Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
IAM olim mihi, Patres, dividiae est, eam historiae Augustanae partem depositam quodammodo et deploratam jacere, vetustatisque situ in dies magis ac magis obduci, cujus maxime claritudine omnium oculi debebant perstringi. Gentis et urbis initia dico, rerumque exinde seriem, que per annos amplius quingentos quin quaginta sub Romanis et Gothis, qui Romanos, veluti umbra corpussolet, consequuti sunt, ordine evenere.
Id dum saepe, dum diligenter cogito, factum aliquando, ut aliis cessantibus,
PRIMO, exequuti sumus Rhaetiae et Vindeliciae descriptionem: utriusque nominis et populioriginem.
SECVNDO, historiamrerum Vindelicarum ante coloniam deductam.
TERTIO, disput ationem de Augustae Vindelicorum situ, qua contra Aventinum praecipue imus. Conjectur as de urbe Vindelicâ ante coloniam deductam.
QVARTO, quae ad coloniam extra urbis moeniae pertinent. Insignium August anorum uberem explicationem.
QVINTO, coloniae Augustae deductionem: AEdificiae publica et privata; Reique publicae constitutionem, quâ religiosam quâ civilem.
SEXTO, historiam ab anno coloniae conditae primo, ad annum usque CCLXVI. qui fuit annus Christi CCLIV.
SEPTIMO, historiam inde ad annum CHRISTI CCCXCV.
OCTAVO, historiam ad annum Christi DLII.
Adjecimus Vetustorum aliquot scriptorum testimonia, quorum in his libris usus.
Antiqua praeterea monumenta in tres partes tributa.
Quae Augustae extant,
Quae in agro August ano,
Quae alibi ad res Augustanas spectantia.
AVGVSTANAS origines scripturo, permagnum refert, Rhaetiae et Vindeliciae situm primo loco constituere; id cum ignoratis confinium provinciarum terminis fieri nequeat, hinc potissimum ordiri placet.
Italiam, qua continens, pleraque enim ejus mare ambit, jam inde a priscis temporibus non uno modo acceptam reperio. Qui leges et foedera, populique Romani usum spectavere, Rubicone fluvio terminarunt: Qui rerum naturam et situm, fines ad alpes promoverunt. muri vice tuebantur Italiam.
Germaniae magnae terminus Italiam versus optimis et probatissimis geographis Danubius est. Ita Strabo, Solinus, Ptolemaeus: ita etiam Tacitus et plerique historicorum scriptum reliquere. Quos nobis sequendos opinor: Etsi Plinius prodiderit, Aggrippam Germaniae adjunxisse Rhaetiam et Noricum, quae cis Danubium provinciae sunt, et quo tempore Agrippa scripsit, Romanis, uti videtur, nondum parebant. Jam ergo, cum Italia ad alpes, Germania ad Danubium pertigerit, alpes et planities ab alpibus ad Danubium, inter utramque sitae
Romani vero non hos duntaxat, sed Paeones ultraeos, nec non Rhaetios, Noricos, et Mysios qui Europam incolunt, et quoscumque alios his finitimos, qui Istrum a dextra navigantibus se se offerunt, vicissim ut Hellines a Graecis distinguunt, eosque propriis appellationibus separ atim nominant, caeterum communi vocabulo Illyricos omnes arbitrantur. Qua opinione a principio ducti, neutiquam (adhuc in ea persistentes) finem earum invenere nationum, sed ab Istri ortu usque admare Ponticum, quod sub tributo obtinent, Illyrici fines esse voluerunt. Verum hujusce rei nulla apud Latinos scriptores prodita memoria, ideo vix certam affirmare ausim: Appiani eo levior auctoritas, quod sub finem librorum de bellis civilibus, res Illyricas sibi non satis compertas
Tot spectant Istro Boream vicinius axem.
At Notii Gerrae veniunt, et Norica castra.
Pannonii ac Mysi ----------------------
Sed Gerrae, gerrae germanae, neque unus Dionysius, a quo omnium scripta dissentiunt, me movere debet: propior existimanti sum, codicem sive librarium, quam auctorem fallere.
Caeteri gentes alpinas permultas enumerant, et cum alpinas dico, sentio tam gentes quae alpes, quam quae campos ab alpibus
Eorum rursus, qui inter Rhaetos et Vindelicos partiuntur, neque numerus neque auctoritas ullâ ex parte inferior. Ptolemaeus etiam hinc stat. Cum enim scripserit Lycum Rhaetos a Vindelicis discernere, ostendit Vindeliciam inter Lycum et Oenum sitam esse: in quâ sententiâ quid ego desiderem, post videro. Nam et Asia, quae non Europa, in qua est Syria: et Asia dicitur prioris pars Asiae, in qua est Ionia, et provincia nostra. Sic Africa altera ex tribus orbis partibus, Africa quoque portio Africae, ad mediterraneum
Interpretes haec mire torquent: Nonnulli copulam et Vindelici addidere, alii subaudiendam annotavere, quibusdam Vidêre denuo subaudiendum visum. Interim fatentur, copulam ab optimae notae codicibus manuscriptis abesse, neque mihi dubium ex Horatii mente abesse, sensus enim quem sequimur simplex et apertus, tum est certissimus, et nostras rationes apte confirmat.
Atque haec quidem satis clara et firma. Sed qui inter Rhaetiam propriam et Vindeliciam limites statuendi, dissentientibus nobilissimis geographis, dubium. Ptolemaeus de Lyco sensit, Rhenus quoque in magnas paludes, magnum lacum diffunditur, attingunt Rhaeti et Vindelici. Alio loco, Prope hanc regionem origo est Istri et Rheni, ac lacus inter horum fontes situs, et paludes e Rheno effusae. Lacus in ambitu habet stadia amplius CCC. (numeri correctione indigent, D. aut DC. substituamus licet) inque eo est insula, qua pro receptaculo usus est Tiberius, navali pugnâ cum Vindelicis certans. Rursus, Lacum Rhaeti exiguâ parte, majore Helvetii et Vindelici attingunt. Demum, Primum itaque Illyrica exponamus, quae et Istrum et alpes attingunt, sita in medio Italiae et Germaniae, incipientia a lacu qui apud Vindelicos et Rhaetos. Hinc fit, ut Brigantium, quam urbem Ptolemaeus Rhaetiae propriae, iste Vindeliciae tribuat. Aventinus, et qui Aventinum
circa montes alpium lacum esse in multa stadia porrectum. Sic profecto est, Ptolemaeus qui verum terminum lacum nesciret, et praeter Lycum, nullius Rhaetici fluminis nomen inaudisset, hoc substituit, quod verisimile crederet, confines populos potissimum fluvii alveo discriminari. Vt itaque ad principium suum redeat oratio, Vindelici Vindelici autem et Norici montana exterior a tenent, fortassis haec quoque, Omnes, magis tamen reliquis Helvetii et Vindelici montanas incolunt planities. Quae caussa censenda
qui Arcto subjacent, us que ad Istri fontes pervenisse, et universum orbem peragrasse significet: nisi cui figmento velum demere, Osiridem Solem interpretari libet. Fabulas etiam et obscurorum auctorum excogitandi libidinem sequuti, qui Adulam Istri filium Rhaeticas alpes primum tenuisse prodidere: cum incorruptis historiarum monumentis, antiquissimi habitatores Osce et Volsce fabulantur, nam Latine nesciunt; neque modicum aliquod Caere educatus apud hospites, Hetruscis inde litteris eruditus erat, linguamque Hetruscam probe noverat. Habeo auctores, vulgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Hetruscis litteris erudiri solitos. Si quid Rhaetis latinum haeret, est id multo recentius, posterioribus temporibus, cum ejus sermonis usus jam ad alpes proserpsisset, a vicinis Italis, sive post constitutam provinciam, a Romanis magistratibus et colonis invectum, Justinus a Gallis, qui Roma potiti Capitolium obsederunt, Tuscos pulsos, se ad alpes Rheten Cimbricâ linguâ nescio quas rupturas et rimas, inprimis aquarum vi excavatas, significare, Rhetos inde, qui canales alpium, exesos vi torrentium fluminum, teneant. Trojanos aliqui advocavere, qui ex Euganeis, ubi Antenore duce consedere, immigrarint, et Rhaetos a Rhaetejo Troadis urbe dixerint. Sed infinitum est, omnes omnium ineptias scribendo persequi. In nominis scripturâ adeo variatum, ut in nullâ magis: Retiam, Rhetiam, Rethiam, Roetiam, Rhoetiam, Rhaetiam, Raitiam, et Raetiam invenio, Arrianus Raetiam caeteris praetulerim. De Vindelicorum origine primi scripsere
Poeta quaerere distulit, interpretibus divinare placuit, et Penthesilea securium inventrix menti observata est. Quam mallem Vndenlec, quod est infra Lycum: Quibusdam a Lyco et Vindis Bojoariae pagis: Becano a Ven et Lyco, interjecto dess articulo Germanico, Ven Cimbris esse loca aquis exundantia, hinc Venetos, Venedos, Venelos, Vennones, aquarum accolas. Sed hoc est, in tenebris ad scopum collimare.
Clam me non est, haec effuse rideri ab Aventino, et tot cavillis Lecham pro Lyco cogat recipere. Fortunatus cum libellum e Galliâ in Italiam profecturum pluribus alloqueretur, his verbis usus est, quorum impolitia quin ascribamus non faciet,
Quae Paulus versâ vice narrat, Fortunato per Briones et Augustam civitatem, quam Vir do et Lecha fluentant, iter fuisse in Galliam. Quamquam inversio nostrâ nihil interest. At quod Vir do protulit, sive librariorum incuriae debeat, sive memoriâ lapsus sit, sive analogiam vulgaris sermonis Vverten, aut quod idem est Vvertaha (nam Germani antiquitus fluvios Aha dixerunt, inde plerorumque nomina in has litteras desinunt, quidam minoris rei Aha simpliciter dicuntur) sequi maluerit, sane Fortunatus Vindo scripsit. Si postrema Veneta editio, ex Vaticano codice expressa, sic habet altera vetustior ab Al. Lipomano emissa, Vindicem dixit, et sit mihi talium testium ab aliquot centum retro annis copia, qui Vindam Vindicemque promiscue appellavere. Sed videor digitum ad erroris fontem posse intendere. Librariorum primum oscitantiâ Vindo in Virido cessit, ut in manuscripto Fortunato apud se extare Ab. Ortelius, quem honoris et amoris caussâ nomino, admonuit, id cum carminis lex non pateretur, sciolus aliquis, extritâ alterâ I, Vir do substituit. Estque ejus rei argumentum, quod viri docti nobisque amici Giphanii codex manuscriptus, qui unus quod ego sciam Virdo praefert, ab homine utique imperitissimo est exaratus; totum enim versum sic conceptum habet,
Cui ergo haec Vindelici nominis compositio dura aut coacta, imo Vindoligos, in Ant. itinerario Vindelegos, Vimdelicos, Vendelicos legunt, Paeanius Eutropii metaphrastes Vindelicos praeferunt. Nec obstat, quod Ypsilon a Lyco retinenda videbatur, quaedam contra orthographicos canones sibi usus indulget, Licates exemplo, quos a Lyco esse, nemo negare animum inducit, tamen I. Latinâ scribi, Strabo, Plinius et Ptolemaeus documento sunt. Quin Licus a quibusdam eodem modo, aperte contra originationem, in quâ fluminis conditionem spectatam, quod rapacitatem et ingluviem luporum aemuletur, dubium nullum est. Neque enim absurdum, Graeco nomine auta Romanis donatum, aut etiam ante Romanos monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Rhaetiaeque adhuc extare: Sin a priscis Vindelicis Lechum, aut Lecham appellatum, a Romanis demum, sonus affinitatem, Graecamque significationem sequutis, in Lycum mutatum existimare malumus, res eodem recidet; nam Vindelici et Licates omnino ad Lyci, haud quaquam Lechi vocem conformati sunt. Ptolemaeus Lyciam aut Lycium, hoc est, lupinum vocavit. Angelius
Vindonis quoque nomen, huic nostro fluvio proprium, caeteroquin appellativum, ut grammatici loquuntur, fuisse, quamquam significationem ignoramus, ex permultis compositis intelligimus, Vindonissa, Vindomana, Vindobona, Vindocinum, Vindomora, Vindolana, Vindobola, Vindogladia: praeter ea, in quibus Vindelum, Galliae Narbonensis oppidum, a quo Florus praeterfluentem fluvium, qui Straboni Sulga est, nec ad res nostras quidquam pertinet, Vindelicum appellavit. Sed et aliquot per Vindeliciam pagi, Vinda nomen habent. Atque haec in universum de regione, et primis incolis dicta; quae interjectâ tabulâ clariora evadent: mox rerum gestarum narrationem aggrediemur.
SPECTATOR. HAEC SCIRE TVA INTEREST.
NVLLVM in tabulâ nomen cujus antiquitas dubia, praeter tria: HIL ARA, LOISA, ISARA. Inserta, quod istorum fluminum mentio in historiâ obvia aliquoties, nec nomina prisca in promptu, nisi forte haec ipsa, quod nescio: scio Isaram Strabonis diversam esse.
Omissa quaedam, non incuriâ, judicio: sive antiquitatem nullus idoneus testis tueretur, et novis hominibus (Aventinum praecipue designo) fidem habere minus consultum videretur: sive quam de situ constituendo probabilem conjecturam sequerer, non esset. Parumne ridiculus Aventinus, qui Eponae votum solutum in lapide antiquo legisset, ex Deâ equili praefectâ Coloniam Romanam ausus est concinnare? Restituta contra alia, nunc primum ex vetustatis ruderibus eruta. Pleraque varie jam antiquitus scripta. Exemplo pauca ista; Ambra Ambro: Isenisca Isenisco: Vimania Vemania: fortassis haec quoque, Vinda Vindo: Hilara Hilarus. In quibus, ne certo constituam, obstat geographicorum scriptorum paucitas, codicum inconstantia: Quo animus inclinabat, hoc sequutus sum.
Descriptione et positu locorum, variavi interdum nonnihil ab aliis ante me. Caussas singulatim exequi longum, verbo dicam, quidquid hujus, feci meditate. En specimen. Damasiae nominis reliquiae eaedem ad utramque Lyci ripam superstites sunt: Cur illam, quae apud Strabonem Licatiorum veluti arx, cis flumen in colle non reciperem, potius quam alteram ultra flumen in planicie, ad Ambrae seu Ambronis lacus oram? Batava ad Oeni ostia, potius quam in alpibus auctoritate Eugippii, Bojodurum in adversâ Oeni ripâ Noricâ, ex eodem, contra Ptolemaeum. Ibi Boitrae nomen rivulo adhuc manet. Intervalla superstitiose ad podismum exigi non velim: non a me, non a quoquam antiquario chorographo: nullus praestabit. Laudis species in hoc studio, errare mediocriter. Memineris interim, aliqua falsa videri parum cogitantibus, vera multum. Et sic habe, a Ptolemaeo et Ant. itinerario nunquam temere discessum. Sed profecto Terentiani verbis universe fateri non pigebit, veritatem
PRIMVM omnium satis constat, Tuscos, qui Rhaeto duce immigrarunt, non statim a principio totam regionem occupasse, sed imperium protulisse paullatim. Ea enim maximarum rerum conditio, ut a primo ortu haud adultae, temporis accessu evadant auctiores. Et finibus tam late propagandis, magnum annorum numerum intercessisse, pro comperto est. Verum quibus artibus, quarerum vicissitudine, quibusque temporum intervallis contigerit, nos tanto post nati, in veterum silentio divinando non assequimur. Quin et eorum bellorum vetustate memoria abiit, quae a Rhaetis tum in reliquos vicinos populos, tum in eos, qui Romanis parebant, mota: creberrima fuisse, Hi omnes cum Italiae vicinas partes assiduis incursionibus vexaverunt, tum Helvetiorum, Sequanorum, Bojorum, Germanorum. Petulantissimi Vindelicorum habiti sunt Licatii, Clautinatii et Vennones: Rhaetorum Rucantii et Cotvantii. Hestiones quoque Vindelicorum sunt, et Brigantii: Vrbes ipsorum Brigantium et Campodunum, et Licatiorum veluti arx Damasia. De horum latronum in Italos saevitia hoc memoratur, eos pago aut urbe potitos, non modo puberes omnes necare, sed ne infantibus quidem masculis parcere: Imone hic quidem subsistere, sedgravidas etiam mulieres occidere, quas eorum vates dicunt virilem foetum utero ferre. Haec scio haud impune a Romanis lata, sed scriptorum penuriâ premimur, et vix est, ut tenuibus conjecturis quaedam hujus argumenti investigemus. Ex Livio compertum, Cl. Marcellum Cos. alpinos Sarnios gentem alpinam expugnavit: manuscripti aliquot Stinos. Anno DCLIX. Coss. L. Crassus Q. Scaevola. Crassum alpinum bellum affectasse, L. Crassus homo sapientissimus nostrae civitatis, spiculis prope scrutatus est alpes, ut ubi hostis non erat, ibi triumphi caussam aliquam quaereret. quamquam honore frustratus. An Cn. Pompejus, Magni pater, consul Anno DCLXV. Rhaetos armis aggressus, incompertum, Qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero. Quis praestet hostes Rhaetos, aut ex alpinis saltem aliquos fuisse? Id de D. Bruto Cos. Progressus sum ad inalpinos cum exercitu, non tam nomen captans imper atorium, quam cupiens militibus satisfacere: quod mihi videor consecutus. Cum omnium bellicosissimis bellum gessi: multa castella cepi, multa vastavi: non sine caussa ad Senatum litteras misi. De L. Munatio Planco, ferme circa haec tempora, plane certum reddit Cajetana inscripto, TRIVMP. EX. RHAETIS. AEDEM. SATVRNI. FECIT. DE. MANIBIS. Triumphum fasti Capitolini, et plerique scriptores, ex Gallia actum prodiderunt: sive ob caussam quam antea innui, sive quia Munatius Galliae praefuit, cum rem adversus Rhaetos gessit. Actus est An. DCCXI. IV. K. Jan. An. DCCXIII. L. Antonius K. Jan. ex alpibus triumphavit, et si nihil dignum triumpho gesserat, neque omnino illis locis imperium Rhaetios igitur et Noricos existimo C. Caesarem, dum adversus Celtas depugnaret, subegisse: aut Augustum, Paeones cum aggrederetur, bello superasse. Nec ullum in Rhaetios aut Noricos bellum gestum privatim reperi. Quamobrem cum reliquis finitimis una devictos fuisse arbitror. Caeteri omnes Augusto adjudicant: Et subit mirari, clam Appiano bellum Rhaeticum fuisse, cujus tot anteillum scriptores meminerint. Livius copiose descripsit, ex epitome enim cognoscimus, huic uni librum centesimum trigesimum sextum prope solidum impendisse. Nos principis historici narratione, temporum injuriâ maximâ nostrarum rerum jacturâ destituti, quae ab aliis sparsim prodita, in unum hunc locum collecta comportabimus. Id ut ordine, et ad temporum seriem aptefiat, statuemus inprimis Anno urbis DCCX. C. Julium Caesarem Cos. in magistratu occisum. Postero DCCXI. Pansâ et Hircio Coss. occiso Pansâ, C. Caesar Octavianus Cos. suffectus est, sive XIV. k. Septembr. sive X. k. Caesar post tertium diem insequutus, ut est in Livianâ epitome. Mox Alexandrinum bellum motum: Ita ex commentariis belli civilis et Alexandrini constat. In quibus etiamsi temporum ratio minus dilucide explicatur, rerum gestarum series
neque loco, neque tempore aequo, sed hyeme anni. Ac quod in Appiano, Inter has contentiones menses novem absumpsit (Caesar) donec Cleopatram loco fratris Reginam fecit Aegypti, in Nilumque una cum ipsa quadringentis navibus subvectus, perlustravit regionem, et alioqui devinctus feminae consuetudine, fic accipiendum, Caesarem omnino novem mensium moram in Aegypto traxisse: eoque probabilius, sexto mense bellum finitum, VI. K. April. Alexandriam receptam, reliquum temporis lustrando regno impensum. Receptam, non captam dixit (quamquam capi et recipi de re unâ eâdem aliquando dicitur, ut est in Augusti nummis ARMENIA. CAPTA. ARMEN. RECEP.) quia a multis jam annis Aegyptus Romanis foedere obnoxia, et Alexandria ante bellum haud dubie in Caesaris potestate fuerat: Simul illud innuit (nam ut Gabinium spectaverit, a quo Alexandriam captam, cum Ptolemaeum Quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud Regnum testamento Regis Alexandrini, Populi Rom. esse factum? mihi neutiquam probatur) bellum et urbem recipi, non capi. Julii ergo victoria in kalendario expressa. Octavianum Alexandriam Kal. Sextil. cepisse, Kalendis Sextilibus primâ luce, Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt. Neque obscurum cum ex hoc ipso Orosio, tum ex Plutarcho, Octavianum, quo die classis ad eum defecit, Alexandriâ potitum esse. Pridie omina et prodigia praecessere, quorum Plutarchus meminit; Antonius inter coenandum, ut fertur, imperavit servis, ut infunderent sibi, et exciperent epulis se liberalius, incertum esse, idem ne facturi postridie essent, an aliis dominis ministraturi, ipse vero extinctus jaceret et exanimis. Paucisque interjectis, Circa noctis illius conticinium fama est, cum silentium et moestitia ex metu et expectatione eventus teneret civitatem, repente omnis generis organorum exauditam symphoniam, strepitumque turbae cum clamore Bacchico, tripudiis Satyricis, velut sacro liberipatris choro, non sine ingenti tumultu erumpente, concessisse hanc turbam, quae ingens
esset, mediâ ferme urbe ad portam, quae foras ad hostes ducebat, atque ea evasisse. Visum est autem, prodigium hoc reputantibus, a Deo quem praecipue effingere, et ad quem consueverat se accommodare, esse Antonium destitutum. Dein summo mane classis defectio, Antonii fuga et mors, Caesaris victoria, consecuta Aegyptus hoc mense in potestatem Pop. Rom. redacta sit. Quae ad Actiacum
IMP. CAESAR. IIII. M. LICINIVS K. JVL. C. ANTISTIVS BELLVM ALEXANDR. EID. SEP. M. TVLLIVS
Camuni et Vennonetes, gentes alpinae (Rhaetis plerique annumerant) arma contra Romanos sumpserunt, victique a P. Silio et subacti sunt. Quod etiam a Dione proditum. Sequenti DCCXXXIX. M. Livio Druso, Libone, L. Calpurnio Pisone Caesonino Coss. Rhaeticum bellum motum est. Quod si non temporis circumscriptione, sed animis, et obstinatione partium metimur, inter gravissima numeremus licet. Verbi invidiam Romani victores lenient: quorum confessione palam est, fortissimam gentem militaribus potissimum artibus et insidiis, non apertae virtuti cessisse. Nam cum Augustus uni huic utrumque privignum, Tib. Claudium Neronem et Neronem Claudium Drusum duces praefecisset, praestantissimos viros legatos addidisset, illi praefidentem, sed inconditam, Rhaetorum Vindelicorumque fortitudinem eâ fregere ratione, ut bellum late per omnem provinciam spargerent, et hostium exercitum in multa minuta agmina diducerent; quo excogitato, dispersos non admodum difficulter vicere, quorum unitae vires invictae Neronem Caesar haud mediocris belli molem experiri statuit, adjutore operis dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra Caesaris penates enixa erat Livia. Quippe uterque divisis partibus Rhaetos Vindelicosque aggressi, multis urbium et castellorum oppugnationibus, nec non directâ quoque acie feliciter functi, gentes locis tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces, majore cum periculo quam damno Romani exercitus, plurimo cum ear um sanguine perdomuerunt. Rhaeti inter Noricum et Galliam, ad alpes Italiae finitimas, quis Tridentinas nominant, sedes suas habent. Hi vicinam Galliam Frequenter populati, ex Italiae finibus praedas egerant, Romanosque et eorum socios, iter per ipsorum terras facientes infestaverant. Id quidem consuetudine jam receptum erat, ut in eos, qui nullo essent foedere juncti, ita statuerent: Sed praeter hoc omnes masculos quos comprehendissent, etiam in utero adhuc matrum (id enim quibusdam divinationibus investigabant)
rantes necabant. Ea propter Augustus principio Drusum contra eos cum exercitu misit, isque Rhaetos apud alpes Tridentinas sibi obviam factos, praelio congressus, haud magno certamine fudit, ejusque victoriae ergo Praetorios honores (honores quidem tunc Praetorios Quaestor, Praeturam ipsam quinto post anno, quo res in Germaniâ Drusus in Quaesturae Praeturaeque honore, dux Rhaetici, deinde Germanici belli, et quod mox ait, confestim post Praeturam Consulatum iniisse, iniit namque Anno DCCXLV.) adeptus est. Deinde cum ab Italia rejecti Rhaeti nihilominus Galliam urgerent, Tiberium quoque contra eos misit. Proinde Drusus ac Tiberius simul, multis locis in Rhaetiam irrumpentes, legatorum operâ, ac ipse etiam Fiberius per lacum navigiis subvectus, exterruerunt eâre barbaros: dissipatos aggressi haud difficulter exiguis proeliis dispersas eorum copias deleverunt; reliquosque inferiores exinde, ac animis collapsos, in suam potestatem redegerunt. Denuo monendum vix existimo, Dionem Rhaetico nomine Rhaetos et Vindelicos complecti. Nam Strabo Tiberium navalem pugnam in lacu cum Vindelicis pugnasse asseverat, loco quem jam antea produximus. Incredibilefacinus, in quo neque patriae et libertatis amor satis laudari, neque teterrima in liberos saevitia, quam nulla belluarum feritas imitetur, satis vituperari possit, Quae fuerit callidarum gentium feritas, facile velmulieres ostendere: quae deficientibus telis, infantes ipsos afflictos humo, in ora militum adversa miserunt. Ovidius in carmine abjectae adulationis, Augustum duobus bellis, Rhaetico et Threicio, timuisse haud quaquam dissimulat,
Rhaetica nunc praebent, Thraciaque armametum.
Cum de reliquis multo lenius loquutus esset.
Nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda.
Verum, etiamsi Rhaetis dilau dandis omnium auctorum ingenia conspirent, nullum a quoquam ornatius elogium excogitari poterit, quam quod eos
Appellavit Horatius. Quem Acron et Porphyrio, veteres grammatici, prodiderunt post editos tres priores carminum libros, coactum ab Augusto magno intervallo quartum scribere, ut principis
ut non modo saeculare carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum: eumque coegerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere. Implacidum genus, Veloces, Immanes, Agmina ferrata, appellat: Et quamvis Neronum impetum Aquilae, Austro, et Aufido flumini conferat, facere non potest, quin victoriam arte et consilio potissimum extortam fateatur, De Druso his verbis,
---- ---- catervae
Consiliis juvenis revictae.
Istis ad Augustum,
Te copias, te consilium, et tuos
Praehente Divos. ---- ---- ----
Quin et quod de bello late sparso diximus, innuit: Nam Drusum Genaunos, Brencos, et plerasque alpibus arces dejecisse refert, ---- ---- ---- ---- plus vice simplici.
Quibus incommodis Rhaetorum vires valde accisae. Tamen neque generosos spiritus, neque libertatis amorem posuere. Imo quae tot cladibus superfuere reliquiae. Romanos toties victores directâ acie aggredi ausae, extremam fortunam eventu minus laeto retentavere. Quod ex Dione vix est colligere, sed Paterculus, si verborum seriem attente consideramus, non obscure, admodum manifeste ostendit Horatius, subjungit enim,
Et commissam pugnam multis, qui sequuntur, versibus mirum in modum amplificat. De loco quid certo asseverem non habeo. Et dissimularem id totum, nisi conjecturas quoque probabiles in medium proferre statuissem; eae prope est ut fidem faciant in campis ad Lycum, immensum patentibus pugnatum esse. Mitto videri a Rhaetis, qui se hactenus arte, non armis victos intelligerent, postremo congressu amplissimam planitiem, quae nihil ad tegendas insidias latebrarum haberet, testandae virtuti delectam: Illud sane credibile, ut quaeque Rhaetiae partes Italiam et Galliam propius contingebant, ita prius victas, atque
Non melatet quorundam explicatio: Quo die Augustus Alexandriâ potitus, mortuo Antonio, captâ Cleopatrâ, anno post Mutinense proelium decimo tertio, fortunam prosperam omnium praeteritorum bellorum secundos exitus reddidisse. Sed alia est poetae mens, qui totus in celebrandâ Rhaeticâ victoriâ, cur eo revolveretur, ut civilium bellorum finem annotaret? Quin commonstrat, quo die Alexandria capta, eo post tria lustra Rhaetos superatos esse. Hanc sententiam caussali particulâ, quam vocant Grammatici, proximae antecedenti ita conjunxit, ut haudquaquam divelli, neque aliorsum flecti possit. Ideo in re aperta minus certandum interpretum numero et auctoritate: Vetustissimorum tamen verba adducam, Porphyrionis, Evenit, ut post annos XV. Drusus eo die Rhaetos Vindelicos vinceret, quo die Augustus Alexandriam vicerat. Idem Acronis sensus, verum numeri corrupti, Felicitati assignat Augusti (poeta) Drusi victoriam, demonstando ante annos XII. eo die Alexandriam ab Augusto captam, quo Drusus Vindelicos superavit. Tria lustra XV. annos conficiunt, et cum Alexandriam K. Sextil. An. DCCXXIV. captam docuerimus, consequens Rhaetos atque Vindelicos iisdem K.
Sextilem mensem e suo cognomine nuncupavit, magis quam Septembrem quo erat natus: quia hoc sibi et primus consulatus, et insignes victoriae obtigissent. Plurium numero Alexandrinam et Rhaeticam victoriam notavit. Eodem modo Dio, at in S. C. Aegyptiae tantum mentio. Porro ineptiunt, qui duplices Rhaetos commenti, quorum alteros Romani vicerint, alteros Domuit autem partim ductu, partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam, Dalmatiam, cum Illyrico omni: item Rhaetiam et Vindelicos, ac Salassos, gentes alpinas coercuit. Et Dacorum incursiones, tribus eorum ducibus cum magna copiâ caesis; Germanosque ultra Albim fluvium summovit. Legendum erat, domuit Rhaetiam et Vindelicos, ac Salassos, gentes alpinas. Coercuit et Dacorum incursiones. Confecto bello milites victores honoris causâ ob virtutem donati sunt: Indicant apud Paterculum acclamationes Tiberio factae, ego tecum imperator in Armeniâ, ego in Rhaetiâ fui: ego ate in Vindelicis, ego in Pannoniâ, ego in Germaniâ donatus sum. Quae mire etiam sententiam nostram, de decretoriâ pugnâ in Vindeliciâ ad urbem principem commissâ confirmant, nam milites se in Rhaetiâ quidem cum Tiberio fuisse, at in Vindelicis demum donatos jactant, eoque belli finis quo loco fuerit ostendunt. Regio victa in provinciae formam redacta est, idem Paterculus de Augusto, Rhaetiam autem et Vindelicos, ac Noricos, Pannoniamque et Scordiscos, novas imperio nostro subjecit provincias. Quod Italiae proxima et contigua, continentem ex Vlpiani sententiâ cognominabimus, Continentes provincias accipere debemus eas, quae Italiae junctae sunt. Termini circumscripti, quos in majoris Rhaetiae descriptione delineavimus. Nam Rhaetiam propriam et Vindeliciam in unam provinciam coivisse, plerisque testimoniis confirmare possum, quibus ut in re clarâ abstineo: multa in hanc sententiam orationis nostrae cursus sponte suâ dabit, et eodem facit, qui mox sequitur Taciti locus. Quod vir eruditus Noricum et Duae Mauritaniae, Rhaetia, Noricum, Thracia, et quae aliae procuratoribus cohibentur. De Pannoniis minus adhuc dubitandum. Et qui historias cum curâ legit, haud raro inveniet alios Rhaetiae, alios Norico et Pannoniis praefuisse. Cum vero provincia Rhaetiae nomine appellaretur, evenit ut Vindeliciae vocabulum paullatim desuetudine obsolesceret, nisi qua Augustae cognomen
Quia vero populosa erat gens Rhaetorum, videbanturque bellum retentaturi, maximam ejus et aetate validissimam partem inde abduxerunt, iis relictis, qui et colendae eiregioni sufficerent, et ad rebellandum non satis virium haberent. Reliquos magnâ agri parte mulctatos, ne monendum quidem, et de coloniâ, cui agrorum divisio adnata est, paullo post videbibimus. Tributis praeterea immensis afflictos, fidem faciunt Si Vespasiano bellum navaverint, Vespasianum rerum potiri: Sin populum Romanum armis provocent, quotam partem generis humani Batavos esse? Respicerent Rhaetos Noricosque, et caeterorum onera sociorum: sibi non tributa, sed viros indici. Non frustra a Rhaetis et Noricis exempla ducta, praeteritis Gallis propinquis, sed quod illi durius habiti: nam populos eo inclementius post victoriam haberi, quo constantius bello restiterint, in confesso est: Quae tamen ad coloniam, et coloniae territorium non pertinere, suo loco indicabimus. Jurisdictio, et rei militaris procuratio sic ferme constituta. Cum Augustus imperium bifariam divisisset Quae post id tempus sub Romanam ditionem pervenerunt, semper Imperatori accesserunt. Pervenit multo post Rhaetia, in eam ergo Imperator Praesidem misit. Quâ latissima significatione, omnes omnium provinciarum Rectores continentur. In peculiari nomine
singulos sibi olim Reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus Legatus in sanguinem, Procurator in bona saeviret. Procuratoribus enim tributorum cura demandata, et quae ad fiscum praeterea pertinent. Sed invaluit paullatim consuetudo, ut certae provinciae Procuratorum nonnullis (quod genus Rationales nunquam dictos reperio) regendae committerentur, nullo alio Praeside. Id multis exemplis compertum, quocirca unum Pontium Pilatum, Judaeae Procuratorem Praesidis loco, nominasse sufficiet. Apud idonea provinciarum sociae triremes, alaeque et auxilia cohortium: neque multo secus in iis virium, sed persequi incertum fuit: cum ex usu temporis huc illuc mearent, gliscerent, numero, et aliquando minuerentur. Eodem modo Dio legionum catalogum concludit. Quibus provinciae locis, alae et auxilia cohortium tunc fuerint disposita, cum se Tacitus ob incertitudinem persecuturum neget, nos inepti, si nunc aetate tanto inferiores investigemus. Hoc tantum non leviter asseverare posse videmur, creberrima per Danubii ripam disposita: qui limes (uti Rufus retulit) inter Romanos et barbaros ab Augusto per Vindeliciam, per Noricum, Pannoniam et Moesiam est constitutus. Incondite nonnulli codices, finesque inter Romanos et barbaros Augustus vindicans, per Noricum Moesiamque disposuit. Vnde corruptissima Jornandis lectio fluxit, finesque inter Romanos et barbaros Augustae Vindelicae per Noricum Moesiamque dispositi. Quae in Notitiâ hac de re scripta, ad aliud saeculum pertinent.
COLONIA deinde in agros captivos, subsidium adversus rebelles, et imbuendis sociis ad officia legum, deducta. Quae sunt Taciti in re simili verba. Coloniae autem quemadmodum apud Servium legimus, veteres definiere coetus eorum hominum, qui universi deducti sunt in locum certum aeaificiis munitum, quem certo jure obtinerent: Alii, Colonia est quae Graece vocatur, dicta autem est a colendo. Est autem pars civium aut sociorum, missa ubi Remp. habeant ex consensu suae civitatis, aut publico ejus populi unde profecta est consilio. Hae autem coloniae sunt, quae ex consensu publico, non ex secessione sunt conditae. Locus in latissimâ planitie clementer editus, prope Vindonis et Lyci confluvium, Danubio ad commoditates vicinus, nec expositus nimiâ propinquitate ad pericula Germanicarum incursionum, Vindeliciae meditullio lectus: Nomen Augustae inditum, Vindelicorum cognomen additum, differentiae aliarum urbium, quae eodem nomine appellatae. Sed ut ea, quae ponimus, certissime demonstremus, copiose et diligenter, de re suâ naturâ minime obscurâ, disputandum erit: quod Aventinus antiquissimos terminos, primus quantum perspectum habeo, loco movere, Augustam ad nescio quos Isarae et Loisae confluxus transferre ausus, qui absurdissimam sententiam sequerentur multos repererit. Adeo plerumque interest, non quid dicatur, sed quâ existimatione qui dicit habeatur. Vt autem veritas sibi semper constat, sic contra mendacio evenit, in varios errores dilabi. Nam qui post Aventinum scripsere,
-- Augustam, quam Vindo Lycusque fluentat.
Provide Vindonem adjecit, ne de adversâ Lyci ad orientem ripâ suspicaremur. Et propiusne poterat Vindelico cognomini alludere? Antiquior Fortunato Afrae martyris historia, (sub Constantino Magno scripta videtur) etiam Augustae ad Lycum meminit. Antiquiores Afrâ quatuor milliares lapides L. Septimio Severo et filiis inscripti, quos merito tot sanctissimos testes appellem: Eorum tres prope Vrsinium antehac extabant, nunc in monasterium illud translati sic habent; Primus quidem,
VIAS. ET. PONTES. REST.
AB. AVG. M. P. XXXXI.
Secundus,
AB. AVG. M. P. XXXXII.
Tertius,
AB. AVG. M. P. XXXXIII.
Quartus Vilthaimi, haud procul Oeni--ponte,
VIAS. ET. PONTES. REST. AB. AVG.
MIL. PAS. CX.
Cum haec spatia Augustae hodie quoque conveniant, non video, quis de veteri situ ambigendi locus supersit. Nam illa de Augusta Rhaetorum nebula, quam absurde opposuere Vindelicorum coloniae, ut Vindelicis Vindoligos, et quod est in Amphitruonis fabulâ, omnia congeminarunt, hoc sole discutitur. Vnam tantum in viciniâ Augustam fuisse, inde manifeste verum, quod Severus nullum cognomen addidit, addidisset si aliter res hab uisset, ne dubium relinqueret, a qua pontes viasque restituisse intelligendum esset. Accedit ad hanc suspicionem planissime eluendam, Itinerarii Ant. auctoritas, quam tum Ptolemaeo, tum caeteris omnibus (Severi lapides excipuos habeo) tantum praetulerim, quantum experimentum praesentemque intuitum, rationibus et auditui antestare aequum. Exempla quae in manibus, Constantino quidem recentiora sunt, nam meminere urbium, quibus a Diocletiano, Maximiano, et Constantinis nomina: Verum principium et institutum, multo vetustius, et qui a Julio, Aethici verbis persuasi deducunt, me volente faciunt. Nec nuperae urbium appellationes obstant, cum sequutis temporibus, pro re natâ, adjici potuerint. Itineraria autem, praesidiariorum exercituum usui praecipue a metatoribus parata, hinc fides certa: Quae enim fallendi caussa? Fuerit aliqua, tot millia militum, sive fraus sive error, in re praesenti num latuisset? Itaque viri docti, quoties occasio tulit (factum frequenter) hoc testimonium tamquam locupletissimum produxere: ipse ille, cum quo nobis res est Aventinus. Vnus quidam admonuit, ei temere non fidendum. Quo verbo si errores respexit, qui a librariis multi, nihil moror. Eadem ratione nullius, quantumvis optimi auctoris libri sine cautione legendi, haec calamitas omnes pervasit; neque negandum, hunc libellum ob vulgatissimum usum, pejus plerisque aliis habitum: Sin itinerarium novitium, vel aliâs dubiae fidei credidit, patietur eum potius leviter opinari, quam auctores itinerarii temere scripsisse eligamus. Itinera autem quae huc faciant, complura sunt, idque cadit percommode: Et cum Augustae nostrae ita respondeant, ut jam aptius non possint; quid est
De Pannoniis in Gallias, per mediterranea loca. Inde partem excerpsi, quae ad hoc institutum, et fere ex Aventino interpretor.
Juvavia. Aventino Salisburgum. Certe non procul abfuit.
Bedajo M. P. XXXVI. Nullam valde probabilem conjecturam habeo.
Ponte Oeni M. P. XVIII. Oetinga Aventino, et omnibus. Errat, quisquis analogiam sequutus, Insprugg, ad verbum Oenipontem vertas, accipit.
Isinisca M. P. XX. Isem Aventino, fluvio et pago nomen manet.
Ambra M. P. XXII. Prugk an der Amber Aventino; plures hoc nomine vici ad eum fluvium, sed itineris ratio illi, qui ad monasterium Furstenveld est, favet.
AVGVSTAVINDELIC. M. P. XXVII. Vindelicorum
Rostro Nemaviae. M. P. XXV. Nihil constituo. An. Rosshaupten?
Camboduno M. P. XXXII. Kempten omnibus. Confirmat lapis antiquus Isnae. Differt a Campoduno Ptolemaei, aut hic insignite errat.
Vemania M. P. XVI. Neque hic quidquam statuo.
Brigantia M. P. XXIV. Bregenz ad lacum, Aventino et reliquis extra controversiam. Proximum iter inscribitur, Per ripam Pannoniae, a Tauruno in Galliam, ejus quoque partem subjicio.
Quintanis. An castris? Videtur. Aventino Kiinzen, et Quintanorum colonia. De loco et nomine recenti assentior: de coloniâ amplio. Est ibi fluvius Quintanica, ex Eugippio.
Augustis. M. P. XX. Videntur Augustana Notitiae: neque dubium, hîc quoque castra subintelligi, quae Danubii ripam tutarentur. Aventino Azelburg, et Augusta Acilia, cujus tamen nominis nullum testem laudat. Ego Atiliam in Azelburg abiisse videri, dixi ad inscriptionem Saturnini, quam inter monumenta agri Augustani XIX. loco posui. Neque tamen abhorret, ad id oppidum castra Augusta fuisse.
Regio. M. P. XXIV. Castra Regina Notitiae opinor. Aventino Roking, Distat a Reginoburgo M. P. XV. Quibusdam Reginoburgum ipsum esse, nomen persuadet.
Abusina M. P. XX. Aventino Abensperg.
Vallato M. P. XVIII. Aventino Pfal.
Sumuntorio M. P. XVI. Aventino Hochwart.
AVGVSTA VINDELICVM M. P. XX.
Guntia M. P. XXII. Gunzberg ad fontes Guntiae, fluvius enim nomen non mutavit. Quidam Gunzburg ad ostia interpretati: Absurde, nec enim itineris ratio patitur. Transitus Danubii Guntiensis in panegyrico ad Maximianum Aug. is est.
Coelio monte M. P. XVI. Quibusdam Kelmunz, sonus enim accedit, si in Coelio -- mons C. antique pro K. proferas. At quoniam itineris ratio adversatur, conjectura acutior est quam verior, mihi locus ignotus.
Camboduno M. P. XIIII.
Vemania M. P. XV.
Brigantia M. P. XXIIII.
Tertio itinere, Lauriaco Brigantiam aut Brigantium, per mediam Augustam Vindelicorum, Juvaviâ Brigantium usque mansionum nomina a primo nihil differunt, interstitiorum numeri differunt, neque id nullo nostro commodo: Docemur enim, ut loca ipsa ex inscriptionibus antiquis, itinerum ductu, nominum similitudine, fluviis et lacubus adjectis, recte conjiciuntur, ita si intervalla, itinerarii numeris non prorsus respondeant, de errore haud statim suspicandum, quin existimandum esse, hos corruptos, qui tam frequenter vacillent, aut viarum compendia mutata.
Juvavia.
Bedaio. M. P. XXXII.
Ponte Oeni M. P. XVII.
Isinisca M. P. XX.
Ambra M. P. XXXII.
AVGVSTA VINDELICV M M. P. XXXVII.
Rostro Nemaviae M. P. XXV.
Camboduno M. P. XXXIII.
Vemania M. P. XV.
Brigantia M. P. XIIII.
Vltimum Augustâ Veronam sic habet.
Abuzaco M. P. XXXVI. Aventino et aliis Fuessen, ad alpium fauces. Ejus rei cum alia indicia, tum fabula quam oppidani narrant, oppidum conditum a gigante, cui Abuzacus nomen fuerit. Parthano M. P. XXX. Aventino Parthen -- Kirch, Nomen fidem facit, et situs consentit. De iis, quae sequuntur, mihi tenebrae: nec sequi placet quorundam hariolationes, cum praesertim nostrae rationes sine illis constare possint.
Veldidena M. P. XXX.
Vipiteno M. P. XXXII.
Sublavione M. P. XXXII. An Sabona vel Sabiona? An Brixen, Brixina vulgo?
Endideio -- M. P. XXIIII.
Tridento M. P. XXIIII. Notum.
