04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 90, image: s122

LAMBERTUS CANTERUS.

GRoningae Frisiae urbe non ignobili Lambertus Canterus, anno millesimo, quingentesimo, decimo tertio ineunte, natus est parentibus honestissimis, quibus de undecim liberis hic solus heres superfuit. Literas primas in patria cum percepisset: Coloniam primum, deinde Lovanium ad excolendum animum, iurisque scientiam consequendam missus, non parvum exiguo tempore profectum fecit, quo crat ingenio, quoque rerum praeclararum studio.

Peracto porro literarum curriculo, Galliam petiit: quique legum mystis honores debentur, non difficulter omnes consecutus est. Accidit id Aureliae, anno Christi trigesimo octavo, aetatis ipsius vicesimo quinto. Paulo postin patriam reversus cum nihil tale speraret, repente Senator a Carolo U.creatur. Is enim partim huius viri tum eruditionis, tum prudentiae fama commotus, partim quod eius patens, non levem Caesaris operam in rebus Gruningensibus constituendis navarat, ne huius facti videreturimmemor, filium hoc munus extra ordinem in provincia Ultraiectina obireuluit.

Positis igitur tum Ultraiecti sedibus, anno quadragesimo, ductaque paulo post uxore, tum foris inque republ. ita se gessit: ut singulati omnibus admirationi am orique esset; cum eius operatam tenues, quam potentes uterentur facilime: tum domi coepit optimarum artium et philosophiae studiis, quibus, in iuventure minus vacate potuerat, non segniter, quantum quidem publica permittebant negotia, incumbere. Quo factum est ut et Graecae linguae cognitionem satis exactam, aetateiam provecta sibi compararit: et in philosophiae scientia valde longe fuerit progressus. Veruntamen horum studiorum fructus quo minus ad plutes dimanare potuerint; aetatis brevitas in causa fuit: quae tantum virum non parva iam meditantem, e medio dulcissimorum laborum cursu abripuit.

Nam anno quinquagesimo tertio Groningam profectus, ut matrem iam decrepitam inviseret; in morbum ipse incidit; ex quo brevi obiit, vir longiore vita dignissimus. Id fuit VII. Kal. Iulii Liberos e coniuge susceperat rer, primo Gulielmum, tum Theodorum, denique Ioannam puellam.

Amicitias paucorum expetivit; inopum studiosus fuit: veritate et animi magnitudine prae ceteris excelluit: opes et honores fortissime contempsit: temperantiae et modestiae rarum exemplum


page 91, image: s123

praebuit: Manibus eius a filio Guilielmo, {* De quo in vitis Philos. German. Monumentum.}iuvene undiquaque doctissimo, positum est monumentum eiusmodi:

D. M. S. LAMBERTO CANTERO FR ISIO. GRUNINGENSI IURISCONS. CLARISS. PHILOSOPHO ET ORATORI PRAESTANTI, CAROLI QUINTI SENATORI RARO VIRTUTIS OMNIS EXEMPLO. SINGULARI PATRIAE ORNAMENTO PARENTI MERITO LONGE CARISSIMO PIETATIS ET MEMORIAE ERGO. GULIELMUS F. M. P. C. B ANN. XL. MENS. III. T ANN. AB. O. R. CIC. IC. LIII. VII. KAL. SEXTIL.

Ex narratione ipsius Guilielmi Canteri F. que lib. novarum lect. 2. cap. 26.