11/2007 Reinhard Gruhl
text typed (without the marginalia) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization (but note: OIO = 1000 [!], IO = 500 [!], IO C = 600, OIO OIO = 2000; III OIO = 3000; OOIOO = 10000, etc.)

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

IAC. AVGVSTI THVANI HISTORIARVM SVI TEMPORIS LIBRI VI. RELIQVA KAROLI IX QVAE IN SECVNDA PARTE DESIDERABANTVR.. [Gap desc: illustration] PARISIIS, Apud AMBROSIVM et HIERONYMVM DROVART, sub scuto Solari via Iacobaea. M. DC VII. CVM PRIVILEGIO REGIS.



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

[Gap desc: blank space]

image: as004

[Gap desc: blank space]

page 1, image: s001

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LII.

APPETENTE nuptiarum die, qui ad XV Kal. VIIbr. dictus erat, rex Colinium, vt Lutetiam veniret, per literas sollicitat, dato prius negotio Claudio Marcello mercatorum praefecto, videret, ne quid turbarum in Colinij aduentu Lutetiae suboriretur, promulgato item diplomate III Non. Vtil., cum ad castrum-Bononiae esset altero ab vrbe lapide, quo prohibebatur, ne qui cuiuscunque conditionis essent, praeteritorum memoriam renouare, nouis rixis caussam praebere, scloppetos gestare, cum quoquam in certamen venire, ac ne gladios stringere, praecipue in regis comitatu Lutetiae, et in eius suburbiis auderent, addita etiam capitis poena; quod si quae rixa de decore et existimatione inter nobileis suboriretur, ij teneantur ad Andinum regis per vniuersum regnum legatum querimoniam suam deferre, et petere, vt eis ius administretur; si plebeiae condicionis sint, ad magnum hospitij regij magistrum se conferant; si inter eos, qui non in aula, sed Lutetiae erunt, interueniat, magistratum ordinarium conueniant. cautum eodem diplomate, vt qui in aula nullius principum, procerum, aut aliorum in comitatu, aut necessarij negotij caussa sint, aut vagi et incerti laris Lutetiae suburbiisve commorentur, intra XXIIII horas a publicatione edicti aula et vrbe facessant, eadem capitis poena addita. id triduo buccinae sono in aula et per vrbem publicatum, et vt singulis hebdomadis sabbati die publicatio repeteretur, decretum fuit. adiuncta et ad corporis regij stipatores ad maiorem securitatem CCCC delectorum custodia. quae omnia sic Colinius siduciae et bonae spei plenus interpretabatur, quasi rex publicae tranquillitatis studiosus aduersus seditiosos et turbas molienteis contrarium robur pararet. itaque in vrbem venit, quamuis plerisque frementibus, quibus importune eum et viua voce et literis ab eo consilio dehortantibus, post actas gratias vno verbo respondit, sibi certum esse facta semel pace, et inducta praeteritorum memoria regis fidem sequi, et malle vnco per Lutetiae vicos trahi, quam iterum ad arma ciuilia decurrere. inter alias literas allatae sunt ad eum, cum iam Lutetiam venisset, in haec verba acerbitatis plena scriptae. Memineris illud esse Pontificiorum decretum religionis nomine sancitum, et Conciliorum auctoritate firmatum, fidem sectariis non esse seruandam, quorum in numero Protestantes censentur: memineris item Protestanteis ob superiorum


page 2, image: s002

bellorum inuidiam sempiterno odio flagrare, vt dubium non sit, quin hoc sit fixum Reginae consilium, vt quauis ratione Protestantes deleantur. ad haec mulierem peregrinam et Italam, Pontificum, quos illi oppugnant, progenie ortam, et Etrusco ac vaferrimo ingenio praeditam, non posse non extrema omnia aduersus hosteis suos meditari. iam vide qua in schola rex fuerit educatus, in qua, sub optimis scilicet pueritiae moderatoribus, cum lacte hanc disciplinam hauserit, vt deierare, peierare, contumeliose nomen Dei ciere, scortationibus et adulteriis se polluere, fidem, religionem, consilia dissimulare, vultum componere, ludum ducat, et quo fundendo suorum sanguini insuesceret, lanienas bestiarum, ac mactationes a teneris studiose spectare didicerit. id illi persuasum esse, ne aliam religionem, quam eam, cui ipsius status innititur, iuxta Macchiauelli doctoris sui sententiam in regno locum habere patiatur; alioqui nunquam pacatas fore, quandiu in eo duae religiones vigebunt. instillatum item in eius aureis esse, decreuisse Protestanteis ipsum vita et imperio spoliare; nec proinde passurum eum vnquam, vt Protestantes, qui semel aduersus ipsum, seu iusta, seu iniusta de caussa arma sumpserint, edicti beneficio fruantur, sed armis vlturum, quod contra se armis gestum sit: nec existimaturum ad pacta seruanda teneri, quae ille cum subiectis armatis inierit. has esse principum artes, haec ciuilis scientiae elementa, haec imperij arcana. sic Commodum olim, Iulianum, quem vt patrem colebat et amplectebatur, sic Antoninum Caracallam primariam vrbis iuuentutem per speciem habendi delectus interfici iussisse. sic Lysandrum IO CCC Milesiorum amicitiae et societatis obtentu vocatos iugulasse. sic Sergium Galbam in VI OIO Iberorum saeuiisse, et nuper Antonij Spinulae iussu primarios insulae Corsicae viros ad conuiuium vocatos ac trucidatos esse. eadem arte nostra memoria vsum Christiernum ferino ingenio regem in Stocolmensi laniena patranda. sic olim Carrolum VII quamuis Burgundo reconciliatum, ab eo tamen vel supplice manus non abstinuisse. nec occulta esse regis cum matre nuper Bloesis habita colloquia. nam cum iocabundus contumeliose, vt solet, citato Dei nomine eam rogaret, an belle in Nauarrae aduentu personam suam sustinuisset, et respondente Regina, bene quidem cepisse, sed parum profutura haec primordia, nisi pergeret. At ego, inquit, deieratione saepius repetita, omneis tibi illos in casseis induam. ex his verbis, de quorum veritate tibi constare debet, consilium capere oportet, et, si sapis, ex vrbe atque adeo ex aula, quasi ex impurissima sentina, quamprimum te expedire. perlecto libello, quamuis eo non mediocriter offenderetur Colinius, ne tamen amicorum monita, et preces omnino negligere videretur, respondit, his suspicionibus nullum amplius locum relictum; nunquam sibi persuaderi posse tantam perfidiam in regem optimum, et quo meliorem a multis seculis Gallia non habuerit, cadere posse. Andinum quidem a Protestantium partibus alieniorem esse, sed desiturum tandem illud odium, vel sola adfinitatis cum Nauarro contractae reuerentia. de cetero foedus cum Anglis initum, et quod cum Protestantibus Imperij principibus rex moliatur, ostendere satis, quo erga Protestanteis animo sit affectus, cum vnum ex Palatini VIIviri filiis, in comitatu suo habere velit, et ex Anglicis proceribus, aliquem, puta Lecestrium, aut Burgleum, qui religionis sit studiosior. insuper Arausionensi et Nassouio fratri, de auxiliis aduersus Hispanos datam fidem, et in eorum locum, qui nuper Ienlisio duce deleti sunt, magnum supplementum parari. Ioannem Galeacium Fulgosium, qui nuper Florentia rediit, fidem facere, Cosmum in id bellum CC aureorum OIO regi mutuo daturum. Legatum regium sollerter Albani consilia perrimari, et regem cottidie de illis facere certiorem. id se ex rege in diem discere; classem, cui Philippus Strozius et Polinius Garda Broagij, et in Pictonico litore praesunt, non in alium vsum quam ad classem Hispaniensem disturbandam instrui, quo facto, Vlissingam ad Arausionensem iuuandum continuo sit profectura. ad se et priuatam suam salutem quod attineat, omneis securos esse debere. nam se rege auctore, cum


page 3, image: s003

Guisianis reconciliatum esse, fide vtrinque regi data, alterum ab altero posthac nihil reposciturum, ac putare ipsos sincere secum agere: denique omnia summa regem facere, vt pacem domi, bellum foris habeat, atque adeo in Belgium et contra Hispanos transferat. quare se orare libelli auctorem, et alios, qui idem cum illo sentiant, ne his suspicionibus animo suo grauioribus negotiis ac melioribus curis occupato, molestiam amplius facessant; quin potius Deum coniunctis secum votis precentur, bene inchoata porro prosperet, et ecclesiae ac regni bona ad felicem tandem exitum perducat. eadem a Rupellanis ad Colinium scribebantur, quae ille, quam poterat amice, moderatione simul ac constantia diluebat. cum igitur illi ab ea mente eum deducere non possent, Nauarrum aggrediuntur, datis VI Eid. Vtil. literis, quibus vt sibi caueret, nec Lutetiam proficisceretur, iisdem fere rationibus eum hortabantur. is tunc Henrici Condaei patruelis et Mariae Cliuiae proxima sibi cognatione coniunctae nuptiis intererat, quae in Blandiana Iacobae Roanae Rotelini marchionissae arce celebratae sunt in Melodunensi praefectura. porro Roana Franciscae Aurelianae vltimae Ludouici Condaei vxoris parens erat. confectis ergo Condaei nuptiis, cum ipso, et magno Protestantium comitatu, spretis amicorum monitis, Lutetiam venit, ineunte VItili, vbi rursus nouae morae a regina scilicet affectatae nectuntur. nam cum initio spes facta esset gratiae ad proximitatis et dissidentiae religionis obstaculum tollendum per cardinalem Lotaringum, qui tunc Romae erat, a Pontifice impetrandae, breuiculum ad Carolum cardinalem Borbonium allatum est, rei peragendae destinatum, quo tamen ille sibi minime satisfactum aiebat. itaque alterum plenius Roma mitti petebat, quo sibi amplius caueretur. ob id rex morae culpam in Borbonium reiiciebat, quem per contemptum superstitione et nescio quibus conscientiae scrupulis teneri dicebat, eaque re magnam Margaridi suae iniuriam fieri, sic sororem vocabat, quae tandiu speratae laetitiae fructum differri impatienter ferebat. cum interim vrgeret Colinius, ne belli Belgici toties deliberati et approbati, ac velit nolit, iam inchoati publicam denunciationem amplius differret, ille rursus moras nectere ac tergiuersari, ac instanti saepius replicare, non habere se ex consiliariis aut belli ducibus, cuius fidei aut industriae ac diligentiae tantam rem credere posset; nam alios Guisianorum partibus omnino addictos, alios proprio vitio laborare; ex IIIIviris vero ab epistolis Bernardum Fizeum solum habere, quem huius secreti participem facere velit. tandem conuentum, vt res Momorantio et Fizeo committeretur. quib. familiaritatis non fucatae, vt rebatur, et libertatis ingenuae indiciis Colinius deceptus, nihil alienum a vere regia virtute, aut inclementius de optimo principe sibi persuadere poterat. inter has protelationes rebus, vt verosimile fit, omnino constitutis, de quibus antea inter coniuratos sententiis variatum fuerat, venere ex compacto regij apud Pontificem oratoris literae, quib. rex de dispensatione, qua plene Borbonij scrupulosae conscientiae cauebatur, iam concessa et breui Roma per expeditum tabellarium mittenda certior fiebat. itaque cum XVI Kal. VIIbr. sponsalia in arce Lupara a cardinali Borbonio celebrata essent, postridie apparantur nuptiae. pegma sublime pro valuis maioris templi erectum erat, ex quo per gradus in humilius pegma descendebatur, quod vndique septum ad euitandam turbam per mediam templi nauem ad interius conclaue, quod chorum vulgo vocant, tendebat, inde ex choro per sinistram portam aliud pegma ligneis muris circumuallatum, exeunteis excipiebat, quod ad aedeis episcopaleis vsque pertinebat. venere eo ex Lupara regali pompa ac magnificentissimo apparatu Rex, Regina parens, cum Andium duce, et Alenconio fratrib., Guisianis, equitum tribunis, ac primariis regni procerib. nouam nuptam, quae in episcopalibus aedib. pernoctauerat, deducentes; et diuersa parte Nauarrus cum Condaeo et Contio patruelibus, Colinio maris praefecto, Francisco Rupifulcaudio comite, et magna procerum Protestantium corona, qui ex omnibus regni prouinciis conuenerant. vbi in pegma illud sublime rex ascendit, peractis a cardinali Borbonio ritu conuento ceremoniis,


page 4, image: s004

per inferius pegma in chorum peruenerunt Rex et Nauarrus cum suis, vbi statuta ante maius altare coniuge, ad sacrum audiendum, ipse cum Colinio et Rupifulcaudio, et reliquis sui comitatus proceribus, per auersam, quam dixi, portam in aedeis episcopaleis concessit; ex quibus post sacrum peractum a Damuilla reuocatus, rursus in chorum venit, et osculo nouae nuptae coram Rege, Regina parente, ac fratribus libato, cum ibi aliquanto tempore sermones inuicem conseruissent, in episcopaleis aedeis, vbi prandium paratum erat, redierunt. ac memini sane cum tunc post sacrum peractum, per septum intra chorum admissus essem, et prope Colinium stans, ipsum defixis ac curiosis oculis enixe contemplarer, audiuisse ex eo, dum verba cum Damuilla commutaret, et circum affixa passim signa, triste sibi Bassacensis Monconturianae pugnae monumentum despiceret, dixisse, breui fore, vt iis reuulsis, alia laetiora eorum loco reponerentur. quae verba cum ille de Belgica expeditione, iam, vt rebatur, decreta intelligeret, nonnulli longe aliter interpretati sunt, quasi de nouo ciuili bello, a quo tantopere abhorrebat, cogitaret. post prandium in Palatium itum est, vbi regalis caena parata erat, omnesque vrbis ordines, et Senatus cum Rationalium, Vectigalium, ac Monetarum Curiis, more solito lautissime excepti sunt. breui tempore choreis a caena est indultum, pompis mox superuenientibus. eae erant rupes fictitiae, tanquam scopuli deargentati III, quib. Rex, et Andinus, et Alenconius fratres insidebant, et aliae VII superimpositis Diis ac monstris marinis, quae subsequebantur curribus tractae, et per ingentem et fornice medio distinctam Palatij aulam traductae, cumque consisterent, coram astantibus symphoniaci delecti versus a praestantissimis poetis vernacula lingua factos recitabant. ita in profundam noctem extractis spectaculis, reliquum quieti conceditur. postridie cum vix atque aegre, alto iam Sole se lectis molirentur, tertia a meridie hora ad Andini palatium parato prandio comessatum itur, vnde choreis agitatis sub vesperam Luparam conceditur. postridie, qui in Mercurij diem incidebat, hastiludia et iamdiu paratae pompae in Borboniis aedibus iuxta Luparam exhibitae sunt. ibi Beatorum sedes artificiose ad dextram repraesentabantur, et paullo infra Campi Elysij, qui a XII Nymphis occupabantur. ex aduerso ad laeuam Tartarus laruis et ad horrorem compositis mormoluceis sulphure et igne plenis crebro micans suberat. Paradisum quem vocabant, tuebantur Rex, Andinus, et Alenconius fratres, quem perrumpere conati complures bellatores errantes, quorum dux erat Nauarrus, cum ad vnum omnes repulsi essent, postremo in Tartarum praecipitati sunt. tum Mercurius gallo gallinaceo inuectus, et cum eo Cupido lapsi ad defensores accedunt, habitaque ad eos numerosa oratione in caelum remeant. inde defensores tres ad Nymphas per amoenum viridiarium oberranteis adeunt, easque in mediam aulam deducunt: vbi choreae in varios gyros nouo artificio reflexae, magna spectantium voluptate per horam integram circa fontem agitantur: tum ab illis defensores exorati, bellatores Tartaro inclusos liberant, qui mox confuso certamine sarissas confringunt. ad extremum subdito igne pulueri sulphureo circa fontem per tubulos disposito, cum magno fragore incendium erumperet, quod scenicum omnem apparatum consumpsit, vndiquaque discessum est. spectaculum illud multi aliter atque aliter interpretati sunt. quod oppugnatores, qui fere Protestantes erant, Beatorum sedes frustra ingredi conati, inde in profundum Tartarum relegati essent; nam ita contumeliose Protestantibus illusum esse: idque sinistri aliquid etiam alij portendere ominabantur. certe inter haec spectacula Franciscus Momorantius E. T., quanquam Colinio coniunctissimus, siue mali praesagus, siue ab Anglicana legatione recens, et adhuc a maris iactatione nauseabundus petita, a rege venia Cantiliam ad curandam valetudinem, vt aiebat concessit, relictis in aula Henrico Damuilla, Carolo Meruuio, ac Guilielmo Thoraeo fratribus, idque magno illustrissimae familiae bono accidit. nam constans opinio fuit, caedis mox secutae suasores, nisi Momorantium, qui aberat, vltorem metuissent, vniuersos


