04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

IOANNES GEILERUS.

ORtus est IOANNES GEILERUS in urbe Schaffusia, antequam ab Austriae ducatu descivit, anno gratiae millesimo, quadringentesimo, quadragesimo quinto, decima sexta Martii


page 7, image: s037

die, patre Ioanne Geilero, matre autem Anna Zubera.
Pater, cim scribae eius oppidi fuisset a manu, ducta uxore, anno post aoud Amorsvillanos Notarii officium est consecutus. Eo itaque cim fortunis suis, quae iam, recens nato filiolo, auctiores factae erant, commigravit: ubi triennio post in praesentissimum vitaincidit periculum. Cum enium ursum, vineta passim depopulartem, persecuturis se adiunxisset: ab immani illa bestia, cui venbulum incertoictu intentarat, ita in crure altero mordicus appehensus est ac misere lancinatus: ut iam de vita eius actum crederent, conclamatoque fimilis iaceret. A quibus enim opem exspectabat: ab iis penitus est neglectus, fuga saluti suae consule tibus. Sic nocuit interdum forti pectore imminenti se obiecisse discimini. Vulnus eo congressu acceptum non longe post sacro ige correptum virum confecit.
Amisso litur patre cum iam trimatum implesset: a proavo suo cive Caearemontano receptus est educandus. Cuius beneficio ac cura post prima literarum tyrocinia ad Friburgense gymnasium misssliberalibus disciplinis vacavit: magisteriique laurea, promerentilis hoc studiorum progressibus, est ornatus
Exinde mx sacris initiari voluir Et cum Sacerdotem nil magis deceat, quaisacrarum peritia literarum: ne mysteriorum inscius a plebeio nill differret: Basileam venit Theologiae operam daturus. Ubrum fere quinquennium studiis sacris impendisset; doctorale [Gap desc: Greek word] adeprus.
Cum erg Theologiae consultissimus haberetur, et esset; Friburgum estccitus: ubi viri probitas antea omnibus erat cognita: atque Chriianarum literarum publicus interpres constitutus Nec illic ano longius mansit. Nam Herpibolim quorundam ci vium perusione ductus, qubus in thermis Marchionianis e sacro pulpi declamans impendio placuerat, futurus contionator abivit. I in urbe quam gratus cunctis exstiterit; id indicat: quod duntos aureos, donec sacerdorio opulentiori dotaretur, ex condione singulis quibusque annis erat recepturus.
Sed dn Basileam advehendorum, quos illic reliquerat, librorum caa perit: a [Note: * De quo in Volumine Philosoph. Germanorum.] Petro Schotto Argontoratensi Senatore, viro tam grasquam prudenti, rogatus est enixe admodum; ut si uspiam Dninici verbi enarrandi provinciam subire vellet: Argentorati idgeret: se daturum operam, ne digna laborum mercede careret. Id haec hortari hominem, ut suggestum conscenderet, populoe sui periculum faceret: praeterea asseverare: cum patriae secundn parentes omnia debeamus: eo illud maxime faciundum erloco, qui Alsatiae sit caput.
Id aem temporis ex Argentoraten sibus primatibus nonnulli, felibus Petri Schotti auspiciis, contionatorem decreverant constiere: qui solus huic officio praeesset: ne religionsorum fratrum,


page 8, image: s038

qui alternis in aede maiori declamitabant; varietate populus confunderetur potius, quam profectum capesseret. At sacerdotium, quo provideri posset, aliud non occurrebat quam quod facerdoris est Episcopalis ministri: quem vulgus caeellanum Episcopi vocitat. Schottus itaque Roberto antistiti durisimo exactori triginta aureos pro eo sacerdotio, sub condictiore perpetuae deinceps ad id officium proprietatis, de suo quotanns exsolvit: unde fertur quingentos in eam rem aureos impendise. Verum Herbipolenses longam doctoris absentiam aegre ferntes: malique aliquid amantissimo viro accidisse suspicantes: uncium miserunt Argentorarum: qui haud vano consilio tamdiuretentus est; donec alter post hunc morae causam remque omner investigaturus advenisset Sed interim parato Sacerdotio, lecta domo, necessariisque id genus aliis dispositis: contionator isensu Canonicorum accedente constituitur: remissique sunt Firbipolim tabellarii cum literis, non sine iusto neglecti tempori salario.
Ibi omni vita talem se gessit: ut non minus exemplo, quam doctrina esset venerabilis: populum sibi creditum anis triginta tribus fideliter continenterque docuit: nemini unqum adulatus. Quin primores ecclesiasticos, qui dignitatibus magnque plurium Sacerdotiorum cenlibus pollebant, sed his abutebatur, aut meretriculas foventes, aut ventrem pro Deo statuente: graviter insectbatur. Tempus autem omne, cuius sumrus Theophrasto auctore, pretio si ssimus est, apte et avare distribuit. At enim contemplabatur, aut legebat, aut quiescebat. Otium ut nocentissimam animi pestem, usque adeo vitabat: ut somno excitatus e lecto quoque statim exsiliret. Peragebat sacra inde virginum vestalium: quas paenitentes vocant. Has ne luxu et deliciis diffluerent: quibus nec pudicitia tuta satis videretur: in arctiori vivendi regula continuit. Non tamen deerant, qui aut amissione lucri: aut daemoniaco forsan oestro perciti sanctam observationis institutionem praepedire moliti sunt: sed horum conatus, favente Deo, sua prudentia facile superavit. His etiam virginibus Humbertum de virtutibus explicavit quos sermones multo labore eiusdem monasterii sacerdos maxima collegit: viventique adhuc auctori recognoscendos tradidit. Prodierunt illi chureriano praelo excusi.
Antequam morbo eo corriperetur, qui ipsi fatalis fuit: ab Augustana quadam puella, quae nullo tum alimento vescebatur: per literas de imminente sibi morte: certior factus: qua monitione nihil consternatus, dissolvi cupiit, et esse cum Christo. Augescente tandem ob tumorem aegritudine, membraque vitalia sensim enecante, naturae concessit decimo Martii die, paulo post meridiem, anno salutis millesimo, quingentesimo, decimo. Corpus eius sequenti


