12/2010; 02/2012 Reinhard Gruhl markup
text typed (except Publii Optatiani Porphyrii panegyricus) - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

MARCI WELSERI, OPERA IN UNUM COLLECTA.



image: as002

[gap: inscription]

image: as003

[gap: frontispiz]

image: as004

[gap: blank space]

image: as005

MARCI WELSERI, MATTHAEI F. ANT. N. REIP. AUGUSTANAE QUONDAM DUUMVIRI, OPERA HISTORICA ET PHILOLOGICA, SACRA ET PROFANA. In quibus Historia Boica, Res Augustanae, Conversio et Passio SS. Martyrum, Afrae, Hilariae, Dignae, Enomiae, Euptropiae, Vitae S. Udalrici, et S. Severini, Narratio eorum, quae contigerunt Apollonio Tyrio, Tabulae Peutingerianae integrae, Epistolae ad Viros Illustres Latinae Italicaeque, et Proteus satyra continentur. Accessit P. Optatiani Porphyrii Panegyricus, Constantino M. missus, ex optimo Codice a PAULLO VELSERO divulgatus, Praemissa his fuit Praefatio ad Lectorem, de singulis scriptis nunc recusis, juxta virorum eruditissimorum sententias: Nec non VITA, GENUS, ET MORS AUCTORIS NOBILISSIMI. Accurante CHRISTOPHORO ARNOLDO. NORIMBERGAE, Typis ac sumtibus WOLFGANGI MAURITII, et Filiorum JOHANNIS ANDREAE ENDTERORUM. ANNO CIC ICC LXXXII.



image: as006

[gap: praeliminaria; Res Boicae; Res Augustanae]

image: ds437

CONVERSIO ET PASSIO SS. Martyrum AFRAE, HILARIAE, DIGNAE, EUNOMIAE, EUTROPIAE, QUAE AUGUSTAE VINDELICORUM PASSAE SUNT. CVM MARCI VELSERI COMMENTARIO.



image: ds438

Clemens Rom. Apost. Constit. lib. 5. c. 7.

De martyribus vero praecipimus vobis, ut in omni honore sint apud vos.



page 439, image: ds439

LECTORI. S.

QUIS cultus sanctis tutelaribus debeatur, optime expressit D. Maximus Taurinensis Episcopus: qui non multo post D. Ambrosium vixit, cujusque plurimae lucubrationes aliquando Ambrosii nomine censae sunt. Et si autem sententiam verbis non brevissimis comprehenderit, oper aepretium tamen erit locum integrum, quatenus huc facit, exscribere. [note: Serm. de nat. 55. Octavii Advent. et Solut.] Ait itque, Cum omnium sanctorum martyrum, fratres, devotissime natalem celebrare debemus, tum praecipue eorum solennitas tota nobis veneratione curanda est, qui in nostris domiciliis proprium sanguinem profuderunt. Nam licet universi sancti ubique sint, specialiter illi tamen pro nobis interveniunt, qui et supplicia pertulere pro nobis. Martyr enim cum patitur, non sibi tantum patitur, sed et civibus. Sibi patitur ad requiem, civibus ad salutem. Exemplo enim eorum didicimus Christo credere: didicimus contumeliis vitam aeternam quaerere: didicimus mortem non timere. Videte ergo, quid martyribus debeamus; in quo alter tortus est, ut alter salvaretur. Alter carnificem pertulit, ut alter Christum agnosceret. Alter morti addictus est, ut alius vita potiretur aeterna. Et ad postremum, sanctus occisus est, ut peccator evaderet: Beati igitur martyres nec sibi vixerunt, nec sibi mortui. Exemplum enim nobis reliquerunt bene vivendo, conversationis; tolerando fortiter, passionis. Nam ideo Dominus, per totum mundum, diversis in locis, pati martyres voluit, ut tanquam idonei testes, nos praesenti quodam fidei exemplo suae confessionis, urgerent: ut humana fragilitas, quae praedicationi dominicae, aditu longiore vix credit, vel praesenti oculorum testimonio, martyrio crederet beatorum. Cuncti igitur martyres devotissime percolendi sunt: sed specialiter iivenerandi sunt a nobis, quorum reliquias possidemus. Illi enim nos oratione adjuvant, isti etiam adjuvant passione. Cum his autem nobis familiaritas est. Semper enim nobiscum sunt: nobiscum morantur: hoc est, et in corpore nos viventes custodiunt, et de corpore recedentes excipiunt. Hic, ne peccatorum


page 440, image: ds440

nos labes absumat: ibi, ne inferni horror invadat. Huic sententiae, quisquis probe erga pietatem affectus, libens subscribet. Majores certe nostri, homines antique boni, qui recte facere, quam contentiose de rebus sacris disputare prius ducerent, eam praeclaro exemplo confirmarunt. Relatum est enim in annales, Henricum Imp. quem IV. dicunt, ab Hermanno Augustano episcopo partem corporis sanctae Afrae expetiisse, ecclesiae, quam Spirae Nemetum condiderat, inferendam. Nemodubitabat, quin precibus ejus, qui cogere posset, et vero etiam soleret, parendum esset; quam parcissime tamen faciendum existimabant omnes. Accedit igitur ad sepulchrum martyris episcopus; reserat loculum; illa, quapar fuit, religione, unum ex pollice pedis aufert articulum. Hunc publice prius ostensum, magni muneris loco Imperatori transmittit. Cives interea, qui charissimo pignori timerent, basilicam insedere frequentes, fores etiam armati observavere, ne plus quam constitutum erat, asportaretur. Eo tunc ardore in Deum, et in sanctos, quos Dei amicos esse scirent, ferebantur. Ut res suas privatim tanta diligentia nullus, quanta sacr as reliquias publice asservarent universi. Quod etiam privatim, et publice bene vertit. Rideant haec, qui omnia rident. Mihi certum est laudatissimis vestigiis insistere. Et quando optimis martyribus aliud obsequij genus nunc praestare non licet, veterem historiam, qua potui ratione illustr andam sumpsi. Exemplum, quod fidissimum videbatur, sequutus. Nam a diversis descriptoribus aliud atque aliudhabemus: Ut tamen verba, et haec modice, non res dissentiant. Augustae Vind.



page 441, image: ds441

[note: 1] INCIPIT [note: 2] CONVERSIO [note: 3] SANCTAE [note: 4] AFRAE, [note: 5] et puellarum ejus.

A [note: 6] PUD provinciam Raetiam, [note: 7] in civitatem Augustam [note: 8] Narcissus [note: 9] episcopus veniens, [note: 10] tempore, quo persecutio Diocletiani fervebat, nesciens quo intraret [note: 11] profugus, ad mulierem quandam ingressus est, nomine Afram, [note: 12] cum diacono suo [note: 13] Felice. Illa autem, videns honestos viros, existimans adventores impudicos, parat coenam, et omnia, quae solito more, cum tribus puellis, [note: 14] parare amatoribus consueverat. Episcopus autem, veniens ut cibum caperet, [note: 15] orare coepit, et psallere. Afra autem, quia nunquam haec audierat, stupefacta coepit inquirere, quis esset. Et [note: 16] ediscens hunc esse Christianorum episcopum, [note: 17] procidit ante pedes ejus, dicens: [note: 18] Domine, indigna sum valde, et in ista civitate nulla me turpior potest inveniri. Cui ait Narcissus episcopus: Salvator noster [note: 19] a turpissimo tactu inquinari non potuit, illius enim tactus omnes sordes diluit, atque mundavit, et sordes non poterant inquinare Domini claritatem. Nam et [note: 20] lux de coelo veniens, et splendor solis, dum circa cloacas, et lutulentas plateas funditur, mundus funditur de coelo, et mundus levatur in coelum. Unde et tu, [note: 21] filiola, [note: 22] suscipe in te lumen fidei: [note: 23] ut purificata ab omni peccato, possis de meo introitu perpetua [note: 24] claritate gaudere. Dicit ei Afra; [note: 25] ego quidem, quae plura capillis meis peccata commisi, quomodo possum a tantis sordibus ablui? Respondit Narcissus episcopus: [note: 26] Tantum crede, et baptizare, et salva eris.



page 442, image: ds442

Post haec Afra convocans puellas suas, dixit: Iste homo, qui adnos intravit, episcopus est Christianorum: et dixit mihi, Si credideris Christo, et baptizata fueris, ab omni poteris emundari peccato. [note: 27] Quid vobis videtur? Respondentes autem [note: 28] Digna, Eunomia, et Eutropia dixerunt: Tunostra domina es, et si sequutae sumus te ad inquinamenta facinorum, quomodo te non sequemur ad indulgentiam peccatorum? Tu caput nostrum es, quocunque ierit caput, membra necesse est ut sequantur.

Interea dum haec loquerentur, nox initium sumpsit. [note: 29] Incipiens autem hymnos Deo canere cum diacono suo episcopus, totam noctem orando, et psallendo pertransit, [note: 30] simul habens Afram cum suis puellis consortem. Mane autem facto, episcopus Narcissus coepit inquiri. Dictumque est Afrae: Ubi sunt, qui ad te introierunt? Illa autem dixit eis: Hospites amatores mei [note: 31] manserunt hic, et abierunt ad sacrificium. Illi autem audientes illos isse ad sacrificium, putabant eos ad [note: 32] Capitolium [note: 33] vel ad templum abiisse. Aliis ergo discedentibus, remansit unus ex eis, qui diceret: Ego cognovi eos sero adte venisse, et scio, quia Christiani erant, nam [note: 34] omni hora signabant frontes suas signo crucis, in qua Christus eorum passus est. Dicit ei Afra: [note: 35] Ad me meretricem haberent intrare, si Christiani essent? Adme non veniunt, nisi qui mei similes sunt. Abiit ille, et nunciavit omnia, quae dixerat, quaeque audierat, his qui quaerebant eos.

His ita gestis, [note: 36] abiit Afra ad matrem suam [note: 37] Hilariam, et dixit: Episcopus Christianorum venit ad me, nesciens quo intraret, et per totam noctem, [note: 38] expandens manus suas ad Deum suum, cantans quod novit, nos fecit simul orare: [note: 39] Circa vero pullorum cantum extinctum est lumen candelae: et coepi festinare, ut eam accenderem, et non potui. Tunc dixit mihi diaconus ejus: Noli quaerere lumen extinguibile, modo tibi [note: 40] ostendetur lux, quae extingui non potest. Et cum dixisset episcopus: [note: 41] Veni lux mea de coelo, ostende faciem tuam, et salvi erimus, [note: 42] Venit fulgor de coelo sicut sol, et sicut coruscatio, ante tonitruum, et non recessit ante, quam aurora inciperet. Et [note: 43] dum orationem finisset, jussitnos sibi respondere, et dicere, Amen. Et lux fulgoris illius paulatim recessit. Post haec misi me ad pedes ejus, et dixi illi: [note: 44] Domine, injuriam tibi grandem fecisti, quod ad me introisti, sum enim mulier peccatrix. Et ille dixit: quo me Deus meus jussit ingredi, introivi. Circa diei vero horam tertiam, ostenderuntse mihi, qui eis ante lucem insidiati fuerant, ut exeuntes tenerent eos, et occiderent. Sed cum non exissent, convenerunt me. Ego vero [note: 45] fasces lini habeo, sub quibus abscondi eos, et timeo, ne scrutentur locum illum. Sed si jubes, domina mater, huc eos transire faciam. Quia promisit mihi episcopus dicens: Faciam


page 443, image: ds443

te Christianam, et omnia peccata tua diluentur. Audiens haec [note: 46] mater ejus, gaudio repleta dixit: Praestet Deus, ut et mihi hoc contingat. Cui dixit Afra: Ergo nocte veniente ducam eum huc. Respondit mater ejus: Etiamsi noluerit, roga eum.

Vespere autem facto, rogavit sanctum Narcissum episcopum Afra, ut iret ad matrem ejus. Ingresso autem eo domum, factum est gaudium magnum, ita ut Hilaria [note: 47] per tres horas teneret plantas ejus, et diceret: Obsecro te domine, ut et me facias mundari a peccatis meis. Tunc sanctus Narcissus episcopus dixit ei: Beata est fides tua, quae [note: 48] antequam disceres verbum veritatis, ipsam veritatem, quam per verbum vix possunt homines agnoscere, in tua mente fundasti. Veruntamen quia video vos capaces esse verborum Dei, [note: 49] hodierna die simul incipite jejunare, et per septem dies jejunantes audite sermonem veritatis: Octava autem die purificabimini ab omni peccato, et eritis ab omni pollutione immunes. Dixit ei Hilaria: Si jubes domine, [note: 50] dicimus quid colimus, et ita demum doce nos, quid colere debeamus. Dixit ei Narcissus episcopus: In hoc apparet, quia bene poteris suscipere, quid colere debeas, si quid huc usque colueris, evidenter exponas. Dic ergo culturam tuam. Hilaria respondit: [note: 51] Parentes mei genere Cyprii fuerunt, et [note: 52] inde venerunt cum sacris Veneris. Et [note: 53] Venus coli non potest, nisi ab his foeminis, quae fuerint fornicatae. Ideo ego denique filiam meam sacris Veneris consecravi, quasi Deae Veneri servituram, et de opere meretricio placituram, in prostibulo manere permisi. Credens, quod mihi esset propitia Venus, si filiam meam divinis ejus imitationibus occupassem. Nam [note: 54] quanto plures amatores habere potuerit mulier, quae Veneri servit, tanto plus Veneri placere posse a sacerdotibus affirmatur. Audiens haec vir Dei Narcissus episcopus, [note: 55] ingemuit, et lacrymas fudit, dixitque ad Diaconum suum: Surge frater, et demus lamentum super culturam talem. Et rogemus Dominum, ut [note: 56] ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia.

Factum est autem, cum orassent, [note: 57] apparuit Aegyptius quidam nigrior corvo, nudus, et [note: 58] vulneribus elephantiae corpore toto plenus, et dare coepit mugitum, dicens: [note: 59] O Sancte Narcisse episcope, quid tibi cum caussa mea? [note: 60] Quid tibi cum ancillis meis, quas ego semper in mea familia habui? Deus tuus mundas animas, et munda corpora diligit. Istae jam [note: 61] meae sunt, alius esse non possunt. [note: 62] Nunquid ego intro, ubi castitas regnat? Nunquid locum invenio, ubi est spiritus castitatis? Hic tu quid intrasti, ubi inquinata sunt corpora, et pollutae sunt animae? Tunc sanctus Narcissus episcopus dixit ei: [note: 63] Jubeo tibi immunde spiritus, ut des mihi responsum de eo, quod te interrogavero. Dic mihi damnate, [note: 64] Scis Christum Jesum Dominum nostrum Nazarenum


page 444, image: ds444

tentum, flagellatum, sputis in facie illitum, spinis coronatum, irrisum, ligatum, felle et aceto potatum, affixum cruci, mortuum, et sepultum, die tertio resurrexisse? Scis hoc factum esse? Respondit daemon, et dixit: Utinam mihi hoc nescire licuisset. Nam ex ea hora, qua crucifixus est, [note: 65] princeps noster [note: 66] fugit a facie ejus, quia virtutem persequentis ferre non potuit. Tunc saxa illa solida scindebantur, et monumenta aperta sunt, et surrexerunt sancti viri, qui viderunt hoc factum, quando princeps noster, ab eo qui crucifixus est, [note: 67] tentus est, et catenis religatus. Respondit sanctus Narcissus, et dixit: Quod nomen est principis vestri? Dicit ei daemon: [note: 68] Sathan nomen est ei: Quod interpretatur initium mortis. Dicit ei Narcissus episcopus: Dic mihi, quid peccavit Dominus Jesus Christus, ut tanta pateretur? Dicit ei daemon: Nunquam peccavit. Dicit ei Narcissus Episcopus: Et qui nunquam peccavit, quare tanta perpessus est? Respondit daemon: Nonpro suis peccatis passus est, sed pro alienis. Dicit ei Narcissus Episcopus: [note: 69] Ex ore tuo condemnaris immunde spiritus. Cum ergo scias Dominum meum, Jesum Christum, non pro suis, sed pro alienis peccatis occisum, discede ab his mulieribus, quia etiam pro istis passus est, quae ad ejus fidem, et gratiam confugerunt. Dicit ei daemon; [note: 70] Quia docet lex, et jubet, ut res alienas non tollat aliquis, tu qui sanctus es, res meas quare tollis? Quid mihi tollis animas, quas lucratus sum? Dicit ei Narcissus episcopus; [note: 71] Effractor, et fur, [note: 72] ab initio damnate, et in malitia [note: 73] inveterate, quia istas animas a Deo suo tuseparasti, ego temodo furem teneo, et creatori creaturam suam restituo. Respondit ei daemon: Et ego creatura ejus sum, [note: 74] et me ergo creatori meo restitue. Dicit ei Narcissus: [note: 75] Tuipse ex ore tuo hoc confessus es, Christum pro peccatis hominum passum esse: si, quomodo pro hominum peccatis passus est, etiam pro daemonum [note: 76] impietatibus passus esset, restituerem te creatori tuo: Nunc autem, quia sic passus est pro peccatis hominum, ut vestrum principem religaret, vade tu ad principem tuum. Dicit ei daemon: [note: 77] Fac pietatem super me, et [note: 78] damihi vel unam animam in potestatem. Dicit ei Narcissus Episcopus: Si dedero tibi animam in potestatem, quid de ea facies? Dicit ei daemon: [note: 79] Interficiam eam, et lucrabor animam ipsius. Dicit ei Narcissus episcopus: Cras prima luce, dabo tibi potestatem hanc ut facias. Dicit ei daemon: [note: 80] Dic mihi ante Deum tuum, quia das mihi animam intra corpus inclusam, quam ego lucrer. Dicit ei Narcissus: Ante Deum meum, dabo tibi [note: 81] animam intra corpus inclusam, manducantis, et bibentis, et dormientis, et iterum vigilantis. Dicit ei daemon: Modo jube me hic manere ista nocte. Dicit ei Narcissus: [note: 82] Si potes nobiscum manere, mane. Dicitei daemon: [note: 83] Sinon


page 445, image: ds445

expandis manus tuas ad coelos, et non psallis Deo tuo, possum hic manere. Dicit ei Narcissus: Nunquam sit tibi bene, immunde spiritus! Non solum autem ego, sed et istae omnes mecum, per totam noctem Deo nostro flectent genua, et laudes einobiscum canent. Tunc daemon ululatum teterrimum dirae vocis emisit, et nusquam comparuit.

Sanctus autem episcopus fecit post jejunium refici Afram cum matre sua, et cum puellis suis. Quae trementes pro eo, quod audierant, et viderant, ejus monitis confortabantur. [note: 84] Ipse autem cum Felice diacono suo non refecit se, sciens se iterum mane cum daemone luctamen habiturum. Transiit itaque nox tota orationibus, et psalmorum canoribus plena. Die autem orto affuit daemon dicens: Memor esto sancte episcope juramenti tui, quod dixisti ante Deum tuum. [note: 85] Da mihi animam, cujus corpus occidam, et animam ejus mecum habeam. Respondit sanctus Narcissus episcopus, et dixit: [note: 86] Et tu jura mihi in nomine Dei mei, quia statiminterficias, quem tibi dedero in potestatem, et si eum non interficias [note: 87] jubeat te Deus ire in abyssum. Dixitque ei daemon: Per ipsum, qui nos cum principe nostro vicit, juro: [note: 88] si non, me jubeat ire in abyssum, quia statim interficiam eum, quem mihi dederis in potestatem. Dixitque ei Narcissus episcopus: [note: 89] Vade juxta flumen fontis alpium Juliarum, unde nemo potest aquam bibere, non homo, non pecus, non fera aliqua, quia [note: 90] Draco ibihabitat, et [note: 91] de flatu ejus, omnes qui ad fontem accesserint, moriuntur: hunc interfice, et [note: 92] in tuam potestatem redige animam ejus. Tunc exclamavit daemon, dicens: [note: 93] O episcopum mendacem! Insuper me ligavit juramento, ut [note: 94] amicum meum occidam: quem si non occidero, compellet me ire in abyssum. Tunc daemon assensit; et [note: 95] occidit draconem: et liberatus est fons, ad usum omnium, [note: 96] usque in hodiernum diem.

[note: 97] Per dies autem plurimos docuit eas verbum Dei, sanctus Narcissus episcopus. Et baptizata est Hilaria, cum filia sua Afra, et cum puellis suis, et [note: 98] cum generatione sua, et cum omnibus amicis suis. [note: 99] Fecitque domum Hilariae ecclesiam. Et [note: 100] ordinavit eis presbyterum Dionysium, avunculum Afrae.

[note: 101] Ipse autem episcopus Narcissus, perfectis ordine rebus, post menses novem, ad Hispaniam profectus est, ad civitatem [note: 102] Gerundam. In qua multum populum Deo acquisivit [note: 103] per tresannos. Et ita demum [note: 104] martyrij palmam cum diacono suo Felice attigit.



page 446, image: ds446

AD CONVERSIONEM SANCTAE AFRAE, et puellarum ejus, COMMENTARIUS.

AUCTOREM hujus historiae (quae prima solet esse commentatorum disquisitio) ignoramus quidem; verisimiliter tamen suspicamur, fuisse aliquem ex clero Augustano, cui publico ecclesiae decreto id muneris injunctum. Nam constat, inter praecipuas curas ecclesiis olim incubuisse, res asanctissimis martyribus praeclare gestas, fortiterque passas, litteris consignare. Id est discere ex Fabiani Pontificis epistola, quam Dilectissimis ubique catholicae ecclesiae comministris scripsit. Cum enim Romanae ecclesiae diligentiam, incolligendis martyrum gestis per subdiaconos, et notarios, exposuisset, adjungit, Quod etiam vos omnes agere monemus, ne in posterum aliqua ex his dubitatio fiat, quaestioque oriatur, quoniam omnia, quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et quae nostris temporibus veraciter scribuntur, ad futurorum doctrinam diriguntur. Et ideo fidelissimis haec negotia committi praecipimus, ne aliqua in eis illusio inveniatur, ex qua fidelibus scandalum (quod absit) oriatur. Zuae fidem et auctoritatem hujuscemodi historiarum mire confirmant. Hoc tamen non a Fabiano primum institutum, [note: Eus. hist. cecl. lib. 4. c. 14.] sed ab Apostolorum temporibus observatum, ostendit, quaeadhuc extat, Passio sancti Andreae Apostoli, per presbyteros et diaconos ecclesiarum Achaiae scripta. Et apud Eusebium de morte Polycarpi elegans epistola, quam scribit Ecclesia Dei, quae Smyrnam incolit, ecclesiae, quae est Philomil[?]i; Item epistola [note: Lib. 5. c. 1.] de martyribus Galliae sub Vero, inscripta, Servi JE su Christi, qui Viennam, et Lugdunum Galliae incolunt, fratribus in Asia et Phrygia: Atque nonullae aliae hujus generis scriptiones. Quarum multo plures et integriores haberemus, absque Diocletiano fuisset. Hic nihilo minus in Christianorum libros, quam in corpora desaeviit. Uti, praeter alia testimonia, argumento est hactenus celebrari [note: Ex mart. Ro.] solita IV. Non. Jan. Romae commemoratio plurimorum sanctorum martyrum, qui spreto Diocletiani Imp. edicto, quo tradi sacri codices jubebantur, potius corpora carnificibus, quam sancta dare canibus maluerunt. [note: Prudent. de Hemit. et Cheled. Chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit, etc.] Innumeras ista calamit as sanctorum historias afflixit. At si qui sub ipso Diocletiano passi, illorum historiae, pace ecclesiis per Constantinum reddita, recenti adhuc memoria facile restitui potuere. Idque huic, quam praemanibus habemus, contigisse credendum. Cum semel atque iterum persecutionis jam praeteritaememinerit. Ne inferiorem Constantino Magno existimem, stylus neque pure latinus, neque ex posteriorum temporum faece plane barbarus, me movet. Praeterea, simplex et nuda rerum gestarum narratio: quae absque dubio primum autographum, nullis dum colorum pigmentis illitum, et priscaepietatis ingenuos spiritus redolet. Surius mirorcur mutaverit. Mihi aliquaverba minus pura, et phrases paullo rudiores, tanti non videntur.

1. INCIPIT] Quae in nonnullis exemplaribus prologi nomine praecedunt, pio studio a viro bono collecta esse nonivero inficias. At cum dubiae famae


page 447, image: ds447

innttantur, imperitis conjecturis plenissima, a candore reliquae historiae aliena, non ejusdem auctoris, non aetatis sint, omittere placuit. Nullo lectorum damno

2. CONVERSIO.] Hujus vocabuli absolute positi Christianus usus est, de illis, qui peccatis valere jussis, ad meliorem frugem se conferunt. Ita passim ab ecclesiasticis scriptoribus usurpatur. Caussam reddit D. Augustinus, [note: E[?]ang qu. sec Matth. quaest. 11.] Illi convertuntur, qui recte vivere incipiunt: hoc est enim ad Deum redire. Qui autem concupiscentias suas perseveranter sequuntur, dorsum quodammodo habent ad Deum.

3. SANCTAE] Multo latius olim Sancti nomen, quam hodie, patuit. Episcopi vulgo Sancti, Sanctissimi, Beatissimi dicebantur; quaejam solius summi pontificis est appellatio. Reliqui etiam Christiani, certe probatae vitae, Sancti: quamquam adhuc mortales. Constantinus orationem, quam ad Christianam ecclesiam scripsit, Ad Sanctorum coetum inscripsit. Is nunc honor mortuis tantum, in apotheosim relatis habetur. Hocloco Sanctae nomenutraque notione recte acceperis.

4. AFRAE] Homines antiquitus crebro sibi nomina ab urbibus, et populis mutuati sunt. Quod primum videre est in servis Getis, Syris, Syriscis; dein in familiis Romanis Tarquiniis, Cominiis, Gabiniis, Norbanis, Volsciis, Numiciis, Vatiniis. Ut interim cognomina hujus generis praeteream. Et in martyrologiis nostris saepius occurrunt Germanus, Germana, Gallus, Galla, Sabinus, Sabina, Syrus, aliaque ad hunc modum. Quibus persuasus, nonvereor Afram ab Africa deducere. Variae enim illi hujus nominis caussae esse potuerunt, [note: De myst. proph. rel. c 4 Paus in Atticis.] sicuti et Afropatruo. Julius Firmicus me monet, Venerem ab Assyriss, et Afris eodem ritu cultam. Assyrius autem cultus idem cum Paphio Cyprio, Pausania teste Atqui hac ratione Afra, non Affra, neque Aphra scribendum. Africam enim fasti Capitolini, lapides alij, nummi antiqui, et libri manuscripti praeferunt. Ita etiam Afranios gentem Romanam.

Porro alteram S. Afram martyrem reperio inmartyr. Rom. IX. Cal Junij, Brixiae sub Hadriano Imp. passam. Quae cum nostra nihil commune habet, praeter nomen.

5. ET PUELLARUM EJUS] Praeter quod inscriptio promittit, historia Hilariaematris conversionem complectitur.

[note: In catal lib. 7 c 28. 54. et 55. Ado in martyr Maralum sequitur Zvinger in th[?]atro vol. 7 lib 3. Lib. 2 c. 12.] 6. APUD PROVINCIAM RAEIIAM] P. de Natalibus insigniter lapsus, per omnem historiam Cretam pro Raetia habet. Etiamsi Adonem Trevir. sequi profiteatur, Ado autem Raetiam distincte praeferat. Idemaudio in M. Marulo peccatum esse, quem mihi videre noncontigit. Vicelius non minus absurde, Provinciam Regenas. Antoninus in Chronico Raetiam et Cretam confundit, utrumque enim nomen habet: nisi error sit a librariis, quod existimo.

Caeterum Raetia (quae sub Augusto in provinciam redacta) varie a diversae aetatis auctoribus describitur. Sed constat ex Ptolemaeo, qui Diocletianum multo anteivit, jamtunc a fontibus Rheni, et Danubij ad Aeni ostia usque [note: Lib. 3. hist.] pertigisse. Hinc Tacitus, et Arrianus prodidere, Aenuminter Raetos, et Noricos fluere. Zuibus terminis etiam Vindelicta, cujus memoria ante Diocletianum obsoleverat, quaeque in Raeticum nomen concesserat, comprehenditur. Hodie obtinent praeter Raetos, Suevi, et Boij, qui cis Danubium colunt.

[note: Aventino, et qui Avet. sequuti.] 7. IN CIVITATEM AUGUSTAM] Plurimae civitates Augustaeper orbem Romanum: Non paucae etiam per Raetiam extitere, sifides habenda nostrae aetatis scriptoribus. Sed Fortunatus, poeta Christianus, qui ante mille annos vixit, ascriptis fluviis, qui eam, de quahicsermo est, alluunt, nomine ambiguo nos falli non patitur,

[note: Fort in vita S Mart. lib. 4 Baronius legit Vindo Licusque.] Pergis ad Augustam, quam Virdo, Lycusque fluentant,
Illic ossa sacrae venerabere virginis Afrae.

An illi Vindelicum cognomen debeatur, ante Aventinum nemo dubitavit. Is primus de alia Augusta Vindelicorum suspicionem commovit. Nonsatis firmis ad eam evincendam usus argumentis. Quod commodiore loco pluribus docebimus. Neque in hoc commentario quaestionem non necessariam edisserendamputamus.

[note: Epiph. in Panario haresi 66.] 8. NARCISSUS] Quidam Hierosolymorum episcopum arbitrantur. Qui a Nicephoro Constantinop. in Chron trigesimus primus, et trigesimus quintus, ab Epiphanio trigesimus et trigesimus quartus, unus idem, ejus


page 448, image: ds448

[note: Eus. lib. 6. c. 8. 9. Nic. lib. 5. c. 9. 10. Mart. 29. Oct. Eus. lib. 6. c. 32. Lib. 7. c 13. 26.] urbis episcopus censetur. Nam auctoribus Eusebio, et Niceph. Callisto, semel in eremum secessit; dein sedem iterum cum Alexandro collegatenuit: Denique, quod habetur in martyr. Rom. Sanctitate, patientia, ac fide laudabilis, centum et sexdecim annorum migravit ad Dominum. Martyr, ut ait Nicephorus in Chron. Verum cum neque ipse, neque collega Alexander, quin nec successores, Mazabanes, Hymenaeus Zambdas, Hermon (quisinguli pluribus annis praefuerunt) Diocletiani persecutionem attigerint: ita enim refert Eusebius: Fit ut a S. Afrae temporibus magnis spatiis excludatur. Solidior Augustanae ecclesiae auctoritas, quae semper diversum hunc nostrum Narcissum interpretata est, Gerundae Tarraconensis Hispaniae urbepassum. Quod haec ipsa historia inferius ad finem conversionis comprobat, et ecclesiae Gerundensis epistola, quam eoloco dabo, Martyr item Rom. XV. Cal. Aprilis, et ex Hispanis Villegasius [note: Beut. lib. 1. cap. 25. Vasaeus post An. 260.] in Flore sanctorum, Beuterus atque Vasaeus in Chronicis. Liber Chronicus Regum Arragoniae absque auctoris nomine Hispanice editus, meminit reliquiarum Sancti Arsisi, quae Gerundae in ecclesia S. Phtlippi conditae, miraculis illustres sint. Ubi vernaculam Hispanorum enuntiationem agnoscas, pro S. Nareiso, San Arciso, deperdita N, quae in principio repetenda erat, reddentem. Sunt enim reliquiae Narcissi, de quo agimus

Ancyrano concilio circa haec tempora Narcissus Neroniadis Ciliciae episeopus subscripsit. Sed diversus ab hoc nostro.

[note: Vide martyr. 31 Oct 17. Sept. et 2 Jan.] Tres alij Narcissi in sanctos relati. Primi meminit D. Paulus in epistola ad Rom. Alterius fit mentio in actis S. Laurentij. Tertium Licinius Imp. martyrij corona donavit. Atde nullo Afrae conversae suspicio oriri potest.

9. EPISCOPUS] Notius est apud Christianos episcopi nomen, quam ut hîc interpretemur. Multa de illo passim obvia. Quaedam non protrita reperies in Pammelij annotationibus ad D. Cyprianum.

10. TEMPORE, QUO DIOCLETIANI PERSECUTIO FERVEBAT] Aliqui nonam, alij (quorum maximus est numerus) decimam, quidam duodecimam persecutionem numerant. Quae enim retro, nonab omnibus uno eodem modo distinguuntur. Illud convenit, hanc prae reliquis diuturnitate temporis, numero martyrum, immanitate suppliciorum, longe insignissimam fuisse. Quod Eusebius, Orosius, Sulpitius, Nicephorus, Zonaras, Cedrenus, Manasses, historici alij, denique omnia martyrologia, et innumerae sanctorum vitae copios e docent. Supersunt in Hispania inscriptiones Diocletiano positae, [note: Vide Occonis numismata in Dioclet.] NOMINE. CHRISTIANORUM. DELETO. QUI. REMP. EVERTEBANT. Item, SUPERSTITIONE. CHRISTI. UBIQUF. DELETA. ET. CULTU. DEORUM. PROPAGATO. Haequamvis uti impiae, ita vanae et mendaces, tamen ex illis videre est, qua animi contentione tyrannus adversus Christianum nomen grassatus fuerit, qui imperatorios inde quaesierit titulos. Sed de persecutione, re satis superque testata calamum contineo.

De tempore persecutionis, quando coeperit, quando desierit, auctores valde diversa sentiunt. Sivead annos Christi, sive ad Diocletiani imperium [note: Panvinius in fast is Sigon. de oscid. Imp. Quos sequuntur Scaliger de emend. tep. et Baron. in Annalibus.] respicimus. Quamquam de annis a Christo nato Panvinio et Sigonio, qui nostra aetate diligentissime, et aptissime ad constituendam seriem temposum scripserunt, stabimus. Illi consentiunt, Diocletianum imperium iniisse Ann. Christi CCLXXXIV. Post Romam conditam MXXXVI. Parilibus, id est XI. Cal. Maji. Persecutionem aliqui mox coeptam putant: Alij post Maximianum collegam assumptum: Alij abannis Diocletiani sive IX sive XI. sive XIII. sive XIV. sive XVI. sive XIX. Et facile credam, inveniriauctores, qui ab his omnibus diversa scripserint. Quorum dissensio commoda explicatione concilianda est. Neque enim plerosque falli, aut temere dere tanta, et tam clara, scripsisse existimandum. Refert igitur intelligere, persecutionis nomen [note: Aug. de civit Dei lib. 18. cap. 52.] varie acceptum differentiae caussam esse. Tempore D. Augustini vulgata eratopinio, decem plagis Aegyptiacis, significatas fuisse decem persecutiones, quae a Nerone ad Diocletianum. Eam ille ita convellit, ut ostendat ecclesiam ante Neronem tum in capite Christo, tum in Stephano, Jacobo, Petro, fratribus reliquis persecutiones passam. Nec assertores denarij istius numeri negare poterant, haec vera esse. Sed apparet, explicatione verbi vim argumenti evitasse. Utscilicet inter persecutiones, quae plagis Aegyptiacis praedictae, nullam ante Neronem censendam contenderent: Forte quod Neroniana primaimperatoris jussu indicta, aut exceptione aliqua alia, nam de hoc non


page 449, image: ds449

constat. Secundam numerabant Domitiani: Tertiam Trajani: Quartam Antonini Philosophi: Quintam Severi: Sextam Maximini: Septimam Decii: Octavam Valeriani: Nonam Aureliani: Decimam Diocletiani et Maximiani. [note: Sac. histor. lib. 2. Adi Sulpit. loco citato. Mart. 1. 5. 18. 30. Jan. Et ibi Baron.] Inter has quaedam a nonnullis praeteritae, ut Maximini et Aureliani a Sulpitio, quamvis inquit Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos vexavit: Valeriani a permultis, quod eandem cum Deciana ducerent. Aliae contra insertae: Cum Impp. Hadrianus, Antoninus Pius, Alexander, Aur. Claudius manus sanguine Christiano nequaquam abstinuerint. Et si omnis, quae Christianis propter religionem vexatio accidit, persecutio dicenda, indubium est, multo adhuc plures sub Impp. extitisse. Sed non aeque ab omnibus in numerum redactae, velquod leviores visae, velquodnovis edictis nonusae, vel quod a decessoribus coeptae, nonintermisso cursu continuatae, vel denique alia quavis de caussa. Et prorsus iniquus est, qui diversos auctores propterea reprehendendos putat. Cum enim de rebus convenit, cur in verbis non suo quisque judicio utatur? Simtlis est in constituendis persecutionum principiis ratio.

Nam ut sermonem ad Diocletianum referamus, fuit is in Christianos animo semper infensissimo. Cujus rei caussae multae esse potuerunt, principi supra humanum morem superbo. Et quamvis initio tectius, et quasi per cuniculos egerit, neque Christianum nomen (quod constet) cuiquam criminis loco objecerit, tamen multos ejus nominis, falsis affictis calumniis subvertit. Ideo nihil aberrabit, qui totum Diocletiani imperium perpetuam persecutionem [note: Hist. lib. 9.] dixerit. Postmodum, cum suam temeritatem aliena vellet invidia explere (ait Eutropius) allegit Imp. Maximianum, propalamferum natura, ardentem libidine, consiliis stolidum, ortu agrestem, asperitatem suam etiam vultus horrore significantem (his elogiis hominem exornant Eutropius et Victor) qui prima expeditione, quam in Galliam movit, exercitumjuramento adegit, Christianos Deorum inimicos, iisdem animis, quibus Bacaudas imperii [note: Vide acta Thabaeorum mart. et Sigon. de occid. Imp. lib. 1.] host es ulturum: Quod cum legio Thabaea detrectaret, primo decimata, post internecione deleta est. Siquis a tamimmani facinore persecutionem auspicatam putavit, profecto neque molliter sensisse, neque leviter scripsisse videtur. Ann. IX. Eusebio teste, Dioclet ianus adorari se ut Deum jussit. Cassiodorus duobus annis differt. Quandocunque contigerit, certissimum est, Christianis per religionem non licuisse nefario edicto obedire. Hinc multos male habitos, et lege majestatis damnatos suspicandum. Eo fortassis referendum, quod apud Cedrenum legimus, IX. anno Impp. edixisse, omnibus Christianis interfectis, Romanum imperium rebus prosperis affluxurum. Anno XI. Cedrenus prodit horribilem persecutionem excitatam, multaque millia martyrum facta. Postero, qui fuit Diocletiano VI. Constantio [?]I. Coss. Cajus Pontifex, gentilis Diocletiani, martyrii coronam consecutus est, tradente Damaso. XIII. aut XIV. (utrumque habet Cedrenus, et Eusebius) Christiani milites exauctorati, per Veturium militiae magistrum. Eusebius in chronicis annotavit, inceptam paulatim ex illo jam tempore persecutionem adversum nos. Ubi non poenae atrocitatem, quâ infamia irrogabatur, nullus corpori cruciatus inferebatur, respexit: sed quod illa omnes fines Romani imperii pervagata, nullam provinciam, quae militari custodia contineretur, immunem habuit, cujusmodi nihil dum hactenus contigerat. De anno [note: Cusp. in Coss.] XVI. nescio quem ignotum auctorem Cuspinianus citat. At XIX. demum omne virus simul in ecclesiam effusum est, ut nullo praeterea incremento locus relinqueretur. Tunc impia decreta, quorum Nicephorus, Eusebius, Zonar as meminere, audita primum: Ecclesias solo aequari, libros comburi, episcopos interfici, Christianos reliquos, dignitatibus praeditos inordinem redigi, privatos in servitutem dari placere. Quae postea poenae morte utplurimum commutatae sunt. Excitati eo classico omnium provinciarum praesides, ut Christianos quisque diligentissime conquisivit, inventos immanissime excruciavit, ita operam Impp. maxime approbavit. Et si qua est malorum comparatio, praeterita quaecumque levia atque ferenda, haec denique seriae persecutionis origo videri poterat. Ad quem modum statuere auctores [note: Eus. in hist. lib. 8. c. 3 de vita Constant. lib. 1. c. 12. Oros. lib. 7. cap. 25.] plerique. Eusebius in historia ecclesiastica, et Chronicis diserte, iterum oblique invita Constantini, cumait Diocletianum imperio se abdicasse post annum persecutionis primum, quod est utique secundo anno. Ita etiam Orosius, et multi recentiorum. Nam etsi Victor in epitome Diocletiano annos


page 450, image: ds450

[note: Nic. lib. 7. c. 17.] XXV. Nicephorus, et Michael Glycas XXII. tribuant, tamen optimi scriptores de XX. annis tam frequentes consentiunt, ut ejus ret nulla possit esse dubitatio. Et quae duobus ante abdicationem annis contigere, incidunt [note: Ep. de mens. et pond.] in principium anni XIX. Epiphantus privatam sententiam tuetur, enumerans enim Imperatorum seriem, inquit, Diocletianus cum Maximiano, et Constantio annos tredecim. Quorum tempore magna persecutio fuit, quae duodecim annis duravit. Cum autem cessasset persecutio, regnavit Diocletianus unum annum, et deposuit imperium. Haec multis modis a fide historiae illorum temporum recedunt. Et nisi culpam in interpretem, aut librarium rejicimus, fateamur oportet Epiphaniam memoria lapsum, ipsemet in Ancorato, Diocletiano XX. annos tribuit.

Porro nihil ad priores Diocletiani annos Afrae conversionem pertinere, ex verbis, Diocletiani persecutio fervebat, elicio. Quanquam Eusebius neque his duobus annis integris Italiam, Siciliam, Galliam, et reliquas occidentem solem versus provincias (qua descriptione Raetia comprehenditur) persecutionem sustinuisse dicat. Ego interpretor: Cum Impp. mense Martio sanguinarium in Christianos edictum Nicomediae proposuissent, ad reliquas inde provincias missum, ut quaeque maxime dissita, ita uno vel altero mense tardius pervenisse.

Etsi vero Diocletianus post motum ecclesiae publicum hoc bellum, altero anno imperio cesserit, tamenpersecutio per decem continuos annos plebem Dei depopulata est. Quae Sev. Sulpitii verba sunt. Quibus Eusebius, Orosius, Nicephorus, historia miscella, Freculphus, alii consentiunt. Et evenit, ut cum varii Impp succederent, a primis auctoribus Diocletiano, et Maximiano, etiam posteriore octennio persecutioni nomen haeserit. Tulere nomen imperatorium per ea tempora,

Fl. Val. Constantius Chlorus Aug.
C. Gal. Val. Maximianus Aug.
C. Aur. Valerius Licinianus Licinius Aug.
C. Gal. Val. Maximinus Aug.
Fl. Val. Severus Aug.
M. Aur. Val. Maxentius Aug.
Fl. Val. Aur. Constantinus Magnus Aug.

An horum quis nomini Christiano penitus parserit, nescio: Constantio et Constantino aliqui eam palmam tribuunt, sed Constantius tertio persecutionis anno obiit: Et dum vixit, creaibile est satis habuisse proprias manus continere, collegarum Diocletiani, et Maximiani injurias a Christianorum corporibus repulisse, non est credibile: De Constantino Magno, quem maxime [note: In not ad mart. 22. Aug.] alienum ab hac culpa existimare par erat, contrarium docet Baronius. Caeteros plerosque teterrimos hostes extitisse, qui subdolis induciis non minus quam aperto bello (haec tunc alternis per provincias vicissitudo) damnum intulerint, certum est. Id interim fatebimur, in oriente multo foedius quam in occidente saevitum esse Quod etiam Eusebius alicubi innuit.

Atque ita colligimus, Diocletianum imperium iniisse Anno Christi CCLXXXIV. Persecutionem multo saevissimam coepisse anno CCCII. desiisse CCCXII. Quae ad mentem eorum Chronographorum, quos mesequi profiteor, calculata sunt. Cum satis cognitum habeam, de annorum numeris alios aliter sentire. Conversionem S. Afrae intermedio tempore contigisse, asseverare licet. Annumproprium assignare nonlicet. Sed si quis conjecturae locus, ego eam lubens anno CCCII adscripserim. Cum existimem, Narcissum mox a principio saevissimaepersecutionis Augustamprofugisse. Abdicato Diocletiano, persecutio in occidente non quidem penitus cessavit, multum tamen remisit, probe erga Christianos affectis Constantio Chloro, et filio Constantino: Inde fit ut existimem hac periphrasi, Tempore quo persecutio Diocletiani fervebat, et alterâ illâ initio passionis, cum Christianorum esset saeva persecutio, et omnes pro Christi nomine variis suppliciis afflicti ad sacrificia traherentur, non nisi ultimum Diocletiani biennium significari, quod est a mense Martio anni CCCII. ad Palilia usque anni CCCIV. Et cum Afra mense Augusto passa sit, uti ex ecclesiasticis tabulis liquet, ejus passio ad annum CCCIV. referri non potest. Refero ad annum CCCIII. Jam sia conversione adpassionem intercessere menses fere decem,


page 451, image: ds451

quae est Augustanae ecclesiae traditio, plane sequitur, Conversionem ad annum CCCII. pertinere, Coss. Fl. Valerio Constantio Nobiliss. Caes. IV. C. Galerio Valerio Maximiano Nob Caes. IV.

11. PROFUGUS] Etsi Tertullianus peculiari libello docuerit, in persecutione [note: De Lapsis.] non fugiendum, ejus tamen nulla est in hac sententia auctoritas. Eleganter ait D. Cyprianus, cum corona de Dei dignatione descendat, nec possit accipi, nisi fuerit hora sumendi: quisquis in Christo manens, interim cedit, non fidem negat, sed tempus expectat. Alibi, si quis in fuga occiderit, eum inter martyres censendum ostendit, si fugientem in solitudine ac montibuslatro oppresserit, fera invaserit, fames, ac sitis, aut frigus afflixerit: [note: Ep. 56. edi. Pam.] vel per maria praecipiti navigatione properantem, tempestas ac procella submerserit: spectat militem suum Christus ubique pugnantem; et persecutionis caussa, pro nominis sui honore morienti, praemium reddit, quod daturum se in surrectione promisit. Nec minor est martyrii gloria, non publice nec inter multos periisse, cum pereundi caussa sit, propter Christum perire. Sufficit ad testimonium martyrii sui testis ille, qui probat martyrem et coronat. Quae tamen ad gregem, non ad pastorem referenda. Quando episcopis (ex quorum classe Narcissus) fugere liceat, accurate disputat Augustinus, epistolâ ad Honoratum episcopum, et in haec se verba [note: Ep. 180.] colligit, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit, cui ministretur, aut potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus non est eadem caussa fugiendi. Idque S. Pauli, Athanasii, et Hispanorum episcoporum exemplis confirmat. Cur Narcissus fugerit, expeditum non habeo. Nullam nisi probatissimam caussam subfuisse, virisanctitas persuadet. Et recte subjunxero S. Pontii diaconiverba, [note: In vita S. Cyp.] quibus similem Cypriani fugam excusat, vultis scire, secessum illum non fuisse formidinem? Ut nihil aliud excusem, ipse postmodum passus est: quam passionem utique ex more vitaret, si ante vitasset. Narcissus enim similem vitae finem imposuit.

12. CUM DIACONO SUO.] Diaconos episcoporum et presbyterorum [note: Cap. 37.] ministros esse, habetur in concilio Carthaginensi IV. Tamen crebrius episcopis quam presbyteris inservisse, hinc apparet, quod B. Hieronymi aetate [note: Hieron. ep. ad Euagr. Clem. Constitut. Ap. lib. 2. c. 44. Igne p. ad Tral. Ex actis S. Laur. Apost. Constit. lib. 2. cap. 30.] abiqui Diaconos presbyteris aequabant. Quanquam male, nam et Hieronymus refellit. Clemens Rom. diaconos vocat episcopi aurem, oculum, os, cor, et animam. D. Ignatius profert exempla S. Stephani, qui beatissimo Jacobo, Timothei et Lini, qui Paulo, Anacleti et Clementis, qui Petro, diaconi episcopis ministrav erint. Idcirco exclamavere Felicissimus et Agapitus diaconi, cum Pontifex Sixtus Imperatori sisti juberetur, et nos sine patre nostro quo ibimus? Atque Archidiaconus Laurentius ad eundem, quo progrederis sine filio pater, quo sacerdos sancte sine diacono properas? Tu nunquam sacrificasti, nec offerre consueveras sine ministro. Quod Clemens exemplo confirmat, ut enim Christus sine patre nihil agit, sic neque diaconus sine episcopo.

[note: Hym. 18. mart. Caesaraug.] 13. FELICE] Illustre Gerundae Felicis martyris nomen semper fuit. Numerat Prudentius inter sanctos, quos variae urbes in novissimo judicio Christo oblaturae sunt,

Parva Felicis decus exhibebit, Artubus sacris locuples Gerunda.

[note: Mart. 1. Aug. Vinc. in spec. Hist lib. 12. c. 131. 132.] Hunc mart. R. Usuardus, et Ado, atque Vincentius confirmant passum Gerundae, persecutione Diocletiani, Praeside Daciano. Cum igitur nomen, locus, tempus martyrii conveniant, permulti eundem cum nostro Felice crediderunt. Sed obstat inprimis ecclesiae Gerundensis auctoritas, proqua Berengarii episcopi epistola jam semela nobis laudata, testimonium dicit. Narrat euim perspicue, Felicem, quem suae ecclesiae doctorem, Apostolum, et prophetam appellat, diversum esse a S. Felice Narcissi diacono, qui dudum a Francorum Rege Carolo translatus, Parisiis quiescat. Et quamquam haec plana aperta, accedunt tamen alia argumenta. Ado et Vincentius, qui prioris Felicis vitam copiose scripserunt, Raeticae peregrinationis nonmeminere: Immo neque [note: Mart. 18. Mart.] Narcissi episcopi, cum quo nostrum passum esse, ex hac historia et martyrol.


page 452, image: ds452

[note: Vasaeus post An. 306. ait Cucufatem a quibusdam Felicis fratrem exist imari. Multi etiam in martyrologiis Felicissimi, Feliciani, Fortunati, Fausti, Faustini, existimo Christianos Veteres bona omina horum nominum sequutos. Ps. 78. Hom. 27. Brevic. coll. die 3. In mart. 30. Jan.] liquet; quin Cucufatem illi socium Vincentius tribuit: Demum Diaconatus honor a nullo ascribitur: Quorum profecto nihil omittendum erat. Ipsa etiam S. Cucufatis vita, attentius perpensa, nos facile ab errore vendicat. Statuamus ergo, quod res est, duos Felices martyres Gerundenses distinctos, quorum uterque sub Diocletiano occiderit. Ac ne ejus rei nos admiratio capiat, scire refert, id nomen Christianis admodum familiare fuisse. Quippe supra LX. Felices martyrologia exhibent, quorum non pauci in Diocletiani tempora incidere. Et constat interim, infinito plura sanctorum nomina excidisse, quam in martyrologia relata sint. Itaut Genebrardus, explicans illud Psalmi, effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam, in circuitu Hierusalem: et non erat qui sepeliret, observarit, aliquos in singulos anni dies XXX. Millia martyrum numerare. Deo enim martyres (inquit S. Gregorius) numerabiles, nobis super arenam multiplicati sunt: qui quanti sint, a nobis comprehendi non possunt. Apto exemplo utitur Augustinus contra Donatistas, inre simili, mirum non esse inquiens, si in turba Romanorum clericorum, duo vel plures Stratones aut Cassiani reperirentur, cum in XII. Apostolis non solum duo Judae, sed etiam duo Jacob legerentur. Id verosaepius contigit, quod factu admodum facile, ut bini, aut plures ejusdem nominis martyres confunderentur, et eo ipso alterius memoria premeretur. Sic Baronius admonuit, Prudentium, hominem minime ex vulgo, tres Hippolytos, militem presbyterum et episcopum, conflasse in unum, ut quae singuli gesserint, uni adscriberet. Sic duobus quoque Cyprianis, et aliis permultis accidit Ambr. Moralis Chronic. Hispaniae lib. 12 c 42. narrat, Recaredum Regem, qui vixit ante annum Christi DC. obtulisse sepulchro S. Felicis martyris Gerundae auream coronam: quam multis exinde annis Paulus quidam, tyrannidem adversus Bambam Regem moliens sustulit, et cum sese illâ coronandum curasset, mox impietatis poenas luit. Sed haec ad nostrum Felicem non refero.

14. PARARE AMATORIBUS CONSUEVERAT] Afram ante conversionem mulierem peccatricem fuisse (ut modeste de se ipsa paulo post, et de Maria Magdalena sacra scriptura loquitur) compertum est. Ne quis autem Fortunatum errasse existimet, in eo quem adduximus versu,

Illic ossa sacrae venerabere virginis Afrae,

Animadvertere oportet, Virginem aliquando aetatis, nonintegritatis [note: Serv. in 4. Virg. ecl. Isid. orig. lib. 11. c. 2. Hor. Car. lib. 2. ode 8. Virg. Georg. 3 et ecl. 6. Phil. in 3. ecl. Virg.] nomen esse. Tradidere enim Grammatici, Virginem a viridiori aetate dictam. Praeivere optimi latinitatis auctores. Horatius, --- miseraeque nuper Virgines nuptae --- Virgilius de Hero, et moritura super crudeli funere virgo. Clarius de Pasiphae, trium liberorum matre, Ah virgo infelix --- Etsi Junius Philarg yrius diversam regulam prodidit, apud Terentium virgo dicitur, quae peperit, ut in Adelph. Puer natus, nihil habet virgo. Sic Virgo quae. parit Ideo ad secundum partum virgo dicitur, postmodum mulier. Hisse Fortunatus satis tueri potest, maxime in carmine; ubi credibile est eum venerationem Afrae hoc nomine conciliare voluisse. Molanus asserit, viduas sanctimoniales, aliquando virgines dictas, quod in virginum collegium cooptatae essent. Talis est in martyrologio ab illo postremo edito, Idib. Febr. Ermenilda virgo in Britannia, et VI Non. Julij Monegundes virgo [note: Ambros. de Salom. cap. 5. Chrys. Ser 26. de Pen. Orig. sup. Joseph. Hom. 6. Phil. in 15. suppl lib 8. de clar. mul. cap. 112. Apol. c. 39. Vide in hanc sententiam Cl. Alex. Paedag. lib. 2. cap. 4.] Turonis. Prorsus aliaratio Ambrosii, Chrysostomi, Origenis, qui ecclesiam gentium ex meretrice virginem factam esse, figurate dixerunt. At Phil. Bergomatem, qui in historia, Hilariam Afrae sanctissimae virginis matrem, Dignam, Eumeniam, et Euprepiam sacras virgines nominavit, nihilreconditi sensisse, sed simpliciter errasse, memoriae lapsu, existimo. Nam de claris mulieribus, ipsemet aliter scripsit.

15. ORARE COEPIT, ET PSALLERE] Agnosce antiquissimum institutum. De quo Tertullianus, Christianorum coenas describens, non prius discumbitur, quam oratio ad DEum praegustetur. Et paucis interjectis, post aquam manualem, et lumina, ut quisque de scripturis sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere: hinc probatur, quomodo biberit: Aeque oratio convivium dirimit.

16. EDISCENS HUNC ESSE CHRISTIANORUM EPISCOPUM PROCIDIT, etc.] Ut Afra Narcissum et Felicem, homines


page 453, image: ds453

peregrinos, ignotos domo acciperet, facile factufuit; Amatores enim, Venere propitia missos credidit. At quod episcopi nomine audito statim resipuerit, errorem, in quo nata, alta tot annos vixerat, agnoverit, id vero mirabile. Ejusque rei absolute caussam aliam nullam, quam sancti Spiritus divinam gratiam proferre possumus. Haec ubi vult spirat. Hujus afflatu Matthaeum, Zachaeum, Latronem puncto temporis immutatos scimus. Quoniam autem sapientia disponit omnia suaviter, cogitare licet, Christianorum non nomen tunc primum, inauditum antea, Afraeauribus accidisse. Multo ante sacra doctrina Romanum orbem pervaserat, et ad plerasque barbaras nationes excucurrerat. Ac Christianismo tam multi omnium ordinum viri, foeminae, nomen dederant, ut Tertullianus sub Sept. Severo ad Scapulam praesidem scripserit, Carthaginem decimandam esse, si Christianos ejus urbis delere velit. Prolixius in apologetico, si hostes exortes, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri, et Marcomanni, ipsique Parthi, vel quaecumque, unius tamen loci, et suorum finium gentes, quam totus orbis? Externi sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum. Sola vobis relinquimus templa. Et paulo post, potuimus et inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortij invidia adversus vos dimicasse. Si enim tanta vis hominum, in aliquem remoti orbis sinum abrupissemus a vobis, suffudisset utique damnationem vestram, tot qualiumcunque amissio civium, immo et ipsa destitutione punisset. Proculdubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum, et stuporem quendam quasi mortui, urbes quaesissetis, quibus imperaretis. Plures hostes quam cives vobis remansissent. Nunc enim pauciores hostes habetis prae multitudine Christianorum, paene omnium civium. Ista sub Severo. Postea numerus etiam auctus. Adeo, ut ante Diocletiani persecutionem, Christianorum conventus, infinita hominum turba frequentatos, multitudines in singulis civitatibus coactas, illustres hominum in templis concursus, nulla fere oratione explicari [note: Lib 8. c. 1.] posse, existimarit Eusebius. Unde cum in antiquis illis aedificiis non satis loci haberent, ampliores ecclesias in universis urbibus, fundamentis eorum ad majorem laxitatem dilatatis, erexerunt. Christianum igitur nomen, quaqua versus illustre, in Raetiâ, provinciâ vel Italiae accensâ, vel certe proximâ, [note: Annal. Sigis. Meiste. part 4. c. 1. et alii plerique. Act. cap 13. ep. ad Rom. c. 16. Dor. in Syn. Mart. 3. Dec. Dam. de Pont. Beda de sex aetat. in M. Ant. Vero. Et hist. eccl. lib. 1. cap. 4. item in epit. Ado. Chron. Vero Polyd. hist. lib. 2. Juven. sat. 4.] et quasi suburbanâ, obscurum esse non potuit. Praesertim Augustae, urbemetropoli.

Sed haec conjecturae sunt. Accedit historiae fides. Antiquis monumentis proditum est, Lucium quendam jam olim Raetos evangelium docuisse, ejusque professionis caussa apud nos puteo demersum, semivivum inde extractum, in interiori Raetia martyrium consummasse, iis ipsis locis, quibus Curia urbs post haec condita est. Illorum, quos Augustae sacrae fidei adjunxit, solius Campestrii, viri primarii nomen superat. Et quamquam ambigitur an Lucius Cyrenensis fuerit, cujus extat memoria in actis Apostolorum, et epistola Pauli ad Romanos, quemque Dorotheus Laodiceae Syriae episcopum nominat: An (quod pluribus placuit) Britanniae Rex, ab Eleutherio summo Pontifice, per legatos Fugatium, et Damianum Christiano nomini ascriptus, Cujus meminere martyrologia, Damasus, Beda, et Ado Viennensis: quem Polydorus Virgilius Arviragi (Juvenalis carmine nobilitati) pronepotem scripsit, ex filio Mario, nepote Coyllo: Tamen utrumvis accipimus, S. Afrae temporamulto antecessit; et ex eo Christianos Augustae fuisse, non est cur dubitemus.

Obscurior fama est de Philippo episcopo, quem sub Antonino, aut sub Vero Augustae Vindelicorum passum tradidere. Primus Cabilanensis in topographia, et Irenicus in exegesi Germaniae. Nescio quam idonei testes. Me dubium habet, quod auctores, quos sequuntur, non laudant; et quod nulla hujuscemodi memoria extat apud ecclesiam Augustanam, cujus maxime intererat. Vixit sub M. Antonino, Vero, et Commodo Philippus, vita et doctrina illustris; verum is Gortynae in Creta fuit episcopus, uti Eusebius, Hieronymus, et martyrologia III. Id. Aprilis produnt, atque scribendis libris claruit, neque eum martyrio affectum constat. Nihil itaque de Philippo Augustano episcopo asseveraverim.



page 454, image: ds454

Satis jam habeo docuisse, ante Afrae conversionem Christianos Augustae fuisse, eosque ad rationem caeterarum provinciarum, non paucos. Quo etiam illa in principio verba pertinent, persecutio Diocletiani fervebat, neque enim de nullis, aut perpaucis numero possunt accipi. Christianis vero etsi gentiles foedissima quaeque affingerent, fieri nihilominus non poterat, quin se veritas exereret, et innocentia vitae in vulgus celebraretur. Nam apologiarum scriptores frequentes erant in eo argumento. Et apposite ad hunc locum [note: Apol. c. 3.] Tertullianus de osoribus Christiani nominis inquit: Quid? quod ita plerique clausis oculis in odium Christiani nominis impingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes, admisceant nominis exprobrationem. Bonus vir Cajus Sejus, sed malus tantum, quod Christianus. Item alius. Ego Lucium sapientem virum repente factum Christianum defero. Nemo retractat, non ideo bonus Cajus, et prudens Lucius, quia Christianus: aut ideo Christianus, quia prudens, et bonus. Et deinde, alii quosretro, ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso deno[?]ant quo laudant, caecitate odii in suffragium impingunt. Quae mulier, quam lasciva, quam festiva? Qui juvenis, qui Lucius, quam amasius, facti sunt Christiani? Ita nomen emendationi imputatur. Ubi multis ostendit, nihil Christianis vere obiici praeter nomen, et religionem. Quod antea S. Justinus, et Athenagoras dixerant. Porro nominis nullum crimen esse; in religione, neglectum inanium deorum etiam laudem mereri. Quae cum ita sint (ut eo redeamus, unde digressi samus, utque ost endamus, quam svaviter hanc conversionem sapientia disposuerit) nihil profecto magis rationi consentaneum erat, quam ut dimoto Dei benignitate Idololatriae velo, et perspecta foeditate illecebrosi cultus, Afra se illorum fidei crederet, quos reliquis mortalibus integritate ac pietate praestare crebro audivisset.

17. PROCIDIT ANTE PEDES EJUS] Summae venerationis, [note: Luc. 8. Marc. 5.] et extremae demissionis actus. Ita in evangelio, mulier sanguinis profluvium patiens, cum se non latere animadverteret, ad Christum tremens venit, et procidit ante pedes ejus. Item Syrophoenissa gentilis, procidit ad pedes ejus. [note: Marc. 7. Luc. 8. Ambr. in Luc. lib. 6. c. 7.] Et mulier peccatrix, quam Afrae comparavimus, lacrymis coepit rigare pedes ejus. Id explicans S. Ambrosius ait, Peccator ad pedes, justus ad caput. Paulo post, ubicumque audieris Christi nomen, occurre. In cujuscumque interiorem domum JEsum intrasse cognoveris, et tu ipse festina. Cum repereris sapientiam, cum repereris justitiam in alicujus penetralibus recumbentem, accurre ad pedes, hoc est, vel extremam partem quaere sapientiae. Atque iterum, siad caput Christi accedere non potes, tangat pedibus suis caput tuum Christus. Et fimbria ejus curat, et pedes curant. Quae non aliena hoc loco existimanda, cum Narcissum Christo, servum Domino, quâ ejus vices agit, conferre nihil prohibeat. Et certum est, hanc humilitatis speciem spectasse Christianos antiquitus, cum sacerdotum, et episcoporum pedibus acciderent, etiam vestigia lamberent: ne mirentur quidam id hactenus in summo pontifice obtinere.

[note: In Joan. tract. 12.] 18. DOMINE INDIGNA SUM VALDE, etc.] Augustinus ait, Qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Et mox, Initium operum bonorum est confessio operum malorum. Chrysostomus, Poenitentem irasci non oportet, neque saevire, sed conteri tanquam condemnatum, tanquam non habentem fiduciam, tanquam judicatum reum, tanquam ex sola salvari misericordia debentem, tanquam ingratum erga benefactorem redargutum, tanquam injucundum et reprobum, tanquam innumeris dignum suppliciis. Confer Afrae verba, et omnes hos affectus invenies.

19. A TURPISSIMO TACTU INQUINARI NON POTUIT] Haec ad peccatores omnes quibuscum Christus, calumniantibus Pharisaeis, conversatus est, recte referimus, nihil enim peccatore inquinatius; tamen de Maria Magdalena, in effusione unguenti Domini corpus tangente, potissimum intelligenda. Similitudine perquam accommodata.

20. LUX DE COELO VENIENS ET SPLENDOR SOLIS, etc.] Elegans similitudo, qua Athanasius de incarnatione Verbi usus, nam si sol ab eo creatus, et nostris oculis subjectus, circumambulans in coelo, non sordescit at tactu terrenorum corporum, neque a tenebris obscuratur, sed potius eas


page 455, image: ds455

illustrat, et purificat: multo magis sacrosanctum illud Dei Verbum (quod solis est conditor, et dominus) cum in corpore innotesceret; non maculas in se corrivabat, sed incorruptibile erat, corpusque mortale, quod assumpserat, vivificabat, et a sordibus desae cabat. Qui peccatum (inquit) non fecit, neque [note: De sacram. lib. 3. cap 2.] dolus inventus est in ore ejus. Peccata autem sordium et luti nomine denotare frequens est. Unde Ambrosius Joannis illud, de caeco curato per Christum, [note: In Job lib. 34. cap. 8.] tulit lutum, et linivit super oculos ejus, lutum illitum, datam cognitionem peccatorum explicat; et Gregorius inter varias luti significationes inquit, per lutum quoque desiderium sordidae voluptatis exprimitur, sicut psalmista deprecans ait, eripe me de luto, ut non inhaeream. Luto quippe inhaerere, est sordidis desideriis concupiscentiae carnalis inquinari.

[note: Dam. Serm. 1. de Joan. Evang.] 21. FILIOLA] Blandientis verbum. Ita Joannes Evangelista discipulos filiolos appellare solitus, multo intensiorem animi affectum, quam filiorum nomine exprimens, ut annotavit P. Damianus.

[note: Amb. in 22. Ps. 18. Serm. 21. Greg. orat. 1. in Jul.] 22. SUSCIPE IN TE LUMEN FIDEI] Fides' principium Christiani, ait Ambrosius. Hinc prima ad gentilem convertendum vox, CREDE. Quodirridet apud Gregorium Nazianzenum Julianus Imp. Unum CREDE summam Christianae sapientiae dictitans. Nomina etiam Christianis hinc haesere, CREDENTES et FIDELES. Fides vero cur lumen dicatur, ostendit [note: In Luc. lib. 11. cap. 52.] Ambrosius, Lucerna fides est, juxta quod scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine, Verbum enim Dei fides nostra est: verbum Dei lux est, lucerna fides. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Lucerna enim lucere non potest, nisi aliunde lumen acceperit.

23. UT PURIFICATA AB OMNI PECCATO] Anper solam fidem, excluso etiam baptismo, cujus hactenus non meminit? Nequaquam. Ait enim paulo post, Crede et baptizare. Sed sensus est, Purificandamsuscepta fide, per ea, quae a fide praescribentur.

24. CLARITATE] Observandum, similitudini lucis coelestis, et splendoris solaris, metaphoram luminis, et claritatis optime convenire.

25. EGO QUIDEM QUAE, etc. QUOMODO POSSUM, etc.] Vide ut vere poenitens timori spem conjungat. Multum peccavit, ideo timet multum. Sed mox ac remissionis spes ostensa, oculos in eam conjicit, et purificationis modum inquirit, verbis quae cupiditatem simul, et admir ationem exprimant, [note: Sup. Ezec. lib. 1. hom. 4] quomodo possum a tantis sordibus ablui. Gregorius Magnus quatuor alas homini datas esse ait, quibus ad coelum feratur Binae praeteritis conveniunt, scilicet timor, et poenitentia: binae ad futura respiciunt, Spes, et amor.

26. TANTUM CREDE, ET BAPTIZA[?]E, ET SALVA ERIS] Quid [note: Pac. de bapt. Vide Vegam de justif. lib. 11. c. 23. Quo sensu doctores ecclesiast ici aliquando dixerint, side nos sola justificari, et salvari.] fides, quid baptismus in homine operentur, [?] ata loquutione D. Pacianus pulchre ostendit, Christi semen, id est, Dei spiritus, novum hominem alvo matris agitatum, et partu fontis exceptum, manibus sacerdotis effundit, fide tamen pronuba. Neque enim aut insertus videtur in ecclesiam, qui non credidit, aut genitus a Christo, qui spiritum ipsius non recepit. At ne quis tantum crede, perperam accipiat, sciendum est, hîc fidem non operibus, sed infidelitati opponi. Ac si explicatius dixisset, adjunge te tantum Christianae fidei. Praeterquam quod jam monui, fidei nomine quandoque comprehendi, quidquid per fidem jubetur.

27. QUID VOBIS VIDETUR] Non consilium Afra, sed assensum quaerit. Constitutum enim habebat, quid factura esset, quod ex puellarum responso apparet, cum illam ad amplectendam indulgentiam non hortentur, sed se in ea amplectenda comites futuras spondeant, si sequutae sumus te etc. Atque hoc loco iterum agnosce digitum Dei. Quid mir abilius, quam puellas peccatorum sordibus hactenus demersas, ad primum salutis nuntium animos tam alacriter erigere.

[note: Mart. 12. Aug.] 28. DIGNA EVNOMIA ET EUTROPIA] Martyrol. R. habet, Digna et Eutropia et Eunomia. Beda, Digna et Eumenia et Euprepia, ita quoque [note: Usuar. Ado Maur. in mart. Berg. hist. lib. 8. Pet. lib 7. cap. 28. 54.] Usuardus, Ado, Maurolycus, Antoninus in Chron. et Phil. Bergomas. P. de Natalibus, Digna, Eumenia, et Eutropia. Ecclesia Augustana Dignam, Eunomiam, Eutropiam agnoscit. Consentiente Vincentio in Spec. hist. et quicumque Vincentium sequuti. Quod propriae et privatae res cuique notissimae, ideo Augustanae ecclesiae libens fidem adhibeo. Et fieri potuit, ut inventis olim sanctarum


page 456, image: ds456

[note: Vinc. lib. 12. c. 147. 150.] martyrum corporibus, inscriptiones, quae scrupulum eximerent, fuerint adjunctae.

De Digna constat, Embricone episcopo repertam in loculo laminam plumbeam, sic inscriptam, CORPUS SANCTAE DIGNAE MARTYRIS.

[note: Martyr. 11. Aug. 22. Sept. 14. Jan. Mart. 15. Jun. 30. Oct. 15. Sept. 14. Dec. Mart. 30. Nov. Pius ep. ad Just.] Diversae sunt ab his nostris, Digna virgo, quae Tuderti colitur. Digna virgo passa Romae sub Valeriano. Et Digna virgo passa Cordubae Anno Christi DCCCLIII.

Item Eutropia puella martyr Palmirae. Eutropia martyr Alexandriae. Eutropia vidua in Gallia. Ac Eutropia virgo martyr, soror S. Nicasii episcopi Rhemis.

Denique Euprepis passa Romae cum Castulo. Atque Euprepia cujus S. Pius Pontif. meminit, quod domum suam Romae in titulum pauperibus assignaverit.

29. INCIPIENS AUTEM HYMNOS DEO CANERE, etc.] S. Augustinus, Hymni laudes sunt Dei cum cantico, Hymni cantus sunt continentes laudes Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non sunt Hymni. Si sit et laus, et Dei [note: In Psal. 72. Ammian. Marcel. lib. 28. sub finem Festo die Christiani ritus in Ecclesia pernoctabant.] laus, et non cantetur, non est hymnus. Oportet ergo ut si sit hymnus, habeat haec tria, et laudem, et Dei, et canticum. Nocturnarum orationum, et cantionum antiquae ecclesiae, meminere multoties cum sancti patres, tum auctores profani, si qui res Christianas attigere. Harum in commune duplex erat ratio. Singulis noctibus, horis certis, surgebant homines pii, praesertim ecclesiastici semel, aut eo amplius, ad orandum, et canendum: Statis praeterea temporibus, excubabat in ecclesia solidas noctes plebs universa, his ipsis studiis intenta. Idque vigiliarum nomine significabatur. Privatim deinde, ut quisque Deum praecipua contentione, velob patrata crimina placandum, vel inposterum exorandum sumpserat, itaperviligio prae caeteris studebat. [note: Ad Eustoch. de cust. virg.] Illustris locus est apud Hieronymum, memini me clamantem diem crebro junx isse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret Domino increpante tranquillitas. Et in patrum, reliquorumque sanctorum vitis, nihil frequentius occurrit. Cum igitur inter primaria Dei opera hominis peccatoris conversio numeretur, eam Narcissus merito tanto conatu expetendam putavit.

30. SIMUL HABENS AFRAM CUM SUIS PUELLIS CONSORTEM] Quid Narcissus, et Felix, quid rursus Afra, et puellae oraverint, [note: In ep. ad Cor. 2. c. 1. hom. 2.] docebunt Chrysostomi verba, episcopum scilicet, et diaconum orasse pro catechumenis, ut misericordissimus, et miserationum Deus, ipse exaudiat preces illorum. Et deinde, ut Deus aperiat aures cordium illorum. Quibus precibus hodie quoque ecclesia utitur. Verum Catechumenorum deprecatio quaenam potest esse, nisi ne maneant catechumeni. Ita Chrysostomus.

31. MANSERUNT HIC, ET ABIERUNT AD SACR IFI CIUM] Manserunt hic per noctem, deinde abierunt. Num Afra hospites falsa excusatione celandos putavit? An potius episcopus cum diacono vere secesserat in aliquam domus partem, ad faciendum sacrificium Christiano ritu? Ut quaesitores non mendacio, sed ambiguitate sermonis decepti sint. Et si fortasse prius illud probabilius, nam postea matrinarrat, ego vero fasces lini habeo, sub quibus abscondi eos.

32. CAPITOLIUM] Unus ex septem montibus Romae, primo Saturnius, deinde Tarpejus, postremo Capitolium appellatus est: Quod heic cum fundamenta foderentur aedis Jovis, caput humanum in ventum dicitur, inquit [note: Var. de ling. lib. 4. cap. 7. Liv. lib. 1. 6. Dion. lib 4. Arnob lib. 6 Vict. de reg. urb. T. rt. de spect.] Varro. Accidit Tarquinio Superborege, uti Livius, et copiosius Dionys. Halicarnasseus narrat. Caput Toli Vulcentini fuisse, Arnobius ex Sammonico, Granio Valeriano, et Fabio docet. In hoc monte praecipue arx, et templum Jovis. In templo tria delubra, Jovis, Junonis, Minervae. Postea etiam simulachra omnium deorum, auctore P. Victore. Cui astipulatur Tertullianus, Capitolium omnium daemonum templum est. Et rhetor ille, qui orationem Ciceronis nomine, ad equites antequam iret in exilium scripsit, primum Jovem, Junonem, et Palladem, deinde reliquos Deos, Deasque qui Capitolium colunt, invocat. Comprehendebatur regione urbis VIII quae Forum Romanum. Aliud erat Capitolium vetus in regione VI. alta semita. Cujus item meminit [note: Lib. 4. c. 32.] Victor et Varro, Capitolium vetus, quod ibi sacellum Jovis, lunonis, Minervae: et id antiquius quam aedis, quae in Capitolio sacta. Sed nudo Capitolii nomine


page 457, image: ds457

[note: Aen. lib. 3. 5. Suet Tib. c 40. Cajo cap. 57. de gram Orbilio. Borg. orig. Flor. Rub. hist Rav l. 1 Ado mart. 14. Jan. Cyp. ep. 55. et de lapsis. Descr pt. Const. reg. 8. et Gyllius Topog lib. 3. cap 7. Stdon. de Iaud. Narb. Mart R. 29. Nov et ibi Baron. Vita S. Tyrsi apud Surt. 7. Pith. Advers lib. 2. cap. 18. Tert. de corona. Urs. in notis ad 7. frag. inscr p fratr. arval Arnob. l 4. Conc. Elib. Can. 59.] primum illud intelligitur. Ut vero occulta naturae vis impellit homines, liberis parentum nomina imponere, ita etiam cogere solet colonias, relictarum urbium memoriam reddere, effictis ad harum speciem locis, et nominibus, quam proxime fieri potest. Quod scite expressit Virgilius in Heleno et Aceste. Hac ratione crebraper Romanas colonias Capitolia instituta. Quibus nullum inventum caput, sed praejudicium dominae urbis nomen fecit. Observavi in Italia Capitolium habuisse Capuam, et Beneventum ex Suetonio, Florentiam, et Mediolanum ex Vinc. Borgino, Ravennam ex Hieron. Rubeo, Nolam ex Adone; In Africa Carthaginem ex Cypriano: In Thracia Constantinopolim ex illius urbis descriptione: In Gallia Narbonem ex Sidonio, Tolosam ex martyrologio R. Treveros ex vita S. Tyrsi, Xanctones ex P. Pithaeo, Augustodunenses ex Eumenio; Agrippinae Ubiorum Capitolii cognomen templo cuidam hodie quoque adhaeret. Atque diligens investigator fortassis plur a inveniet. Multo enim frequentissimum Capitoliorum usum, ostendunt testimonia, quae statim sequuntur. Tertullianus. Ecce annua votorum nuncupatio, quid videtur? Prima in principiis, secunda in Capitoliis. Quamquam Fulv. Ursinus, in Capitolio corrigit, sed ego caussam necessariam hujus correctionis nullam video. Arnobius: Nonne vides, in Capitoliis omnibus virginales esse species Minervarum? Concilium Elibertinum, prohibendum, ne quis Christianus aut gentilis, ad Idolum Capitolii sacrificandi caussa ascendat. Hoc in Hispania decretum, ne quis ad Romanum Capitolium pertinere existimet. S. Zeno sermone de spirit. aedif. domus Dei, de Judaeis, et gentibus verba faciens, si liceat, vel si velint, fortassis cultius synagogas aedificent; cultius erigant Capitolia. Annotavit praeterea Baronius, S. Hieronymum de locis Hebraicis, et Comment. in Isaiam, Arcem Babyloniae tanquam per synonymiam, Capitolium explicare. Quae eo a me collecta sunt, ne ad Capitolii nomen, in splendidissima Raetia provinciae colonia, Augustâ Vindelicorum, haesitemus. Qua parte urbis steterit, aegre quisquam definiet. Mihi quidem nihil hujus liquet. Caeterum ad Romanum exemplum, ubique Jovem Junonem, Minervam in Capitoliis consuevisse coli, opinari licet. De Minerva planum fecit Arnobius. De reliquis par persuadet ratio.

33. VEL AD TEMPLUM ABISSE] In Capitolio sane templum: Sed templum: Sed templa etiam extra Capitolium. Mercurii, Silvani, aliorum, inscriptiones hactenus Augustae extant. Sensus est itaque, vel ad Capitolium, vel ad aliquod aliud templum abiisse.

[note: Alan. dial. 4. cap. 6.] 34. OMNI HORA SIGNABANT FRONTES SUAS SIGNO CRUCIS] De signo crucis multa ex Christiana antiquitate in unum collegere, [note: Mart. ad Burdtg. c. 8.] cum alii, tum Alanus Copus, quae hîc repetere supersedeo. Sed addo D. Martialis locum, quo doceam ejus usum ab Apostolicis temporibus originem ducere, Crucem Domini, in quem credidistis, Deum verum, et Dei filium, semper in mente, in ore, in signo tenete. Crux enim Domini armatura vestra invicta contra Satanam, galea custodiens caput, Iorica protegens pectus, clypeus tela maligni repellens, gladius iniquitatem, et angelicas insidias perversae potestatis [note: Apud Cyril. lib 6. contra Jul. Hippol. de consum. mundi. Apoc. cap. 13.] sibi propinquare nullo modo sinens. Crucem in primis Julianus Imp. Christianis objecit, Crucis signum adoratis, imagines illius in fronte, et ante domos pingentes. A quibus nobis haec ipsa nunc obijciantur, nemini obscurum est. B. Hippolytus episcopus, et martyr, cum se Antichristi peculiarta facinora praedicturum promisisset, verba illa Apocalypsis, faciet omnes pusillos, et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos, habere characterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis: Hac interpretatione imitatus est, dabit characterem in dextra manu et fronte, ne quis dextra, sua pretiosam illam crucem pingat in fronte.

35. AD ME MERETRICEM HABERENT INTRARE, SI CHRISTIANI ESSENT.] Antea dixi, vitae Christinae innocentiam, apud gentiles inimicos illustrem fuisse. Proinde hospitium meretricis satis ab opinione Christianitatis vindicare videbatur: Cum Christiani obtutum quoque ab hujusmodi domibus revocarent. Tertullianus, quem toties laudo, inter commoda [note: Ad martyras.] carceris numerat, non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt. Et alibi, cum jussisset lectorem (ut argumento, quod prae manibus erat [note: De Pallio.] serviret) meretricium cultum inspicere, mox se castigans ait, etsi praestat oculos abducere ab ejusmodi propudiis occisae in publico castitatis.



page 458, image: ds458

36. ABIIT AFRA AD MATREM SUAM] Majores nostri credidere, Afram haud procul a templo, quod nunc illi et D. Udalrico sacrum est, habitasse: Matris domum in ecclesiam S. Martini postmodum abiisse.

De Afrasiverum, eam in suburbio habitasse dicamus necesse est: neque enim illud spatium pomoerio antiquitus comprehendebatur. Idem, de S. Martini aede quibusdam videtur. Mihi non admodum liquet.

[note: Adi martyrol.] 37. HILARIAM] Diversa ab hac est Hilaria, quae cum Claudio marito III. Non. Decembr. colitur. Diversa quoque, quae Prid Cal. Jan. utraque Romae passa An nostraveneri hoc nomine gratificari voluerit, aliquando dubito. Certe quae VIII. Cal. April. Hilariafesta Deûm matri agebantur, ad Venerem etiam respiciebant. Macrobius enim ubi de Atti et Adoni, qui annue [note: Satur. lib. 1. cap. 21.] Veneris nomine plangebantur, sic ait, simulatione luctus peracta, celebratur laetitiae exordium ad octavum Calend. Aprilis, quem diem Hilaria appellant.

38. EXPANDENS MANUS SUAS AD DEUM SUUM] Ut manus orando levemus atque expandamus, naturae instinctu facere videmur. Ita [note: Ps. 142.] David, expandi manus meas ad te. Atque innumera sunt hujus moris exempla. In Christianis accedit crucis mysterium. Quod innuit Tertullianus, nos [note: De Orat.] vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et dominica passione, modulantes et orantes, confitemur Christum.

39. CIRCA VERO PULLORUM CANTUM] Omnibus animalibus pullorum nomen convenit, sedavium generi praecipue. Gallicinium itaque [note: De die nat. cap. 10.] denotat. Antiquitus, inquit Censorinus, tum noctem in quatuor vigilias dividebant, tum etiam plura noctis tempora propriis discernebant nominibus. Puta post crepusculum, sequitur tempus, quod dicebant luminibus accensis, sive antiquius prima face: Deinde concubium, cum itum est cubitum: Exinde intempesta, id est multa nox: Tum ad mediam noctem; media nox: De media nocte: sequiturgallicinium, cum galli canere incipiunt: Deinde conticinium, cum conticuere. Tunc ante lucem: Et sic diluculum. Paulo igitur post mediam noctem lumen candelae extinctum Atque haec omnis narratio, consulto in hunc locum a scriptore historiae dilata est. Nam si eam antea, illis verbis subjecisset, episcopustotam noctem orando, et piallendo pertransiit, simul habens Afram cum suis puellis consortem, ubirei gestae series illam videtur requirere, hic omnino repetenda fuisset.

40. OSTENDETUR LUX, QUAE EXTINGUI NON POTEST] Lux quae ad preces episcopi mox de coelo venit, ad auroram tantum, necultra luxit. Verum diaconus aliam praeterea veram lucem, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et quae hac oculis perspicua luce significatur, [note: Joan. 4.] intelligebat. Eadem fere ratione Christus de aqua disputans, mulierem Samaritanam ad veri cognitionem pertraxit.

41. VENI LUX MEA DE COELO, OSTENDE FACIEM TUAM, ET SALVI ERIMUS] Respexit ad ea, quae in psalmis leguntur, [note: Ps 42. Ps. 79 ter.] Emittelucem tuam et veritatem tuam, Item, Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Velquid aliud simile, etiamsitotidem verbis non rediderit.

42. VENIT FULGOR DE COELO] Cum ea, quae fides Christiana proponit, omnem humanae rationis captum excedant, et tamen adipiscendae aeternae felicitati omnino credenda sint: Ideo noluit Deus homines ad credendum cogere, nisi per miracula prius credibilia reddidisset. Christi verba [note: Joan. 15.] sunt, si opera non fecissem in eis, quae alius nemo secit, peccatum non haberent. Quae caussa est, cur primitiva ecclesia miraculorum dono tam largiter [note: Chryl. ep. 1. ad Cor. c. 2 hom. 6. Aug. de civ. Dei lib. 22. cap. 8.] fuerit dotata. Hinc ait Joan. Chrysostomus, tunc utile fuisse, ut signa fierent, nunc vero minime: Quin Augustinus, necesiaria fuisse priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. Caeterum cogita, quam apte opera Dei cohaereant. Consolatus est Narcissus Afram similitudine splendoris solaris: Dein promisit, si lumen fidei susciperet, eam perpetua claritate gavisuram: Jam nunc ostendit lucem in mediis tenebris, praeter naturae vires emicantem: Postremo internam illuminationem perficit, cui exterior ista arrhae loco fuit. Et in plurimis sanctorum vitis licet hoc mir aculi genus observare, quamquam [note: Ex ejus actis.] non semper eodem modo contigerit. In S. Sebastiano simile quid Zoe matrona viderat, et turpe putavit tam evidenti assertioni fidem non adjungere.



page 459, image: ds459

43. DUM ORATIONEM FINISSET, etc. DICERE, AMEN]. D. [note: Ep. 1. c. 14.] Paulus ad Corinthios: Caeterum si bene dixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet AMEN supra tuam benedictionem? quoniam quid dicas [note: Chrys homil 35.] nescit. Chrysostomus idiotam promiscuam plebem, vel laicum explicat. Et significat post secula seculorum, qui finis precum sit, Amen subijci solere. Justinus, [note: Apol. 2.] Praepositus quantum potest preces offert, et gratiarum actiones, plebs vero Amen accinit. Quae tamen haereticis nihil patrocinari ad assertionem, vulgaris linguae, in divinis officiis, et publicis precibus, discere potes ex Ledesma, Hosio, et Bellarmino, qui hoc argumentum explicant. Verbum ipsum AMEN Hebraicum est, de quo Hieronymus ad Marcellam, Amen vero Aquila [gap: Greek word(s)] exprimit, quod nos Fideliter possumus dicere, ductum adverbium ex nomine fidei. Amen Septuaginta [gap: Greek word(s)] , id est, Fiat.

[note: Luc. 5.] 44. DOMINE, etc. SUM ENIM MULIER PECCATRIX] Ita Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me Domine, quia homo peccator sum. Stupor enim circumdederat eum. Utvero Jesusrespondit, Noli timere, Sic Narcissus, Quo me Deus meus jussit ingredi, introivi. Nam haec verba penitius considerata, omnem timorem abstergere apta sunt; cum utique Deus [note: In Luc. lib. 4 c. 5.] temere ingredi non jusserit. Porro ad illud Petri Ambrosius, Dic et tu, Exi a me Domine, quia homo peccator sum: Ut respondeat tibi Dominus, noli timere. Indulgenti Domino peccatum fatere etc. Est etiam animadvertendum, quod hic Afra narrat, se ad pedes Narcissi projectam, haec verba protulisse, nihilpertinere ad prius illud, procidit ante pedes ejus, dicens: Domine indigna sum valde, etc. Id enim vesperi, ut primum intellexit Narcissum Christianorum episcopum esse, hoc vero mane contigit, cum novo mir aculo iterum consternata esset.

45. FASCES LINI HABEO, SUB QUIBUS ABSCONDI EOS] [note: Jos. c. 2.] Uti Afra legatos veri Jesu, ita Rahab meretrix Hierichuntis, olim exploratores Josue sub lino abscondit. Facile utrinque plura conferes.

46. MATER EJUS GAUDIO REPLETA DIXIT, etc.] Cum Deus Afrae domum semelbenignis oculis aspexisset, matrem Hilariam exortem divinae [note: Deut. 32. Jos. c. 6.] gratiae relinquere noluit, nam Dei perfecta sunt opera. Et probe iterum accommodari potest, Rahab meretrix vivat, cum universis, qui cum ea in domo sunt; abscondit enim nuntios, quos direximus. Obiter non est transmittendum, Hilariam, quamquam Idolorum vanitati adhuc deditam, tamen praestationem voti ab uno Deo petere. Quod cum Tertullianus in aliis ethnicis observasset, Testimonium animae naturaliter Christianae esse existimavit. Lactantius idem argumentum multis prosequitur.

[note: Apol. et de testim. An. Lact divin. inst. lib. 2. cap. 1.] 47. PER TRES HORAS TENERET PLANTAS EJUS] Quam anxie, et quam ardenter Hilaria animae salutem concupierit, hinc cognoscimus. Quae enim sequuntur ab ea prolataverba, pium animi affectum proculdubio significant: Verum igneum illud desiderium, nullaunquam lingua tam expresse eloquetur, quam per tres horas jacens corpus ad pedes episcopi. Merito responsum tulit, Beata est fides tua. Afferamus exemplum Pelagiae poenitentis sub Imp. Theodosio juniore. Cujus historiam a Jacobo diacono Heliopoleos, qui conversioni interfuit, graviter conscriptam habemus. Et quoniam pleraque eorum explicat, quae per trihorium inter Hilariam, et Narcissum disputata, hic brevitatis gratia omissa videri possunt, ideo non gravabor plura ex illa verba describere. Venit illa (Pelagia nimirum) ubi sedebant episcopi, seseque in pavimentum prono vultu prosternens, apprehendit pedes beati Nonni, aitque ad eum: Rogo te, mi Domine, imitare magistrum tuum, Dominum Jesum Christum, et impertire mihi humanitatem, meque Christianam effice. Ego enim sum pelagus flagitiorum, et quaedam iniquitatis abyssus. Peto autem sanctum mihi conferri baptisma. Cumque vix ei persuasisset episcopus, ut a pedibus surgeret, sic illi locutus est: Sacri episcoporum canones vetant baptizari meretricem, nisi fidejussores adhibeat, qui fidem dent, eam non redituram ad anteactae vitae turpitudinem. Hac episcopi sententia audita, rursus in pavimentum se abijcit, comprehensosque sancti viri pedes rigat lacrymis, et capillis suis detergit, dicitque illi: Tu itaque rationem reddes justo judici Deo pro anima mea, et tibi imputabo omnia scelera, et flagitia mea, si distuleris mihi impurae, et turpissimae, salutaris lavacri beneficium impertire. Non sit tibi portio apud Deum inter sanctos ejus, nisi me feceris alienam a


page 460, image: ds460

maleficiis, et peccatis meis. Negasse Deum, et idola coluisse censearis, nisi me hodie in Christi sponsam renasci feceris, et obtuleris Deo puram, et immac ulatam. Episcopi, qui in Nonni consessu erant, pronunciavere: Nunquam se talem vidisse fidem, tantumque obtinendae salutis desiderium. Itaque Pelagia [note: In vita Pauli.] post confessionem, et exorcismum, baptizata est. Ad spatium trium horarum, quibus Afra, Narcissi pedibus provolutajacuit, quod spectat, prodit Hieronymus, Antonium ante speluncam Pauli eremitae, sex et amplius horas aditum precantem jacuisse.

[note: De Cor. mil.] 48. ANTEQUAM DISCERES, etc.] Similes est apud Tertullianum locus, Laudo fidem, quae ante credidit observandum esse, quam didicit.

[note: De bapt.] 49. HODIERNA DIE SIMUL INCIPITE JEJUNARE, etc.] Ex antiqua ecclesiae disciplina. Tertulliani verba sunt, ingressuros baptismum orationibus crebris, jejuniis, et geniculationibus, et pervigiliis orare oportet, et cum confessione omnium retro delictorum. Nostra compara, invenies Confessionem: Orationes, quibus geniculationes comprehensae; Vigilias: et jejunia. Praeterea, Catechismum, audite sermonem veritatis: et exorcismum, cum se daemon paulo post exclusum fateatur. Quae baptizaturi partes sunt; nam Tertullianus de baptizandis tantum agit.

50. DICIMUS, QUID COLIMUS, ET ITA DEMUM DOCE NOS, etc.] Narcissus scivit proculdubio, has mulieres gentiles esse; sed cum Deorum cultus varius esset, et multiplex, multum intererat cognoscere, quam rationem istae sequerentur, ut intellecta vi veneni, antidota maxime necessaria adhiberentur.

51. PARENTES MEI GENERE CYPR II FUERUNT, ET INDE VENERUNT] Paucis verbis, quibus Hilaria non se ipsam, sed parentes suos ex Cypro venisse asserit, illa paene omnia convelluntur, quae incerto rumore, prologo a nobis omisso sunt prodita. Immo si ulla unquam conjectura probabilis existimata, nihil omnino probabilius, quam quod hinc conjicio, Hilariam et Afram Augustae natas esse; sive ambas, sive certe alteram, Afram scilicet. Id a nemine hactenus observatum miror, cum ad hujus urbis splendorem magnifice faciat. Ait Hilaria, parentes ex Cypro venisse, neque quo venerint exprimit. Cui dubium erit illum locum subintelligi, in quo sermo enuntiatur. Quis enim alius sensus esse possit? Sed demus ipsam infantem Cypro a parentibus ex portatam. Et hanc causam esse, cur illos potius, quam se cum illis venisse dicat. Veldemus etiam in itinere natam: Idem equidem in Afram filiam nullo modo quadrabit. Sed hanc Augustae natam prorsus fateamur oportet. Et si quid video, hinc apertissime refelluntur prologi ineptiae, tum de hisce quae Romae, tum multo magis de his, quae in Cypro circa eas contigisse narrat. Quanquam eorum vanitas etiam aliunde certis rationibus demonstrari potest. Nam Afram Reginam, patre Cypri Rege, matre item Reginâ natam esse, ut caeteroquin nihil obstet, temporum ratio minime patitur. Cum constet, Cyprum a M. Catone, lege P. Clodii, in provinciam redactam esse: Ultimum Regem Ptolemaeum, fratrem Ptolemaei Auletis Alexandrini Regis, hausto veneno sibi mortem conscivisse: Idque ante annum urbis septingentesimum, multo prius quam Christus ex virgine nasceretur, contigisse. Cui rei frequentissimi testes Cicero, Livii epitome, Plutarchus, Velleius, Appianus, Dio, Strabo, Valerius, Florus, Rufus, Ammianus, Lucanus. Singulorum locis immorari nihil est necesse, cum vix sit Romanas historias attingere, quin in ea incarramus. Posthaec M. Antonius insulam quidem Cleopatrae donavit, sed [note: Plut. M. Ant.] ejus acta statim a morte rescissa sunt, quod tradit Plutarchus: Neque deinde ullus in Cypro Rex, quam diu Romanum imperium stetit. Nam provincia universam insulam complectebatur, ne quis Britanniam in exemplum trahat, quae post constitutam provinciam aliquos adhuc Reges habuit. Quod de Rege Atticae insulae, et de pugna cum Cyprio subjungitur, multo est nugacius. Sed videor intelligere, quid auctores fabulae sequuti sint. Constabat illis ex historia, Hilariam, et Afram Cyprias origine fuisse, Imaginem utriusque ex antiqua traditione coronatam aspiciebant, quod ergo proximum, Matrem uxorem Regis, filiam Rege natam existimavere: Et ut aliqua exilii caussa appareret, reliqua illa de patre pugna victo, et caeso quaeque consequentia videbantur, affinxere. Nam qui omnium rerum, quae in antiquis historiis leguntur,


page 461, image: ds461

caussas reddere constitutum habent, ineptias aliquando paene aniles sequantur necesse est.

Quamquam de coronis multae caussae, praeter unam, quam commenti sunt, [note: Inde Prudentii peristeph.] et quam variis parergis exornarunt, afferri poterant. Quanto probabilius ecclesiae antiquam consuetudinem appellassent, quae martyrium Coronam nominare solita; certa nimirum justum judicem pro passionibus hujus seculi immarcescibilem coronam suis retribuere. Hinc factum, ut sancti omnes radiis insignirentur. Quid siregiam cognationem praetexuissent? Etsi diademata regum reginarumque propria, coronae non item, diademata autem fascia tantum constent. Quod ex plerisque historiis planum. Lysimacho frontis vulnus diademate ab Alexandro est obligatum, futuri regni omine. Pompejo vitio versum, quod crus ulcere affectum fascia circumligatum ferret, quasi parum interesset, [note: Epist. 80. vel 81.] qua corporis parte diadema gestaret. Egregie Seneca, vides illum Scythiae Sarmatiaeveregem, insigni capitis decorum? Si vis illum aestimare, totumque scire qualis sit, fasciam solve. multum mali sub illa latet. Et Monima Mithridatis mori jussa, cum se proprio diademate suspendisset, illo disrupto: [note: Plut. Lucullo.] O execrandum, inquit, diadema, neque in tam tristi mihi ministerio profuisti. Si tamen hanc caussam nostri praetulissent, nihil vetat mortuo Ptolemaeo, plerosque, qui eum sanguine attingerent, supervixisse? Inter eos qui istarum mulierum majores ponat, temere fortassis pronunciet; mendacti tamen non convincatur. Propius etiam ad veri speciem, Hilariam ex Cinyrae posteris deduxissent. Ut coronae insigni regiam originem testatam facere [note: Hist. lib. 2.] voluisse crederetur. Certe Tacitus Cinyrae familiam sua aetate superfuisse, et procurationem sacrorum Veneris in Cypro habuisse ostendit Neque est cur opinemur, a Tacito ad Diocletianum intercidisse. Quin et de sacris initiis cogitare poterant. Nam Veneris mysteriis hasce mulieres initiatas mox intelligemus. Initiati autem quandoque auro coronabantur. Decretum Atheniensium inter epistolas Hippocratis, visum est populo ipsum publice magnis mysteriis initiare, quemadmodum Herculem F. Jovis, et coronare [note: Poll lib. 5. c. 16.] ipsum corona aurea mille aureorum. Annon etiam aureae coronae inter mulierum ornamenta? Certe Pollux numerat. Et Lampridius in Alexandro, Matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo, atque inauribus, et baccato monili, et corona, cum qua sacrificium facerent. Quin nec meretrices [note: De invent. lib. 2.] his abstinuisse ex Cicerone cognoscimus, ut in hac lege (nihil enim prohibet fictam exempli loco ponere, quo facilius res in telligatur) meretrix coronam auream non habeto. Si habuerit, publica esto.

Sed quidquid hujus sit, illud non dubiis conjecturis perspicuum est, Hilariam et Afram Veneris Cypriae sacerdotes fuisse. Nam peregrino ritu Venerem ab iis cultam significant Hilariae verba, cum ait, parentes ex Cypro cum sacris Veneris venisse. Peculiaribus ergosacerdotibus opus erat. Eaequin ipsaemet fuerint, nihil attinet dubitare, Hilaria de filia diserte explicat, ego denique filiam meam sacris Veneris consecravi, quasi Deae Veneri servituram. Alioquin [note: Plaut. Rud. Urs. in leg. et S. Cons. ant. n. 26. De Cor. mil.] etiam Veneris sacerdotes foeminas observare licet. Apud Plautum anum, quae Ampeliscam et Palestram suscipit; Nummiam Variam in antiqua inscriptione, quam Fulv. Ursinus emisit et alias alibi. Sacerdotes autemcoronariconsuesse, quam multi testes; Tertullianus, ipsae denique fores, ipsae hostiae, et arae, ipsi ministri, et sacerdotes eorum coronantur. Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium. De Veneris sacerdote est exemplum [note: In vita Hilar.] apud D. Hieronymum. Cum S. Hilarion pervenisset. Elusam eo forte die, quo anniversaria solennitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregaverat, Virum sanctum non prius abire passisunt, quam futurae ecclesiae lineam mitteret, et sacerdos eorum, ut erat coronatus, Christi signo denotaretur. Sed haecoronae fere ex floribus, ideo inquit Tertullianus, Cl. Saturninum libro de coronis nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem, non alicui capiti consecrasse. Et pleraque hujus generis hauries ex [note: Clem. paed. lib 2. cap 8. Ath. lib 15. De Idol.] Clemente Alexandrino, et Athenaei Deipnosophistis. Illud interim me idem Tertullianus monet, sacerdotibus in provinciis aureas coronas fuisse. Loquitur ut de re vulgo nota, Purpura illa et aurum, cervicis ornamentum, eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae, vel trabeae vel palmatae, et coronae aureae sacerdotum provincialium. [note: Hist. lib 29.] Meminit Ammianus Marcellinus coronae sacerdotalis, quam sub


page 462, image: ds462

Valente Imp. Firmus Maurus Romanis restituit, cum militaribus signis, et caeteris, quae capto Icosio oppido interceperat. Eam auream potius quam floridam fuisse, restitutio satis arguit. Atque hanc ego potissimam, et verissimam caussam censeo, cur imagines auro coronatae. Ut tamen siquis probabilius disserat, non invitus sim auscultaturus. Scire etiam refert, insignia crucibus, et leonibus distincta, quae imagini S. Afrae appingisolent, nihil ad ejus familiam, nihilitem ad aevum, quo illa vixit, pertinere: sunt enim insignia Lusinianorum, qui post excisum Francicum in Palaestina imperium, in Cypro rerum potiti sunt, atque Jerusalem et Cypri Reges dicivoluere. Id tantum significant, Afram ex Cyprio Regno originem ducere. Quae indicanda non existimassem, nisi animadverterem, hac quoque inre nonnullos, omnis antiquitatis imperitia deceptos, errare.

52. INDE VENERUNT CUM SACRIS VENERIS] Venus aeneadum genetrix, ut poetis appellatur, inter praecipuos Deos Romae, et per omnem Romanum orbem semper est habita, Consentibus annumerat [note: Cap. lib. 1. Aug. de civ. lib. 7. cap. 2.] Mart. Capella, Selectis Augustinus. Neque ferri potest, Hilariae parentes sacra Veneris in universum ex Cypro primum attulisse: Verum cum Veneri diversis locis aliis atque aliis institutis sacra fierent, Cyprium cultum tunc primum Augustam appulisse, intelligendum est. Quo is ritu constaret, mox aperietur. Huc fortasse pertinet, cognoscere ex Tacito, qua figura Veneris [note: Hist. lib. 2.] [gap: Greek word(s)] Paphi in Cypro extiterit. Simulachrum Deae non effigie humana. Continuus orbis, latiore initio, tenuem in ambitum, metae modo exurgens. Et ratio in obscuro Quae verba, cum conum, Augustae symbolum, tam apte describant, ut jam expressius non possint, fateor me commovisse aliquando, ut cogitarem, an ea antiquitus symboli occasio. Nam per multas urbes symbolis suis, religionem alicujus numinis expressisse, discimus ex nummis. Et erant alia quoque, quae conjecturam commendarent. Sed certis de caussis, illam omnino abdicavi; indicatam tamen volui.

53. VENUS COLI NON POTEST, NISI AB HIS FOEMINIS, QUAE FUERINT FORNICATAE] De multiplici Venere mythologi adeundi. Nos consuetudinem, cujus hic fit mentio, tantum explicabimus.

[note: Pausan. Corinth.] Fuere qui Venerem castitate colerent. Narrat enim Pausanias de Veneris templo apud Sicyonios, in quod solae ingrediebantur aeditua mulier, cui viri consuetudine interdictum, et virgo, quae annuo fungebatur sacerdotio. Et Augustinus irridet gentilium vanitatem, qui Vestam, cui virgines serviant, dicant Venerem esse. Verum qui contra Venerem meretricatu colerent, multo plures extitere, quam qui pudicitia. Strabo de Anaitide, quo [note: Lib. 11.] nomine Armenis Venus, Illustrissimi ejus nationis filias suas virgines ei dedicant, ac lex est, ut longo tempore apud Deam constupratae, deinde nuptum dentur: nemine talis mulieris conjugium dedignante. Tale quippiam etiam Herodotus de Lydiis mulieribus scribit. Extat locus in primo Herodoti. [note: Aug. de civ. lib 4 c. 10. Athanas. contra Idola. Val. lib. 2. cap 7. Herod lib. 1. 4. Strabo lib 16. Mela. lib. 1. Solin c. 35. Athen. lib. 12. 13.] De Phoenissis auctores habemus Augustinum, Athanasium, et Val. Maximum. De Babyloniis rursus Herodotum, et Strabonem. Item Herodotum de Nasamonibus, et Adyrmachidis. Nam ubicunque hi ritus, ad Venerem pertinebant. De Augilis Melam et Solinum. De Locrensibus et Epizephyriis Athenaeum. Qui praetereaprodit, Veneris meretriciae delubrum Abydi fuisse: Meretrices in Samo et Ephesi Veneri templa aedificasse: Corinthias meretrices salutem Graeciae a Venere exorasse: et Corinthiorum plebem vovere solitam, si quod precibus flagitaret impetrasset, Deae certas se meretrices adducturam. Inde est, quod Strabo lib. 8. scribit, fanum Veneris Corinthi ita fuit locuples, ut plures quam M. habuerit sacrorum famulas meretrices, quas Deae viri, mulieresque dedicarunt. Innumera sunt, quae apud poêtas Graecos et Latinos in hanc sententiam habentur. Piletaerus apud Athenaeum, docet Venerem nullo nomine frequentius quam meretricio coli solitam. Versus ita reddidit interpres,

--- --- --- Ubique Veneri
Amicae templum dicatum videmus,
At Maritae nusquam in tota Graecia.



page 463, image: ds463

Quae etsi rectae rationi adeo refragentur, ut vix credibile videatur, cuiquam unquam tam crassas tenebras ab humani generis hoste potuisse objici, tamen [note: Sal[?]. de pro[?] lib. 5. Ath. contrae Idol.] in ethnicis hominibus minus mirum est, quia has idolorum suorum delicias esse credebant, ait Salvianus: et Athanasius, cum viderent suos Deos istiusmodi rebus oblectari, statim eos iisdem delictis aemulati sunt. Egregium facinus arbitrati, si exempla eorum, quos summos censebant, imitarentur. Atque inde factum est, ut sceleribus homicidiorum, parricidiorum, omniumque libidinum succubuerint. Nam propemodum omnes civitates omnibus libidinibus scatent, ob immanitatem morum, quam in suis diis conspiciunt. An non multo foediora in hoc ipso lihidinum genere designarunt homines nomine tenus Christo dediti? Horrenda sunt, quaede Euchitarum [note: Psel. de energ. daem. c 5. Epiph. haer. 26. Pl[?] lib. 5. cap. 31. Ath lib 6. Val lib. 9. cap. 2. Lact. de salsa rel. c. 17. Athen lib. [?]. Just. lib. 18.] sacris Psellus, et de Gnosticorum colluvie Epiphanius scribit. Sed ad Venerem redeamus.

Cyprii cum insulam maxime fertilem, nulli praestantiâ cedentem, eaque de caussa aliquando Macariam dictam, ut Plinius index est, colerent, luxui ad mir aculum usque dediti fuere. In primis omnem fidem superant quae Athenaeus de Regibus, de Reginis Valerius prodidit. Ea mollities cum in reliquum vulgus pro modulo fluxisset, meretriciae religioni facillime aditus patuit. Nam Lactantius, Athenaeus, et Justinus Trogi abbreviator, indicant, Venerem a Cypriis mulieribus eadem ratione. qua a reliquis, quos enumeravimus, populis cultam esse. Accedebat, quod Dea origine Cypria, illique tota insula sacra censebatur. Sive quod de Venere, quae olim inter homines vixit, ita verum sit, sive quod Voluptatis Deae voluptaria insula convenire crederetur. In testimonium persaepe Cypriae nomine, uti etiam cognominibus Paphiae, Idaliae, Golgiae (Cypri loca sunt) appellabatur. Et Lactantius eam primam meretricium in Cypro instituisse, ex sacra historia scribit, Autor mulieribus in Cypro fuit, uti vulgo corpore quaestum facerent. Quod idcirco imperavit, ne sola praeter alias mulieres impudica, et virorum appetens videretur. Idem Athanasius, ex Venere meretricatum didicerunt. Neque alio respicit Hilaria inquiens, se filiam divinis Veneris imitationibus occupasse. Si tamen haec scriptura probatur, nam si libri adjuvent, lubens legam initiationibus.

At quoniam certorum Deorum sacra, quo sanctiora crederentur, arcanis ritibus mysteriorum nomine constabant: Atque initiandi solemnibus ceremoniis alle gebantur: Visum est ea quoque, quae circa Venerem impudice fiebant, hoc velo oculis vulgi subducere. Quod ex nullo gentium tam distincte, quam ex Christianis scriptoribus haurimus. Hi caeteroquin tacenda propalare voluere, quo infamium Deorum asseclis pudorem incuterent. Julius Firmicus Maternus, is qui de mysteriis, et erroribus profanarum religionum [note: Cap. 5.] ad Constantinum. et Constantem Augg. scripsit, sic inquit, Audio, Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse, ei erat Venus nomen: initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos, et novis consecrationibus deputasse. Statuisse etiam, quicumque initiari vellet; secreto Veneris sibi tradito asse, manum mercedis nomine Deae daret. Quod secretum quale sit, omnes taciti intelli ere debemus. Quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus. Bene amator Cinyras meretriciis legibus servit, [note: In protrep.] consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari jussit ut seorto Clemens Alexandrinus, Aperte autem dico, quae sunt occulta, non erubescens dicere ea, quae non pudet vos adorare. Quae ergo ex spuma, et in Cypro est genita, Cinyrae amica, Venerem dico, quae [gap: Greek word] dicitur, quod exorta sit [gap: Greek word] , hoc est, ex genitalibus, ex salacibus illis inquam genitalibus, quae Coelo abscissa sunt, quae post abscissionem fluctui vim attulerunt, tamquam libidinosis vestris partibus dignus, sructus fit Venus in sacris mysticis. Marinae hujus voluptatis generationis indicium; salis pugillus, et phallus traditur, iis, qui in hac moechandi arte sunt initiati. Nummum autem ei offerunt [note: Lib. 5.] ii qui initiantur, ut amicae amatores. Arnobius, nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praetereamus: quorum conditor indicatur Cinyras Rex fuisse: in quibus sumentes ea, certas stipes inferunt ut meretrici, [note: Orat. 39. in S. Lumina.] et referunt phallos propitii numinis signa donatos. Gregorius Nazianzenus, nec meretricia Veneris mysteria, turpiter, ut ipsimet asserunt,


page 464, image: ds464

et procreatae, et cultae: nec Phalli quidam, et Ithyphalli, tum forma, tum rebus ipsis foedi, atque obscoeni. Ad quem locum Nicetas, ipsa turpiter progenita est, rursusque turpiter honoratur per flagitiosos con cubitus, atque execranda mysteria. Haec ergo mysteria Cypria fuere, quae Hilariae verbis significantur, quibusque Afra initiata inservivit, haec sacra ex Cypro Augustam allata, ex quorum praescripto. Venus coli non potest, nisi ab his foeminis, quae fuerint fornicatae.

Subjungam, quid haec commentanti in mentem venit. Afra, Venerise totam dicaverat, uti vidimus: Venerem Graeci Aphroditem appellarunt [gap: Greek word(s)] , quod spumam significat: Hinc Afra nomen traxisse videri possit: Aut ab [gap: Greek word] , quod myrtus est, nam Veneri myrtus sacra. Sed etymologia, quam antea attulimus, ut multo simplicior, ita mihi magis probatur.

54. QUANTO PLURES AMATORES HABERE POTUERIT, etc.] Consentaneum est illis, quae hactenus dicta. Nam si stupra Deaeaccepta, profecto [note: In Octab.] quo numerosiora, eo gratiora interpretanda erant. Minutii Felicisverba huc faciunt. Alia sacra coronat univira, alia multivira, et magna religione conquiritur, quae plura possit adulteria numerare. In felices tenebrae.

[note: Ex Lucr. lib. 1.] Tantum religio potuit suadere malorum.

[note: In bitae Ambros.] Sive verius superstitio, et impietas.

55. INGEMUIT, ET LACRYMAS FUDIT] Ita consuevere viri sancti, quibus Dei honor cordi est. De S. Ambrosio Paulinus, quotiescumque illi aliquis ob percipiendam poenitentiam lapsus suos confessus esset, ita flebat, ut et illum flere compelleret.

[note: Ad Rom. 5. Or. Com. lib. 5. c. 5.] 56. UBI ABUNDAVIT INIQUITAS, SUPERABUNDET ET GRATIA] Pauli Apostoli verba sunt, ubi autem abundavit delictum, superabundabit et gratia. Origenes gratiam superabundare explicat, cum homo a praeteritis peccatis non solum absolvitu[?], verum etiam a futuris communitur. Utrumque his mulieribus plene contigit.

57. APPARAVIT AEGYPTIUS] Uti conspecta virtus miros sui amores, ita vitium maximum odium in se concitaret. At cum ejusmodi habitus oculis usurpari nequeant, fit tamen Dei benignitate, ut spiritus, qui nos utrimque alliciunt, ea quandoque specie appareant, quae sive erga bonos amorem, et admirationem, sive ergamalos odium, et contemptum commovere aptasit. Neque idmihi exemplis quae creberrima sunt, confir mandum existimo. Certe, quae daemonis inexpiabilis superbia, et impostura est, nullam ille aliam quam praestantissimam formam induerat unquam, nisi Dei imperio cogeretur. Sed Deus, qui formavit draconem ad illudendum ei exhibet ipsum nonnunquam, etiam corporeis hominum oculis, tam turpem, et foedum, ut illi [note: Albi Deorum silii. Apud Platonem S. de Regno. Tract. 1. in Exod.] despicatui habeant, et summopere detestentur semelvisum, qui incognitum veneratione, et cultu prosequebantur. Quod hic accidit. Aegyptii nomen ad atrum colorem, qui infaustis spiritibus, uti beatis albus, proprius creditur, referendum est. Adde quod per Aegyptios peculiari figura daemones in sacris litteris exprimuntur. Gaudentius Brixianus episcopus, eramus et nos aliquando in Aegypto, nescientes Deum, ac luminis, et veritatis ignari: quos urgebant immundi spiritus, veri Aegyptii, laterem facere, terrenis videlicet inservire figmentis: At ubi conversi ad Deum sumus, reclamantes ab operibus duris verberati sunt Aegyptii multiplicibus plagis, et primitiva eorum percussa sunt, Salus enim nostra daemonum poena est.

[note: Lib. 3. c. 25.] 58. VULNERIBUS ELEPHANTIAE TOTO CORPORE PLENUS] Elephantiam Corn. Celsus sic describit, totum corpus afficitur, ita ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas, crebrosque tumores habet. Rubor harum paulatim in atrum colorem convertitur, Summa cutis inaequabiliter crassa, tenuis, dura, mollisqueue, quasi squamis quibusdam exasperatur, corpus emarcescit, os, surae, pedes intumescunt. Ubi vetus morbus est, digiti in manibus, pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit. Verbatim exscripsi, quo foedissimi morbi speciem eleganter expressam, ob oculos ponerem. Eadem paucis complectitur Serenus Sammonicus,

Est elephas morbus, tristi quoque nomine dirus,
Non solum turpans infandis ora papillis,
Sed cita praecipitans funesto fata veneno.



page 465, image: ds465

[note: De morb. cont. lib. 2. cap. 13. Plin. lib. 26. cap. 1. Lucr. lib. 6.] Nonnulli medicorum eundem cum morbogallico existimaverunt. Quos erroris arguit Fracastorius, docens elephantiam convenire cum ea, quae Arabibus, et vulgo lepra est. Nam antiqui leprae nomine diversum quid intellexerunt. Plinius Aegypto peculiare malum dicit. Lucretius asserit nullibi praeterea gigni,

Est elephas morbus, qui propter flumina Nili
Gignitur Aegypti in medio, neque praeterea usquam.

Sed fallit. Illud observatu dignum, quod cum nullo fere morbo totum hominis corpus adeo misere afficiatur, merito daemon impudicitiae suasor hac spe[?]ie [note: Cor. 1. c. 6.] ostensus est, ait enim D. Paulus: Fugite fornicationem, omne enim peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

59. O SANCTE NARCISSE EPISCOPE, QUID TIBI] Daemon, qui mulieribus tot annos sub Veneris persona illuserat, se aperit. Ejusmodi exemplis vitae sanctorum scatent. Similia sunt, quae gravissimi auctores Athanasius de Antonio, Sulpitius de Martino, Jacobus diaconus de Pelagia, de aliis [note: Matt. 8. 29. Marc. 1. 5. Luc. 4. 8.] alii prodidere. Quin sanctum sanctorum, Dominum nostrum J Esum Christrum, eâdem petulantia daemones adoriri ausi, quid nobis, et tibi J Esu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio, quod sis sanctus Dei. Caeterum ne quis miretur a daemone contra se ipsum testimonium dici, et propriam caussam prodi, dum se castitatis hostem, inquinatorum corporum, et pollutarum animarum dominum profitetur: id non sua voluntate, sed Dei nutu factum sciat. Consulens enim hominum saluti misericos parens, hac ratione vaferrimum hostem hodie quoque aliquando detegit. Sed opinor frequentius in primitiva ecclesia. Ut nimirum homines ab Idolorum cultu revocaret. Id quod rectius ex D. Cypriano, alloquente Demetrianum audiemus. O si audire eos, (Deos tuos) velles, et videre, quando a nobis adjurantur, et torquentur spiritualibus flagris, et verborum tormentis de obsessis corporibus eijciuntur, quando ejulantes, et gementes, voce humana, et potestate divina, flagella, et verbera sentientes, venturum judicium confitentur. Veni, et cognosce essevera, quae dicimus. Et quia sic Deos colere te dicis, vel ipsis quos colis crede. Aut si volueris, et tibi credere, de te ipso loquetur, audiente te, qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecavit. Non quod Demetrianus energumenus, sed quod item ut Afra, per idololatricum cultum animâ tenus a daemone possideretur. Videbis nos rogari ab eis, quos tu rogas; timeri ab eis, quos tu adoras: videbis sub manus nostras stare vinctos, et tremere captivos, quos tu suspicis, et veneraris ut Dominos. At quid tandem haec daemonum confessio proderit? Certe vel sic confundi in istis erroribus tuis poteris, cum conspexeris, et audieris Deos tuos quid sint, ad interrogationes nostras statim prodere: et praesentibus licet vobis, praestigias illas, et fallacias suas, non posse celare. Ante Cyprianum Tertullianus in apologetico, edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem daemone agi constet. Jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, tam se daemonem confitebitur de vero, quam alibi Deum de falso. Ausim dicere, hoc in primis argumento plurimos ad Christianismum animum appulisse. Diserte enim Tertullianus: Haec denique testimonia Deorum vestrorum Christianos facere consueverunt, quia plurimum illis credentes, Christo Domino credimus.

60. CUM ANCILLIS MEIS, etc. IN MEA FAMILIA, etc.] Mendacii pater, se pro patre familias in Hilariae domo gessit. Familiae autem non [note: Dio. de ber. bor. sign. l. 195.] una est apud Jurisconsultos significatio: Huc illa quadrat, Jure proprio familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate, aut natura, aut jure subjectae. Etsi hae mulieres neque naturâ, nequejure, sed dolo, et fraude in daemonis potestatem concesserant.

[note: Joan. 8.] 61. MEAE SUNT, ALIUS ESSE NON POSSUNT] Veritati mendacium aspergit. Verum erat, suas fuisse: Quial omnis, qui facit peccatum, servus est peccati: Sed liberae fieri, et cum Deo ingratiam redire poterant. At [note: Sulp. in bita S. Mart.] hic idem ille calumniator est, qui S. Martino obganniebat: Non pertinere ad veniam criminosos, et semel lapsis, nullam a Domino praestari posse clementiam.

[note: Vide mag. sent. lib. 2.] 62. NUNQUID EGO INTRO. UBI CASTITAS REGNAT, etc.] Probata est theologorum sententia, distincta daemonum munia esse: Ut alius


page 466, image: ds466

[note: dist. 6. Cassian. Collat. 7. cap. 17. Orig. sup. Jos. hom. 15. Caesar. bomil. 16.] provinciae, alius certo homini, alius alicui vitio praesit. Quod loquendi etiam consuetudine confirmant. Dicimus enim spiritum superbiae, spiritum luxuriae, spiritum avaritiae, et pleraque ad hunc modum. Hinc Origenes, quem sequitur Caesarius Arelatensis, existimavit, quot vitiis homo deditus sit, tot vitiorum praesidibus daemonibus illum agitari. Idque Caesarius per plura peccata ostendit. Unum sub scribam, nam quod et ille, qui fornicatur, a diabolo possidetur, canonica nihilo minus scriptura testatur. Sicut enim dicit propheta, Spiritu fornicationis decepti estis. Hujus ordinis Aegyptium istum fuisse, tum effectus rerum, ad quas cultrices suas impulit, tum verba, quae de se ipso protulit, confirmant. Quod meretriciam domum tamquam propriam possessionem sibi vendicat, Tertullianum in memoriam revocat: Exemplum [note: De spectac.] accidit, Domino teste, ejus mulieris, quae theatrum adiit, et inde cum daemonio rediit: Itaque in exorcismo, cum oneraretur immundus spititus, quod ausus esset fidelem adgredi: Constanter, et justissime (inquit) feci, in meo eam inveni.

[note: Matth. 10. Marc. 3. Luc. 9.] 63. JUBEO TIBI IMMUNDE SPIRITUS] Christus semel Apostolis, et per Apostolos successoribus, dedit virtutem, et potestatem super omnia daemonia. Quae potestas hactenus in ecclesiaviguit, et in posterum vigebit. Idcirco virisancti non precario (quod impostorum est, de compacto [note: Cajet. sup. sec. sec. S. th. q. 90. artic. 1.] agentium) sed imperio ad id quod placitum est, adigunt daemones. Eo recidit quod theologi definiunt nullam ab hominibus cum daemone licitam communicationem haberi posse, nisi expellendo tantum, et compellendo virtute divina. Quod utrumque uno compulsionis nomine fortassis recte enunciatur. Atque hujus potestatis nullum est evidentius argumentum, quam quod daemon, Christiano mentiri non audens, inquit Tertullianus in apologia, ea coactus profert, quae alioquin quavis arte tegere nititur. Qui isto opere manifestius, quid hacprobatione fidelius? Exclamat Tertullianus. Illis, qui nullo unquam pacto auditum daemonis verbis accommodandum existimant, sive vera, sive [note: DeSS. Geru. et Proth.] falsa, sive sponte, sive coacte loquatur, respondet S. Ambrosius: Non accipio a diabolo testimonium, sed confessionem, invitus dixit Diabolus et exactus, et tortus. Quod nequitia supprimit, extorquet injuria.