page 5, image: s005

coniuratione amplexuros fuisse. die Iouis sequente, in Luparae area hastiludium institutum est, in quo inde Rex ac fratres cum Guisio et Aumalio Amazonum habitu, inde Nauarrus cum suis Turcico more indutus contrariis hastis conflixerunt, vtrinque pegmate erecto, ex quo Regina parens, regis vxor, Lotaringa et omne gynaeceum ludos spectabant. biduo ante consilio nondum de caede capto, rex summa beniuolentiae significatione Colinium adortus, Scis, mi pater, sic eum ob aetatis praerogatiuam et dignitatem vocabat, quid mihi receperis, nemini te Guisianorum iniurium fore, quandiu in aula eris: illi vicissim fidem dederunt, erga te, vt debent, ac tuos se honorifice ac moderate gesturos. summam in tuis verbis fiduciam pono; non eadem mihi in illorum promissis fides. nam praeterquam quod scio Guisianos in id intendere, vt vltionis occasionem quaerant, noui illorum ingenium audax et elatnm, et quanto fauore plebs Parisiensis eos prosequatur. perquam moleste mihi accideret, si quid illi, qui ad nuptiarum sollemnia veniendi specie magnum bellicosorum hominum armis egregie instructorum agmen secum adduxerunt, in tuam perniciem molirentur. nam id ad meam iniuriam pertineret. itaque si tibi ita expedire videatur, e re puto, vt legio praetorianorum in vrbem introducatur, his ductoribus, et illos nominabat, qui minime suspecti essent, qui et securitati publicae consulere, et si quid turbulenti homines conentur, ad subita praesto esse possint. tam amicae orationi Colinius, et pacis domesticae desiderio, et alioqui aulicis inescamentis victus facile assensum praebuit. itaque legio citra Protestantium suspicionem intra moenia accipitur. quo facto consilium repetitur, et post aliquantam disceptationem res adhuc in incerto relicta, sententiis pro locorum et eorum, qui consiliis intererant, ratione variantibus. nam coram rege, cui concilio aderat Regina parens, Andinus frater, alij intimi, sic disserebatur. in regno duas factiones esse, alteram Momorantianorum, quibus Colinij olim per adfinitatem accesserunt, nunc vero ob religionis vinculum, quo multos obstrictos tenent, nouam ipsi constituunt; alteram Guisianorum; nec quieturam Galliam, aut maiestatem regibus per bella ciuilia inde exorta ereptam vnquam restitutum iri, quo vsque summa illa capita, quae florentissimum imperium et publicam tranquillitatem turbant, decussa fuerint. eos per regni turbas in tantam potentiam creuisse, vt eodem tempore simul tolli non possint, singulos carpendos esse, et inter se committendos, quo sibi mutua pernicie exitium afferant. a Colinio ducendum initium, qui solus ex familia supersit; quo sublato non parum Momorantianorum, quorum tantum ob Colinij coniunctionem odium est, potentiae sit decessurum. id vero indignum nec tibi ferendum, oratione ad regem conuersa aiebant, hominem, quem sola nobilitas commendat, beneficiis regum ad honores euectum, iam nobilitati grauem, principibus dignatione parem, tibi ipsi molestum, eo audaciae atque adeo amentiae venisse, vt regiae maiestati cortidie illudere, bella ad libidinem in regno excitare, ludos putet. enimuero eius vesania ante omnia tibi, si rex es, coercenda est, vt omnes eius exemplo discant, reuerenter fortunam ferre, eaque moderate vti. nec solum infringetur eius morte Momorantianorum factio, sed Protestantium potentia subuertetur, cuius ille cum veluti cor et anima sit, in eo solo respirare Protestantes, et eo extincto pariter viribus casuri videntur. id ad regni tranquillitatem constituendam non solum vtile, sed necessarium est, cum experientia nos satis docuerit, quemadmodum nec vnam domum duos canes alere, aut vnicam arborem duos Psittacos ferre; sic nec idemque vnum regnum duas religiones pati posse. id autem citra periculum et inuidiam fieri poterit, si sicarius aliquis, vt plurimi erunt, qui praemio praesente aut alia spe incitati id audebunt, in Colinij caput subornetur, qui re confecta pernicis equi ad id parati ope aufugiat. nam tunc proculdubio Protestantes, qui magno numero in vrbe sunt, id per Guisianos factum rati, protinus, qua animi vaesania eos esse scis, arma capient, et in Guisianos impetum facturi, a potiore eorum numero, quippe qui Parisiensem plebem partibus suis


page 6, image: s006

addictam habeant, sine negotio caedentur, eodemque tumultu forrasse et ipsi Momorantij adeo Parifienfibus inuisi inuoluentur. quod si eousque res non procedat, saltem inuidia facti, ex quo multiplicem vtilitatem capies, a te translata in Guifianos caedis paternae memores deriuabitur, quos sublatis aemulis et ipsos postea in ordinem coges. de principibus Protestantium ducibus, quos in tua potestate habes, re confecta protinus decernes, quos ad maiorum sacra et obsequium tibi debitum redituros, amotis prauis consiliariis, nemo dubitat. cum vero eadem de re in Reginae consilio inter fidos agebatur, vlterius progrediebatur sermo, vt non solum Momorantij cum Colinio de medio tollerentur, sed Guisiani ipsi, quibus Regina tanquam grauiter et multiplici a se olim offensione laesis, nequaquam fidere aut parcere deberet, occasione capta trucidarentur. nam ita consiliarij rem componebant; si Protestantes Colinij mortem vltum irent, ipsos vna et Momorantios, tanquam in eo conflictu viribus inferiores a plebe oppressum iri, non tamen citra aduersariorum graue detrimentum, quos rex interea contracto ad Luparam milite numeroso, quem penes se habeat, spectator sedens, demum caedendo fractos ac debilitatos, post rem confectam inuaderet, et quasi iniussu suo, et per seditionem arma sumpsissent, occasione sumpta, ad vnum omneis, vnaque proceres, tanquam his aut aliis addictos interfici iuberet; nam iis saluis, nunquam defutura murmura ac querellas aduersus Reginam, quam vt peregrinam a regni administratione remouendam seditiosi clamitabant. haec erant diuersa pro diuersitate personarum consilia; de cetero in rei exequendae ordine consentiebant. adhibito demum in facti conscientiam Guisio, ceteroqui aliorum consiliorum ignaro, percussor quaesitus, isque subito comparuit Moreuellius, ad id, vt apparuit, quafi sepositus, qui olim cum idem facinus patrandum suscepisset, in Protestantium castra transfugerat; sed periculo territus, ne nihil egisse videretur, Arturum Valdraeum Moium perfidiose interfecerat, et ab eo tempore per Guisianorum domos, in quorum familia a puero educatus fuerat, mutatis saepius hospitiis latuerat. delecta et domus in S. Germani Autissiodorensis claustro, quodvocant, Petri Pilae Villemurij, Guisij ipsius quondam praeceptoris, praeter quam Colinius Lupara domum rediens transire necesse habebat. Colinius igitur Veneris die post varia in regio consistorio, vbi aderat Andinus, agitata negotia, et compositam inter Ant. Marafinum Guerchium et Tiangium, ex primaria in AEduis nobilitate viros manu promptos rixam, inde regem ad sphaeristerium proximum comitatur: vnde post sponsionem a rege, Guisio Telinioque factam, cum se domum reciperet, atque ante Villemurianas aedes pedes iter faciens, libello forte porrecto legendo intentus lentius incederet, ex fenestra linteo velata, scloppeto a Moreuellio diploso, duabus glandibus ictus est, quarum vna dextrae indicem incidit, altera in brachium sinistrum violentiore vulnere incubuit, cum eius dextrum latus Guerchius, R. Sorbeus Prunaeus laeuam tegeret, qui facto admodum, vt et astantes omnes, perculsi sunt. ille vero nihil vultu turbatus, tantum aedeis, vnde globuli euolassent, indicat; atque e vestigio Armano Claromontio Pilio, et Francisco Moninio mandat, vt regem adeant, et quid actum sit, suo illi nomine significent. tum alligato brachio domesticis innixus ad hospitium suum, quod non ita longe aberat, pedes peruenit. cumque moneretur a quibusdam e suo comitatu, videret, ne globuli illi, a quibus vulneratus erat, venenati essent, respondit, nihil euenturum, nisi quod Deus decreuisset. confestim ad aedeis vnde ictus emanauerat, fit impetus, et refractis foribus in conclaui inferiori scloppetum reperiunt. ancilla ac puer cursor ibi capti vinciuntur. nam Moreuellius mox per posticum equo conscenso ad Antonianam portam peruolauerat, vbi mutato equo, et alio ad id destinaro rursus conscenso aufugerat. rex accepto nuncio, quasi casu inopinato consternatus, Nunquam ne, ait, quiescam? et semper nouae in dies turbae? tum illiso in terram reticulo in interiorem arcem concedit. Guisius diuersa parte sphaeristerio relicto abit. heic mirati aeque omnes, plerique turbari, et quorsum haec euaderent,


page 7, image: s007

animi angi; factum multi detestari, etiam qui minus bene Colinio vellent. Nauarrus vero et Condaeus, confestim eum adeunt, et coram ipsis Colinius cum a chirurgis curaretur, haec pro omni doloris sensu dixisse auditus est, Haeccine est bella reconciliatio, cuius rex sponsor extitit? tum ad Maurum reginae Nauarrae defunctae concionatorem conuersus, haec verba pronunciauit. Hem, mi frater, nunc sentio me a Deo diligi, quando propter sanctissimum ipsius nomen has plagas acceperim. faxit Deus ipse, ne vsitatae suae erga me clementiae vnquam obliuiscar. cum vero Ambrosius Paraeus regius chirurgus illi digitum amputandum iam gangraena serpente diceret, idque forcipib. non fatis acutis tentasset, nullum quamuis acerrimi doloris sensum edidit, quamuis ter forcipes aperire, ter premere coactus fuisset. vbi ad brachium laeuum est ventum, interuenit Merlinus Condaei concionator, qui vbi e sacris literis consolari eum cepisset, ille in has voces saepius erupit, Mi Deus ne me in tantis malis desere, nec vsitatam erga me clementiam intermittito. tum in aurem vni ex iis qui brachium sustinebat, insusurrauit, vt C aurei in pauperes ecclesiae Parisiensis erogandi Merlino adnumerarentur. Haec iisdem paene verbis Paraeum memorantem saepius audiui. inde Nauarrus et Condaeus ad regem contendunt, de facti indignitate conquerentes, petuntque, vt quando sibi ac suis Lutetiae securis non licet, cum bona ipsius gratia liceat discedere. ad haec rex re in maius exaggerata, adhibitis vehementioribus, quam antea, diris fidem obstringit, se de percussore, auctoribus, fautoribus ac consciis eas poenas sumpturum, quae et Colinio et amicis satisfaciant, et ceteris in posterum exemplo sint futurae. quod factum sit tam sibi dolere, quam cui maxime; sed quando id infectum fieri non possit, de remedio se accurate cogitaturum, facturumque, vt omnes intelligant, vulnus Colinio quidem inflictum, ceterum eius sensum ad se pertinere. eius rei vt testes sint, neve Lutetia excedant, rogat. dicentem excipit Catharina, quae aderat, et regi, non Colinio factam iniuriam dicit; eoque tandem euasuram licentiam, vt regem ipsum aliquando domi aggredi audeant, si hoc impunitum facinus relinquatur. itaque omneis capessendas rationes tanti sceleris acerrime vindicandi. his verbis indignabunde prolatis placati vtcunque Nauarri et Condaei ninil simulate agi credentium animi, itavt de discessu ex vrbe nullum amplius verbum factum sit. missi continuo, qui fugientem percussorem, quamuis adhuc ignorabatur, persequerentur: portae vrbis clausae, dum vbique conquiritur, exceptis duabus, per quas comeatus importabatur, apposito a rege custode seruatis. interim a Christophoro Thuano, Bernardo Preuotio Morsano Curiae praesidibus, et Iacobo Viola Senatore, ancilla et puer in Villemurij absentis aedibus capti diuersi interrogantur; et ancilla quidem fatetur, ante paucos dies Villerium Challium Guisianorum clientem, ad aedeis illas militem quemdam adduxisse, eumque sibi aeque atque aedium herum commendasse, quippe illius amicum ac perfamiliarem. itaque eodem quo Villemurius cubiculo, quandiu inibi fuit, et lecto vsum, sed nomen eius sedulo celatum esse. puer vero ille, qui a paucis diebus percussori seruiebat, ab hero nomen verum mentito, seque nunc Bollandum, nunc Bondolum regium hippotoxotam vocante, mane ad Challium se missum dixit, vt eum suo nomine rogaret, equos, quos pollicitus erat, paratos haberet. ex quibus indiciis adhuc tamen incertus erat percussor. cum vero de Challio conuenirent, Gaspari Castraeo Nancaeo custodiae regiae praefecto mandatur, ipsum comprehendat, captumque sistat. tum scriptae ad praefectos prouinciarum a rege literae, quibus factum detestabatur, mandabatque, darent operam, vt omnes intelligerent se, id sibi summopere dolere, ac breui fore, vt tanti criminis exstet apud omnes seuerissimum exemplum. interea Damuilla, Cossaeus, et Villarius equitum tribuni sub meridiem Colinium visentes, cum amantissimis verbis eum salutassent, negassentque se illo venisse, vt illum ad patientiam et animi fortitudinem hortarentur, propterea quod, inquiebant, tibi domi ista nascuntur, tu alios monere consueuisti, tibi ergo ne ipsi desis; ille hilari


page 8, image: s008

vultu, vere et ex animo vobis, inquit, affirmo, nihil me mors terret; spiritum, quem a Deo fruendum, accepi, cum ipse reposcet, libentissime illi reddere paratus sum; sed magnopere exoptarem, vt antequam e vita demigrem, mihi alloquendi regis facultas daretur; nam habeo quaedam ad ipsum, ac regni salutem et dignitatem pertinentia, quae, certo scio, nemo vestrum auderet ad illum deferre. tum Damuilla. libenter vero id regi renunciabo. quo dicto cum Villario et Telinio discessit, relicto Cossaeo, cui Colinius, meministi quid paucis ante horis tibi dixerim? sapies et tibi cauebis. quid per haec verba intelligeret, ab omnib. haud quaquam intellectum fuit. cum vero de eius desiderio per Damuillam et Telinium resciuisset rex, non grauate in speciem fecit, vt ad eum veniret altera pomeridiana hora. venit et regina parens cum Andino et Alenconio fratrib., Cardinali Borbonio, Monpenserio, Niuernio, Cossaeo, et Tauanio E. T., Villario, Meruuio, et Thoreo, Momorantiis fratribus, Nancaeo et Radesiano. his intromissis, ceteri iussu regis exclusi, praeter Telinium et nobilem domesticum, qui ad fores conclauis astabat. heic regi in arcano quaedam a Colinio insinuata scriptis diuulgatum est; alij tamen negant, et secretum hoc de industria a regina impeditum, ne rex, cuius ingenio iam illa diffidebat, Colinij verbis placatus aut persuasus sententiam mutaret. quae palam audita sunt, haec fuere. cum Colinius gratias regi egisset, rex subtristi et anxio vultu de valitudine sua eum diligenter interrogat, illudque summo cum dolore suo contigisse contestatus, Tibi vulnus, inquit, inflictum fuit, mihi dolor. verum ego, diris suo more adhibitis, iuro, me hanc iniuriam tam seuere vindicaturum, vt eius rei memoria nunquam ex animis hominum deleatur. ad haec Colinius. testis est mihi Deus, ad cuius tribunal iam sisti videor, me quamdiu vixi fidissimum semper erga M. T. et addictissimum fuisse perpetuo, et ex animo optasse, vt quam florentissimum ac quietissimum regnum diutissime obtineres. et tamen non ignoro non defuisse, qui me proditorem ac perduellem, et regni tui perturbatorem appellarent. sed confido Deum aliquando inter me et illos disceptatorem futurum, apud quem paratissimus sum, si eius voluntas ferat, vt e vita demigrem, illus meae erga te fidei et obseruantiae rationem reddere. porro cum a rege Henrico parente tuo, multis ac permagnis honoribus cumulatus sim, quos M. T. mihi confirmare dignata est, non possum pro fide ac studio, quo res tuas prosequor, non suppliciter a te petere, ne tam praeclaram rei bene gerendae occasionem praetermittas, praesertim cum iam res non sit integra, ac multa tui in Belgicum negotium animi documenta et quasi pignora extent, vt si res inchoata relinquatur, maximum regno tuo periculo impendeat. an non indignissimum est, ouum in tuo sanctiore consilio moueri non posse, quin continuo, ante fere, quam conuersum sit, nuntius ad Albanum excurrat? an non indignissimum est, amplius CCC vel nobileis vel egregios milites proelio Genlisiano captos vel strangulatos, vel alio supplicij genere crudeliter Albani iussu affectos? quod tamen video heic in aula pro ludibrio et iocandi ac ridendi materia haberi. tertium, de quo cum T. M. agere cupiebam, est pacificatorij edicti contemptus, ab iis qui iurisdictioni praesunt, profectus, qui fidem abs te datam grauissime cottidie violant: cuius fidei ac iurisiurandi etiam exteri principes testes sunt. atqui vt saepe M. T. et reginam parentem monui, non aliam certiorem pacis, otij, ac tranquillitatis publicae tuendae rationem exiitimo, quam si edicta religiose ac seuere seruentur. sed illa vsque adeo contemnuntur, vt nuper Augustobonae Tricassium in vxoris Condaei principis clientes impetus sit factus: cumque illa ex edicti tui formula villam nomine Insulam delegisset, in qua relligio nostra coleretur, nuper tamen vir quidam et nutrix et infans ad sacrum lauacrum deductus in itinere interfecti sunt, cum ex concione illo in loco habita domum reuerterentur. atque id quidem paullo ante IIII Eid, VItil. acciderat. ad haec rex. Habeo te, mi pater, quemadmodum saepe iam sum testatus, pro vir forti ac fideli, et meae dignitatis. studiosissimo; denique vnum te ex summis ac fortissimis mei regni imperatoribus