Ad Palatium M. P. XXIIII. Reliquias in vico diruto Palazzo superesse ferunt.
Verona M. P. XXXVI. Nomen non mutavit. Jam si ad chorographicam tabulam oculos refero, animadverto mansiones unius itineris, haud equidem omnes in rectam lineam incidere: Fert enim exercituum ratio, pontes ob fluminum trajectus, civitates annonae caussâ, etiam per ambages sectari, cujus generis exempla in Ant. per omnes provincias obvia, in praecipuarum maxime coloniarum gratiam. Verum, uti hae caussae a rectâ saepius abducunt, ita retrogradi, et institutae peregrinationi contrariam viam ire, numquam cogunt. Et in Juvaviâ, Ponte Oeni, Isiniscâ, Ambrâ, mediores illos flexus animadvertimus, qui etiam Augustam, Cambodunum, Brigantiam commode complectuntur. Si contra Augustam ad Isarae et Loisae confluentes statuas, mirificos maeandros flexionesque sequaris oportet. Isiniscâ Ambram petens, Isaram fluvium a tergo relinques, Ambrâ rursus ad Isarae et Loisae confluentes profecturus, aliâ quidem viâ, nam ad laevam flectes, retro tamen omnino redibis. Hujus itionis reditionis quae, non dicam necessaria, verisimilis esse caussa potuit? An Iseniscâ ad Isarae confluentes (Augusta ibi stetisset) non rectum patebat iter, quod non fluvius, non alicujus nominis rivus impediret? Reliquorum itinerum similis ratio est. Abusinâ Vallatum, Sumuntorium, ad Lycum ducit, neutiquam ad Isaram. Augustâ Abuzacum et hinc Parthanum, a Lyco non ab Isarâ abducit. Quae tam aperta, ut hodie pleraque non mutatis stationibus in usu maneant. Sed nugas ago, si multus sum, in re, quae se inspectis tabulis statim explicat. Nae in illis, quae Aventinus in Bojoariâ retulit, neminem praeter ipsummet arbitrum dari velim, nam ipsius fere, quae mihi probissimae visae, interpretationes sequutus sum. Vt saepe mirari subeat, quid illam tabulam describenti, et itinerarium legenti, probanti, mentis fuerit, quin addo frontis, Augustam contra hujus sensum, et omnium aetatum consensum alio transferre. Nisi tanti aut novandi lubido, aut quemquam unum hominem cum veritatis jacturâ ab erroris opinione vendicasse. Sed bene habet, nobis verum et rectum, omnibus Ptolemaeis amicius. Stat itaque post longiusculas ambages, quod initio positum. Et cum demonstraverimus, Ptolemaeum in describendo Augustae situ erravisse, fit, ut hoc accedat argumentis, quibus eum in Vindeliciae descriptione lapsum antea ostendimus. Nam principem provinciae urbem extra provinciam stetisse, nemo concipiet. Neque non consequens verisimile, in Licatibus quoque falsum, quos necessario, iisdem vestigiis insistens (uti in catenarum complexione anulus anulum ducit) cum reliquis Vindelicis ad dextram Lyci rejecit. At quam longissime annalium memoria retro repeti
petulantissimi. Coloniae porro aliae in veteres, in novas Quibusdam deletis hostium civitatibus, novas urbes constituit: quosdam in veteribus oppidis deduxit, et colonos nominavit. Novarum urbium coloniis nova nomina indita, me tacente intelligitur. Antiquarum retenta quaedam, adjectione quaedam aucta, quaedam omnino mutata. Retenta sunt, frequentissime; Aucta republicâ stante non ita saepe: Eversâ, plurimis Juliae, Augustae, Sebastae, Caesareae, praeter alia ambitiosa cognomina adjecta: Rarenter etiam ante Caesarum tempora mutata, fere ominis caussa, sic Beneventum ex Malevento, Narnia ex Nequino, ex Epidamno Dyrrhachium orta: Postea in nominum mutatione, eadem quae in adjectione ambitio invaluit. Quam harum conditionum Augusta sequuta sit, exquiramus. Patriis annalibus proditum, antiquissimis temporibus Aborigines hoc solum tenuisse. Verissimi enim Aborigines, qui non interrruptâ serie principem hominem Adamum generis auctorem ciere possunt, quod Japheti filiis contigit. Istos post diluvium huc immigrasse, urbem condidisse, sive Vindelicam, sive Cisaram appellasse memorant: Vtrique nomini confluvium caussam praestitisse. Vindelicae ratio in aperto, Cisarae nescio quam exoticam etymologiam ex Hebraeorum sermone proferunt. Verum haec uti auctoribus placuit conficta, nullâ auctoritate, neque probabilis saltem conjecturae specie nixa, nemini paullo cordatiori imponere
Hinc Augusta, solo fluminis alveo divisa, Norico proxima. Lycum et Vindonem qui rapidos negat, rem manifestam negat, cujus Lycaeum nomen admonere debebat, rectius norunt, qui ripas utrimque ingentibus molibus nunquam satis munire possunt. Paludum quoque caussâ non est, cur ad lacus circa Isaram nos vocent, quorum diversa ratio, nos paludes stagnante Vindone in agro Augustano saepe intuemur. Verum enimvero, etsi fragmentum Augustam spectat, et Augusta aliquid inde lucis expectat, cavendum tamen, ne a fumosâ nec lucidâ face, plus aliquanto fuliginis, quam fulgoris inferatur. Inprimis nimis obesae naris est, si quis Augustum aut Paterculum auctorem autumat. Prior ex membranis, quibus HIST. AVG. historia Augustae, aut Augustana scilicet praescripta, irrepsit. De posteriori incertior conjectura; sed quaecumque erroris caussa, plumbum istud longe est ab auro omnis illius aevi. Et si melioris metalli venae intercurrunt, hoc tantum indicant, auctorem, in bonis scriptoribus, non prorsus fuisse hospitem. Aetatem Augusti cur affingimus, quam ille non affectat? Quae de templo narrat, multo post coloniam deductam, quae tamen sub Augusto deducta, contigisse credi postulat: Rhaetias numero plurium appellat, cujus rei Hadriani temporibus usus obtinuit: et quae de Norico notavimus, multis adhuc annis recentiorem, post ejectos demum Romanos scripsisse ostendunt. Quin ab ejectis Romanis, aliquem temporis modum ad hanc scriptionem fluxisse intelligimus, qui sciamus, ista tunc studia mire jacuisse. Si divinare licet, eo feror, ut Caroli Magni tempora sentiam,
Tradunt Augustenses hanc caedem ibi factam, ostenduntque in argumentum collem ex ossibus mortuorum compactum (inexplicabilis hujus commenti vanitas est, cum in hoc quidem colle, quem ex ossibus totum constare ajunt, nemo ullum unquam ossiculum repererit) quem in vulgari Perleich, eo quod ibi legio perierit, usque hodie vocant, vicumque ex nomine Vari appellatum monstrant, significat famam, quae ex fragmento tota fluxit, plurium saeculorum curriculis jam tunc confirmatam, Carolo, aut si forte Ottonibus (nemo certum diem scripto tam vetusto et obscuro assignet) inferiorem haud esse. Atque hanc temporum disquisitionem consequitur, auctorem ut ut antiquum, qui Augusto, et memoriâ rerum narratarum procul vixerit, in iis, quae ab antiquioribus monumentis dissentiunt, fidem neutiquam merei: in reliquis, non nisi considerate et circumspecte mereri. Nemo adeo hebes, Verrem Siciliae Praetorem, Anno urbis DCLXXXIII. repetundarum damnatum, hic ferat. Nam Proconsulem imperite appellatum, de morteirrogatâ falsa esse prodita, ne objicio quidem. Commode scilicet interpretantur, et culpam in hominem stolidum, cujus temeritate ista adjecta sint, transferunt: quod mihi non difficulter persuaderent, si tot praeterea manifestae vanitatis vestigia, reliquae historiae impressa non cernerem. At praecipuum caput, clades Martiae legionis, quam itidem vanum? Num credibile caedem laudatissimae legionis, quae una isto cognomine ob virtutem honestata, ut Appianus notat, et videtur divinitus ab eo Deo traxisse nomen, a quo Pop. Rom. generatum accepimus, reliquis ejus aevi scriptoribus omnibus tacitam transmissam? Tacito etiam, majoris infamiae quam detrimenti ait Suetonius, in qua una quintae legionis aquila Vellejo teste amissa, retulere? eam namque Tacitus, quod minoris momenti, praeteriit. Atqui nulla Martiae hujus ab Augusto in historiis memoria. Verum. Ego quoque Martias posteriores, nihil ad istam pertinuisse, istam finitis civicis bellis in legionum numero esse
majore cum periculo quam damno Romani exercitus. Nisi levis jactura XIV. M. militum circiter, periculo quam damno propior. In legione enim pedites paullo supra VI. M. (aliâs alio numero fuisse non ignoro) equites DCC. tantundem plerumque ex sociis peditum, duplum equitum, ut est Polybius auctor, quin et pedites interdum geminati, sic apud Hernici et Latini jussi milites dare ex foedere: duaeque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit, ac saepe alibi. Id Exercitum autem non unam cohortem, neque unam alam dicimus: sed numeros multos militum, nam exercitui praeesse dicimus, qui legionem vel legiones cum suis auxiliis ab Imperatore commissas administrat. Neque item fieri potest, ut clades ante bellum: nam id commenti quidam, qui dum scribant, quid scribant nihil pensi habent. Strabo et Dio belli caussam memorant, frequentes et foedas Rhaetorum Vindelicorumque; populationes, ex Italicis et Gallicis agris: at multo speciosior titulus ex vindictâ caedis nobilissimae legionis, si caedes praecessisset. Praetereo, quod Germani nondum tunc temporis in his oris, et quae de Rhaetiis ac Norico jam semel dicta. Sed nec post bellum locum vacuum reperiemus: Pacata tunc omnia, Strabo, jam agitur annus tertius supra trigesimum, ex quo quiescentes tributum legitime persolvunt. Ad hoc, noster coloniam post cladem deductam ostendit: Colonia autem sub Augusto, statim a bello. Historiam ergo, quae omni tempore excluditur, superest manifestae fabulositatis damnemus.
Inde ineptiarum etiam, quod collem a Cisae templo nomen invenisse memorat. Frigidum commentum est, cuiquam homini Romano haec curae, ut scriberet in mentem venire potuisse. Appellationem quae ad Cisam forte fortunâ, uti fit, alluderet, fabulae occasionem dedisse, et auctori asserendi audaciam addidisse, satis video, nisi cuitamen clivus a fabulâ demum, quod fieri nihilominus potuit, videatur indigetatus: nam in censualibus Rei
Zizenberg inter D. Vdalrici et D. Dominici describitur. Aliis Eisenberg proxime Curiam, cujus originatio a publico carcere, aperte Germanica, visum substituere, quod Cisam eandem Isidem esse comminiscantur. Zusem, Zuseme K, Zusemalten, Zusmerhausen, agri Augustani fluvium et pagos, certus sum non nisi incogitantiâ praeteritos, aptus enim hic se jactandi campus, affinitate inter I. et V. litteras notâ. Porro quem Zizenberg diximus, ridiculo vulgo nomine Affen--wald Simiarum sylva, est, et si nugis habenas libeat laxare, non diffidam aliquibus probari posse, quod nunc maxime in mentem venit, Afrae--wald, exiguâ unius alteriusve litterae mutatione primitus dictum lucum, in quo Afra Venerem Cypriam, plerique enim eam Cisam existimant, coluerit. At nos haec ridere solemus, qui sciamus nomenclatorium istud cacoethes, post Carolum demum invaluisse, pervasisse autem omnes qui reconditas historias docti videri volebant, ut locorum nomina effictis fabulis explicanda putarent, et iis inveniendis confingendisque; promptissimus, maximâ laude censebatur. Longius itaque progressinostri, non a Cisâ collem tantum, sed ab Avare (Varus Frisingensi est aut Avar hic, aut Verres, qui mox sequitur) Habbinone, Cacco, Verre, proximas circa urbem villas, a legione quae perierit, forum deduxerunt. Addidere in eum sensum carmina, sine risu non legenda, insciti homines antiqua, marmoribus descripta, se persuasuros sperabant. Mihi aegrius esset, nisi cognitum haberem, omnes prope alicujus rei et famae urbes hac labe aspersas. Quid ridiculum prae Italicis istis, Vicetiam dictam a Vicis centum, Papiam quasi Patriam Piorum, Placentiam a Placentulo Trojano, Tridentum a tribus dentibus, Cremonam a crumena Jani, Veronam tamquam Romae minantem, vae Roma, et sexcenta, quorum origines si recensere vacet, omnium fabellarum ineptias superent. Barbaro saeculo fidem invenisse vix patimur, in hac litterarum luce feramus? Nemo aures accommodet, neque nostris, neque nuperis illis, qui ad Isaram transtulere campos Perlaich a legionis pernicie, lacus Vvirm--see a Verre, Vvalhen-- see ab Italis caesis, a tegendo Teger - see, nihil est toto genere insulsius. Verum, uti haec aperte frivola, ita insunt fragmento quidam non dubii veri radii: Rursus alia, quae item ex vero nata suspicari libeat, sed obscurius. Sive auctor famam veterem, tunc temporis nondum adeo corruptam, sive (quod potius reor) litteraria monumenta, quibus nos destituimur, prae oculis habuit, eaque additis, demptis, immutatis plerisque, novis coloribus ad hanc speciem, quam cernimus, adumbravit. Eo nomine de patriâ, cui optime voluit, pessime meritus. Dum omnia in majus auget, Vindelicos contra quam res tulit, victores quam victos narrare
exul quondam, et Tiberio, cum Dalmaticum bellum conficeret, haud inglorius auxiliator, eoque civitate Romanâ donatus. Litterarum quoque studia (fragmentum horum in Avare meminit) non aliena a calidis Afrorum ingeniis, Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est, ne pati quidem inter se junctas sedes: Vindelicos magis est ut conditores demus. In aetate constituendâ nihil video, profiteor, cum plausibiles etiam suspiciones destituant: nisi quod antiquitatem, situs, quam diximus, praerogativa arguit. Gentis caput jam tunc extitisse, idem situs suadet, totius regionis umbilicus: tum quod huc coloniam deduxere Romani, cum primarias provinciarum urbes constituendis coloniis deligere consueverint. Hinc Vindelicae quoque nominis fides constat, quando nihil in omni historiâ frequentius, quam principes urbes populorum nominibus appellatas observare. Adjutant disputata de Vindeliciae etymo, quod ex solo ab hac urbe insesso originem traxisse indicavimus. Et Frisingensis verba in istâ testium Drusus Moguntiam in Galliâ, et Augustam in Rhaetia, quae ante Vindelica dicebatur, ex nomine Augustivocatam, fundasse vel instaurasse dicitur. Neque interim alterum Cisarae nomen locum habere non poterat, nihilo secius quam illa a confluvio Lusturia, proprium Onobae retinuit. Si in re simili ludimus, auctor est Stephanus, etiam Syriae Larissam binomiam, indigenis Zizaram appellatam. Quin creditum quibusdam, omnes omnino urbes duplici nomine usas, publico nimirum ac vulgari, tum altero occulto, religioso, et in vulgus omnes urbes in alicujus Dei esse tutelâ, et a Diis tutelaribus plerasque appellatas videmus. Non enumero Alabandum, Tenem, tot alios, in promptu cum sit exemplum urbis binomiae Terracinae, quae Anxur a Jove Anxuro dicta. Idem in Cisarâ accidisse fragmentum (quem magis idoneum testem producam, nunc nullus est) adeo narrat probabiliter, ut mihi cete approbet. Sic interim,
Asculanorum Ancaria Dea, Volsiniensum Nurscia, Otriculanorum Valentia, Sutrinorum Nortia, quas pars Suevorum Isidi sacrificat, errant largiter, et turpis chronologiae lapsus, res Vindelicas cum Suevis, qui tanto post immigrarunt, confundere: cui inscitiae fragmenti tamen auctor obnoxius. Quod si Cisa Suevorum Isis fuisset, ineptirent adhuc de muliebrioris specie, parumne testato Tacitus, Signum ipsum in modum liburnae figuratum, docet advectam religionem? Et mox (quo etiam nugas de Cerere aut Cybele, aut etiam Venere refellit, quas Cisae nomine a Suevis cultas ali conjecere, argumento imagunculae, sub scapo coni, qui Augustanis insignium loco) Caeterum nec cohibere parietibus Deos, neque in ullam humani oris speciem assimilare, ex magnitudine caelestium arbitrantur. Cujus rei a Maximo quoque Tyrio proditum exemplum sermone, utrum Diis dicanda sint signa, Celtae, inquit, colunt Jovem: Celticum vero Jovis signum, altissima quercus. Ineptus cassusque labor est, barbara numina Romanis et Graecis conferre velle: Quis Deus Alabando respondet? Aut si Germanica malumus, quis Tuisconi et et Manno, quae Dea Tanfanae? Mihi Minerva Cissaea apud Pausaniam Zizen mammae sint. Neque ut ad Cisam aut Zizam (quam Camboduni quoque Vindelicâ urbe cultam, veteribus annalibus consignatum reperio) quidquam horum pertinere propter amplitudinem majestatemque Pop. Romani, cujus istae coloniae quasi effigies parvae simulachraque esse quaedam videntur: Gellii verba sunt. Quo Suetonii locus jure ac dignatione urbi quodammodo pro parte aliquâ adaequavit. Cum enim in arce rerum humanarum Roma constituta esset, ut quaeque illam urbes arctissimis necessitudinis vinculis contingebant, ita sese prae reliquis maxime extulisse videbantur. Hoc est quod in lege Mamiliâ, perpetuo primo loco coloniae, deinde municipia, praefecturae, fora, conciliabula ordine nominantur. Inde, quod ex Divi Hadriani oratione Gellius memorat, Italicenses, Vticenses, et quaedam alia municipia antiqua, cum suis moribus legibusque uti possent, in jus coloniarum mutari voluisse. Hinc denique, quod inferioris aetatis et sequioris saeculi scriptores Municipiorum nomine minoris rei urbes tantum dixêre. Quoniam vero victoriam anno post Romam conditam DCCXXXIX. partam ostendimus, indicio est illo coloniam deductam: Quatenus nihil attinet ambigere, hoc genus praesidia debellatis populis protinus imposita. Colonias militares dico, cum ex Quiritibus scriptae in aliquot interdum annos post victoriam dilatae sint. Et princeps provinciae civitas Augusti honori hunc in modum cessit; minoribus oppidis, privata victoriae monumenta fixêre Nerones, a majore siquidem Tiburnia, aut si quo alio nomine rectius appellatur; nam hoc sane absonum, Tiberina opinor concinnius, a minore Drusomagum, cujus Ptolemaeus meminit, dicta sunt. Quae si a Strabone praeterita, intelligere possumus eum statum regionis, qui ante provinciam constitutam, et Romana nomina inducta, fuit, sumpsisse describendum. Vindelicae quoque, quam ante provinciae constitutionem stetisse, haud obscuris freti argumentis ostendimus, nullam rationem habuisse non valde miror, cum idem plerisque urbibus, quae populis cognomines, accidisse sciam, credo quia populorum editis nominibus satis indicatae videbantur.
SED circa coloniam multa praeterea expedienda. Quae quoniam hic locus a nemine satis perpurgatus est, quo poterimus ordine prosequemur. Primum, nulli nisi lege latâ deducere licuit: ut paullo latiore legis appellatione, tam Senatus, quam populi jussiones comprehendamus. Et stante quidem Republicâ, singulis deductionibus, sive una colonia deduceretur, sive plures simul, singulae leges ferebantur. At Senatus Populique potestate in unum transfusâ, peculiari lege nihil opus erat, quod eâ, quâ Populus in illum unum omne imperium et potestatem conferebat, de coloniis quoque caveretur. Plutarchus de Sullâ, Omnium praeteritorum data ei fuit ex lege impunitas: in futurum autem jus necis, publicationis bonorum, coloniarum deducendarum, urbium condendarum, et diruendarum, jus regna auferendi, et pro libito condonandi. Quae ruant urbes, quae oriantur, mea jurisdictio est. Atque idem Julio et Octaviano jussu Senatus distinxit. In Ancyrano lapide indice rerum ab Augusto gestarum, COLONIAS MILITVM appellatas video; Et vero est apertum, Augustam istarum numero censendam. Quae etsi separatim nullâ lege deduci jussa, duplicem tamen colonicam legem accepit: Augustaeam inprimis, cujus persaepe apud auctores rei agrariae mentio, quâ Augustus generatim praescripsit, quae in coloniarum collocationibus servata vellet: tum privam aliam; quam posteriore loco excutiemus. Augustaeae specimen praebere possunt, cum aliarum hujus argumenti legum reliquiae, praecipue Mamiliae: tum quod ipsius nonnullae, apud auctores, quos jam nunc laudavi, superant, tamen etsi maxima pars interciderit. Eâ enim cautum esse, ut ager assignetur, QVA FALX ET ARATRVM EXIERIT, Hygenus semel atque iterum auctor: explicationem adjicit, Hac lege, suâ interpretatione quidam putant, tantum cultum nominari: ut mihi videtur, utilem ait agrum assignari oportere: hoc erit, ne accipienti sylvae universus modus assignetur, aut pascui. Qui vero majorem modum culti acceperit, optime secundum legem accipiet aliquid sylvae, adimplendum accepti modum. Deinde limitum latitudinem constitutam, ex Hygenoitidem percipimus: Limitibus latitudines secundum legem et constitutionem Divi Augusti dabimus. Decumano maximo pedes XXXX. Kardini maximo pedes XX. Actuariis autem limitibus omnibus decumanis pedes XII. Subruncivis pedes VIII. Haec quo intelligantur rectius: Primo duo limites in coloniarum deductione, agrorumque assignatione, constituebantur: Decumanus Maximus, et Kardo item Maximus, sese rectis angulis mutuo intersecantes, ille ab oriente ad occidentem, hic a meridie ad septentrionem directus: Licet ea ratio nonnunquam mutata, interdum inversa fuerit. Vtrimque dein singulae centuriae (quarum modum non unum reperio, jugerum scilicet L. C. CC. idque frequentissime, CCX. CCXL. et CCCC.) singulis limitibus, qui prioribus illis paralleli, distinguebantur: primus, secundus, tertius, et quartus a Decumano Maximo, Linearii seu Subruncivi appellabantur, quintus Actuarius sive Quintarius, quem etiam sextum non pessime diceres, si Decumanum maximum pro primo numerares, nam quinque centurias sex limitibus comprehendi necesse est: hi autem prorsi omnes. Et quoniam post Kardinem maximum, eâdem ratione transversi quatuor Subruncivi, postmodum Actuarius quinto loco succedebat, sequebatur ut Decumano et
Val. Cato Diris.
Pertica, quae nostros metata est impia agellos.
Abstulit excultas pertica tristis opes.
Puncta notis ilex, et acutâ cuspide clausa.
Praeter Decumanum autem et Kardinem Max. per Actuarios iter Populo deberi, jam olim lege Semproniâ Corneliâ et Juliâ cautum erat: Subruncivos itidem coloniarum conditores aliqui publicaverunt, fructus asportandi caussâ. Sed nos Augustaeae legis ossa pergamus legere. Cum haec, quae diximus, non limitibus tantum circumscribenda, sed et terminis firmanda (proprie hîc vocibus istis utimur, cum aliâs confundi soleant, et ut limites in agris, nunc termini, nunc viaetransversae sint) ac a vicinorum injuriis vindicanda essent, videtur Augustus de terminorum genere et usu pleraque cavisse. Certe non frustra est, quod agros, uti lege et limitibus Augustaeis, sic terminis Augustaeis assignatos legimus: Latinus et Mysrontius, In locis montanis terminos posuimus rotundos, quos Augustaeos vocamus, pro hac ratione, quod Augustus eos recensivit, et ubi fuerunt, lapides alios constituit, et omnem terram suis temporibus fecit remensurari, ac veter anis assignari. Apud Hygenum nonnullorum species delineatas cernimus: apud alios foveas Augustanaeas, fossatosque Augustaeos observamus, quod terminorum vice essent scilicet. Nescio an ex eâdem lege Hygenus mutuatus, illa quae in hoc genere, iis, quae de limitibus antea attulimus, statim subjungit, neque enim satis pâret, In mediis tetrantibus lapides defigemus ex saxo silice, aut molari, aut ne deteriore, politos in rotundum, crassos pedem, in terram ne minus habe ant pedibus II. S. super terram sesquipedem. Sed nobis de terminis iterum dicendum
Vti quaecumque loca sacra, sepulchra, delubra, aquae publicae, aquae vicinales, fontes, fossaeque publicae; vicinalesque essent, item si qua compascua, quamvis agridividerentur, in omnibus (siclego, pro, ex omnibus) ejus dem conditionis essent, cujus ante fuissent. Quamquam sepulchra interdum colonorum cupiditati cessisse video, Suetonius Julio, Cum in coloniâ Capuâ deducti lege Juliâ coloni ad extruendas villas sepulchra vetustissima disjicerent, idque eo studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monumento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inventa est. Neque plura hujus legis capita hactenus eruimus: nam quae praeterea in his ipsis libris supersunt, et hinc manare suspicamur, nullum nomen ascriptum habent, ideo asseverare vetat religio. Edictis deinde pro re natâ obscuriora nonnulla explicata fuisse, idoneus testis Hygenus est, Sunt quoque quaedam Divi Augusti edicta, quibus significat, quoties ex alienis territoriis sumsisset, et assignasset veter anis, nihil aliud ad coloniae juris dictionem pertinere, quam quod veter anis datum assignatumque sit. Praeter perpetuam autem Augusti omnium coloniarum legem, privam, quam dixi, singulatim unicuique a conditoribus praescriptam, exploratum est. Siculus Flaccus, Auctores divisionis assignationisque leges quasdam colonis describunt: Nec non alibi, Leges datae coloniis municipiisque intuendae: Hygenus, omnium coloniarum municipiorumque leges semper respiciendae. Haecfortassis multa continuit: duo aut tria potissimum capita, qua ratio, qua scriptorum auctoritas persuadet. Nam cur non opinemur (etsi rei, quae ad limitum quaestionem nihil pertine. ret, nullum appareat in nostris auctoribus vestigium) primo loco, cum diversi essent coloniarum gradus, ejus cui lex scripta, conditionem expressam? Antiquitus aliae civium Romanorum, Latinae aliae: At Italiâ totâ civitate donatâ, optimo fuere jure, quae Italicum jus adeptae, uti ex Jurisconsultis Vlpiano, Celso, Gajo, nihil praeter nomen coloniae haberent. Rursus coloniae quaedam immunes, quaedam neutiquam: Italicae fuisse videntur immunes omnes, non contra. Quae caussa, cur Plinius in Italiâ immunium non meminerit, in provinciis meminerit. Qui diverse sentit, cogitet, num fieri potuerit, ut in Italiâ colonia immunis nulla, id enim sequeretur: deinde num concedendum existimet, Tyriorum coloniam, cui Divus Severus et Imperator noster, ob egregiam in rempublicam imperiumque Romanum insignem fidem, jus Italicum dedit, atque Berytensem, Augusti beneficiis, Vlpiani quoque
suis virtutibus coronatam, appellaverunt, immunes nonfuisse, quod in utraque Italici tantum juris fiat mentio: Demum, quid sibi Paulli haec velint, Divus Vespafianus Caesarienses colonos fecit, non adjecto, ut et juris Italici essent. Sed tributum his remisit capitis. Sed Divus Titus etiam solum immune factum interpretatus: Vtego sentio, si Vespasianus jus Italicum dedisset, de immunitate nulla potuisset oriri quaestio. Plenissima porro immunitas, omnium tributorum, soli et capitis, atque publicorum munerum, extra coloniam, remissionem complectebatur. Atqui Augustam Italici juris fuisse, quod dubitemus nihil est: Nisi veterani post percepta praemia, assignatamque coloniam, pejori conditione quam milites in exercitu fuissent, vixêre: In legione namque jure Italico, cives Romani erant. Quin ut mea memoria est, non observo ab Augusto coloniam deductam, praeterquam Italicam. Si coloniae Augustae non Italicae occurrunt, vel antiquiores Augusto sunt, ab illo nomine tantum Augustaeo honestatae, vel fortassis coloniae dignitate nullâ deductione rescripto auctae. Hoc habet, in quas milites missi, quaeque exin Militares appellari possunt, Italicas fuisse omnes. Dabo Strabonis locum, qui edoceat, Militares quantumvis novas et tenues, clarissimas reliquas dignitate et existimatione praestitisse. Quid enim cuiquam largiretur Augustus, ut abnueret militibus, quorum beneficio se imperio potiri, fateri necesse Hispalis claret, ipsa quoque Romanorum colonia. Ac nunc quidem emporium durat: honore autem, et recenti militum Caesaris eo missorum inhabitatione Baetis praecellit, quamvis non splendide condita. Sed in nostrâ, exemplis et argumentis accedit Taciti auctoritas: Is cum splendidissimam cognominavit, verbo conclusit ornamenta, quaecumque possunt Veteranorum militum novo conditu, splendidissima colonia sumus: Quae item apud eum Hypata civitas cunctae Thessaliae antepollet, honoris ergo splendidissima et unica Thessaliae civitas appellatur. Pari sensu Vlpianus, splendidissimam Tyriorum coloniam dixit, quae cum jus Italicum haberet, uti vidimus, tum esset nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis, quod cum Romanis percussit, tenacissima. Exscripsi lubens, quae ob dicta hactenus, et dicenda postmodum, in Augustâ aeque omnia agnoscimus. Jam si coloni cives Romani, idque optimo jure, in tribum relati fuere: neque nos nisi de Fabiâ aut Scaptiâ, quas utrasque Augustus, QVOS AGROS, QVAEVE LOCA, QVAEVE AEDIFICIA, INTRA FINES, puta illos, et intra flumen illud, intra viam illam, DEDERO, ASSIGNAVERO, IN EIS AGRIS JVRISDICTIO COERCITIO QVE ESTO COLONIAE illius, cujus civibus agri assignabuntur. Id spatium regionis nomine expressit Flaccus, Regiones autem dicimus, intra quarum fines singularum coloniarum, aut municipiorum magistratibus, jus dicendi, coercendique est libera potestas. Caeterum Territorii appellatio vulgatior est: Frontinus, Quicquid enim ad coloniae municipiive privilegium pertinet, territorii juris appellant: Flaccus, Territorium dixere, intra quos fines jus ducendi esset: eleganter, juris dicendi jus esset: Et Pomponius, Territorium est universitas agrorum, intra fines cujusque civitatis. Etymologia sive deducenda, ut hîc Pomponius existimat, quod magistratus ibi jus terrendi habeat, sive quod hostis terrendi caussa constitutum est, ut Aggenus Vrbicus, sive a terendo uti Varro, sive a bobus, quasi terribovium, quemadmodum Cato in originibus, In omni loco ipsorum et nostro, neque ille tamen profecto Corinthiorum dominus, sed ut significanter admodum Cajetanus interpretatus, addidit ET NOSTRO, ut quemcumque locum, qui est Corinthiorum invocantium nomen Christi, explicaret esse etiam Apostolorum; quod est verum, non solum propter unitatem charitatis, sed etiam propter extensionem jurisdictionis Apostolicae. Aliorum commentatorum sententias, quae variae sunt, nihil necesse afferre. At quoniam comperi, Carolo Magno Imp. Divo Simperto episcopo, Augustanae ecclesiae dioecesim, quam vocant, auctam, nec non idem saepius vel ante vel postea fieri potuit, vix opinor territorii modum hac viâ recte investigabimus, nisi primo loco de accessionibus sigillatim (quod nunquam futurum vereor) constiterit. Incredibiliter namque errat, quisquis antiquas rationes, ad eum, qui nunc est, rerum statum revocat. Huic itaque subsidio, alia ex rerum naturâ, temporumque conditione petita, adjungenda sunt. Kardinem palam est, septentrionem versus provinciae limitem Danubium haudquaquam transiisse, neque agros in hostico assignatos esse, etsi in eam Germaniae Magnae partem, jam episcopi religiosa jurisdictio porrecta: Ad meridiem ab alpibus initium sumpsisse, neque profecto ullum veteranorum in iis (quamquam in alpes quoque sacra episcope nunc penetret) agros accepisse: quin ad hunc locum pertinet, quod Hygenus quodam dixit, Rupium multitudo limites accipere propter loci difficultatem non potuit: Sed relicta est, ut aut sylvam Reip. praestaret, aut si sterilis esset, vacaret. Aggenus, Haec autem sunt loca quae soluta (ita lego, pro insoluta) dicuntur, quae aut in saxosis et sterilibus locis sunt, aut in paludibus, ubi nulla potuit exerceri cultura, quia dum non esset, quod excoli potuisset, nullis necesse fuit limitum regulis obligari, propterea et soluta loca vocata sunt. Et quamquam materiam olim etiam secundo Lyco ex alpibus devectam, Hygeni verbis consentaneum sit, quas tamen sylvas colonia acceperit, non ausim definire, neque eas extra territorii fines fuisse, absurdum. In Decumano, priscae dioecesis certiora indicia apparent: Adeo, ut intra fluvios, Lycum, qui ab oriente, et Hilaram ab occidente constitisse, in dubium venire prope nequeat: Cum Hilara Augustanam a Constantiensi dioecesi hodieque discriminet, nec caussa sit, cur fines variasse existimemus, ab eo tempore, quo ante Constantiam conditam, episcopi sedes Vindonissae fuit: Lycum ecclesiasticam provinciam altroversum tunc terminasse, etiam perspicuum, eo quod
Triumviros qui deducerent (alio aliâs numero fuisse sciens sum) arbitror lectos ex legatis, quorum operâ Dio victoriam partam prodidit; neque his honor cuiquam haberi poterat justius. At hi ignoti sunt, nisi qua Augusti nummus suspicioni rimam adaperit.
Tribunitia potestas cum anno DCCXXXI. V. K. Julii primum instituta sit, fit ut annus ejus IX. nummo inscriptus, ex iisdem K. anni DCCXXXIX. quo Augustam deductam diximus, sumat initium. Id temporis coloniam aliam deductam, nemo opinor certo testimonio approbabit; eo minus leviter conjecero, si ad hanc coloniae symbolum bovem retulero. Notae II. VIR. de P. QVIN. VARO. M. TITIO. L. COR. BALBO. a quibus coloniam deductam suspicor, accipi neque debent, neque possunt, quî enim tres Duumviri? Verum nummum auctoritate Duumvirûm, qui princeps coloniae magistratus, signatum ostendunt. Quod idem vestigium (an aemulatione Romani moris, quo Senatus auctoritas hisce notis S. C. ascripta?) in multis praeterea colonicis nummis, nec tamen omnibus, varie spectatur. Nude interdum, nullo adjecto nomine, ut Caesaraugustanis quibusdam, CAESAR AVG. II. VIR. Binis nonnunquam additis nominibus, C. HEIO. POLLIONE. ITER. C. MVSSID. PRISCO II. VIR. quae ipsorum Duumvirûm esse nihil ambigo: Ternis saepe etiam, exemplo praeter nostrum, Sebastae nummus, L. FABATO. T. TAVRO. L. PISONE. COL. SEBAS. II. VIR. coloniae incertae alter, AP. PVLCHRO. T. TAVR. L. PISO. CN. F. II. VIR. quae ad coloniae conditores audacter refero. Nam cum Appium, Taurum et Pisonem, Consules sub Augusto fasti prodant, quid illis in coloniâ simul rei esse potuit, praeter hoc unum, si in ejus deductione collegae? Extreme frigidum commentum est Appios, Tauros, Pisones alios a consulariribus, totidem nominibus in coloniâ unâ aiiquâ extitisse. Et ut ad nostra revertar, P. Quinctilium Varum, qui post biennium ordinarius consul cum Tiberio iniit, M. Titium Rufum, qui ante annos XVI. ex Kal. Majis suffectus est, et L. Cornelium Balbum, sive majorem, qui suffectus extremo anno DCCXIV. sive minorem, qui ex Africâ triumphum egit Procos. an. DCCXXXV. VI. K. Aprilis, III. Viros Coloniae deducendae, agrisque assignandis, a colonis Augustanis hoc nummo posteritatis memoriae pie et grate commendatos interpretor. Nam consularia et
In coloniam mehercules scribere nolim, si triumvir sim, spatiatorem aut fescenninum. Servius notavit, transcribere hac in re solenne verbum. Transcripti enim in colonias deducebantur. Ad colonorum numerum constituendum, in tantâ veterum scriptorum disperditione, et omnis antiquae memoriae, quod toties conqueri necesse habeo, abolitione etiam haeremus. Aliqui ter mille missos scripsere: sed hos similitudo Olim universae legiones deducebantur, cum tribunis et centurionibus, et suis cujusque ordinis militibus, ut consensu et charitate Rempublicam efficerent. Ego frequentes ad firmitatem provinciae missos assentio, et numerum VI. millium non abjudico. Quod si quis, probabili subnixus ratione, de ampliore censuerit, in ejus sententiam me pedibus iturum, jam nunc profiteor. Si enim anno urbis conditae CCCCL. nomine AEquorum prope ad internecionem deleto, proximo Albam in AEquos sex millia colonorum scripta, quod in quibus equites deducendi fuit caussa, ut opponerentur Gallis, qui eam partem Italiae tenebant, quod ex Paediano cognoscimus, mentiri clarorum imagines er at aliquis virtutum amor. Hujus ergo rumoris cum nescio quid majores nostros afflasset, neque facile rationem invenirent, qua Trojani in has oras appulissent, excogitarunt inscitissimam narrationem, cujus verbo ante meminimus, nunc uberius explicare nullum operae pretium: Multo labore assequuti, ut rem perspicue veram, a Trojanis Augustanos ortos, nemini unquam fuerint persuasuri. Neque vero Vindelicorum stirps ideo sublata, sed mixta Romano sanguini, veluti laeta arbor insitione aucta est, cujus rei symbolum in limine horum librorum sub Drusi imagine expressum. Nam multas hoc genus colonias collocatas prioribus civibus nequaquam pulsis, certum. Exemplo ne longius abeam, Vbiorum oppidum, in quod colonia Agrippinae nomine deducta, non eo minus se plerique civium Vbios, origine Germanos ferebant, ita Vt vobis caeterisque Germanis consanguineis nostris jungeremur, Et mox de Romanis colonis, Deductis olim et nobiscum per connubium sociatis, quique mox provenêre, haec patria est. Nec vos adeo iniquos existimemus, ut interfici a nobis parentes, fratres, liberos nostros velitis. Atque in libello de Germanis, Vbii quidem, quamquam Romana eolonia esse meruerint, ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine non erubescunt. Porro colonos sub militaribus signis deductos, ut exercitus speciem praebere possent, obscurius alii, aperte Hygenus significat, Cum signis et aquilâ, et primis ordinibus ac tribunis deducebantur. Territorium aratro ambiri consuevisse, videtur omnibus aequaliter datus, sed et secundum militiam modus est datus. Permagna autem territorii portio, colonis neque divisa, neque assignata. Excipua enim primo loco, quae complectitur
Qui agri delubris sepulchrisve publicis, qui solis, itineris, viae, actus, ambitus, ductusque aquarum, qui publicis utilitatibus servierint, ad id usque tempus, quo agri divisiones fierent, in eâdem conditione essent quâ ante fuer ant. Subseciva deinceps, quorum duo genera, Flacco et Frontino; sive cum in extremâ assignatione centuria expleri non potuit, sive cum in mediâ assignatione, et inter ipsas centurias, spatia, superfuere, nomen manavit, quod a reliquo corpore subsecta essent quodammodo. Evenit hoc autem ideo, quoniam militi veter anoque cultura assignatur, si quid enim amari et incerti (an inertis?) soli est, id assignatione non datur. Vt Aggenus prodidit, haec aliquando auctor divisionis aut sibi reservavit, aut aliquibus concessit, aut Reip: aut privatis personis. Vespasianus pleraque vendidit, reliqua Domitianus, iis, qui tunc possiderent, donavit: re inquit Aggenus, plerumque proximi possessores invadunt, et opportunitate loci irritati, agrum obtinent. Quasi Subseciva etiam Compascua, sive loca quae proximi quique vicini, id est, qui ea contingunt, pascua habent, uti Flaccus: Tum fluviorum alvei, et ad ripas utrimque spatium, eo usque interdum, quousque inundationes possent alluere, uti hic ipse Flaccus, et plenius Aggenus scriptum reliquere. Accedebant agri sacerdotum collegiis, et certis sacris dedicati, in quibus quoque luci, aedes, templa: Agri vectigales, sive Pop. Rom. sive coloniae, qui mancipibus locabantur, vel in annos singulos, vel in lustra, vel in annos centenos, ut fructus partem praestarent quintam, aut septimam, aut etiam pecuniam pro soli ubertate, proximi quique possessores rursus a mancipibus conducebant, quod ex Hygeno affero: Agri praeterea provincialium nonnulli, nam provinciales non omnes pulsos, et patrimonio exutos, Siculus Flaccus ostendit, nec tamen omnibus personis victis ablati sunt agri, nam quorundam dignitas, aut amicitia, victorem ducem movit, ut eis concederet agros suos. Omnia denique loca publica, quae Aggeni verbis enumerare satius est, loca autem, quae sint publica, videamus. Sunt sylvae, de quibus lignorum copia in lavacra publica ministranda caeduntur. Sunt et loca publica,
quae in pascuis sunt relicta, quibuscumque ad urbem venientibus peregrinis. Sunt in suburbanis loca publica, inopum destinata funeribus, quae loca culinas appellant. (Festo Culina vocatur locus, in quo epulae in funere comburuntur) Sunt et loca, noxiorum poenis destinata. (Capitales enim animadversiones fere extra urbes, nisi quae spectaculo in theatris et circis propositae. Huic rei in Augustano agro antiquitus Lyci fluminis insula, quae postmodum in continentem abiit, addicta: quod ex Afrae martyris actis jam locum servilibus poenis sepositum Romae appellavit.) Ex his locis, cum sint suburbana, sine ulla religionis reverentiâ solent privati aliquid usurpare, atque hortis suis applicare. Sunt autem loca publica coloniarum, ubi prius fuere conciliabula, et postea sunt in municipii jus relata. Sunt et alia loca publica, quae praefecturae appellantur. Nam et pomoeria urbium, de quibus jam superius suo loco disputavimus (dixerat Pomoerium esse certae mensurae spatium ante urbis muros, aliquando etiam intra muros, propter fundamentorum custodiam, quod privatis operibus occupari non oporteat, neque ullo jure alienari possit) publica esse noscuntur. Horum igitur omnium, cum nihil ad colonos privatim pertineret, singulorum nomine portionem aliquam detractam necesse est: multo maximam subseciva et vectigales agros abstulisse crediderim, nam ad Lycum multa millia sterilis et amari soli multis coloniis immunitas agri, vicit assignationem: aperte namque agros immunes, qui in assignationem non venerunt, denotat, cum alii immunes assignati essent. Acsi integrum territorium millies mille passus bis millies comprehendisse recte disputavimus, assignationi non plus dimidio, passuum decies centena millia millies cessisse consequetur. Pedum etiam rationem inde non difficulter inibimus: cum passus quinos pedes longitudine contineat, fit ut passui quadrato, cujus singula latera quinque pedum, pedes quadrati (planos quoque et constratos Legimus in quibusdam locis ab uno mille et trecenta juger a fuisse possessa, Medico tria millia jugerum, quasi te sanum fecisset; Rhetori duo, quasi disertum facere potuisset. Nam ut quisquam existimet, tam immodicas ullas divisiones fuisse, quae tot jugera assignarent viritim, frustra erit: quin de centenis adhuc exempla quaero, nunc praeter unum Appuleji Saturnini, de quo auctor de viris illustribus, ut gratiam Marianorum militum pararet, legem tulit, ut veter anis centena agri jugera in Africâ dividerentur, aliud ad manus nullum est. Sed quod anno DLXIV. et DLXXI. in praepingui et opimo Italiae solo, Bononiae et Aquilejae, quinquagena divisa invenio, minus incredibile visum tanto post, aetate, qua prisca parsimonia ita laudabatur, ut rideretur, in transalpinâ provinciâ, bello recens partâ, duplum ejus fuisse assignatum. Atque haec, quae nos omnibus vestigiis indagamus, olim in Caesaris tabulario pinacibus delineata, et libris distincte perscripta, tum aeneis tabulis, quas in Capitolio fixas opinor, insculpta erant: Istas agrorum formas appellabant, Qui tabulam aeneam legis, sormamve agrorum continentem refixerit, vel quid inde immutaverit, lege Juliâ peculatus tenetur. Plura ejusdem rei nomina adducit Siculus, Quamvis unares sit forma, alii dicunt perticam, alii centuriationem, alii metationem, alii limitationem, alii cancellationem, alii typon; quod ut supra diximus, una res est forma. De Caesaris tabulario idem Siculus, Omnium enim agrorum, et divisorum et assignatorum, formas et divisionem, et commentarius et principatus in sanctuario habet: qualescumque enim formae fuerint, si ambigatur de earum fide, ad sanctuarium principis revertendum erit. Hygenus aeris libros nominat, atque eorum exempla etiam in coloniis constituta significat, Librosaer is, et typum totius perticae, linteis descriptum. (an lineis? verius est linteis, ad aenearum scilicet tabularum exemplar secundum suas terminationes, ascriptis affinibus, tabulario Caesaris inferemus: et si qua beneficio concessa, aut assignata colonie fuerint, sive in proximo,
sive inter aliis civitates, in libro beneficiorum ascribemus. Et quidquid aliud ad instrumentum mensorum pertinebit, non solum colonia, sed et tabularium Caesaris, manu conditoris subscriptum, habere debet. Paullo ante dixerat, Omnes significationes et formas aeris tabulis inscribemus: Data, Assignata, Concessa, Excepta, Reddita, Commutata pro suo, veteri possessori, et quaecumque alia inscriptio singularum litterarum in usu fuerit, et in aere permaneat. Sed multa ad haec apud auctores istos de aereis formarum tabulis loca extant. In Capitolio fixas suspicatus sum, quod id legum tabulis observatum scirem, eoque colonicae leges indubitate pertinuerint, neque formarum caussa diversa videretur. instrumentum imperii pulcherrimum ac vetustissimum appellavit. Quoniam autem agrariae ratiocinationis principium et originem a pede duximus, memoratu haud indignum fuerit, in pede, cujus nunc Augustae usus, certum antiquitatis vestigium residere, neque videri dubitabile, quin ad ejus mensuram colonis agri divisi. Non quod existimem hunc legitimum Romanum pedem esse, quem plerique omnes scriptores latini nudo pedis nomine intelligunt, qui Graeco semunciâ brevior, et ad cujus rationem amphora, sive quadrantal constitutum: nam video, quae viri eruditi de istius modulo disputant, nec improbo, et intelligo nostrum tantillum longiorem esse: sed quia pluribus praeterea pedum generibus Romanos usos scio, ad quorum aliquod unum noster referendus. Nomina, caussas, et differentias sigillatim exequi, nunc fortassis nemo possit, at res in universum sicuti dixi habuit. Indicant cum pedes sepulchris antiquis aliâ atque aliâ magnitudine insculpti, tum eorum moduli aerei, quandoque e ruderibus Romae eruti, affabre confecti, palmis, unciis et digitis distincti, claviculis ita aptati ut complicari, et rursus explicati, fibulâ contineri porrecti possint, qui commensu inter se haud quaquam conveniunt. Praeterquam quod Hygenus tres species expresse numerat, et nominibus distinguit, Monetalem, Ptolemaicum et Drusianum: quorum secundus primum semunciâ, tertius sescunciâ excedit. Nam Drusianum saltem a Romanis esse, evincit appellatio. Ptolemaicus si idem cum Graeco, quo inclinat animus, legitimus Romanus Monetalis erit, Graeco semunciâ contractior; et haec caussa fortassis, cur Hygenus istos posteriores cum illo comparare voluerit. In nominis origine parum video, nisi inde est, quia in Capitolio, ad Monetae mensura proposita, ad quam hi pedes exigerentur: suspicionem movent, quae in congio antiquo leguntur, IMP. CAESARE. VESPASIANO. VI. T. CAES.
