Fabri lignarii et Vietores, aliisque artibus mechanicis dediti, laboris alias patienessimi. In facie et actionibus illorum qviddam paret, qvod eos contemptui detestationiqve reddit obnoxios; Foemineus sexus tamen liberali satis forma est: Omnium halitus et os grave olet, unde ingrati qvid odoris manat in colloqventes.


page 359, image: s373

Qvicqvid sit maledictionis perhibetur genus, qvod a majoribus in posteros manifestissimis indiciis derivatur. Pauperiores semper in diem vivunt diurno labore; Servorum censentur loco, ne ausi qvidem mutire, si qvid injuriae inferatur vel a vilissimo. Si qvis eorum forte ditior, liberi tamen non fiunt heredes, nisi mobilium, qvae omnes tanqvam certam luem aversantur. Ita scribit de iis Merula Cosm. P. II. L. III. c. XXXIIX. pag. 446.

VI.

Homines Caudatos alicubi extare e Veteribus prodiderunt Plinius, Pausanias, et recentius de Indiarum incolis aliqvibus M. P. Venetus et P. Martyr, qvos citat Schot. Phys. Cur. lib. III. c. XI. Cui e recentissimis Itinerariis addimus Albertum Herport, qvi in Montanis Ins. Formosae Incolis simile qvid observavit. In den unbekandten Gebürgen dieses Landes giebt es eine Gattung gleichsam gantz wilder Menschen/ welche s. h. über ihren Hindern einen Stiel haben/ gleich einem unvernünfftigen Thiere/ die gemeiniglich einer Spannen lang seyn. Diese Leute seyn gantz einsem unter ihnen selbst/ wann sie andere Einwohner/ denen sie hefftig feind sind/ bekommen können/ bringen sie dieselben elendiglich umbs Leben. Ost-Ind. Reisebeschr. pag. 44. Nierem bergius lib. VIII. cap. IV. confidentius videtur rem asserere: Certius est in Regno Lambri Caudatos esse homines. Scribit M. P. Venetus caudam unius palmi esse. Addit vero: Eadem infamia alii homines Europae laborant. Sed haec pura puta affectuum intemperie nata fabula est, et miraculosa???ugustini crediti nobilissimae Nationis Europaeae Apostoli maledictio, qvam ille tacite indiginat, a cordatis jam dudum explosa fuit. Ideo Schottus l. c. cum nihil aliud pro Sodali suo afferre posset, scribit poenam illam jam cessasse. Sed res qvae nunqvam extitit, nec cessasse dici postes: Vitium personae si qvando fuit, id Nationi ideo objici fas non erat.

VII.

Coromandelici litoris accolae circa vicum Meliapour Monopodum seu Sciapodum fabulae occasionem praebuerunt. Sunt enim in iis familiae uno crure crassiori (altero tamen etiam, sed aeqve gracili ac nostra sunt) instructae: Qvod maledictionis genus esse putant inde profectum, qvia e posteris eorum sint, qvi S. Thomam???postolum interfecerint: Commentator Mandelsloi ita ex Linschotano de iis loqvitur: Linschor schreibet/ daß in dieser Gegend viel Leute gefunden werden/ welche ein dicke Bein haben/


page 360, image: s374

auch also auff die Welt gebohren werden/ und zwar mit gesunden Fleische/ daß es ihnen nicht beschwerlich. Man hat berichtet/ daß solche die Nach kommen derer wären/ welche den Apostel Thomam getödtet. Man solle von solchen dickbeinichten Leuten gantze Geschlechte finden an Mannes- und Weibespersonen/ auch etliche unter denen die Christlichen Glaubens seyn. Linschot saget dabey: Ob umb erzehlter Ursachen halben diese Leute also müssen gebohren werden/ oder nicht/ das stelle ich GOTT heim. Ich habe von ihrer vielen die Ursache hiervon erfragen wollen/ aber sie haben gesabet/ daß sie es nicht wüsten/ haben nur dabey erwehnte Tradition erzehlet. Similis maledictionis poena est, qvam in Incolas pagi Chambe in???rmenia a persecutione SS. Apostolorum Matthaei et Bartholomaei derivatam credi scribit Tavernier. P. I. Lib. I. cap. IV. Universos, mares et foeminas, circa Annum AEtatis XIIX. corripi insania, non tamen molesta sed svavi. Qvae etiam Turcarum de Christianis vetus fuit persvasio; Christianos certis diebus bachhari et furere, donec genere qvodam cineris in Templo respersi redirent ad se et convalescerent:???ujus autor fuit Legatus Turcicus, qvi die cineralium et ejus profesto perversos mores nostros viderat, esseqve operae precium dixerat, spectare, qvantum ejus remedii beneficio mutarentur, prorsusque non videri eosdem. Vid Busbeq. Ep. Turc. III. Sed hae nugae sunt, nugisqve deterior earundem occasio. Herodotus vero etiam de priscis Scythis Fani Veneris Uraniae Praedonibus scribit, Deam ipsis eorumqve posteris morbum imisisse foemineum, nec ipso Scythias diffiteri, talesqve ab iis qvi in Scythiam veniunt passim conspici, ac reliqvos Scythas eos propterea Enareas h Execrebiles, seu Execrationi obnoxios appellare. Vid. Herod. Lib. I. Idem de Capotis Galliae ex Merula paulum ante allegatum. Qvae pluribus examinare nunc non vacat. Putamus tamen, maledictiones Genribus aut Familiis impositas non naturam aut corpora, sed statum earum concernere, qvalia exilim, servitus, et ss. Maledictiones corporibus inflictae, post primam generi humano per lapsum impositam maledictionem, sicubi visae sunt, nusqvam tamen familias, sed personas tetigisse autumamus, decernente ita clarissime Divina Sententia: Persona, qvae peccaevit, morietur.

IIX.

Otomegalorum, hominum promissas aures habentium, historia qvoque non sine fundamento est, non tamen ut auribus tam patulis esse credantur


page 361, image: s375

ut interdiu vestium, noctu stragulae, et aestus tempore umbraculi loco ipsis inserviant, qvae Veterum fuit opinio, Sed Incolae Litoris Malabarici more plurimarum Gentium imaginationem suam in pulchritudinis argumentum vertentes eas in maximam, qva possunt, amplitudinem arte diducunt, et ornatui aliqvid deesse existimant, nisi utrinqve humeros non contigant modo, sed etiam late flagellent. Confer. Is. Voss in Pomp. Mel. L. III. c. IV Sic Tingoesi, qvos supra diximus, et Alpium Incolae ex tumoris sui incremento pulchritudinem aestimant: Chinenses subtilitati pedum student longe infra proportionem harum partium cum corpore: Brasiliani venustatem in simitate qvaerunt, et nares infantum, ut primum lucem aspiciunt, retundunt, et ad placitam formam suam violenter disponunt: Itali irresectos ungves in venustatis argumentum rapiunt: Et Macrocephali apud Hippocratem leguntur caput in longum et acutum fastigiare conati fuisse, illum pulcherrimum esse rati, qvi caput haberet longissimum. Usqve adeo proprium plerisqve est nihil rectum putare, nisi qvod Natura sibi indulsit etiam mancum et inutile, qvasi alterius minus studiosa; Aliis contra grave et molestum, qvam acceperunt satis justam aptamqve membrorum seriem intemeratam servare, inqvit Pechlinius in doctissimo Scripto de Hab. et Colore AEthiopum c. II. qvo materiam hanc pluribus proseqvitur;

IX.

Himantopodes itidem dari credimus, sed ad eum modum, qvo rem cum populis hactenus enumeratis se habere diximus: Diceres, [gap: Greek word(s)] a loro, Loripedes, qvod q. loro eorum pedes sint impliciti. Homines flexis nisibus crurum repunt potius, qvam incedunt, et pergendi usum lapsu magis destinant, qvam gressu, inqvit Solin. c. XLIII. Cui alii veteres astipulantur, qvos citat Schottus l. ante cit. c. IX. §. I. Atqvi inter Gentiles Indos sunt, qvi poenitentiae qvodam genere se affligunt, ut erecto corpore et elatis super caput brachiis indesinenter consistant, saepe etiam humi procumbant: Unde juncturae articulorum in brachiis et cruribus ipsorum tandem adeo solidantur, ut facultate flectendi aut movendi tandem exuantur. Descriptionem et Icones eorum Vid. ap. Tavernier Part II. L. III. c. VI. Hose, cum alii causarum ignari saepe viderent, integram gentem esse rati sunt, et Himantopodes finxere.

X.

De Arimaspis seu Unoculis Plimius Lib. VII. Hist. Nat. c. II. Sei et


page 362, image: s376

juxta eos, qvi sunt ad Septentrionem versi, haut procul ab ipso Aqvilonis exortu specuqve ejus dicto, qvem locum Gesclitron appellant, produntur Arimaspi, qvos diximus, uno oculo in fronte media insignes. Adde alios ap. Schott. l. ante cit. Figmentum ex eo originem traxit, qvod Scythae optimi fuerint sagittarii, unde et Scytharum appellatio: Nam Septentrionalibus, uti et Germanis Schieten est sagittam arcu emittere. Hie. in collimando uno utebantur oculo, clauso altero, qvales cum in praelio pugnantes apparerent, praebita est occasio commento, eos unum duntaxat oculum habere, Gerh. Joh. Voss. de Idol. Gent. L. III. c. XLIX.

IX.

Astomos, gentem sine ore, qviqve solo odore nutriantur in Africa mediterranea veteres describunt. Occasio fabulae ab Africanis gentibus cis Senegam sumta, qvae pudori sibi ducunt os suum ab aliis videri, T. le Blanc. part. II. p. 2. Van de Senega naer de Noortzyde vind men Scombaya, Musmunda; Zeneta of Haora, Gumea, Guzula, Hea, Sus en anderen, die men de witten van Africa noemt, en niet d' Arabische taale spreecken, maar de Spraacke van Songay gebruicken etc. Dese Wolcken hebben een schwarte of grauwe Doeck, die van de Tulbant over hun aangezicht hangt, als zy willen eten: want zy vresen dat men als zy eten, hun mond zou zien, t' welck een grocte Wanschickelyckbeit onder hen zou zijn. Confer. Voss. in Pomp. Mel. L. III. c. IX.

XII.

Blemmyis traduntur capita abesse, ore et oculis pectori affixis. Plin. H. N. L. V. c. V. Adde Augustinum Serm. XXXVII. ad Fratres in Eremo. Qvibus cum res ita se habet: Esse nimirum, qvi capita intra humeros qvos attollunt recondere soleant, eoqve cum magnum alant capillitium, caput cum pectore qvasi confundant, tanqvam collo destituti, qvod ex peregrinationibus cognati sui tradit Borell. Observ. Medico-Phys. Cent. III. Obs. III. Adde Aldrovandum apud Schottum c. l.

XIII.