page 9, image: s009

iudico. nec si alteram de te opinionem concepissem, ea, quae iam tua gratia feci, facere voluissem. quantum ad edictum a me nuper factum spectat, optaui semper, optoque etiam, vt illud diligentissime seruetur, ob idque delectos per prouincias, qui in rem eam incumbant, mittendos curaui, qui si tibi suspecti erunt, (ille interfando suspectos eos sibi dixerat, qui se capitis et suspendij damnauerant, et pretium capiti suo L aureorum millia imposuerant) alij in eorum locum mittentur. tum vt sermonem abrumperet; subiecit, Video te, mi pater, contentius loqui. ea contentio tibi et vulneribus officere possit. ea res mihi curae erit, rursusque nomen Dei deierans, tibi confirmo, me iniuriam hanc vt mihi illatam, in facti auctores seuerissime vlturum. tum ille: Non magnopere requirendus est facinoris auctor, nec dubia valde sunt indicia, sed satis est, eoque nomine quam demississimis verbis possum M. T. gratias ago, quod se mihi ius redditurum tam benigne pollicita est. tum seducto eo ex nobilibus domesticis, qui foribus astabat, rex glandem, qua Colinius percussus fuerat, quaeque ex vulnere educta fuerat, sibi repraesentari, eamque inspicere voluit; ea erat aerea; tum ex illo quaesiuit, primum, multus ne sanguis ex vulnere fluxisset, deinde an Colinius graueis dolores, quos sensisset, clamosis querellis testatus esset; laudataque hominis constantia et magnitudine animi, nobili illi, ne ab eo discederet, imperauit. haec vnius horae circiter spatio in cubiculo Colinij acta, rege sermonibus vagis tempus extrahente, et vt belli Belgici, ad cuius mentionem nihil respondisse eum animaduersum est, negotium eluderet. inter hos sermones Radesianus Colinij familiari cuidam, de transferendo in Luparam arcem Colinio sermonem iniecerat, ad maiorem securitatem, si plebs commoueretur, idque rex ipse aliquoties repetierat, quod et regis de Colinij salute solliciti argumentum fere omnes interpretabantur. sed cum periculum subesse renunciarent medici, ac Franciscus Mazilius inprimis regis archiater, si recentibus vulneribus portatione corpus aegrum succuteretur, loco moueri eum minime placuit. post regis discessum Protestantium procerum habito consilio in commune deliberatur, et Ioannes Ferrerius Carnutum vicedominus, coram Nauarro et Condaeo id; quod erat, coniectans, a vulnere Colinij initium tragoediae factum dixit, mox secuturam vniuersorum sanguinariam clausulam: itaque e re sibi videri, vt nulla mora interiecta vrbe excederetur. prolata in eam rem testimonia et indicia, ex disseminatis rumoribus. nam a plerisque auditum, cum Pontificij nuptiarum die per iocum coram Protestantibus templo, ne sacro interessent, discedentibus, dicerent fore, vt intra paucos dies Missam audirent. palam item inter primarios vrbis ciueis in colloquio iactatum, in illis nuptiis plus sanguinis quam vini effusum iri. monitum quendam e proceribus Protestantium a Senatus praeside, vt se cum familia sua ad aliquot dies rus conferret. ad haec in memoriam reuocatum Ioannis Monlucij Valentini episcopi, cum in Poloniam legatus proficisceretur, Rupifulcaudio datum consilium, ne fumis aulae et insolito fauore, qui merito sapientib. ac cautis suspectus esse debet, ebrium se transuersumque agi sineret, neu iusto securior se periculis obiiceret, matureque ex aula cum aliis proceribus se subduceret. sed Telinio reclamante, et sibi abunde de sincera Regis voluntate et consilio constare dictitante, Ferrerius et ceteri idem sentientes minime auditi sunt. postridie habita quaestio de puero cursore, nouis testib. productis, cui interfuit Arnoldus Cauagnius, sic enim petierat Colinius, a rege rogatus, et omnia ad diligentem rei peruestigationem in speciem facta. postero die, cum Colinius et eius iussu Cornatonus sociorum nomine, quos aiebat pro comperto habere, Parisienseis, hoc est, LX OIO infestissimorum Colinij hostium, tumultuari et arma capere, petiisset a rege et Andino fratre, praesidium aliquot armatorum, tuendis Colinij aedibus circumponerent, vt si quid plebs turbaret, regij praesidij reuerentia coerceri possent, vterque prolixe liberaliterque respondit, negotiumque Cossenio praetorianae legionis praefecto datur, vt cum delectis aliquot manipularibus pro foribus Colinij in


page 10, image: s010

statione excubaret. his additi ad vitandam suspicionem, sed exiguo numero aliquot ex Heluetiis Nauarri stipatoribus. insuper ad maiorem securitatem a rege procuratum, vt nobiles Protestantes, qui in vrbe essent, in vicinis Colinio aedibus diuersarentur. metatoribus et imperatum, vt confestim hospitia designarentur, altaque voce, vt ab omnibus exaudiretur, vni ex tribunis a rege edicitur, ne quem Catholicum eo accedere pateretur, nec cuiusquam aliter agentis capiti parceret. ex ea occasione decuriones per diuersa itare, et Protestantium nomen describere, singulos hortari, vt ad Colinij viciniam migrent, ita regi placere. haec et alia indicia, ac passim sparsi susurri, nisi laeua mens fuisset, etsi ad admonendos Protestanteis satis essent, tamen constanti regis dissimulatione effectum est, vt Colinius ac Telinius nihil inclementius aut tale quidquam de eius animo sibi persuadere possent. itaque cum rursus in Cornatoni conclaui in Colinij aedibus consilium inter proceres ea de re haberetur, et Carnutum vicedominus in sententia perseueraret, vt vrbe quamprimum excederetur, et imminenti periculo vel cum Colinij valitudinis melius eo die habentis incommodo praeuerterecur, Telinius tenuit, Nauarro et Condaeo assentientibus, vt in vrbe manerent; alioqui maximam regi erga ipsos adeo bene affecto iniuriam fieri. suspicio fuit, id ab vno ex astantibus, is erat Buchauanius Baiancurius reginae perfamiliaris, et qui inde mox ad Lateranas aedeis, vbi tunc consilium deambulandi specie a consciis habebatur, transuolauit, regi renunciatum fuisse. ibi tunc vltimo consultatur de rei exequendae ratione. aderant praeter Regem, Reginam et Andinum, Niuernius, Engolismensis nothus, Biragus, Tauanius, et Radesianus; et quando vnius hominis morte, quem ex vulnere conualiturum iam medici affirmabant, regni malum, quod ab illo alatur, et in multos diffundatur, extingui non potuit, placuit, vt vniuersorum exitio opprimeretur, et ira, quam Colinij solius sanguine expleri noluit Deus, in sectarios omneis effunderetur. id voluntatis initio fuisse, nunc ex euentu necessitatem ac vim denique consilio impositam, vt nisi Colinij et Protestantium cunctorum peste periculum regi vniuersoque regno impendens discuti non possit. quid enim non facturum eum integra perduellium factione post tantam iniuriam, qui nulla re lacessitus regi iniuriosus regnoque detrimentosus tandiu exstiterit? quem Lutetia egredientem tanquam leonem e cauea in omneis nullo respectu cum suis saeuiturum, iam omnes animo prouideant et expauescant? itaque laxandas concitatae per se satis plebi habenas, nec Dei voluntati, qui moderata consilia exitum non habere voluit, amplius reluctandum. post rem confectam non defuturas rationes, quib. factum excusecur, culpa in Guisianos, quam illi inuidiam libenter sustinebunt, reiecta. itaque de Protestantibus ad internecionem plane delendis assensere omnes; quam in sententiam alioqui regina suo ingenio et proprio instituto ferebatur. de Nauarro et Condaeo aliquandiu deliberatum est, an numero ceterorum eximerentur. et de Nauarro consentientia fuere omnium suffragia, propter regiam dignitatem, et affinitatem nuper contractam. nam factum, quod inuidia apud multos cariturum non esset, multo maiore flagraturum, si princeps maximus, sanguine regi proximus, et recenti adsinitate coniunctus, in regia arce, inter regis atque adeo sororij sui veluti brachia et vxoris amplexus interficeretur. nam excusationem nullam satis futuram, nec valitura, quae in Guisianorum inuidiam spargi possent, ad regem excusandum argumenta. de Condaeo maior contentio fuit, onerante eum paterna inuidia. tamen et viri dignitas, et Ludouici Gonzagae Niuernij auctoritas, eum in regis fide et obsequio fore adfirmantis, et se sponsorem ob arctam ac multiplicem inter eos adfinitatem, nam nuper Condaeus Mariam Cliuiam Henricae Niuernij coniugis sororem duxerat, vltro offerentis tenuit, vt ei parceretur, atque, sicuti Nauarrus, numero eorum, qui ad caedem designati erant, eximeretur. inde digressi Andinus, Engolismensis nothus, dum curru per vrbem vehuntur, rumorem spargi curant, quasi rex Momorantium euocasset, et cum delecto equitatu in vrbem introducturus esset.


page 11, image: s011

set. captus et eadem hora quidam ex caede suspectus, qui se e Guisij domesticis esse fatebatur, qua re intellecta, ad suspicionem amouendam Guisius, Aumalius, et alij e familia ad regem adeunt, et se inimicorum gratia opprimi queruntur; calumniis de se sparsis patere iudicum aureis, seque quamuis insonteis manifesto peti; iampridem animaduertisse se in dies minus, qua de caussa nesciant, regi gratos, id tamen dissimulasse, ac sperasse, vt tempus optimus veri magister eum tandem certius de re omni edoceret; sed cum nullum suae innocentiae locum relictum videant, aegre et coactos petere, vt sibi cum bona eius gratia domum abire liceat. id palam actum, et notatum, regem ad ea subfrigide respondisse, quo magis Protestantes sibi persuaderent, ipsum alieno a Guisianis animo esse. secundum haec rex Nauarrum monet, ne Guisianorum audaciae ac uiolentiae maleficij occasiones praebeantur, rebus adeo inflammatis et plebe in Guisianorum partes propendente, vt quos e domesticis fidissimos nosset, Luparam venire iubeat, ad subita praesto futuros. quod et in bonam partem interpretatus Nauarrus fecit, accersitis manu promptis, qui secum in Luparae arce pernoctarent. a prudentibus etiam cum obseruatum esset, homineis armatos passim per vrbem ac circum arcem Luparam volitare, plebem fremere, minas vbique exaudiri, ex eoque futurum motum praesagirent, re Colinio renunciata, ille qui de regis voluntate minime dubitaret, sed eas Guisianorum ad populum inflammandum artes esse putaret, mittit, qui regi suo nomine id significaret. cui rex respondit, nihil esse cur Colinius metueret; haec enim suo iussu fieri ad componendos plebis a Guisianis incitatae motus; proinde securo animo esse debere. nuntiatum et eadem hora Telinio, baiulos visos armis onustos, qui Luparam introducerentur: qui et nuntium contempsic, et non necessarias quaeri suspiciones alieno et luctuoso tempore respondit, vetuitque, neid Colinio significaretur, ex rumorum atque adeo periculorum contemptu intempestiuam prudentiae ac moderationis laudem affectans, excusabatque, quasi ea arma ludicri cuiusdam castelli in Lupara exstructi et oppugnandi caussa importarentur. mox Guisius, cui rei exequendae summum imperium commissum erat, vocatis profunda iam nocte Heluetiorum Quinquepagicorum aliquot ductoribus, et Gallicarum cohortium tribunis, quid regis voluntatis sit, aperit. venisse horam, qua regis mandata de inuiso Deo et hominibus capite atque adeo tota perduellium factione poenae sumerentur: teneri feram cassibus irretitam; operam dandam esse ne elabatur. neigitur occasioni tam opportunae gloriosissimi de regni hostibus triumphi reportandi deessent, quantum non superioribus bellis omnibiis fuso tot regiorum sanguine reportassent: victoriam in facili esse, et opima spolia proponi, quae citra sanguinem rei bene gestae praemia consequi possent. secundum haec Heluetij circa Luparam collocantur, quibus adiunguntur quaedam Gallorum cohortes, addito mandato, darent operam, ne quis ex Nauarri et Condaei familia Lupara egrederetur. Cossenio commissa aedium Colinij custodia, scloppetariorum manu in vicinis aedibus excubantium ei attributa, ne quis inde elaberetur. rebus ita cum milite externo compositis, Guisius Ioannem Charronium vectigalium curiae praesidem, qui nuper post diutissime prensatum illum magistratum eius repulsam saepius passus, tandem in locum Marcelli praefectus mercatorum fuerat creatus, ad se vocat, mandatque, decurionibus significet, vti suos in armis esse iubeant. ipsi vero ad aedeis vrbanas media nocte adsint, vt quid opus facto sit, intelligant. Marcello idem mandatum, qui quanquam magistratu functus, ob occulta officia reginae gratus etiam auctoritatem post eieratam dignitatem retinuerat. is Luparam saepius itando in opinionem gratiae apud regem et reginam contractae venerat, ob idque plebi acceptus erat, ex eiusque ore plebs per se concitata certior fit, regis voluntatem esse, vt cunctis ad Colinium et alios perduelleis excindendos armorum potestas fiat: igitur sedulo videant, vt nemini parcatur, nec vllibi impij homines celentur. sic velle, sic iubere regem, qui et prouisurus sit, vt ceterae regni vrbes Parisiensium exemplum statim sequantur. impetus


page 12, image: s012

faciendi signum horologij Palatini tintinnabulum saepius pulsatum; insignia vero, quo ab aliis internosci possint, linteolum album in sinistro brachio alligatum, et crucem albam pileis praefixam fore: armis igitur animisque frequentes adsint, curentque, vt crebrae faces per domuum fenestras accendantur, ne qua perturbatio oriatur, aut tumultus ante datum signum fiat. pronis auribus accepta Marcelli imperia et monita a Decurionibus, regionum praefectis, centurionibus, ac decanis vrbanis, et summo, quantum rerum subitarum status patiebatur, silentio se expediunt, dispositis per plateas et compita, sed intra domos, initio stationibus. diuersa parte Guisius et Engolismensis summa omnia faciebant, vt res ex composito conficerentur. regina media iam nocte verita, ne rex quem ad facinoris atrocitatem adhuc fluctuantem ac nutantem sibi animaduertere videbatur, mutaret, in eius cubiculum descendit, quo et continuo Andinus, Niuernius, Biragus, Tauanius, Radesianus ex compacto, et post eos Guisius venerunt. ibi haesitantem regem post longum vltro citroque habitum colloquium a matre increpitum memorant, qui tam pulcram a Deo oblatam debellandorum plane hostium occasionem cunctatione elabi sibi sineret. quo sermone quasi ignauiae insimulatum se sentiret, feroci animo princeps et fundendo sanguini assuetus inflammatur, et rem exequendam imperat. igitur regina eius impetum, ne mora relanguesceret, arripiens signum, quod hora antelucana dandum erat, maturari iubet, et ex propinquiori Sangermani Autissiodorensis templo tintinnabulum pulsari. iam dudum milites per vias dispositi quasi in acie stabant, signum arrectis auribus et animis in armis exspectantes, quorum fragore et insolito tam alieno tempore strepitu experrecti Protestantes, qui per hospitia vicina iussu regis diuersabantur, pedem domo efferunt, et Luparam, quo concursus fiebat, tendunt, et ab obuiis percuntati, quorsum tot armatorum concursus et faces vbique accensae pertinerent, illi ita instructi respondent, parari ludicrum certamen, et multos ad spectaculum vndique accurrere; cum nihilominus vltra pergerent, a stationariis qui propius arcem erant iniuriose repelluntur, dein etiam conuiciis lacessiti; postremo pulsantur, a Vascone quodam facto initio, ictuque vni ex iis inflicto ceteri in turbatos irruunt. quo intellecto regina omnis morae impatiens inde capta occasione regem monet, contineri militem iam non posse; mature signum dari in arce imperet; nam verendum esse, si mora longior interponatur, ne omnia confuse ac praeter eius voluntatem accidant. itaque eius iussu pulsatur Sangermani templi tintinnabulum ante diluculum IX Kal. VIIbr., qui dies B. Bartholomaeo dictus est, et in Dominicam incidebat: et statim Guisius cum Engolismensi et Aumalio ad Colinij aedeis tendunt, vbi Cossenius excubabat. inter haec excitatus Colinius cum ex strepitu seditionem obortam intelligeret, tamen de egregia regis voluntate securus ac plane certus, siue a credelitate propria siue a Telinio genero ita persuasus, sic existimabat, plebem a Guisianis commotam esse, quae tamen vbi praetorianos in sui ac suorum defensionem duce Cossenio dispositos, vt rebatur, conspexisset, protinus dilapsura esset; crebescente tamen tumultu cum iam in area aedium scloppeti displosi ictum sensisset, tandem id quod erat, sed serius, coniectans lecto surgit, et veste nocturna sumpta in pedes ad preces saciendas erigitur, parieti innixus. Labonus claueis aedium asseruabat, qui a Cossenio iussus nomine regis ianuam aperire, nihil suspicatus confestim aperuit; mox Cossenio ingresso Labonus obuius pugionum ictibus confectus. quo viso Heluetij, qui in area erant, in aedeis confugiunt, et proximam aedium ianuam post se adductam arcis et mensis ligneis ac alia supellectile congesta firmant, ex Heluetiis vno tantum in illo primo conflictu scloppeti a Cossenianis displosi ictu occiso. tandem refringitur ianua, et in scalas coniurati enituntur. ij erant Cossenius, Atinius, Corboranus Cardillacus Sarlabossius primarij legionum praefecti, Achilles Petruccius Senensis, loricati omnes, et Bemius Germanus in Guisij familia a puero educatus. nam Guisius cum ceteris proceribus et aliis in area remanserat. in eo strepitu Colinius post


