04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

BALTHASARUS CLAMMERUS.

BAvarum hune natione fuisse accepimus: qui cum ingenio esset felici, nec a literarum studiis abhorreret: praeclaros in iisdem fecit progressus. Postea ad iurisprudentiam animum applicuit: in qua Licentiati, ut vocant, nomen titulumque ptomeruit. Inde cum Marpurgi in Cattis aliquandiu leges publice explicuisser: a principe Ernesto, duce Lunaeburgico, evocatus atque cancellarius declaratus, in iurisdictione acpolitia multis annis, principi suo, operam navavit, ut fidelem ita utilem.

Fuit enim vir excellens sapientia, et iustitia praestans, carus multis bonis principibus. Et Clammeri quidem atque Forsteri ICtorum opera ac consilio potissimum effectum est: ut princeps ditionem suam pacifice adminaistrarit, Deique gloriam, et civium suorum salutem praeclare promoverit. Floruit Clamerus sub annum millesimum, quingentesimum, quadragesimum: et senex admodum fatis concessit: ut ex hoc Petri Nigidii
epigrammate in ipsum colligere licet:
Balthasarus nostri Clammerus grata Lycei
Pars fuit, et iuris splendida fama sacri.
Lunaeburgiacae sed post se tradidit aulae,
Facundus, prudens, integer atque pius.
Huic inservivit permultos gnaviter annos,
Atque duci didus profuit ille suo
Longaevus tandem, curis confectus et annis,
Naturae cessit, paruit atque Deo.

Mclanchthon in orat. de Ernesto principe Lunaeburgico, quae est tom 4. orationum ipsius: et P. Nigid. in catal. professor. Marpurg.