04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 664, image: s694

CHRISTOPHORUS CORNERUS.

ORiundus hic fuit Fagis, Franconiae orientalis oppido: quod excepit
natum anno a Messia exhibito, millesimo, quingentesimo, decimo octavo.
Ad Conradum Wimpinam, cognatum suum, venit anno aetatis suae decimo
tertio: literisque tum sacris tum profanis egregie litavit.
Anno quadragesimo, Francofurti ad Viadrum publica auctoritate docere
cepit, Theologiae doctor, Academiae professor, et ecclesiarum totius
Marchiae Superintendens generalis designatus. Hoc docendi munus ipsos
quinquaginta quatuor annos, cum dexteritate et emolumento discentum
obivit: nec id sine variis laboribus et pugnis: quemadmodum tota
hominis vita in terris, nihil est aliud; nisi labor et militia
perpetua.
Destatione sua a summo militantis ecclesiae Imperatore discedere
iubetur, anno nonagesimo quarto, die decima septima Aprilis, aetatis
suae anno septuagesimo sexto. Successit ei in officio illo arduo
Christophorus Pelargus Suidnicensis Silesius, Theologus celebris ac
varie exercitatus.
Fuit cornerus modestus et solide doctus Theologus, non in sacris
solum, sed et in Philosophicis. Argumento sunt seripta eius Theologica
et Philosophica: ut Psalterium Davidis, cantica item sacra, hymni
ecclesiastici, symbola Oecumenica, scholiis illustrata, addita
oeconomia artificii Rhetorici: Commentarii in epistolam ad Romanos et
Galatas. Inter Philosophica eius praecipuam laudem meretur, doctorum
iudicio, erudita enarratio capitis illius in prioribus Analyticis
[Gap desc: Greek words] : collegit idem diversorum auctorum in omnes
orasiones Ciceronis commentarios: et ecphrasin edidit epistoloe 1.
Ciceronis ad Q. Fratrem. Et tantum de Cornero indipisci petuimus in
continuatione Sleidani, chronologia Bucholceri, et elenchis librorum.


page 665, image: s695