page 13, image: s013

preces praeeunte Merlino pastore factas ad astanteis, qui fere chirurgi erant, et pauci ex suo comitatu conuersus nihil consternato vultu, Video, inquit, quid agatur, ad mortem quam nunquam expaui, et quam iampridem animo praecepi, patienter subeundum paratus sum. felicem me, qui me mori sentiam, et in Deo, cuius gratia in spem vitae aeternae erigor, moriturus sum. iam humanis praesidiis amplius nihil egeo. vos amici quam citissime hinc facessite, ne mea calamitate inuoluamini, vestraeque olim vxores mihi mortuo male comprecentur, quasi exitij vestri causa extiterim. Dei praesentia, cuius bonitati animam hanc mox e corpore euolaturam commendo, mihi abunde est. quibus dictis illi in superius conclaue, et inde per tegulas huc illuc diuersi abeunt. coniurati inter haec refractis conclauis foribus irrumpunt, et ccum Bemius stricto gladio a Colinio pone fores stante, Tu ne Colinius es, quaereret, ille imperterrito vultu, Ego vero sum, respondit, tu vero iuuenis canos meos re uerere; quicquid feceris, vitam meam nihilo breuiorem efficies. dicenti Bemius gladium in pectus intorquet, et retractum ictu transuerso in os adigit, quo illum plane deformauit tum repetitis ictibus ille exanimis cadit. alij scribunt Colinio etiam in morte indignabundo haec verba excidisse, saltem si viri, nec lixae manu morerer. Atinius certe vnus ex percussoribus, ita vt scripsi, memorabat, qui et hoc addebat, nunquam vidisse se hominem tam presenti periculo tanta constantia mortem pertulisse. tum Guisio ex area Bemium interrogante, an confecta res esset, cum ille confectam affirmaret, Engolismensi id persuaderi non posse, nisi ipse videat, Guisio replicante, et corpus deiici postulante, per fenestras illud vt erat sanguine deturpatum in aream praecipitatur, vbi Engolismensis vix oculis suis credens linteo cruorem per os diffusum detersit, agnitoque tandem eo, et cadauere, vt quidam addunt, calcibus contumeliose impetito extra aedeis in viam cum sequacibus suis progressus, Eia inquit, commilitones, feliciter inchoata persequamur; ita rex iubet. quibus verbis saepius repetitis, cum statim insonuisset horologij Palatini tympamun, ad arma conclamatum est vbique, et plebs statim ad Colinij aedeis accurrit, tum cadauer miris modis iniuriose foedatum in stabulum proximum abiicitur, et postremo capite amputato, quod Romam vsque perlatum est, pudendis item et manibus ac pedibus truncatis per vicos ad Sequanae ripam tractum, quod olim ominosa voce, quamuis nihil tale cogitans praesagierat; cum in eo esset, vt in profluentem a pueris mergeretur, inde retractum ad furcas Monfalconias cruribus in altum sublatis et propendente corpore ferreis catenis suspenditur, igne subiecto, quo tantum vstulatum non etiam consumptum est, vt per omnia elementa veluti torqueretur. nam in terra occisus, aquis mersus, igni subiectus, postremo in aere pependit. ibi cum ad aliquot dies spectantium libidini, multorum etiam iustae indignationi, qui rabiem illam regi et Galliae in posterum magno cor...am [reading uncertain: page damaged] augurabantur, prostitisset, Franciscus Momorantius proxima cognatione et maiore necessitudine mortuo coniunctus, qui se mature periculo eripuerat, per homineis fidos nocte illud e patibulo transferri, et Cantiliae in sacello terraemandari curauit. in aedibus Colinij occisi in tumultu, qui obuij aut latitantes reperti sunt; protinus milites ad rapinas vertuntur, et arcis refractis pecuniam et alia pretiosa depraedantur, literis tantum et chartis conseruatis: sic enim mandauerat Regina. inde Niuernius, Tauanius, et iis Protestantium odio immistus Monpenserius per vrbem armati volitant, et currenti plebi stimulos addunt, coniurationem a Colinio et sociis contra regem, reginam, regis fratres, ac Nauarrum ipsum initam, et raro Dei beneficio detectam dictitantes, cui rex tantum tempore praeuerterit. proinde ne impiorum hominum et regis ac patriae capitalium hostium sanguini parcerent, et in illorum bona vt legitime partam praedam inuolarent: eam esse regis voluntatem, vt pestiferum serpentium semen extirpetur, et sectario veneno extincto, vnius maiorum religionis mentio in posterum fiat: tum odiis libertate data, quisque inimicum et aemulum infestis animis persequi, plurimi praedae desiderio in domos irrumpere, ad


page 14, image: s014

caedeis promiscuas cuncti ferri. eodem tempore Franciscus Rupifulcaudius comes regi ob facetias et vrbani leporis venustatem alioqui gratiosus, cum he sterna die ad intempestam vsque noctem, sed intempestiue cum rege iocatus fuisset, et se domum inde recepisset, eandem cum Colinio sortem expertus est. nam Bargius Aruernus Rupifulcaudij aedeis pulsat, et habere se dicens a rege, quae illi nunciet, reseratis foribus ipso Rupifulcaudio iubente admittitur; qui vbi personatos homines vidit, regem ipsum adesse ratus, qui flagris eum caedendi caussa per iocum venissent, melius secum agerent rogat; at miser non ludo sed serio rem agi mox sensit, cum depraedata ante oculo domo ipse ab vno ex astantibus seminudus crudeliter interfectus est. Telinius quoque Colinij gener, cum per tegulas domuum discursans iam multorum manus euasisset, postremo a stipatoribus Andini conspectus et ipse occisus est. Antonius Claromontius Renelij marchio Porciani principis frater vterinus, cui de Renelio marchionatu lis cum Ludouico Claromontio Bussio Ambosiano erat, in Nauarri comitatu Lutetiam venerat, quasi finem liti molestae tandem impositurus. verum alio longe ac putauerat exitu res peracta est. nam in eo. tumultu cum per aedeis suis proximas fugeret, tandem in sobrini illum vestigantismanu incidit, qui eum nulla re magis quam ob litem inimicum crudeliter obtruncauit. nec multo post lis re in iudicium deducta secundum Bussium pronunciatum est, haut feliciore tamen exitu; quippe et edicti postea in gratiam Protestantium facti beneficio decretum inductum est, et Ludouicus ipse ob disparem longe caussam eadem immanitate obtruncatus. Antonius Marafinus Guerchius homo strenuus, qui pridie Colinium rogauerat, vt sibi in eius domo pernoctare liceret, cum oppressus tegendi se spatium non haberet, pallio in brachium sumpto et stricto gladio se contra percussores defendit, nemine tamen ex iis interfecto, quippe loricati omnes erant, tandemque multitudine circumfufa obrutus est. eadem calamitas Baudineum Acierij fratrem, Pluuialium, et Bernium inuoluit, crudeliter a militibus regiis occisos, nec non Carolum Quelleuetum Pontium Armoricae regulum, qui Catharinam Parthenaeam Ioannis Subizij filiam et heredem in vxorem duxerat, sed a Parthenaeae matre frigiditatem generi caussata de dissoluendo matrimonio lite aliquanto ante tempore intentata, neque dum sinita. itaque cum corpora eorum sicuti apercussoribus singuli occidebantur, ante arcem regisque reginae ac totius aulici comitatus conspectum abiicerentur, frequentes e gynaeceo feminae nequaquam crudeli spectaculo eas absterrente curiosis oculis nudorum corpora inuerecunde intuebantur, et in Pontio praecipue aciem defigebant, si qua ratione frigiditatis illius caussam aut notas perrimari possent. Carolus Bellomanerius Lauardinus Pontij cognatus, et pueritiae Nauarri aliquandiu moderator in manus Petri Lupi Curiae cognitoris hominis minime mali inciderat, qui cum eum seruare vellet, ab aulae emissariis iussus captiuum interficere, qua erat ingenij parata et arguta festiuitate, spatium petiit, dum ira sua nondum excitata efferuesceret. quo dicto feritatem illorum ad tempus elusit. sed mox superueniente ab arce nuncio quasi a rege misso, hominem in manus stipatorum, qui eum coram rege sisterent, tradere coactus est. ij vero Lauardinum in itinere prius pugionum ictibus confossum e molatrinarum ponte in fluuium praecipitauere. quam eandem et eodem loco fortunam expertus est Claudius Gaudimelus excellens nostra aetate Musicus, qui psalmos Dauidicos vernaculis versibus a Clemente Maroto et Theodoro Beza expressos ad varios et iucundissimos modulationum numeros aptauit, quib. et hodie publice et priuatim in concionib. Protestantium decantantur. Briolius vir nobilis marchionis Contij pueritiae admotus canitie veneranda senex inter amplexus alumni sui brachia protendentis et se ad ictus opponentis pariter interfectus est. vtique miserabile fuit spectaculum Francisci Nomparis Caumontij, qui in vicinia illa diuersabatur, sed quod fortuna more suo ludens insperatae laetitiae euentu miscuit. is cum duobus filiis, quos paterno amore diligebat, in eodem lecto deprehensus a percussoribus,


page 15, image: s015

qui eum non tam odio religionis, quam spe lucri, cum omni prole ad exitium petebant, cum vno ex filiis interfectus est; alter exundante sanguine cruentus, cum se quantum per illam aetatulam licebat, vix enim duodecimum annum attigerat, obiectu mortuorum contra ictus defendisset, mortuum sesimulans, ab illis postremo pro mortuo relictus est. mox agminatim complures ad aedeis et praedam eodem accurrerunt, quorum alij factum vt egregium laudabant, nam non feras tantum, sed cum feris catulos omnino perdendos; alij humaniore sensu in patrem vt sontem id licuisse, sed innocenti proli, et quae eadem consilia minime fortasse aliquando secutura esset, parcendum fuisse aiebant. inter eos sub vesperam illius diei cum quidam factum summopere detestaretur, et Deum vltorem tantae impietatis futurum diceret. puer membra lecto moliens, et caput sensim attollens, viuere se testatus est, quaerentique quis esset, ille non imprudenter se filium et fratrem occisorum esse, dixit, nomine non edito, de quo cum rursus interrogaretur, respondit editurum nomen, cum eo, quo cuperet, deductus esset, rogauitque hominem, vt se. ad armamentarium regium ducendum curaret. nam se adfinitate Bironum summum rei tormentariae praefectum contingere, nec defore tanti beneficij praemium; quod et ille sedulo fecit. ipse Iacobus Nompar, id ei nomen est, hominem sibi a Deo oblatum summa gratitudine remunerauit, et Bironi ipsius filiam postea vxorem duxit, hodieque clarissimae in Aquitania familiae princeps, Godofrido Caumontio patruo vnica filia relicta defuncto, maximis, quibus se dignum praebuit, honoribus a rege cumulatus, stipatorum regij corporis tribunus, et Benearni praefectus, raro Dei beneficio ex tanto periculo seruatus videtur, vt familiam ad paucos redactam, numerosa, quam ex vxore suscepit, sobole propagaret, et virtute sua maiorum titulis summum ornamentum adderer. eodem die magni inter Protestantes nominis occisi Louerius ex fenestra in viam publicam praecipitatus, Montamarius, Montalbertus Roboreus, Ioach. Vassorius Cunerius, Rupius, Colombarius, Velauaurius, Geruasius Barberius Francurius Nauarri cancellarius, Hieronymus Grolotius Aureliani praefectus, et Callistus frater nothus, qui ambo per vicos diu et immaniter tracti sunt, et in profluentem tandem abiecti, instigantibus, qui eius seu praefecturae, seu bonis inhiabant. Stephanus Ceualerius Pruneus regiae gazae in Pictonibus praefectus, vir probitate summa et de rep. sollicitus, qui exstruendi lapidei pontis Vigennae ad Eraldicastrum impositi auctor extitit, immissis a Stephano Fergone Patauderio, qui eius quaesturae imminebat, sicariis, post grandem exsolutam pecuniam crudeliter interfectus est, et postea in flumen praecipitatus. Patauderius vero, Monpenserij, cuius res procurabat, commendatione ei in munere illo suffectus est. Dionysius item Perrotus AEmilij Senatoris Parisiensis non minus integritate quam iuris scientia clari F. tanto patre dignissimus, eandem fortunam subiit. nec parcitum iis, quos Nauarrus a rege monitus in arce retinuerat. nam regis mandatu ex herorum conclauibus in aream descendere iussi, et ex arce ensibus ademptis educti in vestibulo multi ex iis statim necati, alii extra arcem ad caedem rapti. in iis Pardallanius, Sammartinus, Bursius, et Armannus Claromontius Pilius fano Ioannis summa virtute nuper defenso clarus. is cum ex arce ad lanienam educeretur, et ante aceruos occisorum iam moriturus staret, inclamasse dicitur. Haeccine est regis fides? haec promissa? haec pax? at tu D. O. M. oppressorum caussam tuere, tantamque persidiam olim et immanitatem iustus iudex vindica; exutoque magni pretij pallio, quod restabat, et nobili cuidam sibi noto, qui circum astabat, tradito, Hoc habe a me tam indignae mortis monumentum. quod ille munus auersatus est, condicione recusata, dicentique haec Pilio mox hasta latus transfixum est, quo ex vulnere ille concidit. Leiranus iam grauiter vulneratus ex percussorum manibus forte elapsus et in cubiculum Nauarri vxoris perrumpens ac sub lecto eius latitans seruatus est, a medicis regiis diligenter Margaritae commendatione curatus. Bellouarius Nauarri olim pueritiae moderator, cum iam ab longo tempore ex arthritide decumberet,


page 16, image: s016

in lecto oppressus est. Grammontano in Vasconibus regulo, Ioanni Durfortio Duracio, Ioach. Roaldo Gamacio, et Buchauanio a rege gratia facta, qui in eius fide se fore promiserunt, nec spem fefellerunt. inde rex Nauarrum et Condaeum compellat, et ab ineunte aetate per tot annos toties repetitis bellis magno rerum suarum detrimento quietem publicamturbatam dicit. nunc tandem Dei beneficio initam a se rationem ad omneis bellorum caussas exstirpandas; occisum suo iussu Colinium harum turbarum auctorem, idemque supplicium nunc passim in vrbe sumi de sceleratis hominibus et impiae superstitionis lue infectis: se quidem memorem, quanta ab ipsis Nauarro et Condaeo incommoda acceperit, qui se profligatis hominibus duces obtulerint, et bella contra se seditiose gesserint: non deesse sibi iustas iniuriae vindicandae caussas: vltro etiam nunc occasionem dari: tamen praeterita et consanguinitati et recenti adfinitati et aetati denique ipsorum condonare, et facta haec ab illis ducere non ipsorum, sed Colinij et sequacium eius, qui meritas iam dent, aut mox daturi sunt sceleris poenas, consilio et culpa, quae et ipse obliuione libenter sepulta velit, dummodo in posterum superiorum temporum offensiones fide sincera et debito obsequio sarciant, et eierata profanae superstitionis doctrina ad maiorum sacra, atque adeo Catholicam Romanam religionem reuertantur. nam vnam velle se, quam a maioribus acceperit, in suo regno coli. viderent igitur, num ea in re sibi morem gerere velint, alioqui norint easdem, quas socios pati sciant, poenas capitibus suis impendere. ad haec Nauarrus, primum demisso admodum animo, vim a corporibus et conscientia deprecari. de cetero se in eius fide futuros dicere, ac paratos ei omnibus in rebus satisfacere. Condaeus vero addere, sibi persuaderi non posse, regem, qui fidem suam tam sollemni iureiurando vniuersis regni sui Protestantibus obligauerit, vlla ratione ab ea discessurum, aut aduersariis ac inimicis suis ea in re auscultaturum. quantum ad relligionem attinet, eam imperari non posse; de capite suo ac fortunis in regis potestate esse, vt arbitrio suo statuat; relligionis, cuius notitiam a Deo acceperit, Deo vni rationem sibi reddendam scire. itaque ratum apud se fixumque esse, nunquam ab ea religione, quam veram esse certo norit, ne praesenti quidem vitae discrimine, recedere. quo responso rex vltra modum exacerbatus contumacem, seditiosum, perduellem, ac perduellis filium Condaeum appellitans, ei denuntiat, nisi intra treis dies resipiscat, futurum, vt peruicaciae suae poenas capite luat. In Sangermani suburbio plures e proceribus Protestantium sibi hospitia sumpserant, nec adduci potuerant, vt in vrbe pernoctarent. ij erant Ioannes Roanus Froncenaeus, Godofridus Caumontius, Carnutum vicedominus, Gabriel Mongomerius, Io. Lafinius Bellouarius, Segurius Pardallanius alij, quorum opprimendorum negotium Laurentio Maugirono datum fuerat, et insuper Marcello mandatum, vt ex vrbanis delectibus OIO armatos illuc ad Maugironum mittendos curaret, qui segniter rem administrauit. inter haec nuncius de armorum crebescente per vrbem rumore ad Mongomerium affertur, qui mox rem Carnutensi significat, continuoque vniuersi conueniunt, quid agerent, incerti, quod plerique regis fidei confisi, id iniussu ipsius a Guisianis plebis seditiosae audacia fretis fieri sibi adhuc persuaderent. itaque ad regem eundum esse censebant, et ei in vi propulsanda succurrendum. in ea animorum caecitate etsi prudentiores haec ex compacto regis mandatu fieri minime dubitarent, aliquot horae consumptae, vt facile opprimi potuerint, nisi aliud impedimentum coniuratis iniectum fuisset. nam dum frustra Maugironus Parisienseis a Guisio summittendos exspectat, qui fere ad praedam dilapsi erant, Guisius, qui moras eas impatienter ferret, euocatis e Lupara praetorianis dum ipsi nauiculis fluuium transmittebant, eo ipse ire statuit. cumque ad portas ventum esset, alias pro aliis claueis allatas sero apparuit. itaque dum aliae conquiruntur, iam clara luce Heluetij et alij praetoriani Sequanam transmittentes ex altera ripa conspiciuntur; tormentique ictu ex opposita ripa iussu regis, vt creditur, disploso, socij fugae capessendae consilium capiunt,


page 17, image: s017

et antequam illi aduentarent, iam multum viae emensi sunt. Guisius Mongomerium aliosque Monfortium vsque insequutus, frustra fuit. ibi Sanleodegarium nactus ei negotium dat, vt recentibus equis vestigiis fugientium insisteret. Vdencum item et Drocum missi, qui si illac iter haberent, fugienteis interciperent. sed et omnes illi frustra fuere. Franciscus Bricomotius, qui in tumultu opprimi non potuit, ad legati Angli aedeis confugit in Bernardinorum caio, vbi ad aliquot dies latuit. Arnoldus Cauagnius item haut hinc longe apud amicum latebat, qui periculum veritus, eum, vt sibi consuleret, monuit; sed vterque comprehensus et in palatinum carcerem coniectus est; eo, quem mox dicemus exitu. Guisius interea in vrbem redit cum Aumalio et Engolismensi, vbi a regiis satellitibus in nobilium Protestantium et familiarium ac sibi notorum capita et fortunas saeuiebatur, peculiari hoc veluti penso illis attributo; dum plebs a decurionibus et centurionibus huc illuc circumuolitantibus incitata in conciueis effusa ad omnem intemperiem licentia baccharetur, tristi et horrenda vbique rerum facie. siquidem strepitu concursantium ad caedeis et praedam plateae et viaepersonare, morientium autproximorum periculo queruli vlulatus exaudiri, caesorum cadauera per fenestras deturbari, aedium areas ac conclauia ipsa caesis oppleri, cadauera per compita et lutum prouoluta raptari, cruore per alueos vicorum tanta copia exundante, vt sanguinei huc illuc torrentes in subiectum flumen dimanarent. innumera multitudo caesa, virorum, mulierum, etiam praegnantium et puerorum. Annas Terrerius Chapius iam octogenarius magni nominis in Senatu patronus occisus. Io. item Lomenius regi ab epistolis, cum incolumitatem pactus in carcerem a Ioanne Parisiensi latrunculatore trusus aduersario Versalium fundum, de quocum eo lis illi erat, vili pretio vendidisset, munere etiam publico in alterius gratiam eierato, postea iussu eorumdem, cum quibus transegerat, interfectus est. Magdalena Brissoneta Theobaldi Longoiolij Iuernij libellorum supplicum magistri vidua, Gulielmi Brissoneti cardinalis neptis, de cetero femina lectissima, neque mediocribus literis erudita, cum obsoleto habitu filiam Franciscam secum trahens comite Ioanne Spina notissimo concionatore, qui veluti illi domesticus erat, vrbe aufugeret, agnita a sicariis, et ad eierationes, quas illa constanter facere recusauit, frustra adacta, contis confossa, et cum semianimis in fluuium e caio deturbata, supernataret, concursu nauiculariorum quasi ad canem rabidam suffocandam facto variis ac lentis ictibus tandem summa immanitate obruta est. Spina tanquam ignotus inter turbam euasit. filiae ob aetatem parcitum superueniente Cl. Marcello. Petrus Ramus in Veromanduis natus, cum diu bonas literas, philosophiam, et postremo Mathematicas scientias in Prelaea schola, cui praeerat, et postea in regio auditorio docuisset, postremo erroneam in philosophicis doctrinam inuexit, Aristotelem voce et scriptis importune oppugnans, qua de re cum Iacobo Carpentario Claromontano magnae controuersiae ei fuere, et antea maiores cum Antonio Goueano et Ioachimo Perionio; tamen ex eo commendatione dignus fuit, quod ingenio, diligentia, assiduitate et opibus etiam suis, quantum in ipso fuit, rem literariam iuuit, ac prombuit, instituta Mathematices professione, cui annuum vectigal IO librarum e facultatibus suis attribuit. is a Carpentario aemulo et seditionem adiuuante immissis sicariis, e cella, in qua latebat, extractus, et post depensam pecuniam inflictis aliquot vulneribus per fenestras in aream praecipitatus est, effusis visceribus, quae pueri furentes magistellorum pari rabie incitatorum impulsu per vias sparserunt, et cadauer ipsum scuticis in professionis opprobrium diuerberantes contumeliose et crudeliter raptauerunt. quod vbi ad Dionysij Lambini Monstroliensis humaniorum literarum et vtriusque linguae regij professoris, multisque editis libris de re literaria bene meriti aureis peruenit, ille, qui sibi cum eodem Carpentario occultas simultates, quamuis ob remliterariam intercessisse scirer, de cetero a Protestantium doctrina alienus, tamen exemplum Rami veritus, adeo consternatus est; vt ab eo erigi non potuerit, perculsaque mente in morbum


