04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

HULDERICUS ZVINGLIUS.

ANNO a Messia exhibitio millesimo, quadringentesimo, [Note: * Alii 1484. ut Bucholcer. Pantal. adan. 1483.] octuagesimo septimo, cal. Ianuarii, Huldericus Zvinglius natus est, parentibus probis, in pago Doggiorum, quem vocant ad [Note: * vernac. zum Wildebause. Pater Zvingl. Prima eius institutio.] Domum silvestrem. Patet clarus fuit ob spectatam vitae sanctimoniam, et supremam, ut inter illam gentem, dignitatem: Amannum enim egit. Hic de filio bene ominatus, tenerrimum adhuc ad fratrem sacrifioum adduxit: ut ingenii eius periculum faceret. Placuit mox adeo, ut Ludimagistro formandum commendarit: apud quem brevi tantum profecit: ut quae puer doceretur ad ingenii eius dexteritatem vilia iudicaret omnia.
Quare Basileam tum fere decennis missus, praeceptorem nactus est Gregorium Bintzlium, hominem bonum, doctum, et mi re mansuetum. Hic protinus et moribus et literis ita est auctus; ut in disputatiunculis, quae tum erant inter omnium ludorum pueros, et adolescentes usitatae, victoriam semper reportarit. [Note: * Prodit ingenium mature.] In Musicis equidem supra aetatem excellebat; ut solent, qui natura sunt ad aliquam attem promptiores. Videbantur Bintzlio studia, quibus ipse prae erat, non congruere tam festivae indoli. Itaque domum remittens consulebat, ut alibi pro ingenii facultate curaretur institui.
Missus itaque Bernam ad Henricum Lupulum, virum doctissimum et poetica vena clarum; ab eo in adyta classicorum scriptorum introductus: et verborum comparavit elegantiam et rerum cognitionem atque iudicium. Cognovit tunc carminis quoque componendi rationem: ut et ipse carmina condere, et ab aliis condita iudicare feliciter posset.
Non totum abierat biennium: cum super hoc fundamentum


page 26, image: s056

Philosophiae exstruenda studia viderentur. Viennam igitur Austriae profectus, nihil non quod Philosophia complectitur, et ipse complexus est, et quae prius norat auxit atque ornavit. Aliquor annos ubi duravit; revocatus in patriam, ne diutius ab exercitio literarum feriaretur, Basileam repetiit: et quae didicerat hactenus, alios coepit docere. Nam ludo praefectus Martiniano, non sine magna pueritiae utilitate, literas humaniores professus est: Philosophica rimans interim exactius, et nugas Sophistarum persequens haud indiligenter. Seriis et iocos miscuit et ludos Nam ingenio amoenus, et ore iucundus supra quam dici possit, erat. Deinde Musices omnis generis instrumenta perdidicit at que exercuit: et non solum ipse ita coluit: sed omnibus literarum studiosis, ut eandem artem pari studio colerent, suasit: non ut voluptatis esset administra: sed ut ingenium seriis desatigatum recrearetur, et paratius ad solita studia rediretur. Nihil enim est, quod hominis animum honestius et iucundius exhilaret, quam moderata Musica.
Ubi ergo sat diu, et artium liberalium et philosophiae studiis insudavit: praemium, ut hactenus in more positum fuit scholis, prensavit, hominum potius obtemperans iudicio, quam suo. Ita enim sunt homines, ut splendidis msignitos titulis doctos iudicent: alios, ut sic dicam, [Gap desc: Greek word] contemptim habeant, bardosve ducant.
Post magisterii titulum, cum res ita et ordo postularet, Theologiam illam Scholasticam non per transennam inspexit; statimque vidit, quam omnia in ea confusa, quam pauca sana essent. Mansit tamen in castris, veluti speculator, alienis, tantisper; donec a Glareanis ad pastoris munus fuit vocatus. Ibi tum quod ceptum erat per alios, perficere ipse cogebatur.
Itaque sacerdos factus divinis se studiis totum devovit. Ethnica non magni fecit: praeter unum Valerium Maximum. quem exemplorum causa memoriae mandavit. De reliquo institutum suum persecutus est; Veterique et Novo Testamento evolvendo tempus omne transmisit. Orationis item nervos scrutatus, ita in usum artem produxit: ut nostris hominibus prodesset, tum ad dicendum, tum ad indicandum.
Iam eo progressus, ut doctis et bonis viris iudicaretur scripturam divinam in numerato habere: his quidem satisfaciebat, sibi autem nequaquam, nisi linguarum adiecisset cognitionem: ex qua recte putabat perfici posse, quod deerat. Ad Graecas igitur literas animum adiecit; primo doctoribus usus Lexicis et translationibus. Descripsit Paulinas Epistolas, et memoriae mandavit; illud tandem consecutus, ut Graece facilius, quam Latine, inrelligeret.


page 27, image: s057

Post ad eundem modum egit in his, quae sunt novi Instrumenti omnibus. Ceterum cum ex D Petro didicisset: scripturam non esse privatae interpretationis, in caelum suspexit, doctorem quaerens Spiritum: a quo precibus contendit, largiretur, quo sensa divinae mentis perscutari quam rectissime posset. Et ne vel se ipsum imagine Spiritus falsa, vel alio. deciperet, scripta contulit, et obscura claris explica vit. De orthodoxis scriptoribus sensit, quod ipsi de se volunt: legendos esse cum iudicio et ad scripturam Canonicam, ceu Lydium lapidem, probandos.
Congredi autem statim coepit, iuxta Christi normam, cum flagitiis: anteomnia cum pensionibus: quas exstirpare, et patriam reformare ad sanctitatem pristinam, prorsus habebat in votis. Pensiones autem tum appellabant principum munera, certis hominibus dari solita, militis comparandi et belli causa. Neque id tum primum fecit: sed ante annos viginti septem proprer hoc ipsum: et quod resolutiones Pici Mirandulani super eas quaestiones, quas Romae disputandas, is olim frustra proposuerat, non improbatet, a pinguibus illis aqualiculis clam exprobratam audivit haetesin. Hinc odium et linguarum petulantia contra Zvvinglium coeperunt initium. Interea gtatiam Evangelicam ita promulgabat: ut de Ecclesiae Romanae vitiis, nihil vel admodum parce, commemoraret. Volebat enim veritatem agnitam in cordibus auditorum suum facere officium: cum veris intellectis falsa etiam haud difficulter agnoscantur. Talis ergo Glaronae Zvvinglius fuit. Post data occasione Eremum concessit ad tempus, vocante eum eo D. Theobaldo Gerolzeggio, Barone, administratore tunc Divae Virginis Eremitanae.
Trahcbat virum eo confluxus hominum ab omnibus fere mundi partibut; sicut nomen eius loci tum erat celeberrimum: deinde quod in spem veniebat ipse, Christum et Christianam veritatem n regiones et varias et remotas divulgati tam felici opportunitate: et studiis Graecis, quae coeperat non infeliciter, per otium nanus imponi posse. Nec prorsus eum haecspes fefellit. Nan et Christus cognosci salubrius incepit, et Graecas literas ad perectam urriusque Testamenti provexit intelligentiam.
Interea temporis in eclesia tigurina, primario tunc parocho carente, fuerunt; qui des noctesque huc allaborarent: ut Zvvinglius subrogaretur. Inque ipse rei ignatus, Tigurum venit: ibi, a Canonico quodam interrogatus, possetne Tigurinis in verbo Domini adesse? respondit tosse. Et si autem probe norat, nequaquam se tantundem stipendi inventurum, quantum relinqueret: tamen ita erat animatus, responstrum officium ex voto, se vero nihil unquam petiturum. Vocatur igiur cum gratularione bonorum:


page 28, image: s058

ac paulo post in Canonicorum consilio coram exponit; quid, quaque ratione, populum sit docturus, historiam nempe Iesu Christi Servatoris, secundum Matthaeum, et quidem non sensu humano, ut qui in nullius interpretis verba iurarit; sed mente Spiritus, diligenti collatione et seriis precibus impetrata.
Quod pollicitus cepit ipsis Christi nataliciis, anno millesimo, quingentesimo, undevicesimo; estque cum suecessu felici prosecutus. Dum sic pergit, Martini Lutheri nomen in Helvetia magis magisque innotescit, eiusque scripta passim in manus hominum perveniunt: a quibus ipse sic initio abstinuit: ut suos tamen, etiam pro suggestu, ad emendos, et legendos illius libellos adhortaretur. Volebat scilicet ut populus scripta illa audiens, aut legens, videret spiritus in utroque unitatem ex literis divinis haustam; atque sperabat fore: ut veritatilibentius locum daret, quamvis a consueto videretur abhorrere.
Istis in laboribus docendi, Graecanicam lectionem haud unquam intermisit; sed Homerum, Aristotelem, Platonem, Demosthenem, Thucydidem, et faciliotis notae Lucianum, Theocritum, Hesiodum, Aristophanem, reliquosque sedulo evolvit. Et quia res postulabat, et commodum quidam Hebraicae linguae gnarus Tigurum advenerat ludum aperturus: discipulum eius agebat valde strenuum. Arridebant statim haeliterae: quamobrem posteaquam obtinuerat a Senatu, verorum studiorum et linguarum Latinae, Graecae, et Hebraicae gymnasium; diligentius instabat, ut Iacobus Ceporinus, iuvenis trilinguis, advocaretur; sub hoc, quod attinebat Grammaticen, perfecit. Deindeseptuaginta adsidua collatione et translationis Hieronymi, sociis adhibitis, Leone Iuda, qui iam antea nonnihil in eas literas laboris et studii contulerat, et Felice Mantio, huc penetravit; ut lesaiam et Ieremiam prophetas explanare sit ausus dexterrime.
Venit eo tempore Tigurum Franciscus Lambertus Avenionensis Minorita, relicto monasterio, veste Franciscana nondum exutus. Hic mox cum Zvvinglio congressu de intercessione Divorum, et Missae sacrisicio, disputatione publica cum eo differuit: sed facili opera victuscessit, et gratias egit Deo: quod per organum tam egtegium ad veritatis cognitionen tam claram esset perductus. Secuti sunt non ita longo tempore post, Ioannes Faber, vicarius Constantiensis, et D. Martinus Blansch, Contionator Tubingensis, ab Hugone Episcopo Constantiensi petentibus Tigurinis missi. Nec satis fuit Episcopo praedictos misisse: sed et suffraganeum suum haud longe post Tigurum submisit; persuasurum de sanctorum intercessione, et sacrisicio Missae. Verum ita lusit operam, ut dum vir quidam nobilis et sanguine et spiritu, rogaretur quid egissent? responderit: Vicarius scropham abegit, nosporcellos minamus. Rebusita Dei gratia peractis, Zvvinglius


page 29, image: s059

ad scribendum est compulsus: quo tempore quos libros ediderit constat. Dum haec autem in Germania geruntur: fama de Zvvinglio penetravit ad Romanum usque Pontisicem, qui breve, ut vocant, ad illum misit eiusmodi:
ADRIANUS PAPA SEXTUS.
Dilecte fili salutem, et Apostolicam benedictionem. Remittimus venerabilem fratrem Ennium, Episcopum Verulanum, praelatum domesticum nostrum, et Apostolicae sedis nuntium, hominem prudentia et fide praestantem, ad istam invictam, nobisque et huic sanctae sedi coniunctissimam nationem, ut de maximis rebus nos, et eandem sedem, totamque Christianam Rem publicam concernentibuscum illa agat. Licet autem ei dederimus in mandatis, ut ea communiter cum omnibus et publice tractet: tamen cum de tua egregia virtute specialiter nobis sit cognitum, nosque devotionem tuam arctius amemus ac diligamus, ac peculiarem quandam in te fidem habeamus, mandavimus eidem Episcopo, nuntio nostro, ut tibi separatim nostras literas redderet, nostramque erga te optimam voluntatem declararet. Hortamur itaque de votionem tuam in Domino, ut et illi omnem fidem habeas; et quo nos animo ad honores tuos et commoda tendimus, eodem tu in nostris, et diciae sedis Apostolicae rebus procedas. De quo gratiam apud nos invenies non mediocrem. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris, die 23. Ianuarii, anno 1523. Pontif. nostri anno primo.
Ex his apparet, si gratiam hominum, quam DEI, maluisset Zvvinglius: quantus esse potuisset. Non autem ad ipsum solum runc scripserat Pontifex; sed etiam ad Franeiscum Zinggium: ut sibi et sedi Apostolicae virum lucrifaceret. Ex quo cum Myconius quaesiisset, ecquid pollicitus pro illo Papa esset? serio respondit: omnia certe, praeter sedem Papalem.
Cum ergo Evangelium a Senatu Tigurino receptum esset, et in dies vires sumeret: coepit Zvvinglius de rerum praesentium statu in meliorem commutando cogitare. Et ut ordine omnia fierent: quae ad in crementum Evangelii facere putabantur, ea primo quoque tempore mutabantur. Numerus sacerdotum et monachorum iam olim visus maior; quam pro religionis usu. Decretum itaque a Senatu, suasore Zvvinglio, ut numerus ille Sacerdotum et monachorum diminueretur ad tot usque personas; quot futurae satis essent officiis Ecclesiasticis. Non quod quispiam eiceretur, aut sacerdotio privaretur: sed hactenus quod datum in singulos annos, possidebat et deinceps, usque dum mors sustulisset. Monachorum tres ordines in locum unum congebantur, cucullis abiectis. Exire poterant ad laborem, ad coniugium,