De Gigantibus breviter: Patagones gentem Americae Meridionalis sua proceritate communiter supra ordinariam aliorum hominum staturam positi esse leguntur: Unde commento de Gigantum, hominum stupendae proceritatis, natione aliqva species obtendi possit. Alibi hominum ejusmodi inusitatam molem naturam aliqvando molitam fuisse


page 363, image: s377

Sacer Codex nos docet in Ogo, filiis Enak et Goliatho, qvem in sex cubitos cum palmo surrexisse tradit. 1. Sam. XVII. Neqvid profana exempla allegemus, qvae magno numero apud Autores occurrunt. V. Tr. Hier. Magii de Gigantibus, qvem inseruit Miscellaneis suis seorsim et cum Thesaeuro Critico Gruteri editis, Item Chassagnonus de iisdem. An vero unqvam natura vastissimam molem carneam talem produxerit, qva praedita scribuntur inventa cadavera XXX. XL. LX. C. CC. cubitorum merito dubitat Kircherus, cum natura certum omnibus animalibus magnitudinis terminum posuerit, qvem dum actiones suas rite obire debent, egredi neqveunt. Jamqve si homo ejusmodi mole constitueretur, membra non possent cohaerere, sed gravitate partium et nativa tenacitate dissoluta solo pondere divellerentur. Neqve enim pedes isti tantam molem sustinere vel brachia ullam violentam actionem exercere possent sine convulsione totius. Discimus hoc, inqvit porro, ex marmoreis Colossis Romae, qvorum extiticia membra sine fulcro addito consistere non possunt, qvin pondere tandem divellantur. Qvod si verum est inmarmoreis statuis, qvanto magis in humana statura prodigiosae magnitudinis verificabitur. Vid. pluribus qvem ille citat Anton. Terillum de termino magnitudinis et virium in animalibus, et ipsum Kirch. M. S. L. IIX. S. II. c. IV. Itqve si moderatus humanae staturae excessus facile concedatur, immodicae tamen hae moles merico in dubium vocantur. An metaphorice accipi possint, qvae veteres de Gigantibus scripserunt, prolixe disputat Voet. Vol. 1. Disp. de Creat. parte IIX. p. 704. Majores nostros communiter statura nostra hodierna majores fuisse, vulgo creditur, unde Juvenalis: Terra malos homines nunc educat atqve pusillos: Et in Apocrypho Esdrae IV. c. V. 25. Angelus inducitur. Interroga, inqvit, eam. qvae parit, ut dicat Tibi, et dicito, qvare qvos nunc paris, non sunt pares prioribus, sed minores statura? Illa enim dictura est Tibi, alii sunt, qvi in Juventutis robore, et alii, qvi sub rempus senectutis deficiente matrice sunt nati. Considera tu ipse qvoqve minore statura vos esse, qvam ii, qvi antecesserunt vos: Et qvi post venturi sunt, minores fore vobis jam senescent bus creaturis et robur Juventutis praetereuntibus. Sed si olim a statura sua recesserunt homines, cur decrementa haec tandem suspensa fuerunt, cum tot seculorum experimentis eadem semper statura servata sit, atqve jam Davidis tempore Goliathi Staturae VI. cubitorum pro Gigantea habita fuerit, qvae tamen ne hodie qvidem


page 364, image: s378

staturae nostrae adeo magnus excessus est. Mensurae qvippe eaedem manentac olim fuere, qvas cum decrescentibus hominibus decrevisse putare, [gap: Greek word(s)] foret.

XIV.

Pygmaeorum, h. homunculorum cubitalium, natio non minus explosa nunc est, ac reliqvae istae, qvarum mentio hactenus facta. Scripserunt eam in extremo Septentrione reperiri, Geographia Arabica in Regno Gog et Magog, Paulus Jovius ultra Lappones in regione inter Corum et Aqvilonem perpetua opprimi caligine L. de Legat. Moscovit. Olaus M. Screlingeros h. Cubitales appellat; Adde e veteribus Plutarchum, Ctesiam, Plinium. Mela tamen in Africae parte in Confinio Troglodyticae et AEthiopicae sitos dicit et Aristot. Lib. IIX. Hist. Anim. c XV. in locis unde Nilus fluit, non tamen sine modestiae nota, [gap: Greek word(s)] , ita dici. Prior opinio a Samojedis caeterisqve populis intra Circulum polarem Arcticum viventibus tracta, His inconcinnum saepe et tanqvam in nodum contortum corpus est, qvod legitima statura sua tres cubitos vix excedat: Unde more vulgo solito in cubitalem brevitatem homines hosce contrahi creditum fuit, Pygmaeique tandem exierunt. Troglodytas Pygmaeos Vossius hac ratione putat credi coeptos, qvod Troglodytarum et AEthiopum multi essent [gap: Greek word(s)] h. recutiti. Pygmaeos vero et [gap: Greek word(s)] Aristoteli et aliis saepe eosdem esse. [gap: Greek word(s)] enim Lib. II de Gener. Animal et alibi vocat non illos tantum, qvi uno aliqvo membro essent mutilati, sed eos etiam, qvorum universae corporis partes in utero matris oblaesae et justo breviores. Jam vero tales sunt nani ac pumiliones, qvorum corpuscula, qvamvis partium ad se invicem proportio constet, non tamen videntur integra, qvia ad debitam non surgunt mensuram. Not. in Pomp. Mel. Lib. III. cap. IIX. Pars exemplorum etiam illusionibus spectorum parvula hac specie hominibus svaviter imponentium transscribenda, qvalis illa est, qvam de Helidoro Presbytero narrat Silv. Giraldus Itiner. Cambr. Lib. I. c. VIII. Helidorum literis addictum, ut disciplinam subterfugeret in concava Fluvii cujusdam ripa se fugitivum occultasse: Cumqve ibidem bis sole revoluto jejunus continue jam latitasset, apparuerunt ei homunculi duo staturae qvasi pymeae dicentes: Si nobiscum venire volueris, in terram ludis et deliciis plenam te ducemus: Annens ille surgensqve secutus est praevios per


page 365, image: s379

viam primo subterraneam et tenebrosam usqvein terram pulcherrimam, fluviis et pratis, silvis et planis distinctissimam, obscuram tamen, nec aperto solari lumine illustratam. Erant ibi dies omnes qvasi nebulosi, et noctes lunae stellarumqve absentia teterrimae. Adductus est puer ad Regem, eiqve coram Regni curia praesentatus, qvem cum diu cum admiratione cunctorum Rex intuitus esset, tandem eum filio suo, qvem puerum habebat, tradens assignavit. Erant autem staturae minimae, sed pro qvantitatis captu valde compositae: flavi omnes, et luxuriante capillo; muliebriter per humeros coma demissa. Eqvos habebant suae competentes modicitati, leporariis in qvantitate conformes Nec carne vescebantur, nec pisce, lacteis plerumqve cibariis utentes, et in pultis modum qvasi croco confectis. Juramenta eis nulla; Nihil enim adeo ut mendacia detestabantur. Qvoties de superiori hemisphaerio revertebantur, ambitiones nostras, infidelit ates et inconstantias expuebant. Cultus eis religionis palam nullus; veritatis solum, ut videbatur, amatores praecipui et cultores. Solebat autem puer ille ad nostrum hemisphaerium pluries ascendere interdum per viam qva venerat, interdum per aliam, primo cum aliis, et postea per se. Solumqve matri suae se committebat, patriae modum, gentisqve naturam et statum ei declarans. Monitus igitur a matre, ut auri, qvo abundabat regio, munus ei qvandoqve referret, pilam auream, qva Regis filius ludere consveverat, ab ipso rapiens ludo, per viam solitam ad matrem deproperans, cursim asportavit: et cum ad ostium domus paternae populi tamen illius non absqve seqvela, jam pervenisset, et intrare festinaret, pes hasit in limine, et sic intra tectum cadenti, matre ibidem sedente, pilam e manu elapsam duo pygmaei e vestigio seqventes arripuere, excundo in puerum sputa, contemptus et derisiones emittentes. Ipse vero resurgens ad seqve reversus, mira facti confunditur erubescentia, et matris plurimum consilia devovens ac de???stans, cum via redire pararet, qvam assveverat, ad aqvae descensum hypogeumqve meatum cum pervenisset, aditus et jam nullus apparuit, cum tamen per anni fere spatium inter aqvae praedictae ripas viam inutilis explorator inqvireret. Sed qvoniam ea, qvae ratio non mitigat, temporis interdum mora mitescunt: et diuturnitas sola laxatos hebetat plerumqve dolores: siqvidem malis muliis finis de tempore venit: demum tamen ab amicis et matre praecipue vix revocatus, sibiqve restitutus, et literis denuo datus, tandem processis dierum in sacerdotii gradum est promorus. At circumstantiae hic illusionem Diabolicam nimis evidenter indicant; Et tamen Helidorus etiam senio confectus nunqvam negocii hujus seriem sine lacrimis


page 366, image: s380

explicare potuisse dicitur, indigno sacra persona opere, qvo non mundum tantum, sed ipsa Satanae opera respexit. Similem narrat Hamelmannus Chron. Oldenburg. P. I. c. X. p. 21. ubi Historiam famosi in Germania nostra Corum Oldenburgici proseqvitur: Sey einem Graffen von Hoya ein kleines Männlein in der Nacht erschienen/ und wie sich der Graff entsetzet/ hat es zu ihm gesagt/ er solte sich nicht entsetzen/ dann er hätte ein Wort an ihm zuwerben/ und zu bitten er wolte ihm das nicht abschlagen. Darauff der Graff geantwortet/ wann es zu thun möglich wäre/ und ihme und den Seinen unbeschwerlich/ so wolte ers gerne thun. Da hat das Männlein gesagt: Es wollen die folgende Nacht etliche zu dir auff dein Hauß kommen/ und Abläger halten/ denen wollest du deine Küchen und Saal so lange leihen/ und deinen Dienern gebieten/ daß sie sich schlaffen legen/ und keiner nach ihrem Thun sehe/ auch keiner darumb wisse/ ohn du allein/ man wird sich dafür danckbarlich erzeigen/ und du und dein Geschlecht sollens haben zugeniessen/ es soll aber in dem allergeringsten weder Dir oder den Deinen Leid geschehen. Solches hat der Graff eingewilliget: Also seynd die folgende Nacht/ gleich als mit einem Reißigen Zeug/ die Brücken hinan auffs Schloß gezogen/ und seynd allesamt kleine Leute gewesen/ wie man die kleinen Bergmännlein zu beschreiten pfleget/ haben in den Küchen gekocht/ zugehauen/ und auffgeben/ und hat sich nicht anders/ als wann eine grosse Mahlzeit angerichtet würde/ ansehen lassen. Darnach fast gegen den Morgen/ wie sie wiederum scheiden wollen/ ist das kleine Männlein abermahl zum Graffen kommen/ und neben Dancksagung ihm offerirt ein Schwerdt/ ein Salamander Lacken/ und einen güldenen Ring/ welchem ein roher Löwe oben eingemacht/ mit Anzeugung/ diese drey Stücke solte er und seine Nachkömmlinge wohl verwahren/ und so lange sie dieselben beycinander hätten/ würde es einig und wohl in der Graffschafft zu stehen/ so bald sie aber von einander kommen würden/ solte es ein zeichen seyn/ daß der Graffschafft nichts guts verhanden wäre/ und ist der rothe Löwe auch allzeit darnach/ wann einer vom Stamme sterben sollen/ erblichen. Sed ad propositum revertimur, et Albertus M. L. de Animal. VII. Tr. I. c. VI. arbitratur, Pygmaeos etiam genus simiarum esse figura statura erecta, actionibus, maxime pugna adversus grues, qvod ex deliberato consilio proficiscerentur, hominibus similium; Pro hominibus vero non abendos. I. Qvod usu rationes destituantur. II. Nec verecundiam


