04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

CASPAR SCLICK.

CAspar Schlickius, matre Italica ex comitibus Alti collis agri Tarvisini, patre Germano natus, ex familia Lazana, provinciae Franconie, cum a teneris ad literatum studia gnaviter incubuisset, doctrinaeaque supellectilem non contemnendam sibi comparasset, accedente singulari prudentia et suavi facundia: a Sigismundo Caesare in aulam fuit adscitus; atque secretarii, mox cancellarii munus obire iussus

Eo in officio ardua Imperii negotia magna cum diligentia expedivit: atque controversias plurimas prudenter composuit. Anno millesimo, quadringentesimo, trigesimo primo, durante synodo Basilensi, cum Caesare Sigismumdo in Italiam est ingressus: ac Romae inaugurationi eiusdem ab Eugenio P. P. factae, interfuit: et (verba Aeneae Sylvii sunt) militiam ibi suscepit, et nureum calcar. Eodem tempore dum Senis Imperator, ob Eugenii animum a se alieniorem, aliquantisper subsistit: Schlickius forma et blanditiis illectus deperire coepit quandam iuvenculam patricii ordinis. Amores istos postea Sylvius descripsit sub Euriali et Lucretiae nominibus; cuius tamen eum Pontificem factum paenituit*{lib. 1. ep. 395.}.


page 6, image: s038

Cum autem Schlickius Austriacae domui esset deditissimus, apud Sigism. Caesarem id cum aliis unice egit: ut Albertum Austriacum generum sibi eligeret, elocata ipsi Elisabetha filia, et dote oblata amplissima Idem Schlikius Sigsmundo Augusto paulo ante obitum Albertum illum successorem nominante, et a proceribus Hungariae ac Bohemiae, ut ratam suam voluntatem haberent, petente; ad Albertum missus legatorum princeps fuit: eique in canceliariatu, dum summae Imperii Romani praefuit, fideliter servivit: atque tam sub Alberto II. quam Frider. III. Augustis, cancellarius res maximas patravit: fuitque ob vitae integritatem Germaniae principibus et toti nobilitati gratissimus.

Itaque Fridericus Caesar virum de Austriacis principib. et Rep. praeclare meritum Comitis de Basano titulo exornavit: atque bonis et possessionib multis in finib Marchae Tarvisianae ditavit: cum iam antea a priorib Dominis parte Ioachimice vallis esset donatus. Virtute itaque duce, comite fortuna Comes factus, illos nobis in orbem Dynastas produxit: qui etiamnum in valle Ioachimica ac finibus Bohemiae amplam obtinent ditionem; et vulgo Comites de Schlick a Basano et Weissenkirch nominantur.

De hac vita discedit apoplecticus Heros hic virtute et doctina vere illustris, anno millesimo, quadringentesimo, undequinquagesimo, die Sabbati post festum S. Ulrici{*d. 6. Iulli.} episcopi Viennae Austriae, apud Carmelitas cum coniuge humatus

Aeneae Sylvii post Pii 2. Pontificis, quicum singularis ipsi intercessit amicitiae usus, hoc de Schlickio est elogium: quod totum, ut ipse scriptum reliquit, apponere lubet: Vir (inquit) ingenio dextro, facundia suavi, doctrinae cultor ad omnia genitus, quaecumque ageret Quem usque adeo fortuna et virtus extulit: ut quod erat prius inauditum, trium Caesarum, successive regnantium, cancellariae praefiserit: unus ex ducib Slesiae filiam sibi in matrimonium tradere non recusarit Sigismundus illi Egram et Cubitum et alia in Franconia oppida dono dedit; Albertus in Hungaria Calesium et Albam ecclesiam: Fredericus in Austria Graeciam. Versatile profecto ingenium et naturae bonitas singularis. quae inter tot Imperatores, moribus prorsus dispares, pari gratia vivere potuit Nos huius amicitia in curia Frederici Caesaris usi, si quid profecimus, quod scimus quam tenue est, adiumento eius consecuti sumus. Episcopatum certe Tergestinum, unde reliquae dignitates provenere, ipse nobis primus committi curavit. Haec Sylvius.

Staturae fuit non eminentis, sed laetae grataeque habitudinis, illustribus oculis magis ad gratiam tumescentibus, ceteris membris non sine quadam maiestate decoris naturae correspondentibus. Optasse ipsum Sylvius scribit: ut omnes reges aliquando privati et pauperes fuerint. neque enim satis misereri. qui


page 7, image: s039

numquam fuisset miser, quo allusit forte ad illud Maronianae Didonis:

Non ignara mali miseris succurrere disco.

Aeneas Sylvius histor. Bohem. c. 53. Chronicon Chronicorum, alli.