---------------- quam, ne violare liceret,
Sacravere Jovi Tarpejo in monte Quirites.
Mille sexcentas auri libr as Senatus nomine offert, urbanis ponderibus conferendas, id est, trutinae largioris examine. Nam quod dissimiles pedum modulos Romae erutos, et sepulchris incisos scripsi, nihil obstat, neque consequitur, In quinque pedibus et septem unciis usualibus delectus habeatur, contra indicio est, pedes alios non usuales fuisse. In limitibus vero, ubi rariores terminos constituimus, monticellos plantavimus de terrâ, quos Botontinos appellavimus. Et saepe praeterea Botontinorum nomen per illos libros occurrit: neque aliter accipio, quod de agro Ausculino in Apuliae et Calabriae civitatum enumeratione proditum, Finitur per terminos, et terrarum tumores. Iis carbones, cineres, testae contusae et calx subdi consuevere, quorum fortassis adhuc aliqua, terrâ paullo altius effossâ, invenirentur. Aliis quoque terminis ejus generis, quae tempori non facile cederent, signa (sic appellabant) substrata fuisse observo, neque id tamen perpetuo. Siculus Flaccus, Quibus dam placet et videtur, ut sub omnibus (terminis) signum inveniri oporteat, quod ipsum voluntarium, non necessarium est. Si enim essent certae leges, aut [?]onsuetudines, aut observationes, semper simile signum sub omnibus inveniretur: nunc quoniam voluntarium est, aliquibus terminis nihil subditum est, aliquibus vero aut cineres, aut carbones, aut testas, aut vitrea fracta, aut ossa subcensa, aut calcem, aut gypsum, invenimus; quae res tamen, ut supra diximus, voluntaria est. De carbonibus egregie, ut omnia, Augustinus, Nonne miranda res est et tanta infirmitas, ut ictu levissimo frangantu[?], pressu facillimo conter antur, et tanta firmit as, ut nullo humore corrumpantur, nulla aetate vincantur, usque adeo, ut eos substernere soleant, qui limites figunt, ad convincendum litigatorem, quisquis post quantalibet tempora extiterit, fixumque limitem non esse contenderit? At ego cur jam non rideam perversam impostorum hominum impudentiam, qui quo cupidis et credulis quibusdam os oblinant, excogitavere stropham istam, ubicunque, se dant obviam, latentium thesaurorum, qui non nisi impiis caeremoniis adhibitis in lucem possint erui, certa et indubia indicia esse, ab iis, qui pecunias olim condiderint, constituta. Quem plerisque perniciosum
Hanc formam quoniam in duo membra commode partimur, nequaquam dissentio, conum, qui scapo nixus est, resiniferae alicujus arboris (pini strobilum ut definite pronunciem non adducor) nucem exprimere: infra coni scapum, columnae capitulum esse, cujus abaci mediae areae scapus insistat, nemo ibit inficias, quisquis quid columna, quid capitulum, quid ejus abacus sit, cognitum habet. Neque non fatebitur, quamquam rudi operâ elaborata sunt omnia, ob lapidis scabritiem, nimirum, nam ex silicum genere est, Corinthiae tamen, aut sane Italicae architecturae, quam mixtam vel compositam appellavere, manifesta in capitulo
Nostra ad Romanorum mores examinare magis est. His innumeras prope terminorum differentias fuisse hinc animadverto, quod pleraque nomina auctores de limitum constitutione recensuere, species supra quadraginta unus Hygenus delineavit, cum lapidibus positis presignibus, qui a privatorum terminorum formâ differunt: Interdum ararum specie, Hygenus, Aris inscriptis conditoris nomine, et coloniae finibus, paullo post, Aras lapideas ponere debebimus, quarum inscriptio ex uno latere perticae applicito, finem coloniae demonstrat. Et mox, Has utraeque civitates constituant. Ad fines enim eisdem locis, nomine Imper atoris, et finium suorum inscriptionibus, aras consecrare debebunt. Sed id neutiquam perpetuum. Nam praeter quod lapides praesignes Flacci arae non sunt, videmus quoque inter schemata, quae Aggenus Vrbicus libello de limitibus subjecit, hujus generis terminos cipporum aut columnarum formâ, quibus vel statuae, vel nescio quae alia, nec enim satis discerni possunt, sint imposita. Existimaverim autem territoria iis bifariam munita fuisse, prope coloniam statim a pomoerio, ubi agrorum assignatorum principium, et ad sines, in agrorum extremitate. Atque quod dicere coeperam, eo tum capitulum et conum, tum columnam quae periit refero: haud paullo credibilius, quam alii in Drusi cenotaphio, aut Cybeles simulachro luserint. Nam Boetio inter nomina lapidum finalium, est circulatus pyramus, item acuto similis. Item pyramus vitae (alii viae legunt, mihi in utroque nomine tenebrae) praecisae similis: quae de cono interpretemur licet. Quamquam in nostro caussa accedit alia; uti a Fausto et Valerio annotatum per Gallias et Africam, atque circa urbem Romam,
olivastellum (minutam olivam accipio) et cotoneum (malus cydonia appicta est) terminorum loco fuisse; ita strobilos apud nos eâdem occasione usurpatos verisimile est, quod Rhaetia coniferarum arborum, Abietis, Pini, Pinastri, Piceae, Laricis admodum sit ferax. Quod si illae per Gallias, Africam et Latium, oliva atque cydonia malus, verae fuere arbores, haudquaquam ex lapide imitatae, non quidquam prohibet in Rhaetiâ, quoque genuinas larices, pinus, abietes, simili ratione saepe statutas: nec interim absurdum, ab illis qui perpetuitati, quantum ejus fieri potest, consulebant, lapideos terminos strobilorum formâ positos, cum arbores totae non satis commode ex saxo fingerentur: et id praecipue, qua publico coloniae nomine fixi, praesignes, et formâ, uti Flaccus scripsit, a privatis terminis discretâ. Nisi lapides caput aquilae, caput vituli, quorundam animalium ungues et ungulas (discimus ex Latini librorum de terminis reliquiis) praeferre potuerunt, speciem ejus fructus, qui per totam provinciam frequentissimus, non potuerunt. Nec icunculam in capitulo mirabitur architectonices peritus, varietatis enim lenocinio laudem aucupare soliti sculptores: itaque videmus in capitulis antiquis Romae sigilla diversorum generum, trophaea militaria, copiae cornua, fulmina, equos alatos, aquilas, gryphes, ora monstrorum quorundam, deorum etiam capita, denique quid non? Idque sive temere, sive certâ ratione: nam cum in Jovisaede, inter acanthi folia, aquilas ad capitulorum angulos, in medio fulmina sub ipsius dei capite scalpserunt, quid spectarint palam est: quid in nostro consilii fuerit, eo difficilior conjectura, quia parieti adhaerescit, et unum tantummodo latus conspicuum est, neque an reliqua simili formâ scalpta scire possumus. Subdubitandi ansam dedere verba ex Dolabellae libris, ab iis, qui auctores de limitibus collegere excerpta, Omnis terminus ab oriente limpidum latus habet, ab occidente roscidum latus habet, istae dein subjectae figurae,
Quae in universum, de omnibus terminis vera non sunt: Dolabella, credo, de aliquo terminorum genere, aut certis provinciis loquutus, eo omnis terminus retulit, et ostendit, ortum versus os solis radiatum, ad occasum lunam cornutam scalpi consuevisse.
Cum enim terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram collocabant, proxime ea loca, quibus fossis factis defixuri eos erant, unguento velaminibusque et coronis eos coronabant: in fossis autem, quibus posituri eos erant, sacrificio facto, hostiaque immaculatä caesâ, facibus ardentibus, in fossâ cooperti sanguinem instillabant, eoque thura et fruges jactabant; favos quoque et vinum, aliaque quibus consuetudo est terminis sacrum fieri, in fossâ adjiciebant, consumptisque omnibus dapibus igne, super calentes reliquias collocabant, atque ita diligenti curâ confirmabant, adjectis etiam quibusdam saxorum fragminibus circumcalcabant, quo firmius starent. Tale ergo sacrificium, domini, inter quos fines dirimebantur, faciebant: in publico, opinor, magistratus. Et quoniam hac superstitione termini omnes
Quae observo, quo caussam aperiam, cur ex tanto terminorum numero, tam pauci ad nos pervenerint. At quamquam haec fortassis non absurde disputata sunt, nihil tamen adhuc dictum, cur terminum in urbis symbolum abiisse suspicemur: Nec ego illuc ibam. Verum, si de saxeo cono quae diximus constant, probabilis de caetero erit existimatio, in coloniae symbolo easdem caussas valuisse. Provincias enim urbesque rerum, quarum maxime feraces sunt, praeferre symbola, incredibile dictu quot exempla in medio. Quis nummariam antiquitatem unquam attigit, quin perspectum habeat Africam elephante, aut scorpione, Arabiam camelo, Aegyptum crocodilo, et has omnes, uti etiam Alexandriam, Tyrum atque Judaeam, palmâ, vel palmae ramo designari? Quis pisces in nummis maritimarum urbium Syracusanorum, Catanensium, Thuriorum, Massiliensium: spicas
sylva ferens picem optimam, uti Strabo notavit. Jam cum alpes, et Rhaetia reliqua (uti dictum) plurimas coniferarum
---------- Abies in montibus altis,
Deinde alpina larix Romanis prope miraculo fuerit, quippe quam flammis non obnoxiam, falso licet, crederent, quod Vitruvius, concremato ponte naumachiario, larices adrestituendum caedi ex Rhaetia jusserit, inter quas fuit amplissima arborum ad id aevi Romae visa (Plinius memoriae consignavit) trabs e larice, longa pedes CXX. bipedali crassitudine aequalis. Quo intelligeretur vix credibilis reliqua altitudo fastigium adcacumen aestimantibus: Quid est cur dubitemus, quo strobilus in principe provinciae urbe pertineat? Caussae conjectionem nihilo difficiliorem autumo, quam si Tyrum et Alexandriam palmae signo hactenus uti, semperque usas fuisse constare posset: Nam neque nos antiquorum nummorum auctoritate deficimur, quos postea videbimus. Quin pari de caussa M. Aur. Antonini nummus, uti Ortelius acute observavit, abiete Germaniam designat, cum Germanicarum Pyr dicimus, nec eam particulam ullâ casuum inflexione variamus, eo pyrum, quod quidam opinati, significare non potest, Bir enim, quo pro pyro in recto utimur, in obliquis Biren est, adde quod Bir Biren foeminino, Pyr neutro genere efferimus: et num lusciosi adeo majores nostri, qui pini conum pyrum putaverint? Verius multo, Pyr a Pyramo, quae apud Boetium termini rotundi acuti appellatio, esse reliquum, atque hinc generatim ad symbolum transiisse. Quoniam vero, ut nunc usus habet, insignia non tam rebus, quam certis coloribus constant, quibus et clypeorum, et symbolorum imagines distingui solent, videtur ejus rei initium a Romanorum aevo et moribus neutiquam petendum. Quamvis Romani, et omnis ante Romanos antiquitas, symbolis, quae signa et insignia dicimus, uti consueverit, quippe nulla cultus jactatio, scuta tantum lectis simis coloribus distinguunt. Vt praeterea ad colorum significationes diligentius expendendas, ac pleraque strobilorum mysteria, etiam philosophis, et nobili in primis theologo D. Ambrosio celebrata, explicanda digrediar, aut ut fabulam de puellâ a Borea et Pane amatâ in pinum versâ ex geoponicis, somniorum de pino, et strobilis interpretationes ex Artemidoro afferam, utve pino Noeticam arcam hominum servatricem asseram, quod Gopher in sacris litteris eo quidam modo interpretati, ut denique varios nucum in medicinâ usus ex Theophrasto, Dioscoride, Galeno conquiram, mihi non indulgebo: neque item, ut de aeneâ pini nuce antiqui operis disputem, quae Romae in Vaticano visitur, quam nonnulli in fastigio sepulchri Hadriani Imp. stetisse, quidam inepte prorsus, ex aeneâ pinu, honorario Scipionis monumento superesse opinantur; cum nux in multorum pedum altitudinem assurgat, arboris immanis magnitudo animo concipiatur necesse est, quae profecto, aenea potissimum, omnia totius orbis miracula longo intervallo vicisset; sed hae nugae sunt, nec ad res nostras pertinent, nihilo magis quam lapis ille Simulachrnm Deae non effigie humanâ. Continuus orbis, latiore initio, tenuem in ambitum, metae modo exurgens, et ratio in obscuro: aut Herodianus de Elagabalo, Simulachrum vero nullum Graeco aut Romano more manufactum ad ejus Dei similitudinem. Sed lapis est maximus, ab imo rotundus, et sensim fastigiatus, propemodum ad coni figuram. Nos quae ad urbem pertinent, deinde prosequemur.
ROMANAE urbis effigies parvas simulachraque colonias appellavit Gellius, ut vidimus: Inde usu venit, ut plerosque omnes ritus, quos Romulus Româ condendâ vel primus instituit, vel ut Varronem accipio, ab Etruscis est mutuatus, posteri in coloniarum oppida, quae prius erant circumducta aratro, ab orbe et urbo, urbes: et ideo coloniae nostrae omnes, in litteris antiqueis scribuntur urbes, quoditem conditae ut Roma: Nos prolatis certorum scriptorum testimoniis, sigillatim planum faciemus. nihil publice sine auspiciis, nec domi nec militiae gerebatur, consentaneum fuit rem tantam, quanta coloniarum deductio semper habita, auspicato aggredi: Varro, hoc faciebant religionis caussâ die auspicato: Cicero contra Rullum, Jubet auspicii coloniarum deducendarum caussâ, Decemviros habere pullarios: in Antonium, Negavi in eam coloniam quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam, novam jure deduci. Sed et sacrificia adhibita: cui rei ara intra spatium, quo colonia constituenda, Fossa fit ad solidum, fruges jaciuntur in ima, Et de vicino terra petita solo est.
Fruges jactae ubertatis omine: terra de vicino solo, terra est ex patrio solo petita, in patriae nimirum memoriam, nam Roma a vicinis populis condita.
Condituri enim civitates taurum in dextrâ, vaccam intrinsecus jungebant (futurae foecunditatis spe) cinctiritu Gabino, id est, togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent. Et ita sulco ducto, loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum, ne portae eâdem qua muri religione consecratae
------------------- Vtrumque circumaratâ coloniâ, cum multis praeterea victimis mactatum, In lustrandâ coloniâ ab eo, qui eam deduceret, et cum Imperator exercitum, Censor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias deducerent, eligebantur: Bona nomina, ex quibus faustum omen ducitur, qualia apud Festum Valerius, Salvius, Statorius. Lustrationis hic ferme inter se sortiuntur, uter lustrum faciat, Jovem, Martem, Vestam, Deum vel Deam, in cujus tutelâ colonia, Deosque reliquos conceptis verbis veneratus, adaram immolabant. Nam circuitum verbi etymon Lustrata urbs, cantata carmina, Amburbium celebratum; neque non Lucanus utrumque nomen, qua poetae licuit, conjunxit,
Quorum versuum posterior, vulgus hostias faventibus linguis
Cantata carmina Vopisci, chorus et sociiovantes Virgilii, fausta omina sunt. Hostias Amburbiales dictas Paullus ex Festo habet. Majores, saepe de porcâ foecundâ et gravidâ fieri consuesse scripserit. Suem, ovem et taurum mactatos, testes Festus et Asconius; unde quoque Suovetaurilia majora appellata, quemadmodum in Fratrum
Postremis verbis tutelare numen comprehensum interpretor, cujus neque praeteritio in hoc sacrificio ferenda, nec nomen ex ille mihi Deos suos, vel coloniae Genium propitios imprecetur. Atque eâdem precatione, censeo, coloniae nomen inditum, nam non loco, non tempore commodiore fieri poterat. Exemplo etiam persuadeor: lustricis diebus lustrabantur infantes, quibus nomina consecr atum est omne principium, ideoque mos, quem Ovidius tangit, obtinuit,
Deos inde quos diximus, hisce verbis obsecrasse creditur: Te Juppiter Opitule Stabilitor, Marspiter Quirine, Vesta Mater, seu queis aliis nominibus appellari voltis, Et te, sive Deus, sive Dea es, in cujus tutelâ hoc solum, vos caeteros item Deos Deasque immortales omnes precor, quaeso, obtestor, utei sitis volentes propitii: Quae a me, collegisque meis gesta sunt, geruntur, postque gerentur, ea Imp. Caes. Divi, F. Augusto P. P. Pontif. Max. conjugi, liberis, gentique ejus, Pop. Rom. Quiritibus et Decurionibus, Colonis, Incolis Coloniae Augustae Vindelicorum agrique Augustani Vindelicorum, intra regionem et fines, quos me sentio dicere,
Augustus, quasi hominis naturâ amplior, inquit Dio, cognominatus est: Augusta enim ea, quae honore dignissima ac sanctissima sunt, dicuntur. Neque me interim praeterit, eâ urbes esse conditione, ut non primigenio, sed derivato ab Octaviano honore, hoc nomine fuerint insignitae: Verum inter praecipuas dignitates id ipsum censum, Octaviani praecipue aetate, cum quorundam postea licentia, nimium multum in hoc genere sibi indulserit, utrumque Paphiis terraemotu afflictis, largitus est (Augustus) jussitque ut urbem Augustam nominarent. Id non eo a me refertur, quasinon aliis quoque urbibus multis, prius ac postea, in simili infortunio Augustus ac Senatores auxilium tulerint, quas si quis omnes enumer are velit, res in infinitum se extenderit: sed quod cognomina etiam urbium honoris caussâ Senatus eis imposuit, et non, quod nunc fit, ipsae sibi nomina quotquot vellent delegerunt.
Vrbem appellabunt, permisso nomine, Acestam,
Vt vero Augusti nomen honoris ergo inditum, sic contra contumeliae poenaeque aliquando ademptum, cujusmodi Agrippae exemplum cum multos milites amisisset, multos propter rem male gestam ignominiâ notasset, nam praeter caetera, totam legionem quae Augusta vocabatur, eonomine uti prohibuit. Jam illud ab aliis observatum, nullam dubitationem habet, quaecumque urbes Augustae a populis cognomina accepere, quemadmodum Taurinorum, Veromanduorum, Rauricorum, multis praeterea, inprimis Vindelicorum aut Rhaetorum Augustae accidit, istorum eas populorum principes fuisse et capita, uti Aeduorum
Qui urbem novam condit, tauro et vaccâ aret, ubi araverit, murum faciat. Vtrisque occurrendum: nostrâ enim interest, quae scribimus vera et solida videri, uti sunt, non ad inanem speciem et ostentationem conformata. Priores, quod Reip. formam versam ajunt, nihil errant, palam est sub Julio et Augusto, imperium a pluribus ad unum migrasse: Verum publicas privatasque consuetudines, praesertim condendarum coloniarum rationes, idcirco immutatas, quî fit consequens? Nemo unus Augusto antiqui moris retinentior, etiam habitum vestitumque pristinum reducere studuisse: In religione superstitioni quam neglectui propior, neque omina et auspicia, neque somnia vel sua, vel aliena de se veteres ac receptas reverentissime coluit. Atqui quae circa coloniae deductionem fiebant, ad religionem pertinuisse vident omnes: Nihil ergo caussae, cur quas jure optimo deductas voluit, aut non auspicato deduxerit, aut non circumaraverit, aut non lustraverit, in iis denique eorum quae enumeravimus minimum aliquid praetermiserit. Posterioribus Varro satisfacit, ,quem asserentem audivimus, colonias omnes urbes dici, quod eo quo Roma modo sint conditae: cum uno verbo omnes comprehenderit, fieri non potest, ut quae in vetera oppida missae, quaeque novas numero longe superabant, excluserit. Adde quod Berytum, Caesaraugustam, alias quasdam, antequam coloniae fierent, diu stetisse exploratum habemus, quarum tamen nummi nihilominus boves junctos cum aratro, pone nescio quem stivae innixum praeferunt, et circumarationem perspicue significant. Nec istud Cato convellit: ut scriptum reliquerit, quo ritu novae urbes condendae sint, non indicavit, eo uti nefas esse, deducendis coloniis in oppida jam extructa: Quin si nomen presse accipimus, et in Varronis etymologiam intuemur, hae
Maurberg manserit, ad turrem, quam Regiam appellant, inde per forum olitorium, ac per depressum vicum, Valleculam ex re dictum, ad S. Crucis portam rursus pertigisse, Triumviros hosce fines circumscripsisse, nimis tenuiter de amplissimâ coloniâ, tot ornamentis instructâ sentiunt: Commodius sensuri (fuerit is aliquando ambitus) si posterioribus temporibus tribuere maluissent, quibus, collabente imperio, et afflictis provinciarum praesidiis, multarum urbium cives, munitiones quo facilius tueri possent, in arctum contraxêre, si occasio ferret, iterum ex porrecturi. Quod et nostrâ aetate Romae accidisse scimus, cum nonnullis locis novo opere urbs muniretur. Inter Marianam quam diximus portam, et novos muros, tot antiquorum aedificiorum rudera effossa vidimus (neque plura ullibi) ut id spatium ad coloniam olim pertinuisse, nihilo magis quam de coloniâ ipsâ sit ambigendum; Etsi profecto D. Vdalrici aetate, qui anno Christiano CMLXXIII. obiit, urbe neutiquam fuerit comprehensum, annales enim eum templum S. Stephani non longe a civitate construxisse memorant, quod nunc intra muros est, et hoc ipso spatio, quod coloniae tribuimus, continetur. Momentum adjicit D. Galli aedicula (hoc nomine nunc celebris est, cum antiquum ignoremus) quam omnium primam Christianis sacris Augustae dicatam, multorum saeculorum consentiens fama prodidit, ea longe extra interiorem ambitum, proxime novos muros posita. Id non negaverim, qua se urbs in meridiem erigit, aliquantum ultra veterem modum esse porrectam: argumento etiam, quod id loci, ubi SS. Vdalrici et Afrae templum jam visitur, Christiani sepulcra (aream aut coemeterium,
silice in urbe, glareâ extra urbem stratae, ad Romanum exemplar, quod ex Livio cognoscimus. Earum caeteroquin parvam Trojam, simulataque magnis
Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum
Constituit, et Aeneas,
hoc Ilium, et haec loca Trojae
Esse jubet. --------------------------
Inde est, quod in quibusdam coloniis campum Martium, et nescio Aedibus vero sacris, quorum Deorum maxime in tutelâ civitas videtur esse, et Jovi, et Junoni, et Minervae, in excelsissimo loco, unde moenium maxima pars conspiciatur, areae distribuantur: In Capitoliis quippe cum conjuge et filiâ cultus Juppiter. Vnde ad Capitolium primam nostrarum inscriptionum pertinuisse autumo, Jovi optimo maximo, aeterno, conservatori, et caeteris diis deabusque ejus loci, a nescio quo Praeside provinciae Rhaetiae dedicatam,
Nonne vides in Capitoliis omnibus virginales esse species Minervarum? de patre et Junone conjecturam a Romano mutuamur: hinc Varro auctor, Capitolium vetus (diversum a Capitolio Tarpeji montis) nomen accepisse, quod ibi sacellum Jovis, Junonis, Minervae, et ad hoc exemplar in Augustodunensi, ut est apud Eumenium, aras habuere Jupiter pater, et Minerva socia, et Juno placata. At quamvis Capitolium Romae multa comprehenderit, Arcem, Asylum, Curiam Calabram, Romuli casam et pleraque templa; unum tamen inter haec Jovis Capitolinia Tarquinio Prisco votum, a Superbo exaedificatum, ita enituit, ut Capitolii nomen saepe solum sustinuerit, quod, qui antiquos scriptores attigerit, non est negaturus. Eâ ratione in reliquis urbibus, Capitolium fortassis interdum arcem complectebatur, eo S. Hieronymus Babyloniae arcem Capitolium vocavit, sed id neutiquam perpetuum, nec scio an in nostro verum: de templo certe primario et maxime splendido, ubi ubi Capitolii nomen occurrit, dubitare non possumus, tum quod scriptores, quorum ad oram nomina hoc indicant, ex quibus Eumenius in panegyrico, Apollinis templum atque Capitolium Augustoduni, appellat fana longe omnium in hac urbe pulcherrima, tum quod concilium Eliberi habitum, ad Idolum Capitolii sacrificandi caussâ ascendat: S. Zeno, Judaeorum Synagogas, et gentium Capitolia Christianorum ecclesiis comparat: et ad Augustanum ut accedens sacrificaret, Gajus judex Afram hortatus est: Neque aliter Saturninus Apollinarem martyrem Ravennae, uti acta habent notae vetustatis; quae eo libentius exscribo, quod de templo, ejus splendore, Jovisque cultu dicta, simul confirmant, An ignoras sacrum nomen Jovis, qui magnus est habitator Capitolii urbis hujus, cui te oportet supplicem fieri? B. Apollinaris respondit: Quis sit ille habitator nescio, nec templum ejus novi. Pontifices dixerunt: Veniergo, et vide magnificum fanum, mirificeque exornatum, videbis illic invictissimi Jovis simulachrum. Extra Capitolium aedes sacrae praeterea aliae, quarum non omnium memoriam intercidisse, Provinciarum pler aeque super templa et aras, ludos quoque quinquennales paene oppidatim constituerunt, nam inter plerasque has provincias, eae sine controversiâ imprimis numerandae, quae etiam totas civitates Augustaeo nomini dicatas habuere. Sed templa profecto complura alia, deperditis jam nominibus, partim cum coloniâ nata, partim sequentibus temporibus constituta sunt. Situm vix scio an ullius recte indicabimus. Viam eo munirent lapidum inscriptiones, si quibus locis singulae erutae, annotassent majores, nunc eo auxilio deficimur. Mercurius tamen credo in basilicarum loca adjuncta foris, ex Vitruvii praescripto scio, quem in architectonico argumento saepius laudare necesse habeo. Et quidni fuerit basilica porticus, quam basilicarum dimensionibus constitisse ex vestigio colligimus? Siquidem chalcidicum novum (chorum appellavimus) et extremas utrimque testudines (cum aedes quincuplex
sit aedes oblonga, ad orientem versus navi similis, subinde accidit, ut vel basilicae, utpote hac formâ, in ecclesias verterentur, quo fortasse Ausonius respexit, Basilica olim negotiis plena, nunc votis: vel ecclesiae dirutarum basilicarum spatia occuparent. Et hinc potissimum manasse crediderim, quod maximis et amplissimis quibusque ecclesiis id nomen illustri, Romanorum in Regem electo coram, uti in litteras relatum, quibus scribendis Henricus Velserus testis affuit) hanc inquam turrem, sunt qui Romanum opus opinentur, nec ejus rei praeter vetustatis speciem indicium ullum habent: mihi Germanicum aut Francicum, aut ut vetustissima sit, Gothicum sapit, et vel Theodorici, vel Pipinorum et Carolorum tempora subolent. Curia ubi nunc est, Praetorium, Praesidum antiquitus usui paratum, fuisse certis rationibus persuadeor, atque ita interpretor, quod in vetustis tabulis Amthaus appellatur. De thermis et amphitheatro non certus index, non satis clara indicia superant, argumentis in suspiciones trahimur: nam ut tunc mores erant, illae ad lavandi usum voluptatesque, istud ad oblectamenta spectaculorum propemodum necessaria: Et paucae sine utrisque coloniae, tenuiores dico, ne de Romana Respublica vel jam mortua, vel certe extremum spiritum agebat, in theatra et ludos asperius invectus, diserte ait, illas solas ludis carere urbes, quae vel in barbarorum potestatem redactae, vel miseriâ et egestate ita attenuatae, ut faciendis sumptibus vires non sufficiant; superesse tamen in his adhuc loca ipsa, ac diversoria ludicrorum, hoc est theatra; quam ego nunc vocem generatim capio. Ante non multos annos, in hortis ad D. Stephani quibusdam, scrobe altitudine trium aut quatuor pedum forte effossâ, detectum apparuit pavimentum tessellatum sectile egregii operis, in quo quadratis spatiis delineati gladiatores, ascriptis nominibus, bigae, metae, alia id genus, ut satis appareret aedisicio splendido, qualia in opulentis urbibus, homines praepotentes et perdivites, ad luxum atque magnificentiam comparare solent, inseruisse, hoc cum per aliquot menses nivibus. gelicidiis et omni hyemis injuriae, magno antiquitatis neglectu sub dio patuisset, terrâ iterum est obrutum: Mihi aliud ex alio cogitanti, in mentem venit, thermarum videri posse vestigia, sed rei incertae certus esse auctor nolim, etsi probe cognitum habeo, balnearum loca omni ornamentorum genere, pavimentorum resides aquas, et novos amnes, veluti aridis fessae urbis (Augustoduni) visceribus infundant. Cogitavi aliquando Fortunatum eo scripsisse, Augustam a Vindone et Lyco fluentari, quod de Lyco per canales istos verum sit, in Vindone poeticâ phrasi propinquitatem spectaverit. Non nego posterioribus saeculis novos rivos additos, veteres varie mutatos esse, sed hîc principium indicamus. Cloacarum, praeter sordium expurgationem, eaedem Has primum Romae fecisse dicunt (ait Isidorus) Tarquinium Priscum, ut quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus, planitiem vel fundamenta urbis strages aquarum subverteret. Etsi Plinio Romanas operum omnium dictu maximum appellare visum, nec Augustanae quidem pro coloniae modo contemnendae: nam quod ille miratur unice, dur ant tamen a Tarquinio Prisco annis DCCC. prope inexpugnabiles, altero tanto nostrae, et aliquanto amplius, a conditâ coloniâ ad hanc primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta, istis itidem contigit, certo antiquitatis indicio, formâ urbis hodie valde immutatâ. Atque publica in hunc ferme modum habuere. De privatis unum moneo, domos aut domorum areas, sorte fuisse divisas, ita AEneas apud Virgilium,
In quem locum Donatus, dabantur autem sorte, propter locorum differentiam, ut enim quaeque foro proxima, ita situ maxime commoda et opportuna censebatur. Nunc, quoniam coloniae corpus, quâ fieri potuit delineavimus, restat animam (Reipublicae constitutionem me dicere palam est) describere. Haec in duo membra disparata, divina et humana complectitur. Nobis de religione universim eo minus dicendum, quod colonos patria sacra, Romana videlicet, coluisse nemo ambigat: ludis tamen, festisque quibusdam diebus variasse municipalibus fastis super stitionibusque caussas originis habere. Curatio sacrorum Sacerdot ibus demandata, inter quos eminuere Pontifices. Reverendos municipali purpur â flamines, insignes apicibus sacerdotes: At auream coronam gestabo. Ad politiae rationem quod spectat, coloniam leges ab Imperatore et Triumviris accepisse dixi, nec muto: Sed et alias a colonis, pro re natâ latas, compertum, sic
Apud Servium, Dat condendi juris potestatem, his quos appellaverat patres: res firmat, nam quî prospicerent Triumviri eventura tam acute, ut novis in dies legibus opus non esset? Superant quaedam hujus generis aereae et marmoreae reliquiae, sive decretorum sive legum nomine inscriptae, sive coloniarum sive municipiorum, quod eodem in hac caussâ recidere arbitror. Legum porro cura ad publicum consilium pertinuit: publicum consilium Decurionibus constitit. Hos nomen accepisse existimant quod initio cum coloniae deducerentur, decima pars eorum qui ducer entur, consilii publici gratiâ conscribi solita sit. At errant profecto isti quidam, nec est ut in bene constitutâ Republicâ ullâ, decimus quisque civis Senator ferri possit. Scilicet Romae ad Sullae Dictaturam usque Senatus trecentorum numerum non excesserit, in coloniis nonnullis quadringentorum, Quinque millia colonorum Capuam scribi jubet: Si decimam deducimus, quingenti proculdubio Decuriones provenient, At aliter ille, Huc isti Decemviri, cum numer um colonorum ex lege Rulli deduxerint, centum decuriones, decem Augures, sex Pontifices constituerint. Totidem ego Augustae crediderim
Nam Capuae exemplo opinionis alterius ineptiae satis superque patefactae. Etymon igitur a curiâ, quae est Isidori in originibus Decreverunt ut Consules magistratus, denosque principes Nepete, Sutrio, Ardeâ, Calibus, Albâ, Carseolis, Sorâ, Suessâ, Setiâ, Circeis, Narniâ, Interamnâ (eae namque coloniae in eâ caussâ er ant) Romam accirent: et hisce Julius Firmicus, Faciet claros, et gloriosos, civitatibus praepositos, aut maximarum civitatum Decemprimos; M DC. sportularum scilicet ratione, pro introitu ait Plinius: ex quo intelligo, in quibusdam civitatibus lectos a Censoribus, hoc honorarium non intulisse, sed supernumerarios tantum, Imperatoris indulgentiâ adjectos, in quibusdam utrosque; Trajanus rescripsit, id ergo quod semper tutissimum est, sequendam cujusque civitatis legem puto. Ex Plinio constat, Decurionum censum centum millium fuisse: ex Diocletiani et Maximiani rescripto, libertos in curiam non admissos, nisi qui jus aureorum annulorum assequuti, vel natalibus suis restituti essent: Ex Jurisconsultorum libris, neque lectos minores vigintiquinque annis, nisi ex certâ caussâ, qui tunc sportulas quidem Decurionum accipiebant, interim suffragium ferre non poterant: nec majores quinquagintaquinque invitos, nisi illis consuetudo obstaret: nec in totum surdos et mutos: nec relegatos ad tempus et reversos, nisi Principis accederet permissio: nec navicularios. si sic dici oportet, quod Senatoriae vocis majestatem, praeterquam principi principis urbis consilio, convenire vix existimarent:
Curiales nervos esse reip. ac viscer a civitatum nullus ignor at, quorum coetum recte appellavit antiquitas minorem Senatum: est in lapidibus diserte, SENATVS. P. Q. TIBVRS. S. Q. NOLAN. SENATVS. POPVLVSQVE. SIGNINVS. et plura Decuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali praecipitur: sedsi lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, ut scribantur eo or dine, quo quisque eorum maximo honore in municipio sunctus est: puta qui Duumvir atum gesserunt, si hic honor praecellat (utitur exceptione, propter municipia, in quibus Dictatores, aut summo loco AEdiles, id enim Arpini consuevisse, ex is enim magistratus in nostro municipio, nec alius ullus creari solet; et credo etiam in aliis interdum municipiis, non item in coloniis, quae Dictatores nullos, AEdiles infra Duumviros habuere) et inter Duumvirales antiquissimus quisque prior is: deinde hi qui secundo post Duumviratum honore in Republica functi sunt: post eos qui tertio, et deinceps: mox hi, qui nullo honore functi sunt, pro ut quisque eorum in ordinem venit. In sententiis quoque dicendis idem or do spectandus est, quem in albo scribendo diximus. Sed intererat, quâ quis ratione dignitatem assequutus, Nomina ante scribi oportet eorum, qui dignitates principis judicio consecuti sunt: postea eorum, qui tantum municipalibus honoribus functi sunt. Et patrem, non habenti filios anteferri, Diocletiani et Maximiani lege cautum. Decurionum partes duas, totius curiae instar exhibere, Arcadio et Honorio placuit. Quod major pars curiae effecisset, pro eo haberi, ac si omnes egissent, Scaevola interpretatus est. Nam Decreta, quae non legitimo numero Decurionum coacto facta sunt, non valere Marcianus annotavit: et ordinem non aliter habendum, quam duabus partibus adhibitis, ante Arcadium ex municipali lege Vlpianus prodidit. Vti vero Senatus consulta Romae duabus singularibus litteris S. C. ita Decurionum Decreta totidem D. D. notabantur: eo L. D. D. D. in fragmento Augustanae inscriptionis, monumento Locum Datum Decurionum Decreto significant. Eis, qui Judaicam superstitionem sequantur, Divi Severus et Antoninus honores adipisci permiserunt: sed et necessitates eis imposuerunt. Arcadius et Honorius omnium superstitionum asseclas admisere; Julianus clericos etiam invitos addixit, cum utique unumquemque criminosum, non dignitas debeat, sed poena comitari. Praerogativis praeter sportulas, hisce quia Decurionum honoribus plebeji fungi prohibentur, quae Paulli verba sunt: Extraordinariorum munerum omnium immunitate fruebantur: et Theodosii lege, mortuo Decurione, extraneis relictis heredibus, qui ad curiam non pertinerent, quarta facultatum portio cedebat beneficio reliquorum Decurionum; nullo legitimo successore relicto, bona omnia ordinis utilitati proficere Constantinus rescripsit: Decurionibus facultatibus lapsis alimenta decerni permissum, Hermogenianus prodidit: Non fustibus, non quaestioni subjiciebantur, nisi majestatis rei, capitali propositâ poenâ judici, qui contra tentasset: non in metallum dabantur, nec in opus metalli, nec in opus publicum, vel ad bestias; nec furcae subjiciebantur, nec vivi exurebantur: ac omnino capite non damnabantur, nisi si qui parentem occidissent: gravioris facinoris rei, a Praesidibus non puniebantur, sed carceribus tantum diligentioris custodiae caussâ mancipabantur, deque iis ad Imperatores referebatur. Vlpianus ait, Decurionem punire sibi Praeses permittere non debet; sed recipere eum in carcerem, et principi scribere de poena ejus. Quae privilegia et Decuriones, et eorum parentes atque liberos complectebantur, quod ex Imperatorum, Jurisque prudentum ad oram notatis locis planum. Sed et alia pleraque de Decurionibus ascribi poterant, nos capita delibavimus. Augustanorum mentio in nostris monumentis obvia aliquoties, duorum tantum, aut si plurimum trium nomina reliqua, Antonii AEliani, C. Juliani Julii, et Adjutorii Romani, nam de postremo mihi minus constat. Magistratus colonici fuere multiplices:
biennio integro onera Duumvir atus ferre, Constantinus coegit: a summo quippe philosopho sapienter proditum, magistratus dignis tribuendos esse, sive volentibus, sive nolentibus etiam. Magistratus in curiâ a Decurionibus ex ipso Vt gradatim honores deferantur, edicto, et ut a minoribus ad majores perveniatur, epistulâ Divi Pii ad Titianum expressum. Majoribus honoribus functos, ad minores devocari non oportere, rationis esse, visum Diocletiano et Maximiano: Neminem item ad eadem munera revocandum, si Magistr atibus in coloniis municipiisque, hîc Romae infimo genere magistris vicorum, togae praetextae habendae jus permittemus, nec id ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur. Vestis purpurâ praetexta, caeterum alba, nam de municipali
In tunicis ne quis vim faciat, generatim pro veste poeta dixit. Ineuntes quandoque spectacula edebant; exemplo Thyasus Corinthius Vt ejus prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus, Quinquennali magistratui fuer at destinatus: et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduanis spectaculis pollicitus, latius munificentiam suam porrigebat: Et L. Fladii Pieri basis Allifae, QVI. OB. HONOREM. DECVR. EODEM. ANNO. QVO. FACTVS. EST. GLAD. PARIA. XXX. ET. VENATION. BESTIARVM. AFRICANAR. ET. POST. PAVCOS. MENSES. DVVMVIRATV. SVO. ACCEPTIS. A. REP. H-S.