page 367, image: s381

teneant. III. Vi loqvendi absoluta careant. IV. Nulla sint religione. Cui non adversamur: Eodemqve pertinere autumamus qvae de Hominibus, Hirsutis, Cynocephalis etc. traduntur. Ut vel monstrosi homines qvidem fuerint, sed individua, non Gentes; Vel Simii pro hominibus habiti. Singularium personarum aut homunculorum exempla qvod attinet, agnoscendum qvidem ea a natura ludente statui, sed in Individuis speciem non facere. Ideo Domina Catharina, Sereniss. Elect. Brandenburg. Joachimi Friderici prima Conjux cum pumilionibus ejusmodi delectaretur, et integrum pene contubernium eorum soleret alere, Nuptias qvidem inter illos conciliavit, spe prolis inde suscipiendae, sed, eveutus voto non respondit, et steriles manserunt. Idem fecit Catharina de Medicis, qvae ut scribit P. Messias Var. Lect. Lib. V. T. III. c. VI. sua memoria tria paria homunculorum talium studiose fovit conjugiisqve legitimis copulavit, sed eodem eventu: Nihil enim ex iis fuit generatum, Deo procul dubio operis sui arbitrium hominum curiositati haut concedente. Veluti e contrario iidem pumiliones si cum aliis hominibus consvescant, generare qvidem, deprehenduntur, sed ordinariae staturae prolem, non sui similem: Vasti etiam homines si copulentur cum aliis, vel plane non, vel ordinariae staturae hominem generant. Naturam enim vitii sui veluti pudet, ideo in prolem id propagare non vult, sed per instaurationem cursus sui ordinarii emendat; vel generationem prorsus cohibet. Plura de Pygmaeis Vid. ap. Voes. ante cit. Vol. I. Disp. de Creat. part. IIX.

XV.

De hominibus subterraneis vero (nam hos occasione eorum; qvae de Pygmaeis istis Phantasticis dicta sunt, hic exhibemus, alias ad seq. Sect: IV eostranslaturi) addendum est; tales negari non posse, si Subterranei dicantur, ab habitaculis suis, non autem a peculiari qvodam et a caeteris hominibus diverso charactere. Pygmaeos Subterraneos modo dictos non homines, sed Spectra innocua hac specie hominibus imponentia esse statuimus. De veris Hominibus Subterraneis disserit tories citatus Kircherus M. S. IIX. cap. III. fere hunc in modum: Civitates Subterraneas Gaffarellus in suo de Cryptis toto orbe Celebribus libro fuse


page 368, image: s382

describit: Cujus rei veritatem non credidissem, nisi ego hujusmodi habitationes tribus in locis propriis oculis lustrassem: Cum enim anno 1637. Melitae cemmorarer, contigit, ut qvodam die cum Ordinis Hierosolymitani Magistro Joanne Lascari, in vallam qvandam amoenitate et deliciis refertam, qvam Buschettam, vocant, concederem: Ubi cum de natura et proprietate Insulae variis retiociniis ultra citroqve actum fuisset, addit dictus Magnus Magister, esse in vicino colle habitationem subterraneam hominum sibi Subditorum, seqve desiderare, ut eam adirem lustraremqve miram hominum in adornandis subterraneis istiusmodi specubus, disponendisqve habitaculis industriam; et cum nil mihi gratius posse contingere, dicerem, adjuncto mihi duce viae cryptaerumqve perito, habitationem accessi, qvam Arabica Lingva indigenis Insulae domestica et familiari Ghaar Kebir, id est, speluncam magnam vocant. Ingressus itaqve portam principalem longe lateqve patentem plenam hominibus utriusqve sexus pueris puellisqve rusticorum more vestitis reperi, et tamen si confuse inter se habitare viderentur, singulae tamen familiae propria sibi receptacula, seu recessus sive arte, sive natura factos, possidebant; intra qvae per alias aliasqve cellulas pulchra distributione facta, alimentorum differentes species condere solebant; hic lectus intra rupem incisus, illic panibus caseisqve collocandis apti loculi, alibi vaccarum, pecorum asinorumqve stabula, qvin et gallinarum nidi comparebant, non deerant vasa fictilia ad aqvam cisternarum loco continendam satis capacia: caeparum alliorumqve praelongae catenae, veluti corymbi parietes exornabant, aderant et fornaces coqvendis panibus opportunae, qvibus subterraneis cryptarum habit aculis lumen per rimas scopulorum, ac foramina in hunc usum ea industria facta, ut, nec pluvia nec ventus facile iis nocere posset, allabebatur; fornaces qvoqve suos habebant caminos, ne accenso igne sine camino, fumo per cryptas diffuso suffocarentur; Interdiu tum rustici extra cryptam laboribus exercebantur, tum necessaria ad vitam sustentandem in vicinis locis procurabant, mulieres colo, caseis faciendis, similibusqve foeminis propriis laboribus destinabantur: et qvoniam lignis carebant, eorum loco excrementis jumentorum ad solem exsiccatis ignem fovebant: homines utriusqve sexus praegrandi statura, robusti et Macrobii ad usqve decrepitam aetatem vivere dicebantur, et, qvod mirum est, foeminae non invenustae formae. Adeo autem cryptarum suarum desiderio tenentur, ut, si qvando eos vel vendendi res suas, vel comparandi alia necessaria Melitam adeundi necessitas urgeret, ibidem tanqvam exilio qvodam damnati, vix teneri posse viderentur,


page 369, image: s383

qvin statim expeditis negotiis cryptas suas repeterent, dum ne qvidem unicâ nocte ab iis sese removeri paterentur. Carnibus vaccarum pecorum, gallinarum prorsus abstinebant, utpote qvas in lucrum tantum venditione factum reservabant, pane, caseo, lacte, caepis, allio, herbisqve contenti. Magnus Magister, utveritatem experimento mihi commonstraret, mensam sterni jussit, in qva ex una parte, omnis generis carnes, et qvicqvid tandem ex opiparo et magnifico sane prandio superfluum fuit cupediarum; ex altera caseum, caepas, allia, caules et pulmenta, qvos Maeccarones vocant, poni praecepit, vocatosqve Trogloditas suos, qvos ad culinae serviendum ex cryptis accersiri curatat, mensae assidere jussit: qvi mox relictis carnium deliciis, iisqve ne tactis qvidem, ad cibos, qvibus assveverant, qvibusqve libenter vescebantur, conversi, plenis pugnis et canina qvadam aviditate devorabant. Atqve haec paulo fusius describenda duxi, ut ex iis reliqvorum subterraneorum hominum indolem Lector cognosceret: et proinde non falsa videantur, qvae de Troglodytis ad mare Erythraeum infra terram habitantibus, sane admiratione dignissima scribit Solinus, Plinius et AElianus. Est Melitae Insulae vicina, Gaulos, vulgo Gozo nuncapata, in qva similem prorsus cryptam hominibus refertam reperi, eodem, qvo supra memorati, ritu viventes; In utraqve Insula, lingvâ Arabicâpur â sine ulla Italicae linguae alteriusve mixtura, utuntur; Unde Maronitae in montem Libanum reduces, dum Melitae opportunitatem temporis exspectant, saepe eos adire solent, ut iis Missam in Araebica lingva legant, et doctrinam Christianam exponant, non enim barbari sunt, neqve privati fide Catholica, sed summa devotione suas qvotidie orationes peragunt, precatorios globulos continuo volvunt, Missam in viciniori pago singulis festis audiunt, habent et in cryptis suis Crucifixi et Beatae Virginis imagines decenti loco expositas. Dum anno 1659. Hetruriam lustrarem, contigit, ut qvodam tempore Agrum Viterbiensem examinaturus pratum qvoddam transirem, in qvo tunc perpetui fumi exhalabant; Ego veluti ad tale spectaculum attonitus, sulphureas fossas ibidem esse rebar: Comitem itaqve interrogavi, ut qvid istiusmodi fumi portenderent significaret; hic subridens dixit: hi, qvos vides fumos non sunt terrenarum evaporationum, sed sunt fumi, qvi per subterranearum habitationum caminos in hisce pratis exitum suum sortiuntur et statim mihi post non nullum spatium ostendit ostium, per qvod in dictas cryptas aditus patebat Intravimus itaqve, et non secus ac in Malitensium Troglodytarum cryptis omnia


page 370, image: s384

disposita reperimus: Cuniculis, sedilibus, loculis in vivo saxo excisis, multo Melitensi amplioribus: Pagus namqve subterraneos erat, qvem Meonianum vocant, sub jurisdictione Excellentissimi Principis Camilli Pamphilii: Elclesia extra conspiciebatur; Indigenae omnes Agriculturae operam dabant. Sed haec fusius in Itinerario nostro Hetrusco prosecuti sumus, qve Lectorem curiosum remitto. Atque haec uti oculis meis lustravi, ita qvoqve paulo fusius deducenda duxi; ut si alibi locorum, de qvo non dubite, similes habitationes ferantur existere, eas non alio, qvam diximus modo, constitutas esse Lector cognoscat: Nam ubique fere locorum fimiles reperiri Geographicarum historiarum Autores sat superqve testantur. In Idalcanis Regno Indiae plerosque tum Brachmanes in monte Pagodum, tum plebejos in subterraneis meatibus habitare Annuae Societatis nostrae docent. In Africa ad montes Luna in intimis montium recessibus homines contra Solaris aestus vim vitam degere, P. Petrus Pais narrat. Qvod idem asserit de maris Caspii montibus, qvorum concava hominum habitationibus, teste Marco P. Veneto, referta sunt. Non dicam hic de subterraneis Romanae urbis cryptis, ubi tot Sancti Martyres una cum Pontificibus sanctis persecutionis tempore delituerunt, de qvibus Lector Romam Subterraneam consulat. Qvibus omnibus ex Itinerariis Hungariae Pagum haut procul Alba Graeca situm in cumulum adjicimus. Meminit ejus Georg. Christoph. Neltschütz Itin. P. II. Lib. I. cap. IV. et Tobrinzi vocat: Sein Mittags auff Tobrinzi kommen: Ist ein Dorff unter der Erden: Oben über der Erden siehet man nicht mehr davon/ als etwas die Dächer von den Häusern/ die Wohnungen aber sind alle unter der Erden eingeschnitten und eingebauet/ welches seltzam und wunderlich anzuseheu. Sed magis mira est Historia, qvam Kircherus de hominibus ejusmodi mox subjicit ex Gvil. Neubriss in rerum Anglic. revolutionibus Lib. I. c. XXVI. pag. 91. Pagus est, inqvit in Occidentali Anglia, qvatuor aut qvinqve milliaribus a nobili monasterio S. Edmundi Regis et Martyris dissitus, juxta qvem nonnullae antiqvissimae speluncae spectantur, qvas vulgari lingva Wulfputes, id est, luporum latibula vocitant, a qvibus et pagus supra memoratus nomen suum obtinuit; Ex qvarum specuum una, tempore aestivo, qvo rustici segetibus me tendis operam dant, duo pueri toto corpore viridi tincti colore, incognitas adhaec vestium materia tecti eruperunt. Cum itaqve hinc inde ex novi coeli intuitu veluti coecutientes, per campos oberrant, tandem a messoribus capti in pagum,