page 18, image: s018

grauissimum inciderit, ex quo post mensem decessit. ex eorum contentionibus Politici nomen originem habuit, quod postea factionis fuit, et a seditiosis regiarum partium et pacis studiosis attributum. is furor et alios nusquam Protestantium doctrinam professos amplexus est. nam Gulielmus Bertrandus Villemorius libellorum supplicum magister, Io. Bertrandi Procancellarij et postea Cardinalis F. homo bonus ac liberalis, nullique iniurius, immissis a Fergone illo sicariis pecunia spoliatus et interfectus est. Iacobus item Roliardus Senator Parisiensis et sacri collegij sodalis, de cetero homo inquietus et rixosus et Parisiensibus centurionibus infestus, cum aliquot dies in amici sacerdotis domo latuisset, garrulae ancillae proditione agnitus, tandem in sicariorum manus traditus est, et a Cruciario quodam aurifice, hoc illi nomen, postquam aliquanto tempore vincto inter spem ac metum illusum est, capite truncatus. eum hominem vere cruce dignum saepius cum horrore vidi et audiui immani vaesania iactantem, cum nudum brachium exereret, hoc se CCCC amplius homineis in illa laniena mactasse. postea seu poenitentia ductus, siue conscientia terrente cilicium sumpsit, et vt conspectum hominum tot homicidiis infamis fugeret, anachoretae vitam professus in solitudinem concessit, vbi tamen ferinam naturam dediscere non potuit, his postremis bellis accusatus, ac paene conuictus, institorem Belgam, qui necessitate compulsus ad eius cellam diuerterat, ope similium sui hominum iugulasse. denique Petrus Salseda Hispanus et Vici in Mediomatricibus praefectus, qui bellum Cardinalitium, de quo supra diximus, excitauerat, quamuis nequaquam Protestantium doctrinae addictus, a Guisianis praeteritae iniuriae vltionem quaerentibus eodem die occisus est. plerique etiam ex proceribus paulluma periculo abfuere, ac Thoreus inprimis, qui Colinium monuerat, cum Cossenius ad eius custodiam destinaretur, non capitaliorem ei hostem attribui potuisse, vereque lupo ouem commissam. sed absentia Momorantij fratris factum creditur, vt ei, Damuillae, ac Meruuio fratribus parcitum sit. Cossaei quoque vita in discrimine fuit, quod is Momorantiis coniunctus et Guisianis partibus minime addictus esset. Bironus in armamentario cum sibi ob eandem caussam timeret, directis duabus colubrinis contra vrbem se muniuerat, dum plebis et regiorum satellitum furor desaeuiret. ex Protestantibus alicuius nominis raro fortunae beneficio euasere Sanromanius, Cugius, Bricomotius iunior, et pauci alij. Iacobus Crussolius Acierius Antonij fratris Vticensium ducis commendatione et reginae iussu a Guisianis cum aliquot aliis e nobilitate seruati sunt, ea mente, sicuti iactabatur, vt lanienae illius inuidiam in regem ac plebis furorem deriuarent, quasi sibi tantum id consilij fuisset, priuatas inimicitias in Colinij caput vlcisci, tum etiam vt illos, quos seruassent, tanto beneficio obstrictos tenerent, qua in re minime spe sua falsi sunt. Gulielmus Altamerus Feruacius eandem gratiam Francisco Moninio impetrare a rege conatus, frustra fuit. sed cum eius indicio detectus esset, mox Marcello negotium datum est, vt eum per sicarios tollendum curaret. eo die ad duo millia hominum occisa. sub vesperam regio preconio ad tubarum clangorem edicitur, vt vnusquisque domum se recipiat, nec cuiquam inde pedem efferre fas sit. tantum regiae custodiae et decurionibus cum suis equitum turmis per vrbem incedere liceat, addita capitis poena contra eos, qui non obtemperarent. ita cum finis caedibus et rapinis impositus crederetur, nocte insequenti et diebus sequentibus eadem laniena ac praedandi licentia continuauit. rex eodem die, siue atrocitate facti territus, siue inuidiam metuens, literis ad prouinciarum praefectos datis eius inuidiam in Guisianos reiicit, inscio se ac nolente seditionem exortam dictitans; ipsos nimirum, cum deprehendissent amicos ac confanguineos Colinij, quem consobrinum suum adhuc vocabat, vulnus ei inflictum vlcisci statuisse, vt illos anteuerterent, tantam nobilium et Parisiensium manum concitasse, eorumque ope praesidiarios milites, quos ipse Colinio attribuerat, oppressisse; et Colinium ac quotquot ex eius necessarus obuios


page 19, image: s019

habuerunt, trucidasse; tantoque furore ac vi per reliquas vrbis partes exemplum grassatum esse, vt remedium quale optabatur, in tempore adhiberi non potuerit, nunc tandem seditionem sedatam propter simultates veteres inter duas familias iampridem natas concitatam; quod cum praeter voluntatem suam acciderit, velle vt omnes intelligant, non propterea edictum nuper factum vlla ex parte violatum esse: quinimo mandare, vt vbique religiose obseruetur, diligenterque caueant praefecti, ne in aliis vrbibus mutuae caedes ex ea occasione perpetrentur, neque alij. in alios arma capiant; sed quisque domi in agro et vrbibus quiescat, a vi abstineat, poena capitis in eos, qui non paruerint, sancita. extremis literis addita erant haec verba: Heic vero sum cum fratre meo Nauarro et Condaeo consobrino paratus cum ipsis eiusdem fortunae discrimen subire. eiusdem argumenti literae a regina eodem die scriptae, non solum per regnum, sed ad Heluetiorum comitia missitatae, et regio mandatu per Angliam ac diuersis locis in Germania sparsae. postridie continuatae caedes ac rapinae. Petrus Placius Curiae vectigalium primarius praeses, vir grauitate, doctrina et integritate clarus, a quo iam magnam auri summam Michael quidam nomine ordinum ductor pridie emunxerat, ope ballistariorum ei a Nic. Bellofremontio Senescaeo et Carronio mercatorum praefecto attributorum, se a plebis furore defenderat. Senesceus is, nuper a rege suffectus erat in locum Innocentij Triperij Monstrolij magni hospitij praepositi, sub quo praefectura illa, cuius iurisdictio antea tantum ad vileis personas in comitatu regio pertinebat, deinceps etiam ad nobileis et ea omnia, quae ad Magistrum et Tribunos equitum spectant, porrigi cepit. is primus magni praepositi nomen meruit, multum frementibus illis, qui quantum ei per illos titulos accederet, tantum iurisdictioni suae decrescere conquerebantur. iurisdictio illa adeo ampla post Monstrolij decessum aliquanto tempore cessauerat; quam demum rex in Senescaeum ob familiae nobilitatem et raram apud nos in homine militari doctrinam contulit. igitur Senescaeus cum ad Placium a rege hac die venisset, diceretque regem, quantumuis decreuisset omneis ad vnum Protestanteis ad internecionem delere, vt non superesset, qui mingeret ad parietem, tamen ei multis de caussis vitam condonare voluisse, ac se misisse, vt ipsum ad Luparam deduceret: nam cupere ex eo multa discere de Protestantium rebus, quae sua intersit scire. tum Placius se excusare, et paucorum dierum, dum plebis furor deferueret, spatium sibi petere, interim custodia, quam rex vellet, teneretur; contra Senescaeus, qui tale mandatum a Regina haberet, instare, vt sine mora regis imperio pareat, et securitatis maioris caussa, vt aiebat, ei Pezouius vnus ex praecipuis seditionis ducibus attributus, a quo ille per insidias in eorum manus traditus, muloque quo vehebatur, deturbatus pugionum ictibus confoditur. corpus tractum et in stabulum aedium publicarum abiectum. domus mox eius vxore profuga et liberis huc illuc palantibus ad direptionem per triduum patuit. interfecti munus, quod belli tempore per absentiam illius exercuerat Stephanus Nuellius homo factiosus et sanguinarius, quique percussores in Placij caput subornasse credebatur, a rege impetrauit. eadem saeuitia vbique grassante, cum praeter solitum magna coeli serenitas esset, casus incidit, quo mirum in modum plebis efferatae animi inflammati sunt, oxyacantha, quod rubi genus vulgo albam spinam vocant, in S. Innocentij coemeterio, siue sponte, quod aliquando contingit, cum natura deficiente in eo planta est, vt penitus exarescat, siue aqua tepida ab impostoribus infusa, alieno tempore florem mittente. quae omnia factiosi suo furori blandientes ad Deum his indiciis quae patrarentur, sibi grata esse significantem referebant. itaque et caelum exultabundum Protestantium lanienam aspicere aiebant, et Iacobus Carpentarius illam lucem, ad mensem alludens, Augustam scripto edito depraedicauit. igitur seditiosi ad efflorescentis rubi famam concursu facto laetitia ingenti vitulabundi exiliebant, quam et insolito tympanorum per vrbem pulsu imperato (nam hoc illis tum licebat) etiam testati sunt; sicque id interpretabantur, quasi deletis Protestantibus, Catholica


page 20, image: s020

relligio et Galliae regnum pristinum splendorem ac florem recuperaturum esset. contra Protestantes disserebant; et, siquidem id miraculo deputandum esset, hoc signo portendi dicebant, quamuis eo vulnere plane extincta Ecclesia videretur, futurum tamen, vt admirabili et incomprehensa hominibus ratione rursus rediuiua efflorescat; quod etiam exemplo commonstrati Mosi in rubo miraculi confirmabant, qui, licet inflammatus, minime consumebatur. addebant et dici posse ad innocentiae commendationem, potius, quam ad lanienae approbationem id pertinuisse, quippe cum spina in loco ab Innocentibus denominato effloruisset. eodem die ex regij corporis custodia delecti a Gaspare Castreo Nancaeo regis mandatu Castellionem ad Lupam mittuntur, qui Colinij vxorem, liberos, Andeloti item filios comprehendant. verum Franciscus maior natu Colinij filius, et Vidus Lauallus Andeloti item maior natu filius, fuga iam sibi consuluerant; reliqui capti, et cum omni pretiosa supellectile, Lutetiam perducti sunt. consilium regis erat, simulac Colinij ac sequacium caedes patrata esset, vt Guisiani confestim vrbe excederent, et in suas quisque domos concederent, quo magis inde quidquid Lutetiae actum esset, id ab ipsorum factione profectum fuisse omnibus innotesceret. verum Regina et Andinus praecipue, qui impotenti fauore in Guisij partes propendebant, intercessere, qui regem contra Colinium solum initio animatum, nondum scilicet fugae Meldensis oblitum, cum nutantem mox etiam ad omnium Protestantium qui in vrbe erant, caedem impulissent, quasi per gradus ignarum, quo pedem figeret, eo deduxerunt, quo Guisianos sustinendae tantae inuidiae impares subleuarent, vt eam in se deriuaret; eoque consilio Andinus literas ex compacto protulit, inter scrinia Telinij, vt aiebat, repertas Momorantij manu scriptas, quibus ille post vulnus Colinio inflictum, se iniuriam hanc in auctores, qui minime ignorarentur, ac si sibiipsi illata esset, iisdem animis vlturum confirmabar. inde occasione sumpta Regina et Andinus regi demonstrant eo loci res esse, vt si in priore dissimulatione perseueret, regni securitatem, fortunas, opes et existimationem in manifestum discrimen vocaturus sit. nam Guisianos, qui de animo Momorantij ex iis literis et aliunde cognouerint, homines per se turbarum auidos, et earum caussas ex quacunque occasione aucupanteis, arma, quae regis iussu ad inferendam iniuriam sumpserint, nunquam posituros, eaque priuatae salutis tutandae, quam ab inimicis peti dicunt, obtentu semper retenturos, et ita quod belli funestissimi finis putabatur, longe periculosioris initium fore. nam Protestantium, quorum res accisas existiment, reliquias ad Momorantianos per se validos proculdubio se se aggregaturas, et inde vireis ac riouum robur resumpturas: quod si contingat, quam regni faciem fore, vbi spreto ac calcato regiae maiestatis nomine, ius sibi quisque dicet, et priuatis odiis atque affectibus ad libidinem indulgebit? denique quid principes externos de rege existimaturos? qui se a suis cogi patiatur, qui suos in officio continere non possit, qui denique legitimae potentiae frenum moderari nesciat? igitur tanti mali praeuertendi non aliam esse rationem, quam si rex, quae facta sint, tanquam suo iussu facta publica declaratione comprobet. sic enim rerum arbitrium sibi sumpturum, et inde Guisianos exarmaturum, inde Momorantianos, quo minus arma sumant, remoraturum; et postremo effecturum, vt Protestantium res iam afflictae a caussa Momorantianorum separentur. rei vero inuidiam extimescere regem non debere. nam in atrocitate facti, cuius odium excusatione aliqua leniri possit, tantum periculi non subesse, quantum in infirmitatis et impotentiae confessione, quae contemptum principibus fere exitiosum necessario secum trahat. his rationibus principi imperioso, qui minus odium, quam contemptum reformidaret, facile persuaderent, quo Guisianos ad obsequium reuocaret, et Momorantianos in fide retineret, vt publico testimonio quicquid actum esset, id voluntate sua ac mandatu actum confirmaret. itaque mane, hoc est, Martis die, cum fratrib., Nauarro rege, et magno procerum comitatu post auditum insigni pompa sollemne sacrum in Senatum venit, et in Iustitiae lectisternio


page 21, image: s021

sedens, omnib. curiae classib. vocatis de iniuriis grauissimis, quas a Gaspare Colinio, et sceleratis hominib. relligionis nomen falso praetexentibus a pueto accepisset, conquestus, se tamen eas publicae tranquillitati conditis pacis edictis condonasse aiebat. Colinium vero ne quid ad suum scelus reliqui faceret, etiam coniurationem de se, matre, fratribus, et Nauarro ipso, quamuis eandem relligionem professo delendis iniisse, vt Condaeum adolescentem regem crearet, quem et ipsum postea interficere decreuisset, quo se ipsum regia familia extincta vsurpato regno regem constitueret. Eam pestem, licetinuitum, tamencum aliter non posset, contraria peste extinxisse, et vt in extremis periculis extrema remedia adhibuisse, vt impuram illam contagionem ex regni visceribus exstirparet. omnes igitur intelligerent, quicquidilla die supplicio de similibus sumpto actum esset, suo id imperio et mandatu actum esse. quibus dictis Christophorus Thuanus primarius praefes, tempori accommodata oratione regis prudentiam laudauit, qui dissimulatis tot iniuriis coniurationi nefariae, et peticulo ab ea impendenti mature praeuertisset, et ea oppressa nuper pacem in regno constituisset, Ludouici XI reposito dicterio, Qui nescit dissimulare, nescit regnare. tum curiae mandatum, vt de illa Colinij consciorumque coniuratione quaestionem incessanter haberet, et iuxta iuris ac legum formulam pro rei grauitate decerneret. postremo Vidus Faber Pibracciusfisci patronus surgens a rege petit, velitne ac iubeat, hanc declarationem in publica curiae acta ad conferuandam rei memoriam referri, sacrum ordinem et iudiciarium, de cuius deprauatione nuper conquestus sit, emendari, ac postremo edici, vt caedibus et rapinis finis suo mandatu imponatur. ad haec rex, primum se caput iubere respondet; de altero se curaturum; ad tertium publico praeconio per omnia vrbis compita edici mandat, vt a caedibus ac rapinis in posterum abstineatur. ea regis declaratio multos attonitos habuit, ipsumque Thuanum inprimis virum miti ingenio et a sanguine omnino alienum, exemplum scilicet et periculum ex ea impendens veritum, qui et qua erat animi libertate in arcano regem increpuit, quod si quidem vera esset coniuratio a Colinio et suis inita, non iure potius cum iis vtimaluisset. certe ipse tota vita Sanbartholomaeam diem detestatus est illos Statij Papinij versus in dispari re ad eam accommodans, Excidat illa dies euo, ne postera credant Saecula; nos certe taceamus, et obruta multa Nocte tegi propriae patiamur crimina gentis. vt potius aptato ad tempus et locum responso, quam ex animo regis factum laudasse videatur. quaestionis de coniuratis habendae consilium. regi dedisse putatur Ioannes Moruillerius olim episcopus Aurelianensis, et qui episcopatum eierauerat, vt se totum aulae manciparet, homo cauto, sed moderato et aequitatis pleno ingenio, et qui nunquam consilij sanguinarij auctor extitisset; sed cum factum infectum reddere non posset, et interesse existimationis regis ac publicae tranquillitatis arbittaretur, vt eius inuidia si non omnino aboleri posset, saltem aliqua ratione mitigaretur, regi ac reginae persuasit, vt rebus iam consummatis, quamuis praepostero ordine auctoritatem iuris adhiberet, et de coniuratione probationibus confectis iudicium contra conscios ritu a legibus praescripto institueretur. quod et Thuano ipsi ea de re a Moruillerio regis iussu consulto placuerar. biduo post Iubilaeum indicitur, et supplicationes frequentissimo populo a rege et numerosa aula habentur, ad gratia Deo agendas pro tam feliciter et ex voto re administrata; eodemque die edictum promulgatur, quo rex testabatur, quidquid hac in re accidisser, suo diferto mandatu gestum esse, non relligionis odio, aut vt suis de pacificatione edictis derogetur, quae ille etiamnum rata esse, et sancte obseruari velit, sed vt nefariae Colinij et fociorum coniurationi obuiam iret. itaque velle ac iubere, vt omnes Protestantes domi pacate ac secure sub ipsius tutela ac patrocinio degant, ac mandare, vt praefecti diligenter caueaut, ne qua illis in vita, bonis, ac fortunis vis ac iniuria fiat, addicta sanctione, vt qui secus fecerit, capitis poenam sibi dictam intelligat. his clausula postremo subiecta est, quam Protestantes superioribus ex aduerso pugnare interpretati sunt, vt quoniam propter illorum conciones,


