04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 328, image: s361

GEORGIUS TRADELIUS.

GEorgius Tradelius anno Christi millesimo, quingentesimo, et trigesimo, natus est Dillingae, episcopi Augustani ad Danubium nobili oppido; patre in ordine Senatorum istius municipii honestum locum obtinente, et una cum laudatiss. coniuge, potius a virtute, quam ab ampliore fortuna, gloriam sibi comparante: ambobus tamen, hanc sibi vel maximam a supremo Numine datam felicitatem, grato animo laetantibus: quod talem filium genuissent; cuius lumine et ipsi clariores haberentur; et toti suae posteritati splendidissimam facem accensam esse cernerent.

Ingenium pueri, ad maximum decus et famam nati, Caspari Tradelii patrui, in dicasterio Augustano iurisconsulti, diligens cura suscepit, optimisque magistris ea in urbe in utraque facundia liberaliter erudiendum tradidit. Et vero iam tum enitebat in eo quaedam praeclara indolis admiratio. Nam et praeceptorum exspectationem antevertebat: et docilitatis laude omnes post se relinquens, aequalium venerationem sibi conciliabat: prolixas orationes memoriter, et cum delectabili venustate, pronuntiabat: carminum Virgilianorum integros libros, vix terve quaterve accurate perlectos, sine ulla linguae haesitatione, festive modulato numerorum sono, recitabat: quicquid vero suo Marte contexebat; puerilis iudicii captum longe superare videbatur.

Ut primum igitur per aetatem licuit, a patruo isto ad describendos causarum civilium libellos ae formulas adhibitus est; quas ille non solum celeri et correctissimo calamo in mundiores chartas retulit; sed diversas suopte ingenio, oblatis causis, tam eleganter excogitavit; ut ad forum et civilium negotiorum amplissimam tractationem, peculiari arridente astro, natus iudicaretur.

Cum igitur nec dum ephebis exemptus non vulgarem in literis progreslum fecisset, iamque maiora concipiens, animum ad diovini et humani iuris scientiam applicuisset: praeter patrui sui piam liberalitatem, Augustani quoque stipendii, tenuioris fortunae adolescentibus, liberalibus sese mancipantibus studiis destinati; subsidio fultus, apud propiores patriae Academias, legalis disciplinae iactis felicirer fundamentis una cum generosis quibusdam bonarum artium tyronibus, trans Alpes, ad florentissimum Patavii Gymnasium profectus est. Ibi assiduis vigiliis,


page 329, image: s362

pertinacique studio, et plurima disserendi exercitatione, brevi tempore, tantum profecit; ut non solum publica acclamatione, lauream consecutus; sed etiam ad enarrandas Iustiniani imperatoris Institutiones iuris civilis cathedrali dignitate, ab aequissimis alienae virturis aestimatoribus, celeberrimae illius scholae primariis antecessoribus, honorifice fuerit vocarus. Quo ille laudabili munere ultra biennium feliciter functus, magnam singularis memoriae, promptae cloquentiae, exacti iudicii, subtilis abstrusarum quaestionum investigationis, denique omnibus numeris absolutae doctrinae laudem atque famam, in eruditissimorum hominum ista clarissima luce, cum insigni patriae honore, post se reliquit: ut plane mirum non sit; natali solo restitutum, atque apud Ingolstadiensem Academiam, legitima ducta uxore et ad constantem vitae tenorem, familia decenter stabilita, a non paucis imperii potentissimis principibus, nobilissimis ordinibus, ac liberis civitatibus, ut aulis vel tribunalibus suis sese asscribi pateretur, honestissimis propositis conditionibus, certatim expetitum fuisse. Sed is praeclaram Augustae Vindelicorum rem pub. cui operam suam tota vita impenderet, omnibus aliis occasionibus exserendae virtutis, maturo animi iudicio facile praetulit; vel dulcis patriae insito amore accensus; a qua se longius amotum non voluit; vel pulchertimae urbis perampla celebritate, et omnium rerum usibus humanis explendarum opportuna affluentia pellectus; vel ingenuae civilitatis, liberiusque vivendi studio, ad id ipso genio suo compellente, incitatus.