page 371, image: s385

magno hominum ad tam inusitatae rei spectaculum attonitorum confluxu adducti sunt, ubi ad nonnullos dies sine omni cibo vixerunt, neqve ut ex iis cibis, qvibus pagus vesci solebat, qvicqvam sumerent, induci potuerunt, adeoqve paulatim deficientes de vita, cangrui nutrimenti defectu, periclitarentur. Contigit autem, ut eodem tempore qvidam curru fabis onusto pertransiret, qvas simul acviderunt, statim pleno impetu currum involantes, cum apertis scaphis nil reperirent, suam miserabilem sortem copiosa lacrimarum effusione una ejulatui juncta contestati sunt; postqvam vero indigenae fabas illos appetere cognoverunt, statim recentes fabas illis apposuerunt, qvas magno gaudio et veluti proprium ipsorum nutrimentum summâ aviditate commederunt; atqve exinde nonnullis mensibus nulo alio praeterqvam dicto nutrimento usi sunt, usqve dum paulatim panis esu assvescerent; postqvam vero nostris cibis paeulatim assveti essent, ecce viridis, qvo imbuebantur, color sensim in caeterorum hominum colorem Abire visus est; deinde sacro baptismate initiati, idioma Anglicum didicerunt; Masculus, qvi foemina junior credebatur, statim sacro suscepto lavacro extremum diem obiit; Soror vero ejus, qvae in nullo qvoad coporis propertionem a coeteris foeminis differebat, diu supervixit, et uti fertur, juxta Lennam matrimonio copulata, non ita pridem adhuc vixisse dicitur. Cum vero jam Lingvam didicisset, et interrogata, qvanam et undenam esset, respondit, homines sese esse ex regions S. Martini, ubi maximus ejus culcus vigeret, et cum ultra interrogaretur, ubinam terrarum illa regio existeret, et qvomodo in hanc nostram regionem emersissent; Respondit, nescire se, hoc tantum recenti se memoria tenere, cum qvodam tempore patris eorum pecoribus pascendis invigilarent, percepisse sese sonitum qvendam similem illi, qvi in S. Albani templo hujus locicampanarum complosione datur, et cum in solito hoc sono attoniti ulterius progrederentur, tandem sese in eo, qvo capti fuerant, campo reperisse. Et cumrursus interrogaretur: An in memorataregione in Christum crederent, et an Sol illis unqvam alluceret; Respondit ad primum: Regionem esse Christianam et templis instructam; Ad secundum dixit: Solem nunqvam nec Orientem neqve Occidentem ab iis videri; neqve ullis radiis solaribus illuminari: sed luce qvadam dubia se frui, eo fere modo, qvo ante Solis ortum, aut post ejusdem occasum, crepusculorum tempore, nobis modo hic apparet: Distare vero non procul inde regionem multo clariorem, a sua regione haut exigui flumnis latitudine disterminatam. Haec et similia de praefata subterranea regione mulier, prout


page 372, image: s386

recordabatur, retulit. Unicuiqve suum de hac historia judicium relinqvo; Contigit autem hic mirabilis eventus sub Stephano anno 1140. Fateor diu multumqve me de simili casu suspensum haesisse, donec tot tamqve conspicuis hominum fide dignissimorum restimeniis convictus ita rem sese habere credidi, miratus ilud, qvod ratio minime capere videbatur. Hucusqve Neubrissensis. Hanc rem tamen nos suo loco relinqvimus. Qvomodo homines in Subterraneas tales regiones delati fuerint, Kircherus ita enarrat: Potuisse id contingere primo pestis bellorumqve saevientium tempore, qvo plerique homines fuga vitae suae consulturi, in abdita qvaevis altissimorum montium antra, veluti in tutum asylum contra hostium insidias, se recipere, et ne ibidem necessariorum defectu pereant, pecora, vaceas, panem, semina, legumina, et qvicqvid tandem ad vitam trahendam necessariarum rerum est, una secum abducere solent; qvod experientia freqvens in superiorum temporum tumultibus, qveis Germania subdita fuit, ita manifestum fecit, ut de eo amplius dubitare nemo possit. Simili itaqve casu. inqvit, persecutorum saevitiam fugientes primi illi homines, in eo se cryptarum labyrintho abscondiderunt, a qvo expedire sese non potuerunt, et qvanto deinde exitum solicitius qvaesivere, tanto magis magisque sese intricasse verisimile est, donec in hanc longelateqve patentem subterraneam regionem ingressi, non sine divina dispositione, dura necessitatis lege remanere coacti fuerunt. Idem sane Judaeis in inaccessis montium Caspiorum recessibus conclusis accidisse apud Geographos legimus: Annon in montibus Hispaniae tempore Philippi III. Regis, novam hominum coloniam detectam legimus, qvi, qvo casu nescitur, simili haud dubie occasione, eo se contulerant, et mulrorum annorum centuriis sine alio caeterorum hominum commercio, lingva ab Hispanica multum differenti, in eum usqve diem ignoti omnibus manserunt, donec regione a Venatoribus detecta incolae omni vitae morumqve cultu destituti a Societatis nostrae patribus ad meliorem frugem conversi, jam a caeteris nihil differant. Cranzius qvoqve narrat, in Transylvania anno 900. simile genus hominum e montium meandri cruppisse, qvi totam regionem nec dum ex omni parte cultam deinde incoluerint. Innumera hisce fimilia Lector curiosus reperiet, si varias orbis revolutiones consuluerit; Dum enim homines turbinibus malorum pressi sunt, abditas montium latebras contra hostium violentiam immunes qvaerere coacti, ibiqve multo


page 373, image: s387

tempore commorantes, tandem locis cum tempore assvefacti ibidem resuterunt.

XIV.

Ad reliqvam Sirenum, Nereidum, Tritonum, Centaurorum, Silvanorum, Satyrorum, Faunorum, Strigum, Harpyjarum, Cobalorum farraginem paucis respondemus: Aut fuisse monstrosa humana individua, eaqve vel ex nefario concubitu hominum cum bestiis, si ille aptus est effectis talibus producendis, vel ex alio qvovis naturae [gap: Greek word(s)] genita; Aut fuisse Spectra diabolica, qvae hominibus subinde ea forma apparuerint; Aut species brutorum, simias, similesve bestias, qvae aliqva ex parte adfiguram corporis humani accedunt; Aut ad fabulas et ociosorum hominum figmenta referenda, qvae de iis scribuntur. Qva determinatione cum Doctiss. Voetio l. ante cit. putamus exhauriri posse, qvicqvid dubii aut ab autoribus antiqvis, aut restibus autoptis hodiernis petitum moveri potest. Paracelsus tamen in hisce talibus peculiaria qvatuor hominum genera qvaerit Epist. ad Athenienses s. de Occult. Philosophiae, eaqve Deum praeter homines Adami posteros carne, ossibus et ratione instruxisse, ac in singulis elementis collocasse putat, in Terrae visceribus Pygmaeos et Gnomes, in Aqvis Nymphas et Undenos, in Acre Silvanos et Melusinas in igne Vulcanos et Salamandras; Et incertum esse, cui horum. generi vera fides in Deum sit data et via ad salutem patefacta. Refer. Godelm. de Lamiis et Del Rio Duq. Mag. L. II. Q XXVII. Sed haec luxutiantis ingenii periculosa somnia sunt.

XVII.

Deniqve et AEthiopum inter Characteres hoste ratio habenda: Qvos a colore Nigritas, Nigros, vulgo vocant, et lingva nostra eodem sensu, licet peregrina voce, Moor; Mere enim apud Arabes niger est, unde Mauri in Africa, et Mare more s Marmora, Mare nigrum in Asia; Nec tamen solo colore a reliqvis Gentibus differunt, sed praeterea naribus simis, tumentibus ipsiusque nigroris splendor argenteus, procul tristicia, coloris hujus alias comite. At causae qvibus haec constent in abdito sunt Et Nigroris qvidem proximam s. Formalem debemus inventioni Doctiss. Viri Pechlini, qvam in


page 374, image: s388

corpore qvodam mucoso et reticulari, tenuioris Muci seu Tunicae retiformis in oculis aemulo, inter cutim et cuticulam collocato, et per cuticulam translucente sita deprehendit, Tr. de Hab. et Col. AEthiop. cap. VII. At qvae prima ejus causa fuerit, adhuc incerto manet, qvanqvam vixalibi, qvam in primorum Genitorum naturali dispositione qvaeri potest, modo tamen explicatu difficillimo: Nam si nigris Parentibus AEthiopes semper nati sunt, de albis et fuscis qvaerendum veniet, unde suum isti colorem nacti sint? Si Albis, qvî nigror tantus eos cepit? Aut si materna Imaginatio prolem ejusmodi produxit, unde conjugem accepit? Si etiam conjugem eadem Imaginatione natam, unde propagatio in speciem, cum nigror non superficialis sit, in qvam Imaginatio desinit, sed organicus et non levi naturae studio proceatus. Soli certe attribui neqvit, ob causam eandem, qvia nim. nigror non superficialis est, sed sub pellicula latet, nec scaber aut strigosus est, sed in nitido habitu pingvi, et levis, cum qvi a Sole infuscantur, praeter aeruginosam obscuritatem etiam siccum et rugosiorem habitum contrahant. Accedit, qvod idem AEthiopum habitus in nepotibus et Pronepotibus in nostris qvoqve tractibus permaneat; Populi Septentrionales insuper non minus qvam Populi Meridionales et Soli viciniores fusci sunt, ut Lappones, Samojedae, et Russi, qvi in specie Nigri dicuntur, h. fusci, in discrimen a Russis Rubris et Albis, fuscitate tamen non subrubenti, sed livida: Qvo sensu et apud Hippocratem legimus L. de Aer. Loc. et Aqvis: Scytharum Gens fulvi valde coloris existit propter frigus ingens, non enim vehement ad illos accedit Sol, a frigore vero exuritur albedo et fit fulva. Et videmus qvidem Solem in aestate nobis aliqvid fusci addere, sed temporarium illud est, et cum hieme interit, neqve causam aliam habet, qvam pulverem minutis simum sudori in poris curis haerenti intermixtum. Minime omnium vero Maledictioni Noachicae causam transcribi fas est, Chami posteri enim Babylonem usqve habitasse leguntur, ubi nullus talis nigror, imo nec in multis partibus Africae; Nec hodierna AEthiopum servitus ei argumentum praebere potest, cum non vetus illa sit sed ultimis hisce seculis demum ab Europaeis illis impacta. Vid. plur. cit. Doctiss. Pechlmi Tr. de Hab. et Col. AEthiop. c. IX. X. et seqq.



page 375, image: s389

SECTIO III. DE LINGVIS.