Summus autem magistratus Duumviri, quorum per omnia litterarum monumenta, scripta, sculpta, percussa, frequens memoria, cum caeteris in coloniis Duumviri appellentur, hi se praetores appellari volebant. Caeterae coloniae, coloniae omnes sunt, nec contra est, quod in quibusdam tum coloniis tum municipiis Quatuorvirorum graves scriptores, Quatuorvir atum (Gadibus) sibi prorogavit: comitia biennii biduo habuit. Eandem fere rationem habet, quod in Republicâ nostrâ nunc quoque experimur, Consules, ut vulgo appellant, sive Praetores si ad Romanos mores accommodamus, VI. Viri Juredicundo si ad colonicos verius, sex, annum ita partiuntur, ut quaternis vicissim mensibus bini jurisdictionem exerceant. Jurisconsultorum Duumviris municipiorum omnium imper at, ut naves conquir ant, Brundusiumque deducendas curent. Quod Jurisdictionem exercerent. II. Viri Juredicundo appellati sunt: quamquam et alii magistratus, puta IV. Viri et VI. Viri, Juredicundo: Isti etiam eximie II. Viri Praefecti, et II. Viri Praefecti juridicundo, quod lapidum auctoritate fisus profero, itaque frustra est quidam, qui in nummis coloniae Victricis Juliae Leptis L. NER. L. SVR. PR. II. VIR. et A. P. SALPA. M. FVLV. PR. II. VIR. Praetores Duumviros interpretatur: frequentissime tamen nude II. Viri. Quod vir doctus Consulum nomen affectasse annotat, non persuadet, et nimis elate Ausonius, si se Burdigalae II. Virum lectum verbis istis intelligi voluit,
Mihi perplacet, -- Consul in hac sum, Civis in ambabus -- est enim ad veritatem expeditius, et proximo confirmatur hemistichio-- cunae hîc, ibi sella curulis, sed librarius varium pronominis usum non percepit. Duumviros antiquitus lictores duo cum bacillis anteibant, nam id ex Cicerone colligo, et Apulejo, qui postea auctâ ambitione in fasces crevere, si Arcadio et collegis Impp. credimus, Duumvirum impune non liceat extollere potestatem fascium, extra metas territorii propriae civitatis. Etsi Cicero idem jam olim Campanos ausos indignatus. Augustanorum Duumvirûm puto antiquissimam memoriam extare in Augusti nummo, quem quarto libro expressimus: ad eos praeterea refero imagines duas togatas, quas inscriptionibus inseruimus. Quinquennales coloniarum Censores, non obscuris usus argumentis, interpretor. Parum caute confundit cum summis Duumviris, vir eruditus, quem paullo ante diximus: distinguit clare C. Hedii lapis. II. VIR. II. VIR. QVINQ. Rursus alii a Quatuorviris, en C. Vesidieni iste, IIII. VIR. IVR. DIC. IIII. VIR. QVINQ. A. Quintilii alter, IIII. VIR. IVRE. DIC. IIII. VIR. QVINQ. et quos praeterea recensere longum: in quibus Quinquennales tum Duumviros, tum Quatuorviros observo. Cogitabimus,
Censumque in iis coloniis agi ex formulâ a Romanis Censoribus data: dari autem placere eandem, quam Populo Romano: deferrique Romam ab jur atis censoribus coloniarum, priusquam magistratu abirent. Haec quia his coloniis nominatim jussa, apparet de caetero, censorias coloniarum tabulas Romam non fuisse permensis honoribus, Quinquennali magistratui suer at de destinatus; caeteroquin enim hic idem Apulejus, summum honorem Duumviratum In qua coloniâ patrem habui loco principe Duumvir alem, cunctis honoribus perfunctum. Cujus ego locum in eâ republicâ exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener, pari spero honore et existimatione tueor: atque Spartianum de Hadriano ita accipio, In Hetruriâ Praetur am Imperator egit: Per latina oppida Dictator, et AEdilis et Duumvir fuit: Apud Neapolim Demarchus: in patria suâ Quinquennalis: et item Hadriae Quinquennalis, quasi in alia patriâ: et Athenis Archon fuit. Nomen nactos quod Romanorum more per quinquennium magistratum gesserint, non video cur dubitemus: cum praesertim coloniarum lustra ex lapidibus alii dudum observaverint. Si quis eos vexaverit, centum millia nummorum aerario inferat, a Magistr atibus vel Quinquennalibus exactus. Magistratuum nomine summos, id est II. Viros (neque hoc infrequens) Quinquennalium Censores, ad quos census ratione immunitatis cognitio et tuitio pertineat, omnino complectitur. Fascibus usos, non est cur denuo ex Apulejo Annonam curamus, ait, et Aedilem gerimus: et si quid obsonare cupis, utique commodabimus: Aedilis in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes gratis lavarentur. Aedificiorum praeterea curam gessisse: a nobis ne monendum quidem, nomen monet. Sed et hos virgis Apulejus ornat, Et lixas et virgas, et habitum prorsus magistratui congruentem inte video. Augustae Aedilis et Aedilitius fortasse fuerit (quamquam Quinquennalitium quoque suspicari licet) C. IVLIANIVS. IVLIVS. IIII. VIRALIS. cujus in vetustis nostris monumentis nomen superat. Quaestores demum in coloniis et municipiis: C. Quaestori Sidicino M. Mario datum estnegocium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur, paullo post, suae civitatis nobilis simus homo M. Marius, deinde, Ferentini ob eandem caussam Praetor noster Quaestores arripi jussit. In lapidibus hac notâ Q. crebri sunt. Miror fefellisse Idem annus novas caeremonias accepit addito Augustalium sodalium sacerdotio; vetabant lapides, in quibus sodalium nomen Quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi, quorum unam partem embolum navis aeneum finiebat; in quo erat scriptum: G. POMPEIO. TRIMALCIO NI. VI. VIRO. AVGVSTALI. CINNAMVS. DISPENSATOR. Obstabant multa, in primis duo, quod eos ubique non tam post magistratus, quam post Decuriones etiam
Cum de caetero patronos Reges a clientibus adulatoribus audisse, tria millia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites. et tria millia hominum sunt deducta, equitibus septuagena jugera, caeteris colonis, quinquagena sunt data. Item, tria millia peditum quinquagena jugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt. Caussa cur Augustam hujus classis equites deductos existimare debeamus, suo loco explicata. Sed nec de posteriori genere in coloniis dubitemus, cui Equitum Romanorum, Equestrisque Cn. Julius Agricola, vetere et illustri Forojuliensium coloniâ ortus, utrumque avum Procuratorem Caesarum habuit: quae equestris nobilitas est. Pater Julius Graecinus Senatorii ordinis. Expressius Claudius Imp. oratione super civitate Gallis dandâ, quae aeneis tabulis incisa Lugudini sus titulum posuit, Consularibus ornamentis auctum, ex fragmento, quod in hunc modum restituendum videbatur, CONSVLARES. HOnor. adept. colligebam. Minores magistratus collegiorum licite coeuntium appellamus.
Corpora omnium constituit, Vinariorum, Lupinariorum, Caligariorum, et omnino omnium artium, hisque ex se se Defensores dedit. Gratianus et collegae Impp. quinquennii spatium Defensoribus diserte praescribunt, In defensoribus universarum provinciarum erit administrationis haec forma, et tempus quinquennii spatium metiendum. Quamquam ea lex Defensores generatim universos, non hos collegiorum privatim complectitur. Collegia quod pecuniam communem haberent, Divus Marcus omnibus collegiis, quibus coeundi jus est, manumittendi potestatem dedit. Augustae multa hujuscemodi collegia esse potuere, et vero fuere, sed de singulis difficiles obscuraeque conjecturae. Negotiatorum certe collegium aliquod extitisse credibile, nisi eos in multa collegia divisos credibilius; meminere lapides nostri negotiatorum aliquoties, MVNICIPI. AEL. AVG. NEGOTIATOR. quantumvis hujus nomen vetustate evanuit, FLABIA. CVNANIO. SERENO. NEGOT. item, VICTOriO. VICTORiANO. neGOTIATORI. Aug. In duobus negotiorum genus expressum, IVL. VICTOR. NEGOTIATORI. QVONDAM. VESTIARIO. TIB. CLEVPHAS. IIIIII. VIR. AVG. NEGOTIATOR. ARTIS. PVRPVRARIAE. Quinquennales autem magistros, non a Decurionibus, quod in majoribus magistratibus observatum diximus, seda collegiis creatos crediderim; ex ipsis collegiis lectos, Lampridii verba ostendunt. Non ignarus sum, plures praeterea utriusque generis magistratus in coloniis fuisse, sed neque perpetuos, quin pro re natâ varie mutatos, neque eosdem in omnibus: nos illos enumeravimus, quibus fere Reipublicae constitutio comprehensa. Judicia ab ordine universo in curiâ exercita, Judices non alii a Decurionibus: Illum tabulas publicas Larini Censorias corrupisse, Decuriones universi judicaverunt. At operae Magistratus interim, metu periculi proprii, ne de parvis indignationis elementis, ad exitium
disciplinae civitatisque seditio procederet, partim Decuriones deprecari, partim populariter compescere: ut rite, et more majorum judicio reddito, et utrimque secus allegationibus examinatis, civiliter sententia promeretur, nec ad instar barbaricae feritatis, veltyrannicae impotentiae, damnaretur aliquis inauditus: et in pace placidâtam dirum saeculo praeberetur exemplum. Placuit salubre consilium, et illico jussus praeco pronunciat, Patres incuriam convenirent. Quibus protinus dignitatis jure consueta loca residentibus, rursum praeconis vocatu, primus accusator intendit: tunc demum clamatus inducitur etiam reus. Vtriusque partis orationes sibi parum compertas esse ait; sed quae plane concepi, ad istas litteras perferam. Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque, probationibus certis instrui, nec suspicionibus tantam conjecturam permitti placuit: atque illum promptissimum servum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. Nec tantillum cruciarius ille, vel fortunâ tam magni judicii, vel confertae conspectu curiae, vel certe noxiâ conscientiâ suâ deterritus, quae ipse finxerat, quasi vera asseverare atque asserere incipit. Deinceps subdolam confessionem prosequitur. Nec quisquam Decurionumtam aequus remanserat juveni, quin eum evidenter noxae compertum, insui culleo pronunciaret. Cum jam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo, in urnam aeneam deberent conjici: quo semel conditis calculis, jam cum rei fortuna transacta, nihil postea commutari licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis: unus e curiâ senior, prae caeteris compertae fidei, atque auctoritatis praecipuae medicus, orificium urnae manu contegens, ne quis mitteret calculum temere, hoc adordinem pertulit: Sequitur medici oratio, de servo quaestio, et pueri, quem mortuum credebant, in judicium productio: Jamque liquido servi nequisimi, atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda veritas: et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur; et omnium consensu, bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. In theatra interdum judicia translata ob loci amplitudinem Aupulejus alibi ostendit, Jamque sublimi suggestu magistratibus residentibus, jam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consonâ voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, judicium tantum theatro redderetur. Populi partes in his rebus publicis quae fuerint, non admodum clare dispicio; videtur in nonnullis leges jussisse, Decuriones legisse: ad utrumque pertinere potuit lex tabellaria, quam M. Gratidium in Arpinati municipio per Appiae municipia, quaeque propter eam viam sunt, Setiam, Soram, Lavinium praemisit: At Setia et Sora coloniae jam tunc temporis. Cicero oratione pro Plancio, Nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas, et mox, iisdemque nunc e municipiis adsunt Equites Romani. Idem in epistolis, L. Castronius Paetus, longe princeps municipii Lucensis: Cum Luca Anno urbis DLXXVI. colonia C. Ancharius Rufus fuit e municipio Fulginate, post haec, in praefecturâ Fulginate. Foederatam demum Neapolim (Neapolim antequam civitatem acceperit foederatam, L. Manlius est Susis; is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis Romanus factus, Decurioque Neapoli, erat enim ascriptus in idmunicipium, ante civitatem sociis et Latinis datam. Sed ut elevemus horum nonnulla, quando cognitum municipia in colonias interdum mutata, et vicissim colonias in Tertio, cum idgenus hominum definitur, qui ad civitatem Romanam ita venerunt, ut municipia essent sua cujusque civitatis, et coloniae, ut Tiburtes, Praenestini, Pisani, Arpinates, Nolani, Bononienses, Placentini, Nepesini, Sutrini, Lucenses: Quibus si Quotus enim fere nostrum est, qui cum ex coloniâ Pop. Rom. sit, non se municipem esse, et populares suos municipes esse dicat? Vlpiani alterum, Nunc abusive
municipes dicimus, suos cujuscumque civitatis cives, ut puta Campanos, Puteolanos: Nullus qui nos pungat supererit scrupulus, quin permulta de municipiis allata testimonia, ab eorum auctoribus de coloniis dicta fuisse consentiamus. Nam et Augustam coloniam in nostris inscriptionibus municipium appellatam saepe invenio, nec necesse, rei clarae et testatae aliarum lapides in eundem sensum conceptos ascribere. Non absurdior illa, quam deinde caussam sequuti sumus: Vtmunicipia etiam proprie, et quâ a coloniis differunt consideremus, rerum publicarum formae, quantum vestigiis odorari potuimus, perparum plerumque a coloniarum rationibus distabant, et oppido credibile, iis quotidie propius conformatas, sive quod coloniarum politiae a Romanis conditoribus sapientissime institutae, et ut pulcherrima quaeque aemulemur naturâ fit: sive quod in dominae praecipue urbis gratiam, disparilitatem quae intercederet exuere, et se ad similitudinem harum, quae Romae effigies et simulachra essent, componere, quam a majoribus tradita instituta retinere maluerint, nam et hoc naturâ fit. Sane Dictatores municipiorum sensim obsoluere, nec de caetero aliae differentiae valde in conspicuo. Vnde nimirum fluxit, quod cum Jurisconsultis de civitatum constitutionibus saepe praescribendum fuerit, municipalium legum nomine, tum municipales, tum colonicas intellexerint. Si quis negotia sua non in coloniâ, sed in municipio semper agit: in illo vendit, emit, contrahit: eo in foro, balineo, spectaculis utitur: ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii commodis, nullis coloniarum, fruitur: ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causâ (quidam codices, colendi ruris causâ, legunt) diversatur; non ad urbanas quae post Consularem excipiunt, in villas, vel alias colonias ducentes, putem etiam ipsas publicas esse: et sic quoque Paullus eâ voce usus est, nec enim semper liberabitur dominus, eo quod secundo vel tertio anno patietur fundo frui. nam et qui expulsus a conductione, in aliam se coloniam contulit, non suffecturus duabus, neque ipse pensionum nomine obligatus erit: item Scaevola, quaesitum est, an reliqua colonorum, qui finita conductione, interpositâ cautione de coloniâ discesserant, ex verbis suprascriptis legato cedant. Neque porro dissimulabimus, quantumvis coloniae, Reipublicae constitutione quam explicavimus usae, non obscuram libertatis speciem aspexerint, multis tamen modis Praesidum potestati fuisse obnoxias. Id in nostrâ historiâ approbant acta Afrae martyris, quam Praeses Augustae capitis damnavit: Et multo creberrima sunt Jurisconsultorum testimonia, ex
Vnus quisque judex in his locis sedem constituat, in quibus oportet omnibus praesto esse rectorem. Et, Provinciis praesidentes per omnium villas sensim atque usitatim, vicosque cunctos discurrant. Morabantur in civitatibus quibus palatia aut praetoria erant, in his ipsis, caeteroquin in privatorum civium aedibus. Rhaetiae Praesides Augustae sedem habuisse cum in dubium revocandum non sit, neque argumentis hîc nobis comprobandum video. At deinceps, converso Romani imperii statu, in provinciis Praesidum loco Reges aut Principes successere, et factum eâdem occasione, ut innumerae per omnes regiones coloniae, mero illorum dominio concederent. Augusta, et paucae praeterea, admirabili et memorabili in omni fortunâ fortitudine, per tot saeculorum ordines eluctatae, una cum caeteris civitatibus, quas liberas vulgo quoque appellant, iis hodie legibus vivunt, quibus nec Praesides, qui isto sensu jam nulli sunt, neque Principes, praeter summum unum, cui imperanti Romanus orbis pâret, respiciant: Quin communi probataque doctorum hominum sententiâ, ipsae
QVONIAM vero inter egregia Romanorum coloniarum et sociarum ac amicarum civitatum, et bello subactarum quaeque (Dionysii verbis haec referimus) suos habebat Patronos, quoscumque vellet e Romanis civibus, et saepenumero Senatus controversias civitatum acgentium, ad earum Patronos remisit, eorumque judicia rata habuit, cujusmodi tum multa, ex libris, tum infinita numero ex lapidibus suppetunt exempla; quin Augusta Drusum potissimum adoptaverit, in cujus se clientelam dederit, in ambiguo nimirum essenon debet. Is provincialibus et colonicis rebus compositis, redux exquisitis honoribus ab Italicis urbibus acceptus est, quod versus in ejus funere Liviae consolandae scripti innuunt,
Praetoria ornamenta Augustus, durante adhuc bello, ob pugnam Tiberius de Rhaetiis, Vindeliciis, Armeniis ac Pannoniis triumphavit; de Pannoniis (etsi diverso anno) verum est, de Armeniis,
ex Armeniâ receptâ, et ex Rege ei praeposito, tres majores, Vindelicorum Rhaetorumque victorem, et rebus in Germaniâ iterum tertiumque bene gestis. Quid ergo Eusebio de Rhaetico atque Vindelico gentes Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico XL. millia dediticiorum trajecit in Galliam, juxtaque ripam Rheni, sedibus assignatis collocavit. Quas obres et ovans et curru urbem ingressus est: At neutrum ad Rhaeticum et Vindelicum, utrumque
Ea quin ad Augustae symbolum, quâ conum praeferunt, referam, Augustaeque percussa fuisse existimem, caussae nihil est, cur ita existimem, caussae graves sunt aliquot. Nam quod coloniae nomen non expressum, symbolum pro nomine est: Quomodo Julii nummos, qui parte adversâ Bellerophontem et Chimaeram habent, Corinthiis omnes tribuimus, etsi Conrinthiorum nomen non omnes exhibent, et Antonii Triumviri leone insignes, Lugdunensium sunt, tam qui coloniae nomen habent, LVGVDVNI. A. XL. quam qui eo destituti, ANTONIVS. IMP. A. XL. Fit nimirum propriarum rerum fiduciâ, utnostra aeque omnibus nota, aeternumque futura nobismet facile persuadeamus. Nec quod his annis bellum in Germaniâ gestum, cui Drusus immortuus, et quod Germaniam abiete notari
Diu deinde servatum, ne consonantibus aspiraretur, ut in Graccis et triumpis) Germanico bello interessenon potuit, siquidem id Drusus primum Praetor, dein Consul gessit, cum Gracchus interim legatus Proconsulis fuerit, et ut legatum Proconsule interpretari malimus, ineptientis est opinari, Praetorem aut Consulem legatis Proconsulibus usos. At Gracchum utrovis nomine Rhaetiae Praesidem egisse, non quidquam vetat, cum constet, quod de III. Viris docuimus, colonias Praesidum quoque nomina nummis honoris caussâ impressisse, fidem Augustaei isti astruunt, P. CARISIVS. LEG. PROPR. COL. TOLET. P. CARISIVS. LEG. PROPR. EMERITA. prior caput faeminae turritum, posterior muros coloniae et portas praeferunt, sic nescio cujus coloniae nummus, laureae coronae inscriptum habet, SISENNA. PROCOS. subjectis Duumvirorum nominibus. Caeterum Sempronius Gracchus is ipse videtur, qui Juliae Augusti F. adulterio nobilis, in Cercinâ Africi maris insulâ exul sub cum signaretur argentum Apolloniae) atque Augusta inter eas opinor: suadet tum splendor coloniae, tum multo maxime Notitia, quâ Romani imperii forma post Constantinum descripta, nam nominat Praepositum thesaurorum Augustae Vindelicensis, quem et vectigalibus Rhaeticis, et pecuniae signandae praefuisse; non incommode conjicio. Neque illis accedo, qui perpaucis tantum locis, quibus Notitia Procuratores Monetae constituit, pecuniam percussam sentiunt, cum numismatum notae plerasque praeterea
Quem nemo imperitus adeo Germaniae transcribet. Mulier sellae quadratae insidens, turribus comas cincta, dextrâ pineam nucem, laevâ cornu copiae ostentans, plane florentis quiescentisque coloniae, haudquaquam barbarae et hostilis, bello oppressae provinciae signa praetendit. Tales
Vindelicum esse si mihi liquere pronunciem, fallam, sin me non inanissimis adductum suspicionibus, hunc in modum arbitrari, fidem merear, et spero faciam. Libro secundo ostendimus Praesides
Aperte noster: Quî enim ad Germaniam hunc strobilum vocemus (in quâ me tamen opinione aliquando versatum, non diffiteor)
Quem nobis eo minus audacter vendico, quod pleraeque coloniae Juliae Augustae; indicandus tamen visus, quoniam et nostra inter illas. Manus junctas, caduceum et copiae cornua, concordiae, pacis, abundantiaeque esse argumenta omnes scimus. Anno non est, ut opinor, provincia, excepta duntaxat Africâ et Sardiniâ, quam non adierit, eum Rhaetiam adiisse consequitur, atque de coloniâ inde quod suspicemur habebimus. Est
Quamquam alioversum trahat Servius. Sed quid quid hoc vini, M. Antonius Liberalis Latinus Rhetor, professionis hoc nomen ad Rhaetiam pertinere arbitratus? quapropter semel moneo, quos Aventinus et alter ille prodidit, omnes a me visos, omnes pensiculate examinatos, eos tantum receptos, quorum fides certis probatorum auctorum testimoniis subsisteret. Caeterum tempora nominibus Imperatorum, quibus Rhaetia paruit, et annorum numeris distinguere satis habui. Augusti locum Tiberius tenuit, cujus initia legionum ad Rhenum seditio excepit; eâ per Veter ani haud multo post in Rhaetiam mittuntur, specie defendendae provinciae, ob imminentes Suevos; caeterum ut avellerentur a castris, trucibus adhuc, non minus asperitate remedii, quam sceleris memoriâ. Vidi, qui hoc loco ad pseudo-Vellejanas nugas firmandas abuteretur,
majorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suevi vocentur. Nos in tabulâ Suevos, qui postea Alemani appellati, eo sane loco posuimus, nec procul inde confinium Germaniae Rhaetiaeque, ab hoc quoque Tacito memoratum. Et haec monuimus, ne quem ancipitem haberent, Suevi a diversis auctoribus ad Rhenum, ad Danubium, ad Albim, ad Oceanum Suevicum, quin et in Sarmatarum finibus collocati. Vt item proclive esset intelligere, quid ita Danubii fontes auctores Rhaetiae, Sueviae, Germaniae promiscue ascripserint. Anno XVIII. post Christum natum, Germanicus Arminium ad Visurgim flumen magnâ pugnâ vicit, qua bonam fortemque operam Romanis Rhaeti et Vindelici navavere, Insignis Arminius manu, voce, vulnere, sustentabat pugnam: incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni Rhaetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa objecissent. Nisu tamen corporis et impetu equipervasit, oblitus faciem suo cruore, ne nosceretur. Quidam agnitum a Chaucis inter auxilia Romana agentibus, emissumque tradiderunt. Dixi dudum, videri cuidam, Vindelicor. cohortes pro Augustano Vindelicis accipiendas esse, nec vane: Hoc plane indubium, ut Rhaeticae et Vindelicae cohortes milites interdum peregrinos, qui provinciae praesidio erant, significent, sicuti Syriacae et aliarum gentium legiones eâ de caussâ dicuntur, ita Rhaetorum Vindelicorumque cohortes de provincialibus Jam agitur annus tertius supra trigesimum, ex quo quiescentes tributum legitime persolvunt.
Ita ut ab Hierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim evangelium Christi, vereor ne ad res nostras parum faciat. Sed quod in eâdem epistolâ Davidis vaticinium, in omnem terram exivit sonus eorum, effectu vel tunc confirmatum asseverat, ostendit profecto, plerasque provincias jam aut apostolos, aut apostolorum discipulos, qui homines ad pietatis studium cohortarentur, inaudivisse: Et si conjecturis quidquam licet, id de Italiâ, Italiaeque proximis, inprimis existimare aequum, cum de perlonginquis multis indubium sit. Sin vero de Petro, Petrique discipulis non ita liquet, Petri tamen successoribus evangelium a Rhaetiâ deberi pro comperto est; his enim Innocentius Pontifex, epistolâ ante annos prope mille ducentos scriptâ, omnium Italicarum ecclesiarum constitutionem Manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam, insulasque interiacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos vener abilis Apostolus Petrus, aut ejus successores constituerint sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Nec quisquam tam absurdi ingenii est, quin monitus sibi persuadere patiatur, permultas illustres civitates, Christianae religionis cultores, eorumque praefectos episcopos, dudum ante ea tempora habuisse, quae nunc ex privatis annalibus vetustissima possunt erui, nam memoriam tot saeculis intercidisse num mirum? cum praesertim Diocletiani dein Imp. jussu incredibilem numerum librorum, quibus ecclesiastica monumenta comprehensa, ignis absumpserit. Neronis apud nos nuper aereus nummus effossus, circa caput hisce notatus litteris, NERO. CAESAR. AVGVSTVS. parte aversâ sub figurâ sedente et dexterâ pateram praetendente, SALVS. S. C. Ejus interitum anno LXX. Galbae paucorum mensium imperium consecutum est, a quo desciscendi initium Germanicae legiones fecere: eas sequuta Rhaetia, contactu valentiorum agebatur, ait Tacitus, neque in militaribus copiis per provinciam dispositis mora, quo minus statim adjungerentur. Itaque a Galbâ (Othone nunquam recepto) principio anni sequentis LXXI. in Vitellii nomen juravere, Porcio Septimio Procuratore praeeunte. Aventinus Septimium et Sevastum Rhaetiae Vindeliciaeque legatos sub Nerone nominat, cum Sevastum Aquilejae missi ad Rhaetica auxilia nuncii, ut versos in legionem Helvetios a tergo aggrederentur. Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi, quamquam primo tumultu Claudium Severum ducem legerant, non arma noscere, non ordines sequi, non in unum consulere. Exitiosum adversus veter anos praelium, intuta obsidio, dilapsis vetustate moenibus. Hinc Caecina cum valido exercitu, inde Rhaeticae alae cohortesque, et ipsorum Rhaetorum juventus, sueta armis, et more militiae exercita; undique populatio et caedes. Ipsi in medio vagi, abjectis armis, magna pars saucii, aut palantes in montem Vocetium perfugêre. Ac statim immissâ cohorte Thracum depulsi, et consectantibus Germanis Rhaetisque, per sylvas, atque in ipsis latebris trucidati. Multa hominum millia caesa, multa sub coronâ venundata. Cumque direptis omnibus, Aventicum justo agmine peteretur, missi qui de derent civitatem, et deditio accepta. Hic oservo Rhaeticas alas cohortesque, a Rhaetorum juventute distingui,
quia praesidio alae unius latissima pars Italiae defendi nequibat, praemissis Gallorum, Lusitanorum, Britannorumque cohortibus, et Germanorum vexillis, cum alâ Tauriana ipse paululum cunctatus, num Rhaeticis jugis in Noricum flecteret, adversus Petronium Procur atorem, qui concitis auxiliis, et interruptis fluminum pontibus, fidus Othoni putabatur. Sed metu, ne amitteret praemissas jam cohortes alasque, simulque reputans plus gloriaeretentâ Italiâ, et ubicumque certatum foret, Noricos in caetera victoriae praemia accessuros, Poenino subsignanum militem itinere et grave legionum agmen, hibernis adhuc nivibus, traduxit. deprehensi cum litteris edictisque Vespasiani, per Rhaetiam et Gallias militum et centurionum quidam, ad Vitellium missi necantur: plures fefellêre, fide amicorum, aut suomet astu occultati. Consilium id tamen frustra fuit, per Rhaetiam Juliasque alpes. Atque labentibus Vitelli deinde rebus (sive haec ante Veronam captam, quod viro trahuntur in partes, Sido atque Italicus, Reges Suevorum (eorum qui apud Sarmatas et Iazyges, quibus vetus obsequium erga Romanos, et gens fidei commissae patientior. Opposita in latus auxilia, infestâ Rhaetiâ, cui Porcius Septimius Procurator erat, incorruptae erga Vitellium fidei. Igitur Sextilius Felix cum alâ Aurianâ et VIII. cohortibus, ac Noricorum juventute, ad occupandam ripam Oeni fluminis, quod Rhaetos Noricosque interfluit, missus; nunc illis aut his proelium tentantibus, fortuna partium alibi transacta. Quibus explicandis mirifice quidam nugatur, cum lectori non ignavo sensus satis constet: opposita scilicet a Flavianis auxilia, quod illis Rhaetia adversa, cui Septimius Procurator Vitellianarum partium praeesset, missum ergo Felicem, Oeni ripam Noricam insedisse. Flavianis autem quotidie magis invalescentibus, et Caecinae proditione jam patefactâ, adhuc ingens Germanorum vis per Rhaetiam timebatur, auxilium latura Vitellio, Rhaetiae Praeside transitum per provinciam perlubenter concessuro: sed haec maturato Vitellii exitio irrita, idque Antonius Primus, ut suâ virtute perfectum, Vespasiano inter praecipua
suâ constantiâ perruptas alpes, occupatam Italiam, intersepta Germanorum Rhaetorumque auxilia. Vitellio demum occiso, Rhaetia cum reliquâ Republicâ in Vespasiani potestate fuit. Neque inde fidem Germanico bello, quod Civili Batavo duce motum, exuit: eo Sextilius Felix; Romanis ad Rhenum subsidia adducens, ex Norico cum auxiliariis cohortibus, per Rhaetiam iter tenuit. Anno LXXII. Hierosolyma a Tito, Vespasiani filio, capta et excisa: ejus rei hanc in Hebraeorum libris chronicis memoriam reperio, Venit Aspasianus devastans templum, transtulitque Israel, et familias multas de domo David et Jehuda in Aspamiam, quae est Hispania. Quid hic sibi Hispania sola velit nescio, nisi auctor Hispanus patriae tantum rationem habere voluit: Rectius Veniens Vespasianus Caesar atque Titus filius uxoris suae, devastaverunt domum secundam, transtuleruntque Israelem Romam, Romae nomine Romanum imperium intelligit; nam
Latius excisae pestis contagia serpunt.
Nec improbabile credo est, eâdem occasione nonnullos Augustam delatos, ubi diutissime consedisse multis Hebraicis characteribus inscriptis monumentis, et privatorum annalium auctoritate compertum. Benjamin quidam Tudelensis, qui ante annos Davir Asburk posuit vulgarem Augsburg enunciationem, uti videtur, sequutus, subjungit autem, in quibus etiam metropolibus multi ex Israelitis sunt, sapientum discipuli ac divites. Quo fortasse Davir respicere cuipiam videatur, nam Hebraeorum lexica Dabir interpretantur oraculum. Porro si ex primis Judaeis unum aliquem tamquam protento digito indicare cogar, TIB. CLEVPHAS. IIIIII. VIR. AVG. NEGOCIATOR. ARTIS. PVRPVRARIAE. cujus titulus apud nos extat, certe extitit, hujus potissimum conditionis et Vindelicis in oris degisse, cum apud Martialem reperiam, fortassis eum Rhaetiae Praesidem fuisse minus insulse suspicer, quam de plerisque aliis quidam fecerint; sed multae praeter hanc caussae Norbano esse potuerunt veniendi in
Nisi quis tamen amphiboliam illuc trahat, ut haudquaquam tibi Vindelicis narr abat in oris, verum me Vindelicis raptum in oris componat, quod a poetae sensu existimo alienum. Quae Aventinus de Vindeliciâ, Rhaetia, Norico, his temporibus a Germanis vastatis, nullus veterum prodidit, ideo nec memoratu digna credidimus. Occiso Domitiano anno XCVIII. Nerva imperium non toto biennio tenuit. Vidimus ejus nummum argenteum, in Augustano agro repertum, IMP. NERVA. CAES. AVG. P. M. TR. P. COS. III. P. P. parte aversâ manus junctae, cum signis militaribus, CONCORDIA. EXERCITVVM. Et quamquam aliorum etiam Imperatorum nummi, sive Augustae, sive in viciniâ reperti multi extent, eos tamen, qui argumentum nostrum nihil juvarent, parce, neque nisi si qui dum haec maxime commentaremur eruti forte quadam in manus venissent, indicandos duximus. Anno C. Trajanus excepit: is quam vis vigesimum annum attigerit, nihil tamen eo Principe de rebus Rhaeticis annotatum animadverto. Hadrianus anno CXIX. successit. Qui pleraque in imperii constitutione novavit, Victor in epitome, et officia sane publica et palatina, nec non militiae, in eam formam statuit, quae paucis per Constantinum
immutatis, hodie perseverat. In Rhaetiâ multa ejus rei vestigia observo: quae tum aliunde, tum ex Notitia imperii caute sublegenda, nec omnia promiscue confundenda sunt; uti illi procul dubio fecerunt, qui dimidiam Notitiam edentes, hoc est indicem occidentis tantum, Hadriani ei aetatem ascripsêre, cum interim Gratianenses, Valentinianenses, Honoriani, alia sexcenta inscripta nomina, totis saeculis Hadriano posteriorem esse vincant. Nam quod Notitia Consulares octo per Italiam describit, Spartianus de Hadriano palam dissentit, quatuor Consulares per omnem Italiam judices constituit, et quaedam alia hujus generis, ab illis non animadversa minus miror. Verum quod ex hac ipsâ Notitiâ appâret, Italiam divisam in septendecim provincias, quarum Rectores Praefecto Praetorio Italiae, sive ejus Vicariis omnes paruerint; et quidem duas fuisse, Rhaetiam primam, et Rhaetiam secundam, sub singulis Praesidibus singulas; Rem militarem procuratam ab uno Duce in utrâque Rhaetiâ, qui Rhaetici inde limitis Dux dictus, sub dispositione Magistri peditum fuerit: Fiscum a thesaurorum Praeposito, qui Augustae constitutus, Comiti sacrarum largitionum rationes reddiderit: Horum ut opinor nihil est, quin ex Hadriani institutione, etsi leviter fortassis postmodum mutatum inflexumque, ducat originem. Quae maxime insignia, Provinciae divisionem, et militaris sive Comitis sive Ducis institutionem, ab Hadriano manasse, hâc potissimum ratione colligo, quod cum imperii descriptionem semel atque iterum post Augustum mutatam cognitum habeam, ab Hadriano primum, a Constantino secundo loco, necesse sit ea, quae post Hadrianum denique, neque antea, ante tamen Constantinum obtinuisse observamus, Hadriano ascribere: At Rhaetiam unius numero, auctores Hadriano vetustiores constanter ubique omnes habent, Germania omnis a Gallis Rhaetiisque et Pannoniis, Rheno et Danubio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu, aut montibus separ atur; sed intuenti diligentius, apparet haec gentium, haudquaquam provinciarum esse nomina, et eâdem inflexione nonnulli apud Justinum legunt, ex nomine ducis gentes Rhaetiorum condiderunt, Rhaetorum, in Tacito Rhaetis, longe malim. Alioquin Alpes Poeninae (Penninae quibusdam codicibus) et Grajae, atque Rhaetias duas, primam Rhaetiae ipsius, secundam Vindeliciae nomine: nam C. Ligurius qui inscriptionem posuit, antiquitatis uti videre est affectator, prisco Vindeliciae vocabulo pro Rhaetiâ alterâ, non aliter ac AI diphthongo pro AE usus. Atque hinc in illas conjecturas sum propensior, quae Rhaetiam secundam iisdem, aut plane non multum diversis terminis, quibus olim Vindeliciam constitisse volunt. Memini cum motus voculâ PROVINCIAI. Rhaetiam Vindeliciam Vallem Poeninam, unam Provinciam accepi: nimis leviter:
Hadriani aetati, rebus Romanis maxime florentibus, minus convenit. Quantumvis autem Notitia Praesidum sedes non expressit, quoniam tamen Augusta Rhaetiae secundae attributa, pro explorato credo afferre possumus, illius partis ibi Praesidem consedisse: Primae tribunal Curiae fuisse, et nomen indicio est, et quod ea urbs perpetuo ejus provinciae caput habita. Nam quod quidam Constantii demum aetate conditam existimant, infirmis admodum suspicionibus persuasi sunt. Alterum caput, Ducis nimirum institutio, ex Notitiâ aeque in aperto est. Sed hîc etiam docendum, Rhaeticos Duces ante Constantinum fuisse, quod ex Notitiâ, cum posterior Constantino sit, scire non possumus, ex libris Acholii, qui Magister admissionum Valeriani Principis fuit libro actorum ejus IX. Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, assidentibus tum aliis quos enumerat, tum inter eos, Fulvio Bojo Duce Rhaetici limitis: Et in Bonoso, duxit ordines, tribunatus egit, Dux limitis Rhaetici fuit. Inde eodem argumento quod in provinciae divisione sequuti, originem ad Hadrianum referimus, quando Valerianus et Bonosus ante Constantinum. Neque tamen inficias imus Comitem rei militaris primum appellatum, qui postea nomine tantum mutato post Caesarem Octavium, labantem disciplinam incuriâ
superiorum principum, retinuit, ordinatis et officiis et impendiis: Proprie nummum istum,
In quo minutum quiddam observo, inter militaria signa nullam conspici aquilam, quoniam necdum ulla legio in Rhaetiâ stativa habebat, legiones autem tantum aquilis usae, et si forte Praetoriae Romanas aves, propria legionum numina appellat. Eques dextrâ elatâ Hadrianus est, Hadrianus in alias ex aliis provincias, regionesque et urbes proficiscitur, visendi caussâ. Spartianus, peregrinationis ita cupidus, ut omnia quae legerat de locis orbis terrarum, praesens vellet addiscere, Gallicam Germanicamque profectionem praeter caeteras, nominatim memorat, quarum utrâque Rhaetiam attingere potuit. Victoris epitome, Immensi laboris, quippe qui provinci. is omnes pedibus circumierit. Sed et coloniam adiisse, quin et ornasse credimus. Haec in commune ex Dione Xiphilinus, Socias urbes, atque subditas imperio Romano, ex quibus multo plures, quam ullus unquam Imperator vidit, magnifice juvit; easque aquis, portubus, frumento, operibus publicis, pecuniâ, honoribus, caeterisque rebus auxit, atque ornavit. De Augstâ privatim fidem facit, quod Aelium ab illo praenomen mutuata, sic enim in antiquo apud nos lapide bis legitur, AEL. AVG. Aelia Augusta, cum credibile neutiquam sit, urbes hujus generis nomina, nisi insignitis beneficiis affectas ascivisse, ne una quidem natio, vel Graeca vel barbara, vel quocumque tandem censenda vocabulo, ne ex his quidem, quae pro domibus plaustris utuntur ac tentoriis, agentes vitam pastoricam, tam aliena est a Jesu crucifixi nomine, ut nec preces, nec gratiarum actiones in eâ dirigantur, ad omnium patrem conditoremque. Ergo conjecturae de Claudii et Neronis aetate ut minus sedeant, sub Pio tamen homines Christianos in utrâque Rhaetiâ, paene suburbanis provinciis, fuisse, ne disquirendum quidem amplius. Pius Faustinam Annii Veri F. uxorem habuit, cujus nummus argenteus, dum haec commentamur, Augustae repertus, nobis allatus est, DIVA. FAVSTINA. AVG. parte unâ inscriptus, alterâ AETERNITAS, ipsius Piiaereus magnus, ANTONINVS. AVG. PIVS. P. P. TR. P. XII. inde, ANNONA. AVG. COS. IIII. S. C. uti enim Capitolinus ait, vini, olei et tritici penuriam per aerarii sui damna emendo, et gratis populo dando sedavit. Avidium Cassium Rhaetiarum legatum Cum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria, centurionibus suis auctoribus, tria millia Sarmatarum negligentius agentium, in Danubii ripis occidissent: at piget pudetque ineptiarum, quas facere non possum quin,
Rhaetias et Noricum ab hostibus vindicavit. Ex quo, eminente industriâ, studio Marci Imperatoris consul est designatus. Pertinacem consulem sub Marco fasti nulli habent, itaque nec ordinarium, sed suffectum interpretor, anno Christi CLXXVII. quo Piso et Julianus ordinarii consules, nam in Didio Juliano Spartianus ait, fuit consul cum Pertinace; inde credibile rem in Rhaetiâ gestam, anno priori CLXXVI. qui victoriâ contra Marcomanos et Quados, Christianorum militum precibus divinitus impetratâ celebris. Quamnam primam legionem Pertinax adduxerit, cum plures fuerint, non ausim definire. Quoniam vero Marcus Germanos Rhaetiis et Norico magis magisque inhiantes animadvertit, neque sufficere populationibus prohibendis auxilia per praesidia disposita, nec vicinarum provinciarum copias adesse in tempore, novas legiones instituit duas, Secundam et Tertiam Italicam, quarum prior in Norico, in Transrhenani limitis ducem, et Galliae Praesidem Posthumum fecimus) Dux Magistro peditum, qui quod prope Imperatorem ageret Praesentalis dictus, parebat. Spectabilis viri nomine insignitus, Perfectissimis et Clarissimis superior, Illustribus inferior erat, nam has dignitatum differentias, ex Imperatorum legibus, Jurisconsulti Principem ex officiis Magistrorum militum praesentalium, alternis annis (vicissim scilicet ex officio Magistri peditum et Magistri equitum) Numer arios duos, ex utrisque officiis praesentalibus singulos. Commentariensem, ex utrisque officiis alternis annis. Adjutorem. Subadjuvam. Regerendarium. Exceptores. Singulares. Et reliquos officiales. Peditum equitumque praesidia circiter viginti utriusque provinciae locis disposita, Coloniâ Augustâ immuni. Nam id insignis beneficii loco quibusdam aliquando urbibus concessum, est in plebiscito, quo Thermenses Majores Pisidae immunes facti, NEI. QVIS. MAGISTRATVS. PROVE. MAGISTRATV. LEGATVS. NEV. QVIS. ALIVS. MILITES. IN. OPPIDVM. THERMESIVM. MAIORVM. PISIDARVM. AGRVMVE. THERMESIVM. MAIORVM. PISIDARVM. HIEMANDI. CAVSSA. INTRODVCITO. NEIVE. FACITO. QVO. QVIS. EO. MEILITES. INTRODVCAT. QVOVE. IBEI. MEILITES. HIEMENT. NISEI. SENATVS. NOMINATIM. VTEI. THERMESIVM. MAIORVM. PISIDARVM. IN. HIBERNACVLA. MEILITES. DEDVCANTVR. DECREVERIT. Simili propemodum formulâ Augustanis Vindelicis cautum crediderim. Caeterum legionem Italicam in quinque Praefecturas tributam video, cum Praefectus ejus unus sive Castris Reginis, sive Vallato egerit; alter Sumuntorio, cui cura ripae Danubii, inibi primae