64. SCIS CHRISTUM JESUM DOMINUM NOSTRUM, etc.] Epitome rerum a Christo J Esu in extremo vitaeactu, pro salute humani generis perpessarum. Quae cum gentilibus Dei majestate valde indigna viderentur, et Christus crucifixus illis stultitia esset, sapienter Narcissus, ab infensissimo hoste[?]de sacratissimae passionis fructu confessionem extorsit. Neque dubitandum, quin mulierum fides mire hac auditione confirmata fuerit.

[note: Mag. sec. sent. dist. 6.] 65. PRINCEPS NOSTER] Hoc etiam ex theologorum scitis planum sit: Sicutinter bonos angelos alii aliispraesunt, ita et inter malos alii aliis praelati sunt, et alii aliis subjecti: quam diu durat mundus, angeli angelis, daemones daemonibus, homines hominibus praesunt. Sed in futuro omnis evacuabitur [note: Matth. 12. Marc. 3. Luc. 11. Joan. 12.] praelatio, ut docet Apostolus. Ideoregni Sathanae meminit Dominus, et principis daemoniorum saepe meminere sacraelitterae.

66. FUGIT A FACIE EJUS, etc.] Praedixerat Christus, Princeps hujus mundi eijcietur foras. Nam per Christi crucem, et mortem omnis daemonis potestas fugata est. Nonnulla exemplaria verba, quaemox sequuntur, interjecta habent. Princeps noster fugiens a facie ejus, in templum Dei se misit, et ideo velum templi scissum est, quia virtutem persequentis serre non potuit. Quae non satis video, quomodo constent. Ego a fide exemplaris, quod caeteroquin sequutus sum, discedere nolui.

[note: In Mat. homil. 29.] 67. TENTUS EST ET CATENATUS] Daemonis vires constrictae fuere: Quomodo, aut ubi (inquit Chrysostomus) nechominis est posse exponere nec intelligere. Quamquam opinantur nonnulli, Luciferum in inferno religatum esse, ex illo tempore, quo tentavit Christum in deserto, vel in passione, et victus fuit ab eo: neque solvendum ante tempora Antichristi, juxta [note: Apoc. 20.] Apocalypsis illud: Cum consummati fuerint mille anni, solvetur Sathanas de carcere suo.

[note: Orig. sup. Jos bomil. 15. in Mat. bomil. 1.] 68. SATHAN NOMEN EST EI, QUOD INTERPRETATUR INITIUM MORTIS] Sathanam adversarium interpretatur Origenes, Theophylactus, Athanasius Contrarium, idem Origenes, et Hieronymus. Rursus Origenes Resistentem, vel Rebellem, aut etiam Contumacem. Irenaeus Apostatam.


page 467, image: ds467

[note: et in Job. Theophyl. in Matth. c. 16 Marc. c. 8. Ath. in 2. ad Cor. Hier. quaest. in Gen Iren. lib. 5. c. 21. Anastas. quaest. 61. Tert. con. Marc. 3. Euch. quaest. nobi testam. cap 9. Beda de nomin Hebr. Moses de par. par 1. ca. 28 Just. Coll cum Tryphone. Sap. 2. In ep. ad Heb. cap. 2. Ad Autol. lib 3. In sec. sec. q. 95. art. 4.] Anastasius Nicaenus Apostatam, id est, qui defecit. Tertullianus Hostem. Eucherius Adversarium sive Transgressorem. Beda Transgressorem vel Praevaricatorem, seu contrarium facturae, aut Adversarium plasmationis. Moses Bar--Cepha inquit, Sathanas quidem, et quia ipsus a Deo recessit, et quia mortales a Deo abducit. Ubi interpres And. Masius notat, Verbum Sot Syris, et Chaldaeis significat recedere, deflectere: Unde hic deducit Sathanae nomen, quod verius ab Hebraeo Sathan venit. Justinus martyr, Sathan Judaeorum Syrorumque lingua desertorem significat: haec autem vox Nas, quod interpretatur serpens, Hebraeis idem quod Sathan valet, ita ex utroque unum vocabulum componitur Sathanas Tot hujus nominis interpretationes reperio; quae omnes ad duplicem etymologiam referri possunt. Qui vero Sathanam initium mortis explicet, nullus est. Ergo non vim verbi, sed ipsius Sathanae conditionem hac periphrasi describi credendum. Quia invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Caussam reddit Theophylactus: Quia enim peccare faciebat homines, ex prima illa inobedientia, ipse fuit, qui mortem condidit. Paulo aliter Theophilus, Diabolus videns non solum Adamum, et Evam vita frui, verum et liberos procreare, quos cum non posset perimere, invidia stimulatus, instigavit Cain, ut fratrem suum Abel, qui gratus, et acceptus erat Domino, crudeliter enecaret. Hoc pacto diabolus principium, et origo fuit mortis. Nisi malumus suspicari explicationem, quod interpretatur initium mortis, totam ex orâ irrepsisse.

69. EX ORE TUO CONDEMNARIS] En cur disputatio a sancto viro instituta. Ad revincendum scilicet inimicum propria confessione, et confirmandas in fide mulieres, quemadmodum diximus. Hoc est, quod D. Thomas inquit, licere aliquid inquirere a daemone sponte occurrente, propter utilitatem aliorum, maxime quando divina virtute potest compelli ad vera dicenda.

[note: Paul. sent. lib. 2 tit. 31.] 70. QUIA DOCET LEX ET JUBET, etc.] Hactenus daemon coactus verum respondit interroganti episcopo. Nunc ad ingenium et calumnias redit. Furtum, quod est, dolo malo rei alienae contrectatio (ut Jurisconsulti definiunt) [note: Dig de condict. furt.] Narcisso obijcit. Sed Narcissus crimen in auctorem retorquet. Et se rem furto prius ablatam repetere ostendit. Quam condictionem furtivam appellant.

[note: Vide de esfractore Brisson. de [?]erb. signif. Cbrys bomil 51. in Matth. Joan. 8. Decib. lib. 11. c. 15. 73. Apo. 12. 20. 74. Is. 66.] 71. EFFRACTOR ET FUR] Effractores sunt, qui fores et parietes furandi caussavi effringunt. Qua ratione diabolus fur dicatur, et quomodo domos nostras perfodiat, pulchr[?]explicat Chrysostomus. Ipse enim furatur vestimentajustitiarum, aurum intellectus, divinorum eloquiorum argentum, linteamina gratiarum, caeterasque spirituales divitias, dormientibus nobis.

72. AB INITIO DAMNAsE] Vere, nam ille homicida erat ab initio, et in veritate nonstetit: Cum ergo ab initio peccaverit, et poena peccatum mox sequuta sit, utique ab initio damnatus est. Initium vero (ut Augustinus admonet) non ad principium creationis, sed ad principium peccati referendum est.

73. INVETERATE] Ita bis in Apocalypsi, Serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Sathanas.

[note: Ex Vilelmo Abb. in [?]ita S. Bernardi.] 74. ET ME ERGO CREATORI MEO RESTITUE] Non haec eo accipienda, quod daemones restitutionem petant aut sperent, nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur, quod ipsi optime norunt: Ideoque proditum est, S. Bernardo daemoniacam exorcisanti, et a daemone quaerenti, num in gloriam redire, et in pristinum gradum restitui vellet, daemonem effuso cachinno respondisse: Hoc tardum est. Verum hic calumniator episcopi verba, quibus se creatori creaturam restituturum professus fuerat, per irrisionem cavillatur.

75. TU IPSE EX ORE TUO, etc.] In priori daemonis confessione hominum nulla fit mentio, sed verba sic habent, Non pro suis peccatis passus est, sed pro alienis. Itaque aut ibi vox hominum excidit, aut Narcissus pro alienis stricte, et eo sensu, quem rei veritas requirit, accipit.

76. IMPIETATIBUS] Gravioriverbo daemones, qui scientes volentes, quam homines, qui decepti desciverunt, notare voluit. Peccatum enim est, quidvis in quaque re a rectaratiore aberrat: impietas non nisi in Deum, et in parentes, aut qui parentum loco.



page 468, image: ds468

[note: Dt Idol. [?]an.] 77. FAC PIETATEM] Fit tandem supplex, Cyprianus: Hi tamen adjurati per Deum verum a nobis, statim cedunt, et fatentur, et de obsessis corporibus exire coguntur. Videas illos nostra voce, et oratione occulte flagellis caedi, igni torreri, incremento poenae propagandis extendi, ejulare, gemere, deprecari: unde veniant, et quando discedant, ipsis etiam, qui se colunt audientibus, confiteri: Et vel exiliunt statim, vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adjuvat, aut gratia curantis aspirat.

78. DA MIHI VEL UNAM ANIMAM IN POTESTATEM] Animae nomine corpus animatum, hoc estanimal, intelligo. Nam animam pro corpore etiam probati auctores dixere. Ex emplum habes ex Virgilio apud Nonium. Cur daemones ab energumenis depellendi, corpora tum hominum, tum animalium reliquorum ingredi expetant, variae causae afferri possunt. Nobis in universum satis sit, incredibilem malitiam, et perpetuum nocendi desiderium ejus rei causam statuere. Experimentum certe exorcistae quotidie capiunt. Apud Gregorium Magnum de virgine sanctimoniali legimus, quae [note: Dial. lib. 3. cap. 21.] daemonem, obsidentem villicum, his verbis aggressa est: Exi ab eo miser, exi ab eo miser. Ad cujus vocem mox per os vexati diabolus respondit, dicens: Et si de isto exeo, in quem intrabo? Casu autem juxta porcus parvulus pascebatur, tunc sanctimonialis foemina praecepit dicens: Exi ab eo, et in hunc porcum ingredere. Qui statim de homine exivit, porcum quem [note: Mattb. 8. Marc 5. Luc. 8.] jussus fuerat, invasit, occidit, et recessit. Et ne longius abeamus, ex evangelio exemplum suppetit, Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eijcis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

79. INTERFICIAM EAM, ET LUCRABOR ANIMAM IPSIUS] Interficiam animal, quod mihi dederis, et lucro deputabo animam, sive vitam, quam ei auferam. Anima enim vitam saepe significat. Sic accipit [note: Locut. de gen. lib. 1.] D. Augustinus illud ex genesi: Non feriamus eum in anima: Hoc loco nomine animae vitam corporis animati significat, per efficientem id quod efficitur. Secundum hoc videri potest etiam ad diabolum dictum esse de Job, Animam ejus ne tangas, id est, ne occidas eum. Quod vero exitivum interminatur daemon, pertinet ad perversitatem, quam antea indicavimus. Ita in evangelio, exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.

80. DIC MIHI ANTE DEUM TUUM] Ante Deum dicere, est, Deum testem dictis adhibere, et tamquam De[?]praesente loqui.

81. ANIMAM INTRA CORPUS INCLUSAM, MANDUCANTIS, etc.] Circumscriptione multorum verborum animal exprimitur. [note: De An. lib. 3. text. 63.] Nam quod ait, Animam intra corpus inclusam, Aristoteles definit, Animal corpus animatum est. Quod subjungit, Manducantis et bibentis, certum [note: De som. et big. cap. 1.] est utique animal absque nutrimento non subsistere. Dormientis et iterum vigilantis, Aristoteles etiam docet, omnia animalia somno communicare, quaecumque autem dormiant, vigilare quoque, cum somnus vigiliae sit quaedam privatio.

82. SI POTES NOBISCUM MANERE, MANE] Haec non ideo ab episcopo dicta, quod liberam manendi electionem daemoni relinquere, sed quod imbecillit atem illi exprobrare, et mulieribus ostendere voluerit. Sic [note: In bita Hilar.] Hilarion apud Hieronymum daemoni respondit: Si Deus meus tibi concedit, ut maneas, mane. Sin autem ille te ejicit, quid mihi invidiam facis, homini peccatori atque mendico.

83. SI NON EXPAND IS MANUS TUAS, etc.] Audientium utilitati consulitur, et intensae orationis efficacia demonstratur, quae jejunio conjuncta, uti Narcissus conjunxit, mirum quam valde daemones expugnet, ipsius Domini nostri JESU Christi testimonio, de lunatico asseverantis. [note: Matth. 17. Chrysost. hom. 58.] Hoc autem genus non eijcitur, nisi per orationem et jejunium. Ubi Chrysostomus JESUM universum daemonum genus, non lunaticorum solummodo intellexisse ait. At quod daemon praeter orationem, se manus expansas [note: Exod. 17.] episcopi non laturum ostendit, in mentem revocat Exodi verba: Cumque levasset Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.



page 469, image: ds469

[note: S Leo Serm. 2. de jejun. 10 mens. De jejun. et tent.] 84. IPSE AUTEM CUM FELICE DIA CONO SUO NON REFECIT SE, etc.] Apte dixit Leo pontifex, semper virtuti cibus jejunium fuit. Et Cyprianus, sive quis alius de cardinalibus operibus Christi ad Cornelium Papam scripsit, quotquot viros virtutum vidimus, sine jejunio non legimus ascendisse: nec aliquid magnum moliti sunt, nisi prius abstinentia praecessisset. Quoties aliquid a Deo obtinere conati sunt, jejuniis incubuere, et lacrymis, et pernoctantes in orationibus, ciliciis carni haerentibus, supplices beneficia postularunt. Nec defuit proventus, ubi ad pedes Dei sacrificium contriti cordis offerens, se prostravit humilitas: [note: De Virg.] sed prope fuit invocantibus se Deus, et porrexit manum naufragis, et subvenit afflictis. Atque Athanasius ad evangelii verba, quae paulo aute produximus, quisquis igitur ab immundo spiritu vexatur, certum habere debet, hoc pharmaco, jejunio inquam, statim spiritus malos afflictos abscedere, vim jejunii metuentes. Valde enim daemones oblectantur crapula. Paucis interjectis, Jejunium enim angelorum cibus est, et qui eo utitur, ordinis angelici censendus est. Sed nimius sim, si jejunii laudes ex sanctis patribus velim pertexere: Sunt enim creberrimi in hoc argumento.

85. DA MIHI ANIMAM, etc.] Commoda explicatione haec accipe. Non putandum est, daemonem expectasse, ut illi episcopus hominem quempiam addiceret, cujus corpus occidere, animam aeternis tormentis cruciare posset. Non ita consuevere viri sancti. Quamvis enim nonnunquam tradiderint homines Sathanaein interitum carnis, id tamen factum est (ut [note: 1 Cor. 5.] Paulus de fornicatore Corinthio loquitur) ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Hîc ergo sensus videtur: Damihi promissum animal, cujus corpus interficiam, et cui animam, sive spiritum (quod in idem recidit) auferam. Sin daemonem humanam animam intellexisse omnino volumus, non magnopere ejus admir anda videbitur impudentia, qui etiam Christo praecipitium, et quod tetrius est, adorationem sui suadere ausus.

[note: Adi praexim exorcistarum Val. Polydori.] 86. ET TU JURA MIHI, etc.] Daemones hodie quoque ad jusjurandum in nomine Dei, solent ab exorcistis adigi. Quod est videre apud ener gumenos. Et extant ei rei praescriptae formulae quibus item ut hic, poena perfidis inferenda exprimitur.

[note: Luc. 8.] 87. JUBEAT TE DEUS IRE IN ABYSSUM] Quantopere daemones infernum timeant, discimus ex evangelio, rogaveruntillum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. Quamvis enim constat, eorum poenam statim a damnatione initium sumpsisse, damnationem autem peccatum mox sequutam esse, uti diximus, id tamen non impedit, quin tormenta, quae nunc sustinent, [note: De loco [?]ide S. Th. part. 1. 9. 64. artic 4.] adhuc augeri possint. Nam locus poenalis [?]llis, velaer caliginosus est, vel infernus. Hic ratione culpae, ille ad exercitium hominum. Et cum hominum exercitium usque ad diem judicii sit duraturum, eousque nonnulli daemonum hunc aerem incolent. Licet aliqui etiam nunc in inferno sint, ad torquendum eos, quos in peccata induxere, secundum quod inter se habent deputata maledictionis officia, inquit S. Bonaventura. Sed injudicio omnes addicentur inferno, idque erit poenarum complementum. Interim mitius agi credendum est cum his, qui in aere versantur; quantum ad accidentalia quaedam [note: Verba ex Dion. Carth in sec. sent. d. 6. q 3.] supplicia. Unde videtur, quod cupiant extra infernum consistere, non solum ut hominibus noceant, sed item, ut per hoc eorum relevetur tormentum. Eaque de caussa fere omnes exorcismi comminatione inferni concluduntur. Nomen Abyssi graecis aquam significat immensae altitudinis. Sive ut Augustinus [note: Contra Faustum lib. 22. Gen 1.] explicat, Abyssus est aquarum inaestimabilis profunditas. Quo sensu saepe in sacris literis usurpatur, tenebrae erant super faciem abyssi. Et alibi. [note: In Ps. 41.] Praeterea adjective significat profundus, in immensum patens. Unde Augustinus alio loco, Abyssus est profunditas quaedam impenetrabilis, incomprehensibilis, et post pauca, quodam loco dictum est, Judicia tua abyssus [note: Is cap. 5. Is. cap. 30. Apoc 9. bis 17. bis. et 20.] multa, hoc volens scriptura commendare, quia judicia Dei non comprehenduntur. Quoniam autem, ut Isaias loquitur, dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, rursus, praeparata est enim ab heri Tophet, a Rege praeparata, profunda et dilatata, ideo Abyssi nomine infernus designatur a S. Luca in evangelio, et saepius a Joanne in Apocalypsi.



page 470, image: ds470

88. SI NON] Oratio est abrupta. Subauditur, si, quodjuro, nonpraestitero: Si juramento non satisfecero: Aut aliquid simile. Quod siverba paululum transponantur, sensus efficietur dilucidior. Per ipsum, qui nos cum principe nostro vicit, juro, quia statim interficiam eum, quem mihi dederis in potestatem. Si non: me jubeat ire in abyssum.

89. VADE JUXTA FLUMEN FONTIS ALPIUM JULIARUM] [note: In comment. de Alpib.] An legendum: Juxta fontem fluminis. Alpes Juliae, a Julio nomensortitae, triplices sunt, ex Simlero, qui diligentissime de alpibus disseruit. Unae apud Taurinos: Alterae in Raetia: Tertiae apud Venetos: Quamvis Simlerus postremis Venetis Julium nomen proprie convenire existimat. De quibus Narcisso sermo fuerit, dubitare licet. Me certae conjecturae ad Raeticas trahunt. Quae a Septimo usque ad Braulium montem late patent, et in quibus Oenus fluvius oritur. Hae etenim reliquis propinquiores: neque absurdum est fluminis, vel fontis nomine Oenum designari. Aut si Raeticas alpes usque ad Lyci fontem extendi placet, nihil displicebit eum ipsum hîc intelligi. Proditum est [note: In [?]ita S. Magni.] D. Magnum CCCC. post annis Arbore felice (ubi in SS. Columbani et Galli contubernio vixer at) ad alpes, in quibus Narcissi jussu Draco occisus, profectum, priusquam Abusiaci in alpium faucibus monasterium conderet. Id profecto multo probabilius de Raeticis quam de Taurinis, aut Venetis accipitur.

90. DRACO IBI HABITAT] Cum in Draconem historia multa fabulosa sibi indulserit antiquitas, recte fit, quod homines cordati, omnibus rumoribus, qui de illis feruntur, temere, atque indiscriminatim fidem non adhibent. Verum si quae narrationes gravibus auctoribus nituntur, et pleraque ad conciliandam veri speciem indicia concurrunt, obfirmatis in contrarium praejudiciis tantum tribuendum non est, ut quod ipsi nunquam conspeximus, et quod raro, neque nostra aetate, praeterque consuetum rerum cursum accidit, fieri non potuisse existimemus. Multa enim in omni historia hujus generis existunt, quae nisi praefracte ineptire malumus, nobis necessario persuaderi patiamur. Id praefatum volui.

Draconum nomen varie accipitur. Complectitur aliquando omnes omnium serpentum species. Aliquando sacros tantum et hos universos. Nonnunquam inter sacros, cicures illos solummodo, qui Aesculapio alebantur. Interdum proprium quoddam, et valde discretum a reliquis serpentibus genus. In quo describendo auctores non consentiunt: At consentiunt in Africa, et India spectari potissimum, multasque ejus differentias produnt. Ut sint alii montani, palustres alii: Pedibus incedant quidam, nonnulli serpant absque pedibus: Alati sint quidam, alis quidam careant: Nec non magnitudine, colore, crista, hiatu oris inter se differant. Atque de his nugae plurimae confictae sunt. Postremo Dracones etiam appellantur serpentes quilibet immani, vastaque magnitudine praediti. Qua notione Draconis nomen hic intelligo. Neque peregrinum aliquod monstrum, quod alpes obsederit, animo concipio, sed simpliciter existimo, serpentem fuisse inusitata corporis mole, qui maximam circumquaque vastitatem faceret.

Id neque incredibile neque admir andum adeo videri debet, si ea, quae aliis locis, et temporibus contigere, conferamus. Nam ut non persequar, quidquid ex serpentum genere ubivis terrarum immensum extitit, ne in fabulas, quas fugio, incidam: Sane fidem aliquam meretur, quod Tubero in noctibus [note: Lib. 6. c. 3.] Atticis narrat, Bello primo Punico, Attilium Regulum consulem, in Africa castris apud Bagradam flumen positis. praelium grande, atque acre fecisse, adversus unum serpentem in illis locis stabulantem, inusitatae immanitatis: eumque magna totius exercitus conflictatione, ballistis, atque catapultis diu oppugnatum: ejusque interfecti longum corium pedes G. et [note: Val. lib. 1. e. 8 Lib. epit. 18. Flor lib. 2. c. 2. Sil. lib. 6. Oros. lib. 4. c. 8. Plin. lib. 8. c. 14. Arnob. lib. 7. Sen. epist. ultim. lib 11. Suet. in Oct. cap. 43.] XX. Romam misisse. Quae auctoritate Val. Maximi, Livii, Flori, Silii Italici, Orosii, Plinii, Arnobii, Senecae firmantur. Adjicit Plinius, pellem ejus, maxillasque usque ad bellum Numantinum Romae in templo duravisse. Sed si cui haec in Africa, monstrorum altrice, verisimilia videntur, in alpibus Juliis non item: Is saltem Italiam alîus a nobis coeli non constituet. At Romae in Italia, spectatus est sub Augusto pro comitio, anguis L. cubitorum. Peregre scilicet advectus. Videamus in Italianatos. Plinius cum ex Megasthene de Indicis, ex Metrodoro de Ponticis serpentibus mira retulisset, subjungit, faciunt his fidem in Italia appellatae boae: in tantam magnitudinem exeuntes,


page 471, image: ds471

[note: De anima. lib. 25. Sol. c. 8.] ut divo Claudio principe, occisae in Vaticano solidus in alvo spectatus sit infans. Neque displicet Albertus Magnus, qui Reguli serpentem Boam fuisse conjicit. Audi enim de immani bellua Solinum. Galabria chelydris frequentissima est, et Boam gignit: quem anguem ad immensam molem ferunt convalescere. Captat primo greges bubulos: et quae plurimo lacte rigua bos est, ejus se uberibus innectit, suctuque continuo saginata, longo seculo ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini ejus nulla vis queat: postremo depopulatis animantibus, regiones, quas obsederit, ad vastitatem cogit. Addit de infante eadem, quae Plinius. Neque vanus credendus Plinius, in [note: Hist. anim. lib. 5. de ser. pent. in gen.] re, quae sua aetate Romae omnium oculis patuit. Quin de ipsis alpibus idoneus auctor Gesnerus erit. Hic certum esse ait, in Helveticis montibus maximos a venatoribus serpentes conspici, de quibus mira referant legati, qui Badenam ad comitia conveniunt. Apud Stumfium duas ejus generis historias legere [note: Chron lib. 7. c. 2. et 7.] memini. Utroque loco Draconis nomine utitur. Neque venatorum fidem, sed certos annales sequi profitetur: Et triginta annis antequam scriberet (elapsi sunt anni non toti L. ex quo scripsit) plures horrendas ex serpentum specie belluas in alpibus extitisse ait. Quod hisce temporibus minus conspiciantur, frequentiam hominum in caussa esse: quavalde aucta, omnta alpium loca assiduo cultu repurgari, et ad frugem redigi. Rationes quoque probabiles adhibet. Etiamsi (inquit) alpes perpetuis nivibus humectentur, habent tamen in multis locis saxa, et specus solis splendori in meridiem obversas: in quibus cavernis, solis calori expositis, pleraque Draconum sunt domicilia, qui apricatione saepius calescere consueverunt. Atque ut Stumfii auctoritas in rerum gestarum narratione aliquando dubia sit nam de pietate minus recte sensit) tamen non fit verisimile, hominem in his regionibus ortum, in descriptione rerum naturalium mentiri voluisse, cum praesertim ad populares suos scriberet, quos mendacio fallere non posset. Idem de Gesnero dictum sit. Coronidis vicem explebit narratio, quam a viro amico, cui ista legenda tradideram, his ipsis verbis accepi. In arce Ulmerfelden, quae Frisingensis episcopi est, in Austria sita, superiori aetate saepe visus est immensa magnitudine serpens, pondere vero, ut captivum, in turris inferiorem partem, ubi ille stabulari solebat, conjectum superne incumbens, et in spiras convolutus, valde premeret, alioqui innoxius. Stolidum vulgus gaudebat illo hospite, et fausta sibi ab eo omnia pollicebatur. Porrojam plures sunt anni, ex quo videri desiit. Fama vero haec constantissima est. Et mihi de eo multa narravit probatae fidei, quantum ego quidem judicare potui, senex qui sibi visum ajebat, quales etiam plures arbitror superesse testes.

Quod maximi quique serpentes ad aquas habitant, ut hic noster, et ille ad [note: Diod. Sic. lib 3.] Bagradam, item insignis alter, Ptolemaeo secundo Rege Alexandriam captivus adductus, nequaquam siti caussa tribuenda est: Cum probati auctores scriptum reliquerint, exiguum illis bibendi desiderium esse, et absque potu vivere posse, immo nullum omnino venenatum animal fame, aut siti interire: sed potius exhalationibus aqueis, quae reflexione solarium radiorum magis magisque corruptae, aerem it a inficiunt, ut ex putredine hujus generis monstra oriantur, et in immensum excrescant.

91. DE FLATU EJUS] Creditur certos serpentes aerem circumfusum adeo venenare, ut vel halitu, vel visu, vel sibilo occidant. Estque, ea fama in primis basilisci, aut Reguli; Orosius serpentem ad Bagradam quoque halitu pestifero multos exanimasse scribit. De nostro, aut idem verum sit: aut flatum (guo propendeo) accipiemus pro illo anhelitu, qui mordendo redditur. Sic Virgilius [note: Geor 4.] ------ venenum Morsibus inspirant --- Nisi malumus celeritatem, et acrimoniam veneni hac ratione designari. Moyses cum enumeraret beneficia [note: Deut. 8.] Dei erga Judaeos, inquit: Ductor tuus fuit in solitudine magna, atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas. At ubihistoria narratur, [note: Num, 21.] plagarum fit mentio, quas mors consequuta, de flatu nullum verbum. Misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas, et mortes plurimorum etc. Ubi Liranus ostendit, aliquos in ea esse sententia, serpentes ignitos dici, quod corum morsu caro calefieret, ac si ignesceret.

92. IN TUAM POTESTATEM REDIGE ANIMAM EJUS] Quis horumverborum sensus, antea aperui. Irridere autem videtur episcopus, quoniam sibi daemonfere hac ipsa formula caverat. Porro multa sunt immensae


page 472, image: ds472

Dei bonitatis indicia, quae cum alibi, tum hic observemus. Maxima illa, quod nulla est tam perdita cujusquam perversitas, quin Deus aliquid boni ex ipsa eliciat: Quod daemones viris sanctis subjecti, instrumenti loco serviunt, aliquandoerrore ducti, aliquando coacti, hîc utrumque concurrit: Quod per viros sanctos, illis quorum animos ad virtutem instruunt, saepe etiam externa bona, quae ad corporis usus, et vitam commode transmittendam spectant, conferuntur. Narcissum, cum per alpes evangelium praedicaret, credibile est de Dracone inaudivisse, eum ergo, occasionem nactus, sublatum voluit.

[note: De mend. ad Consent.] 93. O EPISCOPUM MENDACEM] Mendacium Augustinus definit, ille mentitur, qui aliud habet in animo, et aliud verbis, vel quibuslibet significationibus enuntiat. Quod a Narcisso nequaquam factum est. Sed daemon, qui episcopum calumniatur, ipse semet in laqueos induit. Id enim dum sanctos astu circumvenire nititur, illi crebro accidit, ex quo semel a sancto [note: Hom. 4. ad. Ant.] sanctorum proprio gladio jugulatus est. Verba sunt Joan. Chrysostomi. Tu vero mihi considera ubiqueue, quomodo diabolus per quae Dei servos impugnat, per haec propriam vim destruit, non volens quidem, sed Dei sapientia, et providentia, illius armis, et artibus in ipsius caput utente.

94. AMICUM MEUM] Notum est serpentes pro diis cultos agentilibus. [note: Contra Symma[?].] Quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum Suaserit ---- Ut Prudentinus ait. Habetur ejus generis narratio in sacris litteris, de Dracone [note: Dan. c. 14.] a Babyloniis culto, per Danielem disrupto. Certum est praeterea (quod monuimus) sacros serpentes peculiari significatione Dracones dictos. Unde [note: Serv. in 2. Aen.] Servius. Angues aquarum sunt, serpentes terrarum, dracones templorum. Leviter ergosuspicari possumus, hunc in Juliis alpibus a rudibus populis pro Deo habitum. Et eam caussam esse, cur daemon Amicum dicat. Quod si haec caussa non est (neque enim contendo) sunt pleraque alia inter daemones, et serpentes symbola a primo illo Euae deceptore serpente: neque non amicum aliqua ratione daemoni esse potest, quidquid inimicum, et noxium hominibus.

[note: De pat. Joh. hom. 3.] 95. OCCIDIT DRACONEM] Haec ministerio daemonis, jussis' et imperio Narcissi acta. D. Chrysostomus inquit: Pravi, et immundi daemones, etsi proposito desecerunt, jugo tamen servitutis subjacent: atque ut carnifices quidam jubentur mandata perficere. Et miraris Deum praecipere daemoniis? Apostoli velut carnifice utuntur daemonio: dicit enim Paulus: Quoniam ergo aliqui circa fidem naufragaverunt, hos tradidi Sathanae, ut discant non blasphemare. Et iterum de quodam, qui fuerat fornicatus, etc. Visum est duas subjungere historias ex probatae fidei auctoribus, de occisis per sanctos viros Draconibus. Prior relata est a S Hieronymo in vita Hilarionis. Quae etsise Hieronymi auctoritate satis tuetur, accedit tamen Gelasii Pontificis testimonium, profitentis vitas patrum, quas Hieronymus conscripsit, cum omni honore ab ecclesia suscipi. Narratio sic habet. Duxerat itaque illum (Hilarionem) ad Epidaurum Dalmatiae oppidum, ubi paucis diebus in vicino agello mansitans, non potuit abscondi. Siquidem Draco mirae magnitudinis (quos gentili sermone boas vocant, ab eo quod tam grandes sint, ut boves glutire soleant) omnem late vastabat provinciam, et non solum armenta, et pecudes, sed agricolas quoque et pastores, tractos ad se vi spiritus absorbebat. Cui cum pyram jussisset praeparari, et oratione ad Christum missa, evocato populo, praecepisset struem lignorum scandere, ignem supposuit. Tum itaque cuncta spectante plebe, immanem [note: Hist lib. 7. c. 25. Vide etiam de Donato. Nic. lib. 12. c. 45.] bestiam concremavit. Altera apud Sozomenum extat. Hac memoria. (Thedosio Imp.) multi multis in locis per orbem terrarum, inter episcopos praeclari extiterunt. Ut Donatus Evoreae Epiri, quem et alia multa mirabilia fecisse testantur indigenae, et illud maxime, quod in Draconis interfectione praestitit, qui in Chamaegephyris, quas vocant, ad viam regiam lustrum habebat, et oves, et capras, et boves, et equos, nec non et homines, et alia raptabat. Neque enim ille vel gladium, velhastam ferens, vel aliud aliquod telum habens, hanc belluam adortus est. Sed cum illa eum adventantem sensisset, et caput velut impetum factura exeruisset, signum crucis adversus ipsam aeri digito inscripsit, et illi in faciem expuit. Illa sputo in os accepto, statim concidit, ac mortua jacens, amplitudine non minor apparuit iis serpentibus, qui visuntur apud Indos. Siquidem, ut ego


page 473, image: ds473

quidem accepi, octo jugis in proximum campum extractam indigenae combusserunt, ne putrefacta aerem inquinaret, et morbos pestilentes gigneret. [note: Hist. SS. Patr. Jac. Poster.] Hic idem Sozomenus etiamde S. Arsacio Draconem disruptum narrat. Sed ego plura non colligo. Et totum de Draconibus sermonem B. Theodoreti verbis concludo, atque definio, cum multa alia sciam, quae possim narrare, ea nolo scribere, ne imbecillioribus eorum multitudo caussa sit incredulitatis.

96. USQUE IN HODIERNUM DIEM] Hinc quoque apparet, historiam in re praesenti non esse scriptam. Nisi haec verba postmodum addita dicamus.

97. PER DIES AUTEM PLURIMOS DOCUIT, etc.] Per dies septem ante baptisinum; dixit en[?]m, octava autem die purificabimini. Sed post baptismum per multos adhuc dies verbum Dei neophytis praedicavit.

98. CUM GENERATIONE SUA, ET CUM OMNIBUS AMICIS SUIS] Horum nomina interiere; praeterquam Afri, qui patruus Afrae, et Dionysii, qui avunculus. Eadem quidem die, qua Hilaria, et puellae, affecti sunt martyrio cum viri tum mulieres XXV. sed an ex Afraegeneratione, et amicis fuerint, non liquet.

Porro neque illud praetereundum, conversionem S. Afrae ab ecclesia Augustana celebrari VII. Cal. Novembr.

99. FECITQUE DOMUM HILARIAE ECCLESIAM] Cum persecutionum temporibus Christianis publicae ecclesiae non permitterentur, assignabantur [note: Brevic. collat. 3 diei.] a piis hominibus sacris usibus domus privatae, sive integrae, sive partes earum praecipuae. De hac ipsa Diocletiani persecutione, S. Augustinus contra Donatistas, nam et domum privatam Christianis congregandis praestitam constitit tempore persecutionis, sicut in quibusdam gestis martyrum loquebatur. Et multo vetustior Pius I. Pontifex ad Justum episcopum, antequam Roma exiisses, soror nostra Euprepia, sicut bene recordaris, titulum domus suae pauperibus assignavit, ubi nunc cum pauperibus nostris commorantes, missas agimus Quin diligentes rerum ecclesiasticarum observatores, hujus instituti principium ab Apostolicis temporibus usque repetunt. Quid enim nisi ecclesia coenaculum illud, in quod convenerunt [note: Act. 1.] post ascensionem Christi XI. discipuli, perseverantes unanimiter in oratione, et obsecratione, cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. Quo urbis loco Hilariae domus steterit, me in tanta antiquitate nescire profiteor. Quae obtineat opinio, jam indicavi. Ea quamquam certis testibus destituta, veram tamen esse nihil impedit. Ut neque illud abjudico, Narcissum ecclesiam SS. Philippo, et Jacobo dicasse, quae postea S. Martini nomen acceperit. Antiquiorem aliam Augustae ecclesiam fuisse, constanti majorum fama proditum, et illis quae de Lucio scripsimus consentiens est. Haec multis post annis S. Gallo sacra, proxime instaurata, inscriptionem habet hujuscemodi.

CHRISTO. DEO. OMN. SAECUL. SACRAM. AEDICULAM. QUAE. ANTE. ANNOS. AMPL. MCCC. PRIMA. IN. H. URBE. CHRISTIANO. CULTUI. DICATA. CREDITUR. QUAM. AN. CHR. MLI. RESTITUTAM. LEO. IX. PONT. MAX. DEO. OPT. MAX. ET. S. GALLO. ABBATI. SACRAVIT. VETUSTATE. ITERUM. COLLABENTEM. ET. AD. PROPH. USUS. DUDUM. REDACTAM. INSTAURANDAM. C. EUPHROSYNA. A. KREYT. COLLEGII. NOBILIUM. VIRGINUM. AD. D. STEPH. ABBATISSA. ANNO. P. CHR. N. M D LXXXIX.



page 474, image: ds474

[note: Bruschius de episc. Aug. et alii.] 100. ORDINAVIT ES PRESBYTERUM DIONYSIUM] Sunt qui tradant, Dionysium primum Augustae a Narcisso constitutum episcopum: Eumque Sozimum ante baptismum dictumfuisse. Utraque inre mihi falli videntur. Caverunt Apostoli, episcopus a duobus, aut tribus episcopis ordinetur. Id latius [note: Can. 1. Apost. Constit. lib. 8. cap. 27.] habetur apud Clementem Rom. Ego Simon Cananaeus, constituo, a quot episcopis debeat ordinari episcopus, scilicet a duobus, aut tribus episcopis. Sin vero aliquis ab uno episcopo ordinatus fuerit, tum is qui ordinatus est, tum is quiordinavit, deponatur. Quod si necessitas coegerit ab uno ordinari, quod propter persecutionem, aut aliam caussam, plures adesse non possint, afferatur decretum commissionis plurium episcoporum. Confirmarunt postea Anacletus, [note: Dist. 68. Chor. episcopi.] et Anicetus Pontifices, ut nullatenus minus quam a tribus. Immo Damasus (qui tamen post haec tempora vixit) ait episcopos non esse, qui minus quam a tribus ordinati sint: Prohibitum enim esse a Sanctis Patribus, ut qui ab uno, vel a duobus sunt ordinati episcopi, non nominentur episcopi. Quae Narcissus necignorare, nec negligere potuit. Quod si exceptionem persecutionis ex Clemente producimus, decretum plurium episcoporum ostendendum erit, cujus nullum vestigium. Sed multo me magis movet, quod Dionysius hîc disertis verbis presbyter a Narcisso episcopo ordinatus fuisse dicitur. Neque est, cur presbyteri nomine episcopum intelligamus, quod Apostolus Paulus nonnunquam italoquatur, et quod Dionysius Areopagita Athenarum episcopus, Timotheum Ephesinum episcopum compresbyterum compellet; multo enim ante Narcissum nostrum haec loquendi ratio obsolevit, quaein prima solum ecclesia locum invenit, quantum ohservare potui. Simpliciter ergo, a Narcisso Dionysius presbyter ordinatus. Non tamen negaverim, eundem postea canonice in episcopum promotum. Nam ecclesiae Augustanaetraditio, quae illum episcopi nomine veneratur, nequaquam elevanda est. An primus in ea sede sederit, non puto constare; verum primus dicitur, quod nullius anterioris memoria superstes Certe Narcissi temporibus proprium Augustae episcopum non fuisse colligimus: sive quod cathedra ob persecutionem vacaret, sive quavis aliade caussa: Nam per Anacleti constitutionem presbyter a proprio episcopo ordinandus fuisset.

De Sozimo, sive Sosimo, sive Zosimo sive Zozimo (unum idem nomen varie scribitur) in Dionysium mutato, conjecturis non facile sum aliquid concessurus, nisi testes videro. Non sum nescius barbariem, aut impietatem nominum [note: Lib. 8. c. 21.] quandoque in baptismo correctam. Exemplum, praeter alia, apud Eusebium, quinque Aegyptiorum martyrum, qui pro nominibus idolorum a parentibus impositis, asciverunt nomina Prophetarum Eliae, Hieremiae Esaiae, Samuelis, et Danielis: Sed Sozimum, cujus nomentum aptam interpretationem haberet, tum apud Christianos usitatum esset, nihil tale impellere potuit. [gap: Greek word(s)] Graecis vitalis est: Et plerique viri sancti hujus nominis extitere. [note: Ad Philip. Mar. R. 18. Dec.] In primis ille, quem D. Polycarpus imitandum proponit, beatissimis Ignatio, et Rufo conjungens, quique ex iis discipulis fuit, per quos primitiva ecclesia in Judaeis, et Graecis fundata est. Quare ergo mutandum suasisset Narcissus? Aut quid est cur Afrae, Hilariae, et reliquarum nomina non mutaverit, Sozimi mutaverit? Ego sic sentio, si Sozimus aliquis Augustae episcopus fuit, vel circa haec tempora, vel multis post seculis, sub Francorum Regibus, ut nonnulli scripserunt, eum omnino diversum a Dionysio fuisse, n que caussam esse cur confundamus. Antoninus in Chronico de nomine mutato nihil prodidit, utroque tamen, Dionysii, et Sozimi promiscue utitur, quod errore factum opinor. Nimis inepte Romana inscriptio, quae Sozimi primi meminerit, a quibusdam profertur hoc loco.

101. IPSE AUTEM] Afilo reliquae historiae haec separata sunt, quod alterius auctoris, et aetatis videantur. Neque tamen cujusquam opinionem praejudico.

[note: Pt. lib. 2. cap. 6. Pl. lib. 3. c. 3.] 102. GERUNDAM] Meminit Gerundae, Ptolemaeus in Authetanis Tarraconensibus: et Plinius, qui Gerundenses inter XLIV. Tarraconensis Hispaniae populos numerat Hodie Girona est, quae episcopat' dignitatem adhuc tuetur.

103. PER TRES ANNOS] Consentit de tribus annis Villegasius. Vidi sancti viri historiam, sed quae fere ex hac B. Afrae conversione concinnata sit. Nam genuina passionis descriptio dudum periit, uti ex Berengarii Gerundensis episcopi literis constat. Quas ante annos amplius quingentos perscriptas,


page 475, image: ds475

integras huc inseram, cum antiquitatis studio, tum ne memoria legationis, cujus in iis mentio fit, et quae cum commendatione priscae pietatis conjuncta est, intercidat.

Charissimo patri, Domino Sighardo Abbati, et universae S. Udalrici, et S. Afrae martyris congregationi, Berengarius sanctae sedis Gerundensis episcopus, cum omni clero, et fideli populo, perfrui bonis omnibus semper in Christo.

Noverit, dilectissimi, venerandus vestrae fraternitatis affectus, nos, et vestrum nuntium vidisse, et delegatas nobis a vestra fraternitate litteras pio respectu perlegisse: et vestris precibus (licet id, quod nobis post Dominum charius est, expeteretis) nimia vestri devictos devotione, libenter annuisse. Tanta est equidem a CHRISTO commendatae dilectionis integritas, ut quod sibi quis avidius retinendum elegerit, crimen esse perhorrescat, nisi petenti celeriter obtulerit. Quapropter, charissimi fratres, hinc charitatis jura servantes, hinc (si dicendum est) praesumptionem sacientes, beatitudini vestrae, de sacrosanctis salutis nostrae thesauris, munificum munus dirigimus. Videlicet ex ossibus, et carne, et cruore terra mixtis, ac vestimentis sanctissimi doctoris nostri Felicis martyris CHristi, scilicet illius, quem ut Apostolum, et Prophetam habemus. Non illius, qui beatissimi Narcissi episcopi diaconus est dictus: quoniam ipse translatus a piissimo Rege Francorum Carolo, apud Parisiorum civitatem honorifice requiescit. Item de gloriosissimi patris nostri Narcissi, pontificis et martyris Christi, vestimento, et stola, cum quibus conditus est in sepulchro. De corpore autem ejus vobis ideo mittere nequivimus, quoniam ita hactenus, Dei gratia, servatur incorruptum, sicut ea die, qua spiritus ejus de hoc seculo nequam transvectus est ad Dominum. Mittimus etiam vobis de ossibus capitis atque manus S. Romani pretiosissimi martyris Christi, socii videlicet praetaxati Felicis venerandi martyris Gerundensis, Hispaniaeque doctoris. Sanctarum vero reliquiarum, quas destinamus, loculos, adjunctis breviculis (ne quis inscios error perturbaret) ita signando distinximus, ut quorum quisque gerat pignora, indubitanter notificet ignorantibus. Laetamini igitur in Domino, dilectissimi, et exultate, et tantorum trium patrum pignora, sub Trinitatis nomine vos promeruisse gaudete. Et ut parce eloquamur, si non honorificentius, non tamen irreligiosius, quam a nobis custodiuntur, munera fidei vestrae credita conservatae: quatenus patrocinantibus ipsis, quorum pretiosissimum pignus in manibus habetis, et praesentis vitae tranquillitate perfrui, et futurae beatitudinis requiem consequi valeatis. Passionem praeterea Sancti Felicis vobis transmittimus, in qua natalis ejus diem, Calend. videlicet August. praenotavimus. De gestis autem S. Afrae, nihil amplius quam vos, nos habere cognoscite. De S. vero Narcisso, dirigimus quod habemus: Passionis enim illius librum, et obitus sui diem, irruentibus paganis, et ecclesias nostras vastantibus, ac loca depopulantibus, irrecuperabiliter amisimus. Transitus vero ejus festivitas a nobis annualiter solenni studio celebratur IV. Calend. Novembr. Translationis autem V. Cal. Octobr. Valete. Et pro nobis omnibus omnipotentem Deum exorate.

Sacraereliquiae Augustam illatae sunt Anno Christi M L XXXVII. XII. Cal. Aug.

104. MARTYRII PALMAM, etc.] Narcissum martyrio occubuisse, [note: Beut. lib. 1. cap. 24. Vasaeus P. An. 260 et 306. Castel. lib. 1. cap. 1. In flore S. Mart. 18: Martij.] nemo in dubium revocat. At inratione temporis auctores dissentiunt. Beuterus, quem Vasaeus sequitur, ait passum imperante Valeriano, quamquam Vasaeus monet, aliquos de Diocletiano sentire. Ferdinandus Castellius, in historia ordinis praedicatorii, quae ante non multos annos Hispana, et Itala linguâ edita, Decium cum Valeriano conjungit. Villegasius, et priores editiones martyrologii Rom. restituti ad novam Calendarii rationem, Aureliani persecutionem praeferunt. Sedin Plantiniana posteriori editione, monuit Baronius inter errata, Aureliani nomen expungendum: Et rerum gestarum series satis ostendit, Diocletianum substituendum esse. Quod etiam confirmant Chronica Hispanica, singulari diligentia conscripta jussu Regis Alfonsi Sapientis. Quomodo enim qui Afram Augustae sub Diocletiano instituit, postea in


page 476, image: ds476

Hispaniam profectus occubuit, sub Valeriano, aut Aureliano occidi potuit? Erroris caussae existimandae, velea, quam de S. Felice attigimus, ut scilicet diversi Narcissi sub Valeriano, Aureliano, et Diocletiano passi sint, quos posteri, cum obscurior eorum esset memoria, confuderint: Vel nominum similitudo in Impp. Nam VII. Impp. qui tempore persecutionis Diocletiani extitere, quosque superius enumeravi, ad unum omnes VALER. tres eorum AUREL. nomen tulere. Et Victor in historia abbreviata (quo nomine Schotti editionem designo) Diocletianum vix aliter quam Valerium appellat: Vel denique praesidis nomen pro Imp. nomine acceptum quod facile factu, et quod crebro contigisse, mihi credibile. Reperio sub Diocletiano Aurelium praefectum, [note: Mart. 12. Junij.] qui Basilidem, Cyrinum, Naborem, et Nazarium, ob Christianae fidei confessionem morte affecit; sed is in Italia jus dixit. In Hispania alium quempiam Aurelium, vel Aurelianum in pios debacchatum, conijcere licet, certo statuere non licet. Et mihi ratio, quam secundo loco posui, potissimum arridet.

S. Narcissi memoria colitur Augustae, subtitulo Episcopi, et Augustanorum Apostoli IV. Cal. Novembr. puto ex auctoritate ecclesiae Gerundensis. In Rom. Martyrologio XV. Cal. Aprilis. Ubi Baronius apposite notavit; mirum non esse si alio die in martyrol. Rom. alio alibi de eodem sancto agatur: si quidem alicubi translatio, velejus ecclesiae dedicatio, velquod de episcopis accidit ordinatio celebretur.

Refert ibidem, ejus tumulum multis mir aculis illustrari, quorum illud sit celeberrimum; sub Petro Aragonum Rege, captâ Gerundâ per Carolum Siciliae et Philippum Francorum Reges, ex sepulchro S. Narcissi, quod milites violare attentarunt, muscarum examen egressum, in exercitum infesto agmine irruens, ingentem cladem intulit, et in fugam egit, atque ab incepto coegit desistere, anno Domini M. CCLXXXVI. VIII. Septemb. Ex quo muscae S. Narcissi apud eos in proverbium abierunt. Haec etiam ex Hispanorum annalibus fidem merentur.



page 477, image: ds477

INCIPIT [note: 1] PASSIO SANCTAE AFRAE, [note: 2] Martyris.

[note: 3] APUD provinciam Raetiam in civitate Augusta, cum Christianorum esset saeva [note: 4] persecutio, et omnes pro Christi nomine variis suppliciis afflicti ad sacrificia traherentur, contigit Afram, quam notam habebat fama publica, quod esset [note: 5] lupanaria, a persecutoribus comprehendi. Quae cum fuisset [note: 6] judici oblata, dum interrogasset judex, et [note: 7] cognovisset, quae esset, dixit ei: [note: 8] Sacrifica diis, quia expedit tibi magis vivere, quam [note: 9] inter tormenta deficere. Afra respondit: [note: 10] Sufficiunt mihi peccata mea, quae ignorans Deum, gessi; hoc autem [note: 11] quod me jubes facere, nunquam factura sum. [note: 12] Gajus judex dixit; Accedens ad Capitolium sacrifica. Afra respondit: [note: 13] Capitolium meum Christus est, quem habeo ante oculos meos, ipsi [note: 14] quotidie crimina mea, et peccata mea confiteor. Et quia [note: 15] indigna sum ipsi sacrificium offerre, [note: 16] me ipsam pro nomine ejus cupio sacrificare, [note: 17] ut corpus, in quo peccavi, dum poenas pertulerit, abluatur. Judex Gajus dixit: Ut audio meretrix es, Sacrifica, [note: 18] quia aliena es a Deo Christianorum. Afra respondit: Dominus meus JEsus [note: 19] Christus dixit, se pro peccatoribus descendisse de coelo. Nam [note: 20] et evangelia ejus testantur, quod meretrix rigaverit lacrymis pedes ejus, et [note: 21] indulgentiam acceperit: [note: 22] Et meretrices, et publicanos nunquam despexerit, quos etiam secum manducare permisit. Judex dixit: Sacrifica, [note: 23] ut diligaris ab amatoribus tuis, sicut semper dilecta eras ab ipsis, ut inferantur tibi pecuniae multae ab eis. Afra respondit; [note: 24] Pecunias execrabiles jam


page 478, image: ds478

nunquam accipiam, nam et quas habui, quasi sordes abjeci, [note: 25] quia non erant de bona conscientia: Nam [note: 26] nolentes accipere aliquos fratres meos pauperes, etiam precibus rogavi, ut a me dignarentur accipere, et pro peccatis meis orarent. Si ergo, quae habui, a me abjeci, quomodo potest fieri, ut quaeram accipere, quae etiam quasi sordes abjeci. Judex Gajus dixit: [note: 27] Jam te Christus dignam non habet, sine caussa vis eum Deum tuum dicere, qui te suam esse non cognoscit. Meretrix enim quae est, dici Christiana non potest. Afra respondit: [note: 28] Christiana ego quidem dici non mereor, nec vocari, sed misericordia Dei, qui non de merito, sed de sua pietate judicat, ipsa me ad hoc nomen admisit. Judex Gajus dixit: Unde nosti, quia te admisit ad hoc nomen? Afra respondit: [note: 29] In hoc me cognosco a facie Dei non esse projectam, quia ad gloriosam confessionem sui sancti nominis permittor accedere, [note: 30] per quam me credo omnium scelerum meorum indulgentiam accepturam. Judex dixit: Hoc fabulae sunt: Magis sacrifica diis, per quos [note: 31] salutem consequeris. Afra respondit: [note: 32] Salus mea Christus est, qui pendens in cruce, latroni confitenti bona paradisi pollicitus est. Judex Gajus dixit: Porro sacrifica, ne in conspectu amatorum tuorum, [note: 33] qui tecum turpiter vixerunt, [note: 34] cathomis [note: 35] te caedi jubeam, Afra respondit: [note: 36] Confusio mihi nulla est, nisi de peccatis meis. Judex dixit: Sacrifica diis, quoniam injuria mihi est, tot horas tecum certare: Si vero nolueris, occideris. Afra dixit: [note: 37] Hoc est quod opto, si tamen merear, ut per hanc confessionem digna efficiar requiem in venire. Judex Gajus dixit: Sacrifica, nam [note: 38] torqueri te faciam, et postea vivam incendi praecipiam. Afra respondit: [note: 39] Corpus, in quo peccavi, accipiat diversa tormenta, nam animam meam sacrificiis daemonum non coinquinabo. Tunc judex nequissimus [note: 40] dictavit sententiam, dicens: [note: 41] Afram publicam meretricem, quae se Christianam professa est, et noluit sacrificiis participare, [note: 42] vivam incendi praecipimus. Statim igitur [note: 43] rapta est a ministris, et ducta [note: 44] in insulam [note: 45] Lyci fluminis, ibique [note: 46] eam expoliantes, [note: 47] ad stipitem ligaverunt. Atque illa levans ad coelos oculos suos, oravit cum lacrymis, dicens:

[note: 48] Domine Deus omnipotens Jesu Christe, qui non justos venisti vocare, sed peccatores ad poenitentiam: Cujus promissio vera, et manifesta est, quia dignatus es dicere, [note: 49] qua hora conversus fuerit peccator a suis iniquitatibus, eadem hora te non rememoraturum peccatorum ejus: Accipe in hac hora passionis meae poenitentiam, et per hunc ignem temporalem, qui corpori meo paratus estab illo igne aeterno me libera, qui animam, et corpus simul exurit.



page 479, image: ds479

Et iis dictis expletis, [note: 50] circumdata sarmentis, igne supposito, vox audita est, dicens:

[note: 51] Gratias tibi ago Domine JEsu Christe, qui me dignatus es hostiam habere pro nomine tuo, [note: 52] qui pro toto mundo solus hostia oblatus es in cruce, [note: 53] justus pro injustis, bonus pro malis, benedictus pro maledictis, [note: 54] mundus a peccato pro peccatoribus universis: Tibi offero sacrificium meum: Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deusin [note: 55] secula seculorum, Amen. Et haec dicens [note: 56] emisit spiritum.

PASSIO SANCTARVM HILARIAE, DIGNAE, EUNOMIAE, EUTROPIAE, [note: 57] ET SOCIORUM.

CUM autem beata Christi martyr Afra coeli gaudia sic per [note: 58] martyrii palmam intrasset, [note: 59] stabant juxta ripam fluminis Digna, Eunomia, et Eutropia, quae fuerunt ejus ancillae, simulque fuerunt in peccato, et simul a sancto Narcisso episcopo baptizatae. Quae [note: 60] rogaverunt descendentes de barca, ut se transrerrent. Cumque eas transtulissent, [note: 61] invenerunt sanctae Afrae integrum corpus. Puer autem, qui cum ipsis erat, transnatavit, et nuntiavit matri ejus Hilariae. Et [note: 62] venit nocte [note: 63] cum sacerdotibus Dei, et tulit corpus ejus, et [note: 64] posuit secundo milliario de civitate Augusta, [note: 65] in memoriam, quam sibi, suisque construxerat. [note: 66] Nuntiatum autem est Gajo judici. Qui misit ad ipsam memoriam, dicens: [note: 67] Ite et tenete eas, et si consenserint ad sacrificandum, [note: 68] cum honore eas adducite ad me, ut remunerem illas censu dignissimo. Si autem videritis eas animo pertinaci obsiste[?]e, et nulla ratione ad sacrificandum praebere consensum, [note: 69] implete memoriam cremiis, et siccis spinis, et [note: 70] claudite super eas ipsam memoriam, et ita demum ignem supponite, ut nulla ex eis evadat. [note: 71] Euntes autem ad eas [note: 72] milites, prius blando sermone eas provocabant, post haec terroribus impellebant. At [note: 73] ubi videbant omnes simul contemnere sacrificia, repleverunt memoriam sarmentis, et siccis spinis, et clauserunt super eas, et [note: 74] supposito igne abierunt. Sicque factum est, ut [note: 75] eadem die, quando sepulta est Afra, simul etiam mater ejus Hilaria, necnon et famulae ejus secundum carnem, sed etiam sorores in Christo, Digna, Eunomia, et Eutropia simul martyrii coronam acciperent, et quae simul unanimes in Christum JEsum crediderunt, ad eum cum [note: 76] palma martyrii pariter pervenirent.



page 480, image: ds480

[note: 77] Beatus autem Afer, patruus sanctae Afrae (cujus dies passionis [note: 78] pridie quam ipsius martyris Afrae colitur) credendus est ad exemplum terroris ei aliisqueue, praepunitus esse. Sed quo genere martyrii, non legitur.

De sancto vero Dionysio ipsius avunculo, quem novellae plantationis fidei beatus Narcissus ordinavit presbyterum, et plenius instruxit, [note: 79] quamvis specialiter scriptis non exprimatur, tamen non est dubitandum, quin ipsius gloriosae Christi martyris Afrae exequiis, tamquam sacerdos, et pontifex interfuerit, et pariter cum sorore sua Hilaria, aliisque martyribus, per ignem passionis palmam victoriae susceperit.

[note: 80] Ipsa quoque die [note: 81] apud eandem urbem [note: 82] passi sunt alii XXV. pro nomine Christi capitis obtruncatione. Id est [note: 83] Quiriacus, Largio, Crescentianus, Eutychianus, Charito, Philadelphus, Petrus: Et foeminae istae, Nimmia, [note: 84] Juliana, Diomeda, Leonide, et Agape: [note: 85] Et alii XIII. quorum nomina Deus scit, per bonam confessionem benedicentes Dominum, qui glorificat suos. Cui est honor et gloria in seculorum, Amen.



page 481, image: ds481

AD PASSIONES SANCTAE AFRAE MARTYRIS, et SS. Hilariae, DIGNAE, EUNOMIAE, EUTROPIAE, ET SOCIORUM MARTYRUM. COMMENTARIUS.

AFRAE passionem ex actis publicis concinnatam [note: Not. ad martyr. S. Aug.] esse, res loquitur. Et confirmat Caes. Baronius, cui in dijudicandis Christianorum historiis uni omnium plurimum tribuo. Hic praeterea annotavit, eam, quae a Vicelio in Hagiologio edita, sinceriorem videri alterâ, quam Surius emisit, puto ob immutatum a Surio stylum, sententia enim est utrobique exdem. Me quoque exemplaria vetera hac de caussa sequi, semelsum professus.

[note: Dig. quib. caus. mai. in int. rest. l 33. Suet. Oct. c. 5. Tib. c. 5. Cajo. c. 8. Tacit. An. 13. Vopis. Tacito et Probo. Ammian libr. 22. Aug contra Cresc. lib. 3. c. 25. in brevic. coll. die 3. et alibi.] Ad acta quod attinet, certum est, uti Romae, ita in provinciis confici consuevisse. Meminit Modestinus scribarum, qui illo munere apud praesides fungebantur. Ea nomine, et usupublica erant. Ideo Suetonius in Caess. vitis saepe actorum testimonio utitur, quod apud alios etiam historiarum scriptores invenire est. Ex nostris apud Pontium diaconum in S. Cypriani vita, et saepius apud Augustinum contra Donatistas. Christiani, quod diligentissimi essent in conservanda martyrum memoria, exscribebant inde, quae ad suos pertinerent. Habes exemplum in S. Susannae vita, de Thrasone viro Christiano, qui occulte assidebat in publico, qui etiam gesta sanctorum martyrum colligens, ornabat ea. Et judicialium actorum formas in plerisque martyrum historiis agnoscimus. Atvero, haec sive acta sive gesta (utrumque nomen passim confunditur, praecipue ab Augustino, et credibile est, martyrum historias ex hac origine gesta dici coepisse) ab actuariis copiosius multo quam hodie extant, scripta fuere. Nam actuarii judicum interrogationes, et reorum confessiones verbatim excipiebant, cum notis scriberent, ut Modestinus ait. Neque quisquam dubitare potest, injudicio, quo Afra, exempli caussa, damnataest, plurautrimque prolatafuisse, quam passio praese ferat, cum praesertim judex dicat, injuria mihi est, tot horas tecum certare: Sed Christiani brevitatis studio in compendium cogebant, summam sectantes. Et quantum hujus generis historiolae a legitimis actis differant, argumento esse possit codex satis magnus quaestionis de S. Sebastiano habitae, quem in monasterio Cassinensi adhuc superesse, legere memini. Dein neque illud obscurum, aliqua in ista passione contineri, quae ex actis non sint sumpta. Quomodo enim scriba saevam persecutionem, quomodo nequissimum judicem in tabulas retulisset aut cui fini orationes ab Afrainrogo positaprolatas, excepisset? Orationes profecto a Christianis, qui supplicio interfuere, observatae, reliqua


page 482, image: ds482

illa a scriptore passionis interjectasunt. Ego itaque actis publicis ea solum tribuo, quae a comprehensione Afrae, usque ad prolatam sententiam injudicio contigere. In his ipsis, auctorem nulla religione ad ipsissima pura puta actorum verba astrictum fuisse existimo.

1. PASSIO] Quidquid patimur passio, velperpessio est. Unde animi affectiones, et perturbationes a Philosophis passiones dictae: a medicis animi, et corporis morbi. Sed quoniam omnium patibilium, quaecumque homines ante adeptam immortalitatem sufferre possunt, mors summum, et extremum est, idcirco ecclesia martyrum neces, per durissimos cruciatus procuratas, recte per excellentiam passiones nuncupavit. Ante omnes sacratissimam Christi mortem, ab evangelistis descriptam, sub hoc nomine veneratur.

2. MARTYRIS] Graeca vox, testem Latine significat. Et ejus proprius apud Christianos usus de his, qui per tormenta examinati, fideles in perhibendo [note: Lib. 22. c. 76.] testimonio JEsu Christo perstitere. Augustinus contra Faustum, per quorum confessiones, passiones, et mortes hoc Deo placuit attestari, martyres [note: Tertull. et Cypr. martyris nomen ita accipiunt.] appellantur, qui Latine testes interpretantur. Antiquitus martyres dicebantur, quisupplicia perpessi etiam non occubuerant. Postea consuetudo obtinuit, illis solum nomen gloriae plenum tribuere, qui confessionem morte consignassent. Id interim semper observatum, ut haeretici, quamquam gravissimos cruciatus pro Christi nomine pertulissent, ad hunc honoris gradum non [note: De unit. ecci.] admitterentur. Tales, ait Cyprianus, etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis et gravis culpa discordiae, nec passione purgatur. Esse martyr non potest, qui in ecclesia non est. Ad regnum pervenire non poterit, qui eam, quae regnatura est, derelinquit.

3. APUD PROV INCIAM, etc.] Publicis actis consules, et dies praenotari solebant; quae hic excidisse dolemus. Exemplum apud Augustinum contra Cresconium, de actis, quae incipiebant, Diocletiano VIII. et Maximiano VII. Coss. XIV. Cal. Junij. Iterum in collatione contra Donatistas, de martyrum gestis, quae Consulibus facta sunt Diocletiano IX. et Maximiano VIII. pridie [note: Amm. lib. 22.] Idus Febr. Ita apud Ammianum Marcellinum acta citantur, quorum initium, Consulatu Tauri, et Florentii. Verum haec accurata temporis observatio a descriptoribus quandoque omittebatur. Quod docet Augustinus contra [note: Li. post col.] Donatistas, hi calumniabantur literas a Catholicis sine die, et consule productas, fieri potest ut in codicibus sit varietas, dum alii etiam dies, et consules diligentia majore describunt, alii superfluum praetermittunt. Sicut etiam codex, de quo primum legimus judicium Constantini, quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos pronuntiavit, diem, et Consulem non habebat. Et minus mirum est, talia in his nostris desiderari, cum actorum verius epitome, quam integra acta sint. Sivero conjectura sedet, quam de Conversionis tempore produximus, Passioni Consules ascribendi erunt Diocletianus VIII. Maximianus VII.

Cur, quae in exordio conversionis de provincia, urbe, et persecutione semel dicta sufficere poterant hîc rursus repetantur, caussa videtur, quod Conversio, et Passio nonperpetua serie, sed distinctis diebus, quibus utraque celebratur, inecclesia Augustanajam tunc legerentur.

4. PERSECUTIO] Diocletiani intellige, sub quo etiam Conversio. Nam qui primus deinde Christianos vexavit Julianus, non nisi quinquaginta annos post Maxentium, cujus morte Diocletiani persecutio finita, imperium iniit. Est in errore manifesto Regino, qui Afram Anno Christi CCXLII. sub Diocletiano passam scripsit. Potior Hermannus Contractus, qui assignat annum CCCIV. Neque tamen presse intelligendus, nam in unum hunc annum omnes martyres qui sub Diocletiano passi, conjicit. Baronius, qui ad annum CCCIII. retulit, prorsus cum nostro calculo, cujus rationem reddidimus, convenit. Verum id forte fortuna accidit, cum martyres sub Diocletiano passos, quorum certum tempus assequi non potuit, hoc anno enumeret. Elapsi sunt a Conversione S. Afrae ad Passionis diem Mens. IX. Dies XII. Quidam integrum praeterea annum adjiciunt, quod mihi nequaquam probatur, neque nostrae chronographiae congruit.

[note: De pallio.] 5. LUPANARIA] Meretrices olim lupaedictae. Tertullianus noster, aspice lupas popularium libidinum nundinas. Hinc, lupari ut scortari, vel prostitui, Nonius: hinc lupanar pro meretricum lustris: Atque ut a fornice


page 483, image: ds483

fornicaria, a stabulo prostibulum, sic a Lupanari Lupanaria (quam tamen vocem alibi non legere memini) sive Lupanaris, ut aliqui codices habent, eadem [note: De As. lib. 9.] forma Apuleius Lupanarem infamiam dixit, quae suo pudore postposito, [note: In supplem. ling. lat.] tori genialis calcato foedere, larem mariti lupanari maculasset in famia. Lupanarium observavit Rob. Constantinus ex Alex. Severo Lampridii, in quo haec verba, Corpora omnium constituit vinariorum, Lupanariorum, Caligariorum, [note: De nobil. c. 34 n. 44.] et omnino omnium artium. Sed mihi mendum subolet. Tiraquello Lupinariorum placet. Quid enim? laudatus princeps Lenonum corpora constituit, et lenocinium inter artes rettulit? Athaec obiter

[note: Vide Juris Cons Dig. de judic. lib. 81. Item Dig. de ff. Praes. lege 10. 11. 12.] 6. JUDICI OBLATA] Provinciae Praesidem intellige. Qui enim jurisdictioni praeest, judex est: Atqui praesidum munus est jus reddere, et de omnibus caussis, de quib vel Praefectus urbi, vel Praefectus praetorio, vel Consules, et Praetores Romae cognoscunt, notionem habere: Omnia denique, quae Romaevarios judices habent, ad eorum officium pertinent, cum vice omnium magistratuum Romae fungantur. Recte ergojudices dicuntur.

7. COGNOVISSET QUAE ESSET] Afra ad primam praesidis interrogationem, nomen, et professionem Christianitatis edidit. Hoc est, quod Tertullianus in Apologetico Christiani constantiam praedicat, si denotatur, gloriatur: si accusatur, non defendit: interrogatus, vel ultro confitetur: damnatus, gratias agit. Quin multise ipsos denuntiabant, inde Professores dicti. Talis fuit S. Gordius martyr, de quo extat Basilii sermo. Is in theatrum progressus, exclamavit: Inventus sum me non quaerentibus, conspicuus factus sum me non interrogantibus.

[note: Apol. c. 1. 2.] 8. SACRIFICA DIIS] Conqueritur Tertullianus, judices gentiles duplici potissimum ratione in Christianos injurios esse: quâ utraque Christianorum conditio longe diver sissima sit a reis reliquis. Primocum Christianos omnium fere scelerum colluvie nocentissimos esse dicerent, tamen neque defensio pro illis, neque inquisitio in illorum crimina admittebatur, quae de caetero reis omnibus competebant. Illud solum expectatur, quod odio publico necessarium est, confessio nominis, et non examinatio criminis. Quando, si de alio nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis (ut de nostris elogiis loquar) contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis: Qualitatem facti, Iocum, tempus, conscios socios. De nobis nihil tale, cum aeque extorquere oporteret, quodcumque falso jactaret. Ista calumnia egregie in Afrae judicio eluxit. Mox enim acjudex cognovisset quae esset, Christiana scilicet, nihil praeterea moratus, idunum contendit (quod rursus Tertullianus quaeritur) ut de eo nomine excluderetur. Exclusa enim fuisset, sifecisset, quae faciunt non Christiani, hoc est, sidiis sacrificasset. Alterum caput multo erat absurdius, nec in illo ex sorma malorum judicandorum agitis erga nos, quod caeteris negantibus, adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum. Et post pauca, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confesso decedere, ut negantes nomen, pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis. Sed opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis (sic enim soletis dicere) homicidas. Negatis laniari jubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit. Si non ita agitis circa nos nocentes, ergo nos innocentissimos judicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non justitia a vobis damnandam sciatis. Vociferatur homo, Christianus sum; Quod est, dicit, tu vis audire quod, non est. Veritatis praesides, de nobis solis mendacium elaboratis audire. Hoc sum, inquit, quod quaris an sim. Quid me torques in perversum? Confiteor, et torques; quid faceres, si negarem? Plane aliis negantibus non facile fidem accommodatis; nobis, si negaverimus, statim creditis. Iterum, debito poenae nocens expungendus est, non eximendus. Denique illum nemo gestit absolvere, non licet hoc velle, ideo nec cogitur quisquam negare. Christianum hominem, omnium scelerum reum, Deorum, Imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas: quem non poteris absolvere, nisi negaverit. Praevaricaris in leges. Vis ergo neget se nocentem, ut facias eum innocentem, et quidem invitum, jam nec de praeterito reum? Tandem concludit, ideo torquemur confitentes, et punimur perseverantes, et absolvimur negantes, quia nominis praelium est. Eadem prorsus in nostra caussa licet animadvertere.


page 484, image: ds484

Judex totus est, non in eruenda veritate perpetratorum scelerum, sed in eo, ut Afram a professione Christianitatis, sive argumentorum pondere sive blanditiis, sive minis excidere faciat. Omnes persuasiones, et intentata saepius tormenta, expedit tibi magis vivere, quam inter tormenta deficere: Cathomis te caedi jubeam: Si vero nolueris, occideris: Torquerite faciam, et postea vivam incendi praecipiam: Ad illud toties repetitum Sacrifica referuntur. Quamquam tormenta festinatione capitalis supplicii exclusa sint Neque vero obscurumerat, Idolorum sacrificio fidem Christianam multo validius, quam nudâ voce negari. Porro idem argumentum probandae Christianae innocentiae, urget Tertullianus ad Scapulam, quid amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo, quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis. Pluribus D. Cyprianus ad Demetrianum, elige tibi alterum de duobus: Christianum esse, aut est crimen, aut non est. Si crimen est, cur non interficis confitentem? Sicrimen non est, quid persequeris innocentem? Torqueri enim debui, si negarem: si poenam tuam metuens, id quod prius fueram, et quod Deos tuos non coluerim, mendacio fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis vi doloris adigendus: sicut in caeteris quae stionibus torquentur rei, qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris veritas, quae indice vocenon promitur, dolore corporis exprimatur. Nunc vero, cum sponte confitear, et clamem, et crebris, ac repecitis identidem vocibus, Christianum me esse contester, quid tormenta admoves confitenti?

9. INTER TORMENTA DEFICERE] Aliquando deliquium animae: [note: Dig. de poenis lege 8.] hoc loco Mori significat. Quod ex opposito intelligimus, ex pedit tibi magis vivere. Ulpianus, nec ea quidem poena damnari quem oportet, ut verberibus necetur, vel virgis interimatur, nec tormentis; quamvis pleriqueue, dum torquentur, deficere solent.

10. SUFFICIUNT MIHI PECCATA MEA] Verbum sufficere de iis recte dicitur, quorum e diverso egere possumus. At peccatorum nunquam egemus: [note: Ezech. 44.] Peccata ergo nobis proprie non sufficiunt. Improprie illa sufficiunt, quibus omnino nihil addendum, idpeccatis convenit. Ita Deus per Ezechielem, sufficiunt vobis omnia scelera vestra domus Israel.

11. QUOD ME JUBES FACERE, NUNQUAM FACIAM] Ingenue dictum, et libere, ut Christianam decebat. Neque enim tergiversatio, aut simulatio in caussa fidei ferenda. Aeque rotunde Cyprianus cum Proconsul sacrificium imperasset, non facio: Et cum Proconsul instaret, Cyprianus denuo, fac quod tibi praeceptum est. In re tam justa nulla est consultatio. Sic D. Ignatius, non facturus sum aliquando, quod mihi consulitis.

12. GAJUS] Praenomen a gaudio parentum ductum, ait Valerius Probus. Per G. proferri, et per C. scribi testatur Diomedes. Non nemo in scriptione [note: Emend. lib. 4. cap. 3.] G. retinet. Neque aliter in pandectis Florentinis, quod Ant. Augustinus annotavit. At cur praeterito praesidis nomine, hic praenomen edatur, caussam nullam nisi fortuitam subesse opinor. Ita plerique auctores Julium, et Caligulam Caess. Cajos tantum dixere. De nostro nihil praeterea memoriae proditum. Aventinus Carum Aquilinum virum Consularem, Ducem Vindelici limitis retulit; nescio unde erutum. Fasti circa eatempora Carum Aquilinum nullum, unum Vettium Aquillinum Consulem habent. Neque mihi constat, eum postea hujus limitis ducem fuisse. Quamquam probe scio permultos Consulares, qui nunquam Consules. Sed fuerit Carus Aquilinus dux limitis, longe alius fuit a Provinciae praeside.

13. CAPITOLIUM MEUM CHRISTUS EST] Respicit ad etymologiam Capitolii, quae est a capite, uti monuimus. Christus enim, lapis ille, qui reprobatus ab aedificantibus, factus est in caput anguli, saepe dicitur caput ecclesiae, [note: Ephes 1. 4. 5. Coloss. 1.] hoc est, fidelium. Paulus Ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius. Crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus. Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis ejus. Ipse est caput corporis ecolesiae. Quod vero Gajus hortatur Afram ad Capitolium sacrificandi caussa accedere, id vulgo consueverat capi experimentum de Christianis ad paganismum relabentibus. Unde S. Cyprianus ad lapsos, nonne quando ad Capitolium


page 485, image: ds485

sponte ventum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est, labavit gressus, caligavit aspectus, tremuerunt viscera, brachia conciderunt? [note: Ep. 55.] Et in epistolis, Compelluntur adhuc insuper lapsi, ut linguis atque ore, quo in Capitolio ante deliquerant, sacerdotibus convitium faciant, etc.

14. QUOTIDIE CRIMINA, ET PECCATA MEA CONFI TEOR] Ut agnoscamus diligentem Christianitatis discipulam, singulae fere, quae sequuntur, responsiones ex sacris litteris petitae sunt: Haec primo Davidis illud respicit, [note: Psal. 6. In Ps. 118. Fe.] aut aliquid simile, Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Nam ut S. Hilarius ait, Poenitentiae vox est, lacrymis orare, lacrymis ingemiscere. Cur autem confessio peccati olim [note: In Ps. 135.] commissi et jam desiti, recte iteretur, docet idem Hilarius, Confitendum semper est: non quod peccandum semper sit, ut semper sit confitendum, sed quod peccati veteris, et antiqui, utilis sit indefessa con fessio. Docet autem Spiritus sanctus semper confitendum, cum ait per Prophetam: Justus ipse sibi accusator est in primo sermone suo. Justus non se ex prae sentibus, sed ex praeteritis accusat. Cui enim adest praesentium accusatio, justi nomen aufertur. Et audiamus se Apostolum Paulum ex praeteritis arguentem, cum ait: Quia non sum dignus vocari Apostolus, ea propter quod persecutussum ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum, quod sum.

[note: Quid sacrificium proprie, quid improprie, cognosce ex Gulielm. Alano de sacrif missae lib. 2. cap. 2. De justitia Ps. 4. 50. De laude Ps. 26. 49. 106. 115. De poenit. Ps. 50. August in Ps. 55. Tercull. de resur. De pudic. Chrysost. in Ps 50. hom. 2. in gen. hom 9 et 60 in Mat. hom. 16. Aug de civ. lib. 10. c. 6. Ep. 120.] 15. INDIGNA SUM IPSI SACRIFICIA OFFERRE] Corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi, unicum novae legis sacrificium est, proprie sumptum: Cujus oblationem minus sibi licere recte innuit Afra, cum ea sacerdotibus tantum conveniat.

16. ME IP AM PRO NOMINE EJUS CUPIO SACRIFICARE] Sacrificii nomentranslate significat omne opus bonum, quod in Deum refertur. Exempla sunt ex psalmis, de justitia: Sacrificate sacrificium justitiae: Tunc acceptabis sacrific ium justitiae. De laude: Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis: Immola Deo sacrificium laudis: Sacrificent sacrificium laudis: Tibi sacrificabo hostiam laudis. De poenitentia: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Augustinus dixit, nos fidem, spem et charitatem sacrificare. Tertullianus sacrificia Deo grata appellavit, Jejunia, et seras, et aridas escas. Deinde ait, Virginitas quoque, et viduitas, et modesta in occulto matrimonii dissimulatio, et una notitia ejus, de bonis carnis Deo adolentur. Et alio loco, Afflictatio carnis hostia Domino placatoria, per humiliationis sacrificium. Chrysostomus humilitatem saerificium maximum vocavit: Ita gratiarum actionem, mortificationem membrorum, or ationem denique et eleemosynam, et Augustinus: Ipse homo Dei nomini consecratus, in quanrum mundo moritur, ut Deo vivat, sacrificium est. Idem corpus per se, cujus rectus usus ad Deum refertur, sacrificium vocat multo autem magis animam: nec non totam congregationem sanctorum universale sacrificium appellat: At quoniam virtutes hominis Christiani, in bonis operibus singulae, in martyrio omnes emicant, quod D. Augustinus expressit, cum dixit, Christum martyres inse transfigurare: Ideo martyrium in hac tralatione verbi, excellenti quodam modo Sacrificium: Immolatio, Libatio: Martyres Hostiae, Victimae, Holocausta dicti Ita omnes ad [note: 2. Tim. 4.] unum interpretati sunt Pauli verba: Ego enim jam delibor, ubi alii legunt, immolor: Utraque glossa, Hieronymus, Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, Anselmus, Bruno, Carthus Quod tamen unico illi et vero sacrificio nihil derogat. Immo Afra utr amque nominis significationem fatis distinxit, cum se indignam esse dixit, quae sacrificia offerret, et mox adjunxit, cupere se ipsam sacrificare. Cyprianus quoque duplicem sacrificii notionem [note: Ep. 77.] conjunxit, ad Nemesianum, et reliquos martyres in metallo constitutos: Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei jactura sentiri, quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina: Hactenus sacrificium in proprio sensu, mox in translato; Celebratis immo, et offertis sacrificium Deo, et pretiosum pariter et gloriosum, et plurimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium profuturum, cum scriptura divina loquatur, et dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum, et humilitatum Deus non despicit. Hoc vossacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine inter missione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, et vosmet ipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, sicut Apostolus adhortatur, et dicit: Oro ergo vos sratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, nec configuremini


page 486, image: ds486

seculo huic, sed transformamini in renovatione sensus, ad probandum, quae sit voluntas Dei bona, et placens, et perfecta.

Porrouti haec sacrificandi interpretatio passim est obvia, ita et illud observationem meretur, quod tyranni interfectores, aliquando martyrum sacerdotes dicti. Haymo D. Paulum explicans, Si immolor, id est, interficior a Nerone. Nero ipse fuit sacerdos Petri et Pauli, quia ipse mactavit eos: mactavit quidem, sed non obtulit, quia ipsi se ipsos obtulerunt. Et eadem plane ratione in alium Pauli locum. Ego enim jam delibor. Libare hic pro sacrificatione et immolatione ponitur, ac si diceret: Ego enim jam immolor. Sacerdos Petri et Pauli extitit Nero, sed ejus immolatio non est reputata ad gratiam, mors autem illorum gratissimum sacrificium fuit Deo.

17. UT CORPUS, IN QUO PECCAVI, DUM POENAS PERTULERIT, [note: Apol. sub finem. in scorpiaco.] ABLUATUR] Nam omnia peccata vero martyrto eluuntur. Inde Tertullianus, omnia huic operi delicta donantur. Rursus, proprie martyribus nihil jam reputari potest, quibus in lavacro ipso vita deponitur. Atque Cyprianus [note: Cyp. ep. 52.] omnia peccata passione purgari ait.

18. QUIA ALIENA ES A DEO CHRISTIANORUM] Paulo post, Meretrix enim quae est, Christiana dici non potest. Egregia testimonia puritatis Christianae ab homine inimico. Nam priori commentario bis monui, Christianam innocentiam gentilibus adversariis notam fuisse.

19. CHRISTUS DIXIT SE PRO PECCATORIBUS DESCENDISSE [note: Matth. 9. Luc. 5. Cap. 7.] DE COELO] Apud Matthaeum et Lucam, non veni vocare justos, sed peccatores.

20. EVANGELIA EJUS TESTANTUR, QUOD MERETRIX, etc.] Ex Luca: Ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit, quod Jesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osc ulabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Rectissime Afra Mariae Magdalenae vitam, tamquam aliquod speculum, inspiciebat; cum nullum extet illustrius exemplum vel peccatricis conversae, vel Dei convertentis, et peccata condonantis.

21. ET INDULGENTIAM ACCEPERIT] Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. Rursus: Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: Vade in pace. Antiqua est in ecclesia vox Indulgentiae, absolute posita, pro peccatorum remissione. Quod Pammelius in Cypriano notavit.

22. ET MERETRICES ET PUBLICANOS, etc.] De meretrice vidimus. [note: Luc. 15. Matth. 2. Luc 5. Matth. 9. Luc. 5 7 15. Matt. 9. 11. Mar. 2. Dig de publ. et vectig. l. 12.] De publicanis crebra sunt testimonia: Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores. Item: Multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. Unde calumniandi ansam nacti Pharisaei, ut Christus ab illis audire cogeretur, Amicus publicanorum et peccatorum. Publicanorum vero nomen, cum ubique exosum esset; adeo ut Ulpianus prodiderit, quantae audaciae, et quantae temeritatis eorum factiones sint, neminem nescire, et Thersites interrogatus, quae ferae saevissimae, responderit: In monti us ursi in civitatibus foeneratores, et publicani: maxime tamen in fame habebatur apud Hebraeos: Neque ejus ulla est in sacris litteris memoria, nisi cum nota ignominiae [note: Hier. ep. 146.] conjuncta. Nam cum nefas crederent, si esset vectigal pendens ex fi iis Israel, necessario profani et execrandi existim abantur, qui illud ex igebant.

23. UT DILIGARIS, etc. UT INFERANTUR TIBI PECUNIAE MULTAE] Judex duplicem machinam adhibet, quarum utraque hominum mentes valide concutit. Voluptatem nimirum et lucri spem. Quod enim caussae diffidat, extra eam mixtim minis et blanditiis agit. Antea tormenta et mortem intentavit: Jam ad veteres libidines et quaestum revocat. Frustra utrumque.

24. PECUNIAS EXECRABILES, etc. QUASI SORDES ABJECI] Pecunias execrabiles appellat, quaescelere quaesitae: Neque illarum contemptum expressius, quam sordium nomine ostendere potuit. Hieronymus gloriosas sordes vocavit.

25. QUIA NON ERANT DE BONA CONSCIENTIA] Haec ex ora, ubi ab aliquo annotata, irrepsisse suspicio est. Quamvis utcumque ferri possunt.

26. NOLENTES ACCI ERE ALIQUOS FRATRES, etc.] Homines Christianos fratres vocat. Erat eafrequens in prima ecclesia appellatio: Adeo ut infamis haberetur apud gentiles, ideoque purgare coacti sint apologiarum [note: Deut. 23.] scriptores, praecipue Tertullianus, qui in eo multus. At cur fratres pauperes Afrae pecuniam accipere abnuerint, quaeri potest. Est in legeveteri, non osseres


page 487, image: ds487

[note: Vide gloss. in c. Oblationes dist. 90. et Sum. Silv. in verbo Meretrix.] mercedem prostibuli. Et Philo singularem libellum ea dere scripsit. Quae postea Christianorum quoque moribus recepta. Videbatur enim rerum sacrarum majestas imminui, si meretricia oblatio ad altaria admitteretur. Verum longe diversa est eleemosynarum ratio. Ineas recte erogantur bona quantumvis illicitis, et inhonestis artibus parta, dum restitutioni non sint obnoxia: At meretriciae pecuniae redditioni nequaquam obnoxiae, nisi extortae sint illis, quibus alienandi potestas non erat, aut alioquin fraus intervenerit: Tuto igitur eleemosynae ameretricibus, etiam in peccando persistentibus, multo magis a poenitentibus, accipiuntur. Tamen existimo Christianos antiquae pietatis, qui ab omni specie mala abstinendum scirent, invitos, et non nisi caussa diligenter pensiculatâ, animum induxisse hujuscemmodi pecuniis sublevari: Ne illis scilicet, propter alienum scelus, temere melius esset. Plerisque creditum est, Afram praeterquam numeratâ pecuniâ, etiam praediis urbanis, et rusticis locupletemfuisse, quibus divenditis pretia piis usibus destinarit. At ego quid certo asseverem, non habeo. Nec interest ad pietatis argumentum, scire quantum erogarit: satis illud est, omnia quaecumque possidebat erogasse, cum dicat: [note: Matth. 19.] Quae habui, a me abjeci. Ad normam consilii Evangelici: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, et habebis thesaurum in coelo.

27. JAM TE CHRISTUS DIGNAM NON HABET. SINE CAUSA, etc.] Desperationis venenum Gajus antea clam instillaverat: Aliena es a Deo Christianorum, nunc palam effundit. Neque ignarus est ille, qui argumenta suppeditat, genius: Plerosque quos non cruciatuum, et mortis terrores, non voluptatum, et pecuniarum illecebrae, de statu dejicere potuere, unâ divinae gratiae desperatione excidisse. Sed Afra jam olimvalidis armis, contra omnes has inimici impressiones, a catechista Narcisso instructa fuit. Quod responsiones satis ostendunt. Nos, quoniam haec mentio incidit, elegantem desperationis descriptionem, ex libro de vera. et falsa poenit entia, qui inter Augustini opera legitur, promamus: Quid aliud est desperare, quam Deum sibi comparare? Nam qui de Deo non praesumit veniam, non animadvertit, plus peccato suo posse Dei clementiam. Si enim sentiret Deum magis bonum, quam se malum, quidquid in se justitiae non inveniret, a Deo magis bono expectaret: et quidem diffidit, quia summi boni bonitatem majorem sua nequitia non sentit. Ille enim solus diffidat, qui tantum peccare potest, quantum Deus bonus est. Cum sit autem nullus, qui hoc possit, qui timet de se malo, praesumat de meliore.

28. CHRISTIANA QUIDEM EGO DICI NON MEREOR, etc. SED MISERICORDIA, etc.] Objectum crimen non negat, non excusat, sed [note: 1. Cor. 15.] Dei misericordiam appellat. Videor D. Paulum audire: Ego enim sum minimus Apostolorum: qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus [note: 1. Tim. 1.] sum ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum, id quod sum. Et rursus, Prius blasphemus fui, et persecutor: sed et misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Superabundavit autem gratia Domini nostri, cum fide, et dilectione, quae est in Christo JEsu. Afra etiam dicere poterat: Ignorans feci in incredulitate. Ita paulo antea, Sufficiunt mihi peccata mea, quae ignorans Deum gessi. Quomodo autem misericordia Dei omne humanum [note: Ad Simplic. lib. 1. q. 2.] meritum antecedat, ostendit S. Augustinus: Nemo enim credit, qui non vocatur: Misericors autem Deus vocat, nullis hoc vel fidei meritis largiens, quia merita fidei sequuntur vocationem, potius quam praecedant. Quomodo enim credent ei, quem non audierunt? Et quomodo audient sine praedicante? Nisi ergo vocando praecedat misericordia Dei, nec credere quisquam potest, ut ex hoc incipiat justificari, et accipiat facultatem bene operandi. Ergo ante omne meritum est gratia: Etenim Christus pro impiis mortuus est. Et quia Afra fatetur, se nonmereri Christianam dici, audiamus nominis dignitatem [note: In ep. 1. ad Tim. bom. 3.] ex Chrysostomo: Quemadmodum hi, qui in bello regia signa circumferunt, ut moris est, magnis laboribus indigent, et viribus, maximaque peritia, uti ne id hostibus prodant: ita et qui Christi nomen portant, non in bello solum, verum etiam in pace, summis viribus indigent, ne id maledicis linguis exponant, sed id strenue ferant vexillo crucis armati. Ingenti enim profecto opus est robore, ut quis digne portet Christi nomen. Nam qui indignum aliquid, vel dixerit, vel fecerit, aut etiam cogitaverit, Christi nomen non legitime portat, neque habet in semetipso Christum. Porro qui id congrue portat,


page 488, image: ds488

is profecto triumphat, non in foro, sed in coelis, omnesque illi adstant angeli, circumdantes illum, atque admirantes. Quin Afra hoc nomen digne tulerit, minime dubitandum, et locupletissimum testimonium haec passionis historia dicit: Est ergo humilitatis, quod se indignum profitetur.

29. IN HOC ME AGNOSCO, etc.] Necessaria collectio. Nominis confessio, martyrium, sive testimonium est: testimonium nemo ab adversario petit, sed ab amico: Deus ergo, qui me ad sui nominis confessionem admisit, a facie sua neutiquam projecit.

30. PER QUAM ME CREDO, etc.] Dixi hac de re. Cyprianus, ut [note: De laude mart.] ostenderet martyrium omnibus utile esse, inquit: Vidimus quippe ad hunc nominis titulum fide nobiles venisse plerosqueue, ut devotionis obsequium mors honestaret. Sed et alios frequenter aspeximus interritos stetisse, ut admissa peccata redimentes, cruore suo loti haberentur in sanguine, et reviviscerent interempti, qui viventes computabantur occisi. Mors quippe integriorem facit vitam. Mors amissam invenit gloriam. Nam hac spes jam amissa percipitur, hac salus cuncta reparatur. Et quamquam Afra post baptismum ita vixerit, ut inter priores censenda esset, Christiana tamen animi demissione, quae ubique elucet, se posterioribus adnumerare maluit. Cum bonarum sit mentium (ut Gregorius [note: Eccles. 5.] ait) ibi timere culpam, ubi nulla est. Et est Ecclesiastici sententia, De propitiato peccato, noli esse sine metu.

31. SALUTEM CONSEQUERIS] Spem veniae ostendit. Tertullianus: [note: In Scorp.] Ipsi denique praesides, cum cohortantur negationi, Serva animam tuam, dicunt, et, Noli animam tuam perdere.

[note: Rom. 1.] 32. SALUS MEA CHRISTUS EST, QUI PENDENS, etc.] Virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Ita Concordius presbyter ad Torquatum Tusciae comitem, qui illum itidem hortabatur, saluti suae consuleret, Salus [note: Ado in mar. 1. Ja.] mea Christus est, cui quotidie sacrifico sacrificium laudis. Et martyres aliâs saepe. Observa Afram exempla peccatorum, qui misericordiam consequuti, in numerato habere. Antea meretrices, et publicanos, nunc latronem profert. Merito: Cum ipsa in eodem stadio curreret.

33. QUI TECUM TURPITER VIXERUNT.] Miragentium stupiditas. Deorum cultum iis rebus constare credebant, quas ipsimet, naturae ductu, turpes esse fateri cogebantur. Sunt apud Ovidium versus, inquibus Cupidini Pietatem, et Pudorem aperte opponit,

[note: Metam. 7.] --- --- ante oculos Rectum, Pietasqueue, Pudorqueue
Constiterant, et victa dabat jam terga Cupido.

Etprofecto verum est, quod Seneca scripsit lib. 4. de Benef. c. 17. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus in omnium animos lumen suum permittit, etiam qui non sequuntur illam, vident.

34. CATHOMIS] Catomis quidam habent. Quidam Catenis substituerunt, pro voce non intellecta. At haec frequentius in Christianis historiis obvia [note: In annot. ad mart. Usuardi 15. Junii Editionis prioris.] est, quam ut adulterina credi possit. Molanus haeret in explicando, et significat se malle de ea doceri, quam docere. Graecam enim etymologiam, quam producit a [gap: Greek word(s)] , quod est demissis armis, ut scilicet Catomus caedi dicatur, qui demissis humeris, pedibus in altum suspensis vapulat, ipse improbat. Neque illa ullo pacto ad hunc locum pertinere potest, cum Gajus Afram non Catomam, sed Cathomis caedere minitetur. Pronior est existimare ex martyrum actis, quae habent, Cathomo suspendi. In Cathomo levari, Cathomum idem cum catasta, aut equuleo fuisse. Quod fortassis hactenus ferri queat; sed quid ad alteram illam significationem, Cathomis caedi? Ubi de flagellis, plumbatis, fustibus, aut re quapiam simili sermonem esse, ille non negat. Baronius aliquando de [note: In notat. ad mar. R. 15. Junii. Ubi ait, plerosque Isidori codices habere Lautumnas Uti et ego lego.] Latomia cogitavit. Nam Latomiam supplicii genus adverberandum aptum esse, ait Isidorus. At quo minus huic sententiae acquiesceret, obstabant probati auctores, qui Latomias, Latumias, et Lautumias, eosensu nunquam accepere. Inposteriore Plantiniana martyrologii editione, novam opinionem profert, cujus D. Latinium auctorem laudat. Ea est hujusmodi. Idem videri, Catomis caedere, quod solent ludimagistri pueros ad humeros alicujus appendere, et eorum natibus verbera infligere: Ideo cum Vitum tum Barulam, quod pueri essent, puerorum more virgis verberatos. Apud Victorem de persecut. Vandal. lib. 1. haberi de Thomasanctissimo Episcopo: Quodam tempore venerabilem senem in publica facie catomis caeciderunt. Id videri factum majoris ignominiae irrogandae causa, ut senex puerorummore verber aretur. Confirmari conjecturam,


page 489, image: ds489

quod apud Hippocratem lib. 5. de Articul. est [gap: Greek word(s)] , in humeros aliquem levare: Apud Josephum Antiq. lib. 5. c. 10. [gap: Greek word(s)] pro eo quod, latinus interpres, humeris impositas Gazae portas a Sampsone, uti observat Suidas in verbo [gap: Greek word(s)] . Haec quantumvis ingeniose excogitata (dicam pace viri magni, et docti) animum minus explent. Non quod nesciam, Barulam eo fere modo caesum, Asclepiades enim apud Prudentium,

[note: De S. Romano.] --- --- --- pusionem praecipit
Sublime tollant, et manu pulsent nates.
Mox, et remota veste virgis verberent,
Tenerumque duris ictibus tergum secent,
Plus unde lactis, quam cruoris defluat.

Sed praeterquam quod idem de Thoma, Afra, et Eulalia minime verisimile: obstat illud validissime, quod martyres nequaquam Cathomae aut Cathomi caesi dicuntur, quod conveniens erat, si nomen a corporis positu; sicuti ad Molani etymon diximus: Verum historiae narrant, Cathomo aut Cathomis caesos. Quae loquendi formula, nisi valde fallor, ea est, quam grammatici, Verbum cum ablativo instrumenti vocant. Et Cathomus sive Cathomi, eadem prorsus ratione instrumentum caedendi significant, qua gladius, pugni, lora, virgae: Cum aliquem gladio, pugnis, loris, virgis caesum dicimus. Neque Hippocratis, et Josephi auctoritas magnopere hucfacit. Quando ergo lis adhuc subjudice, nostras quoque cogitationes proferamus.

In primis Cathomi duplicem usum fuisse vidimus: Cogitandum, an res ipsaedistinctae. [note: Dig. de poenis l. 7. Vinculorum verberatio. Cod de exactor. tribut. l. 2.] Vinculorum, exempli caussa, varius est usus, res una. Serviunt enim vinciendis, suspendendis, verberandis nox iis. Contra plumbatae tum usu, tum re differunt. Et cum Juris consulti illas in verbera, et pondera distinguunt, intelligunt primo loco flagella, quibus glandes plumbeae in summitatibus impactae, secundo mass as plumbe as, quae reorum pedibus alligantur, ut totius corporis juncturae, magno doloris sensu lux entur. Simili ratione, opinor, Cathomos non minus [note: Molanus habet in postremo exemplo, quod est ex S. Eulaliae passione, Cacomis, et Cacomaretus. Sed videtur erratum typographi.] re, quam usu differre. Nec enim video, quam viam ineam, ut Molani exempla de uno eodem torsionis instrumento intelligam. Cathomo eum suspendi, et verberari fecit. Jussit ministris infantem in cathomo levari, et caedere. A Valeriano judice cathomis caesus. Jussit eam flagellari, et cathomis caedi, per officium curatoris: cumque cathomaretur corpus ejus etc. Priora duo profecto ad machinam pertinent, in qua rei suspensi torquebantur. Quam Ado in S. Romano ab equuleo secernit: Ut verear, me Molano assentiri non posse. Malo judicium suspendere. Posterioribus duobus, ut etiam illo ex Victore quod antea attulimus, atque isto S. Afrae, quod prae manibus, non est ambigendum, verberis genus denotari. Videndum, quodnam illud. In re dubia licebit explicationem ab auctoribus [note: Vocabul. qui inscribitur. Breviloquus. Eus. lib. 8 c. 11. Mamotr. et Luc. Voca. interpretantur Cathomos virgas serreas.] quantumvis obscuris mutuari. Quorum unus ait, Cathomum esse flagellum ex virgis ferreis factum, vel flagellum ex virgis, in modum scopae, quo utuntur religiosi in capitulis. Et mihi de virgis ferreis fidem facit. Nam observavi, illis aliquando in Christianos saevitum. Testantur acta SS. Gallinici, Quiriaci, Christophori, Lycarionis. Item Philaeas apud Eusebium de martyribus Alexandrinis. Subscribunt Mammotreptus, et Luciani vocabularius. Quos ego in ista litterarum luce laudatores non darem, si haec aliunde haurire potuissem. Etymologiam nullus horum exposuit. Si hariolari libet, ducemus a particula [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , quod durum, saevum, crudelem, immanem, uti [gap: Greek word(s)] crudeliter significat. Idque ad utrumque Cathomi supplicium quadrabit. [note: Advers lib. 1. cap. 32. Vict. in prio. et post. Cicer. castig. Gel. lib. 16. c. 7. Steph in fragm. poet. vet. Lips Satur. l. 2. c. 6. Cic ep. fam. lib. 7. ep. 25. Si libido ridendi est, vide quid Melancht. Amerbac. et Rutil. de Catonio. commenti. De pict. saeris c. 70.] Non dissimulo, Turnebum in Cicerone, et Laberio Catomum agnoscere: Atque ex veteri Juvenalis scholio, Vinculum et catenam explicare. Sed Victorius et Lambinus in Cicerone Catonium, Manutius Catonem ex msthabent. Nequese dubitare ait Victorius, quin inferi, et sedes mortuorum, ea dictione intelligantur, fortassis agraeco adverbio [gap: Greek word(s)] . Idem ostendit se in prisco, et valde probato Gellii exemplari (extat Laberii versus apud Gellium) Catonum legere. Henr. Stephanus Charonium edidit, Tollet bona fide vos Orcus nudas in Charonium.

Video tamen Lipsium Catomum in Cicerone probare. Nam allusit in Saturnalibus. Sed quaecunque harum lectionum vera, Ciceronis et Laberii loca nihil ad nostros Cathomos pertinent. Unus Juvenalis scholiastes, Catenarum et et vinculorum nomine, flagellaferrea significare potuit, quae reliqui virgas dixere. Et quî scio, an quandoque variatum? Vincula autem verberandis reis etiam fuisse jam notavi.



page 490, image: ds490

35. TE CAEDI JUBEAM] Pia antiquitas credidit, Afram ante summam ignium poenam, ut Tertullianus loquitur, more Romano ad palum deligatam verberatam fuisse. Quod neque ex hoc loco, in quo judex tantum minis agit, neque ex hac omni historia constare potest. Non tamen reluctor. Cum sciam, Christianis nihil de solitis suppliciorum accessionibus remitti, quin plurimum adjici consuevisse. Et fortassis huc facit, quod Molanus inquit, dum pictores imagines ex imaginibus depingunt, tradunt aliquando posteritati, quod historiae scriptor omisit. Flagellis autem humiles tantum personas et servos verberari consuevisse ex pluribus juris consultorum locis intelligimus, praesertim ex lege 10. tit. 19. lib. 48. Digest.

36. CONFUSIO MIHI NULLA EST, etc.] Alte imbiberat, nihil turpe [note: Luc. 9.] esse praeter peccatum. Confusio, Pudor et verecundia, quia erubescimus. S. Cyprianus locum ex Luca: Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc filius hominis erubescet, sic reddidit: Qui confusus me suerit, confundetur eum filius hominis.

37. HOC EST, QUOD OPTO, SI TAMEN MEREAR] Quam cupide martyrium amplexura sit, ostendit. Circumspecte tamen conditionem adjicit: Cum non ignoret, quod priori commentario ex Cypriano adduximus, Coronam de Dei dignatione descendere, neque posse accipi, nisi fuerit hora sumendi. Simile est illud S. Ignatii: Eligo enim pati, sed nescio, an dignus sum.

38. TORQUERI TE FACIAM, ET POSTEA VIVAM INCENDI [note: Ad Trall. Vide Duar. titul. de qu. c. 2. Cujac. observ l 14. cap 34. Rescripti Had. meminit Dig. de qu. l. 21. De var. torment. inferni tom. 1. Ep. ad Rom.] PRAECIPIAM] Peccat in leges Romanas: Per quas non licet quemquam poenae infligendae caussa torqueri. Quod Juris consulti ex Adriani rescripto colligunt. Proinde Tertullianus ait: Apud tyrannos enim tormenta pro poena adhibentur, in apologetico. Verum nullae uspiam leges Christianis patrocinabantur.

39. CORPUS, IN QUO PFCCAVI, ACCIPIAT DIVERSA TORMENTA, etc.] Ut constanter et infracte omnia contemnit, quo vitam aeternam lucrifaciat. Vere B. Ephrem, de extremo judicio verba faciens, inquit: Hanc quoque diem mente volventes sancti Dei martyres, non sunt miserati sua corpora, sed omne tormenti genus subierunt, spe coronarum gaudentes. Et est locus in ignitis illis Ignatii epistolis: Nulli aemulor visibilium et invisibilium, ut Jesum Christum merear adipisci. gnis, crux, bestiarumque constantia, abscissio, separatio, confractio, dissipatioque membrorum, interitus totius corporis, et flagella dia boli omnia in me veniant, ut Jesum Christum merear adipisci.

40. DICTAVIT SENTENTIAM] Eratjudicis munus, sententiam sive sua. sive aliena manu scribere. Ado de S. Sabina: Prae fectus dictavit sententiam. S. Cyprianus apud Pontium enarrans visionem, qua illi martyrium praedictum: Videbar mihi tribunali sedentis tum proconsulis admoveri. Is ut in me respexit, annotare statim in tabula coepit sententiam. Sententia deinde a judice recitabatur, quod nos etiam Pontius docet: Legit itaque de tabula jamsententiam [note: De trin. lib. 3. cap. 11. Cod. de sent. ex lib. reeit. l. 2.] judex Et in Cypriani passione: Hisdictis decretum ex tabella recitavit. Nisi placet praeconem subintelligere. Augustinus inquit: Cum verba judicis praecopronuntiat, non scribitur in gestis: Ille praeco dixit, sed, ille Judex. Nam lex Valentis Valentin. et Gratiani, qua cavetur, qui judices sententias ipsi legere debeant, qui per officium recitare possint, nondum erat lata. Morem, quojudex sententiam [note: Florid. l. 1.] recitabat, ponunt ob oculos Apuleij verba. Praeco cum Proconsule et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic videtur, et quidem perdiu stat, aut ambulat, aut plerumque contentissime clamitat. Enimvero ipse Proconsul moderata voce rarenter, et sedens loquitur, et plerumque de tabella legit. Quippe praeconis vox garrula ministerium est, pro consulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una, neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita provinciae instrumento refertur.

41. AFRAM PUBLICAM MERETRICEM] Vertit in invidiam meretricium nomen, quod ante conversionem religioni tribuebatur. Caussam autem damnationis nullam comminisci potest, praeter unam Christianitatis professionem. Idcirco Tertullianus: Quid de tabella recitatis illum Christianum? Cur non et homicidam? Sed homic ida Christianus. Cur non et incestus, vel quodcunque aliud nos esse creditis? In nobis solis pudet aut piget ipsis nominib. scelerum pronuntiare? Christianus si nullius criminis nomine reus est, valde infestum, si solius nominis crimen est.

42. VIVAM INCENDI PRAECIPIMUS] Christianos crebro hac poena affectos acta loquuntur. Et habemus testimonium ex Tertulliano. Cujus nomen identidem appellare libet, cum Christiana antiquitas ex nullo auctore [note: Ad Scapuam.] uberius, et rectius hauriri possit: Ut ego quidem sentio. Pro tanta innocentia,


page 491, image: ds491

pro tanta probitate, pro justitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro Deo vivo, Cremamur: Quod nec sacrilegi, nec hostes publici veri, nec tot majestatis rei pati solent. Inde cavillandi occasionem nacti gentiles, uti mox videbimus. Porro gravissimum, prae reliquis omnibus, existimatum est ignis [note: Fab. Semest. lib. 2. cap. 7. Paul. lib. 5. sentent. tit. 23.] supplicium. Quod P. Faber ex Pauli I. C. verbis colligit, quibus magicae artis conscios summo supplicio affici placuisse, id est, bestiis objici, aut cruci suffigi: ipsos autem magos vivos exuri tradit. Et magnopere probabile est, quod Baronius conjicit. Quia Christiani magicis artibus imbuti credebantur, ideo potissimum [note: Ad mart. 27. febr.] igni traditos. Quamquam adeo variis praeterea suppliciis in eos saevitum: Ut illa ad certas leges nequaquam revocari possint. Nam extra ordinem de Christianis cognoscebatur. Et judici extra ordinem cognoscenti, quam vult sententiam ferre licet, vel graviorem, vel leviorem (ait Ulpianus) ita tamen, ut in utroque modum [note: Dig de poenis l. 13.] non excedat. Neque vero periculum subesse verebantur, ne modum excederent in illis, quos omnium scelerum reos, immania exempla meritos existimabant.

43. RAPTA EST A MINISTRIS, ET DUCTA] Damnati, in quos ultimo supplicio animadvertendum, extra portam urbis, cum Romae, tum in provinciis ducebantur. Quod pluribus exemplis, etiam Domini nostri Jesu [note: Semestr. lib. 2. cap. 8.] Christi, docet P. Faber. De jectos e saxo Tarpejo, et objectos bestiis excipit. Adjungendi sunt reliqui populo in theatris, et circis exhibiti.

44. IN INSULAM] Locus est ultra Lycum: Cui religionem hactenus servavit, condita postmodum ecclesia. Et quamquam hac aetate solum continens, tamen olim insulam fuisse, neque situs depressior, neque fluminis conditio credere prohibet. Sive quod Lyci alveus illac quondam fluxerit, relicta in medio insula, quod plerique existimant: Seu quod emissus ex Lyco rivus, spatium illud, priusquam flumini rursus conjungeretur, circumfluxerit. Nam hujus generis rivos cursum saepe mutare, quotidie experimur. Et est hic primus ex triplici insularum [note: Dig. de adquir. rer. dom. l 30. et 56.] modo apud Pomponium. Ait etiam Proculus: Intelligo enim, cum ex altera parte insulae alveus fluminis exaruerit, desiisse insulam esse, sed quo facilius res in telligeretur, etiam agrum, qui insula fuerat, insulam appellant. Parum itaque errabit, qui hoc argumento, locum istum etiamnum insulam dicet. De ecclesiis dedicatis in vestigiis passionis martyrum, ex emplum in Victore Uticensi. Narrat [note: De Vand. pers. lib. 1.] Carthaginem a Geiserico captam, et ecclesias occupatas. Quae foras muros erant, quascumque voluit occupavit, et praecipue duas egregias, et amplas, S. Martyris Cypriani, unam ubi sanguinem fudit, aliam ubi ejus sepultum est corpus.

45. LYCI FLUMINIS] Lycus aliquibus, Lyciam Graeci Ptolemaei codices [note: In tbes. Geogr.] praeferunt monet Ortelius. Nobile flumen, quod in alpibus oritur, Augustam ab oriente praeterfluit, et in Danubium exit. P. de Natalibus Letheum habet: Sed male, ad Cretam respexit, in qua Lethaeus.

[note: Dig. de bonis damn. l. 2. 6.] 46. EAM EXPOLIANTES] A Jurisconsultis dicuntur Spolia, quibus indutus est, cum quis ad supplicium ducitur. Illis spoliabantur damnati: Et pecuniae ex venditione corrasae, ad utilitatem officii de serviebant.

47. AD STIPITEM LIGAVERUNT] Cremandi quandoque clavis affixi. Eusebius [note: Hist. lib 4. c. 14.] de Polycarpo: Cum illum clavis vellent affigere, dixit: Sinite me hoc modo, nam qui mihi patientiam ad ignis flammas sustinendas, pro sua clementia largitur, largietur etiam, ut sine commissuris clavorum, quibus me affigere statuitis, constans absqueulla corporis commotione rogo adhaerescam. Idcirco illum non clavis, sed vinculis solum colligarunt. Item de Pionio martyre: Quam acerbos clavorum confixus pertulerit, quantam in rogo animi magnitudinem ostenderit. Sed vinculorum usus puto frequentior. Tertullianus in Apologetico. Licet nunc sarmentitios, et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti, sarmentorum ambitu exurimur. Ubi Pammelius annotavit ms. codices omnes ita habere, pro eo quod excusi: Semissios, et dimidii assis. In Scorpiaco alius est axis sensus. At in libro de Poenitentia eadem notione hunc stipitem axem dixit: In axe jam incendio adstricto, in ipsa dico securitate, et possessionem artyrii.

48. DOMINE DEUS, etc.] Sanctae Martyris humilitatem eximiam agnoscimus: Quae cum metu, et tremore salutem suam operari didicerat. Nihil sibi arrogat, nusquam se attollit sed enixe deprecatur, et ad poenitentiae aram confugit. Sententiae, quam antea judici objecit: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam, tamquam fundamento innititur.

[note: Cap. 18.] 49. QUA HORA CONVERSUS FUERIT PECCATOR, etc.] Multae extant hujus generis divinae promissiones; Praecipue apud Ezechielem: Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatissuis, quae operatu,


page 492, image: ds492

est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium, et justitiam: vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor; [note: Cap. 33.] in justitia sua, quam operatus est, vivet. Alio loco idem propheta: Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua. Et post pauca: Si autem dixero impio, Morte morieris: et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium, et justitiam, et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec secerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur. Omnia peccata ejus, quae peccavit, non imputabuntur ei: Judicium, et justitiam fecit: Vita vivet.

50. CIRCUMDATA SARMENTIS] En sarmentorum ambitus, propter quem Christiani sarmentitii dicti. Ubi etiam paganica crudelitas elucet. [note: Lib 8. c. 13. et c 21. Prudent. hanc crudelitatem multis versibus exequitur in S. Laur.] Nam sarmenta languidum ignem concipiunt, quo assabantur martyres, extracta morte diutius per durissimos cruciatus. Cum validis flammis multo celerius praefocari, et extingui potuissent. Eusebius hanc saevitiae speciem notavit in Urbano Palaestinae praeside, qui S. Timotheum; et in Firmiliano ejus successore, qui martyres Porphyrium, et Julianum, lento, et remisso igni cremandos tradidere.

51. GRATIAS TIBI AGO DOMINE] Afra tantum priore oratione profecit, ut jam in securitate, et possessione martyrii constituta (sic Tertullianus loquitur) plena fiduciae non quasi in incertum currens, neque de divina gratia quidquam addubitans, semet hostiam Deo offerre audeat. Cujusmodi exempla permulta ex martyrum historiis liceret adducere: Sed uno contenti simus, illoque maxime illustri. S. Polycarpus itidem in rogo constitutus, sese hostiam [note: Eus. hist. lib. 4. c. 14.] offerens, pluribus hisce verbis Deo gratias egit: Pater dilecti, et benedicti filii tui Jesu Christi, per quem tui cognitionem accepimus, Deus angelorum, et porestatum, Deus totius creaturae, et justorum cujusque generis, qui vivunt in conspectu tuo: Tibi gratias ago, quod me hujus diei, et horae celebritate donasti, in qua cum in martyrum numero, tum in calice passionis Christi tui, tormentorum particeps fiam, in resurrectionem vitae aeternae, tam animae quam corporis, per immortalem Spiritus sancti virtutem. Inter quos quaeso martyres, hodie in conspectu tuo, pro hostia pingui, et accepta admittar: sicut praeparasti, praesignificasti, et jam tandem complevisti, qui Deus verus es, et omnis mendacii expers. Acpropterea prae caeteris omnibus te laudo, te benedico, te glorifico, per Jesum Christum dilectum tuum filium, pontificem aeternum, per quem tibi, cum eo, in Spiritu sancto gloria, nunc et in futura secula seculorum Amen. Etsi verba evarient, tamen sensus cum Afrae oratione coincidit.

52. QUI PRO TOTO MUNDO SOLUS HOSTIA OBLATUS ES [note: Ad Hebr. 9. 10. 1. Joan. 2. 1. Pet. 3.] IN CRUCE] Haec, et quae sequuntur, fere in centonis modum ex sacris litteris collecta sunt. Christu, semel oblatus est: Unam pro peccatis offerens hostiam: Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

53. JUSTUS PRO INJUSTIS] Mortuus est justus pro injustis, ut nos offerret Deo.

[note: 1. Pet. 2. 2. Cor. 5. 1. Pet. 2.] 54. MUNDUS A PECCATO, PRO PECCATORIBUS UNIVERSIS] Qui peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus. Qui non noverat peccatum, peccata nostra ipse pertulit, in corpore suo super lignum.

55. SECULA SECULORUM, AMEN] Ita preces concludi solere, monuimus ex Chrysostomo: Et proxime in Polycarpi oratione vidimus. Aeternitatem per secula seculorum significari non est dubium. Rationem habes apud [note: De div. off.] Albinum Flaccum. Dicuntur Secula Seculorum, tamquam secula in sapientia Dei firma stabilitate manentia, istorum, quae cum tempore transeunt, efficientia secula seculorum. Aut certe simpliciter accipienda sunt Secula Seculorum, velut consequentia praecedentium, ut continuata sibi connexione copulentur, quae dicuntur Secula Seculorum, donec praesens, quod ex diversis tempoporum seculis contexitur, perveniat ad finem, et succedat futurum seculum, quod non habet finem: Ubi Deus videbitur, et laudabitur sine fine.

56. EMISIT SPIRITUM] Corpore illaeso. Quod postea puellis repertum, hodie quoque integrum colitur: nisi quod exiguae particulae ab Embricone, et Hermanno Augustanorum Episcopis ablatae. Hujus generis miracula aliquot prodita [note: Mart. R. 30. Julii. Mart. R. 3. Apr. Mart. Ad. 7. Maij.] sunt. Julitta martyr Cappadox, de qua S. Basilii oratio: In ignem conjecta spiritum Deo reddidit, corpus autem a flamma mansit illaesum. Agape, et Chionia virgines, In ignem missae, sed a flammis intactae, ibi oratione ad Dominum fusa, animas reddiderunt. Flavia Domitilla, Euphrosyna, et Theodora virgines, incenso cubiculo mortem oppetiere: Postera die


page 493, image: ds493

Caesarius invenit corpora sanctarum virginum illaesa. In facies enim suas prostratae, [note: Metaph. 1. Nov.] orantes Dominum recesserant. Eustachius, Theopistes, Agapius, et Theopistus, in bove aeneo candenti exanimati sunt, quo post tres dies aperto, corpora nullum ignis ostenderunt vestigium. Qui enim pueros in Babylone ex camino ardenti vivos educere, idem facile flammarum injuriam ab eorum corporibus prohibere potuit, quorum animas per martyrium ad se evocare voluit.

Dies passionis S. Afrae colitur Augustae VII. Id. Aug. Consentientibus Beda, et Vandelberto: Romae Non. Aug. Suffragantibus Usuardo, Adone, et Maurolyco. Differentia hinc orta videtur, quod Augustae Nonis de S. Afro patruo [note: Ex. de observ. Jejun. Consilium.] agatur. Caeterum recte faciet, qui hac in resuae regionis consuetudinem sequetur. Quod Innocentius III. Pont. Max. in S. Bartholomaei festivitate faciendum rescripsit.

57. ET SOCIORUM] Haec inscriptioni adjecta sunt, ab eo, qui S. Quiriacum, et reliquos XXIV. capite caesos historiae subjunxit. Nam manifestum est, Hilariae, et puellarum passionem eo usque non pertingere.

58. MARTYRII PALMAM] Figurate victoriam, quam Afra moriendo consecuta est, significat. Palma enim semper victoriae hieroglyphicum fuit. Hinc ecclesia martyrum mortes uti coronas, ita palmas nominare consuevit. [note: Serm. de quadr.] Et in imaginibus peculiare martyrum insigne Palmae ramus est. Ambrosius, Praemium quoddam est palma martyrii: quae confitenti linguae dulcem fructum tribuit, et victrici dexterae gloriosum praebet ornatum. Est plane palma martyribus suavis ad cibum, umbrosa ad requiem, honorabilis ad triumphum, semper virens, semper vestita foliis, semper parata victoriae. Atque ideo non marcescit palma, quia martyrum victoria non marcescit.

59. STABANT JUXTA RIPAM FLUMINIS] In citeriori Lyci ripa, stabant puellae, supplicium dominae eminus spectantes, quod fortasse propius accedere prohiber entur.

60. ROGAVERUNT DESCENDENTES DE BARCA] Intelligimus [note: Isid. orig. lib. 19. c. 1. Paul. Cyther.] Lycum tunc ponte non fuissejunctum, sed naviculas trajectui inservisse. Est barca minoris navigii genus, cujus meminit Isidorus, et Paulinus his versibus,

Ut mox salubri barca perfugio foret
Puppi superstes obrutae.

Plura de Barcis ex Ethico, Histro, et Herodoto collegit Gyraldus de re nautica. In Notitia est, Praefect. classis Barcariorum.

61. INVENERUNT SANCTAE AFRAE INTEGRUM CORPUS] [note: Cod. de rel. et sumpt. fun. l. 11. Dig. de ca. dav. punit. l. 1. et 3.] Diocletianus, et Maximianus AA. rescripsere: Obnoxios criminum, digno supplicio subjectos, sepulturae tradi non vetamus. Idmulto ante Augustus observavit. Et quamquam postea obtinuit damnatorum corpora non aliter quam petita, et permissa sepeliri, permittebantur tamen quibuslibet petentibus: excepto si qui majestatis rei damnati. Crematorum Ulpianus nominatim meminit. Eorum quoque corpora, qui exurendi damnantur, peti possunt: scilicet utossa et cineres collecta, sepulturae tradi possint. Verum enimvero ut in rebus caeteris, sic in hac etiam Christiani longe deterrima, et iniquissima conditione [note: Acta apud Sur. 5 Jun.] vivebant. Martyrum corporanullis precibus donabantur. Immo clementiae spectes videbatur, pretio quantumvis magno concedere. Truncus, et caput S. Bonifacii in Cilicia passi, quingentis aureis redempta sunt. Saepius feris lanianda obijciebantur, quandoque in cineres solvebantur: vel eam ob caussam, [note: Hist. lib. 4. c. 14.] nesanctis reliquiis meritus honor a Christianis deferretur. Mortuo S. Polycarpo, inquit Eusebius: Certi homines patrem Herodis, Dalcae fratrem submonebant, ut praesidem exoraret, ne corpus ejus cuiquam daret, ne Christiani, in quiunt, Crucifixo illo derelicto, hunc venerari incipiant. Centurio igitur gentili more comburendum curavit: Christiani tamen ossa ejus, potiora lapillis pretiosis, auroque puriora (verba sunt ecclesiae Smyrnensis) ex cineribus selegere, et eo loco reposuere, qui illis erat consentaneus. Ita quoque martyrum Lugdunensium et Viennensium corpora sub Vero, cum sex dies sub dio jacuissent, diligentissime observata, ne a fidelibus surriperentur, neque precibus, neque magna pecuniae vi obtineri possent, tandem ab impiis illis et facinorosis carnificibus exusta, inque cineres redacta, in Rhodanum fluvium, qui illic in proxima [note: Eus. lib. 5. c. 1 Eundem morem agnosce apud Ammian.] defluit, spargebantur, quo nullae quidem illorum reliquiae super terram amplius extarent. Subjiciam egregium locum hujus argumenti, ex actis S. Hadriani et sociorum martyrum, qui simul aperiet, quantopere sanctorum reliquiis fideles antiquitus inhiarint, Maximianus autem jussit corpora eorum


page 494, image: ds494

[note: Marc. libr. 22. in caussa Georgii, Draconti, et Diodori Arrianorum.] flammis exuri, dicens: Ne forte veniant Galilaei, et tollant ea. At beatissima Natalia abscondit manum S. Hadriani in sinu suo, ne ignibus absumeretur. Itaque carnifices ad tyranni voluntatem asportabant corpora martyrum, ut ea concremarent in fornaceardenti, quae jam parata erat. Sequebatur autem eos beata Natalia, excipiens stillantem a martyrum corporibus sanguinem, atque eo suum corpus liniens. Sequebantur etiam aliae mulieres religiosae, et honesto loco natae, martyrum sanguinem in linteamina, et purpuram suscipientes, atque aliae in sinu suo sanguinem illum abscondebant. Ipsas quoque carnificum vestes, quae sanctorum martyrum sanguine infusae erant, clarissimae foeminae multo auro, et gemmis, pretiosisque ornamentis sibi comparaverunt [note: Orat. in Jul. 1.] Haec illi fidei innituntur, quam Gregorius Nazianzenus de martyribus profitetur: Quorum, inquit, vel sola corpora idem possunt, quod animae sanctae, sive manibus contrectentur, sive honorentur: quorum vel solae sanguinis guttae, atque exigua passionis signa, idem possunt quod corpora. Et cum se res ita haberet, nihil mirum est corpora martyrum inhumata, feris avibusbusque objecta, si quando minus accurate custodirentur, a Christianis, etiam capitis periculo surrepta fuisse. Quod hîc accidit. Et referta sunt martyrum acta laudatissimis hujus generis furtis. Quibus nox praecipue erat accommoda, quod per tenebras facilius laterent. Unde magnopere queruntur ecclesiae Gallicae apud Eusebium, in epistola quam citavimus, ob assiduam custodum diligentiam nullam in nocte reliquam spem esse. Gravis enim sententia est cleri [note: Ep. 3.] Romani apud S. Cyprianum, Corpora martyrum, aut caeterorum, si non sepeliantur, grande periculum imminet eis, quibus incumbit hoc opus.