page 30, image: s060

ad literas, quibuscumque erat anim us. Et cui non arridebat doctrina fidei, ei integrum erat migrare quocumque esset libitum. Reditus Ecclesiastici quoque vel ministris ordina bantur Ecclesiarum, vel bonarum literarum doctoribus, vel reli quiis sacerdorum et monachorum, vel pauperibus. Erant inter illos iuvenes ingeniost non pauci: quibus pietatis magis placebant studia: hi tales retenti, ad usus Ecclesiarum Tigurinae ditionis fovebantur, et occasione oblata emittebantur. Ardebat etiam tum cupiditate incredibili fcholam aperiunch: nec, ut er at literarum amantissimus, a proposito destitisset, nisi id mors immatura intervertisset. Praeter haec Senatum curavit ordinandum: qui de causis decerneret matrimonialibus: docuit abdenda simulacra: tollendam funditus missam: restituendam cenam Domini.
Irrepsit interea tempotis, ut diabolus sua zizania semper interserere consuevit, Catabaptistarum haeresis: qui primo infantes baptizare vetabant, et se ipsos rebaptizabant: postea colluviem omnium, quae unquam fuerunt, haereseon inundabant. Cum his initio, ubi rem sensit, quod auctores et amici erant, et docti, et cives, et oves, familiariter egit: verum ubi coram adnuentes, digressi coeperuntnil msi mentiri, accumulare discipulos, ab Ecclesia discedere, novam instituere: coactus est moliminibus istiusmodi ire obviam totis viribus, et expugnare publice Habitae sunt disputationes cum ipsis seriae: in quibus errorum convicti, blasphemiis et conviciis despumarunt in Antagonistas. Tandem carcere, proscriptionibus, morte, contra periuros, inobedientes, seditiosos, non iam Catabaptistas, Senatus agere coactus, ut malum intestinum averruncaret Alpha corum fuit Balthasar Hubmerus, apostata iterum iterumque factus: qui Zvvinglii beneficio liberatus, gratiam eam retulit: quam mundus solet. Tantis enim conviciis virum bene de se meritum onerare nebulo non dubitavit: ut apologia satisfacere fratrib. habuerit necesse. Sed hec de Cata baptistis sans.
Secuta est disputatio Badensis, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo sexto, mense Maio: ad quam et Zvvinglius evocatus non venit: quod Senatus Tigurinus dimittere eum nollet; et nescio quid monstri ab altera parte ali crederetur Interfuerunt disputationi Constantiensis, Basiliensis, Curiensis, et Lausanensis episcoporum legati, cum I Eccio, Ioan. Fabro et Thoma Murnero, Theologis Pontificiis. Etsi autem Zvvinglius coram ipse non comparuit: tamen domi non minus laborum, consulendo, monendo et scribendo exantlavit: quam si disputationi inter medios hostes adfuisset: id quod scripta edita testanrur.
Postea ut dissidium Eucharisticum sopiretur, Landgravius Hassiae Philippus, inito cum Electore Saxoniae consilio, Theologos praecipuos inter se dissidentes ad colloquium placidum invitat. Venerunt igitur Marpurgum anno Christi millesimo, quingentesimo,


page 31, image: s061

vicesimo nono mense Septembri, Martinus Lutherus, Philitpus Melanchthon, Iustus Ionus e Saxonia: Andreas Osiander, Norinberga; Ioannes Brentius, Hala Suevorum, Stephanus Agricola Augusta Vindelicorum: ab Helvetiis Huldericus Zvinglius Tiguro, Ioannes Oecolampadius Basilea, Martinus Bucerus et Caspar Hedio Argentoraro Spectarores et auditores fuerunt et alit viti pii ac docti, Iustus Menius, Fridericus Myconius, et ex Academia Marpurgensi Erhardus Snepfius, aliique Landgravii Theologi: quos ceiebravit, nominatim compellando, Euricius Cordus epigrammate huiusmodi:
Insignes verbiproceres, argute Luthere,
Suavis Oecolampadi,
Magnanime Zvingli, pie Snepfe, diserte Melanchthon,
Fortis Bucere, candide
Hedio, praecellens Osiander, strennue Brenti,
Amice Iona, acer Crato,
E t solida plus mente valens, quam corpore Moeni,
Magne Dionysi, et Myconi;
Acreliqui, bona turba, viri, quos inclitus Heros
Princeps Philippus acciit;
Christicolaeque suos urbes misere Ministros,
Et praesules Episcopos:
Ut nova tollatis divisae schismata sectae,
Veramque monstretis viam:
En cupido supplex vobis Ecclesia voto,
Vestros cadit flens ad pedes;
Atque per intima vos communis viscera Christi.
Adiurat, obsecrat, monet:
Ut sanctis studiis superipro laude Tonantis,
Et omnium fidelium
Quaerenda (haec vobis incumbit cura) salute,
Tractetis hoc negotium:
Unde ratum iudex decretum praedicet orbis,
Sancto profectum Spiritu.
Initio princeps voluit: ut Lutherus cum Oecolampadio, Melanchthon cum Zvinglio seorsim conferret, quod et factum: sed postea solus Lutherus causam disceptavit cum Zvvinglio et Oecolampadio. Sed cum novi morbi genus, quem Anglicum sudorem appellabant, Marpurgum etiam invasisser: abrupta actione iussu Landgravii, sic convenit: quandoquidem inpraecipuis religionis capitibus idem sentirent: abstinendum esse deinceps ab omni contentione, et Deum orandum; ut in hac etiam controversia lumen accendat, et concordiae viam ostendat. Ita amice discessum fuit inirio Octobris. Sed non dubitamus, quin operae pretium facturi fimus, si ipsa verba adscripserimus. Sic igitur habent.


page 32, image: s062

Capita recessus Marpurgensis d. 3. Octob. an. 1529.
I.
Primo, Unanimiter credimus certoque statuimus, quod unus, verus, natura Deus sit, conditor omnium creaturarum, isque Deus unus sit in essentia et natura, et trinus in personis, videlicet Pater, Filius et Spiritus sanctus, plane sicut in Nicaeno concilio decretum est, et in Symbolo Nicaeno canitur et legitur in tota Ecclesia totius orbis terrarum.
II.
Secundo, Credimus quod neque Pater, neque Spiritus sanctus, sed Filius Dei Patris, natura Deus, homo factus sit, efficacia Spiritus sancti, sine virili semine, natus ex Maria virgine corporaliter, et quodperfectus homo sit ex corpore et anima similis nobis, sed sine peccato.
III.
Tertio, Quod hic Dei et Mariae filius, persona una inseparabilis, Iesus Christus, pro nobis crucifixus, mortuus, et sepultus surrexerit a mortuis, ascenderit ad caelos, sedeat ad dextram Dei, et dominetur omnibus creaturis, et venturus sit aliquando ad iudicandum vivos et mortuos.
IV.
Quarto, Credimus, quod peccatum originis ab Adamo in nos propagatum sit, quodque sit peccatum damnans omnes homines, et quod, si Christus nobis opem non tulisset, morte et vita sua, in aeternum propter illud mori nos oportuisset, neque participes regni Dei, et salutis fieri potuissemus.
V.
Quinto, Credimus, quod ita liberemur ab hoc et ab omnibus aliis peccatis, et morte aeterna, si nostram fiduciam collocemus infilium Dei Iesum Christum, pro nobis mortuum: Et quod extra hanc fidem per nullum opus, aut certae vitae genus liberari possimus ab ullo peccato.
VI.
Sexto, Quod fides sit donum Dei eiusmodi, quod nullo praecedente opere acmerito nostro obtinere, neque expropriis viribus consequi possumus: Sed Spiritus sanctus dat et efficit fidem, pro ut vult in cordibus nostris, quando Evangelium sive verbum Christi audimus.
VII.
Septimo, Quod haec fides sit Iustitia nostra coram Deo, utpote. perquam Deus nos iustificat imputata nobis iustitia sine ullo opere,