page 22, image: s022

et publicos conuentus magni motus ac graues offensiones excitantur, a coetibus siue publicis siue priuatis, cuiuscunque causae specie aut praetextu habeantur, in posterum abstineant, donec aliter a rege decretum fuerit, adiecta in non parenteis capitis et fortunarum armissione. edicta et mandata diuersa pro praefectorum ingenio diuersis regni factionibus aliter atque aliter per prouincias accepta sunt. nam Momorantianorum partibus addicti fere iis moderate vsi sunt; aliorum, ad quos secreta mandata, non scripto, sed per emissarios data sunt, summa intemperies fuit, Parisiensem lanienam in exemplum trahentium. principium in Meldis vt proximiorib. factum, vbi eodem die, quo Lutetiae resgesta est, CC amplius in carceres coniecti fuere a Cosseto fisci procutatore, homine profligati pudoris, cui praecipue operam nauauerunt Dionysius Rollandus apparitor, et Columbus nauicularius. inde postridie ad forum, quod extra vrbem est, fit impetus, et dilapsis viris in feminas saeuitur, quarum ad XXV occisae; quaedam etiam a violentis sicariis violatae. postridie post aedeis suspectorum passim direptas ad vinctos deuenitur, qui a Cosseto ipso singillatim citati, tanquam boues in macello a laniis mactabantur, et in arcis fossam praecipitabantur. pars tamen maior fessis iam sicariis in Matronam subiectum flunen mersi sunt. inde vicinos monet Cossetus, vt recte incepta peragant. quo minus tamen Siluanecti quicquam a seditiosis moueretur, praesentia Fr. Momorantij Insulae Franciae praesidis, qui Cantiliae haut hinc longe erat, prohibitum est. summa dein Aureliani intemperies fuit, quod semel atque iterum a Protestantib. occupatum foedis euerforum templorum ruinis in oculos incurrentib. animos plebis ad vltionem recentibus adhuc odiis incendebat. itaque principium postridie a Campello Bouillo consiliario regio fit, quem Curtius textor seditiosorum dux cum aliquot e suis ignarum rerum, quae Lutetiae acciderant, cum sub vesperam inuisisset, ille ad coenam amicos venisse ratus conuiuium parat, quo sicarij sumpto rem Lutetiae gestam renuntiant, simulque bulgam poscunt, qua tradita, velut inter sacra, mensae hospitem obtruncant. inde quasi figno dato ad caedeis et rapinas toto triduto concursatum est. OIO amplius viri, feminae, pueri, vt putatur, occisi; pars in Ligerim abiecti, qui per pomeria vrbis occisi sunt in fossam praecipitati. magna praeda toto illo tempore abacta; et locuples inprimis illa Petri Montaurei viri doctissimi ante quadriennium Sancerrae ex animi maerore extincti bibliotheca omnium librorum copia instructa, praecipue Mathematicis Graecis maiorem partem manuscriptis et ipsius Montaurei studio emendatis et illustratis; instrumentis item ad eas scientias raro artificio elaboratis barbara immanitate direpta est. Gergolij et quidam occisi, exemplo Aurelianensium per vrbes vicinas oppida ac pagos grassante. Andegaui idem factitatum, initio a Io. Massonio Riuerio pastore facto, qui percussore ab vxore ipsius nil tale suspicante admisso cum in horto deambularet, crudeliter enectus est; alij praeterea. Barbeus Condaei turmae equitum signifer periculum fuga euasit; nec non Renatus Roboreus Bressaldus, sacerdotibus infestus, quorum multos indigne mutilauerat, postea capitali supplicio affectus. Augustobonae Tricassium oppidani, de quibus Colinius paullo ante apud regem questus erat, vbi de tumultu Parisiensi acceperunt, custodes portis vrbis apponunt, ne quis elaberetur; et cum III Kal. VIIbr. suspectos omneis in carcerem coniecissent, quinto post die, Annae Valdraei Simphalij Tricassium praefecti inssu ad vnum omnes, Petro Bellino instigante, qui cum occultis mandatis; vt credebatur, Lutetia nuper venerat, singuli producti et a sicariis mactati sunt, atque in fossam incarcere ipso excauatam reconditi; moxque diploma regium, quo vt a caedib. ac rapinis abstineretur, mandabatur, a Simphalio, qui illud ante caedem patratam accepisse dicebatur, publice promulgatum est. Auarici Biturigum, cum ad rei adhuc incertae famam portae vrbis clausae fuissent, diuersitate literarum, quae regis nomine missae sunt, aliquanto tempore oppidani vim abstinuere, suspectos in carcerem coniicere contenti, donec exemplo Aurelianensium incitati in vinctos eodem furore bacchati sunt. Franciscus Hotomanus


page 23, image: s023

et Hugo Donellus, qui ius ciuile in illa ciuitate profitebantur, discipulorum suorum ac praecipue Germanorum ope praesenti periculo erepti sunt. Charitaeum ad Ligerim oppidum infra Niuernium biduo post motum Parisiensem turma equitum Ludouici Gonzagae praetextu in armis se ostendendi et stipendij accipiendi occupauerat, et literis Lutetia acceptis plebe concitata ad XVIII in oppido occiderat, Petro Meletino et Ioanne Lerio Americana nauigatione noto, praeter spem e sicariorum manib. elapsis, quibus Sancerrae perfugium fuerunt. maxima longe omnium Lugdunilaniena edita est. nam in ea vrbe vt populosissima, mox portis clausis complures capti et in vincula coniecti ussu Francisci Mandeloti praefecti, specie, vt aiebat, vt custodia regia eos a populi rabie tueretur. multi tamen dum a seditiosis quasi in carcerem ducuntur, in vicorum obscurorum compitis interfecti, et inde statim in Ararim et Rhodanum praecipitati, Boidono quodam omni scelerum genere cooperto praecipuo duce et incentore, qui postea dignum vitae exitum sortitus est, Claromontij in Aruernis capitali iudicio affectus. triduum in diripiendis aedibus aut vestigandis suspectis insumptum est, quo exacto, Veneris die IIII Kal. VIIbr. Duperacus Lugdunensis ciuis, sed nuper conchiliatorum equitum torque donatus, iam a multis annis, postquam indignis communicari cepit, vilescente huius ordinis decore, a Regina venit, cum mandatis siduciariis, adiunctis etiam Claudij Rubij, et aliorum vrbis aedilium, qui Lutetiae et in aula res Lugdunensium procurabant, hominum eiusdem farinae literis, quibus quid Lutetiae actum esset, nunciabatur, addito, velle ac iubere regem, vt Lugdunenses Parisiensium exemplum sequerentur. Mandelotus homo prudens, quamuis Guisianae factioni addictus crederetur, tamen ad rei atrocitatem cohorruitj, et ab instanti seditiosorum multitudine aliquot dierum induciis impetratis dum deliberaret, et literae a rege, quas se in horas exspectare aiebat, afferrentur, interim publico praeconio edicit, vt Protestantes omnes ad Praetoris aedeis se sistant, ab illo de regis voluntate cognituri. miseri e latebris continuo egressi, quasi in tutela tegis futuri, ad eum adeunt, ac iussu eiusin varios carceres distribuuntur. nam Rodanenses regij tantae multitudinis minime capaces erant. inter haec Petrus Autissiodorensis sisci in vrbe procurator, homo ingenita prauitate et libidinib. probrosis infamis, per veredarios equos venit, et sine vllis literis, quasi in dignitate hominis satis ponderis ac fidei esset, Mandeloto hanc esse Regis ac Reginae voluntatem confirmauit, vt Protestantes, qui comprehensi essent, et comprehendi possent, ad vnum omnes quamprimum nec exspectato alio mandatu delerentur. igitur Mandelotus circumfusa multitudine, cui idem secretum Autissiodorensis communicauerat, instante victus dat manus, et ad horrendae sententiae nuncium conuersus, Idem tibi, inquit, Petre, quod Petro olim Christus edico, quicquid ligaueris, quicquid solueris, ligatum solutumque esto. confestimque omnes ad caedeis et rapinas discurrunt. Boidono Morniellus, et Clauius se adiunxerunt, homines nefarij et ad omne facinus prompti. cum carnificis opera in ea re patranda vti vellent, ille recusauit, et legitimi magistratus sententiae se parere paratum ostendit: ceterum promiscuis caedibus fatigari aut immiscere, se nolle. cum idem praesidiariis arcis mandaretur, illi pariter vltra modum commoti, non carnifices se esse, nec militari decori tamprobrosum factum conuenire indignabunde responderunt; nullam a miseris hominibus sibi illatam iniuriam. itaque e macello et faece plebis profligati pudoris homines ad eam rem conducuntur. tandem cunctis factum detestantibus ad vrbanam cohortem, quae CCC oppidanis constat, deuenitur, qui quod carnifices, quod homines externi constanter recusauerant, in ciueis suos alacriter suscipiunt. delecti igitur perditissimi quique ex ea, cohorte, ducibus illis ad Franciscanorum aedem primo ruunt, (id die Dominica, quae secuta est, actum) vbi pars Protestantium asseruabatur, et inde ad Caelestinorum, magnaque caede edita, dum ad Rhodani suburbium ad tumultum a plebe excitatum Franciscus Mandelotus cum Sallucio Manta arcis praefecto accurreret, in archiepiscopi aedeis,


page 24, image: s024

vbi ad CCC ex praecipuis vrbis Protestantibus iussu praefecti attinebantur, impetum faciunt, et crumenas prius sagaciter scrutati, supplices ac Dei hominumque fidem imploranteis, crudeliter caedunt, miserabili vtique spectaculo, cum filiis patrum collo implicati, patres filios complexi, fratres, amici se ad constantiam inuicem hortantes ab efferatis laniis, baiulis, nauiculariis tanquam totidem pecudes mactarentur, inter vlulatus, lamenta, clamores horrendos, qui tota vrbe personabant. quod tanquam se inuito et ignaro fieret, Mandelotus subito Guilloteria rediens, sed re iam confecta, moleste in speciem tulit, et ad locum lanienae venit, vt de re iure anquireret, adhibito regio magistratu; confectisque per notarium publicum probationibus, per praeconem edici ridicula dissimulatione imperat, vt qui auctores tanti facinoris norint, eorum nomina edant, C aureorum praemio delatoribus et indicibus proposito. sub vesperam iidem lanij ad Rodamnensem publicum carcerem veniunt, et nouo crudelitatis genere in vinctos saeuiunt, laqueisque in colla insertis miseros cruciant, et semineces ad flumen proximum raptant. nox sequens rapinis ac caedibus traducta, supellex aedibus, merces officinis exportari, latitantes e latebris per indicia erui, frequentes in fluuium abiici. trucidatorum cadauera in archiepiscopalium aedium area iacentia horrore spectaculi offensus Mandelotus, nauibus imponi iusserat, vt ad citeriorem ripam transportata in Athenacensis coenobij coemeterio, vbi olim ara Lugdunensis suit, sepelirentur, missisque vespillonibus, qui eam rem curarent, monachi se id minime passuros demonstrant, cadauera illa sepultura indigna dictitantes. itaque dato signo fit concursus, et a plebe efferata in fluuium praecipitantur, opimioribus cadauerib. ad adipem conficiendam pharmacopolis id deposcentibus concessis. id ab iis, qui haec recentibus odiis scripserunt, proditum. nec hic stetit occidendi licentia. nam aliquanto tempore post Darutij fratres magni nominis mercatores, Labessaeus, Galterus, et Flocardus honesti ciues e carcere educti, sicis iugulati, in Rhodanum proiiciuntur. inter tot caedes elapsi praesidiariorum ope et Mantae praefecti benignitate plerique, et inter eos Io. Ricaldus et Antonius Callia vrbis pastores, cum Ioannes Anglus primarius pastor primo tumultu interfectus fuisset. ad IO CCC omnis generis et sexus immaniter occisi perhibentur. interfectorum cadauera per Rhodanum supernatantia tanto concursu ad Turnonium coaceruata sunt, vt ripas complerent, et oppidani casu inopinato territi, tanquam hostis adesset, ad arma conclamarent; mox horrore perculsi, et sceleris auctores detestati, quamuis a Protestantium relligione alieni essent, homines adhibuerunt, qui ad amouendum spectaculum rapido fluctu delata corpora contis a ripa auerterent. tam horrendum spectaculum et homines auersati sunt Viennae, Valentiae Cauarum, Burgi, Viuarij, ad Spiritus fanum; etiam Auenione, vbi maius Protestantium odium. Arelate vero, vbi puteorum et fontium penuria aquarum c fluuio vicino haustam potant, vltra facinoris detestationem grauissimo incommodo oppidani conflictati sunt, cum esu piscium et aqua ipsa, quae ipsis e solo Rhodano suppetunt, vti nollent, et a conspectu fluminis ipsius abhorrerent. certe in Delfinatu et Prouincia praesidum prudentia et humanitate res longe aliter administratae sunt. nam Claudius Sabaudus Tendae comes arctissima affinitate cum Momorantianis coniunctus, cum ei a Iosepho Bonifacio Mola, qui biennio post infelicem exitum Lutetiae sortitus est, allatae essent, a rege ea de re literae, ille ingenue respondit, non se existimare id regem velle, sed quosdam erga publicam tranquillitatem male affectos illius nomen ementiri, quando ante paucos dies longe diuersa ab his mandata acceperit. malle ergose prioribus, vt regis fide et clementia magis dignis parere. Verum is paullo post, cum Auenione esset, ex subito morbo decessit, magno Prouincialibus sui relicto desiderio, non citra suspicionem veneni ei a seditiosorum emissariis propinati. in Delfinatu vero Bertrandus Simienus Gordius in Momorantiana familia educatus, cum idem mandatum accepisset, Monbrunij ac ceterorum Protestantium in Allobrogibus potentiam et a desperatione periculum caussatus se excusauit.


page 25, image: s025

nonnulli tamen Valentiae Cauarum interfecti. Romanij irem, sed serius, ad X Kal. VIIIbr.; vbi ex ingenti numero, qui in carcerem coniecti suerant, cum complures intentato metu mortis ad maiorun sacra rediissent, septem omnino pugionum ictibus a furente plebe confossi sunt. Santeranus quoque Aruernorum praeses et ipse Momorantianis addictus eadem moderatione vsus est, idemque fere emissariis ex aula aduolantibus, quod Tendius respondit, hoc addito, nunquam talibus mandatis pariturum, nisi ipse rex praesens iuberet. Tolosae maior intemperies fuit. nam cum de re Lutetiae gesta allatum esset, prid. Kal. VIIbr. die Dominica, qua Protestantes Castanetum ad conciones vrbe iuerant, continuo portae clausae sunt, cautumque sedulo, ne qis exiret, libertate in vrbem redeuntibus concessa. multi tamen ex iis, qui exierant, re cognita in vrbem redire noluerunt, et inde Podium Laurentij, Montalbanum, Regium-montem, atque alij alio migrauerunt. biduo post publico praeconio edicitur Senatus auctoritate, ne cui ex Protestantibus vis aut molestia fiat. postridie dispositis per portas vrbis et compita stationibus, suspecti pars per coenobia distribuuntur, ceteri publicis carcerib. includuntur. inde aliquot post dies sub Delpechij et Madronij opulentorum institorum, sed Protestantibus summe infestorum ex aula aduentum in carcerem Palatinum omnes coniecti sunt, vbi mox noctu immissis sicariis ex eorum praecipue numeto, qui iuris ciuilis scientiae operam dantibus immisti gladiatoriam in ea vrbe faciunt, inter quos excellebat Turrius, et aliis perditae vitae hominibus, ad CC crudeliter trucidati sunt, cum in iis aliquot Senatores, atque inprimis Ioannes Corasius, qui postea immanitate geminata ad vlmum in area Palatij. Senatorio cultu suspensi sunt. corpora deinde caesorum in fossa in aedibus archiepiscopalibus excauata terrae mandata. eodem tempore, sed maiori cum caede res Rotomagi gesta, cum Tanaquillius Venator Carrugius praeses, e primaria prouinciae nobilitate vir miti ingenio moras, quantas potuit, adhibuisset; sed postremo peruincente seditiosorum violentia, et eorum praecipue, qui superiori anno delegatorum ex Senatu Parisiensi iudicum decreto proscripti fuerant, qui se ita acceptam iniuriam vltum ire, et decreti illius memoriam inducere sperabant, complures carceribus mancipati, et postea XV Kal. VIIIbr. singuli ad nomenclatoris vocem citati et producti, crudeliter ab emissariis illis, duce Maronimo facinoroso homine, interfecti. inde per aedeis priuatas factus impetus, vbi illo die ac sequenti in viros et feminas promiscue saeuitum est. ad IO homineis omnis sexus et aetatis enecti, quorum spoliatorum corpora fossis ad portam Caletensem excauatis condita sunt, vestimentis, vt erant sanguine cruenta, pauperibus distributis, et affectata etiam ex homicidiis apud plebem hoc facto gratia. id in speciem indigne tulit Senatus, quaestione in facti auctores instituta, quae tamen dissimulatione, sensim euanuit, dilapsis ex vrbe ad tempus sicariis ac percussoribus. per alias etiam vrbes, et ab vrbibus per oppida et pagos exemplum grassatum est, proditumque a multis plus XXX hominum OIO toto regno inhis tumultib. varia peste extincta, quamuis aliquanto minorem numerum credo. nec interim Lutetiae et inaula cessabatur: vbiante omnia excussa Colinij scrinia reginae mandatu, et Ioannis Moruillerij diligentia, si quid in iis reperiri posset, quod euulgatum atrocis facti inuidiam in regno et apud externos principes lenire posset. inter commentarios, quos ille studiose dietim conscribebat, iussu Reginae postea aboletos, caput repertum est, quo regem monebat, vt in assignanda fratrib. portione hereditaria, quod appennagium vulgo vocant, et concilianda illis auctoritate moderatus esset. quo lecto et recitato coram Alenconio filio, quem desiderio Colinij, a quo ille se diligi sciebat, teneri senserat, hic est ille tibi ex animo amicus dilectus, qui haec monita regi dabat; ad quae verba Alenconius, Quantum me diligeret, respondit, nescio; hoc scio, consilium illud non nisi ab homine regi fido et rerum ipsius studiosissimo proficisci potuisse. rursus et inter eius schedas repertum est breuiculum, quo inter rationes, quibus necessitatem belli in Belgio contra Hispanos gerendi impositam