62. VENIT NOCTE] Etsi temporum ratio minus exacte distinguatur, tamen colligimus, haec proxima nocte post supplicium non contigisse. Nam cum inferius narretur, Hilariam, et puellas ea ipsa die, qua Afra sepulta, passas esse, harum autem martyrium prid. Idus Aug. celebretur, profecto consentaneum est hic de nocte, quae prid. Idus proxime antecedit, sermonem seri. Neque absurdum, Afrae corpus per aliquot dies insepultum jacuisse; quod non nisi summa cautione, et captata occasione sepeliri posset. Simile est, quod [note: Sur. 3. Aug. habet Euciani epistolam.] Luciano presbytero in ecstasim rapto, Gamalielde S. Stephano narravit: Die ac nocte jacuit projectus, ut sepulturae non daretur, secundum mandatum impiorum principum, ut a feris consumeretur corpus ejus. Ex Domini autem voluntate non tetigit eum unum ex his, non fera, non avis, non canis. Ego Gamaliel compatiens Christi ministro, et festinans habere mercedema Domino, et partem cum sancto viro fidei, misi per noctem quantos poteram religiosos Christianos, et in Christo Jesu fideliter credentes, habitantes Hierusalem in medio Judaeorum; et hortatus sum eos, et necessarias substantias ministravi, ac persuasi illis ire occulte, ut portarent corpus ejus meo vehiculo in villam meam, hoc est, in Caphargamalam, quod interpretatur villa Gamalielis, viginti millia habens a civitate. Et ibi feci illi planctum fieri diebus septuaginta, et poni eum in meo monumento novo, in orientali theca, et praecepi meis, ut quaecumque necessaria erant pro ejus planctu, de meo darent. Quae ex veteri [note: Bart. in notat. mart. 3. Aug.] historia, quam omnis ecclesia approbat, ut pluribus docet Baronius, describere placuit, quod meram pietatem spirare, et ad res nostras proxime accedere visa. Sin cui haec temporum digestio minus arridet, is existimet licet, Hilariam corpus prima nocte abstulisse, funus usque in diem ante Idus extractum fuisse.

63. CUM SACERDOTIBUS DEI, ET TULIT CORPUS EJUS] Ex Dionysio Areopagita constat, jam inde ab Apostolorum aetate, certos apud Christianos ritus extitisse, quibus homines ecclesiastici defunctorum cadavera [note: Eecles hie. cap. 7.] sepulchro committerent. Eos cum enumerasset, et caussas explicasset, subjungit: Ista si viderint profani, late puto ridebunt, nostrumque miserebuntur errorem. Neque est sane, cur miremur; nisi enim crediderint (juxta scripturae fidem) non intelligent. Notat ille quidem profano nomine gentiles, sed quipraeterea [note: Apud Eus. lib. 7. c. 17.] has easdem caeremonias irrideant, palam est. Quomodo ipsa cadavera curar entur, discimus ex Dionysio Alexandrino, Sanctorum corpora manibus erectis supinisque excipere, gremio suo reponere, occludere oculos, ora obturare, gestare humeris cadavera, decenter ornare, illis adhaerescere, amice complecti, [note: Eus. c. 19.] lavare accurate, et linteo funebri in volvere, non gravati sunt. Ornatus nomine, condituram complectitur. Nam Christiani, Judaeos imitati (quibus cum aromatibus sepelire mos erat, auctore S. Joanne, praeter caeteros) mortuorum cadavera condire


page 495, image: ds495

[note: Dial. lib. 4 cap. 36.] soliti. Hinc Gregorius Romanus, Pigmentarii, et medici in funere meminit. Quamquam de Judaeis scrupulum injicit, quod duo in sacris litteris locasunt, ex quibus facilius cadaverum ustio, quam condituraprobari videatur. Unus [note: 1. Reg. 31.] de Saulo: Tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan: veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea igni: et tulerunt ossa eorum; [note: Cap. 34.] et sepelierunt in nemore Jabes. Alter apud Hieremiam: Audi verbum Domini Sedecia Rex Juda: Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum, [note: Miscel. lib. 2. cap. 11.] qui fuerunt ante te, sic comburent te. At Hieron. Magius ostendit ex Rabbinorum commentariis, Saulum ideo contra consuetudinem exustum, quia cadaver jam putridum, et vermibus scaturiens, ad condiendum erat ineptum. Cremationem, quae Sedeciae promittitur, non de ipso cadavere, sed de aromatibus, quae supra cadaver urebantur, accipiendam. Ideo dictum: Secundum combustiones patrum tuorum. Hujus combustionis extare exemplum in Rege [note: 2. Par. 16.] Asa: Posueruntque eum super lectum suum, plenum aromatibus, et unguentis meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. Quin, et supellectilem regiam quandoque simul comburi consuevisse. Sed haec obiter. Quibus unum adjiciam, Tacitum utut rerum Judaicarum imperitum, in eo non fallere, quod scriptum reliquit, Judaeos [note: Hist. lib. 5. Gen. 50. Apol. c. 42.] corpora condere quam cremare, e more Aegyptio. Primas enim Jacob in Aegypto conditus aromatibus, ab Aegyptiis medicis, Josephi servis. Ad Christianos redeo. Illis condiendi rationem non unam fuisse liquet. Tertullianus ait, Sabaeas merces carius profligari Christianis sepeliendis, quam diis suffumigandis. [note: De Idolol.] Et alibi de aromatibus loquens, etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Ita apud alios, [note: De vitis Philos. Aedesio.] saepe aromatum, et unguentorum mentio fit in hac caussa. At Eunapius salita martyrum capitairridet. Atque verisimile est pro locorum conditione, facultatum copia aut inopia, variatum esse. Quod etiam apud alios contigit. [note: Hist. lib. 2.] Aegyptii quamvis aromatibus, et odoribus affluerent, tamen ex Herodoto discimus, eos triplici conditurausos. Quarum prima constabat vino Phoenicio, farctura myrr hae purae casiae, caeterorumque odorum (excepto thure) et gummi [note: Plin. lib. 16 c. 11. et lib. 24 c. 5.] illitu. Secunda (cujus Plinius paulo aliter meminit) nitro et unguine cedrino. Postrema, quae minimi sumptus, ablutionibus, et exsiccatione. Omnibus interim salitura septuaginta dierum adhibebatur. Strabo lib. 16. Aegyptios bitumine [note: Herod. de Babyl lib. 1. de Aethiop. 3. de Scytb. 4. Cic. Tusc. q. lib. 1.] quoque ad mortuorum condituras usos significat. Babylonii melle condiebant. Aethiopes mortuos arefactos gypso inducebant. Scythae Regum corpora cerâ; quod Cicero de Persis perhibet. Inlapide, quem exscripsit Morales antiquit. Hispanic. lib. 7. c. 3. legitur de C. Laelio, MATER. AD. LUCTUM. ET. GEMITUM. RELICTA. EUM. LACHRIMIS. ET. OPOBALSAMO. UDUM. HOC. SEPULCHRO. CONDIDIT. S. Afraecorpus, ab Embricone Episcopo repertum, quodam candidissimo caemento obductum fuisse proditum est. Cogitavi [note: Plin. lib. 36. c. 24.] aliquando, an id ad condituram pertineret. Magnus enim calcis in medicina usus, ut Plinius annotavit: Neque fortassis ineptus huic fini. Sive caro tabefacienda (quod Aegyptios in nitro spectasse Herodotus innuit) Calcis vivae [note: Diose. lib. 5. cap. 91. Gal de simplmed fac. lib. 9. Hist. lib. 8.] mordax, et caustica vis est, ex Dioscoride: Sive cadavera alioquin exiccanda Galenus tradit calcem saepius aquâ lotam, valde siccare, absque ulla mordacitate. Accedit, quod apte temperatam, et illitam, aeris injurias nihilo minus quam gummi, cedrium, bitumen, mel, gypsum, aut ceram prohibere crediderim. Verum haec ad rerum natur alium quaesitores rejicio. Istud tamen memorandum, quod Maffeius in Indicis prodidit: Sub Joanne III. Lusitaniae Rege, corpus D. Thomae Apostoli fere eodem modo conditum, Meliapore in Coromandelio littore inventum esse. Scilicet immista calci, et arenae, candidissima specie ossa: appositâ lanceae cuspide, et viatorii baculi frusto, atque vase fictili. Linteum funebre quod Dionysius Alexandrinus appellat, est etiam ex Judaeorum moribus petitum. Sindonis, qua sanctissimum Christimortui corpus involutum est, meminere omnes Evangelistae. Christiani interdum majoris pretii pannos adjiciebant, apud Gregorium Nyssenum in funere Meletii Episcopi Antiocheni, habentur sindones mundae, et panni serici. Et S. Eutychianus Pontifex: [note: Ex Martyr. Damas. Pont. c. 28.] Qui per diversa loca CCCXLII. martyres manu sua sepelivit: Ante haec tempora constituerat: Ut, quicumque fidelium martyrem sepeliret, sine dalmatica, aut colobio purpurato nullatenus sepeliret; dum tamen hujus constitutionis ad illum pervenisset notitia. Est autem Dalmatica, ut explicat


page 496, image: ds496

[note: Orig. lib. 19. c. 22. Ammal de eccl. off lib. 2. c. 21. Albin. de div. off. Rab. de inst. cler. lib. 1. c. 20.] Isidorus, tunica sacerdotalis candida, cum clavis, et purpura, sive cum duabus lineis, ut Ammalarius, Albinus, Rabanus; quae quod manicata sit, crucis speciem aliguo modo referre videtur, hisdem auctoribus. Colobium vestem sine manicis esse Albinus ait, idem Isidorus significat. Cujacius annotavit Acronem Horatii interpretem Latum clavum, Purpuram, quae in senatorum pectore extenditur, et colobium pro re una eadem accipere. Atque alterutra istarum vestium potissimum colobio, Afrae corpus ornatum fuisse, persuadet cum Pontificia [note: Cujac. observ. lib. 12. c. 39.] constitutio, quae multis annis praecesserat, tum quod S. Dignae corpus, inventum sub eo, quem nominavi Embricone Episcopo, optima purpura (ita in liter as relatum) involutum fuerit: Eam ego colobium purpur atum interpretor: Et idem de S. Afracredere par esse opinor Romani etiam mortuos in honestissima veste efferre soliti, Vulgus civium in vulgari toga, magistratus in praetexta, [note: Lips. elect. 1. c. 6.] Censores in purpura: Quod Lipsius ex Juvenali, Martiali, Plutarcho, Artemidoro, Polybio, Livio, Apulejo observavit. Et nescio, an Eutychianus eum morem respexerit Porro illud etiam ad observationes de cadaverum conditura pertinet, mulierum studium in hoc pietatis officio praecipue enituisse. Devotus sexus (est ab ecclesia elogium) quijam olim ad ungendum Christum in sepulchro positum properavit, Christi quoque membra hoc venerationis genere prosequi voluit. Hinc in Actis SS. Tharaci, Probi, et Andronici, quae Baronius in secundo Annalium tomo edidit, Maximus Praeses dixit, Putas quia mulierculae aliquae corpus tuum habent aromatibus, vel unguentis condire iniquissime? nam de hoc est cogitatio, ut reliquias tuas perdam. Paucis interjectis: Nonne sic te perdam, et sicut antea praedixi, et reliquias tuas, ne mulie culae in linteamine corpus tuum involvant, et unguentis, et odoribus adornent? Sed sceleste jubebo te comburi, et cineres tuos in ventum dispergam.

64. POSUIT SECUNDO MILLIARIO DE CIVITATE AUGUSTA] Notum est, Romanos itinera per milliaria mensos. Haec mille passibus, sive, ut Vitruvius [note: Vitr. lib. 10. cap. 14. Plin. lib. 2. c. 23.] ait, quinque millibus pedum constabant. Nam Plinius quoque passui quinque pedes tribuit, et errant, qui eum sex pedumstatuere. In Italia pleraeque viae originem sumebant ab urbe Roma; erat ei rei statuta columna in foro, quam Milliarium [note: De Milliario Aureo Plut. Galba. Suet. Othone c. 6. Plin. lib. 3. c. 5. Tatit. hist. lib. 1. Lib. 16.] aureum dicebant. In provinciis a praecipua colonia, sive municipio. Supersunt tres lapides Ursinii, et unus haud procul Oeniponte, Vilthaimi, viarum indices ab Augusta M. P XXXXI. M P. XXXXII. M. P. XXXXIII. et MIL. PASS. CX. A Joanne Pistorio Nidano V. C. accepi inscriptionem Sev. Alexandri, in agro Badensi effossam, in qua milliarium loco, Leucae, sive Leugae positae, AB. AQ. LEUG. IV. Cujusmodi nullum praeterea exemplum observarememini. Videndum inre praesenti, an quatuor Leucae, spatium sex millium passuum ab Aquis (Badenas interpretantur) conficiant. Nam Ammianus Marcellinus XIV. leucas XXI. M. P. explicat.

65. IN MEMORIAM, QUAM SIBI SUISQUE CONSTRUXERAT] [note: De invent. lib. 2.] Memoria est (Cicerone definiente) perquam repetit animus ea. quae fuerunt. Quae hanc juvant, et excitant adminicula externa, figurata locutione interdum [note: In actis S. Saturnini. Quorum meminit August. in brevic. Smetius f. 121. n. 9. et f. 132 n. 2. Aug de cura pro mort. c. 4.] memoriae dictae. Ita reperias Memoriam, pro eo quod Memoriale vulgo. Hinc etiam apud Christianos, sepulchris Memoriae nomen inditum. Quamquam idem nomen in inscriptionibus non Christianis legere est, SERVILIUS. TROILUS. SE. VIVO. COMPARAVIT. MEMORIAM. SIBI. ET. SUIS. Item COMPARAVERUNT. SIBI. MEMORIAS. II. Augustinus his verbis rationem reddit. Non ob aliud vel Memoriae, vel monumenta dicuntur, ea quae insignita fiunt sepulchra mortuorum, nisi quia eos, qui viventium oculis morte subtracti sunt, ne oblivione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam revocant et admonendo faciunt cogitari: nam et Memoriae nomen id apertissime ostendit, et Monumentum eo, quod moneat mentem, id est, admoneat, nuncupatur. Propter quod et Graeci [gap: Greek word(s)] vocant, quod nos monumentum seu memoriam appellamus, quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus [gap: Greek word(s)] dicitur. Atque ubi de martyrum Memoriis sermo est, nonnunquam ita accipiendae sunt. Nonnunquam reliquiae ipsae ex eadem caussa, memoriae nuncupatae: [note: De civ. Dei lib. 22. c. 8.] Neque aliter capies apud Augustinum Memoriam S. Stephani, quam Lucillus Episcopus manu portavit. At memoria, quam Afra SIBI. SUISQUE (observa solennem epitaphiorum formulam) construxerat, sepulchrum aperte significat. Idque grandiusculum fuisse, ex illis, quae sequuntur, cognoscimus. Fortassis in aediculae formam, quales permultas via Appia, et aliis viis prope Romam extitisse, ruinae ostendunt: In quibus singulorum cadaverum loculi distincti,


page 497, image: ds497

quod hîc quoque suspicor. Aut cella subterranea fuerit (quod mihi probabilius) Petronio Arbitro Conditorium et hypogaeum: Non contenta vulgari more funus passis prolequi crinibus, aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in Conditorium etiam prosequuta est: positum in hypogaeo Graeco more corpus custodire, ac flere totis noctibus diebusque coepit. Et martyrum corpora frequentissime in his cryptis condita. Locum, quantumvis diligenti investigatione, hactenus assequi, non potui, nequespes est inposterum. Nam cum sanctae martyris corpus, perdiu ignoratum, ante annos amplius DC. in ea, qua hodie colitur, ecclesia a S. Udalrico Episcopo inventum fuerit, necesse est fateamur, translationem ex primo sepulchro, multo prius, priscis retro temporibus contigisse: Et ex eo Memoriam negligi coepisse. Quam dudum vetu. state collapsam, et quidquid ejus suprasolum extabat, si quid extabat, hostium incursione (plerasque ager Augustanus expertus est) dejectam crediderim. Profecto si ullius antiqui exemplaris lectione juvarer, lubens pro his verbis: Posuit secundo milliario de civitate Augusta, substituerem, posuit secundo milliario propecivitatem Augustam, vel aliquid simile. Et intelligeremus prope civitatem Augustam, secundo milliario a passionis loco. Id conveniret solo ecclesiae, in qua hodie Afra condita, quin ipsi cryptae, quae in ecclesia, religione celebris. Haec enim loca extra urbem illo seculo. Sed cum libri manuscripti omnes vulgatam editionem tueantur, correctio nimis fortasse audax. Cogitandum tamen.

66. NUNCIATUM AUTEM EST GAJO JUDICI] Nuntiatum est Afram secus, quam ille jusserat, sepulchro a familiaribus conditam: Et matrem cum ancillis insepulchro latere. Pro latibulo enim Christianis sepulchra [note: Hom. 40. ad pop.] erant. Chrysostomus, describens persecutionis tempora: Hi quidem in monumentis, et sepulchris, hi vero in desertis latitabant. Mulieres tenerae et delicatae, continua fame detinebantur. Itaque considera, si qua tunc pretiosi sumptus, si qua deliciarium erat delectatio. Subiit ne concupiscentia unquam mulierem in sepulchro latentem, et expectantem ancillulam, ut veniat prandium afferens, et ne forte deprehensa sit trepidantem, et in timore tanquam in sornace jacentem?

67. ITE ET TENETE EAS] Ista credam occasionem praebuisse P. de Natalibus, cur scriberet Hilariam cum puellis catenis fuisse vinctas, quod ex hac historia caeteroquin non liquet. Unde vero hauserit Memoriam sive Monumentum ligneum fuisse, clam me est. Facilius persuadear de lapideo, vel lateritio, quod utique conservandae memoriae aptius. Neque aliâs facile sepulchra ex ligno.

68. CUM HONORE EAS ADDUCITE AD ME, UT REMUNEREM ILLAS CENSU DIGNISSIMO] Perpauperes has mulieres fuisse, ex eo consequitur, quod Afrabona sua egenis donaverat, et siquasuperassent, [note: Dig. de b[?]. damn. l. 1.] fisco cessissent eâ lege, quâ bona publicantur, cum aut vita adimitur, aut civitas, aut servilis conditio irrogatur. Ideo spes facta judici, posse illarum animos pecunia corrumpi. Quamquam etiam aliâs honorum et pecuniarum pollicitationibus martyrum constantia tentata. Gregorius Nyssenus auctor est, judices [note: Orat. de S. Theod.] ita ad S. Theodorum loquutos: Scito, quod si consilium nostrum obedienter admittere volueris, protinus te ex obscuro nobilem, ex humili, despectoqueue, et inglorio, honoratum efficiemus: actibi Pontificatus dignitatem promittimus. De XL. martyribus D. Basilius: Ad haec pecunias pollicebatur (praefectus) partimque dabat: honores item a Rege, et dignitatum distributiones: et innumeris ipsos versutiis debellare conabatur.

69. IMPLETE MEMORIAM CREMIIS, etc.] Ista neque lege, neque more jussa. Quis ferat damnari absentes, caussa non cognita; Immo cognitionem, et executionem simul militibus demandari? Quae aperte tyrannica. Sed haec erat tunc temporis Christianorum conditio, ut jam monuimus. Inde Basilius [note: Hom. de Ju. littae.] narrat, S. Julittae litiganti propositionem praetentam. Negantem quidem Christum, legibus fruituram esse, et utilitate ex ipsis; amplectentem vero fidem, neque foro judiciario, neque legibus, neque reliquae Reipublicae participem fore.

70. CLAUDITE, etc. UT NULLA EX EIS EVADAT] Cautio minus necessaria, si catenis colligatae erant. Ut vel hinc ea opinio vacillet.

71. EUNTES AUTEM AD EAS] Martyrologia habent, Hilariam ad


page 498, image: ds498

sepulchrum filiae excubantem, igni traditam. At piae hujus generis excubiae, non nisiorationis caussa fiebant. Et si versum ex Prudentio paululum immutamus, [note: De S. Romano, Memento matris, jam patrone ex filio.] Memento matris, jam patrona ex filia, videri poterit compendium eorum, quae Hilaria precata. Altera Hilaria Claudii tribuni uxor, eundem prope vitae exitum sortita est Romae, Cum filiorum corpora sepelisset, ad eorum sepulchrum orans, paulo post a paganis tenta, migravit ad dominum.

[note: Mart. 3. Dec. Lib. 8. cap. 26.] 72. MILITES] Erant ex militum numero Spiculatores, seu verius Speculatores: hi gladio tantum in damnatos animadvertebant, Julius Firmicus, Speculatores faciet, qui nudato gladio hominum amputent cervices. [note: Vide Polletum fori Rom lib. 5. c. 14.] Graviora, et foediorasupplicia Romae carnifex irrogasse creditur, Quem ea de caussa adeo aversabantur, ut neque civitatis jus, neque domicilium inurbe permitterent. At inprovinciis hoc etiam munere milites functos certum est. Idque non tam ex Hilariae supplicio, in quo multis modis a Romanarum legum constitutionibus discessum, quam quod Evangelistae prodiderunt, dominum nostrum Jesum Christum a militibus cruci suffixum.

73. UBI VIDEBANT OMNES SIMUL CONTEMNERE SACRIFICIA] Non multum aberrabimus, si sanctas faeminas tali oratione usas credamus, qualem D. Basilius LX. martyribus tribuit, adversus tyrannum. Haec quidem longiuscula, tamen eo pietatis succo condita est, ut aequi lectoris fastidium facile effugiat, Quid, in quiunt, inescas nos o hostis Dei, ut a Deo viventes discedamus, et perniciosis daemonibus inserviamus, bona tua nobis offerens? Quid tantum dederis, quantum auferre conaris? Odi dona poenas largientia, non suscipio honorem ignominiae matrem. Pecunias das remanentes, gloriam deflorentem. Notum facis Regi, verum a vero Rege abalienas. Quid parce pauca ex mundanis rebus offers? totus nobis mundus contemptus est. Non sunt cum nostra spe comparanda omnia, quae oculis videri possunt. Vides coelum hoc quam pulchrum aspectu est, quam magnum, et terra quanta, et quae sunt in ipsa admiranda? Nihil ex his adaequari potest beatitudini justorum: haec enim praetereunt, nostra autem manent. Unum concupisco do. num, Justitiae coronam Circa unius gloriae admirationem stupeo, Ejus videlicet, quae est in regno coelorum. Ambitiosus sum ad supernum honorem. Supplicia metuo in gehenna, ille mihi ignis horrendus est: Quem vero vos intentatis, conservus est, novit revereri idolorum contemptores. Spiculum puerorum reputo vestras plagas: Corpus enim verberas, quod si quidem diutius restiterit, ac duraverit, splendidius coronatur: si vero citius renuntiarit, perit a tam violentis judicibus liberatum: Qui cum corporum ministerium accipiatis, amplius etiam animis imperare contenditis: qui sane nisi etiam Deo nostro praeferamini, quasi extrema ignominia a nobis affecti, saevitis, et horrenda haec supplicia intentatis, crimen nobis producentes pietatem. At enim non timidis, neque vitae amantibus, neque qui facile perterrefiant pro dilectione ad Deum, congrediemini. Nos vero, et rotari, ac torqueri, et comburi, et omne tormentorum genus perpeti parati sumus. Hactenus ille Christianae eloquentiae magister.

74. SUPPOSITO IGNE ABIERUNT] Accidit beatis martyribus quod de S. Afra retulimus: Ut corpora nimirum incolumia remanerent, quorum hodie etiam reliquias colimus. Fit verisimile fumo praefocatas fuisse, incensis cremiis sarmentis, et spinis, in loco angusto, undique clauso.

75. EADEM DIE QUANDO SEPULTA EST APRA, etc.] Quomodo haec cohaereant, et quomodo temporum ratio cum traditione ecclesiae [note: In martyr. Non. Aug. Et ibi in Notat.] Augustanae collimet, jam explicavi. Galesinius non recte interpretatus est, has martyres eadem die qua Afra mortem obivit, passas. Qui praeterea monet, extare epistolam Nicolai I. Pont. ad Tadonem Archiepiscopum Mediolanensem, de S. Afrae, et sociarum reliquiis. Mihi accurate investiganti eam videre non contigit, neque hactenus editam existimo. Gratianus quidem rescriptum Nicolai ad Tadonem retulit Causa 17. 9. 4. De presbyterorum flagellatoribus.

76. CUM PALMA MARTYRII PERVENIRENT] Vicelii exemplar historiam his verbis concludit, Qui regnat cum Patre, et Spiritu sancto in secula seculorum, Amen Ea ego lubens recipium. Sivequod in nostro inferius est, Cui est honor, et gloria in secula seculorum, Amen. Hisce entm, aut similibus formulis martyrum passiones finiri solent. Neque mihi dubium est, veterem narrationem


page 499, image: ds499

hucusque tantum pertingere: quae sequuntur de S. Afro, et S. Dionysio, alîus esse auctoris, alius aetatis. Reliquailla, de XXV. martyribus ferro obtruncatis, si quid judico, antiquitatis opinionem melius tuentur: sed haec quoque extra Afrae, et Hilariae acta. In libro, quem sequutus sum (ne quid fallam) omnia perpetua serie, sine distinctionis nota perscripta erant. Primus sejunxi. Nontemere, opinor.

77. BEATUS AUTEM AFER] Vides praeter sancti viri nomen, reliqua omnia incerta esse. Credendus ad exemplum praepunitus: Non abjudico conjecturam, Sed tamen conjectura, ideoque necessario dubia, incerta est.

78. PRIDIE QUAM IPSIUS MARTYRIS AFRAE COLITUR] Immo nudiustertius. Nam Non. Aug. de S. Afro agitur. Et vereor ignoratione latinitatis Pridie scriptum.

79. QUAMVIS SPECIALITER SCRIPTIS NON EXPRIMITUR, etc.] Bonum virum egit, quisquis haec de Afro, et Dionysio capita ascripsit. Fatetur se ea, quae ipse collegerit, et excogitarit, nullibilecta proferre. Conjecturis autem quisque ex ingenio fidem demet, aut addet. Ego invitus adducor illa asseverare, quae antiquitatis testimonio destituta. Verisimile profecto est S. Dionysium exequiis interfuisse, nam Hilaria venit nocte cum sacerdotibus Dei, Sed quid prohibet eum peracto funere abiisse, Mulieres solas sive latitantes, sive orationi vacantes remansisse? Si supplicium una luisset, Credibilene est auctorem passionis, sacerdotis nomentacitum transmissurum fuisse, cum ancillarum exitum tam diligenter retulerit? Utut sit, non frustramonebo, illos in errore manifesto versari, qui hunc cum Dionysio Areopagita confundunt: Quod ab iis fit, qui eum specie episcopi, abscissum caput manibus gerentis, delineant. De nostro, aegitur in breviario Augustano IV. Cal. Martii: est dies translationis, concessis ab Alexandro IV. Pontif indulgentiis, celebris. Sacras ejus reliquias Carolus IV. Imp. donario argenteo inaurato coluit, Insculptis versibus parum elegantibus, quos tamen testandae imperatoriae pietati exscribere placuit,

M. C. ter numerato, cum L. uno simul anno
Carolus est quartus regnans hoc nomine dictus:
Qui dedit ornatum, sanctis petit hunc fore gratum.
Huic est inclusus terrae Dionysius hujus
Praesul devotus, vita quam nomine notus.

80. IPSA QUOQUE DIE] Scilicet Prid. Id. Aug. Consentiunt martyrologia Bedae, Usuardi, Maurolyci, Galesinii, Romanum. Sed Galesinius de die consentit, de anno longe dissentit. Ait hos martyres sub Domitiano passos. Neque tamen novae opinionis caussam in Notationibus, prodit: Hinc suspicor Diocletiani nomen nequaquam consulto mutasse, sed memoria lapsum. Nisi error a typographo, quod credere fortassis humanius. Baronius etiam, in priori editione [note: Anno Chr. 98.] primi tomi Annalium ecclesiasticorum, Galesinij fidem sequutus, sacram hanc cohortem sub Domitiano posuit: Sed re melius perpensa, expunxit iterum in altera Plantiniana editione. Sane, lectorem non pervicacem, loquendi ratio satis movet. Quis enim res diversissimis annis actas, eadem die contigisse dicat, sine ulla alia distinctionis significatione?

81. APUD EANDEM URBEM] Augustam Vindelicorum. Suffrag antur [note: Li. 7. c. 55.] auctores, quosjam citavi. P. de Natalibus utiper omnem historiam, ita hos loco perperam, eandem civitatem Augustam in Creta habet. Falsus est, vir alioquin non indiligens, similitudine quae inter Cretae, et Raetiae nomina. Vicelium quoque affinitas nominum in errorem traxit, sed aliâ via. Ascribit post finem passionis S. Hilariae Eodem die passi sunt etiam, non longe ab urbe Roma Cyriacus, Largus, Smaragdus, Memnia, sulia, et multi alii pro nomine Christi decollati sunt. Quibus verbis nostros sanctos confundit cum Cyriaco diacono, Largo, Smaragdo, et aliis viginti, passis Romae sub Maximiano XVIII. Cal. Apr. Quorum commemoratio fit VI. Id. Aug. quod eo die corpora a Marcello Papa in praedium Lucinae translata. Sed hi nihil cum nostris commune habent. Nisi quod Largionis nomen ad Largum alludit, Et Quiriacus prorsus idem cum [note: Prisc. li. 1.] Cyriaco sono tenus: si Priscianus vere scripsit K. Q et C. et si figura differant, ejusdem potestatis esse. Ad quam rationem annotavit Muretus antique Acam, [note: Mur. Var. lib. 4 c. 14.] Loci, Coad, Cotidie, pro Aquam, Loqui, Quoad, Quotidie scripta.

82. PASSI SUNT ALII XXV. PRO NOMINE CHRISTI CAPITIS OBTRUNCATIONE] De numero, et obtruncatione omnes conveniunt.


page 500, image: ds500

Qua ver [?]ccasione hac ipsa die damnati, a nullo proditum. Memini legere [note: Lib. 7. c. 8.] de Diocletiani persecutione in Nicephoro, Animadvertere vero erat in hominibus nostris alacritatem, et fidei in Christum ardorem vividum: Cum enim vix contra priores sententia condemnationis a judice prolata esset, alii aliunde confluentes, Christianos se esse confitebantur, pro tribunali ipso exultantes, neque tormentorum acerbitatem respicientes: sed interrita prorsus libertate pro Christo decertantes, cum magna animorum laetitia libentissime supremam excipiebant sententiam: usque adeo ut cum gratiarum actione ad finem usque perquam decenter hymnos, laudesque Deo canerent. Cogito an idem hîc usu venerit. Sed affirmare, et fidem facere quis possit? Fere simile est, quod in actis Stephani Papae apud Baronium legi. Tunc accidit, ut duodecim ex clero Romano tenerentur, nempe Botus, Faustus, Maurus, Primogenitus, Calumniosus, Johannes, Exuperantius, Cyrillus, Theodorus, Basilius, Castulus et Honoratus, qui absque audientia (idem nostris accidisse su spicor) statim capitibus truncari jubentur. Credidere aliqui martyres istos ex Hilariae amicis fuisse, quos una cum Afra baptizatos sub conversionis finem [?]idimus. Alit in famulitium etiam ascripsere. Mihi neutri persuadent. Persuasissimum enim habeo, utrumvis fuisset, nequaquam praeteriisset passionis Hilariae scriptor. Quin ex ejus silentio conijcio, Amicos, quorum in conversione mentio est, aut naturali, et sua morte functos; fortassis jam reddita ecclesits pace per Constantinum: aut si martyrio affecti, id diverso tempore ab Afrae, et Hilariae nece contigisse. Aservitutis opinione vendicat, praeter reliqua, supplicii genus, Quomodo enim credibile, in eodem crimine heras igni traditas, servos capite caesos? Contrarium est apud Eusebium, de Pamphilo domino securi [note: Lib. 8 c. 21. Dig de poenis l. 28.] percusso, Porphyrio famulo flammis exusto. Cui astipulatur Ulpianus, Majores nostri in omni supplicio, severius servos quam liberos: famosos, quam integrae samae homines punierunt. Neque absurde opinamur, judicem hunc morem [note: Eadem l.] spectasse in cremanda Afra. Nam idem Ulpianus significat, liberos non, nisi plebeios, et humiles personas comburi. Gaius ut hoc innueret, in sententia, Afram publicam meretricem vocare voluit: Cum exploratum sit, infames haberi meretrices, nisi quae in servitute quaestum fecere, quas Severus notâ [note: Dig. de bis qui not. infamia l. 24.] exemit. Atque haec nos quasi manu ducunt, ut intelligamus XXV. martyres non extremae sortis homines fuisse, quibus praeses ignium poenam remiserit. Immo quod in coloniis honestissimus quisque vel Decurio, vel Decurionis filius, simile quid de his suspicari nihil vetat. Magis est ut poenarum ista diversitas confirmet. Nam Ulpianus Decuriones, et eorum liberos ignibus [note: Dig. de poenis. l. 9.] nominatim eximit. Sed enim sciendum est discrimina esse poenarum, neque omnes eadem poena affici posse. Nam in primis Decuriones in metallum damnari non possunt, nec in opus metalli, nec furcae subijci, nec vivi exuri. Et post pauca, Parentes quoque, et liberi Decurionum, in eadem caussa sunt. Liberos non tantum filios accipere debemus, verum omnes liberos. Sed utrum hi soli qui post Decurionatum suscepti sunt, his poenis non afficiantur: an vero omnes omn no liberi, etiam in plebeia familia suscepti, [note: Dig. de veteran. l. 3.] videndum est. Et magis puto omnibus prodesse debere. Quod si non omnes ex Decurionibus, fortassis ex veteranis aliqui. Ait Marcianus, Veteranis, et liberis veteranorum, idem honor habetur, qui et Decurionibus. Igitur nec in metallum dannabuntur, nec in opus publicum, vel ad bestias, nec fustibus caeduntur. Quae ego non certa, indubia, sed verisimilia videri velim. Neque obstat, quod antea diximus, in Christianorum caussa leges multis modis contemptui habitas. Est enim tyrannicum inter prima, in maximis sceleribus, quae adversus humanas, divinasque leges per summam injuriam designantur, [note: Spart. in Geta Xiphil. in Carac. Dig. de poenis l. 8.] juris, et aequitatis observantiam nihilominus praetendere. Quale Caracallae illud: Jusserat in Papinianum gladio animadvertere, Miles securi percussit: Imperator jussionis neglectum aegre tulit, quod Jurisconsultorum sit sententia, si quis damnatur, ut gladio in eum animadvertatur, animadverti gladio oportere, non securi, veltelo, vel fusti, vel laqueo, velquo alio modo. Quasi vero nihil tristius in funesto facinore isto uno neglectu accidisset. Sed nostra videamus. Primus ex Imperatoribus Nero in Christianos immanissime saeviit, tamen in suppliciis principum Apostolorum conditiones distinxit. Petrum, quod humilior persona haberetur, cruci affixit: Paulum, civem Romanum gladio percussit. Ita in epistola Viennensis, et Lugdunensis


page 501, image: ds501

[note: Lib. 5. c. 1.] ecclesiae, apud Eusebium, praeses sententiam tulit, Ut qui municipes Romani essent, securi percuterentur: reliqui autem amandarentur ad bestias. Nullus hunc locum planius executus est, quam Prudentius in Romano,

Incensus hic Asclepiades, jusserat
Eviscerandum corpus equuleo eminus
Pendere, et uncis, ungulisque crescere.
Apparitores sed furenti suggerunt,
Illum vetusta nobilem prosapia,
Meritisque multis esse primum civium.
Jubet amoveri noxialem stipitem,
Plebeia clarum poena ne damnet virum.
Tundantur, inquit, terga crebris ictibus,
Plumboque cervix verberata extuberet.
Persona quaeque competenter plectitur,
Magnique refert vilis sit, an nobilis:
Gradu reorum forma tormentis datur.

Atque haec quidem personarum distinctio, in torquendis, et damnandis Christianis saepe observata, nonsemper. Et ubi diligentissime observata, tamen leges, et omnis aequi ratio in eo pessum ibant, quod solo nominis odio, nullius criminis convicti, quovis modotorquebantur, damnabantur.

83. QUIRIACUS, LARGIO, CRESCENTIANUS, etc.] In his nominibus valde variatum. Ego illa retinui, quae maxime genuina credidi. Pleraque martyrologia, Romanum, Bedae, Usuardi, et Galesinij, quinque tantum expressere: Quiriacum, Largionem, Crescentianum, Nimmiam, et Julianam. P. de Natalibus duodecim habet; Quiriacum, Largum, Crescentianum, Meminiam, Julianam, Leonidem, Eutychianum, Diomedam, Charitonem, Philadelphum, Agapem, Petrum. Et sunt eadem cum nostris, quamquam alio ordine, praeter Largum, et Meminiam. Totidem praefert Maurolycus; Sed pro Quiriaco, Meminia, et Diomeda; Cyriacum, Memmiam, et Diomedeam. Quidam pro Philadelpho et Nimmia sive Memmia, sive Meminia; [note: Haec triae nomina ex Meister. Chron. p 4. c. 4.] Fidalfum, et Niminiam. Nonnulli tres adhuc adijciunt, Emblasium, Eyriam, et Faustam. Ut editis XV. nominibus, X. tantum ignorentur. Nam de numero XXV. omnes consentiunt.

84. JULIANA] Moneo extare Augustae inscriptionem antiquam C. Julianii [note: Habes apud Smetium fol. 170. n. 2. Item Aug. inscript. parte 1. numer. 22.] Julii Decurionis, et Quatuorviralis, in qua nonnulli Julianum legant. Ex ejus familia Julianam genitam uti non assevero, ita non video cur minus suspicari liceat. Cum praesertim conjecturâ, quam de poenarum discrimine attulimus, juvemur.

85. ET ALII XIII. QUORUM NOMINA DEUS SCIT] Quod horum nomina interierint, nemo Augustanam ecclesiam incuriae accuset: Cum in Romana, quae martyrum memoriam omnium accuratissime conservavit, pleraque desiderentur: Multi solo numero, nullo nomine reliquo noti; Aliquibus [note: Mart. 30. Aug.] ex eventu nova excogitata sint. Exemplum est Adauctus. Ducebatur sub Diocletiano Felix presbyter ad supplicium, factus quidam obvius, se Christianum confessus, pariter caesus est. Fideles nomen novimartyris ignorantes, Adauctum [note: Ado 8. Nov.] appellavere, quod Felici ad coronam auctus Sic ex constitutione Melchiadis Pont. Quatuor Coronatidicti ob propriorum nominum ignorationem. Et qui incredibilem martyrum multitudinem, quae sub Diocletiano passa, animo aestimat, satis intelligit, nullius diligentiam illis describendis sufficere potuisse. Refert Ignatius Patriarcha Antiochenus apud Josephum Scaligerum, [note: Scalig. de emend. temp. lib 5.] ex edicto deciminoni Diocletiani anni, martyrio coronata esse fidelium terrae Aegyptiacae centum quadraginta quatuor millia, septingenta autem in exilium acta. Ut etiam hinc fidem mereatur Genebrardi calculus de XXX. millibus martyrum in singulos anni dies. Cur enim non verisimile videatur, centies centena millia, et quod excurrit, a Christo nato in hunc diem, universo terrarum orbe occubuisse, si sola Aegyptus, una persecutione CXLIV. mille palmas meruit? Verum profecto est, multo minus millesima parte de martyrum nominibus in nostris martyrologiis superesse. Cujus rei caussa una, numerus ipse fere innumerus: Altera quam dudum diximus, quod Diocletianus aeque internecinas inimicitias Christianorum scriptis, ac eorum


page 502, image: ds502

corporibus indixit. Eoque horribili naufragio multa martyrum actaperierunt. Neque sat scio, an idem his nostris contigerit: Quorum saltem tenuem memoriam, et nonnullorum nuda nomina tamquam in tabula enatasse gratulamur.

Hanc porro inscientiam rerum a beatis martyribus gestarum, caussam judico, cur in ecclesiae Augustana, stato die annue de illis non agatur.

Sepulti sunt in Basilica, quae postea S. Afrae, hodie SS. Udalrico, et Afrae dicata: Cum plerisque aliis illa persecutione occisis, ut veteri famatraditur. Quod horum omnium nulla unquam translatio facta (cujus quidem memoria extet) ideoque aliunde non illati, sed primitus ibi conditi fuisse videantur, In eam descendo cogitationem, ut exiftimem aream basilicae, jam tunc temporis, Christianis pro coemeterio fuisse. Convenit, quod moeniorum ambitu non continebatur, ut antea attigimus. Nam coemeteria extra urbes constituta. Sive quod nefas mortuos in urbe sepeliri, ex XII. tabulis, et recenti lege Dioclet. et [note: Cod de relig et sumpt sun. l 12. Panvin. de ritu sep. Christ. cap. 11. 12. 13. Gales in notat. 20. Ian. Baron in notat. 3. lan. De viduis.] Maxim. quae in Codice relata: Sive quod Christiani extra facilius laterent, cum cuncta religionis officia in illis peragerent. Panvinius, Galesinius, Baronius copiose de Christianis coemeteriis scripsere, et docte, quos non exscribo. Afrae memoria, quam sibi suisque construx erat, si extra hanc aream, nostram sententiam nihil labefactat. Neque enimmihi dubium, praeter publica coemeteria, cuique privata sepulchra habere licuisse: Sive in ipsis coemeteriis, sive etiam extra coemeteria.

Atque haec quidem habui, quae ad istius historiae explicationem conferrem. Cui finem imponam, si D. Ambrosii verbis recedentem lectorem, de sanctorum martyrum invocatione, et intercessione, prius admonuero. Aegri enim, nisi ad eos aliorum precibus medicus fuerit invitatus, pro se rogare non possunt. Infirma est caro, mens aegra est, et peccatorum vinculis impedita, ad medici illius sedem debile non potest explicare vestigium: Obsecrandi sunt angeli pro nobis, qui nobis ad praesidium dati sunt: martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quoddam corporis pignore patrocinium vendicare. Possunt pro peccatis rogare nostris, qui proprio sanguine, etiamsi qua habuerunt peccata, laverunt. Isti enim sunt Dei martyres, nostri praesules, speculatores vitae, actuumque nostrorum. Non erubescamus eos intercessores nostrae in firmitatis adhibere; quia ipsi infir mitatem corporis, etiam cum vincerent, cognoverunt.

Felices animae, fortunataeque laborum,
Queis morte assertas coeli Deus annuit arces,
Tu Christo plena ante alias, generosa virago,
O et praesidium, et praesens tutela precantis
Afra urbis, Si templa pij, si ponimus aras,
Dicite, Queis intus caluistis pectora flammis,
Quae vires animis, quis mentibus additus ardor,
Cum belli sonuere tubae, Cum turbine moto,
[note: Diocletianus Anulini senatoris libertinus. Victor.] Horridus incubuit Libertino duce nimbus?
Non vos degeneres, fidei, et constantiae egenas,
Impia sacrilegi fregerunt jussa tyranni.
Quamquam hinc, pollicitis dives, malesuada Voluptas,
Pellaces fucata genas, hinc tela, facesque,
Et minae, et exanguis staret metus, Omnia contra
Erectae, Et triplici munitae robore corda,
Enastis pelagi scopulos, portumque sequutae,
Illustri aeternas peperistis funere palmas.
Felices, queis parta quies, bellataque bella,
Et quibus in tuta puppis statione locata est.
At nos vimineis male nixi cratibus, acti
Per medias hyemes miseris erroribus, Alto
Namus, et immensum restat maris aequor arandum.
Respicite huc (hominum nec amor, nec cura recessit)
Quam dubiis, quam non nostris impellimur austris,
Convulsis animis vitia in contraria versi,
Et monstrate viam, tantos evadere casus,
Spumantes scopulos inter, ventosque, salumque
Quâ licet, et salva terram tetigisse carina.



page 503, image: ds503

Meminimus inventionis corporum S. Afrae, et puellarum aliquoties; Ideo visum, illas narrationes ex antiquis codicibus hic describere.

De Inventione Corporis Sanctae Afrae.

[note: S. Udalricus vixit sub Henrico Aucupe, et Othone Magno Obiit Ann. 973. Ps. 33.] LEgimus in libro, qui de vita, et virtutibus Sancti Udalrici confessoris Christi, est conscriptus, quod idem Dei famulus in jejuniis et precibus, cum cordis contritione, aliis quoque viris religiosis secum assumptis, se Deo mactare coepit, supplicans devote, quatenus omnipotens Deus, per suam misericordiam, dignaretur sibi manifestare locum, ubi sanctissimae martyris suae Afrae corpus esset reconditum. Ergo ut Dominus verum comprobaret, quod per os sancti David dixit, Ecce oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: [note: Ps. 14. Ann. Chr. 1060. Misnae a Reinero praesule, D. Afrae monasterium conditum, et dicatum. Fabric. Annal. Misnens. lib. 1. Anno Colon. episc. Obiit Ann. 1075. postea in sanctos relatus.] et in alio loco, voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet: Quadam nocte in visu ei sancta Afra apparuit, et locum collocationis sui corporis in ecclesia demonstravit. Cryptam etiam in illo loco fieri prohibuit, propter reliquias sanctorum, illic in pace quie scentes, et adventum justi judicis expectantes.

Post haec anno Dominicae incarnationis MLXIV. Embrico episcopus Augustensis, datis ab antecessore suo quinquaginta talentis, ecclesiam beatae Afrae a fundamentis destruxit et inventum est corpus ejus in lapideo sarcophago, de quadro mirae magnitudinis, et locatum est in eo, ubi adhuc veneratur, loco. Anno autem felicis memoriae Coloniensis Archiepiscopus, praelibatum antistitem supplex rogaverat, ut munus aliquod de cineribus tantae martyris, sibi dignaretur impertiri, felicem fore credens suam civitatem, si talibus ditaretur reliquiis. Cujus precibus annuit episcopus. Et veniens Augustam convocat praelatos ecclesiarum, et fratres coenobii sanctae Afrae, absque illorum consilio, [note: Henricus quem nostri IV. atque etiam Seniorem, sive Patrem dicunt, Condidit Spirae basilicam magni operis, B. Maeriae virgini sacram, Cujus meminit in certus vitae scriptor in prooemio, fri sing. in Frid. lib. 1. c. 10. Gotfrid. Viterb. Chron. p. 17 Verum hic de ecclesia S. Afrae sermo est. Puto significari sacellum S. Afrae, in quo cadaver Henrict aliquot annis inhumae. tum jaecuit. Gotfridus; Afra capellae fuit, quae patris ossa tulit. Et Eisengrein Chron. Spir. l. 12. in eandem sent.] et voluntate quidquam agere, inconsultum fore decernens. Igitur cum magno timore, aperto sarcophago Christi martyris, Corpus ejus integrum repertum est, et quodam candidissimo caemento obductum. Auferens ergo solum articulum pollicis in pede, venerandus Pontifex, teste clero, et populo Coloniam cum summa direxit reverentia. Nec mora, clauditur sarcophagus, et in loco, ubi nunc veneratur, ut praediximus, decenter erigitur.

Evolutis post haec aliquot annorum curriculis, Henricus Imp. ecclesiam Spirae construxit, quam in honore beatae Afrae dedicari fecit. Agebat ergo apud Augustanum episcopum Hermannum multisprecibus, ut aliquid reliquiarum sanctae Afrae illo mitteretur. Pro quare, licet epifcopus pavore nimio angeretur, tamen Abbatem coenobii sanctae Afrae, et clerum convocavit, Rogans, ut quid agendum esset, decernerent. Qui dixerunt, Imperatoriae quidem majestati non contradicendum; Sedpriusquam sibi magna portio corporis beatae Afrae tollatur, mortem se velle subire in commune profitentur. Ventum est denique ad sepulchrum martyris: Et milites quidem civitatis fores ecclesiae armati custodiunt, et in ecclesia circumquaque consistentes, diligenter attendunt, ne magna pars corporis tantae martyris ab episcopo, vel a sacerdotibus auferatur. Audiens autem episcopus a senioribus coenobii jam pridem unum articulum pollicis in pede ab antecessore suo sublatum, decernit alterum articulum in eadem pedis parte auferendum. Modicum itaque revoluto lapide, quo sarcophagus clauditur, alter articulus pollicis in pede aufertur, et ex templo lapis reponitur, ferreisque ligaminibus compaginatur. Ascendens itaque episcopus eminentiorem locum, universis ostendit particulam, sublatam de corpore Christi martyris. Et ita omnes aequo animo redierunt ad propria. Cujus parsmajor transmissa est Spiram Imperatori, alteraremansit ibi.

A die autem inventionis corporis beatae Afrae, quae est VI. Cal. Aug. duabus tantum vicibus reseratus est sarcophagus: Et nihilamplius inde est sublatum, nisi quantum hic commemoravimus. Hinc vetustatem hujus scriptionis colligo. Testes laudat monachos, qui rei gestae sub Henrico IV. interfuere. Henricus autem anno 1106. mortuus est. Dodech Sigeb. Addit. Lamb. Quod nostrae memoriae tradiderunt seniores hujus coenobii, qui et rei gestae interfuerunt.



page 504, image: ds504

DE INVENTIONE SANCTARUM DIGNAE, EUNOMIAE, ET EUTROPIAE.

[note: Principium abruptum, sed apparet haec circa An. Millesimum contigisse. Nam ait postea plusquam 60. annos ad Embriconem fluxisse. Embrico iniit An. 1064. Ex Lamberto S Stephan. monast. de inde in urbem receptum prolato pomoerio.] IPso quoque tempore in praedicta ecclesiae structura, Prid. Id. Aug. inventa sunt sanctarum Dignae, Eunomiae, et Eutropiae corpora. Lapis autem superpositus tumulo sanctae Eunomiae, dum forte a latomis caederetur, miri odoris fragrantiam emisit. Corpusculum vero sanctae Eutropiae in sarcophago plumbeo est repertum. Cujus pars maxima data est ad monasterium sancti Stephani protomartyris, quod beatus Udalricus non longe a civitate construxit. Altera vero pars cum reliquiis sancti Pauli Apostoli, in altari sacelli ejusdem Apostoli, a nobilibus comitibus illic sepultis constructi, et multis villarum reditibus dotati, in dedicatione ipsius est recondita. Corpora autem sanctarum Dignae et Eunomiae, in singulis locellis de ligno factis pro tempore sunt locata.

Post haec, evolutis plusquam sexaginta annis temporibus episcopi Embriconis, his omnibus, per incuriam tunc viventium, paene in oblivionem versis, dum huic loco in regimine praeesset piae memoriae Udalscalcus Abbas, ipsa martyre Christi Digna volente, et dignante manifestari, inventa est V. Id. Julii in arca lignea, quae adhuc superposita est tumbae sancti Dionysii, in purpura peroptima, et rara, quae postmodum limbo circumposito, super postes ecclesiae ad introitum in festis suspenditur. Inventa est autem sine alicujus scripturae indicio. Unde dum nimia tristitia Abbas, conventusque percelleretur, conversus quidam nomine Gerungus, bonae conversationis et famae, diligenter in ipsa arca perscrutans rimas et juncturas, repperit tandem inter parietem arcae, et pannum, qui interius extentus fuit, laminam plumbeam, in qua insculptum erat,

CORPUS SANCTAE DIGNAE MARTYRIS.

Quam cum magno gaudio detulit ad Dominum Abbatem Udalscalcum. Quam ille deosculans, et cum magna fide molaribus suis apponens, liberatus est a dolore dentium, quo multo tempore laboravit. Post haec, praeparato sarcophago lapideo, eam retro principale altare cum magno honore, et devotione relocavit. Et cum ea multas alias et pretiosas sanctorum reliquias recondidit. Et principale altare arcubus illis et tabulis deauratis, ut adhuc cernitur, decoravit.



image: ds505

DE VITA S. UDALRICI AUGUSTANORUM VINDELICORVM EPISCOPI. PLERAQUE ANTEHAC NUNQUAM EDITA.



page 506, image: ds506

HOC LIBRO CONTINENTUR

VITA ET MIRACULA S. UDALRICI, scripta anno post ejus obitum xx. nondum exacto, ab auctore incerti nominis, de quo, quae altâs comperimus, in praefatione explicavimus. Nunc primum ex tribus manuscriptis codicibus bibliothecae monasterii SS. Udalrici et Afrae edita.

BULLA CANONISATIONIS S. UDALRICI, antea quidem edita, sed jam ad manuscriptum exemplar correcta.

Vita Udalrici imperfecta, scripta a Gebhardo Augustano Episcopo. Ex ms. bibliothecae S. Udalrici nunc primum edita.

Ditmarus Chronic. lib. 4. Anno, uti videtur, 995. vel 996.

In illo tempore Luidolfus Augustensis Episcopus venerabilis 8. Cal. Aug. obiit, et Gevehardus Elabangensis Abbas ordinatur.

Berno in praefat. vitae S. Udalrici.

Venerandae memoriae Gebehardus, qui post beatum virum quartus ejusdem Vindelicae Augustae ecclesiamrexit, nulli modernorum doctorum secundus etc.

Trithem. de vir. illustr. ord. S. Bened. lib. 4. c. 237.

Gebehardus Abbas in Elvangen, in dioecesi Augustensi (quod nunc ab ordine translatum est) et post ea Episcopus Augustensis, vir doctus et nobilis, qui moribus et scientia utrumque cornu decoris ornavit. Claruit sub Ottone Imp. III. Anno Domini 990.

VITA S. UDALRICI a Bernone Augiensi scripta. Ex F. Laurentii Surii tomo IV.

Hermannus Contractus in Chron. Bernardum appellat An. 1048.

Dominus Bernardus Abbas Augiae, vir doctrina et moribus insignis, anno promotionis suae XL. iu senectute bona morbo confectus VIII. Idus Junias diem ult imum clausit, et in basilica S. Marci sepultus quiescit.

Sigeb. de Eccles. script. c. 157.

Berno Abbas Augiensis in humana et divina scientia claruit.

Plura Trithem. de viris illustr. Ord. S. Benedict. lib. 2. c. 77. de script. Eccles. An. 1020.

INVENTIO ET TRANSLATIO corporis S. Udalrici, cum mir aculis quibusdam, auctore, sive auctoribus incertis. Editus olim codex cum ms. collatus.

STEMMA KYBURGENSIUM Comitum. Ex ms. S. Udalrici.



page 507, image: ds507

VENERABILI CLERO SANCTAE ECCLESIAE AUGUSTAE VINDELICORUM.

ECclesia vestra antiquissimis temporibus Martyrum sanguine, quae Dei bonitas, fundata et consecrata, multos deinde Episcopos [note: 1. Tim. 4.] tulit, Exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate: quos cumreligiose vivos venerata, tum vita functorum nominis memoriam, sacrasque corporis reliquias, pie asservatas, eximio cultu est prosequuta. Unus autem prae caeteris Udalricus, natus ante annos abhinc amplius septingentos, ita eminuit, ut caeterorum famam haud equidem fregisse, magnis tamen post se spatiis reliquisse videri possit. Apud Augustanos praecipue: sed et apud reliquas Christiani orbis gentes universas. Augustani profecto a multis retro saeculis, ab eo fere tempore, quo is rebus humanis exemptus est, honorem illi, qui homini coelestium religioni consecrato summus haberi potest, impartiti sunt, nam CIVITATIS PATRONUM publico consensu appellavêre. Quo in consilio quam illustres caussas sequuti fuerint, nihil attinet hoc loco disserere, istae, quae prae manibus sunt, commentationes explicabunt. De me habeo dicere, me qui Augustanus sim, et fama tanti viri, et honestissimo PATRONI titulo excitatum motumque esse, ut in ejus historiam mihi diligentius censuerim inquirendum.

Versatur omnium manibus vita a Bernone scripta, qui cum quinto et septuagesimo anno post Udalrici mortem diem suum obierit (obiit enim Berno anno MXLVIII.) ideoque credi potuerit, pleraque abiis, qui Udalrico in terris agente familiariter usi sunt, accepisse; quoniam tamen ad hos testes non provocat, sedse vetustiori niti commentario, quae ille impolitius tradiderit, in paullo concinniorem


page 508, image: ds508

speciem mutasse profitetur, visum est rudem quantumvis veterem, atineis et blattis, ubicumque lateret, vindicare: nae enim ego tam delicatus nunquam fui, ut ut de caetero ab aliqua or ationis munditia non abhorreo, ut scriptores historiae vetustos, incorruptos et horridos, adde etiam barbaros, politis aliis nuperis, qui cum a verbis discessum adres ventum est, priores illos sequi necesse habent, postposuerim, frequentibus nimirum exemplis doctus, id praesentissimo veritatis periculo fieri. Commodum itaque reperi in bibliotheca monasterii SS. Vdalrici et Afrae exempla chirographa veteris vitae omnino tria, membranea duo, chartaceum unum; sed praeter membraneum alterum, reliqua Bernonis quaedam perperam habebant assuta. Tum vero primus propemodum aspectus et attactus, mox documento fuit, quam me ratio non fefellerit, et quam non temere neque frustra haec a nobis oper a impensa fuerit; adeo mult a Berno, brevit atis opinor caussâ, intactapraeteriit, quae omnium aetatum memoria digna, antiquus scriptor accur ate collecta in litter as retulerat.

Cujus nomen et vitam ea occasione sedulo investiganti (ut gratiam hacsaltem parte rependerem) de nomine nihildum mihi compertum est, fit verisimile studio celatum, pro illorum temporum modestia. Caeterum sese aperit, fuisse Vdalrico aequalem, et in illa ecclesia vixisse, quae tunc adhuc temporis solius Afrae nomine noscebatur, sic enim peror at in epilogo, Ejanos, qui inquilini hujus Ecclesiae sumus, et tanti patroni faciem saepissime vidimus, et ejus doctrinam benedictionemque saepissime accepimus, et in eo optima exempla conspeximus, et nunc in retributionem ejus bonorum operum, assidua miracula et diversa signa in liberatione multorum videmus et audimus, etc. Neque sim difficilis suspicari, Congregationis S. Afrae (siquidem illud collegium ante familiam divi Benedicti introductam ita appellabatur) fuisse Praefectum; est in praefatione, plerosque, quires a S. Vdalrico perpetratas averent cognoscere,


page 509, image: ds509

legatos ad se hujus ergo misisse, quod hominis scilicet auctoritati tributum existimo. Scripsisse vero mox ab Vdalrici morte, anno vigesimo nondum elapso, inde certum habeo, quia litterae quibus Joannes XV. Pontifex Maxim. Vdalrico coelestes honores decrevit, perscriptae Anno CMXCIII. meminere libelli De vita et miraculis venerabilis Udalrici sanctae Augustanae Ecclesiae dudum Episcopi, qui hic ipsus est, cum auctor statim ab initio ostendat, se hoc argumentum principem aggredi. Fidei praeclarum illi testimonium perhibuit, in amplissimo summi Pontificis et Cardinalium consessu, Luitolfus tunc aetatis Augustanus Episcopus, [note: Ex bullae Can.] Spiritus sancti testatur praesentia, et congregatio sacerdotum, certum esse, quod legitur. Gebhardus deinde, ejusdem sedis paullo post Episcopus, illustrem virum, sanctae simplicitatis et meriti appellavit, in quo praeter styli ruditatem et diffusam prolixitatem, quod reprehenderet, invenerit nihil. Berno demum libellum veraci quidem, sed simpliciori quam oportuit sermone editum esse pronunciavit. Quae elogia mixtimque censuras, non abjudico; et quod primum erat, auctorem ob testatam fidem simplicemque verit atem enixius diligo: Quod alterum, sermonis sordes nemo excusat, ego ultro accuso, imo quod Berno praeterea de oratione humi jacente adjecit, mihi modeste moder ateque dictum, et se illa sub terram potius condere, atque quodammodo illatebrare videtur, usque adeo nihil unquam isto charactere memini legere humilius, abjectius, inquinatius, et rara credo esse sermonis vitia, quorum hîc exempla non sint confertim obvia, sive casus et tempora perversa respicimus, quod creberrimum peccatum est, sive verba agendi patiendique significatione promiscue usurpata, sive genera nominum mutata, et inflexiones tum nominum tum verborum corruptas, sive pronomina et reliquas particulas praepostere positas, sive idiotismos, sive barbarismos alios, sive soloecismos, sive quodcumque denique, uti dicere


page 510, image: ds510

coeperam, orationis vitium. Verum enimvero prudens lector verborum delitias et sententiarum flosculos quaeret alibi, in hujus generis scriptionibus scit sola rerum pondera esse spectanda. Teneris admodum utatur auribus oportet filius, qui patre peregre mortuo, eligat de eo narrantem audire, hominemsuaviore copiosum et disertum, qui patrem cognorit nunquam, de vita illius et obitu vix ea norit, quae ex quorundam rumoribus hinc inde hausta corrogaverit, prae cordato alio, qui quamvis infans, aut balbus et blaesus etiam, viventi morientique praesens, individuus usquequaque comes haeserit. In hoc equidem scriptore, paucis pagellis evolutis, omnes intelligent, quam magna utilium rerum copia, quantamcumque verborum scabritiem et asperitatem compenset.

Egregiae inprimis utilitatis est, publicam privatamque vitam ejus Episcopi, qui unus reliquorum exemplar et norma audire meruit, quique a Romana Ecclesia [note: Martyrol. Rom. 4. Julii.] encomium tulit, viri mirae abstinentiae, largitatis et vigilantiae, ac miraculorum gratia illustris, a puero ad extremam usque senectutem sancte et innocenter actam, minutatim introspicere, difficillimis praesertim temporibus insignitis casibus, pace et bello, civili et barbarico, ut res fuit, continenter exercitam. Inde nullus futurus est, non modo vestri ordinis, quod minus miretur aliquis, sed omnino ex populo, cui maximum pulcherrimorum praeceptorum cumulum quotidiano usui non liceat depromere. Nam probe iis verbis erga Vdalricum in coelestium sedes receptum nunc uti possumus, quibus olim patres Ingelheimensis synodi [note: Cap. 23. Sitae Seteris.] super stitem alloquuti, Ex te Canonici, et monachi, et sanctimoniales, et caeteri Christiani, ad rectitudinis statum debent constringi, qui ex semetipsis per climata cadere festinant; qui autem incaute ambulando ceciderunt, ex te Deo juvante erigi posse sperandisunt. Praestantem praeterea dignitatem habet, antiquitatem plerorumque Ecclesiae vestrae rituum hîc plane et distincte


page 511, image: ds511

prodit am recognoscere; in quam rem ego non satis scio an alibi tam certa, tam clara, tamque vetusta testimonia sit reperire. Accessionis non poenitendae loco deputo, quod publicae illius aevi historiae illustr andae nonnulla hinc eruenda supersunt, quae apud alios auctores, quantum horum vidi, frustra quaeras. Sed satius est sibi lector haec omnia ipsius operis inspectione approbet.

Quod nostrum fuit, uti usus fructusque promptu foret expeditior, appegimus orae notulas, morantem inter dum haerentemque lectorem monituras: nameam edentium comitatem et humanitatem aliâs commendarisentiebamus.

Consultum vero visum, eodem libroreliqua, quae de S. Vdalrico supersint, simul concludere. Addidimus itaque litteras Pontificias de illo, in sanctorum numerum relato: Vitam a Gebhardo Episcopo inchoatam, at morte praevento non absolutam, quam in manuscriptis duobus veteri conjunctam repereramus: Vitam aliam a Bernone scriptam, hactenus legi solitam. Cum uterque horum veterem scriptorem prae oculis habuerit, interpretum quodammodo vice fungentur. Postrema inventio et translatiosacri corporis, cum nonnullis diversorum temporum miraculis: Inventionem et translationem manifestum scriptam a monacho, qui rei gestae anno MCLXXXIII. interfuit: mir aculorum non unus idem auctor videtur, sed ea prout deinceps evenere, fuisse annotata, nam id vel ex scribendi ratione proclive intellectu est.

Scio ad haec, impuram nescio cujus nebulonis epistolam Vdalrici aliquando nomine venditatam. Sed cum ea Nicolao Pontifici inscripta sit, Nicolaus autem primus plusquam viginti annis ante Vdalricum natum fuerit mortuus, Secundus Pontificatum octogesimo et quod


page 512, image: ds512

excurrit anno post eum mortuum inierit, ferrei sit oris oportet, qui tantum mendacium ausit asserere, plumbei cordis, cui possit imponere: In hoc ei certe opere locus [note: Aen. Syls. Apol. ad Mayer.] nullus vacaturus est. At Aeneae Sylvii auctoritatem obijciunt, qui Pontificem ab Vdalrico de concubinis [note: Absunt ea verba ab edit. Rom. anni 1584.] reprehensum scripserit. Primum, vacillans illa lectio, neque omnium codicum fides haec verba tuetur: deinde ut genuina sint, malitia intellectum ejus valde mutaverit necesse est, qui ad impudentem epistolam, quam ad insignem puritatis et castimoniae laudem, qua Vdalricus per omnem vitam clarus habitus, referre malit. Vixit illo aevo Joannes XII. Pontifex, Alberici principis Romae viri filius, fratrem etiam Albericum habuisse, [note: Fragmentum hist. Aquitan. a Pithaeo editum.] vetustus auctor scriptum reliquit: Hîc cum nulla dignitatis ratione habita, sese libidinibus palam quodammodo mancipandum traderet, adeo quod publice etiam feminas tenebat (eo nomine concubinas Archiepiscopi Consentini Chronicon barbare designat) frequenter per Imperatorem et clerum de sua correctione est admonitus. Qua id nimirum spe religiosus [note: Liutp. lib. 6. cap. 6.] princeps fuerit aggressus, ejus apud Liutprandum Ticinensem verba ostendunt: Facile bonorum immutabitur exemplo virorum. Spero eum objurgatione honesta, suasione liberali, facile ex illis sese emersurum malis. Jam cum Vdalricus vitae sanctimonia et auctoritate insigni, gratia apud Ottonem summa, Romae crebro versatus, [note: Cap. 14. vitae vet.] Alberico familiariter usus fuerit (liquent enim haec omniaex historia, quam damus) quid sit, cur non eum potissimum isto officio adversus Joannem functum esse, eoque Aeneae verba, si is tamen illa unquam scripsit, pertinere credere debeamus? Verum longius non abeo.

Hîc porro caussae demum reddendae videbantur, cur vobis praesertim, alumnis Ecclesiae martyrum constantia purpuratae, confessorum innocentia candidatae (utriusque decoris memoriam Ecclesiae vestrae insignium colores continenter


page 513, image: ds513

repraesentant) quicquid ist ud libri est, putaverim inscribendum. At eae sua ipsae sponte manifestae et perspicuae, etiam invitos ultro oculos incurrunt, ut nostra interpretatione nihil opus habeant, neque ego verba amo perdere. Majus operae sit pretium, orare et obsecrare vestrûm deinde singulos, quod equidem facio vehementer, si quis ex hac editione ad vos fructus pervenerit (perventurum dubium nullum est, nam cum id in vestra potestate situm sit, vobis certe ipsi non deeritis) ut eum cujus illa studio et cura elaborata, sacrosanctis sacrificiis et piis precibus, Deo non gravemini commendare.

Valete.

Is, qui hanc editionem procuravit.



page 514, image: ds514

TEMPORUM RATIO. STEPHANO, QUI QUINTUS DICTUS EST, ROM. PON. ARNOLPHO GERMANIAE REGE, ADALBERONE AUGUSTAE VIND. EPISCOPO,

[note: An. 890.] Udalricus natus. Puer in monast. S. Galli eruditus est.

[note: An. 899.] LUDOVICUS ARNOLFI F. REX.

[note: An. ***] Udalricus Adalberonis Episcopi Camerarius factus. [note: An. 909.] Romam adiit. Marinum postea Pontif. convenit. [note: Eo anno] Adalbero Augustanus Episc. obiit. Hiltinus successit.

[note: An. 912.] CONRADUS REX. [note: An. 919.] HENRICUS AUCEPS REX.

[note: An. 923.] Hiltino mortuo, Udalricus Augustae Episcopus suffectus, V. K. Jan. ordinatus est.

[note: An. 936.] OTTO MAGNUS REX ET IMP.

[note: An. 948.] Ingelheimensis synodus, cui Udalricus interfuit.

[note: An. 953.] Menchingae obsessus est. [note: An. 954.] Pacem inter Ottonem et Luitolfum filium conciliavit.

[note: An. 955.] Praelio affuit, quo Ungari IV. Id. Aug. internecione caesi.

[note: An. ***] Romam iterum adiens, ab Alberico honorifice acceptus est.

[note: An. 971.] Denuo Romam adiit. Rediens Ottonem Ravennae convenit.

Adalbero ex sorore nepos, successor illi destinatus est.

[note: An. 972.] Synodus Ingelheimensis Adalberonis causa, circa autumnum.

[note: An. 973.] Adalberocirca Paschaobiit.

[note: Eo anno] Ottone Magno Non. Majimortuo, successit.

OTTO SECUNDUS IMP.

[note: Eod. anno] Udalricus aetat. 83. ordinationis L. IV. Non. Jul. obiit.

[note: An. 993.] A Joanne XV. Pontif. in sanctor. numerum relatus est.



page 515, image: ds515

VITA S. UDALRICI, AUGUSTANI EPISCOPI, Auctore incerto, qui ei tum aequalis tum familiaris fuit. Ex codicibus membraneis duobus, chartaceo uno.

PROLOGUS IN VITAM SANCTI UDALRICI EPISCOPI.

AUres plurimorum cum fama miraculorum Christi, quae per servum suum sanctum Udalricum in honorem suae sanctissimae genitricis [note: Quae scilicet princeps patrona Augustanae dioecesis.] Mariae fieri concessit, frequentissime pulsaret, et adhuc mentes eorum dubitatio occuparet, missis ad me legatis rerum veritates ex meis responsionibus cognoscere cupiebant, rogantes me, ut ea, quae ego in veritate scire potuissem, lucidâ descriptione eis manisestarem. Cumque interrogantium tanta pluritas me undique interrogationibus cinxisset, ut omnibus singulariter responsa scriptis dare me non posse aestimarem, cogitare tacitus coepi intra memet ipsum, ut cum tacita experientia experiri studuissem originem ortus ejus, ut descripto ejus ortu, vitam subsequentem et obitum veraci relatu interrogantibus et legere volentibus omnibus in commune notum facere potuissem, non meis antecedentibus meritis confidens, nec sagacitati mentis meae, sed in Dei misericordiam omnipotentis sperans, qui dixit, Aperi os tuum, et ego adimplebo illud, ut per merita praefati episcopiirrigatione Spiritus sancti et divini ignis fervore sensum meum dirigere dignetur, ut id, quod ad excogitandum mihi inspiravit, ad perficiendum vires non subtrahat, nisi praedestinatâ animo idoneâ taxatione edere concedat, ut diligentibus Deum exempla aedificationis anteponant, et Dei praecepta spernentibus conversionis emolumentum, vel damnationis interminationem adaugeant. Ista pro certo in


page 516, image: ds516

amore Christi legentibus, auxilium Dei omnipotentis adesse confidimus, ut per servum suum sint in isto saeculo freti, et eo juvante fiant ad aeterna gaudia perducti.

INTERPRETATIO NOMINIS UDALRICI.

OPortet inprimis, ne reticeamus tanti talisque viri Spiritu sancto juvante nominis interpretationem. Theuticâ itaque linguâ haereditas a proavis derelicta Alt vodal dicitur, Ric divitias sonat, ideo non incongrue [note: Aliae aliorum etymologiae sunt: Avent. in Nomenclat. Ulricus, Hyldericus, Cbyldericus pro eodem nomine accipit, et Amorem regni, sive divitem amoris interpretatur.] Vodalricus a paternâ haereditate dives interpretari potest, nam aeterni Patris haereditate ditatus floret, de quo Patre quotidie in oratione nostra dicimus, Pater noster, qui es in coelis, et reliqua. Ad cujus haereditatis sanctus Paulus possessionem in Dei voluntate perseverantes consolatur dicens, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, de quâ etiam haereditate scriptum est, quod oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se; cujus compendio non solum sibimet fruitur, verum etiam plurimos multimodis beneficiorum consolationibus in hac peregrinatione vivens traxit, et nunc melius vivens, multimodis juvaminibus et continuis miraculis ad hanc introducet, sicut in sequentibus reperitur.



page 517, image: ds517

INCIPIUNT CAPITULA.

PRimum Capitulum, De ortu S. Udalrici, et qualiter hebdomada XII. ablactatus est, et ubi ad scholam commendatus est, et quomodo Episcopatum accepit, et de visione Ramberti presbyteri.

II. De alia visione ejusdem Ramberti.

III. De visione ipsius Episcopi, quam ei sancta Aframanifestavit, et de obitu Heinriei Regis, et sublimatione Ottonis in regnum. Et de Adalberone Episcopinepote. Et de consuetudine quotidiana Episcopi.

IV. Qualiter quadr agesimae tempus celebraret, et tempus indulgentiae, diemque Coenae Domini, et deinde usque ad finem paschalis hebdomadae.

V. Qualiter inter loca sua pergere, et quid ibi facere consuetus esset.

VI. Qualiter pergeret, quando dioecesim suam visitavit.

VII. Quanta commoditate ecclesias noviter aedificatas benediceret.

VIII. Quomodo proeleemosyna sua in pago Albegaviae quibus dam paupertate afflictis hominibus ecclesiam longe in sylva sitam consecr avit.

IX. De multiplici ejus admonitione. Et de ratione octo vitiorum, et de timore in die judicii, et de consolatione justorum.

X. Cum Luittolfus et patruus ejus Heinricus inter se discordiam habere coeperunt, quam sirma fide cum Imperatore permansit, et quomodo in castello Mantachinga obsessus liberatus est.

XI. De vindicta, quae super depraedatores Augustensis Civitatis venit.

XII. Qualiter S. Udalricus et Hardbertus Ottonem Regem et filium ejus pacificati sunt. Et de occisione Ungrorum.

XIII. De reversione Imperatoris ad Saxoniam, et de commendatione propinquorum, et admonitione aedificationis ecclesiae sanctae Afrae.

XIV. De Hortulano, qui sensum perdidit, et ab Episcopo liberatus est. Et de praeparatione sepultur ae ejus. Et de itinere


page 518, image: ds518

ejus ad Romam, et qualiter caput sancti Abundii acquisivit, et postea monasterium sancti Galli visitavit, Eberhardum solitarium ultimâ vice vidit.

XV. De itinere quod ad Burgundiam pro reliquiis sanctorum peregit.

XVI. De oleo ab eo in die Coenae Domini sanctificato, et quam cito ipse cum eodem unctus sanatus est.

XVII. Qualiter super fluvium Vindicensem ab eluvione elevatum, comitisuo humectato, siccis vestimentis venit: et in Danubio de immersione liberatus est.

XVIII. Quanta commoditate Tar fluvium transivit, cui valde periculoso advenit.

XIX. Cum congregationem sanctimonialium ad ecclesiam sancti Stephani componere coepisset, qualiter una earum infirmabatur et sanabatur.

XX. De constructione ecclesiae sancti Joan. Baptistae.

XXI. De itinere ejus ultimo ad Romam.

XXII. De reversione Episcopi ad Augustam.

XXIII. Qualiter Episcopus ad synodum Ingilunheim cum Adalberone vocatus est.

XXIV. De obitu Adalberonis.

XXV. De legatione ad Imperatorem pro abbatia Uttenburâ.

XXVI. Quam formose Episcopus obitum suum in Augustâ expectaret.

XXVII. Qualiter Episcopus die nativitatis sancti Joannis Baptistae ultimam missam celebraret.

XXVIII. Qualiter Heinricus Successor ejus ad Episcopatum venit, et qualiter interiit.



page 519, image: ds519

CAPUT I.

De ortu sancti Vdalrici, et qualiter hebdomadâ duodecimâ ablactatus est: et ubi adscholam commendatus est: et quomodo episcopatum accepit: et de visione Ramberti presbyteri.

BEatae igitur memoriae S. Udalricus excelsa prosapia Almannorum ex religiosis, et nobilibus parentibus ortus, patre scilicet [note: Al. Hucpaldo et Dietpirch. Pater Comes Kyburgensis, mater Burchardi Sueviae ducis filia. Ex geneal. Comitum de Kyb. ms. Vide etiam stemma hujus familiae apud Stumpf. lib. 5. c. 30. Videtur hic Burchardus primus, is ipse, quem Hermannus Contractus An. 911. in conventu suo occisum ait: Errant, qui confundunt cum Burchardo 2. occiso in Italia an. 926. vel 927. ut est apud Contract. Regin. et Ursperg. Porro S. Udalricus natus est an. 890. Sigeb. habet an. 893. qui cur eum in Bajoaria natum scripserit, nescio.] Hupaldo et matre [note: Al. Hucpaldo et Dietprich. Pater Comes Kyburgensis, mater Burchardi Sueviae ducis filia. Ex geneal. Comitum de Kyb. ms. Vide etiam stemma hujus familiae apud Stumpf. lib. 5. c. 30. Videtur hic Burchardus primus, is ipse, quem Hermannus Contractus An. 911. in conventu suo occisum ait: Errant, qui confundunt cum Burchardo 2. occiso in Italia an. 926. vel 927. ut est apud Contract. Regin. et Ursperg. Porro S. Udalricus natus est an. 890. Sigeb. habet an. 893. qui cur eum in Bajoaria natum scripserit, nescio.] Thetpirga nuncupata: qui solito more lactatus, et summo studio nutritus, quamvis statura corpusculi elegans, tali tamen macilentia confectus erat, ut nutritoribus verecundia esset, si aliquis ignotorum faciem ejus inspexisset.

Mirantibus vero patre et matre, quare tanta tenuitate et informitate corporis occuparetur, et saepe inde cogitantibus, hebdomada interim duodecima ejus nativitatis quidam ignotus clericus casu adveniens, supplicabat, ut ab eis aliquantos dies in hospitium reciperetur: qui benigne susceptus, et cum eis in atrio domus suaehora refectionis sedens, audiebat in cubiculo infantulum vagientem, sciscitabatur quis aut cujus esset, prae pudore vero maciei illis nolentibus indicare, dixit, si salvum illum esse cupiatis, celeriter ablactetur. Qui parvipendentes ejus locutionem, eum lacti non subduxerunt. Altera vero die iterum audiens eum dixit, quare non fecistis secundum consilium meum:


page 520, image: ds520

qui adhuc contemnentes ejus consilium non crediderunt ei. Tertia autem die audiens vagitum ejus infirmiorem quam antea, dicebat ad eos, pro incuria vestra perditioni traditur infantulus iste, pro certo sciatis, quia si uberibus non subtrahitur, in ista nocte morietur: si autem subtractus, salvabitur, in posterum a Domino aliquid magnum in eo manifestabitur. Tunc demum ei obtemperantes aliis eum escis sustentare coeperunt: qui statim recreatus de die in diem proficiens, talem corpus formositatem accepit, ut ipsi sui parentes gratantes eum intuerentur et aliis ostenderent, qui laudantes Dominum die noctuque pro sospitate pueri, et pro eo, quod talem ad eos direxit hospitem, qui istius rei discretionem cognoscebat et illis innotescebat. De praeteritis ergo futura credentes, tractaverunt ubi vitam religiosissimam et docendi studiosissimam invenire potuissent, acceptoque consilio commendaverunt eum ad S. Galli monasterium, quia ibi nobilium Dei servorum multitudo, et religiositas discendi docendique studium tunc temporis habebatur. Commendatus vero cuidam religioso viro grammaticae artis edocto, Waning nuncupato, a quo bene procuratus quotidianam religionis atque lectionis doctrinam accepit, et in intimis sui cordis inseruit, adeo ut paulatim fratres in eo doctrinae fructificationem nimis proficere sentirent, et ob hoc eum in suae fraternitatis consortium flagitando assumere conarentur. Horum itaque petitionibus saepe commonitus, inducias respondendi postulavit. Tunc itaque ad quandam ibi commorantem inclusam [note: Herman. Contracti edit. 916. Apud S. Gallum beata virgo Wiborada arctius est inclusa. Ergo etiam antea inclusa fuit, sed non tam arcte. Udalricus eam consuluit ante an. 916 imo ante an. 909. quod ex sequentibus certum fit. Trithem. de vir. illust. Ord. S. Benedict. lib. 3. eap. 224. Wiberadem nominat, ait claruisse an. 920. Ab Ungaris perempta est an. 925. Contract. Coenobiolum ejus nomine conditum, cujus meminit Brusch. in descript. monast. Vinear.] Wiberat nominatam consilium quaerendo accessit: quae respondens dixit ei, post triduum ad me veniens, si Deo placet, meum poteris animadvertere consilium.

Inde illo recedente ipsa devotae orationis studio Dominum flagitabat, ut statuto die certi veracisque consilii indicium sibi manifestare potuisset. Cumque ille responsum accepturus advenisset, dixit illi, ultra haesitatio tuam non occupet mentem, quia istius coenobii spiritualis Pater â Deo decretus ad regendum nullo modo constituêris: Sed in orientali parte ubi quidam [note: Lycus Sueviam et Bavariam discriminat.] fluvius duas dividit regiones, in futurum Episcopali ministerio DEO militare debebis, et in eodem


page 521, image: ds521

loco multa talia perpessurus es laboriosa, qualia nunquam antecessores tui sustinuerunt a paganis et malis Christianis, quae tamen omnia DEO juvante in ultimis decentissime superabis. Haec audita secretissimis fratribus intimavit, et eorum suasionem suavi colloquio mitigavit, totamque spem pristinae destinationis in sua mente deposuit, et ob hoc tamen discendi studium non omisit, sed inibi cum omnibus charitative versabatur; donec congruo tempore duplici sagina scientiae ac religionis repletus, communi omnium oratione consolatus, et fraternitatis amore fretus, parentes suos amative dimissus revisitavit. Qui tunc sapienti capto consilio, eum praesulis Augustensis ecclesiae [note: Electus A. 887. Regino A. 895. con. cilio Triburiensi septimo loco subscripsit Conc. tom. 4. Sedit ad an usque 909. Contr.] Adalberonis dominio subdiderunt, quem multa tunc temporis sapientia repletum, musicaque arte prae caeteris praeditum, gubernaculaque regni paene omnia cum [note: Rege Ludovico IV.] Rege disponentem agnoverunt. Ipse vero propter nobilitatem parentum, et bonam ejus indolem et formositatem, laeto animo suscipiens, ministerium [note: Onupb. de vocib. eccles. obscuris, Camerarium interpretatatur, qui pecuniarum curam gerit, ego vero hic cubicularium intelligo.] camerarii sibi commendavit. Quo suscepto, et aliis secundum suam dignitatem beneficiis, sicuti praecoquus erat in omnibus, prospere agens de die in diem proficiebat. Interim vero libuit eum limina visitare beatorum Apostolorum Petri et Pauli. Cumque illuc pervenisset, a venerando Papa [note: Haec Marino nondum Pontifice facta, iniit enim Pontificatum an. 942. Contigere haec autem an. 909. quo Adalbero obiit, quaratione Sigeb. etiam conciliandus in Chron. an. 942.] Marino bene susceptus est, et ab eo interrogatus, de qua provincia vel civitate esset nativus.

Qui respondens dixit: De provincia Alamannia, et de Civitate Augusta oriundus sum, versorque in servitio Adalberonis ejusdem civitatis Episcopi. Ne turberis inquit animo ô [note: Marinus si Pontisex fu. isset, S Ud alricum tunc temporis silium, non fratrem appellasset.] frater, ille, de quo mihi dixisti, Senior tuus Adalbero migravit a saeculo, et Deo jubente te ejusdem [note: Ecclesiae cathedralis.] matriculae decet esse pastorem. Eo quidem renuente, infit, cur recusas destinationem Dei? Si nunc inconcussam et indesolatam accipere et gubernare refragaris in tranquillitate, inante vero destructam et depraedatam in perturbatione accipies, et cum labore gubernabis et reaedificabis. Altera vero die sine licentia Papae, propter tristitiam defuncti Domini sui, et ne ab eo plus [note: Hoc etiam indicio est, Marinum tunc temporis nondum fuisse Pontificem, Pontifex enim non tam verbis, quam re po. tuisset cogere.] verbis constringeretur, exivit e Roma, Augustamque revisitavit, et invenit ita, sicut praefatus Papa praedixit. Tunc Hiltine Successor Adalberonis effectus est, qui tamen tantae non fuit celsitudinis, ut suo se vellet applicare servitio. Interim vero patre ejus defuncto, rediens suscepit procurationem matris suae, recordans praecepti Domini dicentis, honora patrem tuum et matrem etc. Tanta itaque eam


page 522, image: ds522

diligentia et omnia sua custodivit ac disposuit, prout ei vires a Domino concessae suppetebant. Post XV. annos [note: A. Ch. 923. Errat Brusch qui Hiltinum 15. tantum menses praefuisse scribit, tot enim an. praefuit, non tamen integris.] defuncto Hiltine Episcopo, machinatione nepotis sui, [note: Burchard. 2. Sueviae D. ob. 926. Contr. quo cognationis gradu S. Udalr. attigerit, nondum cognoscere potui.] Burchardi Ducis, et aliorum propinquorum suorum, [note: Henrico Aucupi.] Heinrico Regi praesentatus, ejusque sublimitati nota facta est decessio Episcopi, supplicatumque est, ut praefato Domino Udalrico Episcopalis potestas ab eo concederetur. Rex vero intuens [note: Henliche Präsentz.] herilitatem staturae illius, et comperiens doctrinae suae scientiam, petitioni eorum assensum praebens, regio more in manus eum accepit, munereque pontificatus honoravit. His vero ita peractis hilari animo de Rege revertentes, et ad Augustam pervenientes, secundum Regis edictum potestativa manu investituram Episcopatus sibi perfecerunt. Succedente vero tempore Nativitatis Domini, in die [note: An. nimirum 924. ineunte, inde est in veteri Contr. edit. An. 924 S. Udalric. August. Episc. ordinatur. Corrigendus Ursperg. qui Udalricum Hiltino Anno 925. successisse scripsit.] solennitatis Innocentum consuetudinario ritu ordinatio ejus peracta est. Inde vero prospero reditu domum veniens, conspiciensque muros ecclesiae undique depositos, omniaque aedificia nimis dilapsa, sicut sub priori antistite igne sunt consummata: nimia tunc mentis anxietate fluctuans, cogitabat, qualiter convenientissime tam penitus destructa reaedificare potuisset, quia maxima pars familiae a paganis fuerat occisa, et oppida exusta et depraedata, pars autem familiae, quae remanserat, in magno egestatis labore erat afflicta. Acquisitis tamen architectis et multitudine congregata familiae, coepit sagaciter diruta restaurare: satisque sensibiliter ordinare, magnoque animi fervore studens, ut coepta perficere non desisteret. Cum vero vir magnae suavitatis inchoatum opus quamvis pressa supellectile, divino tamen fretus adminiculo ardenter implevit: omniaque ipsius templi interiora omnigeno, quantum valuit, decoramine ornare contendit: Nec non etiam frequenter sagaci oculorum acie intus et forinsecus positiones ecclesiae caute perlustrans, parvitatem non lucidae cryptae vilitatemque sibi nimis displicere conquestus, seque professus est competentius decentiusque, si Deus annuerit, positurum. Cumque opus coeptum satis crescere videretur, Ramberto cuidam fratri in ecstasi mentis videbatur, se, sicut solebat, cum illo psalmos decantare debuisse, et interim Adalberonem Episcopum in aquilonari parte cryptae missatico apparatu vestitum, sibi apparentem annuentemque ut ad seveniret, sed ille ancipiti timore septus viventis atque defuncti Domini, coepit oculis pavens in eum conspicari: interrogatusque ab eo, quare sicoculis in me inflecteris? At ille respondens dixit: Ecce video seniorem meum Adalberonem episcopaliter paratum ad missam, meque vocantem ad se. At ille, festina, inquit, jussionem suam implere. Cui venienti ad se dixit ad eum, Ramberte dic Domino tuo Episcopo, mercedem a Domino accepturum pro orationibus et eleemosynis,


page 523, image: ds523

quas mihi fideliter transmisit, et hoc signum dicito illi, quod [note: Fortunati plures, haec opinor de Fortunato Pictaviensi Episcopo accipienda, quem Augustae aliquando fuisse scripsit Paulus Diac. lib. 2. cap. 9. sive 13. Quod enim quidam nescio quem Fortunatum Augustanum Episcopum prodidere, ex Episcoporum catalogis probari non potest.] Fortunatus et ego in proxima Coena Domini Domino concedente cum illo chrisma sanctificabimus, et quod operatio hujus cryptae est ruitura: ob hoc tamen non debet omittere, quin studeat in posterum stabiliter perpetrare.

Fratres quoque recordari moneto, quod sine vi et sua sponte, sedula et assidua oratione pro me laborare spoponderunt, et quod sic non fecerunt, et si hoc emendaturi non fuerint, sciant se esse de hoc in conspectu Domini rationem reddituros. Et tu quotidie unum pro me psalmum cantabis, sine cautela, et hoc te emendare monebo. Ipse vero Episcopus interim Regiis occupatus obsequiis cursum direxit ad curtem, ibique apud aulicos digno honore diu retentus, tandemque requisita salubri licentia domum repedavit, opusque cujus effectum sese cernere speravit, totum penitus dilapsum reperit ac subversum, secundum praedictam rationem praefati Ramberti. Tum vero cautioribus fundamentis positis, stabiliter perfecit.

CAPUT II. Item de visione ejusdem Ramberti.

ALia autem vice cum in oppido Waringa vocitato primo mane consuetudinario more psalmodiam cum eodem Ramberto studuisset explere, idem frater coepit reflexis oculis timide moveri. Interrogatusque ab eo respondebat dicens, ecce video seniorem meum Adalberonem eodem modo, sicut antea eum vidi praecipientem mihi, ut illi ministrem ad missam. Qui statim surgens retractis foribus recessit de ecclesia, donec haec visio finiretur. Aliam vero visionem, quam de multis fratribus in veritate dicentibus accidisse didicimus, oblivioni nos tradere non oportet. Quia cum religiosus vir die sancto paschae ministerium sacramentorum studiose perficere decertaret, multitudine clericorum adjuvante, et cuidam Heilrico presbytero cantore existente, apparuit dextera cum dexterâ Episcopi sacramenta sanctificans. Expleta vero missa, ille praefatus Heilricus sequens eum in cubiculum suum cecidit ad pedes ejus, et incautius quam debuisset in praesentia laicorum hanc visionem explanavit. Cui ille respondens dixit: Utilius tibi fuisset, ista reticere quam loqui. De hac vero responsione stupefactus recessit ab eo, et in [note: Porticu, lauben.] scena, quae ante cubiculum ejus est sita, consedit, et statim oculi


page 524, image: ds524

ejus magna nimietate coeperunt lacrumas effundere, et in ea effusione permanserunt, usque dum in totum praesenti lumine privati sunt.

CAPUT III. De visione sancti Episcopi. Et de obitu regis. Et de Adalberone, et consuetudine suae servitutis.

ALio tempore in nocte antecedente diem sanctum Coenae Domini quasi in somnis audivit vocem sibi loquentem, Udalrice Episcope, scias te hodie hospites esse suscepturum. Et expergefactus a voce, qui essent illi hospites coepit tractare. Cum autem dormiret, loquentis sibi verba audivit, Orationes tuas et eleemosynas tuas oculi Domini conspexere, et ideo binis [note: Hoc verbum largo modo sumendum videtur, cum nullus Fortunati nomine in Augustanorum Episcoporum catalogo extet; caeterum Pictaviensis ille Episcopus CCCC. circiter annis ante S. Udalricum vixit.] antecessoribus tuis Fortunato et Adalberoni es commendatus, ut tibi hodie et posthinc in istis sacris sollennitatibus sacra mysteria celebranti assistant, et ea tecum benedicant.

Mane autem facto aliis, sicut mos est, peractis ministeriis, circumstantibus ministrorum ordinibus, cum sacramenta consecraret, ipse et quidam de circumstantibus devotiores viderunt dexteram Domini cum eo sacramenta consecrare, et signum crucis imponere, quibus, quia per spiritum eos sciebat, cum viaticum ab eo accepturi accederent, digitum ori superposuit, ut de visione tacerent, quibus etiam postea ad se vocatis, quae ei in nocte dicta sunt, secreto nunciavit, et praecepit, ut eo vivente neque visa neque ab eo secrete audita alicui manifestarent, si praesentem adhuc vitam habere voluissent.

Majoris etiam visionis sibimet ipsi manifestata miracula sub silentio recondendum bonum esse non aestimo. Quia quadam nocte, cum corpus lectulo ad dormiendum collocasset, vidit sanctam Afram in magna formositate, pulchra tunica indutam atque succinctam, stantem ante ipsum dicentemque sibi, Surge et sequereme. Et haec dicens eduxit eum in campum, qui vulgo dicitur Lechfeld. Ibi enim sanctum Petrum principem Apostolorum invenit cum multitudine magna Episcoporum et aliorum sanctorum, et eorum, quos ille ante non videbat, et tum nutu Dei cognoscebat bene, synodale colloquium cum eis facientem, et magna et innumerabilia disponentem, [note: Otto Fris. lib. 6. c. 18. simile illi elogium tribuit: Hic est Arnolf. qui ecclesias et monasteria Bajoariae crudeliter destruxit, ac possessiones earum militibus distribuit.] Arnolfumque Ducem Bavariorum adhuc viventem, de destructione multorum monasteriorum, quae in beneficia laicorum divisit, de multis sanctis accusatum legaliter judicantem, et enses duos valde [note: Her[?]lich.] heriles,


page 525, image: ds525

unum cum capulo et alterum sine capulo sibi ostendentem, et sic loquentem, Dic regi Hainrico, ille ensis, qui est sine capulo, significat regem, qui sine [note: Frising. lib. 6. cap. 18. et Gebhardus Episc. in vita S. Udalric. ense sine capulo Arnolfum ducem significatum existimant, Ditmarus lib. 1. Henricum ipsum Aucupem, quod est utique verius, is enim Episcopalem unctionis benedictionem accipere neglexit. Hanc etiam explicat. secutus est Siffrid. Presbyt. epitom. lib. 1.] benedictione pontificali regnum tenebit, capulatus autem, qui benedictione divina regni tenebit gubernacula.

Finita itaque synodo praefata, Dei martyr monstravit illi loca castrorum, ubi postea Otto Rex adhuc manens regalem locutionem cum populis diversarum provinciarum habuit, ubi Rex Perengarius de Longobardia et filius ejus Adalbertus cum multis Episcopis se praesentaverunt et suo Domino [note: Berengarius Rex una cum filio se Ottoni Augustae dedidit an. 951. Contract. Witich. Dietmar. et alii.] subdiderunt. Indicavitque ei venturam supergressionem Ungarorum, et loca belli, et quamvis laboriose, tamen victoriam Christianis concessam esse nunciavit. Hac visione peracta, reductum eum in lectulo collocatum dimisit. Ipse vero ad se reversus cogitabat, reverenter in recordationem suam ducens illud illustris verbisatoris rapti ad secreta tertii coeli dicentis, sive in corpore, sive extra corpus, et reliqua. Haec vero visio ab eo paucis prudentibus ac sibi familiaribus manifestata est. Postea autem curtem regis adiens solito more servitio ejus subdebatur, usque dum Rex Heinricus praesentem vitam [note: An. 936.] finiret. Ottoni itaque filio ejus in Regnum sublimato, eandem quam patri sedulitatem servitii et fidei firmitatem in cunctis impertiri studebat. Tunc vero temporis habebat Episcopus Udalricus filium sororis suae Luitgardae bonaeindolis, Adalberonem nomine, cuidam doctissimo Magistro Benedicto Monacho, ad erudiendum scientiam grammaticae artis et aliorum librorum commendatum. Cumque ille ab eo in omnibus profectibus bonae scientiae et disciplinae doctus atque educatus in virile robur devenisset, statim de schola exemptus, ab avunculo suo Episcopo Imperatori praesentatus, et in manus ejus misericordiae commendatus, regali servitio tam studiose atque decenter insistebat, usque dum Imperatori ejus ministerium in ecclesiasticis et saecularibus bene placuisset. De hac pro certo sedulitate ejus servitii quotidiani concessum est ejus avunculo sancto Udalrico Episcopo, ut praefatus Adalbero in ejus vice itinera hostilia cum militia Episcopali in voluntatem Imperatoris perageret, et in curte Imperatoris ejus vice assiduitate servitii moraretur, ea videlicet caussa, ut praefato praesuli Dei servitio,


page 526, image: ds526

et custodiae gregis commendati, et utilitatibus ecclesiae, et orationibus, et eleemosynis secundum suum desiderium immorari licuisset. Ille vero quantum saecularibus curis se absolutiorem esse persensit, tantum se ipsum in Dei voluntate facere nitebatur obligatiorem: Cursus scilicet quotidianus cum [note: Matricularti clerici matricis ecclesiae.] matriculariis in choro ejusdem matriculae ab eo caute observabatur, quandocumque ei domi manendum aliae occupationes consenserunt. Insuper autem unum cursum in honore sanctae Mariae genetricis Dei, et alterum de sancta Cruce, tertium de omnibus sanctis, et alios psalmos plurimos, tumque psalterium omni die explere solitus erat, nisi si eum impediret aliqua inevitabilis necessitas. Missas autem [note: Liberum olim erat sacerdotibus, quot vellent una die missas celebrare, quod ex Valafrido colligas c. 21. et fortassis ex D. Leonis etiam ep. 79. ad Dioscor. c. 2. Concil. vero Salegunstad. cui Bruno episc. August. interfuit an. 1023. constituit cap. 5. ne quis trium numerum excederet, Alex. 2. Pont. qui obiit an. 1073. cap. Sufficit, de consecr. D. 1. ad unam revocavit. Etsi adhuc quoque aliquot casus, quibus duas celebrare licet, excepti.] tres vel duas aut unam, secundum spatium temporis, cantare quotidie non desiit, si infirmitas corporis aut aliquod studium bonum ei non subtraxit.

Multis temporibus carne abstinuit, sed tamen aliis cum eo manducantibus abundanter donavit. In quotidianis refectionibus quando cum suis ad mensam sedebat, prima appositio panum atque ciborum, ex maxima parte per aliquem clericum, cui haec commendata sunt, pauperibus dividebatur: exceptis his mancis atque debilibus, qui in grabatulis et in lectulis et in scamellis ambulantes, et in sperulatis lectulis, quotidianum victum in ejus praesentia acceperunt de optimis escis et potibus. Aliorum [note: etiam.] autem nemo qui in sua praesentia, sive notus fuisset, sive ignotus, cibum sumpserunt, esuriens aut sitiens recedebat, nisi aliquando incuria aut tenacia ministrorum contigisset contra Episcopi voluntatem. Hospites autem cum ad eum devenissent, tripudio et tanta hilaritate vultus et animi suscepti sunt et in omnibus procurati, veluti eis optime conveniebat, sciens in eis Christum se suscepisse, illo dicente, hospes fui et suscepistis me. [note: Al. lectio [?]abet, Vasalli autem ejus in propria ab eo.] Vasalli autem Imperatoris ab eo pergentes, vel ad eum redeuntes, summo honore suscepti et in tantum sunt opulentati, ut in nullo eos aut jumenta eorum ulla indigentia fatigaret, acceptisque secum stipendiis itineris eorum necessariis, laeti ab eo redirent. Monachos autem atque clericos et sanctimoniales eum visitantes more filiorum amavit, et spiritualibus eos atque corporalibus escis abundanter recreavit, et cum illo manere concessit, quamdiu eorum voluntati complacuit, et congruo tempore in omnibus hilaratos ire dimisit. Clericos autem suos ex familia, vel


page 527, image: ds527

liberos mediocres vel nobiliores, summa diligentia nutrire et docere praecepit, et quoscumque inter eos honore dignos cognovit, ministeriis et congruis beneficiis ditiores fecit. Laici autem suae dominationi subjecti, semper cum eo omni honore et laetitia commorabantur, nullam deceptionis fraudem ab illo fieri timentes, sed firmiter credentes atque certe scientes, quidquid eis promiserat, hoc Domino annuente compendiose perfecerat. De familia autem ei commissa quicumque ante eum venerat se exclamando injuste esse oppressum vel exspoliatum, aut aliquo modo injuriatum de Domino proprio, cui in beneficium concessus erat, sive de conservo ejus, vel de alio aliquo, ad rationem ejus caute auscultavit, et ubi cognovit injuste contra eum factum fuisse, firmiter confestim praecepit, ut iniquitas ei facta cito emendaretur, et non omisit, donec perficeretur. Legitimum vero jus totius familiae, quo pro antecessoribus suis utebatur, firmiter eam tenere concessit, et nullius potestatis hominem sub suo regimine degentem hoc ei tollere permisit; et non nisi rectum censum de omnibus locis aliquem suorum ministrorum ab ea exigere non consensit. Otio inani nullo tempore animum suum subjacere patiebatur, nisi aliquid utilitatis excogitaret, aut perpetraret, sive de ecclesia, quam undique dilapsam in venit, vel de ejus ornatu, vel de paraturis altarium et clericorum, et de disciplina canonicorum et de schola, et de sustentatione et salvatione familiae, et qualiter civitatem, quam ineptis valliculis et lignis putridis circumdatam invenit, muris cingere valuisset, quia in his temporibus Ungarorum saevitia in istis provinciis more daemoniorum grassabatur. Haec vero omnia cum exterius suorum fidelium consultu pertractaret, aestu tamen in terius divini amoris succensus, vigiliis et orationibus et jejuniis et eleemosynis Deo se sociare studiosissime festinabat, semper cuti suae laneum apponens vestimentum, et regulam sequens monachorum. Post completorium nunquam propter ullius hominis petitionem escam vel potum, delectationi corporis suae consentiens sumpsit. In mollitia plumatii non dormivit, sed [note: [?] storea teges. utitur psiathii vocabulo Cassian. degastrimarg. c. 35.] psiathio et sago aut tapetiis suppositis requievit. In nocte primum sonante signo surrexit, et praedictos cursus maxima cautela complevit.

CAPUT IV. Qualiter quadr agesimae tempus celebraret, et tempus indulgentiae, diemque Coenae Domini, et deinde usque adfinem Paschalis hebdomadae.

TEmpus vero quadragesimae quanta devotione celebraret, sermo mihi non sufficit ad narrandum, sed tamen ea, quae vidimus, non decet nobis in totum omittere. Matutinis namqueue


page 528, image: ds528

laudibus expletis, aurora diei prima illucescente aliis orationibus expletis psallere psalterium coepit, quo expleto et letania expleta, aliis orationibus firmiter insistebat, usque dum signum ad vigilias defunctorum sonaret, quo audito statim surrexit, et cum fratribus vigiliam celebravit et primam: prima vero expleta fratribus solito more crucem portantibus, ipse remanens in ecclesia codiculum breviatum ex psalmis cum aliis orationibus interim decantavit, usque dum fratres cum cruce redirent, et missam sacrificationis celebrare coepissent, ipse primum devote Deo sacrificium offerens, manum sacerdotis humiliter osculans. Expleta vero missa, tertiam cum fratribus explevit, fratribus vero ad capitulum pergentibus, ipse solito more in ecclesia remansit, donec signum ad sextam sonaret. Sexta autem hora expleta altaria circuibat cum venia, cantans Miserere mei Deus, et de profundis, tunc demum ad cubiculum rediit ad lavandam faciem suam et ad missam se praeparandum. Missarum autem celebrationibus expletis et vesperis decantatis, ad hospitiolum pauperum pervenit, et XII. pauperum pedes lavit, et unicuique eorum de urceolo pretium unius denarii donavit. Inde rediens ad mensam pransurus consedit, ibi lectio non defuit, nec praedictorum pauperum multitudo copiosa: apposita cum gaudio sumpsit, et cum eo manentibus maxima hilaritate distribuit, recordans illud Apostoli, Hilarem enim datorem diligit Deus. Unicuique enim praebebat, quod eum liben. tissime sumere aestimabat. Cibo vero consumpto, et omnibus cum eo commorantibus laetificatis, congruo tempore completorium recitavit, insuper aliis orationibus peractis secreta cubiculi cum silentio repetivit, et omne colloquium, nisi cum Deo et sanctis ejus, usque ad alterius diei primam peractam omnino devitavit. Hoc modo dies quadragesimae explevit, usque in diem indulgentiae, quem dicunt Pascha Palmarum, eo die mane diluculo ad sanctam [note: Ecclesia S. Afrae [?]a, quae nunc vulgo S. Udalrici, coenobitis SS. Udalrici et Afrae dicitur, urbe tunc non comprebendebatur.] Afram veniebat, si in praeterita nocte ibi non manebat, missam de sancta Trinitate cantabat, et ramos palmarum diversarumque frondium benedicebat, evangelioque et crucibus et [note: Fanones vexilla.] fanonibus, et cum effigie sedentis Domini super asinum, cum clericis et multitudine populi ramos palmarum in manibus portantis, et cum cantationibus ad honorem ejusdem diei compositis, et cum magno decore pergebat, usque ad collem, qui dicitur Perleich, ibique obviam ei veniebat chorus canonicorum cum pulchritudine magna et cum civibus, qui in civitate remanserant, et qui de oppidis circumjacentibus ipsis se jungere voluerunt, ibi ad imitandum humilitatem puerorum, caeterorumque populorum, ramis palmarum et vestimentis suis viam sternentium. Iis expletis vir sanctus congruentissimam


page 529, image: ds529

admonitionem de passione Domini ad omnes fecit, eousque saepe, ut ille fleret, fletuque suo multos flere fecisset. Admonitione peracta omnes simul Deum laudantes ad ecclesiam matriculam pervenerunt, ibique missam cum eo celebraverunt, et inde omnes in sua redierunt. Postea autem his tribus diebus contiguis synodale colloquium habere consuevit, eoquod [note: Dist inct. 18. c. 4. Primum post tertiam hebdomadam Paschae, ut in quartae compleatur: Secundum Idibus Octobris. Apparet itaque hic 15 K. Octob. scriptum pro 15. die Oct. quam phrasim etiam alias in scriptoribus parum latinis est observare.] canones bis in anno Episcoporum concilia fieri praecipiunt, unum XV. K. Octobr. et aliud quarta hebdomada post pascha, hoc in isto tempore perficere decrevit, ne in antea ei aliquod obstaculum illud perficiendum impedimentum faceret, et ut in Coena Domini cum eadem multitudine clericorum et populi plenius et honorificentius chrisma et oleum sanctificaretur. Eo vero die hora tertia omnes clerici sollennissimis paraturis induti venerunt in ecclesiam, et ipse suo more gloriosissime ad Dei servitium paratus, cum eis sacrum mysterium agere devotissime coepit, perlectoque Evangelio, et admonitione facta ad populum, et confessione populi accepta, indulgentiam humilime eis fecit, et tota synodo oblationem offerente secundum ordinem, cautissime implevit usque ad benedictionem chrismatis et olei, hoc fecit magna reverentia sibi apportari, cum crucibus et cum pueris portantibus sub palliolo occultatis, et cereis, cum versibus ad hoc ministerium compositis formosissime decantatis, et cum processione XII. presbyterorum, qui cum eo usque in finem missae in suo ministerio perseverare debuerunt. Rite autem sibi allato, humilime suscepit, et totam synodum rogavit, ut quando ille crucem benedicendo super illud faceret, et ipsi cum eisdem presbyteris qui in processione erant et sibi assistebant, benedicere non desisterent, caeterumque populum Pater noster cum magna humilitate decantare rogavit. Quo benedicto, et populo sacro viatico recreato, vesperaque expleta, ad sacrarium venit chrisma et oleum clericis dispensandum. His dispensatis, ad hospitium pauperum venit, et eis solito more ministravit. Inde autem in ecclesiam ambulavit, et ante sacrarium venit, ibique a camerario allatis vestibus novis, XII. pauperes vestivit, et acervulum aceoli aliis dispensavit, et eo die nullum ab eo vacuum abire dimisit, quamvis eorum multitudo magna adesset. Postea ad cibum venit, cibatisque omnibus cum eo manentibus, exemplo Domini pedes discipulorum suorum lavare coepit. Lavationeque cum antiphonis congruentibus et versibus et lectionibus decentissime peracta, pocula optima in suis cellariis recondita cum magna charitate et humilitate sufficienter porrexit, et completorio expleto, membra in Dei servitio fatigata quieti lectuli commendavit. Die autem parasceve horis secundum ordinem caute expletis, omissis aliis cursibus sicuti in Coena Domini, nisi ad eundem diem pertinentibus, mane diluculo


page 530, image: ds530

psalterium explere festinavit, et sacro Dei ministerio perpetrato, populoque sacro Christi corpore saginato, et consuetudinario more quod remanserat sepulto, iterum inter ecclesias ambulando psalterium explevit decantando, et vespertina hora sine mensa atque mensalibus in cubiculo suo pane et cervisia se recreare coepit, et unicuique qui secum erant panem et cervisiam juxta eorum voluntatem exhibere praecepit. Sanctissimo autem sabbati die expletis nocturnis officiis, et amando psalterio perlecto, praeparatum sibi balneum intravit, quo nunquam uti solebat eo tempore, nisi in sabbato ante quadragesimam, et in media quadragesima, et eo die. Lavatione autem corporis peracta, et praeparatione vestimentorum induta, ad sacrum officium sollenniter se praeparavit, et totum clerum hora diei nona cum eo paratum esse destinavit, statimque perlecta trina letania, cereoque sanctificato, lectionibusque et tractis consummatis, cum quina letania et cum omni honore ad baptismum consecrandum ad ecclesiam sancti Joannis Baptistae perrexit, baptizatisque ibi ab eo tribus pueris cum septena letania regressus est in sacrarium ad missam se praeparandum, clero interim psallente in choro. Missarum vero solenniis sollenniter cum vespera peractis, corporeque Christi dispensato, et sacris vestibus depositis, eo die mensa apposita ad refectionem cum magna multitudine consedit, et omnibus abundanter refectis cum gaudio ad mansiunculas redire permisit. Desiderantissimo atque sanctissimo Paschali die adveniente, post primam intravit ecclesiam sancti [note: Hujus ecclesiae memoria quod seiam alia nulla superest, videtur stetisse prope cathedralem,] Ambrosii, ubi die parasceve corpus Christi superposito lapide collocavit, ibique cum paucis clericis missam de sancta Trinitate explevit: expleta autem missa clerum interim congregatum in [note: Porticu.] scena juxta eandem ecclesiam sitam sollennissimis vestibus indutum antecessit, secum portato corpore Christi et Evangelio et cereis et incenso, et cum congrua salutatione versuuma pueris decantata per atrium perrexit ad ecclesiam sancti Joannis Baptistae, ibique tertiam decantavit, indeque cum antiphonis ad honorem hujus diei congruentissime compositis, ad [note: Superscriptum erat, ad summum, Germanicum scilicet cathedralis ecclesiae non me respexit, thuom.] tuomum formosissima processione, binis et binis secundum ordinem simul ambulantibus missam celebraturus pervenerat; missa itaque devotissime religiosissimeque decantata, cunctisque sacramenta Christi accipientibus et in sua revertentibus, ille ad cibum accessit, ibi mensas tres omni decore praeparatas invenit, unam cui ille cum quibus volebat adsedere solebat, et aliam [note: Hoc est Clero ecclesiae cathedralis.] matriculis, [note: Clerici regulares id temporis ecclesiam S. Afrae, quae nunc S. Udalrici est, obtinebant.] tertiam congregationi sanctae Afrae. Sanctificato itaque cibo, carnes agni et particulas lardi inter missarum sollennia benedicti omnibus dispensavit, et tunc demum cibum cum eis omni gaudio sumpsit. Tempore enim statuto symphoniaci venerunt, quorum


page 531, image: ds531

tam copiosa multitudo fuit, ut paene intercapedinem aulae secundum ordinem stando implevissent, et tres modos symphonizando perfecerunt. His ita gaudiis multiplicatis, canonici praecipiente Episcopo charitatem accipientes et rogantes, unum responsorium de resurrectione Domini interim decantaverunt. Et hac charitate expleta, ad alteram mensam congregatio sanctae Afrae similiter fecit. Appropinquante vero vespera, ille sibi et secum sedentibus laetanter pocula porrigere praecepit, et tertiam charitatem omnes charitative bibere rogavit, acceptaque ea charitate, tertium responsorium omnis clerus simul cum laetitia decantavit. Quo decantato, hymnum decantando canonici surrexerunt, ut apte praeparati ad vesperam devenire potuissent. Vespera autem peracta, Episcopus cum hospitibus et militibus ad suam aedem omnes exhilarandos revertebatur. Mane vero, quod est die lunae, clerus totus ad sanctam Afram congregabatur, ut Episcopum venientem formosissimis paraturis indutus honorifice suscepisset, quia ejus consuetudo erat, ut eo die ibi sacrarum solenniis missarum Deo militaret, et post peracta sacrarum missarum sollennia multitudinem populi illuc congregati, sacro chrismate confirmaret: Et his ita peractis ad civitatem rediit, et ibi totam paschalem hebdomadam devotissime celebravit.

CAPUT V. Qualiter per locasua pergere consuetus esset.

FInita paschali sollennitate, cum alicujus rei necessitas poposcisset, ut ad alia loca vel ad monasteria pertinentia ad Episcopatum legitime pergere debuisset, [note: Al. Staephense, Wisintesteigia, Hovvibach, Fauces, Suichvvanc, vel Fuichvvanc. Al. Scaphense, Vuisintessbeia, Hovivibach, Fauces, Sinchvvanc.] Vuhtinwanc, Staphense, Fauces, Wissintesteiga, Hewibach, quae nunquam in beneficium laicorum concessit, nisi de exterioribus locis ad eadem monasteria pertinentibus alicui de isto pago, in quo monasterium situm est, concessisset, ut ibi advocatum monasterii habere potuisset, ut ecclesiasticae ab eo res defenderentur, sed ad suam potestatem optima quaeque detinuit, ea videlicet caussa, ut facultatetm ea visitandi et ibi manendi, et quae necessaria erant corrigendi in stipendiis habuisset. Sedebat itaque in solio super carpentum composito de humerulis plaustri in ferro pendente, et cum eo unus clericus de capellanis ejus, qui cum eo totos dies psalmos decantasset. Non ideo quando inprimis tali modo pergere coepit, [note: Nisi pro quod non.] nisi adhuc caballicare potuisset, sed ut a populis sequestraretur, ne a cantatione psalmorum eorum colloquiis ineptis impediretur. Comitari vero semper cum illo aliquos suos presbyteros prudentissimos, et de capellanis tantum, ut quotidie servitium Dei decore perficere potuisset, praecepit. Similiter


page 532, image: ds532

et de vasallis suis semper secum aliquos sapientissimos habere voluit, si ei aliquod negocium de ecclesiasticis rebus vel saecularibus ad tractandum devenisset, ut eorum. consilio caute tractare et regere semper paratus esset. Fuerunt etiam electi de familia semper, qui trahentibus bubus ductores fuissent, et eum ante et retro ad dexteram et ad laevam caute observassent, quibus ille quotidie tantam annonae copiam per se ipsum et per ministros ejus dari fecit in praesentia ejus, ut triplici numero virorum sufficere potuisset. Amantissimus quoque comitatus pauperum semper cum eo inter sua loca ibat, qui virtutem caballicandi habebant, in cautissimis ambulatoribus pergebant, alii autem his vehiculis, in quibus soliti erant pergere, cum carpentis episcopalia ministeria portantibus perrexerunt, quorum [note: Abundat.] vero mansiunculas et totas procurationes ipse per aliquem suorum fidelium quotidie caute disposuit. Nunquam vero in aliquo praedictorum monasteriorum otiosus manebat, nisi in aedificiis ecclesiae, vel claustrorum, vel aliorum aedificiorum, vel murorum antea praeparatis et collectis supellectilibus laborasset: vitam vero in eodem monasterio Deo militantium monachorum sive canonicorum et stipendia eorum omnino regere et componere studuit, et jus familiae dissolvere omnimodo non concessit. Dona etiam sancti Spiritus tradere, ubi necessitas fuit, cum confirmatione chrismatis non omisit.

CAPUT VI. Qualiter dioecesim visit avit.

GRatum autem et necessarium iter populis, cum [note: Fort. quoque, pro unoquoque, Canones enim dioececeses annue ab Episcopis visitari volunt. 10. q. 1. c. 9. et 10. Capitula etiam Caroli M. et Ludov. Pii consentiunt lib. 7. cap. 360.] quarto anno secundum constitutionem canonum ministerium suum adimplendum, caussa regendi et praedicandi atque confirmandi dioecesim sibi commissam visitare decrevisset, eodem modo, sicut superius diximus, in solio carpenti superposito sedebat, psalmosque solito more decantabat, eunuchum illum imitans, qui legens Esaiam Prophetam super currum suum sedens per viam pergebat, cui praecipiente Spiritu sancto Philippus adjunctus est, qui ab eo praedicatus et baptisatus fidem sanctae Trinitatis accepit, aestimans pro certo quantum se colloquiis humanis subtraxisset, ut tantum se divinis propinquiorem facere potuisset. Ad loca autem illa cum pervenisset, ubi concilia sua denunciata fuerant, cum Evangelio et aqua benedicta et sonantibus campanis et tanta honorificentia susceptus est, quantum illis, qui ibi congregati sunt, virtus suppetebat. Statim vero missâ celebratâ in concilio considens populum ante se vocari fecit, prudentioresque et veraciores sacramento interrogare praecepit, quae in illa parochia emendatione digna fuissent, et contra jura Christianitatis perpetrata peccata, ut ei veraci relatu nota


page 533, image: ds533

fierent facta. Ut autem ab eis aliqua normam rectitudinis supergredientia cognita audivit, sine perceptione personarum, secundum judicium clericorum ad tramitem rectitudinis, quantum omnipotente DEO juvante potuit, retrahere festinavit, et male pullulata surcula vitiorum falcastro verbi DEI studiosissime resecare, ne virgulta malorum germinum segetem Christi sibi commissam suffocare licentiam habuissent, et morbis vitiorum aptissima fomenta emendationum opposuit, sed tamen secundum Verbum Dei dicentis, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Ea vero quae difficilia et insuperabilia ministris suis esse ab eis comperit, in praesentia sui omnium cum eo manentium adjutorio, percauta directione finiri contendit. Quae autem ab eis sine obtrectatione aliorum in statum rectitudinis converti persensit, eorum regimini perficiendum firmiter commendavit. Ille autem sequens regulam sui ministerii, Spiritus sancti donum populo ad hoc illuc congregato, sacrae unctionis confirmationem studuit imponere. Si autem his adhuc imperfectis nox solito more subrepens advenit, nealiqua pars ovium sibi commissarum detrimento privationis coelestis doni gravaretur, incensis luminaribus in Nomine Domini coepta perficere decertavit. Interdum autem cum de refragatoribus justitiae tanta contentio excrevisset, ut decedente die tenebrae noctis funderentur in mundo, ne pro eo concilia inibi ventilata remanerent incorrecta, luminibus incensis regulas Canonicas legere praecepit, ut seris justitiae ora refragatorum opilarentur, et justis judiciis omnia in Dei voluntate consummarentur. Cum autem completo concilio vel confirmatione ad mansiunculas rediit, corpus reficiendum non prius prandium gustavit, quam pauperibus eleemosynae ab eo clerico, cui illa obedientia erat commendata, erogabantur. Debilibus autem cum eo advenientibus in sua praesentia collocatis, abundantem refectionem apponi praecepit. In quibusdam autem diebus capitula cum clericis habere disposuit in his locis, ubi haec aptissime fieri archipresbyteri putaverunt, et ubi eum ab aliis mundanis conciliis absolutiorem esse arbitrabantur. Congregatis ante se clericis, archipresbyteros et decanos, et optimos quos inter eos invenire potuit, caute interrogavit, qualiter quotidianum Dei servitium ab eis impleretur, et qualiter illis populus subjectus ex eis regeretur in studio praedicandi docendique, quantaque cautela infantes baptizarentur, infirmi visitarentur et ungerentur, defunctorum etiam corpora quanta compassione sepulturis traderentur, qualiter de decimis et oblationibus fidelium pauperes et debiles recrearentur, viduis et orphanis in universis necessitatibus subvenirent, quantoque studio in hospitibus


page 534, image: ds534

et advenis Christo ministrarent: Si subintroductas mulieres secum habuissent, et inde crimen suspicionis inciderent, si cum canibus vel accipitribus venationes sequerentur, si tabernas caussa edendi vel bibendi ingrederentur, si turpes jocos in usu haberent, si ebrietates et commessationes supra modum amarent, si rixis et contentionibus et aemulationibus deservirent, si nuptiis saecularibus interessent, vel si aliqui eorum ministeria indecentia in consuetudine haberent, si per Calendas more antecessorum suorum ad loca statuta convenirent, ibique solitas orationes explerent, suasque ecclesias ad tempus reviserent, si obedientiam eorum magistris praebuissent, et in toto suo ministerio devoti et apti manere studuissent. Responsione autem de interrogatis facta, et ratione veritatis percepta, stantibus in rectitudine dulcissimae consolationis gratia gratificavit, et ut deinceps a normula justitiae nedeviarent suavi colloquio admonuit, errones autem per devia incedentes fratres, dignis terruit correptionibus, et ut postea consueta vitia omitterent, praecepit.