page 33, image: s063

aut merito nostro. Atque ita a peccato morte et inserno nos liberat, sibique reconciliat, adeoque salvat nos propter filium suum, in quem credimus, cuius iustitia, vita, et omnibus beneficiis donamur ac fruimur. Hac de causa igitur sentimus omnia vota, totum ordinem monasticum, quatenus ad salutem promerendam necessarius putatur, iure ac merito damnari.
DE VERBO EXTERNO. VIII.
Octavo, Credimus, quod Spiritus sanctus (cum de ordinaria actione eius loquimur) nemini hanc fidem vel cetera sua dona largiatur, nisi praecedente verbo vocali aut Evangelio Christi; sed quod per verbum vocale efficiat fidem, qua mensura, et in quibus vult. Rom. 10.
DE BAPTIS MO. IX.
Nono, Quod Baptismus sacrosanctus sit Sacramentum a Deo ad hanc fidem excitandam institutum. Et quod propter mandatum Dei: Ite, baptizate; et propter promissionem Dei, Qui crediderit, Baptismus non sit nudum signum, aut tessera tantum inter Christianos, sed signum et opus Dei, in cuius usu fides nostra excitatur, per quam regeneramur.
X.
Decimo, Quod haec fides efficacia Spiritus sancti, posteaquam iustificati et sanctificati sumus, bona operaper nos exerceat, nempe dilectionem ergaproximum, precationem ad Deum, et patientiam in persecutionibus.
DE CONFESSIONE. XI.
Undecimo, Quod confessio, sive petitio institutionis aut consilii apud pastores seu ministros Verbi, aut apud quemlibet proximum, non coacte, sed libere fieri debeat, et quod tamen contristatis, afflictis, et sentientibus se peccatores esse, aut qui in errorem inciderunt, valde utilis sit, maxime propter absolutionem sive consolationem Evangelii, quae vera est absolutio.
DE MAGISTRATU. XII.
Duodecimo, Quodomnis Magistratus, et politicae leges et iudicia ubicumque locorum sint res bona, et nequaquam prohibita, ut aliqui et Anabaptistis, et Pontificiis docent, sed quod Christianus,


page 34, image: s064

ad hoc munus vocatus velnatus, possit per fidem Christi salvari, non minus quam parentes, et patres familias in vita Oeconomica.
XIII.
Decimo tertio, Quod traditiones humanae in Ecclesiasticis negotiis, modo non pugnent contra expressum Dei mandatum, libere possint retineri, vel omitti, pro ut cum aliis atque aliis hominibus conversamur. Interim vero sentimus prohibitionem coniugii sacerdotum, Daemonum doctrinam esse.
DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUIN IS CHRISTI. XIV.
Decimo quarto, Credimus, et certo statuimus omnes de cena Domini nostri Iesu Christi, quod utraque parte Cenae secundum institutionem utendum sit. Et quod Missa non sit opus, per quod vivis aut mortuis impetretur gratia: Quod etiam Sacramentum altaris sit sacramentum veri corporis et sanguinis Iesu Christi: Et quod spirituali manducatione illius corporis et sanguinis, singulis Christianis praecipue opus sit. Similiter, quod usus sacramenti, perinde ut verbum, a Deo omnipotente sit ordinatus, ut ad veram fidem et dilectionem conscientiae imbecilles moveantur per Spiritum sanctum.
Et quamquam in eo (An verum corpus et sanguis Christi corporaliter sit inpane et vino) hoc tempore nondum consensimus: tamen utraque pars, quantum omnino ferre potest cuiusque conscientia, caritatem mutuam praestare debet. Utraque etiam pars Deum omnipotentem sedulo invocare debet, ut per Spiritum suum nos in vera sententia confirmare velit. Amen.
Martinus Lutherus.
Philipp. Melanchthon.
Iustus Ionas.
Andreas Osiander.
Ioannes Brentius.
Stephanus Agricola.
Iohannes Oecolampadius.
Huldericus Zvvinglius.
Martinus Bucerus.
Caspar Haedio.
Hactenus ergo de Zvvinglii la boribus: iam de periculis, quibus idem fuit obiectus Sacerdotibus et Monachis de gradu deiectis, et contra pensionarios confecto mandato, decursum est ad insidias, si quo modo tolli posset homo. Venit aliquando post medium noctis quidam rogans; ut hominem morti proximum invisat Diacono pro hero respondente, se quicquid sit laboris obiturum, tam obstinate renuit: ut oriretur de insidiatore suspicio. Diaconus igitur abiens, ceu Domino relaturus omnia, ostio occluso latronem foris manentem delusit. Mane facto cognitum est, navigio captum, ore mox obturato, clam fuisse deportandum. Non multo post et equus ad eundem usum paratus exspectabat. Deinde visus est insidiator in urbe sine pallio, gladio cinctus longissimo


page 35, image: s065

palam vagari, sicubi posset virum, obviam opporrune factum, trucidare. Indicatus capitur, et evanescit. Tigurini duo vino madidi, noctu Zvvinglu domum lapidibus pulsantes, et specularia perforantes, clamore, maledictis, ictibus tam crudeliter, turpiter, inhumaniter egerant: ut vicinorum nullus hiscere vel per fenestellam auderet Nec cessarunt prius, quam et lapides deficerent et verba et vires. Tumultus relatus est ad Consulem, mane clausis portis quaesiti sunt viris armatis per omnes urbis angulos frustra: dum mulierculae male consciae dissimulantes alterum proderent haud voluntarie. Extractus igitur e vase vinario sacerdotis cuiusdam, ab indignabundis pertrahitur in carcerem. Post multa iudicia condemnatur ad custodiam perpetuam, ubi postea quam septimanis aliquot detentus iacuit, demum est precibus donatus Bernensium.
Cenabat Zvvinglius nonnumquam foris apud amicos, vel apud hospites Rediens igitur numquam fere non excipiebatur imprudens a civib bonis, ne quid accideret in via mali Sed et Senatus temporib. periculosis per noctem vigiles circa domum eius comstitun.
Ad hunc modum protecto crimen inuritur pensionarii: quod aliquando peccatum esse nesciens, a Pontifice Romano pecuniam accepisset annuam. Verum hoc flagitium ipse sic ad Germanos suos excusat: Quod mihifuit aliquando negotium cum Papa, ante multos annos desiit. Putaba tunc; licere pecuniam accipere a Pontifice, tuerique viam eius. At cognitopeccato, omnib. renuntiavi. Quamobrem factores, quos appellant, eius de hoc crimine me sugillamtes, obrenuntiationem minus propitii, vitio, quod egi, mihi vertunt: quia persuadet hominibus, pecuniam Pontificis accipiedo, serviri Deo.
Ad Bertholdum Hallerum et Casparum Megandrum de Principum muneribus sic scribit: Ego Christi, et si mavultis, meam quoque gloriam, maioris reputo, quam omnes omnium Principum thesauros, nedum modicam unius Regis munificentiam. Olim didici, quid sint munera: ut iam in senem me non possit horum libido quicquam. Ceterum et furem et haereticum, et adulterum non modo vocabamt eum doctrinae deformandae causa; sed palam asininis clamoribus traducebant. At ubi viderunt miseri et insani nihil se efficere, vel contra Evangelium vel contra Evangelii praeconem: totis vitibus se converterunt in eos, qui verbo erant oboedientes: ut iis nauseam crearent et invidiam conflarent.
Tandem ventum ad foedera est nova, pro defensione doctrinae Christi; veteribus nusquam tamen laesis, haud sine magno Zvvinglii labore et studio. Non equidem quod contra patriam aliquid conaretur: sed quod, pro consilio quondam inito, vitia extirpare, et Evangelicam doctrinam in laudem Dei et utilitatem Helvetiae totius ita plantare constitutum haberet: aut quod sic conaretur divina tueri: nihilque magis desideraret, quam