page 26, image: s026

dicebat, hoc additum erat, in oratione quam ad regem miserat, omissum, ne emanaret, sed regi in occulto inculcandum; quod si condicionem regi a Belgis oblatam rex non acciperet, eam ad Anglos vicinos transcriberet, qui nunc regi hoc rerum statu amici, si pedem semel in Belgio ac vicinis regno prouinciis ponerent, antiquos animos essent resumpturi, et commoditate illa inuitati, ex amicis infestissimi hostes regi ac regro redderentur. quod et pariter cum Valsingamo Elisabethae oratori communicatum esset, et Regina illum moneret, ex eo aestimaret, quam bene Colinius erga Reginam heram suam, quae illum tantopere dilexerat, affectus esset, ille eodem fere responso vsus, nescire se, dixit, quomodo erga Reginam heram suam affectus esset, hoc se scire, consilium illud sapere hominem regi sidum et Gallici nominis studiosissimum, in cuius morte rex et Gallia maximam iacturam fecissent. ita eodem fere responso vterque muliebrem astutiam non citra pudorem elusit extremo demum mense; quo caedes Colinij patrata est, rex veritus ne Protestantes ex desperatione per alias prouincias extrema consilia caperent, ad praefectos dat literas cum amplissimis mandatis, et ad Helionorum Chabotium Carnij comitem inprimis Burgumdiae praesidem, quib. iubebat, vrbes et oppida praefecturae suae circumiret, et Protestanteis amice conueniret, eosque de tumultu Parisiensi et eius veris caussis condoceret, nihil in ea re actum odio relligionis, aut in praeiudicium gratiae vltimo edicto ipsis factae, sed vt coniurationi a Colinio ac fociis contra regem, reginam, regis fratres, Nauarrum ac ceteros principes et proceres initae praeuerteretur. velle regem, vt edicta sua seruentur, et Protestantes vbique acceptis a praesidibus securitatis literis sub tutela regia pacate viuere ac tuto possint, capitis poena in omneis sancita, qui eis iniuriosi aut molesti vlla in re fuerint. vicissim moneret Protestanteis, vt se domi quieti contineant: et quoniam in concionibus ac locis publicis consilia Catholicis suspecta, quaeque illos ad res nouas concitare possent, inter Protestanteis haberi conseuerint; ab his abstineant, et a regis clementia ac benignitate eandem, qua ceteros complectitur, gratiam ac securitatem exspectent. si vero his monitis, mandatis, ac regis promissis per vaesaniam neglectis publice conuenire, turbas ciere, et arma defensionis fuae colore sumere praesumant, in eos iure gladij tanquam perduelleis vtatur. in eandem sententiam ad Melchiorem Monpesatum Pictonum, Priam Turonum et alios aliarum prouinciarum praesides missae literae. Chabotius vero summa prudentia ac moderatione in praesectura sua verstus est, cum diceret, Protestanteis seueritate et poenarum saeuitia hactenus exasperatos, melius humanitate et clementia ad officium adduci posse; resque fere citra sanguinem in Burgundia transacta est, plerisque ad maiorum sacra, eierata Protestantium doctrina, metu seu sponte reuersis. vnus Claromontius Trauius e primaria nobilitate, cuius Helenam sororem Antonius Astaeus Grammontanus in vxorem duxerat, Diuione, cum res ad primum nuntium calerent, per absentiam Chabotij a furente plebe interfectus est. suspecti Matiscone in carcerem a Philiberto Guichio regis iussu comprehensi et asseruati, nec praeterea alio incommodo affecti sunt.



page 27, image: s027

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LIII

SEDATA vtcunque per Gallian tam foeda rempestate, et caedium ac direptionum libertate compressa, cum prudentiores minime Protestantium partibus addicti ad se ex tristi praesentis status cogitatione senssim rediissent, et factum execrantes eius caussas et excusationem curiosa vestigatione quaererent, sic iudicabant, nullum similis saeruitiae exemplum in tota antiquitate euolutis gentium annalibus reperiri: nam certis hominibus aut vnolloco furores huiusmodi cirumscriptos fuisse, vt recentis iniuriae sensu excusari potuerint; aut in eos bacchatam tantum rabiem, quos e medio tolli iubentis intererat. sic enim Mithridatis regis Ponti iussu vno nuncio atque vna literarum signisicatione per totam Asiam eodem die CL ciuium Romanorum OIO intersecta. sic Petrum Arragonium VIII OIO Gallorum in Sicilia, quamse absente occupauerant, trucidari iussisse. eorum longe ab hoc diuersam esserationem. nam reges illi in peregrinos et alienigenas saeuiebant, hic vero in suos, et non plus potestati, quam sidei suae commissos ciueis. illi nulla alia quamperegrinis ipsis data side obligati erant, hic recenti foedere cum regibus principibusque vicinis ad seruandam, quam iurauerat, pacem astrictus erat. illi nullas ad fallendum artes regio fastigio indignas adhibuerant; hic pro illecebra data dextera et nuptialibus sacris abusus est, sororis consangumeae geniali stola paene sanguine respersa. regias praedicari virtutes has solere, iustitiam, mansuetudinem, clementiam, saeuitiam ac crudelitatem in aliis omnibus, tum vero praecipue in principibus damnari. laudatum seculis omnibus P. Scipionem dicere solitum, malle se ciuem vnum seruare, quam mille hosteis intersicere. eamque vocem Antoninum cognomento. Pium crebris sermonibus vsurpasse. reges quidem ius vitae et necis in suae ditionis subiectos populos habere, sed cum hoc temperamento, vt non nisi caussa cognita et quaestioneconstituta in eos animaduertere liceat. hunc furorem et mentis caecitatem Gallorum animis a diuina mente missam propter assiduas sanctissimi numinis sui execrationes ac contumelias, quibus rex ipse praue a matre, praue a moderatoribus ipsi a matre datis institutus minime abstineat, exemplo iam ab aula in vrbes, et ab vrbibus ad paganos, ac rusticos tanta licentia grassante, vt tertio quoque verbo Dei, caput, mortem, sanguinem, ventrem detestentur. nefandis itidem libidinibus, scortationibus, et adulteriis, irritatam Dei patientiam: denique naturam


page 28, image: s028

rerum iam quodammodo cum Deo, de tam diuturna patientia et mansuetudine expostulare; neque terram Galliam diutius ista portenta tolerare potuisse. nam quae caussae contra Colinium obtendantur, eas nulla vero simili ratione confictas vix pueris persuaderi, nedum probari posse. cui enim probari posse, coniurationem illamintra Lutetiaemoenia Colinium fecisse, quem constat ante pacem, nam hoc demus, sontem, certe post edictum, si quidem in publica fide et regis promissis constantia esse debet, insontem ad regem venisse, a bello ciuili prorsus abhorrentem, et de Belgico tantum sollicitum? quod vero post vulnus acceptum coniurasse dicunt, minus veritati consentaneum videtur. nam qui Colinius duobus tantis vulneribus acceptis aeger, aetate affectus, vtroque brachio captus, quorum de altero amputando medici deliberabant, ccc adolescentibus comitatus LX OIO infestissimorum sibi hominum egregie armis instructorum quasi exercitum adoriri potuisset; aut tam exiguo tempore de tanto ac tam immani facinore consilium capere? vix enim ad horas XL post vulnus acceptum vitam perduxit, quo spatio illi erat a medicis omni colloquio interdictum. tum si cuius criminis insimulabatur, an non Cossenio eiusque custodiae commendatus atque obsessis viis vndique interclusus in potestate regis erat, vt momento temporis, si regi ita videretur, in carcerem trudi, et comparatis iudiciorum more testibus in eum legibus et iure agi posset? praeterea si Colinius cum ambactis et clientibus in regem coniurauerat, cur eodem crimine ceteros innocenteis, tot nobileis matresfamilias, virginesque, quae illo nuptiarum caussa conuenerant, tot pregnanteis mulieres, tot aetate affecta senes, tot in lectis decumbenteis aegrotos, et omnis sexus ac professionis homines de Colinij vltimis consiliis ignaros comprehendi oportuit? cui vero non absurdum ac plane ridiculum videri, Colinium in Nauarrum eandem cum ipso relligionem colentem, et quem quadriennium antein potestate habuerit, tam alieno tempore coniurasse? ita plerique disputabant sicque existimabant, facti huius ratione nomen Gallicum olim inuidia atque adeo infamia laboraturum, tantaeque indignitatis posteritatem non immemorem futuram. tunc etiam, ne quid ad summam insaniam deesset, aemulatione veterum imperatorum laus in tam detestando facinorequaesita. nam cusi numi argentei et aurei, regique III Non. VIIbr. oblati, in quorum antica parte regis in throno sedentis effigies depicta erat, cum inscriptione, VIRTVS IN REBELLEIS; in postica, duae columnae, quod erat regis insigne, cum inscriptione, PIETAS EXCITAVIT IVSTITIAM. in aliorum antica parte regis facies erat cum inscriptione Gallica, CAROLVS IX REBELLIVM DOMITOR: in postica effigies Herculis contra Hydram face ardenti et claua depugnantis. ita rebus Protestantium deploratis, Rupella quibusdam, Montalbanum, Nemausus, Viuarienses et Cebennarum castella perfugium fuere; plures metu huc illuc domo relicta etiam extra regnum migrarunt, qui in Anglia a regina, in Germania a Friderico Palatino VIIviro humanissimo principe, a Tigurinis et Bernatibus apud Heluetios benigne suscepti sunt: ac Geneuae in Allobrogibus praecipue, vbi cum in tanta rerum vastitate plerique penuria laborarent, diligentia Theodori Bezae et collegarum pecuniam ad eos vsus vndique corrogantium subleuati sunt. duo Colinij silij maiores, periculo erepti. comes item Lauallus Andeloti F. et Aloisia Telinij vidua Geneuam petiere, et inde Basileae aliquot menses commorati, tandem Bernam concedere, humaniter et honorifice a repub. excepti. plures incommodum exilij veriti, et ab vxoribus domo ac ceteris caritatibus procul abesse non sustinentes, violentiae cesserunt, et tempori seruientes ad maiorum sacra redierunt. in eam rem Lutetiae conscripta confessionis formula, iuxta quam sectarium errorem eierare tenebantur, qui domi manere maluerant. consiliis ita huc vsque satis ex voto procedentibus tria male habebant Regem, Nauarri et Condaei adhuc perseuerans in doctrina Protestantium voluntas, in Polonia et apud Heluetios, vbi quid de rege sentiretur, tunc rerum nostrarum intererat, sinistrum de hoc facinore iudicium, et Rupella Protestantibus, qui collectis animis arma


page 29, image: s029

sumere auderent, firmissimum perfugium, quibus malis idoneum ac tempestiuum remedium adhiberi oportebat, quippe omni mora in his negotiis summe periculosa. quantum ad Nauarrum et Condaeum spectabat, parum laniena Parsiensi actum videbatur, si rex, qui eo facto debellatum putabat, ab illorum peruicacia expugnaretur, quorum exemplum ac pertinacia ad reliquias palantium et metu consternatorum colligendas animosque in proposito confirmandos non paruum momentum allatura esset. itaque Rex temperatius cum Nauarro, cuius magis flexibile ingenium norat, cum Condaeo seuerius agendum ratus, siue simulate, siue ira incitante, vt metum Condaeo, et per Condaeum Nauarro incuteret, V Eid. VIIbr. arma sibi asserri, et praetorianorum centuriones accersi iubet, seque Protestantium reliquias profligare statuisse deierat, initio a Condaeo sumendo, omnibusque, vt sibi praesto sint, imperat. sed intercessit prudens, et supra sexum fortissima mulier Regis vxor, quae viri impetum, qua valebat apud eum auctoritate, compressit, monuitque, ne rem tanti momenti inconsultis consiliariis aggrederetur; nam huiusmodi esse, vt si praecipitaretur, postea poenitentia emendarinon posset. Rexigitur dilectissimae vxoris precibus victus arma deponit, et custodes amandat. postridie Condaeum accersit, et tria illa proponit, ex quibus vnum optaret, missam, hoc nomine vulgoreceptam relligionem Catholicam intelligebat, mortem, aut perpetuum carcerem. cui Condaeus, Non sinat Deus, mi Rex et domine, vt primum eligam; ex duobus reliquis alterum, quod placuerit, M. T. arbitrio ac voluntati relinquo, quam Deus pro prouidentia sua regere ac moderari dignetur. quo responso modestiae pleno Rex aliquanto placatior, cum in pertinaciae Condaei expugnatione, ad famam et rerum suarum statum magnum momentum poneret, reique consiciendae rationes vestigaret, commodum accidit, vt magni nominis inter suos concionator Hugo Sorellus Rosarius ecclesiae Aurelianensis pastor comprehensus sit, qui eodem quo alij metu, nam sponte id non fecisse exitus postea declarauit, territus, animum ad sacra maiorum redeundi prae se ferens, habere quaedam se dixit, de quibus Regem conuenire vellet. magna de Protestantibus victoria parta putabatur, si Rosarius eorum partes desereret. itaque statim coram Rege sistitur, et errorem suum detestatur, idque quod nunc faciat, iam antese facere paratum satis indicasse dicit, cum in dirimendis controuersiis semper antiquitatem et Patres appellandos censeret; alioqui nunquam dissidiorum finem fore. ceterum cunctationi suae tempestiuam vim et necessitatem Deum imposuisse, vt quod facere constituerat, citius faceret. verum se operam daturum, vt damnum mora factum diligentia sua sarciat, exemploque suo facem errantib. praelaturum, vt ad ecclesiae vnionem mature reuertantun eam occasionem sibi veluti a Deo oblatam Rex arripiens, hominem ad Nauarrum, Catharinam ipsius sororem, Condaeum, Mariam Cliuiam eius vxorem, Franciscam Aurelianam Condaei socrum introducit, qui illum de verae ecclesiae notis, certa eius successione ac legitima ministrorum vocatione disputantem, eaque in sola ecclesia Catholica Apost. Rom. simul esse affirmantem multis argumentis, et magna, qua pollebat, ornate dicendi facultate confirmantem, cum attente diu ac coram Sorbonicis doctoribus audiissent, omnes praeter Condaeum manus dederunt, metu, qui in Cliuia et Aureliana perseuerauit, potius coacti, quam ab illo persuasi, vt euentus postea in Nauarro et eius sorore docuit; qui tamen cum honestam tempori seruiendi et vitae suae consulendi rationem quaererent, exemplum Sorelli pro excusatione sumpserunt. Condaeus, cui publico illo colloquio nondum plane satisfactum fuerat, seducto in arcano Sorello, Ita ne est, inquit, vt palam dicis, an prae metu et non ex animi sententia loqueris? illo affirmante et multis verbis rem amplificante, subiecit Condaeus, Si ita esset, quemadmodum a puero in tua tuorumque collegarum schola edoctus accepi, veritatis defensionem libenter capite ipso redimerem: sin vero erraui, et circonuentus sum, errore deposito veritati exploratae credendum est. ab ea die Condaeus labare cepit, siue suae infirmitati alienam culpam praetexeret; nam in