In hac consiliarii, vel, ut loquendi mos est, Advocati reip. honorifica functione; dum causas civitatis ad iudicia acriter defendit: lites prudenter definit; oniaque ad veram iuris rationem, adhibito aequitatis temperamento revocat; dum plurimas legationes, cum primi nominis senatoribus, ad sollennes Imperii, et provincialium ordinum conventus feliciter obit; tantam exquisiti iudicii, absolutae eloquentiae, et admirandae promptitudinis famam consecurus est; ut ei a Suevicae provinciae senatu, communia negotia, honestissimo constituto salario, commissa fuerint; pariterque cum Comitum, et inter hos splendidissima Fuggerorum, Baronum Imperii, familia, cum pleraque nobilitate, ad causarum suarum patrocinium subinde vocaverint, Unde et nominis ei celebritas, et opum magnitudo honestissime accrevit.

Septuagesimum autem annum nondum attingens, cum senatoribus Augustanis ad comitia Imperii anno Christianae salutis nonagesimo octavo Ratisbonae legationis munere functus, in eiulatu praesentis uxoris 13 cal. Martii calculi doloribus, omnem medicae artis opem superantibus, composito ad Deum


page 330, image: s363

animo, et rite supremi elogii confectis tabulis, quibus et reip. olim dum in bonis literis tyrocinium poneret, sibi collatum beneficium, pio legato cleemosynae publice asscripto grate remuneratus, in facta concessit. Inde principum et Imperii ordinum nobilissimis legatis funus Ratisbonae extra portam, sollenni comitatu prosequentibus, eius cadaver Augustam reportatum, ad aedem cathedralem Deiparae virginis, proprio rumulo honorificentissime illatum est. Insuper et monumentum marmoreum apud S. Annam, sicut Theodorae unice delectae, nobilique matrimonio ornatae filiae, pater, ab exemplo in Italia abs se olim observato, in mandatis reliquerat, epigramma incisum legitur ab heredibus erectum.

D. O. M. S. GEORGIO TRADELIO. PRIMARII NOMINIS ET SINGUILARIS ELOQUENTIAE I. CONSULTO, PROVINCIAE SUEVIGAE, TUM AUGUSTANAE MULTARUMQUE ALIARUM RERUMP. ET ORDINUM ADVOCATO, QUI ANNO DOMINI cIo Io IIC. XIII CAL. MAR TII IN COMITIIS REGEN. REIP. AUGUSTANAE LEGATUS IN ULNIS LACRYMANTIS UXORIS, ANIMAM DEO PIE REDDIDIT. MARITO ET PATRI DULCISS. VERONICA KETZERINA CONIUNX ET SUPERSTITES LIBERI MULTIS CUM LACRYMIS POSUER. VIXIT AN. LAVII. M. X. DIES VIII.

Theodora Fil. Aegid. Sebast. Voit. a Berg. coniux, in timul. Patris:
Quae miseranda tuo imposui nunc saxa sepulcro,
Accipe pro meritis, mi pater, innumeris.
Si mihi marmoream licuisset sumere formam;
Ipsa forem, haud alius, quo tegerere, lapis:
Incisisque notis legerer: Theodora parentis
Fit tumulus, reddens ossibus ossa piis.


page 331, image: s364

Fuit vir sceurae libertatis animorum tota vita amantissimus, huiusque strenuus admodum propugnator: iura tamen et auctoritatem legitimi magistratus tam invicto mentis robore tutatus semper est: ut fortunarum et vitae periculum subire maluisser; quam ab ista laudabili sua constantia latum unguem recedere: id quod in illa gravissima, et turbarum plena contentione, ob receptam temporum emendatam distinctionem, ipsa re et opere testatissimum fecit, Obtrectationes invidorum infracti animi magnitudine facile contempsit.

Memoriae tenacissimae beneficio, quicquid vel olim legisset, vel numquam intermisso quottidiano labore, in processu aetatis, ex optimis auctoribus decerperet, optima fide, vixque mutatis verbis, cum audientium summa admiratione saepius recensebat: legum sancita e propriis sedibus depromebat, scriptorum discrepantes sententias paginis dinumerabat. Quando inopinatus et diffcilis aliquis casus obtigisset, in consultationibus tam publicis, quam privatis: ipsamet prudentia, rationis optimadux, eventus divinitus non providisset. Eloquentiae vero cum Latinae tum vernaculae redundantes divitias, nemo in eo non fuisset admiratus. Nemo laudando blaudior; nemo gravior admonendo; argumentorum vi atque copia nemo uberior: apta concinnitate verborum et sententiarum felicior; ponderosior quisquam exstitit.