page 36, image: s066

ut omnes gentes confiterentur Domino, et per amplitudinem foederis, impiorum animis territis, et hi facilius Christo lucrifierent Ventum est tandem etiam ad bellum: quod Zvvinglius ipse ad amicos suos hisce describit: Quod hactenus ad vos scripsi, iterum atque iterum facio; ut constantes sitis, neque bellum metuatis. Nam istapax, quam quidam tantopere urgent, bellum est, non pax. Et bellum, cui nos instamus, pax est, non bellum. Non enim sitimus cuiusquam sanguinem, neque etiam per tumultum hauriemus; sed in hoc sumus: ut Oligarchiae nervi succidantur. Id nisi fiat, neque Evangelii veritas, neque illius minisiri apud nos in tuto erunt. Nihil crudele cogitamus: sed quicquid agimus, amicum et paternum est. Salvare cupimus quosdam, quiper ignorantiam pereunt, servare libertatem satagimus. Vos igitur nolite tantopere abhorrere a consiliis nosiris. Mitiora sunt et aequiora; quam quidam apud vos dictitant. Omnibus, qui nos falso deferunt, prompte creditis: cum hactenus semper experti sitis veritatem nostram; illorum autem inconstantiam: ne dicam mendacia. In hoc igitur estote: ut pro fide in Deum, et in homines, constanter nostris respondeatis. Quid multa? nihil metuite. Nam DEI bonitate et [Gap desc: Greek word] universa sic geremus: ut vos nostri nec pudeat, nec paeniteat. Hactenus Zvinglius.
Itaque ut erat vir fortis ac prudens, libertatis patriae, avitae virtutis, ae inprimis gloriae DEI amans, duobus bellis intestinis interfuit: quorum utrumque a Capella, monasterio in Tigurino agro, Capellanum dicitur. Ad prius sponte profectus est: ut consultationibus interesset, ne quid aberraretur a vero et bono. Felicissime cecidit; et sine sanguine confectum est. De hoc saepe narravit: plus malitiae et pravorum consiliorum ineo comperisse: quam per omnem vitam norit, vel experientia, vel ex libris. Ad secundum electus est, ut Parochus: et quamvis renueret: exiit tamen, cum non ignoraret: quid non mortalia cogat pectora fames et auri et cibi. Causa belli numquam placuit, commeatus videlicet denegatio Die decimo quarto ante profectionem, bis pro suggestu, dum ferverent omnia, dixit: Scio; scio, inquam, quid rei sit, Es ist umb mich zu thun: ut ego tollar, fiunt omnia. Quin cometen tunc visum in aurem amico confirmavit, fatalem esse et sibi et adhuc alteri cuipiam: Oecolampadium designatum eo verbo putarunt.
Tumultuarie igitur egressos Tigurinos contra paratam multitudinem, secutus est inter postremos et Zvvinglius eques, et armatus, promore illius gentis: minime egressus est, ut capitaneus, aut belli dux; sed ut bonus civis, et fidelis pastor: qui suis in extremo periculo deesse noller. Et Tigurinorum ita fert consuetudo, cum in hostem exitur: ut ecclesiae minister


page 37, image: s067

primarius una procedat. Ad haec videbat ipse, si domi resideret, ac proelium commissum esset adversum, magnam sibi invidiam subeundam: ut qui lingua, non animo fortis esset. Tigurini quidem ad suos fines praesidium circitet mille milites et amplius disposuerant: sed tanta fuit hostium [Note: * Quinque pagicorum.] celeritas; ut illi vix subsidio venire potuerint. Isti ergo monte superato, ubi singulis eundum, in valle suos laborantes conspiciunt. Ibi sese ad virtutem cohortati, promiscue decurrunt et concurrunt. Non igiturtam virtute, quam numero victi Tigurini desiderarunt suorum circa trecentos octuaginta tres, inter quos et Zvvinglius. Fuit id die undecimo Octobris, anni millesimi, quingentesimi, trigesimi primi, cum annum ageret aetatis quadragesimum quartum, quadriennio scilicet Luthero iunior, Tiguri docuisset annis duodecim, antea Glaronae et in Eremo, fano divae Virginis celebri, annis undecim. Qui praelio interfuerunt hoc de eo retulerunt: prostratum prementium multitudine, tertium se in pedes erexisse: tandem cuspide sub mento transfixum, et in genua prolapsum dixisse: ecquid hoc infortunii? age, corpus quidem occidere possunt, animam non possunt. Iacuisfe viventem adhuc inter strata undique Tigurinorum cadavera, et manibus precantium more compositis ac in caelum fixis oculis, non clara quidem voce, sed leniter motis labiis orasse. Maxima autem hostilis exercitus parte Tigurinos persequente, quosdam interea per prostratos grassantes, quoscumque semivivos invenissent, de confessione Papistica et divorum invocatione compellasse Zvvinglium itaque ab iisdem interrogatum, moto capite abnuisse; et in caelum sublatis oculis, Dominum in caelis ie invocare significasse. Tum quendam immani gladio irruisse iugulumque penitus hausisse. Post cladem in corpus exanime valdefuit [Note: * Ut et in Abbatis Capellen sis et aliorum: vide epist. Oecolampadiilib. 4.p. 800. et p. 979] saevitum; et vix etiam illius morte potuit odii acerbitas exsaturari. Cadaver enim inventum, iudicio condemnatum, in quatuor partes dissectum, et igni in cinerem fuit redactum. Post triduum nonnulli eius amantes ad rogum acces serunt, et mediis e cineribus cor illaesum eruerunt. Id a qui busdam religioni tributum; ab aliis aliter acceptum: ut fit animis odio aut amore turbatis. Annum, mensem, et diem stragis hoc disticho Ioannes Lupulus, praeceptor Zvvinglii, expressit:
HeLVetlae ZvvIngLI DoCtor pastorqVe CeLebrIs
UnDena oCtobrIs passUs In astra VoLas.
Deploraverunt et eius casum alii doctissimi viri, de quibus Conradus Pellicanus Rubeaquensis, qui Hebraicum, et Theodorus