I. Lingvarum Europa numerus; Lingva Matrices majores.

II. Lingvae Latinae Dialecti; Castellanae cum L. Latina convenientia: Cur Hispani minus bene Latine loqvantur?

III. Lingvae Graeca vetus amplitudo, ac hodiernis Status.

IV. Dialecti Lingvae Teutonica. Ejus usus in Tataria Precopnesi.

V. Lingvae Slavonicae amplitudo.

VI Lingvae Matrices minores Europae.

VII. Lingva Hebraica et ejus propagines,

VIII. Lingva Arabica, Turcica, Malaica, Chinensis in Asia: Lingvae Persicae cum Germanica cognatio.

IX. Lingva Coptica, AEthiopica, Songatca in Africa.

X. Lingva Caribana, et Mexicanain America.

XI. An initio LXX. Lingva extiterint? In qvo confusio Babylonica constiterit? Causa confusionis hujus.

XII. Lingva Ficticia, Rotwelsch dicta.

XIII. Singularia variarum Lingvarum. Qvid de multijuga flexionum in veteribus Lingvis varietate sentiendum?

XIV. Modorum scribendi varietas.

XV. Varietas Characterum: De Charactere Compendiosa, Universali, Noetico, Occulto miscellanea.

XVI. Instrumenta Scriptoria, Calamorum, et Atramenti Scriptorii varietas; De Artis Typographicae inventione varioque usu et abusu.

I.

EXternis istis ab origine et habitu corporis sumptis differentiis jungimus, qvae hominem propius afficit et animum ejus tangit, varietatem in Lingvis et Moribus: Lingvae animi sensa proferunt, Mores indicant. Lingvas in Europa enumerant qvatuord ecim et tales qvidem, qvae per ommia inter se discrepant; seu qvarum nulla inter se cognatio est, neqve in verbis, neque in analogia. Scaliqvas in Epistola de Lingvis Europaeis passim nota has Matrices vocat; Reliqvas tanqvam propagines ex istis deductas, Dialectos, qvae unius Matricis Lingvae commercio aliqvo inter se junctae sunt. Matricem istarum qvatuor amplissimae sunt, reliqvae angustiori ambitu comprehenduntur. Illas idem Scaliger


page 376, image: s390

Majores, istas Minores vocat. Qvatuor Majores sunt Laetina, Graeca, Teutonica, Slavonica: Latina Occidentales et Australes aliqvas Europae partes, Teutonica Boreales, Slavonica Orientales, Graeca Australes nonnullas occupat,

II.

Latina tres habet propagines seu Dialectos, Italicam, Gallicam et Hispanicam, a Francis, Longobardis, Gothis etc. in eam varietatem, diffusas, sed iterum Sub dialectis variantes. Sic puriores Itali dicunt Patre nostro, Foro Juliensis Pari nestri, Rheti Babe nos. V. Merul. Cosmogr. p. 619. Gallica habet Walonismum, Pictonisum etc. In Hispanica differunt Castellana. Andalusica Portugallica, Granatensis. Omnium harum purissimam, qvaeqve etiam ad Matricem suam Latinam proxime accedere possit, Castellanam putant: Unde Merula literas producit, qvae ut monstraretur, qvam prope abesset â Matrice sua haec propago, qvalisqve ante foediorem fuerit depravationem, eadem sensa animi Latine pariter ac Hispanice exprimunt, et servata utriusque lingvae natura Latinis Latinae, Hispanis Hispanae sunt, ac hoc tenore constant: Scribo et supplico rogando te Francia, des et respondeas tales probationes tractando de tua eloqventia, loqvela et excellentia, qvales scribo de Hispania, comparado gentes, nationes et provincias, qvaeles manifesto dictando Epistolas puras Latinas et Hispanicas. Hispania (antiqvissima Corona) persevero (cessante memoria de contrario) duro et regno Provincia Christiana: Tu Francia Principias â Merovio et regnas continudando qvasi mille annos Christiana, praedicante Sancto Remigio et Regnante Clodovaeo. Responde Francia da et propone contra nos tam grandes nationes, tam fertiles, tam fructuosas. Provincias; Tales gentes, tam ingeniosas, tam scientificas, tam virtuosas, prudetes justas, modestas, liberales. gratiosas et magniscas: Non monstras tu Francia tam grandes resistentias et tantas victorias contra Romanos etc. Praesentae te Francia et da tales Campos, Montes, Valles. tales Bestias feras et domesticas, tantos tam excellences Caballos, tales Vaccas, aves, carnes svavissimas, Lanas preciosas etc. Non cognosces tu Francia Plantas, arbores, Bestias et perfectiones, qvales de Hispania majores Nos demonstramus, et cognosco de Hispania infinitas, qvales in Francia non cognosces. Si extas et celebras Principes et Imperatores Romanos, demanda et inqvire de Bruto,


page 377, image: s391

de Hadriano, de Honorio, de Theodosio, de Trojano inclito et glorioso Hispano. Vid. Merul. Cosmogr. P. II. L II. c. IIX. Qvam qvidem affinitatem etiam partem causarum faciunt, cur Hispani communiter minus bene Latine loqvantur: Qvanqvam alias insuper accedat, qvia Ingenia speculativa habent, unde verbis minus intenti sunt. Vid. Huartes Exam. Ingen.

III.

Lingvam Graecam olim industria gentis suae in maximam amplitudinem evexit, atq: jam usqve ab Aboriginibus suis, veluti seipsâ angustior esset, in finitima regna Epiri et Macedoniae diffusa fuit, mox in universas Insulas propinqvi Maris Mediterranei Siciliam usqve. Inde in continentem egressa litora maris Jonici ac Tyrrheni in Italia occupavit, Novam, at Magnam Graeciam molita, in Gallia celeberrimam Massiliam condere ausa, additis etiam Orientem versus Thracia et Asia Minori, ab Austro AEgypto et Cyrenaica usqve ad Syrtim majorem. Nec terris tantum, sed ipsis Terrarum Lingvis illata fuit, pauperiem earum copia sua sublevatura: Ideo de Latio jam Varro prodidit, ipsum Graeca fingere, cui et literas a Graecis allatas esse Plinius autor est. Et veteres Galli omnia negotia sua Charactere Graeco consignasse creduntur, [gap: Greek word(s)] ait Strabo: Ne dicamus ipsos Graeca locutos, qvod operose probant Joach. Perionius et Joh. Picardus Lingvae Cambricae et Graecae affinitatem prodidit Silv. Giraldus, ipse Camber et Rerum Britannicorum Scriptor. Ipsa dn. Hebraica Lingna â Graecis qvoqve aliqva commodato accepit, qvod non tantum in Thalmude similibusqve Scriptis, sed qvod magis mirum, in ipso Sacro V. Test. Codice claret, assumptis Daniel. III. Psalterii, Psantherin et Symphoniae, Symphonja, nominibus, qvam rem non sine admiratione proseqvitur Casaubonus in Athen. IV. XXV. Qvorum omnium causae, Una, Graecorum in commerciis dexteritas, qva ut nemini post Phoenices cessêre, ita in amplissima spatia ipsos diffundi oportuit; Altera in primorum temporum Coloniis sita, qvarum propagatione Graecia semper felicissima extitit et fines suos protulit securissime. Neqve enim de nihilo est, unicam Siciliam triginta pene Colonias Graecorum admisisse, aut solam Miletum ultra sexaginta emisisse, vel aliud loqvuntur Locrensium, Tarentinorum, Sibaritarum et mille aliorum notissimae origines: Sed qvas postera aetas facile delevisset, nisi novis suorum


page 378, image: s392

studiis exceptae fuissent, Alexandri, non Graeci qvidem, at Graeciae Ducis, hujusqve Successorum et immensarum ditionum ejus heredum: Qvorum intererat non minus jura, qvam Lingvam suam, h. Graecam, dare subjectis gentibus. Unde illa Alexandriae, Antiochiae, Ptolemaidis decantatissima nomina; Et solum Seleucum in Dioecesi sua sexaginta admodum urbes Graecas condidisse Appianus testatur. Accessit non minor causa, qvam recentior aetas suppeditavit, cum Romanum Imperium sui qvasi pertaesum Constantinopolin migraret et collapsae suae potentiae Graecos redderet, Orienti et Illyrico, h Syriae, Palaestinae, AEgypto, Asiae, Ponto, Macedoniae, Daciae Mandata ex Graecia daturum. Tandem vero una cum Imperio Gentis suae sensim defecit ac in eas angustinas redacta fuit, ut hodie vix in qvatuordecim Moreae Locis inter Naupliam et Epidaurum (Napoli et Monembasia) supersit, qvarum incolae Zaconum (loco Laconum) nomine noti Graece adhuc loqvuntur, licet haut, juxta regulas Grammaticae: Idemqve de alio loco prope Heracleam in Anatolia testatur Bellonius. Loco autem cessit alii ex se natae qvidem, sed degeneri propagini hodiernae Graecae Lingvae, qvae ipsa tamen in varios ramos abiit, Vulgarem Graecam, [gap: Greek word(s)] vulgo dictam, Dialectum Atheniensium, qvae hodie omnium maxime barbara est, Peloponesiorum, qvam putissimam judicant. Tzopelismum etc. De qvibus omnibusVid. Crusium in Turco-Graec. passimi; De prisca ista amplitudine Lingvae Graecae et ss. fusius scripsit. Edv. Breerewood. in Scrutinio Lingvarum haut procul initio.

VI.

Matricis Teutonicae propagines seu Idiomata praecipua ponunt Dialectum Fracicam, Saxenicam, Danicam. Dialecti Francica idioma in superiori Germania qvaerendum, cujus priscam conditionem multis modis exp osuit Goldastus in egregio Volumine Scriptorum Alamannicorum Saxonicae Subdialecti sunt in Germania Inferiori, Belgio, Anglia, qvae postrema iterum Anglicismum et Scotismum genuit. Danismi seu Dialecti Danicae tria discrimina sunt, Danorum Limitaneorum, qvos Danemarkos vocant, Svedorum, et Norwegorum; Ab horum idiomate propagata est hodierna Lingva Islandica, qvae ita intelligitur a Norvegis, ut Lingva Belgica a Germanis. Alterutrius partem etiam in Chersonesum Tauricam usque delatam et a se observatam allegat Busbeqvius Ep. Turc. IV. cujus


page 379, image: s393

exempla affert: Articulum Tho vel The Nominibus ut plurimum praemitti; Item vocum singularum: Broe, Brodt/ Plut, Bluth/ Salt, Saltz/ Tag, Tag/ Wingart, Weingarten etc. Indeqve colligit, Gentem vel Origine Gothicam, vel Coloniam Caroli M. esse, idqve ideo verisimile haberi posse, qvia similes in Transsilvaniam emiserit; Sed Acta Caroli M. id non facile docebunt: Pro priori plures deponunt, et inter eos praecipue Bilib. Pirckheimerus, qvi et usum Lingvae et originem ejus Gothicam fidenter asserit, atqve in insigni suo tempore adhuc superstite Familia Nobilium de Mankup conservatam fuisse asseverat. Sciendum est, qvod Ostro Gothi illam post primam occupationem usqve ad hodiernum diem inhabitant, nam licet Imperatores Graci Peninsulam illam aliqvando possederint, Januensesque Caffam, qvae est Theodosia, occuparint, Tamer lanusqve decantatus Tartarus illam ceperit, a qvo tempore eam Tartari Ulani, qvi et Praecopenses seu Grimuenses ex oppidi nomine ita vocati possederunt ac inhabitarunt, qvi et ipsi postea â Turcis fuerunt subacti et ad Tributum solvendum coacti: Ostro Gothi tamen semper Montana, licet sub tributo possederunt. Loqvuntur autem Germanice, qva Lingva omnes Gothi, utpote Germani sunt usi. Super fuere ad aetatem usqve nostram Duces Gothorum nobilissimi de Mankup dicti, qvi castrum Mankup semper a Tartarorum vi defenderunt, donec Machumet Turcarum Imperator Caffam expugnavit, Tartarosque ac Peninsulam suo subjecit Imperio, tum et Castrum Mankup cepit, ac duos Duces Fratres de Mankup gladio percussit, inqvibus et tota Gothorum illorum Nobilitas cessavit. Gothi vero, qvi adhuc in montibus supersunt, ut plurimum vineas colunt et inde vitam sustentant. Ita Pirckheimerus Explic. Locor. Germ. in Tom. I. Histor. Op. Schard. fol. 213.