page 9, image: s039

luce celebri pompa elatum est, atque iuxta suggestum terrae mandatum. Exsequias eius sacerdotes quam plurimi, ut tunc superstitio erat, celebrarunt: multorum civium atque etiam senatus totius praesentia honoraras. Epitaphium in memoriam viri bene meriti composuit Beatus Rhenanus, ut ipse refert, eiusmodi: quod quamvis saxo incisum non fuerit, chartae mandare visum est.
DEO TRINO ET UNI. BENE VALEAS, QUISQUIS ES. IOANNI GEILERO CAESAREMONTANO, THEOLOGIAE CONSULTISSIMO: QUI PERICLE ELOQUENTIOR: SOCRATE CONTINENTIOR: NUMAQUE RELIGIOSIOR: VITAE SANCTIMONIA ET SACRIS CONTIONIBUS ARGENTORAT. OPPULUM ANN. XXXIII. NON SINE MAGNO PROFECTU ERUDIVIT: NEMINI UNOUAM ASSENTATUS: PAUPERES PATRIO AFFECTU FOVIT: BONOS AC DOCTOS MERO STUDIO DILEXIT: AR GENTORAT. INCLYTA RES PUB. AETERNO DECORI ET MONIMENTO POSUIT. VIXIT ANN. LXIV. MEN. XI. D. XXIV. OBIIT TOTIUS ALSATIAE LACRYMIS DEFLETUS: SUB MAXIMILIANO AUG A QUO OB VITAE INTEGRITATEM PLURIMUM AMATUS EST: ANNO GRATIAE M. D. X. SEXT. ID. MARTIAS. PROH QUAM RECTI EXEMPLI HOMO ERAT! SED ORTA CADUNT.
Iacobus autem Wimphelingus amicum vererem huiusmodi epigrammate est prosecutus:
Argentina Deo grates age, plaude, triumpha:
Quod talem morum visa es habere patrem.
Ter denos supra antistes qui maximus annos
Te docuit, simul et scripta probata dedit:
Ad declamandum non impulit hunc sitis auri,
Non favor, aut luxus, aucupiumve novum:
Sed divinus honos, animarum zelus et ingens:
Quas docuit rectam carpere ad astra viam.
Statura fuit procera: capillo crispo: facie macilenta: ac corpore gracili: sed salubri, et, renum dolore excepto, nulli aegritudinibus obnoxio. Bis in die comedbat: vini paulo appetentior: magna tamen est semper abstinentia usus: ut vel qudragesimae tempus quottidiano ieiunio transigeret.


