04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 860, image: s890

ANDREAS OSIANDER iunior.

ANdreas Osiander iunior, natus est Plabyrae vel Blaubeurae, agri
Wurtembergici oppido, aere, aquis, et situ, peramoeno, anno Christi
millesimo, quingentesimo, sexagesimo secundo, die vicesimo septimo
Martii. Pater ei fuit Lucas, Theologus celeberr. tum e scriptis, quae
edidit non pauca, tum e colloquio Maulbrunnensi, in quo notarii munus
gessit, iamdudum notus: aulae Wurtembergicae, postea Eslingensium
pastor: qui obiit anno sexcentesimo quarto, die decimo septimo
Septembris. Sed nos de filio agamus.
Hic ergo modo quinquennis, pietatis et literarum studiis, in triviali
schola, praeceptoribus Wackero et Kaufmanno, initiatus est.
Quemadmodum enim pater admodum parcus temporis fuit dispensator: ut
qui nullam diem sine linea abire pateretur: ita et filium segnescere
domi noluit: sed statim atque a lacte materno amotus esset, pietate et
virtute imbuendum curavit.
Tam facili autem promptoque ingenio fuit puer, ut anno aetatis decimo
quarto stipendiariorum Wurtenbergicorum numero asscriptus; pauculos
post menses primae laureae honores promeruerit: citius eos
consecuturus, nisi docendi illa methodo, in regularum infinitate et
quaestiunculis; in humaniorum artium aditu, melior fere aetatis
eiusmodi pars, cum rectissimorum ingeniorum tortura; ne ad adyta et
interiorem illarum notitiam penetrent, inemendabili errore
distinerentur.
Biennio post altera lauro ornatus: et anno uno inde, cuius esset
pullus hic sacer Theologicus, Moringae, pago supra Stutgardiam


page 861, image: s891

(in Agris indigitant) primum auditus, Repetitioni, ut vocant,
Astronomicae praefectus fuit.
His ita aetatis partibus, in Philosophia addiscenda et Theologiae
mysteriis pernoscendis, summa animi contentione et praeclaro
superiorum testimonio gnaviter et graviter decursis, ad munus, cui se
totum devoverat ecclesiasticum; magna, ut res ipsa probat, praevia
mentis devotione accessit; Diaconus ecclesiae Uracensis, anno supra
millesimum, quingentesimum, octuagesimo quarto, die secundo Maii,
praepositus.
Sub id tempus, ut castitate etiam exemplum esset fidelium, et unius
uxoris maritus; sanctos illos et primos ecclesiae antistites imitatus;
sociam sibi vitae, virginem, Barbaram, gravissimi viri, Samuelis
Hailandi, Professoris olim Ethici, filiam anno millesimo quingentesimo
sexagesimo quinto, die decimo sexto Decemb. natam, et Martino Crusio
ministrante e sacro baptismate levatam, specimen prius sui eximium
disputatione de peccaeto originis habita, publice cum dedisset,
adlegit.
Cum hac concorditer in matrimonio annos triginta tres vixit; atque eo
felicius vixit: quod fructus coniugii minime fuere exsortes; quae res
felicissimas alioquin nuptias tutbat: sed utriusque sexus, octodecim
liberorum pater factus: e quibus superstites reliquit novem, ceteris
praemissis.
Sed ad maiora natus, et curriculo quasi pergens pater Osiander:
biennium ubi Diaconatui, pastorali fide et vigilantia, Uraci
subserviisset: Pastor Giglignesi ecclesiae praefectus, nec ibi ultra
biennium est moratus. Nam iussus est officio illo abdicato, a
contionibus et consiliis illustriss. Principi Wurtenbergico, Ludovico,
esse; atque anno post nonagesimo secundo, quo Ducalis collegii novi
Tubingae auspicium factum, honores ab Academia illa Doctotales
accipere.
Abbas vero coenobii Adelbergensis, anno nonagesimo octavo, volente
Principe Friderico, constitutus; primo simul ordinum provincialium
loco et generali proximarum ecclesiarum superintendens dignus
iudicatus; anno sexcentesimo quinto supra millesimum, Martii die
decimo nono, ecclesiae Tubingaenae praepositus et Academiae
Cancellarius: praesente binis inaugurationis actibus ipso
illustrissimo Principe Wurtenbergico Friderico magna electionis
sollennitate renuntiatus fuit. Magnus certe et ipse in omni isthoc
officiorum genere fuit: quibus ipsum potius splendorem dare, quam
decus ab iis accipere, cordati iudicarunt.
Quae causa fuit: ut a Lipsensibus, Rostochiensibus et Ienensibus
Academiis, Theologus sit expetitus: et dignus visus, qui clariss.
Hunnio defuncto Wittembergae surrogaretur.
Arduum istud praepositi et Cancellarii munus ubi annis duodecim


page 862, image: s892

cum laude obiisset: tussi tabifiea laborare coepit et catarrhis
perpetuis: qui tandem vod ante octimestre minati fuerant, effecerunt.
Nam quamquam ipse supra vires, labores officii non intermitteret: ut
qui etiam Theologum stantem mori oportere existimaret: tandem tamen
viribus prorsus collabascentibus intermitere coactus, serius medicinae
opem admittens, vitali succo plane exhausto et depasto: placide
exspiravit inter preces, et suorum lacrimas die vicesimo primo
Aprilis, anno sexcentesimo decimo septimo, cum vixisset annos
quinquaginta quinque, dies viginti quinque. Elatus est funere
honorisico, et Christiano ritu in aede Georgiana sepultus, contionem
funebrem habente Matthia Hafenreffero, Theologo D. et professore.
Fuit et hic Theologus vigilans, prudens, constans: in contionibus
nervosus ac disertus: in consolando placidus, in erigendis lapsis, et
visitandis aegris, facilis: robustus, elencticus: perspicuus,
exegeticus: utrobique artificiosus orthotomicus: verbo ut dicamus:
[Gap desc: Greek section] Domui suae ita praefuit: ut sui exemplum
aliis essent virtutum pulcherrimarum. Reliquit viduam novemque librros
superstites: et fortunarum satis. Nec enim sapiens a se spernit vitae
ista adminicula: quin recipit domum securus, si animo exesse iubeat.
Saepe sub paupertate tantum latent ambitio, superbia, crudelitas,
luxuria; eruptura mala, si divitiis excitarentur.
Scripta ab eo edita sunt haec: Biblia cum emendationibus et
explicationibus superiorum versionum, et observationibus ex Theolog.
Andreae, Heerbrandi, Chemnicii, Chytraei, Hunnii, Selnecceri, Welleri,
Althameri et formulae concordiae lucubrationibus: assertiones
Theologicae de conciliis: Item responsa ad analysin de ecclesia
Gregerii de Valentia. Scripsit et contra Waldensem Calvinistam
anonymum: precationes sacras: informationem ad cenam sacram
accedentium: et alia id genus Theologica meletemata.
Gesta vero ipsius loquuntur: actio Waldenburgica: in qua D. Iac.
Andraeae additus fuit: Item colloquia Badense et Ratisbonense: acta
Hallensia, Mompelgardica, et alia.
Tantum de hoc Osiandro ex contione et programmate funebri gemino.


page 863, image: s893