V.

Lingvam Slavonicam Europa tertiâ fere sui parte totoqve orientali tractu suo praeter Hungariam et Wallachiam loqvitur, recepta qvippe a Dalmatis, Libornis, Macedonibus, Epirotis, Bosinatibus, Serviis, Rasciis, Bulgaris, Moldavis, Russis, Polonis, Bobemis; In ipsa Asia a Circassis, Mengreliis et Gazaritis. Gesnerus et Rocha totas sexaginta nationes enumerant, qvae Lingvâ hac utuntur. In Imperio Turcico pleriqve Janizariorum eam loqvuntur, et ipsa Aula Turcica eam recipere dignata fuit, ob finitimas, uti videtur, regiones, qvibus Lingva haec familiaris existit.



page 380, image: s394

VI.

Lingvae Matrices Minores in Europa nostra Sunt l. Hibernica, qvam in Hibernia et parte Scotiae loqvuntur. II. Cambrica s. Vetus Britannica, qvam in Cambria, parte occidentali Angliae, et Britannia Galliae habent; III. Cantabrica juxta montes Pyrenaeos, qva hodie utuntur Cantabri et Vascones, a qvibus Vasqvenze vulgo dicitur. IV. Finnica, in Finnia, et Lapponia. V. Chaucica Vetus in Frisia orientali (ubi Veteres Chauci habitarunt) qva incolae aliqvi inter se invicem utuntur, licet alias erga peregrinos Germanicam adhibeant. VI. Illyrica vetus in Insula Veggia ad Orientale latus Istriae. VII. Epirotica in montibus Epiri. IIX. Hungarica ab Hunnis et Avaribus in Europam translata. IX. Jazygica ad Borealem partem Hungariae inter Danubium et Tibiscum, qvae prorsus differt ab Hungarica X Tatarica Cosakorum et Precopensium inter Tanaim et Borysthenem. Est et lingvae Arabicae aliqvis usus in asperis Granatae montibus, qvos Alpuxarras dicunt, ac multis insuper Anadaluziae, Valentiae, Aragoniaeqve locis, qvae et Incolis Araviga ab Arabibus dicitur.

VII.

Inter Asiae Lingvas primum adducenda est Hebraica, Lingva antiqvissima, qvamque primo Deus hominibus infudit: Licet extent, qvi Lingvam primam, qva homines ante diluvium usi fuerunt, nullibi proprie extare, sed ejus reliqvias in omnibus lingvis reperiri velint: Vid. Grot. in Genes. XI. Horn in Sulp Sev. L. I. c. VI. Qvos Nomina Propria Patriarchis Antediluvianis data facile refutant; Mosen enim vera nomina non tam expressisse qvam Hebraico sermone imitatum fuisse dicere, erit gravissimum Scriptorem infra communem sortem Historicorum abjicere, qvippe qvi communiter hoc curant, ut vera nomina, si ad naturam Lingvae suae inflectant, qvo ad substantiam tamen retineant. Ipsam Elegantia sua Lingvam Graecam et Latinam antecellere prolixe ostendit Erpenius Orat. III. de Lingv. Hebr. p. 106. 107. Babylonem bina vice fatalem experta fuit: Unâ, cum universalis omnium gentium esse desineret, ob extructam Turrim Baby lonicam, et alterâ, cum etiam a Judaeorum vulgari usuremoveretur, Judaeis tempore captivitatis suae Lingvam ex Hebraicâ, Chaldaicâ et Syriacâ mixtam assumentibus. Dialecti Hebraicae Lingvae sunt Samaritana, Chaldaica, Syriaca, Lingva a Chaldaica haut multum abiens, Servatoris autem ac Discipulorum ejus vernacula. Hujus sub Dialectos recenset


page 381, image: s395

Waltonus. I. Babylonicam, omnium purissimam, in qva scripta sunt capitula qvaedam Danielis et Esdrae, Talmud Babylonicum etc. 2. Hierosolymitanam, qva scripta sunt Thalmud et Targum Hierosolymitanum etc. 3. Antiochenam seu Syriacam in specie sic dictam, qvam Christiani per Orientem sibi propriam fecerunt, dum utriusqve Testamenti versiones in hac Dialecto habuerunt, et eâdem Sacra sua celebrarunt, cujus et distinctas literas Christiani Antiocheni nascente Ecclesiâ introduxerunt, neqvid cum Nazaraeis et Ebionitis Judaeis commune haberent. Sed omnes hae una cum matre jam vulgo adhiberi ferme desierunt.

IIX.

Potiores hodiernae Linguae in Asia sunt praeter Armenicam, qvae solis Nationis suae finibus continetur: I. Arabica, una ex amplissimis totius orbis Lingvis, qvae in Asia usqve a Cilicia per totam Syriam, Mesopotamiam, Palaestinam, Arabiam, et in Africa ad litora Maris Rubri pariter per AEgyptum totumque litus Maris Mediterranei usque ad Fretum Gibraltar vernacula est, licet Dialectis variata: Nec minor extra hos tractus ejus utilitas, qvacunque Lex Muhammedana patet; Qvia enim Alcoranus non alia, qvam Lingva Arabicâ legi permittitur, factum est, ubicunqve valet Muhammedismus, haec Lingva in scholis ut Latina et Graeca apud nos pro eruditorum Lingva a pueris addiscatur, ipsisque Christiani, qvi per Imperium Turcicum, Persicum, aliorumque Muhammedanorum terras dispersi vivunt per magnam Asiae et Africae partem, ut et Judaei, Samaritani et pagani vicini hac Lingva utantur, Walton. de Lingv. Or. n. XLII. II. Lingva Turcica, cujus magna cum Persica et Tatarica cognatio, cum Arabica fere nulla, nisi in comuni literatura, h. iisdem literarum characteribus notisqve vocalium. De Lingva Persica memorabile, eam varia Vocabula Germanica admisisse, qvalia Father, Mother, Brother, et complura alia, inter qvae ipsum Persae nomem â Peres, seu Pert. Eqvo apud Germanos, ductum: Unde fuerunt, qvi totam Lingvam origine Germanicam esse suspicati sunt, qvod tamen suo loco relinqvimus. III. Malaica, purissima omnium in Indiae Orientalis regionibus, qvamqve communiter Mercatores istorum locorum callent, et prostat Dictionarium Malaico-Latin. Davidis Haex Romae editum An. M. DC. XXXI. et parvulum aliud Vocum Malaicarum et Javanensium in Tom. I. Navig. Belg. Nav. II. f. 43.


page 382, image: s396

et seqq IV. Chinensis, cui addimus Corcensem et Japanicam, de qvibus paulo post plura dicendi dabitur occasio.

IX.

Ex Africae Lingvis a Literatis commendantur I. Lingva Coptica, ex antiqvâ AEgyptiacâ et Graecâ conflata et a Copto, celebri olim AEgypti urbe et Thehaidos metropoli sic dicta, de qva videantur Kircheri Prodromus Lingvae Coptica, Lexicon Copticum, Lingva AEgyptiaca restituta etc. II. AEthiopica, Abyssinis in meditullio Africae usitata; Sed qvae duplex est, una vulgaris, altera Chaldaicae affinis, qva in Sacris utuntur et historias scribunt, cujus et varia specimina a Scaligero, Petraeo, Nisselio, Ludolpho etc. edita prostant. III. Lingvae Songaicae mentionem faciunt Itineraria, qvam loqvuntur Africani, qvos Astomorum fabulae occasionem praebuisse paulum ante notavimus, Incolae nempe regionum Scombayae, Musmundae, Zenetae, Gumeae Guzulae, Heae, Sus.

X.

Americae Lingvarum eruditi non adeo rationem hactenus habuerunt. Caribanam tamen peculiari Dictionario dignatus fuit, qvisqvis Historiam Antillarum A. MDCLVIII. Roterodami edidit. Lingva Mexicana inter praecipuas Americae Septentrionalis est: Cui addimus Lingvam Novae Angliae et vicinorum Tractuum, in qvam Angli eorundem locorum Sacra Biblia transtulerunt, et circa A. MDCLXV. excudi curarunt.

XI.

Atqve istae ferme extantiores Orbis Lingvae: Qvi ad septuagenarium numerum usque cum Thalmudicis et veterum Patrum aliqvibus eas extendere volunt, viderint ut sagacioribus Ingeniis satisfacturi sint. Nihil certe est, ex septuagenario numero hominum, qvorum genealogia circa Historiam confusionis Babylonicae texitur, totidem Lingvas colligi, cum capita ibi, non familiae, nedum gentes recenseantur, pluresqve eorum una familia comprehensi fuerint, qvi eandem Lingvam retinuerunt, qvod in Cananaeis, Canaanis in Textu ibi recensitis filiis liqvido claret, Vid. Rivet. in Genes. Exenc. LXIIX. Addimus falsum vulgo praesupponi principium, qvasi homines eo ipso novis Lingvis inbuti fuerint, qvo Lingvâ Hebraicâ per confusionem Babylonicam exciderunt. Qvae enim illa amittendae rei poena fuisset, qvam


page 383, image: s397

compensatio novae alterius statim secuta esset? Aut qvis crediderit, largissimam istam Figurarum, mensuram, Relationum et ss. copiam uno momento succrevisse? Unde rati sumus Confusionem Babylonicam constitisse tantum in prioris Lingvae generali oblivione, cui novae deinde gradatim successerint, prout necessitas in dispersis hominibus flagitavit. Quod qvidem Hobbes etiam ad primitivam Adami Lingvam trans. fert, autumatqve ipsum creaturas qvidem a DEO in conspectum suum productas nominasse, at modorum expressiones et ss. non tunc statim scivisse, sed cum progressu temporis addidicisse. Nam eodem modo rebus aliis alia nomina imponere, prout experientia et creaturarum usus postularet, potuit, eaque paulatim ita connectere, ut intelligeretur; Atqve hoc modo succedente tempore tanta sermonis copia acqviri potuit, qvanta indigerent, qvanqvam non tanta, qvanta Oratori vel Pholosopho opus esset. Non enim invenio in Scripturis Sacris, ex qvo directe vel per conseqventiam colli potest, imposuisse Adamum varietati omni Figuram, Numerorum, Mensuram, colorum, sonorum, cogitationum, Relationum Nomina, multo minus imposuisse illum nomina Nominibus et Orationibus, qvalia sunt Generale, Speciale, Affirmativum, Negativum, Interrogativum Optativum, Infinitivum etc. Leviath. c. IV. Adde ejusdem Elem. Philos. Sect. II. c. X. Sed illa nimis abjecta est de Statu Innocentiae Adami sententia. Adamus si exqvisitissimam cognitionem rerum vi Imaginis Divinae sibi concreditae in Statu isto habuit, modos rerum qvoqve exqvisite cognitos habuit, qvippe qvi res individue seqvuntur, et sine qvorum cognitione nec res perfecte cognitae esse dici possunt. Ac proinde etiam non res tantum, sed rerum modos nominare, h. conceptus suos de iis exprimere eosqve aliis communicare potuit; Cum longe minor opera sit rem nominari, qvam eandem cognosci. Si id non potuisset, nimis jejuna ejus futura fuisset scientia, nec Imaginem Divinam, sed Tabulam rasam possedisset.