CAPUT VII. De confirmatione Ecclesiarum.

HOrum autem, qui in suo episcopatu proprietates habebant, quisquis religiosorum propter amorem Christi ecclesiam componere cupiebat, et cum concessa licentia ab eodem sancto Episcopo eam aedificaverat, consecrationemque habili tempore ab eo fieri flagitavit, aptissime unius cujusque petitioni praebuit assensum, si confestim ille consecratae ecclesiae legitimam dotem in terris et mancipiis in manum ejus celsitudinis dare non differret, in conspectu civium suorum et testium veridicorum, ne postea gestae rei veritas offuscaretur, ea etiam ratione, ut aliis circumjacentibus ecclesiis jura earum in nullis rebus propter illam novam minuerentur. Consecrationeque peracta, doteque contradita, comprobato illic presbytero altaris procurationem commendavit, et ecclesiae advocationem firmiter legitimo heredi [note: Observa ritum tradendae advocationis ecclesiae.] panno imposito commendavit. Alicujus oblationem muneris non exposcebat, nisi presbyter ejusdem ecclesiae aliquid propter honorem suum, et bonam voluntatem suam sponte eum accipere impetraret.

CAPUT VIII. Qualiter in [note: Vulgo Algoja Algew.] Albegovve ecclesiam consecravit.

JESU vero quodam tempore praeceptis obediendo, cum in pago Albegowe nominatum ministerii sui officium implere decrevisset, venerunt quidam homines de eodem pago ad eum


page 535, image: ds535

lamentando dicentes, Patres nostri in sua proprietate, quam nobis reliquêre, de lapidibus et caemento et lignis aediculam construxerunt, quam DEO et sanctis ejus dedicari voluerunt, et ut ipsi ibi sacrorum officiorum celebrationem audire meruissent, quia locus iste in magna vastitate eremi est situs, sed propter difficultatem viae et pauperiem substantiae eorum, nunquam Episcopum ad consecrandam praefatam aediculam introducere potuerunt. His auditis Dei Servus hilari vultu dicebat, potestis nunc ad tempus, quae consecrationi ecclesiae sunt necessaria, acquirere? Qui amicorum consolationibus freti responderunt, possumus. Quibus ille infit, Cautum mihi viae ductorem dimittendo antecedite, et quae sunt ordinanda ordinate, ecce vestrae subvenienendum necessitati illic perveniam, et DEO juvante ecclesiam consecrabo. Die vero altera consecratione peracta, cives ipsi secundum suam facultatem munera offerentes ante eum veniebant, quae videns subridens dicebat, non propter amorem alicujus muneris, sed ut vestrae necessitati consulerem, et servitium Dei in hoc loco multiplicaretur, huc veni, haec nobis oblata vestrae utilitati servantes et in DEI servitio crescentes, manete in pace. Haec dicens recessit, et de scrupulo viae nullam nisi quasi laetando querimoniam fecit.

CAPUT IX. De multiplici ejus admonitione; et deratione octo vitiorum, et de timore in die judicii, et de consolatione justorum.

HIS vero bonorum operum studiis insistens, omnes apud eum commanentes exhortatione benignissima spiritualiter recreavit, docens non solum in verbis, sed etiam in operationibus, ut uniusquisque Dominum ex omnibus viribus perfecte diligeret, et ejus amori nihil praeferret, et proximum tanquam seipsum, patrem et matrem honoraret, insuper omnes bonae voluntatis homines, de quibus angelica canit multitudo dicens: Et in terra Pax hominibus bonae voluntatis; malignis autem in omnibus eorum malis actibus resistere secundum sanctum prophetam David dicentem, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum glorificat. Quod quisque sibi noluisset, alteri non faceret, ecclesias Dei cum devotione mentis et humilitate, et cum oblationibus crebro visitaret, ibique cum effusione lacrymarum et pro remissione peccatorum suorum, et pro omnibus justis suis necessitatibus DEum flagitare satageret, inimicis insuper indulgentiam postulare monebat, secundum orationem dominicam dicentem: Dimitte nobis


page 536, image: ds536

debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et secundum Evangelium, sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, et iterum, dimittite et dimittemini. Decimas omnium laborum suorum Domino et sanctis ejus, ecclesiisque quibus sunt terminatae, ne reatum Cain fratricidae inciderent, cum magna cautela praefentare festinarent, dominicas etiam dies et caeteras solemnitates in anno, non solum in abstinentia servilium operum, sed et omnium vitiorum devotissime venerari monuit; Eucharistiam quemque assidue accipere, atque ante acceptionem purgatum se exhibere, et post acceptionem mundum se custodire certaret. Dies quadragesimae caeteraque jejunia antiquitus constituta, et noviter cum consensu inventa, omni monuit devotione ab omnibus custodiri, abnegationem sui facere et Christi vestigia sequi, corpus castigare, delitias non amare, esurientes et sitientes escis et poculis recreare, nudis vestimenta praebere, infirmos et in angustiis constitutos visitare, egenis et vagis mansiunculas concedere, et quae sunt necessaria propter amorem Christi praebere, pupillos et viduas in tribulationibus visitare, atque in cunctis eorum necessitatibus subvenire, malitias in corde non retinere, et verbis aliquem ad iracundiam non provocare, iram deponere, vindictamque Domino concedere, nulli malum pro malo reddere, nec aliqua laesione exacerbare, maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere, et persequutionem pro justitia sustinere, discordantes et inimicitias inter se habentes ad unanimitatis concordiam revocare, Deo resistentibus resistere, et sibi cum fide militantibus juvamina praebere, nullo octo vitiorum principalium, quae omne genus hominum infestant, scandalo laqueari. Quaerentibus autem, quae essent octo vitia principalia, respondit non solum illis, sed et his, qui adhuc in haesitatione manent, quae sint octo vitia, dicens: [note: Hac prin. cipalium vitiorum divisio etiam Cassiano et quibusdam aliis placuit.] Primum est gastrimargia, hoc est, ventris ingluvies, cum sua prole commessatione et ebrietate: Secundum est fornicatio, cum sua prole turpiloquio, scurrilitate, ludicris, quae etiam sunt stultiloquia: Tertium est philargyria, hoc est, avaritia sive amor pecuniae cum sua prole, mendacio, fraudatione, furto, perjurio, turpis lucri appetitu, falso testimonio, violentia, inhumanitate, voracitate ac rapacitate: Quartum ira cum sua prole, homicidio, clamore et indignatione: Quintum tristitia cum sua prole, rancore, pusillanimitate, amaritudine, desperatione: Sextum accidia cum sua prole, otiositate, somnolentia, importunitate, inquietudine, pervagatione, instabilitate mentis et corporis, verbositate et curiositate: Septimum cenodoxia, hoc est, vana gloria cum sua prole, contentione, haeresi, jactantia ac praesumptione novitatum: Octavum superbia cum sua prole,


page 537, image: ds537

contemptu, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratione, detractione, inimicitia. Beatum vero dicebat, qui in istis vitiorum pedicis non offendebat. Octo vero notissimas beatitudines a Deo in Evangelio enumeratas, auribus cordis caute percipere, et intimis cogitationibus firmiter inserere, ut in tempore tentationis malignis spiritibus eas evellere virtus non concedatur, sed unusquisque ad spem coelestium desideriorum eorum consolationibus sublevetur, agno vero omnipotentis Dei Christo tollenti crimina mundi semper die noctuque multiplices laudes et gratias totis desideriis et omnibus viribus referre, quia dignus est sua incarnatione et nativitate, et baptismo, et crucifixione, et sepultura, et resurrectione, et ascensione solvere signacula septem libri signati, in visione sancto Joanni Apostolo in Pathmos insula ostensi. Intente autem et subnixe omnium in commune benevolentiam postulavit: Si qui essent, qui in semet ipsis segetem aliquarum virtutum excrevisse sentirent, non suis meritis, sed omnipotentis Dei misericordiae applicarent, ne subito jactantiae grandine in eis necaretur, sed tempestiva maturitate, protegente Spiritu sancto, in horreis Christi collocaretur. Os a malo vel pravo eloquio custodire, lectiones sanctas libenter audire, mala sua praeterita cum gemitu et lacrymis quotidie in oratione Deo confiteri et deinceps emendare, desideria carnis non perficere, voluntatem propriam frangere, sacerdotum praeceptis obedire, etiamsi ipsi, quod absit, aliter agant, eos imitantes, de quibus Dominus dicit: Dicunt enim, et non faciunt. Castitatem amare monuit, nullum odire, invidiam et zelum non habere, contentiones non colere, elationem odire, venerari seniores, diligere juniores, timorem Domini in corde et animo sine intermissione habere, credere oculos Domini omnia videre, et aures ejus omnia audire, psalmista dicente: Ecce oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Diem vero obitus sui et diem extremi judicii, in quo dicturus est Dominus his, qui eum recreare et vestire et visitare in suis pauperibus quotidie festinant, qui ab auditione mala non timebunt, illud: Venite benedicti Patris mei, etc. Illis autem haec negligentibus, et Deo in suis membris non ministrantibus: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, ante oculos semper suspectam et timidam habere, et poenas maledictis praeparatas oculis mentis saepissime intueri, et locum pessimum, qui semper est sine refrigerio, et sine splendore, et sine dulcedine, et erit sine fine, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur, ubi fletus et stridor dentium sine intermissione semper auditur, ubi urens flamma machinationibus diaboli semper renovabitur,


page 538, image: ds538

ubiconsolationis spes omnino non habetur, sed de hora in horam tristitia augetur, quia finem manendi invenire non possunt, sed cum his, quibus in hoc saeculo ministravere, in angustiis sine fine perseverant. Dei autem benedictis et in ejus dextera collocatis quanta gaudia atque tripudia maneant, semper, quantum humanis mentibus possibile est, cogitare oportet, de quibus scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, ubi hymnidici angelorum chori inenarrabili claritate fulgebunt, ubi celsitudo patriarcharum digno honore remunerata gaudebit, ubi verax prophetarum ordo, prophetiis suis in toto expletis, Deo gratias agere non cessat, ubi judex Apostolorum chorus accepta ante promissa mercede perenniter exultabit, ubi martyres palma martyrii eorum coronati, consolatione perfruuntur aeterna, ubi confessores praemiis suis multiplicatis in Dei laudibus perseverant, ubi virgines centesimi fructus retributione abundant, et viduae sexagesimi fructus restitutione honorantur, ubi monachi ex resignatione saecularium omnium, cum esurientibus justitiam Dei expletis eorum desideriis satiati, Dei laudibus insistere non cessabunt, ubi poenitentes depositis delictorum suorum oneribus sine fine Deum laudantes congaudent, ubi pueri agnum in albis sequentes sub throno Angelis concordantes Deum laudare cantando non cessant, ubi gloriosissima virgo Dei genitrix Maria, super choros Angelorum exaltata, inaestimabili claritate et formositate omnes hilarans conspicitur, ubi justi sicut sol fulgebunt, et omnes sancti creatorem suum et omnium creaturarum, in sua claritate facie adfaciem gaudendo videbunt, ab eis auferentem omnem metum et omnem moerorem et tristitiam atque omnem adversitatem. In illo regno lux solis et lunae et stellarum non est necessaria, fames et sitis nulli nocebunt, frigus vel aestus nullum fatigabunt, infirmitas et dolor nulli adveniunt, venturae senectutis miseria non timetur, sed sicut in die judicii corpora mortuorum in mensura aetatis plenitudinis Christi resurgent, in ea possibilitate et pulchritudine permanebunt. Nuptiae ibi non celebrabuntur, et progenies hominum postea non multiplicabitur, sed completus numerus justorum non minuitur, sed sine fine in gaudio servabitur, insidias diaboli ultra non timet, indulgentia peccatorum ultra non indigebit, sicut Angeli in primae conditionis possibilitate permanebunt, sic et homines post resurrectionem aequales angelis, in sobrietate et in commutabilitate perseverant in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus aedificata, quae dicitur XII. lapidibus pretiosis esse ornata atque fundata, quorum nomina et ordinem sanctus Joannes Apostolus et Evangelista in Apocalypsi enumerat, ubi jaspidem in primo


page 539, image: ds539

fundamento positum dicit, quem dicunt omnia phantasmata fugare, in quo fidei viriditas designatur: Sapphirum in secundo, qui spem coelestis beatitudinis designat: Calcedonem in tertio, qui flammam internae charitatis figurat: in quarto smaragdum, qui ejusdem fidei fortem inter adversa confessionem figurat: in quinto sardonichum, sanctorum inter virtutes humilitatem significantem: in sexto fardium, in quo sanctorum martyrum cruor exprimitur: in septimo chrysolitum, in quo spiritualis inter miracula praedicatio figuratur: in octavo beryllum, in quo praedicantium perfecta operatio significatur: in nono topazion, in quo eorundem ardens contemplatio monstratur: in decimo chrysopasum, qui beatorum martyrum opus pariter et praemium significat: in undecimo hyacinthum, qui coelestem ad alta sublevationem, et propter humilem ad humana descensionem figurat: in duodecimo amethystum, qui coelestis semper regni in humilium animo memoriam designat. Haec positio XII. lapidum figurat firmitatem Apostolorum, qui in fundamento ecclesiae sunt positi, sicut Salvator mundi beato dixit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Haec dicendo ad Petrum omnibus notum fecit Apostolis, quod super eos esset ecclesia sua aedificanda, quorum sonus in omnem terram exivit, et in fines orbis terrae verba eorum. Si Apostoli fundamentum domus Dei sunt, et omnis Christianitas aedificatio ejusdem templi manere debet dicente Apostolo: Templum Domini sanctum est, quod estis vos, et Dei aedificatio estis, et reliqua, studeamus omnes totis viribus nos aedificatori et inhabitatori conjungere, ut doctoribus nostris in fundamentum positis, eo donante superaedificari mereamur, ut inter electos lapides positi, et praefatis ordinibus juncti videamur, ut creatorem et redemptorem nostrum judicem vivorum et mortuorum facie ad faciem videntes, cum eis laudare mereamur per infinita saecula saeculorum, Amen.

CAPUT X. Qualiter inter Luitolfum et Heinricum discordia oritur.

LOnge lateque cum fama ejus bonitatis dilataretur, et diabolus eum in hoc culmine virtutum stantem videret, omnigenis malitiae suae astutiis nitebatur in aliquam difficultatis voraginem immergere, et ab inceptis bonis impedire. His vero temporibus Luitolfus filius Ottonis gloriosi regis [note: Ducatum adeptus matrimonio Idae Hermanni Svevorum Ducis filiae unicae Luitp. Tic Dietm. Witichind.] Dux erat Alamannorum, cui pater ejus antea gentes omnes regionum suae ditioni subjectarum sacramento post finem vitae suae subjugaverat: Patruus autem ejusdem Luitolfi Heinricus frater regis, Dux existit


page 540, image: ds540

Noricorum, qui [note: Abundat.] vero inter se propter confinia regionum ex suasione malignorum hominum [note: Caussas dissensionis habet Witichind.] rixas et contentiones exercere coeperunt. Cumque eos Rex nullatenus ad concordiam et pacem revocare potuisset, objecit se filio, et in adjutorium fratris convertitur. Cum autem filius ejus cum universis, quos congregare potuerat, ei resistere niteretur, atque extorrem regalis potentiae agere moliretur, Heinricus praefatus dux, commendata civitate Ratispona, totaque regione Noricorum [note: Filius Arnolsi ducis Bavariae, Arnoldum vocat Reg. An. 953.] Arnolfo Palatino comiti, et caeteris insuper suis fidelibus, perrexit ad Regem. Moram autem illo ibi faciente, praefatus [note: Haec copiose exequitur Witichind. lib. 3.] Arnolfus cum multitudine populi fraudulenter Ratisponam cum caeteris urbibus, et cum frequentia populorum, et cum omnibus, quibus potuit, Luitolfi potestate subegit. Quibus compertis Rex cum fratre suo Heinrico Bajoariam hostiliter invasit, ad restituendum eum in honorem prioris potestatis. Praefatus autem antistes Udalricus, cujus fidelitatis firma stabilitas nunquam ab adjutorio Regis separata est, haec comperiens, dimissa parte in Augusta civitate vasallorum suorum, caeterisque rebus collocatis, cum quibus potuit, omisso vehiculo carpenti, equitando in servitium Regis in regionem Noricorum sagaciter venit, [note: [?]] carmulaque prolongata, possibilitatem redeundi apte non potuit habere. Arnolfus autem praedictus interim accepta multitudine [note: Augustani annales urbem A. 953. captam produnt.] Augustam adiit, et despoliavit rebus omnibus, quas secum abducere potuit, comprehensosque quosdam milites Episcopi secum Bajoariam revexit. Rex autem cum de regione Bajoariorum revertisset, et Episcopus in sua redire voluisset, non confidebat se in Augusta civitate posse cum multitudine parva defendere, quia totum paene episcopatum in beneficium extraneorum dividebatur a Luitolfo et sequacibus ejus, milites autem Episcopi quidam comprehensi, quidam vero sollicitatione iniqua divisi ab eo, quidam depraedationibus in pauperiem deducti, ita ut ei secundum suam voluntatem in adjutorio esse non potuissent. Hi autem, qui cum illo remanserunt, suis colloquiis roborati salubre consilium inierunt, ut relicta Augusta civitate castellum quod dicitur [note: Menchingen.] Menchingen aedificare, et ab adversariis eorum ibise defendere studuissent. Tum vero una tantummodo nocte in Augusta civitate manebat inclusus, altera die statim perrexit ad praedictum castellum, quod erat in toto interius exteriusque sine aedificiis desertum. Quamvis certe hyems dura fuisset, tamen in illo loco in tabernaculis et in tuguriis festinanter compositis, expectavere, donec congregata familia castellum ligno circumcinxere, et intus secundum possibilitatem eorum aedificia apta composuere. Arnolfus itaque, et omnes qui cum eo erant, regiae potestati undique contradicentes, haec comperientes legationes miserunt, si


page 541, image: ds541

sospitatem sui suorumque habere voluisset, potestati Luitolfi se sine dubio subdere non distulisset, et ut praedictum castellum cum suis componere deseruisset; quia eo tempore in tota regione Suevorum nullus in Regis adjutorio remanebat, nisi Adalpertus comes cum sibi subditis, et [note: Al. Dietpaldus.] Theodpaldus frater religiosi Episcopi, et ideo aestimabant, ut eorum decreto virtutem resistendi nullo modo adquirere potuisset. Qui sapienti cum suis utens consilio, diversis promissionibus et humillimis responsionibus, et interdum obsidibus datis iterumque receptis ad se, eorum iras et obsidiones omnimodo mitigavit, donec aedificato castello vallibusque renovatis, in munitione ejusdem loci ab eorum cum suis saevitia se posse defendere aestimaret. Cum vero induciae rationibus respondendi ultra prolongari non potuissent, tunc manifeste confessus est, se, sicut coepit, in voluntate Regis velle perdurare. Tunc praefatus Arnolfus filius Arnolfi ducis, congregata multitudine eorum infaustorum, qui antea Augustam civitatem depraedati sunt, et aliorum, in quorum tunc confidebat adjutorium, voluit obsesso castello venerandum Episcopum vicoactum cum suis ditioni subdere Luitolfi. Hac re comperta, Episcopus econtra legatis missis, multa pecunia promissa, flagitabat, ut revertentibus eis illi licuisset in pace subsistere, sin autem pace contradicta redire noluissent, praecepit eisdem legatis suos parochianos banno Christianitatis constringere, ne loca sanctae Mariae in suo episcopatu sita ullo modo invadere praesumerent. Qui vero pecunia contradicta bannoque Christianitatis postposito, male incepta omittere noluerunt, sed ad internecionem eorum ea [note: Vulgo quinquagesima.] Dominica, in qua mos est clericorum ante quadragesimam carnes manducare, et deinceps usque ad sanctum tempus Paschae devitare, hostiliter invaserunt praedium sanctae Mariae, et Episcopum obsiderunt. Qui vero die noctuque in Dei servitio studiose permanens, timore abjecto in Deum confidens, obsessiones eorum pro nihilo ducens, in praedestinatione inita firmiter perseveraverat. Haec vero obsessio ut comperta fuisset [note: Geneal. Kyburg Albertum vocat alterum fratrem S. Udalrici, quod nescio quam verum sit, ex hoc sane loco id non est colligere.] Adalperto comiti et Theodpaldo fratri Episcopi, congregata phalange populi, prima die quadragesimalis temporis, quod est dies lunae, mane diluculo castra inimicorum invaserunt. Sed illi haec antea posse fieri non putantes, imparati ad bellum inventi sunt, et repentino timore perculsi, relictis spoliis fuga inimicos evadere studuerunt. Illi autem eos sequentes, Hermannum fratrem Arnolfi apprehenderunt, quosdam in castris ceciderunt, quosdam vero ulterius subsequentes interfecerunt. Maxima autem parte eorum interfecta caeterisque fugatis, nullus eorum ad se defendendum fiduciam accepit, nisi unus nomine Egilolfus, fugiendo brachio [note: Contractus a Pist. edit us habet an. 953. Adelbertus comes occidi tur.]


page 542, image: ds542

Adalperti comitis modicum vulnus infecit, de quo etiam vulnere mortuus est: vulnerator etiam ejus statim occisus est ab Luitperto, vasallo ejusdem Adalperti. Paucissimi autem eorum ictibus contusi ac diversis modis vulnerati, periculum tamen mortis equis eorum eos asportantibus, eo die vix evaserunt, quidam vero eorum gelu miserabiliter astringente, nudi in desperatione vitae proprias mansiunculas repetierunt. Corpus vero Adalperti in Dei voluntate occisi, reverendus Episcopus ad Augustam civitatem vexit, et animam honorifice Deo commendans, in ecclesia sanctae Mariae sepelivit. Nullus [note: Enim pro autem.] enim eorum, qui antea sibi spolia Augustae civitatis in contrarietatem fanctae Dei genitricis Mariae vendicaverunt, impunitus evasit, nisi qui se suis propriis rebus cum indulgentia reverendi Episcopi redimere non distulerunt.

CAPUT XI. De His, qui Augustam praedati sunt.

MAnus proprias unus ex his lacerando, vicinis suis in veritate dicentibus, perdito sensu spiritum exhalavit. Alius autem cum ablato de Augusta civitate libro caballum sibi bene placentem comparavit, et secum adduxit in domum suam, uxorique suae monstravit et dixit: Melius mihi placet istum formosum caballum habere, quam librum, cum quo hunc comparavi, in Augusta relinquere: Cujus verbis respondit uxor ejus dicens: Utile tibi forte fuisset, si manus tua hunc librum injuste non tetigisset, interim vero ille levigando manu in posteriora tangebat caballum, et statim ab eo percussus mortuus est. Novis et improvisis his cladibus, et aliis multis formidolosis rebus in reis peractis a multitudine populi compertis, timor magnus invasit eos, quise esse reos cognoverunt de praedicta praedatione Augustae civitatis, non solum in eos, qui illuc pervenerunt, sed et qui aliquid de injuste adquisitis ab eis acceperunt, et ideo ad poenitentiam et lamentationem conversi, digna emendatione et restitutione abstractarum rerum, et cum efflagitatione indulgentiae Episcopi, studuerunt se cum Christo et cum sancta Maria Matre ejus pacificare. Non post multum vero temporis praefatus Arnolfus, qui se praesumpsit res sanctae Mariae hostiliter invadere, et incorrigibilis sine poenitentia perduravit, obsessa Ratispona civitate paratus ad praelium exivit, et statim in articulo tumultus [note: Witich. lib. 3.] occisus est. Quidam etiam homo de episcopatu qui dicitur [note: Al. Eichstetten.] Eihstetten, partem vilissimi mensalis inde ad suam proprietatem portavit, et statim a daemonio occupatus, nullum abscondendi locum ab eoinvenire potuit, neque in ecclesia neque extra ecclesiam, neque aspersus aqua benedicta,


page 543, image: ds543

quin juxta eum semper videretur manere, donec Augustam regrediens, injuste inde rapta reportavit, et Episcopum cum scopis ei flagella imponere pro Christi nomine postulavit, et insuper indulgentiam praefati delicti condonare, sicque liberatus a daemonio salvatus recessit.

CAPUT XII. Qualiter [note: Contracti enim edit. sic quoque habet, Ottonem et Luitolfum a sanctis Episcopis reconciliatos.] sanctus vir et Hartbertus Ottonem et filium ejus pacificarunt. Et de occisione [note: Al. Ungarorum.] Ungrorum.

NE diu me ab incepta taxatione subtraham, libet stylum retrahere ab enumeratione ex utraque parte obsessarum urbium et bellorum undique furentium, et vicissitudine [note: pro stratagematum.] stromatum diversorum, sed potius quomodo Dominus omnipotens per merita servorum suorum, suum dignaretur populum liberare, libet recensere, ne diaboli machinationibus ad suum perveniret exitium. Cum Rex Otto in Alamannia, propter eos, qui cum Luitolfo filio ejus ditionisuae regalis potestatis contradicere voluerunt, cum exercitu conversaretur juxta flumen, quod Hilara vocatur, in campo oppidi, quod dicitur [note: Tüssen cis Hilaram prope Dietenheim, quod ultra est.] Tussa, et ibi saepedictus filius ejus Luitolfus cum alio exercitu obvius ad pugnandum contra eum deveniret, et cum tanta vicinitate conjuncti essent, ut nulla ambiguitatis spe detenti manerent in utrarumque partium multitudine, ni bellum ab eis committeretur, tunc amabilis Deo Udalricus Episcopus in Deum tota fiducia confidens, assumpto Curiensis ecclesiae [note: Hardobertus Brusch. de Epise iniic an. 948. sedit an. 21.] Hartberto religioso Episcopo, legationes inter eos facere coepit, et ad pacis concordiam exorare, et ne populus, qui a Deo illis commendatus est ad regendum, pro eorum reatu duceretur ad perditionem. Deo autem annuente durae amborum mentes, patris scilicet Ottonis et filii ejus Luitolfi, de proficua admonitione et doctrina venerandorum Episcoporum in mollitiam versae, [note: Pax conciliata an. 954. Mar. Scot. et Regino. 953. Contract edit. n. Marianus diem conciliatae pacis 16. K. Jan. notavit. Caeterum haec paulo aliter videntur narrare Witich. et Dietmar. Luitolfum scilicet Reginoburgi pacem obtinuisse; sed ex Witich. colligas eas inducias potius quam pacem fuisse, et omnino multa, quae ad historiam illius temporis pertinent, intercidere.] pactum pacis inter se placitaverunt, et turbine belli mitigato, in sua cum pace redierunt.

Tantis autem tunc praefatis tumultuum fatigationibus superatis, aestimaverunt se aliquod spatium temporis in pace posse quiescere. Altero pro certo statim anno, quod est anno incarnationis Domini nostri JESU Christi [note: In hunc A. 955 consentiunt sere omnes historici, sed Sigebert habet 957. Marian. 956.] DCCCCLV. [note: Regino. Ut non nisi terra eos dehisceret, vel coelum cos obrueret, ab aliquo se vinci posse dicerent.] tanta multitudo Ungrorum erupit, quantam tunc temporis viventium hominum nemo se antea vidisse in ulla regione profitebatur, et


page 544, image: ds544

[note: Bavariam intelligit.] Noricorum regionem a Danubio flumine usque ad nigram sylvam, quae pertinet admontana, simul devastando occupavit, et cum Licum transcenderet, et Alemanniam occuparet, ecclesiam sanctae Afrae concremavit, et totam provinciam a Danubio usque ad sylvam depraedavit, et maximam partem usque ad Hilaram fluuium igne combussit, Augustam autem civitatem obsedit, quae tunc [note: Humilibus] imis sine turribus circumdata muris, firma ex semetipsa non fuit. Sanctus autem antistes magnam valde multitudinem optimorum militum secum intra septa civitatis collocatam habebat, ex quorum agilitate et audacia civitas fortiter firmata Deo juvante consistebat: qui ut exercitium Ungrorum ad expugnandam civitatem circumdare viderunt, eis obviam exire voluerunt, sed hoc Episcopus eis non consentiens, portam, ubi maximus aditus intrandi manebat, firmiter occludere praecepit. [note: Porta quam Jacobaeam dicimus.] Porta autem orientalis plagae, unde itur ad aquam, sic a densitate Ungrorum bello occupata est, ut ipsi aestimarent, se statim posse intrare, milites enim Episcopi ante portam viriliter pugnantes eis resistebant, usque dum [note: Veteri fama proditum, textores Augustanos egregiam hoc bello operam navasse, primario Ungarorum regulo occiso (hic ipse videri possit) cujus clypei insigne luteo et rubro colore distinctum, Otto illis virtutis testimonium concesserit.] unus Ungrorum, qui caeteros pugnando antecedebat, et ex cujus ductu et antecessione maximam praeliandi in illa hora confidentiam habebant, occisus occubuit, caeteri denique cum eum terra tenus mortuum cadere viderunt, magno clamore et lamentatione eum rapientes ad castra reversi sunt. Hora vero belli Episcopus super caballum suum sedens stola indutus, non clypeo aut lorica aut galea munitus, jaculis et lapidibus undique circa eum discurrentibus intactus et illaesus subsistebat. Bello vero finito regrediens circuivit civitatem, et domos belli in circuitu civitatis congruenter ponere, et in tota nocte eas aedificare, et vallos, quantum tempus suppetebat, renovare praecepit. Ille autem totum spatium noctis in oratione pernoctans, religiosas mulieres in civitate congregatas concitabat, ut una pars earum cum crucibus ad Dominum devote clamando intra circumirent, et altera pars clementiam sanctae Dei genitricis Mariae pro defensione populi, et pro liberatione civitatis, studiosissime pavimento prostrata flagitaret. Ipse autem minimam particulam noctis ante matutinam horam corpus requiei soporis indulsit, ut matutinis laudibus expletis, aurora primum irrumpente salutaris sacrificii hostiam Deo libare licuisset. Ministerio sacro peracto, viatico sacro omnes recreavit, humilique admonitione persuasit, ut in fide recta persistentes, spem suam in Dominum componere non dubitarent, indicens eis omnigenam sponsionem consolationis, et annuncians psalmigraphi David verba dicentis: Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Salutari autem admonitione Episcopi peracta, cum jubar radiantis solis


page 545, image: ds545

primum latitudinem telluris irradiaret, exercitus Ungrorum inenarrabili pluralitate ex omni parte ad expugnandam civitatem circumcinxit, diversa ferens instrumenta ad de positionem murorum. Cumque undique parati essent ad bellum, et cuncta propugnacula civitatis repugnantium plena fuissent, quidam Ungrorum flagellis alios minantes ad pugnandum coegerunt, et illi tantam multitudinem in propugnaculis resistentium eis videntes, muris se conjungere adeo perterriti non audebant. Interim cum interius exteriusque parati essent ad bellum, Perchtolfus filius Arnolfi de castello [note: Al. Risinespurich.] Risinespurch vocitato, venit ad regem Ungrorum, adnuncians ei adventum Ottonis gloriosi Regis. Qui ut hoc audivit, suum classicum omni exercitui notum clangere praecepit, de cujus sonitu exercitus totus pugnam civitatis omisit, et ad colloquium eorum Regis se conjungere festinavit, qui cum eis autumatione facta Deo donante a pugna civitatis cessabat, et in occursum gloriosi Regis ire coepit, ea ratione, ut illo cum suis superato, victor rediens civitatem et totum regnum libere habere potuisset. Regi Ottoni venienti Dietpaldus comes frater Episcopi, cum [note: Inter quos fortasse S Udalricus quoque, nam Dietm. Ottonem ante pugnam sacram communionem ab egregio porrectam Othalrico confessore suo sumpsisse scribit.] caeteris, qui in civitate erant, nocte exiens in occursum venit. Rexigitur cum tantum exercitum Ungrorum perspexisset, aestimavit, non posse ab hominibus superari, ni DEUS omnipotens eos occidere dignaretur, in cujus adjutorium confidens, suorumque consolationibus principum roboratus, [note: Hoc praelium in S. Laurentii festum incidit. Vide cum alios illorum temporum historicos tum praecipue Witich et Dietmar Regino scripsit, nunquam ante apud nostrates talem victoriam auditam. Incredibile est, quod Frising. tradidit, ex omnium hostium num. 7. tantum effugisse; Viterb. unum etiam demit, sex enim tantum barbaros superfuisse scripsit.] bellum viriliter cum eis agere coepit, et cum mutua caede utrobique cecidissent, et his interfectis, qui ad occisionem a Deo praedestinati erant, gloriosa victoria Ottoni Regi a Deo, cui nihil impossibile est, data est, ita ut exercitus Ungrorum in fugam versus virtutem praeliandi ultra non haberet, et quamvis incredibilis numerus illorum occisus fuisset, tantus tamen adhuc exercitus eorum remanebat, ut hi, qui de propugnaculis Augustae civitatis eos venire conspexerunt, non pugna lacessitos eos redire aestimaverant, donec praetereuntes civitatem ulteriora Lici fluminis littora festinando repetere cognoverunt.

Rex autem cum suis eos sequens, et quibus se conjungere potuit occidens, vespertina hora diei ad Augustam pervenit, ibique cum Episcopo illam noctem ducens, eique magnam consolationis relevationem faciens, de Dietpaldo fratre ejus, qui in bello occisus est, et de aliis ejus propinquis ibidem interfectis,


page 546, image: ds546

[note: In Geneal. Kyburg. est Richvvinus.] Rihgwinum filium Dietpaldi comitatibus patris honoravit, Episcopique fido adjutorio, in quibuscunque ejus desiderium cognovit, dignam mercedem restituit. Mane autem facto fugitivas barbarorum acies sequendo, regionem [note: Al. Bavariorum.] Bajoariarum revisit, festinisque legatis missis, tota remigia et vada fluminum observare praecepit ad occisionem eorum, quod et ita factum est. Illi autem nocte illuc venientes, quidam eorum ab his, qui in navibus erant fluminibus immersi sunt, quidam occisi sunt, qui autem ad littus pervenerunt, ab his qui littora observabant, interfecti sunt, nulla eis via, et nullum devium ab eis inveniri potuit, quin in omni loco vindicta Domini super eos manifeste maneret, ita etiam, ut non post multos dies [note: Tres Ungarorum duces jussu Henrici Bavariae ducis suspensos habet Witich. Reges eorum in patibulis Ratisponae suspensos, est in edit. n. Contracti. Regulos appellat Sigeb.] reges eorum et principes comprehensi et ad Ratisponam perducti, in ignominiam gentis eorum cum aliis multis eorum comprovincialibus, eculeo suspenderunt.

CAPUT XIII. De reversione regis ad Saxoniam, et de aedificatione ecclesiae sanctae Afrae.

REx autem [note: Otto Henricum fratrem ante pugnam Ungaricam in Bavariae ducatum restituit: post victoriam autem in Saxoniam abiit. Witich. Atque Henricus eodem anno 955. obiit, Regino, Contract.] Otto potentiam in Deo tenens, Heinricum fratrem suum potestativa manu in regnum confirmavit, et ipse in Saxoniam victor, sicut solebat, revertebatur.

Venerandus autem Episcopus Udalricus, cum Rex ab Augusta discederet, abiit ad loca, ubi bellum peractum est, quaerens praedictum Dietpaldum fratrem suum, et nobilem Reginboldum filium [note: Luitgardae.] sororis suae, et inveniens eos ad Augustam perduxit, et in ecclesia sanctae Mariae ante altare sanctae Waldpurgae Virginis in sede unius [note: sepulchri.] taphiambos fideliter sepelivit. His ita, sicut praelibatum est, peractis, Episcopus quamvis multis adversis fatigatus fuisset, sicut optime omni speranti in Deo decet, bonae consolationis effectum assumens, cum suis pertractare coepit, qualiter imminentia damna aptissime superare potuisset. Inprimis qualiter depraedatam congregationem clericorum sustentaret, ad implendum quotidianum ministerium servitii Dei in ecclesia, sciebat enim eos cibaria non habere, et ideo cum his, quae ipse sic depraedatus habere potuit, et quae a benevolis populis ei transmissa sunt et oblata, assidue in sua praesentia eos secundum suam facultatem mandere et bibere fecit, et omnimodis adjutoriis stabilivit, eo usque, dum ex semet ipsis depraedationis miseriam temperaverunt,


page 547, image: ds547

et loca eorum ex iterata laboratione sustentationis subsidium attulerunt; sua autem loca ignibus exusta, et consumptis frugibus in desolationem redacta, studiosis laboribus in agris et in aedificiis renovare praecepit, strenuitas autem familiae jussioni ejus parendo sic inchoabat, et congruo tempore utilitatis usu, quantum possibilitas sufficiebat, restituit. Ecclesiam autem sanctae Afrae, quae a paganis fuerat cremata, adhuc reaedificata non erat, sed tugurium [note: f. pro scandulis.] glossibus tectum altaria ab imbribus et intemperiebus defendebat: sepulchrum Simperti Episcopi in choro juxta gradus situm, adhuc sine tecto remanebat, de cujus operimento in visione admonitus, lignis more operculi arte conjunctis tegebat. Non post multum vero temporis decursum, iterum admonitus, ut domum sanctae Afrae reaedificare non tardaret. De cujus instauratione cum saepissime tractaret, qualiter congruentissime fieri potuisset, et qualiter sub positione cryptae orientalem plagam ecclesiae convenientissime decoraret, et nullus certitudinis effectus ei animo irrepsisset, continuis orationibus et jejuniis cum domesticis et religiosis presbyteris, devotissime misericordiam Dei secreto deprecari coepit, ut ei monstraretur locus, in quo corpus sanctae Afrae collocatum fuisset, et si cryptam in eo loco, ubi voluntas ejus complacuit, fas componere maneret. Ut orationem ejus et jejunium ad aures Domini pervenire dubium non esset, secundum cantationem sancti David Prophetae: Ecce oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, quadam nocte in visu ei sancta Afra apparuit, et locum collocationis corporis ejus, sicut in scriptura passionis ejus est scriptum, ab Augusta civitate, in secundo milliario [note: Autograpbum hîc alia manu ad oram habet, a loco ubi passa est.] in ecclesia monstravit. Cryptam autem in praedestinato loco fieri prohibuit, propter sanctorum reliquias, quae in illo loco in requie diem expectare debent judicii. Hac revelatione perdoctus, quid sibi esset faciendum, muros ex maxima parte ab ignibus depositos cum magna festinatione reaedificare fecit, et priori altitudini mensuram unius cubiti superposuit, cryptaque congruenti occidentalem partem ecclesiae decoravit, super aedificia in sua praesentia caute mensurata, summo studio incidere et adducere praecepit, et non tardavit, donec imbricibus eam ex toto cooperuit, et interius aedem ecclesiae laqueariis vestivit, et lucida pictura decoravit, et ornamenta ecclesiae, quae propter barbaros in civitatem fuerunt deportata, et in matrici ecclesia servata, restitui fecit.



page 548, image: ds548

CAPUT XIV. De Hortulano ejus, et de itinere ejus ad Romam, visitatione Eberhardi solitarii.

QUam in magna observatione Dei ille locus orientalis partis ecclesiae semper maneat, certis sit indiciis manifestatum, hîc mihi congruum videtur innectere. Quidam hortulanus nomine Adelpoldus, ibi deambulando inter gramina speluncam invenit, in quam intrans formosam aediculam sub terra muratam conspexit, et veniens nunciavit Episcopo dicens: In hoc loco possum olera mea et alia necessaria reponere. Cui ille respondit denunciando dicens: Si hoc facis, sensum et sospitarem membrorum tuorum te perdere dubium non est. Hortulanus autem verbis Episcopi non credens, sine ejus scientia praefatas res in eandem speluncam congregare coepit; hoc faciendo sensum cum auditu et visu perdidit. Hoc autem cum Episcopo nunciatum fuisset, jussit adduci sibi hortulanum, et dixit ei: Quare occupare voluisti illum sanctum locum, spernendo meum praeceptum? Cui ille quamvis sensu careret, non inficior, ait, scio enim, quod pro illo reatu, quod mandatis tuis non obedivi, istam tribulationem incurri. Cujus tribulationibus benevolus Episcopus condolens, indulgentiam ei cum benedictione donans, Deo concedente sanitati restituit. Mirabile dictu, ille hortulanus postea illam speluncam nullo modo invenire potuit. Postea autem Episcopus pollinctoribus accersitis, in australi parte exterioris muri ecclesiae sepulchrum sibi fodere, et exterius muro cingere, et perrupto muro ecclesiae arcum muratum desuper curvare praecepit, et arcam aptam componere ad cooperiendum corpus in sepulchro, et insuper tabulatum densum longo tempore imputribile cauta conjunctione vinctum superponi decrevit. His praeparationibus exequiarum suarum perpetratis, omni hebdomada de hinc ipsum locum die Veneris visitare, et ibi hostias immolare consuetus erat, si alia aliqua ei occupatio vel absentia impedimentum non fecit. Interea vero Dei donante clementia istas regiones concordia pacis illustrabat, et benevolas mentes turbo persequutionum a servitio Domini non prohibebat, ideo ipse Romam pergere decrevit, et illuc feliciter pervenit, liminaque beatorum Apostolorum Petri et Pauli devotionis studio humiliter visitavit, ibique precibus profusis, eleemosynarumque largitate pauperibus dispensata, ab [note: De Alberito Liutpr. Tic. lib. 3. c. 12. lib. 4. c. 1. lib. 5. c. 1. item Sigeb. an. 930. Liutprand. ait, eum Roma monarchiam obtinuisse.] Alberico Principe Romanorum honorifice susceptus est, frequentique ministerio et oblatione cumulatus, aliquantos dies ibi perduravit. Cumque ibi morando reliquias sanctorum se velle comparare indicasset, quidam clericus ad eum veniens, perduxit eum in silentio noctis, ubi


page 549, image: ds549

caput sancti [note: De hoc capite vide notas collegii Rom soc. Jesu ad histor. SS. Abundii et Abundantii sub littera C. fuere e nim plures Sancti hujus nominis.] Abundi martyris in quadam ecclesia altari inclusum servabatur, cujus passionem ei ostendens et caput praesentans, sacramento firmitatem fecit super reliquias, quas Episcopus secum attulerat, ejusdem Abundi caput esse, cujus passio praesentialiter fuit perlecta. Cum autem sacramentum peractum audisset Episcopus, placitam mercedem clerico donavit, caputque sancti Abundi accipiens, ad Augustam secum reportavit, ibique ad consolationem multorum gloriose inclusit. Monasterium vero sancti Galli, ubi ille scientias litterarum fuerat perdoctus, assidue visitavit, ibique Deo militantibus coenobitis convivium fecit, et inde ad cellam sancti Meginardi perrexit, ad videndum servum Dei sanctum [note: Eberhard. ex Decano Argentinesi eremita, Stumsius lib. 6 c. 21. et Brusch. de monast. Eremum ingressus An. 923.] Eberhardum, ejusque necessitatibus sibique subjectis monachis subveniendum, in quibuscumque potuit eorum cognoscere voluntatem. Ultima vero vice Eberhardo vivente, cum inde recedere debuisset, expleta multimodo amabilitatis loquutione, acceptoque cum orationibus in ecclesia [note: Accipere permissum, Urlaub nehmen.] permisso, ad vehiculum suae reportationis egressus est, cumque paratus esset ad pergendum, et eo die sanctum Eberhardum amplius videre non putaret, subito post eum quasi festinando veniebat, et oscula charitatis iterans cum flebilibus oculis ajebat: Ex hac hora ultra me non videbis, donec exempti corporibus in praesentia Dei nos videre merebimur. Cujus verbis respondens Episcopus dixit: Dulcissime Pater, nunc scis, me certe cito de hoc saeculo esse migraturum, cui ille respondit, finis adhuc vitae tuae tibi non imminet, verba autem quae tibi nunc dixi, vera esse non dubites. His verbis expletis Episcopus remeavit, et antequam iterum eandem cellam revisitaret, Eberhardus feliciter migravit a saeculo.

CAPUT XV. De Itinere ad Burgundiam [note: Gabr. Palaeotus Archiep. Bonon. part. 4. de sec translat. meminit S. Udalrici reliquias peregre conquirentis.] pro reliquiis sanctorum.

REgionem quoque Burgundionum tempore alio adiit, et ad [note: Agaunense S. Mauritii coenobium Sigismundus Rex condidit Vigner. Chron. an. 515.] Agaunensium locum, ubi sanctus Mauritius cum suis sequacibus propter nomen Domini martyrium sumpsit, magnae humilitatis studio visitavit, qui antea a [note: Reges Burgundiae fuerunt ab An. 912. ad an. 990. Rodulfus et Chonradus. Vign. Chron.] Rege Burgundionum promissionem accepit, ut unum de sanctis martyribus ex ejus datione et adjutorio inde ad Augustam referre mereretur. Et cum illuc die sabbathi perveniret, monasterium novitera [note: De Sarracenis Burgundiam turbantibus tempore Conradi Regis vide Stumf. ex Eggardo lib. 4. c. 36. hist. Helvet.] Sarracenis exustum invenit, et nullum de habitatoribus ibi conspexit, nisi unum aedis [note: Al. Senilem.] aedilem, combustum monasterium custodientem. Cumque ille sacram noctem in Dei laudibus ibi permaneret, et mane cum radius solis primum latitudini terrae lucem


page 550, image: ds550

diffunderet, missam de sancta Trinitate celebravit, qua expleta, cum [note: Vide notatade pluribus una die missis supra ad cap. 3.] alteram statim venerationi diei Dominici congruentem celebrare coepisset, duodecim clerici cum multitudine populi advenientes ministerii sui celebrationem audientes persisterunt. Quo peracto, sanctus Episcopus eosdem fratres salutavit et muneribus honoravit, et ob quam rem illuc deveniret notum fecit. Qui hilaritatis ejus dulcedinem et sanctitatis religionem persentientes, ne delectabili desiderio privatus abiret, aperta collocationis sanctorum spelunca in scopulo exciso, plurima parte sanctarum reliquiarum donatum laetificaverunt. Cum vero optabili licentia clericorum, et amantissima dimissione populi inde rediret, Constantiam civitatem caussa orationis visitavit, et inde ad Augiam insulam venit, et ab [note: Bruschio Alavvicus. Abbas Augiensis ab A. 933. ad an. 958. quo eum obiisse Contractivetus editio habet.] Alewico Abbate charitative susceptus et omnimodis commodis bene procuratus est. Cumque amabili colloquio inter se sermocinarentur, omnia, quae ei in itinere acciderunt, nota fecit. Benevolentia autem abbatis, cum audiret eum pro amore sanctarum reliquiarum exire, desiderio ejus satisfaciens, non modicam partem de corpore sancti Mauritii et de aliorum multorum sanctorum reliquiis ei donans, laetum abire permisit. Augustae vero civitati cum appropinquaret, praemissis nunciis demandavit, ut ad [note: Pro exoptatum.] optivum donum sanctarum reliquiarum, quod secum attulerat, honorifice clerici cum populo, et cum crucibus et incenso pigmentorum, aquaque benedicta occurrere[?]t, et suscipiendo gloriose, cum laudibus et melodiis congruis perducerent honorifice cum illo in ecclesiam in honore sanctae Dei genitricis Mariae consecratam. Illuc cum perductum esset, ab Episcopo caute collocatum est in arcam auro et argento coopertam, ad laudem Dei omnipotentis, et in auxilium populi advenientis in nomine Domini nostri JEsu Christi, cui est honor et gloria per infinita saecula saeculorum, Amen. Talibus et his similibus studiis semper in Dei voluntate serviens, decertavit qualiter episcopatum, quem ad regendum suscepit, omnigenis honoribus fublimare potuisset, et servitium Dei et sanctae Mariae Dei genitricis amplificare indefessus laborabat, et ideo ubique Gratia Dei praeventus, sicut in psalmis scriptum invenitur: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos: Et secundum Apostolum dicentem: Scimus, quomodo diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et reliqua. Multiplicibus enim Dei magnificentiis honoratus, et firma fide confortatus, desideria voluntatis ejus percipiens, multis in suis necessitatibus profuit, et possibilitatis suae potentiam, quantum potuit, humiliter celavit, quia multi, qui caduco morbo vexabantur, sanctitatis ejus benedictione percepta, sospitati restituebantur, si pro qua


page 551, image: ds551

re benedictionem expetivere, non indicavere, quiautem necessitatis eorum afflictionem manifeste nunciaverunt, benedictione subtracta, caussa humilitatis abire permisit, dicens: Ego non sum dignus de hac infirmitate vos posse liberare.

CAPUT XVI. De Oleo a sancto viro sanctificato.

SAnctificatum vero oleum in die Coenae Domini ab eo tam salubre effectum est, ut multi in infirmitate positi, abeo uncti celeriter sanitati restituerentur, et multi caliginem oculorum habentes, et praesentis luminis se in hoc saeculo manere carentes putavere, a tactu hujus olei serenitati oculorum iterum uti meruerunt. Haec vero nemine dicente comperiebam, sed propriis oculis in quam plurimis peracta conspiciebam. De ipsius autem Episcopi [note: Recuperatio, Erholung von der Kranckheit.] recuperatione non oportet reticere, quia cum quodam tempore de monasterio sancti Galli redire ad Augustam civitatem decrevisset, Campidonam veniens tam gravi infirmitate detentus est, ut ex se sine adjutorio aliorum ambulare non potuisset, et cibum ad recreationem corporis sumere vires non sufficerent; missis nunciis celeriter ad Augustam civitatem, oleum ab eo consecratum sibi inde reportare praecepit, cumque in vigilia Pentecosten nunciis revertentibus hora diei nona, cum adhuc congregatio monachorum sollenni officio missae interfuisset, et ipse intra cubiculum facrum mysterium auditum habuisset, oleum ei repraesentaretur, peracto sacro mysterio monachi ad eum introducti sunt, praesentibus clericis, qui cum eo illuc devenerunt, et cantatis pro ejus infirmitate septem psalmis, letaniaque devote expleta, quendam sanctum monachum Hiltine nominatum, ad claustrum revertentes fratres ad ungendum eum oleo sancto cum suis duobus presbyteris dimiserunt. Unctione vero peracta secundum doctrinam Jacobi Apostoli, infirmatur quis in vobis, inducat presbyterum ecclesiae et rel. dixit Episcopus praeposito, istis unctoribus meis cum caeteris meis comitibus, in mea vice servitium congruenter exhibete, cum his bonis, quae nobis hodie concessit Deus. Cum vero ad mensam prandendum consedissent, et adhuc prandium peractum non fuisset, nuncius de Episcopo venit dicens: Laeto animo estote, et recreamini cum gaudio, quia Dominus noster Episcopus, quamvis hebdomada praeterita vel buccellam panis ad refectionem accipere non potuisset, nunc Deo donante se reficit, et reducta sanitate est melioratus. Qui audito delectabili nuncio omnes simul Deum laudantes et Deo


page 552, image: ds552

gratias dicentes hilares effecti sunt. Vespertina autem hora adveniente, et signo vespertinali in primis sonante, statim surrexit et ad ecclesiam ambulavit, et ibi in Dei laudibus infatigatus permansit, donec vespertinalis laus a fratribus secundum cursum monachorum prolixe perficiebatur, et postea de die in diem confortatus, ex integro pristinae sanitati cito restitutus est. Oquam magna multitudo dulcedinis Dei, qui illi hoc tanta velocitate ad remedium concessit, quod ille aliis ad medicinam et ad indulgentiam peccatorum praeparavit, ut cum ejus fide perfecta caeteris plurimis fides confirmaretur.

CAPUT XVII. Qualiter super [note: Vindonem apellavit Fortunatus, quidam Virdonem, vulgo Werten.] Vindicem et in Danubio liberatus est.

TRadere huic quoque me aliam rationem in hoc loco oportet, quam Herewigo Capellano ejus dicente comperi. Quadam die cum pro aliqua utilitatis caussa super fluvium Vindicem nominatum caballicare debuisset, et ipse ab illuvie elevatus fuisset, et comites Episcopi universi vadum rectitudinis devitarent, et alia vada aptiora quaererent, et idem ipse praenominatus Herewigus solus cum eo remaneret, ipse vadum, quod alii omiserunt, sine trepidatione transcendit, soccis desago factis indutus propter frigus, quia hyems erat. Praefatus vero Herewigus fluminetransgresso, ex cingulo deorsum, quamvis super altiorem caballum sederet quam Episcopus, udus effectus est, et prospiciens in vestimenta Episcopi, si aqua infunderentur, sed necin soccis unum pilum humidum conspexit, et ad Episcopum dixit, ego uditate perfusus sum, et tuae celsitudini pilus in soccis non est madefactus: Cui dixit Episcopus, haec, quae vidisti, me vivente nemini dicere praesumas. Alio vero tempore, cum ad colloquium Ottonis Imperatoris ad Ratisponam civitatem navigando per Danubium venire decrevisset, quodam die nautis incaute ante se conspicientibus, navis cuidam ligno importune conjuncta, aquis repleta immersionem omnibus minabatur. Perturbati vero omnes et timore perculsi, ad littus magno studio navem perducere festinarunt: Navi vero aridae adducta, quae intra erant ad littus portaverunt, illius vero Episcopi, in posteriori rostro navis sedentis, obliti sunt. Unus vero clericorum Mesi nominatus, magno stupore attonitus dixit: Heu nobis miseris, quia seniori nostro in isto periculo adjutores non fuimus, et his dictis currens per profunditatem aquae, quae in navi fuerat congregata, assumptis brachiis Episcopi super humeros ejus, evexit eum extra navem, omnibus itaque expositis et illo novissime egresso, navis in posteriori parte profunditati demersa est. Quid mirum si navis onusta


page 553, image: ds553

eo insedente mergi non potuit, sed eo jubente super aquam stetit, quibeato Petro Apostolo undas maris adsuper ambulandum propria voluntate firmavit? sic non exsua conditione, sed ex meritis in ea sedentis navis interim super aquas natare cogebatur, donec cunctis stipendiis et oneribus relevaretur, postea vero immersa nunciabatur.

CAPUT XVIII. Qualiter [note: Tarus Plinio Italiae Cispadanae fluv.] Tar fluvium transivit.

ROmam visitate itaque cum quodam tempore aestuanti animo desideraret, et ad fluvium nomine Tar cum perveniret, tam periculosum ex inundatione aquarum factum invenit, ut nullus ex utraque parte advenientium eo die vel alio se posse [note: Venire sisper eum über ihn kommen.] venire super eum speraret: Sanctus Episcopus in Deum confidens, paratura missatica se indui festinavit, et in littore fluminis cum suis comitibus missam devote celebravit, et post missam praefatum fluvium tanta commoditate transivit, ut nulli ejus comitum aliquid adversitatis eveniret, sed omnes salvi et incolumes Deum laudantes gaudendo ibant per viam.

CAPUT XIX. Qualiter una sanctimonialis infirmabatur et sanata est.

MUltimodis Christi servitiis cum ferventissime insisteret, et undique amplificare studuisset, Deo donante excogitavit, propter cujusdam sanctimonialis religionem [note: Al. Hicilae, vel Lucila.] Emozanominatae, ad ecclesiam sancti [note: Brusch. de monast. scribit, hoc monasterium circa an. 966. conditum, inepte vero addit, Stephanum Ungarorum regem ibi a S. Udalrico baptisatum. Eleusinia S. Udalrici sive soror sive cognata (utrumque Brusch. lib. de monast. et lib. de Episc. prodidit) prima Abbatissae praefuisse creditur.] Stephani protomartyris sanctimonialium congregationem componere, et regulae sanctitatis subdere, et sancto velamine Christo Deo desponsatas conjungere.

Quod cum factum fuisset, quaedam mulier cum consensu connubia mariti despiciens, eidem congregationi ob futurae beatitudinis mercedem obedientiam professa se admiscuit, litterarum vero scientia ad perfectionem docta non manebat, ad exteriora autem necessitatis opera strenuitatem magnam habebat, et ideo aliae sanctimoniales eam cellerariam facere voluerunt, qua renuente, Episcopo nunciatum est, et supplicatum est, ut cum sua potestate ministerium cellarii commendaretur. Episcopus vero supplicationi assensum praebens, praefatam sanctimonialem cellerariam esse praecepit: Illa autem praecepto Episcopi non obedivit, sed in pristina refragatione conata est persistere:


page 554, image: ds554

Sequenti vero nocte in somnis audivit vocem dicentem sibi, quia non obedisti praeceptis Episcopi, ideo usu ambulandi privaris tamdiu, donecab eo absolveris. Expergefacta autem dissolutam membris ita se esse persensit, ut nullum ambulandi effectum habere potuisset. Hac infirmitate ligata, laboriose expectabat adventum Episcopi. Interim vero appropinquabat tempus synodalis colloquii, et Episcopus ad Augustam revertebatur; hoc cum infirma sanctimonialis audiret, rogavit se portari in ecclesiam sanctae Mariae, et obtutibus ejus repraesentari: Cumque ad ejus praesentiam veniret, humillimis precibus ejus misericordiam deprecari coepit, ut ab affligentibus alligationibus infirmitatis ab eo absolvi mereretur. Audita ejus deprecatione Episcopus, de inobedientia eam increpavit, et munere benedictionis simul et indulgentiae donatam dimisit. Cumque ab ea reverteretur Episcopus, statim sanitati restituta currendo praecessit Episcopum, antequam ille perambularet ecclesiam, et ante celsitudinis ejus praesentiam prostrata, Deum pro reddita sanitate laudando, promisit de inobedientia ultra sese fore emendaturam, et ad proprias mansiunculas laeta rediit.

CAPUT XX. De Constructione ecclesiae Sancti Joannis Baptistae.

[note: Pro honorans, colens.] HYmnizans sanctus Dominum Episcopus, habili tempore postea ecclesiam in coemeterio sanctae Mariae in modum crucis aedificare coepit, et aedificatione peracta, altaribusque quinque in ea compositis in honore sancti Joannis Baptistae dedicavit, et dolium baptizandi de petra excisum in ea constitui fecit, et dote legitimatam, presbytero ad procurandum in divinis officiis commendavit, et praecepit, ut matricularii in omni hebdomada die sabbathi et in aliis sollennibus festivitatibus, cum Evangelio et crucibus et cereis cum Dei laudibus reverenter visitarent, et in paschali hebdomada, quam dicunt infra albas, quia tunc consuetudo est tres cantare psalmos ad vesperam, remanentes duos illuc deambulando cum antiphona et tono formosa modulatione perpsallere, et ipse persaepe ibi salutares hostias Deo immolare consuevit.

CAPUT XXI. De Itinere ejus ultimo ad Romam.

[note: Zoam pro vita, vitam pro anima usurpavit.] ZOam in ultimis temporibus suam salvare cupiendo, animo decrevit, quamvis vires corporis de die in diem decrescere sentiret, ut limina Apostolorum Petri et Pauli devota intentione laborasset visitare. Cumque aliquantulum itineris peregisset


page 555, image: ds555

in carpento, et ad difficiliores vias perveniret, non potuit ultra iter peragere, antequam in lecto collocatus equis superpositus pergere coepit: sicque pergendo, quamvis comitibus ejus ubique periculosum videretur, Deo juvante et sancto Petro Apostolo, sine periculo pervenit ad Romam, votorumque ibi antea dispositorum et promissionibus devotissime expletis, et gratissimorum emolumentorum et indulgentiarum donis acceptis, [note: Permissum Urlaub.] permissoque salubria sancto Petro et vicario ejus Pontifice, caeterisque Deo ibi et sancto Petro militantibus honorabiliter accepto, felicem reditum iniit, et Ravennam visitare disposuit. Illucque cum appropinquaret, Imperatorem gloriosum [note: Otho ab A. 968. ad An. 972. in Italia egit. Sigon. de regno Italiae.] Ottonem cum Imperatrice Adalhaida ibi manere comperit, et ante se misso nuncio adventum ejus illi indicavit, et ille statim nuncium sequendo ad ostium cubiculi Imperatoris pervenit. Imperator vero cum eum in tanta vicinitate manere agnovisset, uno pede calceato et alio adhuc incalceato, caussa humilitatis et flagrantia divini amoris, eum ad suscipiendum amabiliter festinavit. Cumque in cubiculo accersita imperatrice suavi colloquio fruerentur, et alternis locutionibus diversarum rerum proventus terminarent, vir sanctus Imperatorem cum auxilio Imperatricis flagitare coepit, ut filio sororis suae Adalberoni procurationem sui episcopatus, regimenque super familiam et omnia negotia saecularia ad eum pertinentia, fideliter firmiterque commendaret, et ut a celsitudine ejus Imperialis potentiae promissum consolationis accipere mereretur, ut post ejus discessum cathedram episcopalis potestatis ei donaret, ut sibi majoris otii ad studium orationis et ecclesiastici regiminis et Christianitatis stabilitatem facultas concederetur. Cujus petitioni gloriosus et benevolus Imperator assensum praebens, saecularium negotiorum commercia [note: Contract[?] editio novae habet an. 971. Adalberoni episcopatum ab Imp. concessum, quod de hac nimirum promissione intelligendum.] Adalberoni commendavit, et episcopalis honorem cathedrae post vitam Episcopi, si Deus vellet, ei donare permisit, et insuper multis libris auri Episcopum donatum, amabiliter abire permisit, et ejus mansiones cum alio servitio necessario, cum suis fidelibus usque ad finem illius provinciae caute disposuit.

CAPUT XXII. De reversione ad Augustam.

EPiscopus autem et praefatus Adalbero, cum laetabundi ad Augustam reverterentur civitatem, honorifice sicut decuit suscepti sunt, et omnes qui ibi inventi sunt, comperta eorum prospera reversione, et honorificatione ab Imperatore eis facta, valde laetificati sunt. Tunc vero praefatus Adalbero congregatis militibus Episcopi, desideravit ut ei sacramenta fidelitatis


page 556, image: ds556

jurarent, quod et fecerunt in praesentia Episcopi, similiter et familia per totum episcopatum fecit. Episcopus autem indumento more monachorum formato induebatur, quorum antea regulam multimodis virtutibus sequi consueverat. Cumque haec ita agerentur, propter quorundam clericorum aemulationem, qui se aestimabant post obitum sancti Episcopi, Imperiali celsitudine concedente episcopatum posse acquirere, ferulam episcopalem publice portare praesumpsit, ut eis tota spes acquirendi episcopatus adimeretur.

CAPUT XXIII. Qualiter synodus Adalberonem degradari voluit.

POstea vero revertentibus de Italia [note: Otto ex Italia in Germaniam po stremum rediit A. 972. Sigon.] Imperatoribus, patre scilicet et ipsius [note: Otto secundus primi filius, Imperator appellatus vivente patre an. 968. Sigeb.] prole ad Franciam, facta est [note: Synodus Adalberonis caussa habita an. 972. Contract. in ea S. Udalricus et Adalbero transgressionis canonum accusati, caussa dicta absoluti sunt. Alia autem fuit Synodus Ingelheim. an. 948. Cui etiam S. Udalricus interfuit, ut est in Frodoardi Chronico.] synodus in loco qui dicitur Ingilunheim, ad quam Archiepiscopi cum caeteris suis suffraganeis sanctum Udalricum cum suis legatis honorifice invitaverunt, Adalberonemque ejus nepotem cum eo venire decreverunt.

Illuc vero cum pervenirent, et antistites ibidem congregati Adalberonem baculum Episcopalem publice portare cognovissent, irati sunt contra eum, et dicebant, ut contra canonicae rectitudinis regulam in haeresim lapsus fuisset, et quod Pontificalis honorem sublimitatis vivente Episcopo sibi plus justo vindicaret, et ideo ultra eum Episcopum ordinari non deceret. Quibus ille auditis, prima die synodale colloquium intrare devitavit, et in alia domo cum caeteris clericis Episcopi remanebat: Antistes autem cum paucis suis capellanis synodum intravit. Cumque inter se Pontifices colloquia habere coepissent, uniuscujusque rationem per latinitatis locutionem voluerunt terminari: Cumque caussa sancti Udalrici fuisset ventilanda, et ille pro [note: Agebat enim annum octuagesimum secundum.] infirmitate, tam sonora voce, ut tota synodus audire potuisset, rationem proferre non posset, advocabatur unus suus clericus nomine [note: Codex ms. hîc alia manu ad oram habet, iste Gerhardus scripfit legendam, quod mihi neutiquam probatur, hîc enim matricularius, uti auctor bujus vitae appellat, videtur, cum clericus S. Udalrici vocetur, vitae vero auctor ex congregatione S. Afrae fuit, ut ipsemet in epilogo indicat.] Gerhardus, qui extra synodum cum Adalberone remanebat, ut pro eo desiderii sui rationem per latinitatis locutionem manifestaret. Cumque vix prodensitate multitudinis, in praesentia Imperatorum et Episcoporum praesens stetisset, interrogabatur, quid desideraret Dominus suus. Quibus interrogationibus multiplicatis, dixit, non debeo interrogationibus vestris respondere pro Domino meo, nisi illo praecipiente. Cui dixit Episcopus, frater, bene tibi notum est desiderium meum, enarra hoc,


page 557, image: ds557

et obsecra, ut eorum consiliis et permissionibus, Deo juvante, expletum fiat. Tunc praefatus clericus Gerhardus in praesentia omnium dixit: Excellentissimi Imperatores et religiosissimi antistites, desiderium Domini mei est relinquere saeculum, et secundum regulam sancti Benedicti sanctam inire vitam, et in contemplativa vita diem expectare obitus sui, in indumento pro certo habitus exterioris, potestis cognoscere voluntatem animi interioris. Istis et aliis rationibus in voluntate Domini sui in finem deductis, terra tenus cecidit ante pedes Imperatorum et Antistitum, obsecrans ut petitionem Domini sui secundum Dei voluntatem implere non dedignarentur. Qui simul respondendi inducias usque in crastinum diem postulaverunt, et postea inter se aestimaverunt, qualiter caussa Adalberonis terminaretur. Quidam vero Episcoporum adjutores Adalberonis fuerunt, ne prorsus a spe episcopalis ordinationis, post vitam avunculi sui excluderetur. Haec cum inter se prolixe sermocinarentur, ultima in unum ratione coadunati, omnes simul firmaverunt, nisi Adalbero se sacramento excusaret, quod non sciret haeresim manere, quia episcopalem potentiam cumbaculo arripuit, nullo modo ulterius legaliter Episcopus fieri potuisset. Altera vero die cum Episcopo etiam Adalbero synodali interfuit colloquio, et cum ei praedictum crimen imputaretur, multis objectionibus diversorum colloquiorum cum suis adjutoribus a praedicto crimine se defendere statuit. Hoc cum ei adunatio omnium Episcoporum non consentiret, secundum praedictam destinationem Episcoporum sacramentum perfecit, per nomen Patris et Filii et Spiritus sancti super quatuor Evangelia. Tunc iterum Episcopus Udalricus petitionis suae responsa, quae pridie procrastinata fuerunt, per praedictum suum clericum expetivit, quia desideravit, ut praedictus suus nepos Episcopus ordinaretur, et ille secundum regulam sancti Benedicti, in monasterio cum eorum consensu deservire mereretur. Episcopi autem, quamvis eis ex toto non placeret, aperte ei in synodo contradicere noluere petitionem suam, sed sapientissimi ex ipsis, cum consilio aliorum [note: extra ambulare austretten.] extra synodum eum ambulare cum illis postulaverunt, ibique cum eo et cum suis clericis sapientissimis secretam locutionem habuere, dicentes: Reverende Pater, cui nota est omnium ecclesiasticorum librorum normula, qui semper callem rectitudinis ambulasti non deviando, non decet, ut nunc istam viam, quam semper tenuisti, omittens, seminarium ex te sumat talis error, ut alius in loco tuo te vivente ordinetur, quia si ex te talis consuetudo incipit perpetrari, in posterum multis reverendis et bonis Episcopis, ab eorum nepotibus et clericis talia desiderantibus, multa concrescunt adversa; melius


page 558, image: ds558

tibi est, ut in eo ministerio, in quo coepisti, Deo servire permaneas, quam tuam voluntatem sequens aliis plurimis scandalum facias, quia ex te canonici et monachi et sanctimoniales et caeteri Christiani ad rectitudinis statum debent constringi, qui ex semet ipsis per climata cadere festinant, qui autem incaute ambulando ceciderunt, ex te, Deo juvante, erigi posse sperandi sunt. Denepote autem tuo Adalberone tuae voluntati satisfaciendo, in commune firmamus, ut nullus alius a nobis post tuum discessum, ad illum locum, in quo tu pastor existis, eo vivente ordinetur, nisi ipse. His consiliis consentiens sanctus Episcopus Udalricus, cum eis in synodum regrediebatur, et tunc cum consensu aliorum antistitum, fecit ab Imperatore Adalberoni commendari in eorum praesentia, procurationem sui habere, et sub ipso totius episcopatus cautam disposionem in omnibus adimplere. Taliter vero istis terminatis, finita synodo Episcopus et Adalbero cum suis ad Augustam revertebantur. [note: Miraculum quoddam in altero exemplo hîc sequebatur, quod quoniam infra iterum repetitur, vifum omittere.]

CAPUT XXIV. Qualiter Adalbero vitam finivit.

PRaedicta vero synodus in autumnali tempore peracta est; et inantea Paschali tempore adveniente et sancta hebdomada finita, Episcopus et Adalbero, amabiliter vocante [note: Al. Rihvvi. no.] Rinwino comite Dietpoldi fratris Episcopi filio, ad castellum Dilinga nominatum venerunt, ut ibi aliquantos dies charitative cum eo, et cum [note: Femina Weib, id est uxor.] femina ejus Hiltegart nominata manerent. Paucis itaque diebus transactis, Adalbero ibi cum phlebotemo sibi phlebotemando sanguinem minui fecit, et postea cum Episcopo ad coenam consedit, et de coena surgens in lectum se ad requiescendum deposuit: cumque unusquisque ad suas divertisset mansiones, eadem nocte subitanea morte Adalbero [note: An. 973. Contracti editio nova.] defunctus est, [note: At. Perevvicus.] Herewingus ejus presbyter, cum ad nunciandum hoc Episcopo cubiculum ejus intraret, Episcopus sermonem ejus praeveniens, dixit illi: Ecce Adalbero defunctus est: Cui ille respondit: Ideo ego huc intravi, ut tibi hoc nunciarem, nullus alius me praeibat adte, et quomodo hoc scire potuisti? Cui ille respondit: Vade et suscita Riwinum et omnes, qui nobiscum sunt, ut cito praeparent vehiculum, ut corpus ejus ad Augustam ducamus civitatem. Episcopus autem missis ad Augustam legatis, praecepit, ut in ecclesia sanctae Afrae sepulchrum ejus juxta ipsius sepulchrum praepararetur, quod et sic factum est. Ille autem cum his, quicum ipso erant, imposuit corpus carpento, et antepositis equis vexit ad Augustam cum frequentia populi. Matricularii autem, cum crucibus et aqua benedicta et cereis et incenso, et cum magna multitudine familiae, caeterique populi appropinquanti occurrerunt,


page 559, image: ds559

et honorifice suscipientes, cum congruis orationibus et modulationibus perduxerunt ad locum sepulchri, et ibi expletis vigiliis, et salutaribus pro ejus anima Deo oblatis hostiis, Episcopo animam omnipotenti Deo commendante corpus devotissime sepelierunt. Commendatione autem corporis peracta, et Episcopo cum tristitia redeunte, universi fletu et lamentatione et magna moestitia in suas reversi sunt mansiones, pro eo quod ex nobili genere ortum et formosum, et grammaticae artis bene doctum, et in Dei servitio studiosum, et in bonis operibus strenuum, et in eloquentia dulcisona cautum, in donando largum, in adversis aliorum tristem, multarum virtutum opulentia cumulatum, in adjutorio miserorum festinum, multimoda benevolentia ornatum virum, tam cito depositum omiserunt.

CAPUT XXV. Qualiter Vtinbur am abbatiam reddit.

REligiosus autem antistes, misso legato nunciavit Imperatori obitum praedicti nepotis sui, et Abbatiam Utenbura nominatam, quae [note: Brusch. de monaft. ait Adalberonem an 941. Abbatiae praefect.] ipsi a sua imperiali potentia concessa erat, postulavit sibi donari, non caussa avaritiae, sed ea intentione, ut coenobitis ibidem Deo servientibus deliberationem, quam ille eis antea conscriptam et sigillatam ab eodem Imperatore donari impetravit, restituere potuisset. Imperator autem per eundem nuncium [note: Brusch. ait S. Udalricum Abbatiam A. 971. accepisse, verum ex hujus historiae serie apparet an. 973 restituendum esse.] abbatiam concessit, et consolationem magnam, et multimodam salutem remandavit. Nuncius autem cum reverteretur, invenit Episcopum in loco, qui dicitur Staphense, et haec praedicta narravit. Paucis vero diebus postea revolutis, adhuc ipsi in eodem loco manenti, per nuncium quendam, orationis suffragia pro anima Imperatoris poscentem, [note: Otto magnus Imp. ob. an. 973. Non. Maij. Contractus.] obitus ejus illi annunciabatur. Inde vero cum ad Augustam rediret, venerunt nepotes sui, Riwinus comes filius fratris sui Dietpaldi, et Hupaldus comes filius fratris sui Manegoldi, et rogaverunt illum, ut pergeret ad oppidum, quod nominatur [note: Al. Witegislinga.] Witeselinga, et illis monstraret ecclesiam ibi sitam, ubi corpora suorum [note: Parentes generatim videtur pro consanguineis capere. Caeterum Dietpaldus Rivvini pater Augustae sepultus est, supra e. 13.] parentum terrae commendata fuerant, de qua ipse saepe eos antea praemonuit, ut eam meliorarent, et eadem corpora in illam concluderent, ne ultra a pluviis [?] domatum infunderentur, ordinare, et quantae magnitudinis eam facere debuissent. Sanctus vero Episcopus, quamvis certissimesciret in proximo manere sequestrationem corporis et animae suae, tamen pro divino amore, et pro eorum amabilitate illuc perrexit, et provida ordinatione eandem ecclesiam super praefata corpora amplificari perdocuit, ibique cum nepotibus suis aliquantis diebus moratus est, et inde ad castellum [note: Al. Sunnem notinga.] Sunnemotinga nominatum, propter petitionem Manegoldi fratris


page 560, image: ds560

praedicti Adalberonis pervenit. Cumque in itinere, antequam illuc pervenirent, in campo propter herbam, juxta villam, quae dicitur [note: Al. Gerilihova.] Gerilehova castrametati fuissent, cum sol occasui radios suae lucis inserere coepisset, venit quidam homo, qui dixit [note: Conradus Constantiae Episcopus iniit A 934. obiit 974. Contract.] Chunradum Episcopum certissime defunctum fuisse, et nominavit diem obitus sui, et diem collocationis corporis ejus in sepulchrum. Hac fama audita, clerici et alii comites ejus stupefacti effecti sunt, et statim aestimaverunt nuncium ad Augustam mittere, ut pro ejus anima solitae orationes explerentur: quibus sanctus Episcopus blando sermone infit, certissime rei veritatem sciens, desistite adhuc nuncium mittere, mane diluculo comperietis, qualiter circa Episcopum maneat. Crastina vero die diluculo quidam de Constantia venit, et de obitu Episcopi veraciter contradixit, et ejus possibilitatem secundum suam consuetudinem esse nunciavit. Sanctus autem Episcopus Udalricus coeptum iter peregit, et ibi quasi ad convivium vocatus, post expletionem salutaris hostiae, quam quotidie per se, quamvis viribus corporis valde esset destitutus, Deo persolvere satagebat, cum convivantibus quotidie ad mensam sedebat, et nullum corpori cibum exhibuit, nisi micas panis aquae infusas in os misit, quas etiam saepissime aquis exspoliatas de ore rejecit, haustibus vero aquae interdum corpus, cum adhuc ad mensam sederet, reficiebat. Consummatisque ibi rebus, pro quibus illuc vocatus est, abire coepit, altera die ad locum qui dicitur [note: Al. Otinga.] Utiuntiga pervenit, et ibi ad se convocatis monachis de monasterio Uttenbura nominato, autumare cum eis et cum suis fidelibus provide coepit, quomodo deliberationem, quam eis antea sicut praedixi, ab Imperatore impetraverat, restituere potuisset, et dixit eis: Eligite ex vobis unum ad Abbatem, qui in Dei servitio utilis, et vestris necessitatibus possit cautus inveniri. Si illum eligitis, qui mihi ad hoc placet, commendabo illi Abbatiam usque in praesentiam Domini mei Imperatoris: sin autem alium nisi mihi placentem eligitis, non illi commendabo. Qui respondentes dixerunt: Nominet nobis sanctitas tua hunc, quituae dominationi placitus sit ad electionem nostrae unitatis. Tunc dixit eis, [note: Al. Ruodungum. Al. Rupertum, Brusch. habet Rudungum electum an. 972. restitue an. 973.] Rudvugum fratrem vestrum ad hoc nominabo ministerium. Quibus auditis fratres inducias postulaverunt, donec omnes simul loquerentur, si haec electio cum omnium fratrum consensu fieri potuisset. Cumque in loco destinato collecti fratres colloquia inter se habere coepissent de praefata electione, quibusdam fratribus placuit, quibusdam displicuit, sed tamen cum consilio amicorum roborati, Episcopi voluntati parentes, in unum coadunati Rudvugum ad Abbatem elegerunt, et cum eo ad Episcopum regredientes, unitatis eorum electionem ei nunciaverunt. His auditis Episcopus, assumpto


page 561, image: ds561

baculo commendavit abbatiam praefato Rudvugo usque in praesentiam [note: Ottonis Jecundi, qui iniit an. 973.] Imperatoris, qui tunc in Imperio patri suo aequivoco successerat, et illum commendavit suis nepotibus et aliis suis fidelibus, ut eum celsitudini Imperatoris praesentarent, et illis cum fide ei juvantibus, ab eo haec confirmarentur. His ita expletis propriam sui episcopatus revisitavit sedem.

CAPUT XXVI. Quam formose obitum suum in Augusta exspectaret.

MOenia autem Augustae civitatis introgressus, magna tristitia septus est pro morte Adalberonis suinepotis, et pro obitu Imperatoris, cui semper fidem in omnibus servavit, cujus etiam amor pectori ejus firmiter conglutinatus est. Pro requie vero animarum amborum multas eleemosynas largitus est pauperibus, et multas orationes et preces ad Dominum quotidie effudit, ut eis misereri dignaretur: missarum vero officia quotidie celebrare non desistebat, quoad usque vires corporis sic subtrahebantur, ut nullo modo ultra per se stare potuisset. Ad mensam vero sedebat, et sedentibus cum eo convivium faciebat, et ille quasi jejunus absistebat, et postea in ecclesia vel in cubiculo suo dulci cantatione psalmorum, vel auditione lectionum sacrarum recreatus est. Vires vero corporis cum ei ita defecissent, ut per se missam cantare non potuisset, quotidie in ecclesiam introductus devotissime eam audire, et interim orationibus intentis insistere non desistebat. Pro certo post missam expletam cum cubiculum intraret, repausationi lectuli se non commendavit ante horam vespertinam, sed super sedile suum calceatus sedit, et interdum se super pulvillum in dexteram partem reclinavit, interdum ad sinistram, et interdum sedens ad dorsum super posteriora sedilis, in quo sedebat, reclinavit. Et post expletionem cursus et totius psalterii, legente Gerhardo [note: Puto significari praepositum ecclesiae cathedralis.] Praeposito sacrorum lectiones librorum audivit, et interdum cum eo inde dulci eloquio fruebatur. Cuidam vero eloquio inter ipsos finito, praefatus clericus interrogavit eum dicens: Habes spem pro ista infirmitate, Domine, obitum tuum tibi imminere? Cui ille quasi eum increpando respondit: Quare sic dixisti? non spero, sed certissime cognosco diem obitus mei non post multos dies mihi evenire. De qua re presbyter contristatus, indulgentiam postulavit et dixit illi, Domine, quem Episcoporum praecipis vocare ad commendationem corporis tui? Cui ille respondit: Eo tempore, quando anima mea derelictura est hoc corpus, non potestis ullum eorum huc advocare, quia [note: Augustae enim et Con. stantia in eâdem provincia Moguntin[?].] conprovincialis meus Chunradus Episcopus tanta infirmitate detentus est, ut huc venire non


page 562, image: ds562

possit, Episcopi vero [note: Bavariorum, Otfridus monachus in praefat. Evang. quae German. vertit, de proprietate ejus linguae inquit, Interdum tria, uvu, ut puto, quaerit insono, priores duo consonantes ut mihi videtur, tertium vocali sono manente.] Bauuuariorum ad regale colloquium ad Franciam sunt congregati.

At ille inquit, Domine, quid tunc facere debemus? Cui sanctus Episcopus dixit: Nostis corpus hominis terrae commendare? At ille ait: Si talis persona esset, super quam commendatio nostra fieri debuisset, timorem inde non haberemus. Cui Episcopus dixit: Facite de hac re, cum tempus advenerit, sicut optime potestis, Dominus commendatorem corporis mei providebit. Et his dictis praefatus presbyter iterum lectionis usum assumpsit, et in ea sicut solitus erat, usque dum sonante signo vespertinalis laudis hora annunciabatur. Lectiones vero fuerunt Vitas patrum sanctorum, et liber sancti Gregorii, quem dialogorum vocant, cujus ultimus liber disputat multum de his, qui de corpore rapti in spiritu multa viderunt, et iterum ad corpus redierunt. Taliter vero conversando formosissime exspectabat diem obitus sui, et interdum in Spiritu plurima videbat, de quibus pauca his, qui cum eo erant, narravit. Interea vero Werinhario Abbati de monasterio [note: Al. Fuldae, rectessrusch. ait Werinharium filium fuisse materterae S. Udalrici, Abbatem factum An. 969. ob. 982] Vulta nominato, caussa visitationis ad eum venienti, inter alia dixit: Tu post me hic deberes Episcopus fieri, omnes te elegerunt, nisi duo, hi vero duo si aliis concordarent, electio tua sine dubio perfecta fuisset. Et his dictis manus Attelini tunc [note: Vicentius Borg. de eccl. Florent. observavit Vicedominos ante an. millesimum fere ex clero fuisse, eam dignitatem post ad laieos transiisse, Onuph. de vocib. ecclesiast. obscuris, ait etiam Majores domus appellatos. Verum dist. 89. cap. Volumus. Gregor. Vicedominum a Majore domus distinguit, ibi glossa oeconomum interpretatur.] Vicedomini, et manus Hiltini camerarii. comprehendens suae fidelitati commendavit, et cum charitate eum abire permisit. Altera vero vice quadam die quasi de gravi somno expergefactus, ei assidentibus et haec audientibus ait: Heu, heu quod illum nepotem meum Adalberonem unquam vidi, quia pro eo, quod ei secundum suum desiderium consentiebam, nolunt me impunitum in suum recipere consortium, et his dictis statim tacuit. Virtus vero corporis de die in diem decrescens, in tantum deficiebat, ut ecclesiam intrare nisi a duobus sustentatus non potuisset. Cum vero in die natali sanctorum Marci et Marcelliani, quod est XIV. K. Julii, ecclesiam introduceretur, ut missam audiret, peracta missa, ad sanctam crucem tapetium sibi deponi praecepit, et sesuper illo prosternebat. Ibi vero cum quasi dimidiam horam jacuisset, surrexit, et camerarium Luitpaldum presbyterum ad se venire fecit, et cunctas suas res, quas ille in ministerio habebat, in praesentiam sui portare praecepit, et ponere ante altare, nisi unam paraturam domus et mensarum, et unum coopertorium mardrinum ad servitium sui successoris dimisit. Cum vero ante eum posita fuissent, et ille ea conspexisset, dixit: Quid mihi haec omnia nunc debuerunt? Quamvis vero illi plurima viderentur, numerus


page 563, image: ds563

eorum major non fuit nisi pauca camisalia, et VII. vel octo mensalia, et duo sarcilia, et X. solidi argenti, quos in manum Gerhardi Praepositi commendavit statim ad erogandum pauperibus. Caetera vero omnia disposuit dividi inter clericos ejusdem loci. De vestimentis suis misit [note: Al. Hatteni, quod probo.] Antonio venerando viro, quem ille antea ad Utenburam in Dei nomine inclusit. Cuidam etiam [note: Al. Ruzoni.] Ruozoni, mobilitate membrorum carenti nisi de brachiis sursum, cui domicilium in coemeterio [note: Al. Campidonensis.] Kampidonensis monasterii more lectuli a terra sublevatum aedificatum erat, ut ea, quae ab eo digesta fuerant terratenus cadendo, a domicilio separarentur, vestimenta transmisit; quia antea [note: Brusch. scribit S. Udalr. Campid. monast. aliquandiu in commendis (uti vocant) habuisse, post an. nimirum 941.] cum Episcopus in eodem monasterio moraretur, praedictum pauperem per se ipsum saepe visitavit, et ejus locutionis dulcedinem libenter audivit, quia idem ipse praedictus pauper clauso ostiolo semper in Dei laudibus et orationibus die ac nocte morabatur. O quae lingua virum tantae benignitatis enarrare potest, qui in ultimis positus tanto spatio interposito Christum vestire non omisit, pro eo certe, quia ei semper aderat, qui ab eo sua membra vestiri volebat. His vero praedictis dispensatis, praecepit Vicedomino caeterisque quibus voluit suis fidelibus ac ministris, ut in cunctis locis ad suum servitium pertinentibus, cuncta quae in eis inventa fuissent, in tres partes dividerentur, et tertia pars presbyteris pauperibusque provida dispensatione statim eo vivente donarentur, quod et factum est. Pro certo quamvis corpus gravi infirmitate detentum fuisset, sensus et animus et voluntas occupari non potuerunt, [note: Pro, ut non.] nisi piis insisterent intentionibus.

CAPUT XXVII. Qualiter die nativitatis sancti Joannis Baptistae ultimam missam celebravit.

DIe itaque sancto nativitatis sancti Joannis Baptistae hora diei prima, quasi repente de somno beatus Udalricus suscitatus, dixit camerariis suis, induite me vestimenta mea et calceamenta: qui haesitantes propter magnam ejus infirmitatem, si haec in ecstasi mentis vel incapacitate sensus ejus praeciperet, implendo tamen praeceptum ejus, induerunt eum vestimenta ejus et calceos: statim autem paratura se missatica indui praecepit, cumque paratus fuisset, perambulavit matricem ecclesiam, et ad ecclesiam sancti Joannis Baptistae, quam ipse antea aedificaverat, et in honore ejus consecraverat, pervenit, ibique [note: Antiquitus tres missae celebrabantur in festivitate S. Joam. Bapt. una se. in vig ilia reliquae dua in die. Vide Albinum et Amalarium lib. 3. c. 38.] missam, quam anniversariis sollennitatibus mane diluculo consueverat cantare, potenter et caute explevit, illaque finita statim publicam missam iniit, et devotissime Deo juvante in finem stando gloriose peregit: ambas missas cum stando sine adjutorio aliorum cum benedictionibus decenter


page 564, image: ds564

ad finem perduceret, consedebat, et astantibus sibi clericis dicebat: Haec ministeria, quae nunc Deo donante peregi, ex possibilitate corporis mei non assumpsi, sed ex praecepto: hodie enim cum in lecto quasi sopitus somno jacerem, steterunt coram lectulo meo duo viri juvenes formosissimi aspectu, e quibus mihi uns dicebat: Quare non surgis, debes enim hodie ad sanctum Joannem Baptistam missam celebrare: Cui alter respondit: Quomodo potest hoc fieri, quia pro impossibilitate corporis primam adhuc non explevit? At ille qui antea locutus est, ad me dixit: Surge, et secundum meum sermonem Dei ministerium in praefata ecclesia implere festina, quia hodie praeter te nullus alius ibi missam cantabit, his vero dictis ad cubiculum regressus est. Cumque diem obitus sui devota mente et laeto animo, et secundum verba psalmographi David dicentis: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus, expectaret, quam vis verbis non dixisset, factis tamen manifestavit, quod de hoc saeculo se migraturum esse in Vigilia Apostolorum Petri et Pauli putavit. Eadem die, antequam vespertinalis laus inciperet, et cum a custodibus omnes simul campanae ad sonandum moverentur, balneatus et paratura, quam ad obitum suum conservatam habuit, indutus, se quasi defuncturum deposuit. Finita autem vespertinali laude aliis juvantibus se a terra levavit, et quasi secreto dixit: Osancte Petre, nunc non fecisti, sicut ego aestimavi: Et quasi animo aliquantum de hacre mente consternatus manebat. Praefatus autem presbyter Gerhardus dixit ad eum, Domine noli contristari, sed recordare, quia aliis sanctis Episcopis similiter contigit, ut enim dictum est: Circa natale Apostolorum de hoc saeculo ad requiem es perducturus, is cum speraret se in natale Apostolorum obiisse, induciae ei prolongabantur usque in octavum diem, et tunc defunctus est. [note: De Cassio Greg. dial. lib. 4. c. 56. et homil. 37. in Evang.] Cassio Narniensi Episcopo per quendam presbyterum ab angelo flagellatum dictum est: Non cesset manus tua, non cesset pes tuus, age quod agis, operare quod operaris, natali Apostolorum venies ad me. Episcopus autem aestimans in sollennitate Apostolorum, quae tunc proxima erat, sibi obitum suum imminere, in quibuscumque potuit, ad depositionem corporis sui praeparare se studuit. Sollennitate itaque adveniente sanus permanebat, et incolumis, et sic mansit, donec curricula septem annorum praeterirent, et tunc in eodem die, sicut ei dictum est, multis bonis praemissis, et sacro ministerio expleto, feliciter migravit a saeculo. His auditis sanctus Episcopus vera esse recordatus est, et respondit ei dicens: Benedixisti frater, et relevatus mente bono animo manebat, et cum eo manentibus dulcem et commodum se exhibebat, nullum objurgans,


page 565, image: ds565

nullum increpans, nulli iratus, nulli molestus, nulli adversus, nullum verbum alicujus lamentationis ab eo audiebatur, sed bona omnia, quae tunc potuit, praesentibus et absentibus fecit. Nemini indulgentiam negavit, gratia suae benedictionis omnes consignavit. Praedictus vero Richuuinus comes nepos ejus, adhuc de regali locutione non revertebatur, de quo interdum dicebat: O Richuuine, utinam me vivente venires, ut te viderem. Eo anno sollennitas Apostolorum Petri et Pauli dominica die eveniebat, de qua optimis moribus sicut praedixi exspectabat, donec dies quintae feriae pertransisset; in illa nocte, antea quam aurora VI. feriae bene cognosci potuisset, asperso cinere in modum crucis, et aqua benedicta aspersa, se deponi fecit, et sic jacebat, usque dum aurora cunctam latitudinem orbis illuminaret. Tunc Richuuinus de palatio rediens intravit, et legationem Imperatoris eo audiente recitavit. Eo scilicet viso, legationeque audita, oculos levans secundum suam possibilitatem gratias agebat Deo omnipotenti, qui secundum dicta David prophetae, voluntatem timentium sefaciet etc. Richuuino autem exeunte, statim eadem hora clericis letaniam devote canentibus animam Deo commendans, [note: Consentit in omnibus utraque Contracti editio, unde ii, qui aliter scripserunt, corrigendi, prasertim Sigeb.] Anno incarnationis Domini nostri JESU Christi DCCCCLXXIII. aetatis LXXXIII. ordinationis autem L. quarto die Julii IV. Non. ejusdem mensis, die veneris, felici obitu quasi somno suavi soporatus, ergastulo corporis exem ptus migravit ad requiem. Pro certo sanctum corpus, cum ad lavandum more solito denudatum fuisset, suavi odoris fragrantia nares omnium ibi manentium replevit, et tam diu permansit, quoad usque corpus levatum, praedestinatisque vestibus indutum, et feretro impositum, in ecclesiam portaretur. Clerus nempe cum audiret, quod Episcopi [note: Al. Basarorum.] Bauuuariorum de praedicto colloquio redirent ad suam provinciam, misso legato voluerunt Archiepiscopum [note: Al. Fridoncium, Hundius in metrop. Fridericum Archiepiscopum Salisburgensem habet electum an. 956 qui sedit. an. 33.] Fridricum ad commendationem sacri corporis vocare. Cumque ad illum nuncius perveniret, invenit eum tanta infirmitate febrium detentum, ut nullo modo advenire potuisset. Misso autem cum tristitia inde revertente, audivit quod venerandus Episcopus [note: Wolfgangus Episc. Ratisponen. electus an. 968. ob. an. 994. Hund.] Wolfgangus ad locum, qui dicitur Nordilingga, venire voluisset, in occursum ejus festinavit. Ad eum certe cum perveniret, salutatus ab eo audivit, quod Augustam civitatem pergere voluisset, visitare sanctum Dei servum Udalricum in infirmitate detentum. Cui ille respondit, Dominus sanctitati tuae praecepit visitare eum, et ego ad hoc veni, ut nunciarem tibi, quia defunctus est, et de omni congregatione ibi Deo militante te flagitare, ut festine venires, et sanctum corpus Deo commendares. Quo audito sanctus Episcopus magna moestitia septus est, in eadem nocte diluculo


page 566, image: ds566

surrexit, et ad Augustam pergere coepit. In itinere vero cum cognovisset, quod ad congruum tempus illuc pervenire non valeret, praemisso eodem legato nunciavit adventum ejus. Interim vero corpus in ecclesia sanctae Mariae a congregatione die noctuqueue, cum orationibus et missarum celebrationibus, caute et devote custodiebatur usque in diem Dominicam. Die vero Dominica post primam missam pro ejus anima celebrata, congregato clero, et sanctimonialium congregatione adveniente, et magna de provinciis multitudine populi, presbyteri levaverunt corpus, et ad sanctam Afram, ubi antea sepulchrum ejus praeparatum fuerat, portare coeperunt. Cumque venirent ad collem, qui dicitur [note: Al. Perelich.] Pereleich, praefatus nuncius venit, et adventum Wolfgangi Episcopi nunciavit. Illi autem perducentes corpus in ecclesiam sanctae Afrae, et item missam sacrificalem cum omni devotione pro requie ejus animae celebravere. Episcopus vero cum adhuc non veniret, et hora diei non tardaret, nisi tempus celebrationis publici Dei ministerii immineret, et hoc cum omni devotione a congregatione clericorum perficeretur, venit praefatus Episcopus, qui cum honorifice susceptus fuisset, et orationi finem imposuisset, salutatis a se fratribus dixit: Quid vobis videtur, an hodie sacrum corpus commendamus. vel ad alterum diem procrastinemus. Cui fratres respondentes dixerunt: Si tuae sanctitati placet, nobis bonum videtur, si omnibus, qui nunc hîc in praesentia sunt, annunciatur, ut mane congrua hora huc ad commendationem sacri corporis conveniant, et a te salutaris hostiae munus nobis sacrificantibus pro requie ejus animae Deo offeratur, quia congrua hora praeterita est, et tu es magna lassitudine septus. Quibus auditis Episcopus consilio eorum libentissime assensum praebens, alterum diem exspectavit. Ea vero nocte Hiltegart uxor praefati Richuuini comitis, quam vis nupta, tamen satis religiosa, venit camisaleque cera perfusum attulit, et sublimissimos clericos petiit, ut sacro corpori caute secreto circumdaretur, ne sacerdotalis paratura, qua indutus erat, cito a terra consummaretur, quia ipse adhuc vivens praecepit, ne tabulatum lignum corpori ejus supposuissent, sed purae terrae imponerent, et ligneo operculo cooperirent: qui secundum ejus petitionem camisale corpori sacro circumdederunt. Mane autem facto magna multitudine populi adveniente, et clericis sanctimonialibusque ibidem Deo militantibus congregatis, sed et de provinciis multis sacris officiis utentibus adjunctis, Antistes, cunctis pro ejus anima sacrificantibus, magna contritione cordis et humiliatione salutarem obtulit hostiam Deo, insuper etiam publica missa expleta, omnes in commune sobrio et cauto sermone admonuit, ut pro illa sancta anima


page 567, image: ds567

intima intentione cordis devote exorent, ut ab omni vinculo delictorum absoluta, Deo donante perenni gaudio in aevum cum sanctis et electis Dei perfrui mereretur. Oratione autem secundum verbum ejus ab omnibus peracta, Episcopus corpus [note: Carolus a Basilica Petri in vita Card. Borromaei lib. 5. c. 6. lcribit, Mediolani in Basilica SS. Apostolorum inventum esse corpus S. sive Ulrici sive Arderici, incertum an Mediolanensis an Augustani Episcopi, an etiam alterius alicujus civitatis. S. Udalricum Augustanum Episcopum non fuisse, quisquis aliâs fuerit, ex hac tota historia satis liquet; ne quis tamen aliquando erret, monendum putavimus.] sepelivit, et animam omnipotenti Deo devotissime cum lacrymis commendavit.

Ministri autem, sicut praedictum est, operculo ligneo corpus cooperuerunt, et super hoc gradibus murati sepulchri densum lignum tabulatum superposuerunt, in superficie autem terrae cum lapidibus conjunctis firmiter clauserunt. His ita peractis, Episcopus ad Augustam caussa orationis perrexit. Orationibus multipliciter consummatis, a fratribus per charitatem rogatus, paraturam missaticam quae fuit sancti Udalrici, quarum opulentia ille vivens abundabat, propter ejus sanctitatem suscepit, et honorifice, sicut optime dignus erat, dimissus, Deo comite ad propria reversus est.

CAPUT XXVIII. Qualiter Heinricus successor ejus ad Episcopatum venit, et qualiter interiit.

POst obitum sancti Udalrici Episcopi, Heinricus filius [note: Al. Burch.] Purchardi comitis successor ejus effectus est, non provide in ovile ovium intrando, sed aliunde ascendendo, quia [note: Burchard. 3. Luitolfo successit in Sueviae Ducatu A. 957. ob. 973. Ut Contr. auctor est. Primo Luitgardem sororem S. Udalrici, deinde Hedvvigem filiam Henrici Bojerum D. uxorem habuit cujus mater Herici Episcopi Augustani matertera fuerit sieri potest. Vide Stumf. lib. 4. c. 38.] Purchardo duce Alamannorum, qui filiam materterae ejus habuit uxorem, et aliis plurimis, sed et quibusdam militibus, qui ab eo beneficia sua augeri astuta arte cupiebant, consiliantibus, subtili coepit consilio aestimare, qualiter praedictum locum sibi potuisset usurpare; quamvis in ejus scientiam deveniret, quod Werinharius [note: Abbas Fuldensis.] abbas in quadam invisibili carnalibus oculis congregatione, ubi sanctus Udalricus in ecstasi mentis adjunctus, audivit: Si duo aliis concordarent, ab omni illa congregatione ad hoc ministerium fuisset destinatus, ut ejus successor efficeretur, sicuti antea [note: Supr. c. 26.] praedixi. Quidam clerici, [note: Advocatus Episcopatus Kastenvogt, defens. Meminere hujus muneris Capitula Karoli M lib. 2. c. 62. et lib. 7. co 303.] Advocato et aliis quibusdam militibus de eodem Episcopatu secum comitantibus, ad curtem Imperatoris. baculum Episcopalem ferendo iter agere coeperunt. Cumque ad Wormacensem civitatem ad monasterium sancti Cyriaci venirent, invenerunt ibi Purchardum ducem cum uxore sua in infirmitate occupatum. Cumque ei indicarent studium [note: [?]* Al. Wormacensium.] itineris sui, quibusdam machinationibus callida ratione


page 568, image: ds568

ab eo illusi sunt, quia dixit eis, Imperatorem his diebus prope in ultimis finibus regni ejus morari, et in ea via, quam pergere debuerunt, omnia supra modum chara, et herbam undique in defensione manere, et ideo semetipsos et eorum caballos nulla commoditate posse sustentari: non post multos dies Imperator noster vult regale colloquium habere ad locum, qui dicitur [note: Al. Eristein] Erinstein, illuc facile potestis ire, ideo revertimini nunc, et quando meus certus nuncius vobis praedictae locutionis diem nunciaturus advenerit, illuc venire ne dubitetis, ibi enim me invenietis firmum vobis fore adjutorem, et in electione Episcopali sine ambiguitate me sciatis vobis concordari. His verbis auditis, vera esse aestimantes, et consiliis ejus consentientes reversi sunt. Non post multum vero temporis nuncius ducis venit, et regale colloquium in praedicto loco manere indicavit, eosque illuc venire admonuit. Qui statim aliis fratribus secum sumptis, ad praefatum locum, pergere festinaverunt. Cumque appropinquassent ad locum, qui ad balneos nominatur, quidam nuncius ejus obvius dixit, Hainricus filius Purchardi, quem Imperator cum suis fidelibus, et dux Purchardus ad Augustam antistitem esse decreverunt, nunc cito occurret vobis. Hacratione audita contristati fratres, eo quod de praedicta electione Episcopi privari debuerunt, ultra non sunt progressi, sed revertentes in loco opportuno exspectaverunt, usque dum praefatum Heinricum inde comitarentur. Eo statim die, cum ad castra venirent milites, qui de duce Purchardo cum Heinrico venerunt, adjunctos sibi clericos rogare coeperunt, ut Hainricum in commune Episcopum esse comprobarent in eodem loco. Qui inducias petierunt, usque in communi capitulo domi cuncti fratres in unum se coadunarent. Cumque milites hoc refutarent, et longa inter se locutione contenderent, reversi ad Hainricum cum quibusdam clericis, elegerunt eum super se esse Episcopum, quidam vero eum non eligentes ad Augustam pervenerunt ad caeteros fratres. Cumque ad Augustam pervenirent sic sequestrati in electione ejus, venit quidam comes Wolveradus nomine cum aliis quibusdam hominibus, quasi legationem ab Imperatore ferendo ad congregationem, dicens: Imperator demandavit vobis gratiam et misericordiam et omnia bona, et postulavit, ut istum Dominum Hainricum, quem ille cum suis fidelibus decrevit in isto loco esse pastorem, ut et vos ob amorem sui Antistitem vobis eligere unanimiter non renuatis. Legatio autem haec fraudulenti consilio composita erat. Cui respondentes dixerunt: Veniat ille cum vobis ad capitulum nostrum, ad audiendum responsa nostra. Cumque vix obtinuissent, ut in capitulum intrarent, legebant lectiones canonicas de electione Antistitum. Praefatus


page 569, image: ds569

Hainricus cum audisset de lectionibus in praesentia recitatis, quod in potestate esset canonicorum eum eligere vel refutare, cum venia humiliter postulavit, ut eum Episcopum eligere non dedignarentur, promittens eis, si ejus postulationi consentirent, in posterum omnigenae commoditatis im pensionem. Qui ejus promissionibus credentes, quidam vero sponte, quidam vero dissensiones vitando, omnes tamen in commune decreverunt eum esse Episcopum. Haec vero electio cum in ecclesia militibus et familiae nota facta fuisset, sonantibus campanis ab omnibus confirmabatur. Tunc demum praefatus Heinricus assumptis quibusdam canonicis perrexit ad Imperatorem, et in praesentia ejus aliorum testimonio roboratus, de electione ejus nunciavit, humiliter flagitans, ut a celsitudine ejus Imperialis potestatis Pontificium praenominatum ei concederetur. Imperator autem ejus petitioni non contradixit, neque continuo adimplevit, sed promisit, ut post quinque dies in sollennitate sancti Mauritii ejus petitioni assensum praeberet, sicut et fecit. Postea vero statuto tempore ad Magunciam venit, et a [note: Decimus septimus a S. Bonifacio ejus sedis Archiepiscopus.] Rudperto Archiepiscopo et suis suffraganeis benedictionem Episcopalem accepit. His vero temporibus [note: Burchardo successit an. 973. Contract.] Otto filius Luittolfi filii [note: Ottonis Magni.] Ottonis Imperatoris, Dux fuit Alamannorum, et Heinricus filius Hainrici [note: Henricus I. Bavariae dux, frater fuit Ottonis Magni, uti supra vidimus.] fratris ejusdem Imperatoris Dux Bauuariorum erat, qui quamvis ex vicina propinquitate charitate conjuncti fore debuissent, ex machinatione male suadentis Satanae invidias et [note: Contracti edit. enim an. 977. Discordia inter Ottonem ducem Sueviae et Henricum ducem Bajoariae commota est] dissensiones inter se exercere coeperunt. Heinricus itaque Episcopus aequivoco suo Duci aptior mansit in omnibus, et ipsius consiliis plus consentiens quam Ottoni Duci, quamvis civitas Augusta in suo Ducatu sita maneret. Pro hac vero re Otto Dux contra eum iratus esse coepit, et cum fidelibus suis consiliari, ut ei in quibuscumque potuisset adversaretur, quod et fecit. Insuper Episcopus quibusdam militibus nepotibus Sancti Episcopi Udalrici, Manegoldo et [note: Al. Hucpaldo.] Hulpaldo voluit beneficia abstrahere, propter quorundam consilia, sine illorum reatu. Ipsiautem quia Episcopo Sancto Udalrico adhuc vivente ab eo missi saepe in auxilio Imperatoris cum [note: Her[?]liche Anzahl.] herili multitudine militum venerunt, et in ejus servitio voluntatem ejus strenue in omnibus adimplentes, tam diu permanserunt, usque cum illius gratia muneribus honorati redire dimissi sunt, Regina etiam profitebatur eorum se esse propinquam, ideo beneficia accepta, Episcopo contradixerunt, et in eorum potestate eo nolente tenuerunt. Episcopus itaque his et aliis multis adversis fatigatus, tristis effectus est. Quodam tempore cum Imperator Otto gentem [note: Sigebert. an. 976. Otto Imp. contra Sclavos proficiscitur.] Sclavorum cum exercitu invadere voluisset, et Otto, qui tunc dux erat Alamannorum et Bauuariorum, Heinrico deposito,


page 570, image: ds570

in adjutorium ejus venire cum Alamannis et Noricis paratus esset, Hainricusque Episcopus ire se cum illo promitteret, expectavit cum suis militibus, donec recederet exercitus, et sicut antea consiliati sunt, occupavit cum militibus suis civitates, quas potuit, et ipse in [note: Al. Nuunburch, Neuburg.] Nuuuingburg intravit. Heinricus autem, qui antea Dux fuit, [note: Quae vulgo Patavia, antiquis Batava.] Pazouuam civitatem introivit, ea ratione, ut Ottone cum exercitu recedente provinciam sibi adjutorio nepotis sui Episcopi subjugaret. Hoc itaque consilium cum Ottoni duci notum factum fuisset, reversus est cum exercitu ambarum provinciarum, et obsedit eum in praefata civitate PaZOWa. Imperator autem Otto cum Dei clementia liberatus a Sclavis, venit post eum ad eandem civitatem in obsidionem ejus. Cumque obsidione finita et carinula mitigata, Imperator ad Saxoniam reverteretur, postea statuto tempore Heinricus filius Hainrici, et aequivocus ejus filius [note: Al. Pertolsi.] Perhtolfi ad colloquium Imperatoris vocati sunt, cum quibus etiam Heinricus Episcopus ad Imperatorem, se ad excusandum de praedicto reatu venit, ut restitutus gratiae ejus ad propria redire mereretur. Peracto itaque colloquio [note: Contracti edit. vet. an. 977. habet Henricos duces et Hëricum Episcopum misfos in exilium.] Heinricus et aequivocus ejus in exilium missi sunt: Heinricus autem Episcopus ad [note: Al. Wirdiam, Sur. in vita S. Ludgeri Wer thinense et Werdenense monast. appellat.] Vurdinam, ubi sanctus requiescit Luitgerus, Abbati ad custodiendum commendatus est. Cumque ibi de Pascha usque post nativitatem sancti Joannis Baptistae cum magna cautela custodiretur, factum est Imperiale colloquium in oppido, quod dicitur Trutmanna, illuc venerunt duo presbyteri Gerhardus et Anamotus de Augusta, et cum interventu Ottonis Ducis et Episcoporum ibi inventorum, supplicaverunt non solum de semetipsis, sed de omnibus clericis et laicis in eodem Episcopatu habitantibus, ne diu Episcopali custodia privarentur. Imperator autem petitioni Ottonis ducis et aliorum suorum fidelium praefatorumque clericorum satisfaciens, Episcopum de exilio reduci praecepit, et in praesentia sua iterato fidelitatis suae sacramento, cum gratia sua ad Episcopatum suum redire concessit. Restitutus autem in suum locum Episcopus, tractare in animo suo coepit, pro quibus reatibus ei tam diversa adversa sic frequenter accidissent, qui a Duce multipliciter plus quam antecessores sui injuriabatur, et quia principes militum beneficia sua contra voluntatem ejus habere praesumebant, et electissimi de paterna sua familia ministratores diverso modo repente interierunt, secreto a familiaribus clericis interrogavit, si sanctus Udalricus de Werenhario Abbate diceret, ut successor ejus fieri deberet, sicuti ei antea dictum est. Cumque in veritate verum esse cognovisset, quod antea credere noluit, expavit se vehementer, sed publice non manifestavit, pro eo plus expavit, quia tunc frequenter signa magna et mirabilia ad sepulchrum sancti Udalrici Episcopi Deo


page 571, image: ds571

concedente fiebant. Tunc demum in meliora multipliciter mutatus, cum Deo se pacificare conatus est, et matricem ecclesiam novo tecto cooperire praecepit, et super Licum fluvium ad sanctam Afram pontem composuit, et ut nullus ex familia de ponte teloneum aut ullam redhibitionem acciperet, praecepit, sed in eleemosynam ejus, quicumque voluissent, sine contradictione et occupatione pergerent. Postea autem Romam et limina sanctorum Apostolorum Petri et Pauli pro remissione delictorum suorum visitavit. Et antea quam illuc pergere coepisset, proprietatem, quam pater suus [note: Burchardus in Gisenhausen, de Comitibus in Geisenhausen consule Hundii Geneal. Bav.] Purchardus in Geisinhausa habere visus est, et quam Etichoni fideli suo sub testimonio contradidit, ea videlicet ratione, ut eam illuc firmiter transfuderet, ubi eum filius ejus Heinricus Episcopus rogaret, tunc pro certo [note: Al. Ethich.] Etih, postulante Episcopo tradidit cum manu ejus praefatam proprietatem legitime secundum legem Noricorum, sanctae Mariae super altare ejus in Augusta civitate situm, et super capsam deauratam, lapidibusque inclusis decoratam, eum ecclesia et totis aedificiis, cum agris, pratis, pascuis, molendinis, aquis, aquarumque decursibus, viis et inviis, civitatibus, sylvis, tonsis et intonsis, quaesitis et adhuc inquirendis, et cum familia, et cum omnibus ad eandem proprietatem jure pertinentibus, nisi XX. hubas extra traditionem dimisit, et eas servituti sancti Magni ad Fauces decrevit, Canonicisque placitavit, ut potestatem haberent, si vellent easdem hubas XX. cum X. in ista provincia in bono loco sitis hubis concambire, in manum Werinharii advocati, et in manum Gerhardi praepositi, pro remedio animae suae, et patris matrisque suae, et materterae suae, caeterorumque propinquorum et parentum suorum, in eam placitationem, ut in jure et potestate Canonicorum perpetualiter in oblatione permaneat, salvo in omnibus eorum quotidiano stipendio, et ut ipsi pro requie ejus animae annis singulis ante anniversarium diem ad horam vespertinam vigiliam plenam de voce celebrent, et in anniversario die iterum vigiliam expleant, et celebrata missa altaris, hostiae oblationem omnes in commune Deo offerant, et insuper centum pauperes sufficienti stipendio edendi et bibendi procurent, et ex eis XII. vestiant, in uno anno lineis vestimentis, et in altero anno laneis induant, et caligas calceamentaque praebeant. Si autem aliquis Successor [note: Al. meus, et sic posteae.] ejus antistes hanc placitationem irrumpere tentaverit, et praedictam proprietatem Canonicis auferendo in suam utilitatem aliquo modo redigere conatus fuerit, et ista ratione ei comperta statim non restituerit, haeredes ejus legitimi liberam habeant potestatem, tres ponere super altare denarios, et eandem proprietatem inde redimere et in jus proprium possidere, omnibus in futurum generationibus. Actum in Augusta, in ecclesia sanctae Dei Genitricis Mariae ante altare, Episcopo Hainrico perpetrante, in


page 572, image: ds572

praesentia Canonicorum, coram frequentia populi, et coram testibus subnotatis. Signum [note: Al. exempl. haec nomina habet, Etich, Adalbero, Jacob, Marahuuart. Willehalin, Hunfrid, Engilmar, Wezsi, Pilegrim, Gundechar, Cadolt, Werinhere, Gerhardi, Hiltepold, Gotepold, Reginhard, Suidger, Arebo, Vrolf. Dies et annus non est ascriptus. Sed et haeappellationes inversae sunt, isti de provincia Alamannorum, isti autem de provincia Noricorum.] Etih, qui hanc traditionem fecit. Signum Adalbero. Signum Jagob. S. Marahuurat. S. Willehalm. S. Hunurid. S. Engilmar. S. Wezzi. S. Pilgirim. S. Gundachar. S. Cadolt. Isti de provincia Noricorum.

Isti autem de provincia Alamannorum. Signum Werenhere advocatus, qui hanc traditionem cum manu [note: Gerhardi.] Kerhardi Praepositi accepit. S. Hiltipold. S. Gotebold. S. Reginhar. S. Suidger. S. Aribo. S. Vrolf. Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi nongentesimo octuagesimo, indictione VIII. IV. Nonas Octob. [note: Et xx. videtur delend.] et XX. die Jovis. Ego igitur Gerhardus indignus presbyter [note: Hinc quibusdam creditum, Gerbardum bujus vitae auctorem esse: Inepte, est enim ista in strumenti subscriptio.] notavi diem et annum. His ita, sicut praedixi, expletis ad Romam perrexit, et votis suis peractis sanus ad propria venit. Adhuc autem intus magna angustia mentis angebat, pro eo quod a Duce Ottone, quamvis exterius pacificati essent, plus cogebatur, quam antecessores sui, ei servitium facere de rebus sanctae Mariae; et pro eo quod quidam milites benesicia ecclesiastica ad illius potestatem jure pertinentia contra ejus voluntatem possidebant. Quia ille ex nobilibus parentibus ortus est, et Grammaticae artis aliorumque librorum magnam scientiam habebat, suavique colloquio et bene sonante loquela valde congrue exuberabat, in sanctis sollennitatibus in Dei servitio et in praedicatione studiosus fuit. Herili servitio ad mensam suam utebatur, et cum eo manentibus copiam manducandi atque bibendi hilari vultu et placida mente porrexit. Familiae autem plus justo saevior extitit, eorum jus tollendo, et in quibusdam locis novum censum creando. Tunc demum cognoscebat, quod praelibata adversa nisi Deo adjuvante, et Imperialis celsitudinis gratia machinante superare non potuit, et toto nisu servitio Imperatoris se innectere studuit, ut acquisitione ejus gratiae omnes contrarietates ei ab aliis undique imminentes, cum ejus clementia et cum ejus praeceptis mitigarentur. Ideo igitur saepius cum Imperialibus muneribus eum visitavit, et [note: In uno exempl. supra scriptum erat gratos, in alio, consiliarios; in tertio drudes seu eonsiliarios. videtur esse a Germanico draut antique drut, quod fidem significat.] drudes suos donis congruis sibi complacare satagebat, et insuper hostilia itinera cum eo pergebat, taliter sicuti ei optime aestimabat placere. Anno itaque incarnationis Domini nostri Jesu Christi [note: Contr. hahet An. 982. Mariam. Scot. 983. praelium commissum Idib. Jul. Lamb. Schasn. III. Id. Dietmar.] DCCCCLXXXIII. Imperator cum exercitu Calabriam provinciam adiit, illuc etiam Episcopus Hainricus cum eo pervenit: Cumque ibi pugna cum Sarracenis ageretur, plurimis ibi ex utraque parte occisis, heu dolor, sive captus, sive occisus, etiam ibi remansit. Supra modum est lamentandum perditio ejus, quia locus ejus a clericis suis, et propinquis et cognatis et amicis inveniri et visitari non potest.


page 573, image: ds573

Periculosum est valde, decretum Dei per suos sanctos revelatum supergredi, et prophetias spernere, dicente scriptura, Spiritum nolite extinguere, prophetias nolite spernere. Werenharius autem postea ab Imperatore interrogatus, si Episcopatum accipere vellet, sicut S. Udalricus antea decrevit, qui cum adhuc esset sanus et incolumis respondit, se ultra hunc Episcopatum non velle accipere. Post contradictionem autem Episcopatus, ut a ministris ejus comperi, paucis horis interpositis infirmari coepit, et ad [note: Fort. Lucae Hetruriae.] Luggam vitam [note: Lambertus auctor est, in pralio ob. iisse; si codex vitio tamen caret.] finivit, et corpus ejus portatum est usque ad [note: Nune Burgum S. Domnini appellant prope Parmam.] sanctum Domninum, et ibi honorifice est sepultum. Otto autem dux etiam ad Luggam defunctus est, et a suis [note: Super montana, hoc est trans Alpes, exltalia nimirum in Germantam.] super montana portatus, et usque ad Aschaffenburg perductus, cum magno honore et nimia lamentatione ibi terrae commendatus est.

MIRACULA SANCTI UDALRICI.

DE cereo, qui cecidit supra tapetium, miraculum primum.

De eo, qui de febre ibi liberatus est in primis. II.

De multitudine a febribus liber atorum. III.

De eo, qui unum de baculis abstulit. IV.

De Adalgero presbytero. V.

De his, qui de baculis fulciebantur. VI.

De multitudine baculorum. VII.

De cujus dam mulieris filia sanata. VIII.

De eo, cui aures et lingua solutae sunt. IX.

De simulario Episcopi Heinrici. X.

De eodem, qualiter de vulnere ereptus est. XI.

De Adalhardo, qui charitatem S. Udalrici bibere recusavit. XII.

De Waldkero, qui etiam charitatem contempsi et mortuus est. XIII.

De Hereuunso, qualiter sanitati restitutus est. XIV.

De Hiltepaldo, qui lumen oculorum recepit. XV.

De Ruodperto, qui primum in itinere, postea adsepulchrum sanatus est. XVI.

De Luiterico, qui visum recepit. XVII.

De clerico, qui loquelam amissam recepit. XVIII.

De caeco, qui lumen in via recepit, et ductorem suum ad sepulchrum portavit. XIX.

De matrona a daemone liberata. XX.

De filio Woltzlawiducis. XXI.

De Misicone duce, quomodo liberatus est. XXII.

De muliere, quae a daemonio liberata est. XXIII.

De eleemosynaria Abrahami Episcopi liberata. XXIV.

De caeco, quem ductor spoliatum dimisit. XXV.

De puerulo, qui de ponte cecidit in amnem. XXVI.

De eo, cui foenum in favillas mutatum est. XXVII.

De muliere, cui manus contractaesunt. XXVIII.

De claudo, cui caballus in pedibus vitiatus est. XXIX.

De infirmo, qui contra voluntatem portantium de lecto exilivit. XXX.



page 574, image: ds574

CAPUT I. Qualiter tapetium sepulchro superpositum ignis non tangebat.

POst commendationem pretiosi thesauri sacri corporis Udalrici, tapetium sepulchro superponebatur, et assiduum lumen appositum sine intermissione ardebat. Quidam autem custodum ardentem cereum incaute posuit juxta sepulchrum, quo recedente cereus cecidit in transversum super tapetium sepulchri, et ardens permansit, donec illa pars cerei, quae super tapetium jacebat, ab igne consummebatur, et cum anteriori parte tapetii, quae sepulchro eminebat, conjunctus arderet, et flammam sursum per tapetium emitteret, custos advenit, et hoc videns tremefactus obstupuit, et quod adhuc remanebat de cereo timens abstulit, tapetiumque sollicite inspexit, si ab igne aliquid laederetur, vestigium ignis de minimis micis cerei invenit, unum vero pilum in superficie et in latere sepulchri in tapetio exustum invenire non potuit. Hoc miraculum cum magistro suo et fratribus nunciaret, et vestigium cerei monstraret, et tamen tapetium illaesum ostenderet, admiratione et gaudio repleti Deum omnes glorificaverunt et sanctum Udalricum.

CAPUT II. De Reginuualdo sanato.

QUamvis adhuc nullum inibi aperte fieri miraculum comperiretur, utriusque sexus familiae multitudo jugiter pavimento prostrata, positioni sancti corporis adjuncta, necessitatis suae suffragia precabatur, deprehendensque ei multa omnigenae commoditatis auxilia inde evenire, frequentius eundem coepit visitare locum. Itaque cum ab assiduitate visitantium, domino concedente, plurimis ille commendaretur locus, venit quidam homo de provincia Noricorum nomine Reginuualech, qui integro anno febre fatigatus ad nimiam infirmitatem deductus, ad Wicfredum Praepositum ejusdem loci venit, interrogans eum, si aliquod liberationis suae medicamentum ei indicare potuisset. Qui respondens dixit: Vade et acquire tibi baculum, et porta eum ad sepulchrum Domini mei sancti Udalrici pro sospitate tua. Qui ambulans inde concîdit sibi baculum de ligno bidullaneo, et portavit eum ad praefatum Praepositum, qui ambulans cum eo duxit eum ad sanctum sepulchrum, et monstravit ei baculum ponere super illud, oratione etiam clericorum fretus, et doctrina eorum in fide confortatus, eadem hora a febre liberatus sanitati manifeste redditus est.



page 575, image: ds575

CAPUT III. Item de miraculis.

EOdem vero tempore in istis regionibus incredibilis multitudo populorum febribus fatigabatur: qui cum audirent praefatum hominem ad sanctum sepulchrum, sicut praedixi, fore liberatum, quidam cum baculis, quidam etiam additis aliis oblationibus, festinaverunt pro sanitate sua sanctum visitare sepulchrum, qui omnes, undecunque venirent, celeriter sanitati restituebantur.