page 10, image: s040

Quoties declamaturus erat; dicenda prius ad verbum domi scribebat: scilicert stylo extemperario, et ob id incultiori: qualem Theologs aetate superiori fere omnes servasse videmus. Bibliothecam habuit omnis generis librorum refertissimam: quam ad successores transire pientissime volut. Ibi neque poetis, neque historicis sua loculamenta deerant: maior tamen eorum numerus erat, qui rem Theologicam suis scriptis illustrarunt. Pauperes atque egenos maxima semper liberalitate fovit. Hinc proiectiriis infantulis quottidie fere aliquid dabat. Vidisses innuineram illi, quacumque transiret, circumfusam multitudinem: quae supplici voce patroni opem imploraret. Neminem unquam sine munere passus est abire. Quicquid enim ex Sacerdotii censu ultra vitae neceslaria supererat, id omne in usus pauperum erogabat. Hospitalitatem quoque in peregre advectos simili studio exercuit. Eruditos ac probitate conspicuos vehementer dilexit: et inter hos unice quidem Iacobum Wimphelingum, Beati Rhenani municipem: quo urbem Selestatinam doctiorem tulisse vix credimus: etsi Hugone, qui in sententias luculenta commentaria edidit: ac Iohanne altero, qui in Ethicen Aristotelicam non spernenda annotamenta conscripsit, insignis exsistat. Huncin oculis tulit: cum hoc de sublimibus rebus dissertare consuevit. Thomam Wolphium iuniorem, cuius morte literae quoque Argentorati sunt intermortuae, muneribus est saepiuscule prosequutus; Sebastianum Brandum iureconsultum, Basileae degemptem, Argentoratum promovit. Cartusios, atque eos coenobitas, qui de familia sunt divi Iohannis Hierosolymitani religionis observantissimi, frequenter visitavit.
Ob summam vero eruditionem cum virae sanctimonia copulatam ab Imperatore Caesare Maximiliano I. benevolentia haud vulgari dilectus est. Hunc interdum ad se accersere: accersitum non tam comiter, quam familiariter compellare solitus erat. Huius etiam in magnis rebus consilium non parvi aestimabat: ei praecepta quaedam collegit: ad quae serex componere debeat: ut suis utilitatem: sibi vero gloriam pariat. Subinde dictitabat, bonae conscientiae esse Maximilianum Aug iustitiae ac pacis literarumque amantissimum. Et revera principes omnes longo post se intervallo Maximilianus reliquit.
Refertur de Geilero et hoc: quod, pro temporum illorum superstitione, adolescentulos quatuor, qui vexilla gestantes sacramentum Eucharistiae comitarentur, ex collectitia pecunia, cui bonam partem adiecerat, primus resituit: cum tamen ab auctore Christo in hunc finem institutum non sit. Vanittatem vitae humanae agnovisse eum serio hinc patet: quodin calendario antiquo, in quo varia diligenter annotarat, ad diem nativitatis suae adscripsit: dies calamitatis. Vere enim natalis cuiusvis est


page 11, image: s041

initium omnis miferiae. Et militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii dies eius.
Scripta in usnm posteritatis elucubravitista: orationes varias ad clerum: sermones et tractatus varios: naviculam fatuorum et paenitentium: fragmenta passionis: sermones in orationem Dominicam: scripsit et de communicandis his, qui ult imo supplicio afficiuntur: de amovendis concubinis, etiamsi uterque continere decreverit: de hoc, quod pueri non sunt instigandi ad religiones, in quibus regula non servatur: contra statutum: quo testamentum cives facere prohibentur: de deccm praeceptis: de septem peccatis mortalibus: epistolas etiam complures. magnis item lumtibus et labore diutnrno collegit opera Ioannis Gersonis: quorum multa ex Gallia tandem ad Germanos perduxit, ea in tres partes divisa, et tabula illustrata, typographiae destinavit.
Istis in scriptis suis passim invehitur in corruptissimum praelatorum statum; accusat eos inscitiae et ruditatis: et quod sint causa omnis mali in populo. Dicit pravos fuccessisse prioribus, qui suerint boni ac veluti sepes Ecclesiae Ipsorum culpa disiipari et prodi Ecclesiam. Monachos nigros solitus est appellare diabolos: albos matrem diaboli: mixtos, pullos eius. Itaque parum illos aequos habuit: ut qui Romanam Ecclesiam non segniter arguit. Pro contione fertur quaestionem proponere solitus: qui sunt illi homines, qui rasi incedunt, sicut moriones; tecta facie, sicut infames; fune vincti, sicut fures? cui subiecit ipse: esse Monachos Franciscanos. Nec solum questus est dc religione corrupta, sed etiam praedixit venturum quendam, divinitus excitatum; qui eam instauret. Optavit etiam videre diem illam, et esse discipulus eius viri. Vehementer eidem displicuit condem natio Iohannis de Vesalia, facta Moguntiae anno millesimo, quadringentesimo septuagesimo nono, et una cum Engelino Brunsvvicensi iudicavit; eum invidia monachorum oppressum. Solitus etiam [Note: * Tom. 1. postil. Melanchth. p. 166.] fertur dicere: se libenter revocare nomen episcopi ad etymologiam Germanicam: ut sit Bischof / quasi bey den schaffen. Sed non moveri episcopos, qui tum, sive Graeca, sive Germanica etymologia: ut facere velint officium suum. Ideo se cogi, ut contrariam etymologiam afferat: ut dicatur Bischof / quasi beiss das schaf. Sic enim magis congruere ad praesentes episcopos nomen Germanicum Bischof / cum qui iam habeant nomen episcoporum, non sint vel Inspectores veri ecclesiarum, velpastores et curatores ovium. Sed haec de hoc satis, ex narratione Beati Rhernani de Geilero: catalogo test. veritat. lib. 19 et aliis.


page 12, image: s042