page 38, image: s068

Beza, qui tale Latinum epitaphium scripsit:
Zvvinglius arderet gemino cum sanctus amore;
Nempe DEI inprimis, deinde etiam patriae:
Dicitur in solidum se devovisse duobus:
Nempe DEO inprimis, deinde etiam patriae.
Quam bene persolvit simul istis vota duobus,
Pro patria exanimis, pro pietate cinis!
Fuit Zvvinglio ingenium ad res egregias perquam accommodum, probum, candidum, integrum, ardens quidem ac vehemens; non autem crudele, non sanguinarium, non saevum; sed heroicum et alacre quod res magnas adiret intrepide Falsum autem, ne dicam calumniae plenum pronuntiatum quorundam, qui affirmare non dubitarunt: belli civilis ipsum fuisse tubam: longe autem tetrius, pro facinore tanto poenas tam graves eum DEO dedisse Nec enim bellum illud per Zvvinglium religionis et doctrinae suae propagandae causa fuit suscitatum aut susceptum: sed civiles fuere causae, e quibus malum illud Mavortium exarsit. Interim tamen negandum non est, religionis mutationem multorum animos alienasse et exacerbasse. Quippe semper
Multum relligio potuit suadere malorum.
Quod autem commeatus fuit denegatus; aliorum consiliis effectum est: non quod Tigurmi insontes cum sontibus enecare fame crudeliter cuperent: sed quod existimatent adversae partis animos emollitum citius iri; ubi considerasset, quantum ex agro Tigurino emolumenti, aut detrimenti sperandum sit. Etsi et hoc consilium Zvvinglio, cui mores gentis perspecti, vebementer displicuit: nec destitit ipse ab eo cives suos avocare; verumtamen surdo, quod dicitur, cecinit fabulam In bellum ivit, non ut antesignanus et bellator, sed ut pastor, ut pacis suasor. Nec enim Tigurina urbs florentissima et prudentissima suo Ecclesiaste ad bella abuti voluit; nec pugnam ullam fore quisquam putarat: sed potius rem omnem, ut biennio ante, placide compositum iri, Zvvinglii etiam confiliis, quae semper pacis, non armorum socia fuerunt, omnes sperarunt Sed adversae partis festinatio improvisa et loci iniquitas, infelicis pugnae necessitatem attulit. Verum censores et Zvvingliomastiges illi valde sunt inepti et rigidi; qui ex eventu de doctrina iudicium ferunt Cecidit in praelio Zvvinglius et armatus cecidit; quid tum? num propterea pseudopropheta, et falsae doctrinae auctor? aut Tigurinorum causa Deo exosa? Cecidit ab impio Caino pius A bel: pressi ab idololatris Aegyptiis, victi a flagitiosis Assyriis, electus DEI populus, Israelitae. Sed ne multus fim:


page 39, image: s069

certe et ipsi Ethnici mitiores fuerunt in eiusmodi casibus iudicandis, quin princeps vatum Graecorum.
[Gap desc: Greek words] ,
et hostium non pauci mortem Zvvinglii querelis prosecuti sunt; et innocentiae, pacis, ac concordiae studii testimonium ei perhibuerunt verissimum.
Doctrinam et iudicium eius testantur scripta, vel ringente invidia. Studium verae pietatis et Evangelicae religionis ab An tichristi quisquiliis repurgandae, omnis loquetur postetitas: cu ius sincerius iudicium erit. Ante Lutherum docuit Glaronae in Helvetia Evangelium Christi; ur ipse [Note: * In opere Articul. A. 1527. explanat. art. 18.] de se: Cepi ego Evangelium praedicare anno salutis decimo sexto supra millesimum et quingentesimum, eoscilicet tempore: cum Lutheri nomen in nostris regionibus ne auditum adhuc erat. Docuit et scripsit [Note: * Ab anno 1522.] contra Papistarum humana merita, contra purgatorium, contra missae sacrificium, contra canonem Missae, contra mutilationem Sacramenti, contra transsubstantiationem, aliosque abusus: Sacramentariam autem controversiam ante annum millesimum quingentesimum vigesimum quartum non attigit. Vidit [Note: * D. Pareus li. 4 de controv. Eucharist. cap 13.] initio quid fugeret: quid sequeretur non vidit. Vidit commentum Transubstantiationis sive conversionis substantialis panis et vini in corpus et sanguinem Christi, manentibus tantum accidentibus, quod Papatus tenebat: vidit dogma consubstantiationis sive, ut Guit mundus vocavit, Impanationis, de corporali praesentia Christi in pane et vino, manente horum substantia, quod Lutherus ex Cameracensi amplectebatur, neque cum verbis Domini, neque cum analogia fidei Christianae, neque cum consensu orthodoxae vetustatis convenire. Vidit enima a Christo non fuisse dictum: Hoc sit aut fiat corpus meum; neque etiam: Sub hoc vel in hoc est aut continetur corpus meum. Quid tamen tuto ample cteretur non prius vidit: quam scripturae sacrae locis similibus plurimis diligenter ponderatis; et consulta orthodoxa vetustate, praesertim Tertulliano, Ambrosio, Augustino, Theodoreto, Bertramo, aliis: tandem statuit, in verbis Domini: Hoc est corpus meum, seu hic panis est corpus meum, esse Metonymiam, He braeo sermoni familiarem, et Metonymice, seu per denomina tionem quandam transferri signati nomen ad signum: Panem dici corpus Domini, vinum sanguinem Novi Testamenti; quia sunt symbola corporis et sanguinis Domini, seu quia corpus et sanguinem Domini sacramentaliter significant. Hanc sen tentiam primo epistola ad familiarem praescripsit, [Note: * Anno 1524. Epistola Zvinglii ad Matthaeum Alberum.] Matthaeum Alberum, Rutlingensium Ecclesi sten: ubi inter alia: Nos, inquit, cardinem huius rei in brevissima syllaba versari aerbitramur, videlicet in hoc verbo, Est: cuius significantia non


page 40, image: s070

perpetuo pro esse accipitur, sed etiam pro significare. Quamvis interim, carissime frater, te admonitum volo, ne nobis quicquam fidei habeas, nisi clarissimis verbis scripturae sacrae, quod adsumo, probavero. Respondebat Ioseph ad somnium Pharaonis: Septem boves crassae, sunt septem anni fertiles. Et tamen fieri nequit, ut septem boves sint septem anni. Est ergo clarum istud verbum, sunt, positum esse pro significant, vel portendunt: ut sit sensus: septem boves crassae, quas in somno vidisse videris, significant vel portendunt, septem annos fertiles. Christus dicit Ioannis decimo quinto: Ego sum vitis: nec tamen er at vitis, sed vitis in morem se habebat. Patet ergo istud verbum, Sum, nulla ratione pro Esse accipi posse: sed pro significo vel exprimo, vel eius in morem me habeo. Iterum dicit: Semen est verbum DEI: et tamen semen non erat verbum Dei. Unde neque hic, Est, pro Esse capi poterit: liquet autem pro significat esse positum. Nam Christus his verbis, Apostolis parabolam, quam de sparso semine proposuerat, aperit: Semen, inquiens, de quo loquor, est: id est, significat verbum Dei. Tales consimilesque locutiones passim videre licet in literis sacris: unde non est ut hic pluribus obtundam. Haec ibi.
Deinde hanc sententiam prius, quam publice proponeret, non solum cum amicis fidis contulit; sed curavit etiam, ut omnibus fere, tum in Germania tum in Gallia, eruditione et auctoritate praestantibus viris innotesceret. Providebat enim difficilime opinionem, quae a tot saeculis tam altas in animis hominum radices egisset, evulsum iri. Publice autem propositam et voce et scriptis propugnavit, rectene an perperam, disceptare nostri instituti non est. Buceri epistola pro eo loquatur, quae ita eum excusat: Invenias alicubi in epistolis Zvvinglii de sacramentis: unde videri possit vir ille, sacramentis minus tribuisse, quam Scriptura eis tribuit: cumque nos eas epistolas ediderimus in vulgus; verendum, ne qui idem et de nobis nostrisque per Helvetios Ecclesiis suspicentur. Ne ergo a nobis cuiquam detur offensio, quae in vituperium valeat Christi: voluimus te, optime lector, hic praemonere: nec Zvvinglium inficiatum esse, nec nos inficiari, sacramenta esse symbola gratiae, fideique suo modo opem ferre: nec esse tesseras solum societatis Christianae; tantum ut Christo Domino omnis virtus salvifica transscribatur: et agnoscatur, tum sacramentis nos salutem percipere, cum nobis in illis percipitur opus Christi: quod tum percipimus; cum fide amplectimur, quae Christus in sacramentis pollicetur et offert. Legem spiritui Christi collatam D. Paulus facit literam