CAPUT IV. De [note: Al. Isendardo.] Hisenhardo a febre fatigato.

QUidam de familia sanctae Mariae Hisenhart nomine, unum de baculis, qui ad sepulchrum de infirmis portabantur, tulit, et eum in manu portando indeambulare coepit: cumque ad collem, qui dicitur [note: Al. Perleich. il. berleich.] Perileich, veniret, a febre acriter fatigari coepit. Tunc persentiens, pro quo reatu infirmitati concederetur, regressus ad sepulchrum baculum restituit in locum, ubi eum tulit, votumque fecit, ut ultra nullum inde auferre praesumeret, votoque peracto a febre dimissus est.

CAPUT V. Qualiter [note: Al Adalger.] Aldilger bacellos a sepulchro tulit.

DE congregatione sanctae Afrae presbyter unus Adelger nominatus, tulit de sepulchro duos bacellos speciosos ad videndum, et aptos in manibus ad portandum, et sui obliviscens portavit eos in domum suam, ibique cum sedisset, invasit eum oscitatio crebra, et obripilatio cutis maxima, et omnia membra taedio occupata sunt, ita ut virtutem sedendi, neque ambulandi, nec saltem jacendi apte non potuisset habere: qui intra semetipsum aestimare coepit, pro qua re tam subita solutione membrorum gravaretur, et surgens venit ad Wicfredum praepositum, et nunciavit illi eventum rei, cui ille dixit: Tu ne istos bacellos de sancto sepulchro tulisti? Qui dixit: Ita feci. Festina, inquit ille, reponere eos in locum suum. Hoc cum factum fuisset, omni incommoditate corporis fugata, presbyter confestim sanitati pristinae restitutus est.

CAPUT VI. De his, qui de apportatis baculis in ecclesia tollere praesumebant.

QUicumque etiam de multitudine vulgi de apportatis baculis in manus suas acceperunt, ut inter sacra mysteria se super eos inclinarent, ut facilius finem mysterii expectarent, repentina invasione febris quassati sunt, compertaque caussa eventus, rejectis baculis eadem hora liberati sunt.



page 576, image: ds576

CAPUT VII. De baculis multiplicibus.

HIS casibus divulgatis, et in notitiam undique omnium deductis, nullus praesumebat vel minimum bacellum sine licentia inde auferre, et ideo tanta multitudo baculorum excrevit, ut facile dinumerari non potuisset, nec sine impedimento in angulis ecclesiae collocari. Unde factum est, ut super trabes ejusdem exedrae, ubi sepulchrum situm est, ponerentur. Mansionarii itaque praecipiente eorum magistro frequenter eos ad focum portant, et eis ardentibus ceram in mollitiem redigunt, [note: deest ad.] candelas multiplicandas ad servitium Dei, super trabes tamen plurimi semper remanebunt, et hi, qui eos conspiciunt, non putant numerum eorum in aliquo minorari. Sustentacula eorum, qui gratia Dei concedente per merita sancti Udalrici a diversis infirmitatibus ibi sunt liberati, plurima pendent, et aliorum analogiae secundum membra diversa infirmantium figuratae etiam plurimae ibi videri possunt. Vehicula etiam eorum, qui carris superpositi multimoda debilitate membrorum manci illuc veniebant, et in omnibus membris perfecta sanitate donabantur, relictis ibi carris cum tuguriis, pedestri itinere laeti redierunt, ante fores ecclesiae conspici possunt.

CAPUT VIII. De sanata filia cujus dam mulieris.

CUjusdam vero mulieris filia in brachio in totum debilis facta in pago [note: Al. Geltensten.] Geltenstein, cui quadam nocte in somnis dictum est: Quare filiam tuam cum lucerna non perducis ad sepulchrum sancti Udalrici pro sanitate sua? Quae expergefacta somnium nunciavit filiae suae, et ut celerius potuit eam illuc cum candela perduxit, et perfecta sanitate recepta, eam inde laetam ad propriam possessionem revexit.

CAPUT IX. De quodam viro auditum recipiente.

DE eodem vero pago de oppidulo [note: Al. Tuningeuue.] Toningeuue vocato, quidam homo, cui aures clausae sunt, ut nihil audire potuisset, et lingua ligata ita, ut nunquam ullum verbum proferre potuisset, ad sepulchrum sancti Udalrici a fratribus suis deductus est, et ibi prostratus diu jacuit lacrymas fundendo, elevatus autem a fratribus per altaria deductus est. Cumque ambulare coepisset, et perveniret ante altare sancti Donati, quod est situm ad occidentalem partem ecclesiae, audivit sonitum canentium in choro clericorum, et infirma adhuc voce dixit fratribus suis: Ecce audio et loqui possum. Qui cum peracto Dei ministerio haec clericis


page 577, image: ds577

annunciarent, et ipsi veraciter haec ita esse cognoscerent, campanas sonare fecerunt, et ipsi in communem Deum laudare coeperunt, laudationeque finita cum perfecta loquela et integro auditu donatus, praefatus infirmus abire promeruit.

CAPUT X. De Luitnoto.

EX familia Episcopi Hainrici [note: Pistor panis primarii, Semelbek.] similarius quidam Luitnot nominatus, reatu proprio gratiam Domini sui perdidit, pro eo, quia farra, per loca Episcopi sibi commendata, magna incautela dissipavit. Qui cum a ministris Episcopi vehementer territus maximum timorem incideret, ad sepulchrum sancti Udalrici pro liberatione imminentis angustiae nudis pedibus accessit, et ibi diu cum lacrymis adjutorium ejus postulavit. Inde autem cum reverteretur, paucis diebus interpositis, facilius quam credere potuisset, gratiam sui Domini recepit. Deinde in auxilium ejus firmiter ubique confidens, in recreatione sua pro amore ejus frequenter bibebat, et alios bibere postulare consuevit.

CAPUT XI. De quodam [note: A. Rasons.] Razone.

IDem Luitnotus quadam die ad domum Razonis, qui tunc potens minister Episcopi fuit, in oppido [note: Al. Popinga.] Pobingga venit, et ibi cum eo prandium sumpsit. Qui cum saturatus abire voluisset, praefatus Razo cogebat eum plus ad bibendum. Cujus petitioni ille contradicere non audebat, sed vas, quod illi porrigebatur, accepit dicendo, istam siceram bibere pro charitate sancti Udalrici, per cujus adjutorium de maximis angustiis liberatus sum, volo. Cumque poculum hausisset, et vas cum manu deorsum verteret, dixit: Cum ista charitate signatus, certus sum, quia nullius adversitatis pravitas mihi hodie poterit nocere, sed neque gladius corpus meum vulnerare. Cui Razo dixit, da mihi digitum tuum, ut videam, si cultellus meus tuum possit vulnerare membrum: Qui statim magna fide digitum suum ei porrigebat, ipse autem apprehenso ejus digito, alia manu cultellum de vagina extrahere conabatur, ad vulnerandum digitum praenominati pistoris, propriaeque suae manui cum eodem cultello grande vulnus infecit, digitumque apprehensum simul et cultellum festine dereliquit, et suam manum vulneratam lamentari coepit, pistor autem in fide confortatus sanus recessit.

CAPUT XII. De quodam [note: Al. Adalhardo.] Adelhardo.

ALius autem ex familia nomine Adelhardus, cum de Augusta civitate ad suam mansionem, quae est sita in oppido [note: Al. Eitinga, al. Ettinga.] Eitingen nominato, pergere voluisset, ante portam civitatis quidam


page 578, image: ds578

homo eum cum aliis bibere rogavit, cumque bibere coepissent, quidam ibi manentium pro charitate sancti Udalrici postulavit eos potum accipere, praefatus autem Adelhardus sordidum verbum ex ore suo emisit, et poculum rogatae charitatis accipere renuit. Cumque paululum inde recederet, in planitie viae equo suo cadente crus ejus fractum est, et ita ad suam domum cum Iabore deductus longo tempore debilis permansit. Postea vero votum ad sepulchrum sancti Udalrici vovit, et Deo donante sanitati est redditus, et deinde charitatem, quam antea sprevit, alios frequenter bibere postulavit.

CAPUT XIII. Aliud.

IN praefata villa Eitinga quadam die cum multi ex familia simul ad bibendum in unum congregati fuissent, fuit inter eos unus nomine [note: Al. Walterich.] Walterih, discipulus Wicfredi Praepositi de sancta Afra, qui cum audiret ibi postulare sancti Episcopi Udalrici charitatem, profano orequasi insaniendo stultissime locutus est: Quid mihi prodest charitas illius Episcopi, quia ille signa facere non potest plusquam unus canis. Illo verbo emisso, diabolo concessus loquelam hominis amisit, et more canis furendo sonare coepit, et ganniendo atque latrando parvo tempore evoluto heu miserabiliter vitam finivit.

CAPUT XIV. De Hereuunso sanato.

IN civitate Augusta quidam faber [note: Al. Hereuunsus. Al. Hartvvein.] Hereuuns vocatus, longo tempore magna infirmitate totius corporis detentus, ita ut ambulare non posset, nisi aliis adjuvantibus, et interdum cum duobus sustentaculis sustentatus, prope terrâ tenus inclinato capite ad necessaria corporis vix pervenit. Qui cum audisset multos infirmos ad sepulchrum sanctum saepe sanari, coepit illuc ultra vires repere, et mane diluculo de mansione sua exire, et illuc ante horam diei tertiam vix pervenire. Cumque hoc frequenter fecisset, quodam tempore in quadragesima die Veneris, cum ad portam, cui cappella sancti Michaelis est superposita, veniret, ultra modum lassus et universis viribus destitutus subsistit dicens: Domine Deus, Pater omnipotens, cognoscere dignare, quanta difficultate nunc istum adii locum, et per merita sancti confessoris tui Udalrici miserere mihi, et aliquantulum pausatus repsit usque ad sepulchrum, finita ibi oratione, dum acceptis sustentaculis adjuvante comite suo surgere voluisset, unum sustentaculum in pavimento lapsum est, et ipse ad terram iterum dejectus est, et in dejectione genua ejus retro in contractione nervorum more fractorum malleorum sonitum fecerunt, et crura per


page 579, image: ds579

pavimentum extensa sunt. Comes autem illius cum solito more eum levare voluisset, dixit illi: Exspecta paulisper, ut mihi videtur, ex me ipso surgere possum et ambulare. His dictis, dimissis in pavimento sustentaculis surrexit et ambulavit. Qui statim ibi accepta cruce, clericis civibusque caeteris cnm eo comitantibus, sine baculo potenter ad sanctam Mariam in Augustam civitatem perambulavit, ibique Dei laudibus in commune peractis, eadem hora ad sanctam Afram crucem portando regressus est.

CAPUT XV. De [note: Al. Hildibaldo.] Hiltipaldo illuminato.

NAtivus quidam pauper de oppido, quod dicitur [note: Al. Messinga.] Messlinga, Hiltibaldus nomine, caecitate perculsus est, et in illa caecitate duos annos perduravit: tertio autem anno quidam homines, de eodem pago, pergere decreverunt ad Augustam civitatem caussa orationis, qui invenerunt eum in eodem itinere cum duce suo victum per oppida quaerentem, et dixerunt ei: Perge nobiscum ad Augustam civitatem et ad sepulchrum sancti Udalrici, forsitan ibi misericordiam consequi poteris. Quibus ille respondit, Stipendia mihi et ductori meo, et oblationes ad illa sancta loca deferendum non habeo. Qui respondentes dixerunt: Si nobiscum ieris, quantum possumus auxiliatores tui sumus. Quorum consentiens suasionibus cum eis perrexit ad Augustam, et eadem nocte juxta sanctum sepulchrum foris ecclesiam diem expectavit futurum. Mane autem facto, infra ecclesiam ad sepulchrum deductus devote oravit, et antea amissum lumen oculorum Dei gratia donante recepit, levataque cruce comitante cum eo magna multitudine populi, ad sanctam Mariam pervenit, et qualiter sit illuminatus, civibus suis ei testimonium dantibus recitavit.

CAPUT XVI. De quodam [note: Al. Rutperto. * Hoc miraculum in [?]no exempl. etiam sub finem cap. 23. vitae S. Udalrici relatum. Forro minimum duabus In gelheimens. Synodus S. Udalricusintersuit; Posterioris, quae acta a. 972. mentio sit in vita c. 23. Prioris meminita 948. 7. Id. Jun. Frodoardus in Chron.] Ruperto sanato.

QUodam tempore cum sanctus Episcopus ad synodum Ottonis Imperatoris in Ingilunheim congregatam pergeret, quidam pauper de oppido Affelterbach Rudpret vocatus juxta viam ei conjunctus est, ilia sua de ventre prolapsa in loco umbilici portans in sinu suo: cumque ea aperto sinu Episcopo ostenderet, praecepit ei denarium dari et dixit illi: In pace Dei perge, qui non multo post tempore meliorari dedie in diem coepit, et sanato ventre de praedicta infirmitate liberatus est. Postea autem idem ipse claudus factus est, ita, ut nisi scamellis sustentatus ambulare potuisset, utilitate etiam dextrae manus in lineamentis totus privatus est. Hac infirmitate cum quatuor annis detentus mansisset, desideravit venire ad sepulchrum sancti Udalrici, et comparavit


page 580, image: ds580

ceram, quam secum ad sepulchrum deferret, comparata autem cera virtus ei in sustentaculis baculorum, dimissis scamellis, ambulandi concessa est. Illuc autem taliter cum perveniret, manus ejus et genua sanitati restituta munia sua receperunt, ita, ut idem homo sine sustentaculis erectus gradiens tripudiando rediret.

CAPUT XVII. Qualiter quidam [note: Al. Luitharius.] Liutiricus visum recepit.

DE regno etiam [note: Al. Luitharii.] Lottharii quidam [note: Al. Luitarius.] Lutericus, qui multo tempore luce oculorum caruit, ad sanctum sepulchrum venit, et orationibus peractis clarum visum recepit.

CAPUT XVIII. De quodam clerico sanato.

CLericus quidam, qui in Augusta civitate studio discendi saepe inter scholares morabatur, cum ad propinquos suos reverteretur, mutus effectus est, cumque ab eis ad sepulchrum sanctum deductus fuisset, emissis de ore suo duobus denariis super sepulchrum, loquelam, quam amisit, recepit.

CAPUT XIX. De quodam caeco visu recepto.

CAEcus quidam cum valde parvulo ductore ad sanctum locum hyemali tempore studuit pergere, qui cum [note: Al. Smuturam. Al. Schmuturam.] Smutturam fluvium transgrederetur, et ad longum rivulum de fonticulis congregatum super viam decurrentem veniret, ductor ejus ei auxilium praebere non potuit, sed de frigore et lassitudine defectis viribus cecidit. Caecus autem ductore cadente magna cura et tristitia per decursum rivuli cum baculo undique palpando ambulavit, et magna voce clamando ad sanctam Mariam et sanctam Afram, et ad sanctum Servum Dei Udalricum, adjutorium et misericordiam sibi dari intenta mente flagitavit, cumque sic palpando et clamando paene usque ad finem rivuli perveniret, Dei donante clementia subito apertis oculis lumen aspexit, et regrediens ductorem suum levavit, et usque ad sanctum sepulchrum, omnipotentem Deum et sanctos ejus laudando, portavit, ibique manifeste clericis et omnibus praesentibus, quae ei in via acciderant, recitavit.

CAPUT XX. De matrona sanata.

FUit quaedam matrona in Francorum provincia praedives et nobilis, quae arrepta a diabolo nimie laborabat. Ad cujus ereptionem quinque Episcopi cum aliis plurimis convenerunt, qui cum diabolum orationibus et conjurationibus arctarent, ut obsessum corpus dimitteret, clamans et ejulans dixit, nisi aliquio de


page 581, image: ds581

rebus Episcopi Udalrici huc venerit, propter vestrum praeceptum possessum vas non dimitto. Cumque iterum atque iterum eadem responsa iteraret, aestimare coeperunt, ut legatos ad Augustam mitterent, ut aliquid acquirerent de rebus Episcopi. Interim vero cum haec inter se arbitrarentur, clamavit diabolus per os matronae: Vae mihi, Vae mihi, hic in vicinitate est presbyter unus, qui habet humerale, quod fuit praefati Episcopi: quamvis non sponte, sed Deo jubente nominavit presbyterum et locum, ubi habitavit. Cumque accersitus presbyter cum humerali veniret, antequam domum intraret, daemon dixit: Vae, vaenunc venit humerale Episcopi. His dictis, clamando et dolendo corpus matronae valde fatigatum reliquit. Interrogatus autem presbyter, unde ei humerale veniret, respondens dixit: Episcopus aliquando ad regale colloquium pergendo, ad nostram ecclesiam venit, et nos sibi missam cantare rogavit, cumque alba nos indui sine humerale velle videret, dixit: Ubi est vestrum humerale: Cui ego respondi, non habeo humerale, tunc ille istud humerale jussit mihi donari. Matrona autem a daemonio liberata, et sensui sanitatique restituta, tota vestimenta sua, quibus eo die induebatur, cum caligis et calceamentis ad sepulchrum sancti Udalrici per nuncios misit, quibus etiam praecepit, ut ibi nunciarent, qualiter Domino concedente per ejus merita est liberata. Wicfredus ejusdem loci praepositus, qui etiam et custos ecclesiae eo tempore mansit, de froco ejusdem matronae dalmaticam fieri fec[?], et alia ejus vestimenta, sicut congruum fuit, ad Dei servitium composuit, ut hoc signum misericordiae Dei frequentius posteris in recordatione maneret.

CAPUT XXI. De filio [note: Al. Woleslaus.] Wolezlauui ducis.

IN regione [note: Bojemia scilicet.] Sclavorum, filius [note: Boleslaum interpretor, Pium cognomine, Bojemiae principem, cui Boleslaus caecus silius fuit. Vixit autem sub Ottonibus. Vide Dubravium lib. 6.] Wolezlauui ducis in valetudinem incidit, et in tantam infirmitatem deductus est, ut pater ejus et mater caeterique praesentes amici, praesentem vitam eum ulterius habere posse desperarent. Cumque pater in his angustiis versaretur, admonitus est de [note: Hemma ex Saxoniae princip. uxor Boleslai. Dubrav. Visitur Augustae in ecclesia cathedrali donarium, cuihi versus instriptisunt, Hanc zonam Regina nitens pulcherrima Hemma, Witgario tribuit sacro spiramine plenum. Verum ea alia Hemmafuit, uxor Ludovici II. quod ex nomine Witgarii Augustani Episcopi constat, quem Regin[?] an 887. obiisse scripsit.] matre pueri et de aliis, quibus notum fuit, quam multipliciter multi per merita sancti Udalrici de diversis angustiis liberati essent, continuo votum vovit, si filius ejus ad vitam rediret, ut missis legatis sepulchrum sancti Udalrici cum oblationibus visitaret.



page 582, image: ds582

Eodem vero die filius ducis conversus ad vitam, consolationem patri non minimam obtulit. Qui cognoscens misericordiam Dei in filio, nuncios statim mittere et votum ejus implere studuit. Qui venientes ad sepulchrum [note: Boleslaus valde munificus in sacra loca fuit, ecclesias viginti condidit et dotavit. Dubrav. Aen. Sylv. hist. Bojem.] obtulerunt v. libras argenti, et aureos quam plurimos, et de cera quantum unus fortis saumarius portare potuit: mater etiam pueri seorsum aureorum denariorum bonam partem pro filio misit. Legati etiam altare sanctae Mariae cum aureo et aliis oblationibus, sicut eis praeceptum est, devote visitaverunt, similiter et altare sanctae Afrae, et narraverunt, pro qua re missi sunt, dicentes, ante quam ipsi exirent de sua provincia, ut filium Domini sui ambulantem et sanum dimitterent.

CAPUT XXII. De [note: Al. Misechone.] Misicone vulnerato.

ALio quoque tempore quidam dux [note: Polonos signisicat.] VVandalorum [note: Polonicis scriptoribus Michovio, Janit Crom Mieska, Miesco et Miezislaus, ultimus Ducum ejus gentis, primus Christ. religionem in eam intulit, persuasus ab uxore Dobrava, quae Boleslai Bojemi soror suit. Obtit an. 992. ut est apud Dietm. lib. 4. Polon. script. habent an. 999.] Misicho nomine, cum sagitta toxicata in brachio vulneratus est. Qui cum sentiret sese veneno nocivo esse percussum, et sibi imminere mortis interitum eadem hora putaret, cum magna fide et constantia votum vovit, ut brachium argenteum cum manu quantocyus potuisset ad sanctum Udalricum mittere non differret. Qui statim post votum relevatus a periculo ad domum suam rediit, et brachium secundum suum votum componere praecepit. Cumque fabri brachium fabricare coepissent, et manum in eo fingerent, dux continuo de imminenti periculo liberatus surrexit, Deum laudans, qui eum per merita sui sancti Episcopi de mortis periculo liberavit, votum suum perficiens, mittendo brachium cum manu ad viri sancti sepulchrum.

CAPUT XXIII. De muliere a daemonio vexata.

QUaedam mulier de Curiensi Raetia, relicto proprio marito cuidam viro de pago Albegeuue [note: Al. Durinch al. During.] Durinc vocato in matrimonium juncta est. Cumque cum illo aliquantulnm temporis maneret, a daemonio obsessa est, et ab eo nimie vexabatur. Quae cum in multis sanctis locis liberationis suae adjutorium quaereret, et non inveniret, consilium accepit, ut ad sepulchrum sancti Episcopi Udalrici veniret, quod et fecit. Cumque appropinquaret Augustae civitati, et ecclesiam sanctae Afrae bene aspicere potuisset, clamans et fremens cecidit in terram, et facta est quasi mortua. Praefatus autem Durinc cum comitantibus sibi studuit levare eam, levata autem, reddito sensu a daemonio est liberata.



page 583, image: ds583

CAPUT XXIV. De eleemosynaria Episcopi Abrahae sanata.

ELeemosynaria quaedam [note: Abraham Episcopus Fris ob an. 992. Hundii mitrop.] Abrahami Frisingensis Episcopi civitatis, de villa quae dicitur Camera, cui maxilla pectori fuit inserta, et loquela in toto negata, cui etiam manus brachiis replicatae et conglutinatae erant, ut figurae digitorum vix cognosci potuissent, cum veniret ad sanctum sepulchrum, et inde revertendo super pontem Lici fluminis ambularet, quidam homo ei obvius venit, et interrogavit eam, unde pergeret, cui illa respondere non potuit, sed vertebat se inclinando ad ecclesiam sanctae Afrae, ut ei monstraret, unde pergeret: cum autem se ad illum verteret, maxilla de pectore solvebatur, et loquela ei ad respondendum concessa est.

Item CAPUT XXV.

QUidam caecus cum perveniret cum ductore suo ad fluvium qui dicitur Vindex, interrogavit eum, si adhuc videre potuisset civitatem et [note: Monasterium hoc olim clerici regulares tenuere, Benedictini Monachi introducti demum an. 1012 a Brunone Episcopo Brusch. de monast. et privati annales.] monasterium. Cumque audiret in proximo fuisse sanctum locum, abstrahere sibi fecit caligas et calceamenta, ut nudis illuc perveniret pedibus, ductor autem ejus raptis calceamentis et aliis rebus ejus, furtive recessit ab eo; qui aestimans, ut pro aliqua necessitatis caussa oppidum juxta situm intraret, et statim sibi in adjutorium rediret, cumque diu expectaret, vociferando eum nominare coepit, ut veniret. Interim etiam quaesivit zabernas et calceamenta, et non invenit, tunc persensita ductore suo se esse despoliatum, flendo et orando clamare coepit ad sanctam Mariam Matrem Domini, et ad sanctam Afram, et ad sanctum Udalricum, ut sibi aliquod consolationis supplementum eveniret. In hac cum prolixe afflictionis tribulatione laboraret, subito ignotum conspexit oculis lumen, et statim crucicula de viminibus facta eundem denotavit locum, et tunc laetus destinata visitavit loca, gratias omnipotenti Deo et sanctis ejus agens pro perceptione luminis, cives autem de [note: Al. Houarahusa, nunc est Oberhausen.] Houarchuchusa in eodem loco, ubi cruciculam monstratam invenerunt, majorem crucem pro signo posuerunt.

Item CAPUT XXVI.

QUodam tempore cum populus undique concurreret ad Augustam in vigilia nativitatis sanctae Mariae, ut sanctum diem ibi sollenniter celebrarent, quaedam mulier inter alios cum puerulo suo parvulo studuit et illuc venire, ut illum ad sepulchrum sancti Udalrici [note: Cum oblation[?]bus praeponderare, est ceram offerra ejusdem cum puero ponderis.] cum oblationibus ibi praeponderaret pro sua sospitate. Cumque super pontem Vindicis carpento superpositum puerulum cum aliis rebus ducere voluisset, pro inaequalitate


page 584, image: ds584

pontis carpento inclinato, puerulus cecidit in amnem, qui pro nimia illuvie vehementer elevatus, universis super eum meantibus exitium minitavit. Cumque mater tristissima in perniciem sui in amnem post puerum cadere voluisset, et vix a circumstantibus comprehensa teneretur, populi in utraque parte fluminis in ripa festinaverunt in adjutorium infantis. Qui cum a nemine eorum adjuvari potuisset, flumine submersus ob oculis omnium occultabatur. Mater autem ab amne viabducta, et quantum possibile fuit, consolatione recepta, flendo et lamentando adjutorium sanctissimae Dei Genitricis Mariae inprimis quaesivit, et postea ad sepulchrum sancti Udalrici cum oblationibus, quas antea pro sospitate filii sui illuc referre decrevit, et eas pro requie animae pueruli cum bona fide donavit. Sequenti vero nocte cum triste corpus mulieris sopor occuparet, quidam valde venerabilis senex in vestitu Episcopali apparuit ei dicens: Poenitet ne te mulier valde infantulus tuus? Quae respondit: Etiam Domine. Cui ille, Mane diluculo, inquit, vade ad fluvium, et ubi ultima vice in amne videretur, quaere eum in ripa fluminis inter frutices. Quae expergefacta venturum cras vix expectans, cum adjuvantibus sibi ripam fluminis adiit, et secundum verbum sancti viri infantem suum sanum et incolumem invenit. Tunc laeta Deum laudans rediit, et rem gestam in civitate et ubique publice recitavit.

CAPUT XXVII. De eo, qui festum non celebravit.

QUidam vero homo juxta Danubium, cum cunctus populus sua sponte natalitium sancti Udalrici sollenniter celebraret, foenum cum rastellis congregavit in cumulos, diem sanctum spernendo. Qui cum altera die cum plaustris veniret, ut hoc in foenarium suum duceret, exterius formosum invenit, cum autem bidenti ligno interius tangeret, totum in favillas immutatum invenit, et diem sanctum, quem antea celebrare non voluit, postea prae timore contemnere non audebat.

CAPUT XXVIII. De [note: Al. Gerbirga.] Gerbirt.

EOdem vero tempore ancilla cujusdam matronae [note: Al. Gerbirch.] Gerbirc nuncupatae, telum suum dum in texendo laboraret, subitus dolor coepit contrahere manus ejus, quod cum lamentando aliis diceret, responderuntei, depone textile ferrum, quia pro reatu hodierni operis hic labor tibi accidit, quae vix manibus de ferro absolutis lectum intravit. Cumque ibi requiem non haberet prae contractione manuum, conservae ejus nunciaverunt Dominae suae: illa vero praecepit, ut mane diluculo duceretur pro


page 585, image: ds585

liberatione sua ad sepulchrum sancti Udalrici. Cumque in itinere lassae circa horam nonam in planicie Lechfeldici campi ad reficienda corpora consedissent, dolor coepit minui in manibus laborantis, ita ut antequam de ipso loco surgerent, usui prioris rectitudinis redderentur. Quae tunc laetae pervenerunt ad praedestinatum locum: et inde in civitatem ad ecclesiam sanctae Mariae Genitricis Dei post vesperam venientes, haec sicuti gesta sunt nobis annunciaverunt, et laetae ad propria redierunt.

[note: Quae sequuntur iu duobus exempl. nou. habentur.] CAPUT XXIX.

NObilis quaedam matrona de Burgundionum provincia, dum decrevisset pergere ad Augustam civitatem caussa orationis, quendam claudum eleemosynarium praecepit comitari secum, cujus caballum duobus ministris suis commendavit, ut pedes ejus, sicuti mos est pergentibus, ferro munirent. Qui fraudulenter pedes caballi cum clavis vulneraverunt, ne delator eorum in itinere actuum suorum pro fidelitate Dominae suae, sicut solitus erat, maneret. Dixeruntque claudo, caballus tuus claudicat, et ideo hîc te necesse est remanere. Quibus claudus respondens dixit, quamvis caballus claudicet, tamen non consentio hic me remanere, qui omnia potest Deus omnipotens, etiam me valet, sicut sibi placet, ad loca perducere destinata. Cumque cum aliis pergere coepisset, sano et apto caballo ad Augustam pervenit. Cumque ibi ad sepulchrum sancti Udalrici devotam orationem prolongaret, et firma fide pro sospitate sua clementiam Dei imploraret, in praesentia multorum sanitati redditus est. Hoc videntes praefati homines, qui impedire iter ejus in caballo voluerunt, ceciderunt terra tenus, confitentes clericis caeterisque qui in praesentia aderant delicta sua, veniam postulantes, quod eum claudum impedire voluerunt, ne perveniret ad locum, ubi Dominus per merita sancti Udalrici eum sanare dignatus est. Et accepta poenitentia sequuti sunt claudum, sanatum crucem portantem, uterque saxum tantae magnitudinis portans, quantum levare potuit, usque in ecclesiam sanctae Dei Genitricis Mariae, quae est sita in civitate, ibique peccata sualamentabantur multum cum lacrimis veniam postulantes. Cumque hoc signum in praesentia omnium recitatum fuisset, clerici Te Deum laudamus, et populi Kyrie eleison cantantes, gratias et laudes Deo referebant.

CAPUT XXX.

QUidam homo juvenis cujusdam filius Comitis, tanta infirmitate est detentus, ut nec in lecto nisi ab aliis adminicuculatus in aliud se vertere potuisset latus, nec cibum multo tempore valeret accipere, nisi paucis oblatis refocillaretur. Cum vero immani labore fatigaretur, a fidelibus suis in lecto ad sepulchrum


page 586, image: ds586

sancti Udalrici deductus est, oblationibus oblatis lacrymabiliter ibi misericordiam deprecatus est. Cumque eum in lecto ad sanctam Mariam portare coepissent, in medietate viae coepit rogare portantes, ut deponeretur ad ambulandum. Qui non credentes eum posse ambulare, noluerunt deponere. Ad portam vero civitatis iterum rogavit, ut deponeretur, dicens, se posse ambulare, qui iterum ei non consenserunt. Ad gradus vero atrii ecclesiae cum perveniret, in nomine Dei omnipotentis omnes in commune flagitavit, ut deposito lecto eum ambulare dimitterent. Ipsi vero in fide haesitantes petitioni ejus assensum non dederunt. Ille autem cognovit infirmitatem ab eo esse separatam, et virtutem nutu Dei concessam, exilivit de lectulo, et inde strenuo gressu ad ecclesiam pervenit, et sospes ad propria rediit.

Haec pauca praelibata miracula sufficiant studiosis ad bona exempla lectoribus, ita ut etiam tardis et segnibus nimii [note: Pro nauseae.] nausii fastidium non inculcent. Quomodo si coepero cuncta beneficia adeuntibus ad sepulchrum sancti Udalrici et inde revertentibus, vel juxta sepulchrum infirmis atque debilibus a Deo concessa sigillatim enumerare, nullius adjutorio nisi solius Dei, qui omnia potest, possum perficere. In tantum namque multiplicia sunt, ut sensibilitas humanae agilitatis dinumerare ea non possit. Quia quibusdam post vota devote peracta illuc cum oblationibus veniendi, statim in laribus suis donata sunt, quibusdam in itinere adhuc longe positis, quibusdam illuc appropinquantibus, quibusdam illuc pervenientibus, quibusdam inde redeuntibus compendiose adimpleta sunt. Quorum auditus bono rumore non solum propinquas, verum etiam longe sitas regiones advolavit, quod frequens frequentia adventantium undique populorum saepissime manifestat, indicans in istis locis in suis regionibus multa magnalia Dei per merita sancti Udalrici facta, quorum vera cognitio nos propter nostras necessitates ad ista loca veniendum incitavit. His auditis, eja nos qui inquilini hujus ecclesiae sumus, et tanti patroni faciem saepissime vidimus, et ejus doctrinam benedictionemque saepissime accepimus, et in eo optima exempla conspeximus, et nunc in retributionem ejus bonorum operum assidua miracula et diversa signa in liberatione multorum videmus et audimus, cur non expergiscimur, et taedium nostri desidii non deponimus? Eum vero, de quo loquimur, quantum Deo donante possumus imitantes, ejus adjutorio iter rectitudinis ineamus, per quod pervenire mereamur ad eum, qui in tribus personis in divinitatis aequalitate unus, incommutabilis, omnipotens Deus permanet, sine fine in saecula saeculorum, Amen.



page 587, image: ds587

BULLA CANONISATIONIS S. UDALRICI EPISCOPI, AD FIDEM MANUSCRIPTI EXEMPLI RESTITUTA.

[note: Decimus quintus hujus nominis, Platina XVI.] IOannes Episcopus Servus Servorum Dei, omnibus Archiepiscopis, Episcopis et Abbatibus in Gallia et Germania commorantibus salutem in Domino, ac Apostolicam benedictionem. Cum conventus esset factus in palatio Lateranensi pridie Kalendas Februarias, residente Joanne sanctissimo Papa cum Episcopis et presbyteris, astantibus diaconibus et cuncto clero, surgens reverendissimus Luitolfus Augustae Episcopus inquit, Domine sanctissime praesul, si vobis placet, et omnibus Episcopis et presbyteris hic residentibus, libellus, quem prae manibus habeo, coram vobis legatur, de vita et miraculis venerabilis Udalrici sanctae ecclesiae dudum Episcopi, et quid libitum vobis fuerit decernatur, quia Spiritus sancti testatur praesentia et congregatio sacerdotum, certum esse, quod legimus, quia nec potest veritas nostra mentiri, cujus in Evangelio ista sententia est: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum. Quod cum ita sit, nam nec huic tam brevi numero Spiritus sanctus deest, quanto magis eum nunc interesse credamus, quando in unum convenit turba sanctorum, sanctum namque est pro debita veneratione collegium. Cumque perlecta esset vita praedicti sanctissimi Episcopi, ventum est ad miracula, quae sive in corpore, sive extra corpus gesta sunt, videlicet caecos illuminasse, daemones ab obsessis corporibus effugasse, paralyticos curasse, et quam plurima alia signa gessisse, quae nequaquam calamo et atramento illustrata sunt. Quae omnia lepida satis urbanitate expolita recepimus, et communi consilio decrevimus memoriam illius, id est sancti Udalrici Episcopi, affectu piissimo et devotione fidelissima venerandam, quoniam sic adoramus et colimus reliquias martyrum et confessorum, ut eum, cujus martyres et confessores sunt, adoremus, honoramus servos, ut honor redundet in Dominum, qui dixit: Qui vos recipit, me recipit, ac perinde nos, qui fiduciam nostrae justitiae non habemus, illorum precibus et meritis apud clementissimum Deum jugiter adjuvemur. Quia divina saluberrima praecepta, et sanctorum canonum ac venerabilium patrum instabant efficaciter documenta, omnium ecclesiarum Dei pio considerationis intuitu, imo Apostolici moderaminis annisu, utilitatum commoditatem, atque firmitatis perficere integritatem, quatenus memoria


page 588, image: ds588

Udalrici jam praefati venerabilis Episcopi divino vultui dicata existat, et in laudibus Dei diutissime persolvendis semper valeat proficere. Si quis interea, quod non credimus, temerario ausu contra ea, quae ab hac nostra autoritate pie ac firmiter por hoc privilegium constituta sunt, contraire tentaverit, vel haec, quae a nobis ad laudem Dei, pro reverentia jam dicti Episcopi, statuta sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, sciat se autoritate beati Petri principis Apostolorum, cujus vel immeriti vices agimus, anathematis vinculo innodatum. At vero qui pio intuitu observator extiterit, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et aeternae vitae particeps efficiatur. Scriptum est per manum Stephani [note: Notarii regionarii, quod per Jeptem regiones distincti, iidi fre quenter Scriniarii erant. Onupb.] notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae ecclesiae, in mense Februario, indictione sexta, Anno nongentesimo nonagesimo tertio.

Ego Joannes, sanctae Romanae catholicae et Apostolicae ecclesiae Episcopus, huic decreto a nobis promulgato consensi et subscripsi.

Joannes Episcopus sanctae Anagninae ecclesiae consensi.

Benedictus Episcopus sanctae Piperniensis ecclesiae consensi.

Dominicus Episcopus sanctae Ferentinae ecclesiae consensi.

Crescentius Episcopus sanctae silvae candidae ecclesiae consensi.

Anniso Episcopus sanctae Cerensis ecclesiae consensi.

Bonizo Archipresbyter et Cardinalis sanctae Luciae consensi.

Benedictus Presbyter et Cardinalis sancti Stephani consensi.

Leo Presbyter et Cardinalis sancti Nerei consensi.

Joannes Presbyter et Cardinalis sancti Damasi consensi.

Leo Presbyter et Cardinalis sancti Sixti consensi.

Joannes Presbyter et Cardinalis sanctorum Apostolorum consensi.

Joannes Presbyter et Cardinalis sanctorum quatuor coronatorum consensi.

Joannes Presbyter et Cardinalis sancti Clementis consensi.

Crescentius Presbyter et Cardinalis sancti Calixti consensi.

Benedictus Archidiaconus.

Joannes Diaconus et [note: Oblationarius suscipiebat oblationes Pontisici sacrificanti sactas. Onupb.] oblationarius.

Benedictus Diaconus.

Joannes Diaconus: Hiomnes consenserunt et subscripserunt. Data tertio [note: Legerim Nonas, nam in principio dictum conventum Pr. K. Febr. sactum, et sub sinem, has litteras mensa Febr. scriptas.] Kalendas Februarii, per manum Joannis Episcopi sanctae Nepesinae ecclesiae, et [note: Idem Cancellarius, Onuph.] bibliothecarii sanctae sedis Apostolicae. Anno Pontificatus Domini nostri Joannis sanctissimi XV. Papae octavo, mense dicto, et indictione sexta.



page 589, image: ds589

STEMMA KYBURGENSIUM COMITUM, Ex codice manuscripto vetere bibliothecae S. Vdalrici. Cujus fidem prae quibusdam aliis sequi visum.

[gap: illustration]



page 591, image: ds591

INCIPIT PROLOGUS IN VITAM S. UDALRICI EPISCOPI ET CONFESSORIS, A GEBEHARDO, AUGUSTANO ETIAM EPISCOPO SCRIPTAM. MANUSCRIPTIS DUOBUS CODICIBUS COLLATIS.

AMantissimi Patris nostri discendae vitae desiderio diu multumque suspirans, hanc tandem reperia quodam illustri viro non inconvenienter quidem compositam, sed ita nominum virorum ac mulierum, villarum etiam confusione fuscatam, ut non solum, si in pace dicere liceret, prudentioribus taedium, sed paene videretur puerile ludibrium: Cujus insuper operis increvit adeo diffusa pluralitas, ut potius bellorum eventum, Regum Caesarumque historiam, quam propositum videretur ordinare negotium. Quod nequaquam improbando, vel per hoc mea, quod absit, praeferendo dixerim, sed vir sanctae simplicitatis et meriti non aliter dictis suis aestimavit accommodari fidem, nisi tot nominum sibi conscisceret velut astipulationem, nec veritatem subsistentium rerum judicavit plus proprie quam facillime ac simpliciter exprimi posse. Opusculum ergo istud aggredientes, superfluis quibusque postpositis, obscura prolata clarius et competenter enodare, prolixius vero digesta quantum congruere videtur, abbreviare contendimus, quatenus lectori compendiosius pateat, quicquid virtutum Christi confessoris scire, vel imitari delectat. Schedula utraque prae manibus, quid quis velit nemine urgente vel improbante deliberare poterit: Sed illud merito dignitate praestabit, quod jam libitina sacravit.

INCIPIT VITA SANCTI UDALRICI EPISCOPI ET CONFESSORIS.

BEatissimi Patris et Domini nostri conversatio si altius ab ineuntis aetatis serie quaeritur, clarissima Ducum et Comitum Alemanniae prosapia oriundus extitisse dignoscitur: quorum licet potentia saecularis ubertim emineat, religiositatis tamen praerogativa apud religiosos incomparabiliter ac superne praeponderat. Hoc igitur talique religiosae propaginis surculo succrescens in medium pretior palmes, lignum secus decursus aquarum plantandum, jam divinum redolens quiddam praematurae virtutis spirabat opobalsamum. In baptismate ergo vocabuli sui nomine Udalricus adepto, ignoto quodam clerico superveniente, vagientisque pueri meritum per spiritum deprehendente, foemineis


page 592, image: ds592

etiam uberibus pasci (nihil enim his spectatae indolis pignus huc usque profecerat) interdicente, duodecima ablactatus hebdomada, satis magna parentibus dedit intempestivi profectus miracula. In eo siquidem, quantum in id aetatis puero, grata luculentas, una cum affectuosa proceritate conveniens, magnum aliquid praesagiens, omnium conciliabat obtutibus. Quocirca nihil aliud dignius quam divino servitio hunc mancipari judicantes, sancti Galli coenobitis ipsum erudiendum crediderunt attentius. Ubi duplici, litterarum videlicet divinique cultus institutione proficiens, ab adamantibus monachis in fui consortium esset fere persuasus, nisi a quadam inibi inclusa commonitus, de suscipiendo quoque Episcopatus edoctus regimine, quamvis ingrate, desisteret ab appetitu vitae theoricae. A qua etiam quantum a paganis perversisque Christianis perpessurus esset laboris, quam decentissime etiam haec coelitus aspirante gratia superaturus foret, audivit, fervore tamen, quo coeperat, in studio liberali persistens. Adepta tandem non minima litterarum notitia, parentum revisit limina. Dehinc Adelberonis Episcopi, qui tunc praeerat Augustae Vindelicae, dominio traditus, ad omnia sibi credita virili praecluebat industria. Interim Romam adiens, vota persolvens, a venerando Papa Marino et obitum praesulis tristis agnovit, ac se succedente tempore ejusdem loci fore pastorem ingratus expavit. Inde post quindecim annos Hiltine antistite, qui eidem ecclesiae per haec spatia praeerat, obeunte, Heinrici Regis munificentia, imo coelestis Imperatoris gratia, Domino Udalrico Augustae sedis cessit regenda monarchia. Huc usque puerilis indolis florem, juvenalisque processus vigorem stilo quasi feriante praelibavimus, protinus moralitatis ejus dicturus insignia, longe viribus majora vereor attentare negotia, quippe quibus probe disserendis nec subtilitas Aristotelica, nec sufficeret Tulliana facundia. Vir quidem tantae sublimitatis ac meriti non nisi a digno condigne valet effari. Sed licet oneri profecto succumbam, per arduam materiae semitam, quamvis intricatis inscitia pedibus, pedetentim coeptis insistam. Praedestinatione ergo divina in Episcopatus promotus munia, opum quietis et commodi tot ac tanta prae manibus offendit opposita, ut haec incidisse apprime defleret, ac tristem inclusae illius prophetiam in munere sentiret. Muros namque ecclesiae dirutos, dilapidata moenia civitatis, occisam a paganis familiam, villas exustas, inopiam rerum, et obstupescens ingemuit, et ingemiscens flevit. Quibus tamen instaurandis quam strenuus ac impiger fuit, nullatenus explicari poterit. Thesauro sacrarii nullo, sed divino hinc inde suffultus auxilio, quod supellectilis angustia negabat, provide rationis sedulitate supplevit. Sic importunus properavit ad singula, velut sui negligentia inacta


page 593, image: ds593

essent omnia. Dici omnimodo nequit, quanta in familiam sibi creditam suavitas, quanta familiaritas fuerit, sciens scriptum: Esto in illis quasi unus ex illis. Injunctum a praedecessoribus censum nusquam augeri permisit, quod si ipsum prae inopia minorari contigit, pepercit, aequanimus tulit. De gubernatione vero Canonicorum, de rudimentis puerorum, sic operose fervebat, velut immunis a caeteris quibusque vacaret, dicitur enim, qui Deum timet, nihil negligit. Singulis competentem honorem, omnibus paternum exhibebat amorem. Disciplina ecclesiastici vigoris, excepto sicubi hanc forte ratio flagitabat, nulli gravis, nemini importunus instabat. Quid vero referam ejusdem praecipuam in divites ac mediocres hospitalitatem, in pauperes officiosam liberalitatem? Hi quidem e contiguo caballis insidentes, illi autem plaustris innitentes, tanti pontificis nusquam deesse videbantur hospitiis: quibus alacer indefessus adeo magnificis ministravit impensis, ut praeter hos illum nihil aliud attendere crederes: multoties fere nihil habens, tantum erat in erogando profusus, ut ipsum Croesi regis divitias alicubi occultasse putares, sed quod est verius, in manus pistici dispensatoris, quod fideliter praerogaret gratia divina transfudit. Sed jam de illustris viri activa qualitate quibusdam succincte praemissis, quis vel quantus in contemplationis fastigia creverit, licet ordine praepostero commemorare delectat, alternantibus quippe flagrantium commatum sertis, ad ea quae paulisper intermittimus e vestigio redire maturabimus. In tantum namque lectionis sedulitate profecerat, ut cum ratione conveniente facundia, nulla viderentur deesse probitatis insignia. Otio nunquam resolutus inani, vel ecclesiastici quippiam negotii, vel spiritualis aliquid palato ruminabat exercitii. Totus itaque in se se teres atque rotundus, nihil rancoris, nihil admisit inaequalitatis, hinc inde velut immota silex unus et idem perstabat ad omne diversum, facies quoque laetabunda notabat, quis Spiritus intus agebat. Mundani ergo sapientes milleformem Protheum poeticis extollant naeniis, Christiana vero simplicitate gaudentes uniformem antistitem hymnidicis praeferant ad aeterna praeconiis. Quae autem orationis assiduitas, quae compunctionis et lacrymarum gratia, divina sibi largiente clementia fluxerit, quis unquam digne explicare poterit? His videlicet noctem in diem, huncque vertebat in illam, quarum nisi ex divino amore concepta limpidissima scaturiret vena, vel ipse lacrymarum liquor actutum aruisse, aut vir desideriorum jam dudum totus per distillantes sinus poterat effluxisse. Quod vero in illo magis mirabere, incolatus sui diuturnitate suspirans, hilaritatem, ridens etiam vultu praetendebat gravitatem. Sic enim quadrifidae virtutis specierum temperabat amorem, ut nullam prae ceteris appetere, nullam


page 594, image: ds594

videretur omnino deserere, nulla denique in eo solivaga bonitas, una quaeque parilem gaudebatinvenisse jugalem. Vir quippe clarissimus, unus de propheticae visionis animalibus, alis pennatorum operum utrimque distentis, duabus etiam faciem contemplative levantibus, adeo binis, timoris scilicet ac poenitentiae tegebat, quin imo affligebat corpus, ut apud ignaros veri, omnium reus posset aestimari. Quis ipso festivos missarum apparatus exquirente temperaret a lacrymis? quis saxei cordis rigor non liquefieret tanti patroni suspiriis? Tantus sane compunctionis increverat ardor, ut nimirum cunctis esset venerabilis horror: de quo quid plura conferimus? incessus ejus et habitus vitae cujuslibet informandae proponebant monitus, doctrina vero vel exhortatio, erat lucidissima veteris novique prolatio, et ut innumera strictim tentemus exprimere, in illo cernere erat, quicquid apud se quis minus habebat. In his igitur ac talibus indefessa spiritus devotione persistens, divina se visitante gratia jam sensim fulgurantium miraculorum eventibus pasci, jam spiritualium visionum dulcedine vicissim coeperat refoveri. Quadam namque dominicae resurrectionis die inter sacramentorum solennia, ad quae, si fieri poterrat, plus solita devotione fervebat, cuidam presbytero apparuit quasi dextera, quae sacrosancta mysteria una cum tanto pontifice videbatur benedicere. Quam visionem dum expletis missarum officiis idem inprovide in praesentia laicorum manifestaret clericus, magis, inquit Episcopus, tibi conpeteret haec reticere, quam minime profutura garrire. Cujus increpationis jaculo dire perculsus, vix dum cubiculi limen excessit, cum primo lippientibus, dehinc caecutientibus oculis, jam sibi penitus disparuit visus. Inter quae animadvertere libet, quanto tunc mentis excessu venerabilis Pater coeli secreta penetraverit, cum in celebrando mysterio suffragia sibi visibiliter superna conscivit. Nimirum hic cum Apostolo dicere poterat: Nostra autem conversatio in coelis est. Protinus intercalato modici temporis interstitio, dum quadam noctium paulatim conniventibus oculis membra quieti locasset, sanctam martyrem Afram videre sibi videbatur induviarum mira venustate succinctam, seque ut propere surgens sequeretur hortantem. Sub nocturni igitur conticinii divûm praevia duce progressus, innumeram sanctorum reperit multitudinem, quorum aliquot in carne quondam viventes noverat, plures vero tunc primum visos in spiritu se cognovisse stupebat: in quorum medio principem Apostolorum mirabatur Petrum, velut cum aethereo collegio habito synodali colloquio de plurimis et arduis rebus admodum districto examine decernentem, duosque sibi congruae proceritatis gladios ostendentem, et ad Heinricum regem hujuscemodi verba mandantem: Hîc, inquit,


page 595, image: ds595

ensis capulatus regem significat, qui benedictione divina possidebit imperium, frustratus vero capulo, illum denotat, qui sine benedictione pontificali regni invasor existet, Arnolfum ducem Noricorum profecto significans, qui post haec malignorum toties votorum cassus, regias leviter involaverat partes: Hujus enim detestabilis ambitio a multis arguebatur in praesenti concilio, praesertim de ecclesiarum destructione, quarum reditus in beneficium suae dedit habere militiae. Rarescente itaque ipso synodali conventu, a praefata comite sese producente Pannonicam didicit superventuram barbariem, loca etiam belli, gravissimum utrimque discrimen, coelitus tamen concessum Christianae parti triumphum. His ac similibus sufficienter instructus, et in lectulo, a quo sibi videbatur egressus, inopinate repertus, satis de qualitate visione admirans, illud secum tacitus reputabat Apostolicum: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio. Interea vir Apostolicus omnigenae probitatis elegantia dietim ad interiora proficiens, per exteriora nequibat occultari miracula, quantum hunc interius superna illustrasset clementia, tantus namque divini cultus hunc comitabatur et insignibat effectus, ut olei, quod in Coena Domini consecraret, attactus caligantibus visu, obtusis auditu, caeterisque diversa infirmitate gementibus diceretur medicina perhabilis. Ipse quoque aliquando trahens aegra suspiria, ac fere ad extrema usque perveniens, hujus liquoris invisibili suavitate delibutus, pristina sospitate est improvise donatus. Qua in re creperum saperes, utrumnam medicinalis effectus, an plus infirmitatis acceleraret excursus. Legitur etiam multoties irradiasse virtutibus, quarum nec ipse potentiam, nec in se aliquam attendit periergiam: frequenter namque epileptici desiderata ab ipso benedictione potiti, mirabantur, se nequaquam ulterius execrabili peste jactari; qui si incautius subsistentium malorum exprimerent afflictionem, benedictione subtracta nullum gaudebant obtinuisse remedium, diligentia quidem humilitatis exterritus, ajebat hoc operis Apostolicae singulariter dignitati, non suae congruere parvitati. O mira hominis istius excellentia, qui idcirco in summis potenter enituit, quandoquidem tutus sic provide humilitatis convalle subsedit.

Auctor morte praeventus non absolvit.



page 596, image: ds596

VITA S. UDALRICI EPISCOPI AUGUSTAE VINDELICORUM, EDITA A BERNONE ABBATE AUGIENSI, EX F. LAURENTII SURII TOMO QUARTO.

PROLOGVS.

REverendissimo Patri Frideboldo, ac vero sanctae Matris Afrae alumno, Berno Dei Matris mancipium, cum omni contubernio Augiensium fratrum, summum et indeficiens bonum: Mirae charitatis virtus, ex dulcifluo pectoris tui emanans fonte, id exiguitati meae injunxit officii, ut libellum de vita ter quaterque beati Patroni nostri Udalrici, veraci quidem, sed simpliciori, quam oportuit, sermone editum, cultiori stylo reddam luculentum. Pius quidem jubentis affectus est, sed non aeque facilis parentis esse poterit effectus: quippe cum tarditas ingenii et exteriorum curae, amaro, ut sic dictum sit, sapore conditae, me prohibeant tam arduum opus aggredi.

Accedit etiam, quod venerandae memoriae Gebehardus, qui post beatum virum [note: Convenit cum Bruschio, qui post S. Udalricum Episcopos Henricum, Eutychum, Luit holfum, et Gebbardum habet. Aliqui duos praterea interserunt, quibus Gebhardus sextus est. Sed Bernonis tam Betusti scriptoris non nulla est auctoritas: Cum prasertim antiquiss. August. Episcopo. catalogo bibliothecae S. Udalrici confirmetur.] quartus ejusdem Vindelicae Augustae ecclesiam rexit, nulli modernorum Doctorum secundus, idem negocium corrigendi studio attentavit, sed infectum, morte praeventus, dereliquit. Cui si ipse manum extremam imposuisset, parvitas mea omnino super hoc digitum ori imposuisset. Idipsum tamen, quod composuit, licet eloquii venustatem redoleat, tamen ita verborum ac sententiarum sublimitate se in altum extollit, ut vix aliquis exinde aliquid percipere possit. Alterius vero oratio, etsi rerum veritate subnixa, sic tamen pene videtur humi jacere, ut quisquis sapientium semel hinc potuerit quiddam gustare, pigeat se ulterius ad hanc inclinare. Quocirca, venerande Pater, tibi tuisque placuit hujusmodi onus mihi imponere, ut inter utrosque medius incedens, talem moderato sermone materiam componam, ut ex utraque parte ad se venientes, media charitate constrata, et parvuli lac, quod sugant, et fortes valeant invenire cibum, quem comedant. Quod ego omnimodis abhorrerem, nisi scriptum esse scirem: Melior est obedientia, quam victimae. Nunc vero si data intercessionis tuae manu, manui meae ducatum praebere spoponderis, adjunctis tecum beati viri meritis, omnipotentis Verbi, quod aperuit osmutorum, et linguas infantium fecit disertas, fretus


page 597, image: ds597

auxilio, obedire tentabo, initium narrandi ab ipsius viri Dei infantia sumens, ac orationis cursum ita ad finem usque perducens, ut nihil de propriis addam, praeter exempla antiquorum Patrum, atque sententias sanctarum scripturarum, quae suo decore solent dictorum seriem venustare. Hoc tamen solum mihimet ex proprio sudore injunxi, ut latius diffusa, modesta brevitate arctius coerceam: strictius digesta, moderata prolixitate dilatem: minus regulariter prolata, ad rectitudinis lineam corrigam. Quae tamen omnia tui examen judicii expectant, ut te benigno judice valeant rata consistere. Opto Pater beatissime, ut in Christo valeas, meique memor semper existas.

VITAE HISTORIA.

[note: Cap. 1.] EGregius Christi Confessor Udalricus, ex Alamannorum prosapia extitit oriundus. Cujus parentes, Hupaldus scilicet ac Thietburga, ambo quidem secundum seculi hujus dignitatem clari et nobiles, sed fide atque divina religione multo clariores fuerunt atque nobiliores. Qui talis ac tantae prolis foecunditate divinitus ditati, mox eandem cuidam fideli ad alendum, ut Moysen, commendaverunt nutrici. Ubi inter ipsa nativitatis primordia, coelestia non defuêre auspicia. Nam licet blando nutriretur affectu, foeda tamen macies quaedam apparebat in vultu. Qua ex causa dum nimium tristes ejus efficerentur parentes, ac in angustis illorum pectoribus curae versarentur ingentes: quidam hospes peregrinus, officio clericus, secundum quod illorum ostium semper viatori patuit, benigne ab ipsis suscipitur, per aliquod temporis spatium humane tractatur: dum interim quadam die hora refectionis residens, praedictum infantulum nondum duodecim hebdomadarum dies ab ortu ad plenum habentem, audivit inter vagitus vocem emittentem. Ex qua providus futurorum, tale edidit oraculum: Nisi, inquit, iste infans celerius fuerit ablactatus, non poterit esse salvus. Cumque semel ac secundo admoniti, minus tanti praeconis dicta vellent exequi, tertia demum die cum praedictum ac saepe dicendum infantulum adhibita aure persensisset adhuc infirmiorem, hanc praesagam coram omnibus intulit vocem: Sciatis pro certo, quod nisi continuo a lacte fuerit suspensus, hac nocte erit moriturus. Atvero si eo, quo dixi, ordine morti subtractus fuerit, magnus in futurum coram Domino erit. Hujus prophetiae mysteria qualiter sint adimpleta, non nostri styli eget officio designari: quod tam assid[?] ad ejus sepulchrum coruscantibus miraculis potest probari.

[note: Cap. 2.] Tandem igitur amotus a lacte, coepit corpore et animo in admirationem omnium ita proficere, ac circumquaque manentibus


page 598, image: ds598

tantum de suo profectu gaudium conferre, ut id, quod de Isaac ejusque Patre Abraham scriptum est: Crevit igitur puer, et ablactatus est, fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis suae: non incongrue ejus quoque possit personae aptari. Merito tantus patriarcha in ablactatione filii, quem expromissione a Deo suscepit, grande convivium fecit. Merito Pater coelestis sanctae Matris Ecclesiae filiis in istius ablactatione convivium fecit grande, invitans eos hujusmodi voce: Comedite amici, et inebriamini charissimi. Hic itaque mysteriorum Dei dispensator futurus, jam solido cibo opus habebat confortari, ut in mensa altaris Christi, velut ad coeleste convivium quandoque consistens, posset in tempore suo tritici mensuram dare conservis suis. Incipiebat enim tunc inter coaevulos modeste conversari, timorem Dei habere, honorem parentibus deferre, lasciviam declinare, ac in quantum possibile tali adhuc erat aetati, in corporis motu, gestu, incessu foris ostendere, qualis habitus formaretur intus in mente. Videntes autem parentes ejus tantam Dei gratiam in eo fulgere, commendaverunt eum in monasterium sancti Galli fratribus religiosis, ut eorum magisterio tam saecularium literarum studiis, quam coelestibus instrueretur disciplinis. Ubi inter egregios regularis disciplinae magistros, dulces theoriae carpebat quotidie fructus, cum verba, quae in sacris codicibus legebat, mox in opera vertebat. Jam summitatem illius Jacob scalae virtutum gradibus ascendendo tangebat: jam a Salvatore audiebat: Vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus: et veni, sequere me. Et jam tunc monachicae conversationis habitum sumpsisset, nisi divina revelatione admonitus desiisset.

[note: Cap. 3.] Erat tunc temporis in eodem monasterio quaedam ancilla, pro Christi nomine inclusa, Vuiberata nuncupata, quae die noctuque jejuniis, orationibus ac vigiliis vacans, castum in arcano pectoris sui Domino praeparabat templum, in quo gratum creatori omnium mactavit semper holocaustum, dicens cum Psalmista: In me sunt Deus vota tua, quae reddam laudationes tibi. Huic sanctus adolescens dum sui desiderii secretum panderet, illa rem a Deo quaerendam statuit, ac trium dierum inducias super hoc postulavit. Post triduum vero Spiritu instructa divino, hujusmodi usa est responso: Non, inquit, vir religiose, divinae est voluntatis, ut hoc in loco detinearis: sed est in plaga Orientali locus, ubi quidam fluvius duas dividit regiones, in quo, Deo jubente, Episcopalis apicem dignitatis debes conscendere. Et licet multa tam a paganis, quam a malis Christianis sis passurus adversa, tu tamen, confisus in eo, qui dixit: Confidite, ego vici mundum: superabis universa, dicens cum Psalmista: In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Haec auditu


page 599, image: ds599

percipiens ac mente pertractans, quibusdam, qui sibi familiarius amicitiae causa adhaerebant, secreto pandit, et ut interim silentio tegerent, admonuit. Ipse vero per diversos sacrorum librorum campos, ceu prudentissima apes, flores sententiarum carpens, ac in alveario pectoris sui recondens, summa coepit ope niti, ut spiritualia posset mella conficere, quae postmodum in populos illum deceret eructare, juxta illud Psalmistae: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo. Et quod de praedicatoribus dicitur: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Dehinc ad unguem instructus, cum omnium fratrum conniventia remeavit ad propria. Parentes vero de ejus profectu nimium gaudentes, ac Deo gratias agentes, iterum commendant eum Adalberoni, Augustensis ecclesiae praesuli venerando, viro fidei dote ac vitae merito multis praeferendo: quatenus reverendae illius praesentiae jugiter assistens, velut in quodam disciplinae speculo conspiceret, si quid in ipsius moribus adhuc corrigi deberet. Quem ut praedictus Dei pontifex fide firmum, spe robustum, charitate radicatum et fundatum, omnique morum probitate decoratum agnovit, familiarius illum ascivit, ejusque domi forisque in omnibus uti consiliis coepit, quatenus ejus prudentia, totius Episcopatus disponerentur negocia, tam publica, quam privata.

[note: Cap. 4.] Libuit interim viri Dei animo Romam pergere, Apostolorum limina visitare, ut se suaque omnia ipsorum aliorumque sanctorum precibus posset attentius commendare. Quo cum venisset, ab Apostolicae sedis Praesule, nomine Marino, apud Deum et homines magnifico et glorioso, officiose susceptus, ac requisitus, quis esset, aut unde venisset, respondit, se ex Alamannorum stirpe progenitum, Adalberonis Augustensis ecclesiae esse clericum. Ad haec Apostolicus: Nedure, inquit, accipias, quae dico: quia idem, de quo retulisti, tuus pontifex Adalbero jam migravit de hoc seculo, ac Dei ordinatione dispensante, oportet te hujus regiminis curam suscipere. At ille propriae conscius infirmitatis, imo non immemor illius mandati: Quanto magnus es, humilia te in omnibus: judicavit seipsum indignum fore, ut tanti honoris pondus subiret. Tunc Papa divino Spiritu repletus ait: Si nunc delitescendo subterfugis, quo minus in hoc pacis ac tranquillitatis tempore Ecclesiae navem gubernes, veniet dies, in qua nullo modo statuta Dei praeterire valebis, verum etiam inter multiplices ac fluctivagas varii laboris, moeroris, anxietatis undas regendam suscipies, ac Deo praesule, ad littus placidae quietis ac si nimium fessus, perduces. His auditis, ad metatum perrexit, atque inter sacra orationum libamina, tam se, quam defuncti


page 600, image: ds600

senioris animam cum lacrymis Deo ac sanctis Apostolis ejus commendavit: sicque postera die, nesciente Papa, latenter discessit, etiam in hoc Dominicae actionis exemplum sequens, de quo sanctus Johannes Evangelista refert, quia cum voluissent eum rapere et regem constituere, statim fugit. Sed mox, ut bonae memoriae Adalbero ex hac vita migravit, Hiltinus ei in Episcopatu successit. Quo post quindecim annorum curricula ex hac luce subtracto, volente Domino hoc, quod de servo suo Udalrico per ora suorum fidelium antea praedixit, adimplere, totius cleri ac populi voto in unum concurrente, et Henrici regis voluntate in idipsum consentiente, idem vir Dei sanctus in cathedram Episcopalem hac in urbe est sublimatus.

[note: Cap. 5.] Adepto vero tantae dignitatis honore, qualis quantusve extiterit, nullius sermo ad integrum explicare valebit. Totus erat semper in oratione, totus in lectione, et maxime attendens, quibus virtutum ornamentis Apostolus describebat Episcopum decoratum esse debere, ubi sicait: Oportet enim Episcopum esse sine crimine, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in sana doctrina, et eos, qui contradicunt, arguere. Harum duarum virtutum ita vicaria utebatur successione, ut nisi inevitabili alicujus necessitatis articulo intercedente, nullum tempus transire sineret ociosum, quo minus aut orationi insisteret, aut lectioni operam daret: sicque pene semper optatis Rachel amplexibus uteretur, nisi Liae interpositione interim a tantae sedulitatis dulcedine suspenderetur. Suberant ei curae maximae de reparandis ecclesiae muris, de reaedificandis domorum ac ipsius civitatis aedificiis, quae sub antecessorum suorum temporibus aut nimia vetustate dilapsa, aut igne fuerant consumpta. Sed et familia maxima ex parte a paganis occisa, et pars, quae remanserat, egestate nimium erat afflicta. Inter haec venerabilis heros, velut ante et retro oculatus, coepit cauta mentis intentione circumspicere, providam omnium curam gerere: ac sapienti usus consilio, materialibus quidem aedificiis prudentes ac idoneos magistros praefecit: ipse vero quasi sapiens architectus, cum Apostolo Christum fundamentum posuit, super quod aedificavit aurum, argentum, lapides preciosos, et caetera hujusmodi: ut sanctarum animarum aedificatio, per ejus praedicationem constructa, cresceret in templum sanctum Domino. Et quoscunque ad tale aedificium verbo et exemplo praeparabat, caetera humanitatis officia, prout illi facultas suppetebat, praebere non desinebat, non solum his, qui praesentes aderant,


page 601, image: ds601

manum misericordiae porrigendo, verum etiam eis, qui aegritudine praeventi, vel carceribus inclusi longe aberant, ministrando.

[note: Cap. 6.] Nulli itaque avarus, omnibus extitit largus, ita ut illud beati Job posset dicere: Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Et paulo post: Oculus fui caeco, et pes claudo: pater eram pauperum. Et iterum: Flebam quondam super eum, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Unde in refectione quotidiana semper ejus mensae chara sibi intererat pauperum turba, quam et victu pavit, et indumentis vestivit. Seipsum vero nimia maceratione castigavit, ita ut carnem non manducaret, et intrinsecus super nudam cutem laneam vestem portaret, illud Apostoli opere proclamans: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Et nocte quidem in oratione pervigil, seipsum in ara cordis per orationis studia mactavit: die vero super altare visibilem ac salutarem hostiam Domino immolavit, quo ejus sacrificium redemptori omnium esset gratum et acceptum. Die cum Martha Domino in membris suis ministrabat: nocte vero cum Maria sedens secus pedes Jesu, audiebat verbum illius, sciens scriptum: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Erat ei solennis consuetudo, post Completorium nil cibi aut potus sumere, silentio studere: sciebat enim a Domino dictum: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Unde jugiter a Domino postulabat: Pone Domine custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Sed si quando necessario ei loquendum fuit, erat illius sermo sapientiae sale conditus, modestus, humilis, et ad persuasionem utilis, et, ut quidam sapiens dicit, in sermone pondus, atque in verbis modus. Quando vero membra in Dei servitio fatigata necesse habuit quiete aliqua recreare, non hoc in plumarum mollitie, sed subterposito psiathio, tapete, vel sago, parum quid indulgebat somno. Et ut brevitatis compendio utar, sic exterius gerebat officium sacerdotis, ut interius non omitteret religionem monasticae conversationis. Erat etiam ei moderata ciborum parcitas, ac quidam singularis abstinentiae modus, quo solebat religiosa arte secum convivantes circumvenire. Saepius enim sperantibus, quod cum illis manducaret, ipse ablata carnalium epularum mensa surgens, ad ecclesiam perrexit, Missarum solennia celebravit. Unde adhuc quasi recenti sit actum memoria, ore multorum refertur, quod dum quadam die ipse venerandus pater cum Conrado divae memoriae Constantiensis ecclesiae Episcopo, ad prandium apud sanctam Afram martyrem consedisset: postquam consumptis cibis ab utrisque discessum est, quaedam causa extitit, qua praedictus


page 602, image: ds602

pontifex ad virum Dei mittere debuisset. Ad quem cum legatus ipsius venisset, invenit eum sacro altari adstantem, ac salutarem hostiam Domino immolantem. Quo peracto, nuncium audivit, atque absolutum redire ad Dominum suum permisit. Cumque reversus interrogaretur, cur tamdiu moratus fuisset, respondit, quia virum Dei tandiu expectasset, donec ter Missarum solennia peregisset. At ille ipsum verbum ab illius ore arripiens: Missarum, inquit, solennia celebravit? Tunc quasi subridendo intulit: Et vere nullus illo saturior ad mensam altaris hodie accessit. Sed utrumnam joco, an serio hoc protulerit, tamen verum fuit, quod dixit. Cibavit namque Dominus illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum, ita ut recte cum Psalmista possit proclamare et dicere: Eructavit cor meum verbum bonum, et iterum: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est? Vox psalmodiae tam jugis in illius ore dulciter resonabat, ut non solum ipse, sed et illi, qui eam soliti erant cum illo pura mentis intentione cantare, tantam cordis munditiam ex ea conciperent, ut quaedam ex revelatione divina occulta cognoscerent, quae aliis manifestarent. Unde exempli causa quaedam subternotabo, quatenus vera esse approbentur, quae dico.

[note: Cap. 7.] Quodam tempore cum artifices ecclesiae cryptam in melius reparare vellent, erat quidam clericus nomine Rambertus, sancti viri obsequio deditus. Hîc quadam die in excessu mentis effectus, videbatur sibi cum Domino suo Episcopo solito more Psalmos canere, nec non Adalberonem quondam, ut supra diximus, pontificem ad Aquilonarem ejusdem cryptae plagam sacerdotalibus indutum vestibus prope assistere, sibiqueue, ut ad se veniret, innuere. At ille mente perculsus, ac inter vivum et mortuum quid ageret, dubius et anceps, tandem in viventem pavens figit obtutus, velut sciscitans quid esset facturus. Tunc Episcopus: Ut quid, ait, sic in me oculos defigis? Cui ille respondens, dixit: Ecce Dominus meus Adalbero Episcopus ad celebrandum divinum mysterium paratus adstat, et me ad se vocat. Cui Episcopus: Festina, inquit, ire, ejusque jussis in omnibus obedire. Qui mox ut propius accessit, haec ab eo audivit: Ramberte, dic Domino tuo, quia magnam a Domino mer cedem habebit, pro orationibus ac eleemosynis, quas pro me fideliter exhibuit. Et hoc sibi sit in signum, quod ego et Fortunatus in proxima Coena Domini, concedente Deo sacrosanctum chrisma cum illo sanctificabimus: Insuper aedificatio istius cryptae ruet citissime. Ipse autem propter hoc ab incepto non desistat opere, quin illud firmioribus studeat fundamentis stabilire. Fratres quoque admonere curato, quia orationes, quas sua sponte se facturos pro me spoponderunt, nequaquam, sicut promiserant,


page 603, image: ds603

impleverunt. Et nisi hoc studuerint emendare, sciant se pro hoc in conspectu Domini rationem reddituros esse. Episcopus autem a civitate regia revertens, (nam tunc temporis ibi morabatur) ita de crypta contigisse reperit, sicuti per visionem Ramberto ostensum fuit. Tunc ille impatiens morae, non antea a labore cessavit, quam omnia in meliorem statum reparasset. Iterum alia vice cum praedictus Rambertus juxta morem in oppido Vuaringa cum sancto viro Psalmodiam decantaret, coepit terrore nimio concuti, ac reflexis oculis Deo dignum antistitem intueri. A quo requisitus quidnam sibi esset, respondit seniorem suum Adalberonem eodem, quo et ante, ornatu paratum se videre, sibique praecipere, ut illi sacri altaris mysterium celebranti assistat, solitaeque servitutis officium impendat. Vere impleta est prophetia, quae dixit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris.

[note: Cap. 8.] Nec praetereundum puto, qualiter coelestis signi visione ipsum etiam voluerit Dominus mirificare. Nam in ipsa solenni die sancti Paschae, multa fratrum caterva adstante, dum sanctus sacerdos divina celebraret mysteria, dextera quaedam apparuit superna, quae cum ipsius dextera divina sanctificavit sacramenta. Expletis vero Missarum solenniis, quidam Henricus presbyter, qui eo die cantoris officium agens, tanto interfuit miraculo, sequens Episcopum usque in cubiculum, ad ejus pedes cecidit, atque in praesentia popularium personarum eandem visionem minus caute explanavit. Cui vir Dei: Melius, inquit, tibi esset tacere, quam talia in aures vulgi proferre. Mox ille rubore perfusus exiit, et in vestibulo cubiculi residens, tantas lachrymas emisit, ut ex illarum suffusione cogeretur lucis hujus dispendia sustinere. Vir autem Dei memor suae fragilitatis, cavebat favorem humanae laudis, ne caderet in praecipitium elationis, semper gratias agens Deo super inenarrabili ejus dono: et sicut de sanctis scriptum est: Ibunt de virtute in virtutem, velut coeleste animal, ante faciem suam gradiebatur, ut eo mente conscenderet, quo eum impetus spiritus duceret. His virtutum gradibus ad alta proficiens, quadam nocte, quae antecedebat diem sanctum, quem diem indulgentiae vel Coenam Domini Christiana religio vocare consuevit, vox quaedam beato sic ait in visu: Udalrice Episcope, scias te hospites suscepturum esse. Expergefactus, coepit secum admirando tractare, quinam illi hospites futuri essent. Non enim erat inanis sopor ille, qui solet aliquoties hominum mentes illudere: sed talis potius, quali sponsa se dicit in amoris Cantico obdormire: Ego, inquit, dormio, et cor meum vigilat. Talis igitur somni dum vir Dei frueretur quiete, iterum vocem in haec verba meruit audire: Orationis tuae


page 604, image: ds604

et eleemosynae, Udalrice, Deo sunt acceptae, qui binis antecessoribus tuis, Fortunato scilicet atque Adalberoni, te commendavit, ut tibi hodie et deinceps sacra mysteria celebranti assistant, et ea tecum benedicant. Mane autem facto, hora, qua inclytus mysteriarches divina sacramenta celebravit, quibusdam etiam, qui ad videndum digni erant, cernentibus dextera Domini denuo apparuit, quae cum sancto Episcopo signo Crucis imponendo eadem consecravit. Iidem ipsi cum ad percipiendam sacram communionem ad sacrum altare accederent, et sanctus Dei illos hujus secreti conscios esse per spiritum non ignoraret, quando panem eis Dominicum porrexit, ori singulorum digitum superposuit, ut per hoc intelligerent, quod visa minime divulgare deberent: quin etiam expleto sacrorum officio, ad se vocatis revelati sibi in nocte praeterita mysterii ordinem exposuit, et tam hoc, quam quod ipsi viderant, alicui dicere, donec ille maneret in carne, interdixit sub interminatione praesentis vitae.

[note: Cap. 9.] Alio vero tempore, dum iterum sub cujusdam noctis silentio membra quieti commendaret, sancta Afra martyr pulchra facie, veste decora, tunica succincta apparuit, eique dixit: Surge, et sequere me. Et statim eduxit illum in campum, qui ex nomine ibidem decurrentis fluvii, Lecfelt dicitur, ubi sanctum Petrum Apostolorum principem velut in synodali colloquio sedentem, invenit cum magna Episcoporum aliorumque sanctorum multitudine, vel quos olim in carne vidit, vel tunc primum, revelante sibi gratia divina, cognoscere coepit. Ibi inter alia, quae tractabuntur, sicut olim in Apocalypsi sancti Johannis, audita est vox animarum, de suis interfectoribus vindictam expetentium: ita tunc clamor ortus est sanctorum de Arnulpho Duce Noricorum adhuc vivente, ob destructionem ecclesiarum atque monasteriorum, quorum res distribuit in beneficia laicorum. Quapropter dictante omnium sententia, damnatus est poena. Proferebantur in medium etiam duo enses: unus quidem cum capulo, alter vero absque capulo. De quibus princeps Apostolorum ait ad beatum virum: Dic Regi Henrico: Ensis absque capulo, significat illum, qui sine unctione regnat in populo. At alter capulatus, illum, qui per sacrae benedictionis ordinem divinitus fuerit coronatus. Finito sanctorum concilio, praedicta Dei martyr sanctissima monstravit illi adhuc loca, in quibus Otto Rex postea castra posuit, et generale colloquium cum suis habens, Berengarium regem Longobardorum, cum multis aliis praesentatum, in suum suscepit dominium. Praedixit etiam efferae gentis Hungarorum irruptionem, durissimamque cum nostratibus congressionem, nec non et loca certaminum: et licet


page 605, image: ds605

cum magno suorum detrimento, tamen victoriae triumphum promisit populo Christiano. O beatum virum, coelesti visione dignum, in talibus etiam sanctis Apostolis, Petro videlicet ac Paulo, conferendum: quorum alter in linteo coelitus demisso, electionem gentium per visionem didicit: alter vero, sive in corpore, sive extra corpus, usque ad tertium coelum raptum se esse asserit, ubi et arcana Dei audivit et vidit. Iste vero sanctus et in ostensione dextrae sacrae super altare, et in hac visione, et postmodum in aliis, ut ante exitum nostri sermonis satis patebit, et arcana Dei vidit et audivit, et salvationem non tantum suae gentis, sed et multorum populorum cognovit. Haec non passim tunc vulgi auribus se inaniter jactando divulgavit, sed paucis, quos ad hoc dignos duxit, secreto manifestavit. Ipse vero sentiens se tanto divinae gratiae dono praeventum, non se erigebat in altum, sed omnia referebat ad illum, a quo acceperat, quicquid boni habebat, vel esse poterat, dicens cum Apostolo: Gratia Dei sum id, quod sum.

[note: Cap. 10.] Coepit igitur commissi sibi gregis curam agere, talentum sibi creditum non sudario illigatum terrae commendare, sed ut bonus verbi Dei dispensator, ad usuram accommodare. Unde suae dioecesios terminos saepius lustravit, ac congregatis coram se clericis ac laicis, pervigili studuit cura investigare, inprimis qualiter ipsi ecclesiarum presbyteri cum suis ministris viverent: utrum populum recte ac secundum catholicam doctrinam docerent, ac quod praedicabant ore, et opere implerent: ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi efficerentur, et ob hoc a suis auditoribus contemnerentur. Deinde discutiebat, si laici eorum doctrinae obedirent, si in Dominicis diebus et aliis sanctorum sollennitatibus ab opere illicito vacarent, si ecclesiarum limina ea, qua deberent, devotione frequentarent, aut decimas recte darent: multaque id genus. His ita investigatis, quaeque erant rata et bene ordinata, laudavit et confirmavit: quae vero aliter, correxit et emendavit. Simoniacorum haeresin quasi perniciosam pestem devitandam esse admonuit, asserens perpetuae tradendos poenae, qui haeresi huic nequissimae studerent animos inclinare. Unde nunquam pro clericorum ordinatione, vel ecclesiarum consecratione quippiam muneris accepit: sed sicut in sacri chrismatis unctione per impositionem manus Spiritum sanctum paracletum gratis dedit, ita et ista concessit, sciens a Domino praeceptum: Gratis accepistis, gratis date: nisi forte ipsi ecclesiarum fundatores aliquid pro bona voluntate offerrent, et hoc illum pro gratiarum actione suscipere rogarent. Jus vero legitimum sanctae Mariae semper virginis familiae, ab antecessoribus suis antiquitus concessum, statuit inviolabiliter conservandum, nec quenquam in


page 606, image: ds606

sua ditione degentium laedi permisit oppressione praepositorum: sed ita inter suos omnia ad aequitatis ac justitiae normam perspicaciter correxit, ut nullum alteri aliquid inferre sineret, quod ipse sibi fieri nollet, juxta illud praeceptum: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Et Dominus in Evangelio: Omnia quaecunque vultis, ait, ut vobis faciant homines, eadem et vos facite illis.

[note: Cap. 11.] Cum in his et hujusmodi virtutum gradibus sanctum virum semper ad altiora conscendere omnium bonorum hostis invidus cerneret diabolus, quacunque potuit arte, coepit satagere, ut ejus animum vel quantulumcunque posset impedire. Accidit igitur tunc temporis, ut inter Luidolphum Ottonis Magni Imperatoris filium, qui Alam annorum genti praeerat, et ejus patruum Henricum Noricorum Ducem, oriretur lis odiumque per instigationem satanae, et ex malignorum hominum persuasione. Quos cum Imperator ad concordiam minime revocare potuisset, fratri adjutorio contra filium fuit. Tunc quidam Arnulphus Comes Palatinus, Arnulphi quondam ducis filius extitit, cujus fidei praedictus Dux Henricus totam Bajoariam cum ipsa metropoli Ratispona commendavit, ac in Saxoniam ad Imperatorem se contulit. Ibi eo moram faciente, ille velut perfidus transfuga, se cum ipsa civitate et multitudine populi, Ludolphi subegit potestati. Haec cum sancto Pontifici comperta fuissent, relicta militum custodia in civitate Augusta, in Noricorum regionem propere contendit, ubi tunc Imperatorem cum exercitu consistere audivit. Praefatus vero tyrannus Augustam adiit, ac rebus circumquaque direptis, quibusdam Episcopi militibus captis, praeda onustus, et quod verius est, peccati pondere gravatus, in Bajoariam est reversus. Interim vero ipsum Dei famulum postquam comperit a regia servitute reversum, in castello, quod Mantachinga dicitur, non timuit obsidere: sed non cessit ei in prosperum, quod talia praesumpsit contra Dei Servum. Nam parvo interjecto dierum spatio, a Comite Adalberto ac Episcopi fratre Thietbaldo ab obsidione cum detrimento suorum coactus est secedere, et debita respersus confusione, in patriam redire, etiam ibi capto ejusdem fratre Herimanno. Sed et fortissimus pugnator Adalbertus, velut alter Machabaeus, pro Ecclesia Dei acriter dimicando, cecidit in eodem bello, ut veraciter est credendum, per mortalitatis dispendium transiens ad immortalitatis compendium. Cujus corpus sanctus Udalricus Augustam deferens, in ecclesia sanctae Mariae semper Virginis condidit: Spiritum vero per sacrae immolationis hostiam Domino commendavit.

[note: Cap. 12.] Ex hoc tantus omnium mentes timor invasit, ut nullus de rebus ecclesiae sanctae Mariae semper Virginis ad Augustam pertinentibus, aliquid usurpare praesumeret: quia nullus eorum,


page 607, image: ds607

qui antea inde aliquid injuste abstulerunt, vel in sanctum Dei deliquerunt, impunitus evasit, nisi qui per dignam satisfactionem per misericordiam Dei, Episcopo intercedente, promeruit absolutionem. Ut enim ex pluribus pauca exempli causa proferamus, unus ex his, vicinis in veritate contestantibus, tandiu perdito sensu proprias manus laceravit, quousque vitam finivit. Alius vero librum quendam de civitate Augusta rapuit, ex cujus precio caballum emit. Quem cum domum perduxisset, uxori suae ait: Melius mihi fuerat, ut istum tam praestantis formae equum emissem, quam librum, quo illum comparavi, in Augusta dimisissem. Cui illa: Utilius, inquit, ut spero, tibi fuisset, si nunquam manus tua ipsum librum tetigisset. Ille vero, dum molli tactu per posteriora dorsi, ut assolet, equo blandiri voluit, mox ab eodem percussus interiit. Post non multum temporis praefatus Arnulphus pro injuriis, quas viro Dei ingessit, etiam ipse justi judicis iram sensit. Obsessa namque civitate Ratispona, paratus ad praelium exiit, ibique occisus interiit.

Quidam homo de Episcopatu, qui Eistete dicitur, partem vilissimi mensalis de saepedictis rebus injuste usurpavit, secumque asportavit. Sed mox a daemonio occupatus nullum neque intra neque extra ecclesiam abscondendi locum invenire potuit: nec benedicta adspersus aqua, carere valuit ejus praesentia, quin semper juxta eum videretur individuus comes manere, donec Augustam rediens, rem injuste ablatam reddidit, seseque emendari obnixe rogavit. Cui Episcopus, ut totus erat visceribus pietatis plenus, et indulgentiam pro Christi amore tribuit, et a daemone liberatum, ad propria redire permisit.

[note: Cap. 13.] Interea dum contentio inter Ottonem Imperatorem, propter fratrem ipsius Henricum, ut supra diximus, et Ludolphum exorta, in tantum accrevisset, ut non aliter nisi ferro finiri potuisset, jamque acie utriusque partis ordinata, ut cominus committi deberet pugna, athleta Dei Udalricus, sciens quia beati sunt pedes pacem portantes, et quod ipse Dominus in Evangelio ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur: assumpto Hartberto, Curiensis ecclesiae Episcopo religioso, se in medium injecit: ac tanta eos arte suadendi aggressi sunt, spiritu patris in amborum ore loquente, ut facile ad pacis foedera revocarent, et verae charitatis donum firma stabilitate in illorum pectoribus consolidarent. Non aliter tunc Otto poenitentem Ludolphum, quam ille evangelicus pater olim suscepit revertentem filium. Uterque enim filius mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est. Fit gaudium ingens et exultatio in exercitu cuncto. Laus et gratiarum actio resonat in ore omnium: quia per servos suos liberavit Dominus populum suum.



page 608, image: ds608

[note: Cap. 14.] Sequenti vero anno, id est, Dominicae incarnationis nongentesimo quinquagesimo quinto, gens Hungarorum omni belua crudelior, juxta quod viro Dei coelitus ante fuerat revelatum, cum innumerabili multitudine erupit, omnemque Noricorum regionem a Danubio usque ad nigram sylvam, quae ad montana pertinet, et partem provinciae Alamannorum usque Hilaram fluvium, devastando occupavit. Quae Licum transiens, ecclesiam sanctae Afraeigne combussit, atque civitatem Augustam obsidione circumdedit. Sanctus autem Dei pontifex nequaquam, visis totlupis, instar mercenarii, sui gregis custodiam fugiendo dereliquit, sed ex adverso se opposuit ac totam causam Domino commendavit. At militibus circumquaque per murum et ante portam acriter contra hostes dimicantibus, ille super equum sedens, non clypeo protectus aut galea, sed stola indutus, intra lapidum ac sagittarum imbres incedebat securus. Videres novum Josue arcam Domini circumferre, buccinis concrepare: nisi quod Josue extra muros urbis Jericho, iste vero intus erat cum Dei populo. Sed merito noster Josue, jam coruscante gratia Christi, intus in domo Rahab ad Deum conversae, hoc est, Ecclesiae, manebat, et civitatem diaboli foris manentem expugnabat. Josue duce sacerdotibus, qui arcam Domini ferebant, buccinis clangentibus, ac cunctis populis clamantibus vociferatione maxima, muri Jericho funditus corruerunt. Isto arcam Domini in pectore mundo gerente, et cum sacerdotibus ac Levitis tubis, id est, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus sonantibus, cunctisque populis maxima prece ad Deum et ad ejus sanctam Genitricem Mariam semper Virginem pro sua ereptione clamantibus, Hungari, qui erant civitas diaboli, ceciderunt. Comperto namque Ottonis gloriosissimi Imperatoris adventu, retracta obsidione, obviam pergunt, armisque decertare contendunt. Inito praelio, Deo, juxta viri Dei praesagium, victoriam populo Christiano donante, multa millia Hungarorum ceciderunt: caeteri fugam arripuerunt. Quos Christianorum exercitus tandiu caedendo persecutus est, donec principes eorum cum aliis multis una caperentur, atque Ratisponam perducerentur, ubi ad ignominiam suae gentis postmodum suspensi sunt in eculeis. His ita gestis, praesul venerandus Deo in omnibus gratias agens, velut ex arce quadam mentis coepit dispicere, ac subditorum necessitates pertractare, non sibi ratum aestimans, si solummodo ea, quae sua essent, quaereret, suorumque causas negligeret, juxta illud Apostoli: Qui suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est deterior infideli. Unde suorum congregationes clericorum, quae hostium depraedatione ad tantam fuerunt inopiam redactae, ut ad quotidianae refectionis usum nil possent habere,


page 609, image: ds609

secum retinuit, ac inquantum potuit, pauper ipse praesentis vitae necessaria pauperibus ministravit: et non solum illis, sed et omnibus sepetentibus, prout habuit, misericordiae manum porrexit, juxta illud Dominicum praeceptum: Omni petenti te, tribue.

[note: Cap. 15.] Eo tempore admonetur in visione, ut ecclesiam sanctae Afrae, quae a paganis fuerat concremata, non tardaret reparare, nec non et Simperti Episcopi sepulcrum, quod situm erat juxta gradus in choro, congruo procuraret tecto. Ex hoc coepit Dei famulus in jejuniis et precibus cum cordis contritione, aliis quoque viris religiosis secum assumptis, se Deo mactare, supplicans devote, quatenus omnipotens Deus per misericordiam suam dignaretur sibi manifestare locum, ubi sanctissimae martyris suae corpus esset reconditum, vel si in parte orientali crypta eo loci esset aedificanda, ubi suadebat ei voluntas sua. Ergo ut Dominus verum comprobaret, quod per os sancti David dixit: Ecce oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: et in alio loco, Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet: quadam nocte in visu ei sancta Afra apparuit, et locum sui corporis in ecclesia demonstravit. Cryptam vero illo in loco fieri prohibuit propter reliquias sanctorum, qui illic in pace quiescentes, adventum justi judicis expectant. Hac revelatione perdoctus, coepit destinato operi vigilanter insistere, ecclesiae muros instaurare, cryptam in occidentali parte construere: nec antea a labore cessavit, donec brevi omnia perfecto decore consummavit.

Dignum est nunc demonstrare, qua veneratione dignus sit locus ille, in quo sancta Dei martyr prohibuit cryptam fieri. Erat quidam hortulanus, qui inter gramina ibi deambulando, speluncam quandam reperit, in qua et transformatam aediculam sub terra muratam conspexit. Et veniens, Episcopo nunciavit, eique dixit: Si tuae placeat sanctitati, hîc olera mea et alia, quae mihi sunt necessaria, possunt recondi. Cui ille in spiritu dixit: Si hoc feceris, mox sensu et membrorum sospitate carebis. Sed miser haec parvi pendens, supellectilem suam in praedictam speluncam congregavit, statimque sensum cum visu et auditu perdidit. Qui ad sanctum Dei perductus, ut reatum suum agnovit, veniam petiit, ac indulgentiam cum sanitate promeruit. Mira dicturus sum. Ex illa namque hora nunquam ab hortulano ipsa reperiri potuit spelunca. Ex eo tempore coepit vir Dei sanctum illum locum magis frequentare, sibique sepulcrum ibi praeparare. Ubi omni sexta feria, si domi esset, solebat salutarem hostiam Domino immolare.

[note: Cap. 16.] Interea orationis causa Romam perrexit, ubi et caput S. Abundii martyris acquisivit, secumque religiosa cum devotione Augustam reportavit. Solebat loca sancta visitare, ac praecipue


page 610, image: ds610

monasterium sancti Galli, ubi nutritus erat et eruditus. Inde cum quodam tempore ad cellam S. Meinradi, ad videndum servum Dei Everhardum venisset, post sacra orationum libamina, post fraternae collationis dulcia colloquia, cum jam praelibatis osculis sanctus Episcopus disposuisset redire in sua, et ea vice speraret Dei famulum non amplius esse visurum, jamque ire coepisset, festinato anhelus cucurrit, atque iterans oscula charitatis, in hanc vocem lachrymabundus erupit: Ex hac hora non videbimus nos ulterius in hac vita, donec corporibus exempti, videre nos mereamur in praesentia Dei. Cui Episcopus dixit: Pater venerande, scis nunc pro certo tempus meae resolutionis instare, quo debeam ex hac vita migrare? Cui ille respondit: Finis quidem vitae tuae adhuc non erit: sed verum esse quod dico, exitus rei comprobabit. Tunc discessum est. Sed antequam Episcopus eandem cellam iterum visitavit, ille Dei famulus Everhardus de hoc seculo migravit. Processu quoque temporis locum Agaunensium, ubi S. Mauricius cum sacra legione quiescit, orandi gratia adivit, ac non modicas Thebaeorum martyrum reliquias acquisivit. Quas cum summo honore Augustam attulit, ac in oratorio sanctae Dei Genitricis cum hymnis et psalmodiis religiose collocavit. His quoque diebus venerabilis heros ad monasterium Insulanense, quod Augia dicitur, venit, ubi tunc temporis Dominici gregis vir venerandus, nomine Aluuigus, curam gessit. Qui eum digno, ut par erat, honore suscipiens, multiplicibus sanctarum reliquiarum, quarum gratia illo advenerat, pignoribus donavit, sicque ad propria laetum redire permisit.

[note: Cap. 17.] Nec praetereundum, quod propter ipsius merita, plurima infirmis praestabantur beneficia: et maxime qui caduco gravabantur morbo, per ejus benedictionem a tanto liberabantur incommodo. Quod ita humilitatis causa studuit occultare, ut si forte aliqui illorum hanc sanitatis gratiam palam postularent, donum benedictionis subtraheret, hoc magis asserens Apostolicae dignitati, quam suae congruere parvitati. Per oleum, ab eo in Coena Domini consecratum, variis languoribus detenti, pristinae restituti sunt sanitati: nec non et oculorum caligine obtenebrati, hujus sancti olei unctione merebantur illuminari.

Operae precium est inferre, qualiter etiam ipse per efficientiam hujus sancti liquoris, consecutus est gratiam sospitatis. Quodam itaque tempore ad monasterium Campidonense veniens, tanta infirmitate tenebatur, ut non nisi inter aliorum manus sustentatus, quoquam posset gressum movere, vel quid cibi pro recreatione virium percipere. Tunc sub omni celeritate Augustam mittitur: oleum, ab eo consecratum, defertur. Quo in ipsa sancta Pentecostes vigilia hora diei nona delibutus, intantum


page 611, image: ds611

per gratiam Dei contra spem omnium subito convaluit, ut se reficeret cibo, ac cum fratribus vespertinae synaxi incolumis interesset, totamque instantis festivitatis diem spiritali jucunditate celebraret. Sicque omnibus in commune gratulantibus, ipse sospes in suam sedem est reversus.

[note: Cap. 18.] Quodam tempore cum vir Dei Vindicem fluvium esset transiturus, intantum alvei ejus cursum excrevisse invenit, ut nullus suorum auderet transire per illum. Tunc sociis sui itineris abeuntibus, et vadum, sicubi posset reperire, ad transeundum quaerentibus, ipse cum uno clerico solus remansit, ac praedictum fluvium sine aliqua trepidatione in nomine Domini transivit. Et ut magis mireris, clericus altiori caballo residens, a cingulo deorsum se totum in aqua infusum: de Episcopi autem soccis e sago factis, quos propter frigus induerat, nec saltem unum pilum madefactum perspexit. Cui valde super hoc admiranti interminatus est, dicens: Cave, me adhuc manente in carne, hoc alicui dicere: humilitatis magistrum sequens, qui de sem etipso discipulis praecepit, ut visionem, quam vidissent, nemini dicerent, donec filius hominis a mortuis resurgeret. Tua sunt haec ô Christe opera, tuarum gratiarum insignia, qui in sanctis tuis etiam nunc antiqua coruscare facis mirabilia. Qui enim illi antiquo Hebraeorum populo quondam diviso mari rubro aridum iter praebuisti: tu hunc famulum tuum per idem elementum siccis vestibus traduxisti: nisi quod illis aquae erant pro muris a dextris et a sinistris, ut siccis vestigiis per medium transirent: iste vero per medias transiens aquarum undas, in nullo madefactus, te duce, pervenit ad litus. Alio item tempore dum Ratisbonam navigio per Danubium tenderet, ex incuria nautarum navis super quoddam impingitur lignum: ex quo patentibus rimis coepit paulatim impleri aquis. Timore perterriti nautae, ad litus contendunt propere. Quo pervenientes, omnibus quae in navi erant, exportatis, obliti sunt Episcopi in puppi residentis. Tunc unus ex clericis trahens suspiria ex intimo cordis, ait: Vae nobis miseris, quia in tanto periculo obliti sumus nostri senioris. Et haec dicens, velocius cucurrit, et humeris impositum ad litus exposuit. Quo egresso, navis in posteriori parte mergitur, et mirum in modum navis, quae plena hominibus caeterisque supellectilibus super aquas nataverat, viro Dei cum suis egrediente, non potuit diutius, quin mergeretur, subsistere: ut inde colligeretur, quia hanc omnipotens Deus sua manu tenuerat, quando vir Dei cum suis in ea manebat. Item alia vice vir Dei Romam pergere desiderans, venit ad fluvium Tar nominatum: quem tam periculosa reperit inundatione effusum, ut nec equo, nec navigio aliquis posset transire illum. Sed


page 612, image: ds612

sanctus pontifex fiduciam habens in Deo, celebratis in ipsius fluminis ripa Missarum solenniis, praedictum fluvium transuadavit cum incolumitate omnium suorum.

[note: Cap. 19.] In illis diebus electus Dei pontifex sacrae religionis studio incitatus, divini amoris igne succensus, coepit in ecclesia S. Stephani protomartyris Christi, quae extra urbis moenia sita est, religiosas foeminas congregare: quatenus in sancto proposito tanto liberius ibidem Deo servirent, quanto longius a mundanae actionis labore distarent. Ad quod monasterium dum quaedam matrona ad conversionem veniret, et a congregatione suscepta fuisset, coepit in Dei servitio manere devota: et licet literarum scientia minus instructa, tamen ad exteriora providenda satis erat idonea. Unde sorores ei voluerunt officium cellerariae commendare, sed illa noluit consentire. Tunc res ad Episcopum defertur. Qui cum eidem juberet obedire, noluit, sed in obstinatione mentis perduravit. Sequenti vero nocte hujusmodi verbis corripitur in somnis: Quia, inquit, non obedisti Episcopi praeceptis, tamdiu ambulandi usu carebis, quousque ab illo absolvi mereberis. Expergefacta, omnino permansit debilis et clauda: et revertente ad civitatem Episcopo, ante ejus praesentiam in lectulo est deportata. A quo de inobedientia pariter correpta est et sanata. Ipsa autem, ut se sensit sanatam, currendo antequam ad ecclesiam Episcopus veniret, praecessit eum, laudans et benedicens Deum.

Quodam tempore dum omnipotentis Dei famulus ad synodum Episcoporum, quae in villa regia, Ingelenheim dicta, erat congreganda, pergeret, quendam pauperem nomine Rotbertum, obvium habuit, qui ventris sui interiora foris prolapsa, in sinu gestavit. Quem ut conspexit, misericordia motus, ei denarium dari jussit, dicens: In nomine Domini accipe, et vade in pace. Qui mox eleemosynam accipiens, perrexit ac meliorari in tantum coepit, ut post aliquod temporis spatium sospitati redderetur ad integrum. Idem etiam post mortem viri Dei, aliis iterum praeoccupatus infirmitatibus, ad sepulcrum ejus veniens, sanari meruit, sicut lector suis locis plenius scriptum invenire poterit.

[note: Cap. 20.] Igitur sanctus Dei, coelesti desiderio afflatus, coepit ea, quae sunt hujus mundi, fastidire, terrenarum rerum lucra Christi amori postponere: et licet hîc retineretur corpore, in coelestibus tamen conversabatur mente: ut merito in illorum censeretur numero, qui dicere possent cum Apostolo: Nostra conversatio in coelis est. Unde zelum Dei habens, licet non secundum scientiam, coepit apud terrenas potestates totis viribus agere, ut quidam clericus, Adalbero nomine, suae sororis filius, totius Episcopatus curam susciperet: ipse autem sub monachicae religionis habitu soli Deo vacaret, quod et impetravit. Sed ille miserandus nesciens,


page 613, image: ds613

aut scire nolens, a sapientissimo Salomone dictum: Haereditas, ad quam in principio festinatur, in novissimo benedictione carebit: milites Episcopi, totamque familiam statim sacramento sibi subjiciebat, ac virgam pastoralem publice manu gestabat. Quod caeteri Episcopi indigne ferentes, ambos ad synodum vocaverunt, atque praedictum Adalberonem haereticae arguunt praesumptionis, quod Domino suo adhuc superstite, talia non pert imuisset usurpare. At ille dum de objectis sibi criminibus se vellet purgare, ab omnibus inventum est, id aliter fieri non posse, nisi allatis sanctorum Evangeliorum in medio libris, sacramento firmaret, se nescisse haeresin fuisse, quod talia praesumpsisset facere. Quibus omnibus, quae ad hoc negocium pertinebant, expletis, in sua redierunt ambo Episcopus et Adalbero, tali a sancta synodo consolatione percepta, ut Episcopo decedente ab hac vita, nullus pro eo alius esset ordinandus, nisi ipse Adalbero. Sed non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Nam eodem anno post aliquot menses, dum quadam die jam ad vesperam inclinante praedictus clericus ad mensam cum viro Dei noviter secta vena resideret, ac quiddam molestiae propter incisionem venae sustineret, e consessus medio concitus surgens, cubitum ire perrexit, statimque in ipsa nocte praesentis vitae terminum clausit. Quod Episcopus mox per spiritum cognoscens, eum, qui ad annunciandum mortem sibi intraverat, praeveniendo dixit: Scio, quod Adalbero mortuus est. Festina, et fac vehiculum praeparari, ut possimus illum Augustam deferre. Morabantur autem tunc temporis in castello, quod Dilinga dicitur. Corpus vero ejus exanime a sancto Pontince Augustam perlatum, in ecclesia sanctae Mariae est humatum. Inter caetera misericordiae bona, quae pro requie animae sui nepotis agebat, etiam Abbatiam, Utenbura dictam, quam ille dum viveret, in beneficium tenebat, sibi adquisivit, et tandiu tenuit, quousque ipsius studio donata est libertatis privilegio.

[note: Cap. 21.] Die quadam sancto Dei iter agenti homo quidam adstitit, qui Conradi Constantiensis Episcopi obitum certissimum indicavit. Illis vero, qui aderant, sperantibus, quod statim pro requie illius solita exequiarum officia vellet celebrare, ille per secretum nuncium, sibi adesse solitum, sciens quid ex hoc esset verum, ait eis: Manete interim animaequiores, mane comperietis, quid inde credere debeatis. Crastina die diluculo quidam Constantia venit, qui praedicti viri sospitatem annunciavit. Et omnipotentis Dei famulus, licet tempus resolutionis suae jam instare non ignoraret, tamen quandiu potuit, vehiculo superpositus, divini verbi semina in audientium corda spargere


page 614, image: ds614

non cessavit. Quem equitandi usum, etiam dum adhuc sanus esset, habebat, ut quocunque sibi eundum fuisset, sella super quadrigam posita solus sederet, comite uno tantum clerico, cum quo, absque impedimento aliorum, posset liberius vacare decantationi psalmorum. Festinabat autem quantocyus Augustae civitatis moenia ingredi, ut ibi, sicut bonus mercenarius, praestolaretur finem operis sui. Quo cum pervenisset, quamdiu vires sufficiebant, inter quotidiana Missarum solennia, salutarem hostiam Domino exterius immolabat, ac seipsum interius victimam in ara cordis mactabat. Ad mensam cum aliis sedens, illis manducantibus et bibentibus, ipse bene manebat jejunus. Erat ei cibus aut dulcis psalmorum suavitas, aut sacrarum lectionum assiduitas: inter quas maxime delectabatur audire ex quarto libro Dialogorum sancti Gregorii, qualiter multi e corporibus exempti, in spiritu rapiebantur, ac iterum revertebantur. Inter haec praecepit suarum rerum procuratoribus, ut in omnibus omnino locis, ad suum jus proprie pertinentibus, quaecunque invenire possent, in tres portiones partirentur, et unam ex his, ipso adhuc vivente, presbyteris et pauperibus largirentur. Ipse autem quadam die se ad audiendam Missam in ecclesiam deferri jussit. Qua audita, unum tapete coram sancta Cruce sterni fecit, seseque super hoc in orationem dedit, et quasi post dimidiam horam surgens, quicquid supellectilis habere potuit, coram se importari praecepit, praeter paraturam unius domus ac mensarum, et unum opertorium, quae reliquit ad sui successoris servitium. Caetera cum perspexisset, ingemiscendo dixit: Ah, quid mihi haec omnia? Fuerunt tantum pauca camisalia, et septem vel octo mensalia, duo sarcilia, et de argento decem solidi: quos statim per manus praepositi praecepit inter pauperes dividi, caetera vero clericis erogari, sicque vigilanter studuit se ad hoc praeparare, ut pulsanti confestim posset aperire.

[note: Cap. 22.] Talia meditando, aliquoties ad superna rapiebatur in spiritu, ac quaedam vidit et audivit, quae etiam ex parte sibi assistentibus narravit. Nam Wernhero Fuldensium Abbati se visitanti annunciavit, ut si duo in electione ejus caeteris concordarent, sibi in Episcopatu successurus esset. Item alia vice quasi de gravi somno excitatus, ait coram omnibus: Heu, heu, quod illum Adalberonem nepotem meum unquam vidi: quia pro eo, quod ei consentiebam secundum suum desiderium, nolunt me impunitum in suum recipere consortium. Legimus huic simile, sancto Gregorio in libro Dialogorum referente, quod quidam Paschasius, Apostolicae sedis mirae sanctitatis Diaconus, cujus post mortem dalmatica feretro ejus superposita, daemoniacum tetigit, et sanatus est: loco poenali deputatus est, ob nihil aliud, nisi


page 615, image: ds615

quod in illa contentione, quae inter Symmachum Papam et Laurentium facta est, ad Pontificatus ordinem Laurentium elegit, et omnium post unanimitate superatus, in sua tamen sententia usque juxta diem sui exitus perstitit, illum amando atque praeferendo, quem Episcoporum judicio praeesse sibi Ecclesia refutavit. Qua in re quia similis pene fuerat amborum culpa, (nam sicut ille Laurentium, etiam Symmacho ordinato: ita et iste, se adhuc in carne manente, licet simplici oculo minus rectum intuendo, voluit contra statuta Patrum Adalberonem fieri Episcopum) hoc idem sentire possimus de hoc viro sanctissimo, quod ille de Paschasio. Nam Petro super hoc quaestionem moventi, cur is, qui tantae sanctitatis extiterat, quod ejus feretri vestis tangi potuit, et malignus spiritus ab obsesso homine fugari, post mortem ad poenalem locum ductus sit, ita respondit: Hac in re magna debet omnipotentis Dei dispensatio, et quam sit multiplex, agnosci, cujus judicio actum est, ut idem vir Paschasius et ipse intus aliquanto tempore reciperet, quod peccasset, et tamen ante humanos oculos mira per corpus suum post mortem faceret, qui ante mortem eis quoque cognoscentibus pia opera fecisset: ut nec hi, qui ejus bona viderant, de eleemosynarum illius aestimatione fallerentur, neque ipsi sine ultione laxaretur culpa, quam nec esse culpam credidit, et idcirco hanc fletibus non extinxit. Sic quondam dux ille magnus Israeliticae plebis Moyses, cum quo, sicut scriptura refert, loquebatur Dominus facie ad faciem, sicut loqui homo ad amicum suum, et Aaron frater ejus sacerdos, propter culpam incredulitatis, a Domino audire meruerunt: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis: ut infirmiores quidam perpendant, qua poena in ultimo examine districtus judex graviter delinquentes feriat, cum etiam sic eos hîc corrigat, quos in electorum numerum ante secula praedestinavit. Sed de his hactenus; nunc ad intermissa redeamus.

[note: Cap. 23.] Aderat namque toti orbi venerandus dies, videlicet Praecursoris Christi natalitius, et vir Dei gravi infirmitatis oppressus languore, quasi de somno evigilans, coepit adstantibus dicere: Vestibus me induite, et calceamenta pedibus meis praebete. Qui licet illum per excessum mentis putarent talia praecipere, tamen studuerunt obedire. Insuper etiam pontificalibus indutus ornamentis, cum omni, ut mos est, Clericorum officio contra spem omnium processit in publicum, et sic ad Ecclesiam beati Johannis Baptistae, quam ipse construxit, veniens, tandiu sine aliquorum sustentatione hominum invictus perstitit, donec bis, sicut ea die statutum est, sacra Missarum solennia celebravit.


page 616, image: ds616

Quibus rite expletis consedit, atque coram adstantibus clericis dixit: Hujus celebrationem officii non mearum virium possibilitate, sed ex divinitate praesumpsi Christi atque jussione. Nam hodie cum dulci quiescerem somno, adstiterunt coram lectulo meo juvenes duo aspectu formosi, quorum unus dixit mihi: Quare non surgis? debes enim hodie ad S. Johannem Missam celebrare. Cui alter respondit: Quomodo potest hoc fieri? quia pro impossibilitate virium adhuc Primam non explevit? Tunc ille, qui prius: Surge, ait, et secundum meum sermonem in praefata ecclesia divinum mysterium festina implere: quia praeter te nullus ibi cantabit hodie. His dictis, ad cubiculum rediit, atque imminentem vocationis suae diem laetus expectavit, atque illud Psalmistae saepius iterando dicebat: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei mei? Interim dum ab eo, qui coram se lectoris fungebatur officio, interrogatus fuisset, utrumnam prae infirmitate, qua detinebatur, se de hoc seculo migraturum speraret, respondit: Certissime scio, quia brevi de hoc transiturus sum mundo. Cui cum moerens diceret, quem Episcoporum vellet ad corpus suum sepeliendum vocare, maxime cum nullus comprovincialium remansisset antistitum, qui non esset invitatus ad regale in Francia colloquium, ait: Nostis terram terrae commendare. Vos tantum, cum tempus fuerit, quod vestrum est, facite: Dei est, mei corporis commendatorem providere.

[note: Cap. 24.] Paucis vero diebus interpositis, in vigilia Apostolorum, quae illo anno evenit quarta feria, certissime sperabat se migraturum de hac vita. Quod licet nominatim non exprimeret, verbis tamen quibusdam aperuit, ac signis evidentibus declaravit. Sane signis omnibus ad vesperam circumquaque sonantibus, ipse balneatus et sacris vestibus ad hos usus paratis indutus, humi se prostravit, ac si hora eadem moriturus. Finita ergo synaxi vespertina, cum aliorum adjutorio se levavit, et quasi quodammodo mente consternatus, dixit: O sancte Petre, nunc non fecisti, sicut ego aestimavi. Obeatum virum omni laude prosequendum, cujus spiritus quidem erat promptus, licet caro infirma: cui vivere Christus fuit, et mori lucrum. Unde tantopere corporeae inhabitationis molem velut carcerem quendam abhorrens, cupiebat dissolvi et esse cum Christo. Iterum spiritu recreatus, per continuos quinque dies mansit quietus, petens ab omnibus indulgentiam, et benedictionem tribuens, donec finita quintae diei feria, ac vespere lucescente in sextam sabbati, aurora jam diei latitudinem terrae illuminante, clericis canentibus et flentibus, in manus Domini spiritum suum commendans, anno incarnationis Domini nostri JESU Christi nongentesimo septuagesimo tertio, aetatis suae octogesimo tertio, ordinationis


page 617, image: ds617

vero quinquagesimo, velut in Jubileo, hoc est, plenae remissionis anno, verus Hebraeus transit de hujus mundi Aegypto liber, in aeternum victurus cum Domino suo. Transiit autem 4. Nonas Julii, tempore Ottonis secundi Imperatoris Augusti. Cujus corpus cum ex more ad lavandum esset denudatum, tanta de eo manavit suavissimi odoris fragrantia, ut cunctorum ibi adstantium perfunderet nares et pectora. Cujus odoris suavitas tandiu permansit, quousque lotum ac vestibus indutum, in ecclesiam fuit deportatum. Post haec autem adveniente Vuolffgango, Ratisbonensis civitatis Episcopo venerando, sancti viri corpus in ecclesia sanctae Afrae martyris cum magna gloria est humatum: ubi ipse, dum adhuc viveret, sibi sepulcrum praeparari fecit. In quo loco multa per ejus merita fiunt assidue miracula, multa infirmis praestantur beneficia, donante Christi gratia: Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum, Amen.

Haec tui examen judicii expectant, ut te benigno judice valeant rata consistere. Opto, Pater beatissime, ut in Christo valeas, meique memor semper existas.

Quaedam editio vitae a Bernone scriptae sequens caput insertum habet, quod etsineque Surius edidit, et Bernonis esse mihi non constat, quoniam tamen ad historiam pertinet, et speciem imaginis S. Udalrici explicat, placuit hoc loco adjicere.

Quodam autem tempore, cum idem sanctus Pontifex cum felicis recordationis Antistite Constantiensi beato Conrado, die Jovis apud sanctam Afram coenaturus consederat, ambo de coelestibus rebus continuum habentes sermonem, corruptibilis immemores cibi, spiritu refecti, usque in sequentem sextam feriam divina habuere colloquia, non appositas attendentes carnes. Unde contigit Bajoariae Ducum bajulum quendam sanctum accedere virum. Cui, absoluto pro quo venerat negotio, abeunti carnis frustum dedit, non advertens sextae observantiam feriae. Qui nuncius Dominum adiens proprium, volens malitia stimulatus sanctos diffamare Episcopos, quasi sexta ab carnium esu feria non abstinuissent, in testimonium illico carnis partem a sancto viro acceptam protulit, et ecce, dictu mirabile, species carnis in piscis speciem est conversa, temerarii arguens bajuli detractionem, et sanctorum ostendens innocentiam. Qua de causa gloriosi effigiei Pontificis piscis in perpetuum hujus miraculi memoriam conpingi solet.



page 618, image: ds618

DE INVENTIONE ET TRANSLATIONE CORPORIS S. UDALRICI; EDITO CUM MANUSCRIPTO CODICE COLLATO.

ANno Dominicae incarnationis MCLXXXIII. Indictione prima, XVI. Kal. Julii circa horam nonam, cum nimius esset aestus, fabrica quaedam in valle posita vicinas domos, et inde omnes officinas, tandem claustrum et ecclesiam sancti Udalrici et sanctae Afrae mira celeritate in favillas redegit, ita ut proxima coena nec panis ad victum superesset, nec tugurium, in quo proxima nocte fratres quiescerent. Dispersi ergo per civitatem fratres, prae nimia afflictione spiritus taedebat eos vivere, donec resumptis viribus, domicilia coeperunt aedificare, in quibus ad divinum servitium et ad cultum religionis peragendum se pro posse receperunt. Sepulchrum etiam beati Udalrici trabibus desuper cadentibus confractum, et a sanctissimo ipsius corpore vacuum inventum est, nisi quod quatuor tabulae, sicut solent fieri in loculis mortuorum, aromaticum habentes odorem ibidem repertae sunt. Unde opinamur, quod in illis reconditum fuisset sacratissimum corpus cjus, quando a saeculo decessit. Pro eo igitur, quod non est inventum corpus ejus in sepulchro, dubietas magna coepit oriri, et moeror maximus tenuit animos omnium. Ex praecepto autem et consilio [note: Brusch de Epi c. scripsit hunc an. 1167. iniisse, obiisse an 1184.] Hartuigi Episcopi, quaesitum est corpus beati Udalrici paene per duas septimanas, et inventa est specus murata quadris lapidibus, et sub illa alia specus murata, minor tamen superiore, et utraque tamen erat vacua, quae res auxit dubietatem et moerorem, adeo ut plerique dicerent, corpus beati Udalrici in illo loco non haberi. Tandem, quando placuit sancto confessori, in anniversaria nocte sancti patris sui Hupaldi voluit revelari, in tertia videlicet specu murata, quae et minima et sub duabus superioribus erat. Cessatum est igitur usque ad diem S. Laurentii, in quo ad praeceptum memorati Episcopi vocato Praeposito S. [note: In ms. est Georii.] Georgii et aliis religiosis, et clausis ecclesiae januis inducti sunt biblii et caementarii [note: Editus habet confessione et poenitentia.] confessione et flagellis curati: per totum igitur diem laboraverunt, ut locum mundarent, et lapides quadros admodum magnos de illa magna profunditate ejicerent, et vix imminente nocte opus compleverunt. Quid ibi miraculi Dominus per merita sui confessoris ostenderit, operae


page 619, image: ds619

pretium scribere est. Cum lapidem quadrum mirae magnitudinis caementarii ad superiora funibus traxissent, funibus ruptis lapis ipse ruit super quendam bonae indolis adolescentem nomine Cunradum, in inferioribus stantem, et eum ita prostravit, ut jam non solum mortuum, sed etiam per membra et per articulos totum dissipatum et confractum crederes. Heinricus, qui tunc Prior coenobii erat, et alii religiosi ad pedes sancti Udalrici in fovea stantes et psalmis operam dantes, mente consternati sunt, et omne consilium penitus ab eis recessit. Porro viri, qui in superioribus stabant, praecipites saltus in foveam dederunt, ut jam non vivo corpori, ut sperabant, sed exanimi et colliso per membra subvenirent. Mira dicturus sum, avulso lapide adolescens quasi in extasi vivus invenitur, acde terra sublatus sanus et incolumis, cum pausare aliquantulum juberetur, ipse indefessus ad opus rediit, et moerorem gaudio commutavit. Benedictus Deus, qui est in saecula. Ipsa die Episcopus solo pane et aqua contentus rei expectabat eventum. Imminente autem nocte purgatis omnibus, et aditu patefacto ad sepulchrum, vocatus venit cum paucis in ecclesiam. Episcopus sacris vestibus indutus, cum magna reverentia nudis pedibus dimissus est in foveam, et ibi stans super sanctum sepulchrum, oratu Prioris coenobii sub anathemate interdixit, ne quis furtim de tantis quippiam subtraheret reliquiis. Inventum est igitur corpus sanctissimi confessoris super aurum et topazion pretiosum, cum quibusdam particulis pontificalium induviarum necdum vetustate consumptarum, et in dextro latere ad caput pixis argentea admodum nitens in saccello holoserico, et in pixide (ut quidam dicebant) sanguis Domini et alia sancta continebantur. Inventa est etiam cistella serata admodum magna, quae omnia plena erant et referta reliquiis sanctorum. Corpus igitur beati Udalrici cum universis reliquiis ostro involutum, in gestatorio ligneo reclusum est, donec aliud gestatorium cupreum ex toto firmum factum est, in quo sanctissimum corpus diligenter est reconditum, pixide argentea ad caput posita cum caeteris reliquiis. In ipso sepulchro Episcopus os quoddam de costa sancti confessoris temere surripuit, et in frusta comminutum indecenter pro reliquiis marsupio imposuit. Per omnia etiam animo immutatus, valde infestus loco extitit, et quod reliquiarum sancti Udalrici pro sua voluntate compos existere non potuit, congregatione sanctae Afrae vehementer renitente, persecutionem magnam adversus locum movit, unde et Dominus eum eodem [note: Anno nimirum vertente.] anno vita privavit, sicut in consequentibus patebit. Quidam Udalscalci famulus Praepositi majoris ecclesiae, qui postmodum


page 620, image: ds620

Episcopus factus est, a quo et hoc ipsum quod narramus audivimus, vidit beatum Udalricum in visu, quasi turbatum et ira commotum: Cui inquit, O sancte Udalrice, quid causae extitit, quod sic in moerore et non in vultus tui hilaritate videris? Ad haec beatus Udalricus, super Episcopo illo, qui os de costa mea arroganter comminuit, et cum aliis reliquiis corporis mei temere et indigne egit, moveor, et movebor, et tamdiu divinitati conquerar, donec ipse poenas exsolvet. Non multo post, cum sanus et incolumis esset, subito arreptus febribus infra paucos dies defunctus est: et post mortem viris religiosis saepius apparuit, exponens, quali judicio subderetur, et quibus tormentis afficeretur, pro eo quod in sanctum Udalricum peccavit, et locum ipsius ac fratres saepius infestavit, frequenter monens et rogans, ut ab ipsis indulgentiam consequi posset. Qui fratres, intuitu misericordiae, sicut pro inimicis jubemur orare, saepius veniam optant et pro ipso preces fundunt. Libet etiam inserere, quod Praeposito sancti [note: Al. Georii.] Georgii in ipsa inventione corporis sanctissimi, ut ipse nobis testatus est, accidit. Dum sibi innotum foret in adjutorio et testimonio esse praedictae inventioni sancti confessoris, omni desiderio aestuabat, ut majorem digitum pedis pio quodam subtraheret furto, et fratres sui, eodem desiderio laborantes, sacculum holosericum, in quo reconderet easdem reliquias, sibi praestabant. Igitur dimissus in foveam et ruinam passus, suum articulum in pollice pedis, secundum quod ipse sancto Udalrico voluit furto subtrahere, magnum passus dolorem confregit, unde ipse hodie, sicut asserit, debilitatus est. Marsupium etiam, quod habuit clam collo dependens, palam amisit, unde adeo verecundatus est, quod paene doloris oblitus est. Non sunt tamen fraudati a desiderio suo idem Praepositus et venerabiles sui fratres, quia de sacrosanctis cineribus, et dentem unum fratres coenobii sancti Udalrici pro reliquiis contulerunt. Interim longe lateque fama percrebuit corpus sancti Udalrici inventum, et coeperunt exstruere et dedicare ecclesias et altaria in honore ipsius, quibus etiam de sacrosanctis reliquiis, quantum ausi sunt praedicti fratres coenobii, intuitu charitatis dispertiti sunt. Concursus etiam tam de longinquis quam de vicinis locis tantus factus est, ut dictu sit incredibile. [note: Haec suspicor recentiora esse, addita pio studio praeteritae scriptioni.] Praeter illa etiam quae in occulto facta sunt miracula per merita sanctissimi confessoris, quorum non est aestimatio, plurima sunt, quae in publico sunt celebrata, quorum aliqua digna duximus paginae commendare.