Quasi somnia narrasse, quae passus est, caballum se scilicet factum, annonam inter alia jumenta bajulasse militibus, quae dicitur Rhaetica, quoniam ad Rhaetias deportatur: Extra legionem deinde, Praefectus militum Vrsariensium Guntiae: Praefectus numeri Barbaricariorum Confluentibus aut Brigantiae, quamquam ad meum sensum Barcariorum rectius, cum et alibi classem Barcariorum Notitia nominet, et barbaricarii non milites, sed fabri fuerint, qui cassides auro, argento, aere ornabant. Tribuni Cohortium septem, Cohortis nimirum Novae Batavae Batavis: Cohortis III. Brittonum Abusinae: Cohortis VI. Valeriae Rhaetorum Venaxamadoro, nisi nomen corruptum: Cohortis I. Herculeae Paroduni, quod pro Parthano accipio: Cohortis V. Valeriae Phrygum Pinianis: Cohortis III. Pannoniorum Caelio: Cohortis Herculeae Pannoniorum Arbore. Quibus octavum addamus licet, Tribunum gentis per Rhaetias deputatae Teriolis. Notum autem inferioribus temporibus gentes et gentiles dictos barbaros, quorum magna vis in Romanorum castris; id indignatus Synesius, Reipublicae aliquando interitum allaturum praevidit, et luculentâ illâ oratione, quae est de regno ad Arcadium, praedixit. Equitum, Stablesiani seniores Augustanis, Juniores partim Ponte Oeni aut Febianis, partim Sumuntorio: Alae praeterea tres sub totidem praefectis, Ala I. Flavia Rhaetorum Quintanis: Ala II. Valeria Singularis Vallato; Ala II. Valeria Sequanorum Vemaniae. Atque has stationes in chorographicâ tabulâ singulas notavimus, paucis omnino exceptis; nam Foetibus, Venaxamadoro, Pinianis et Febianis, quis situs tribuendus sit, necdum scio. Quendam, qui plerasque praeterea legiones temere in Rhaetiâ collocat, et omnium ineptissime magnam vim peditum equitumque, quam Notitia Magistro militum praesentali Orientis tribuit, ex alio orbe huc transcribit, nihil moramur, quandoquidem ea motae mentis Fere vero antiquitales aegros in tenebris habebant, idem si ad rem nunc litterariam conferantur, magno qui pro ripis Danubii Rhenique excubantes coercendis barbaris, Romanum tuentur imperium. Ex Spartiano discimus, illummagnificentiae dignitatisque, quae ab aedificandi studio est, fuisse percupidum; sunt, inquit, per plurimas civitates opera ejus insignia, exempla dein subjungit. Et Augustae superest fragmentum inscriptionis, positae anno CXCVII. ut ego conjicio, pro incolumitate Imperatoris, ob restitutos aut muros, aut pontes, aut fornices collapsos, aut denique quidquid aliud, nam rei restitutae nomen abest. Anno CXCVIII. Claudius Lateranus, quem Victor inter praecipuos Severi amicos numerat, XV. Vir Sacris faciundis, Consul designatus, Legatus Propraetore Legionis III. Italicae, Mercurio votum apud nos solvit, cujus titulus adhuc visitur. Anno CCIII. Severus et Antonini filii, insigni provinciae commodo, vias et pontes per Rhaetiam restituerunt, ab Augustâ quidem Italiam versus passuum millia minimum CX. nam hoc numero inscriptus cippus in alpibus extat, praeter proximiores tres, qui
gentian O. ET. BASSO. COs. ex Zophoro aedificii alicujus publici, si recte aestimamus, Augustae reliquas. Isto ipso anno Severus (cujus nummos argenteos in agro Augustano, et urbe ollulâ fictili conditos, effossos vidimus, parte aversâ FORTV. REDVC. IVSTITIA. et typo BONI. EVENTVS. insignes) in Britanniâ mortuus, filios successores habuit; quorum major M. Aur. Antoninus Caracalla anno proximo CCXIV. fratre Getâ per summum scelus occiso, summam rerum ad se traxit. Ejus statuae basim mancam habemus, Antoninorum, Hadriani, Trajani et Nervae, quos sibi pater majores adoptaverat, nominibus praescriptam. Collocatam credo, quo tempore circa Rhaetiam non paucos barbaros interemit, militesque suos, quasi Syllae milites et cohortatus est et donavit. Barbari, Alemanni fuisse videntur, nam et alibi Spartianus Caracallam Alemannicum dictum asserit, quod Alemannos vicerit. Ad Syllae mentionem quod spectat, Laudabat autem ex omnibus ducibus praecipue Syllam Romanum et Afrum Hannibalem, Spartianus, Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit, rursus, Syllam se etiam ostendens futurum. Anno CCXIX. Macrinus et Diadumenianus Imperatores facti. Anno CCXX. Antoninus Elagabalus, quem fere Heliogabalum scriptores appellant; Aviae memoria in nummo argenteo apud nos reperto extat, IVLIA. MAESA. AVG. parte alterâ femina sedens, cum epigraphe PVDICITIA. Anno CCXXIV. Severus Alexander, Juliae quoque Maesae nepos: Qui primus ex Imperatoribus Christum coluit, impie tamen cum Apollonio, Abraha, Orpheo, et quibusdam aliis in larario conjunxit, quod
RHAETIA deinde anno Christi CCLV. Romano Valerianus in Rhaetiâ ab exercitu Augustus est appellatus, totidem verbis Licinius Valerianus in Rhaetiâ et Norico agens, ab exercitu Imperator, et mox Augustus est factus. Quae verba interpretatus Aventinus, Bata[?]ae, in confinio Rhaetiarum, Vindeliciae et Noricorum lectum existimavit. Absurde admodum: nec enim in Rhaetiâ et Norico agens, sibi aliud vult, quam eum Rhaetiis et Norico simul praefuisse, cum uni plures interdum mandarentur provinciae, uti jam antea observavimus, viris primariis praesertim, qualis Valerianus, S. C. Primus genere, nobilis sanguine, emendatus vitâ, doctrinâ clarus, moribus singularis, exemplum antiquitatis. Simile est, quod ab hoc Valeriano Ragonium Clarum Illyrici simul et Galliarum Praefectum constitutum milites, qui contracti undique apud Rhaetias
ob instans bellum morabantur, Licinio Valeriano imperium deferunt: Quippe cum Aemilianus in Moesiâ res novas molitus, Germani (Orosius scriptum reliquit) Alpibus, Rhaetia totaque Italiâ penetr atâ, Ravennam usque perveniunt. Vrbes ubique plurimae captae, direptae, dirutae, paullatim postmodum a popularibus instauratae, in pristinum splendorem assurgere non potuere; hic ipse Orosius, qui annis circiter centum quinquaginta posterior vixit, extant adhuc, inquit, per diversas provincias in magnarum urbium ruinis, parvae et pauperes aedes, signa miseriarum et nomina servantes. Rhaetiae tamen minora tantum oppida hostium injuriis patuisse, coloniam Augustam restitisse; inde fit ut credam, quod non adeo multos post annos gravi obsidione cincta, par esse, et suppetias ab Aureliano Imperatore expectare potuit, quod incolumis et florentis urbis indicium habeo. Defensam opinor praesidio Legionis III. Italicae et reliquarum militarium copiarum quae per provinciam dispositae, sive a Fulvio Bojo, quem Rhaetici limitis Ducem fuisse Memmio Fusco Consule, cum per Rhaetias legionibus praeesset, Trebellius Pollio, cum regeret Illyricianos exercitus, sed utrumque simul verum esse nihil vetat, nam solius Rhaetiae viribus subnixum purpuram ausum attentare, supra fidem. De Aureoli fortasse Tyrannide sensit incertus auctor in Maximiani panegyrico, cum Rhaetiam sub Gallieno amissam scripsit, nisi verisimilius Germanicam irruptionem respexisse, et rem oratorie verbo auxisse. Quod est in Victoris epitome, Aureolum Mediolani dominatum invasisse, caute legendum, cum Imperii insignia ibi non sumpserit,
Vindelicos obsidione barbaricâ liber avit, neque haec verba de gente generatim capi possunt, sed ad urbem principem pertinent, usitatâ bonis auctoribus scribendi ratione. Idem inter Aureliani elogia post mortem in Senatu jactatum, Ille Vindelicis jugum barbarae servitutis amovit. Vt inde, quo admodum delectari soleo, simul coloniae dignitatem, cujus periculum Imperatorem auxilio exciverit, liberatio illi ornamento fuerit, simul oppugnationis impetum, qui leviorioperâ depelli nequiverit, Imperator intellecto, Alemannos cum remotioribus et finitimis sibi nationibus Italiam incursionibus vexare decrevisse, non absre de Româ vicinisque urbi locis magis sollicitus, satis magno Pannoniae relicto praesidio, versus Italiam perrexit (Italiam Rhaetias tunc complexam memoriâ repetendum) et in extremis ad Istrum partibus conserto proelio, multa barbarorum millia delevit. Convenit Alemannos, cum alpes transcendere et Romam versus instituissent pergere, Augustam, quae prima obstaret, obsidione cinxisse, eâ Aureliani adventu solutâ, domum repetentes circa Danubii fontes esse caesos. At haec Zosimus ante Zenobiam victam, Vopiscus postea contigisse scripsit. Addit Zosimus Aurelianum Rhaeticis auxiliis adversus Zenobiam usum. Anno CCLXXVIII. Tacitus: Ducentesimo septuagesimo nono Florianus: Eoque ipso paullo post, Probus Imperatores dicti. Hic Germanos Galliâ exegit ultra Albim et Nicrum fluvium, urbes et castra in hostico posuit: etiam barbaros qui Rhaetias denuo lacesserent, repressit, quod Vopiscus, post haec Illyricum petiit: et priusquam veniret, Rhaetias sic pacatas reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret. Saturninum, Dux limitis Rhaetici fuit: et, siid quoque scire interest, bibit quantum hominum nemo. De hoc Aurelianus saepe dicebat, non ut vivat natus est, sed ut bibat. Quem quidem diu in honore habuit caussâ militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsis propinabat, ut eos inebriaret, atque ab his per vinum cuncta cognosceret, ipse quantum libet bibisset, semper securus et sobrius, et ut Onesimus dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. Habuit praeterea rem mirabilem,
ut quantum biberet, tantum mingeret, neque unquam aut ejus pectus, aut venter aut vesica gravaretur. Quod Auentinus Bonosum sub Aureliano Rhaetiarum fuisse Ducem asserit, a conjecturâ est: Quodhîc Ducem Legatumque confundit, passim alibi Duces, Legatos, Praesides et Procuratores, ab imperitiâ. Probi nummum Augustae erutum vidimus SOLI. INVICTO. inscriptum. Anno CCLXXXIII. Carus Augustus, silii Carinus et Numerianus Caesares appellati. Sub iis Ejulasrum captus scilicet Rex ferocissimae nationis, inter ipsas quas moliebatur insidias: et a ponte Rheni (Magontiacensi) usque ad Danubii transitum Guntiensem (lectionem istam Rhenano debemus, cum prior Continensem aut Continentem inepte haberet) devastata atque exhausta penitus Alemannia: Item, Partho quippe ultra Tigrim redacto, Daciâ restitutâ, porrectis usque Danubii caput Germaniae Rhaetiaeque limitibus. Danubius a capite, hoc est a fontibus, ad Oeni usque ostia vetus Germaniae et Ingressus es nuper illam quae Rhaetis est objecta Germaniam, similique virtute Romanum limitem victoria protulit. Mamertinus in Genethliaco, Taceo trophaea Germanica, in mediâ defixa barbariâ: transeo limitem Rhaetiae repentinâ hostium clade promotum. Eâdem ratione Rhaeticae laureae expeditionisque semel atque iterum meminit, huc videlicet respiciens. Quae Rhaetis objecta Germania, nunc quoque, ob limitem tunc prolatum, Rhaetiae nomen circa Nerlingam imitatur, Riess vernaculo sermone appellata. Atque hoc genus incrementa provinciarum non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danubiumque consederint, eos qui Decumates agros exercent. Levissimus quisque Gallorum, et inopiâ audax, dubiae possessionis
solum occupavere. Mox limite acto, promotisque praesidiis, sinus imperii, et pars provinciae habentur. Tale est, quod de Probo paullo ante memoravimus: et haec caussa, cur multa trans Rhenum transque Danubium Romani nominis monumenta. Rhaetiam vero Transdanubianam non multo post in Germanorum iterum potestatem concessisse, Alemannicae quae consecutae sunt expeditiones reddunt credibile: sic tamen, ut et Romani non raro, prout belli alternabat alea, ibi rursus pedem figerent. Imperatores porro, quamquam Christianis nullo non tempore infensi, eos semper afflixerint, multisque modis miseros habuerint, omnem tamen humanitatis sensum non mox a principio exuere, neque statim in deterrimas belluas converti potuere, sed se ipsis paullatim truculentiores efferatioresque effecti, ultimam demum impietatis et crudelitatis lineam anno CCCII. attigêre, cum novis in piorum perniciem excogitatis edictis, innumera extremae diritatis exempla improbissimorum Praesidum ministerio, provinciatim et oppidatim, paeneque vicatim edidêre, nulloneque aetatis, neque sexus, neque dignitatis habito respectu: nisi quod Episcopos, quorum operâ rem Christianam potissimum contineri, et in dies augeri scirent, acrioribus quam caeterum vulgus odiis prosequuti, atrocioribus etiam cruciatibus exercuere. Ejus ergo cum autem persequentur vos in civitate istâ, fugite in aliam, quo tam tetram procellam declinarent, longe dissitas regiones, patriis relictis sedibus adierunt. Quae caussa Narcisso episcopo cum Felice diacono Augustam veniendifuit. Is dum latebras profugus quaerit, certâ Dei voluntate, quod postea apparuit, mulieris meretricis domo, omnium ignarus receptus est. Mulieri nomen Afra, mater Hilaria, Hilariae majores Cyprii fuere. Hi Augustam quacumque occasione delati (nam bellum, quod quidam inter Cypri Atticaeque Reges commenti, nec extitisse, nec istis temporibus extare potuisse, nemo ab omni historiae cognitione tam alienus, quin perspectum habeat) Cypriae simul Veneris mysteria attulere. Quibus initiata Afra matris consilio, patrium sequuta morem Deam vulgato corpore coluit. Narcissi vero, tum accommodatis ad pietatem sermonibus, tum ostentis quibusdam permota utraque, Venere valere jussâ, Christo nomen dedit. Accessere Afrae ancillae, Digna, Eunomia, Eutropia, et Hilariae frater Dionysius, cum reliquâ omni familiâ. Narcissus Hilariae domum in ecclesiam vertit, Philippo et Jacobo Apostolis, ut vetus fama habet, sacravit, eam quae postea S. Martini dicta; nam templorum nomina mutari novum non est, et Martini praesertim memoriae Franci multis post saeculis, quod eum enixe colerent,
Apud provinciam Rhaetiam, in civitate Augustâ, cum Christianorum esset saeva persecutio, et omnes pro Christinomine variis suppliciis afflicti adsacrificia traherentur. Vigintiquinqueeo, quo Hilaria, die exusta, capite obtruncatos ferunt, nomina duodecim, vel si plurima quindecim superant, varie edita, quae in vetustis codicibus invenimus, haec sunt, virorum quidem, Quiriacus, Largio, Crescentianus, Eutychianus, Charito, Philadelphus, Petrus. feminarum Nimmia, Juliana, Diomeda, Leonide, Agape, addidere quidam Emblasium, Eyriam, Faustam, Reliqua X. intercidêre. Nos olim, cum uberes commentarios in Afrae acta scriberemus, pleraque constituendae et interpretandae huic omni historiae accurate observavimus, quae qui adire operae pretium existimat,
Cum de areis sepultur arum nostrarum acclamassent, areae non sint, areae ipsorum non fuerunt, messes enim suas non egerunt. Finxit se Christianum esse, ac stipe egentem, et veniens in Coelium montem ad aream Carbonianam, mansit ibi mendicus. Item in gestis purgationis Caeciliani Felicis, cives in areâ martyrum fuerunt inclusi, et post aliquot pagellas, tollat aliquis de vestris in area, ubi orationes facitis. Deinde, hanc diu Episcopis nostris sedem vivis, sepulchrum mortuis fuisse reperio, quod a coemeterii conditione praeacutâ sude per media viscera transverberatus, interiit. Accedit quod Christiani instrumenta suppliciorum (qui item Judaeorum mos, uti ex Thalmudicis libris observatum, nec gentis opinor praeterea alterius ullius) una cum martyrum corporibus condere soliti, nos legimus martyris clavos, Maffejus lanceae cuspidem cum Thomae Apostoli corpore inventam prodidit, et Coloniae Agrip. aliquot Britannicarum virginum capitibus sagittas adhuc inhaerere audio. Quae uti a me cogitata prolata sunt, non inscio nihil temere statuendum in caussâ, religionem ullâ ex parte attingente. Ne quid autem incuriâ praeteriisse videamur, monendum, eos qui Victorem inter martyres Augustanos sub Diocletiano numerant, sequutos esse codicem Reginonis perperam Albanus apud Massiliam: Victor apud Augustam: Afra cum matre suâ Hilariâ in Rhaetiâ. Meliores libri habent, In Britanniâ Albanus: apud Massiliam Victor: apud Augustam Afracum matre suâ Hilariâ in Rhaetiâ. Massiliae Victoris memoria hodieque celebris. Anno CCCIV. Diocletiano et Maximiano abdicatis, imperium in Constantium et Galerium translatum, Constantio Italia, quâ utraque Rhaetia comprehensa Africa, Gallia, Hispania et Britannia cessit, Galerio Oriens, Asia, Aegyptus et Illyricum. Atque Christianorum vexatio in Constantii provinciis remissa paullulum, nec omnino sublata: licet Imperator piorum caussae non obscure faveret, aversi adhuc erant populorum et Praesidum multorum animi. Anno CCCVI. Constantinus Constantii filius patri successit. Is anno CCCXII. contra Maxentium, urbem Romam intolerandâ tyrannide prementem movit. Dum exercitum cogit et bellum instruit, Augustae interdum moratum, auctor libri manuscripti quem laudavimus asserit, inque eam rem citat epigramma tunc temporis repertum, quod nunc nullum extat, ut exemplo doceamur, scriptoribus non vetustissimis fidem nec temere habendam, nec semper abrogandam, si quid cujus aliunde auctoritas neutiquam constet proferunt, nam multa omnis generis monumenta quorum illi vestigia sequuti, viâ quâ itur ad Rhaetos proficisci cogitabat, velut hac natione tam Galliae quam Illyricanis exercitibus proximâ. Quod itidem Constantinus, cum Augustae ageret, spectare potuit. Victo Maxentio, et
Sanctorum Dei martyrum fortunas, qui in fidei confessione supremum diem vitae egissent, a cognatis possideri praecepit. Quod sinullus ipsis superesset sanguinis communione conjunctus, ut ecclesiae eorum haereditates adirent. Ecclesiae itaque opibus valde auctae. Afrae et Vdalrici ecclesia plerarumque circa domorum sola, quae solarii pensionibus nunc obnoxia habet, hac tunc lege adjudicata accepisse sentiendum, cum Afram possessiones id loci habuisse famâ sit proditum. Ad hoc etiam aevum refero, quod libro quinto de Coloniae basilicâ in primarium templum versa disputavimus, incredibile namque Imperatoris studium in istud Civitates item, ait Eusebius, quae apud caeteras gentes videbantur vel maxime propter splendorem excellere, templis egregiis magnificisque exornandas curavit. In nostro indubia vetustatis vestigia apparent, cum sedes episcopi marmorea aliquot gradibus sublimis, affixa absidi chori ut appellant veteris, quae maxime occidentalis templi pars est, tum e regione non longe ara summa, ad quam sacerdos sacris operaturus orientem, uti et sedens episcopus respiciat, omnemque per ecclesiam populum prospiciat, populus autem eo obversus, sacerdotis et episcopi vultus adversos solemque occidentem intueatur. Quae constitutio esse solet antiquissimarum aedium, aut earum quae semel collapsae, ad veterem quodammodo speciem reaedificatae sunt: testimonium dicunt nobiles illae tres Salvatori, Petro et Paullo a Constantino Romae hac formâ positae: atque de episcoporum sedibus In futuro Christi judicio, nec absides gradatae, nec cathedrae velatae, quod nimirum stragulis honoris caussâ integerentur. Constantini nummos sive singulos, sive plures simul Augustae erutos inspeximus, sic interdum notatos, D. N. CONSTANTINI. MAX. AVG. VOT. XX. item, GLORIA. EXERCITVS. multorum litterae aerugine exesae leginon poterant. Obiit anno CCCXXXVII. tribus filiis relictis haeredibus: Maximus natu Constantinus Galliae, Hispaniae et Britanniae imperavit, medius Constantius Asiae et Orienti, minimus Constans Italiae, Africae et Illyrico: In hujus ergo potestate Rhaetia et Augusta fuit. Neque diuturna fratrum concordia, Constantinus divisionis fidem primus labefactans, provincias quae Constanti obtigerant aggressus (Rhaetiam, Vindeliciam et Noricum interpretatur Aventinus, neque ea interpretatio incredibilis, quoniam hae ex Constantis provinciis Constantino proximae) anno CCCXL. prope Aquilejam caesus est. Constans inde Galliam cum Hispaniâ et Britanniâ sibi adjunxit.
assiduis nunciis terrebatur et certis, indicantibus Suevos Rhaetias incursare. Nempe Suevorum aliqui Alemanniâ comprehensi,
anno nuper emenso, id est cum eo; de quo nobis hîc sermo, ait hoc Alemannos tum aliis modis, tum Imperatore urgente per Rhaetias, varie fuisse distentos, postea vero pace datâ Imperatorem discessisse. Anno CCCLVIII. novabarbarorum manus erupit, Iuthungi Alemannorum pars, Italicis conterminans tractibus (Rhaetiis scilicet, nam plerique Alemannorum Galliae viciniores) obliti pacis et foederum quae adepti sunt obsecrando, Rhaetias turbulente vastabant, adeo, ut etiam oppidorum tentarent obsidia praeter solitum. (quod huc spectat, Rhaetias excursionibus permultis divexatas, Augustam ab Aureliani aevo spatio annorum circiter LXXX. obsidione nunquam tentatam invenio.) Ad quos repellendos cum validâ manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus Magister: ignavus, sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erectâ, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, res suas non sine lacrymis reviserit et lamentis. Huic pugnae Nevita postea Consul, equestri praepositus turmae, et affuisse, et fortiter fecisse memoratur. Constantius post illa, communitis aditibus Rhaeticis, quod in oratione, quae apud Ammianum extat de se ipso narrat, in Pannoniam abiit. Anno CCCLX. Julianus Caesar Galliae praefectus, quem multae et insignes de Alemannis relatae victoriae clarum reddiderant, a militibus Parisiis Augustus appellatus est. Sequenti vastare confines Rhaetiis tractus exorsi, re primum bene gestâ Vadomario inde simulatione amicitiae per fraudem a Romanis capto, repressi, pacem amnis vero Danubius oriens prope Rauracos montes, confines limitibus Rhaeticis; e Rauracorum regione, ut is quoque ait, Vadomarii regnum, cum universae genti octo minimum Reges praeessent, tot enim Regum nomina uno simulloco edidit, Sumarii, Hortarii, Macriani, Herobaudi, Vadomarii, Vrii, Vrsicini, Versalpi, praeter quos Regales et Regulos appellat. Julianus tum deinde aestate jam provectâ, Profecturus itaque per Martianas sylvas (quod Gregorius Nazianzenus voluit, mir â celeritate tum regionem suam, tum nonnullam barbaricae orae partem emensus, transituque fallendo potius quam vincendo patefacto, Alemannorum enim Martiana sylva) viasque junctas Istri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus
id verebatur, ne contemptus ut comitantibus paucis, multitudinem offenderet repugnantem: quod ne fieret, consilio solerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota, quosdam proper aturos cum Jovino misit et Jovio, alios per mediterr anea Rhaetiarum, Magistro equitum Nevitae commissos, quo diffusi per varia, opinionem numeri pr aeberent immensi, formidineque cuncta complerent. Ipse, cum ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen (ad transitum Guntiensem credo) lembis ascensis, quos opportune fors deder at plurimos, per alveum, quantum fieri potuit ferebatur occulte: ideo latens, quod toler anter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat incaute. Non multo Navigiis fluvialibus aedificatis, ipse cum tribus millibus Istro secundo devectus est, viginti millia Sirmium itinere terrestripetere jussit. Et quia remigatio continua, cum fluminis impetu conjungebatur, etiam ventis adjuvantibus, quos Etesias, velut anniversarios vocant, undecimo die Sirmium venit. Sed Longissimo cursu placuit Istrum navigari: proh sancta divinitas, quae navigationis illius fuit pompa, cum dexteriorem (Rhaeticam, Noricam, Pannonicam) inclyti fluminis ripam utriusque sexus, omnium ordinum, armatorum atque inermium perpetuus ordo praetexeret: despiceretur ad laevam in miser abiles preces genu nixa barbaria: omnes urbes, quae Danubium incolunt, auditae, omnium audita decreta, levati status, instaurataeque fortunae, innumer abilibus barbaris data venia, et munus pacis indultum. In mediterraneum ite, rquod Nevita Gallias Rhaetiasque simul Alemanni populabantur. Quorum anno postero CCCLXV. acrius exarsere irae, quod missis ad Imperatorem legatis, consueta et praestituta munera parcius et illiberalius solito praebita, ea cum sordes aversati projecissent, Vrsacius officiorum Magister, homo asper, impotens, iracundus, verborum insuper contumelias addiderat, neque gens bello innutrita injuriam moderate ferendam, sed armis quam primum vindicandam statuit, Gallico Rhaeticoque bello decreto. Quomodo expeditio in Rhaetiam ceciderit, nullis, quae ad nostram memoriam duraverint, litteris consignatum: Gallicae is fuit exitus, ut barbaros praedâ et secundis aliquot proeliis exultantes, demum Jovinus equitum Magister, primo et secundo imparatos, tertio paratos aggressus, plurimis occisis in fugam verteret, Regem captum milites ducis injussu patibulo suffigerent. Anno CCCLXVII. Gratianus Valentiniani filius Caesar, Augustus a patre appellatus. Trecentesimo sexagesimo octavo Valentinianus bello Alemannico ingenti
Imperator vero prudens et cautus, edoctus praeteriti temporis experimentis, barbaris facultatem et vires deesse posse, voluntatem animosque invadendi Romanas provincias superfuturos, neque sperandum, ut iis cohibendis foederum religio et jurisjurandi magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Rhaetiarum exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus communiebat: quod Ausonii quoque versus indicant, nonnunquam etiam ultr aflumen aedificiis positis, subradens barbaros fines. Atque eo tempore, qui fuit annus
Eis ergo, qui Lupodunum cis Danubium collocant, non accedo. Non item illis, qui plerosque Alemannorum populos jam tum sedes in Rhaetia fixas habuisse scripsere, quorum sententia necauctoritate nititur, nec rationibus, nec omnino vera est. Verum Alemannos Rhaetiam perpetuis incursionibus fatigasse, agros et indefensa quaeque vastasse, sed vitatis fere munitis locis, in quibus praesidia quae enumeravimus disposita, et ut interdum oppidorum expugnationes tentaverint, id enim sub Gallieno, Valeriano, Constantio contigisse observavimus, praedam tamen domum avexisse, de provincia incolenda non cogitasse. Quod frustra docerem pluribus, cum unus ex Ausonio versus conficiat, Danubius Augustos alloquitur,
Intelligimus Romanam ripam Imperatoribus totam paruisse a fontibus ad ostia, quod sequentes versiculi per partes explicant. Anno CCCLXX. Valentinianus Burgundiones in Alemannos excivit, neque tamen illis, quod pollicitus, in Alemannos gentis ante dictae metu dispersos, aggressus per Rhaetias Theodosius, eâ tempestate Magister equitum, pluribus caesis, quoscumque cepit, ad Italiam jussu principis misit, ubi fertilibus agris acceptis jam tributarii (ait Marcellinus) circumcolunt Padum. Clades haud dubie ad Nicrum illata, quo Rhaetiae limites nuper promoti, non enim fieripotuit, ut Alemanni hostium terrore maxime perculsi, Danubium trajecerint, et se in veterem provinciam Romanos ultro lacessituri compulsus in solitudines avias omnis Alemannus, in Martianae videlicet sylvae latibula. Sed et sequentibus annis res gestae in Alemannia inferiori illa ad Rhenum Galliae objectâ, quarum narratione abstinemus. Anno CCCLXXV. Valentinianus supremum diem obiit. Ejus filii Gratianus jam olim, Valentinianus minor tunc primum Augusti dignitate aucti, Occidentis Imperium partiti sunt, Gratiano Gallia, Hispania et Britannia, Valentiniano Italia, Illyricum
Lentiensis Alemannicus populus, tractibus Rhaetiarum confinis, per fallaces discursus, violato foedere dudum concepto, collimitia populatione turbavit, fiduciâ inflatus, quod Gratianum Valenti patruo auxilio in Orientem profecturum intellexisset. Proximo CCCLXXVIII. occasioni instandum rati, non tam uni Lentienses, quam et pagi reliqui, Rheno per Februarium mensem glacie strato, in Galliam ingenti conflato exercitu trajecere, XL. millia hominum fuisse, qui minimum, LXX. qui plurimum, Imperatoris gloriae faventes prodidêre. Eos Gratianus coactis quas potuit, et revocatis quas Pannonias versus praemiserat copiis, ad Argentariam memorabili proelio devicit, adeo, ut Rege Priario interfecto, ex reliquâ tantâ multitudine vix V. millia fugâ evaserint. Quod quidam existimant de hac pugnâ Ausonii versus paullo ante adductos accipiendos, parum vident, quod palam est, eos Valentiniano majore vivo editos. Gratianus postmodum institutam in Thracias profectionem prosequutus, per Rhaetiam iter tenuit; Arborem felicem, ad Brigantini lacus oram oppidum est, attigisse Marcellinus scripsit, neque praeterea significavit, an inde Danubii littus legerit, an per mediam provinciam perrexerit; duplicem enim militarem viam, his regionibus distinctam, inter Pannonias et Gallias Antoninus descripsit, quarum quoniam utraque tum Arborem tum Augustam ducit, Gratianum Augustam tunc venisse necesse est. Valens eo non expectato cum Gothis congressus, misere periit, et Reipublicae vulnus prope lethale inflixit. Initio insequentis anni CCCLXXIX. cum Gratianus se unum fulciendis ruinis collabentis Imperii imparem, nec fratris Valentiniani aetatem tantis curis idoneam cerneret, consilium non tam salutare, etsi salutare maxime, quam necessarium iniit, Theodosium, cujus inprimis togatae armataeque eminebant virtutes, in Valentis locum substituit, illique Orientem tuendum commisit. insuper abilia Rhaetiae, ut est apud Ausonium, remensus, se in Galliam retulit, Alemannis pro more turbantibus obviam iturus. Aventinus Majorianum, avum ejus, qui postea imperavit, Vindeliciae Praesidem sub Gratiano annotavit, quod
Sordidorum vero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum, nec conficiendi pollinis cur a mandetur, aut panis excoctio, aut obsequium pistrini: nec par averedorum hujusmodi viris, aut parangariarum praebitio mandetur: exceptis his, quibus ex more Rhaeticus limes includitur, vel expeditionis Illyricae, pronecessitate vel tempore, utilitas adjuvatur. Sensus est, eos qui privilegio a muneribus excusentur, non ideo excusari a praebendis equis et vehiculis transvehendis hominibus, armis, annonae, Rhaetici limitis et Illyrici usui, quod nimirum quotidianae hostium incursiones hisce locis vacationem nullam admitterent. Quae velim impensius considerent queruli quidam, priorum temporum laudatores, cum nostram aetatem eo miseriarum recidisse existimant, ut prae illâ omnis antiquitas perpetuum Saturni saeculum appellari mereatur. Anno CCCLXXXIII. ineunte Theodosius in Oriente Arcadium filium imperii consortem versus alpes aufugiebat. Eas cum nullo praesidio munitas reperisset, versus Rhaetias, et Noricum, et Pannonias, et Mysiam superiorem tendebat. Hac illius fugâ non neglectâ Maximus, Magistrum equitum Andragathium, oriundum e Ponto Euxino, qui esse peramico in ipsum animo videretur, cum equis laborum toler antissimis, ad eum persequendum mittit. Is impetu continuo Gratianum persequens, cum Sigiduni pontem transiturum apprehendisset, occîdit. Singidunum Ptolemaeus appellat, et in Mysiâ superiori collocat. Sed ego ad plurium sententiam transeo. Gratiani nummi Augustae inventi hanc inscriptionem praeferunt, D. N. GRATIANVS. AVG. a tergo, GLORIA. NOVI. SAECVLI. milite dextrâ litteras implexas, quae Christi nomen denotant, sustollente. Foecunda
Rhaetia fertilitatis suae novit invidiam: nam quae solebat tutior esse jejunio (annis proxime praeteritis nimirum, cum caeteroquin soli naturam Solini verba, ager Rhaeticus bonus frugibus, opimus et ferax, ab hac infamiâ satis vindicent) foecunditate hostem in se excivit. Et alio loco, In medio Romani Imperii sinu Iuthungi populabantur Rhaetias. Quibus Valentinianus, prudenti et felici Bautonis consilio, Hunnos et Alanos opposuit. Victoriâ tamen quae prae manibus erat uti non ausus, ne Maximo, quem minime offensum vellet, suspicionum ansa praeberetur; eleganter itaque Ambrosius ad Maximum, Adversus Iuthungum Hunnus ascitus est: Idem tamen, quia de finitimo proterebat Alemanniam, etiam de viciniâ mali urgebat Gallias, coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres. Et acrius insistens, Tu fecisti incursari Rhaetias, sive re verâ Maximi fraus intervenerit, sive quod credo verius, barbari fiducia civilium armorum, quae ille commorat, limitem perruperint. Victorem postea filium Caesarem Augustumque designavit: et constitutis in Galliâ atque caeteris Gratiani provinciis rebus ex sententiâ, animum adjecit Valentinianum Italiâ exturbare, et Occidentem universum in potestatem redigere. Quod anno CCCLXXXVII. non admodum difficulter consecutus, Valentiniano famâ solâ perterrito, neque hostem exspectare auso, sed una cum Justinâ matre fugâ in Illyricum elapso. Quia vero Maximum Rhaetiam et Augustam coloniam, cum reliquâ Italiâ subegisse necesse est, neque credibile illum hostili provinciâ a tergo relictâ, ad Sisciam usque Pannoniae urbem progressum (ubi cum Theodosio pugnam commisisse ex Pacato haurimus, eo forte loco, quo proximâ aestate Rudolphi Caesaris copiae, numero exiguae, florentissimum Turcarum exercitum occidione occidêre) conjiciebam filii nummum argenteum, qui apud Peutingeros sic inscriptus, D. N. FL. VICTOR. P. F. AVG. VIRTVS. ROMANORVM. A. V. P. S. Augustae esse percussum: nam si S. M. TR. signatam monetam Treviris, S. M. LVG. signatam Lugduni, aut TR. P. S. AQ. P. S. Treviris et Aquilejae pecuniam signatam, ac pleraque alia ad eum modum in numismatum inscriptionibus interpretamur, non video in quae verba notae A. V. P. S. aptius mitti queant, quam si item Augustae Vindelicorum Pecuniam Signatam explicemus. Reliquas pariter urbes hosce tyrannos adulationibus demeruisse, indicio columna, quam primo a Bononiâ lapide hoc titulo superesse nullius bona publicata, nullius mulctata libertas, nullius praeterita dignit as imminuta, nemo ...... affectus nemo notâ, nemo convicio, aut denique castigatione perstrictus, culpam capitis aurium saltem molestiâ luit. Cuncti domibus suis, cuncti conjugibus ac liberis, cuncti denique innocentiae (quod est dulcius) restituti sunt. Neque haec praeter institutum annotamus, cum Augusta adversarum partium quas Rhaetiarum limes, expeditiones Illyricae, quas pastus translatio militaris, vel pro necessitate vel pro solemnitate deposcunt, nemini omnino remittendas. An. CCCXCII. Valentinianus Arbogastis, ut tunc creditum, fraude interiit. Eugenius in Galliâ tyrannidem invasit. Huic totus Occidens, quâ in Valentiniani potestate fuit, paruisse videtur. Quod ad res Augustanas pertinet, Italiam favisse, multis argumentis manifestum
Qui praedia patrimonialia et emphyteutica, privatae quoque rei, perpetuo jure retinent, et dominici actores, augmenti, et superindicticii, et onerum Rhaeticorum dicuntur mediam nolle solvere pensionem. Igitur jubemus, ut moniti rationales, sciant ea, quae a divae memoriae Valentiniano constituta sunt, quam primitus esse servanda. Per ea tempora Stilico, foedera
Et paucis interjectis,
Sicambros praeterea, Francos, Basternas, Bructeros, Cimbros et Cheruscos, quibus pax data sit, recenset. Annus quadringentesimus Gothorum Alarico duce in Italiam irruptione memorabilis, Rhaetiae non minus bellorum motibus infestus fuit, quod et Claudianus ostendit,
Consuetos hostes Alemannos provinciam vastasse credibile est: Verum ut ego sentio, accessêre insueti alii, Vandali, quod ex Claudiano itidem colligo, in enumeratione copiarum Stiliconis haec scribente,
Vindelicis habeant, idque ferri vix possit, nam Rhaetia quî defensa, si Vindelicis ablata spolia? Nominum affinitas credo imposuit uti assolet, sic alibi in legionum catalogo a nonnullis Rhaeti,
Pro Getis recepti, carminis legeimperite neglectâ. Vandalos Gallias paucis exin annis, atque Hispanias postmodum invasisse finitimos depraedantes, non adeo fixas sedes habuere, quin eos jam antea sub Gratiano in Galliam irrupisse ostendit, neque hoc genus irruptiones sine interjectarum Vindelicis tuetur, intelligendum spolia Vindelicorum a barbaris capta, a Romanis recepta esse, sic Sidonius quodam loco,
Video qui in litteras retulerit hoc anno, aut proximo CDI. (non exigendum, ut in tam dubiae vetustatis tenebris temporum ratio inter omnes aeque consentiat) Rhaetos Gothici belli fiduciâ ab Honorio descivisse: sed ego nihil adhuc ex monumentorum antiquorum memoriâ eruere potui, quod ejus fidem faceret. Est apud Claudianum,
At signantur foedera, quae ante triennium a Stilicone pacta, nunc Alemanni occasione abusi rupêre. Gentes et Gentiles illa aetas,
Item,
Hinc nimirum fluxit, quod cum barbari postmodum in devictis provinciis meliori quam Romani jure uterentur (cujus vel una Si quis Ripuarius advenam Francum interfecerit, CC. sol. culpabilis judicetur. Si quis Ripuarius advenam Burgundionem interfecerit, CL X. solidis mulctetur. Si quis Ripuarius advenam Romanum interfecerit, C. solidis mulctetur. Si quis Ripuarius advenam Alemannum, seu Frisionem, vel Bauvarium, vel Saxonem interfecerit, CLX. solid. culpabilis judicetur.) gentilitatis nomen dignitatis existimationem induerit, paullatimque res eo prolapsa sit, ut gentiles homines absolute pro nobilibus dicerentur, quae in Italiâ et Galliâ consuetudo, item Hispaniâ et Britanniâ quodammodo, ad hoc aevi tenet, atque ut ineptias inanium opinionum rideas, si quem ibi gentilem compelles, honori deputet, si, quod idem est, barbarum, insignitam sibi illatam contumeliam opinetur. Alia
Siquidem de barbaris loqui, quorum magnus contra Alaricum usus fuit, admodum manifestum. Sed quoniam Stilico Alemannorum motus pacaturus, per Rhaetiam rursus proficisci necesse habuit, non pigebit versus adscribere, quibus Claudianus occasionem nactus, regionis situm eleganter ob oculos posuit: Partem primo quae Germaniae magnae obversa,
Anno CDII. Alaricus adversis proeliis fatigatus, belli reliquias ex Italiâ ultra Alpes in Rhaetiam aut Galliam transferre cogitavit,
Verum Stiliconis consiliis exclusus, in Illyricum, unde venerat, pedem referre coactus, Rhaetiam turbine et procellis tempestatis Dalmaticis militibus universis praefecit, eundemque caeteris etiam, quicumque apud Pannoniam superiorem, et Noricos, et Rhaetos, et quidquid horum est usque ad alpes in praesidiis erant, ducem constituit. Is cum milites continuis laboribus exercitatos,
formidini barbaris finitimis erat, et omnem securitatem nationibus, quarum ei commissa fuerat defensio, praestabat. An. CDXI. Jovinus: Quadringentesimo duodecimo ejus frater Sebastianus, tyrannidem invasere: nec non et Heraclianus Africae Comes hostis appellatus. Attalus per hoc tempus purpurâ saepius indutus exutusque, in quo Alaricus Imperatore facto infecto, refecto ac defecto, citius his omnibus actis paene quam dictis (Orosii verba sunt) mimum risit, et ludum spectavit Imperii, anno demum CDXVII. ab Honorio in triumpho ductus, et in exilium est actus. Anno CDXX. Honorius Constantium, cujus virtute et prudentiâ tyrannos ferme omnes extinxerat, et plerasque barbarorum gentes devicerat, Imperii consortem dixit. Is postero CDXXI. non exacto vitam cum morte commutavit. Eumque civitatem Augustam, quae sita est ad radicem montis, qui dicitur Jovis: deinde locuples auctor Antoninus, in itinerario iter Mediolano Magontiacum describens, Augustam Praetoriam quintae mansionis loco posuit: tum antiquissimum ad eam monasterium titulo S. Vrsi superesse audio: nobis contra, neque itineris ratio suffragatur, neque ullam nostra ecclesia Vrsi memoriam retinet. Quocirca (quod huc usque cavere curae fuit) ornamento peregrino abstinemus. Anno circiter CDXXXIII. ante victoriam scilicet, quam Aetius de Burgundionibus reportavit, in Rhaetiâ
Interveni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cuifilia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur, codices nonnulli nihili vocem perhennum habent, cum Sidonius perennem, eo modo, quo perpetuum Augustum illa aetas, dixerit: sane consulem non nisi quadriennio post Gallicam Hunnorum expeditionem lectum, ex fastis scire poterat, Vxorem habuisse non Valentiniani sed Marciani Imp. filiam,
Spectare Danubium quâ ad Orientis imperium pertinuit, neutiquam, quod Aventinus existimavit, ad Rhaeticum limitem. In quam sententiam plures is panegyricus versus aperte habet. Quid quod conditionem de clausis oppidis, Attila, omnium post homines natos mortalium maxime ferox et superbus, qui obvia quaeque fulminis in morem protrivit, disjecit, nequaquam admisisset. Quapropter nihil est quare excogitatas fabulas pluris faciamus, quam privatos Augustanorum annales, qui consentiunt Vrbem ejus tempestatis vi concussam, foede vastatam, aediculam, quam coemeterio post Afrae mortem additam diximus, inflammatam, nec quidquam praeterera de tantâ clade memorant. Inter anni propemodum initia contigisse, persuadet, quod Gregorius natrat, Hunnos in ipsâ sanctae Paschae vigiliâ ad Metensem urbem, reliqua depopulando pervenisse, itineris enim cursum ob incredibilem gentium colluviem, et perpetuas Vrbium oppugnationes, expugnationesque, crebro impeditum retardatumque adeo intolerabilis Reipublicae remansit hostis (Attila) ut totam paene Europam excisis invasisque civitatibus atque castellis corroderet, quibus ostendit, longe plures eam calamitatem civitates afflixisse, quin et oppressisse, quam quarum famam publica historiarum monumenta ad hanc aetatem prorogarunt. Est autem corrodendi verbum ad Rhaeticas Vrbes perappositum, quandoquidem haec provincia Italiae in
Gratus (sive Gradus, sive ut quidam legunt, Gerardus) presbyter directus ab episcopo meo Eustasio ecclesiae Augustanae, vice ipsius in omnia suprascripta consensi, et subscripsi. Sed cum Mediolanensis episcopus conventui praesederit, Grati subscriptionem Ticinensis, Taurinatis, Eporediensis nomina antecedant, Laudensis, Comensis, Curiensis subsequantur, quis nisi locorum vehementer imperitus, non videat, Augustam Praetoriam significari? Proclive erat multos praeterea ex conciliorum libris Augustanos Episcopos enotare, sed qui, cum Augustae prope innumerae fuerint, id ad nostram urbem nihilo magis pertineant. Extat apud Molanum Grati etiam confessoris nomen, nescio an hujus, nam Augustensem eum episcopum cognominat. Anno CDLV.