XII.

Alia Lingvisqve designatis non comprehendenda est, qvam Hispani Jerigone, Galli Jargon appellant, et nos Lingvâ nostrâ Rotwelsch dicimus, Welsch qvomodo vulgus plerasqve exoticas Lingvas vocat et Rotte/ Turma, qvod Turmarum, Erronum vagabundorum et ss. seqvioris notae hominum sit: Hujus Dictionarium qvoddam habent Gesner. fin. Mithridatis sui, et ex eo Alstedius Enycl. T. I. Lib. X. fin. Philander von Sittwald/ Satyrici sui L. VII. Simili nomine appellant ingeniosa Lingvarum


page 384, image: s398

in volucra, qvibus appositione, vel interjectione vocum aliarum ipsae Vernaculae ita disponuntur, ut non nisi hujus rei gnarus eas intelligendo sit: qvale est si in singulis syllabis eadem vocalis cum certa consona repetatur, vel singulis vocibus certa syllaba addatur, etc. Cujusmodi varietas in infinitum potest extendi.

XIII.

Inter singularia Lingvarum reponimus: Lingvam Mexicanam totam fere impulsa Lingvae ad dentes et extremum palatum constare, eoqve Literis T. L. creberrime uti: Ut Yecotl. Mecaxuchitl, Tlilxochitl. etc. Lingva Chinensis Litera R. caret, nec alias voces, qvam Monosyllabas agnoscit, licet Diphthongis et Triphthongis maximopere variatas; Et si Polysyllabae aliqvando in Itinerariis occurrant, illae pro totidem vocibus distinctas res significantibus habendae sunt. Neuhoff. Algem. Beschreib. des R. Sina c. II. Quod majus est Scriptura Chinensis non voces prolatas, sed res immediate denotat: Unde Chinenses, Coreani, Japanenses, Tonchinenses et Cochinchinenses, qvorum communis Character est, Scripta invicem intelligunt, sermonis mutui tamen intellectum nullum habent: Cujus ipsa haec causa est, qvia Scriptura ipsorum non sermonis, sed rerum immediata nota est. In Hebraica simplicitatem eoqve perfectionem commendant, composita enim pauca habet, qvorum loco variis circum scriptionibus utitur. Videtur tamen ambigi posse, utrum simplicitati propius sit, unâ syllaba auctiori vocerem describere, an prolixa variarum vocum connexione eandem exprimere? Qvod agnoverunt posteriores Hebraei, qvi eapropter aliarum Lingvarum vocabula in subsidium Lingvae suae vocarunt. Lingva Cambrica aspirationum plenissima est et saepe sine vocali vocabula admittit, voce tunc ex imo gutture trahenda: Qvalia in Or. Dom. Ein tâdyr hwn ydwyt yn y nefoedd, Pater noster qvi es in coelis. Eithr gwaret nirhag drwg. Sed libera nos a malo. Similiter Lingvas, qvae ex Gothis fluxerunt, Aspiratis gaudere notat Verulam de. A. S. Lib. VI. c. I. In Slavonicis Lingvis maximus Dentalium usus S, R, Sch. Z, unde non exigua ipsarum asperitas. Graeca Diphthongis et compositionibus scatet: Lingva Hispanica Literas Tenues odit easqve statim vertit in Medias. In Germanica nostra duriusculos sonos adnotant exteri, et notorium est, qvod de eius cum aliis Europae Lingvis comparatione circumferunt: Cum Deo ob Majest. Hispanice, cum Principibus ob gravitatem


page 385, image: s399

Italice, cum foeminis ob teneritudinem Gallice, cum hostibus v. ob terrorem Germanice loqvendum esse; Sed virilis est nostra et Lingva et facundia, qvae nemini nisi qvi virilem animum non gerit, ingra ta esse potest. Nec illepidum fuit dicterium, qvod Joh. Langus Ferdin. I. ad Polonos Legatus in Consiliarium Regium Petrum Royzium Mauraeum Hispanum jecit: Qvi cum Lango familiariter objiceret: Germanos non loqvi: sed fulminare; seqve credere, Deum ex indignatione hoc sermonis fulmine usum primos Parentes Patadiso extrusisset: Ego vero, respondit Langus, censeo Serpentem svavi et blando vocis Hispanicae fuco usum, cum Evae imposuit Lans. Or. contr. Gall p. 233. Similem virilitatem sonare scribunt Lingvam Japonensium, Sey nicht weniger Trotzig als Manhafft/ und drucke die angebohrne Hochmüthigkeit derselben/ die sie reden/ gnugsam aus/ weil sie einen harten und hohen Thon hat: Als Mos rasoukgusar, gebt ein Licht her/ Kuri gusavimas kom her/ has massio Ich bringe es euch. Arn. Montan. in Denckw Gesandschafften au die Käyser von Japan p. 325. Sed alia ejusmodi et infinita afferri possent, ponitqve hoc ingeniosissimus Verulamius inter desiderata in PhioIogicis, ut de variis Lingvarum proprietatibus tractetur, et ostendatur, qvibus unaqvaeqve excellat aut deficiat. Ita enim, inqvit, Lingvae mutuo commercio locupletari possint, et fiet ex iis, qvae in, singulis Lingvis pulchra sunt, tanqvam Venus Apellis, Orationis ipsius qvaedam formosissima imago, et exemplar qvoddam insinge ad sensus animi rite exprimendos. Atqve una etiam hoc pacto capientur signa haut levia, sed observatu digna de Ingeniis et moribus populorum et nationum ex Lingvis ipsorum. Eqvidem libenter audio Ciceronem notantem, qvod apud Graecos desit verbum, qvod Latinum illud (Ineptum) reddat. Propterea, inqvit, qvod Graecis hoc vitium tam familiare fuit, ut illud in se ne agnoscerent qvidem. Digna certe gravitate Romani Censura. Qvid illud, qvod Graeci in compositionibus verborum tanta licentiâ usi sunt, Romani contra magnam hac in re severitatem adhibuerunt? Plane colligat qvis, Graecos fuisse artibus, Romanos rebus gerendis magis idoneos. Artium enim distinctiones verborum compositionem fere exigunt; At res et negotia simpliciora verba postulant. Qvin Hebraei tantum compositiones illas refugiunt, ut malint metaphorâ uti, qvam compositionem introducere: Qvin etiam verbis tam paucis et minime comixtis utuntur, et plane ex Lingva ipsa qvis perspiciat Gentem illam fuisse Nazaraeam et a reliqvis gentibus separatam. Annon


page 386, image: s400

et illud observatione dignum, Antiqvas Lingvas plenas Declinationum, Casuum, Conjugationum; Temporum et similium fuisse, Modernas his fere destitutas plurima per praepositiones et Verba auxiliaria segniter expedire. Sane facile qvis conjiciat, utcunqve nobis ipsi placeamus, Ingenia priorum seculorum nostris fuisse multo acutiora et subtiliora. Hactenus Verulamius de A. S. L. VI. c. I. Sed ultima verba aeqvus rerum censor fortean ita mutata vellet: Ingenia priorum seculorum nostris fuisse multo laboriosiora. Hoc enim multijuga flexionum in priscis istis Lingvis varietas infert, non subtilitatem aliqvam: Lingvas nunc compendiosius efferri DEI donum est. Naturae qvoqve congenitum per plura non expedire, qvod per pauca potest; Entia non multiplicantur praeter necessitatem. Nec minus desideratae ab Illustri Verulamio culturae Lingvarum nostro seculo satisfieri coepit, dum non modo Urbes exticere, in qvibus singularis aliqvis nitor Lingvae patriae auditur, qvalis est Burgos in Hispania, Siena in Italia, Blesae aliaeqve urbes ad Ligerim in Gallia, Hala Saxonum et Lipsia in Germania, sed integra qvoqve Virorum Insignium Collegia enata, communi Opera in hunc finem tendentia, ut Lingvae Patriae nitorem atqve cultum majorem adjicerent. Tale est Illustre Collegium, qvod nomine Societatis Fructiferae, der Frucht bringenden Gesellschafft in Germania inclaruit, coeptum A. MDCXVII. in conventu Serenissimorum Principum Dn. Joh. Ernesti, Dn. Friderici ac Dn. Willhelmi Ducum Saxo-Vinariensium, Dn. Ludovici et Dn. Joh. Casimiri Principum Anhaltinorum, et Generosissimorum Virorum Dieterici a Werder, Friderici a Kospoth, Caspari a Teutleben, Christophori a Krosig, qvibus plurimae personae Illustres ac Nobiles, aliiqve viri honorati posthac accesserunt, unanimi inrentione Lingvam Germanicam perficiendi, et ab extero sqvalore liberandi idqve vi fundamentalis Legis Collegii: Soll ben Gesellschafftern vor allen Dingen obliegen/ unsere Hochgeehrte Mutter Sprache in ihrem gründlichen Wesen und rechten Verstande/ ohne Einmischung frembder Außländischer Flickwörter/ so wohl im Reden/ Schreiben/ Gedichten/ auffs allerzier- und deutlichste zuerhalten und außzuüben et ss. Floruit hactenus sub directione Serenissimorum Principum, Dn. Ludovici Principis Anhaltini, qvo autore potissimum constitit, Dn. Wilhelmi Ducis Saxo-Vinariensis, et Dn. Augusti Ducis Saxoniae, Socii enim ita sine suo se commodissime potituros censuerunt,


page 389, image: s401

si semper Principem Imperii loco Capitis haberent. Numerus Membrorum An. LXVIII. ultra DCCC. surrexit. Describitur a Georg. Neumarck eum Tit. der Neusprossende Teutsche Palmbaum/ oder Ausführl. Bericht von der hochlöblichen Fruchthringenden Gesellschafft Anfang/ Absehen/ Satzungen/ Eigenschasft und derselben Fortpflantzung. Simili instituto in Gallia coepit Academia Gallica, L' Ac ademie Francoise, inchoata primo a Viris insignibus aliqvot Parisiis circa A. M DC XXIX. postea A. M DCXXXV. autoritate Regia publice stabilita autore Cardinali Richelio, qvem et Protectorem ejus constitui placuit; Neqve alio fine, qvam ut Lingva Gallica cultura et usu ampliori donaretur: Peur rendre le langage Francois non seulement elegant, mais capable de traiter tous les Arts et toutes les Sciences, ut habetur in Diplomate Regio Mense Januar. A. M DC XXXV. Vid. pluribus Autorem Historiae Academiae, hujus, Relation contenant l' Histoire de l' Acaedemie Francoise. Apud Italos eodem modo nata Romae Societas de Belli Humori, seu Humoristarum, Florentiae Della Crusca, Sienae Intronatorum seu de gl' Intronati, alibi alii qvae recenset laudatus Autor de l' Acad Franc. et qvem ille citat, Gabr. Naude en son Dialogne de Mascurat.