[?]* Inms. codice nullum sequebatur miraculum, in edito autem sequebantur, cum illa quae nos supra post vitam incerti auctoris dedimus, tum alia quoque intermixta, quae huc asscripsimus; eavarie hinc inde collecta, non eodem tempore scripta videntur.



page 621, image: ds621

In vigilia Assumptionis sanctae Dei Genitricis Mariae, dum diversi sexus, aetatis et conditionis homines in ecclesiam sancti Udalrici confluerent, mulier quaedam ex regione Noricorum, sacrificium sancto confessori oblatura venit in pontem Lyci, qui tunc temporis adeo succreverat, et ab alveo suo tam valida inundatione se diffuderat, ut omnibus sive hominibus sive jumentis in ipso venientibus non nisi interitum minaretur. Praedicta ergo mulier a turba concurrente impulsa, cecidit de ponte, eo videlicet loco, quo fluvius profundissimus et vehementissimus erat. Mox omnium clamor tollitur ad sydera, pedites et equites descendunt juxta alveum rei finem praestolantes. Sed miro modo et dictu mirabile, ex virtute Altissimi et meritis sanctissimi confessoris, a superiori ponte usque ad inferiorem (quibus interest fere milliarii spatium) ipsa mulier deducta, ita sana et incolumis in arena quievit, ut nullum corporis vel rerum, sed et [note: Donarii scilicet.] sacrificii, quod in manibus ferebat, pateretur dispendium. Testata est advenientibus sibi beatum Udalricum in aquis visum, se suaque usque ad littus deduxisse. Interea tota paene ruit civitas ad spectaculum, mulieremque primo cum laudibus ad sanctum deducunt Udalricum, deinde ad matricem ecclesiam, benedicentes Deum, qui est gloriosus in sanctis suis.

Circa tumulum venerandi patris credi non potest, quanti infirmi, quanti praecipue energumeni jacuerint, ut aliquod suae miseriae remedium consequi possent. Nam si universa velim stylo perstringere, quae per merita beati Udalrici frequenter Dominus operatur, nimietas forte pareret fastidium, quia nunquam deerit copia narrandi, semper enim illius sepulchrum novis mirabilibus foecundatur, nec deest gratiae impertitor, si adest exquisitor in veritate. Illa ergo tantum, quae videntur in publico celebrari, posteritati commendanda sunt, ne, ut diximus, offensam taedii incurramus.

Catervatim per singulos dies ecclesiam beati Udalrici populorum turmis adeuntibus, homines variis languoribus detenti pariter cum illis inferuntur. Ex illis ergo quaedam mulier arreptitia, dum prolixae orationi ferventius intenderet, sopore deprimitur, cruorque de naribus prorupit. Ille igitur ab initio homicida, ostendit se ipsum esse, qui primo suasit terram fraterno sanguine pollui, neque enim hic sine sauguinis effusione a plasmate Dei recessit. Evigilans autem mulier clamare nititur, sed vox ejus quodam secreto dolore intercipitur. Accurrunt igitur turbae, jamque morituram aestimant, sed subito per merita B. Udalrici ab omni molestia corporis et animae liberatam conspiciunt. Mirantur itaque potentiam confessoris beatissimi, quam specialiter adversus immundos spiritus exercet, quoniam


page 622, image: ds622

et ipsi meritis ejus se vehementer affligi proclamant. Istum credimus et speramus nostris subvenire animabus contra spirituales nequitias, cum corruptibile hoc carnis deposuerimus indumentum. Verum ut talis nostra spes augeatur, aliquid de hujuscemodi rebus breviter intimare curabimus.

Erat in pago [note: Est ibidem monast. Ordinis S. Bened.] Uttenbura dicto temporibus felicis memoriae [note: Rupertus, quem Uttenburani sanctum nominant, electus in Abbatem an. 1104. ob 1145. Brusch. de monast.] Ruperti Abbatis quidam daemoniacus, qui universa fratrum commissa in eodem loco commanentium, quodam occulto Dei judicio praedicto Abbati revelabat: siquidem et ipse Abbas quadam potenti virtute imperabat daemonibus. Quadam ergo die dum praedictus daemoniacus mitius se haberet, et altera die juxta solitum torqueretur, ille beatus Abbas, ubi heri fuerit, percunctabatur. At ille, in orientalem, inquit, regionem properavimus, quendam de corpore exeuntem, et innumeris obrutum flagitiis excipere volentes, sed Udalricus Augustensis antistes et Vitus [note: S. Vitus passus in Lucania ad fluvium Silarum. Martyrol.] Lucanus, qui discurrunt per omnem terram, magnum nobis impedimentum in acquirendis animabus facientes, etiam hunc monachali habitu per quendam religiosum investientes, nostrae subtraxerunt potestati. Hoc quia pie credenti nihil obest, sed magis fidem et spem in Deum et sanctum ejus auget, in fine signorum, quae uno et eodem anno Dominicae incarnationis MCXLV. facta sunt, annotavimus, quia et ipsum veraci relatione ab iis, qui audierant et viderant, agnovimus: De iis ergo, quae dicta vel dicenda sunt, nullus dubietatis anfractus cuiquam in corde resideat, quoniam auditus et visus nos minime fefellit.

Libet etiam huic operi inserere, quod uno dierum illorum quando tantae virtutes ad sepulchrum B. Udalrici factae sunt, duae mulieres a spiritibus immundis afflictae ultra solitum confusis clamoribus ecclesiam replebant, unde colligi poterat, quod ipsarum redemptio instabat. Etenim turbis attentius orationi vacantibus, [note: Multis indiciis sit credibile ordinem in his miraculis esse perturbatum, ist ud crediderim collocandum infra post mirac. II. in guo fragoris ejusmodi fit mentio.] sonitus, qualem supra designavimus, duabus vicibus circa laquearia templi exoritur, et mulieres a maligno possessore eripiuntur. Interea talis timor ac tremor omnes in ecclesia consistentes obtinuit, ut dictu sit incredibile. Porro extra ecclesiam manentibus mirabile visum est prodigium: Cernebant namque supra tumbam confessoris Christi quasi circulum apertum, circulum videlicet rubei, et postmodum crocei coloris, et de circulo aquilam magnarum alarum in partes orientis properantem. Sed quid hoc fuerit, nobis non licet definire: viderint ipsi, qui merita B. Udalrici vilipendunt, quantus apud Deum habeatur, cujus cineribus talis honor coelitus defertur.

Judicia tua abyssus multa, ô clementissime Deus, et quis agnoscet ea? Ibi humana excluditur prudentia, ubi divina sapientia omnem creaturam ineffabili et incomprehensibili gubernat


page 623, image: ds623

providentia. Sunt enim quaedam indicia sive dispensationes divinae humanis sensibus absconditae, et quamvis occultae, tamen nulli dubium quin justae, unde magis laudari quam temere, imo periculose in vestigari debent. Haec autem ideo praelibavimus, quia narraturi sumus rem mirandam, rem stupendam, rem inauditam nostris temporibus, in qua illud Prophetae potest agnosci, Terribilis Dominus in consiliis super filios hominum.

Erat in pago Riedlingen dicto quaedam puella, quae sub aestivo tempore, ut mos est rusticorum, ad colligendam mentam montes sylvasque petiit. Habebat autem in comitatu plerosque servulos et ancillas, praedictae rei gratia secum conviantes. Et ecce vir quidam nudus, ac toto corpore niger horrendusque aspectu, ut nihil aliud videretur nisi diabolus, de proxima egreditur sylva, pileum capite gestans. Qui ex omnibus arripiens per capillos memoratam puellam, iter unde venit repedavit. At illa prae magnitudine doloris incurrens oblivionem mentis, dum nesciret quid faceret, tandem miseratione divina recordatur, quod mancipium esset B. Udalrici, et hac solummodo voce proclamat, Osancte Udalrice: tum ferus ductor, heu me inquit, quoniam ad invocationem tanti nominis furorem in te meum minime valeo exercere. Haec dixit, et relicta puella nusquam comparuit. O quanta beatissimi praesulis Udalrici sanctitas, ad cujus invocationem nominis ita nequitiae contremiscunt spirituales. Hic est tui laboris fructus ô electe Dei palmes Udalrice, quoniam mansisti in vite, quae est Christus, unde et opera, quae ipse fecit et tu facis, et majora horum facis. Et quia honor tuus redundat ad Dominum, quid in praedicto miraculo egeris, plenius exequemur. Igitur memorata puella ad domum reversa, illo quidem die nil molestiae pertulit, altera vero die locuta est aliena, tertia die a daemone coepit vexari. Ecce haec sunt judicia, quae superius diximus, inscrutabilia. Quis enim inde audeat disputare, quod puella pridem erepta, iterato in potestatem daemonis cessit? Ad sepulchrum ergo beati Udalrici festinato deducitur, ut subveniat miserae, quam et antea misericorditer liberavit. Ubi dum sero cogeretur templum egredi, illa cum magna animi contritione caput sub pallium altaris occultans, non egrediar, inquit, donec misericordiam B. Udalrici experiar. Et protinus per auras instar cujusdam horrendi spiraminis egressus est humani generis inimicus.

Alia quoque miracula quamplurima circa hos dies facta perhibentur, quae ideo calamo non sunt illustrata, quia certiori astipulatione illa non agnovimus. Igitur clerus et populus Augustensis exiit a matrice ecclesia cum crucibus et letaniis, ad referendum grates Salvatori nostro Jesu Christo, et ejus almifico confessori


page 624, image: ds624

Udalrico. Testati sunt autem Augustanae civitatis seniores processionem se talem nunquam vidisse vel auditu didicisse, in qua tanta cleri ac populi multitudo convenerit. Verum congregatio sanctae Afrae obviam illis processit cum decenti apparatu, pariterque intrant ecclesiam, et sic tota illa dies in Dei laudibus expenditur.

[note: Apparet hic principium esse alterius commentationis.] Anno Dominicae incarnationis MCXLVI. praesidente Abbate [note: Udalscaltus initt an. 1125. ob. 1151. Brusch. de monast.] Udalscalco ecclesia beatorum Udalrici et Afrae multis divinae gratiae illustrata est beneficiis, pro quibus testimonio non eget nostri stili officium, dum non solum Augustensis provinciae, sed et totius Germaniae populi, qui supersunt, nostrae aetatis horum meminerint. De illis ergo pauca narrabimus, ut omnes noverint, quam sacer sit iste locus, in quo tantae virtutes exuberant.

Inter catervas hominum ex diversis regionibus ad memoriam venerandi patris Udalrici confluentium, clauda quaedam affuit paupercula, quae recto incessu carebat, et vix baculi sustentaculo iter aliquo modo carpebat. Haec fere totius diei spatium spe recuperandae salutis juxta mausolaeum B. Udalrici sola decumbebat: sole autem jam ad occasum vergente, cum omnes limen templi cogerentur egredi, illa quasi frustranda foret patrocinio B. Udalrici ingemiscens, quid faceret ignorabat. Tandem altiori usa consilio baculum arripit acriter, in gyro tumbam confessoris Christi peragrat, quasi tanti mercedem laboris exoptans. Vincit ergo clementissimum confessorem magna fides mulierculae, et protinus sanitatem integerrimam consecuta est.

Extitit quaedam mulier de Dachofen a maligno spiritu nimium fatigata, quae cum vicinis ad ecclesiam B. Udalrici veniens tota die illa voces dabat ineptas. Certum enim habebat, qui voces per illam emittebat, quod cum magno tormento ad obsessa propellendus foret. Maximum namque tormentum spiritus immundi patiuntur, cum eos deserere coguntur, quorum vexatione pascuntur. Igitur evoluto magno diei spatio, mulier arreptitia per merita B. Udalrici salvatur, et grates ei referuntur, qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.

Erat quidam languidus in civitate Augusta, qui non potuit venire de domo, nisi portaretur in gestatorio, infirmitatis exigente molestia. Hic ad ecclesiam beati Udalrici delatus, ante sepulchrum ipsius in modum crucis, sub spe quae non confundit exponitur. Interim ipso orante pro incommodo, quo laborabat, adest virtus divina, et obtinentibus meritis beatissimi praesulis


page 625, image: ds625

in momento est sanitati restitutus. Surgit denique, et repentinam in semetipso virtutem admirans, benedixit Deum, qui in sanctis suis est mirabilis.

Supervenerat universali ecclesiae veneranda dies Cathedrae sancti Petri, in qua utriusque sexus et aetatis ad ecclesiam B. Udalrici innumerabiles irruunt turbae, miraculorum gloria invitatae. Erat enim quasi commercium nundinarum per integrum fere annum in civitate Augusta, undique adventantibus populis propter famam miraculorum, quae fines totius Galliae et Italiae resperferat. In praefata itaque die ad memoriam confessoris Christi veniunt duae mulieres, quarum singulae a muto vexabantur daemonio, et pro illis enixius turbae invocant gratiam Redemptoris. Necmora, urgentibus meritis beatissimi Antistitis exeunt daemonia, et omnes in commune grates referunt Salvatori. Calumnientur nunc si possunt Scribae et Pharisaei, quod Jesus in Beelzebub principe daemoniorum ejiciat daemonia, et viderint, in qua potestate servus ejus beatissimus Udalricus, trabea carnis absolutus, haec ejecerit.

Nam ut magis erubescant infideles, eadem die illuminatae sunt duae mulieres, quarum una caeca fuerat a nativitate. Causabantur enim, quod a saeculo non esset auditum, quia quis aperuerit oculos caeci nati, nisi Christus: Udalricus hoc potuit, potuit autem per Christum.

Altera die duae mulieres a malignis spiritibus obsessae, sepulchrum confessoris Christi expetunt una fide parique devotione. Et eccejuxta fidem ipsarum actum est, nam misericordia Redemptoris per meritum alumni sui Udalrici, et illas a pote state spirituum immundorum eripuit, et vasa munda spiritui sancto effecit. Erat autem una illarum de oppido, quod vulgo Bobingen, altera de vico, qui Silembach vocatur. Et mirum in modum, dum una ex eis liberatur, inauditus fragor circa tabulas ecclesiae generatur, omnesque intra septa templi consistentes nimio timore percelluntur. Indicium hoc miseriae, imo nequitiae suae dederunt spiritus nequam, qui dum nocere moliuntur, et cum in poenis hominum delectentur, ipsi sine intermissione cruciantur, vinculis igneis reservandi in diem magni judicii Dei.

Contulit denique mira Dei providentia per sancti sui merita et aliud aegris medicamen corporibus. Nam graviter febribus laborantes, a rabidisque offensi canibus, si ex calice, qui in sarcophago supra sacrum divi patroni pectusculum inventus est, devote biberint, sanctum Udalricum cordialiter oraverint, misericorditer eis sanitatis gratiam conferri consuetum est. Nec non


page 626, image: ds626

peregrinari volentibus tutamen utriusque hominis collatum multoties compertum est.

Postremo et miseris mulierculis partu laborantibus, remedium sanctum conferre praesulem exploratum est saepissime. Eaedem namque lethifere pariendo deficientes, ac omni humano destitutae auxilio, mox ut praedicto ex calice biberint, seu vinum calici prius infusum acceperint, benigne tantis a periculis liberantur. Atque cum varias propter causas secundina pellicula non exeundo parturientes dire suppresserit, et ad mortales coangustaverit molestias, eodem potu misericorditer curantur, et omni incolumitati illico restituuntur.

Concessum est denique huic sancto Pontifici et alia quam maxima a Deo praerogativa, contra offensivos glirium incursus. In toto namque territorio, quod inter Vindam et Lycum fluvios situm est, nullum unquam vivum permanere posse manifestissime comprobatum est, quod meritis gloriosi Pontificis impetratum esse nulli sit dubium. Saepius enim a nonnullis curiosis, sancti potius tentatoribus, experientia inventum est, ut quam cito ultra praefatos deportati fuere fluvios, illico fuisse mortuos, et hoc in toto communi territorio.

Est vero et alia quasi miraculosa contra praedictos subventio glires, in toto paene orbe promulgata. [note: Plura hujus generis exempla in sanctorum historiis obvia, illud valde illustre de Hieremia propheta, ad cujus sepulchrum fideles (ut refert S. Epiphanius) supplicare consueverunt, indeque sumpto pulvere, aspidum morsibus medentur. Sie est in martyrol. Rom.] Terra namque (quae sancti Udalrici dici consuevit) in qua sanctum ejus corpus mediantibus sacris vestibus (quae omnes inconsumptae, omnique sine laesione cum eo inventae fuerunt) humatum fuit, si cui fidelium donata, ab eoque digne, ut sanctorum Dei reliquias decet, venerata fuerit, mox omnes ac si pestem fugientes habitationem relinquunt, et eidem nequaquam deinceps appropinquare audent. Haec toties ubique terrarum vera esse inventa sunt, ut numerum excedere videantur. Nonnunquam etiam complures proprias relinquere voluerunt habitationes, seu igni cremare, propter maximam praedictorum infestationem animalium, qui praenominata acquisita terra, devote eam venerantes, auxilium Dei omnipotentis per meritum sui confessoris impetratum sensere, adeo ut eorum deinceps nullus approximare audere visus sit domibus. Nec non aliquando tanta eorum multitudo mortua est inventa, ut te lectorem, si in hoc veritatem proferre conarer, incredulum reddere timerem. Ad hanc vero impetrandam gratiam plurimum profecit, cum quis se solum per vitam suam annali obligavit censu, ac eleemosynas aliaque pia opera in laudem et honorem sancti Pontificis est largitus. Nec tamen aliquem moveat, si non semper, nec omnibus eandem largiatur omnipotens


page 627, image: ds627

subventionem. Nonnunquam enim possessas semel non derelinquere videntur mansiones, quod ex occultis talium hominum demeritis, vel ex divina sic disponente providentia evenire credendum est. Nec mirum, nec sancto debet esse detractivum, cum non omnes apud aliorum sepulchra sanctorum et loca sanari videmus, nec omnia inde tolli morborum genera, sed his tantum praestari incolumitatem, qui bonis operibus se dignos reddiderunt. Nulli igitur inde detrahendi sumenda est occasio, si frivole judicantis non vult incurrere censuram.

Haec hactenus ex edito codice miracula; quibus tamen pleraque ex prioribus illis, Vitae incerti auctoris a nobis subjunctis, intermixta er ant, sed perverso ordine, nobis ea iter are non placuit. Visum vero hoc loco addere supernumer arium unum, ex Chronico Pauli Langii monachi Bozaviensis, edito a V. C. Joanne Pistorio inter illustres Germaniae historicos veteres. Capitis inscriptio sic concepta est.

Ex Chronicis Doringorum excerpta.

ANno Domini MLXV. Luduicus Saltator, filius Luduici cum barba, secundus Comes Doringorum, interfecit Fridericum Comitem Palatinum, fundatorem monasterii Gosetzen, qui habitabat in castro Schipplitz, propter uxorem suam venustissimam, quam amabat Adelhaidem. Et aliquibus interjectis: Caeterum cur Luduicus Saltator nuncupetur, causam dicunt, quod instantia Adelberti Archipraesulis Bremensis, qui occisi Germanus fuerat, ipse Luduicus captus sit, et ab Henrico Imperatore in castro [note: Infra est Gebichenstein, Gibichenstenium appellat Groizius in descript. Salae flum.] Gibelstein in turri quadam biennio custodiae mancipatus: tandem semel ob recreationem ad superiora turris positus, voto sancto Udalrico facto per fenestram in Salam usque saltaverit, indeque enatans in Sangerhausen veniens dominium suum, in rei memoriam ecclesiam pulchram in honorem dicti sancti construxerit.

Historia Erphesfordensis anonymi scriptoris de Landgraviis Thuringiae, cap. 15.

ANno Domini MLXX. Archiepiscopus Bremensis, frater Friderici Comitis Palatini Saxoniae, interfecti a Ludovico Comite Thuringiae, et alii cognati et amici super morte ejus dolentes, querelas Regi Romanorum Heinrico quarto de Ludovico comite Thuringiae offerunt, qui jussu Regis per insidias captus in castro Gebichenstein absque mancipatione cippi per biennium


page 628, image: ds628

custoditur et detentus est. Ibique interemptus fuisset, si non suffragiis beati Udalrici, [note: Supple evasisset, aut aliquid simile.] cui voluit basilicam aedificare in Sangirhausen, civitate fratris sui Beringeri. Nam audiens se non posse evadere mortem, per famulum scilicet, qui Episcopum respexit, ordinavit, ut duos equos certa hora prope Salam fluvium adduceret. Qui cum vidit expletum per famulum, mox de coenaculo ejusdem castri seipsum cum veste ampla, qua fuit indutus, vento intrante, in Salam praecipitavit, et sic liberatus discessit.



page 629, image: ds629

HISTORIA AB EUGIPPIO ANTE ANNOS CIRCITER MC. SCRIPTA. Qua Tempora, quae Attilae mortem consequuta sunt, occasione vitae S. Severini, illustrantur. Ex Bibliotheca S. Emmerani Reginoburg. nunc primum edita, cum scholiis.



page 631, image: ds631

ADMODUM REVERENDO ET PRAESTANTI VIRO, D. GEORGIO LAUTERIO SS. Theologiae Doctori, Praeposito Monachiensi, Canonico Batavensi, Sereniss. Bojorum Duci a consiliis, Scholiastes S. D.

ETSI opera a me in hac editione posita, Vir Reverende, tanti non erat, ut nomen meum adderem, tanti tamen erat Eugippius, ut ei tuum praescriberem, tanti tu ipse ut Eugippius in tuo potissimum, post tot iterum saeculorum curricula apparere vellet. Accedebat mei respectus (siquidem consilium non dissimulo) cui cum jam diu occasio quaereretur testandi affectus, quo te valde merentem mirifice veneror, ista quae se primum sub manum dedit, negligenda scilicet non fuit. Neque credo huic fini interest meum in vulgus nomen nesciri, dequo tibi interim constet uni, docuere enim nos rerum divinarum periti, etiam in sacris donaria, quae offerentium nec nomen nec insignia praeferunt, Superis nihilo minus accepta, quin contra quibus illa adsint, dedicantium saepenumero videri ambitione, non pietate extorta. Locus hîc deinde erat recepto sollennique more in virtutum tuarum laudes excurrere, quod quam copiose, quam vere, quam faventibus omnibus, quam invidente nemine facere mihi facultas sit, omnes norunt, quam te non volente, ego scio; ausculto itaque modestiae huic, et te (qui pulcherrimus laudandarum actionum fructus est) conscientiae tuae relinquo: Tu hominem tui observantem, et incredibiliter amantem ne omnino negligas, unum rogo; ut enim Deum pro me depreceris, quod maximi beneficii loco deputo, inde ultro consequetur. Vale. Augustae Vind.



page 632, image: ds632

SCHOLIASTES LECTORI S.

AUctor hujus historiae Eugippius; de quo Isidorus Hispalensis Episcopus, libro de viris illustribus cap. 13. scripsit, Eugippius Abbas (Eugipium nonnulli, nonnulli Eugypium legunt, Lazius Eugippum, Sabellicus Ennead. 8. lib. 2. Egisippum perperam, ineptius Irenicus, Exeges. Germaniae lib. 3. c. 14. Cregiptium appellavit) ad quendam Paschasium diaconum libellum de vita Sancti monachi Severini transmissum, brevi stylo composuit. Scripsit etiam regulam monachis consistentibus in monasterio sancti Severini, quam eisdem moriens quasi testamentario jure reliquit. Claruit post consulatum Importuni junioris (Importunus consul anno Christi 509. aut sane circiter) Anastasio Imperatore regnante. Isidorum sequutus Honorius Augustodunensis, de luminaribus ecclesiae cap. 13. Eugippius Abbas composuit vitam sancti Severini monachi et regulam monachis. Scio Lazium jactasse Herulorum Eugippi historiam, et de eorundem in Norico sedibus: sed et compertum habeo, Severini hanc vitam isto verborum ambitu significasse. Quae Fulgentii Ruspensis Episcopi de charitate ad Eugippium quendam epistolaextat, ad hunc ipsum nostrum pertinet, opinor, siquidem temporum ratio congruit. Noricum Aventinus dixit, Batavis quidem natum, uti in Germanicâ Annal. editione retulit: mihi constat in Norico aliquamdiu moratum, hanc illi patriam fuisse non constat.

Alius Eugippius, itidem Abbas, aetate paullo inferior, sub Tiberio Thrace vixit, uti annotatum a Sigeberto cap. 39. de viris illustrib. Is hortatu Renducis Neapolitani Episcopi, quaedam ex Augustino collecta Probae virgini inscripsit: Plerique, inprimis Trithemius, cum priore temere confundunt.

Severini sanctitatis opinione clari plures fuere; hujus, qui monachus in Norico egit, meminere historiarum scriptores Paulus Diaconus, Sigebertus, Gotfridus, Vincentius, Otto, Liechtenavius: posteriores nihil necesse enumerare: Martyrologium praeterea Rom. VI. Id. Jan. quod fidei faciendae, cum totius vitae epitomen quandam complectatur, exscribam: Eodem die apud Noricos sancti Severini Abbatis, qui apud eam gentem Evangelium


page 633, image: ds633

propagavit, et Noricorum dictus est Apostolus. Ejus corpus ad Lucullanum prope Neapolim divinitus delatum, inde postea ad monasterium sancti Severini translatum est. Meminit reliquiarum S. Severini Gregorius Magnus Pont. lib. 2. ep. 58. et lib. 7. ep. 85. Monasterii et oratorii S. Severini in castro Lucullano lib. 2. ep. 40. et lib. 8. ep. 18. Quin Gregorium Severino Romae ecclesiam dicasse, quae prius Arianorum fuerit, ex lib. 2. ep. 40. cognoscimus. Quod porro Gotfridus Viterb. et Otto Frising. Sever inum istum Ravennatem Episcopum nominavere, eos errasse palam est, idque a Cuspiniano et Lazio, qui auctoritatem ratam habuere, non animadversum miror. Mitto argumenta alia. Eugippius utique cap. I. eum ex orientis partibus in Noricum et Pannoniam venisse, cap. 9. Episcopatus honorem delatum recusasse, diserte scripsit. Qui paullo post Severus Ravennas sanctimoniae laude illustris vixit, Severinum equidem a quibus dam appellatum Hier. Rubeus hist. lib. 4. prodidit, sedneque Episcopus lectus est, neque in Noricum venit. Aventinus Annal. lib. 2. Severinum Africâ oriundum, fratrem Victorinum habuisse retulit: AEque in utroque falsus, Africa quippe Norico ad meridiem est, neutiquam ad orientem: deinde, etsi unus aut alter Severinus, et quidam in Africâ Severus, fratres Victorinos habuere, ii tamen longe alii a Norico Apostolo, quod ex martyrologiis in promptu.

Pleraque autem Eugippii Aventinus Annalibus suis paraphrasi quadam intexuit. An sententiam ubique proxime assequutus, cum fide reddiderit, jam nunc ipsius Eugippii editio optime commonstrabit, constaturum est enim pretium oper ae illis, qui collationis laborem non defugerint.

Cuspinianus etiam Austriae descriptioni vitam Severini ex Eugippio, compendio excerptam inseruit.

Eum Lazius item in commentariis Reip. Rom. et libris rerum Viennensium persaepe testem laudat, duplici exemplo usus, uti Viennens. lib. I. cap. 4. ait, vetusto uno membraneo, ante ducentos fere annos scripto, altero papyraceorecentiori, ante annos octoginta. Sigonius praeterea libris de occidentali imperio sive Eugippium sequutus est, sive eos, qui sequuti Eugippium.

Primus vero Surius quaedam Eugippii capita, hist. sanctor. tomo I. edidit, plura vitio codicis, quem mancum nactus erat, omisit, idque cum ipsemet facile subodor aretur, lectori significavit. Caesar Baronius eadem, quae a Surio edita, apud se quoque manuscripta esse, aucta epistolâ Paschalis (Paschasii rescribendum) diaconi, testatur in notis ad martyrologium.

Nos adepti amicorum beneficio librum chirographum veterem, ex bibliothecâ monasterii S. Emmer ani Reginoburgensi, in quo cum plerisque aliis sanctorum vitis, Severini quoque perscripta


page 634, image: ds634

erat, gratiam inituros speravimus, apud priscae primum pietatis studiosos, inde apud homines antiquae historiae amantes, quae ex fontibus, non dubium est purius quam ex deductis rivulis hauritur, si auctorem multis laudatum, pluribus expetitum, publico hactenus non visum, primi integrum vulgaremus. At quoniam codicem quibusdam subinde locis corruptum, quibusdam hiulcum animadvertimus, visum conferre Surii capita, et sane quaedam ad eorum praescripta correximus, aliqua explevimus, ut tamen illa, quae utrovis modo legerentur, ad sensum nihil interesset, non attingenda, neque variantem saltem lectionem, praeter quam propriorum nominum, annotandam duxerimus, quando eum auctorem tractaremus, apud quem non verborum et sermonis elegantiae conquirendae, sedrerum momenta pensitanda essent. Ubi a Surlo destituti, ibi ingenii inter dum conjecturis nitendum fuit: parce omnino, neque eâtenus, ut vel in hominum locorumque nomina, vel caeter am historiam nobis quidquam licere voluerimus, unam aut alter am aliquando voculam, constituendae sententiae, quae pendêret, restituisse contenti.

Scholia demum adjecimus. Etsi autem uberrimus ex sanctorum historiis excitandae et promovendae inprimis pietatis fructus est, et vero haec multa complectitur, quae tum ad cognoscendos antiquos Christianae ecclesiae ritus pertinent, tum inflammandae pietati igniculos, imo faces subijcere possunt, nam pleraque profecto omnia Severini dicta, facta, apte prorsus conveniunt, qui nunc rerum status, iis propemodum ipsis regionibus, quibus ille olim vitam egit, et vere Thrase ae illud apud Tacitum usurpare licet, Omen quidem dii prohibeant, caeterum in ea tempora nati sumus, quibus firmare animum expedit constantibus exemplis: nos tamen certo consilio eam partem in praesens non delibavimus, alter am solum prosequuti, quae secundarii quodammodo fructus loco haberi possit, ac chorographiae, et publicae temporum historiae fere illustr andae faciat, uvis nimirum mustum non expressimus, sed lotis acinis loram facere nunc temporis satis habuimus. Vale.



page 635, image: ds635

PRAEFATIO IN VITAM SANCTI SEVERINI.

DOmino sancto semperque charissimo Eugippio presbytero Paschasius diaconus. Frater in Christo charissime, dum nos peritiae tuae facundiâ et otii felicitate perpendis, amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retracta, et ne condemnes, pudoris jacturam dilectione sustine. Direxisti commemoratorium, cui nihil possit adjicere facundia peritorum; et opus, quod ecclesiae universitas possit recensere, brevi reserasti compendio, dum beati Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis, vitam moresque verius explicasti, et quae per illum divina virtus est operata miracula, diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posteritatis. Nesciunt facta piorum praeterire cum saeculo, ut omnes praesentem habeant, et secum quodammodo sentiant commorari, quibus eum revelatio pervexerit lectionis. Et ideo quia tu haec, quae me narrando poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adjiciendum labori vestro studio nostro credidimus: Siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus, facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conversatione dicentium. Divinis charismatibus inspiratus, scis sanctis bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum fervoris attribuant, quantum puritatis infundant, de qua re Apostolicae vocis auctoritas latius innotescens, forma, inquit, estote gregi, et beatus Paulus Timotheo praecepit, forma esto fidelibus, unde idem Apostolus justorum catalogum summâ brevitate contexens, ab Abel incipiens insignium virorum pergit narrare virtutes; sic et ille fidelissimus Mathathias, morti gloriosissimae jam propinquans, filiis suis haereditario jure sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis celerius excitati, animas suas pro legibus sempiternis sanctitatis fervore contemnerent. Nec paterna liberos fefellit instructio, tantum enim profuerunt memoratis facta piorum, ut apertissimâ


page 636, image: ds636

fide armarentur, principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemoniacas longe lateque diruerent, civicamque coronam, sertis decoratam perennibus, splendenti patriae providerent. Unde et nos ornamentis sponsae Christi quiddam fraterno ministerio providere gaudeamus, non quod ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior vita majorum, sed quod domum magni regis plurima vexilla trophaeorum habere conveniat. Non enim vera virtus excluditur numerositate virtutum, sed optatis excessibus eâtenus ampliatur.

Explicit prologus.



page 637, image: ds637

INCIPIT VITA S. SEVERINI, ab Eugippio Abbate scripta.

CAPUT I.

TEmpore, quo Attila Rex Hunnorum defunctus est, utraque Pannonia, caeteraque confinia Danubii rebus turbabantur ambiguis: ac primum inter filios ejus de obtinendo regno magna sunt exorta certamina, qui morbo iniquae dominationis inflati, materiam sui sceleris accepere patris interitum. Tunc itaque sanctissimus Dei famulus Severinus de partibus orientis adveniens, in vicinis ripensis et Pannoniorum partibus, quod Asturis dicitur, oppido morabatur, vivens juxta Evangelicam Apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione Catholicae fidei venerabile propositum sanctis operibus adimplebat. Dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae vocationis innocue sequeretur, quadam die ad ecclesiam processit ex more, tunc presbytero, clero, et civibus requisitis, coepit totâ mentis humilitate praedicere, ut hostium insidias imminentes orationibus ac jejuniis, et misericordiae fructibus inhiberent: sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inclinati, praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probaverunt. Famulus autern Dei reversus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens, de contumaci, ait, oppido et citius perituro festinus abscedo. Inde ad proximum, quod Commagenis appellabatur, oppidum declinavit. Hoc barbarorum intrinsecus


page 638, image: ds638

consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodiâ servabatur arctissimâ, nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia praestabatur. A quibus tamen Dei famulus, cum esset ignotus, nec interrogatus est, nec repulsus. Itaque moxingressus ecclesiam, cunctos de salute propriâ desperantes, jejunio et orationibus atque eleemosynis hortatur armari, proponens antiquae salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset. Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor extiterat, venit, atque a portarum custodibus sollicitâ interrogatione discussus, interitum sui oppidi habitu verboque monstravit, adjiciens eâdem die, quâ quidam homo Dei praedixerat, barbarorum vastatione fuisse deletum. Quo audito solliciti responderunt: Putas ne ipse est, qui desperatis rebus Dei nobis subsidia pollicetur? Mox igitur in ecclesiâ recognito Dei famulo, senex ejus pedibus prostratus ajebat, ipsius se meritis liberatum, ne cum caeteris oppidaneis subiret exitium.

CAPUT II.

HIS auditis habitatores oppidi memorati incredulitati veniam postulantes, monitis viri Dei sanctis operibus paruerunt, jejuniisque dediti in ecclesiâ per triduum congregati, errata praeterita castig abant gemitibus et lamentis. Die autem tertio, cum sacrificii vespertini solennitas impleretur, facto subito terrae motu, ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire velociter. Exeuntes igitur cuncti diffugerunt, aestimantes se quam vicinorum hostium obsidione vallatos, auctoque terrore divinitus, et noctis errore confusi; mutuis se gladiis conciderunt. Tali ergo adversariis internecione consumptis, divino plebs servata praesidio, per sanctum virum armis didicit pugnare coelestibus.

CAPUT III.

EOdem tempore civitatem nomine Favianis saeva fames oppresserat, cujus habitatores unicum sibi remedium affore crediderunt, si ex supradicto oppido Comagenis hominem Dei religiosis precibus invitarent. Quos ille ad se ventum ire praenoscens, cum haesitaret, utrum pergeret cum eis, necne, a Domino, ut cum eis pergeret, commonetur. Quo cum venisset, coepit civibus suadere dicens, poteritis poenitentiae fructibus a tantâ famis pernicie liberari. Qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Severinus divinâ revelatione cognovit, quandam viduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse, quam productam in medium arguit vehementer. Cur, inquit, nobilissimis natalibus orta, cupiditatis praebes te ancillam, et extas avaritiae mancipium, quae est


page 639, image: ds639

docente Apostolo servitus idolorum? Ecce Domino famulis suis misericorditer consulente, tu quid de male partis facias non habebis, nisi forte frumenta diu denegata in Danubii fluenta projiciens, humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. Quamobrem subveni tibi potius quam pauperibus, ex his, quae adhuc te aestimas Christo esuriente servare. Quibus auditis magno mulier pavore perterrita, coepit servata libenter erogare pauperibus. Igitur non multo post rates plurimae de partibus Retiarum mercibus onustae quam plurimis, insperate videntur in littore Danubii, quae multis diebus crassâ Eni fluminis glacie fuerant congelatae: Quae Dei imperio mox solutae, ciborum copias fame laborantibus detulerunt. Tunc coeperunt omnes Deum insperati remedii largitorem continuatâ devotione laudare, qui malo diuturnae famis interire credebant, fatentes rates extra legitimum tempus a glaciei resolutas frigore servi Dei precibus advenisse.

CAPUT IV.

PEr idem tempus inopinatâ surreptione praedones barbari, quaecumque extra muros hominum pecudumque repererant, duxere captiva. Sicque plures de civibus ad virum Dei cum lachrymis confluentes illatae calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum. Ille vero Mamertinum percunctatus est, tunc Tribunum, qui post Episcopus ordinatus est, utrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. Qui respondit, Milites quidem habeo paucissimos, et ideo non audeo cum tantâ hostium multitudine confligere. Quod si tua veneratio praecipit, quamvis auxilium nobis desit armorum, credimus tua nos fieri oratione victores. Et Dei famulus ait: Etiamsi inermes sunt tui milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator Deus per omnia comprobatur, tantum in nomine Dei perge velociter, perge fidenter, nam Domino misericorditer praeeunte, debilis quisque fortissimus apparebit, Dominus pro vobis pugnabit, et vos tacebitis. Vade ergo festinus, hoc unum ante omnia servaturus, ut ad me, quos ex barbaris ceperis, perducas incolumes. Exeuntes igitur in secundo milliario super rivum, qui vocatur Dicuntia, praedictos latrones inveniunt, quibus in fugam repente conversis, arma omnium sustulerunt: caeteros vero vinctos ad Dei famulum, ut praeceperat, adduxerunt captivos. Quos absolutos vinculis, cibo potuque refectos paucis alloquitur: Ite, et vestris denunciate complicibus, ne aviditate praedandi ultra huc audeant propinquare, nam statim coelestis vindictae judicio punientur, Deo pro suis famulis dimicante, quos ita consvevit divina virtute protegere, ut tela hostium non eis inferant vulnera,


page 640, image: ds640

sed arma potius subministrent. Dimissis itaque barbaris, ipse de Christi miraculis gratulatur, de cujus miserationibus promittit, nunquam illud oppidum hostium praedas ulterius experturum, si cives tantum ab opere Dei nec prospera nec adversa retraherent. Deinde beatus Severinus in locum remotiorem secedens, qui ad vineas vocabatur, cellula parva contentus, ad praedictum oppidum remeare divina revelatione compellitur, ita ut quamvis eum quies cellulae delectaret, Dei tamen jussis obtemperans, monasterium haud procul a civitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam verbis animas instruens auditorum. Ipse vero ad secretum habitaculum, quod Purgum oppidum appellatur ab accolis, quinque a Favianis distans milliariis, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum venire consueverat, oratione continua Deo protinus inhaereret. Sed quanto solitudinem incolere cupiebat, tanto crebrius revelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis denegaret afflictis. Proficiebat itaque per singulos dies ejus meritum, crescebatque fama virtutum, quae longe lateque discurrens, coelestis gratiae in eo signa pandebat. Nesciunt enim latere, quae bona sunt, cum juxta sententiam Salvatoris, nec lucerna sub modio contegi, nec in monte posita civitas possit abscondi. Inter caetera enim magnalia, quae illi Salvator indulserat, praecipuum abstinentiae munus accipiens, carnem suam plurimis subjugabat inediis, docens corpus, quod cibis abundantioribus enutritur, animae interitum protinus allaturum. Calceamento nullo penitus indutus, ita mediâ hyeme, quae in illis regionibus saeviore gelu torpescit, nudis pedibus semper ambulare contentus, singulare patientiae dabat indicium. Ad cujus immanitatem frigoris comprobandam, testem constat esse Danubium, ita saepe glaciali nimietate concretum, ut etiam plaustris solidum transitum subministret. Qui tamen talibus per Dei gratiam virtutibus sublimatus, intimam humllitatem fatebatur dicens: Ne putetis mei meriti esse, quod cernitis, vestrae est potius salutis exemplum. Cesset jam humana temeritas, elationis supercilium comprimatur, ut aliquid boni possimus, eligimur, dicente Apostolo: Qui elegit nos ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus. Orate imo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad justificationis augmentum Salvatoris mei dona proficiant. Haec et his similia solebat proferre cum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cujus virtutis fundamento munitus, tanta divini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque hostes haere, tici reverentissimis eum officiis honorarent.



page 641, image: ds641

CAPUT V.

RUgorum siquidem Rex, nomine Flacciteus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis, habens Gothos ex inferiore Pannonia vehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. Is ergo beatissimum Severinum in suis periculis tanquam coeleste consulebat oraculum. Ad quem dum vehementissime turbaretur adveniens, deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum. Tunc ergo a viro Dei hoc responsum praedictus accepit. Si nos una Catholica fides annecteret, magis me de vitae perpetuitate debuisti consulere, sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia nec adversitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis, tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. Non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, et nunquam propriis virtutibus innitaris. Maledictus, inquit scriptura, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Disce igitur insidias cavere, non ponere, in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis. Qui cum tali admonitus oraculo laetus abscederet, perlato sibi quod turba latrocinantium et barbari aliquos captivassent ex Rugis, ad virum Dei misit protinus consulendum, qui sanctis eum mandatis, ne praedones sequeretur, Domino sibi revelante praemonuit, dicens: Si eos sequutus fueris, occidêris, cave, ne amnem transeas, et insidiis quae tibi tribus locis paratae sunt, inprovida mente succumbas: nam cito nuncius fidelis adveniet, qui te de his omnibus efficiet certiorem. Tunc captivorum duo ab ipsis hostium sedibus fugientes, ea per ordinem retulerunt, quae a beatissimo viro, Christo sibi revelante, erant praedicta. Igitur frustratis insidiis adversantium Flacciteus incrementis auctus prosperioribus vitam rebus tranquillissimis terminavit.

CAPUT VI.

POst haec autem quidam Rugus genere, per annos duodecim incredibili ossium dolore contritus, omni caruerat incolumitate membrorum, cujus cruciatus intolerabilis, circumquaque vicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. Itaque nihil proficiente diversitate remedii, tandem vidua mater ad sanctum virum vehiculo filium deduxit impositum, et ante januam monasterii projiciens desperatum, continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem. Sed vir Dei sentiens a se magna deposci, fletu commotus ajebat: Quid opprimor opinione fallaci, cur aestimor posse, quod nequeo? Non est virtutis meae praestare


page 642, image: ds642

tam grandia, consilium tamen do, tanquam misericordiam consecutus a Domino. Tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa nihil morata, vestem qua induta erat, se velociter exuens, egenis dividere properabat. Quo audito vir Dei, fervorem ejus admirans, iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, dicens: Cum tuus filius tecum Domino sanante perrexerit, opere vota supplebis. Igitur indicto paucorum dierum de more jejunio, fusis ad Deum precibus, illico sanavit infirmum, atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis videntibus exhibebat: nonnulli enim dicebant: Ecce ille, qui fuerat corporis putredine fractus: Aliis autem, quod ipse esset omnino negantibus, grata contentio nascebatur. Ex illo enim tempore, quo est reddita sanitas desperato, universa Rugorum gens ad Dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere, et opem suis postulare languoribus. De aliis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama pervenerat, multi Christi militem videre cupiebant.

CAPUT VII.

QUA devotione etiam ante hoc factum quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu diverterunt: inter quos et Odovachar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo tunc habitu, juvenis statura procerus advenerat. Qui dum se, ne humile tectum cellulae suo vertice contingeret, inclinasset, a viro Dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam valedicenti, Vade inquit ad Italiam, vade, vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus.

CAPUT VIII.

FElecteus quoque Rex, qui et Fava, memorati filius Flacitei, paternam sequutus industriam, sanctum virum coepit pro regni sui frequentare primordiis. Hunc conjux feralis et noxia nomine Gisa, semper a clementia remediis retrahebat. Haec ergo inter caetera iniquitatis suae contagia, etiam rebaptizare quosdam est conata Catholicos, sed ob sancti reverentiam Severini, non consentiente viro, a sacrilega quantocyus intentione defecit. Romanos tamen duris conditionibus aggravabat, quosdam etiam Danubio jubebat abduci. Nam cum quadam die in proximo a Favianis vico veniens, aliquos ad se transferri Danubio praecepisset, vilissimi scilicet ministerii servitute damnandos, dirigens ad eam vir Dei, ut eos dimitteret, postulabat. Verum illa facibus foeminei furoris exaestuans, mandata reportari jussit asperrima, Ora, inquit, tibi serve Dei in tua cellula delitescens, liceat nobis de servis nostris


page 643, image: ds643

ordinare quod volumus. Haec igitur audiens homo Dei, confido, inquit, in Domino Jesu Christo, quia necessitate compellitur explere, quod prava voluntate despexit. Velox itaque sequuta correptio, animum prostravit arrogantis, quosdam enim aurifices barbaros, pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arcta custodia, ad hos filius memorati regis admodum parvulus nomine Fridericus, eodem die, quo regina servum Dei contempserat, puerili motu concitus introivit. Tunc aurifices infantis pectori gladium imposuere dicentes, quod si quis ad eos absque juramenti praefixo ingredi conaretur, parvulum regium primitus transfigerent, et semetipsos postea trucidarent, quippe cum sibi nullam spem vitae promitterent, macerati diuturnis ergastulis. His auditis regina crudelis et impia, vestibus dolore conscissis, talia clamabat: O serve Dei Severine, sic a Deo tuo illatae vindicantur injuriae? Hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea viscera vindicares? Itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens, fatebatur se pro scelere contemptus, quod in servum Dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli; confestimque directis equitibus veniam petitura, et Romanos, quos ea die tulerat, pro quibus rogantem contempserat, transmisit, et aurifices protinus accipientes sacramentum, ac dimittentes infantulum, pariter et ipsi dimissi sunt. His auditis reverentissimus Christi servus gratias creatori referebat immensas, qui ob hoc interdum differt vota petentium, ut fide, spe et charitate crescente, dum minora petuntur, majora concedat. Id namque egit virtus omnipotentis ac salvatoris, ut dum liberos saeva mulier subjecit servituti, servientes cogeretur reddere libertati. Quibus mirabiliter impetratis, regina statim ad servum Dei properans cum marito, monstrat filium, quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittens, se ejus nequaquam ultra jussionibus obviare.

CAPUT IX.

MAgna quoque Dei famulo, prophetiae gratiâ praedito, in redimendis erat captivis industria. Studiosius etenim insistebat barbarorum ditione vexatos genuinae restituere libertati. Interea cuidam cum conjuge liberisque redempto, praecepit transvadere Danubium, ut hominem ignotum in nundinis quaereret barbarorum: quem in tantum divinâ revelatione didicerat, ut etiam signa staturae, capillorumque colorem, vultus ejus ac vestis habitus indicaret, et in quâ parte nundinarum reperturus eum foret, ostenderet, addens, ut quiquid reperta ei diceret persona, reversus sibi maturius intimaret. Profectus itaque cuncta, sicut vir Dei praedixerat, miratus invenit. Is ergo ab eodem homine, quem reperisse se


page 644, image: ds644

mirabatur, interrogatus audivit dicente: Putasne possum invenire hominem, qui me ad virum Dei, cujus ubique fama diffunditur, quâ voluerit mercede perducat? Diu est enim, quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut a tali ministerio tandem aliquando solvar indignus, quod huc usque non temerariâ praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui. Tunc nuncius hominis Dei, ejus illum aspectibus praesentavit, qui debito sanctorum Gervasii et Protasii martyrum reliquias honore suscipiens, in basilicâ, quam in monasterio construxerat, collocavit officio sacerdotum. Quo in loco martyrum congregavit sanctuaria plurimorum, quae tamen praeeunte semper revelatione promeruit, sciens adversarium saepe subrepere sub nomine sanctitatis. Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus, praefinitâ responsione conclusit, sufficere sibi dicens, quod solitudine desideratâ privatus, ad illam divinitus venisset provinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. Daturus nihilominus monachis formam, sollicitior admonebat beatorum patrum vestigiis inhaerere, quibus sanctae conversationis adquireretur instructio, adhibendamque operam, ne is, qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis illecebras retrorsum respiciendo cuperet, quas vitaverat, et ob hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat. Memorabat etiam timore Dei mortificanda esse incentiva libidinum, nec aliter superanda corporalis delectationis asseruit incendia, nisi fuissent per Dei gratiam lacrymarum fonte restincta.

CAPUT X.

QUidam vero nomine Maurus Basilicae monasterii fuit aedituus, quem beatus Severinus redemerat de manibus barbarorum; huic quadam die praecepit vir Dei dicens, Cave, ne hodie transgrediaris alicubi, alioquin imminenti periculo non carebis. Hic ergo contra praeceptum tanti patris, saecularis cujusdam hominis persuasu, meridie ad colligenda poma in secundo a Favianis milliario egressus, mox a barbaris Danubio transvectus est cum suo persuasore captivus. In illâ horâ vir Dei dum in cellulâ legeret, clauso repente codice, Maurum, ait, cito requirite: quo nusquam reperto, ipse quantocyus Hystri fluenta praetermeans, latrones properanter insequitur, quos vulgus Scamaros appellabat. Cujus venerandam praesentiam non ferentes, supplices, quos ceperant, reddidere captivos.

CAPUT XI.

CUm adhuc Norici ripensis oppida superiora constarent, et paene nullum castellum barbarorum vitaret incursus, tam celeberrima sancti Severini flagrabat opinio, ut certatim eum ad


page 645, image: ds645

se castella singula pro suis munitionibus invitarent, credentes quod ejus praesentiâ nihil eis adversi eveniret. Quod non sine gratia divini muneris agebatur, ut omnes ejus monitis quasi coelestibus terrerentur oraculis, exemploque illius bonis operibus erudirentur. In castellum quoque, cui erat Cucullis vocabulum, devotionibus accolanis vir sanctus venerat advocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere, quod tamen Marciani post presbyteri nostri, cujus ejusdem loci stupenda miracula, relatione cognovimus. Parsigitur plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhaerebat. Quo sacrilegio comperto vir Dei, multis plebem sermonibus alloquutus, jejunium triduanum per presbyterum loci suasit indici, ac per singulas domos cereos afferre praecepit, quos propriâ manu unusquisque parietibus affixit ecclesiae. Tunc psalterio ex more decurso, ad horam sacrificii presbyterum et diaconum vir Dei adhortatus est, totâ cordis alacritate secum communem Dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. Itaque cum multis largissimis fletibus, cumque fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quos fideles attulerant, subito est accensa divinitus, reliqua vero eorum, qui praedictis sacrilegiis infecti fuerant, volentesque latêre negaverant, inaccensa permansit. Tunc ergo qui eos posuerant divino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris suis factionibus prodiderunt, et suorum testimonio cereorum manifestâ confessione cuncti propria sacrilegia testabantur. Oclemens potentia creatoris, cereos animosque inflammans, accensus ignis in cereis refulsit et in sensibus. Visibilis lux liquabat ceras in flammas, at invisibilis corda fatentium solvebat in lacrymas. Quis credat, amplius eos, quos sacrilegus error involverat, postea claruisse bonis operibus, quam eos, quorum cerei fuerant accensi divinitus!

CAPUT XII.

ALio rursus tempore in finibus ejusdem castelli, locustae frugum consumptrices noxiis morsibus cuncta erant vastantes. Tali ergo peste perculsi, mox presbyteri caeterique mansores sanctum Severinum summis precibus adierunt dicentes, ut tantae plagae auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus, quae magno dudum miraculo in accensis cereis multum apud Dominum valere conspeximus. Quos ille reli giosius allocutus, non legistis, ait, quid auctoritas divina peccanti populo praeceperit per Prophetam, Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu, et post pauca, Sanctificate, inquit, jejunium, vocate coetum, congregate populum, sanctificate ecclesiam, et caetera quae sequuntur, haec explete, ut dignis


page 646, image: ds646

operibus malitiam praesentis temporis facile evadatis; nullus a me ad agrum exeat, quasi humanâ sollicitudine locustas vetiturus, ne divina amplius indignatio provocetur. Nec mora: ergo omnibus in ecclesiam congregatis, unusquisque in ordine suo psallebat ex more. Omnis aetas et sexus, quae etiam voce non poterat, precem Deo fletibus offerebat, eleemosynae fieri non cessabant, quidquid bonorum operum praesens necessitas exigebat, sicut Dei famulus praeceperat, implebatur. Omnibus ergo hujuscemodi studiis occupatis, quidam pauperrimus opus Dei coeptum deserens, ad agrum propriae segetis invisendae caussa, quae perparva inter aliorum sata jacebat, egressus est, totaque anxius die locustarum nubem impendentem, quâ potuit, exturbavit industriâ, moxque ecclesiam communicaturus intravit; sed segetem ejus exiguam, multis vicinorum circundatam frugibus, locustarum densitas devoravit. Quibus eâ nocte ab illis finibus exterritis imperio divino, probatum est, quantum valeat fidelis oratio. Mane quippe sancti operis temerator atque contemptor, rursus ad agrum suum male securus egrediens, eum locustarum pernicie funditus invenit abrasum, et omnium circumquaque sationes integras vehementer admirans, ad castellum lamentosa vociferatione revertitur, cumque id, quod acciderat, indicasset, ad hujuscemodi videndum cuncti exiêre miraculum, ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant. Ob quam rem monendi occasionem homo Dei reperiens, docebat universos, ut omnipotenti Deo discerent obedire, cujus imperiis obtemperant et locustae. Pauper vero praedictus flebiliter allegabat, posse se mandatis obedire de caetero, si ulla spes, quâ viveret, sibi remansisset. Tunc ergo vir Dei caeteros allocutus, justum est, inquit, ut qui proprio supplicio humilitatis vobis et obedientiae dedit exemplum, liberalitate vestra anni praesentis alimenta percipiat. Collatione itaque fidelium correptus homo pauperrimus et ditatus, didicit quantum dispendii incredulitas inferat, quantumque beneficii suis cultoribus divina conferat largitio.

CAPUT XIII.

ITem juxta oppidum, quod Juba appellatur, cum quadam die intrantes basilicam, aestatis tempore, solemnitatem vespere reddituri, ad accendenda luminaria ignem minime reperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiverunt, in tantum alterutra ferri ac petrae collisione tardantes, ut tempus vespertinae solemnitatis efflueret. At vir Dei genubus humi fixis orabat attentius. Mox igitur in conspectu trium spiritualium, qui aderant tunc, virorum, cereus, quem idem Severinus sanctus manu tenebat, accensus est. Quo lucente, sacrificio vespertini temporis ex more


page 647, image: ds647

suppleto, gratiae Deo referuntur in omnibus. Quod factum, licet vir memoratus hos, qui huic interfuere miraculo, celare voluerit, sicut et multa magnalia, quae per illum divinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae virtutis occultari non potuit, sed ad magnam caeteros fidem excellenter accendit.

CAPUT XIV.

ACcidit etiam ejusdem loci quandam mulierem diutino languore vexatam jacere seminecem, exequiis jam paratis, cujus proximi moesto silentio voces funereas quodam fidei clamore presserunt, et ante ostium cellulae Iancti viri corpus jam exanime paene deposuêre. Videns ergo homo Dei clausum aditum oppositione lectuli, ait ad eos: Quidnam est, quod facere voluistis? Responderunt: Ut oratione tua vitae reddatur exanimis. Tunc ipse lacrymabundus exclamans ait: Quid a parvo magna deposcitis? Cognosco me prorsus indignum, utinam merear veniam pro meis invenire peccatis. Et illi, Credimus, inquiunt, quod si oraveris, reviviscit. Tunc sanctus Severinus fusis illico lacrymis, in oratione prostratus est, et muliere protinus resurgente allocutus est eos: Nolite quidquam horum meis operibus applicare, hanc enim gratiam fervor fidei emeruit, et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur, quod unus sit Deus, faciens in coelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem, et mortuos vitae restituens. Mulier vero sanitate percepta, opus sacrale die tertio juxta morem provinciae propriis coepit manibus exercere.

CAPUT XV.

QUintanis appellabatur secundarum municipium Retiarum super ripam Danubii situm, huic ex alia parte parvus fluvius Quintana nomine propinquabat. Is crebra inundatione Danubii superfluentis excrescens, nonnulla castelli spatia, quia in planum fundatum erat, occupabat. Ecclesiam etiam loci ejus mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta, defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad vicem soli tabularum erat levigata conjunctio, quam quoties rivus excessisset, aqua superfluens occupabat. Quintanensium itaque fide sanctus Severinus illuc fuerat invitatus, ubi cum tempore siccitatis venisset, interrogabat, cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparêrent. Accolae responderunt, quod frequenti fluminis alluvione, quidquid fuisset superstratum, continuo laberetur. At ipse, sternatur, inquit, super tabulata in Christi nomine nunc pavimentum, nam videbitis amodo fluvium coelesti jussione prohibitum. Pavimento itaque perfecto, ipse vir Dei acceptâ securi subter descendens, postes factâ oratione percussit, atque


page 648, image: ds648

ad aquam fluminis, venerandae crucis expresso signaculo dixit: Non te sinat Dominus meus Jesus Christus hoc signum crucis excedere. Ex illo itaque tempore cum ex more fluvius crevisset in cumulos, ambissetque viciniam, quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferior, ut nunquam sancti patibuli signaculum, quod impresserat homo Dei, prorsus excederet.

CAPUT XVI.

ACcidit autem, ut castelli presbyter memorati admodum venerabilis, Silvinus nomine moreretur, et cum in ecclesiâ feretro posito noctem psallentes duxissent ex more pervigilem, jam crescente diluculo, rogavit vir Dei fessos presbyteros et diaconos universos parumper abscedere, ut post laborem vigiliarum somno se aliquantulum recrearent. Quibus egressis, Dei homo ostiarium Maternum nomine interrogat, utrum omnes, ut dixerat, abscessissent. Atillo respondente cunctos abiisse, nequaquam ait, sed latet hîc quidam. Tunc janitor ecclesiae secundo perlustrans, nullum intra eam mansisse testatur. Verum Christi miles Domino sibi revelante, nescio quis, ait, hic delitescit. Tertio itaque diligentius perscrutans, quandam invenit virginem consecratam locis se occultioribus abdidisse, hanc ergo memoratus sic increpavit aedituus: Cur istic famulo Dei posito tuam credideris potuisse latêre praesentiam? At illa, pietatis, inquit, me amor talia facere persuasit, videns enim cunctos foras expelli, putavi mecum, quod servus Christi invocatâ divinâ majestate praesentem mortuum suscitaret. Exeunte igitur memoratâ virgine, homo Dei cum presbytero et diacono janitoribusque duobus, in oratione curvatus postulavit fletu largissimo, ut opus solitae majestatis divina virtus ostenderet. Tunc oratione completâ a presbytero, ita cadaver vir beatus alloquitur: In nomine Domini nostri Jesu Christi sancte presbyter Silvine loquere cum fratribus tuis. Et subito oculos defunctus aperuit. Vix vero praesentibus homo Dei tacere prae gaudio persuasit, et denuo ad eum: Vis, inquit, rogemus Dominum, ut te adhuc servis tuis in hac vitâ condonare dignetur? At ille ait: Per Dominum te conjuro, ne diutius hîc tenear, et frauder quiete perpetua, in qua me esse jam cernebam. Statimque reddita oratione quievit exanimis. Hoc autem factum sancti Severini adjuratione ita celatum est, ut ante mortem ejus non potuisset agnosci, ego tamen haec, quae retuli, Marci subdiaconi et Materni janitoris relatione cognovi. Nam presbyter et diaconus tanti testes miraculi, ante sanctum virum, cui juraverunt nulli se, quod viderant, prodituros, obiisse noscuntur.



page 649, image: ds649

CAPUT XVII.

TAlibus igitur beatus Severinus per Christi gratiam opulentus muneribus, captivorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene omnes per universa oppida vel castella pauperes, ipsius industria pascerentur, quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari, vel abundare bonis omnibus, quando videbat egentium corpora sustentari. Et cum ipse hebdomadarum continuatis jejuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. Cujus largitionem tam piam in pauperes plurimi contem plantes, quam vis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, devotissime tamen frugum suarum decimas pauperibus impendebant. Quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum sit, tamen quasi ex ore angeli praesentis audirent, grata devotione servabant. Frigus quoque vir Dei tantum in nuditate pauperum sentiebat, siquidem specialiter a Deo perceperat, ut in frigidissima regione mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer permaneret. Pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque presbyteros missis exhortabatur epistolis. Ex qua consuetudine cum nonnullam ad eum erogandarum vestium copiam direxissent; interrogavit eos, qui venerant; si ex civitate quoque Tiburnia similis collatio mitteretur. Respondentibus etiam inde protinus affuturos, vir Dei nequaquam eos venire signavit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. Itaque non multo post cives Tiburniae; vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes, vix initi foederis pactione inter caetera etiam largitionem jam in unum collatam, quam mittere famulo Dei distulerant, hostibus, ut praedixerat, obtulerunt.

CAPUT XVIII.

CIves quoque ex oppido Lauriaco crebro quondam sancti Severini exhortatione commoniti, frugum decimas pauperibus offerre distulerant. Quibus fame constrictis, jam maturitate messium flavescente, vicina subsidia monstrabantur. At ubi rubiginis improvisa corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum convenêre prostrati, poenas suae contumaciae confitentes. Miles vero Christi, fessos verbis spiritualibus allevabat dicens: Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, verum etiam commodis possetis abundare praesentibus: Sed quia culpam confessione propria castigatis, de Domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam valide penitus non nocebit, tantum fides vestra non vacillet. Verum cives ad persolvendas exillâ die decimas haec promissio reddidit promptiores.


page 650, image: ds650

Tunc, ut solebat, hortatus est indici jejunium, quo expleto, placidus imber desperatae messis amputavit incommoda.

CAPUT XIX.

PAtavis appellatur oppidum, inter utraque flumina, Enum videlicet atque Danubium constitutum, ubi beatus Severinus cellulam paucis solito more fundaverat, eo quod ipse illuc saepius rogatus a civibus adveniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum Rex Gibuldus summâ eum reverentiâ diligebat. Qui etiam quodam tempore ad eum videndum desideranter occurrit, cui sanctus obviam, ne adventu suo eam civitatem praegravaret, egressus est, tantaque constantiâ regem allocutus est, ut tremere coram eo vehementius coeperit, sed et postea suis exercitibus indicavit, nunquam se nec re bellica nec aliqua formidine tanto tremore fuisse concussum. Cumque Dei famulo daret optionem imperandi quae vellet, rogavit doctor piissimus, ut sibi potius praestaturus, gentem suam a Romana vastatione cohiberet, et captivos, quos sui tenuerant, gratanter absolveret. Tunc Rex constituerat, ut ex suis aliquem dirigeret, ad id opus maturius exequendum; statimque missus Amantius diaconus, evestigio regem subsequitur, ejusque pro foribus excubans, multis diebus non potuit nunciari. Cui pro re, qua directus fuerat, non peracta tristissimo revertenti, apparuit quidam effigiem sancti praeferens Severini, qui eum minaci appellatione perterritum sequi se jussit. Cumque pavens atque concitus sequeretur, pervenit ad januam regis, statimque dux ille praevius ex oculis mirantis evanuit. Verum regis iterum nuncius diaconum, unde esset, et quid speraret, interrogat: Ille rem breviter insinuans, oblatis regi, receptisque remeavit epistolis. Dimissus igitur, revexit fere septuaginta captivos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua spopondit se, cum diligenter provinciam peragraverit, remissurum quantos in eadem reperturus fuisset numero captivorum. Pro qua re postmodum sanctus Lucillus presbyter destinatus magnam miserorum copiam a captivitate revocavit.

CAPUT XX.

PEr id tempus, quo Romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. Qua consuetudine desinente, simul militares turbae sunt deletae; cum milite Batavino utcumque numero perdurante, ex eo perrexerunt quidam ad Italiam, extremum stipendium commilitonibus allaturi, quos interemptos a barbaris nullus agnoverat. Quadam ergo die, dum in sua cellula legeret sanctus Severinus, subito clauso codice, cum magno coepit lacrymare


page 651, image: ds651

suspirio, astantes juvenes jussit ad fluvium properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat cruore respergi, statimque nunciatum est, corpora praefatorum militum fluminis impetu ad terram fuisse delata.

CAPUT XXI.

PAulinus quidam ad sanctum Severinum fama ejus latius percurrente pervenerat, hic in consortio beati viri diebus aliquot remoratus, cum redire vellet, audivit ab eo, Venerabilis presbyter festina, quia scito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas episcopatus ornabit. Mox remeante ad patriam, sermo in eo praedicentis impletus est. Nam cives Tiburniae, quae est metropolis Norici, coegerunt praedictum virum summi sacerdotii suscipere principatum.

CAPUT XXII.

BAsilicae extra muros oppidi Batavini, in loco nomine Boitro trans Enum fluvium constitutae, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, martyrum reliquiae quaerebantur. Ingerentibus ergo se presbyteris, ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, haec beatus Severinus monita proferebat: Quamvis cuncta mortalium opere constructa pereant, haec tamen aedificia prae caeteris celerrime relinquenda sunt; et ideo pro reliquiis sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia ultro sancti Joannis eis benedictio deferetur. Interea beatum virum cives oppidi memorati suppliciter adierunt, ut pergeret ad Favianam Rugorum principem, mercandi eis licentiam postularet. Quibus ipse, tempus, inquit, hujus oppidi appropinquavit, ut desertum, sicut caetera priora castella cultore destituta, remaneat. Quid ergo necesse est locis mercimonia providere, ubi ultra non poterit apparere mercator? Respondentibus illis, non se debere contemni, sed consueto sublevari regimine, quidam presbyter haec diabolico spiritu repletus adjecit, Perge quaeso sancte, perge velociter, ut tuo discessu parumper a jejuniis et vigiliis quiescamus. Quo dicto, vir Dei lacrymis urgebatur ingentibus, quod in ridiculam vanitatem cunctis audientibus sacerdos eruperat. Aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. Sanctus itaque vir, cur ita fleret, interrogatus a fratribus: Video, inquit, plagam gravissimam nobis absentibus huic loco protinus eventuram, et Christi sacraria, quod non sine gemitu cogor exprimere, humano sanguine redundabunt, in tantum, ut etiam locus iste violandus sit, nam in baptisterio loquebantur. Ad antiquum itaque et omnibus majus monasterium suum, juxta muros oppidi Favianis, quod centum et ultra millibus aberat, Danubii


page 652, image: ds652

navigationibus descendebat. Mox igitur eo discedente Chunimundus paucis barbaris comitatus, oppidum, ut sanctus praedixerat, Batavis invasit, ac paene cunctis mansoribus in messe detentis, quadraginta viros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit. Presbyterum quoque illum, qui tam sacrilege contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum confugientem, insequentes barbari peremerunt. Frustra enim illuc offenso Deo veritatis inimicus accessit, ubi tam imprudenter excesserat.

CAPUT XXIII.

IGitur sanctissimus Severinus dum in monasterio Favianis evangelium legeret, oratione suppleta consurgens, scapham sibi illico jubet praeparari, et mirantibus his, qui aderant, ait: Sit nomen Domini benedictum, reliquiis beatorum martyrum oportet nos occurrere. Nec mora, transmeant Danubium, inveniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis, ac multis eos precibus postulantem, ut ad servum Dei, ad quem fama vulgante olim venire cuperet, duceretur. Mox itaqueei Christo servi demonstrato, suppliciter sancti Joannis Baptistae reliquias obtulit, multis apud se servatas temporibus. Quas Dei servus debita veneratione suscipiens, basilicam sancti Joannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collata, sacravit officio sacerdotum.

CAPUT XXIV.

AD habitatores praeterea oppidi, quod Jopia vocabatur, septuaginta et amplius a Batavis millibus disparatum, solitâ vir Dei revelatione commonitus, Moderatum nomine cantorem ecclesiae destinavit, praecipiens, ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent, mox enim perituros fore, si contemnerent imperata. Aliis ergo de tanto praesagio dubitantibus, aliis non credentibus prorsus, iterum misit Quintasium quendam, cui lacrymans ait, Perge velocius, denuncians eis, si in hac nocte remanserint, sine dilatione capientur. Sanctum quoque Maximum spiritualis vitae presbyterum instantius imperat admonere, ut saltem ipse contemptoribus derelictis, properaret a coelesti misericordiâ liberari, de quo sibi Dei famulus magnam dicebat inesse moestitiam, ne forte salutiferum differendo mandatum, imminenti subjaceret exitio. Praedictus itaque pergens imperata supplevit, et reliquis incredulitate nutantibus, nuncius viri Dei presbytero retinenti se, atque hospitalitatem praebere cupienti, nullatenus acquievit. Quâ nocte Heruli insperate protinus irruentes, oppidumque vastantes, plurimos duxere captivos, presbyterum vero memoratum patibulo suspenderunt. Quo audito servus Dei graviter doluit praemonitus non curasse.



page 653, image: ds653

CAPUT XXV.

DEinde quidam de Norico, Maximinus nomine, servum Dei frequentare solitus erat. Et cum pro familiaritate quam meruerat, in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, ejus informatur oraculis, patriam suam grave repente exitium subituram. Qui acceptis litteris ad sanctum Paulinum Episcopum designatis, remeavit instantius. Igitur memoratus antistes litterarum tenore perstructus, universas dioeceses sive castella, scriptis propriis vehementer admonuit, ut triduano jejunio quod litterae viri Dei signaverant, exitio venturae cladis occurrerent. Quibus jussa complentibus, terminato jejunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastavit, castella vero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis jejunii, et laudanda cordis humilitas adversus hostium ferociam fidenter armaverat.

CAPUT XXVI.

POst haec leprosus quidam Mediolanensis territorii, ad sanctum Severinum, famâ ejus invitante perrexerat, hunc sanitatum remedia implorantem suppliciter, monachis suis indicto jejunio commendavit, qui continuo Dei gratiâ mundatus est. Cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam suam, prostravit se pedibus sancti viri, petens ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum, sicut carnis effugeret, vitamquein eodem loco fine laudabili terminaret. Cujus animum vir Dei vehementer admirans, paucis monachis paterna jussione praecepit, frequentatis cum eo jejuniis in oratione continua permanere, ut Dominus ei, quae essent opportuna, concederet. Tantis itaque remediis praemunitus, intra duorum mensium spatium vitae mortalis est compedibus absolutus.

CAPUT XXVII.

EOdem tempore mansores oppidi Quintanensis, creberrimis Alamannorum incursionibus defessi, sedes proprias relinquentes in Batavis oppidum migraverunt. Sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum, qua caussa plus inflammati sunt, credentes duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. Sed beatus Severinus orationi fortius incubans, Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuncians hostes quidem praesentis Dei auxilio superandos, sed post victoriam, eos, qui contemnerent ejus monita, perituros. Igitur Romani omnes sancti viri praedictione firmati, spe promissae victoriae adversus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti viri orationibus praemuniti. Qua congressione victis ac fugientibus Alamannis,


page 654, image: ds654

vir Dei ita victores alloquitur, Filii, ne vestris viribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes vos Dei nunc praesidio liberatos, ut hinc parvo intervallo temporis, quasi quibusdam concessis induciis discedatis mecum. Itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. Haec homo Dei plenus pietate commonuit. Sed Batavinis genitale solum relinquere dubitantibus, sic adjecit: Quamvis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocyus relinquendum, hinc tamen nunc pariter discedamus. Talia commonentem sequuti sunt plurimi, quidam reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. Quicunque enim ibidem contra hominis Dei interdictum manserunt, Thuringis irruentibus in eâdem hebdomade alii quidem trucidati, alii in captivitatem deducti, poenas dedere contemptus.

CAPUT XXVIII.

IGitur post excidium oppidorum in superiore parte Danubii, omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui sancti Severini monitis paruerant, assiduis hortationibus praestruebat, ne in suâ virtute confiderent, sed orationibus et jejuniis atque eleemosynis insistentes, armis potius spiritualibus munirentur. Praeterea vir Dei quadam die cunctos pauperes in unâ basilicâ statuit congregari, oleum, prout poscebat ratio, largiturus, quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum deferebat advectio. Igitur tamquam benedictionis accipiendae gratiâ major egenorum turba confluxit, pretiosum quippe ibidem hujus liquoris alimentum, auxit turbam numerumque poscentium. Tunc beatus oratione completa, signoque crucis expresso, solitum sibi scripturae sanctae sermonem cunctis audientibus exprimens ait: Sit nomen Domini benedictum. Tunc coepit oleum propriâ manu ministris implere portantibus, imitatus servus fidelis Dominum suum, qui non ministrari venerat, sed potius ministrare, sequensque vestigia Salvatoris, gaudebat augeri materiam, quam officio dextrae sinistrâ nesciente fundebat. Completis itaque vasculis pauperum, nihil minuebatur in manibus ministrantium. Tantum igitur Dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum, cui nomen erat Biennius, magno timore perterritus exclamavit dicens, Domine mi, crescit hic cacabus olei, et in modum fontis exundat. Sic liquor ille gratissimus, proditâ virtute, subtractus est. Cui statim Christi famulus exclamans ait: Quid fecisti frater? Obstruxisti commodum plurimorum, ignoscat tibi Dominus Jesus Christus. Sic aliquando mulier vidua debitis onerata, Helisei Prophetae jussis instruitur, ex olei stillâ quam habebat, vasa replere quamplurima. Quod cum fecisset, et


page 655, image: ds655

adhuc vasa a filiis deposceret, ubi audivit numerum defecisse vasorum, mox stetit oleum.

CAPUT XXIX.

PEr idem tempus Maximus Noricensis, cujus fecimus superius mentionem, fidei calore succensus, mediâ hyeme, qua regionis illius itinera gelu torpente clauduntur, ad beatum Severinum audaci temeritate, vel magis, ut postea claruit, intrepidâ devotione venire contendit, conductis plurimis comitibus, qui collo suo vestes, captivis et pauperibus profuturas, quas Noricorum religiosa collatio congregaverat, bajularent, itaque profecti ad summa alpium cacumina pervenerunt, ubi per totam noctem nix tanta confluxit, ut eos magnae arboris protectione vallatos, velut ingens fovea demersos includeret. Et cum de vita sua penitus desperarent, vidit ductor comitum per soporem in effigie virum Dei, stantem ac dicentem sibi: Nolite timere, pergite quo coepistis. Hac vero revelatione protinus animati, cum coepissent etiam fide magis quam gressibus proficisci, subito divino nutu ingentis formae ursus e latere veniens viam monstraturus apparuit, qui se tempore hyemis speluncis abditare consuevit, et mox cupitum gerebat iter, et ducenta fere millia non ad sinistram devians, non ad dexteram, viam demonstravit optabilem. Tanta enim eos intercapedine praecedebat, quanta regente vestigio semitam praepararet. Itaque progrediens bestia per heremi vastitatem, viros, qui egenis deferebant solatia, non reliquit, sed usque ad habitacula hominum, qua potuit, humanitate perduxit, et mox in unam partem officio divertit expleto, ostendens tanto ducatus officio, quid homines hominibus praestare debeant, quantumque charitatis impendere, cum desperantibus iter bestia saeva monstraverit. Igitur cum servo Dei nunciarentur qui venerant, ait, Ingrediantur, quibus viam, qua venirent, ursus aperuit. Quo audito illi stupore repleti, mirabantur enim virum Dei referre id, quod in absentia provenerat.

CAPUT XXX.

CIves item oppidi Lauriaci, et superiores transfugae castellorum, ad suspecta loca exploratoribus destinatis, hostes, quantum poterant, humana sollicitudine praecavebant. Quos servus Dei divinitatis instinctu commonitus, praesaga mente praestruxit, ut omnem paupertatis suae sufficientiam intra muros concluderent, quatenus inimicorum feralis incursio, nihil humanitatis inveniens, statim fame compulsa immania crudelitatis coepta desereret. Haec per triduum contestatus, advesperascente jam die,


page 656, image: ds656

Valentem nomine monachum mittens ad sanctum Constantium ejusdem loci pontificem, et ad caeteros commanentes. Hac, inquit, nocte dispositis per muros ex more vigiliis districtius excubate, supervenientis hostis caventes insidias. At illi nihil adversi per exploratores sentire se affirmabant. Sed Christi praeco praemonere non desinens, dubitantibus voce magna clamabat, eadem nocte eos asserens capiendos, nisi imperiis fideliter obedirent, saepius repetens, me, inquit, lapidate, si mentitus fuero. Itaque tandem aliquando muris invigilare compulsi, expleta consueti operis in noctis principio psalmodia, cum celeberrimo coepissent vigilare concursu, acervus foeni cominus positus, ex facula bajuli nolentis accensus, lumen, non incendium reddidit civitati. Qua occasione vociferantibus cunctis, hostes sylvarum occultatione morantes, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se praecognitos quieverunt, ac mane facto circumdantes civitatem et ubique discurrentes, cum nihil victualium reperissent, diripuerunt animalium gregem cujusdam hominis, qui servo Dei praedicente contumax, sua fugare contempserat, et recesserunt. Illis autem abeuntibus cives portas egressi, haud procul a muris scalas jacentes inveniunt, quas ad urbis excidium praeparantes barbari, vigilantium clamore turbati in nocte jactaverant. Quapropter memorati cives veniam a Christi famulo precabantur humiliter, confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus praesentibus agnoverunt in sancto viro gratiam viguisse propheticam, atquein uno impetu esset plebs inobediens universa captiva, nisi eam liberam viri Dei consueta conservasset oratio, Jacobo Apostolo protestante, Multum, inquit, valet deprecatio justi assidua.

CAPUT XXXI.

FEletheus Rugorum Rex, qui et Fava, audiens cunctorum reliquias oppidorum, quae barbaricos evaserant gladios, Lauriacum se per Dei famulum contulisse, assumpto veniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere, et in oppidis sibi tributariis atque vicinis, (ex quibus unum acceperat Favianis) quae a Rugis tantummodo dirimebantur Danubio, collocare. Quamobrem graviter universi turbati, sanctum Severinum adiêre suppliciter, ut in occursum regis egrediens, ejus animum mitigaret. Cui tota nocte festinans, in vicesimo ab urbe milliario matutinus occurrit. Rex ergo adventum ejus protinus expavescens, testabatur illius se fatigatione plurimum praegravatum, caussam repentinae cursionis inquirit. Cui servus Dei, Pax tibi, inquit, Rex optime, Christi legatus advenio, subditis veniam precaturus. Recole gratiam, divina beneficia recordare, quibus pater tuus se


page 657, image: ds657

frequenter sensit adjutum. Nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere praesumebat. Qui monitis non resistens salutaribus, crebris prosperitatibus recognovit, quanti valeret obedientis animus, quantumque triumphatoribus prosit, suis non tumêre victoriis. Et Rex, inquit, hunc populum, pro quo benivolus precator accedis, non patiar Alamannorum aut Thuringorum iniquorum saevâ depraedatione vastari, vel gladio trucidari, aut in servitio redigi, cum sint nobis oppida et castella, in quibus debeant ordinari. Cui servus Christi constanter ita respondit, Nunquid arcu tuo et gladio homines isti a praedonum vastatione creberrima sunt erepti, et non potius Dei munere, ut tibi paulisper obsequi valeant reservatius? Nunc ergo Rex optime consilium meum ne respuas, fidei meae hos committe subjectos, ne tanti exercitus compulsione vastentur potius quam migrentur: Confido enim in Domino meo, quod ipse, qui me fecit horum calamitatibus interesse, in ducendis eis idoneum faciet promissorum. His auditis, Rex modestis legationibus mitigatus, cum suo remeavit exercitu. Igitur Romani, quos in sua sanctus Severinus fide susceperat, descendentes de Lauriaco pacificis dispositionibus, benivolâ cum Rugis societate vixerunt. Ipse vero Favianis degens in antiquo suo monasterio, nec admonere populos, nec praedicere futura cessabat, asserens universos in Romani soli provinciam absque ullo libertatis migraturos incommodo.

CAPUT XXXII.

HIsdem temporibus Odobagar Rex sancto Severino familiares litteras dirigens, si qua speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum expresserat quondam regnaturum. Tantis itaque sanctus alloquiis invitatus, Ambrosium quendam exulantem rogat absolvi. Cujus Odobagar gratulabundus paruit imperatis. Quodam etiam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat, quem regem tantis praeconiis praetulissent, respondentibus Odobagarum Regem. Odobagar, inquit, interim inter tredecim et quatuordecim annos videlicet integros regnabit, finem vero regni ejus significans, et his dictis adjecit, citius illos, quod ipse praedixerat, probaturos.

CAPUT XXXIII.

ABoppidaneis Comagensibus, apud quos primum quondam innotuerat beatus Severinus, suppliciter rogatus advenit. Cujus compertâ praesentiâ, unus ex optimatibus Felethei Regis filium suum adolescentem diuturno languore vexatum, cui


page 658, image: ds658

jam parabat exequias, transjecto Danubio pedibus ejus projecit, et lacrymans, credo, inquit, homo Dei, te filio meo velocem impetrare divinitus posse sanitatem. Tunc data oratione, qui semivivus allatus fuerat, statim patre mirante surrexit, et perfecta protinus revertitur sanitate.

CAPUT XXXIV.

ELephantiosus quidam, Telo nomine, de longinquis regionibus sancti Severini invitatus virtutibus venit, rogans ejus orationibus mundari. Accepto itaque ex more praecepto, jubetur Deum totius gratiae largitorem sine cessatione lacrymabiliter exorare. Quid plura? precibus beati viri idem leprosus divina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, regisaeterni magnalia tam suis quam plurimorum vocibus longe lateque denuncians.

CAPUT XXXV.

BOnosus quoque monachus beati Severini, barbarus genere, qui responsis ejus inhaerebat, oculorum imbecillitate plurimum praegravatus, medelam sibi praestari ejus oratione poscebat, aegre ferens adventitios et externos salutaris gratiae sentire praesidia, sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. Cui servus Dei, non tibi, inquit, expedit fili corporeis luminibus aciem habere perspicuam, et exterioris oculi clarum praeferre conspectum, ora magis, ut obtutus vegetetur interior. Talibus ergo monitis informatus, dedit operam corde magis videre quam corpore, meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationibus perfici jugitate continuus, et per quadraginta fere annos in monasterii excubiis perseverans, eodem, quo conversus est, fidei calore transivit ad Dominum.

CAPUT XXXVI.

IN loco Boitro superius memorato, quosdam tres monachos sui monasterii doctor humilis superbiae foeditate respersos, dum pro suis singulos excessibus increpatos, durare in pernicie comprobasset, oravit, ut eos Dominus in adoptionem recipiens filiorum, paterno dignaretur flagello corripere. Prius ergo quam orationem effusis lacrymis terminaret, uno momento iidem monachi daemone corripiente vexati, contumaciam suam pectorisque fastum, ac superbiam cordis miserabilibus vocibus fatebantur. Absit, ut cuiquam hoc crudele videatur aut noxium, quia traditi sunt hujusmodi Satanae in interitum carnis, sicut docet beatus Apostolus, ut spiritus salvus sit in die Domini


page 659, image: ds659

nostri Jesu Christi, cum beatus Ambrosius Mediolanensis Episcopus servum Stiliconis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi Satanae, ne talia imposterum auderet admittere, quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus immundus arreptum coepit discerpere. Severus quoque Sulpitius refert ex relatione Posthumiani, virum quendam magnis virtutibus signisque mirabilem, ad expellendam de corde suo jactantiae vanitatem quam incurrerat, exorasse, ut permissa in se mensibus quinque diaboli potestate, similis his fieret, quos ipse curaverat. Idem post pauca, Itaque correptus a daemone, tentus in vinculis, omnia, quae energumeni ferre solent, perpessus, quinto demum mense curatus est, non tantum a daemone, sed quod illi erat utilius atqueoptatius, ab elationis vanitate. Praedictos itaque monachos vir Dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiae remediis mancipavit. Quibus expletis, datâ super eos oratione, a potestate daemonis eruit, nec solum corporis sanitatem, sed et mentis impertit. Quo facto sancto viro reverentia et terror accrevit, et caeteros major disciplinae metus obtinuit.

CAPUT XXXVII.

MArcianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. Et cum dies tertius laberetur, ait fratribus, Orate charissimi, quia gravis hac horâ Marcianum tribulatio comprimit et Renatum, de quâ tamen citius Christi liberabuntur auxilio. Tunc monachi quae ab eo dicta sunt protinus annotantes, illis post menses plurimos redeuntibus, diem horamque periculi quâbarbaros evaserant, indicantibus, sicut signaverant, approbaverunt.

CAPUT XXXVIII.

ITem beatissimus Severinus monacho Urso nomine, repente praecepit quadraginta dierum districtiore jejunio, venturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis occurrere, dicens: Imminet tibi corporale periculum, quod Dei praesidio parvi panis et aquae remediis expiabis. Quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio jejunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstravit. Cui sanctus Dei famulus, Noli metuere praenunciatum tibi ante dies quadraginta discrimen, statimque propria manu signo crucis obducto, mirantibus, qui aderant, papula lethalis evanuit. Hoc unum de domesticis sanitatibus narrare sufficiat, prolixi operis fastidium declinando. Nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi revelante praenuncians, hisdem quibus praevidebat muneribus et sanabat.



page 660, image: ds660

CAPUT XXXIX.

ADiscipulorum suorum quoque cellulâ spiritualis doctor non longius habitabat, in orationibus et abstinentia jugiter perseverans, cum quibus tamen matutinas orationes, et propriam noctis principio psalmodiam solemniter adimplebat, reliqua vero orationum tempora, in parvo complebat oratorio, quo manebat. In quibus saepe coelestibus informabatur oraculis, multa futura per Dei gratiam praedicabat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium, et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, providebat. Stratus ejus unum erat in oratorii pavimento cilicium, omni tempore ipso quo vestiebatur amictu, etiam dum quiesceret utebatur. Nunquam ante solis occasum nisi certa solvit festivitate jejunium. Quadragesimae vero temporibus una per hebdomadem refectione contentus, aequali vultus hilaritate fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens, quibus poterat praesidiis temperabat.

CAPUT XL.

DEinde post multos agones et diuturna certamina, cum se beatus Severinus de hoc saeculo transiturum Deo revelante sensisset, memoratum Rugorum regem Favam cum uxore ejus crudelissima nomine Gisa ad se venire commonuit. Quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ut ita cum sibi subjectis ageret, quo se jugiter cogitaret pro statu regni sui rationem Domino redditurum, aliisque verbis intrepide monuisset, protenta manu regis pectus ostendens, reginam interrogationibus arguebat his: Hanc, inquit, animam Gisa an aurum argentumque plus diligis? Cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre, Vir Dei sapienter: Ergo, inquit, desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio vestram magis dissipet potestatem, etenim tu saepe mansuetudinem regis convellis. At illa, Cur, inquit, nos sic accipis serve Dei? Cui ipse, Contestor, ait, vos ego humilis, jam profecturus ad Deum, ut ab iniquis actibus temperantes, piis mores honestetis operibus. Huc usque regnum vestrum auctore Domino prosperatum est, jam ex hoc vos videritis. His monitis Rex cum conjuge sufficienter instructi, valedicentes ei profecti sunt. Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis vicinia suos alloqui dulcedine charitatis, quod quidem facere nec ante cessaverat. Scitote, inquit, fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae hujus, oportet ab injusta barbarorum dominatione liberari. Etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes, ad Romanam provin ciam absque ulla sui captivitate pervenient. Sed mementote praecepta sancti Joseph Patriarchae, cujus ego vos indignus et infimus attestatione convenio,


page 661, image: ds661

visitatione visitabit vos Dominus, et tolletis ossa mea hinc vobiscum, quod non mihi, sed vobis est profuturum. Haec quippe loca nunc frequen tata cultoribus, in tam vastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant. Cujus vaticinii veritatem eventus rerum praesentium comprobavit. Levari ergo suum corpusculum pater sanctissimae probitatis providis argumentis praecepit, ut dum generales populi transmigrationes provenissent, indivisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens, obtentu memoriae ejus in uno societatis vinculo permaneret.

CAPUT XLI.

DIem etiam, quo transiturus esset idem beatus Severinus e corpore, ante duos et amplius annos, hac significatione monstravit. Epiphaniorum die cum sanctus Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Retiarum quondam Episcopi, diem depositionis annua solemnitate in crastinum celebraturus sollicitus intimasset, idem famulus Dei ita respondit: Si beatus Valentinus haec tibi celebranda solemnia delegavit, ego quoque tibi in eodem die vigiliarum mearum studia observanda migraturus e corpore derelinquo. Ille his sermonibus tremefactus, cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret, quasi primitus transiturus, adjecit: Hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec enim Domini constitutum humana voluntate praeteriet.

CAPUT XLII.

PRaeterea cum Friderichus a fratre suo Rugorum Rege Fava ex paucis, quae super ripam Danubii permanserant, oppidis unum acciperet Favianis, juxta quod sanctus Severinus, ut retuli, commanebat, et ad eum idem Friderichus ex more salutaturus accederet, coepit ei miles Christi iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens, Noveris me, inquit, quantocyus ad Dominum profecturum, et idcirco commonitus praecaveto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertentes, et substantiam pauperum captivorumque contingas, indignationem Dei, quod absit, tali temeritate sensurus. Sed Friderichus insperatâ commonitione perculsus, cur, inquit, hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis, et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre aliquid nosdeceat, non auferre, quatenus solitâ, sicut et pater noster Flaccitheus, tuâ merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adjutum. Et ille, qualibet, inquit, occasione meam cellulam volueris laedere, et hîc


page 662, image: ds662

statim probabis, et in futuro solves, quam non opto, vindictam. Tunc Friderichus promittens se Christi famuli monita servaturum, remeavit ad propria. Doctor vero dulcissimus non cessabat suos alloqui per monita discipulos, dicens, Confido de gratiâ Christi mei Jesu, quia vobis in opere suo durantibus, et meae memoriae pacatâ societate conjunctis, aeternae vitae bona tribuet, nec solatia praesentium denegabit.

CAPUT XLIII.

NOnis itaque Januariis coepit tenuiter lateris dolore pulsari, quo durante per triduum, medio noctis tempore fratres adesse praecepit, quos de corpore suo commonens, et paternâ informatione corroborans instanter ac mirabiliter talia prosecutus ajebat, Filii in Christo charissimi, scitis quod beatus Jacob conditione mortis instante, filios suos adesse praecipiens, propheticae benedictionis affatibus singulos quosque remunerans, mysteriorum arcana prodidit futurorum. Nos vero infimi ac tepidi, tantaeque impares pietati, hanc praerogativam nostris usurpare viribus non audemus, unum tamen, quod humilitati congruit, non tacebo, mittens vos ad exempla majorum, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem, Abraham namque vocatus a Domino, fide obedivit, ut exiret in locum, quem accepturus erat in possessionem, et exiit nesciens quo venturus esset. Hujus igitur beati patriarchae imitamini fidem, imitamini sanctitatem, terrenam despicite patriam, coelestem semper inquirite. Confido autem in Domino, quod mihi de vobis aeterna lucra provenient. Video enim vos gaudium meum fervore spiritus ampliasse, amare justitiam, fraternae charitatis vincula diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire, haec quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter et approbo. Sed orate, ut quae humanis aspectibus digna sunt, aeternae discretionis examinatione firmentur, quia non, sicut videt homo, videt Deus. Ille siquidem, sicut divinus sermo denunciat, omnia corda scrutatur, et omnium mentium cogitationes antevenit. Assiduis ergo precibus hoc orate, ut oculos cordis vestri Dominus illuminet, eosque, sicut oravit beatus Heliseus, aperiat, quo possitis agnoscere, quanta nos circumstent adjumenta sanctorum, quanta fidelibus auxilia praeparentur, Deus enim noster supplicibus appropinquat. Non desit militantibus jugis oratio, non pigeat agere poenitentiam, quos non puduit facinus perpetrare, non pigeat lugere peccantes, si quomodo offensa divini judicii lacrymarum vestrarum inundatione placetur, quia spiritum contribulatum suum est dignatus vocare sacrificium. Simus igitur corde humiles, mente tranquilli, delicta omnia praecaventes, ac divinorum semper


page 663, image: ds663

memores mandatorum, scientes non prodesse nobis cum humilitate vestis nomen monachi, vocabulum religionîs, speciem. pietatis, si circa observantiam degeneres inveniamur et reprobi. Mores igitur, filii charissimi, proposito suscepto consentiant, grande nefas est peccata sectari hominem saecularem, quanto magis monachos, qui blandimenta saeculi quasi atrocem bestiam fugientes, Christum cunctis affectibus praetulerunt, quorum incessus et habitus creditur esse documentum. Sed quid vos ultra demoror, filii charissimi, longisermonis affatu? Superest, ut beati Apostoli ultimâ oratione vos persequar, ita dicentis: Et nunc commendo vos Deo, et verae gratiae ejus, qui potens est conservare vos, et dare haereditatem in sanctificationibus. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.

CAPUT XLIV.

POst hujusmodi igitur aedificationis alloquium, cunctos per ordinem ad osculum suum jussit accedere, et sacramento communionis accepto flerise penitus prohibet, totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent imperavit. Quibus moeroris effusione cunctantibus, ipse psalmum protulit ad canendum, Laudate Dominum in sanctis ejus, omnis spiritus laudet Dominum. Sextis itaque Januarii Idibus, nobis vix prae fletu respondentibus, in hoc versiculo quievit in Domino. Quo sepulto, credentes omnimodo seniores nostri, quae de transmigratione praedixerat, sicut et multa alia, infecta praeterire non posse, locellum ligneum paraverunt, ut cum praenunciata populi transmigratio provenisset, praedictoris imperata complerent.

CAPUT XLV.

FRiderichus vero beati Severini morte comperta, pauper et impius, barbarâ cupiditate semper immanior, vestes pauperibus deputatas, et alia nonnulla credidit auferenda. Cui sceleri sacrilegium copulans, calicem argenteum, caeteraque altaris ministeria praecepit auferenda. Quae cum imposita essent sacris altaribus, nec auderet directus villicus ad tale facinus suas manus extendere, quendam militem Avicianum nomine compulit diripere memorata. Qui quamvis invitus praecepta perficiens, mox tamen incessabiliter vexatus omnium membrorum tremore, daemonio quoque corripitur. Is ergo velociter consilio meliore correxit errata, suscepto namque professionis sanctae proposito, in insulae solitudine armis coelestibus mancipatus, militiae commutavit officium. Friderichus autem immemor contestationis et praesagii sancti viri, abrasis omnibus monasterii rebus, parietes tantum, quos Danubio non potuit transferre, dimisit. Sedmox in


page 664, image: ds664

eum ultio denunciata pervenit, nam intra mensis spatium a Fridericho fratris filio interfectus, praedam pariter amisit et vitam. Quapropter Rex Otachar Rugis intulit bellum, quibus etiam devictis, et Fridericho fugato, patre quoque Fava capto, eum ad Italiam cum noxiâ conjuge supra memoratâ, videlicet Gisa transmigravit. Post audiens idem Odachar Friderichum ad propria revertisse, statim fratrem suum misit cum multis exercitibus Aonulfum, ante quem denuo fugiens Friderichus, ad Theodoricum regem, qui tunc apud Novam civitatem provinciae Mesiae morabatur, profectus est, Aonulfus vero praecepto fratris admonitus, universos jussit ad Italiam migrare Romanos. Tunc omnes incolae tamquam de domo servitutis AEgyptiae, ita de quotidianâ barbarie frequentissimae depraedationis educti, sancti Severini oracula cognoverunt. Cujus praeceptinon immemor venerabilis noster presbyter Lucillus, dum universi per comitem Pierium compellerentur exire, praemissa cum monachis vesperae psalmodiâ, sepulturae locum imperat aperiri. Quo patefacto, tantae nos svavitatis flagrantia omnes circumstantes accepit, ut prae nimio gaudio atque admiratione prosterneremur in terram; deinde humaniter aestimantes ossa funeris invenire disjuncta, nam annus sextus depositionis ejus effluxerat, integram corporis compagem reperimus. Quo miraculo, immensas gratias retulimus omnium conditori, quia cadaver sancti, in quo nulla aromata fuerunt condita, cum barbâ pariter et capillis usque ad illud tempus permansisset illaesum. Linteaminibus igitur immutatis, in loculo multo jam tempore ante praeparato funus includitur, carpentum trahentibus equis mox evehitur, cunctis nobiscum provincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danubii relictis, per diversas Italiae regiones varias suae permigrationis sortiti sunt sedes. Sancti itaque corpusculum ad castellum nomine Montem Feletem multis emensis regionibus apportatum est.

CAPUT XLVI.

PEr idem tempus multi variis occupati languoribus, et nonnulli a spiritibus immundis oppressi, medelam divinae gratiae sine ulla mora senserunt. Tunc et mutus quidam ad id castellum suorum miseratione perductus est, qui dum in oratorium, quo sancti viri corpusculum super carrum positum adhuc permanebat, alacer pervenisset, ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, illico lingua ejus in oratione resoluta laudem dixit Altissimo. Cumque reversus adhospitium, quo suscipi consveverat, interrogatus fuisset ex more, nutu signoque pulsatus, et orasse se, et laudem Deo obtulisse clarâ voce respondit. Quo loquente pavefacti, qui eum noverant, ad oratorium cum clamore


page 665, image: ds665

currentes, sancto Lucillo presbytero, simulque nobis, qui cum iilo eramus, ignorantibus quid evenerat, indicarunt. Tunc omnes exultantes in gaudio, divinae clementiae gratiarum retulimus actiones.

CAPUT XLVII.

IGitur illustris foemina Barbaria beatum Severinum, quem fama vel litteris cum suo quondam jugali optime noverat, religiosa devotione venerata est. Quae cum post obitum ejus audiens corpusculum sancti in Italiam multo labore perductum, et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum, venerabilem presbyterum nostrum Martianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus invitavit. Tunc sancti Gelasii sedis Romanae Pontificis auctoritate, et Neapolitano populo exequiis reverendis occurrente, in castello Locullano per manus sancti Victoris Episcopi, mausoleo, quod praedicta foemina condidit, ex parte collocatum est. Qua celebritate multi languoribus diversis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. Inter quos quaedam venerabilis ancilla Dei Processa nomine, civis Neapolitana, cum gravissimum aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris provocata virtutibus, in itinere properanter occurrit, ingressa sub vehiculum, quo corpus venerabile portabatur, statim caruit omnium languore membrorum. Tunc et Laodicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos, quid esset, interrogat, respondentibus, quod cujusdam sancti Severini corpus transiret, compunctus ad fenestram domus, in qua manebat, se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque vehiculum sancti corporis contemplari. Cumque fenestrae enixius incumberet atque oraret, protinus prospicit sigillatim demonstrans omnes notos atque vicinos. Quo facto, cuncti, qui audierant, gratias Deo lacrymantibus gaudiis retulerunt. Marinus quoque primicerius sanctae ec clesiae Neapolitanae cum sanitatem post immanissimum capitis dolorem recipere non posset, caput vehiculo credens apposuit, et mox a dolore liberum sublevavit, memorque illius beneficii, semper in die depositionis ejus occurrens, devotum sacrificium Deo cum gratiarum actione reddebat. Verum multis plura scientibus, sufficiant ista de innumeris, quae in ingressu ejus gesta sunt, beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur eodem loco constructum ad memoriam beati viri hactenus perseverat, cujus meritis multi obsessi a daemonibus curati sunt, et diversis obstricti languoribus receperunt ac recipiunt operante Dei gratia sanitatem: Cui est honor et gloria per infinita saecula saeculorum, Amen.



page 666, image: ds666

SCHOLIA IN VITAM S. SEVERINI, ab Eugippio scriptam. AD PRAEFATIONEM.

EX inscriptione pâret, hanc Paschasii diaconi esse, cui Eugippius Severinivitam commentarii, sive, ut ipse loquitur, commemoratorii vice transmiserat, rogans pro illorum temporum modestiâ, ut diligenter politam, et copiose ornatam, in litteras referrevellet: at eam Paschasius provinciam deprecatus, caussam addidit, quia tu haec, quae me narrando poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adjiciendum labori vestro studio nostro credidimus. Deceptus ergo Vigul. Hund, qui in metrop. Salisburgensi prodiderit, Paschasium diaconum scripsisse Severini vitam, ad petitionem Eugippti.

AD PRIMUM CAPUT.

Attila Rex Hunnorum defunctus est) Anno Christi 454. aut siforte uno alterove prius, neque enim auctoribus admodum convenit.

Inter filios ejus de obtinendo regno magna sunt exorta certamina) Haec fusius apud Jornandem de rebus Geticis, Ut solent animi juvenum ambitu potentiae concitari, inter successores Attilae de regno orta contentio est, et dum inconsulte imperare cupiunt cuncti, omnes simul imperium perdidêre. Sic frequenter regna gravat plus copia quam inopia successorum. Filiorum autem Attilae ex innumeris uxoribus, ut hic ait, per licentiam libidinis paene populus fuit. Maximus natu Ellac nomine.

De partibus orientis) Oriens postremis rei Romanae temporibus triplici fere significatione acceptus, sive pro omni eo terrarum spatio, quod ad Constantinopolitanum, hoc est, orientis imperium pertinebat, sive pro parte illius imperii, quae sub proprio Praefecto Praetorio quinque dioeceses complectebatur, sive etiam denique pro unâ istarum quinque dioecesium, cui quindecim provinciae inerant, puta Palaestinae, Phoenice, Syria, et reliquae in Notitiâ enumeratae, ex qua haec divisio petita est. Isto loco si primam, eamque maxime universalem orientis interpretationem accipimus, minime errabimus.

In vicinis ripensis et Pannoniorum partibus) Liquet legendum in vicinis Norici ripensis, uti habet Lazius Comment. Reip. Rom. lib. 12. sect 6. cap. 8. ubi plura Eugippii verba refert, atque eavocula tuto interseri poterat, nisi nobis in praefatione legem praescripsissemus, inhominum locorumque nominibus nihil mutare. Noricum autemripense est, quidquid ab Oeno, Raetiarum et Vindeliciae termino ad Pannones usque in Danubii ripâjacet.

Asturis) Surius legit Casturis: ego nostram lectionem praefero, quoniam in Notitiâ sub Duce Pannoniae primae et Norici ripensis Austuris invenio, ubi Ortelius in thes. Asturis agnoscit. Aventinus Annal. 2. Asturum in confinio Norici ripensis et Pannoniae oppidum tunc periisse scripsit. Cuspinianus in Austriae descript. vitâ S Colomanni, Asturum nunc Stokerau esse. Lazius Castuns hîc, paulo post Casturis legit, et primo quidem loco Castuns corrupte pro Augustis, secundo Casturis pro castris scriptum opinatur, ut scilicet Castra Augusta aut Augustana significentur: Sed haec audax, et infelici nimium conatu huc detorta conjectura.

Commagenis) Rectius alii Comagenis, puta castris. Horum meminere Notitia et Antoninus. Multa de iis Lazius, hodie Holenburg vocari ad ripam Danubii octavo aut nono supra Viennam milliario, et ad Frisingensis Episcopi ditionem pertinere. Cuspiniano Kaumberg videbatur, quod Lazius minus probat.



page 667, image: ds667

Hoc barbarornm intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedera inierant, custodia servabatur arctissima) Quam misera et deplorata illis temporibus harum provinciarum fuerit conditio, ex isto uno foedere satis superque colligi poterat, nisi reliqua omnis historia inid argumentum conspiraret. Romanos vero accipio tum praesidiarios milites, tum provinciales etiam omnes.

AD CAPUT III.

Civitatem nomine Favianis) Surio, et Lazio Comment. lib. 12. sect. 3. c. 7. Item saepe libris rer. Viennens. Fabianis, quam ego differentiam tanti nonaestimem, notum quippe B. et V. vicissim commutari. Cuspinianus Flavabis Gothico vocabulo dictam scripsit, persuasus opinor a codice parum emendato. In confesso, quod pluribus ostendit Lazius, Fabianis, truncatis extremis utrimque syllabis, et A. in E. mutatâ, Wien vulgo esse, Vindobona aliâs; Castra Fabiana dicta a cohorte fortassis Fabiâ aut Fabianâ, quam stativa ibi habuisse antiqua inscriptio indicio, castrorum inde nomine obsolescente, quod assolebat, Fabianae, aut Fabianorum verius, solum mansit. Quae de reliquis clarissimae urbis nominibus Lazius disputat, scholiorum brevitas noncapit. Istud capit, ut admoneam, hunc capite de Vindobonâ egregie dormitasse, cum retulit Severinum a Gelasio Pontif. et Justiniano Imp. in Noricum et Pannoniam ad Feletheum Herulorum Regem missum, quod nec verum est, nec per temporum rationem esse potuit.

De partibus Retiarum) Rhetiarum Sur. lapides antiqui Raetiam habent; quae posterioribus temporibus, ut ex Notitiâ est intelligere, in primam et secundam secta, plurium numero appellari coepit.

Eni fluminis) Melius Oeni, quidam AEni, Oenus Raetos a Noricis distinguit, et ad Batava miscetur Danubio, ad cujus ripam Fabiana, id est, Vienna.

AD CAPUT IV.

Mamertinum percunctatus est, tunc Tribunum, qui post Episcopus ordinatus est) Aventinus Mamertinum et Pierium Vindeliciae et Norici praesides fuisse scripsit. De Pierio post videbimus. In Mamertino hunc Eugippii locum sequutus, male prorsus interpretatus est: liquet ex Notitiâ, quod ex rerum ipsa conditione intelligi poterat, multos fuisse per provinciarum praesidia Tribunos, uti Praefectos quoque, at Praesidem unum tantum. Lazius Mamertinum primum Viennae Episcopum hinc eruit, suffragatorem nactus, ut ait, librum Chronicum bene veterem; cujus ego auctoritati eo minus debeo accedere, quod profecto Eugippius, si nostrum codicem sequimur, Mamertinum Episcopum ordinatum universe dixerit, de Fabianis nihil addiderit. Sin Surianum inspicimus, hunc in modum conceptum, Mamertinum tribunum percunctatus est, utrum aliquos secum haber et armatos, appareat illam de Episcopo narrationem ex glossemate irrepsisse, quod credibile natum occasione Mamerti, Viennae in Gallia Episcopi, qui hoc aevo sanctitate celebris, illis maxime supplicationibus innotuit, quae ante diem Ascensioni Christi sacrum celebrari consuevere. Meminere ejus Gregor. Turon. hist Franc. lib. 2. c. 34. Ado Vien. in Chron. an 396. et 452. Sidonius in epistolis aliquoties, praeter etiam alios multos.

Dicuntia) Sur. Taguntia Vestigent regionis periti, cuinam ad secundum a Vienna milliarium fluvio alterutrum ex his nominibus conveniat.

Ad vineas) Lazius comment. lib. 12. sect. 6. c 9. prodit, rudera cellae S. Severini ad Vineas, superesse in pago Siferingâ, magno milliario a Vienna dissito, sub jugo Cetii vitifero. Villam Severini Cuspinianus appellat pulchram, populosam, vineis et hortis excultam, quam ipsemet possidebat, veneratione memoriae S. Severini ad eam emendam impulsus.

Monasterium haud procul a civitate) Lazius ait, haud procul a cella coenobii rudera conspici. Saepe vero posthac istius monasterii mentio, interdum nude Monasterium nonnunquam Monasterium Favianis appellatur, cap. 22. antiquum et omnibus majus monasterium suum, juxta muros oppidi Favianis.

Purgum oppidum) Burgum Cuspinianus, Burckensdorfinterpretatur, et Flaccitheum Rugorum regemibi habitasse asserit, credo iis adductus, quae initio proximi capitis narrantur. At ea Burgi contigisse qui constat? Et contigerint Burgi, non consequitur Flaccitheum ibi habitasse, siquidem ad Severinum advenisse dicitur. Minime vero omnium regiae civitati conveniunt,


page 668, image: ds668

quae Eugippius, verba subdit, Burgum saepius secedebat, ut hominum declinatâ frequentia, quae ad eum venire consueverat, oratione continua Deo protinus inhaereret.

AD CAPUT V.

Rugorum) Sur. Rugiorum; quae praeferenda scriptio, cum Tacitus libro de morib. German. Rugios ad Oceanum habeat. Inde illi profecti (quamquam non omnes, mansere enim reliquiae in semen) prope Danubium consedere, Paulus Diacon. lib. 1. de gestis Langobard. cap. 19. (Felet heus Rugorum Rex Flaccitei filius) illis diebus ulteriorem Danubii ripam incolebat, quam a Norici finibus idem Danubius separat. Aliquot interjectis versibus, eumtractum appellat Rugiland, quae Latino eloquio Rugorum patria dicitur. Jornandes, describens provincias, a populis Attilae parentibus post ejus obitum varie discerptas et occupatas, Rugi vero aliaeque nationes nonnullae Biozimetas, Scandiopolim, ut incolerent, petivere. Quae verborum monstra quid sibivelint, ego non capio: Neque quorundam interpretatio, Biozimetas Europaeae Scythiae populos Scandiopolim habitare, videtur exsculpi posse, ut exsculpatur, vix intelligo quid id ad Rugios.

Flacciteus) Sur Flacitheus, infra cap 8. Flaciteus, cap. 42. Flaccitheus; sed nimia forsan nostra diligentia, minutas hasce differentias in barbaris nominibus annotare.

Gothos ex inseriore Pannoniâ) Sur. Gotthos, quod non probo. Jornandes auctor, Gothos post Attilae mortem Romanis volentibus in Pannoniâ consedisse, subtribus Regibus fratribus, nam Walemir inter Scarniungam et Aquam nigram fluvios, Theodemir juxta lacum Pelsodis, Widemir inter utrosque manebat.

AD CAPUT VII.

Odavachar) Cap. 32. Odobagar, c. 45. Otachar, Jornandi Odovacer, Surio Odoacer, quam usu dudum receptam orthographiam, quicquid de etymo sit, sequendam existimamus. Odoacer porro Anno Christi 476. Italiae Rex appellatus.

AD CAPUT VIII.

Felecteus quoque Rex qui et Fava, memorati filius Flacitei) Sur. Feletheum, uti quoque Eugippius infra cap. 31. Paulus Diac. c. 19 Feletheum et Fethiam, Cassiodorus in consulibus Febanum, Aventinus Filitheum, Faviam et Favianum appellat.

AD CAPUT IX.

In nundinis quaereret barbarorum) Nundinae non ex consuetudine latini sermonis, sed provico hic pagano accipiendae, quod scilicet Germanis Markt appellentur tum nundinae, tum vici ejusmodi, Emporium Graecorum.

AD CAPUT X.

Hystri) Surius recte Istri.

Scamaros) Sur. hoc nomen omisit, quod nec gentis alicujus, sed latrocinii, etsi vim et originem non invenio. Est in Longobard. legib tit. 1. de publicis criminibus paragr. 5. Si quis Scaram (ubi quidam codices Scamuram) intra provinciam celaverit, aut annonam dederit, animae suae incurrat periculum. Germanis Schar turba est.

AD CAPUT XI.

Nullum castellum barbarorum vitaret incursus) Sensus apertus, nullum ex his castellis a barbarorum incursionibus fuisse eximium. At Sur. barbarorum intraret incursus, quod plane rejicerem, nisi didicissem ex primo cap. eo tunc has cisdanubianas provincias miseriarum recidisse, ut interdum finitimos etiam barbaros intrae munitiones recipere coactae, quorum praesidio nihilo tutius agerent, quam ovium greges lupis in caulas admißis. Et ne quis haec nimium miretur, an non idem exemplum publice provinciarum fuit, in quas Imperatores Gentes et Gentiles hoc est barbaros tutelae nomine admisere, at illi captata occasione veteres inde dominos exegere.

Cucullis) Sur. Cocullis, Lazius Catullis; quae mihi lectio vix est ut probari possit ineptis praesertim conjecturis firmata: nam quisit credibile, castra Catulina a Valerio Catulino dicta, quem in has oras unquam venisse nemo serio affirmarequeat! Spartianus in Juliano, eum a Senatu successorem Severo in


page 669, image: ds669

Illyricum destinatum quidem ait, sed frustra, quod Severus jam antea captis armis descivisset. Est tamen mirum, quantopere nonnullos quantumvis absurdae hujus generis fabulae delectent. Lazius hodie Tulnam esse arbitratus.

Marciani post presbyteri nostri) Hinc Lazius ausus asserere, Marcianum ex monacho coenobii S. Severini Fabianensium Episcopum, proxime post Mamertinum constitutum, quod profecto Eugippius non scripsit.

AD CAPUT XIII.

Oppidum, quod Juba appellatur) Lazius legit unâ syllabâ auctius Juvavo, et Juvaviam interpretatur, at id mihi suspectum, Eugippium enim ab initio cap. II. ad finem usque cap. 14. res in Norico ripensi gestas scribere existimo, quo Juvavia non pertinet: deinde, si narratio cap. 24. Juvaviam spectat, nam Lazio, Aventino et multis aliis videtur, nec ego praefracte negare ausim, clarum opinor Jubam hîc aliam esse, Eugippius quippe iis ibi verbis utitur, quae urbi, de quâjam anteasermo fuerit, non satis apte conveniant. Risi Lazium, qui inmontium anfractu positam coliegerit, ex iis, quae de lapidibus eliciendo igni collisis narrantur. Ego, an extet, quaeque easit, amplius quaerendum censeo.

AD CAPUT XIV.

Opus sacrale) Agnosce vulgare frenen/ ad verbum opus sacrale Fron. Arbeit, glossa spec. Saxon. lib. 1. artic. 53. Fronbote: heist der Frone aus zweyerley Ursachen. Zumersten: Daß er zu semem Amt schweren muß. Zum andern/daßer G Otres Rächer ist. Sacrum ergo Fron est.

AD CAPUT XV.

Quintanis) Anton. Quintianis, Notitia Praefectum alae I. Flaviae Raetorum ibi collocat. Küntzen Aventino et Lazio, quibus hactenus accedo: At quod cum isti, tum Panvinius, Coloniam Augustam Quinctanorum id loci somniant, nihilplane est, quo nobis persuadeant; habeat vetus lapis et Nervae nummus hoc nomen, docendum erat, id ad Quintana ista castra pertinere, nam de caetero Quintanae, Quintiana, Quintianum in Italia etiam fuere, et plura ejusmodi alibi velfuere, velcerte esse potuere.

Secundarum municipium Retiarum) Non necesse municipiorum conditiones ex antiquitate repetere, cum proprius usus hujus vocabuli dudum ante istud scriptum exoluerit: Municipia postea dicta, urbes, quarum exiguitas urbis aut civitatis nomenvix sustineret. Secunda Raetia (Vindelicia olim) a lacu Brigantino ad Oenum pertingebat, nec ea appellatio, ut antiquissima sit, Hadriano videtur anterior. Scio alios Raetiam secundam, sive, quod idem fere est, Vindeliciam, Lyco et Oeno definire, quorum sententiam etsi inprimis graviauctore Ptolemaeo nixam, nos nunquam probare potuimus, sed caussas in hacscriptionis brevitate exequi longum. Eae ex Velseri rerum Augustanarum Vind libro I. petendae.

Fluvius Quintana nomine) Placet Surii Quintanica, nomen enim a Quintanis derivatum.

AD CAPUT XVI.

Castelli) Cogitent, quorum inter est, anhaec loquutio Coloniae conveniat.

Castelli presbyter memorati admodum venerabilis, Silvinus nomine) Lazio Silvinus, Sylvinus et Sylvius, varie enim variis locis scribit. Magnam autem rerum ecclesiasticarum imperitiam ostendit, cum Sylvinum Episcopum nominat, qui caste lli presbyter, et a Severino quidem consecratum ait, cum Severinus, uti in praefatione docuimus, Episcopus ipse nunquam fuerit. Minime omnium ferendum, quod decipiendis lectoribus maxime valet, haec tamquam ex Eugippio hausta, proferri. Aventinus addit, templum id loci extare, ubi Sylvinus humatus colatur.

AD CAPUT XVII.

Oppida vel castella) Observa Eugippium oppida et castella distinguere, nec temere per totam historiam confusa reperies, quod vellem Lazius et alit quidam animadvertissent.

Norici) Cum ripensis adjectio abest, fere mediterraneum Eugippio significat. Noricum universum circumscribitur a Ptolemaeo occasum versus Oeno, septentrionem Danubio fluviis ortum Cetio, meridiem Carvancas montibus: provinciis vero, ad occasum Raetiâ, Germaniâ magnâ ad septentrionem, ad orientem


page 670, image: ds670

et meridiem Pannonia atque Italiâ: Ea pars, quae ad Danubium vergit, ripensis, reliquae mediterraneum dicta est, Posterioribus saeculis (caussam non necesse nunc exquirere) Norico nomini adjecere barbari scriptores, quidquid Bojorum ditione contineretur, eum scilicet inprimis Raetiae secundae tractum, qui inter Oenum et Lycum, nam Paulus Diac. scripsit lib. 3. c. 19. Noricorum siquidem provincia, quam Bajoariorum populus inhabitat, habet ab oriente Pannoniam, ab occidente Svaviam etc. Guntherus Ligurini lib. 2.

----- ----- ----- Qua Norica lambit

Rura Lycus ----- ----- -----

Et sunt multa in hanc sententiam passim obvia. Sed Eugippii aevo eam consuetudinem nondum tenuisse, quin illum Norici appellationem proprie usurpasse, certum fit ex cap primum 3. ubi narrat glacie Oeni fluminis soluta, rates ex Raetiis in Danubium delatas, quod fieri non poterat, si utraque Oeniripa Norica deinde ex cap. 15. ubi Quintana, quae inter Lycum et Oenum sita, secundarum Raetiarum muncipium appellat.

Tiburnia) Sur. Tigurina, Lazio Tiberina et Tiberia. Ut Surii lectionem veram praestare nolim, ita nostram et Lazianas falsas esse nihil dubito. Erroris caussas has deprehendi; cum cap. 21. Tigurina Norici metropolis dicatur, Reginoburgum autem sive Ratispona Bojorum itidem, aut quod pro usu temporum eundem sensum habuit, Norici ducatus metropolis fuerit, sic enim appellat Otto Frising dereb. gestis Friderici primi lib. 2. c. 6. et 28. atque Guntherus lib. 1.

----- ----- ----- hac Noricus urbe ducatus

Praecipua gaudet ----- ----- -----

Porro Reginoburgum Tiburniam (Tiberinam opinor rectius) a Tiberio olim dictam, diploma Leonis III. Pont. quod apud monachos S. Emmerani est, confirmet, neutiquam visum dubitabile, Eugippium de ea loquutum esse: Leviter profecto, nam Reginoburgum inter Lycum et Oenum sita, proximum proinde scholium evincit Eugippit aetate ad Raetiam, non ad Noricum pertinuisse. Aventinus Tiburniae nomen agnoscit, verum caput extitisse ait Norici, quod Charini, Chariones et Carni nunc possident, nonprorsus male; etsi hi populi antiquum Noricum neque solum, nequesoli obtinent, certum est tamen, magnam illos ejus partem obtinere. Caeterum an haec civitas mutato nomine adhuc supersit an perierit an cum Teurniâ, cujus Plinius et Ptolemaeus in Norico meminêre, quidquam commune habuerit, non habeo asserere. Aventinus quidem, Tiburniae vestigia apud Charionas superesse, regionis peritos affirmare ait Annal. 2. in Tiberio, Editionis Germanicae libro item 2. interpretatur S. Veit in Kernten.

AD CAPUT XVIII.

Ex oppido Lauriaco) Quidam Laureacum usurpant, et ita in antiquo lapide legi affirmant. Saepe id nomen Anton. habet et Notitia, quae praeter classem et militare praesidium, scutariam ibi fabi icam constituit. Lorch videtur Simlero, qui ad Anton. itinerarium scripsit, Ensium Lazio multis argumentis, vulgo nimirum postremas tantum Laureacensium syllabas assequente. Cum vero Noricum in duas provincias sectum, duos praesides acceperit, quod ex Notitiâ constat, Laur eaci ripensis Norici Praesidem conventus egisse valde est credibile, atque eo facit, quod aeque ac Tigurina, mediterranei Norici caput, Episcopum habuit, id enim tum ex 30. Eugipii capite, tum aliunde liquet.

AD CAPUT XIX.

Patavis appellatur oppidum) Infra cap. 20. 22. 24. et 27. Batavis, recte, a cohorte nempe novâ Batavorum, praesidio illic collocatâ, ut est in Notitiâ: Nunc vulgo Patavia.

Enum) Lege Oenum.

Alamannorum incursus assiduos) Alemannorum validae per haec tempora res, qui ultra Danubium in Germaniâ magnâ late imperarent, et in Romanis etiam provinciis, Argentoratensi nimirum tractu, ac Raetiâ, quae inter Brigantinum lacum et Lycum pedem fixissent, inde tam proximos, quam longius etiam dissitos infestos haberent. At paucis post annis, a nato Christo 499. Clodoveus Francorum Rex illorum spiritus, memorabili pugna, ad Tolbiacum commissa, fregit, parssub jugum coacti, parsse in Gothorum, qui in Italia


page 671, image: ds671

florebant, clientelam contulerunt, pauct pristinum libertatis decus tuiti, aliquantisper refloruere: demum omnes, Gothorum exciso regno, sub Francorum imperium concessere.

Rex Gibuldus) Cujus, quod ego sciam, nomen alibi non extat. Gentile Alemannis fuisse plures habere simul Reges, ex Ammiano Marcellino discas.

Sanctus Lucillus presbyter) Meminit ejus iterum c. 41. et 45. Mirum quid Lazio in mentem venerit, cum hisce omnibus locis presbyter appelletur, Episcopum primo Batavensem, deinde etiam Fabianensem dicere. Inaudierat credo Episcopos aliquando presbyteros dictos, verum id Severini aetate in usu non fuit, et qua in usu fuit, neutiquam tamen consequens, quicunque presbyteri nominantur, omnes Episcopos extitisse.

AD CAPUT XX.

Perrexerunt quidam ad Italiam, extremum stipendium commilitonibus allaturi) Augustinus lib. 18. de civitate Dei cap. 18. ait Raeticam annonam appellari, quae militibus in Raetiis constitutis ex Italia deferatur, credibile stipendium eadem opera delatum.

AD CAPUT XXI.