Seda Burtone, quem Majorianus ante sumptam purpuram, militum adhuc Magister illis obviam miserat, repressi et in fugam acti, unde Sidonii ad Majorianum versiculi,
Alemannos nihilominus ex illo jam tempore, Romanis quantumvis invitis, in Alpibus resedisse, Jornandes indicio. Cum enim Suevos et Alemannos Leone imperante a Theodemiro Gothorum Rege inopinatâ irruptione victos memoret, his eos quodammodo lineis circumscribit, Regio illa Suevorum ab oriente Bajobaros habet, ab Occidente Francos, a meridie Burgundiones, a septentrione Thuringos. Quibus Suevis tune juncti Alemanni etiam ader ant, ipsique Alpes erectas omnino regentes, unde nonnulla fluenta Danubio influunt, nimio cum sono vergentia. Neque ego nego fieri posse, ut Alemanni Alpium Rhaeticarum partem aliquot ante annis, sub Attilae fortasse transitum occupaverint, stabilemque ibi sedem fixerint, sed vestigium isto vetustius nullum reperio. Regio illa Suevorum est late quaqua versus porrectus tractus, quem Sueviam Alemanniamque prisci auctores promiscue dicunt, hodie et Suevia magnae Germaniae, et Franconia credo; unde Alemanni veluti colonias in Rhaeticas Alpes atque proximam cis Rhenum Galliam duxêre. Habuit tunc (nam ob Germanicarum gentium frequentes ex migrationibus mutationes, nihil fere perpetuum in limitum ratione potest constitui) ab Oriente Bojos, qui sive intra sylvam cognominem Bojohemi regionem colebant, sive extra Danubium, quâ ille infimam Rhaetiae partem et Noricum praefluit, praetexebant: ab Occidente Francos, maximae Galliarum partis dominos: a meridie Rhaetos Jornandi praeteritos, et Burgundiones, quorum laxi fines, plurimam ejus, quae jam Helvetia est, portionem complexi: a septentrione Thuringos, qui Thuringiam propemodum Hassiamque Duisburg ad Rhenum infra Agrippinae coloniam, Dispargum castrum appellat, in termino Thuringorum. Idem auctor est, Francos, priusquam in Galliam migrarent, Rheni primum littora, postmodum Thuringiam habitasse, ibique juxta pagos vel civitates Reges crinitos super se creavisse, quae historica prolepsis est; nam Francia tunc dicta, a Thuringis successoribus demum Thuringae nomen accepit. Procopius delineatâ priscâ Francorum regione ad Oceanum circa Rheni paludes et ostia, ait inde adverso flumine versus orientem solem Thuringos sedes habere, et ab iis haud procul Burgundiones ad Notum vergentes, Suevos deinceps et Alemannos gentem validam, liberos omnes, qui ea loca jamdiu incolant. Itaque haud difficulter intelligimus, cur aliquando Franci, aliâs Thuringi, secus Rhenum Alemannorum confines. At nobis via ex diverticulo repetenda. Crebrae posthac Imperatorum mutationes ingenti
Veronam illico, pavore civibus consternatis invadit, uti Paulus diaconus retulit: Et quam verisimile est, Veronensis cognomen tunc vulgi appellatione nactum, quod hanc primam Italicarum urbium, maximum ad reliqua momentum, occupasset: Ennodius eo credo in panegyrico illum alloquutus, Veronam tuam dixit. Anno CDXC. Odoacer ad Abduam tertio victus. Quarto, anno CDXCI. noctu Ravennâ erumpens, cum arctâ obsidione premeretur. Zenone interim mortuo, Anastasius in Oriente Imperator appellatus est. Ravennate autem obsidione in annum CDXCIII. extractâ, Odoacer Italiae imperium, icto foedere cum Theoderico communicavit. Theodericus sive deprehensis collegae insidiis, quod credi volebat, sive impatiens consortis falso calumniam intendit, Odoacrem paucis interjectis diebus sustulit, et Gothorum in Italiâ Regnum princeps constituit. Hos nimirum (Alemannos) Theodericus olim Gothorum Rex, cum totius Italiae potiretur imperio, tributarios fecer at, et gentem hanc subeger at universam, quae quomodo intelligenda sint diximus. At isti rursus in duplici differentiâ; partim ultro se in Gothorum clientelam dedere, quo a Francis horum patrocinio tuti agerent, quod Jure gratiae merentur evadere, quos adparentum vestrorum defensionem respicitis confugisse. Estote illis remissi, qui nostris finibus celantur exterriti. Mox, Et meis petitionibus satis fecisse videamini, nec sitis solliciti ex illâ parte, quam ad nos cognoscitis pertinere. Partim cum hostilem impressionem fecissent, bello victi in Italiam translati, quod Cassiodorus et Ennodius ostendunt; hoc modo Additur Alemannorum nuper fugata surreptio, quae in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul adventum suum junxisset et exitum, quasi salutaris ferri execatione purgata: quatenus et male praesumentium vindicaretur exedssus, et subjectorum non omnino grassaretur interitus. Sic vero Ennodius, Quid quod a te Alemanniae gener alitas intra Italiae terminos sine detrimento Romanae possessionis inclusa est? cui evenit habere Regem, postquam meruit perdidisse. Facta est Latiaris custos Imperii semper nostrorum populatione grassata. Cui feliciter cessit fugisse patriam suam, nam sic adepta est soli nostri opulentiam, adquisita est iis, quae noverit, ligonibus tellus adquiescere. Atque hanc irruptionem et victoriam in annum DVI. quo numerabatur Illi vel illi, Suevorum incursione vastatis fiscum decimae quintae Indictionis serenitas Regalis indulsit: Alemannos in Italiam Praesentibus decrevimus institutis, ut Alemannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari nobiscum liceat, minores quidem membris, sedidoneos ad labores: ut et illorum profectio sanioribus animalibus adjuvetur, et vestri agri armentis grandioribus instruantur. Quibus porro limitibus Theodericus Alemanniam sive Sueviam a Rhaetiis distinxerit, certo constituere nunquam potui: Credibile visum, Sueviam aut Suaviam, ut plerique codices habent, appellasse tum quicquid ejus regionis in Germania magna possidebat, tum portionem aliquam Rhaeticae provinciae, quam circa Danubii fontes et in alpibus Alemanni dudum invaserant. Id plane constat, diversos
Vniversis provincialibus et capillatis, defensoribus et curialibus Suaviâ consistentibus, Fridiladum eis quendam praefecit; Vniversis item possessoribus in Suaviâ constitutis Severinum aut Severianum; reliquam vero gentem capillatos dicere jussit, quod nomen Gothi pro magno suscipientes, adhuc hodie suis cantionibus reminiscuntur. Rhaetiis proprius Dux datus, quem cum procuratione rei militaris jurisdictionem quoque exercuisse, ex Formulâ Ducatus Rhaetiarum, quae apud Cassiodorum legitur, et quam totam ascribere operae duximus, potest intelligi, Quamvis Spectabilitatis honor unus esse videatur, neque in his aliquid aliudnisi tempus soleat anteferri, tamen qualitate perpensâ, multum his creditum videtur, quibus confinales populi deputantur. Quia non est tale pacatis regionibus jus dicere, quale suspectis gentibus assidere: Vbi non tantum vitia quantum bella suspecta sunt, nec solum vox praeconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat. Rhaetiae namque munimina sunt Italiae, et claustra provinciae. Quae non immerito sic appellatas esse judicamus, quando contra feras et agestis simas gentes, velut quaedam plagarum obstacula, disponuntur. Ibi enim gentilis impetus excipitur, et transmissis jaculis sauciatur furibunda praesumptio. Sic gentilis impetus vestra venatio est. Et ludo geritis, quod vos assidue feliciter egisse sentitis. Ideoque validum te ingenio ac viribus audientes, per illam Indictionem Ducatum tibi credimus Rhaetiarum: ut milites et in pace regas, et cum eis fines nostros solenni alacritate circumeas. Quia non parvam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tranquillitas regni nostri tuâ creditur sollicitudine custodiri. Ita tamen, ut milites tibi commissi vivant cum provincialibus jure civili, nec insolescat animus, quise sentit armatum, quia clypeus ille exercitus nostri quietem debet praestare Romanis. Quos ideo constat appositos, ut intus vita felicior securâ libertate carpatur.
Quapropter nostro responde judicio, fide nobis et industriâ placiturus: ut nec gentiles sine discussione suscipias, nec nostros adgentes sub incuriositate transmittas. Adnecessitatem siquidem rarius venitur armorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. Privilegia vero dignitatis tuae nostris tibi jussionibus vindicabis. Sed et haec Theoderici ad Servatum Rhaetiarum Ducem extat epistola, Decet te honorem quem geris nomine, moribus exhibere: ut per provinciam cui praesides, nullam fieri violentiam patiaris: sed totum cogatur adjustum unde, nostrum floret imperium. Quapropter Maniarii supplicatione commoti, praesentibus te affamur oraculis, ut sireverâ mancipia ejus Breones irrationabiliter cognoveris abstulisse, qui militaribus officiis assueti, civilitatem premere dicuntur armati, et ob hoc justitiae parêre despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus difficile est morum custodire mensuram: quapropter omni proterviâ remotâ, quae de praesumptione virtutis potest assumi postulata facies sine intermis sione restitui. Ne per dilationis incommoda, eorum videatur supplex odisse victoriam. Breones aut Briones qui fuerint, ex iis quae sequuntur auctorum Quâ vicina sedent Breonum loca. In regione quoque Brionum sanguis de nubibus fluxit, et intra Oeni (sic legendum) fluvii aquas rivulus cruoris emanavit. Itaque consectarium, eos inter Lycum et Brionas Italiae castrum appellavit, credo quod Italiae Rhaetiae accensae. A Freculpho Ripariolibriones inter gentes Aetio contra Attilam auxiliares numerantur, ubi Riparioli Briones, non dubie restituendi, et ad Riparioli, Ibriones, quondam milites Romani, tunc vero jam in numero auxiliatorum exquisiti, lego Riparioli, Briones. Anno DVIII. Bojos Theodone Duce irruptionem in Vindeliciam, quae inter Lycum et Oenum, fecisse, atque ejus multo maximam partem ejectis Romanis occupasse, Aventinus annotavit: Sed expeditionis consilia, aggressionem, progressionem, et denique exitum satius ex illius annalibus hauriri, quam ad ipsius praescriptum hîc pertexere; Ita sibi credi oportere, si et alii idem assever assent.: quoniam unius testimonio aliquem credere pessimi esset exempli. Ad quam rationem cum me expendi non nolim, tum ego vicissim non unum Aventinum, sed omnes historiarum scriptores, qui res suâ memoriâ multis temporum spatiis anteriores sine vade, sine teste proferunt, soleo expendere: Vt enim ipsis fides constiterit fieri fortasse potest, utipsi nobis constare faciant, neutiquam
Dalmatiis Suevia vicina erat, nec a Pannoniis multum distabat, praesertim ubi Gothi residebant, quo incredibilis Sueviae amplitudo datur intelligi. Anno postero DXXVII. Justinianus Imperator, ille Juris quo hodie utimur conditor, Justino avunculo successit. Athalaricum Theodahatus, Amalasuentae dignatus conjugio, in Italiae regno anno DXXXIV. subsequutus. Extant nummi argentei, in quibus D. N. JVSTINIANVS. AVG. hinc scriptus, inde D. N. ATHALARICVS. REX. atque etiam D. N. THE ODAHATVS. REX. ii, quod innuimus, Gothos Imperatorum majestatem comiter
Inter hanc (Liguriam) et
Sueviam, hoc est, Alemannorum patriam, quae versus Septentrionem est posita, duae provinciae: id est, Rhaetia prima et Rhaetia secunda intra alpes consistunt, in quibus proprie Rhaeti habitare noscuntur. Item, Noricorum siquidem provincia (Rhaetiae partem, quae ultra Lycum est, Norici etiam nomine complectitur) quam Bajoariorum populus inhabitat, habet ab Oriente Pannoniam, ab Occidente Sueviam, a meridie Italiam, ab Aquilonis vero parte Danubii fluenta. Eginhartus in Caroli vitâ, Ad Lechum amnem cum maximo venit exercitu. Is fluvius Bajoarios ab Alem annis dividit. Cum jam antea ex Jornande cognoverimus, Suevos istos et Bojos in Germania magnâ sic confines coluisse, ut Suevi occidentem solem versus, Boji ad Orientem vergerent, hinc intelligimus superato Danubio Romanas provincias eodem servato plagarum discrimine divisisse; quod et deinceps ad hoc aevi, per annos amplius mille, tenuit. Quantum vis autem Augustam coloniam Alemannis, a quibus undecumque cingeretur, obnoxiam fuisse vix negandum, mores tamen dedisse quam accepisse magis credam, nam profecto hos mansu efactos, illam Paterno suscepto jam regno, et Alemannos bello prostravit, et gentes alias viciniores pervicit, nam et audacissimus erat, et turbulentissimus, ac praeter modum cupidus discrimen omne adibat. Distinctius postea, cum rationem, quâ Alemanni in Theoderici Gothorum Regis potestatem venissent, indicasset, haec subjungit, uti scilicet a rudi interprete inculte admodum et horridereddita, Vbivero is humanis excessit, et Justinianus Romanorum Imperator et Gothibella inter se vel acerrimagererent, Gothiipsi, cum Francis interea adulando gererent morem, et enixe quavis arte machinarentur, ut amicos hos sibi et benevolos conciliarent, quam maxime vel ex aliis pluribus suis ejecti sunt locis: Jamque Alemannorum gentem reliquerant, nam undequaque cogendas sibi tunc vires esse existimabant, et subditos omnes, quos supervacaneos ducerent et nil opportunos, mox omittendos, perinde haud quaquam de imperio et gloriâ decertaturi, proque ipsâ Italiâ, ne ad internecionem deperderentur, propulsaturi discrimen: Vnde cum futuri temporis periculum animo percepissent, voluntariam fecerant necessitatem. Sic itaque Alemannorum gentem per Gothos dimissam, Theodebertus in deditionem accepit. Quo mortuo (ut supra jam diximus) ad Theodebaldum
baldum filium cum caeteris et hisimul in potestatem cessere. Nec ulterius in hoc senticeto progredi fert animus. Eâdem operâ Augusta, quae per annos a colonicâ deducta circiter quingentos quinquaginta Romanis et Gothis paruisset, sub Francorum imperium ditionemque recidit. Quam ab initio usque istius scriptionis propositam metam quoniam semel attigimus, cursum sistimus. Non ignari, pleraque popularius tradi potuisse, si quae verisimilia et probabilia nos arbitrari, suspicari, conjecturis assequi, saepenumero testati, pro compertis afferre, plausibiles quorundam exemplo fabulas recipere, et scriptorum verbis, quae orationem identidem intersecant, abstinere, perpetuoque sermone uti maluissemus. Sed neque vulgi auram captare didicimus, neque ingenii et doctrinae lumina ostentare nostrum est; si in argumento difficili et, vere dicam, aliis sive incuriâ, sive contemptu, sive quod vero maxime simile honestissimumque videtur, successus desperatione intentato, paucis meliorum probamur, si omnes fidei et pudoris, quibus locupletum testium verbis identidem allatis, relictisque in medio suspicionum caussis abunde consultum, aliquae diligentiae et laboris rationes constabunt, satis superque habituri sumus. Si quis vero plura, certiora, meliora denique, aut cultiora saltem et elaborata magis afferet, adeo non aegre laturi, ut hoc quidem unum omnis in hos libros collatae operae praemium flagitemus.
LIBRO tertio usi auctoritate Itinerarii Antonini Augusti, itinerum nonnullorum particulas attulimus, quae nunc damus integra, cum alias rationes sequuti, tum unam inprimis, ut quod tunc diximus apparêret, in inscriptionibus itinerum, quae Augustam attingunt, ejus nominatim rationem habitam. Lectionem in magnâ codicum varietate illam reddidimus, quam probissimam credidimus.
Vlmos M. P. XXVI.
Cibalis M. P. XXIIII.
Mursa M. P. XXII.
Antianis M. P. XXIIII.
Sopianis M. P. XXX.
Limusa M. P. XXII.
Cilicenis M. P. XVI.
Valco M. P. XXVIII.
Mogetiana M. P. XXX.
Sabaria M. P. XXXVI.
Scarabantia M. P. XXXIIII.
Moteno M. P. XII.
Vindobona M. P. XXII. Al. XXV.
Comagenis M. P. XXIIII.
Cetio M. P. XXIIII.
Arlape M. P. XXII.
Laco Felice M. P. XXVI.
LAVRIACO M. P. XX.
Ovilabis M. P. XXVI.
Laviaco M. P. XXXII.
Iuvavia M. P. XXVIII.
Bedajo M. P. XXXVI.
Ponte Oeni M. P. XVIII.
Isinisca M. P. XX.
Ambra M. P. XXII.
AVGVSTA VINDELIC. M. P. XXVII.
Rostro Nemaviae M. P. XV. Al. XXV.
Camboduno M. P. XXXII.
Vemania M. P. XVI.
Brigantia M. P. XXIIII.
Arbore Felice M. P. XX.
AD FINES M. P. XX.
Vindones Leg. M. P. XXX.
Arialbino M. P. XXIII. Al. XXVI.
Monte Brisiaco M. P. XXX.
Argentorato M. P. XXXVIII.
Tabernis M. P. XIIII.
Decempagis M. P. XX.
Divodoro M. P. XX.
TREVIROS M. P. XVI. Al. XIII.
Ritti. M. P. XXXIII.
In medio Aciminci M. P. XXV.
Cusi M. P. XXX. Al. XXXIII.
Bononia M. P. XVI.
Cucci M. P. XVI.
Cornaco M. P. XVI.
Teutiburgo M. P. XVI.
Mursa M. P. XVI.
Ad Novas et Aureo Monte.
Antianis M. P. XXIIII.
Altino, in medio Leg. M. P. XXV.
Ad statuas, in medio Alisca, ad latus Ripa alta M. P. XXVIII. Al. XXXVIII.
Lussunio M. P. XVIII.
Anamantia, in medio Jntercisa. M. P. XXVIIII.
Vetus Salina, in medio Matrica M. P. XXI.
Campona, in medio Aquinquo Leg. II. Adjut. M. P. XXIIII.
Laco Felicis, in medio ...... M. P. XXXIII.
Crumero Asao, in medio Bregetione Leg. I. Adjut. M. P. XVIII.
Ad muros et ad statuas, in medio Arrabona M. P. XXX.
Quadratis, in medio Flexo M. P. XXII.
Gerulata, in medio Carnunto M. P. XXX.
Leg. XIIII. Gem.
Aequinoctio et Ala nova, in medio Vindobona M. P. XXVIII. Leg. X. Gem.
Commagenis M. P. XXX.
Cetio M. P. XXX.
Arlape M. P. XX.
Laco Felice M. P. XXV. Al. XXII.
LAVRIACO M. P. XXV. LEG. III.
Ovilabis M. P. XVI.
Ioviaco M. P. XXVII.
Stanaco M. P. XVIII.
Bojoduro M. P. XX.
Quintanis M. P. XXIIII.
Augustis M. P. XX.
Regio M. P. XXIIII.
Abusina M. P. XX.
Vallato M. P. XVIII.
Sumuntorio M. P. XVI.
AVGVST A VINDELICVM M. P. XX.
Guntia M. P. XXII.
Coelio monte M. P. XVI.
Camboduno M. P. XIIII.
Vemania M. P. XV.
Brigantia M. P. XXIIII.
Arbore Felice M. P. XX.
Finibus M. P. XX.
Vitoduro M. P. XXII.
Vindonissa M. P. XXIII.
Rauracis M. P. XXVII.
Artalbino M. P. XVII.
Vruncis M. P. XXII.
Monte Brisiaco M. P. XXIII.
Helveto M. P. XXVIII.
ARGENTORATO M. P. XXIX.
Brocomago M. P. XX.
Concordia M. P. XVIII. Al. XX.
Noviomago M. P. XX.
Bingio M. P. XXV.
Antonaco M. P. XVII.
Bodobrica M. P. XIX.
Bonna M. P. XXII.
COLONIA AGRIPPINA LEG.
Durnomago Leg. VII. Ala.
Burungo Leg. V. Ala.
Novesio Leg. V. Ala.
Gelduba Leg. IX. Ala.
Calone Leg. IX. Ala.
Veterib. Leg. XXI.
Castra Vlpia Leg. XXX.
Burcinatio Leg. VI. Ala.
Aranatio Leg. X. Ala.
Ovilabis M. P, XXVI.
Laviaco M. P. XXXII.
Iuvavia M. P. XXVIII.
Bedajo M. P. XXXII.
Ponte Oeni M. P. XVIII.
Isinisca. M. P. XX.
Ambra M. P. XXXII.
AVGVSTA VINDELICVM. M. P. XXXVII.
Rosiro Nemaviae M. P. XXV.
Camboduno M. P. XXXIII.
Vemania M. P. XV.
BRIGANTIA. M. P. XIIII. Al. XXIIII.
Abuzaco M. P. XXXVI.
Parthano M. P. XXX.
Veldidena M. P. XXX.
Vipiteno M. P. XXXVI.
Sublavione M. P. XXXII.
Endidejo M. P. XXIIII.
Tridento M. P. XXIIII.
Ad Palatium M. P. XXIIII.
VERONA M. P. XXXVI.
Libro itidem tertio, de fragmento historico, quod Martiam Legionem caesam narrat, varie in utramque partem disputavimus. Ejus disputationis cum J. Lipsium judicem legissemus, hoc nos responso vir magnus per litteras honestavit: Pseudo-Vellejana illa vidi. An ego dissentiam? primo oculo depre hendi falsum illud et vile metallum, quod miramur (imo non mir amur, ut homo fuit) Lazium venditasse pro auro. Sedtu ad Lydium lapidem judicii affricuisti, sine blanditiâ dico, accurate et docte. Nihil addo, nihil muto. Quos praeterea nostrae sententiae subscriptores habeo,
Dum haec circa Rhenum geruntur, in Noricorum finibus grave vulnus Romanus Populusaccepit. Quippe Germanorum gentes,quod Rhaetias occupaverant, non longe ab alpibus, tractu pari, patentibus campis, ubi duo rapidis simi amnes inter se confluunt, in ipsisNoricis finibus, civitatem non quidem muro, sed vallo fossaque cinxerunt, quam appellabant Cisara, ex nomine DeaeCisae, quam relig iosis sime colebant. Cujus templum quoque
ex lignis barbarico rito constructum, postquam eo coloniaRomanorum deducta est, inviolatum permansit, ac vetustate conlapsum, nomen colli servavit. Hancurbem Titus Annius Praetor, ad arcendas barbarorum excursiones, Cal. Sextil. exercitu circumvenit. Ad meridianam oppidi partem, quae sola a continenti erat, Praetor ipse cum Legiene Martiâoperosissime communivit. Ad Occidentemvero, quabarbarorum adventus erat, Avar Bogudis Regis filius, cum equitatu omni et auxiliaribus Macedonum copiis, inter flumen et vallum, loco castris parum amplo, infelici temeritate extraflumen consedit. Pulchraindoles, non minus Romanis quam Graecis litteris instructa. Igitur quinquage simo nono die quam eo ventum est, quum is dies DeaeCisaeceleberrimus, ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentaret, immanis barbarorum multitudo, exproximis sylvis repente erumpens, ex improviso castra irrupit. Equitatum omnem, et quod miserius erat, auxilia sociorum delevit. Avar cumin hostium potestatem Regio habitu vivus venisset, pecudis more mactatur. Oppidaniveronon minori fortunâ, sed majori virtute Praetorem in auxilium sociis properantem adoriuntur. Romani haud segniter resistunt. Duo principes oppidanorum.Habino et Caccus in primis pugnantes cadunt. Etjam inclinata res oppidanorum erat, ni maturassent auxilium ferre socii, in altera ripa jam victoria potiti. Denique coadunatis viribus castra irrumpunt. Praetorem, qui paullo altiorem tumulum frustra ceperat, Romanavi resistentem obtruncant. Legionem divinam, ut nenuncius superesset, funditusdelerunt. Verres solus Tribunus militum amne transmisso, in proximis paludibus se occultans, honestam mortem subterfugit. Nec multo post Siciliae Proconsul immani avaritia turpem mortem promeruit.
Notitiae provinciarum utriusque imperii tum aliâs, tum libro sexto crebro meminimus: Fa quoniam in illâ parte quae de Occidentis Imperio est, res Rhaeticas persaepeattingit, placuit singula loca ordine subscribere, lectione hîc etiam quam maxime probavimus expressâ.
Limitis Mauritaniae Caesariensis. Limit is Tripolitani. Pannoniae primae, et Norici Ripensis. Pannoniae secundae. Valeriaeripensis. Rhaetiae primae et secundae. Sequanicae. Tractus Armoricani et Nervicani. Belgicaesecundae. Germaniaeprimae. Britanniae. Magontiacensis. Etinfra,
Per Illyricum quatuor, Dalmatiarum. Pannoniae Primae. Norici mediterranei. Norici Ripensis. Per Italiam septem, alpium Cottiarum. Rhaetiae primae. Rhaetiae secundae. Samnii. Valeriae. Sardiniae. Corsicae. Per Africam duo Mauritaniae Sitifensis. Tripolitanae. Per Hispanias quatuor, Tarraconensis. Carthaginensis. Tingitaniae. Insularum Balearium. Per Gallias undecim, Alpium Maritimarum Alpium Poeninarum et Grajarum. Maximae Sequanorum. Aquitanicae primae. Aquitanicae secundae. Novempopulanae. arbonensis primae. Narbonensis secundae. Lugdunensis secundae. Lugdunensis
tertiae. Lug dunensis Senonicae. Per Britannias tres. Britanniaeprimae. Britanniaesecundae. Flaviae Caesariensis. Et infra,
Italiae, Illyricum, Africae.
Venetiae. Aemiliae. Liguriae. Flaminiae et Piceni Annonarii. Tusciae et Vmbriae. Piceni Suburbicarii. Campaniae. Siciliae. Apuliae et Calabriae. Lucaniae et Brutiorum. Alpium Cottiarum. Rhaetiae primae. Rhaetiae secundae. Samnii. Valeriae. Sardiniae. Corsicae. Et infra,
Italiae. Africae. Tingitaniae. Tractus Argentoratensis. Britanniarum. Littoris Saxonici per Britannias.
Mauritaniae Caesariensis. Tripolitani. Pannoniae secundae. Valeriae ripensis. Pannoniae primae et Noriciripensis. Rhaetiae primae et secundae. Belgicae secundae. Germaniae primae. Britanniarum. Magontiacensis. Et infra.
Cornuti Seniores. etc.* Augustaei. etc. Rhaeti. etc.
Menapii seniores. etc. Tertiani, sive tertia Italica. etc. Tertio Augustani. etc. Et infra,
Sagittarii Tungri etc. Rhaetii. etc. Et infra,
Celtae Iuniores. etc. Tertio Augustani. etc. Et infra.
Rationalis Summarum Pannoniae secundae, Dalmatiae et Saviae. Rationalis Summarum Pannoniae primae, Valeriae, Norici mediterranei et ripensis. Rationalis Summarum Italiae. Rationalis Summarum urbis Romae. Rationalis Summarum trium provinciarum, id est, Siciliae, Sardiniae et Corsicae. Rationalis Summarum Africae. Rationalis Summarum Numidiae. Rationalis Summarum Hispaniae. Rationalis Summarum quinque
provinciarum. Rationalis Summarum Galliarum. Rationalis Summarum Britanni[?]um. Praepositus Thesaurorum Salonitarum Dalmatiae. Praepositus Thesaurorum Siscianorum Savia. Praepositus Thesaurorum Sabariensium Pannoniae primae. Praepositus Thesaurorum per Italiam Aquilejae. Praepositus Thesaurorum Mediolanensium Liguriae. Praepositus Thesaurorum urbis Romae. Praepositus Thesaurorum Augustae Vindelicensis Rhaetiae secundae. Praepositus Thesaurorum per Gallias Lugdunenses. Praepositus Thesaurorum Arelatensium. Praepositus Thesaurorum Nemausensium. Praepositus Thesaurorum Trevirorum. Praepositus Thesaurorum Augustensium in Britanniis. Etinfra,
Cuneus equitum Scutariorum. etc. Auxilia Augustensia contra Bononiam in barbarico, in castello Onagrino. etc. Et infra,
Equites Stablesiani seniores, Augustanis. Equites Stablesiani juniores, Ponte Oeni, nunc Febianis. Equites Stablesiani juniores, Sumuntorio. Praefectus Legionis Tertiae Italicae partis superioris, Castra Regina, nunc Vallato. Praefectus Legionis Tertiae Italicae partis superioris deputatae ripae primae, Sumuntorio. Praefectus Legionis Tertiae Italicae pro parte mediâ, praetendentis a Vemaniâ Cassiliacumusque, Camboduno. Praefectus militum Vrsariensium, Guntiae. Praefectus Legionis Tertiae Italicae, transvectioni specierum deputatae, Foetibus. Praefectus Legionis Tertiae Italicae, transvectioni specierum deputatae, Teriolis. Praefectus Alaeprimae Flaviae Rhaetorum, Quintanis. Tribunus Cohortis novae Batavorum, Batavis. Tribunus Cohortis Tertiae Brittonum, Abusina. Praefectus Alae secundae Valeriae Singularis, Vallato. Tribunus Cohortis sextae Valeriae Rhaetorum, Venaxamadoro. Tribunus Cohortis primae Herculeae Rhaetorum, Parroduno. Tribunus Cohortis quintae Valeriae Phrygum, Pinianis. Tribunus Cohortis Tertiae Herculeae Pannoniorum, Caelio. Tribunus Gentis per Rhaetias deputatae, Teriolis. Praefectus numeriBarcariorum, Confluentibas sive Brigantiae. Praefectus Alae secundae Valeriae Scquanorum, Vemania. Tribunus Cohortis Herculeae Pannoniorum, Arbore.
Officium autem habet item Vir Spectabilis Dux, hoc modo.
Principem ex officiis Magistrorum militum praesentalium alternis annis. Numerarios duos, ex utrisque officiis praesentalibus singulos. Commentariensem ex utrisque officiis alternis annis. Adjutorem. Subadjuvam. Regerendarium. Singulares. Etreliquos officiales. Et infra.
Officium autem habet hoc modo.
Principem ex eodem officio. Cornicularium. Tabularios duos. Commentariensem. Adjutorem. Ab actis. Subadjuvam. Exceptores, et reliquos cohortalinos, quibus non licet ad aliam transire militiam, sine annotatione clementiae principalis. Caeteri Praesides ad similitudinem Praesidis Dalmatiae officium habent.
Ex Notitiâ Provinciarum Orientalis Imperii.
Solenses seniores etc. Augustenses. etc. Et infra,
Martii Constantes. etc. Lancearii Augustenses. etc. Et infra,
Legio quinta Macedonica, Memphi. etc. Ala quinta Rhaetorum, Scenis Veteranorum. etc. Et infra,
Equites Sagittarii, Sabu, etc. Ala prima Augusta Colonorum, Chiacae, etc. Cohors quarta Rhaetorum, Analibae. etc.
Vulgo numerantur, Sub dispositione Viri Illustris magistri militum Praesentalis, inter Auxilia Palatina, Vindices, at And. Alciatus et Ant. Sconhovius, Vindelici, legerunt.
Libro praeterea sexto laudavimus provinciarum libellum, Cujus hic repraesentamus inscriptionem, et quâ nobis usui est, initium.
Italia.
Gallia.
Africa.
Hispania.
Illyricum.
Thracia.
Asia.
Oriens.
Pontus.
AEgyptus.
Britannia.
Campania, in quâ est Capua.
Tusciacum Vmbriâ.
Aemilia.
Flaminia, in quâ est Ravenna.
Picenum.
Liguria, in quâ est Mediolanum.
Venetia cum Istris; in qua est Aquileja.
Alpes Cottiae.
Samnium.
Apuliacum Calabriâ, in qua est Tarentum.
Brutia cum Lucaniâ.
Rhaetia prima.
Rhaetia secunda.
Sicilia.
Sardinia.
Corsica.
Alpes Grajae. etc.
Diximus libro septimo, extare historiam vetustam D. Afrae et sociarum martyrum, quam sub finem Rerum August. Vind. daturi sumus; plane illustre ecclesia sticae Augustanae an tiquitatis monumentum, Etsi eam, ut tempora et mores sunt, non omnes eodem interpretaturos modo satis praevideo; nobis tamen rerum fides prae vanis opinionum sequenda.
Significavimus quoque in commentario ad Afrae acta, alterius auctoris et aetatis videri, quae mox de Narcisso sequuntur: At vera tamen esse, firmat Ecclesiae Gerundinensis hodieque auctoritas. Ibidemque monuimus ea, quae de Afro et Dionysio subjecta, satis apparere inferioris aevi esse: Reliqua de XXV. martyribus ferro obtruncatis, antiquitatis opinionem melius tueri.
Libro octavo dissertum de epistolâ, sive privilegio ab Imp. Justiniano Titionum familiae concesso: Cujus exemplum apud Jacobum Cujacium I. C. extat observationum libro 10. cap. 12. huncin modum.
Mira aegritudine percepimus urbem nostram Romam superioribus temporibus exinanitam, desertam ac fere desolatam diutius perstitisse, ex eaque ad diversa orbis climata infinitas paene illustres familias migrasse, Gothorum Wandalorumque diram crudelitat em ac feram rabiem fugientes. Interquos honestis sima ac pernobilis Titionum familia, relicta urbe, in quâ permulta ante saecula, in glorioso equestri ordine feliciter floruerat, ad exteras nationes fugere compulsa est. Ex eâ enim familia super centum et XX. capita ad Vindelicos Rhaetiosque migrarunt, malentes dura pati fortiter exilia, quam in patriâcum hostibus Rom. Imp. propriis fruendo bonis, turpem
et inhonestam servire servitutem. Volentes nos igitur tot calamitatibus et miseriis occurrere, gloriosissimum Belisarium patricium contra Gothos in Italiam expedivimus, ut per eum a tantâ servitute, captivitate et strage ipsam urbem ipsamque Italiam liberaremus. In eo autem conflictu quem apud Ravennam Belisarius cum Victige Gothorum Rege,et in quo capto eodem Rege vivo victor extitit, strenuus fortis ac nobilis L. Galbinus Titio tribunum militumagens, fortiter dimicando gloriose occubuit, tribus post serelictis filiis superstitibus, Aulo Anduatio, C. Tuberone, et L. Reiciardo, qui omnes sub ducatu tuo in Italiâ pro nobis ac Romano Imperio contra hostes nostros honestis stipendiis summâ fide militant. Quapropter cum nil clementius, nildecentius, nil gloriosius in principe exoptari possit, quam eorum habere rationem, acjustis eos et gratis prosequi favoribus, quorum parentes viriliter dimicando, pro imperio ac patriâ sanctis sime ceciderunt, cumque hifratres ac eorum progenitores ab impiis Rom. Imp. hostibus spoliati sunt omni amplo eorum censu, quem in urbe et in Cenomanis, maxime Insubribus, Vercellen. Taurinis ac Liguribus per longa temporum spatia possidere soliti erant, volumus, mandamus acjubemus, inquantum gratiam nostram cari pondis, ac nostrum zelas honorem, ut dilig enti inquisitionefactâ, eos in censu suo ac gentilitiis bonis instaures, nulla eorum habita ratione per quosvis occupentur, eosdemque fratres urbi, honoribus, dignitatibus, et equestri pot is simum, in qua ab atavis proavisque summa cum laude claruerunt, restituas, in aedibusque suis, quovis remoto detentore, per te integrentur. Omnes enim, qui ab initio per vim pos sidendo iniqua faciunt fundamenta, per usum temporis non aequam adquir unt posses sionem, nec et hi, qui ab eis actionem habent, nolumusque eosdem occupatores ulla praescriptione juvari, quamvis longis simi temporis, cui omnino derogamus, ac plenitudine potestatis nostrae derogatum essevclumus, ut iidem fratres ea fide et virtute quam afelicissimo parente traxerunt, nobis ac Rom. Imp. deserviant. Hanc igitur nostram voluntatem, ac potius justam ac meritam instaurationem, inviolabiliter observari volumus, sub poena librarum C. auri, imperialique sig illo nostro muniri jussimus. Ex urbe nostra Constantinopolitana Id. Feb. Imperii nostri anno XXXVI. a natali Christiano DLXV.
Justinianus.
Procopius.
PATRIAM, Marce Fuggere, quam consilio et auctoritate saepe juvisti, nominis tui splendore in hac suscepti operis parte ornari permittes. Est, cum scriptores magnorum virorum nomina tutelae praetendunt: Ego si me mihi legendis patronis, quos in primo limine affatus sum, quin et rerum scriptarum scribendarumque argumento isto, parum cavisse suspicer, injurius videar adversus maxime cives meos, in quorum gratiam labor omnis, ut ut ceciderit, desudatus. Est, cum invidiae placandae: At hîc nunquam quidquam, quod invidiam aut speret aut metuat. Est, cum se gratos, uti ajunt, beneficium rependere profitentur: Me quid publice, quid tibi privatim debeamus, non fugit, sed rerum caussarumque longe
RELIQVIAS Augustanarum antiquitatum antehac, nec civibus nostris invitis, dedimus: Jam vulgamus iterum, illis item spero probantibus. Quo bono iidem eadem? Magno, ne dubita. Versus ordo justis de caussis. Correcta ad fidem lapidum non pauca, quae alienâ prius fide non fide exscripta, quibusque explicandis plurimum aliquando operaefrustraposuimus. Addita litter at a nonnulla, vel in cognita, velirreperta antea, dies enim diem, si uspiam, hîc docet; neque nos terminum figimus, adjiciant posteri, quorum diligentiae sors favebit, quidquid praeterea eruent: Additum totum mutorum monumentorum genus. Siquidem ea tempus aeque ac litterata deterit et ambedit quotidie, nostrae in patriam piet at is erat, librorum saltem ope, qualia ipsi inspicimus, ad posteros transmittere. In notis detracta multa, adjecta, mutata. Detractae primo variantes lectiones, sicubi de verâ, quae non nisi una est, constaret: singularium dein litter arum, et reliquorum scribendicompendiorum interpretationes, quas in unum caput sub finem cogere visum aptius: observationes ad hoc vulgares et protritae aliquot, nam quod tunc professi, nos mediâ die lucem illaturos, nunc minus placuit: denique pernecessariae etiam aliae, quoniam in libros rerum Augustanarum semelrelatae, iter andae non erant. Adjectae contra, tum lapidum, quos nunc primum damus explicationes integrae, tum caeter arum interdum auctaria. Mutata, et in melius rest ituta, quae minus
commode exierant, nam neque hoc dissimulo. Habes strictim caussas, editionis novae quam innovatae verius, multas, probas, tibi credo probatas. Superest, nos hoc quoque loco sancte veneremur memoriam optimi principis Maximiliani I. Imp. Aug. cujus jussu bonam partem inscriptionum nostrarum Conr adus Peutingerus, ante annos circiter XC. primum collegit, et ab interitu vindicavit: Ego, cum crebra Maximiliani in hanc urbem beneficia extiterint, istud profecto inter eximia numero, majus scilicet, quam ut humiles quaedam mentes possint capere. Tu vale.
Ad D. Vdalrici.
Rerum Augustanarum libro IV. diximus copiose tum de cono, tum de columnae capitulo, cui conus insistit.
I. In hortis, qui e regione collegii societatis JESV.
i. O. M
aet ERNO
con SERVATORI
caeterisque
dis. DEABVSQVE
huj VS. LOCI
...............
..... P. P. RETIE
uot O. CVM. SVIS
om NIBVS
susc. III. NONAS
.......... d d
Quidquid in his monumentis annorum praerosit injuria, nos quâ licet, ingenii reposituros beneficio, jam hinc a limine praemonemus: sic tamen, ut litterarum species primo ostendat oculo, quid inter veterem purpuram, et novitium asutum pannum intersit, ne quis fucum vereatur. Diximus libro V. istud videri in Capitolio stetisse. Quod Deos Deasque loci praeter summum Jovem Jupiter Opt. Max. Junoque Regina, ac Minerva, caeteri Dii Deaeque qui Capitolium arcemque incolitis. Praesidis provinciae Rhaetiae nomen abest, mensis itidem, et fortassis Consulum nomina, quae divinando restitui non potuere. Quod vero RETIE simplex E pro diphthongo Aebishabet, fabrileprocul dubio erratum, et sequioris saeculi indicium est.
Ad portam D. Jacobi.
Hanc etiam tabulam ex Capitolio reliquam suspicamur, quod in eâ videatur expressus Jupiter sedens, et quidam anteillum supplicantium habitu. Sed id neminem fugiat, noe hujus generis suspiciones uti cogitantibus, in mentem venêre, verisimilitudinis caussâ, haudquaquam ad necessitatem persuadendi afferre.
II. In Peutingerorum aedibus.
IN. H. D. D. DEO SILVANO
TEMPL. CVM. SIGNO. VE
TVSTATE. CONLABSVM
SEXT. ATTONIVS. PRIVATVS
CIVES TREVER. IIIIII. VIR
AVGVSTALIS PECVNIA
SVA RESTITVIT.
Cives pro Civis antique. Trevirensis etiam quam Treverensis usitatius. Neque vero Attonius Treviris civis, Augustae itidem civis esse, et honoribus fungi non potuit: retulimus inter inscriptiones peregrinas C. Valerii Mariani titulum, qui cum Tridenti et Brixiae Decurio, Reip. Mantuanae Curator fuerit, harum omnium urbium civem fuisse clarum est. De Silvani templo et Augustalibus, diximus libro V. rer. Augustan.
III. In Peutingerorum aedibus.
PLVTONI. ET
PROSERPIN
AE. FLAVIA
VENERIA.
BESSA. EX
VISV. AEDEM
D. S. P. V. I S. L. M
Ex visu, est per visum monita. Meminimus hujus aedis libro V.
Ara sine litteris, proximis annis in collegio societatis JESV eruta. Eamin Plutonis et Proserpinae aede stetisse, libro V. suspicati sumus.
IIII. In Peutingerorum aedibus.
MERCVRIO
CVIVS. SEDES. A. [?] RGO
SVNT
A[?]IVS CL. LATERAIVS
XV. VIR. SACR. FAC
COS. DESIGN
LEG. AVG. PR. PR
LEG. III. ITAL
V. S. L. M.
Vide, quae ad hanc inscript. observavimus libro V. et VI. In Appii nomine insolens character pro duplici P. est.
In aedibus Peutingerorum.
Hoc signum quidam in templo, cujus proxima inscriptio meminit, stetisse non Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamyda sinistrum tegebat humerum: flavis crinibus usquequaque conspicuus: et inter comas ejus aureae pinnulae, cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant. Virgulâ sinistrâ,
Nam vos quidem idjam scitis, concessum et datum
Mihi ab Dis aliis, nuntiis praesim et lucro.
Gallus vigilantiam, quae inprimis amica lucrum sectantibus. Hircus, sive quod Penelope Pana ex Mercurio in Hircum mutato conceperit, sive quod mercium involucra et crumenae ex pellibus, sive genitalem vim, hircinae salacitatis argumento, nam et Hermae naturâ obscoenius excitatâ fingebantur, idque ad orationis vim et potestatem reserebant. Vsus est hujus lapidis testimonio
V. Prope forum et curiam.
MERCVRIO
AVG. SACRVM
M. BASSINIVS
VITALIS
V. S. L. M.
Audio inventam haud procul eo loco, ubi nunc visitur ante annos LX. Id quamquam antiquitus forum magnum coloniae fuisse neutiquam opinemur, potuit esse forum aut piscarium, aut pistorium, autholitorium, aut quodvis aliud; nam in foris fere cultus Mercurius, unde et nonnulla apud Graecos cognomina accepit. Augustus hîc dicitur, quomodo in aliis lapidibus Juppiter, Neptunus, Mars et Apollo etiam Augusti, adulatione nimirum in Imperatores reflexâ.
VI. Ad clivum, cui a foro nomen.
MERCVRIO
...............
...............
Neque ullae praeterea agnosci possunt litterae. Id quidem cum ex his, tum ex iis quae in agro Augustano extant, inscriptionibus appâret, Mercurium eximie in hac viciniâ cultum: duabus praecipue de caussis, quod mercaturae, quodque viarum praeses, cum ei et negotiatores, quorum magnus in provinciâ numerus, et qui quâcumque aliâ occasione hac iter haberent, sacra facerent. Indicio etiam epigramma Reginoburgi nuper effossum, quod quamvis extra Augustanos, intra Vindelicos tamen fines, eo libentius ascribam, quoniam ignotum antea Mercurii cognomen affert.
IN. H. DD. DEO. Mercurio
CENSVAL. PRO. Salute dd
[?]AVGG. IMPP. Sept. seu. et
ANTONINI. PAR[?]. max. et nobi
LISSIMI. CAES. N. sept. getae
RESTITVERV[?]. templum
CVM. SIGNI s. consump
TIS. VETVS tate ........ et
IVL. VERAX ...............
NEG. DD. CI lone. etlibone
COS. V. ID. Septembr
Vnus et idem videtur lapis esse, quem Ratisbonae effossum, et muro insertum Collegii S. J. prope portam B. Petri, nobilitate pariter ac eruditione Nobilissimus ibidem Juvenis nobiscum benignissime communicavit:
Hunc ipsum vero lapidem (cujus etiam Gruterus fol. LIV. inscriptione IV. meminit) P. Alexander a Wiltheim, S. J. Vir rerum literarumque veterum diligentissimus, (quid enim cessemus fateri nomen Illius, per quem profecimus?) ut conjectura praesagiri potest, sic legit:
IN. H onorem D omus. D ivinae. DEO. M ercurio
CENSVALI. PRO. S alute
NN ostrorum. AVGG ustorum. duarum. IMPP eratorum
ANTONINI. PAR thici. et. nobi
LISSIMI. CAES aris. N ostri
RESTITVERVNT
CVM. SIGNIS. et. ornamen
TIS. VETVST ate collapsis
JVL ius. VERAX
NEG otiatores DD edicarunt. C
COS. V. IDV s.
Nec piget, Senis doctissime eruditi, et in intelligendis pensitandisque antiquitatibus
DOMVS DIVINA est familia Augusta, quae per adulationem omnibus fere operibus dedicatis cuicunque Deo inserebatur; uti et Salus Impp.
MERCVRIO hoc opus dedicatum oportet, quia id fecere negotiatores, quorum ipse praeses.
MERCVRIVS CENSV ALIS dicitur, quia et censibus regendis et pendendis, et mercimoniis praeerat. Caeterum hoc epitheton CENSV ALIS nunquam Mercurio attributum reperitur, nisi in hoc lapide, quodrarum.
DVO AVGVSTI sunt Antoninus Pius et Lucius Aelius, ejus frater; NO BILISSIMVS vero CAESAR. M. Aurelius Antoninus, Piifilius.
Opus, quod RESTITVTV Mest, debuit fuisse aliquod fanum Mercurii; idque non inelegans, sed SIG NIS seustatuis et aliter ORNATVM.
Ex restituentibus unus est JVLIVS VERAX, alter latet: Fuere autem uterque NEGOTIATORES ad Danubium alicubi, et probabiliter exactores censuum et vectigalium.
Eorum, qui opus restitutum de dicarunt, nomina desunt: uti et CONSVLIS, sub quo dedicatio facta; nec nonetiam MENSIS.
IMAGINEM cum CLAVA non intelligo; non videtur HERCVLES. (forte Deus Titanus, aut Dea Cisa.)