Praeterea Demosthenicum illud ter in oratore maximum in co sic enituit: ut, vel Aeschinis testimonio, ipsum auctorem credi posset adaequasse. Nec minus calami incredibili quadam celeritate coram intuentibus stuporem incussit. Nondum maximis de rebus consultatione aliqua ad finem perducta; ipse saniora placita scripto comprehensa, cum audientium applausu proferebat.

Pronide cum haec inimitabilis industria sollertisque ingenii expedita facultas, crebris Imperii comitiis, aliisque celeberrimis conventibus pluriumum sibi auctoritatis contulisset; nulla fere maioris momenti res in publicam deliberationem venit; in qua non ipsius spectatissima prudentia, crudita facundia, et promrissima politi styli clegantia expeteretur: adeo ut Maximilianus II. Imperator, adaulam suam, opimis conditionibus benignissime invitaret; illo civilis vitae tranquillitatom vel maximo dignitatis splendori, immoto animi iudicio constanter praeferente: etsi alioquin erneritae virtutis condigna praemia non desideraverit, a Caesare nobilitatis insignibus, ad perpetuum posteritatis suae ornamentum splendide condecoratus.

Insuper a patruo suo, dequo ante, liberis destituto, haeres testamento scrip tus, familiam suam longe maioribus, honesto labore partis opibus firmavit: nec non claris affinitatibus e patricio ordine exornavit.


page 332, image: s365

Coniugii fidem Canctissime coluit. E prima uxore Ingolstadii ducta filium Philippum habuit; qui paternis vestigiis insistens, cosdem iurisprudentiae pulcherrimos titulos, flotente aetate adeptus, industriaque sua partim patriae, partim Bavariae Duci; pariterque illastribus et nobilibus quibusdam partibus comprobata, paucis ante patris obitum diebus vita functus est. Duas itidem filias ex eodem matrimonio, nobilibus et clatis nuptiis decoratas, sustulit; quarum maior patris fatum paucis mensibus antevertit.

Secundam uxoreme patricio genere, sine liberis morte sublatam amisit. Cum tertia honore maiorum, pietate, moribus, prudentia, frugalitate lectissima femina, Veronica, undetriginta annos concordissime vixit, sex liberorum pater ex ea factus: filiorum trium totidemque filiarum: sed ex his maiore natu filio Georgio, ante annum paterni obitus, Venetiis inopinato casu sublato, fati acerbitatem, mater provida et per dissimulationem apud consternatum patrem mitigavit.

Ceterum praeter maximarum virtutum felicem [Gap desc: Greek words] id etiam reliquis suis donis Gratiae adiunxerant; quod a gravioribus curis et laboribus animum aliquantum remittens, apud domesticos et amicos iucunda quadam ioeorum civilium venustate, sormones familiares condiebat, leporumque erudita festivitate accumbentes ad honestam hilaritarem provocabat.

Novissimam uxorem, gratissimam itinerum suorum comitem habuit; cum propter mores toto animo abs se probatos; tum, quod corporis obesioris mole gravato, eius sibi opera ad valetudinis curam peropportuna fuerit.

Nihil unquam otio indulsit; sed omne tempus a negotiis et actionibus vacuum legendo, scribendo et meditando traduxit: nisi quod plerumque a prandio, valetudinis causa vehiculo per unam atque alteram horam utebatur.

Sed enim tanto pulcherrimarum scientiarum ardore perpetuo flagrabat; ut etiam Cabalae, disciplinae abstrusae mysteria, degustata mediocriter Hebraeorum sacra lingua. miro ingenii acumine assecutus, de omnibus fere naturae arcanis, multoties subtilissime dissere solitus fucrit. Ingra vescente vero aetate praeter iurisperitorum vastos commentarios, sanctorum patrum numquam intermissa lectione pluriumu sese oblectabat.

Scripsit quoque quamplurima, quae scriniis suis recondidit, praesertim illustrium causarum, adiustitiae libram exquisitissime appensas consultationes; quarum duo densissima volumina filiis heredibus reliquit.

Ex parentalibus ab Aegidio Sebastiano Voit a Berg, genero, et Casparo Tradelio filio, editis.


page 333, image: s366