Paulinus, etc.) Ab hoc Episcoporum suorum catalogum auspicantur Reginoburgenses; omnino temere, nam ex iis, quae ad caput decimum septimum annotavimus, liquido constat, Tigurinam Norici metropolim, Reginoburgum non esse. Conradus quidam Reginoburgensis canonicus, qui ante ducentos annos vixit, primus istius sententiae auctor, eum caeteri, uti fit, re parum examinata sequuti. Ne sibi vero Reginoburgenses, quorum beneficio Eugippium vulgamus, expuncto Paulino injuriam fieri conquerantur, genuinos duos, pro supposititio hoc uno, Episcopos dabimus, in illorum fastos hactenus non relatos, Joseppum primum, cujus isto loco nemo meminit, Cyrinum deinde, cujus Hund. in metrop. subobscure, at is in vita S. Emmerani, quam scripsit, sive Heimerammi, ut antiqui codices habent, sub finem Joseppum Episcopum decessorem suum diserte appellat, et ex hac ipsa vita colligas Gaubaldo, qui sub Pipino, utrumque fuisse supparem.

Tiburniae) Sur. hîc quoque Tigurinae.

AD CAPUT XXII.

Boitro) Sur. et Lazius Bojotro. Bojodurum Ptolemaei, qui Vindeliciae ascribit, perperam, nam Norici est, Oeno Norici et Vindeliciae limite inter Batava et Bojodurum fluente. Antonius una aut alteralittera peccante Boloderum. Notitia Bojodorum. Audio rivulum ibi superesse, in cujus nomine veteris vocabuli vestigia agnoscas, ecclesiam item S. Severino sacram, quae cellae, cujus hîc Eugippius meminit, memoriam servat.

Enum fluvium) Sur in contextu peßime Rhenum, recte adoram, Oenum.

Ultro sancti Joannis benedictio deferetur) Severino hae reliquiae, regresso ad magnum illud monasterium prope Favianensium muros, demum allatae; promittit enim eas presbyteris et monachis, quos secum fugientem abduxisse credibile, haudquaquam Bojoduriis. Atque hoc exsequenti capite apparet.

Favianam Rugorem principem) Restitue Favam Rugorum.

Monasterium suum, juxta muros oppidi Favianis, quod centum et ultra millibus aberat) Batava et Bojodorum utique ultra centum milliaria a Fabianis sive Vindebona absunt, Antonius circiter CC. numerat, hoc modo, Vindobona.

Comagenis M. P. XXX. sive XXIV.

Cetio M. P. XXX. sive XXIV.

Arlape M. P. XX. sive XXII.

Lacu Felice M. P. XXV. sive XXII. sive XXVI.

Lauriaco M. P. XXV. sive XX.

Ovilabis M. P. XVI. sive XXVI.

Joviaco M. P. XXVII.

Stanaco M. P. XVIII.

Bolodero sive Bojoduro M. P. XX.

Quae ratio fere iis convenit, qui hodie quadraginta milliaria Germanica plus minus constituunt, numeratis in singula quinque Romanis milliaribus.



page 672, image: ds672

Chunimundus) Hunimundus Jornandi, Svevorum Rex, qui a Theodemiro Gotho, quem lacessierat, victus et captus, pro filio adoptatus est, neque ea tamen facilitate flexus, cum Scyris deinde, Alarico itidem Svevorum Rege, et pluribus praeterea adversus Gothos conspiravit.

Presbyterum quoque illum, etc.) Hunc Aventinus cur Pontificem appellet, caussam non habet, Eugippius de eo paullo etiam ante loquutus dixit, quidam presbyter, quoverbo in Episcopo usus nonfuisset.

AD CAPUT XXIV.

Oppidi quod Jopia vocabatur, septuaginta et amplius a Batavis millibus disparatum) Pro Jopia Juvaviam legunt (ea nunc nomine mutato Salisburgum est) Lazius et Aventinus, quos sequuti Münsterus, Hund. in metrop. et alii quidam: Ego adhorum omnium auctoritatem haereo; sed si tantilla Salisburgensis ecclesiae accedit auctoritas, si haec nimirum Maximum, qui post deinde sequitur, et reliquam narrationem adse trahit, quod innuit opinor Aventinus, cum Maximum et symmystas in aede inibi olim D. Amandi, jam D. Margaritae, humatos haberi scribit, verbum non addo.

Moderatum nomine cantorem) Psaltes Batavensis Aventino, mihi non constat Batavensem fuisse, quamvis eum Severinus ad oppidum LXX. amplius pass m. a Batavis disparatum miserit. Quodvero Lazius Comment lib. 12. sect. 6. c. 9. Juvaviam agnoscit, quae hîc nobis Jopia, eodem lib. sect. 7. c. 3. Vilobiam legit, et Ovilabis interpretatur, ac Moderatum ibi Episcopum a Severino constitutum ausus asserere, uno uti videtur Eugippii verbulo, destinavit, inductus: quid tandem est, si hoc non est, suo otio, aliorum abuti patientia, neque mentem neque frontem scribendis libris afferre?

Sanctum quoque Maximum spiritualis vitae presbyterum) Juvaviensem hinc Episcopum aut Archiepiscopum Aventinus et Lazius nunquam eruent, etsi uterque Eugippium sententiae auctorem laudat.

Heruli insperate protinus irruentes) Lazius hanc irruptionem Alemannis tribuit Gibolpho duce, levissimam suspicionem sequutus, quod cap. 19. Gibuldi facta mentio; Aventinus, Gothis, Herulis, Turogis, Alemannis, Nariscis, et aliis Germanorum nationibus Vidomaro duce, nescio qua conjectura usus, nos Eugippii Herulis (quos Germanos fuisse nemo tamen ambigat) contenti simus, et minimum in isto genere audere, pulcherrimum existimemus. Meminit Paulus Diac. lib. 1. c. 20. edit Aug. Rudolfi Herulorum Regis, qui his temporibus si recte conjicio, paullo inferior, tamenetsi aequalem quoque credere nihilfortasse impedit. Heruliam, sic appellat Rugiis et Longobardis propinquam fuisse idem ostendit Diaconus, atque istud illis demum tribuit elogium: Erant siquidem tunc Heruli bellorum usibus exercitati, multorumque jam strage notissimi. Qui **, sive ut illatum ab hoste vulnus contemnerent, nudi pugnabant, operientes solummodo corporis verecunda. Odoacer Rugius Herulos inter auxilia habuit, ut est apud Jornandem.

Presbyterum vero memoratum patibulo suspenderunt) Aventinus, Maximum in crucem agunt, amplius quinquaginta quinque cum ipso symmystas contrucidant, e rupiumque cavernis, quo sugerant, sicut adhuc monstratur, praecipites agunt. Haec cum ex Eugippio hausta non sint, fide ecclesiae Salisburgensis prodita existimo.

AD CAPUT XXV.

Maximinus) Hic cap. 29. Maximus. Quod supradiximus, Paulinum Episcopum fuisse, non Reginoburgi, sed alicujus in Norico mediterraneo civitatis, collatione etiam hujus capitis, et capitis infra 29. sciri potest, hoc enim Paulinus Maximini Episcopus dicitur, at Maximinum in mediterraneo Norico vixisse inter ipsas quidem alpes, quisquis lecto cap. 29. dubitat, oculos et animum parum intenderit necesse est.

Alamannorum) Aliâ manu suprascriptumerat, Swaba, et sane Alemanni Svevorum pars.

AD CAPUT XXVII.

Eodem tempore mansores, etc.) Haec Aventinus contigisse prodit ante illa, quae cap. 22. narrantur, et aliâs etiam Eugippii ordineminvertit, credo quod Eugippium qui vitam scriberet, temporum ordinem servare nihil necesse habuisse, sibi pro captu et libitu omnem historiam demutare atque retexere


page 673, image: ds673

licere putaret. Verum id sine gravi caußâ ne conandum quidem, cap. 22. Batava a Chunimundo capta et direpta narrantur, non excisa, neque barbarorum praesidio firmata, quos praedâ onustos, urbe relictâ abiisse credibile est, eam a provincialibus dein receptam ex hoc cap apparet, et cum prior calamitas ab Alemannis, ista posterior a Thuringis aut siforte Turcilingis, illata fuerit, urbem his captam quomodo potest ambigi?

Thuringis) Ii longe hinc dissiti, malim Turcilingis, quos Jornandes et Paulus una cum Rugiis, Herulis et Scyris Odoacri paruisse narrant, in proximis itaque Germaniae trans Danubium oris coluisse videntur, quamquam novi Rhenanum et plerosque alios Thuringos et Turcilingos pro uno eodem populo accipere. Mirari autem soleo Bojorum nomen, inter tam diversas gentes, quae Noricum et Raetias provincias tunc in festas habuere, non commemorari. Nam quod Aventinus principio 3. Annal. asserit, Suevos et Bojos communi vocabulo Alamannos vocatos, vereor paucos probare posse.

AD CAPUT XXIX.

Maximus Noricensis) Is, qui cap. supra 25. Maximinus.

AD CAPUT XXX.

Ad sanctum Constantium ejusdem loci pontificem) Aventinus Archiepiscopum appellat. Ex isto loco, et cap. 21. item 25. atque 41. discant Lazius et reliqui, Eugippium Episcopos a presbyteris recte scivisse distinguere.

Hostes etc.) Ista paullo aliter Aventinus, qui hostes Alemannos, Svevos, Nariscos, Turogos fuisse, unde rescirepotuit?

AD CAPUT XXXI.

Feletheus Rugorum Rex) Flaccitei filius. Vide supra cap. 8.

In oppidis sibi tributariis atque vicinis, ex quibus unum acceperat Favianis) In oppidis provinciae Norici et Pannoniae, Danubio proximis, quae transdanubianis barbaris tributa coacta pensitare. Estvero paullo obscurius id, quod sequitur: Ex quibus unum acceperat Favianis, et quod cap. postmodum 42. narr atur, Favianis oppidum Friderico fratri a Rege Feletheo esse concessum; nam Lazii sententia, Rugios Favianis regiam constitutam habuisse, non placet, cum Eugippius Rugios etiam tunc trans Danubium habitasse ostendat, et infracap. 45. significet, Fridericum despoliato monasterio S Severini quod Favianis proximum, praedam trans Danubium avexisse Lucem ergo huic rel ex ipsius Eugippii capite primo, et ex scholio nostro capitis undecimi foenerer, atque existimem, Feletheum icto cum Romanis foedere, praefecturam tuendi ejus oppidi, pacto stipendio recepisse, quam in fratrem postea transtulerit, siquidem amico illum in Romanos animo fuisse, ad speciem saltem, totum hoc caput comprobat.

Thuringorum) Forte hic quoque melius legas Turcilingorum.

Asserens universos in Romani soli provincias etc.) At jam tum in Romanâ provinciâ agebant: Certe nomine tenus, re in mediâ barbariâ, barbarorum quippe inimicorum perpetuis populationibus expositi, amicorum nihilo minus perfidiam vereri cogebantur.

AD CAPUT XXXII.

Odobagar inquit interim etc.) Surius, Odoacer integer erit inter tredecim et quatuordecim annos, videlicet integrum regnum ejus significans. Haec commodam explicationem habent, Odoacer anno 476. Italiam ingressus, eam ad annum usque 489. solus tenuit, exin, etsi ad annum 493. superfuerit, Theoderici tamen armis regnum divexatum et quodammodo conscissum est. Nostra lectio manif esto corrupta, quam repraesentavimus, quod in eâ videbamur agnoscere vestigia tum ejus praedictionis, quam Surius commemorat, tum alterius praeterea de regni omnino fine, quae tamen, si qua fuit, librariivitio nunc in litura est, sic enim propemodum legendum conjiciebamus, integer erit inter tredecim et quatuordecim annos, videlicet integer regnabit, finem vero regni ejus significans.

- - - - - - - - - - - - - - - - - - et his dictis etc.

AD CAPUT XXXIV.

Telo) Sur. Thegio.



page 674, image: ds674

AD CAPUT XXXV.

Bonosus) Sur. Bonos.

AD CAPUT XXXVI.

Boitro) Sur. Barotro. Vide, quae diximus ad cap. 22.

AD CAPUT XL.

Ut ita cum sibi subjectis ageret) Meminir hujus orationis a Severino ad Feletheum Regem et uxorem Gisam habitae Paulus Diac. lib. 1. c. 19.

AD CAPUT XLI.

Abbatis sui sancti Valentini, Raetiarum quondam Episcopi) Sur. Rhetiarum; quam lectionem antiqui lapides praeferant, cap. 3. ostendimus. Raetiarum Episcopus appellatur hîc, qui certae in Raetiis sedis Episcopus, uti ab Adone Vien. in Chron. Donatus Epiri Episcopus, qui Sozomeno et Martyrologiis Evoreae Epiri Episcopus, a Hieronymo in Chron. Paulinus et Rhodanius Galliarum Episcopi, Gregorius Hispaniarum Episcopus, atque eodem modo ab aliis alii aliâs. Valentinum autem ex Abbate Episcopum lectum videmus, et Episcopum quidem, quod liquet ex antiqua historia, quam Surius in 4. tom. retulit, Batavensem, ut mirari subeat quid illo catalogo adhuc usque exulet Batavis pulsus, in Alpibus postea vixit, ibique mortuus, in castro Magiensi (Aventinus Majis habet) sepultus, inde Tassitone Duce ad Batava translatus est VII Id. Januarii obiisse ex isto capite clarum, Molanus ejus meminit in additionibus ad Usuardi martyrol. cum hac die, tum iterum IV. K. Novembr. Auctor vitae apud Sur. Prid. Non. Aug. Credibile posteriores translationes respexisse, bis enim est translatus. Quod in Surio Batava Norico tribuuntur, ad illam rationem pertinet, quam cap. 17. explicavimus.

AD CAPUT XLII.

Unumacciperet Favianis) Ad cap. 31. nostram de his verbis sententiam explicavimus, quae si cui minus placet, eum sane sensum sequatur licet, quem prima frons ostendit.

AD CAPUT XLV.

Friderichus) Sur. Fridericus.

Avicianum) Sur. Anicianuin.

Parietes tantum, quos Danubio non potuit transferre) Observavimus cap. 31. hinc videri Friderici sedemultra Danubium fuisse, cum Faviana citra sint.

A Fridericho fratris filio) Regium Rugiorum stemma, qua ex Eugippio sciri potest, sic habuit, mire autem ab Irenico lib. 3. c. 14. inversum et confusum est.

[gap: illustration]

Rex Otachar Rugis intulit bellum etc.) Anno Christi 487. Boetio Consule, Cassiodorus, Hoc Cos. Odoacer Febano Rege Rugorum victo captoque potitus est. Vetustus Chronographus, a Cuspiniano primum repertus, Boetio unico consule, pugna facta est inter Odoacrem regem, et Febanum Regem Rugorum; et vicit Odoacer, et adduxit captivum Febanum regem, sub XVII. Cal. Decembris. Paulus Diac. lib. 1. c. 19. Adunatis igitur Odoacar gentibus, quae ejus ditioni parebant, id est, Turcilingis (Basil. editio habet Turgilingis seu Turingis) et Herulis, Rugorumque partem, quos jam dudum possidebat, nec non etiam Italiae populis, venit in Rugiland, pugnavitque cum Rugis, ultimaque eos clade conficiens, Feletheum insuper eorum regem extinxit (caeteri captum dicunt) vastataque omni provinciâ, Italiam repetens, copiosam secum captivorum multitudinem abduxit. Aimonius, si tamen Aimonius est, mihi enim ex multis pannis cento consutus videtur, hanc victoriam Odoacri ante captam Italiam perperam ascribit, et ea, quae Eugippius cap. 7. narravit, huc transfert, cap. 9. lib. 1. de gestis Franc. His quoque diebus Odoacer, qui Herulis aliisque


page 675, image: ds675

nationibus, qui Danubii ripas incolunt, imperitabat, victoria elatus, quam Feletheo Rugorum rege bello devicto adeptus erat, Italiam a parte Pannoniorum invadere cogitabat. Cumque fines Noricorum ingrederetur, colloquium cujusdam servi Dei nomine Severini petiit: qui his in locis monasterium sibi construxerat. A quo petitâ benedictione et impetrata, dum domum egredi vellet, et se ad limen ostii, ne caput offenderet, inclinasset (erat enim statura procerus) haec ab eodem viro Dei audivit. Vade Odoacer vilibus nunc animantium pellibus vestitus, Italiae Dominus mox futurus. Qua viri Dei prophetia ille audita, Italiam ingressus non ut debuit, sed ut voluit, caedibus ac rapinis cuncta vastavit. At Odoacrem et regem et victorem vili scortea vestitum quis credat? Eugippii narratio uti verior, ita etiam est credibilior.

Post audiens idem Odachar etc.) Cum Feleteus anno 487. captus fuerit, ea, quae hic narrantur, non multo post contigisse necesse, contigere enimproculdubio ante Theodorici in Italiam ingressum, is vero in annum 489. incidit.

Aonulfum) Sur. Onulfum, Avent. Anulfum.

Apud Novam civitatem provinciae Mesiae) Sur. Nonas civitatem provinciae Mesiae. Notitia Novas et ad Novas in Pannoniâ et Maesiâ plures habet, haec illa Maesiae secundae est, quam Marcellinus Comes in Chron. voluit, de Theoderico itidem regeverba faciens, ad Novensem Maesiae civitatem, unde advenerat remeavit, paullo ante dixerat, creditam sibi ripensis Daciae partem, Maesiaeque inferioris, cum suis satellitibus pro tempore tenuit. Ubi credit as provincias eodem sensu interpretor, quo traditum oppidum cap. 31.

Per Comitem Pierium) Sur Pigerium. Hunc inter Vindeliciae et Norici Praesides refert Aventinus, quemadmodum ad cap. 4. monuimus, sed frustra, nisi Noricum et Vindeliciam rectores Comitum nomine tunc habuisse docere poterit, quod non poterit; ejusdem scilicet fidei Pierium Praesidem, et Lucillum aut Lucilium Episcopum affirmare. Cum pleraque autem Comitum generafuerint, uti ex Notitiâ et posteriorum Imperatorum legibus pâret, ego hic Comitem aliquem militarem aut militum, quem vocabant, accipio, qualis Bracila Comes ab Odoacre occisus, item Viator et Ovida Comites, qui Nepotem peremere, quorum Marcellinus in Chron. meminit.

Annus sextus depositionis ejus effluxerat) Migratio post Feleteum captum, ante motum a Theoderico bellum in annum forte 487. an. 488 incidit Severini mors sexennio anterior, in annum credo 481. aut 482. Aventinus 481. definit, Sigonio lib. 15. de an. 490. quomodo ratio constare possit, non video.

Castellum nomine Montem Feletem) Asterisco notavit hoc nomen Surius: Ego nihil expedio, Montefeltre Piceni Umbriaeve oppidum nunc quidem est, sono qui huc alludat, at id olim Montem Feretrum aut Feretratum dictum ex Procopio et Luitprando scimus.

AD CAPUT XLVII.

Martianum) Sur. Marcianum. Quod Lazius Viennensem Episcopum appellat, consuetaetemeritatis est.

Sancti Gelasii sedis Romanae Pontificis auctoritate) Gelasius Pontificatum an. 492. iniit, cum vero S. Severini corpus minimum quadriennio antea in Italiam venerit, quemadmodum ad 45. cap. diximus, existimare licet ad Montem Feletem interim servatum, sub Gelasio demum in Lucullanum translatum.

In castello Locullano) Melius Sur. Lucullano. In praefatione lectorem monuimus, meminisse Lucullani castelli Gregorium Magnum Pontif. Marcellinus scripsit Augustulum illuc in exilium ab Odoacre actum. Qua hodie appellatione utatur, quaerendum, mihi verisimile fit, S. Severinum esse nomine a tutelari divo ducto, uti plerumque contigit, id vero sive castellum sive oppidum, in Campaniâ Picentinorum, proxime Nuceriam, illustri inprimis Severinatum gente nobilitatum est

Laodicius) Sur. Laodiceus.

Marinus quoque primicerius sanctae ecclesiae Neapolitanae) Sur. Marianus quoque primicerius cantorum.



page 676, image: ds676

ELENCHUS CHRONICUS.

Anni Chr.

454. Attila mortuus est cap. 1.

Eo tempore S. Severinus in Pannonia et vicinis regionibus versabatur.

476. Odoacer Italiae Rex appellatus.

Is antequam eo proficisceretur, S. Severinum convenit.

481. aut 482. S. Severinus VI. Id. Jan. in monasterio prope Favianensium muros obiit. cap. 44.

487. Odoacer Rugios vicit, Rege Feleteo capto. cap. 45.

487. aut 488. Odoacer Aonulfum fratrem adversus Fridericum Feletei Regis F. misit, qui eo non expectato ad Theodericum Gothum in Maesiam profugit. Aonulsus autem Romanos inprovincia agentes abduxit: qua occasione S. Severini etiam corpus eopervenit c. 45.

489. Ad hunc annum Odoacer regnum in Italia solus tenuit, uti Severinus futurum praedixerat. cap. 32.

Eodem anno Theodericus Gothus Italiam ingressus est.

492. Gelasius Pontificatum iniit. Cujus auctoritate corpus S. Severini per manus S. Victoris Neapolitani Episcopi, in castello Lucullano, mausoleo, quod Barbaria Illustris foemina condiderat, collocatum est. cap. 47.

493. Odoacer interiit. Theodericus Italiae Rex dictus est.



page 677, image: ds677

NARRATIO EORUM, QUAE CONTIGERUNT APOLLONIO TYRIO. EX MEMBRANIS VETUSTIS.



page 679, image: ds679

EDITORIS CENSURA.

SI quis aurum paratus et gemmas ex stercore legere, is demum aptus huic libello continget lector: quem nos, alia occasione excussis armariis bibliothecae SS. Vdalrici et Afrae (celebre hîc Augustae coenobium est) forte quadam invenimus, et Apollonii allecti nomine cum avide coepissemus evolvere, statim a princicipo apparuit, quod veteri verbo dicunt, Carbones thesaurus erant. Multa in ipsa fabula absur de excogitata, multa in sermone barbare posita, quae tamen quibus dam melioris inter dum notae stellulis distincta, et antiqui moris ritusque vestigiis nonnullis interspersa: tanti sane visa, ut, ne interciderent, editionis placuerit consilium.

De auctore vix hocsolum afferimus, graece scripsisse, nam id multis se aperit indiciis, uno maxime, quod Latinus interpres aliqua prioris sermonis verbaretinuit, tribunarium proveste sordidâ, quae Graecis [gap: Greek word(s)] est, sabanum probalnearilinteo, apodixin pro specimine, aporiatum pro turbato dixit. Graecum exemplar Byzantii adhuc superesse existimo, quae enim in Const antinopolit anâ bibliothecâ inter Manuelis Eugenici libros memoratur, Historia Apollonii sapientissimi et fortissimi viri, cum figuris, hujus profecto Apollonii credenda est, cujus hîctoties sapientia praedicatur: Sed et in catalogo Caesareae Viennensis bibliothecae, Apollonii de Tyro historiam reperio. Figuris noster quoque codex ornatus erat, omnino Graecissantibus, caeterum oppido ineptis.

Interpretem Christianum fuisse scias, qui Dei nomine nunquam plurium utatur, et quodam loco Apollonium ab angelo in somnis monitumnarret.



page 680, image: ds680

Stylus, uti dixi, plerumque barbarus, sed siquid judico, neutiquam novitius, quin morienti propemodum rei Romanae synchronus, plures namque ejus aevi formulas eruditus lector me tacente observabit.

Quaedam inter describendum obiter mut avimus, volente nimirum sententiâ, et veteri lectione adoram notatâ, quantumvis fere aperte falsa, ne cui de nostra tamen fide querendi relinqueremus locum, quam lectoriubique probat am cupimus.



page 681, image: ds681

NARRATIO EORUM, QUAE CONTIGERUNT APOLLONIO TYRIO.

IN civitate Antiochia fuit quidam Rex Antiochus, a quo ipsa civitas Antiochia nomen accepit. Hic accepit ex amissa conjuge filiam virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura erraverat, nisi quod mortalem statuerat. Quae cum ad nubilem pervenisset aetatem, et species pulchritudinis accresceret, multi eam in matrimonium rogabant, cum magnâ et inaestimabili dotis quantitate. Sed cum pater deliberaret, cui potentissimo filiam suam daret in matrimonium, nescio quâ iniquâ concupiscentia, crudelitatisque flamma, in amorem filiae suae incidit, et coepit eam amplius diligere, quam patrem oporteret. Qui dum luctatur cum furore, pugnat cum pudore, vincitur amore. Excidit illi pietas, et oblitus se esse patrem, induit conjugem. Sed cum saevi pectoris sui vulnus sufferre non posset, quadam die prima luce evigilans, irrupit cubiculum filiae suae, et omnes longe secedere jussit, quasi cum filia sua secretum colloquium habiturus. Stimulante furore libidinis, diu repugnanti filiae suae nodum virginitatis [note: erupit.] rupit, perfectoque scelere evasit cubiculum. Sic scelesti patris impietatem puella mirata, coepit celare, sed in pavimento coitus signa videntur, ubi guttae sanguinis ceciderunt. Cumque puella quid faceret, cogitaret, nutrix subito introivit ad eam. Quam ut vidit flebili vultu, pavimentumque roseo rubore perfusum, ait: Quid tibi vultus turbatus vel animus tuus? Puella ait, chara nutrix, modo hîc in cnbiculo duo nobilia nomina perierunt. Nutrix ait ignorans, Domina, quare hoc dicis? Puella ait: Quia ante legitimum nuptiarum mearum diem saevo scelere violata sum. Nutrix hoc cum audisset atque vidisset, inhorruit et ait: Et quis fretus tanta audacia virginis thorum et reginae ausus est violare? Puella ait, impietas


page 682, image: ds682

fecit hoc scelus. Nutrix ait: Cur stas et non indicas patri? Puella ait: Et ubi est pater? Si intelligis, periit nomen patris in me. Itaque ne hoc scelus genitoris mei gentibus pateat, mortis mihi remedium placet. Nutrix ut audivit eam mortis remedium quaerere, blando eam sermonis colloquio revocavit, ut a proposito suo recederet, et invita patris sui voluntati satisfaceret, cohortatur.

Inter haec impiissimus pater, cum simulata mente ostenderet, se civibus pium genitorem, intra domesticos parietes maritum se filiae laetatur. Et ut semper impius filiae thoris frueretur, ad expellendos petitores novum genus nequitiae excogitavit. Quaestiones vero proponebat dicens: Si quis quaestionis meae nodum vel solutionem invenerit, filiam meam in matrimonium accipiet, alio quin decollabitur. Plurimi undique Reges et Principes patriae, propter incredibilem et inauditam puellae speciem, contempta morte properabant. Et si quis forte prudentia litterarum quaestionis solutionem invenisset, quasi nihil dixisset, decollabatur, et caput ejus ad fastigia portae suspendebatur, ut advenientes imaginem viderent mortis, et conturbarentur, ne ad talem conditionem venirent. Et cum tales crudelitates exerceret Antiochus, interposito brevi temporis spatio, adolescens quidam Tyrius patriae suae princeps, locuples valde, Apollonius nomine, fidens abundantia litterarum, navigans attigit Antiochiam, ingressusque ait: Ave Rex. Et Rex ut vidit, quod videre nolebat, ad juvenem ait: Salvi sunt nupture parentes tui? Juvenis ait: Ultimum signaverunt diem, et addidit, Regio genere ortus filiam tuam in matrimonium peto. Rex ut audivit, quae audire nolebat, respiciens ad juvenem ait: Nosti nuptiarum conditionem? Juvenis ait, novi, et ad portam vidi. Indignatus Rex ait, audi ergo quaestionem; Scelere vehor, materna carne vescor, quaero fratrem meum, matris meae virum, necinvenio. Puer accepta quaestione paullulum secessit, et cum docto pectore quaereret, luctatur cum sapientia. Dumque scrutatur scientiam, Deo favente invenit quaestionis solutionem, et reversus ad regem ait: Bone Rex proposuisti quaestionem, audi ergo solutionem: Nam quod dixisti, scelere vehor, non es mentitus, te ipsum intuere, materna carne vescor, filiam tuam respice. Rex ut audivit quaestionis solutionem, juvenem solvisse, timens ne scelus suum patefieret, irato eum vultu respiciens ait: Longe es juvenis a quaestione, erras, nihil veri dicis, decollari quidem promerueras, sed ecce habebis XXX. dierum spatium, recogita tecum, reversus dum fueris, et quaestionis solutionem inveneris, accipies filiam meam in matrimonium, sin alias, legem agnosces. Juvenis conturbatus, accepto commeatu navim ascendit, tendens in patriam Tyrum. Sed post discessum adolescentis, vocavit Rex dispensatorem suum Thaliarchum nomine, cui ait, Thaliarche secretorum meorum minister fidissime, scias, quia Tyrius Apollonius invenit quaestionis meae solutionem:


page 683, image: ds683

ascende ergo confestim navim ad persequendum juvenem, et cum perveneris Tyrum, quaere inimicum ejus, qui eum ferro vel veneno interficiat, reversus dum fueris, praemium magnum accipies. Thaliarchus statim sumens pecuniam, simulque petiit navi innocentis patriam. Apollonius vero prior attigit patriam suam, introivit in domum, apertoqueue [note: Scrineo codicorum.] scrinio codicum suorum, inquisivit omnium quaestiones auctorum, et philosophorum, et paene omnium Chaldaeorum. Cumque nihil aliud invenisset, quam quod reperierat, ait ad semetipsum: Ni fallor Antiochus Rex impio amore diligit filiam suam, et recogitans secum dixit: Quid agis Apolloni? quaestionem regis solvisti, filiam non accepisti, ideo [note: dilatatus es, ut non neceris.] dilatus es, ut neceris. Continuoque jussit sibi naves praeparari, et eas centum millibus modiorum frumenti onerari, et multo pondere auri et argenti, et veste copiosa, et cum paucis secum fidissimis hora noctis tertia navim ascendit, tradiditque se alto pelago. Alia vero die quaeritur a civibus, et non invenitur, moeror ingens nascitur, quod amantissimus princeps patriae nusquam comparuit, sonat per totam civitatem planctus. Tantus vero amor civium circa eum erat, ut multo tempore tonsores cessarent, publica spectacula tollerentur, balnea clauderentur, non templa, non tabernas quisquam [note: ingreditur.] ingrederetur.

Et cum haec Tyro agerentur, supervenit Thaliarchus, qui a rege ad necandum eum missus fuerat: et videns omnia clausa, dixit cuidam puero, Indica mihi si vivas, ex quâ caussa haec civitas in luctu moratur. Puer ait, ô hominem improbum, scis ne et interrogas? Ideo civitas haec in luctu moratur, quia Apollonius princeps patriae hujus ab Antiocho Rege regressus nusquam comparuit. Tunc Thaliarchus hoc ut audivit, gaudio plenus redit ad navim, et certâ navigationis die attigit Antiochiam, ingressusque ad Regem ait, Domine Rex laetare, quia Apollonius timens regni tui vires, subito nusquam comparuit. Rex ait, fugere quidem potest, sed effugere non potest, continuoque hujusmodi edictum proposuit. Quicumque [note: Tyrum Apollonium, et sic deinceps.] Tyrium mihi Apollonium, regni mei inimicum et contemptorem, vivum exhibuerit, accipiet quinquaginta talenta auri, qui vero caput, centum accipiet. Hoc edicto proposito, non tantum inimici, sed etiam amici, cupiditate seducti, ad persequendum juvenem properabant. Quaerebatur vero Apollonius per mare, per terras, per sylvas, per universas indagines, et non inveniebatur. Tunc Rex jussit sibi classes navium praeparari ad persequendum juvenem. Sed moram facientibus, qui classes navium praeparabant; Apollonius Tarsum devenit, et deambulans juxta littus, visus est a quodam cive suo Hellanico nomine, qui supervenerat in ipsa hora, et accedens ad eum ait: Ave Rex Apolloni. Ille salutatus, fecit ut potentes facere consueverunt, sprevit hominem plebejum. Tunc senex indignatus est valde, et iterum salutavit eum, et ait, ave Apolloni, resaluta, et noli despicere


page 684, image: ds684

paupertatem honestis moribus decoratam, si enim scis, cavendum est tibi, si vero nescis, moneo te, audi, forsitan quod nescis, quia proscriptus es. Cui Apollonius ait: Et quis patriae suae proscripsit principem? Hellanicus ait, Rex Antiochus. Apollonius ait, quâ ex caussa? Hellanicus ait: Quia quod pater est, tu esse voluisti. Apollonius ait: Et quanti me proscripsit? Hellanicus ait: Ut quicumque te illi vivum exhibuerit, quinquaginta talenta auri, qui vero caput pertulerit, centum [note: accipiet.] accipiat, atque ita moneo te, fuge in praesidium. Haec cum dixisset Hellanicus, discessit. Tunc jussit Apollonius rogare senem et ad se venire, et centum talenta auri ei dari, et ait: Accipe exemplum paupertatis meae, quia meruisti, et putate ut paullo ante dixisti, caput mihi a cervicibus amputasse, et pertulisse gaudium regi, ecce habes centum talenta auri, et puras manus a sanguine innocentis. Cui senex ait: Domine, absit a me, ut hujus rei caussa ego praemium accipiam: apud bonos homines praemio amicitia non est comparanda, et valedicens discessit. Post haec Apollonius cum spatiatur in eodem loco supra littus, vidit hominem contra se venientem, dolentem et moesto vultu, Strangulionem nomine. Is ut accessit ad eum, protinus ait Apollonius, Ave Strangulio, et ipse ait, Ave Domine Apolloni, et rursum ait: Quid itaque his in locis turbatâ mente versaris? Apollonius ait, proscriptum me vides [note: deest, ab Antiocho.] ab Antiocho, Strangulio ait, quae est caussa? Apollonius ait, quia filiam ejus, et ut verius dixerim conjugem, in matrimonium petivi. Itaque si fieri potest, in patriâ vestrâ volo latêre. Strangulio ait, Domine Apolloni, civitas nostra pauperrima est, et non potest tuam nobilitatem sustinere: praeterea duram famem, et saevam sterilitatem patimur annonae, nec etiam civibus ulla spes salutis, sed crudelissima mors est ante oculos nostros. Apollonius ait, agite gratias Deo, qui me profugum vestris finibus applicuit. Dabo civitati vestrae centum millia frumenti modiorum, si fugam tantum celaveritis. Strangulio ut haec audivit, prostravit se ad pedes ejus et ait, Domine Apolloni, si esurienti civitati subveneris, non solum fugam tuam celabimus, sed si necessitas fuerit, pro tuâ salute dimicabimus. Ascendensque Apollonius tribunal in foro, praesentibus cunctis civibus ejusdem civitatis dixit, Cives Tarsenses, quos annonae penuria turbat et opprimit, ego Tyrius Apollonius relevabo. Credo enim vos hujus beneficii memores fugam meam celaturos, Scitote enim, non me [note: e legibus.] legibus Antiochi esse fugatum, sed vestra felicitate faciente huc sum delatus. Dabo itaque vobis centum millia frumenti modiorum, eo pretio, quo sum in patria mercatus, octo aereis singulos modios. Audito hoc, cives Tarsenses, quod singulos modios aereis octo mercarentur, hilares effecti sunt, ac gratias agentes statim frumenta portabant.



page 685, image: ds685

Tunc Apollonius, ne depositâ regiâ dignitate mercatoris magis quam donatoris nomen videretur assumere, pretium, quod acceperat, ejusdem civitatis utilitatibus redonavit. Cives autem, ut tanta viderunt ejus beneficia, bigam ei in foro statuerunt, in quâ stans dextrâ manu fruges daret, sinistro pede modium calcaret, et in base scripserunt, CIVITAS. [note: Tharsia, sie et deinceps.] TARSUS. TYRIO. APOLLONIO. DONUM. DEDIT. EO. QUOD. CIVITATEM. A. SAEVA. FAME. LIBERAVERIT.

Deinde interpositis paucis diebus, hortante Strangulione et Dionysiade ejus conjuge, ad Pentapolim Cyrenorum navigare proposuit, ut illîc lateret, eo quod bene firma, cum opulentiâ et tranquillitate [note: agerentur.] ageret. Igitur cum ingenti honore deducitur ad mare, et valedicens omnibus ascendit ratim. Sed tribus diebus noctibusque totidem ventis prosperis navigans, subito mutatum est pelagus, postquam littus Tarsi reliquit. Nam paucis horis ventis concitatis, Aquilone vento Euroque instante, clauso coelo nimia [note: se pluviae.] pluvia erupit, Populus [note: Tyriae.] Tyri procellâ corripitur, ratis pariter dissolvitur, Zephyri fretum perturbant, grando ac nubes tenebrosa incumbebant, flant venti fortiter, ac crebris fulminibus micantibus pelagus intonat, fit mugitus ingens, et [note: mors sedula.] mortis timor cunctos occupat. Tunc unusquisque rapuit sibi tabulas mortem morantes. Inillâ vero caligine tempestatis omnes perierunt. Apollonius vero unius tabulae beneficio in Pentapolitanorum [note: littore.] littora est pulsus. Stans autem in littore nudus, intuens mare tranquillum, sic ait, ô pelagi fides! ô crudelitas Antiochi! facilius incidam in manus crudelissimi regis, quam patriam quaeram. Quis notus huic ignoto auxilium dabit? Haec dum loqueretur Apollonius, aspexit juvenem venientem contra se, quendam robustum piscatorem sordido sago coopertum. Cogente necessitate prostravit se ad ejus pedes, profusisque lacrymis ait, Miserere quicumque es, succurre nudo naufrago, non humilibus natalibus genito, et ut scias, cui miserearis, ego sum Tyrius Apollonius, patriae meae princeps. Audito nunc trophaeo meae calamitatis, [note: deest aspice.] aspice, quomodo genibus tuis provolutus deprecor auxilium vitae. Piscator ut vidit speciem juvenis, misericordiâ motus erigit illum, et duxit [note: infra.] intra tecta domus, posuit epulas, quas habere potuit. Et ut plenius pietati suae satisfaceret, exuens se tribunarium in duas partes divisit, et unam dedit juveni dicens: Tolle quod habeo, et vade in civitatem, ibi invenies forsitan, qui tui misereat: si non inveneris, huc ad me revertere, paupertas quaecumque sufficiat nobis, piscemur simul. Illud tamen admoneo te, ut si quando dignitati tuae redditus fueris, ne despicias tribunarii paupertatem.



page 686, image: ds686

Apollonius ait, si non memor tui fuero, iterum naufragium patiar, nec tui similem inveniam. Et haec dicens, demonstratâ sibi viâ ille carpens iter, portas civitatis ingreditur. Dumque cogitaret, unde vitae peteret auxilium, vidit per plateam puerum nudum currentem, oleo caput unctum, sabano praecinctum, ferentem ludos juveniles ad gymnasium pertinentes, voce magna clamantem et dicentem: Audite cives, audite peregrini, ingenui et servi, qui ablui vult, gymnasium patet. Audito hoc Apollonius, exuens se tribunarium ingreditur lavacrum, utitur liquore, et dum singulos intuetur, quaerit parem, nec invenit. Et subito [note: Alcist ratis.] Alcistrates Rex totius illius regionis, ingressus cum turba famulorum est. Cum Rex ludum [note: sperae, sic etiam deinceps.] sphaerae cum servis suis exerceret, admisit se Apollonius Regi, et decurrentem sustulit sphaeram, et subtili velocitate percussam ludenti Regi remisit. Tunc Rex suis famulis ait: Recedite, hic enim juvenis, ut suspicor, mihi comparandus est. Apollonius ut audivit se laudari, constanter accessit ad Regem, et accepto ceromate cum docta manu circum lavit ei cum subtilitate, deinde in solio gratissime fovit, et eo exeunte, ab officio discessit. Dixitque Rex ad amicos suos post discessum adolescentis, Juro vobis per communem salutem, melius me nunquam abluisse quam hodie, beneficio adolescentis nescio cujus: et respiciens ad unum de famulis ait, Juvenis ille, qui mihi officium fecit, vide quis sit. At ille sequutus juvenem vidit eum sordido tribunario indutum, reversusque ad regem ait: Juvenis ille naufragus est. Rex ait, unde scis? famulus ait: Tacente illo habitus indicat caussam. Rex ait, vade celerius et dic ei, rogat te Rex, ut venias ad coenam. Apollonius, ut audivit acquievit, et deducente famulo pervenit ad regem. Famulus prior ingressus ad regem ait: Naufragus adest, sed propter sordidum habitum introire confunditur. Statimque jussit eum Rex vestibus dignis indui, et ad coenam ingredi. Ingressus Apollonius triclinium regis, contra regem assignato loco discubuit. Infertur prandium, deinde coena regalis. Apollonius cunctis epulantibus non epulatur, sed aurum et argentum in ministerio Regis diu flens intuebatur. Tunc unus de discumbentibus ad regem ait, ni fallor juvenis iste fortunae tuae invidet. Rex ait, male suspicaris, nam meae fortunae non invidet, sed plura perdidisse testatur. Et respiciens Apollonium hilari vultu ait, Juvenis epulare nobiscum, et meliora de Deo spera.

Et dum hortaretur juvenem, subito introivit filia Regis, virgo jam adulta, deditque osculum patri suo, deinde cunctis discumbentibus amicis. Quae dum oscularetur singulos, reversa est ad patrem et ait, Bone Rex et pater optime, quis est iste juvenis, qui contra te locum honoratum tenet, et nescio quid flebili vultu dolet? Rex ait: Nam dulcis juvenis iste naufragus est, et [note: [?]mnasio.] gymnastico mihi


page 687, image: ds687

officio gratissime fecit, propter quod ad coenam vocavi illum, quis, aut unde, sit, nescio, sed si vis scire interroga eum, te decet omnia nosse, et forsitan dum cognoveris, misereberis ei. Hortante vero patre puella venit ad juvenem, et verecundo sermone ait: Licet taciturnitas tua sit tristior, generositas tamen nobilitatem ostendit, sed si molestum non est, indica mihi nomen et casus tuos. Apollonius ait: Si nomen quaeris, in mare perdidi, si nobilitatem, Tyro reliqui. Et ait puella, Apertius dic, ut intelligam. Tunc Apollonius nomen suum et omnes casus exposuit, finitoque sermonis colloquio fundere lacrymas coepit. Quem ut vidit Rex flentem, respiciens ad filiam suam ait: Nata dulcis peccasti, dum vis nomen et casus adolescentis agnoscere, veteres ejus dolores renovasti. Ergo dulcis filia quatenus agnovisti veritatem, justum est, ut liberalitatem quasi regina ostendas. Puella ut audivit a patre ultro promissa, quae illi praestare volebat, respiciens ad juvenem ait: Noster es Apolloni, depone moerorem, et quia hoc indulgentia patris mei permittit, locupletaberis. Sic Apollonius cum gemitu ac verecundia gratias egit. Tunc Rex ait filiae suae, defer lyram, ut cantu exhilares convivium. Puella jussit afferri sibi lyram, et coepit cum omni dulcedine chordarum miscere sonum. Omnes laudare coeperunt et dicere, non potest melius, non potest dulcius. Inter quos solus Apollonius tacuit. Ad quem Rex ait: Apolloni, foedam rem facis, omnes filiam meam in arte musica laudant, quare tu solus vituperas? Apollonius ait: Bone Rex, si permittis, dicam quod sentio, filia tua in artem musicam incessit, et nondum didicit. Igitur jube mihi tradi lyram, et statim scies, quod nescisti. Et ait Rex, Apolloni, video te eruditum esse in omnibus. Et jussit [note: sibi.] illi tradi lyram, et egresso foras, corona capitis eum decoravit. Accipiensque [note: deest Apollonius.] Apollonius lyram introivit in triclinium, et ita stetit, ut discumbentes cum rege non Apollonium, sed Apollinem existimarent. Etenim discumbentes cum Rege dixerunt, quod nunquam melius audissent nec vidissent, et placuit homo regi et omnibus discumbentibus.

Inter haec filia regis ut vidit juvenem omnium artium studiorumque esse cumulatum, incidit in amorem infinitum, et ait ad patrem suum, Chare genitor, permiseras mihi paullo ante, ut quidquid voluissem de tuo juveni darem. Et ait Rex, et permisi et permitto. Puella Apollonium respiciens ait, Magister Apolloni, accipe ex indulgentiâ patris mei auri ducentas, argenti libras cccc. vestemque copiosam, servos XX ancillas X. quibus ait, afferte quod promisi, et praesentibus amicis exponite in triclinio. Jussu reginae illata sunt omnia, laudant omnes liberalitatem puellae, peractoque convivio levaverunt se omnes, et valedicentes regi et reginae discesserunt. Apollonius ait: Bone Rex miserorum


page 688, image: ds688

misericors, et tu regina amatrix studiorum, valete. Et respiciens famulos, quos sibi regina donaverat, ait: Attollite haec famuli, quae mihi donata sunt, et eamus, hospitium quaeramus. Puella timens, ne amatorem perderet, tristis est facta, et respiciens ad patrem ait: Bone Rex et pater optime, placet tibi, ut Apollonius hodie ditatus abscedat, et quod illi donavimus, a malis hominibus rapiatur? Tunc Rex festinus jussit illi assignari aulam, ubi digne quiesceret. Puella vero amore incensa inquietem habuit noctem, nec somnum oculis, nec membris cura dat quietem, primaque luce evigilans irrupit cubiculum patris. Quam ut pater vidit, dixit: Quid est, quod praeter consuetudinem tam mane evigilasti? Puella ait, hesterna studia excitaverunt me, peto itaque pater charissime, ut me tradas hospiti nostro, studiorum percipiendorum gratiâ. Rex gaudio plenus jussit ad se juvenem vocari, cui ait: Apolloni, filia mea studiorum tuorum a te artem discere cupit, itaque si desiderio parueris, et ei ostenderis studia litterarum et caetera, quae nosti, quidquid tibi iratum mare abstulit, ego restituam. Apollonius hoc audito, docuit puellam, sicut ipse didicit. Interposito brevi tempore, cum puella non posset vulnus amoris tolerare, multâ infirmitate [note: membra pertractans.] membris pervictis, coepit imbecillis jacere in thoro. Rex ut vidit filiam suam subitaneam in currisse valetudinem, sollicitus adhibuit medicos. Qui venientes tentant venas, tangunt singulas corporis partes, nec aliquas inveniunt aegritudines.

Post paucos dies cum Rex cum Apollonio loqueretur, tres juvenes nobilissimi, qui per longum tempus filiam suam in matrimonium petierant, regem una voce salutaverunt pariter: Quos intuens Rex ait: Quid est, quod una voce me pariter salutatis? Unus ex illis ait, petentibus nobis filiam tuam in matrimonium, tu saepius differendo crucias, propter quod hodie simul venimus, cives tui sumus, locupletes et bonis natalibus geniti, itaque de tribus elige, quem vis habere generum. Rex ait, non apto tempore me interpellatis, filia mea studiis vacat, et ob amorem studiorum imbecillis jacet. Sed ne videar vos saepius differre, scribite in [note: codicellis, et eodem modo saepe poste[?].] codicillis nomina vestra, et dotis quantitatem, quae transmittam filiae meae, ut ipsa eligat, quem voluerit. Scripserunt illi nomina sua, et dotis quantitatem. Rex accepit codicillos et legit, signavitque et dedit Apollonio dicens: Tolle magister praeter injuriam hos codicillos, et perfer discipulae tuae, hic enim locus te desiderat. Apollonius acceptis codicillis introivit cubiculum. Puella ut vidit, quem diligebat, ait, Magister, quid est, quod solus introisti cubiculum? Apollonius ait: Sume hos codicillos, quos misit tibi pater tuus, et lege. Puella resignavit codicillos et legit trium nomina petitorum, perlectisque codicillis respiciens Apollonium dixit: Magister


page 689, image: ds689

Apolloni, ita non [note: te.] tibi dolet, quod ego alii nubam? Apollonius ait, imo gratulor, quod abundantia studiorum docta me [note: dolent[?]] docente nubis. Cui puella ait, Magister, magister, si meamares, doleres. Haec dicens rescripsit et signavit codicillos, tradiditque Apollonio, ut eos regi deferret; scripserat autem haec: Rex et pater optime, quoniam clementia tua permisit mihi, ut rescribam, rescribo: Illum volo conjugem naufragum, fortuna deceptum, et si mireris facti, quod pudica virgo tam imprudenter scripsit, quae indicare non potui, per ceram mandavi, quae ruborem non habet. Rex perlectis codicillis ignorans, quem naufragum diceret, respiciens ad juvenes ait: Quis vestrûm naufragium passus est? Unus ex illis nomine Andronius dixit: Ego sum passus naufragium. Alius ex illis ait, tace, morbus te consumat, nec salvus nec sanus sis, cum sciam te coaetaneum meum mecum litteris eruditum, portum civitatis nunquam exisse, ubi naufragium fecisti? Rex cum non invenisset, quis eorum naufragium fecisset, respiciens Apollonium ait, tolle codicillos et lege, potest enim fieri, quod ego non novi, tu intelligas, qui praesens fuisti. Apollonius acceptis codicillis velociter perlegit, et ut sensit se amari, erubuit. Cui Rex ait, Apolloni, invenisti naufragum? Apollonius ait: Bone Rex, si permittis, inveni. Et his dictis videns Rex Apollonii faciem rubere, intellexit et ait: Quod filia mea concupivit, votum meum est. Et respiciens Rex tres juvenes ait: Certe dico vobis, cum nubendi tem pus fuerit, mittam ad vos, et dimisit eos a se. Ipse vero introivit solus ad filiam suam et ait, quem tibi elegisti conjugem? Illa autem prostravit se ad pedes patris sui et ait: Pater charissime, quia cupis audire desiderium natae tuae, illum volo et amo naufragum Apollonium magistrum meum, cui me si non tradideris, amisisti filiam. Itaque cum Rex lacrymas filiae suae sufferre non posset, erigit eam a terra et alloquitur dicens, nata dulcis, noli de aliqua re cogitare, quia talem concupisti, quem et ego, ut [note: enim vidi quod.] eum vidi, cui et amando factus sum pater, diem ergo nuptiarum sine mora constituam. Postera die vocantur amici vicinarum urbium ditionis regni ejus, quibus considentibus ait: Amici, qua ex caussa vos vocaverim, discite, ut sciatis: Vult filia mea [note: nubi.] nubere Apollonio Tyrio praeceptori suo, peto itaque, ut omnium sit laetitia, quia filia mea prudenti viro sociatur. Haec igitur dicens diem constituit nuptiarum. Numerantur dies, et convivia prolixa tenduntur, celebranturque nuptiae regiae dignitatis. Interpositis autem diebus et mensibus, cum haberet puella sexto jam mense ventriculum deformatum, Rex Apollonius dum ambularet in littore juncta sibi puella, vidit navim speciosam, et dum utrique laudarent, cognovit eam Apollonius esse de patria sua, et conversus ad nauclerum ait: Dic mihi, si valeas, unde venis? gubernator ait, a


page 690, image: ds690

Tyro, Apollonius ait, patriam meam nominasti, gubernator ait, ergo Tyrius es tu? Apollonius ait, ut dicis, gubernator ait: Noras aliquem patriae illius principem Apollonium nomine? Apollonius ait, quasi meipsum, gubernator ait, peto, ubicumque illum videris, ut gaudeat et exultet, quia Rex Antiochus fulmine percussus arsit cum nata sua, opes autem regni Antiochi Apollonio reservantur. Apollonius ut hoc audivit, gaudio plenus ad conjugem suam ait: Quod aliquando mihi naufrago credidisti, modo probasti, peto itaque, ut me abire permittas ad regnum percipiendum. Illa ut audivit, profusis lacrymis ait, Chare conjux, si alicubi in longinquo itinere esses constitutus, ad partum meum festinare debueras, at nunc cum sis praesens, disponis me relinquere? Sed si hoc velis, pariter navigemus: et veniens ad patrem ait, Chare genitor, laetare et gaude, quia saevissimus Rex Antiochus, cum filia concumbens, Dei fulmine percussus est, opes autem et diadema ejus compari meo reservantur, permitte me navigare cum viro meo. Rex autem exhilaratus naves jubet produci in littus, et omnibus bonis impleri, praeterea nutricem ejus nomine Ligoridem, et obstetricem propter partum ejus, simul navigare praecepit. Et data proficiscendi copiâ deduxit eos ad littus, osculaturque filiam et generum, et ventum eis optat. Ascenderunt naves cum multâ familiâ multoque apparatu, et vento prospero flante navigant. Qui dum per aliquantos dies totidemque noctes Austris flantibus [note: pie pelago.] pelago detinerentur, septimo mense, cogente infirmitate enixa est Lucinâ favente puella; sed secundis ventis mox euntibus, coagulato sanguine conclusoque spiritu effecta est sicut mortua. Quod cum videret familia, exclamavit voce magna et ululatu. Concurrit Apollonius et conjugem suam vidit exanimem jacentem, et scidit a pectore vestes, unguibus primas adolescentiae genas discerpsit, et profusis fletibus jactavit se super corpus ejus et ait, Chara conjux, Alcistratis regis filia, quid respondebo patri tuo pro te, qui me naufragum et egenum suscepit? Et cum haec dixisset, introivit ad eum gubernator et ait, Domine tu pietatis causs am facis, sed mortuum corpus navis sufferre non valet, jube hoc corpus in pelagus mitti, ut possimus evadere. Apollonius dictum hoc indigne ferens ait ad cum: Quid narras pessime hominum? Placet tibi ut hoc corpus mittam, quod naufragum me et egenum suscepit? Erant autem ex servis ejus fabri navales, quibus convocatis jubet consecari et conpaginari tabulas, rimas et foramina bitumine liniri praecepit, et facere loculum, et charta plumbea intus posita obturari jussit. Perfecto loculo, regalibus ornamentis exornat puellam, et in loculo posuit, et XX. [note: sestertias, uti et postea semper.] sestertia auri ad caput ejus posuit, et dedit osculum funeri, fundens super eam lacrymas. Tunc infantem


page 691, image: ds691

jussit tolli et diligenter nutriri, ut haberet in malis suis jucundum solatium, et pro filia neptem regi ostenderet. Et jussit loculum mitti in mare cum magno fletu. Tertia vero die unda maris ejecit loculum ad littus Ephesiorum, non longe a praedio cujusdam medici [note: Cerimonis.] Chaeremonis nomine, qui cum discipulis suis eâdem die in littore ambularet. Tunc vidit loculum effusis fluctibus jacentem ad oram maris, et ait servis suis, tollite hunc loculum cum omni diligentia, et ad villam perferte. Quod cum ita fecissent servi, medicus leniter aperiens vidit puellam, regalibus ornamentis decoratam, et speciosam valde, et in falsa morte jacentem, obstupuit et ait: Quas putamus lacrymas hanc puellam parentibus suis reliquisse? Et vidit subtus caput ejus pecuniam positam, et sub pecunia chartulam scriptam, et ait, perquiramus, quid desiderat aut mandat dolor: [note: quos.] quod cum resignasset, invenit titulum scriptum: Quicumque hunc loculum inveneris, habes XX. sestertia auri, peto ut X. habeas, X. funeri impendas, hoc enim corpus multas lacrymas reliquit parentibus, et dolores amaros: quod si aliud feceris, quam quod dolor exposcit, ultimum diem incidas, nec sit, qui corpus tuum sepulturae commendet. Perlectis autem chartulis ad servos, ait, praestemus corpori, quod dolor exposcit, juro vobis per spem vitae meae, in hoc funere amplius me erogaturum, quam dolor imperat. Continuo jubet instrui rogum; sed cum rogus aedificatur atque componitur, supervenit discipulus medici, aspectu adolescens, et quantum ad ingenium pertinet senex. Hic cum corpus speciosum super rogum vidisset positum, [note: intuitue magistrum.] intuitus magister eum, ait: Bene venisti, haec enim hora expectavit te, tolle ampullam unguenti, et quod supremum est, defunctae beneficio, superfunde sepulturae. Venit juvenis ad corpus puellae, detraxit a pectore vestes, [note: fandit.] fudit unguenti liquorem, tractans manu corpus omne, praecordia vivere sensit et obstupuit, pulpat venas et indicia rimatur narium, labia labiis probat, sensit vitam cum morte luctantem, et ait ad servos suos, supponite faculas per quatuor angulos, lenteque et temperate supponite. Quo facto, sanguis ille, qui coagulaverat, liquefactus est. Quod ut vidit juvenis, ait magistro, puella, quam dicis mortuam esse, vivit, et ut facilius mihi possis credere, experimento satisfaciam. His dictis tulit puellam, et in cubiculum suum posuit, calefaciens oleum madefecit lanam, et posuit super pectus ejus, sanguis vero ille, qui intus coagulatus fuerat, accepto tepore liquefactus est, coepitque spiritus per medullas descendere, venis itaque patefactis aperuit oculos, et recipiens spiritum leniebat verbum, lentoque sermone ait: Quisquis es, ne contingas me aliter, quam oportet tangere regis filiam, regisque uxorem. Juvenis ut vidit, quia magistrum fallebat, gaudio plenus ait ad


page 692, image: ds692

eum, Magister [note: accipe.] incipe discipuli tui [note: apodeken.] apodixin praeclaram laudare. Et introivit magister cubiculum, et vidit puellam vivam, et ait discipulo suo, proboartem, laudo prudentiam, miror diligentiam, et audi discipule, nolo te artis tuae esse ingratum, accipe mercedem, haec enim puella multam pecuniam secum attulit: et jussit eam salubribus vesci cibis, et fomentis optimis recreari. Post paucos dies ut cognovit eam genere regio ortam esse, adhibitis amicis filiam sibi adoptavit, et ut rogabatur ab ea cum lacrymis, ne ab aliquo contingeretur, inter sacerdotes Dianae templi eam cum foeminis misit, ubi inviolabiliter servaretur.

Inter haec Apollonius dum navigat cum ingenti luctu, gubernante Deo applicuit Tarso, et descendens a rati petiit domum Strangulionis et Dionysiadis. Quos cum salutasset, omnes casus suos exposuit eis dolenter, dicens: Quantum in amissa conjuge flebam, tantum in reservata mihi filia consolabar; et intuens Strangulionem et Dionysiadem ait ad eos, Sanctissimi hospites, post amissam conjugem, regnum, quod mihi servatur, accipere nolo, neque ad socerum revertar, cui in mari perdidi filiam, sed agam potius opera mercatoris, ideoque vobis commendo filiam meam, ut cum filia vestra [note: Philonitate.] Philomatia nomine nutriatur. Quam ut bono animo suscipiatis, peto, ut patriae vestrae nomine agnominetis Tarsiam, praeterea nutricem uxoris meae Ligoridem nomine, cura sua puellam custodire volo. Haec dicens tradidit Strangulioni infantem, deditque aurum et argentum vestesque copiosas, et juravit neque barbam neque capillos nec ungues tonsurum, nisi prius filiam suam dedisset nuptum. At illi stupentes, quod tam graviter juraverat, cum magna diligentia educaturos se puellam repromittunt. Apollonius autem navim ascendit, altumque pelagus petens, ignotas et longinquas terras petiit Aegypti regiones. Interea puella Tarsia expleto quinquennio traditur liberalibus studiis, una cum Philomatiâ filia eorum coaetanea sua, et docebantur grandi ingenio. Cumque ad XIV. annos venisset, reversa de [note: adjutorio.] auditorio invenit nutricem suam Ligoridem, subitaneam valetudinem incurrisse, et sedens juxta eam caussas infirmitatis plorat. Cui nutrix, audi nutriculae morientis verba suprema, domina Tarsia, haec pectori tuo commenda: Interrogo namque te, quem tibi putas patrem aut matrem vel patriam? Puella ait, patriam Tarsum, patrem Strangulionem, matrem Dionysiadem. Nutrix ingemuit et ait: Audi stemmata et originem natalium tuorum, ut scias, quid post mortem meam agere debeas. Est tibi pater nomine Apollonius, et mater [note: Lucina Alcistratis.] Alcistratis regis filia, quae cum te enixa est, statim praecluso spiritu ultimum diem designavit, quam pater tuus Apollonius, effecto loculo, cum ornamentis regalibus in mare misit, et XX. sestertia auri posuit sub caput ejus, ut ubicumque fuisset devoluta [note: ipsa sibi fuisset.]


page 693, image: ds693

ipsa sepulta fuisset. Navis quoque luctantibus ventis cum patre tuo lugente, et te in cunabulis posita, pervenit ad hanc civitatem. His ergo hospitibus Strangulioni et Dionysiadi una mecum te commendavit Tyrius Apollonius pater tuus, votumque fecit, nec capillos nec ungues detonsurum, nisi prius te nuptum tradiderit. Nunc ergo moneo, ut si post mortem meam hospites tui, quos parentes tuos appellas, aliquam forte tibi injuriam fecerint, ascende in forum, et ibi invenies statuam patris tui stantem, apprehende illam et proclama, filia ejus sum, cujus est statua. Cives vero memores beneficiorum patris tui, injuriam tuam vindicabunt. Cui Tarsia, chara nutrix, Deum testor, quia si forte aliquis humanus casus evenisset, antequam haec mihi dixisses, ego penitus non scirem, unde essem. Et cum haec invicem loquuntur, nutrix emisit spiritum. Tarsia vero corpus nutricis suae sepelivit, atque die annuo lugebat. Post deposito luctu, induit priorem dignitatem, petiit scholas ad studia liberalia reversa; non prius sumebat cibum, quam nutricis monumentum introisset, et ferens ampullam vini ingrediebatur, et ibi manes parentum suorum invocabat. Et cum haec agerentur, quadam die Dionysiades cum filiâ suâ Philomatiâ et Tarsiâ transibat per publicum: videntes omnes cives speciem Tarsiae et ornamentum dixerunt, felix pater, cujus filia Tarsia est, illa vero quae adhaeret ei, turpis est et dedecus. Dionysiades ut audivit Tarsiam laudari, suam filiam vituperari, versa in insaniam furoris, sola sedens secum cogitavit, Pater ejus, ex quo hinc profectus est, habet annos XIV. non venit ad recipiendam filiam suam, nec litteras misit, reor, quod mortuus sit, nutrix ejus [note: discessit.] decessit, neminem habeo aemulum, tollam eam de medio, et ornamentis ejus filiam meam ornabo. Et haec cogitans, nunciatur ei villicus venisse de villâ, nomine Theophilus. Quem convocans ait: Si cupis libertatem cum praemio accipere, tolle Tarsiam de medio. Villicus ait, quid peccavit innocens virgo? Scelerata est, ait, jam mihi negare non potes, fac quod jubeo, si negligis sententiam meam, me tibi scias iratam. Villicus ait, qualiter, domina, hoc fieri potest? At illa, consuetudo illi est, mox ut venerit de scholis, non prius sumere cibum, quam nutricis suae monumentum introierit, ibi te cum pugione [note: altissim[?].] acutissimo paratum inveniat, [note: cujus.] crines ex occulto comprehendens a vertice astringe et interfice, et corpus ejus mitte in mare, cum adveneris, et de facto nunciaveris, libertatem cum praemio accipies. Villicus tulit pugionem, et latere suo celans intuetur coelum et ait: Ego non merui libertatem, nisi per sanguinis effusionem innocentis virginis? Et gemens et flens ibat ad monumentum, et ibi latêre coepit. Puella autem rediens de scholâ tulit ampullam vini, et ingressa in monumentum casus suos exponebat: et dum invocat manes parentum, villicus impetum fecit,


page 694, image: ds694

et apprehendens crines puellae jactavit eam in terram, dum autem vult percutere, ait ad eum Tarsia, ô Theophile, quid peccavi, ut in manu tuâ moriar? Cui villicus ait, tu nihil peccasti, sed pater tuus, qui te cum magnâ pecuniâ et ornamentis regiis reliquit. Cui puella ait, peto Domine, ut si nulla spes est vitae meae, permittas mihi Deum testari. Villicus, testare, et Deus ipse scit, me coactum facere hoc scelus. Sed cum precatur, apparuerunt piratae, et videntes puellam sub jugo mortis stare, hominem armatum volentem percutere eam, clamaverunt, Parce, crudelissime barbare, haec nostra praeda, non tua victima est. At ille ut talia audivit, fugiens post monumentum latuit in littore maris. Piratae vero raptâ virgine petunt mare. Villicus rediit ad dominam suam, et ait: Quod jussisti, factum scias: tu vero propter civium curiositatem ad praesens indue lugubrem vestem, sicut et ego, et falsis lacrymis dicamus eam stomachi dolore fuisse imbecillem, et prope suburbanos exitus fuisse defunctam. Strangulio ut audivit, tremor et stupor cepit eum, atque ita dixit: Equidem da et mihi vestes lugubres, ut lugeam, quia tali [note: scelere.] sceleri sum junctus. Heu quid faciam! Cum [note: cum suscepiss.] Apollonium suscepissem, et civitatem a periculo mortis et famis [note: deest ille.] ille eripuisset, [note: et hanc.] hanc quasi suam ingressus est civitatem. Propter hanc naufragium pertulit, bona perdidit, exitium et penuriam perpessus est. Adeo vero restitutum est ei malum pro bono, filiam suam, quam nobis commisit bonâ fide nutriendam, [note: cujus.] cui nomen caussa nostri amoris imposuit nostrae civitatis, scelesta et saeva lea devoravit. Heu caecatus sum, Lugeam puellam innocentem et me, qui junctus sum ad pessimam venenosamque serpentem: et in coelum oculos elevans ait, Deus tu scis, quia purus sum a sanguine Tarsiae, et requiras in Dionysiade, et intuens Dionysiadem ait: Quomodo suffocasti filiam regis, inimica Dei, hominumque opprobrium? Dionysiades induit se et filiam suam lugubres vestes, falsasque lacrymas fundunt, et unito populo, ad cives clamavit et ait: Cives charissimi, ideo ad vos clamamus, quia spes oculorum nostrorum Tarsia, quam bene a nobis educatam scitis, dolore subito defuncta est, et nobis cruciatus et amaros fletus reliquit, quam digne sepelire facimus. Tunc pergunt cives ubi figuratum erat, et pro meritis fabricant loculum ex aere [note: collatum.] collato, et scripserunt DII. MANES. CIVES. TARSIAE. VIRGINI. PRO. BENEFICIIS. PATRIS. EJUS. SEPULCHRUM. EX. AERE. [note: collatum.] COLLATO. FECERUNT. Igitur qui Tarsiam rapuerant, advenerunt in civitatem Mitylenen. Deponitur illa inter caetera mancipia venalis. Audiens eam leno infaustissimus, mollis et impurus et dives, contendere coepit; ut emeret eam. Sed Athenagoras princeps ejusdem civitatis, nobilem et sapientem et pulchram cernens puellam, obtulit X. sestertia


page 695, image: ds695

auri. Leno ait: Ego dabo XX. Athenagoras dixit, ego XXX. Leno, ego XL. Athenagoras L. Leno, LX. Athenagoras LXX. Leno octoginta, Athenagoras XC. Leno: Ego in praesenti c. sestertia auri, et ait, si quis amplius, X. dabo super. Athenagoras ait: Ego si hîc cum lenone contendere voluero, ut unam emam, plures venditurus sum, permittam eum emere, et cum eam prostituerit, in lupanar intrabo prior ad eam, et eripiam nodum virginitatis, et erit mihi, sicut emerim eam. Quid plura? Advertitur in salutatorium, ubi [note: deest leno.] leno habuit Priapum aureum ex gemmis, et ait, Adora praesentissimum numen; at illa: Nunquam talenumen adoravi, et ait: Domine nunquid civis Lampsacenus es tu? Leno ait: Quare? At illa, quia cives Lampsaceni Priapum colunt. Leno ait, nescis misera, quia in domum lenonis avari incurristi? Puella ait, prosternens se ad pedes ejus: Miserere, Domine, virginitatis meae, ne prostituas hoc corpus sub tam turpi titulo. Cui leno ait, nescis, quia apud lenonem et tortorem nec preces nec lacrymae valent? Et vocavit villicum puellarum et ait, Ancilla, quae praesens est, exornetur diligenter, et scribatur ei titulus: Quicumque Tarsiam deviolaverit, mediam libram dabit, postea ad singulos solidos populo patebit. Villicusfecit, quod jussum fuerat. [note: cum lenone.] A lenone tertia die, antecedente turba cum symphoniacis deducitur ad lupanar. Sed Athenagoras princeps civitatis primum ingreditur velato capite. Introivit cellam et assedit. Et adveniens Tarsia procidit ad pedes ejus, et ait: Miserere mei Domine, per juventutem tuam et per Deum te adjuro, ne velis me violare, contine impudicam libidinem tuam, audi casus infelicitatis meae, et originis meae stemmata considera. Cui cum universos casus suos exposuisset, princeps confusus et pietate plenus ait ei: Erige te, scimus fortunae vicissitudines et casus, homines enim sumus: habeo et ego filiam tibi similem, de quâ similes casus metuo. Haec dicens, dedit ei XL. aureos dicens, ecce habes amplius, quam virginitatis tuae propositum sit, dic advenientibus similiter, quousque liberêris. Puella profusis lacrymis ait: Ego pietati tuae gratias ago, et [note: deest rogo.] rogo, ne alicui narres, quae a me audisti. Athenagoras ait, si narravero, filia mea, cum ad talem venerit aetatem, similem [note: deest casum.] casum patiatur, et cum lacrymis discessit. Cui exeunti obvius ejus collega ait: Quomodo tibi convenit cum puellâ? Athenagoras ait, non potuit melius, erat enim tristis. Exeunte Athenagora intrat juvenis, et puella more solito ostium clausit. Cui juvenis ait, quantum tibi dedit juvenis ille? Puella, XL. aureos. Juvenis ait, accipe integram libram auri. Athenagoras audivit et ait, quanto plus dabis, tanto plus plorabit. Puella ut accepit nummos, procidit ad pedes ejus, et casus suos indicavit. Aporiatus juvenis ait, Domina alleva te, homines sumus, casibus subjacemus. Haec dicens


page 696, image: ds696

exiit. Vidit itaque Athenagoram ridentem, et ait illi, Magnus homo es, non habes, cui lacrymas propines, nisi mihi? Et jurabant ne haec verba cuiquam proderent, et coeperunt aliorum eventum expectare, [note: insidiantibus.] insidiantes per occultum aspectum: omnes qui introibant dantes pecuniam flentes exibant. Postea [note: Ideest puella.] puella obtulit lenoni pecuniam dicens: Ecce pretium virginitatis meae. Leno ait, vide, ut tantas quotidie pecunias afferas. Alterâ die item ait ad eum, ecce pretium virginitatis meae, quam lacrymis et precibus custodio. Iratus leno, audito quod virgo mansisset, vocat villicum puellarum et ait: Duc eam ad te, et eripe nodum virginitatis, si virgo tantum, quantum mulier [note: offert.] offeret? Cumque eam villicus duxisset in cubiculum, dixit ad eam, dic mihi, adhuc virgo es? At illa, quam diu Deus vult, virgo sum. Villicus ait, unde tantam attulisti pecuniam? Puella ait, lacrymis profusis, exponens omnes casus meos, rogavi homines ut misererentur virginitatis meae, et prosternens se pedibus ejus ait: Miserere mi Domine, subveni captivae regis filiae, ne violes me. At ille, nimium avarus est leno ille, nescio, si possis virgo manere. At illa, studiis liberalibus erudita sum, et in lyra possum modulari, duc me in forum, ibi facundiam meam poteris audire, proponam quaestiones populo, [note: proposita solve.] propositas solvam, et hac arte quotidie pecunias applicabo. Quod fecit villicus, et omnis populus cucurrit ad virginem videndam. At illa aggreditur facundiam studiorum, quaestiones sibi proponi jubet, et acceptas cum multo favore solvit. Tunc ingens clamor populi circa eam excrevit, ut multa pecunia ei ab omnibus daretur. Athenagoras vero illam integrâ virginitate ut unicam filiam custodiebat, ita ut eam villico donis multis commendaret. Cum haec Mitylene agerentur, venit Apollonius decimo quarto anno jam transacto, ad domum Strangulionis et Dionysiadis in civitatem Tarsum. Quem cum vidisset Strangulio, perrexit rapido cursu, dixitque Dionysiadi uxori suae, certe dixeras Apollonium naufragium fecisse, ecce venit ad repetendam filiam suam, quid dicturi sumus patri de filia? Et illa dixit, miser conjux, confiteor, nostram cum diligerem, perdidi alienam: accepi, vero consilium, ut veste lugubri induerer, fictas funderem lacrymas, et dicerem in villâ suburbanâ periisse Tarsiam, cum nos ipse viderit tali habitu, credet nobis. Cum haec ita diceret, introivit Apollonius, ut vero vidit eos lugubri indutos, ait: Fidelissimi hospites mei, quid in adventu meo tam longas funditis lacrymas? aut certe istae lacrymae non sunt vestrae, sed meae. Scelesta mulier cum moerore expressit lacrymas, et ait: Utinam ad aures tuas alius pertulisset, et non ego, aut conjux meus, nam Tarsia filia tua subito dolore stomachi defecit. Apollonius hoc audiens, totum corpus suum contremuit, diuque defixus stetit, tandem resumpto spiritu


page 697, image: ds697

intuens mulierem ait: Dionysiades, si filia mea, ut dicis, mortua est, nunquid et pecunia ac vestes, simulque ornamenta perierunt? Scelesta ait, ex parte sunt, ex parte perierunt: tunc aliqua ex eis proferuntur, dixeruntque Apollonio: Crede nobis, quia credidimus[?]ut filiam invenires; et ut scias nos non esse mentitos, habemus testimonium, cives enim nostri memores beneficiorum tuorum, in proximo littore ex aere [note: collatum.] collato filiae monumentum fecerunt, quod potes videre. Apollonius credens eam defunctam, ad famulos ait: tollite haec famuli et ferte ad navim, ego vadam ad filiae meae monumentum. Et ubi venit, legens titulos, CIVES. TARSENSES. TARSIAE. APOLLONII. FILIAE. OB. BENEFICIUM. EJUS. MONUMENTUM. EX. AERE. [note: collatum.] COLLATO. DEDERUNT, Perlectis titulis stupente mente constitit, et dum se non flere miraretur, maledicens oculis ait: O crudeles oculi, potuistis titulum filiae meae cernere, non potuistis lacrymas fundere! Et veniens ad navim, famulis suis ait, projicite me quaeso in sentinam navis, cupio enim in undis exhalare spiritum. Et dum prosperis navigat ventis Tyrum reversurus, subito mutatum est pelagus, et per diversa maris discrimina naves jactabantur. Omnibus autem Deum rogantibus, ad Mitylenem civitatem venerunt. Gubernator cum omnibus dedit plausum. Apollonius ait, quis sonus hilaritatis aures meas percutit? Gubernator ait, gaude Domine, quia hodie Neptunalia celebrantur. Apollonius ingemuit et ait: Ergo omnes diem festum celebrent praeter me. Tunc vocavit dispensatorem suum, et aitilli: Ne non lugens, sed avarus, videar, sufficiat famulis meis ad poenam, quod tam infelicem sortiti sunt Dominum, dona x. aureos, et emant, si quid volunt, et diem festum celebrent, me autem veto a quocumque vocari, quodsi quis fecerit, crura illi frangi jubebo. Dispensator itaque emit necessaria, et rediit ad navim. Cum igitur inter omnes navis Apollonii honoratior foret, et cum [note: abest, diem festum.] diem festum magno convivio melius caeteris [note: celebrat.] celebrarent nautae Apollonii, Athenagoras, qui Tarsiam diligebat ut filiam, deambulabat in littore, viditque navim Apollonii, et ait: Amici, ecce illa navis mihi placet, quam video paratam. Nautae ut audiunt suam navim laudari, dicunt: Invitamus te, princeps magnifice, si dignaris. Athenagoras ascendit navim, et libenti animo discubuit, posuitque x. aureos in mensa, et ait: Ecce, ne frustra me invitaveritis. Omnes dixerunt, bene accipis nos Domine. Videns autem Athenagoras omnes unanimiter discumbentes ait: Quis Dominus est navis? Et ait gubernator, Dominus navis in luctu moratur, jacet in tenebris sub sentinâ navis, et mori destinat, in mari conjugem perdidit, et in terris filiam. Athenagoras ait ad unum de servis Ardalium nomine, dabo tibi duos aureos, tantum descende, et dic ei, rogat te Athenagoras princeps civitatis hujus, procede de


page 698, image: ds698

tenebris ad lucem. Juvenis ait, non possum aureis mea crura reparare, quaere alium, quia jussit, ut quicumque eum appellaverit, crura ejus frangantur. Athenagoras ait, hanc legem vobis constituit, non mihi, quem ignorat, ego ad eum descendam, dicite, quomodo vocatur. Et dixerunt famuli, Apollonius. Athenagoras audito hoc nomine ait intrase, et Tarsia patrem appellavit Apollonium. Tunc pueris demonstrantibus pervenit ad eum. Quem ut vidit barbâ capite squallidum, et in tenebris jacentem, [note: submira.] submissa voce dixit: Ave Apolloni. Apollonius ut audivit, putans se ab aliquo servorum appellari, turbulento vultu respiciens, vidit ignotum sibi hominem, moestum et decorum, furorem silentio texit. Athenagoras ait: Scio, te mirari, quod ignotus te appellavi, disce, quia princeps sum hujus civitatis, Athenagoras nomine, descendi in littus adnaves contuendas, inter caeteras vidi navim tuam decenter ornatam, et amavi aspectum ejus, dum aspicio, invitatus sum a nautis tuis, ascendi et libenti animo discubui, inquisivi Dominum navis, quem dixerunt in luctu grandi esse, quod et video. Prodest ergo, quod veni ad te, procede de tenebris ad lucem, discumbe paullisper, spero autem, quia dabit tibi Deus post hunc ingentem luctum amplius gaudium. Apollonius levavit caput et ait: Quisquis es, Domine, vade in pace, ego autem non sum dignus epulari, et amplius vivere nolo. Athenagoras confusus, ascendit in superiora navis et dixit, non potui persuadere Domino vestro, ut vel ad lucem exiret, quid faciam, ut eum revocem a proposito mortis, et ait ad unum de pueris suis: Vade ad lenonem et roga eum, ut mittat ad me Tarsiam, habet enim sapientiam et sermonem suavem, potest eum forsitan exhortari, ne talis taliter moriatur. Leno cum audisset, permisit eam. Venit igitur puella ad navim, ad quam ait Athenagoras, veni ad me Tarsia domina, hic necessaria est ars studiorum tuorum, ut consoleris Dominum navis in tenebris sedentem, atque horteris, provoces eum exire ad lucem, lugentem conjugem et filiam, haec est caussa pietatis, pro qua Deus propitius est hominibus. Accede ad eum, et suade ei venire ad lucem, forsitan per nos Deus vult eum vivere; si enim poteris facere, dabo tibi XXX. sestertia argenti et totidem auri, et XXX. dies redimam te a lenone. Puella haec audiens constanter ad hominem descendit, et mira voce salutavit eum dicens: Salve, quicumque es, salve et laetare, non enim ad te consolandum polluta venit, sed innocens virgo, quae virginitatem suam inter naufragia et castitatem inviolatam [note: conservavi.] conservavit. Tuncin carminibus coepit modulatâ voce cantare:

Per sordes gradior, sed sordium conscia non sum,
Sic rosa de spinis nescit violarier ullis.


page 699, image: ds699

Corripit et raptor gladii ferientis ab ictu:
Tradita lenoni non sum violata pudore.
Vulnera cessassent animi, lacrymaeque deessent,
Nulla etenim melior, si nossem certa parentes,
Unica regalis generis sum stirpe creata:
Ipsa jubente Deo laetari credo aliquando.
Fige modo lacrymas, curam dissolve molestam,
Redde polo faciem, mentemque ad sydera tolle.
Nam Deus est hominum plasmator, rector et auctor,
Non sinet has lacrymas casso finire labore.

Ad haec Apollonius levavit oculos, et ut vidit puellam ingemuit, et ait: Heu mihi misero, contra pietatem quam diu luctabor! Erigens se Apollonius resedit et ait: Gratias ago prudentiae tuae, et nobilitati hanc vicem rependo, ut memor tui sim si quando laetari licet, et regni mei viribus levabo: Forsitan, ut dicis, regio genere orta es, natalibus parentum tuorum repraesentaberis. Nunc accipe centum aureos, et ac si me in lucem reduxeris, laeta discede, noli me appellare, recente enim luctu renovatâ calamitate tabesco. Puella acceptis aureis abire coepit: et ait ad eam Athenagoras, quo vadis Tarsia? sine effectu laborasti? non potuisti facere misericordiam, ac subvenire homini interficienti se? Et ait Tarsia, omnia, quaecumque potui, feci, et datis mihi centum aureis abire rogavit, et ait renovati se luctus dolore cruciari. Athenagoras ait, dabo tibi ducentos, descende, redde, quod dedit, et dic: Salutem tuam, non pecuniam quaero. Descendens Tarsia sedit juxta eum et ait: Si in isto squalore et in tenebris permanere destinasti, permitte me tecum sermonem miscere: Si ergo parabolarum mearum nodos [note: absolverit.] solveris, vadam, sin aliâs, refundam tibi pecuniam et abscedam. Tunc Apollonius, ne reciperet pecuniam, sed etiam puellae prudentes sermones audiret, ait, licet in malis meis nulla mihi cura suppetat nisi flendi et lugendi, tamen ne ornamento laetitiae caream, quod interrogatura es [note: deest breviter interroga et.] breviter interroga et abscede, peto enim ut fletibus meis spatium tribuas. Et ait Tarsia:

Est domus in terris quae nobis clausa resultat,
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes:
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.

Et ait, si rex es, ut dicis, convenit te nihil esse prudentius, solve quaestionem. Et ait Apollonius: Ut scias me non esse mentitum, domus quae in terris resonat, unda est, hospes tacitus, piscis est, qui cum domo suâ currit. Et ait Tarsia:

Longa feror velox formosae filia sylvae,
Innumerâ pariter comitum stipante catervâ:
Curro vias multas, vestigia nulla relinquo.



page 700, image: ds700

Apollonius ait: Osi licitum esset, ostenderem tibi, quae tu ignoras: tamen respondebo quaestionibus tuis, miror te tam tenera aetate mirifica prudentia esse imbutam, namque arbor stipata catervis, vias multas currens, et vestigia nulla relinquens, navis est. Et [note: deest Tarsia.] Tarsia addidit:

Per totas aedes innoxius introit ignis,
Est calor in medio magnus, quem nemo removit:
Non est nuda domus, nudus sed convenit hospes,
Si luctum [note: poneres.] ponas, insons [note: intrares.] intrabis in ignes.

Apollonius ait, intrarem balneum, ubi hinc inde flammae per tabulas surgunt, nuda domus, in qua nihil intus est, nudus hospes convenit, nudus sudabit. Cum haec et his similia diceret, puella misit se super Apollonium, et distractis manibus eum amplexa. batur dicens: Quid me tantis malis affligis, exaudi vocem deprecantis, respice virginem, talis prudentiae virum mori nefarium est: Si conjugem desideras, Deus tibi restituet, si filiam, salvam et incolumem invenies. Et tenens eum conabatur trahere. Apollonius in iracundiam versus, surrexit et Tarsiam calce percussit. Impulsa virgo cecidit, et genae ejus ruptae sunt, coepitque sanguis effluere. Conturbata virgo coepit flere et dixit: O ardua coelorum potestas! tu [note: me pater tanta.] me tantae calamitatis angustiis ab ipsis nativitatis meae exordiis fatigas, nam ut nata sum inter fluctus et procellas, mater mea doloribus constricta periit, et mortuae sepultura negata est [?] terra, ornata a patre meo dimissaque in loculo cum XX. sestertiis auri, Neptuno tradita est. Ego infelix Strangulioni et Dionysia dae impiissimis hominibus a patre commissa, cum ornamentis et regalibus vestibus, usque ad necem superveni, per invidiam jussa sum puniri a servo eorum ac occîdi. Tandem [note: ejus.] cum [note: cum intra jugulum ut.] ferro intra jugulum prope condito, ut Deum testarer, postulassem, piratis supervenientibus sum rapta, et in hunc locum deducta. Deus reddet me Apollonio patri meo. Apollonius audiens haec signa, exclamavit voce magna et ait: O Domine misericors, qui conspicis coelum et abyssum, et omnium secreta patefacis! Et haec dicens, cecidit super amplexus Tarsiae, et vehementius clamavit dicens: Currite famuli, currite amici, anxietati meae finem imponite. Audito clamore famuli cucurrerunt, cucurrit etiam inter illos Athenagoras princeps, et descendentibus illis in navim, invenerunt flentem super collum filiae suae, et dicentem: Ecce filia mea, quam lugeo. Tunc erigens se Apollonius, projectis vestibus lugubribus, indutus est vestibus mundissimis. Cui filia narravit, quomodo a lenone comparata, in lupanari posita est. Audiens haec Athenagoras, timens ne alii filiam in matrimonium daret, misit statim se ad pedes Apollonii dicens: Adjuro te per Deum vivum, qui te patrem filiae restituit, ne alii des filiam tuam nisi mihi: sum enim


page 701, image: ds701

princeps hujus civitatis, mea ope virgo permansit, et me ducente patrem agnovit. Cui Apollonius ait: Ego huic tantae pietati et bonitati non possum esse contrarius, imo opto, quia votum vovi, non medepositurum luctum, nisi filiam meam nuptum tradidero, hoc enim restat, ut filiam meam vindicem a lenone, quem sustinuit inimicum. His auditis Athenagoras cito cucurrit ad curiam, et convocatis civibus dixit: Ne pereat civitas propter unum impium, sciatis Apollonium regem ad hoc venisse, ecce classes navium properant grandi cum exercitu, eversurus civitatem lenonis ob impietatem, quia Tarsiam filiam suam in lupanari constituit. Mox, ut dictum est, concursus factus est et tanta commotio populi, ut nec viri nec foeminae remanerent, quin concurrerent ad Apollonium regem. Et dixit Athenagoras: Ut liberetur civitas, deducatur ad eum leno. Vinctis ergo manibus post tergum deducitur leno. Apollonius regiâ veste indutus, tonso capite et omni squallore deposito, diadema imposuit, tribunal ascendit, civibusque audientibus ait: Vidistis Tarsiam a patre suo hodie cognitam, quam cupidissimus leno ad vos despoliandos usque hodie depressit. Ut ergo pietati vestrae plenius gratias referam, filiae meae procurate vindictam. Omnes unâ voce dixerunt: Leno vivus ardeat, et divitiae ejus puellae dentur. Adducitur leno protinus, et igni traditur arsurus. Tarsia ait villico, dono tibi libertatem, quia beneficio tuo et civium virgo permansi, et donavit ei ducentos aureos et libertatem: libertatem vero cunctis puellis coram se praesentatis [note: perdonavit.] donavit, et dixit, et quidquid de corpore vestro hactenus servistis, ex hoc liberae estote. Erigens etiam se Apollonius ad populum loquitur dicens: Gratias pietati vestrae refero venerandi et piissimi cives, quibus longa fides pietatem praebuit, et quietis salutem exhibuit, nunc ergo tribuo vobis auri pondera quinquaginta. Quod cum in praesenti fieret, fuderunt ei statuam ingentem, et in base scripserunt,

TYRIO. APOLLONIO RESTAURATORI DOMUUM. NOSTRARUM ET. TARSIAE SANCTISSIMAE. FILIAE EJUS. VIRGINI.

Tunc intra paucos dies Apollonius tradidit filiam suam in conjugium Athenagorae, cum ingenti laetitiâ totius civitatis. Et cum eodem navigans inde cum suis omnibus, volens per Tarsum proficiscendo redire ad patriam suam, in somnis admonitus est


page 702, image: ds702

per angelum, ut Ephesum descenderet, et intraret templum Ephesiorum cum filiâ et genero suo, ibique omnes casus suos exponeret, quos passus esset, postea veniret Tarsum, et vindicaret innocentem filiam suam. Apollonius expergefactus, indicavit haec omnia genero et filiae suae. Et illi dixerunt, fac, quod tibi videtur. Tunc jussit gubernatori tendere Ephesum. Qui cum descendisset ratem cum suis, templum petiit, ubi conjux sua inter sacerdotes principatum tenebat. Rogavit, ut aperiretur sibi sacrarium; dicitur prius sacerdoti: Venit quidam nescio quis, cum filiâ et genero suo et nimiis donis, et petit sibi aperiri sacrarium. Hoc audito, Alcistratis [note: deest regis filia.] regis filia gemmis regalibus ornavit caput, et vestivit se veste purpureâ, venitque stipata catervis, erat enim effigie decora, et ob nimium castitatis amorem, asserebant omnes nullam tam gratam esse virgini. Quam videns Apollonius cum filiâ suâ et genero, misit se ad pedes ejus, tantus enim splendor ejus pulchritudinis imminebat, ut ipsa esse Diana videntibus putaretur. Aperto itaque sacrario, obtulit multa munera pretiosa, et post haec coepit Apollonius dicere: Ego ab adolescentia Rex natus, Tyrius Apollonius nominatus, cum ad omnem scientiam pervenissem, regis iniqui Antiochi quaestionem exsolvi, ut ejus filiam acciperem, sed ille foedissimâ sorde sauciatus est, ita ut [note: deest cui.] cui pater fuerat constitutus per naturam, ei fieret conjux per impietatem: nam et me conabatur occidere. Quem dum fugio, naufragus ad Cyrenem a rege Alcistrate gratissime susceptus, in tantum benevolentiam ejus sum expertus, ut filiam ejus mererer accipere. Deinde mortuo Antiocho, cum properarem ad regnum percipiendum, ipsa mecum comitante, hanc filiam meam, quam coram te magna Dea Diana repraesentari jussisti, angeli jussu, postquam in navi peperit, spiritum emisit. Quam ego regio habitu indui, et cum XX. sestertiis auri, in loculo clausam in mare misi, ut inventa digne sepeliretur. Et hanc filiam meam nutriendam nequissimis hominibus commendavi, et superiores Aegypti partes petii. Quartodecimo autem anno adveniens, ut filiam meam expeterem, dixerunt eam esse defunctam. Et dum credidi, vivo in luctu in lugubribus vestibus, et mori cupiens, mihi filia mea reddita est. Cum haec et his similia narraret, Alcistratis [note: deest filia.] filia, uxor ipsius, levavit se, et rapuit eum in amplexum. Apollonius autem repulit eam a se, at illa cum lacrymis dicebat: Ego sum conjux tua, Alcistratis regis filia, et tu es Tyrius Apollonius, tu es meus magister, qui me docuisti, tu es qui me a patre Alcistrate accepisti, tu es, quem naufragum adamavi, non caussa libidinis sed sapientiae, et ait ad eum, ubi est filia mea? Et ipse ostendens ei Tarsiam,


page 703, image: ds703

dixit, haec est filia, quam vides. Tunc resonat in tota Epheso, Tyrium Apollonium regem uxorem [note: suam Alcistratem.] suam in templo offerentem cognovisse, fit laetitia ingens in tota civitate Ephesiorum. Ipse vero ascendit navim cum uxore et genero et filia, revertens ad patriam suam. Veniens igitur Tyrius Apollonius Antiochiam regnum sibi reservatum recepit, et pergens Tyrum constituit in loco suo Athenagoram generum suum. Deinde cum ipso genero et filia sua, et cum exercitu regio veniens Tarsum, jussit comprehendi Dionysiadem et Strangulionem, et duci ante se, et coram omnibus civibus ait: Beatissimi cives Tarsenses, nunquid Apollonius Tyrius alicui vestrum extitit ingratus? Et omnes dixerunt: Te regem et patrem patriae omnes diximus, pro te mori libenter optamus, hoc statua a nobis facta testatur. Et ait Apollonius, Commendavi [note: hanc filiam.] filiam meam Strangulioni et Dionysiadi uxori ejus, et eam mihi reddere noluerunt. Infelix mulier ait: Bone Domine, nunquid non tu ipse titulum monumenti ejus legisti? Apollonius jussit venire Tarsiam in praesentiam civium, et revelata facie Tarsia maledixit mulieri, Dionysiades ave, saluto te Tarsia ab inferis revocata. Infelix mulier toto corpore contremuit, cives mirantur et gaudent: Et jussit Tarsia venire villicum, cui ait, Theophile, ut possit tibi ignosci, clarâ voce responde, quis me tibi interficiendam obligavit? Villicus ait, Dionysiades domina mea. Tunc cives rapuerunt Strangulionem et Dionysiadem, extra civitatem trahentes lapidaverunt, volentes et Theophilum occidere, sed interventu Tarsiae non tangitur, quae ait, nisi ad testandum mihi spatium dedisset, modo mea pietas illum non defenderet, quem manu missum abire praecepit. Infelicem filiam occisorum etiam Tarsia depulit. Apollonius dedit munera ad restaurandam civitatem, et moratus est ibi mensibus sex. Navigans inde Pentapolim civitatem, curiam ingreditur ad Alcistratem regem gaudens. In ultimo senectutis rex vidit filiam suam, et neptem cum marito suo, integer annis. Post haec moritur perfectâ aetate, in manibus eorum dimittens haereditatem regni sui Apollonio, in medietatem filiae suae.

Omnibus his peractis, dum ambularet Apollonius juxta mare, vidit piscatorem, a quo naufragus fuerat susceptus, jussitque eum apprehendere et ad palatium duci. Videns piscator a militibus se comprehendi, putavit occidi. Ingressus Apollonius jussit eum adduci ad se, et ait: Hic est paranymphus meus, qui mihi naufrago opem dedit, et ad civitatem venire ostendit, et dixit ei: Ego sum Apollonius Tyrius, cui dimidium tribuisti tribunarium, et donavit ei CC. sestertia argenti, et servos et ancillas, et


page 704, image: ds704

fecit eum Comitem suum, usque dum vixit. Hellanicus vero, qui de Antiocho nunciavit, obtulit se Apollonio, et procidens ad pedes ejus ait, Domine, memor esto Hellanici servi tui, Apollonius apprehensa manu Hellanici, erexit eum, fecitque divitem, et ornavit Comitem. His expletis genuit Apollonius de conjuge sua filium, quem in loco avisui Alcistratis constituit regem. Vixit vero Apollonius cum conjuge sua annos LXXIV. et tenuit regnum Antiochiae et Tyri et Cyrenensium. Quiete vixit et feliciter. Casus suos ipse descripsit, duo volumina perfecit, unum in templo Ephesiorum, alterum in suâ bibliothecâ collocavit.

Explicit feliciter.



page 705, image: ds705

FRAGMENTA TABULAE ANTIQUAE, IN QUIS ALIQUOT PER ROM. Provincias Itinera. Ex Peutingerorum bibliotheca. Edente, et explicante MARCO VELSERO Matthaei F. Aug. Vind.



page 707, image: ds707

VIRO ILL. ET NOBILI JACOBO CURTIO A SENFTENAU, S. R. I. PROCANCELLARIO Marcus Velserus S.

VT tibihanc expositionem inscriberem Vir III. multa me impulere. Mitto externa. Intra te sunt: Virtus etiam ignotis non ignota: Prudentia a natura indita, praestantissimarum disciplinarum doctrina, etmaximarum rerum usu exculta: Auctoritas tanta, quantam necesse fuit excellentem virtutem, et eruditam prudentiam consequi: Amor et studium in elegantiores litteras vehemens adeo, utprofecto in incredibili diversissimorum negotiorum mole plane sit incredibile. Impulere ista: Perpulit mirifica humanitas, qua una reliqua illa ita exornas, ut singula per se magna, maxima etpraeclarissima perficias. Hanc omnium ore celebrem, ut ante annos viginti coram cognoscerem, melior mihi fortuna indulsit. Neque me ejus exinde oblivio cepit, aut erit, ut in posterum capiat. Fatebor tamen proximis diebus illustriorem solito ob oculos versatam:


page 708, image: ds708

Cum intellexi tam diuturno decurso tempore, tibi non modo recentem memoriam, sed ex veteri consuetudine propensam adhuc in res nostras voluntatem constare. Cui gratiam referendi quoniam quam aliam rationem ineam non video: Hanc tabellam, AMORIS, OBSERVANTIAE, GRATITUDINIS MONUMENTUM, tuo nomini dicatam pendere patieris: Ego laetus lubens merito (ut habet vetus formula) consecro. Vale. Augustae Vindelic.



page 709, image: ds709

PRAEFATIO IN FRAGMENTA TABULAE ITINERARIAE ANTIQUAE.

MEminit B. Rhenanus in libris rerum Germanicar. aliquoties tabulae antiquae, quam apud Chunr adum Peutingerum amicum suum Augustae viderit: Chartam provincialem, itinerariam, militarem, diversis locis appellat: Ait sub ultimis Imperatoribus depictam, a Celte in quadam bibliothecarepertam esse, plane veterem. Ex ea cum testimonia nonnulla produxisset, plerosque illius videndae desiderio vehementi incendit. Existimabant homines eruditi, hoc finium regundorum judice, qui omnem exceptionem super aret, multas tantumnon immor tales geographorum dissensiones componi, multos inextricabiles in historicorum libris nodos solvi posse. Verum Peutingerus, dum vixit, tabulam non emisit; neque illa eo mortuo, quod mihi constet, in cujus quam conspectum venit, quamvis saepius diligenter quaesita. Inventa sunt autem, inter reliqua litteraria cimelia, schedae duae, quas ex tabula ista delineatas appareret: ita ut altera, altroversum plus spatii exprimeret, neutra totum autographum referret, quod certis indiciis liquet. Hae cum ad manus meas pervenissent, committendum non existimavi, ut publico inviderem. Vulgavi itaque ea fide, quae alicui nimia videri possit (nam maxima minima pari diligentia exprimenda curavi, etiam errores manifestos, in explicationibus, quam in schedis, corrigere malui.) Sed profecto, reddendis antiquis monumentis nemo satis religiosus est, qui superstitiosus haberimetuit. Editionis consilium non est, cur pluribus commendem: Sive autogr aphum periit, sive delitescit, aliquando lucem visurum (quod ominari placet) interim fragmentis hisce frui, gratiae apponent docti omnes, certoscio. Explicationem addere visum necessario. Non quod de illis rebus hariolandum sit, quae nullis vestigiis indagari possunt, qualia pleraque nomina nuncprimum in lucem rediviva, quae fere intacta transmitto: sed quod mihi attente cogit anti nonnulla in mentem venerint, quae tum in universum, tum per partes monita, lectores eo


page 710, image: ds710

labore videbantur levare. Et periculum fuerit, si schedis nudas emitterem, ne permulti, quibus illae jam usui erunt, vix inspectas abjicerent, taedium non laturi corrigendi, quae a descriptoribus errata, commode explicandi, quae ab auctore inconcinnius posita, confirmandi, quae in speciem dubia incerta, annotandi denique, si qui ab autographo errores viderentur. Nam aut ego fallor, aut his ipsis salebris impeditus Peutingerus, quo nemo antiquitatis studia promovit cupidius, ab editione abstinuit. Monebo itaque non pauca paucis, sine ostentatione, sine insectatione. Cur enim aut mihi nimis placeam, si his ducibus viam tenuero, aut aliorum elevem diligentiam, si illis destituti, in tam densis antiquitatis tenebris inter dum aberravere? Quidquid hujus, profecto neque iis fraudi, neque mihi laudi erit: Quam adeo non capto, ut me uberrimos fructus percepisse existimaturus sim, si commentatione ista schedarum inspectoribus aliquam lucem praetulero. Dicam autem primo loco, quae de auctore, de tabula, de schedis, de lineis, et numeris measententia: Ad singulorum deinde locorum nomina accedam.

Auctorem geographiae imperitum, mathematicas litteras in universum non doctum fuisse, necessario fatendum res enim loquitur: Cum neque provinciarum circumscriptiones, et figurae, neque littorum extremitates, neque fluviorum decursus, neque locorum intervalla geographicis canonibus respondeant. Inde fit, ut non temere suspicer, haec in turbido castrensi, potius quam erudito scholarum pulverenata, manu Metatoris alicujus descripta esse. Metatores sunt Vegetio lib. 2. cap. 7. qui praecedentes locum eligunt castris: eum deinde mensores militibus ad podismum dimetiuntur. Verum usus obtinuit, ut Metatores dicantur, etiam qui in civitatibus diversoria, et hospitia designant. Ita Cod. lib. 2. tit. 8. l. 3. et 5. lib. 12. tit. 19. l. 9. tit. 41. l. 1. 2. 5. 9. et 11. Domus attributae Metata, per totum hunc postremum titulum. Metatoribus autem necessaria cognitio Itinerum, Trajectuum, Civitatum, Interstitiorum: Et quae multa praeterea ad id institutum pertinent. Nam mihi dubium nullum est, designandae itinerum rationi Metatores a ducibus consilio adhibitos. Exempli caussa producamus Lampridii verba ex Alexand. Severo: Itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset: Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus, et si dii voluerint, in prima mansione mansurus. Deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda. Hujuscemodi edicta non nisi a perito Metatore instrui poter ant, qui mansiones, earumque


page 711, image: ds711

intervalla, magnitudinem, et annonae copiam in numerato haberet, quo praescriberet, quanta exercitus pars in unaquaque commode manere posset. Et ea apud me verisimillima est opinio: Itiner arium provinciarum, quod Ant. Aug. tribuitur, cujus auctoritate persaepe usuri sumus, a Metatoribus originem ducere. Nam id, quod Lampridius edictum appellat, a D. Ambrosio serm. 5. in psalm. 118. Itiner arium dicitur. Placet totum locum exscribere, mire enim ad institutum nostrum facit. Miles qui ingreditur iter, viandi ordinem non ipse disponit sibi, nec pro suo arbitrio viam carpit, nec voluptuaria captat compendia, ne recedat a signis: Sed Itinerarium ab imperatore accipit, et custodit illud; praescripto incedit ordine, cum armis suis ambulat, rectaque via conficit iter, ut inveniat commeatuum sibi parata subsidia. Si alio ambulaverit itinere, annonam non accipit, mansionem paratam non invenit; quia Imperator his jubet haec praeparari omnia, qui sequuntur, nec dextra nec sinistra a praescripto itinere declinant. Meritoque non deficit, qui Imperatorem sequitur suum, moderate enim ambulat, quia Imperator non quod sibi utile, sed quod omnibus possibile considerat: Ideo et stativas ordinat, triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die, eliguntur civitates, in quibus triduum, quatriduum, et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur. Et ita sine labore conficitur iter, donec ad eam urbem perveniatur, quae quasi Regalis eligitur, in qua fessis exercitibus requies ministretur. Hanc legem esse praescriptam, Christo ducente, sanctis commeantibus, recognoscas velim. Profecti sunt enim et patres nostri deterra Aegypti, per longa spatia terrarum, quorum stativae omnes, mansionesque descriptae sunt, donec Cades, id est, ad sanctorum terram perveniretur. Vides, quis itiner arii usus, qui etiam ab aliis est observatus. Verum enimvero, quoniam

Segnius irritant animum demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis commissa fidelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator.

Hinc credibile, libellos itiner arios quandoque delineatis tabulis explicatos; quo nimirum itinerum, et mansionum constitutio in tabulis uno intuitu sub imperatorum oculos veniret. Neque id nulla de caussa, quando haec in primis Imperatoribus cura curanda. Fuerit exercitus Lugduno Batavorum, Noviomagum movendus, ob magnitudinem, vel alia quavis occasione


page 712, image: ds712

dividendus: Multum intererat hanc cognitionem oculis praecipere, binas esse vias, quae illo ducant, dexteriorem sex mansionibus distinctam, dextro flumine, sinisteriorem novem mansionum, laevo flumine uti, huic ultra alveum hosticum, illi pacatum esse. Et nostram tabulam huic fini paratam, non dubie innuunt dicta hactenus: Clarius adhuc ostendunt lineae viarum, numeri spatiorum indices: et quod illae tantum mansiones expressae, quae in vias delineatas incidunt, praeteritis aliis non obscuri nominis urbibus. Quorum nihil commisisset auctor, si ipsas provincias, non certa in provinciis itiner a describenda sumpsisset. At privatum institutum respexit, Metatoremnon geographum praestitit. Idque vel idcirco animadvertendum, ne antiquitatis nomine decepti, tabulae auctoritatem, quam auctornon petit, non meretur, tribuamus. Si quis enim hinc eum usumsper at, quem ex geographicis pinacibus diligentissime et scientissime confectis, fallitur: si quis item hanc delineationem Ant itinerario, et nudis mansionum nominibus in eo perscriptis, nihil praestare judicat, non minus err at: Commodissime sentit, qui medium locum tabulae tribuit: Ejus cemodi sibi descriptionem promittens, cujusmodi ab homine illarum disciplinarum, quas initio diximus, rudi, proficisci potuit.

Magnitudinem ex fragmentis ita aestimo, ut mihi persuadeam, tabulam integram, totius Occidentalis imperii praecipua itinera complexam. Nimis certe in aperto est, perexiguam partem innostris apographis reliquam, multo maximam desiderari. Rhenanus satis ostendit, Rhenum ab ostiis ad fontem usque descriptum: at ex schedis, illa quae in hanc partem se longius porrigit, Coloniam Trajanam non excedit. Franciscus Irenicus meminit Itiner arii cujusdam Augustani, quod ab Ant. itinerario differat: ego elenchum ex hac tabula exscriptum significari interpretor: in quo, praeter plerasque ad Rhenum urbes, contineantur Danubianae omnes, quascumque antiquitas vidit. Nomina multarum, quae in Rhaetiis, Norico, Pannoniis sitae, describit, Sirmium usque. Inschedis supersunt reliquiae itinerum per Galliam, Britanniam, Hispaniam, et Africam. Jam ergo: Cum Rhaetiae ad Italiam, Noricum, et Pannoniae ad Illyricum pertinuerint: Occidentale autem imperium, ex quo Constantius, et Galerius rempublicam divisere (primi inquit Orosius) Italiam, Africam, Hispaniam, Galliam, Britanniam, et Illyrici partem comprehenderit: Fit, ut ex singulis hujus imperii partibus vestigia ad indicinam reliqua sint: Ideoque non magnopere dubitandum existimem, ea quoque, quae inter tam misere discerpta


page 713, image: ds713

membra media, in autographo expressa esse. Eo gravior, et acerbior tam insignis monumenti jactura accidit: quod cum Ant. et Notitia provinciarum conjunctum, incredibile quantum ad omnem antiquam historiam illustr andam, et restituendam subsidium afferre poterat.

In aetate conjicienda assentior Rhenano, qui de ultimis Imperatoribus sensit. Sunt plura ei rei argumenta, Unum afferam: Francicum nomen, quod in priori scheda extat, sero Romanis cognitum, ante Trebellium et Vopiscum a nemine in litteras relatum, et falluntur egregie, qui Ciceronem ejus meminisse asseverant: Uti etiam in errore versantur, qui manifestarium glossema recipiunt in Josepho, ex Hebraeo verso, lib. 5. cap. 42. Herodis interfuisse funeri satellites Germanos et Gallos, qui sint Francigenae. Ultimos autem Imperatores capio, non qui postremi imperatorio nomine in occidente usi, sed qui postremo provinciarum, quarum hic itinera, potiti. Ad quam rationem, dicam obsoleto verbo, postremorum postremissimi censendi Theodosius major, ejusque filii. Neque fieri potest, ut ista descriptio Theodosio et filiis sit recentior. Theodosio enim mortuo, barbari plerasque provincias mox sub Honorio et Arcadio, alias non multo post in potestatem redegere. Quod certis historiarum testimoniis consignatum. Cum vero nemo suspicaturus sit, Romanos itinera per provincias a barbaris jam occupatas descripsisse, omnino conficitur, quod posuimus.

Ex schedis, ea, quam primo loco damus, venuste et eleganter, altera rudiuscule, et negligenter descripta erat. Atque hac non difficulter caruissemus, si, quae continet, in priori omnia expressa, et si locorum nomina clara, firma fuissent, neque alterius lectionis collatione eguissent: Verum, praeterquam quod quaedam Galliae, Hispaniae et Africae itiner a in priori non extant: Conferenda etiam in reliquis erat scripturae ratio. Haec in plerisque incredibiliter depravata, sive ipsius tabulae, sive descriptorum, sive utrorumque vitio. Nam in tabula quaedam. errata esse, cur negemus? Sed alia a descriptoribus vulnera addita, significat in primis schedarum dissensio: Quae faciliorem. veniam meretur, quod originem ducere videatur ex litteris in autographo obscuris et dubiis, vetustate exolescentibus. Nos his explicandis et restituendis, quam fieri poterit, diligentissimam operam navabimus.



page 714, image: ds714

Linearum ductus, quibus stationes aut mansiones (sunt ca solennia Metatoribus nomina) conjunguntur, Vias publicas exprimunt; quas Consulares, Praetorias et Militares appellabant. Dig. lib. 43. tit. 8. l. 2. Publicas vias dicimus, quas Graeci [gap: Greek word(s)] , nostri Praetorias, alii Consulares appellant. Militares dicuntur lib. c. tit. 7. l. 3. Ubi earum usus describitur: Viae militares exitum ad mare, aut in urbes, aut ad flumina publica, aut ad aliam viam militarem habent. Quas singulas exitus species in nostris schedis observabis. Publicae autem non omnes his nominibus comprehensae. Ait Ulpianus lege, quam priorem adduximus: Quae post consularem excipiunt, in villas, vel alias colonias ducentes, putem etiam ipsas publicas esse. Verum ego in schedis nullam non consularem, aut quod idem est, militarem delineatam opinor. Hasce tribus modis munitas reperio: Sive stratis lapidibus, sive intecta glarea, sive congestis terreis aggeribus. Dig. lib. 43. tit. 11. l. 1. Neque latiorem, neque longiorem, neque altiorem, neque humiliorem viam, sub nomine refectionis, is, qui interdicit, potest facere: vel in viam terrenam glaream injicere, aut sternere viam lapide, quae terrena sit, vel contra lapide stratam terrenam facere. Quamquam Isidorus viam terrenam, cum ea, quae lapidibus strata, videtur conjungere, cum ait, Aggerem esse mediae stratae eminentiam, coacervatis lapidibus stratam, ab aggere, id est, coacervatione dictam, quam historici viam militarem dicant. Absolute autem viae publicae, Aggeres. Ammianus Marcell. lib. 19. tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte complanatum spatium. Et 21. de Juliano, Morarum impatiens, percursis aggeribus publicis, Succos, nemine auso resistere, praesidiis occupavit.

Curatores porro viae accipiebant: Quos ab Augusto excogitatos Suetonius innuit cap. 37. At Pomponius l. 2. de Orig. juris, initium longe altius repetit. Illud etiam observavi, interdum singulis viis singulos curatores datos, ut ex multis lapidibus constat: Interdum unum hominem multarum viarum curam gessisse. Fidem facit marmor, quod Auximi superest, in quo C. Oppius CUR. VIAR. CLODIAE. ANNIAE, CASSIAE. CIMINAE. TRIUM. TRAJANARUM. ET. AMERINAE. Per redemptores muniebantur, uti Siculus Flaccus scripsit. Rei quandoque ad has munitiones condemnabantur, quod ex Suetonii Cajo cap. 27. colliges. Lapideis columellis distinguebantur, quibus milliarium numerus adscriptus, unde nomen accepere; in vetusta inscript. MILLIARES.


page 715, image: ds715

LAPIDES. RESTITUTI. Etiam Imperatorum nomina addita, quod horum jussu munirentur: Nummi Augusti fornicibus, quadrigis, et trophaeis insignes, QUOD. VIAE. MUN. SUNT. Sidonius in propempt.

Antiquus tibi nec teratur agger,
Cujus per spatium satis vetustis
Nomen Caesareum viret columnis.

Multa extant in hanc sententiam auctorum loca, et certissimi testes lapidei cippi, qui reliqui. Ex iis interstitia locorum itinerariis adnotabantur. Et hoc ipsum sibi numeri in schedis volunt. Quorum tamen nos perraro rationem inire potuimus, adeo cum Ant. itinerario non coincidunt, cum quo uno conferre licebat. Cujus rei culpam non omnem in exscriptorum negligentiam rejicio. Etsi haec mirum quantum sibi indulsit, tamen multae praeterea differentiae caussae accedere potuere. Ipsa dies pleraque immutat: Aliqua itinera contrahuntur novis inventis compendiis. Producuntur alia, necessariis de caussis ambagibus additis. Deinde, numeri Ant. semper mansionem, quae proxime antecessit, respiciunt, schedarum fortassis non item: Cum etiam in cippis observem aliquando numeros a splendida aliqua colonia, per centum passuum millia, et eo amplius continuari, neglectis intermediis oppidis minoris nominis; exemplo est cippus haud procul Oeniponte, Severo et filiis inscriptus, in quo numeri ad Augustam Vindelicorum, longe dissitam referuntur. VIAS. ET. PONTES. REST. AB. AUG. MIL. PASS. CX. Demum, quae in libello certo ordine perscripta, ea in tabulatam ad anteriora, quam ad posteriora referre, quin et dextrorsum aut sinistrorsum trahere nihil vetat, et duplex numerus quibusdam mansionibus additus, indicio est illas diversa itinera respicere. Quibus omnibus rationibus haec conjectatio valde obscura atque impedita redditur: Et si mihi divinationem rei tam incertae sumam, meo merito ridiculus habear. Aliis eam palmam lubens cedo.

Ne quid praeteream, moneo in posteriori scheda itinerum lineas omnes, et haec nomina, CREPSTINI. NAMAVI. Fl. Renus. Fl. Batabus. Osini. Fl. Riger. ICAMPENSES. rubrica descripta, intervalla numeris Romanis, quae in priori barbaris characteribus, notata esse. An ad autographifidem, non asseveraverim; quamquam de numeris minus ambigo. Quomodo enim barbaros characteres referret autographum,


page 716, image: ds716

cum nullus dumtunc temporis eorum usus esset? Verum prioris schedae descriptor hac in re scribendi compendium sequi maluit: Nos, uti in schedis invenimus, ita reddidimus: Rubricam non nisi atramento exprimere potuimus. Sed ecce prior scheda in manibus.



page 717, image: ds717

PRIORIS SCHEDAE EXPLICATIO. PARTITIO ET ORDO. Cap. I.

SCHEDAM apte dividimus in partes Britanniae, Barbarici, Bataviae, Belgicae, Lugdunensis et Aquitaniae. Ordinem interdum ex Ant. mutuamur; cum illo destituimur, normam certam habemus nullam. Itinera etiam nonnulla ob intermedia flumina incidere, et in diversa capita referre coacti fuimus.

BRITANNICA. Cap. II.

EXtrema Britanniae, quae Galliae objecta, describuntur, nomine non expresso. In iis haec loca,

AD MUM. 22. Scheda posterior, AD MUM. XX. Nullam lucem praeferunt geographi, neque ego hariolus: Quid si AD MUNICIPIUM. Cujus nomen proprium vix inveniemus in tanta ignoratione priscorum foederum, et cujusque urbis privata conditione. Ex Ant. tamen quispiam Ventam Icinorum suspicetur. Camdenus vestigia aliquot Romanarum viarum per Britanniam superesse prodit, ex quibus fortassis in re praesenti conjectur am cum hic tum alibi capere liceat.

SIMOMAGI. 15. Scheda post. SINOMAGI. Ant. Sitomagi. Semel dico, me restituendis iis nominibus, quae cum uno Ant. conferre licuit, operam non lusurum. Cum Ant. codicem nihilo castigatiorem his schedis habeamus, non erat, cur in alterutram partem conjecturis propenderemus. Vetera etiam recentibus conferre abstinuimus: Quod in nominibus jamdudum notis, aliorum labore, qui ante nos scripserunt, et vulgo leguntur, abuti nollemus, certiora, quae proferremus, non haberemus: In illis vero, quae ex his primum schedis in lucem prodeunt, periculosum videretur homini peregrino, qui illas provincias praesens nunquam aspexisset, tenuibus conjecturis (cujuscemmodi fere tota ista divinatio)



page 718, image: ds718

[gap: illustration]

nimium confidere. Neque tamen dissimulavimus, si quando in explicationem valde probabilem incidimus.

AD CONVECINN. 15. Sch. post. CONVETRONI. Ant. Combretovio, aut Combretonio.

AD ANSAM. Consentit Ant. Sch. post. perperam, AD ANSANI.

CAMULODUNO. 5. Ant. Camoloduno. Ptolemaeo Camudolanum in Trinoantibus. Alia a Camuloduno Brigantium. Lipsius in Tacitum profert lapidem, qui Camaloduni praeferat.

CAUNONIO. 8. Ant. Canonio.

BAROMACI. 12. Descriptorem oculos parum intendisse, B. loco S. accepisse, priores litteras in lituris delitescere, et CAESAROMACI pro Caesaromagi restituendum esse contenderim. Suadet Ant. qui praeter primam mansionem, reliquum iter iisdem stationibus, numeris diversis describit. Itinere a Venta Icinorum Londinio,



page 719, image: ds719

Ant.

A Venta Icinorum,

Sitomago M. P. XXXI.

Combretovio M. P. XXII.

Ad Ansam M. P. XV.

Camoloduno M. P. VI.

Canonio M. P. IX.

Caesaromago M. P. XII.

Scheda.

Ad Mum. 22.

Simomagi. 15.

Ad Covecin. 15.

Ad Ansam

Camuloduno. 5.

Caunonio. 8.

Baromaci. 12.

Ordinem, quem sequutus sum, ab eodem Ant. didici. Nampostrema trianomina in scheda ita accipieuda, acsi obversa lineae, quae ab Ansadescendit (estvia militaris, exitum habens adalteram militarem, quae ad mare ducit) primis litteris in eam inciderent: Quaratione, Camuloduno Caunonium, et Baromacum, sive verius Caesaromagum, posteriora; quae aliâs, contra quamres est, Camulodunum antecederent.



page 720, image: ds720

Fluvius, qui in utraque scheda sine nomine sequitur, Thamesis est. Meminit ejus Caesar 5. belli Gallici.

MADUS. 17. Est in Notitia Adurnum, littoris Saxonici in Britannia locus: Ubi Praepositus numeri exploratorum, Ortelius Madurnum in membraneo codice legi annotavit, quodnomen adnostrum videtur alludere: Sedin Notit. portus adscriptus, nostrum mediterraneum oppidum fuisse apparet. An Noviomagus Ant. aut Ptol. Neomagus, ut priores litterae perierint, G in D versasit?

ROIBIS. 7. Schedapost. RORILUS. Quid si Ant. Durobrovis, Dubobrus, aut Durobius? Nam unum idem nomen varie apud hunc legitur. Etfieripotuit, ut primâsyllabâ extritâ, reliqua contracte scripta descriptorem fefellerint. Itineris ordo convenit.

DUROLEVO. 7. Confirmat Ant. Ideo in post. sch.

BUROLEVO. erratum videtur.

DURAVERUS. S. post. DUROAVERUS. Ant. Duror Verno, et Duraruenno. Ptolemaei Daruenum videtur.

DUBRIS. Ita Notitia, a qua Praepositus militum Tungricanorum ibi constituitur Ant. Ad portum Dubris.

RAVIPIS. S. post. RATUPIS. Ant. Adportum Ritupis, vel ad portum Ritupium. Ptolemaeo Rutupiae. Quae vera lectio. Sic Ammiano Marcellino 20. et 27. atque aliis multis. Notitiae Rutupis et Ruttupis, ubi Praepositus legionis secundae Augustae. Sed placet simplex T. plerisque testimoniis, etiam poetarum. Lucanus 6.

------- Rutupinave littora fervent. [note: Auson. parent. 8.]
------- tellus, quem Rutupina tegit. [note: Item 18.]
Praeside laetatus, quo Rutupinus ager. [note: Et de urbibus 6.]
Punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.

Quibus locis Rutupinum pro Britannico accipio. Ita apud Juvenalem Sat. 4.--- Rutupinove edita fundo

Ostrea --- non nisi in universum Britannica, quae nunc quoque in deliciis. Poetae appellationis caussam nacti, quod qui in Britanniam navigabant, fere Rutupias solebant appellere: Erat enim eo frequens ex Gallia trajectus, qui nunc Dubrim est, uti cognosci potest ex Marcellini locis, quae indicavimus, et ex itinerario maritimo, in quo a portu Gessoriacensi Rutupias usque CCCCL. stadia notantur. Sed jam Ant. conferamus. Itinere a Vallo adportum Ritupis,

Ant.

Durobrovis M. P. IX.

Durolevo M. P. XVI. Al. XIII.

Duror Verno M. P. XII.

Scheda.

Roibis. 7.

Durolevo. 7.

Duraverus.

Dubris.



page 721, image: ds721

Ad portum Ritupis M. P. XII. Ravipis.

Mox alio itinere a Londinio ad portum Dubris.

Dubobrus M. P. XXVII. Roibis. 7.

Durolevo. 7.

Duraruenno M. P. XV. Al. XXV. Duraverus.

Ad portum Dubris M. P. XIV. Dubris.

Praeteriit hîc Ant. Durolevum. Ne miremur, siquandoque mansiones in schedis interjectae, quas ille non habet: Ipsemet iisdem itineribus nonnullas aliâs annotavit, aliâs omisit.

LEMAVIO. Ant. Lemanis. Notitiae Lemannis, quo loco Praepositus numeri Turnacensium. Ant. huc itidem, ut ad portum Dubrimi, ter designat per Durobrium; et Duraruennum. Est Novus portus Ptolemaei, quod acute observavit Camdenus.

RIDUMO. 15. Rectius post. S. RIDUNO. Prima syllaba periit, est enim Muriduno Ant. quod ille mansioni Scadum Nunniorum, aut Iscadum Nunniorum (utroque modo corrupte habet) bis proxime anteponit. Lemanis autem portus a Muriduno, et Isca multo plus distat, quam scheda praeferat.

ISCADUMNOMORUM. S. post. ISCADUMNONIORUM. Ant. lectiones indicavimus. Ex nostris, posterior genuina, sinomen diffindimus, Isca enim apud Ptolemaeum Dumnoniorum urbs.

Insula, quae inter Britannicum et Gallicum littus descripta in S post. omissa, Vectis aut Vecta est. Cujus meminere Plinius, Suetonius, Ptolemaeus, Eutropius. Plinius insigni errore inter Britanniam et Hyberniam collocavit. Noster etiam nonnihil peccavit: Cummediam statuerit eam, quae a Galliamaxime dissita, Britanniae proxima est. Litteras ascriptas,

A. ALLAME. NASENUR. assequi non potui, neque satis perspectum habeo, an ad insulam omnes pertineant: Si tamen ita est, crediderim certa loca, non ipsum insulae nomen exprimere, Vectam enim posterioribus seculis nomen non mutasse, indicio est Panegyricus Maximiano dictus. Medenam olim in ea emporium fuisse scribit Ortelius ex Nevyllio.