Hactenus, in his studiis, multi atque celebrati nominis Wilthemius: Contulit autem, et composuit utramque inscriptionem Amicorum doctissimus (cui jam, praeter aetatem, senile judicium est) ac singulas voces considerate atque apte junctis et alternis literis commisit. Inaltera statim linea S. nimirum PRO Salute non apparet in monumento amplius, neque extitisse unquam ex eotempore, ex quo fuit erutum, persuaderi potest; cum litera O. in voce PRO directo respondeat M. in superiore linea: In qua quia neque tum (ut vidit) aliquid amplius lectum fuit, quod ad integritatem MERCVRII vocis pertineret; quoniam lapis recta linea discissus est. Sic in tertia rursus literae S. quod habetur in Velserianis, nullum animadvertitur vestigium; quod induxit Virum Nobilissimum, ut, cum forte fidem haberet descriptoris diligentiae, verba de Sept. Severo, et Antonino Caracalla et Geta filiis ejus, interpretatus fuerit. Pronum autem praeterea id fuit credere, quoniam Severum PARTHICI cognomen, propter debellatos Parthos, meruisse scribit Spartianus; cui expeditioni intererat Antoninus, et postea Ioco patris triumphavit. Getam quoque milites CAESAREM dixisse, idem auctor est. Sed appellatio DVORVM AVGG. rem suspectam poterat facere, solus enim Severus Augusti nomen gesserat: Et quanquam Bassianus nomen Augusti acceperit aliquando a militibus, patre aegro pedibus; id intra paucos tamen dies deposuisse rursus intelligitur, cum aegerrime tulisset pater, omnibus, qui filio actores ejus rei extiterant, graviter punitis. Idem ex cap. 20. Spartiani patet, solum Severum tenuisse Rempubl. cum Augusti titulo. Quare nobis certum est et indubitatum, L. Aelium Verum et M. Antoninum hîc intelligendos esse; malumus enim cum Goltzio et plerisque aliis, a quibus secessionem quidem se facere profitetur Jul. Capitolinus, Verum Marco praeponere. Nec silentii sipario involvendum M. Antoninum voluit; hic enim primus est, qui consortem imperii L. Aelium fratrem habuit, simulque Augustum appellavit. Sic Jul. Capitolinus, in vita Marci, cap. 7: Post excessum divi Pii (Marcus) a Senatu coactus regimen publicum capere, fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit, Caesarem atque Augustum dixit; atque ex eo pariter coeperunt Rempub. regere. Tuncque primum Romanum imperium DVOS AVGG. habere coepit. Deinde Marcus cognomen PARTHICI sortitus est. Julius cap. 8: Fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologesus, paratum sub Pio, Marci et Veri tempore indixit. Idem cap. 9: Profligato autem bello uterque PARTHICV Sappellatus est. Filius Marci fuit Commodus Antoninus, cap. 18. qui precibus Lucii CAESAR appellatus est, cap. 12. Petiit praeterea Lucius, ut filii Marci CAESARES appellarentur. Pertinerelautem ad Marcum, praeter haec reddunt insuper probabil, equod is legionem a se conditam ibi locorum habeat; quod multa alia, ad Marcum attinentia, monumenta his in terris inveniantur. Sic Aventino teste, prope Weilheim ingens, in saltu, jacet lapis, cum inscriptione: M. ANTONINVS. IMPERATOR. AVGVSTVS. In penultima denique CIlone, exiguum et fallax litterae I. vestigium est, et satis longe a C. remotum. Nec dubitamus, NEGOTIATORES fanum istud Mercurii (qui Graecis Velserus noster lib. V. Rer. Aug. Vind. fol. 277. indicat. Restat denique caput, quod ad latus expressum est cum slava; sed esto, sit illius Dei (inquit Amicus noster) quid Mercurio cum clava? Ego quidem nemini Deorum clavam appositam esse memini, praeterquam Herculi: Jam vero cum Hercules lucri quoque praeses fuerit, quid obstat, quin credam, placuisse mercatoribus Deum adjungere, qui idem cum Mercurio munus obibat? Sed responsum (nî fallor) in proclivi est, quod Natalis Comes lib VII. Mythol. cap. 1. reddidit: Fama est, ait, poste Gigantibus victoriam HERCVLEM suam clavam MERCVRIO, cognomento Polygio consecrasse; quam dicunt fuisse ex oleastro, et repullulasse, actisque radicibus insignem arborem factam fuisse. Verum ex hoc diverticulo in viam nunc revertimur.
VII. In domo quâdam.
MARTI
CRISPVS. RAE
CI. FIL. V. S. L. M.
Incidit mentio inscriptionis issius, et ejus, quae proxime sequitur lib. V.
VIII. In Peutingerorum aedibus.
IN. H. DD.
DEO. MARTI
ET. VICTORIAE
CONTVBERNI
VM. MARTICV
LTORVM POSVE
RVNT. V. S.
LL. M.
Contubernium dicitur contubernalium habitatio, ait Festus, Contubernales Fest. v.
dicuntur a tabernis, quae fiebant ex tabulis. Vegetius videtur contubernium decem militum numero definire. At hîc paullo aliter accipio, pro corpore aut collegio, quod Martis colendi caussâ coiret, pecuniam conferret.
IX. In hortis, qui e regione sunt collegiisocietatis JESV, ibidem anno Christi MDL. effossa.
c ETERIS DIIS
DEABVSQVE
OMNIBVS [?]
ADIVTORIVS
ROMANVS. D. M
V. S. L. L. M
Caeteros item Deos Deasque omnes imploro atque obtestor. Diximus lib. V. Adjutorium Romanum Decurionem municipii videri fuisse, nam sic interpretor singulares litteras quae anteversum ultimum.
X. In aedibus Peutingerorum.
Planum fecimus libro V. colonias (colonia enim certe Augusta) plerumque municipia dictas, et in eam sententiam optimorum auctorum tessimonia multa ad duximus, quibus etiam nunc Tacitum licet adjungere, qui uno orationis municipale vulgus appellat, quocirca lapidum auctoritate in re satis superque testatâ abstinemus. Eodem libro de sacris aedibus, de Decurionibus, de Equitibus loquuti, hanc ipsam inscriptionem laudavimus. Libro autem VI. de Aelio praenomine, quod Augustam ab Hadriano traxisse existimamus, disputavimus. Fragmentum lex aede esse, cujus nomen vetustatis injuriâ extritum, dubitationem non habet; si recte conjecturam a columnis utrimque striatis capio, ipsius, hyperthyri pars.
Ad D. Vdalrici.
Vulgus Cisae
XI. Inaedibus Canonici cujusdam.
p ARCI s
SACR um
C .........
COSSITIVS
PRIMVS
V. S. P
L. L. M
Veronae lapis, LOCO. PVBLIC. DAT. DD. PARCIS. AVG. SACRVM. nec omnino primae hujus fragmenti litterae quatuor aliorsum trahi possunt.
XII. In aedibus Peutingerorum.
..... VRI .. SC ...
..... RIVI ......
V. S. L. L. M
Etsi praeter ultimum versum, qui voti solutionem continet, nihil intelligo, vel eo tamen nomine, hoc et sequens fragmentum, inter sacra retuli.
................. .... VS. OPTIO ..... ..... RAETERI ..... V. S. L. M
Optiones antiquitus Tribunorum, Centurionum et Decurionum quodammodo tamquam adoptati eorum, inquit Vegetius, ab optando appellati.
Libro V. rationes adduximus, quae nobis persuadent, columnae fragmentum ex basilicâ superesse.
.................. .................. DEC. MV nicipi FRATRIS. EIus FILIVS HERES L. D. D. D.
Nomen demortui periit, uti et ejus, qui titulum posuit: appâret autem priorem Decurionem municipii, deque patriâ recte meritum, quippecui locus sepulchri publice datus, alterum ejus ex fratre nepotem et heredem fuisse. Quod Decreti a Decurionum ordine facti hîomentio, vifum collocare statim post aedium sacrarum et basilicae monumenta.
XV. In aedibus Peutingerorum, Illuc translata ex aede D. Nicolai, quae ante urbis muros stetit.
PERPETVAE. SECVRITATI C. IVLIANIVS. IVLIVS. DEC. MVN IIII. VIRALIS. SIBI. ET SECVNDINAE. PERVINCAE CONIVGI. CARISSIMAE ERGA. SE. DILIGENTISSIMAE FEMINAE. RARISSIMAE SINGVLARIS. EXEMPLI PVDICITIAE QVAE. VIXIT. ANNOS. XXXXV. MENSES. VII. DIES. XXI. ET IVLIANIIS. IVLIO. IVNIORI. ET IVCVNDO. ET IVSTO FILIIS VIVIS. VIVOS. FECIT
C. Julianius Julius Quinquennalitius, hoc est, Censorius fuisse, aut Aedilitius, hoc est IIII. Vir Aedilitiâ potestate functus videtur, uti dictum rerum Augustanarum libro V. Diximus etiam in Commentario ad acta S. Afrae martyris, suspicionem
Dixi libro V. Duumvirorum videri imagines. Tametsi nomina intercidêre, conjecturae caussas aliquas afferre possumus, quod duo sunt, et alter quidem manu jubentis gestu, quod togati, quod nescio quid chartaceum praetendunt, ordinis fortean decreta, quod pinea nux publicum coloniae symbolum inter utrumque addita, quis enim id sibi sumeret privatus, aut in minori magistratu constitutus? Et quamquam haec interdum eodem quo cupressus modo mortis indicium, quippe quae semel excisa nunquam repullulet, in priorem tamen conjecturam nescio quomodo videor pronior. Eam locus juvaret etiam, si lapidem ibi aut in viciniâ inventum constaret, coloniae enim illic forum, et in foris illustrium virorum imagines, senatorum praesertim et oratorum, unde Licinius mathematicus apud Vitruvium Alabandeos insipientes esse judicatos ait, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae, omnes sunt caussas agentes, in foro autem discos tenentes, aut currentes seu pilâ ludentes.
PERPETVAE. ME. SECVRIT. TIB CLEVPHAS. IIIIII. VIR. AVG. NEGOTIATOR ARTIS. PVRPVRARIAE. QVI VIXIT ANNOS. LXXVI. SENILIAE. LASCIVAE CONIVGI. ET. CLAVDIAE. FORTVNENSI ET. EPIGONO. APRO. FILIIS. VIVOS. VIVIS FECIT.
Hanc inscriptionem, cum paucis quibusdam aliis, non vidi: interim in hac ausus facinus, quod in nullâ aliâ, cum exemplum, quod descripsi, haberet IIIIII. VIR. AVG. NEGOTIATORVM. ARTIS. PVRPVRARIAE. inane additamentum audacter rescidi, et NEGOTIATOR. restitui, nam ut Cleuphas Sexvir Augustalis negotiatorum illius artis fuerit, nugae. Adi, quae libro VI. de Cleupha observavimus. Nec te conjugis et liberorum
............................ .... t RIBV no ............ ....... E ................... CONSVLARES. HO nor. adept. et ATINIAE GEMINAE ............... PEREGRINIVS. BELLICO sus. f. c HOMINIBVS. BONIS
Praeterquod libro V. diximus, nihil eruo: nam quod olim de procuratore Rhaetiae aliquo conjiciebam, nunc damno, et litteras RIBV, de tribuno opinor rectius accipio.
D. M. ET. PERPETVAE. SE cuRITATI. VICTO riO. VICTORIANO neGOTIATORI. Aug ... SCRETARIA .... .. TVRARIAE. SI .... .. CA. MATer ......... .. VIXIT. ANn ........ .. C .....................
Quae assequi potui, restitui, reliqua mihi aeque cum ignotissimis ignota.
IVL. VICTOR NEGOTIATORI QVONDAM. VESTIARIO TESTAMENTO. EIVS IVLIVS. CLEMENS AQVILIFER. LEG. III. ITAL FRATER. EIVS. F C D D
Multa olim in hunc locum non necessaria scripsimus, ejus errore decepti, qui SPOLIATORI. pro NEGOTIATORI legerat, nunc liquent omnia. Aquilas praecipua inter Romana signa, singulas legionibus singulis fuisse, non monendum.
Pusinti, Victorinae et Pusiniae imagines fastigium ostendit. OB. MEMORIAE. et CONIVGI. sculptoris videtur error, pro MEMORIAM. et CONIVGIS.
Boni haec ominis nomina, uti et quae praeteriere Victoris, Victoriani, Clementis, Victorinae, atque ex sequentibus Constantini, Clementis, Fortunati. Eximia his deligendis Romanorum religio, in maximarum praesertim rerum initiis, quod dudum ex Cicerone et Festo observavimus. Sic est apud Tacitum Ingressimilites, quibus fausta nomina, felicibus ramis.
D. M. ET
PERPETVAE.
CRASSICIO
CONSTANTINO
INFANTI. DVLCISSIMO.
QVI VIXIT. ANNOS. VII.
AELIVS. AELIANVS
ET CRASSICIA. VRSA
PARENTES. FACIENDVM. CVRAVERVNT
Notandum, Crassicium Constantinum alterum nomen a matre, neutrum a patretraxisse.
Ineptas plebejasque quorundam fabulas nihil moramur: Haec ex sepulchro tabula est, Infantis fortassis, nam eam cogitationem puerorum ludentium species in jecit; nec tamen quidquam nimis affirmo, cum et aliae explicationes locum habere queant. Secundus trochum credo manu jacit, trochum quippe
torto volitans sub verbere turbo.
............................... MATRI. PIENTISSIMAE LVCRETIVS. CLEMENS ET. FL. FORTVNATVS. FILI FACIENDVM. CVRAVERVNT
Matris nomen abest, nec ei filiorum pietas ad memoriam profuit.
Juliae matris, quae titulum posuit, et Aelii Crisni, cui positus, hae effigies.
D. M PERPETVAE SECVRITATI. AVL SILVANO. VETERANO MIL. ITAL. MVL. V. P IVL. PACON. V. CL. CAT N. STA. CL. CA. CLEMENS POSVIT
Vereor parum perite descriptam, eo minus conjecturis licere volo.
d. m. ET. PERPETVAE. SECVRITATI. TIB. ACVTIANO. VRSACIO VETERAN o ............ QVI. VIXIT. ANNOS .... VII. MENS. SEX. DIES VIII. HOC. FACIENDVM. CVRAVIT .......... LICIA. PIENTIA .... CONIVGI. BENE MERENTI FECIT
Ex postremis notis, nihil cui acquiescam exsculpo, caetera, quâ legi possunt, clara sunt.
D. M .... ARINI.
Notum centurias a centurionum nomine dictas, Montanus ergo ex centuriâ Veturii alicujus miles. Vltimus versus sepulchri sumptum indicabat, sed numerorum notae corruptae.
D. M. SEROTINI ET. PISTAVCI ISAVRICAE IVL. STATV TIANVS. ET IVL. CONCESI F. C.
An Isauricae, sive legionis sive cohortis milites Serotinus et Pistaucus? Legionis primae Isauricae Sagittariae nomen in lapide superesse ferunt.
SVCCESSVS ILVINI. F. EQ. AL AVG ................... ...... STIP. XIIII. VIXIT. ANN. XL
Successus Ilvini filius eques alaris (Alares enim a legionariis distinguit Vegetius) Augustâ. Notum patriam ablativo casu ostendi in lapidibus, eodem modo,
In S. Otmari vico.
Aut Successi, aut equitis alicujus alterius haec effigies. Flores sepulchris additi creberrime, humanae imbecillitatis argumento.
CLAVDI ... LAVIAN .. ... HERED
Lapidis hoc frustum, uti et quae sequuntur duo, nihil valde memorabile continent.
...................... ........ AI ......... ..... ILNIVS ......... ... S. R. EX. XI...
Heres etiam monumenti impensam ascripsit.
............................. .. VEREN. RE ...... .............................
CL. IVCANAE EX. TEST. P. CL MATERNI. PA TRIS. F. I. SILVI NA. VXOR. ET HERES. F. C N. I. F. L
Silvina, uxor et heres P. Cl. Materni, ex mariti testamento fieri jussit, fierique curavit Cl. Jucanae ejus filiae; ut nos tamen exscribentis incuria non fesellerit. Postremae notae mihi non notae.
Litterarum informis species, quam proxime ad lapidis fidem exprimendam curavimus, a non optimo saeculo est. Implexae secundi versus, Macrianum missum honestâ missione significant, uti nos amicus noster Jo. Vivianus, a Lipsio doctus monuit: Congruit, quod Exbeneficiarius Consulis, quia eo munere jam defunctus.
E regione prioris inscriptionis.
Haec ipsa Macriani opinor imago; manu fortassis indicem convolutum tenet, quem matricem Tertullianus dixit. Lapidi ad dextrum latus, a pictore non expressum, rosae insculptae, conditioni humanae vitae testandae.
MATIDiae DIV AE. MATIdiae a VG. FIL. DIuae MARCIANAe. aug nePTI. DIVI. tra iaNI. ABNEpti DIVAE. SABinae hadr. aug. SOrori
Matidia, soror Sabinae Hadriani uxoris, ex hoc et aliis lapidibus. Sabinam Trajani neptem per sororem vocat Spartianus,
Omnia denique adprivati hominis modum fecit. Socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis, caeterisque officiis. Ea sive de socru vivâ capimus, quam honoribus in gladiat oriis spectaculis a genero affectam, argumento aequabilitatis ad privat ihominis modum est consentiens, ut caetera officia, officia sint quae in quotidianam vitam cadunt: sive quod viris magnis placere video, funebre munus, et officia mortuorum memoriae debita interpretamur rectius, utrum vis non nisi Hadriano imperante contigit. At Marciana jam antea defuncta et in Divas relata, quod arcus Anconae Trajano Trib. Pot. XVIII. positus ostendit, DIVAE. MARCIANAE. AVG. SORORI. Aug. Hadriani ergo nequaquam socrus, et quod consequitur. Sabina Sabinaeque soror, ejus neutiquam filiae. Ista per ambages. Rectâ idem conficit lapis Suessanus, MATIDIAE. AVG. FIL. DIVAE. MARCIANAE. AVG. NEPTI. DIVAE. SABINAE. AVG. SORORI. An obscure Matidia Augustae filia, Marcianae non filia, sed neptis? Illud obscurius, cujus Augustae filia, nisi hunc scrupulum marmor nostrum eximeret, in quo litterarum reliquiae satis ostendunt Matidiam Matidiâ natam; et extant nummi, MATIDIA. AVG. DIVAE. MARCIANAE. F. qui ad majorem Matidiam pertinent. Illa enim Augusta, et post mortem Diva dicta. An minor iisdem honoribus aucta, ambigo, neque puto. De majori etiam accipio Spartiani locum, Post hoc Antiochiâ digressus est, ad inspiciendas reliquias Trajani, quas Tatianus, Plotina et Matidia deferebant. Minorem Sabinae superfuisse dicamus oportet, si hic titulus vivae statutus, quod mihi verisimile. Trajani abneptem timide ascripsi, coactus spatio lapidis, DIVI praenomine, et NI terminatione. Vt semel omnia dicam, suspicor Marcianae aut Matidiae majoris maritos (quorum neque nomina neque nobis stemmata nota) aliquo modo ad Trajanum pertinuisse, inde abneptem dictam Matidiam minorem. Quamquam saepe a naturae vinculis ad ambitionem discessum, ideoque variatum. Exemplum in Severo, cui visum in Marci familiam transire: Is in lapidibus nunc L. Veri Aug. nunc M. Antonini filius, Commodi frater, Antonini Pii Nep. Hadriani Pronep. Trajani Abnep. Nervae Adnepos: Cum interim filius ejus M. Aur. Antoninus Trajani et Nervae Adnepos appelletur. Quae cuncta simul, si ad calculum revoces, vera esse non possunt. Vicentiae visitur inscriptio, quae Matidiarum quoque meminit; dubito an harummet, cum inter Hadrianum et Gordianum anni plusquam centum intersint, etsi nihil prohibet ex usuris sortis a Matidiis legatae aut donatae, statuam Gordiano tanto post positam. Inscriptio haec est,
IMP. CAES MARCO. ANTONIO GORDIANO. PIO FEL. AVG. P. P. COS. II PROCOS. TRIB POTEST. V. PONT MAXIMO RESPVBLICA EX LIBERALITATE MATIDIARVM D. D
C. MANAGNIO IVSTO. T. LEG. III. ITALIC. s. N. XVI.
M. Antoninus Imp. legionem tertiam Italicam in Rhaetia instituit, uti libro VI ostendimus. Laterani legati nomen extat inscriptione IV. aedium sacrarum, Julii Clementis Aquiliferi XVIII. inter negotiatores. Hic ordine Tribunus, Decurio, et milites, quorum alter Librarius etiam. Instante liberto, id est, quod caeteroquin CVRANTE, aut AGENTE, aut CVRAM AGENTE. Quot sestertiis nummis monumentum constiterit, numerorum notae ostendunt.
........................... deCVRIONI. AL. III. L. ET bf. COS. ET. FL. DECORATo mil. LEG. III. ITAL .............. VS. V .........................
Equitum alae dicuntur, ab eo quod ad similitudinem alarum ab utrâque parte protegant acies. Alarumpartes turmae, quasi termae aut terimae, quod ex terdenis constarent equitibus, ut est apud Varronem et Festum. Hinc Decuriones singulis turmis tres. Atque id quidem antiquitus. Vegetii aevo turma equites XXXII. sub uno Decurione habuit.
D. M. IVL. AMANDO MIL LEG. III. ITAL. LIBR ARIo. COS. VIXIT. ANNIS. XXX. IVLIA. PATERNA. MATER FECIT. SIBI. ET FILIO PIENTISSIMO. VIVA. EX. PECVNIA. SVA. FECIT
............................. pro. INCOLV m. imp. caes. l. sept. seu aug. tr. p. III. IMP. V. COS. ii. procos. p. p. felicissimi princ. TOTIVSQVE. domus. diuinae. quod ... colla BSOS. RESTITV it ................. ............... VS. SVRVS ..................
Sept. Severum sive muros, sive pontes, sive fornices restituisse videri, diximus libro VI. In ultimo et penultimo versu ejus, qui inscriptionem, posuit maxima nominis portio deest, nullis conjecturis reponenda. Porro cum duos tantum Imperatores Trib. Pot. III. Imp. V. dictos repererim, Domitianum Cos. X. et Severum Cos. II. hanc posteriori tribuere ideo visum, quod Severi in Col. Augustanam multa, Domitiani quod sciam beneficia nulla extent. Initium abesse judicavimus, quia quae pro alicujus salute aut incolumitate statutae, fere certis numinibus dicatae, habes ejus generis apud Smetium. LVNAE. AETER. SACR. PRO. SALVTE. IMP. CAES. L. SEPTIMI. SEV. Item, VIR. DIANAE. SACR. PRO. SALVTE. IMP. CAESARIS. L. SEPTIMI. SEVERI. Item, I. O. M. SARAPIDI. PRO. SALVTE. IMP. L. SEPT. SEVERI. et alias aliorum.
Litterae grandes et elegantes, ut liceat existimare inscriptas fuisse operi alicui publico egregio. Praeferunt nomen Bassi Cos. et appâret alterius Cos. nomen praecessisse. Cum ergo VI. vel VII. Bassos posteriori loco consules renunciatos inveniam, scilicet anno urbis DCCXI. cum C. Albio Carrinate (mortuo in magistratu Q. Pedio) P. Ventidium Bassum: anno DCCCXVII. cum Crasso Bassum, uti habet Cassiodorus: anno CMLXIV. cum Q. Epidio Rufo Lolliano Gentiano, Pomponium Bassum: anno MXI. cum M. Aurelio Memmio Fusco, Pomponium Bassum: anno MXII. cum Fulvio Aemiliano, Pomponium Bassum II. Anno MXXIV. cum Aureliano Pomponium Bassum: et anno MLXIX. cum Ovinio Gallicano, Septimum Bassum: difficulter statuo, ad quem inscriptio pertineat. Est tamen tenuisconjectura, pertinere ad Pomponium Bassum anni CMLXIV. quo Consule Severus in Britanniâ obiit,
imperatori. caesari l. SEPT. imi. seueri. aug aRAB. ADiab. filio. diui. MARCI. ANTOnini. germ. sar maTICI. NEp. diui. antonini. pro nEPOTI. diui. hadriani. ab ne pOTI. DIVi. traiani. par Thici. ET. diui. neruae aD NEPOT i. m. aurelio. anto nINO. PIO. felici. aug. trib pot ..... PROCos. p. p. imp .....
Diximus libro. VI. quo tempore, et quâ de caussâ, statuamcujus, haec basiscollocatam credibile.
D. M. ET PERPETVAE. SECVRTATI CL. CONSTANTINO. QVI VIX. ANN. XXX. ET IPSAN ILLE. CONIVGI. EIVS QVE. VIX. ANN. XXVI ET. RETICIO. FILIO. EORVM QVI. VIX. ANN. IIII CLAVDIA CONSTANTI NA. SOROR. ET. HERENS FRATRI. DVLCISSIMO AC. PIENTISSIMO F. C
Pleraque barbare et contra latinitatis leges scripta, ut tulit usus rei Romanae collabentis.
Saxumest grande, in quo quatuor hae tantum pulcherrimae litterae, quae quid sibi velint, ego me nescire fateor; reliquum spatium purum est.
In domo privatâ.
D. M. S CAECILIO EVPHROSINo AN. [?] LV S. T. T. L
Lapis peregrinus, non originarius, ex ultimâ Lusitaniâ Augustam allatus, ideo hîc extra numerum posuimus.
In Peutingerorum aedibus.
Pro tecto sepulchri alicujus fuit.
Ad portam, quâ Geggingam itur.
Lapis quadratus, cujus quartum latus muro affixum. Videtur pertinuisse ad sepulchrum hominum non armatae, sed palatinae et curialis militiae, uti sub posterioribus Imperatoribus appellabant. Nam ejus rei est conjecturam capere ex libellis, convolutisquos praetendunt.
Ad portam item Geggingensem.
Hîc, quod explicationis nomine afferam, nihil est.
En postremo loco pavimentum, de quo libro V. scripsimus. Huic cum brevem denuo lucis usuram ab horti domino impetrassemus, imbrium niviumque glacie valde corruptum invenimus, plerasque tesserulas loco motas, reliquarum etiam coagmentationem solutam, ut jam spes nulla superet, incolume posterorum oculis cujusquam accurationeservari posse. Narrabant repertas aliquando id loci non unius generis marmoris crustas, ostiorum antas, et egregii operis hyperthyron, lapidis item gypsei aut cretacei massam bene grandem, ad haec fragmentum euripisaxeum, praeterea gemmam boream an aerizusam, anulo insertam aureo, lychnum atque ampullam vitream, liquore plenam spisso nescio quo rubro: quorum nos tamen praeter massam illam et canalem nihil vidimus, liquore, quem servatum unice exoptaremus, temere effuso, reliquis alicujus pretiirebus dudum divenditis. Balneorum interim vestigia, quae prius subodorati, nunc palam agnoscimus. De marmorum incrustatione pauper sibi videtur assordidus, nisiparietes (balnei) magnis et Pretiosis orbibus refulserint, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sint. Statii et Martialis in hunc sensum versus de Etrusci et Tuccae thermis ascribere nihil necesse. Neque vestibulorum et thyromaton (uti Vitruvius nominat) magnificentiam inde aestimare difficile. Quin si verum volumus, nullius uspiam externi testis auctoritas, ad cognoscendum, qui totîus antiquitus aedificii splendor fuerit, nobis hîc conquirenda: Aestimatori non stolido istud ipsum quod praemanibus pavimenti vestigium, nimium quantum de inaedificati olim operis specie promittit. Ego equidem, qui priscae Romanorum majestatis reliquias, quae in Italiâ sunt, non otiose spectavi, de iis quae habentur alibi diligenter quaesivi, prorsus profiteor me non oculis, non auribus quidquam debere, quod in hocquidem genere cum isto uno contendi mereatur, et ex quo aeque uberes antiquae scientiae fructus hauriri possint. Quod satis scio alios quicumque inspexerint, itidem mecum sensuros. Antonini adeo et Diocletiani Romae thermae, quarum vel parietinae et rudera post tantam aevi vetustatem, etsi hominum perpetuo propemodum damnatae neglectu, crebris ignium tentatae injuriis, et barbararum gentium saepe repetitis furoribus oppugnatae, molis adhuc suae miraculo spectantium oculos tenent, et animos quodam horrore perfundunt, hujusmodi tamen deliciarum nihil hactenus detectum dedêre. Nam quae in illis pavimenta vidimus, cum argumenti profecto specie, tum artificum isti peritiâ valde concedunt. Majores nimirum nostri enitendum putaverunt, ut quibus structurae et impensae magnitudine pares esse non poterant, ab iis saltem elegantiae laudene vincerentur. Et cum in hanc partem eâ quâ cernimus curâ incubuerint, nemo de caetero dubitet, reliqua quoque ornamenta, quae in thermis varia plerumque et eximia, ad parilem splendorem suisse conformata. Sed et uni versi aedificii eum extitisse modum, qui quamquam magno intervallo infra Romanorum exemplarium fastigia consisteret, opulentae tamen florentisque apprime coloniae decus tueretur. Atque hinc fidem proniorem spero inveniant quae nos Capitolio, templis, basilicâ, amphitheatro, quorum nunc nihil superat, attulimus, sequuti, ut nonnullis fortasse videbatur, exiles admodum et dubias suspiciones, quae vel voculis aliquot hinc inde ex priscorum scriptorum libris corrogatis, vel nescio quibus vetustorum lapidum litterulis innixae. At haec apud homines qui aut eruditi sunt, aut erudiri serio volunt, satis omnino suâ sponte habent ponderis: Bonum tamen factum istiusmodi praeterea comprobari monumentis, quorum species anteoculos posita, ab usu hujus aevi mire remota, tacitam quodammodo vim habet, ut imperitos etiam quasi manu ducat, illi sibi de veteri rerum statu nunquam visa, nunquam videnda facile persuaderi patiantur; quibus aliâs eam propemodum erant habituri fidem, quam homini sermones de Platonis alicubi Republicâ et Atlantis insulâ instituenti accommodarent. Verum enimvero intra cancellos nobis redeundum, atque ea porro thermarum indicia, quae supra diximus, hoc loci reperta esse, prosequenda.
Aquas in thermas ductas, non monendum; sed et anulos loturos posuisse, et
Ampullâ quid suspicer, nisi unguentum conditum? mira in thermis unguentorum aliquem ex privatis audivimus jussisse spargi parietes balnearum unguento, atque Cajum principem solia temperari: ac ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam ex servis Neronis, siquidem, ut maxima bonae valetudinis pars, odores cerebro bonos objicere. Haec in ampullis servata, Martialis,
Quarum optimae ex alabastrite Plinio, auctore; vitreis attamen fidem abrogare non debemus, cum Antiochum Epiphanem pretiosissima unguenta fictilibus in balneum intulisse Athenaeus prodiderit; plane Martialis,
Conjecturam ipsius quoque liquaminis color commendat, hujus caussâ adduntur cinnabari, anchusâ, vino: atque spissitas, quosdam crassitudo maxime delectat; id ipsum approbantes, liniquejam, non solum perfundi unguentis gaudent. Nam quod unguenta vetustate meliora evadere scripsit, ejus experimenti capiendi nobis potestatem praereptam, id vero serio doleo. Jam Pingi autem gladiatoria munera, atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano, Plinio annotante, isque avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in foroper triduum dedit, tabulamque pictam in nemore Dianaeposuit. Exemplum post alii sequuti, Davus Horatii,
cum daturus esset Antii munus gladiatorium, publicas porticus investivit picturâ, ut constat, gladiatorum ministrorumque omnium veris imaginibus redditis. In pavimenta inde migrasse neutiquam mirum, quando horum admiratione aeque ac signorum et tabularum in expeditionibus tessellata et sectiliapavimenta circumtulisse. Antiquus scriptor Christianus, quem D. Cyprianum plerique existimant, ad significandum interiorem hominis ornatum hac figurâ usus est, sterne pavimentapigmentis. Ex nostro discimus, gladiotores repraesentandi ratio quae fuerit. Per paria scilicet, per paria enim illi, quoad fieri poterat, parilia componebantur, ut jure indignetur Lucillius satyrâ IV.
Et Seneca, ignominiam judicat gladiator, cum inferiore componi: Super scriptis velut si re verâ pugnent. Quin insignitis fere pugnarum eventis expressis, cum
Palorum enim usus non solum militibus, sed etiam gladiatoribus plurimum prodest, nec unquam aut arena aut campus invictum armis virum probavit, nisi qui diligenter exercebatur ad palum. Et eleganti tralatione Seneca, Exerceamur ad palum, et ne imparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Quamquam vero Vegetius scuta viminea et ligneas clavas magni ponderis huic exercitio praescribit, Juvenalis galeam et reliqua arma addit,
Paucis interjectis versibus,
Credibile tamen, prima artis rudimenta leviori rude a tirunculis caetera inermibus posita, eosque graviori paullatim dein armaturae assuefactos: scholiastes vetus secundum versum, una immutatâ litterâ, legit,
Quem cavat assiduis rudibus interpretatus, obtundendo illum ferulis, in meditatione pugnandi. Sed et qui in thermas ventitabant, aliquando ante lotionem
Item,
Operae autem pretium, pali hinc primum formam hermae specie agnoscere. Et
Nam totum epigramma exscribere longum, in reliquis areolis nullum magnopere armorum discrimen, nisi quod pugnantium plerique scutum habent, latum qua pectus atque humeri teguntur fastigioaequali, ad imum cuneatius quod e medio in omneis parteis par sit. Hanc inter Threcidica alii observavere, sed additâ sicâ, cum hic gladios rectos videam. De eventis quod dixi, bini trium areolarum gladiatores in gradu constant, manusque maxime conserunt; eos missione impetratâ pares abiisse recte puto suspicamur, ita quidem pares, ut tamen alter solet enim fieri, ut etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius, pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior. Quae inter duos media viri species obscura, nec confusis lineis sat distincte inclusa, lanistae opinor (Martialis proximo versu magistrum appellavit) aut mastigophori alicujus gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis
compellat invitum, Seneca proximo munere inter novos autoratos ferulis vapulare placet. Est praeterea areola, in quâ fugiens gladiator in tergum supinus cadit, ad versario insequente. Alia, in quâ prostratus suberectusque ferrum eo magis convulneraberis, et confodieris, quia nescis praebere jugulum. Vives diutius, et morieris expeditius, qui ferrum non subductâ cervice, nec manibus oppositis, sed animosê recipis. Alia denique, licet arma submittere, misericordiam populi tentare, turpior aliquanto projectio, dummodo arma non projicias. Nomina, quae liquido legi potuere, haec sunt, CRISPVS. LEONIDES. APRIVS. AIAX. ANTONIVS. MANLIVS. PALVMBVS. ASTIR, haec dubia, SIRIPVS. SPICIVS. ALPVS. LYTRA. Virum igitur gladiatorem negat, negat aliquis infamem? Et sex septem interjectis verbis, Neque enim conditione gladiatoriâ quidquam est humilius in vulgo, nec meo nomine quidquam nobilius in ludo. Singulorum caussas exquirere ineptientis sit; at in Suetonii Claudio Palumbum observo, in Nerone Specillum, quorum imitatione tum Palumbum hunc nostrum, tum Spicium an Specium dictum sentio; nam Specius et Specillus unum idem est nomen, quemadmodum Sergius apud Juvenalem per blandiloquentiam idem Sergiolus. Neque haec ab aevo, quod pavimento tribuimus, ab horrent.
Ad metas et quadrigas venimus. Videmus agitatorem non unum,
In Romanis urbibus jam inde servatur a Romulo ut propter felicem Sabinarum raptum, Conso, quasi consiliorum Deo quadrigae septeno currant circumitu, et equos partis adversae fregisse victoriasit; Nos Augustanae gloriae non inviti favemus, sed quoniam veri studium praeponderare saepe testati, rem ita capimus, ut in provinciis metas statutas, quadrijugosque currus agitatos non negemus. Nec quidquam est, quare equestre cursus certamen, quod natali Augustae die celebrari solitum, nostrâ demum memoriâ desitum libro V. scripsimus, ad hoc principium non vocemus, paucas attamen fuisse urbes opinemur, quae stadium porticibus et gradibus Romano exemplo cinxerint, nec omnino quod mihi constet, populique voluptas Circus, quem a Friderico demum Ahenobarbo dirutum Bernardinus Corius prodidit, argumentum a civitate tot Imperatorum sede ad reliquas vulgo colonias non recte ducitur, multo ineptius ab Antiochiâ aut Alexandriâ aliquâ. Sidonius Narbonem luculento carmine dilaudans, atque a muris, tabernis, portis, porticibus, foris, theatro, delubris, Capitoliis, monetis, thermis, arcubus, horreis, macellis, fontibuscommendans, Circum tacuit. minore curâ per provincias pro minoribus viribus administrantur. Itaque valde labor credere, plerosque circos provinciales fuisse temporarios, plerosque etiam extra urbes, quo curriculi
At quandoquidem in hoc sumus, demus formam hippodromi ex heliotropio quae affabre sculpta apud nos est, qua coeli acumen argumentum multiplex in tantillo spatio quivit asse qui,
Notae agitatorum factiones alba, russata, veneta et prasina, eas quatuor currus in gemmâ exprimunt: ad reliqua explicanda non divagabimur. Volucres demum pascentes artificis lusum interpretor, sed qui temere neutiquam lusus, principi argumento alludat, nam id praecipuum peritae elegantiae documentum, ingenio manus attemperare. Avium galli pugnae maxime nec finis, ait Plinius saepe commorientibus, ideo apte gladiaturae hinc symbolum: quin prope est ut gladiatores ipsi, Pergami omnibus annis spectaculum gallorum publice editur, ceu gladiatorum. Adde quod sectam a Gallis antiqui dixere Mymillonum, ut est Festus auctor, quo tamen etsi gallinaceos non spectarint, sed armaturae genus Gallicum, nihilo secius gallinaceus appellationis saltem sonum significare potuit: Gallina etiam apud Horatium gladiator,
Corvi aut cornices quî scimus an ad aurigarum aliquem pertineant, quibus nomina caeteroquin nulla ascripta? Est apud Ammianum Marcellinum Corax auriga quem Gallus Caesar coronavit, Corvini quoque et corniculae pari forte notatione dicti. Corollarii vicem sermoni qui a thermis coepit non negabo, versus aliquot concinnos, festivos, scitos totos, inscriptos marmori, ante annum unum aut alterum Romae ad D. Petri effofso, qui inprimis lucem inferent balneari exercitationi a paucis scriptorum memoratae, a nullo lectorum ante hac intellectae. Indicium Ab. Ortelio debeo,
VRSVS TOGATVS VITREA QVI PRIMVS PILA LVSI DECENTER CVM MEIS LVSORIBVS LAVDANTE POPVLO MAXIMIS CLAMORIBVS THERMIS TRAIANI THERMIS AGRIPPAE ET TITI MVLTVM ET NERONIS SI TAMEN MIHI CREDITIS EGO SVM OVANTES CONVENITE PILICREPI STATVAMQVE AMICI FLORIBVS VIOLIS ROSIS FOLIOQVE MVLTO ADQVE VNGVENTO MARCIDO ONERATE AMANTES ET MERVM PROFVNDITE NIGRVM FALERNVMAVT SETINVMAVTCAECVBVM VIVO AC VOLENTI DE APOTHECA DOMINICA VRSVMQVE CANITE VOCE CONCORDI SENEM HILAREM IOCOSVM PILICREPVM SCHOLASTICVM QVI VICIT OMNES ANTECESSORES SVOS SENSV DECORE ADQVE ARTE SVPTILISSIMA NVNC VERA VERSV VERBA DICAMVS SENES SVM VICTVS IPSE FATEOR A TER CONSVLE VERO PATRONO NEC SEMEL SED SAEPIVS CVIVS NVNC LIBENTER DICOR EXODIARIVS
Sivero pilicrepus supervenerit, et numerare coeperit pilas, quotquot
Sequitur hypocausti descriptio, exercitationis locus, quod scio quam laeve accipere soliti interpretes, neque miror aut indignor, sine enim lapide Romano fuisset, cui in mentem pila vitrea venisset unquam?
Augustanae dioecesis oppidum ultra Danubium, ad Germaniam magnam pertinet, uti et alia nonnulla quae sequuntur loca. Rhaetico nomini is tractus accessit, quo tempore Maximianus limitem protulit, uti ex panegyricis libro VII. observavimus. Quaedam porro ex his inscriptionibus ad avorum usque memoriam superstites, barbaro dein antiquitatis contemptu periere: quaedam etiamnum salvae.
APOLLINI. GRANNO M. VPLIVS. SECVNDVS T. LEG. III. ITAL. AR[?] CVM. SINGNO ARGENTEO V. S. L. M
Vnde Apollini Granni cognomen, adhuc quaero. Sed liquet hoc titulo praecipue apud Rhaetos cultum. Quamquam et Romae lapis extat sic inscriptus, APOLLINI. GRANNO. ET. SANCTAE. SIRONAE. SACRVM. Vrbs ubi fumat aquis Craneo ab Apolline dictis, etsi litteris nonnihil mutatis. Accedit Panegyricus Constantino Constantii F. dictus, in quo sub finem rhetor Belga (Belgam ex ductu orationis Rhenanus, aliis non improbantibus, solus Sigonius Aeduum putavit) patriam suam antique nobilem, ferventes aquas, quibus perjuria Inveni thermas calidorum fontium, palatiaque reperi, quae quondam Granus, unus de Romanis principibus, frater Neronis et Agrippae a principio construxerat. Absolute vana et frivola. Quamquam non nego, tam fieripotuisse, ut nomen a duce Romano, quam ut ab Apolline acceperit, plures enim Granii. Sed haec praeter institutum: Arbitrium est in medio. SINGNO contra Grammaticorum leges sculptum, si sic tamen in lapide est.
DEI. APOLLINIS. GRANNI RELigioni. sacrum ........... PP ............ DIONYSIVS. LEG. AVG. PR. PR raetiae .... KAL. IVNIAS. dd
Religioni Apollinis, quomodo alibi, SANCTITATI. IOVIS. ET. AVGVSTI. SACRVM. et PRAESENTIAE. MATRIS. DEVM. Quo tempore Dionysius Legatus in Rhaetia fuerit, nondum conjiciendo assequor.
lapis ex ruderibus arcis Faingensis.
APOLLINI GRA[?]O SIGNVM. C[?] BASE. MIRPA
APOLLINI GRANNO SABINVS PROVINCIALIS L. D. S
IN. D. H. H APOLLINI. GRANNO ............................ et BAIENIBVS. VICTOR. ET BAIENIBVS. VICTORINVS FILII. EIVS. EX. IVSSV SIGNVM. CVM. BASE
Patris nomen abest. Bajenibus pro Bajenius, ut altera B. abundet. Faingae a Bajeniis nomen esse assentior, qui norim B. saepe in F. abiisse, unde bruges pro frugibus Ennio.
DEO. MERCVRIO. SIGN EX. VOTO. IVL. GALLICVS ET. AVR. SIBVLLA. P. L. L
In summâ base imi Mercurii pedes supersunt, eo magis injurius Heroldus, qui libello de Romanorum in Rhaetiâ littorali stationibus, multis nominibus ineptissimo, ad hanc inscriptionem temere retulit, Mercurii signum, quod in aedibus Peutingerorum Augustae visitur, Laugingâ scilicet illuc translatum somnians. Quomodo et Julianorum et Amandi et Victoris et Macriani monumenta Feningâ Augustam advecta levissime ausus asserere. Alieni profecto majores nostri ab hujus criminis invidiâ: ut alienis in hiarint, quorum incuriâtot patriae inscriptiones periere, vel in calcem solutae, vel in aedificiorum fundamenta conjectae? Non fit verisimile. Quid? quod earum quaepublicis locis superant, pleraeque muris tam contemptim insertae, litteris saepe non rectis, sed in latus inclinatis,
IN-DD. deo MERC urio VROCI ..... VIC ToR ..... EX. VoT. PoS L. L. M
MERCVRIO Q. VITALIS QVINTIONIS. FIL V. S. L. M
A Vitale Vitaslingam non inepte deducunt. Audio similem inscriptionem Angleriae prope Mediolanum extare. Nec absurdum, Vitalem Mercurio votum pro itu in provinciam unum, alterum pro reditu solvisse.
......... DEI MTIT. AV. ..... s VO. SVM PTV. INDVI fe CERVNT
Multae mihi hîc tenebrae. Audio Faingae etiam lapidem esse satis magnum, in medio fractum, in quo sol pileo flammeo tectus leoni insistit.
IMP. CAESAR. LVCIVS. SEPTIM IVS. SEVERVS. PIVS. PERTIN AX. AVG. ARABICVS. ADIAB PARTHICVS. MAXIMVS PONTIF. MAX. TRIB. POT. VIIII. IMP. XII. COS. II. P.P PROCOS. ET. IMP. CAESAR MARCVS. AVREL. ANTON INVS. PIVS. AVG. TRIB POT. IIII. PROCOS. ET. IMP P. SEPTIM. GETA. ANTON VIAS. ET. PONTES REST AB. AVG. M. P. XXXXI.
