04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 663, image: s693

NICOLAUS ELNECCERUS.

NIcolaus Selneccerus ortus perhibetur in oppido Hersbruck, sub annum
Christi millesimum, quingentesimum, tricesimum secundum, die sexto
Decembris, hora noctis prima.
Elementis literarum imburus, et ad seholas publicas preparatus,
Witiembergam venit: ubi non solum docentes, in quibus praecipuus
Melanchthon, sedulo audivit: sed ipse etiam alios docuit domestica in
schola, aut eriam publica.
Wittemberga Lipsiam evocato, provincia et in templo, et in scho a
sacra explicandi fuit demandata: quam inter certamina varia ita
obivit: ut strenuum se praestiterit propugnatorem eius, quam a Luthere
traditam dicebar, doctrinae. Interfuit et colloquiis Theologicis,
reformationib. irem et visitationibus ut anno septuagesimo in ducatu
Brunsuicensi, a Iulio principe accersirus ubi quadriennum fere abfuit.
Docuit eriam aliquantisper, ut ipse seribit, in aula Augusti elect
Saxon de cuius eriam voluntate adiunctus est folenni renuntiationi
tituli et gradus in Theologicae professionis facultate, cum Casp
Cruciger, Henr. Mollerus Frid. Widebramum, Christoph. pezelius, et 1
Bugenhagius, Wittemb eo honore eslent ornamdi.
Decedit Selneccerus Lipsiae, die vicesimo quarto Maii, anno nonagesimo
secundo, fere sexagenarius. Symbolum curriculi sui usurpavit dictum
illud Psalmi: In manibus tuis sortes meae: quod huic disticho
inclusit:
Sum tuus, inque tuis manibus meatempora vitoe:
Nemo nocere mihi, te prohibente potest.
Librorum edidit permultum: quorum tituli in elenchis reperiuntur.
Acres ei intercesserunt inimicitiae cum Pontificiis, cum Flacianis,
cum Calvinianis, inprimis cum Theodoro Beza super illo Actorum tertio:
[Gap desc: Greek word] : quod Beza ita Latine fuerat interpretatus:
quem oportet caelo capi. Hanc interpretationem Selneccerus et alii,
falsam esse, impiam esse affirmarumt. Ubiquitatem qualem staruerit:
ipse indicat ad Bezam.
UBIQUITAS. CHRISTUS DEUS ET HOMO, SEDENS AD DEXTERAM PATRIS, POTEST
SUO CORPORE ESSE UBICUNQUE VULT ESSE, ET UBI SE VELLE ESSE DIXIT ET
PROMISIT.


page 664, image: s694

Tantum de Selneccero ex ipsius quibusdam scriptis, elogiis doctorum
virorum, aliis.