BARBARICA. Cap. III.

BArbari Romanis dicebantur, quicumque Romano imperio non parebant; eorum solum Barbaricum, aut Barbaria: Quam appellationem hîcsequimur.



page 722, image: ds722

[gap: illustration]

page 723, image: ds723

Romani autem Imperii limes, inter Gallos et Germanos, Rhenus: quod multis et certis testimoniis liquet. Nonsum nescius, Romana arma saepe ultra Rhenum prolata, castella interdum in hostico statuta: sedfere infelicibus auspiciis, quae multo conditorum sanguine expiata, neque Rhenus propterea limitis nomen amisit. Et quamdiu solidus, uno alveo labitur, Romanam barbaramque ripam non dubie distinguebat. Ex quo divisus (haudprocul a mari, inquit Mela, apud principium Batavici agri Tacitus: quod spatium Plinius C. Caesar LXXX. passuum millibus definit) non admodum constanter constitui potest, quis distinctis temporibus, ex adversis alveis limitis loco fuerit. Ut Romanorum Barbarorumve res praevaluere, ita variatum. At nos, cum omnia ad illam aetatem referamus, qua tabulam delineatam diximus, vetustiora excutere nihil opus habemus. Imperante Theodosio, et aliquot ante Theodosium principibus, extrema Romani juris erat Batavia (quamquam possessione a Francis saepius turbatâ et interruptâ) quidquidultra Bataviam Barbaris cedebat.

Rhenum constat ante ductam a Druso fossam (novi et immensi operis vocat Suetonius in principio Claudii) duobus tantum ostiis, quibus Bataviam circumscribebat, in Oceanumfluxisse, postea occasione Drusianae fossae tertium additum, orientem solem versus. Illud non minus certum est, medium alveum, cui laeva Bataviae insula, et quem privati Bataviae scriptores jam dudum obstructum tradunt, Rheni nomen constanter retinuisse, reliquos duos (occidentalem et orientalem Ptolemaei exemplo vocare licebit) aliis atque aliis nominibus appellatos. Id Plinius vidit lib. 4. c. 15. cum descriptis extimis ostiis, subjunxit: Medio inter haec ore, modicum nomini suo custodiens alveum. Atque haec nominum diversitas in causa fuit, cur plerique auctores, alterutro laterum ostio neglecto (medium omnes retinuere) duplicem Rhenum prodiderint. Mela occidentale ostium, Tacitus Annal. 2. orientale praeteriit. Quamquam de Tacito aliter sensit Junius in Batavia, sednon ad Taciti mentem. Asinius etiam Quadratus apud Strabonem lib. 4. duobus tantum ostiis in mare ferri scripsit. Ita Ausonius,

--- --- Dicere Bicornis,

Claudianus,

--- --- Te Cimbrica Tethys
Divisum bifido consumit Rhene meatu.

et Virgilius,

--- --- Rhenusque bicornis.



page 724, image: ds724

Imo Aethicus Phenum absolute Bicornium vocavit, duobus locis, qui tamen valde luxati: sic panegyrista quidam ad Constantinum: Nostri greges flumine Bicorni mersantur. Et si recte ex panegyristis, Ammiano, Zosimo, observo, tertii orientalis ostii non facile post Diocletianum ratio habita: Rheni nomine, autsolus medius alveus, cui in nostris schedis FLus. RENUS, pro Fluvius Rhenus ascribitur, expressus: aut cum medio, alter occidentalis, de quo pluribus agemus proximo capite. Non quidem, ut ego sentio, ignoratione tertii orientalis ostii: quomodo enim ad eundem scopulum omnes impingerent? sed sive quod Barbarica negligerent, Romana tantum describerent: sive potius quodtertius alveus in lacus et paludes effundatur, quibus ita absorbetur, ut non tam Rhenus, quam lacus et paludes illae in Oceanum videantur fluere. Certe Claudianus hoc nonignoravit, cum eodem versu bifidos Rheni tractus, et ora paludibus intermorientia conjunxit, Paneg. I. in Stil. laudes,

Ad bifidos tractus, et juncta paludibus ora.

Ammianus lib. 28. solum medium alveum significat de Valentiniano Imp. verba faciens, Rhenum omnem a Rhaetiarum exordio, adusque fretalem Oceanum magnis molibus communiebat. Nam neque de occidentali, qui inter Gallos et Batavos inpacato, nec de orientali, qui inter barbaros in alieno solo fluebat, capiendus est. Paneg. Maximiano et Constantino dictus, narrat Constantium Chlorum multa Francorum millia, qui Bataviam aliasque cis Rhenum provincias invaserunt, interfecisse. Si ad plura Rheni ostia respicias, Batavia interjectaneque ulterior, neque citerior recte dici poterit. Latinus Pacatus ad Theodosium: Quae Rhenus aut Vacalis vidit, aggrediar. Ubivides Vacalim, quodest occidentale ostium, a Rheno distingui. At Zosimus duos Rheni alveos non obscure denotat, ut tamen medium et occidentalem intelligat, adorientalem nequaquam trahendus, lib. 3. Quam (Bataviam) divisus Rhenus insulam efficit. Neque aliter Maximiani panegyrista, Divortio sui Rhenus amplectitur. Et plura sunt in hanc sententiam passim obvia, quae non colligo.

Porro orientalem alveum (Plinio etiam septemtrionalis) Mela Flevo, Plinius Flevum, Servius in Virgilium Jambal appellat; nisinomen apud Servium corruptum, ut suspicari lubet, cum ejus nullum alibi extet vestigium. Is per occasionem Drusianae fossae natus, incidebat in lacus, quorum Tacitus, Plinius, Melameminere; distincte praereliquis, Mela: Ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late recedentibus, jam non amnis, sedingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur, ejusdemque nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumqueue


page 725, image: ds725

Fluvius emittitur. Lacus isti a posterioribus scriptoribus, qui Rhenum hactenus non extendêre, paludum nomine saepius appellati: Vidimus in Claudianiversu, et paullo post pluribus docebimus: Hi in suprema parte nostrae schedae, nullo adjecto nomine exprimuntur. Haudprorsus adspeciem, quam Mela describit, fateor, sedjam dixi, quid ab auctoris diligentia in hisce rebus sperandum, cum pleraquerudi penicillo adumbrare satis habeat. Accedit, quod post Melae aetatemtumreliqui Rheni meatus, tumpraecipue hic orientalis, magnopere immutatus: Adeo, ut frequentibus eluvionibus, lacus et paludes omnes, demum in unum maris sinum abierint: Eâ magnitudine, quae Meridionalis maris nomen hodie sustineat, Lipsius ad Tacitum notavit. Fossam autem Drusianam, quae in scheda non expressa, Junius scripsit supra Arenacum (quo nomine Arnheim intelligit) ductam, appellationemque manere: Et Ortelius in veteris Belgii typo sic delineavit. Nos fidem habebimus hominibus doctis, locorum peritis.

Nunc populos consideremus, qui inter orientale et medium Rheni ostium siti. Plinius scriptum reliquit: In Rheno ipso prope C. M. passuum in longitudinem nobilissima Batavorum insula, et Cannunefates, et aliae Frisiorum, Cauchorum, Frisiabonum, Sturiorum, Marsatiorumque sternuntur inter Heliumac Flevum. Jam cum constet, Batavos omne spatium inter medium et occidentale ostium occupasse: Consequens est, reliqua nomina ad inter amnium, de quo quaerimus, pertinuisse. Verum ista vetera. Posterioribus seculis pleraque mutata, Validissimae fuere his ipsis locis Francorumres. Video quosdam Frisios inter Francos et Batavos statuisse: quod ego, quamvis permulti aliter sentiant, non abnuo quandoque verum esse potuisse: Sed id perspicuum, post Diocletianum, sive Frisii patrio solocesserint, sive (quod mihi magis arridet) in Francicum nomen concesserint, Francos Bataviae proximos fuisse, ut solo Rheno (medium alveum intelligo) distinguerentur. Quod Panegyrici scriptores non semel ostendunt. Ita etiam in scheda FRANCI notati. In archetypo Rhenanus FRANCIA legit. Quae unius litterulae adjectio observationem meretur, ob eam caussam, quam postea aperiam. Et Franci quidem longe lateque ultra orientalem Rheni alveum, et ultra nostraeschedae limites imperitabant. Quin multo ante, quam ad Rhenum accederent, in ulterioribus illis regionibus habitasse, docent qui gentis origines investigavere, et ego facile adducor credere Panegyrici verbis: Quid loquor rursus intimas Franciae nationes, non jam ab his locis, quae olim Romani invaserant, sed a propriis ex origine suis sedibus atque ab ultimis Barbariae littoribus avulsas. Ac cum lacunosum sive paludosum illum Rheni alveum utrimque attingerent: Non mirum, sipaludes nominentur



page 726, image: ds726

[gap: illustration]

fere semper, ubicumque Francorum mentio incidit. Vopiscus in Probo: Franci inviis strati plaudibus. Sidonius de Narb. Francorum et penitissimas paludes.

Omnium planissime Procopius lib. 1. belli Gothici: In oceanum Rhenus immittit. Paludes praeterea hisce in locis non paucae, ubi primitus Germani, gens barbara, habitabant, nec magni tum primum momenti viri, qui Franci nunc vocitantur. Hinc denique fabella nata de antiquissimis Francorum sedibus ad Maeotidem paludem. At vero, uti in hoc latus lati porrectique Francorum limites, ita etiam secus Rheniripam Oceanum usque pertingebant.


page 727, image: ds727

Quâ occasione usi piraticae incubuere, ut Ammianus et Eutropius significant: et in panegyricis legimus Hispanias et Britannias eorum incursionibus afflictas. Et cum ad hanc rationem Franciae tribuendum sit, quidquid in nostra scheda ultra Rhenum jacet, liquido apparet, cur auctor reliquorum populorum, non regionum nomina, Franciae contra regionis, quae hos populos omnes comprehenderet, non populi, nomen ascripserit. Atque haec illa Francia est, quam Nazarius Constantinum alloquens, sub barbariae nomine his verbis describit: Jacet in latere Galliarum, aut in sinu tuo fusa Barbaria: perseipsa potens natio, et post


page 728, image: ds728

Romanam magnitudinem in terris secunda. Cujus populos non omnes origine Francos dixerim, plerique jure belli in victorum nomen transiere: Quod obiter moneo.

CHACI. Rhenanus CHAUCI. neque mihi dubium, ita legi in autographo. Quidam auctores Caucos aut Cauchos, Claudianus Chaycos, Lucanus, uti videtur, Caicos, nomine trisyllabo appellavere. In situ describendo etiam variatum. Spartianus in Didio Juliano scripsit, Albim fluvium accoluisse. Ptolemaeus in duo genera dividit, Majores inter Albim, et Visurgim, Minores inter Visurgim et Amasium posuit. Plinius cum nostra scheda consentit, sedem enim inter Rheni alveos tribuit.

VAPLIVARII. Rhenanus legit, VAPLUARII. Quam differentiam in nomine barbaro non magni aestimem. Majoris momenti illud, Prima litera V. omnino rejicienda, ex reliquis una leviter transmutanda, et APSIVARII, aut APSVARII, legendum videtur. Mire enim affines l et s in minutis characteribus. Apsivarii autem sunt, quos Marcellinus Ansuarios, Ansibarios Tacitus, Amsivarios Isidorus vocat, ut ego lego, locus enim corruptus, Samsi, Variquadi, Tungri, lectiones variant, mihi liquet restituendum, Amsivari, Quadi, Tungri. Hos Notitia proxime adschedam accedens Ampsivarios appellat. Ab illis hos agros sub Nerone occupatos discimus ex 13. Annal. Taciti. Et quamquam ab Avito iterum exactos, juventutem caesam, imbellem aetatem in praedam divisam narret, tamen reliquias gentis, propagando semini superfuisse Marcellinus argumento est, cum pacem a Juliano datam scribit Francis, quos Ansuarios vocant; ubinonnullis Atthuarii placent. Sub imperatoribus inter auxilia Palatina meruisse Notitiasignificat. Ansibarios autem Chaucis proximos fuisse, nemo dubitare potest, qui Tacitum legit. An iidem cum Angrivariis, varie disputatum est, a me sententiam ferri nihil opus.

CRHEPSTINI. S. post. CREPSTINI. Rhenanus CHREPSTINI. Ut indignemur delineatorum oscitantiam et temeritatem, in trajiciendis litteris, neque miremur paulo ante CHACI VAP. pro CHAVCIAP. scriptum. Caeterum Chrepstinorum nomen mihi nunquam auditum, nunquam lectum, cui neque explicando neque corrigendo sim. Significavit quidem mihi V. C. Vido Pancirola, quem honoris caussa nomino, in Notitiasub Duce Britanniae Equites Crispinianos legi, qui ex his populis videri possint; verum meus codex Crispianos habet: Etnescio, an credibilius sit nomen a Crispo Caesare duxisse: Eo modo quo Constantiaci, Honoriani, Valentinianenses, Gratianenses.

CHAMAVI QUI ERPRANCI. Sch. post. male NAMAVI. C. extritâ, N. pro H. substitutâ. Rhenanus, CHAMAVI QUI ELPRANCI. Cujus auctoritas persuasit Ortelio, (quem ego nontam


page 729, image: ds729

Regium geographum, quam Regem geographorum appellare soleo) ut huic populo in veteris Belgii tabula locum daret. Chamavis quidem recte: Elprancicum autem monstrumnominis, uti Vaplivarium, facile eliminaturos confido, quibus haec lucubratio in manus venerit. Tacito et Marcellino Chamavi, Ausonio Camaves, Ptolemaeo Camani, nisi librarii imponant, Clamasi corrupte Panegyrico, quodnotat Lipsius et Ortelius. Eos in hac viciniâ habitasse planum fit ex Tacito et Marcellino. Ego ad Francos pertinuisse ajo. Auctorem, qui totidem verbis asseveret, nefallam, nullum habeo: Verum idex Franciae descriptione, quam protulimus, conficitur. Accedit Marcellinus, si recte capio: Scripserat lib. 17. Francos, quos Salios appellant, a Juliano Caes. invasos; subjungit, Chamavos itidem ausos similia adortus, eadem celeritate cecidit. Aut egregie fallor, aut Francos Salios, et Francos Chamavos hisce verbis distinctos voluit. Si quis Ausonii ex Mosella versum opponet,

Accedent vires, quas Francia, quasque Camaves,
Germanique tremant ------

Ubi Camaves extra Franciam videtur constituere, frustra erit: Cur enim non eâdem opera, ex iisdem versibus Francos Germanos neget? Deinde, cui unquam dubium fuit, Salios Francos esse? tamen Sidonius alia Franco, alia Salio tribuit,

------ Francusque natatu,
Sauromatae clypeo Salius, pede ------

In quorum explicatione ad figuratas loquutiones confugimus. Nulla ergo religione praepeditus, Franciae Chamavos restituo: Et in scheda CHAMAVI QUI ET FRANCI corrigo.

BATAVICA. Cap. IV.

B. P. et consonantem V. litteras affines esse, P. et V. saepius loco B. scribi, jam olim a grammaticis observatum. Ejus generis in lapidibus, Pleps. Apsens. Probincia. Serbus. pro Plebs, Absens, Provincia. Servus. Ex eodem capite in schedis PATAVIA. FLus. PATABUS. aut BATABUS. pro Batavia. Fluvius Batavus.

Bataviam autem insulam esse, quam duo Rheni alvei, medius et occidentalis circumscribant, antea diximus, et quae admedium pertinent, plane explicavimus.

Occidentalis, cumnonnumquam Rhenus appellatus sit, varia etiam praetereanomina accepit. Helium, Vahalim, aut Vacalim, aut Walim, et Mosam dictum reperio. Ascheda Batavi nomen accedit. Heliisolus Plinius meminit, neque caussam ejus appellationis, quam tradam, habeo. Vahalis et Mosae meminere plerique omnes. Mosa ex monte Vogeso profluens, priusquam



page 730, image: ds730

[gap: illustration]

Oceano illabatur, ait Caesar, parte quadam Rheni recepta, quae appellatur Walis, insulam efficit Batavorum. Hinc Rheni, Vahalis, et Mosae nomina confusa. Mosa autem infra Noviomagum Vahalim recipit: quae supra sunt, quaeque Vahalis alveo excluduntur, ad reliquam Belgicam spectant, ad Bataviam non spectant. Sed hic Vahalis decursus, et in Mosam illapsus, in schedanon exprimitur. Et nos, quidquid inter Rhenum et Mosam, hoc uno capite absolvemus, ita enim visum commodissimum.

Batavus fluvius eo modo dicitur, quo Tuscus amnis a Virgilio non semel. Et simei judiciires sit, existimem eam appellationem


page 731, image: ds731

a vulgo et militibus potissimum fluxisse, obtrajectum in Bataviam. In libris certe nullibi extat. Ut hac etiam in parte firmetur opinio, quam de tabulae auctore concepi.

Itinera duo per Bataviam describuntur: Utrumque Lugduno Noviomagum, alterum usque Trajanam coloniam pertingit. Sunt in iis pler aque nomina, quorum caeteroquin nec vestigium superest. Ideo Batavi plurimum his schedis debituri, quarum praelatâ face, non paucas antiquarias insulae tenebras illustr aturi sunt.

LUGDUNO. 2. Sic Ant. qui Germaniarum caput, hoc est initium, vocat. Primum enim ab Oceani littore oppidum duobus


page 732, image: ds732

tantum passuum millibus dissitum, quod ascriptus numerus signiflcat. Ptolemaeo Lugodunum.

PRETOR IV. AGRIPPINE. 3. Castigatior post. S. PRAETOR IV. AGRIPPINAE. Tacitus Annal. 12. Agrippina, quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret, in oppido Ubiorum, in quo genita erat, veteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum ex vocabulo ipsius.

Ego eandem ambitionem in coloniae et hujus Praetorii nomine valuisse sentio: neque enim valde ambigo, Praetorium, etiam ad Agrippinam Germanici F. pertinere. Certo fortassis consilio Bataviam ostentationi delegit, imperiosa et sagax mulier, quo apud illam gentem vener ationem augeret, ex qua Augustorum Augustarumque corporis custodes. Reliquiae in Romaeoburgo superesse videntur. Situs convenit: Et nomen Romanam antiquitatem praefert. Junius c. 18. Batavicae historiae ostendit, ante annos LXXX. refossis fundamentis, varia antiquitatis monumenta id loci esse eruta: praeter imbrices litteratos, et figlina opera, etiam aerea signa, atque argenteanumismata, quin et praegrandem gemmam: quae fidem faciunt, aliquid supra militare praesidium ibi stetisse. Adde Corn. Aurelium, is a Romanis scholam addiscendis latinis litteris ibidem constitutam scripsit: Cujus etiam Bonav. Vulcanius meminit. Etsi ego sine gravi, et antiqui auctoris testimonio, nihil hujus meo periculo assertum velim. Ab aliis Telonium Rom. dictum animadverto.

Ad hoc Praetorium revocanda est caedes virginum Britannicarum, quam ab Hunnis Coloniae Agrippinae patratam, famâ ex nominis errore orta, proditum. Id Gaufredi Asaphensis vetusti scriptoris fragmentum suadet, quod Caesar Baronius, omnis antiquitatis peritissimus, et restituendae praecipue ecclesiasticae historiae natus, ex Vaticana bibliotheca dedit, nos huc transferemus. Cum Maximus (qui Gratiano imperium et vitam ademit) proximas Gallias invasisset, ac vicinos Armoricos sedibus expulisset, vacuam provinciam, uberes glebas, Britannicis militibus novae coloniae tribuit ac divisit. Unde et eidem provinciae comparatum est nomen (meam fidem hîc non interposuerim) ut minor Britannia diceretur. Quo vero eorum etiam posteritati consuleret, ex magnae Britanniae insula singulis uxores quaeri jussit: singulis militibus singulae virgines ex gentilibus suis sunt in matrimonium postulatae. Erat autem praedictorum militum praecipuus post Maximum, dux Connanus, unus ex Britanniae regulis, cui paris nobilitatis conjunx designata est, filia Dionoci Regis Cornubiae, nomine Ursula. Londini itaque cunctis coactis, invitae licet, patrium solum, charosque suos relinquentes, imponuntur navigiis: dumque regionem Armoricorum cogitant


page 733, image: ds733

nautae, mox saeva procella naves impulit in Germanicum littus. Ubidum essent Melga Pictorum, et Gaunus (Sigeberto Gnamus) Hunnorum piratae, qui comparata classe, icto foedere cum Gratiano Imp. adversus Maximum, ut vel hac arte eum a coeptis deturbarent, cum ad infestandam Britanniam tenderent, in has ad littus jactatas virginum naves incidentes, sic in Britannas virgines, ut in hostes grassati sunt, ut vim inferendi illorum pudicitiae consilium caperent. Quae omnes hortatu Ursulae, mortem durissimam potius oppetere, ac gladiis obtruncari, Christiana constantia decreverunt, quam ignominiosum quid pati. Cumque ea persisterent animi firmitate, mox illorum libidine in barbaricum furorem mutatâ, cum alio properarent, ne longiori mora distinerentur, singulas crudelissime trucidarunt: Indeque in Britanniam navigarunt, nactamque eam militibus vacuam aggressi: Sed confestim missis illuc a Maximo duabus militum legionibus, inde pulsi solverunt in Hiberniam. Habes narrationem illustrem, quae multorum frivolis conjecturis hactenus misere lancinata est. Nam quod diserti homines dicendo efficiunt, ut res incertas, dubias, falsas etiam et temere confictas, elegantibus verborum coloribus circumvestitas, pro certis et firmis persuadeant: Ejus in his ipsis, et in multis praeterea martyrum actis, quorundam scriptorum infantiâ et inscitiâ contrarium accidit. Cum temporum rationem, hominum, locorum, dignitatum nomina permutent, pleraque inepta ex vulgi rumusculis hausta assuant, fit ut gravissimas historias lectorum ludibrio exponant, et in fabularum opinionem traducant. Non negaverim Virginum historiae id quoque incommodi accessisse, quod Gratiani reverentia, cui Melga et Gaunus militarunt, diu pressa, sero in litteras relata est. Imperite autem, quisquis auctor fuit, quod Hunnorum et Agrippinae nomen inaudisset, ad Athilam et Coloniam Agrippinaerettulit, magno temporum et locorum errore. Ad tempus quod pertinet, Gratiani et Maximi aevum perspicue ex Gaufrido intelligimus: Ad locum, Germanicum littus. Lindanus apud Baronium, Aestuaria Germanica ad Rheniostia, me approbante interpretatur. Sed ea Coloniam usque pertingere cui fidem faciat? Profecto qui schedas nostras semel inspexerit: Praetorium Agrippinae longe rectius accipi, fateatur necesse est. Et si jam tunc temporis Romaeoburgum a provincialibus vocabatur (quod quidem non valde affirmo, verumtamen esse nihil impedit) probabilis erit conjectura, hinc opinionem de Romanaperegrinatione natam. Nam Bonna ex Veronae nomine fluxit: Cum virgines Veronam primum appulisse antiqua historianarret: Et Verona in hoc littore, urbs opulenta et florens steterit. Quod Hadr. Iunius, atque Suffridus lib. primo de Frisiis observavere. An et



page 734, image: ds734

[gap: illustration]

[gap: Greek word(s)] a Praetorio, (Basileam enim usque Ursulam adverso Rheno navigasse volunt) non affirmate dixerim. Unum Agrippinensibus libentes largimur, pleraque Virginum cadavera ad illorum urbem, quae imprimis ampla et potens, atque cum reliqua Gallia in Maximi potestate esset, vener ationis causa delata.

MATILONE. 5. Nullibi legere memini.

ALBAMANIS. 2. Ant. ambigue Albimanis, Albinianis. Iunius extra controversiae aleam positum arbitr atur castra Romana Albiniana ibi stetisse. Golzius in thesauro habet ex vetusta inscriptione, Coh. III. Albiniana.



page 735, image: ds735

NIGRO PULLO. 5. Nomenfortassis casu inditum: Utia gallina alba Caesarum villa. Ad gallinas dicta Plin. lib. 15. c. 30.

LAURI. 12. Sinumeros conferas, incidit in Trajectum Ant. Quid si ejus urbis suburbanum, ut Daphne ad Antiochiam Syriae?

FLETIONE. 16. Aut cum Ant. Manaricio convenit, aut non procul abest.

LEVE FANO. 8. Nisifallunt geographicae tabulae, hujus fani memoria in Lee ad Rhenum, nomine fere nihilmutato superest.

CARVONE. 13. Consentit Ant. Rhenanus CARVO inrecto posuit.



page 736, image: ds736

CASTRA HERCULIS. 8. Horum meminit Ammianus Marcellinus lib. 18. Cum septem civitates, quae ad Rhenum sitae, a Juliano Caesarereceptas narrat, eas adverso flumine hoc or dine enumerat, Castra Herculis, Quadriburgum, Tricesimae, Nivesio, Bonna, Antenacum, et Bingio. Rhenanus rer. germanic. lib. 3. pro Tricesimis Utricesium recipit, atque Utrechtum videri scribit, insigni topographiae errore. Batavia autem hactenus, quod ante monuimus.

NOVIOMAGI. 10. Rhenanus legit NOVIOMAGUS. Ortelius Noviomagium Neomagium et Numagam scribi annotavit: Cujus nominis permultas Germaniae, Galliae, Britanniae civitates enumerat. Haec inter primas clara. In qua Notitia Praef. Letorum Batavorum Contraginensium constituit. Iunius lapidem laudat, in quo NEOMA.

ARENACIO. 6. Ant. hoc itinere Herenatium, alio Aranatio scripsit, legionis X. alam stativa ibi habuisse annotavit. Tacitus hist. 5. Arenacum, Batavodurum, Grines, Vadamque modicos vicos appellat, Arenaci Decimam legionem oppugnat am narrat. Qui Herenatium et Aranatium distinguunt ab invicem, collatione schedae cum Ant. perspicue refelluntur. Itidem illi quibus Aranatium aut Arenacum Arnhem est. Quo exemplo discamus licet nominum affinitati in explicanda veteri chorographia non temere fidendum esse.

BURGINACIO. 5. Rhenanus, BURGIANTIUM. Ant. semelcum scheda consentit, iterum modice dissentit, Burcinatium, et leg. VI. alam ibi collocat.

COLON. TRA. Rhenanus, cui tabulam integram videre contigit, COLONIA TRAIANA. XI. non dubio numerorum errore, si ad Burginacium referas. Ant. M. P. V. ascripsit. Assentior Pighio, qui in Hercule Prodicio multis ostendit, praesertim ex Ant. et Ptolemaeo, Castra legionis XXX. Ulpiae ibi fuisse: Etsi alii aliter. Diversa est Ptolemaei Legio Trajana, ad Rhenum prope Mocontiacum. In autographo Rhenanus significat adverso flumine sequi, VETERA. XIII. ASCIBURGIUM, XIV. NOVESIUM. XVI. AGRIPPINA. In Veteribus vereor ne numeri parum correcti, si quidem ad Trajanam Coloniam spectant. Nam certis argumentis mihi verisimile fit, quod Pighius valde contendit, Trajanam aut Ulpia Veteribus fuisse vicina, fere conjuncta. Et conjicio Trajanum in eum locum Coloniam deduxisse, quem Tacitus 4. hist. de Veteribus verba faciens describit: Vallum murosque firmabant, subversa longae pacis opera, haud procul castris in modum municipii extructa. Operae pretium vero totum hoc iter ab Ant. et auctore nostro conferre. Numeri proxime conveniunt, ut non aliâs: Si in nostris summam colligas, quae ob plures interpositas mansiones, in minutiores partes secta.



page 737, image: ds737

Ant.

A Lugduno.

Albimanis M. P. X.

Trajecto M. P. XVII.

Manaritio M. P. XV.

Carvone M. P. XXII.

Herenatio M. P. XXII.

Burginacio M. P. VI.

Colonia Trajana M. P. V.

Scheda.

Lugduno. 2.

Praetorium Agrippinae. 3.

Matilone. 5.

Albamanis. 2.

Nigro pullo. 5.

Lauri. 12.

Fletione. 16.

Levefano. 3.

Carvone. 13.

Castra Herculis. 8.

Noviomagi. 10.

Arenatio. 6.

Burginatio. 5.

Colo. Tra.

Altero itinere Lugduno Noviomagum cum Ant. duce destituamur, minus etiam lucis schedis afferre poterimus. Prima a Lugduno mansio,

FORO ADRIANI. 17. sive ut post. S. habet, FORUM HADRIANI. XII. Non exscribam, quae alii de Foris generatim. Huic Hadrianus nomen indidisse videtur, cum in Galliam et Germaniam profectus (ut Spartianus ait) Britanniam petiit, atque iterum in Galliam regressus est. Homo gloriae et honoris cupidissimus, quod Dio notavit, plerasque civitates a suo nomine dictas voluit. A Spartiano exempla petas licet. In Batavis privatam forsan caussam spectavit, gentis fortitudinem scilicet. Nam miraculi vice fuit, Batavum equitatum illo imper ante Danubium transnatasse armatum, ut barbari obstupefacti pacem peterent. Circumferuntur in hanc sententiam ipsius Hadriani carmina de Sorano Batavo.

FLENIO. 18. Cavesis Flevum Taciti in Frisiis, aut Philaeum sive Phleum Germaniae apud Ptolemaeum accipere.

TABLIS. 12. Nihil, quod ad explicandum afferam, habeo. Nam quod Scaldim Ptolemaeus Tabudam, nonnulli male Tabul, aut Tabulam appellavere, nihil huc pertinere potest.

CASPINGIO. 18. An nomen paullo inconcinnius, corruptum videbitur, ut priores tres litterae sejungendae, Castellum significent?

GRIMIBUS. 6. Num Grinnes Taciti? Nequaquam. Cum Tacitus non obscure significet, eum vicum extra Batavorum insulam stetisse.

AD DUODECIMUM. 18. Nominis ratio in aperto. Ejusmodi apud Ant. Ad Decimum. Ad Septimum decimum. Ad



page 738, image: ds738

[gap: illustration]

Vigesimum. Ad Centesimum. At quam urbem respiciat, a qua haec mansio duodecimo lapide dissita, nondum constituere potui.

Numerus 3. Noviomago subscriptus fortassis significat eam urbem tot passuum millibus a flumine Mosa, sive Batavo, ut nostrae schedae habent, distare.

BELGICA. Cap. V.

BELG. Belgica a reliqua Gallia distinguitur Sequana, aut Sequana et Matrona. Ita Caesar, Plinius, et Ptolemaeus scriptum reliquere. Neque ejus quidquam sub posterioribus Imperatoribus


page 739, image: ds739

mutatum, quantum quidem ex Ammiano Marcellino. Notitia provinciarum, Itinerario Ant. ac libello civitatum Galliae colligere potui. Quorum aliquos auctore nostro non multo antiquiores, aliquos ejus ipsius aeviesse, verisimilis suspicio. Hinc sequitur necessario, flumen quod in schedis inter Belgicam et Lugdunensem, nullo annotatonomine delineatum, pro SEQUANA habendum. Neque sane video, quid ex posteriori S. adrepugnandum dici queat. In priori, non nego quaedam ultra flumen descripta (nobis in Belgica constitutis sermo est) quae constanti auctorum consensu citra Sequanam posita. Suessiones sive Vessones,


page 740, image: ds740

Belgicae populum, eoque citra Sequanam colere, nemo unquam dubitavit: At in scheda AUG. SUESSOR. ultrafluvium. Quae cum considero, auctorem nostrum culpa difficulter libero, nisi ad ruditatem, qua per omnem hanc descriptionem usus, confugiamus: Nam si fluvium, qui unus continuus expressus est, ita distinguimus, ut partim Sequanam, partim vero Isaram, aut Oisam, qui a Sequana paullo infra Parisiorum urbem recipitur, referat, non inconcinne Suessionum situi conveniet: Cum inter Veromanduos et Suessiones non quidem Sequana, verum Oisa fluat. Sed fortassis simplicius et rectius facturi sumus, si auctoris errorem fateamur. Montes ad fluvii fontem delineati, Vogesum significare videntur. Caeterum, quod praeterito capite feci, ut explicarem omnia, quae in Scheda Bataviae nomine comprehensa, etiamsi re ipsa ad Bataviam non spectarent, eademratione in Belgica et Lugdunensi, atque Aquitania, auctoris divisionemprae meo sensu sequendam existimo.

OSISINU. Post. S. OSINI. Plinius Oromansacos pago, qui Gessoriacus vocatur, junctos scribit; Verum id nomen nimiopere a nostro differt; Hic Osisini aut Osismii significantur; De quibus mox dicemus.

VENETI. 10. Strabo lib. 4. Osismios et Venetos inter Belgas numerat. Post dictas gentes Belgae sunt, ad Oceanum pertinentes. De his Veneti navali pugna cum Caesare congressi sunt. Et paucis interjectis, post Venetos sunt Osismii. At sciendum, Strabonem longe majus terrarum spatium Belgis tribuere, quam ab alio quoquam factum sit, ait enim eodem libro: Primam laudem Belgis tribuunt, divisis in XV. gentes, quae habitant inter Rhenum et Ligerim. Ex illorum sententia, qui Sequanam Belgicae terminum posuere, quorum auctoritatem schedarum auctor saltem ex parte sequitur, fieri non potest, ut vel Osisinorum vel Venetorum gentes Belgicae tribuantur. Caesar etenim, ut nemo alius obstet, nimis diserte repugnat. Quid ergo? Mansiones quandoque a praesidiariis militibus nomen accipiebant. Unum aut alterum exemplum pro multis sit, Castra Germanorum in Mauritania Caesariensi Ptolemaeus habet, Batava in Raetis Notitia provinc. Ita Venetorum et Osisinorum praesidia, extra patrium solum, ubi a geographis describuntur, in isto littore fuisse dico. Juvat Notitiae auctoritas; Quae sub dispositione Ducis tractus Armoricani et Nervicani ponit Praefectum militum Maurorum Venetorum Venetis: Praefectum militum Maurorum Osismiacorum Osismiis, hi alio loco corrupte Mauri Sismiaci. Neque commode sensurus est, qui Venetis et Osismiis, de utriusquegentis regione, potius quam de praesidiis ita appellatis interpretabitur. Armoricanum autem et Nervicanum limitem, extendi per Aquitaniam primam


page 741, image: ds741

et secundam, Senoniam, Secundam Lugdunensem et Tertiam, ex Notitia quidem cognoscimus: Belgicum littus ad eundem pertinuisse D. Paulinus epist. 2. ad Victricium locuples testis est, utitur enim Morinorum et Nervici littoris nomine promiscue: In terra Morinorum situ orbis extrema, quam barbaris fluctibus fremens tundit Oceanus. Et non adeo multis interjectis: In remotissimo Nervici littoris tractu. Quibus verbis distineor Jos. Scaligero viro magno et docto subscribere. Is Auson. lect. lib. 2. c. 6. et 14. Ebruicanum pro Nervicano tractu in Notitia restituit Quodscilicet a Nerviis Nervianus dicendus fuerit, nequaquam Nervicanus: et quod Nervii remotissimi ab Aquitania, in Belgis censeantur. At de nomine tenue est argumentum, cum in Notitia derivationes longe ineptiores, pro temporum barbarie supersint. De situ, Remoti quidem Belgae a priscis Armoricis, sednescio, an item a posterioribus. Illud interim scio ex Eutropii lib. 9. Carausium apud Bononiam simul tractui Belgicae et Armoricae tuendo praefuisse, hoc est, ut ego interpretor, eum Armoricani et Nervicani tractus fuisse ducem. Procopius etiam belli Gothici lib. I. Arborichos Francis finitimos fuisse ostendit; quo loco Joan. Tilius, cujus permagna apudme est auctoritas, Armoricos intelligit; Abodritiprofecto, quos mallet Divaeus, accipi nullo modo possunt. Quomodo enim Abodritis Procopii verba conveniant: Cum caetera Gallia atque item Hispania jampridem Romanis parebant. Et mox: Erant autem Arborichi Romanorum tunc milites. Arborichi ergo aut Armorici, aut privatus populus existimandus. Neque valde mirum est (sirecte observavit Tilius, et ante eum nonnulli, Arboricam prisca Gallorum lingua Maritimam significare) id nomen ex Aquitania, ubi Caesar Armoricas civitates constituit, per omnia Gallici Oceani littora proserpsisse.

GESOGIACO QUOD NUNC BONONIA. Pejus post. S. GESOGIACO QD NC BOVILLA. Rhenanus, GESSORIACO QUOD NUNC BONONIA. Quae vera lectio. Sequutus eam Jos. Scaliger ex Rhenani fide, Auson. lect. lib. I. c. 23. Idem nomen in Ant. itinerario inquinatum: Aportu Geforigensi. Alio loco, Gesoriaco. In itinerario maritimo, Aportu Gesorigiagensi. In Maximiani panegyrico, Gesorigia. Gesoriacum Morinorum navale apud Ptolemaeum. Id diversum esse aportu Iccio, Icio aut Itio, nondum mihi certis et manifestis argumentis planum fit: Et si quae plerorumque sit sententia, video: Immo Caesare et Strabone potius persuadeor unum eundem locum credere. Cum primum Caesar in Britanniam trajicere statuisset, lib. 4. belli. Gall. Cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trajectus. Anno sequenti, cum hanc expeditionem denuo tentaret lib. 5. Omnes ad portum Iccium convenire jubet.



page 742, image: ds742

[gap: illustration]

Quo ex portu commodissimum in Britanniam trajectum esse cognoverat, circiter millium passuum XXX. transmissum a continenti. At Plinius certe eundem locum significat, cum lib. 4. c. 16. a Gessoriaco, Mormorum gentis littore, proximum in Britanniam trajectum esse scribit (quamquam in passuum numero dissentit a Caesare nonnihil largius Dion lib. 39.) et posteriores etiam Imper atores fere a Gessoriaco aut Bononia, quae synonyma esse ex schedis discimus, in Britanniam trajecere. De Claudio narr at Sueton. c. 17. Et Mela, quem sub Claudio scripsisse existimant, Gessoriacum notissimum portum appellat. De Maximiano, panegyricus paullo ante laudatus. De


page 743, image: ds743

Lupicino Duce sub Juliano Caesare Ammianus lib. 20. De Theodosio idem Ammian. lib. 27. De Constantino, qui sub Honorio Imperator dictus, et ex Britannia Bononiam trajecit, Zosim. lib. 6. atque Sozomen. lib. 9. c. 11. quamquam hic corrupte Burboniam habet. Cur ergo Gessoriacum diversum a portu Iccio, unde Caesar brevissimum et commodissimum trajectum esse scribit (quod ad illorum temporum opinionem referas) existimem? Maximopere cum Strabo, cujus auctoritate plurimum moveor, prodiderit lib. 4. apud Morinos Menapiorum conterminos, esse Itium, quo navali D. Caesar usus in Britanniam transmittens, atque Ptolemaeus


page 744, image: ds744

Gessoriacum Morinorum navale appellet. Neque sane credendum sit, duo Romanorum navalia in Morinis extitisse. Caussam autem diversae appellationis non difficulter ex Ptolemaeo assequimur; Is Itium promontorium Gessoriaco navali propinquum posuit, inde a promontorio, uti sit, portui nomen inditum. Quo tempore Bononiae nomen acceperit, perspectum non habeo. Eutropius in narratione de Carausio, uti vidimus, panegyrista Constantini in patris Constantii laude ejus meminit. Forsan a bene ominantibus militibus origine ductanam Leg. XXVI. stativa ibi habuisse Ant. auctor est. Scio, a quibusdam Gessoriacum navale a portu Gessoriaco distingui; Sednae illi nodum in scirpo quaerunt. Ego non haec tantum, quae enumeravi, Navale et Portum Gessoriacum, Navale et Portum Iccium, atque Bononiam: Sedpraeterea Portum Morinorum Britannicum, cujus mem init Plinius lib. 4. c. 23. in idem recidere existimo, Britannicum enimnomen, a frequenti trajectu ex ea insula, inditum. Quod porro Scaliger Pagum Gessoriacum satis magnum agri modum interpretatur, non abnuo; Verum interim idem nomen alicui ejus agri oppido convenire posse quis neget, tot passim hujus generis extantibus exemplis? Maximiani panegyrista de Gessorigia dubitare nos non patitur: Cum obsidionem magni et mirioperis, et obsessorum pertinaciam muris confisam explicat. Schedae itaque verba, GESSORIACO QUOD NUNC BONONIA, simplicissime accipimus. Et sivero Bononiae nomen invaluit, quod tot testimoniis productis liquet, Gessoriaci tamen non penitus obsolevisse, ex Ant. colligimus.

CASTELLO MENAPIO R. 12. Ita etiampost. S. CASTELLUM MENAPIORUM. Consentit Ant. in nomen, cognomine non addito. Verum contra quam schedae locum inter Gessoriacum et Taruannam, ille inter Taruannam et Bagacum tribuit. Errore libr ariorum, ut mihi quidem videtur. Quem ex ipso Ant. corrigimus. Habet is in itinere Gessoriaco Bagacum,

A portu Geforigensi

Taruenna M. P. XVIII.

Castello M. P. IX.

Viroviacum M. P. XVI.

Tornacum M. P. XVI.

En inter Castellum et Tornacum bina spatia, singula M. P. XVI. in unum collata M. P. XXXII. Mox alio itinere, Castello per compendium Tornacum,

A Castello

Minariacum M. P. XI.

Tornacum M. P. XXVII.

Quae conficiunt M. P. XXXVIII. At cum iter per compendium utique altero illo fuerit brevius, non inepte conjicimus Ant in priori


page 745, image: ds745

Castellum Tarvannae praeposuisse, ut summae M. P. XVIII. accrescant, et M. P. L. colligantur: quaeratio posterius compendiarium iter M. P. XII. excedit: Cum aliâs longius a breviore (quod fierineutiquam potest) M. P. VI. superaretur. Vidit hoc Simlerus, et in compendiario itinere annotavit, quosdam inter Minariacum et Tornacum M. P. XXVII. signare, utinos fecimus, alios M. P. X. demere, ut totum iter M. P. XXVIII. constet, et longiori (id M. P. XXXII. esse vidimus) cedat M. P. IV. Verum hanc correctionem neque priores editiones, quas Divaeus sequutus, neque res ipsa admittit. Nam cum Ant. itinere Castello Coloniam, inter Minariacum et Camaracum M. P. XXXIII. describat,

Menariacum.

Nimetacum M. P. XIX.

Camaracum M. P. XIV.

Compertum autem sit Tornacum et Camaracum fere aequalibus spatiis a Tarvanna distare: Consequens fit, etiam interstitia a Tornaco et Camaraco Minariacum, quae prima post Taravannam mansio, non immensum differre, et si inter Camar acum et Minariacum M. P. XXXIII. sane inter Tornacum et Minariacum facilius M. P. XXVII. quam M. P. XVII. admittimus. Quamquam non est, cur isto argumentorum circuitu valde opus habeamus. Ant. litem disertis verbis dirimit: Eo quod plus spatii a Castello Nimetacum et Camaracum, quam a Tarvanna ascribit. In hoc enim id, de quo quaerimus, prorsus recidit. Itinere Castello Coloniam,

A Castello

Menariacum M. P. XI.

Nemetacum M. P. XIX.

Camaracum M. P. XIV.

Qui numeri collecti M. P. XLIV. efficiunt. Itinere Tarvanna Durocortorum,

A Tarvanna

Nemetacum M. P. XXII.

Camaracum M. P. XIV.

Hi conficiunt M. P. XXXVI. Quae cum se ita habeant: Quis porro ambiget, num Ant. Castellum ante Tarvannam, num vero posteam posuerit? Corrumpendo autem Ant. Ptolemaeus fuit. Is cum Mosam non suo loco descripserit: Videtur Castellum ad Mosam inter Tarvannam et Baganum collocasse. Meminit Ammianus Marcellinus lib. 17. oppidi Castelli, quod fluvius Mosapraeterlambit, estque id ipsum, quod Ptolemaeusrettulit. Verum a nostro et Ant. differre, nemo harum regionum tam ignarus est, quinex intervallo a Gessoriaco et Tarvanna ad Mosam, possit intelligere. Utrumque ad Menapios pertinuisse, nihil impedit, cum Menapiorum latissimi fuerint fines. Et nescio quid, praeter tenues conjecturas, sequuti



page 746, image: ds746

[gap: illustration]

sint, qui Ant. Castellum Morinis tribuêre: Nos ex schedis Menapiis vindicamus; Quam in rem apte observavit Divaeus ex Gandensium coenobiorum archivis, etiam posteriori seculo, cum Franci rerum in Gallia potirentur, Menapiscum pagum a Scaldis ripa, ad Morinorum fines, haud procul Tarvanna extendi solitum. Quod ideo moneo, ne miremur, cum Bononia et Tarvanna Morinorum fuerint, qua ratione Castellum intermedium Menapiis possit tribui, fit enim persaepe, ut qui in confinio diversorum populorum iter habet, vicissim ad utriusque gentis oppida divertat.



page 747, image: ds747

TERVANNA. 22. Ant. Tarvenna. Ptol. Tarvanna.

VIROVMO. 11. Ant. Viroviacum.

TURNAEO. 12. Restitue, TURNACO. Ant. Tornacum. Videtur in libello provinc. Galliae, Civ. Turiacensium, Belgicae secundae. In Notitia est, Procurat. Cynegii Tornacensis Belgicae secundae.

PONTES CALDIS. 10, Legendum PONTE SCALDIS. Ant. Ponti Scaldis.

BACA CONERVIO. 12. Facilis correctio, BAGACO NERVIORUM. Ita Ant. habet. Ptolemaeus Baganum, in quibusdam


page 748, image: ds748

codicibus Bajacum, vel Bavacum. Quihodie Tornacum dici opinantur, schedâ et Ant. itinerario aperte refelluntur; Item illorum solidis argumentis est explosa sententia, qui Caesaris Belgium interpretati. Id non negaverim, Bagacum in Belgio constitutum esse. De Nerviorum gente mox aliqua. Iam totum hoc iter cum Ant. conferamus.

Ant.

A portu Geforigensi

Tarvenna M. P. XVIII.

Castello M. P. IX.

Viroviacum M. P. XVI.

Tornacum M. P. XVI.

Ponti Scaldis M. P. XII.

Bagacum M. P. XII.

Scheda.

Gessoriaco, quod nunc Bononia.

Castello Menapiorum. 12.

Tervanna. 22.

Viroumo. 11.

Turnaco. 12.

Pontes caldis. 10.

Baga conervio. 12.

Reliquias viarum militarium his locis superesse, partim saxis grandibus, partim silice minuto et glarea stratas, intellexi ex Ortelii et Viviani itinerario.

VOGOBOGIACO. 16. Lege VOGOBORGIACO.

BEMMICO VICO. 43. Restitue GEMINIACO. Notitia inter legiones Comitatenses, Geminiacenses.

PERNACO. Has tres mansiones paullo aliter nominat Ant. itinere a Castello Agrippinam, inter Bagacum et Advacam vel Advaticum Tungrorum,

Vodgoriacum M. P. XII. Al. Vodogoriacum.

Geminiacum M. P. X.

Perniciacum M. P. XXII. Al. Perviciacum. Al. Perticiacum. Longe petita, neque admeum gustum est conjectura Simleri, de Praesidiensibus, qui in Notitia cum Magistro Equitum Galliarum.

Supra hoc iter, scheda quatuor nomina habet in via, quae a Noviomago descendit,

CEUDUM. 22.

BLARIACO. 12.

CATVALIUM. 14.

FERESNE. 16. Ad quae, cum omnia mihi pariter ignota sint, nihil, quodnotem, habeo. Cur enim lectorum otio abutar, ut ad CEUDUM et CATVALIUM, de Ceutronibus sive Centronibus et Catuacis planissimas nugas congeram?

Infra Vogoborgiacum iter est, quod Bagaco Durocortum ducit, hisce mansionibus distinctum,

II. DURONUM. 10. Sic Ant.

VIRONUM. 13. Ant. Verbinum. Divaeus ait ad Veromanduos pertinere.

NINTICACI. 9. Ant. Minaticum.



page 749, image: ds749

AUXENA. 10. Ant. itinere Durocortoro Divodurum, Auxuenna vel Axuenna. Itinere Bagaco Durocor dorum corrupte Muenna: Quod nomen hinc licet corrigere. Meminit Caesar 2. de bello Gallico fluminis Axonae, in extremis Rhemorum finibus, ab eo nomen oppido inditum credibile est.

DUROCORTO. Ant. Durocortoro et Durocordoro. Caesar lib. 6. Durocortum Rhemorum. Ptolemaeus Durocottorum. Strabo lib. 4. Inter istas gentes Rhemi nobilissimi sunt, et eorum urbs primaria Duricortora maxime incolitur, et Romanorum praefectis hospitium praebet. Totum iter ex Ant. subjicimus.

Ant.

A Bagaco Nerviorum

Duronum M. P. XII.

Verbinum M. P. X.

Catusiacum M. P. VI.

Minaticum M. P. VII.

Muenna M. P. VIII. Al. XVIII.

Durocordoro M. P. X.

Scheda.

Baca conerio.

Duronum. 10.

Vironum. 13.

Ninticaci. 9.

Auxenna. 10.

Durocorto.

RERVI qui in extrema scheda, pro NERVIIS positi. Nervios maxime feros inter Belgas haberi Caesar tradit. Ab iis Atrebates, Veromanduos, Ambianos, Treviros, Senones, Rhemos et Eburones contingi, ex eodem Caesare et Strabone colligimus. Quae fidem faciunt, latissimis finibus usos esse. Eo etiam Caesar pertinet, cum scribit, Centrones, Grudios, Levacos, Pleumosios, Gordunos sub illorum imperio fuisse.

Jam si Belgicam a capite repetimus, proxime Gessoriacum aut Bononiam, sequuntur in itinere Augustam Suess. nomina septem, quae a nemine alio, quod sciam, relata.

GRAVINV.

LUCCOMAGI. 7. post S. LINTOMAGI.

ADULLIA. II. Numeri barbari undecim significant, in post. S. numeri Roman. II. duo.

DUROICO REGV. 14.

10. SETUCIS. 10.

RODIUM. 9.

JURA. 16. Habent Caesar, Plinius et Ptolemaeus Juram aut Jurassum montem, sed qui ad hanc mansionem nihil pertineat.

NEMETACO. 14. Ant. Nemetacum et Nimetacum, Cum aliis itineribus, tum Tarvenna Tornacum. Videtur Metacum Ptolemaei, quodnonnulli codices Rigiacum et Origiacum appellant. Divaeus pro Nemetocerna Caesaris accipit.

ERMANACO. 40. Ant. unam tantum mansionem inter Nenietacum et Bagacum habet, Camaracum scilicet. Anea in scheda Ermanacum sit, nondum statuo.

HERMONACUM. 8. Ant. unam tantum mansionem inter Nenietacum et Bagacum habet, Camaracum scilicet. Anea in scheda Ermanacum sit, nondum statuo.



page 750, image: ds750

[gap: illustration]

13. TEUCERA. 12. Istud etiam nomen, utipriora duo, schedae debemus.

SAMMAROBRUIA. 31. Corrige SAMAROBRINA, ex Caesaris aliquot locis, et Cicerone ad Trebatium lib. 7. ep. 11. 12. 16. Ant. promiscue Samarobrina, Samarabriva, Samarabriga, Ptolemaeus Samarobriga.

AUG. VIRO MUDUOR. 25. Ant. Augusta Veromanduorum, Ptolemaeo Rhomanduorum. Ant. inter Nemetacum et Augustam habet Camaracum, Scheda Ermanacum.

RATUMAGUS. 8. Latomagus Ant. Nostro affinitas inter L. et R. nonsemelimposuit.



page 751, image: ds751

RITUMAGUS. 12. Ant. Rotomago et Ratomago, Ptolemaeo Rhatomagus in Subanectis, aut Ubanectis, ut Latini codices praeferunt. Graecos Nervios habere monet Ortelius.

MEDIOLANO AURERCOR. 12. Lege AULERCORUM ex Ant. cuiinter Ratomagum et Mediolanum Yggade est, aut Uggade. Ptolemaeus triplices Aulercos, sive Aulircios (ut illi vocare usus) numerat: Aulircios Diaulitas, Aulircios Cenomanos, Aulircios Eburaicos, omnes in Lugdunensi Gallia, et in Eburaicis Mediolanum. Plinius duplices in Lugdunensi Aulercos, qui cognominantur Eburones, et qui Cenomanni. At quidam ex


page 752, image: ds752

Caesare Aulercos in Belgica constituunt: Qua dere mihi (verum fatebor) non admodum liquet. Et incertus feror an de Mediolano litem secundum schedam, an secundum Ptolemaei tabulas dare sit aequius. Eo maxime, quod de Sequanae delineatione jam antea scrupulum injecerim. Illud ex Ant. itinere, quod inferius dabimus, apparet, Mediolani nomen in scheda, inter Ritumagum et Durocassium, non alieno loco positum. Si quid erratum, in Sequanae cursu erratum esse. Nisi malumus ad utramque Sequanae ripam duplex Mediolanum stetisse. Uti his ipsis locis apud Ptolemaeum duplex Rothomagus. Aliâs minimum octo diversas urbes Mediolani nomine apud geographos reperire est.

LUGDUNENSIA. Cap. VI.

LUgdunensis a Belgica iis terminis distinguitur, quibus diximus. Ab Aquitania olim Garumna, uti Caesar scripsit, et qui eum sequuti Mela atque Plinius. Augustum autem populos, qui inter Ligerim et Garumnam, Aquitaniae addidisse, Strabo refert, et Ptolemaeus ita in tabulas rettulit. Idem posterioribus temporibus obtinuisse, ostendit libellus provinciarum Galliae, qui Cadurcos, inter Ligerim et Garumnam positos, Aquitaniae ascribit. Aethicus etiam et Vib. Sequester id aperte confirmant. Hinc apud me oppido certum, pro eo, quod in utraque scheda FLus. RIGER. substituendum FLus LIGER. quo pacto, decurtato nomine Ligerim appellabant. Tibullus lib. 1. eleg. 7.

Carnoti et flavi caerula lympha Liger. Auson. edyll. 9.

Non tibi se Liger anteferet --- fortassis et Lucanus lib. 1.

Et nunc tonse Liger --- Quamvis alii in Lucano Ligur. Quod vero auctorem nostrum, in Sequanae descriptione, dubie et timide defendere ausi fuimus, idem quin de Ligeri faciamus, errore ejus manifesto impedimur. Et certe nescio quid causae subesse interpreter, cur in fluminum delineatione lapsus sit potissimum: Ne a transcriptoribus erratum existimem, schedarum consensu prohibeor. Illud inter dum cogito: An fortassis itiner a ab auctore nude in tabulas relata, ab alio deinde aliquo fluviorum de scriptiones additae sint. Sed quidquid caussae, error in propatulo est. Eo loco, vel non multum diverso, quo in schedis Fl. Riger in mare descendit, Ptolemaeus Erium (Caenalis Ferium agnoscit) descripsit, prope Dariorigum nimirum. Ligeris deinde ostia meridiem versus, post Brivatem portum, qui in scheda Portu namnetu videtur, unde Straboscripsit, Ligeris inter Pictones et Nannetas effluit.

ALAMA. 7. Post. S. ALANNA. Restitue ALAUNA ex Ant. In adversa Britannia est Ptolemaeo fluvius Alaunus, Alaunius, aut Halaenus.



page 753, image: ds753

CORUCIA CONNV. 21. Post. S. CROUCIA CONNUM Ptolemaei Crociatonum, Ant. Caracotino.

AUGUSTODURO. 24. S. post. AUGUSTUDURO. Diversum ab Augustoduno Aeduorum.

ARAE GENUE. Post. S. ARARGENUE. fortassis Ptolemaei Ingena.

NUDIONNU. Videtur Noviomagum Ant. inter Breviodorum et Condate. Cum Novioduno Caesaris in Suessionum finibus non confundendum.

JULIO BONA. 18. Consentiunt Ptolemaeus et Ant. Nisi quod Ptolemaeus locum alieniorem tribuit.

BREVODURO. 20. Ant. Breviodurum, Breviodorum, aut Brigaodorum. Brevoduro Mediolanum Aulercorum, de quo praeterito capite loquuti sumus; Mediolano Condate rectam viam duxisse, schedae lineae ostendunt: Sed hoc itinere flumen bis trajiciendum erat, id qui declinare cupiebant, Brevoduro Nudionnum aut Noviomagum, inde Condate pergebant, ut ex Ant. cognoscimus.

CONDATE. 10. Ita Ant. Aut Ptolemaeus in situ valde errat, aut ejus Condate diversum est.

DUROCASSIO. 13. Durocasis Ant. Cui in itinere Juliobona Durocasim recte cum scheda convenit, praeterquam quod Mediolani loco Noviomagum habet, ea de caussa quam diximus.

Ant.

A Juliobona,

Breviodorum M. P. XVII.

Noviomagum M. P. XVII.

Condate M. P. XXIV.

Durocasis M. P. X.

Scheda.

Juliobona. 18.

Brevoduro. 20.

Mediolano Aurercorum. 12.

Condate. 10.

Durocassio. 13.

MURICUM. Mendum suspicor in prima littera, atque AURICUM legendum, pro Autrico Ptolemaei. Verum si quorundam evincit opinio, Autricum eandem urbem cum Antissiodoro esse, manum sustineo, cum mihi satis constet, Muricum nostrum Antissiodori locum occupare non posse. Ant. itinere Rotomago Luteciam, habet post Ratomagum, Yggade, Mediolanum Aulercorum, Durocasim, Diudurum, inde Luteciam.

CASARAMAGO. Restitue CAESAROMAGO. Etsi in scheda nonnihil dissidet a proxima linea, cui Petrumuiaco ascriptum, ad eam tamen pertinet, et quidem ante Petrumviacum occurrere Ant. nos docet, quod scheda non satis fide exprimit.

PETRUVIACO. 15. Petromantalium aut Petromantalum Ant. Is itinere Caracotino Augustobonam sic habet.

Ant.

A Caracotino

Juliobona M. P. X.

Scheda.

Coruci connu. 21.

Juliobona. 18.



page 754, image: ds754

[gap: illustration]

Loium M. P. VI.

Latomago M. P. XIV.

Rotomago M. P. VIIII.

Petromantalum M. P. XVI.

Ratumagus. 8.

Ritumagus. 12.

Petru viaco. 15.

BURUS ARA. 15. Ant. Briva Isare, aut Isarae. Sic autem

Ant.

A Caesaromago

Petromantalium M. P. XVII.

Briva Isare M. P. XIV.

Luticiam M. P. XV.

Scheda.

Casaromago.

Petru viaco 15.

Burusara. 15.



page 755, image: ds755

AUG. MAGUS. 16. Ant. Augustomago.

AUG. SUESSOR. 21. Ant. Augusta Suessonum. Et absolute Suessonas. Ptolemaeo Augusta Vessonum. In Notitia inter fabricas, Suessionensis Scutaria, Balistaria, et Clibanaria. Ex Ant. discimus hoc nomen in scheda paullo incuriosius, ut multa alia positum, indextrum latus aliquantum promovendum esse; Nam inter Caesaromagum et Suessonas, Augustomagus. Cujus culpae facile transcriptorem reum statuo, qui spatiis tantillum mutatis (quod in geographicis tabulis facillime contingit) symmetriam perturbarit. Iter a Samarabrivas Suessonem tale est,



page 756, image: ds756

Ex Ant.

A Samarabrivas

Carmiliaca M. P. XI.

Caesaromago M. P. XIII.

Litanobrige M. P. XVIII.

Augustomago M. P. III.

Suessonas M. P. XII. al. XXIII.

Scheda.

Sammaro bruia. 31.

Setucis. 10. aut Rodiu. 9.

Casaromago.

Aûg. magus. 16.

Aûg. Suessorum. 21.

Ex itinere Tarovenna Durocortorum has etiam mansiones confer amus, quarum pleraeque priori capite explicatae.

Ant.

A Tarovenna.

Nemetacum M. P. XXII.

Camaracum M. P. XIV.

Augusta Veromanduorum M. P. XVIII. al. XII.

Conta Aginnum M. P. XIII.

Augusta Suessonum M. P. XII.

Fines M. P. XIII.

Durocortoro M. P. XII.

Scheda.

Tervanna. 22.

Nemetaco. 14.

Ermanaco. 40.

Aûg. viromuduorum. 25.

Aûg. Suessorum. 21.

Durocorto.

Nunc retro redeundum, adea quae in Lugdunensi supersunt. Mari proxima est mansio,

CORIALLE. 29. post. S. CORIALLO.

COSEDIA. 9. post. S. COSEBIA. Ant. Consedie vel Cosedia.

LEGEDIA. 48. post. S. LESEDIA. XLIX.

CONDATE. 16. Ita Ant. Plura fuere hujus nominis oppida per Galliam et Britanniam.

SIPIA. Hujus, et proxime sequentis mansionis nemo praeterea meminit.

REGINEA. 14. post. S REGINCA.

FANO MART. 25. Consentit Ant. Quae Ortelius de Fano mantis, aut Fano Martis ex Notitia, et Sanctorum historiis collegit, ad hanc mansionem nihil spectant, cum Belgicam respiciant.

BESOCRIBATE. 45. S. post. GESOCRIBATE.

VORGIV. 24. S. post. VORGIA. Videtur Vorganium aut Vargonium Ptolemaei.

SVLI. 20. post. S. SVLIM. Et quoniam ab Ant. iter Alauna Condate describitur: Id hic cum Scheda confer amus, etsi in schedis hac via linea nulla ducta est.

Ant.

Ab Ala una

Consedie M. P. XX.

Fano Martis M. P. XXXII.

Scheda.

Alama. 7.

Cosedia. 19.

Fano Martis. 25.



page 757, image: ds757

Ad fines M. P. XXVII.

Condate M. P. XIX.

Condate. 16.

Ubi non frustra admoneo, illos, qui haec loca omnia in Belgica constituunt, quod fecerunt viri docti, Ant. non optimos codices sequuti, valde falli: Et quod necessario sequitur, in explicatione nominum ad nostri temporis rationem, mire errare. Cujus erroris indicationem his schedis debemus.

AQUITANICA. Cap. VII.

AQuitania ad occidentem solem mare attingit. Reliquos ejus limites, qui in scheda non expressi, nihil persequi necesse. Mare Plinio et Ptolemaeo Oceanus Gallicus, aut Aquitanicus: Aethico et Orosio, SINUS AQUITANICUS, uti etiam posterior schedascribit, nam AGUITANICUS in priori, correctionem postulat. De sinus vero specie geographorum pinaces consule, Schedis ne fidem habeas.

CADURCI. Hos populos habet Caesar, Strabo, Ptolemaeus. Strabo et Ptolemaeus diserte inter Ligerim et Garumnam constituunt.

CONBARISTUM. 16. A Condate et Sipia huc iter est. Conbaristi autem meminit nullus.

JULIOMAGO. 17. Ptolemaeo etiam Juliomagus.

DARCORTTURA. 20. post. S. BARTORITUM. Ptolemaeo Darioritum aut Dariorigum.

DURECIE. 29. post. S. DURETIE.

PORTUNAMNETU. 18. Namnetum portus. Nannetes habet Caesar et Strabo. Ptolemaeus Namnetas in mediterr aneis procul a mari collocat. Si ad hos respexit, falso. Hic vero portus Brivatis portus Ptolemaei videtur, uti dixi.

SEGORA. 33. Ptolemaeo, Secor portus.

LEMUNO. Ptolemaeo, Limunum.

POSTERIORIS SCHEDAE EXPLICATIO.

PARTITIO. Cap. I.

PLERAQUE hujus schedae, quod cum priori convenirent, jam ante a sumus exequuti: Britannica nimirum, Barbarica, Belgica, Lugdunensia, et Aquitanica nonnulla: ea hic repetere non est animus. Supersunt Aquitanica alia, Hispanica, et Africana, quae totidem capitibus absolvemus.

AQUITANICA. Cap. II.

AQuitania versus meridiem ad Pyrenaeos montes pertinet. Horum perpetua juga in scheda expressa: quidquid ultra ea, ad Hispaniam spectat.



page 758, image: ds758

[gap: illustration]

In illa Aquitaniae parte, quam nunc describimus, cui etiam Narbonensis Galliae portio accensa, duo flumina delineata sunt, nullis additis nominibus. Primum, quod sinui Aquit anico in scheda propius, videtur Canentelus Ptolemaei, Ausonius in Mosella Carantonum appellat. Alterum Garumna est, cujus Caesar, Strabo, Mela, Plinius, Ausonius, Sidonius et Ptolemaeus meminere, quamvis in quibusdam Ptolemaei codicibus perperam Garyna scribitur. At vero cum non modo Carantonus et Garumna, sed etiam Carantonus et Ligeris, quodammodo paralleli sint respectu Pyrenaeorum montium, uti Strabo lib. 4. tradit, et certum sit hosce


page 759, image: ds759

tres fluvios, omnes eodem littore versus occidentem solem in Aquitanicum Oceanum effluere, apparet, quam nulla auctorinostro cura fuerit, tum in regionum, tum in fluminum descriptione veritatem assequi: Utpote qui habuerit satis, itinerum rationem, mansionum nomina, ordinem atque interstitia annotare: Ac in fluviis neque fontes, neque ostia, neque in decursuflexus, verum id spectarit unum, ut ostenderet, quae urbes eorum alveis ab invicem distinguerentur. Eum fere in modum quo Notitia Nilum in Aegypto et Thebaide Jordanem in Palaestina, Tigrim et Euphratem in Mesopotomia, Danubium in Scythia expressit. Quamvis noster hac


page 760, image: ds760

ipsa in resaepius aberravit; Nisi in alium quempiam culpam conjicere malumus, uti jam antea innuimus.

BURDIGALO. IX. Lege BURDIGALA. Urbs plurimorum geographorum et historicorum monumentis nota. Quidam Burdegalam, Burdigalliam, libellus provinc. Galliae, Metrop. civ. Bordegalensium. Sed in eam, quam probavimus, lectionem fere omnes consentiunt. Ausonius de urbibus 13.

Burdigala est natale solum ------

Burdigala ancipiti confirmet vertice sedem,

Diligo Burdigalam ------

Et saepissime alibi. Est autem caput Biturigum Viviscorum, impositum paludi marinae, quam Garumnae ostium efficit, ut Strabo scribit. Neque in ea Garumnae ripa, qua nomen scriptum, sed in adversa sita. In qua etiam Ptolemaeus constituit. Neque fortassis aliter praeferret tabula, si extaret integra: Nam saepe fit, ut geographi pro chartae spatio in una fluminis ripa urbem delineent, ex adverso nomen describant.

BLAVIA. XXII. Ant. Blanuto, Blauuto, aut Blavio. Notitia Blabia, ubi praefectus militum Carronensium. Ausonius epist. 10. ex Scaligeri editione Militarem Blaviam vocavit.

LAMNUM. XIII. Ant. Tamnum.

MEDIOLANO SANCON. XVI. Restitue SANTON. Mediolanum Santonum habent Ant. Strabo, Ptolemaeus, Ausonius, alii. Libellus provinc. Civ. Sanctonum.

AVEDONACO. VIII. Ant. Aunedonacum. Videtur Ducona Ptolemaei, quibusdam Doveona.

BRIGIOSUM. XII. Nihil de hac mansione apud alios invenio.

RARAUM. XVI. Ant. Rauranum. Ita Paulino epist. 3. ad Ausonium,

Rauranum Ausonias huc devenisse curules.

ubi quidam Raraunum, quidam perperam Romanum. Conferamus Ant. in itinere Burdigala Augustodunum.

Ant.

A Burdigala,

Blanuto M. P. XIX.

Tamnum M. P. XVI.

Novio regum M. P. XII.

Mediolanum Santonum M. P. XV.

Aunedonacum M. P. XVI.

Rauranum M. P. XX.

Scheda.

Burdigalo. IX.

Blavia. XXII.

Lamnum. XIII.

Mediolano Sancon. XVI.

Avedonaco. VIII.

Brigiosum. XII.

Raraum. XVI.

Lomounum M. P. XXI. deinde in Ant. sequitur, quod in priori S. Lemuno est. Atque hoc loco utraque scheda committitur.



page 761, image: ds761

Alterius itineris a Burdigala prima mansio est, ARATREDO XVIII. Videtur Anderidum Ptolemaei in Tabulis Aquitanicis.

CORTERATE. Hoc nomen non memini praeterea legere.

CONDATE. X. Non satis perspectum habeo an in hoc itinere censendum sit. Indicavi antea, nomen Condate saepius per Britanniam et Galliam occurrere. De portu Condate prope Burdigalam Ausonius epist. 5.

Unus Domnotinite a littore perferet aestus,
Condatem ad portum, si modo deproperes.

Rectius fortasse accipimus Condatinum vicum, de quo Paulinus ad Auson. epist. 3.

In Condatino dicêris degere vico.

Nisi portus et vicus idem sit, quod Eliae Vineto videtur.

SARRUM. XX. Istud etiam nomen mihi ignotum.

VESONNA. XIV. Alia a Vesuna Ant. quod ex itineris ratione liquet. Facilius cum Ptolemaei descriptione conveniat.

SERMAMCOMAGO. XII. Quid sit, adhuc quaero.

CASSINOMAGO. XVII. Videtur Cassinogilum, cujus Ivo et Floriacensis in Aquit ania meminere, Ortelio teste: Floriacensis inter flumina Droch et Warumnam constituit: prioris nomen mihi obscurum est, posterius Garumnam significat. Cassinogili villae Regiae bis mentionem facit auctor antiquus, qui vitam Ludovici Pii Imp. scripsit, a P. Pithoeo emissus, et ostendit haud procul a Garumna abfuisse.

AUSTRITO. XIIII. Hic quoque mihi tenebrae.

Tertio itinere sequitur primo loco post Burdigalam.

SERIONE. XX. Ant. Sirione.

VESUBIO. Ant. Ussubium.

FINES. XV. Ant. consentit.

AGINNUM. VI. Quamquam mihi non admodum liquet, an hi numeri ad Aginni nomen pertineant. Meminere Aginni Ant. Ptolemaeus, Ausonius. In libello provinc. Galliae est Civ. Agennensium.

EXCISIUM. Ant. Excisum.

BROLINDV. Hujus mansionis loco Ant. est Travectus vel Trajectus. Intelligimus Brolindi fuisse Trajectum, Garumnae fortassis, etsi scheda eum non exprimat, sed ego conjectur am ex Finei Gallica tabula capio.

BIBONA. Huc incidit Ant. Vesuna aut Vesunna. Num noster, numvero Ant. rectius scripserit, quî ego divinem? Indicabo tamen, Vesunaenomen mihi jam antea, conferenti Ant. cum Ptolemaei tabulis, suspectum fuisse. Ant. porro in itinere Burdigala Argantomago sic habet.



page 762, image: ds762

[gap: illustration]

Ex Ant.

A Burdigala

Sirione M. P. XV.

Ussubium M. P. XX.

Fines M. P. XXIV.

Aginnum M. P. XV. Al. XII.

Excisum M. P. XIIII.

Travectus M. P. XXI.

Vesunna M. P. XVIII.

Scheda.

Burdigalo. IX.

Serione. XX.

Vesubio.

Fines. XV.

Aginnum. VI.

Excisium.

Brolindu.

Bibona.

XV. CLUSA. X. Videtur Clausecia, cujus meminit Sidonius


page 763, image: ds763

epist. lib. 5. Et si Ortelius pro eonomine ex antiquo codice claudus etiam legit. Puto ad Pyrenaei fauces pertinuisse. Notum est castella faucibus imposita posterioriaevo Clausas, Clusas, atque etiam Clausuras appellata.

BESINO, XII. Ant. Bersino aut Belsino.

CLIBERRE. XV. Ant. Clembertum aut Climberrum.

CASINOMAGO. XIX. Salomaco Ant. fortassis, in itinere ab Aquis Terrebellicis Burdigalam; Ut primasyllaba apud Ant. perierit, reliquae luxatae sint, utrumque non raro accidit. Fortassis hodie Causalion. Si quis etiam quae de Cassinogilo supra adduximus, huc revocanda judicaverit, non valde contenderim.



page 764, image: ds764

TOLOSA. Fateor, diu in hoc nomine haesitavi. Ne clarissimam Tectosagum urbem interpretarer, locorum ratio impediebat. Suspicatus sum aliquando Losam Ant. esse. Is enim in itinere ab Asturica Burdigalam, inter Summum Pyrenaeum et Burdigalam eam mansionem habet, quod nostrae convenire vides, et fieri potuit, ut in Ant. priores duae litterae exciderint. Sed neque sic quoque itineris ordo satis constabat. Itaque tandem mihi persuasi necessario, Tolosam nostr am ab utraque differre, neque ejus caeteroquin memoriam exstare. Idne cui incredibile videretur, observavi haud ita procul aliam etiam Tolosam in Cantabris, ad flumen ejus dem nominis, quam nonnullae geographicae tabulae Tolosettam appellant.

LACTORA. Ant. Lactura. libello princ. Lastoracium vel Lasturacium. Lectorium et Lactorium Golzio in thes. ex vetustis inscript. Lactoratium agnoscit Scaliger, et producit inscriptionem, quae meminerit CIVITATIS. LACTORATEN. Nomen adhuc retinet. Ant. iter ab Agenno Lugdunum Convenarum aut Cuquenorum describit: Et cum Lugdunum a Clusa nostr a haud procul abfuerit, fit, ut easdem cum scheda mansiones habeat, eo tantum differens, quod Lactur â rectâ Climberrum pergit, Tolosa et Cassinomago omissis.

Ant.

Ab Agenno

Lactura M. P. XV.

Clembertum M. P. XV.

Bersino M. P. X.

Lugduno M. P. XXIV.

Scheda.

Aginnum.

Lactora.

Tolosa.

Casinomago. XIX.

Cliberre. XV.

Besino. XII.

XV. Clusa. X.

Tolosam inter et Bibonam duae mansiones describuntur,

FINE. Et

COSA. XX. De quibus nihil compertum habeo, nisi Cosa Ptolemaei et Ausonii Cossium sit.

Reliquae item a Tolosamansiones obscurae sunt,

BUDINO.

BUROMAGI. An Bormannici Plinii lib. 3. c. 4.?

SARCASSIONE. XII. Huic lucem dabimus unius litterae immutatione, CARCASSIONE, Carcassum, Carcasonem, Carcasionem, Plinius, Ptolemaeus et Procopius varie appellant.

AQUIS. Ptolemaeo Aquae Augustae in Tarbellis, Ant. Aquae Terrebellicae.

HISPANICA. Cap. III.

HIspania Pyrenaeos montes Septentrionem versus habet; ad ortum mediterraneum mare, quod in scheda, suppresso nomine,


page 765, image: ds765

expressum. Hinc perspicuum fit, Pirenaeos parallelorum rationem ad littus nequaquam habere, uti S. praefert. Verum auctor ostensum voluit, Pyrenaeos Galliam ab Hispania distinguere: Iter, quod describit, ad Mediterraneum sive Balearicum mare pertinere: Quae inter montes et mare symmetria esset, neutiquam curavit.

VOCONI. XX. Ant. Aquae Voconis. Dubito an Aquae Calidae Ptolemaei sint, ut Ortelius sensit.

GERUNDA. XII. Consentiunt Ant. Plinius, Ptolemaeus.

SENVIANA. Ant. Cinniana.

LUNCURIA. XII. Ant. et Ptolemaeo latine loquenti Juncaria. Ortelius in Graecocodice [gap: Greek word(s)] observavit. Ait urbem mediterraneam esse Hispaniae Tarraconensis, hodie Junquera. Ego in tabulis geographicis Jonqueras ad littus reperio.

BECLANA. IV. Videtur Deciana Ptolemaei.

IN SUMMO PYRENEO. V. Sic Ant. Putoplura Pyrenaei juga, et proinde plures etiam mansiones hoc nomen habuisse.

PROMONT. Promontorium Pyrenaei, a quo Hispaniam incipere Plinius scripsit. Veneris templo insigne, ex Strabone et Ptolemaeo. Ant. iter a summo Pyrenaeoretro ad Aquas Voconis sic describit.

Ant.

Summo Pyreneo M. P. V.

Juncaria M. P. XVI.

Cinniana M. P. XV.

Aquis Voconis M. XIV. Al. XXIV.

Scheda.

In summo Pyreneo. V.

Beclana.

Luncuria. XII.

Senviana.

Gerunda. XII.

Voconi. XX.

Gerundae nomen, quod Ant. hic omisit, alio itinere, Mediolano ad leg. VII. geminam, proxime post Juncariam posuit.

AFRICANA. Cap. IV.

PRimo pars orae Mauritaniae Caesariensis ad mare mediterraneum describitur. Insula sine nomine, una illarum est, quas multas habet hoc pelagus, fortassis Balearis major.

Deinde, iter a Castris Tamaununam, cujus certum locum nondum constituere potui.

Tertio, est a Praesidio ad oculum marium, Africae propriae pars. At haec tria itinera se in scheda nullo certo ordine respiciunt, sed singula per se consider anda. Nam qui postremum iter valde mediterraneum, et cum primo parallelum esse existimabit, uti scheda praefert, erret necesse est. Ego conjicio haec recto, et suo ordine in autogr apho descripta, pro schedarum spatio perturbate enotata esse.

RUSIBRICARI. Ant. Rusubbicari. Ptolemaeo Rusicibar.

MATIDIE. XXII. lego MATIDIAE. differtab Ant. Pactianis



page 766, image: ds766

[gap: illustration]

Matidiae. Quam ille mansionem hoc eodem littore inter Igilgilem coloniam et Chulli municipium constituit. Cognomen Pactianis fortassis ad differentiae notam additum. Nostra videtur incidere in Modungam Ptolemaei. An [gap: Greek word(s)] , cujus meminit Golzius in thesauro ex Trajaninummo? Duplicem autem Matidiam fuisse, in notis ad inscriptiones Augustanas primus ostendi. Haec ad majorem pertinere existimo, quae Augusta dicta, post mortem in Divas relata est.

CISSI MUNICIPIO. XII. Ant. Cisi municipium. Ptolemaeo Cisse aut Cissa.



page 767, image: ds767

RUSUCCURU COLON. XVIII. Si tamen numeri huc pertinent, Ant. Rusuccuro colonia. Ptolemaei codices non uno modo habent. Ortelius Rhusuncorae agnoscit. Rusucurium Plinio, ait civitate honoratum a Claudio.

LOMIVIO. Ant. Lomnium municipium, Jomnium et Jonium ambigue. Ptolemaeo Jomnium. Ant. primoper Africam itinere, mansiones istas hoc ordine posuit.

Ant.

Rusubbicari M. P. XXIV.

Scheda.

Rusibricari.

Matidie. XXII.



page 768, image: ds768

Cisi municipium M. P. XII. Al. XV.

Rusuccuro colonia M. P. XII.

Lomnium municipium M. P. XVII.

Cissi municipio. XII.

Rusuccuru Colon. XVIII.

Lomivio.

TIGISI. Ant. hanc primam mansionem habet itinere Rusuccuro Saldim, et cum M. P. XII. ascribat, suspicor etiam in scheda numeros XII. qui non nihil dissident, huc retrahendos. Ptolemaeo Tigis. Etsi de situ Ptolemaeo Ant. et schedae non convenit.

MONS. Cui nullum praeterea proprium nomen ascriptum, forsan Byren Ptolemaei. Ortelius Graece Heren legit.

ICAMPENSES. populi mihi nunquam auditi, Quid si prima littera I, extrema fuit alicujus nominis quod periit, ut reliqua, Campenses, significent gentem, quae campos coleret, quod fortassis alii ejusdem nominis montani: Latinius, Campestres.

CASTRA. XX. Pluraper Mauritaniam castra proferre possim ex Ant. Notitia, Ptolemaeo: quae vero hic significentur, constituere non possim.

GALAXIA. An Gala aut Cala Ant.? An Galapha Ptolemaei? Nam Galapham a Gala differre certus sum, etsi aliter Simlerus. An Gales Ammoniae vicus, cujus meminit Optatus Milevitanus?

EQUELRETO. Aliquot in Africa urbes ab equis dictae. Et quidem in interiori Hipponacram, Equi arcem, Diodorus refert lib. 20. Hippagretam quidam appellavere. Ego suspicor in scheda nomen ad latinum sonum flexum, in Equelretum abiisse, corrupte.

LEMELLI PSIDIU. VI. Hoc praesidium Optatus Milevitanus lib. 2. Castellum Lemellen se appellat, ubi Primosus episcopus.

TAMASTANI MUNICIPIUM. X. Golzius meminit [gap: Greek word(s)] ex nummo, qui fortasse ad hoc municipium pertinuit.

TAMAUNUNA MUNICIPIUM ET CASTELLUM. XXV. sortassis Tamulluma, cujus mentio apud Victorem Uticensem lib. 2.

PRAESIDIUM. L. Videtur incidere in Onellabam Ant.

SALINAS. Orosius Salinarum lacum in Africa nominat. Puto Ant. esse ad Aquas.

NAUBONENS. XVI. Cogitandum an N separanda Novis significent, Reliqua corrupte scripta sint pro Aquilonens. Ant. his fere locis habet Novis Aquilonis, sive Aquilianis, sive Novili Aquilianis: Scripturae enim vacillat.

VACCIS. XVII. Sallustius de bello Jugurth. Oppidum Numidarum nomine Vacca, forum rerum venalium, totius regni maxime celebratum. Videtur Avacaria vel Avicaria. Ant. Inepte pro A Vacaria.

XXV. TUBONIS. Ant. Tuburbo minus, ut ego existimo.

ADOCULUM MARIUM. XI. XVIII. Ant. inter Tuburbo


page 769, image: ds769

et Carthaginem Cigisam posuit. Caeterum itinere ab Hippone Regio Carthaginem sic cum scheda convenit.

Ant.

Onellaba M. P. L.

Ad Aquas M. P. XXV.

Simitu Colonia M. P. V.

Bulla Regia M. P. VII.

Novis Aquilonis M. P. XXXIII.

Vico Augusti M. P. XVI.

A Vacaria M. P. XXX.

Tuburbo minus M. P. XVI.

Cigisa M. P. XXXVIII. Al. XXVIII.

Carthagine M. P. XVIII.

Scheda.

Praesidium. L.

Salinas.

Naubonens. XVI.

Vaccis. XVII.

XXV. Tubonis.

Ad oculum marium.

XL. XVIII.

Exposui, quae ad Schedarum interpretationem pertinere visa. Hoc vero loco mihi testandum existimo, si ipsius tabulae autographum aliquando in nostras manus pervenerit, cum ex eo multo certiores et uberiores fructus percipi posse cognitum habeam, me illius vulgandi laborem non invitum subiturum. Interea temporis fragmentis hisce uti frui Reipub. litterariae per nos liceat, Ut vel hinc cognoscamus, quam multa in his studiis ignorentur.

TESTIMONIA B. RHENANI, GER. NOVIOMAGI, ET FR. IRENICI, QUAE AD HANC TABULAM PER TINENT. Beatus Rhenanus Rerum Germanic. lib. 3. de Gessoriaco.

DE hoc variae sunt conjecturae, sed tollit omnem nobis ambiguitatem charta militaris, quam apud Chunradum Peutingerum nostrum Augustae vidimus. In qua sic scriptum, Gessoriaco, quod nunc Bononia. Maritimam autem Bononiam intelligit.

G. G. N. in hist. Batavica.

GORCHEMUM, non procul a castris Herculis, una cum pagis aliquot vicinis, vetus nomen hodie retinet. Ager enim Herculis dicitur, Batavice, Dat landt van Arckel. Horum castrorum fit mentio in charta illa vetustissima, quae itinera Romanorum militum, ex provinciis nonnullis, depicta continet. Hanc mihi ostendit Clariss. Vir D. Chuonradus Peutingerus U. J. Doctor, Patricius ac Cancellarius nobilis Augustae Vindelicorum,



page 770, image: ds770

[gap: illustration]

qui secundus a Celte cognomine suo, poeta laureato, patriam suam, totamque Germaniam illustrare coepit.

Franciscus Irenicus Germaniae Exegesos lib. 9. c. 6.

Bingum Bingen, Hujus meminit Tacitus, Ptolemaeus, Ant. et Itinerarium Augustanum. * Sacarbantia S. Pulten, hujus loci Ant. ac Itin. August. fecere mentionem. * Savaria Stein an der Angern, non Gretz, ut quidam volunt, Ant. Ptolemaeo ac Itinerario Augustano testantibus. * Artobrigam Lechsgmind, a Ptolemaeo ac Itiner. August. dici persuasissimum habeo, non


page 771, image: ds771

Ratisponam. Teutoburgum Seva, ubi ingreditur fluvius Daros in Danubium, de eo loco Ptolemaeus Ant. et Itiner. Augustanum. * Sirmium Agria, apud Ant. et Itiner. Augustanum.

Libro eodem c. 7.

Pervenit nuper adnos itinerarium quoddam, ut antiquum, ita festivissimum, quod Augustanum vocabant, ubi repertum fuisse dixerunt. In quo civitates Danubianae continebantur, quascumque vetustas viderat. Hujus igitur vocabula quaedam urbibus Germanicis imposita, licet obscurissima, habita ratione


page 772, image: ds772

ac supputatione, ita luci protulimus. Regelspurg primitus Rhegino ab ipso dicitur. Patavium vero Castellum Bolodurum. Lambach praeterea monasterium non longe a flumine Drao, Ovilia ab eo appellatur, ab Antonini vero itinerario Ovilabis. Carnunto praeterea Peternel esse juxta Namburgum conjectavimus. Taurinum simul ab ipso Moesiam superiorem nominari putamus. Vetomanis quoque penes eum Pettau valuit, vel locus non longe a Petavione; licet paulo post, ubi Pannoniam superiorem describit, Petavionis meminerit. Vindonissam inde Kingsseld significare videtur. Selestadium vero nunc Hellum, nunc Helvetum nuncupavit, cujus vocabuli et Ant. meminit. Pontes praeterea Saroi Sarbruck. Argentaria Colmar: Tabernis Zabern: Matricorum Metz: Argentorace Argentinam: Aventicum Habelspurg: Juvaviam Saltzburgam: Solidurnum Soldurn conjectura optima ab ipso dici vidimus: quorum vocabulorum usus tam apud Ptolemaeum quam Ant. frequens est. Nomina praeterea civitatum collegit, quae et nostri seculi rigorem servant. Veluti sunt Colonia, Argentorace, Juliacum, Flevio, Novesum, Bingium, Asciburgum, Noviomagum, Augusta Trevirorum, Augusta Rauricorum, Confluentia, Bonna, Rigomagus, Moguntiacum, Bregetomagum, Augusta Lyci, Aris Flavis, Lacus Bigrantinus, Sirmium, Mursa, Ponte Drusi, Brigantia, Ulmo: Et reliquarum urbium appellationes, quae cuilibet privato constant. Quae ideo adduximus, ut earum antiquitatem exigeremus, et has totius Germaniae vetustissimas faceremus. Reliqua in illo itinerario seposita, successoribus nostris relinquamus.

Haec de itinerario Augustano ex Irenico enotavi, quod mihi persuasum sit (uti in praefatione indicavi) integrum illud itinerarium ex autographo nostrae tabulae esse concinnatum.

Congruens credidimus monere, et indicium facere, integras omnes sequentium tabularum partes, aliquot post annos repertas demum, nec temerario editionis honore vulgatas esse: Propterea velut quodam nexu continens opus in unum contulimus junximusqueue, ut, quid intersit, inter has et illas schedas, justus earundem aestimator suo judicio conjecturae que committeret.



page 773, image: ds773

NOBILISSIMO VIRO MARCO VELSERO, R. P. AUGUSTANAE SEPTEMVIRO JOANNES MORETUS TYPOGRAPHUS ANTVERP. S. P. D.

HANC TABULAM, Vir Nobilissime, non mittimus ad te, sed remittimus, aquam scilicet e tuo fonte. Tu eam ad ORTELIUM nostrum (heu, nuper cum dolore litteratorum defunctum) descriptam miseras, tuâ curâ inter PEUTINGERI schedas repertam et erutam: ideoque jure ad teredit. Ipse ORTELIUS, haud procula fato, ita mihi mandaverat: et mea sane voluntas et tui cultus eôdem ducebant. Accipies igitur privatam olim tuam, nunc publicam per te omnium TABULAM: et si gratum carumque defunctum habuisti, quaeso, ut etiam hoc postremum ab eo munus. ANTVERPIAE e Typographejo nostro. KAL. DECEMB. M. DC. XCVIII.

DISSERTATIO ANONYMA. SPECT ATORI S.

TABULAM damus, ex qua MARCUS VELSERUS Augustanae Reip. VII. Vir, perpauca olim, quae tum comparebant schidia, magno eorum applausu vulgavit, quibus interiores litterae serio cordi. Integram pollicitus, si autographum aliquando in manus venisset: latebat enim et periisse erat suspicio. Audiit FORTUNA OBSEQUENS, Velserus voti damnatus est. Ad quem nuncium ABRAHAMUS ORTELIUS laetitia exiliens, quod per annos amplius viginti omnibus vestigiis frustra indagasset, sibi editionis provinciam depoposcit. Et vero aequum bonum visum, tanto candidato reliquos petitores concedere; primus se Welserus facilem praebuit, fidem quam publico obstrinxerat, curasse interpretatus, si per ORTELIUM solveret. Cum homo septuagenario major, cui plus animi plusque in rem communem studii, quam vitaesuperfuit, operi ad finem decurrenti immoritur. Moriens --- non ille oblitus amorum, Joanni Moreto Veteri amico testamento legat, qui perficiendo, pietatem quam defuncti judicio debuit, praestitit.



page 774, image: ds774

Velserus de tabulae auctore, aetate, usu, aliis, ad schedas praefatus est, quae nobis probantur. Addimus: Auctorem Christianum fuisse id vel ex S. Petri nomine, et iis, quae de Moise Israelitisque tradidit, intelligi. Magnitudinem tabulae, praeter Occidentis imperium tum aestimari non potuisse, nunc constare hoc amplius, complexam orbem universum, quâ illo nimirum aevo cognitus, inter HERCULIS COLUMNAS et ALEXANDRI ARAS, ab extremo Occidente in Ortentis ultima. Et apparere sane omnia, nisi quod initio Columnas versus, pauxilla quaedam Britanniae, Aquitaniae, Hispaniae, Africae exciderint. Circum circa MAR Eire, olim ATLANTICUM nomine. De Itinerariis tabulis, esse apud Vegetium lib. 3. c. 6. quae legi etiam mereantur, et cogitandum videri, an provinciarum memoria, cujus P. Victor in Basilica Antoniniana regione circi Flaminii meminit, eo pertineat. De Viarum stratura, apud Galenum esse, Methodi lib. 9. c. 8.

Explicando, Velserum imitari erat animus, sed vastum sese et longum ostendit negotium, non unius tantum hominis industriam exercere natum, neque protrahenda per eum colorem doctorum desideria.

Porro si haec quoque scire referat: Autographum membranaceum est, pelliculis accurate conglutinatis, latum pedem Augustanum unum circiter, longum ultra viginti duos: scalptori ad istam mensuram contrahere visum commodius. Litterae in eo charactere Longobardico, quem caelo difficulter efformes: Scalptor Romanas reddidit. Caetera fidem coluit, sancte integre, ut in permultis, quantumvis certis testatisque erroribus corrigendis, sibi nunquam quidquam permiserit, ab exemplari sciens volens nusquam abiverit. Nec scienti nec volenti, quin oculos ingeniumque maxime intendenti, id interdum usu venire potuisse, neque ego dubito, neque quisquam, cui hoc genus mediae aetatis scriptiones cognitae, in quibus litteras vi et pronunciatione diversas omnino, figura plerum que non est internoscere. Tu vale, bone Spectator boneque Lector, et fruere monumento, cui utut crebris naevis resperso, nihil par et nihil secundum ex antiquitate reliquum superest.



page 775, image: ds775

Instar additamenti integrum hoc Cap. XXIII. ex Petri Bertii lib. 1. Rer. German. consulto et de industria adscripsimus; quoniam sex prope segmenta priora quam apertissime planissimeque inibi explicantur.

TAbula Peutingeriana, cujus editioni immortuus est Geographorum nostri aevi Princeps Abrahamus Ortelius, non ad artem Mathematicorum exacta gradibusque accommodata, quales Ptolemaicae, sed Itineraria tantum, adnotatis ubique locorum intervallis. Tales convolutas habebant olim apud se belli Duces, quibusitinera sua dirigebant: Itaque in his non latitudinum aut longitudinum ratio ex tabularum fundo ac dimensione peti debet, collata cum regionibus, sed ex numeris adscriptis. Confunduntur enim mundi cardines, neque ulla habetur ratio Ortus, Occasus, Septentrionis, Austri: viarum tantum spatia signantur et intervalla. Quod de Itinerariis Tabulis dixi, indicat manifeste Vegetius, libro tertio cap. 6. dere militari. Ejus haec sunt verba: Ideoque omni cura, omnique diligentia providere debet Dux, ne proficiscens patiatur incursum, sed facile ac sine damno repellat illatum. Primum itineraria omnium regionum, in quibus bellum geritur, plenissime debet habere perscripta: ita ut locorum intervalla non solum passuum numero, sed etiam viarum qualitate perdiscat: compendia, diverticula, montes, flumina, ad fidem descripta consideret: usque eo, ut solertiores Duces itineraria provinciarum, in quibus necessitas geritur, non tantum adnotata, sed etiam picta habuisse firmentur, ut non solum consilo mentis, verum aspectu oculorum viam profecturis eligerent. Ad hoc a prudentioribus et honoratis ac locorum gnaris, separatim debet universa perquirere, et veritatem colligere de pluribus. Vidit autem Peutingerianam jam olim B. Rhenanus, qui ejus quoque in libris suis [note: Beatus Rhenanus Rer-Germ. lib. 1.] rerum Germanicarum mentionem facit, de Francis agens, his verbis. In charta Provinciali quam apud Conradum Peutingerum amicum nostrum Augustae vidimus, sub ultimis Impp. depictam, et a Celte in quadam Bibliothecarepertam, plane veterem, sic leguntur haec oppida ab ostiis Rheni ascendendo, Carvo XIII. Castra Herculis VIII. Noviomagus VI. Burginatium V. Colonia Trajana XL. Vetera XIII. Asciburgum XIIII. Novesium XVI. Agrippina supra Rhenum fluvium, quem linea protracta designat in dextero latere. Et a parte Germaniae hoc vocabulum est adscriptum litteris majusculis

FRANCIA.

versus ostia Rheni vero, haec nomina leguntur, CHAMAVI [note: QUIELPR ANCI.] QUIEL FRANCI. Item [note: CHAUCI. VAPLUARII] CHAUCIVAPLAURII.


page 776, image: ds776

Item (litteris inter has interjectis,) CHREPSTINI. Unde manifeste liquet, quodnos hic adstruimus, in Tencterorum loca, qui Rheno tantum ab Ubiis discernebantur, ut Tacitus inquit, et testatur in Commentariis Caesar, demigrasse Francos. Et rursum alibi. In charta itineraria illa, quae est apud Chunradum Peutingerum, trans Rhenum supra Tenedonem, Juliomagum, Brigobannem, et Aras Flavias, nemus est depictum cum arboribus, et adscriptum majusculis literis

SYLVA MARTIANA

Et supra haec verba,

ALAMANNIA

In latere vero e regione Borbetomagi et Brocomagi superadditum,

SVEVIA

Sed posuit in latere pictor ille quod trans sylvam melius locasset, nî vetuisset angustia membranae, et Germanica velut aliena duxisset modice attingenda, provincias tantum describens. Eandem Tabulam designat Rhenanus nomine Cartae Theodosianae, quum scribit. Antiquissimus Tubonorum vicus est Helellum, quemadmodum in charta Theodosiana legitur. Fuit autem Celtes iste, cujus mentionem facit Rhenanus, natione Francus, rei Geographicae peritissimus, cujus quoque edidit epitomam, cum libro singulari de situ Germaniae, et altero de situ Noribergae: claruit autem Anno 1370. sub Maximiliano Imperatore. Tabula ipsa in membranis erat descripta, charactere Longobardico, schedis accurate conglutinatis, lata pedem Augustanum unum circiter; longa ultra viginti duos. Eam Moretus [note: An. 1598.] Antwerpiae aeri incisam vulgavit paullo contractiorem, ex qua nos ista expressimus. Ad Rheni latus dexterum nullum vides iter notatum: quod argumentum est, tabulam tum factam, quum nulla adhuc ibi essent itinera, aut quum adhuc essent Romanis ignota. A Rheno ad littus usque maris Oceani Germania magna est, quam claudit Oceanus Septentrionalis. In Germania Transrhenana statim ad Rheni ostia spectantur sparsae varie litterae, quas B. Rhenanus, ut potuit, digessit; nos putamus legendum CHAUCI. AMPSIVARII. Et rursum, CHERUSCI. Et, CHAMAVI, QUI ET FRANCI. A Lugduno quoque usque ad Fanum Levae leguntur litterae, quae connexae efficiunt PATAVIA: significatur autem eum esse tractum Batavorum in Gallia Belgica. Vera enim et Transrhenana Germania hîc non describitur, neque ulla in ea ponitur urbs, aut mansio. Quocirca operam ludunt, qui ob vocabulorum litterarumque vicinitatem referunt loca quaedam ripae Gallicae ad ripam Germanicam, quod a multis factum in Arenacio, Grinnibus,


page 779, image: ds777

vadaque constat, quae putarunt esse Arnhem, Rhenen, Wageningen, eo locorum positu, quo nunc cernuntur. Praestat dicere, vel Rheni alveum mutatum esse, vel oppida ista ex ripa Gallica in Germanicam esse translata. Itinera igitur Germaniae superioris et inferioris, ad laevam Rheni ripam haec sunt.

I. Itinera ab ostio Rheni usque Noviomagum.

Lugdunum, Leyden.

Praetorium Agrippinae, Noomburgk.

Matilo, Coudekerck, quod olim

Kirckwerba dictum fuit: Rhenus ei quondam fuit Septentrionalis.

Albamanis, Albiniana, Alphen.

Niger pullus, ...... ubi nunc Woerden.

Fuit insigne diversorii: Talia in Moesia, ad scrofulas, ad mulam, et in Sarmatia Caput bubali.

Lauri, ......

Fletio, Vleuten.

Levae Fanum, Leewen.

Carvo, Grave Simlero, quod non probo: forte Cellern.

Castra Herculis ......

Noviomagus, Nimwegen.

Hic nulla mentio fit Trajectus, quod nunc est Utrecht, Ammiano Utricesium.

Alio itinere.

Lugdunum, Leyden.

Forum Adriani, Voorburgh.

Flenium, Delft.

Tabli, Alblaß.

Caspingium, Giessen.

Grinnnes, Non est Rhenen: nisi alveus Rheni probetur transpositus.

Ad Duodecimum, ......

Noviomagus, Nimwegen.

Sequitur fl. Patabus, qui proculdubio est Mosa. Batavus vero dicitur a Batavis.

Acastello Menapiorum ad Baganum Nerviorum.

Castellum Menapiorum, Kessel.

[note: Viroviacum.] Virioviacum, Werweke.

Turnacum, Dornicke.

Pons Scaldis, [note: Coude.] Conde.

Baganum Nerviorum, Bavay.

Idem alio itinere.

Castellum Menapiorum, Kessel.

Tervanna, Terwanen.

Nemetacum, Arras.

Camaracum, Cambray.

Hermomacum, ......

Baganum Nerviorum, Bavay.

A castello Menapiorum Augustam usque Suessonum.

Castellum Menapiorum, Kessel.

Tervanna, Tervanen.

Temera, Tieure.

Sammarobrina, Amiens,

Augusta Veromanduorum, S. Quintin, vel potius Vermand Abaye.

Augusta Suessonum, Soisson.



page 778, image: ds778

Vel

Sammarobrina, Amiens.

Setucis, ......

Rodium, Roye.

Lura, ......

Augusta Suessonum, Soisson.

Vel

Luttomagi, Estaple vel Monstreul.

Adlullia, [note: Argoulles.] Argoules.

Duroicum Regum, Rue.

Semcis, ......

Rodium, Roye.

Lyra, ......

Augusta Suessonum, Soisson.

II. A Noviomago ad Confluentes.

Super Rhenum legitur FRANCIA, ut significetur, veteres Francorum sedes a Laevae fano ad Asciburgum usque porrectas fuisse, sed in ripa Germanica, tametsi postea ad Moenum usque sese extenderint. Vox [note: Burchuri.] Bructuri, indicat Bructerorum regionem. Posteriores eos vocant Boructuarios, exstatque inter Duisburgium et Werdam oppidum Brouck ejusdem originis. Haec in Germania magna. In Cisrhenana occurrunt ista.

Noviomagum, Nimwegen.

Arenatium, aliis Arenacum, non est Arnheim: nam hoc est in ripa Germanica: Arenatium in Gallica, nisi Rhenus alveum mutarit.

Burginatium, Kranenburg.

Colonia Trajana, Kelle.

[note: Santen.] Vetera castra, Zante.

Asciburgium, Assburg.

Novesium, Nuys.

Agrippinensis Colonia, Keulen.

Bonna, Bonne.

Rigomagus, Reinnegen.

Confluentes, Coblentz.

A Noviomago Coloniam per Atuacam.

Noviomagum, Nieumegen.

Cevelum, Grave.

[note: Blariacum] Blatiacum, Blerick.

[note: Catuallium.] Catavillium, ......

Feresne, Maseyck.

Atuaca, Mastricht.

Cortovallium, Aken.

Juliacum, Gulick.

Agrippina, Keulen.

A Colonia Treveros.

Colonia, Keulen.

Marcomagus, idem cum Marcoduro, Durem.

Icorigium, Ruyt.

[note: Pallescheid.] Ausana, Palleschied.

Beda, Bidburg.

Augusta Trevirorum, Triers.

III. A Confluentibus usque Argentuariam.

In Germania Magna ad ripam Rheni dexteram legitur, SVEVIA, quae Taciti aevo, nondum exortis Alemannis, longe admodum


page 779, image: ds779

lateque extensa fuit, sicut ante diximus. Postea vero discrimen inter Suevos et Allemannos sieri coepit. Etsi enim e Svevis orti sint Allemanni, tamen crescente potentia distincti sunt populis et finibus. Sed cur Svevos Francis viciniores posuit Allemannis? Crediderim voluisse autorem Tabulae Suevos Allemannis interiores facere, ut inter ipsos et Rhenum Allemanni interjecti essent, sed exclusum spatio, quod arctissimum esse res indicat, posuisse eos ad latus majusculo tamen charactere; ut significaret ipsos Alemannis etiam majores ac potentiores esse. Hodie Suevi utramque Danubii ripam occupant.

Confluentes, Coblentz.

Bodobrica, Boppark.

Vosavia, Oberwesel.

Bingium, Bingen.

Moguntiacum, Mentz.

Boncomica, Oppenheim.

Borbetomagus, Worms.

Noviomagus, Speyer.

Tabernae, Rhein-Zabern.

Saletio, Zeltz.

Brocomagus, Bruomak.

Argentoratum, Straßburg.

Helellum, Ell.

Vicus est hodie ignobilis, ad Elli fluminis ripam, quem pauculi piscatores, pauciores incolunt agricolae: sed nullus est in vicinia locus, in quo plus antiquitatum spectetur. Muris templi inserta sunt simulacra Mercurii, Dianae, et aliorum Deorum. Saepe etiam agricolae vomeres suos impingunt in testudines subterraneas. Numismata aerea, argentea, aurea, saepe erui narrant. Neque est dubium quin hiberna illic fuerint Romanorum. Si in notitia Imperii recensitae essent dispositiones Comitis Argentoratensis, qui Duci Moguntiacensi subditus fuit, plusculum lucis huic tractui accederet. Porro ad Helullum ferunt excitatum a mortuis Maternum, admoto ipsi scipione B. Petria Valerio et Euchario, ipsius in diffundendo Evangelio collegis: quum accepissent haec ab Apostolo mandata: Hoc scipione defuncti Materni corpus contingite, haec verba apprecati, ut IN NOMINE IESV CHRISTI RESURGAT.

Argentuaria. Horburg.

Vernaculum nomen post eversionem hibernorum Romanorum factum est a Germanis: ac verisimile est initio dictum Argeburg, voce semilatina, semigermanica: ex qua postea adjecta adspiratione factum est Horburg. Sicut Argentoratum a via decumana, per quam Allemanni cum Attila, profecti sunt, quaeque adhuc nomen servat, die Straß, dictum fuit Straßburg.

Ab Augusta Trevirorum Moguntiacum.

Augusta Trevirorum, Trier.

Noviomagus, Nymag, pagus circa Bergkastel.

Belgium, Baldenaw.



page 780, image: ds780

Dumnum, Thaun.

Bingium, Bingen.

Moguntiacus, Mentz.

Ab Augusta Trevirorum Argentoratum.

Augusta Trevirorum, Trier.

Noviomagum, Numagen.

Decem pagi, Douse, in Lothar.

Meminit horum Ammianus in actis Juliani.

Pons Saravi, Sarpruck.

Tabernae, Berg-Zabern.

Argentoratum, Straßburg.

IV. Ab Argentuaria Vemaniam.

Ad dexteram Rheni ripam legitur.

ALAMANIA.

angusto admodum inter littus et characteres istos spatio: ut intelligas, Svevos Allemannis Orientem versus oppositos. Inter Allemannos et Rhenum depicti sunt montes cum silvis, additaeque litterae,

SILVA MARCIANA

Hodie Silvam hanc vocant Schwartzwald, vel silvam nigram; est autem Hercyniae pars: Ptolemaeus vocat Helvetiorum eremum, [gap: Greek word(s)] . Suspicor Germanis primis olim dictam, ut et hodie multis locis, Hartzwald. Est autem Hartz, resina, Wald vero silva: in his enim silvis plurimum ex arboribus resinae colligitur. Ex Germanica voce alii Hartziniam, alii Orciniam teste Caesare, alii Herciniam, alii Martianam fecere.

Ab Argentorato ad Aras Flavias: qua itur Augustam Vindelicûm.

Helle um, Hell.

Argentuaria, Horburg.

Campete, Kamps.

Arialbinum, Pantzenheim.

Est in Sequanis hodie pagus proxime Othamer. Multa in eo antiquitatis monumenta eruuntur.

Augusta Rauracûm, Augst.

Vindonissa, Windisch.

Inde transmisso Rheno,

Tenedo, ......

Juliomagus, Pfüllendorff.

Brigobannis, ......

Arae Flaviae, Nordling.

Ptolemaeo [gap: Greek word(s)] .

Ab Augusta Rauracûm ad Vemaniam, qua itur Augustam Vindelicorum.

Augusta Rauracorum, Augst.

Ad fines, Pfin.

Arbor felix, Arbon.

Brigantium, Bregnitz.

Ad Rhenum, ......

Vemania, Wangen.

Antonino Nemavia. Vide pag. 192.

Viaca, ......

Puto esse Ptolemaei Vianam, Graece ipsi dicitur [gap: Greek word(s)] . Augusta Vindelicum, Augspurg.



page 781, image: ds781

V. A fonte Danubii usque ad Germanicum.

In Tabula Peutingeriana ad laevam Danubii ripam legitur

ARMALAUSI

Quorum extra hanc tabulam nusquam terrarum fit mentio. Ego ignorantiam hic ingenue profiteri malo, quam imprudenter divinare. Bene qui conjiciet, hunc vatem perhibebo optimum.

Arae Flaviae, Nordling.

Samulocenis, [?] [?]

Forte ea est quae Ptolemaeo dicitur Alcimoennis [gap: Greek word(s)] . Obstat hoc unicum, quod Ptolemaeus eam in Germania Magna ponat, [note: x Rhaetia.] ultra Danubium, noster iste in Rhetia, ad dexteram fluminis ripam.

Grinario, Guaringen.

Clarenna, Rain.

Ad Lunam, [?] [?]

Aquilea, [?] [?]

Alia haec est ab ea, quae ad mare Hadriaticum sita est.

Opie, [?] [?]

Septemiacum, [?] [?]

Losodica, [?] [?]

Medianae, [?] [?]

Iciniacum, [?] [?]

Buricianae, Burchaym.

[note: Vetonianae] Vitonianae, Winten.

Germanicum, Foburg, Cluverio.

Ab Arbore Felice per Angustam Vindelicorum usque ad Oenum.

Arbor Felix, Arbona,

Brigantium, Bregnitz.

Ad Rhenum, ......

Vemania, Memmingen.

Vide quae ad Antonini itineratium notavimus p. 191.

Viacu, ......

Augusta Vindelicorum, Augspurg.

Hic iter laevorsum per Pomonem deflectit ad Lunam, via quae ducit Gemimacum.

Rapae, Sconge.

Navoris, ......

Cambodunum, Freysing.

Ptolemaeo est [gap: Greek word(s)] : qui inter Lycum et AEnum illud locat. Quantum igitur a vero aberrant qui Kempten esse putant? cujus situs est haud procul ab Augusta Rauracorum, accenseturque Algojae, oppidum imprimis celebre monasterio, quod ibi fieri fecit Hildegardis Caroli Magni uxor. Enimvero ab Augusta sequenti Danubium labentem non occurrit ea, quae nunc dicitur Campidonia, sed Monachium vel Frisinga: harum igitur est alterutra. Joannes Aventinus putat hodie vocari Bargen. Vide eruditam Vindeliciae Tabulam ab ipso Landshuti editam.

Escon, ......

Abodiacum, Happing.

Urusa, ......

Bratananium, ......

Isunisca, Isen.

Antonino Isir isca est. Vide pag. 192.

Ad AEnum,

Haud dubie ad flumen fuit, etsi nullum tabula habeat depictum.

VI. A Germanico ad Arelate.

Ad laevam Danubii ripam Oceanum versus leguntur haec verba,


page 782, image: ds782

MARCOMANNI Et infra majore littera VANDULI Marcomannorum meminere Paterculus, Tacitus, Dio, Ptolemeus, Capitolinus, Lampridius, Vopiscus, Eutropius, Victor, Marcomannis Quadisque, inquit Tacitus, usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus: jam et externos patiuntur. Capitolinus autor est, eos, cum turbarent in limite Romano, bello petitos fuisse a Marco Antonino, Pannoniasque ab ipso victis Marcomannis, Sarmatis, Vandalis, et Quadis servitio liberatas. Hodie Moravos eos vocant. VANDALI, qui et Vindeli et Winili supra Bojohaemum et Marcomannos habitarunt, sedibus suis complexi plures populos, Gothones, Herulos, Longobardos, Theuringos, Anglos. Cis Danubium locantur, Germanicum, Cesensum, Arusena, Reginum. Liber Notitiae in Moesia prima ponit Reginam. Sorviodurum, forte Sorviodunum, sed diversum longe ab eo, quod Antoninus in Anglia nominat. Petrenses, Castellum, Bolodurum, Ptolemaeus [gap: Greek word(s)] agnoscit in Vindelicia ad Danubium: Antoninus Boloderum vocat, Liber Notitiae Bojodurum, ponitque in Pannonia prima vel Norico Ripensi. Lazius putat postea dictum Pataviam a Batavorum cohorte: Tabula nostra situm ejus indicat, qua [note: Juvarus.] Juvarius fluvius, quem Juvanum vocat Antoninus, in Danubium se exonerat. Ultra eum ponitur Ovilia, quae est ipsissima Antonini Ovilabis in itinere, quod Juvaviam ducit. Propius ad Danubium ponitur Marinianium, quod Antoninus Marinianas vocat, Liber Notitiae Mariniana; Marcellinus Castra Marciana; suntque in Pannonia, Lazius hodie vocari ait Margburg. Blaboriciacum, Elegium, ad pontes Ises, Arelate: quorum locorum situm fatemur nos nescire: nisi quod Ptolemaeus Aredaten ponat in Noricis. Jam repetito novo itinere ducit nos tabula a Ponte AEni, Bedajum, cujus in itinerario Antonini mentio facta est: sequitur vero fluvius Afesias, eoque transmisso Artobriga, Ptolemaeo [gap: Greek word(s)] , qui eam facit Vindeliciae urbem. Hodie vocatur Veltenburg, quasi arx Vindelicorum. Hanc excipit Juvavia, de qua diximus, tum Tarnantonis, Laciacae, Tergolape, et saepius dicta Ovilabis, tum Ventonianae, Tutastio, Ernolatio, de quibus divinandum est. Porro, quae in Tabula sequuntur, non duxi operae esse depingere. Satis fuerit nosse, in Germania Transdanubiana legi.

QUADI. Et litteris intersparsis LUTUGI Quados Ptolemaeus quoque et Arrianus et Tacitus ponunt in Germania, vicinos Marcomannis. Utrosque Augustus Danubium transgressos in suas sedes expulit. Zosimus Bataviam quoque a Quadis occupatam autor est. Lutugi nusquam gentium leguntur: Ptolemaeus Lingas nominat et Lutos, qui Omani, aliosque, qui Buri dicti sunt. Ac fieri potest, ut iidem populi intelligantur. Possent videri esse Silesii ob viciniam Marcomannorum et Quadorum. Loca


page 783, image: ds783

memorabilia sunt, Vindobona, AEquinoctium, Carnuntum, Scarabantia, Sabaria, Arrabo, Brigantium, Aquincum, Vetusavo, Siscia, de quibus ad Antonini itinerarium diximus. Infra Vindobonam legitur NORICO, quo significatur, Norico mediterraneo et Ripensi priora loca contineri, nam posteriora pleraque pertinent ad Pannoniam superiorem, itaque diserte legitur, PANNONIA SUPERIOR. Adduntur autem prioribus Mursa minor et Mursa major, aliaque non magni momenti loca. Conspicitur quoque, vicinior Istriae, Emona, et fluvius Savo, et [note: Petavio.] Patavio oppidum.

Supra haec omnia ultra Danubium in Germania magna legitur DUR exesis litteris antecedentibus et consequentibus, nec dubium est, quin significati sint Hermun DURI, quos Tacitus aliique vicinos faciunt Marcomannis et Quadis. Infra haec sparguntur in longum hae litterae, MEDIA PROVI ut intelligatur, PROVINCIA quae inter Noricum et Pannoniam interjecta est, vel quae inter has ipsas et Liburniam jacet. Supra Pannoniam superiorem inter Danubium et Oceanum in Germania transamnana legitur, SARMATE VAGI Cis Danubium vero PANNONIA INFERIOR Oppida ponuntur, Tuttoburgo, quod est Teutoburgium, Cornacum, Cuccium, Sirmium, Bassianae. Tum ad Oceanum SOLITUDINES SARMATARUM Cis Danubium legitur, MESIA SUPERIOR Et ponuntur oppida, Taurunum, Confluentes, Singidunum, Tricornium, Mons Aureus, de quo ad Antoninum quaedam notavimus, si modo hic idem est cum illo; Ego sane diversum puto, neque aliter pronunciabit, quisquis seriem et itinera Antonini cum istis contulerit. Sequitur postea minore littera

MESIA INFERIOR.

Et supra haec ultra Danubium,

AMAXOBII SARMATAE

Videntur autem ab hoc inde loco etiam ultra Danubium castella fuisse et oppida Romanorum: ponuntur enim Arcidava, Centumputea, Bersovia, Ahihis, Caput bubali, Tivisco, Tierva, ad medium, Praetorio, ad Pannonios, Gaganis, Masclianis, Tivisco, Agnaniae, Ponte Augusti, Sarmategte, quod ego esse suspicor, Sarmatae Getae, aliaeque stationes complures.

MANTISSA.

ANdreas Schottus, in praefatione sua, ad Hier. Suritae, Hispani doctissimi editione, quae Coloniae Agrippinae a. 1609. adornata, Antonii, sive Antonini Augusti Itinerarium complectitur, summis extollit laudibus Tabulas hasce Militares, quas Vir ille Celeberrimus, Marcus Velserus, Reip. Augustanae Septem- Vir, ex Conr. Peutingeri bibliotheca in lucem protraxit, et scholiis notisque illustravit: Easdem vero Geographorum princeps, Ortelius, aeri curavit incidi, et edi typis Joh. Moreti. Cum his, Schotto judice, nihil ex antiquis monumentis, quae extant, conferri, ne dum praeferri potest. Qua re motus ipse


page 784, image: ds784

Bertius, editioni junxit Ptolemaei, ceu ultimum ac verum venerandae antiquitatis indicium; observante ac monente id ipsum Viro Illustri, Wilh. Burtono, Legum Baccalaureo, qui admirandae eruditionis promus condus, perfectissimos sane in Ant onini Itinerarium, in Itinera XV. ex editione Aldina, Suritana, et Simleriana diligenter divisum, commentarios, Anglice scriptos, Londini a. 1658. emisit. Vegetii locum rursus iterumque repetit, quem integrum dare, ut autumo, haut erit dividiae: Primum, inqu it homo Romanus, it ineraria omnium regionum, quibus bellum geritur, plenissime debet habere perscripta; ita ut locorum intervalla, non solum passuum numero, sed et viarum qualitate, perdiscat: Compendia, diverticula, montes, flumina, ad fidem descripta consideret: Usque eo, ut solertiores duces Itineraria provinciarum, in quibus necessitas gerebatur, non tantum annotata, sed et iam picta habuisse firmentur; ut non solum consilio mentis, verum etiam aspectu oculorum viam prosecturis eligerent. Lib. III. de Re Milit. cap. 6. Nec ovum ovo similius, neque lac lacti, quam insignis illa Ambrosii, non multo post florentis Episcopi, pericope; quam Burtono etiam, semper meliora monenti, jure ac merito suo debemus. Miles, qui ingreditur iter, ait, viandi ordinem non ipse disponit sibi, nec pro suo arbitrio viam carpit, nec voluntaria captat compendia, ne recedat a signis; sed Itinerarium ab Imperatore accipit, et custodit illud: Praescripto incedit ordine, cum armis suis ambulat, rectaque via consicit iter, ut inveniat commeatuum parata sibi subsidia. Si alio ambulaverit itinere, annonam non accipit, mansionem paratam non invenit; quia Imperator iis jubet haec praeparari omnia: Qui sequuntur, nec dextra, nec sinistra, a praescripto itinere declinant; meritoque non desicit, qui Imperatorem suum sequitur. Moderate enim ambulat, quia Imperator, non quod sibi utile, sed quod omnibus possibile, considerat: Ideo et stativa ordinat, triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die. Eliguntur civitates, in quibus triduum, quatriduum, et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur; et ita sine labore conficitur iter, donee ad eam urbem perveniatur, quae quasi regalis eligitur; in qua fessis exercitibus requies ministratur. Serm. V. in Ps. 118. ex Hilario. Quid multa? Itinerarium Mansiones, sive Stationes veteribus denotat; unde Ammianus: Itinerarium sonare lituos jubet. lib. XXIV. Hist. Quapropter et Hieronymus in Epitaphio Fabiolae ad Oceanum, de itineribus Israelitarum ex AEgypto verba faciens, vocat Catalogum omnium mansionum, per quas de AEgypto egrediens populus, pervenit usque ad fluenta Jordanii. Velut ex abundanti id quoque innuimus, praeeunte Burtono, tabulas Peutingerianas nihil aliud continere, nisi descriptionem stationum civitatumque, ex Antonini et Ptolemaei Geographia collectarum. Nec illud negligendum autumo, auctorem Itinerarii illius, quod forsan auctoritate An onini Pii confecerat, iter suum ab ipsis Britanniis auspicatum fuisse; uti hoc loco extrema Britanniae statim ab initio describuntur: Quamobrem Robertus (qui ab Ortelio, in Synonymis geographicis, perperam Johannes nominatur) Talbot, Oxoniensis Studiosus, et Norwicensis tandem Canonicus, regnante Henrico VIII. annotationes eruditissimas in id ipsum Britannicae insulae Itinerarium, quod Antonini vocant, singulari concinnavit industria; tanquam Antiquarius praestabilis, quo eundem nomine dignatur Cajus lib. II. Antiqq. Cantabr.

GERH. JOH. VOSSIUS Lib. de Scientiis Mathem. Cap. XLIII. §. 9.

NUnc solum clarissimi et amicissimi olim Viri, Pauli Merulae, judicium apponam, partim de Itinerario Antonino Caesari tributo, quod alii volunt esse Julii Oratoris, alii AEthici Istri; partim de Tabula, quam Peutingerianam nuncupant, quia primo ex illustri Peutingerorum familia producta sit in lucem. Verba Merulae sunt ista, praefatione ea, quam Cosmographiae suae praemisit: Nec satis caret mendis Antonini, vel cujuscunque censendum, Itiner arium; in quo emaculando, suoque nitori restituendo, egregiam posuerunt operam, cum alii, tum vel maxime Abrahamus Ortelius, vir monstris ex terr arum orbe emoliendis plane natus; et Hieronymus Surita, Caesaraugustanus; quo in hoc argumento Hispania neminem habuit feliciorem. Hinc factum, quod majore cum fructu illud usurpârim; commissum cum amplissima tabula it iner aria, quae ductu Joannis Moreti, diligentissimi typographi, auspiciis Viri nobi- [?] lissimi, Marci Velseri, II. Viri Reip Augustanae, ex illust ri Peutingerorum bibliotheca in lucem [?] prodiit. Plus habet illa in recessu, quam frons pollicetur. Licet infinita ibi sint depravata, et tur- [?] batioris ordinis; tamen comparata cum Antoninianis (quibus et hinc medicina non semel per [?] me petita) nullo negotio possunt corrigi, et ad sua revocaricastra: quod non infeliciter a me fa- [?] ctum in Gallia Italiaque res ipsa docebit. Procurrit haec tabula ab Occidentali Oceano per Con- [?] tinentis totius longitudinem, ad Orientalem usque, singula notans loca, nec non locorum, indu- [?] stria stupenda, distantias, et intervalla. Tota complectitur, quantus quantus est, Antoninum; [?] alterumque tantum, et amplius apponit: Si civitates, urbes, oppida, pagi, fluvii, aliaque talia, dili- [?] genter examinantur, digna certe, quae sedulis doctorum, non magistellulorum, manibus te- [?] rantur.



image: ds785

[gap: Welseri epistolae; Index; Errata-list; PVBLII OPTATIANI PORPHYRII PANEGYRICVS]