04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

CLAUDIUS CANTIUNCULA.

CLaudium Cantiunculam Metis Mediomatricum dedit: in quo eximium hoc fuit, quod Iurisprudentiam ac Philosophiae cognitionem eloquentiae conciliavit copulavitque. Basileae primum id fecit: summosque in Iure titulos ac honores, diis atque hominibus plaudentibus est consecutus. Postea, veterum Philosophorum exemplo, literaria institura peregrinatione, et iudicium confirmavit, et auxit ingenii doctrinam.

Ab Austriacis itaque evocatus, Ensishemii in regio iudicio desiguatus est cancellarius, variisque legationibus cum fidei, dexteritatis, et industriae laude perfunctus, floruit non solum principum gratia; sed etiam amicitia summorum ea tempestate in Europa virorum: de quibus facile primas tenuit Erasmus Roterodamus: auctoritate denique apud cives, quam sibi et eruditione multiplici comparavit: et vitae integritate singulari defendit.

Fatis concessit admodum senex, bene tam de politia, quam de literis meritus. Ut enim ingenio fuit erecto et festivo; ita in quovis argumento tractando suavissime se dedit, praesertim in prosa; in qua feliciter ad Ciceronis exemplar adspitavit.


page 60, image: s092

Edidit in usum posteritatis orationem apologeticam in pattocinium iuris civilis, contra eos, qui legibus cum Evangelio parum convenire affirmant: Topira, exemplis legum illustrara. Praeterea depotestate Papae Imperateris et Concilii: Paraphrases in libros tres priores institutionum lustiniani: Libros duos de officio iudicis. Prodierunt eius etiam seu consilia seu responsa, in iucem per Guilielmum Cnutelium Coloniae, anno septuagesimo primo, edita. Henric Pantal. l. 3. Prosopograph. Erasmus in Ciceroniano.