XIV.

Sermo Scripturâ exprimitur, non tamen omnis; Chinensium Character enim, nec literas, nec verba, sed res et notiones exprimit, de qvo antea dictum. Extra hunc Scriptio commune Sermonis signum est, licet et ductibus et ducendis modo magnopere variata. Ducendi modus Europaeis communiter a sinistra versus dextram est: Nec sine causa, nam motus manus nostrae naturalis extrorsum est; Qvare pugna qvoqve sic cietur, et caetera opera extento brachio, non retracto peraguntur. Praeterea nobis relinqvitur sub oculis ad contemplandum, qvid qvantumqve descriptum sit, qvod istis calamo ac manu tegitur: Qvod est ratiocinium B. Parentis nostri Manud. ad L. L. c. XIIX. Idem in Africa faciunt AEthiopes licet Lingvam alias Chaldaicae affinem habeant. E contrario Hebraei, Arabes et pleriqve Indi, exceptis Malabaris Siamensibus, a dextra ad sinistram introrsum tendunt. Antiqvissimus Graecorum media inter haec ratio erat, ut Lineam primam qvidem a sinistra ad Dextram ducerent, secundam vero inde in ciperent, ubi primam terminaverant, h. retrorsum a sinistra ad dextram, illudqve in seqventibus totius Scripturae Lineis omnibus ita continuabant: Qvem morem in Constit. Solonis videre est, et [gap: Greek word(s)] vocarunt.


page 390, image: s402

Chinenses, Tatari, Coreani Japanenses scribunt a supriori parte Recta Linea descendendo ad infer' iorem. Tangutani, populi ad Septentrionem a Chinensibus siti feruntur a dextra ad sinistram tendere, sed lineis ab inferiori parte superiorem versus multiplicatis. De veteribus Gothis testatur Olaus Magn. L I. c. XXIX. Scripturas eorum a dextro latore in pede Saxorum inchoata usque in verticem et tandem reflectendo in sinistro pede finitas vel iterum eodem ordine inferius elevatas depressasqve terminari. Mexicanos dn. tradunt in formam Circuli scribere solitos, lectione a centro ad Circum ferentiam superius instituenda, apud diligentiss. Purchas Pelgrim. Lib. I. c. XVII. Plura Vid. ap Herm. Hugon. de Orgine scribendi, et Worm. Liter. Run. cap. XXV.

XV.

Ipsi ductus Scriptionis s. Characteres varii; In Europa qvintuplices agnoscuntur, Latini, Graeci, Hieronymiani, Rutenici, Gothici ap. Scalig. Epist. ante cit. Gothici cum literis Runicis iidem, de qvibus Vid. prolixe agentem Worm. Liter. Run. cap. IV. Qvi inter alia etiam Ulphilam eos non invenisse, sed ad exteros tantum protulisse fuse demonstrat. De aliis similia dici possent, si paginarum angustia ea caperet; Et Romae A. MDC XVI, a Philippo Thomasio Tabula LXXII. distinctorum Aphabetorum in aere sculpta et excusa est cum Titulo: Virga Aurea septuaginta duobus encomiis B. V. Mariae celaeta, autore F. Jacobo Bonaventura Hephurno Scoto: In qva septuaginta duo diversissimorum Characterum continentur Alphabeta, totidem emblematis decorata. E qvo facile colligitur, qvanta qvamve laboriosa hac in materia sit varietas: Qvae infinities major foret, si Alphabetis istis vulgaribus addantur Scripturae, qvas humana curiositas pro compendiis scriptionis et memoriae aut occultandis sensis animi adjecit. Apud Romanos certe jam tum in peculiari compendioso Charactere â Notariis desudatum fuit, ut verba non perscriberent, sed signarent, prout Lipsius loqvitur Cent. I. ad Belg. Epist. XXVII. Et apud Graecos Famosa tria Triangula in se invicem ducta non obscurum hujus rei specimen praebent, qvae Antiochus Soter omnibus Nummis suis inscribi passus fuit et vocem [gap: Greek word(s)] denotare creduntur. Nunqvam autem melius se habuit, qvam inter Anglos nostro tempore, qvi prolixos sacros sermones ea celeritate consignare visi sunt, ut vere Martialis istud, qvod de Romanis suis olim cecinit, elogium auferant:



page 391, image: s403

Currat Lingva licet, manus est velocior illis
Nondum Lingva suum, Dextra peregit opus.

Vocant Scenographiam, Tachygraphiam, et similiter, ac describi meruit a Joh. Willis, The Schoolmaster to the Art of Stenography Londin. 1647. Thoma Schelton, Tachygraphy or Shortwriting Lond. 1647. Joh. Wilkins c. XII. Libri qvem vocat Mercury, or the Swift Messenger, Jeremia Rich. Tabula majori manuductionis loco emissa, qvi et integrum Psalterium in minutissimam formam hac via contraxit et edidit: Siqve de principiis ejus loqvendum est, ea breviter sunt. I. Ut normam unice habeat pronunciationem vocum, non autem Scriptionem ordinariam. II. Literarum Ioco Ductus simplicissimos rectos, circulares, semicirculares aut se orsim aut junctos usurpet. III. Vocales nullas ponat, sed omnes ex positu literarum judicet. IV. Articulos plane omittat. V. Verba Auxiliaria, Praepositiones, Conjunctiones, Terminationes freqventiores non scribat, sed signo dignoscat VI. Deniqve et communioribus vocabulis Phrasibus et sententiis abstineat, signis tantum carum vice positis. An Universalis ejusmodi Character sperandus sit, qvem una qvaeque gens patria lingva legere et reddere possit, non minus solicite qvaesiverunt hactenus Anglorum curiosissimi; Sed successum aliqvem huic desiderio respondisse nec dum compertum fuit. Et prostat qvidem Ars Signorum seu Character Universalis et Lexicon Grammatico-Philosophicum Georgii Dalgarno Lond. 1661. Sed scriptum est, qvod eruditionem affectatam et Paedagogeum nimis olet. Simile qvid tentatum a Francisco Lodwick, Cive Londinensi, sed virum scopo excidisse testatur comunis neglectus operae ejus. In eodem opere Reverendiss. Johan. Wilckins summi ingenii sui vires periclitatus fuit, qvem vero itidem omnium applausus haut aeqve excepit. Interea possibilem esse liqvet. I. Ex Characteribus Chymicis, Astronomicis, Musicis, Arithmeticis et ss. Qvi ab omnibus Europaeis aeqve intelliguntur, licet diversis pro Lingvarum varietate verbis expressi. II. Ex Chinensium Charactere, qvem Chinenses, Coreanos, Japanios, Tonchinenses et Cochinchinenses aeqve intelligunt, licet communi sermone non participent. III. Qvia gentes licet verbis discrepent, conceptu rerum tamen consentiunt, si igitur et charactere consenserint, qvi res et Conceptus non autem verba designet, non dubium est, qvin, qvod scribitur eo, omnes aeque intellecturae sint. V. ante cit. Johan. Wilkins Swift Messenger c. XIII. pag. 105. et sqq. Voss. de A. Gr.


page 392, image: s404

Lib. I. c. XLI. Walton. App. ad Bibl. Polygl. Proleg. p. 11. Qvanta vero Ciphrarum, h. Characterum Occultorum freqventia? Ciphras simplices, Ciphras non significantibus Characteribus intermixtas, Ciphras duplices Literas uno Charactere complexas, Ciphras rotae, Ciphras Clavis, Ciphras verborum enumerat diligentiss. Verulamius, sed qvarum longe plura genera indicari possent, Et qvam non operam in deciphrandis, h. detegendis iis insumsit humanum Ingenium? Neqvid dicamus de Charactere Noetico, seu Semiologia, h. ratione per gestus loqvendi, qvomodo Nationes Lingvis discrepantes commercia exercere, et eos qvi surdi ac muti nati sunt, discursus cum amicis, qvi gestus eorum perdidicerunt, instituere videmus: Qvanqvam hujus ex parte levamen sit, si muti tales ad loqvelam perducantur, qvod non adeo difficile arbitramur; Sermone enim carent, non qvod loqvi non possint, sed qvod loqventes non audiant. Nosqve hujus pariter ac Characteres Occulti claves, h. modos formandi, solvendi, discendi, si hinc in forma soni, ist hinc in numero et mensura literarum sitas dixerimus, totum nobilissimae hujus et ingeniosissimae scientiae latifundium aperuisse putamus, sed a judicioso Lectore exhauriendum. Inventi istius circa Characterem Noeticum lineas duxit F. M. B. ab Helmont in Alphabeti vere Natur alis Hebraici brevissima delineatione Ed. Latine Sultzbaci 1657. et Germanice ibidem An. 1667. Jam pridem vero innotuisse vel hoc Stephan. Roderic. Castrensis Comm. in Libr. Hippocr. de Alim. Sect. II. p. 247. docuerit: Mihi relatum est ab Illustriss. Eqvite Puteano redeunte ex Hispania, illic nuperrime artem inventam esse, qvae istiusmodi muti docentur loqvi, imo exprimento fuisse comprobatam, ipse vero Librum de hac arte afferebat, qvem ostendere non potuit, qvoniam eum cum reliqva supellectile in navigio Romam tranmiserat. Characterem occultum tractarunt Trithemius in Steganographia, Polygraphia etc. et qvi eum Commentario dignatus fuit, Gustavus Selenus, h. Augustus Dux Luneburgensis in Cryptographia Ed. M DC XXIV. Abr. Colornus, in Scotographia Italica, Schwenterus in Steganographia aucta, Schottus in Steganographia, et qvi reliqvos antecellere videtur, J B. Porta de Furtivis literarum Notis. Nobis hactenus maxime arrisit Scriptum Gallicum: L' Interpretation des Chiffres tiree d' Italien du S. Ant. Maria Cospi Secretaire du grand Duc de Toscane, augmentee et accomodee particulierement a l' usage des Langves Francoise et Espanolle par F. J. F. N. P. M. Paris. 1641. 80. De Literatura Symbolica. AEgyptiorum s. alias dictis Literis Hieroglypbicis et qvomodo a Characteribus Chinensium, Brachmanum et Mexicanorum differant,


page 393, image: s405

prolixe agit Kircherus Oed. AEg. T. III. Diatr. I. Cujus summa est: Literas Hieroglyphicas non simplices voces aut nomina, sed integros conceptus Ideales involvere; Deinde nec mysteriorum tantum esse indices, sed et ipsas in mystica sua structura earum, qvas indicant, rerum proprietates continere. Veluti Scarabaeum intuentes non animal, a