Absit ut nos instructionem viae publicae, et pontium stratarumque operam, titulis magnorum principum dedicatam, inter sordidamunera numeremus.
IMP. CAESAR. LVCIVS. SEPTIM IVS. SEVERVS. PIVS. PERTIN AX. AVG. ARABICVS. ADIAB PARTHICVS. MAXIMVS. PONTIF. MAX. TRIB. POT VIIII. IMP. XII. COS. II. P. P PROCOS. ET IMP. CAESAR MARCVS. AVREL. ANTON INVS. PIVS. AVG. TRIB POT. IIII. PROCOS. ET. IMP P. SEPTIM. GETA. ANTON VIAS. ET. PONTES. REST AB. AVG. M. P. XXXXII.
IMP. CAESAR. LVCIVS. SEPTIM IVS. SEVERVS. PIVS. PERTIN AX. AVG. ARABICVS. ADIAB PARTHICVS. MAXIMVS PONTIF. MAX. TRIB. POT. VIIII. IMP. XII. COS. II. P. P PROCOS. ET. IMP. CAESAR MARCVS. AVREL. ANTON INVS. PIVS. AVG. TRIB POT. IIII. PROCOS. ET. IMP P. SEPTIM. GETA. ANTON VIAS. ET. PONTES REST AB. AVG. M. P. XXXXIII.
Meminimus horum lapidum libro III. et VI. In numeris IMP. XII. fabrile peccatum haeret, tum hîc, tum lapidibus Isnensi et Vilthaimensi, eodem modo inscriptis, quos omnes ab unius sculptoris manu existimo. Ratio temporum TRIB. POT. VIIII. IMP. XI. COS. II. rescribendum docet. Nam anno urbis CMLIV. L. Annio Fabiano M. Nonio Muciano. Coss. dictus est L. Sept. Severus Trib. Pot. IX. Imp. XI. Cos. II. Eo pertinet inscriptio. Sequenti Coss. fuere L. Sept. Severus III. et Imp. M. Aur. Antoninus. Cum ergo permulta supersint monumenta, quae Septimium III. Consulem Trib. Pot. X. XI. XII. XIII. XIV. adhuc Imp. XI. dicant, aperte conficitur, id Trib. Pot. IX. Cos. II. multo magis convenire, neque ullâ ratione Imp. XII. antetertium Consulatum posse consistere. Congruit etiam cum anno urbis CMLIV. Antonini Trib. Pot. IIII. ut ex sastis in promptu est. Cippus Isnensis, qui vias et pontes a Camboduno eousque restitutos monet, sic habet, Vilthaimensem in peregrinis retulimus, IMP. CAESAR L. SEPTIMIVS. SEVERVS. PIVS. PER TINAX. AVG. ARABIC. ADIAB PAR [?] ICVS. MAXIMVS. PONTIFEX. MAX. TR [?]. POT. VIIII. IMP. XII. COS. II. P. P. PROCOS. ET. IMP. CAESAR. MARCVS AVREL. ANTONINVS. PIVS. [?] G. TR[?]. POT. IIII. PROCOS. VIAS. ET. PONTES. RESTI. A. CAMB. M. P. XI.
MEMORIAE. ET. PERPETVAE. SECVRITATI. FL a BIA. CVNANIO. SERENO NEGOT. QVI. VIXIT. ANNI S. XXXXV. ET. M. VIII. D. VI. HOC FACIENDV. CVRA. CVNAN IVS. VRSACIVS. PIENTISS IMO. PATRI. ET. i FECIT
FLaBIA CVNANIO. est pro Flaviano Cunanio. Et FACIENDV. CVRA. pro faciendum curavit, uti in nummis antiquissimis PREIVERNVM. CAPTV. pro captum.
Bergae in coemeterii muro.
Simulachrum haud dubie conjugalis concordiae eorum, quorum olim sepulchro impositum. Extat Romae monumentum bene antiquum, M. Aemilio quippe et Munatio Planco Coss. Q. Furfanio Nigrino et Furfaniae Florae conjugibus factum figurâ prope geminâ, nisi quod conjuges dextras conserunt, et medius puerulus duplici face utrumque videtur urere. In nostro puer unum nescio quid praesert, vetustate ita detritum, ut sacemne, an spicarum manipulum, an den ique carduum interpreter, dubius maneam, pictor pro carduo accepit: Et cardui florem scolymon rerum humanarum infirmitatem, vitae inprimis, referre ajunt, quo nomine sepulchris recte convenit, nam eo etiam rosae in alio lapidis laterepertinent. Spicae cum pacis, tum foecunditatis indicio matrimonio junctos decent. Sed mihi tamen facis simplicior, aptior, veriorque visa explicatio, siquidem puer Amor est. Non valde differt FIDEI. SIMVLACRVM. quod Romae quoque visitur, HONOR, et VERITAS (nomina ascripta sic habent) dextras jungunt, AMOR consistit medius,
Bergae quoque in coemeterii muro; Apianus et Amantius Smihae falso tribuerunt.
Sepulchralis coenae species. Cubat quidam coenatoriâ vesteindutus, effultus suberectusque in cubitum, in scimpodio pluteis utrimque munito, torali pulvinisque strato, ad pedes catellus ludens, cujusmodi delicias coenis adhibebant;
Ante lectulum mensa escaria, cibilla Varroni, qualem Tigellius apud Horatium optat, modo sit mihi mensatripes. Vtrimque famulae ministrantes, quod
--- ---_urceoli sex
In quem locum vetus scholiastes, abacum interpretatur, quod nos Delphicam dicimus. Martialis,
Mistarius credo Lucilio apud Nonium,
In ipso abaco, fortassis crater primo loco, si vere Isidorus, cratera calix est duas habens ansas, deinde urceolus, quem ministratorium vocat Martialis: calicis demum quoddam genus aliud, sive ampullam potoriam, cujus Martialis quoque memin it, et quam Isidorus similem ait rotunditate bullis, quae ex spumis aquarum fiunt, sive orcam, sive cymbium, sive quodcumque tandem divinare malumus. Eregione autem abaci, vas grande, uno tantum pede fultum, est loco opinor tertiae Varronis mensae, quam ille urnarium vocatam tradit, quod urnas cum aquâ positas haberet; nam hujus vice sinus iste aquarius recte sungi potuit. Aviculas ei insidentes bibentesque aut turtures, aut cornices, conjugum symbolum accipio, et monumentum marito ab uxore positum autumo.
LVCIANO. EVGILI ANO. FILIO. CARISSIMO. VIXIT. ANNOS XIX. LVCIANVS. ING PATER. FECIT. S. S
Pater filio monumentum inscripsit, quod sibi suisque commune.
D. M. PRENCIVS. A. VE. III. LEG CIVES. BRIVINES VIXIT. ANNIS. LXX MONIMENTVM. FECIT
Cives Brivines pro civis Brivinensis, tale est, DOMVNARBES, pro Narbonensis. Brivinensium memoria caeterum sunditus periit.
LEG. ITALICAE. III. M
Liezheimi nomen a Legione Heroldus deducit. Quod per omnes prope provincias lateres, in quibus legionum nomina descripta, inveniantur, Crediderim illos terminorum usum praebuisse agris militibus assignatis.
LEG. ITALICIANAE. III. M
Italicianam legionem sub postremis Imperatoribus dictam verisimile.
D. I. M IVL. IVSTV S. V. A. XXVI AMABILI S. MATER F. C
Manes, ait Festus, deos superos atque inferos dicebant, ideo non frustra est, si quando in sepulchris Manibus inserorum nomen additur.
P. AEL. T. SATVRNINVS ATILI. CV. ET. CIVIS. VET VIXIT. A. LXXV. SATVRNINVS. CRESCENS IIII. KLENDS. IAN
Primae quinque litterae, vereor ne parum fide descriptae. Caeterum Saturninus Atiliae Curator, et civis Veteranus fuit. De officio curatoris Reipublicae Vlpianus singulare librum scripsit, qui periit. Atiliam adhuc Azelburg tueor, etsi longiuscule a monumento dissitam; nec enim necessarium, civem in patriâ mori, tumulari. Scimus, quam affines litterae T. et D. rursus D. et Z. ut saepe alternent. Sed Set, Idcirco Itcirco, Dietha Zetha, apud Christianos scriptores veteres,
Diabolus Zabolus. Quae Aventinus de Atiliensi coloniâ, quam eandem opino, ralibi Coloniam Augustam Aciliam dixit; gerrae, nisi quid solidi, quod nos in assensum trahat, proferatur; nam hactenus nihil video.
D. M TIB. CASSIO. CONSTAN TINO. IVNIORI. MISER RIMO. QVI. VIXIT. ANNOS III. MEN. IIII. D. XXII. FECIT TIB. CL. CONSTANTINVS PATER. FILIO. DVLCISSI MO. A. QVO. SIBI. FACIEN DVM. OPTAVERAT. ET CASSIAE. VERAE. MATRI EIVS. ET. CLAVDIIS. IANV ARIO. VICTORI. ET MARCELLINO. LIBERTIS FIDELISSIMIS. VIVIS. FECIT ITEM. FIDELI. QVONDAM ET. CARO. ET. MODESTO SVIS. KARISSIMIS
Monet Aventinus, plures alios Novoburgi superesse litteratos lapides, sed quos legere nemo possit, partim fractos, partim obstructos litteris introrsum versis. Matthaeus Langus, Augustae patricio genere natus, a Julio II. Pontifice in Cardinalium collegium cooptatus, Episcopus primum Gurcensis, dein Salisburgensis Archiepiscopus lectus, inscriptiones quae sequuntur, quatuor supernumerariae, ex agro Patavino, dum Patavium Maximiliani Imp. auspiciis obsideretur, Velenburgum ad Vindonem prope Augustam transtulit.
D. M AEMILIAE CHRISIDI. LIB ET. CONIVG V. A. XXXII C. AEMILIVS. CALPVRNIAN VET. N. SVR ET. SIBI. V. P
Nisi se Aemilius Veteranum natione Surum id est Syrum proderet, Videri poterat familiâ Calpurniâ ortus, in Aemiliam adoptione transiisse.
C. IVL. PRISCI V. A. VI. M. X. D. VIII. IVL. GERMANVS ARMORVM. CVST ET VAL. MARCIANE PARENTES
Hier. Rubeus hist. lib. 1. prope geminam inscriptionem Ravennae ad sacrarium D. Apollinaris, Mazochius Romae ad S. Stephanum in Aegypto extare scripserunt.
D. M SPEDIAE PANNYC [?] P. CASSIVS VERVS CONIVGI PIENTISSI [?]
Ignotus character tertii versus, libertam credo lignificat.
D. M PORTITORI PLVTO NI. ET PROSERPIN HAVE. IVLIA. C. FIL MAXIMA. FELIX. DOM TROMENT. SALON ANIMVLA. DVLCIS ANIMVLA. SVAVIS ANIMVLA. I[?] EoRVM NVMERVM. RECEPTA VNDE. TALE. QVANDO TALE. ET. CVI. TALEM V. A. LIX. MEN. VI. D. XII. HOR. NOC. IX. T. SCRI. BONIVS. BARBVLA CONIVGI. IN CON PARABILI. B. M. C ET. INFRASCRIPTIS VV. C. ARRIO. MARIN
Inscriptio tota nectarea, sed mollissimae deliciae ridicule in animulam sexagenariam impensae. Vnde tale, quando tale quidquam unquam ortum, et cui talem conjugem habere contigit? Horatium de Augusto in memoriam revocat,
Scribonia gens, Romae plebeja imaginibus illustris, ex quâ Augusto aliquando uxor. Infrascriptis quoque, tunc temporis vivis, de sepulturae jure cautum: eorum plura fulsse ascripta nomina credibile, in alio fortassis lapide, nam in isto nihil spatii reliquum. Quae muta praeterea tum Velenburgi, tum alibi visuntur monumenta, ex Italiâ item allata, exprimere curae non fuit.
IMP. CAES. L. SEPTIMIVS
SEVERVS. PIVS. PERTINAX
AVG. ARABIC. ADIABEN. PARTHIC.
PONT. MAX. TRIB. POT. VIIII.
IMP. XII. COS. II. P. P. PROCOS. ET. IMP
CAES. M. AVRELIVS. ANTONINVS
PIVS. AVG. TRIB. POT. IIII. PROCOS
ET. IMP. P. SEPTIMIVS. GETA
ANTONINVS. VIAS. ET. PONTES
REST. AB. AVG. M. P. CX
Quae ad inscriptiones X. XI. XII. agri Augustani monuimus, huc etiam pertinent. Milliares lapides inter quadragesimum tertium, et hunc centesimum decimum, periere quinquaginta sex; nam unius tantum, quem ego loco sexagesimo sexto stetisse conjicio, Parthani supersunt fragmenta, sic integritatired denda,
IMP. caes
L. SEPTIMius. seuerus. pius PERTINAX. aug. arabicus ADIAB. parthicus. maximus PONTIF. max. trib. pot. uiiii IMP. XII. cos. ii. p. p. procos. et IMP. CAesar. m. aurelius. an TOninus. pius. aug. trib. pot iiii. procos. et. imp. p. septim geta. anton. uias. et. pontes rest. ab. aug. m. p. lxui
MERCVRIO
TEMPLVM
EX. VOTO. SVSCEPTo.
CL. AVGVSTANVS
L. L. M
Cl. Augustani nomen ab urbe Augustâ videtur tractum.
D. M
C. IVLIO. VETTIO
AVG. VINDELICVM. MIL
ER. LEG. VIII. AVG
VIXIT. ANN. XXIII
MILITAVIT. ANN. VI
H. F. C
C. Julius Vettius (quidam Vectium, nonnulli etiam Vehilium malunt) Augustae Vindelicorum natus, Miles aut Frumentarius (sunt enim qui FR. legant, siquidem F. et E. litterae valde affines) aut Eranista Legionis octavae Augustae fuit. Frumentarii, ait Victor in hist. Aug. Dioclet. ad explorandum annunciandumque, qui fortein provinciis motus existerent, instituti. Quorum postea agentes rerum simillimi fuere, eodem auctore: Jurisconsultis Agentes in rebus, Graecis Magisteriani. Eranistae sunt lexicis symbolorum collatores, qui pecuniam conferunt ad convivia paranda, 2. c. 25.inquem tota legio particulam aliquam conferebat, sepultur aescilicet caussâ, ut si quis ex contubernalibus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius promeretur expensa. Etlihaec apud signiferum deposita, nihil vetat, illi administrandae quempiam a signifero praepositum, qui accepti et expensi rationes putaret. Occasionem sequuti, gratificabimur lectoribus parergi loco formam abaci numerarii aenei antiqui, cujus nobis amice copiam fecit clarissimus Medicus Adolphus Occo civis noster, Hygiae et severiorum Musarum ita cultor, ut nec elegantioris hujus litteraturae honestaeque Volupiae contemptor. Neque enim inanis eorum, quae ad numerorum rationes pertinent, si numerum ex humanâ naturâ eximeremus, nunquam sapientes evaderemus.
Adversa ista abaci pars, XIX. foraminibus oblongis distincta, nos alveolos dicemus. Horum octo superiores, singuli singulos claviculos ductiles habent, utrimque capitatos ne excidant: Septem inferiores, claviculos quaternos habent, octavus quinque. Notae interjectae Aera numeri nota. Lucil. lib. XXIX. Haec est ratio, perversa aera summa, et subducta improbe. Videri posse, Aera neutri. Marc. Tull. Hortensio: Quid tu, inquam, soles, cum rationem a dispensatore accipis, si aera singula probasti, summam quae ex his confectasit, non probare? Hinc aeram a fausto Regiensi supputationem appellatam: quamquam tum Faustus, tum Fulgentius, Eulogius et Hispani reliqui, eo quidem a nominis analogiâ recesserint, quod aeram singulari numero dixerint.
D. M
TE MEMORIE
MISERRIMORVM
VINDELICIS PARMOGENIANo
ET........... VICTORI
TE ........... RE. FIL
VINDEL. SVRINVS
INFELIX. PATER. F. C
Multis haec modis barbariem spirant. Sed nos amici, qui descripsit, fidem sequimur.
MARCO
GERMANICIANO
TI. CAESARIS
GERMANO
NATIONE. VEIN
An haec ad Vindeliciam pertineant non statuo, etsi antiquis frequens. EI. pro simplici I. sic eidus. leibertas Scrupulum injicit, quod Macer NATIONE. VEIN. TI. Caesaris Germanus, ex Germanorum scilicet satellitio, neque enim Strabone et Ptolemaeo auctoribus in Germanis Vindelici. Verum haec principum geographorum sententia, quantumvis vera, non apud omnes obtinuit. Plinius Rhaetiam, quo nomine Vindeliciam complectitur, cum Germaniâ quodammodo ex Agrippae sententiâ conjunxit. Praeterea non facile occurrit ex Germaniâ magnâ natio alia, cujusnomen antiquum a Vein. sive Vin. sumat initium. Xiphilinus Severo, inter principis stipatores Noricos nominat, quo minus absurdum, vicinos etiam Vindelicos quandoque adhib itos.
Trophaeum anno verbis conditae DCCXL VII. sive DCCXLVIII. positum, nam id ex numeris Tribunitiae Potest. liquet, cum Rhaeti et Vindelici nono decimove ante anno victi essent. Sunt qui elogium verbis, sub imperium. p. r. redactae sunt. comprehendi finirique existiment, at Plinii profecto mentem non assequuntur. Pleraque de Alpibus scripserat, cum subjunxit, non alienum videtur hoc loco subjicere inscriptionem e trophaeo Alpium. Cui fini, nisi ut Alpinarum gentium indicem daret? cum trophaeis devictarum gentium nomina insculpi, rei etiam natura satis persuadeat. Quae vero postremo loco omisimus, Nonsunt adjectae Cottianae civitates XII. quae non fuerant hostiles, sed item attributae municipiis lege Pompejâ, Plane Plinii narrantis verba censenda, neque ad elogium pertinent. Quin et ternas compellationes, quas tamen loco non demovimus, Gentes. alpinae. devictae. et, Vindelicorum. gentes. IIII. et Gallicae. glossemata suspicor, quae ex orâ irrepserint. Quî enim serat candor Augustaei aevi, inanem iterationem, Gentes. alpinae. devictae. cum praecesserit, Gentes. alpinae. omnes quae a. mari. supero. ad. inferum. pertinebant. sub. imperium. p. r. redactae. Dein, si gentes Vindelicae et Gallicae distinguendae, cur Rhaeticae praeteritae? Tum quid est, quod Vindelicae sequuntur, Gallicae praecedunt suam compellationem, et nisi Vindelicarum numerum largiter augemus, quaedam inter utrasque superant, neutro nomine comprehendendae? Ego etiam atque etiam cogitandum
Hoc dico, exactam nesperes, non si quidquid hodie geographorum et antiquariorum est, conspiret.
Q. CAICILIO. CISIACO SEPTICIO. PICAI CAICILIANO PROCVR. AVGVSTOR. ET PROLEG PROVINCIAI. RAITIAI. ET. VINDELIC ET. VALLIS. POENIN AVGVRI FLAMINI. DIVI. AVG ET. ROMAI C. LIGVRIVS. L. F VOL. ASPER [?] COH. I. CR. INGENVOR
Illis, quae libro VI. disputavi, addo, Romae nomen aliâs Augusto praeponi, sic infra est de Valerio Mariano, FLAMINI. ROM. ET. AVG.
L. MVNATIVS. L. F. L. N. L. PRON PLANCVS. COS. CENS. IMP. ITER. VII. VIR EPVL. TRIVMP. EX. RAETIS. AEDEM. SATVRNI FECIT. DE. MANIBIS. AGROS. DIVISIT. IN. ITALIA BENEVENTI. IN. GALLIA. COLONIAS. DEDVXIT LVGDVNVM. ET. RAVRICAM
Mausoleum, cui elogium inscriptum, copiose descripsit Pighius in Hercule Prodicio. Munatii consulatus et Censura multorum auctorum scriptis illustres; triumphus etiam, quamquam hunc ex Galliâ actum consentiunt, cujus rei causas libro II. aperuimus, et ne quis haereat scrupulus, locuples auctor est ipse Plancus, Gallos sui Proconsulatus tempore quietos egisse, quippe qui ad S. P. Q. R. scribat, se habere provinciam omnium civitatum consensu paratissimam, et summâ contentione ad officia certantem; Rhaetos captatâ occasione civilium bellorum, excursionibus Galliam insestasse, eo verisimile est, quod hunc in omnes vicinos morem genti suisse Strabo significat, et mihi idem Plancus innuere videtur, ad Ciceronem scribens, Interim maximam hîc solicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia, haegentes nostra mala
suam putent occasionem. Ob Rhaetos ergo in Galliâ caesos Imperator dictus, cum eos qui in proelio (conflixerât enim cum Caesare) ceciderant, sepelientes eorum monumentis inscriber ent pugnantes eos pro libertate occubuisse, tanta ab eis mulctae nomine exacta est pecunia, ut urbe agroque omni cesserint. Epulones antiquitus Epolonos dictos Festus auctor, datumque his nomen, quod epulas indicendi Iovi caeterisque Diis potestatem haberent. Aedem Saturni a Planco factam,
ATTIO. LANI. F MONTANVS MIL. COH. RAITORVM ANNORVM. XLV STIP. XIX. H. S. E
Astat in lapide Attio militari habitu, dextrâ scuto oblongo impositâ, sinistrâ bina tenens hastilia. Rhaetorum simplicia nomina fuisse sentio, MONTANV Sad patriam pertinere cognominis loco post patris nomen positum, eâ formulâ, quam ex basi antiquâ in Mediceis hortis Romae exscripsi,
SERASPADANES. PHRAATIS ARSACIS. REGVM. REGIS. F. PARTHVS RHODASPES. PHRAATIS ARSACIS. REGVM. REGIS. F. PARTHVS
L. BAEBIVS. L. F GAL. IVNCINVS PRAEF. FABR. PRAEF COH. IIII. RAETORVM TRIB. MILIT. LEG. XXII. DEIOTARIANAE PRAEF. ALAE. ASTYRVM PRAEF. VEHICVLORVM IVRIDICVS. AEGYPTI
Cohors quarta Rhaetorum describitur in Notitia, sub Duce Armeniae Analibae. Legionis Dejotarianae nescio an alibi nomen extet: Certum autem habeo, alteram esse ex duabus, quas Dejotarus disciplinâ atque armaturâ Romanâ constitutas habebat, ut est in Commentario belli Alexandrini. Vna videtur caesa proelio, quo Pharnaces Domitium vicit, et quo Ponticâ legione paene totâ amissâ, magnâ parte Dejotari militum interfectâ, tricesima sexta legio in loca se superiora contulit. Hinc est, quod cum Caesar Dejotarum in gratiam reciperet, non nisi unius legionis facta mentio, Legionem autem, quam ex genere civium suorum Dejotarus naturâ disciplinaque nostra constitutam habebat, equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere jussit. Praefectus vehiculorum, qui cursui vehiculari praepositus, cujus Jurisconsultorum librimeminere: Vti et Juridici Aegypti, quem Alexandriae Juridicum appellant.
DIS. MANIBVS FOSSIAE. GNOME L. VICIDIVS. L. F. CAM PRAESENS. RAVEN E. COH. VI. R MATRI. PIENTISSIMAE
An hîc Cohors sexta Rhaetorum significetur, dubitare possumus.
T. VARIO. CLEMENTI PROC. PROVINCIARVM BELGICAE. GERMANIAE. SVPERIORIS GERMANIAE. INFERIORIS. RAETIAE MAVRETANIAE. CAESARIENS. LVSITANIAE CILICIAE. PRAEF. EQ. ALAE. BRITAN NIC. MILIAR. PRAEF. AVXILIORVM IN. MAVRETANIAM. TINGITANAM EX. HISPANIA. MISSORVM. PRAEF. EQ AL. II. PANNONIOR. TRIB. MIL. LEG. XXX. V. PRAEF. COH. II. GALLORVM. MACEDONICAE CIVES. ROMANI EX. ITALIA. ET. ALIIS. PROVINCIIS IN. RAETIA. CONSISTENTES
Quo tempore Varius Rhaetiae Procuratorem egisse, et quae Tingitana haec expeditio fuisse videatur, diximus libro VI.
Nam Vetus conjectura de Antonini, et Veri aevo non placet, quod iis Imperatoribus res contra Mauros in Hispaniâ, non in Tingitaniâ gestae. Ala miliaria a numero equi cum circiter mille, sic apud Vegetium cohors miliaria, habet pedites mille centum quinque. Cives Romani ex Italiâ et aliis provinciis in Rhaetiâ consistentes negotiorum caussâ, diversi a Colonis.
T. VARIO. CLEMENTI PROC. PROVINC. BELGICAE ET. VTRIVSQ. GERMANIAE RAETIAE. MAVRETANIAE. CAESAR LVSITANIAE. CILICIAE PRAEF. EQ. ALAE. BRITAN. MILIAR. ET II. PANNONIORVM. TRIBVNO. MIL LEG. XXX. VLPIAE CIVES. ROMANI EX. ITALIA. ET ALIIS. PROVINCIIS IN. PANNONIA. CONSISTENTES.
Aut ego caecus, aut parum ii perspicaces, qui Varium Pannoniae Praesidem hinc ausi asserere.
T. VARIO. T. FIL CLEMENTI. CL. CEL PROC. AVG. PROVINCIAR RAETIAE. MAVRITAN CAESARIENSIS. LVSITANIAE CILICIAE PRAEF. AL. BRITANNICAE. MILIAR PRAEF. AVXILIARIORVM. TEMPORE EXPEDITIONIS. IN. TINGITANIAM. MISSORVM PRAEF. ALAE. II. PANNONIORVM TRIB. LEG. XXX. VLP. PRAEF. COH. II GALLORVM. MACEDON VALERIVS. VRBANVS LICIN. SECVNDINVS DECVRIONES ALAR. PROVINC MAVRETAN. CAESARIENSIS
Claudia Celeja Vario patria. Meminit Celejae in Noricis Plinius, quae tamen Pannoniae verius. Pleraque marmora municipium appellant, unum quoddam coloniam, si Panvinio fides. Claudium praenomen, a Dvo Claudio opinor accrevit, eo modo, quo Aelium Augustae ab Hadriano, et fortassis Julium ab Octaviano. Plures visuntur lapides, in quibus CL. CEL. id qui Claudiam tribum, Celejam patriam interpretantur, non vident tribum ante cognomen poni consuevisse, Q. SVLPITIVS. Q. F. LEM ONIA. RVFVS. Est etiam in lapide DEC. CL. CEL. Decurio Claudiae Celeiae.
T. VARIO. CLEMENTI AB. EPISTVLIS. AVGVSTOR PROC. PROVINCIAR. BELGICAE ET. VTRIVSQ. GERM. RAETIAE. MAVRET CAESARIENS. LVSITANIAE. CILICIAE PRAEF. EQVIT. ALAE. BRITANNICAE MILIAR. PRAEF. AVXILIORVM. IN. MAVRET TINGITAN. EX. HISPANIA. MISSORVM PRAEF. EQVIT. AL. II. PANNONIOR TRIB. LEG. XXX. VLP. PRAEF. COH. II GALLORVM. MACEDONICAE CIVITAS. TREVERORVM PRAESIDI. OPTIMO
Cur hi tituli Celejae, vicinisque circum Pannoniae locis positi, potius quam ubi Varius honores gessit, et ii qui posuere degebant, caussa una est, quod in patriâ et apud suos inclarescere omnes magni aestimant.
L. COMINIVS. L. M. L. NATIRA L. PHILOSTRATVS. L. L. V. F SIBI. ET. SVIS. L. L. L. CILO L. L. L. RAETVS. L.L.L. PRIN CEPS. COMINIA. L. L. L. VRBANA L. L. L. GALATA. l. l. l
Rhaeti nomen hîc liberti proprium, a gente tractum est. Totius autem inscriptionis haec complexio: L. Cominius Natira Lucii et Marci libertus, et L. Philostratus Lucii libertus, Vivi fecerunt sibi et suis libertis libertabus, quorum nomina subscripta, L. Cilo duorum Luciorum, Cominii scilicet et Philostrat ilibertus, L. item Rhaetus duorum Luciorum libertus, Princeps Cominia, Vrbana, et Galata, singulae duorum Luciorum libertae.
II. AVGusta
VI. VICTrix
XX. VICTrix
VIII. AVGusta
XXII. PRIMigenia
I. MINERvia
XXX. VLPia
I. ADIVTrix
XIII. GEMina
I. PARTHica
I. ADIVTrix
IIII. FLAVia
VII. CLAVDia
I. ITALICa
V. MACEDonica
XI. CLAVDia
XIIII. GEMina
XII. FVLMinatrix
III. GALLICa
II. PARTHica
IIII. SCYTHica
XVI. FLAVia
VI. FERR Ata
X. FRETFnsis
III. CYRENeica
II. TRAIana
III. AVGusta
VII. GEMina
III. ITALICa
III. PARTHica
Qui sequitur legionum catalogus, trium numero auctior est.
II. AVGusta
VI. VICTRix
XX. VICTRix
VIII. AVGusta
XXII. PRIMigenia
I. MINERvia
XXX. VLPia
I. ADIVTrix
X. GEMina
XIIII. GFMina
I. PARTHICa
II. ADIVTrix
IIII. FLAVia
VII. CLAVDia
I. ITALICa
V. MACEDonica
XI. CLAVDia
XIII. GEMina
XII. FVLMinatrix
XV. APOLlinaris
III. GALLICa
II. PARTHICa
IIII. SCYTHica
XVI. FLAVia
VI. FERRAta
X. FRETEnsis
III. CYRENeica
II. TRAIANa
III. AVGusta
VII. GEMina
II. ITALICa
III. ITALICa
III. PARTHICa
IN. H. DD
DEO. MER CVRIO
ARCECIO. EX. VO
TO. ARAM. POSVIT
SEVERIVS. SEVE
RIANVS. SVB. COS
LEG. III. ITAL. F
GORDIAN
BE. CO
S. L
An Arcecius a malis arcendis, quomodo Dii depulsores? Hoc ut aliis placeat, mihi valde displicet. Sed et plura in postremâ inscriptione sunt, quae non nisi per nebulam dispicio.
XX. Romae.
D. M
GN. POMPEIO. POMPEIANO
EQVO. PVBLICO. TRIBVNO. LEGIONIS
III. ITALICAE. PRAEFECTO. COHORTIS
AFRORVM. IN. DACIAM
POMPEIA. CLEOBVLA. ET. CLEOPATRA
FRATRI. KARISSIMO
XXI. Inter Bauzanum et Tridentum.
C. VALERIO. C. F PAP. MARIANO HONORES. OMNES ADEPTO. TRIDENT FLAMINI. ROM. ET. AVG PRAEF. QVINQ. AVGVR ADLECTO. ANNON. LE G. III ITALIC. SODALI. SACROR TVSCVLANOR. IVDICI SELECTO. DECVR. TRID DECVRIONI. BRIXIAE CVRATORI. REIP. MANT FQVO. PVBL. PRAEF. FABR PATRONO. COLON PVBLICE
Romae et Augusti templum VI. urbis regione habet Rufus. Quinquennales, Censores fuisse diximus libro V. et opinionem minus vulgatam rationibus firmavimus. Annonarius ex vi verbi, qui legionis annonam procurat. Est apud Jurisconsultos Annonaria caussa, Annonarius titulus, Annonaria collatio, Annonaria ratio et praefectura.
XXII. Romae opinor.
CN. LAVDIVS. CN. F FAL. THALLVS MIL. COH. X. PR [?]. LIMI. ITEM. TESSE RARIVS. IN. LEG. III ITALICA. AN. VI. TRA IECTVS. IN. COH. XI. PR [?]. P. SATRI. QVI. MIL ANN. XXIIII. VIX. ANN XLII. H. F. C
Miles cohortis X. Praetoriae, Centuriâ Limi. Et Tesserarius legionis tertiae Ital. (tesserarii qui tesseram, hoc est, ducis praeceptum per contubernia nunciant, Vegetio et Plutarcho) demum trajectus in Coh. XI. Praet. Centuriâ P. Satri.
XXIII. Abudiaci ad Danubium.
I. O. M. STATORI
................
LEG. III. ITA [?] EVER SVS. AB. EXPEDIT. BVRICA EX. VOTO POSVIT
Nec minus valent retro Marsigni, Gothini, Osi, Burii: terga Marcomannorum Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Burii sermone cultuque Suevos referunt. Buros Ptolemaeus nominat, uti Capitolinus, nam numerat inter gentes, qui bello Marcomannico contra M. Antoninum conspiravere, ut jam obscurum esse non possit, quo haec inscriptio referenda. Buriaut Burri inter socios Trajani bello Dacico apud Dionem, et in Theodosii ex Dione Excerptis, quae Leunclavius vulgavit, proditum, Buris pacem a Commodo concessam, cum antea saepius rogatus negasset, tum quod vires eis adhuc essent, tum quod nonpacem, sed laxamentum ad faciundos apparatus consequi volebant. Porro secundum versum omittere satius duximus, quam imperiti exscriptoris ineptias reddere.
XXIV. Celejae. SECCIVS. SECVNDIN. VET LEG. III. ITAL. PETEIVLA. SEVERIO CONI. EIVS. SIBI. ET. SECCIAE SECVNDINAE. FIL. ET. MARIIS MAXIMO. ET. SECVNDO. NEPOTIBVS SVIS. VIVI. FECERVNT. ET IVL. APRICIO. FIL MIL. LEG. SS. B. F. PRAEF STIPEN. VI.
Reliquis, quorum ascripta nomina vivis, solus Apricius, stipendiorum sex, obierat anno aetatis vigesimo quinto. Sunt vero qui LEG. II. ITAL. hîc legant.
Has etiam rerum Vindelicarum Rhaeticarumque a Panvinio et Golzio collectas assulas, visum asservare, et posterorum memoriae transmittere. Sed praemoneo, ut neutrius fidem accuso; ita cum quid ex istis frustulis producitur, cujus aliunde auctoritas non constat, assensum consuevi sustinere, quippe qui perspectum habeam, cum Panvinium tum Golzium, litteras, non semper ad marmoris exemplar reddidisse, sed supplesse interdum, et explicasse ex ingenio verba contractius per compendium scripta. Cui instituto si tantillum audaciae accedat, magno antiquae puritatis periculo fiat necesse est.
COLONIA. AVGVSTA. VINDEL ICORVM
Habet Panvinius Comment. Reip Rom. lib. III. ex lapide veteri. Suspicor designare monimentum C. Julii Vettii, in quo AVG. VINDELICVM. Coloniâ non ascriptâ.
COL. AVGVSTA. VINDELICOR
Golzius in thesauro rei antiquariae cap. XVIII. ex Tiberii nummo. Subdubito, an eum notet, quem nos libro V. expressimus, Tiberii nomen, et Augustae symbolum, pini conum, currui triumphali impositum praeferentem. At epigraphe neque coloniae neque Augustae meminit.
LEG. X. VINDELICOR. VICTRIX
Golzius cap. VII. ex vetustâ inscriptione. Ptolemaeus in Pannoniâ Legionem X. Germanicam posuit, Ant. in itinerario Geminam dixit, atque inter Vindebonam et Commagenas statuit. Indico, si cui credibile, videatur primas Vindebonae litteras in Vindelicos abiisse.
AVXILIA. VINDELICORVM
Golzius cap. VI. ex vet. inscript. Notitia habet sub dispositione Magistri militum praesenta lis orientis, inter Auxilia Palatina VINDICES. qui Alciato et Sconhovio VINDELICI.
COH. XXIIII. VINDELICORVM. IN. PHRYGIA
COLONIA. AVGVSTA. RHETORVM
Panvinius libro III. ex vetusto lapide. Vereor, ne alienâ fide scripserit; nam V. per Rhaetiam Colonias statuit, Augustam Quintanorum, Augustam Tiberii, Augustam Rhetorum (Rhaetorum rectius) Constantiam et Curiam, unam in Vindeliciâ Augustam Vindelicorum, et singulas lapidum auctoritate confir mat, cum mihi, mirum, haud indiligenter haec vestiganti, nullum unquam marmor, nummus nullus, aut marmoris omnino nummive descriptiooccurrerit, cujus fide vel unam ex tot coloniis tuto liceret asserere. Nam de Augustâ
COL. AVGVSTA. RHAETORVM
Golzius cap. XVIII. ex Tiberii nummo. Aperio quid, nescio quam vere, verisimiliter sentio. Hic ipse Golzius auctor, extare Tiberii nummos a tergo COL. AVGVSTA. PRAETOR. inscriptos, horum aliquis rubigine exesus, conjectorem audacem impellere potuit, ut parum mutatis primis litteris vetustate fugientibus, RHAETOR. substitueret; suspicioni viam munit R. litterae asperatio, quod scilicet extritis duabus in PRAET. simplex R. spatium non explere videretur.
LEG. VI. GEM. RHAETICOR.
Golzius cap. VII. ex vet. inscript. Nullum hujus legionis vestigium invenio. At in Moesiâ superiori est Anton. Ratiaria, Ptolemaeo Raetiaria aut Rhaetiaria:
COH. VI. RAITORVM
ANNONA. LEG. III. ITALICAE
Golzius cap. VI. ex vet. inscript. Puto ex elogio C. Valerii Mariani, in quo est, ANNON. LEG. III. ITALIC. nos Annonarium sententiâ ita volente interpretabamur.
A. Aulus. anni.
ADIAB. Adiabenicus.
AEL. Aelius.
AEL. AVG. Aelia Augusta.
AL. Ala.
AN. Anni.
ANN. Anni.
ANNON. Annonarius.
ANTON. Antoninus.
ATILI. Atilia.
AVG. Augusta. Augustus. Augustalis.
ARAB. Arabicus.
AVL. Aulus.
AVR. Aurelia. Aurelius.
AVREL. Aurelius.
BE. CO. fort. Beneficiarius Consulis.
BF. COS. Beneficiarius Consulis.
B. M. Benemerenti.
BF. PRAEF. Beneficiarius Praefecti.
C Cajus.
7. Centuria.
CAES. Caesar.
CAM. Camiliâ sive Camillinâ tribu.
CAMB. Camboduno.
CAT. N. fort. Catalus natione.
CENS. Censor.
CL. Claudius Clandia.
CL. CA. Ignoro.
COH. Cohors. Cohortis.
COLON. Colonia.
CONI. Conjux.
COS. Consul. Consulibus.
COS. DESIGN. Consul designatus.
CR. fort. Cretensium.
CV. Curator.
CVST. Custos.
D. Dies.
DD. NN. AVGG. IMPP. Dominorum
nostrorum Augustorum Imperatorum.
DD. Dedicatum. Dedicavit. Dedicarunt. Item Decurionum Decreto.
DEC. MVN. Decurio Municipii.
D. I. M. Dis inferis manibus.
D. M. Dis manibus. fort. etiam, Decurio municipii.
D. M. S. Dis manibus sacrum.
DOM. TROMENT. SALON. fort. Domo Troment. Saloniana. Saloniana Dalmatiae urbs Ptol. De Troment. quid dicam non habeo, ne tribum interpreter, impedior quod hanc Romani semper ante cognomen scripsêre, neque opinor feminarum nominibus addidêre.
D. S. P. V. I. S. L. M. Desua pecunia votam, jam soluit lubens merito. Aut, illis solvit lubens merito.
EQ Eques. Equites.
EQ. AL. Eques alae, aut, alaris.
ER. Eranista, opinor.
EX. BF. COS. Exbeneficiarius Consulis.
F. Filius, filia.
FAL. Falerina tribu.
F. C. Fieri curavit.
FEL. Felix.
F. I. Fieri jussit.
FIL. Filius.
FL. Flavius.
GAL. Galeria tribu.
GERM. Germanicus.
HADR. Hadriani.
HER. Heres, heredes.
HERED. Heredes.
H. F. C. Heres fieri curavit.
HOR. NOC. Horas noctis.
H. S. E. Hic situs est.
I. Prima, cohors.
II. Secunda. Secundum.
III. Tertium.
IIII Quartum.
IIII. VIRALIS Quatuorviralis.
IIIIII. VIR. AVG. Sexvir Augustalis.
HS. Sestertii nota.
INCOLVM. Incolumitate.
IN. D. H. H In Dei hujus honorem.
ING. fort Ingenuus, aut, Ingilianus.
IN. H. DD. In honorem dedicatum.
IN-DD. Idem.
IMP. CAES. Imperator Caesar.
I. O. M. Jovi optimo maximo.
ITAL. Italica, legio, Italico, militi.
IVL. Iulius, Iulia.
KAL. Kalendae.
KLENDS. IAN. Kalendas Ianuarii.
L. Lucius, Legio, Laetus, Lubens, in numeris quinquaginta.
LEG. Legio, Legatus.
LEG. AVG. PR. PR. Legatus Augusti Pro Praetore.
L. D. D. D. Locus datus Decurionum decreto.
L. D. S. Locum de suo. Lubens de suo.
LEG. III. ITAL. Legio tertia Italica.
LIB. Liberta.
L. M. L. Lucii et Marci libertus.
L. L. L. Luciorum duorum libertus, aut, liberta.
L. L. M. Lubentes merito. aut, Laetus lubens merito.
M. Marcus, Mensis, Miles.
ME. Memoriae.
MEN. Menses.
M. H. M. Misso honesta missione.
MIL. Miles. Militavit.
MIL. ITAL. Militi Italico.
MILIAR. Miliaria ala.
MIRPA. Ignotum, nisi nomen proprium sit.
M. P. Millia passuum.
MVL. VP. Multis victoriis potito. Neque placet, neque melius ad manus quidquam est.
MVNIC. Municipium. Municeps.
N. Noster. Nostri. Nepos. Natione. Nummi.
NEG. Negotiator.
NEGOT. Idem.
NEP. Nepos.
N. I. F. L. Non liquet.
N. SVR. Natione Surus.
Obiit.
P. Publicus.
PACON. Paconius.
PAP. Papia tribu.
PARTH. MAX. Parthicus maximus.
P. C. Poni curavit.
P. L. L. Posuerunt lubentes. Posuit laetus lubens.
POM. Pomptinâ tribu.
POMP. fort. Pompejus, Pompilius, aut, Pomponius.
PONT. Pontifex.
PONTIF. MAX. Pontifex maximus.
P. P. Pater Patriae. Procurator Provinciae.
PRAEF. FABR. Praefectus fabrûm.
PRAEF. QVINQ. Praefectus Quinquennalis.
PROCOS. Proconsul.
PROC. Procurator.
PROCVR. Idem.
PRINC. Princeps.
PROLEG. Prolegato, aut Prolegatus.
PRON. Pronepos.
Q. Quintus.
QVIN. Quinquennalis.
R. fort. Raetorum cohors.
RAVEN. Ravenna.
REIP. Reipublicae.
REST. Restituerunt.
ROM. ET. AVG. Romae et Augusti.
S. Solvit.
SECVRIT. Securitati.
SEPT. SEV. Septimius Severus.
SEPTIM. Septimius.
SEXT. Sextus.
SIGN. Signum.
S. P. Q. R Senatus populusque Romanus.
SS. Suprascriptae legionis. sibi suis.
SS. Sestertii nota.
STA. ignotum.
STIP. Stipendiorum.
S. T. T. L. Sit tibi terralevis.
SVB. CONS. obscurum.
T. Titus, Tribunus.
TEMP. Templum.
TEST. Testamentum.
TIB. Tiberius.
TREVER. Treverensis.
TR. P. Tribunitiâ potestate.
TRIB. POT. Idem.
TRID. Tridenti.
TRIVMP. Triumphavit.
T. VX. S. M. P. F. Titulum uxor suo marito poni fecit. Etsi animo meo non satisfacit.
V. In numeris, quinque, quintum.
V. Vlpia legio.
V. A. Vixit annis.
VAL. Valeria.
V. CL. Vir clarissimus.
VF. Veteranus.
VEIN. fort. Veindelico.
VET. Veteranus.
V. F. Vivus fecit. Vivifecerunt.
V. ID. Quinto Idus.
VII. VIR. EPVL. Septemvir Epulonum.
VINDEL. Vindelicus.
VIX. Vixit.
VLP. Vlpia legio.
VOL. Voltinâ tribu.
V. P. Vivus posuit.
V. S. L. M. Votum solvit lubens merito.
V. S. L. L. M. Votum solverunt lubentes merito, aut, Votum solvit laetus lubens merito. Plautus Stycho, Salsipotenti etc. Laetus lubens laudes ago et grates gratiasque habeo.
V. S. P. L. L. M. Votum solvit publice laetus lubens merito.
VV. Vivis.
X. In numeris Decem.
XV. VIR. SACR. FAC. Quindecimvir sacrisfaciundis.