page 41, image: s071

occidentem; cum eandem subservientem spiritui Christi testetur erudire ad salutem, et absolvere hominem DEI instructum ad omne opus bonum. Circumcisionem, ut illam Dominus populo suo symbolum benevolentiae suae instituit, foedus a Domino vocatur, usurpatam externe modo sine fide promissionis gratuitae, Paulus scripsit nihil valere. Et de Baptismate D. Petrus scribit, illo nos salvari: complectens scilicet totum donum Christi, quod baptismate offertur: mox tamen subicit, non ablutio sordium carnis, sed foedus conscientiae bene respondentis DEO: distinguens explicando, quae separari tamen non debent, sacramentum sive commendando, sive sumendo. Quod enim praecipuum in hoc sacramento est, Apostolus praecipuum etiam haberi cupiebat, et cavere ne ab externo symbolo ablutionis salus peteretur, mysterio ipso Christi neglecto, quod utique fide cordis recipiendum est. Ad eundem modum et Zvvinglius in iis locis, in quibus videri possit Sacramenta non plene satis praedicasse, fiduciam voluit amoliri operis externi; non evacuare Sacramentum Christi. Erat enim illi res cum iis, qui vulgarem illam impietatem tuebantur, qua homines ab opere eperato, ut illi vocant, hoc est, ab ipsa ceremonia externe modo adhibita, salutem petunt, nihil prorsus solliciti de fide in promissionem, quae sacramentis commendatur. Contra hos itaque dimicans, merito contendit, Christum Dominum nos in gratiam Patris restituere, non Sacramenta: id est, externam actionem sacrificulorum in administratione Sacramentorum. Nam illi eam actionem ad obscurandum meritum Christi vendunt. Hinc in epistola ad Fridolinum Lindoverum, Bremgartensium contionatorem, Vides, disputationem hac de resic concludi: Quid multis opus? Caput hoc esto. Sola gratia Dei nos salvos fieri: id autem, cum ea fidimus. Ocius ergo cum tua ista in gratiam Dei contumeliosa opinione facesse; qua Sacramentis adseverasti admissa deleri, non alia ratione oportere. Sic et alii, qui in nullam unquam suspicionem venerunt, quod Sacramentis minus quam par sit, tribuerent, ubi ipsis certamen fuit cum eiusdem gratiae Christi hostibus, scripserunt. Nec Novi, nec Veteris Testamenti Sacramenta, sed sola fides iustificat. Item: Non Sacramentum, sed fides Sacramenti iustificat. Damnaruntque illud impietatis, quod scholastici pro dogmate habent: Sacramenta novae Legis esse efficacia signa gratiae. Et de baptismate: Baptismus neminem iustificat, nec ulli prodest, sed fides in verbum promissionis, cui additur baptismus: haec enim iustificat, et implet id, quod baptismus significat. Haec illi. Quicquid ergo in his Epistolis leges, quod videbitur Sacramentis non nihil detrahere, id omne de actione in Sacramentis externa, secluso Christi spiritu, dictum accipias, uti nimirum ea prostituuntur a servis superstitionis Papisticae. De nostris vero Ecclesiis ne


page 42, image: s072

patiare tibi persuadere, in eis de sacramentis aliter doceri, quam ipsae tradunt Scripturae, docent S. Patres, et ab initio Christi Ecclesia credidit: Esse nimirum illa symbola gratiae et redemprionis Christi, quae illis ceu visibilibus verbis, ut ea D. Augustinus vocat, offertur et exhibetur: Domini quidem virtute, Ecclesiae vero ministerio, in baptismate regeneratio et in Christum insitio, in sacra Eucharistia vera corporis et sanguinis Christi communicatio: horumque verum usum esse, non ad profitendum modo; sed magis adeo, et praecipue quidem, ad alendam et provehendam fidem; ut quibus communio Christi plenius nobis et commendatur, et (ut dictum) exhibeatur. Sic ubi in tractatione Eucharistiae leges: contendi, Christum reliquisse hunc mundum. et in caelos corpus suum recepisse, nec posse impanari, aut in pane includi: tu ne putes Christum in nostris Ecclesiis sacra cena excludi, solumque panem et vinum, inania symbola administrari. Utinam nosses, optime lector, quam istud abominatus semper sit pater et praeceptor noster Ioannes Oecolampadius: sed sicut transitus Domini nostri Iesu Christi in caelos, hoc tantum infert, iam Dominum hic non agere ratione huius saeculi: ita scito nobis nihil negari, quam Christum non naturaliter et ratione huius saeculi uniri cum pane, vel in pane includi localiter. Ceterum verum corpus, verum sanguinem Domini, ipsum verum Christum, DEUM et hominem, nobis in cena adesse, ipsius verbis et symbolis exhiberi in cibum non periturum carnis, sed sempiternum animae: eoque non sensu aut ratione, sed vera fide percipiendum. Vale. Hactenus Bucerus.
Verum [Gap desc: Greek word] illud de atro vel albo Spiritu monitore, unde natum sit, non videtur hic praetereundum. Res autem ipsa sic habet: Cum anno millesimo, quingentesimo, vicesimo quinto ministri Ecclesiae Tigurinae Zvvinglius, Leo, Engelhardus, Megander et Myconius, ad diem undecimum Aprilis in Senatu ducentorum, de abolenda Missa, ac panis et vini adoratione tractarent: ex aliis scriba quidam in Senatu Zwinglio restitit, hoc potissimum argumenro: quod a perspicua verborum proprietate discederet: nec satis evidenter probaret, [Gap desc: Greek word] Est, in verbis Cenae, accipiendum esse pro significat. Etenim haec exempla: Semen est verbum DEI: Christus est ostium, petra et similia: nihil ad rem facere. Parabolas enim esse, quarum explicatio per verbum Est tradatur: in Cena vero Dominica nihil tale esse. Zwinglius respondit ad scribae sermonem: quae locus et tempus requirebant. Senatus ergo decrevit, ut Senatores quatuor post prandium, cum ministris Ecclesiae convenirent: quo res tanta graviter ventilaretur.


page 43, image: s073

Deliberatum est aliquandiu varie: tandem placuit sequenti die, quae erat duodecima Aprilis, causam hanc iterum ad totum senatum referri. Cum ergo in Senatum ministri Ecclesiae rediissent, atque huc tenderent; ut Missa in universum aboleretur: obstitit denuo scriba ille, qui ater an albus fuerit, non dicitur: cui cum Zwinglius copiose respondisset: una cum aliis e Senatu domum se recepit. Decretum est a Senatu; ut Eucharistia iuxta Christi institutionem ritumque Apostolicum deinceps celebraretur: infirmis vero liceret hac vice veteri more, si vellent, aliis in locis ea uti: ut Missa in universum sit abolita et antiquata: et ne crastino quidem die repeteretur. Mox secuta est publica totius Ecclesiae gratulatio atque laetitia.
Appetente die decimo tertio Aprilis, visus [Note: * Zvvingl. l. de subsid. Eucharist.] est sibi Zwinglius in somnis denuo cum scriba contendere, sicque obmutuisse: ut quod verum sciret proloqui non posset. Ibi [Gap desc: Greek words] visum adesse monitorem (ater an albus fuerit, nihil memini, inquit, somnium enim narro) qui diceret: quin ignave respondes ei, quod in Exodo legitur: Est enim phase, hoc est, transitus Domini: simul expergefactum exiliisse e lecto: locum diligenter inspexisse: ac de eo mox coram tota Ecclesia pro virili disseruisse: illumque sermonem omnibus piis, qui propter parabolae obstaculum adhuc nonnihil haerebant, omnem nebulam discussisse. Celebrata est deinde tribus diebus, nempe die Iovis, die Veneris, et ipso Pascha, cena Domini tanta frequentia: quanta antea ibi loci vix visa.
Hoc igitur est illud, quod varii varie inrerpretati sunt: quotum non nemo scribere non dubitavit: Zvvinglium habuisse cor in errore, Satanae deceptione obfirmatum: suam glossam somniasse suggestione atri Spiritus: quia ipse scripserit, se per somnium didicisse a quodam monitore, qui albus fuerit, an ater, nesciat.
Sed principio Zwinglius non de glossa vel expositione ipsa; sed de exemplo scripturae non parabolico fuit monitus. Deinde proverbium illud omnibus Latinae elegantiae studiosis notum, et Zwinglio etiam alias est usitatum, ac citra calumniae metum usurpatum: uti ex scriptis eius cuivis apparet. Solet enim hoc adagium dici, de re ac homine valde ignoto, uti Erasmus monet, et vel Catulli hoc in Caesarem distichon docet:
Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere:
Nec scire, utrum sis albus an ater homo.
Denique quis eat inficias, etiamnum hodie piis et sui officii


page 44, image: s074

satagentibus, vel scripturarum caelestium, vel aliorum auctorum loca in somniis saepe occurrere, quae vigilantes effugerant? Candoris certe Christiani fuerat, haec et similia cum grano salis interpretari. Sed de hoc satis multa, vel plura potius, quam necessarium hic fuit.
Porro ritus cenae, a Zuinglio in Missae locum apud Tigurinos institutus, fuit eiusmodi. Finita contione, mensa templo infertur, et munda mappa insternitur. Huic imponitur canistrum pane infermentato plenum, catini et pocula lignea, quae vino implentur. Accedit ad mensam pastor ecclesiae cum diaconis, et totum coetum ad attentionem excitat: mox alter ex diaconis subicit institutionem Cenae Dominicae ex Epistola ad Corinthios: alter vero recitat partem capitis sexti Ioannis, ut ex verbis Domini omnes discant, quomodo Christi carnem edamus vere, et sanguinem eius vere bibamus. Mox recitaro symbolo fidei, pastor admonet, ut quisque se ipsum examinet et exploret, ne indigne accedendo, corporis et sanguinis Domini reus fiat. Postea se in genua omnes demittunt, et Pastore praeeunte, orationem dominicam dicunt. Qua absoluta, pastor panem infermentatum accipit in manus, et spectante fidelium coetu, alta voce, magnaque religione, recitat institutionem Cenae Dominicae: deinde panem ministris distribuit, et poculum porrigit. Qui panem in catinis, et vinum in cyathis cirumferunt, et ecclesiae exhibent. Quisque in manus sumit, quod traditur a ministris; edit, et proxime assidenti offert partem eius, quod accepit: similiter etiam poculum porrigit. Interim vero dum de pane Domini edunt, et de poculo eius bibunt, unus ex Ecclesiae ministris praelegit ex Evangelio Ioannis dulcissima illa colloquia Domini, quae abiturus cum discipulis habuit, a pedum ablutione initium faciens. Si catini et pocula ad mensam redeunt, ecclesia iterum in genua procumbit; et Deo gratias agit, pro beneficio redemptionis Christi. In ecclesiis autem agri Tigurini, minister omnia solus recitat, et ad mensam singuli accedunt. Hunc ritum multae ecclesiae, in Helvetia et Rhetia, postea imitatae sunt.
In contionibus Zwinglius fuit ordinis studiosus, et veritatem perspicue summoque studio docuit: contra vitia nihil eo auditum acrius, praesertim contra Pensionarios illos, contra oppressores pauperum, et luxu diffluentes. Dixit turpem esse atque impiam militiam eam, nihilque foedius et magis invisum Deo, quam sanguinem suum mercede externis principibus addicere. In corripiendo fuit ei auctoritas; et cum verbis ardentioribus detonaret, ne insontes moverentur; adiecit semper: Frommer mann / nim dichs nicht an: Bone vir, haec te non moveant; nihil ad te, quod dico; ne cures igitur. Thematis rem


page 45, image: s075

egerat nonnumquam, maxime dum inciderant, quorum gratia digrediendum erat necessario. Nam ubi res huc venerat, ut veritati cederet longe pars melior et maior populi, digressionibus utebatur nonnumquam in ea, quae minus erant in Ecclesia Dei tolerabilia.
Stando confecit omnia sua studia, certas eis vendicans horas, quas etiam non omisit, nisi seriis coactus A somno mane ad horam decimam lectioni, interpretationi, doctrinae, scriptioni dabat operam, pro ut temporis et rerum postulabat ratio. Post prandium audiebat vel narrantes, vel consilia rogitantes, aut confabulabatur, aut deambulabat cum amicis, usque ad horam secundam. Hinc enim reditus ad labores. Post cenam, ubi paulisper deambulasset, fere literis scribendis vacabat, interdum ad mediam usque noctem nihil agens aliud. Praeterea quotiescumque negotia cogebant, et senatui serviebat.
Monumeuta ingenii et eruditionis suae reliquit Zuinglius multa; quae in quatuor tomos digesta typisque excusa exstant: in quorum primo tomo continentur [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] : secundus habet [Gap desc: Greek words] , hoc est, pugnas, quae ipsi cum adversariis intercesserunt: tertius [Gap desc: Greek word] Vereris Testamenti: quartus denique complectitur [Gap desc: Greek word] seu explicationes script orum Novi Testamenti. Scripsit praeterea epistolas multas, doctrina et pietate refertas: quae cum Oecolampadii epistolis impressae.
Ex narratione Osvvaldi Myconii de vita et obitu Zvinglii: Rodolphi Gualteri apologia: Chronico Basiliensi: Sleidani et Thuani historia: epistolis Oecolampadii, aliis.