page 30, image: s030

Bastilia arce cubiculum paratum intellexerat, seu ita rem habere ab illo persuasus crederet, et tandem post Nauarrum et alios errore eierato et interposita Pontificis nomine a Carolo Borbonio cardinali patruo auctoritate, a sectario veneno expiatus sollemni sacro interfuit. Sorellus vero ille cum eandem operam Lutetiae multis locis nec sine effectu nauasset, inde Diuiodurum Mediomarricum cum Ioanne Maldonato Lusitano summae eruditionis et ingenij viro ex Iesuitarum sodalitio missus est, vt suo exemplo ac publicis concionib. eos, qui permulti in ea vrbe a Pontifice defecerant, in viam reduceret. postremo Monpenserij rogatu Sedanum quoque profectus est; vt Franciscam filiam Henrici Roberti Marciani Bullionij ducis vxorem a Protestantium doctrina, quam illa amplectebatur, reuocaret. qua in re conatus eius frustra fuit; indeque maerore contracto et crebris literis ab amicis e Germania scriptis, monitus et increpitus, iam metu liber se ingrato illo ministerio extricat, et Heidelbergam confert, editoque, libello, quo priorem illam poenitentiam recantat, culpam in ea re suam grauissimam rursus detestatur, et diserte a Condaeo veniam petit, quod exitioso suo et impio ministerio illum in tantum conscientiae periculum praecipitasset. Sorellus a neutris gratia inita sed pariter ab vtraque parte leuitatis insimulatus, ab eo tempore se quietum in Germania continuit. inde quoque sumpta occasione et fiducia Carolus Lotaringiae dux XVIII Kal. VIIIbr. edictum condit, quo ditionis suae subiectis populis relligionis Protestantium vsu; quem licentia inualuisse suoque iniussu dicit, omnino interdicit, facultate ramen facta Protestantibus res suas vendendi et negotia sua gerendi intra anni spatium, et inde alio libere migrandi. at Rex abductis a Protestantium partibus Nauarro et Condaeo, quo professionem sidei illorum illustri magis testimonio obsignaret, vtrique persuasit, vt ad Pontificem literas darent, quibus cardinalis Borbonius patruus suas adiungeret. illi igitur V Non. VIIIbr. ad Pontificem dant literas, quibus vterque, sed diuersis verbis magno suo cum dolore accidisse testabatur, quod ab ineunte aetate falsa doctrina imbuti a communione ecclesiae auulsi essent, culpa non tam parentum quam eorunt, qui illos seduxerant, quem errorem cum a Rege, Regina parente, fratribus regis, cardinali Borbonio et Monpenserio moniti agnouerint, ac detestati sint, professionem suae fidei apud Pontificium oratorem deposuisse, confisique benignitati ipsius, qui tanquam Christi in terris vicarius et gratiarum coelestium per vniuersum orbem munis dispensator vniuersos obuia humanitate complectatur, ad eius misericordiam confugisse, et petere, vt ab eo in gremium Ecclesiae recipiantur, et impedimentum, quod matrimoniis a se nuper contractis quo minus legitima, et ex iis suscepti liberi censeantur legitimi, obesse possit, vtrique consanguinitatis facta gratia remoueat quas ad literas Pontifex Kal. IXbr. perbenigne respondit, et laudata eorum pietate ac side probata, missis etiam ad vtrumque dispensationis diplomatis, gratiam, quam ad confirmanda iam contracta matrimonia petebant, fecit. iam ante nuncio de tumultu Parisiensi allato, mirum quanta laetitia Romae exultatum fuit. nam VIII Eid. VIIbr. lectis in cardinalium Senatu Pontificij legati literis, quibus de re tota tanquam destinata Regis voluntate ac iussu confecta Pontificem certiorem faciebar, mox decretum fuit, vt inde recta Pontifex cum cardinalibus ad B. Marci concederet, et D. O. M. pro tanto beneficio sedi Romanae orbique Christiano collato gratias ritu sollemni ageret: item vt die Lunae proxima sacrum sollemne in Mineruae aede celebretur, eique Pontifex et cardinales intersint. inde Iubilaeum toto Christiano orbe publicetur; eius caussae expressae sunt, vt agerentur Deo gratiae ob deletos in Gallia veritatis et Ecclesiae hosteis, ob victoriam de Turcis reportatam, et in Belgio rem ab Albano feliciter gestam; pro regno item Polonico preces conciperentur, vt is eligatur rex, qui Catholicae Romanae relligioni tuendae ac propagandae serio et ex animo studeat. sub vesperam in Hadriani mole in publicae laetitiae signum displosa tormenta, ac passim per vias accensi ignes, nihilque eorum praetermissum, quae in cunctis ac maximis


page 031, image: s031

quibusque pro Ecclesia R. victoriis fieri solent. cardinalis Lotaringtis summa animi impotentia tam optarum afferenti nuncium, is erat nobilis a fratre Aumalio missus, OIO aureos numerari iussit, ex eoque se incredibile gaudium cepisse, testatus est. eiusdem instigatu biduo post supplicationes ad B. Ludottici maxima nobilitatis ac plebis frequentia celebrantur. anrecedebant episcopi et cardinales; post hos Heluetij; dein legati regum et principum sequebantur; demum Pontifex ipse sub vmbella incedebat, cuius latera claudebant longe dispares et natalibus et moribus diaconi cardinales, ordine prior Innocentius Montanus, et Aloisius Atestinus regia indole vir; syrma Pontificia vestis Caesareus legatus, qui honos, vt maximus, Caesari ante alios defertur, gestabat. Tum leuis armaturae equites vltimum agmen ducebant. hoc ordine incedentes cum ad aedem venissent, sacrum a Cardinali Lotaringo peragitur magno paratu, aede ipsa praeter solitum summa magnificentia exornata, et ad eius valuas inscriptione apposita, qua Lotaringus Caroli IX Christianiss. Francorum regisnomine D. O. M., Beatissimo Patri Gregorio XIII P. M., sacro. Illustriss. Cardinalium collegio, S. P. Q. R. inter alia consiliorum datorum, auxiliorum missorum, duodecennalium precum ac votorum plane stupendos effectus, et omnino incredibileis exitus gratulabatur. mox et strategematis titulo publicatur Romae libellus a Camillo Capilupo scriptus, quo series facti enarratur, et omnia iam ab initio, cum pax ante biennium cum Protestantibus facta est, certo Regis ac Reginae consilio, astu, ac sollertia, quo res ad eum, quem fortitae sint, effectum perduceretur, ordinata et composita memorantur. eo commentario inter alia perscriptum est, regem, quo cardinalem Borbonium ad sponsalia peragenda induceret, rei ignarum et conscientiae scrupulum caussantem, in quo sibi a Pontifice caueri petebat, Reginamque ipsam falleret, quam nisi impetrata a Pontifice gratia in nuptias nunquam consensuram artificiose mentiebatur, re cum Colinio communicata finxisse oratoris sui apud Pontificem literas, quibus ille Regem de gratia a Pontifice concessa, et primo quoque die mittenda certiorem faciebat: eotastu, quem Colinius fummopere probabat, Regem Borbonio Cardinali imposuisse, et Colinio persuasisse, Protestantium caussae se ex animo fauere, in quorum gratiam matrem fallere non dubitasset. ita sponsalia contracta fuisse sine Pontificis auctoritate; quare postear cognita, Borbonium, quod in ea re peccasset, censuramque ecclesiae imprudenter incurrisset, gratiam sibi erroris a Pontifice fieri expostulasse et impetrasse. addit et eo scripto Capilupus III hominum OIO tumultu Parisiensi trucidata fuisse (quem eundem numerum edit Io. Baptista Hadrianius) et CCCC domos in vrbe direptas, ac Petrum Paullum Tosingum cum vno ex filiis morti Colinij interfuisse et praedae participase, repertamque in Colinij scrinio imaginem numi specie cusam cum singularibus literis, R. L. P., quae consilij de Lotaringis, et Pontifice exterminandis sumpti fidem faciebat. quod commentum alio ineptissimo cumulauit, cum scripsit cardinalem Borbonium, cum Rex in senatum biduo post venit, gratiae summae loco a rege petiisse et obtinuisse, vt episcopatus Bellouacensis, quem per Castellionaei cardinalis mortem adeptus fuerat, Paris Franciae dignitate ornaretur: quod summam cius de reb. nostris ignorantiam aperte prodit. nam pueri apud nos sciunt, episcopum Bellouacensem vnum ex VI Ecclesiasticis Franciae paribus esse et semper suisse. Nec verius est, quod scribit, auxiliareis ante Colinij mortem in Belgium duce Villerio Depotio missos, vt laboranti in montibus Nassouio praesto essent, ab Helionoro Aureliano Longauillae duce Picardiae praeside caesos, IO CCC ex iis trucidatis et ducibus cunctis vincula coniectis. nam accepto de Colinij caede nuntio, copiae illae sine caede ac certamine huc illuc dissipatae sunt. addit postremo Reginae id semper fuisse iam ante multos annos consilium, vt de petduellibus data occasione vltionem sumeret. id Prospero santacrucio cardinali ante quadriennium haut obscuris verbis indicasse, et vt Pio V id confirmaret, rogasse. idem propria manu ad Pium V postea semel atque iterum scripsisse, literasque ipsas vidisse


page 032, image: s032

se testatur Capilupus. Postremo eo pertinere colloquium ab eo ante aliquot annos cum Ioanne Coraro reip. Venetae apud regem oratore habitum, quo illa se in his tumultibus solari aiebat exemplo Blancae Alfonsi Castellae regis filiae et s. Ludouici parentis, easdem calamitates sub filio puero olim expertae, sub quo et rebellauerant Albigei doctrina a Protestantibus non multum dissimiles, quos pugna ingenti profligatos, postea pace facta et quamuis praeteritorum sancita memoria singulos vltione per occasionem sumpta omnino deleuerit. his actis Romae legatus in Galliam decernitur Fabius Vrsinus cardinalis, tradita ei ritu sollemni cruce, quod honorificae adeo legationis insigne est, qui mox se in viam dedit. scribit Ioannes Bapt. Hadrianius consilium de Colinij caede iam antea Baionae a Regina in colloquio cum Albano habito sumptum esse, quod continuorum bellorum superuentu retardatum et frustra per emissarios tentatum in eam occasionem distulerit, vt iam supra diximus. sane ingeniosi sunt Itali et Hispani, qui haec tradunt, dum nobis profundam suam calliditatem et praeposteram prudentiam in hoc facto affingere conantur; quod tamen nostri aulici tanquam ex occasione natum, neque ante praemeditatum tam artisiciose excusarunt. interea Nauarrus, quo maius suae professionis documentum daret, XVII Kal. IXbr. edictum condit, quo ex consilio Reginae socrus, Reginae vxoris, cardinalis Borbonij patrui per vniuersas suas ditiones ac praecipue in Benearnensi principatu, vbi a parente ipsius ante aliquot annos ex comitiorum prouinciae decreto maiorum relligio abolita fuerat, et Protestantium doctrina recepta, Protestantium relligionis inter eos receptae vsu interdicitur, mandaturque, vt prisca relligio tamdiu intermissa instauretur, bona sacro ordini adempta restituantur, Pastoribus nisi ad sacra maiorum redoant, facessere iussis. edictum Grammontano, cui tumultu illo parcitum diximus, tanquam Benearni et aliorum ditionum praesidi perferendum et exequendum committitur, cuius tamen conatus frustra fuit, Benearnensibus recusantibus, et hoc mandatum, non libera voluntate, sed a captiuo principe suo profectum interpretantibus. regium quoque edictum conditur, quo omnibus Protestantium doctrinam professis, etiamsi relligioni illi renunciassent, publica munera adimuntur, fiue illa ad iudiciarium ordinem, fiue ad equestrem pertinerent. eximuntur tamen ab eo numero, qui minora munera administrabant, dummodo iuxca abiurationis, quam diximus, sollemnem formulam publice errorem suum detestarentur. rebus ita domi constitutis, restabat alterum quod maxime regem ac Reginam angebat, vt apud externos principes factum excusaretur, quod scriptis et legationibus factitatum est, omni studio satagente Regina post scelus admissum, vt eius inuidia eleuaretur, nec Andium duci apud Poloniae proceres in petitione illius regni impedimentum afferret. nam vasti animimulier et futuri anxia eiusque vel per legib. vetitas artes cognoscendi curiosa, cum ei Mathematicis praedictum esset, fore, vt filios omneis reges ante mortem videret, et si id ex voto interpretabatur, tamen singulorum filiorum in regnum Franciae ordine succedentium euentum verita, vt infaustae successionis augurium eluderet, diuersa cottidie regna somniabat, et ad omneis nouorum imperiorum filiis conciliandorum occasiones intenta erat. itaque et diu antecum Elisabetha Anglorum regina actum de nuptiis fuerat. de Caesareae et Iuliae, vulgo Algeriam vocant, regno in aduersa Barbariae ora posito cogitatum fuerat: quod illa a negociatoribus Massiliensibus decepta facile capi posse sibi persuaserat; quippe Selimi viribus contra foederatos in oriente occupatis, et Afris ab imminente eorum ceruicibus Hispano sibi metuentibus; quos principis Selimo amici dominationem prae Philippi infesti iugo optaturos apparebat. quod si succederet, continuo Sardiniam, quam olim pro Nauarrae regno compensationis titulo obtulerat Philippus, et Corsicam, in quibus ius sibi Galli arrogabant, insulas toto mediterraneo mari maximas et ad transitum in Africam oportunas, ad noui regni amplificationem accessuras sperabat. itaque Fr. Noallio episcopo paulo ante ad Othomanicam portam misso negotium datum fuerat, quo res


page 033, image: s033

cum bona Selimi gratia conficeretur, vt de ea cum principe purpuratorum ageret. cum initio de rerum euentu incertus non omnino recusaret Selimus, ad extremum consulto Mophthi, quod in huiusmodi negotiis sollemne illis est, se excusauit: quippe religione attineri, netempla et maiorum sacra in aliorum quam Musulmanorum potestatem deuenire pateretur; sed alia se opimiore condicione regi eiusque fratri consulturum: nam classem CC triremium se propediem ad Prouinciae littus missurum egregie instructam, cuius ope quidquid in Italiae et Hispaniae ora vrbium ac locorum munitorum capietur, totum id regis, cui classis militabit, commodo cedet. quo accepto responso, Noallius et literis ipsius Selimi amplissimis ad regem fuper noua foederatione missi, condiciones accipiendas, et serio potius de Belgio, quod sub manum erat, quam de Libyae arenis procul positis, et mobilibus Afrorum ingeniis tractandis cogitandum reginae suadebat. bellum illud quippe exitu fructuosissimum et alieno periculo consici posse, hinc Protestantib. nuper reconciliatis (haec ante tumultum Parisiensem scripta) in Belgio, hinc Turcis cum classe auxiliari Italiae et Hispaniae littora eodem tempore infestantib. haec agitanti reginae, et ad regna externa circumspicienti de Polonia mentionem iniecit Io. Monlucius Valenciae episcopus, quo praecipuo in omnib. magni momenti negotiis ministro vtebatur, et vt deposita detransmarino et a sacris Christianis alieno regno cogitatione ad nouas et quasi a munine oblatas spes animum conuerteret facile induxit. de Sigismundi Augusti valetudine desperata iam anno superiore allatum fuerat, quo sine liberis decedenteres post tot aetates ad comitiorum iura redibat. Rei conficiendaevia vtsterneretur, primo placuerat, ante mortem Sigismundi, vtaliquis e nobilitateiuuenis in Poloniam mitteretur, quispecie externa regna ac prouincias lustrandi in aula Caesaris, qui regnum illud Ernesto vni ex filiis ambire dicebatur, quae consilia agitarentur, cognosceret, et inde in Sarmatiam vsque transiret, ac regem aegrotum, si liceret, saluraret, proceres erga hospites iis in locis perhumanos inuiseret, et aliquem nominis Gallicitoto orbe clari, sed propter distantiam loco rum apud eos minus cogniti memoriam quasi sensim excitaret, vt si casus ferret, in eligendo rege etiam Gallorum ratio haberi posset. is delectus est in gratiam Monlucij Ioannes Balagnius ipsius episcopi ex contubernio filius, qui tunc Patauij admodum iuuenis degebat; ad eum missa a rege documenta cum amplissimis patris his negotiis exercitatissimi monitis, quibus ille instructus viam ingreditur, et per Viennam Pannoniae itinere facto, sicuti iussus erat, inde in Poloniam transit, vbi salutatis proceribus, et ab iis more gentis saepius lautissimis conuiuiis exceptus, ad regem tamen, qui in Lithuaniam vsque processerat, et Knisiniae aeger decumbebat, propter aduerfae valetudinis incommodum admitti non potuit. is tandem Non. vtilib. ad Deum migrauit, cum LII annum ageret, nullis heredibus relictis ex Elisabetha et Catharina sororibus Ferdinandi Caesaris filiabus, et Barbara Radeuillia, quam inter eas mediam vxorem duxerat. post iusta facta, vt in loco ab iis rebus, quae ad pompas necessariae sunt, longe dissito, extremo mense, de reditu in Galliam cogitare cepit Balagnius, prius tamen honorifica Andium ducis mentione vbique facta, eiusque virtutib. in conuiuiis, congressib. composita oratione commendatis, et primo Poltozij quod est episcopi Ploscouiensis Bugo impositum oppidum venit. haut longe hinc Bloniae erat Anna infans regis defuncti soror, ad quam Carboneus nobilis a Balagnio missus, qui ipsam salutandi et conueniendi sibi copiam dari peterer. verum illa, quae tunc a regni Senatoribus asseruabaum, se excusauit. Balagnius vero per Vistulam secundo Aumine Gedanum petŘt opulentissimam Borussiae vrbem et frequentissimum toto illo VIItrionali tractu emporium m Constantini Ferberi aedibus inuidiosa supellectilis argenteae copia instructis exceptus. inde conscensa naui Gallica, cui Angelo Fiscanensi nomen, per Sueciam et Daniam exscensione facta, postremo in Galliam ineunte VItili appulit, vbi iam intellecta Sigismundi morte de honorisica in Sarmatiam mittenda legatione actum fuerat; et Ioannes quidem Monlucius, qui negotij illius procurationem


page 034, image: s034

susceperat, primo nominauerat Vidum Fabrum Pibracium fisci in Senath Parisiensi patronum virum ingenij dexteritate, et elegantia, literis et cultissima eloquentia praeditum, nec non et Ioannem Truchium primarium Senatus Gratianopolitani praesidem. sed cum rex Pibracij opera inpraesentiarum egeret, Truchium vero absentia longinqua et sonticus morbus excusarent, nominati rursus a Monlucio Michael Seureus eques Hierosblimitanus compluribus legationibus felicissime defunctus, ac postremo Vidus Sangelasius Lansaci F. iuuenis raris ingenij dotibus ornatus. ipse aetatem iam grauem et aduersam valitudinem caussatus onus hoc a se remouebat, quod humeris tandem eius instante et obsecrante regina incubuit. igitur ille rebus ad eam rem optime a rege instructus, sed a se paratior, vt qui tot legationes magna cum prudentiae et felicitatis laude obiuisset, pridie quam nuptiae Nauarri et Margaritae regis sororis celebratae sunt, hoc est, XVIKal. VIIbr. Lutetia profectus est, prius monito Rupifulcaudio comite, sicuti suo loco diximus, vt saluti suae et suorum prospiceret: cumque fanum Desiderij in Campania venisset, et dysenteria vexatus ibi triduum morari coactus esset, de tumultu Parisiensi accepit. quare cum sibi difficile per Germaniam ac periculosum iter prouideret, praeuertendum ratus, antequam quidquam de ea re explorati ad illos principes allatum esset, adhuc aeger reclamantibus medicis in viam se dedit, et Michaclis fanum in Lotatingia venit; vnde iniuriose a Manegrio Virodunensis praefecti legato Virodunum retractus vitae periculum adiuit, spe a Macereo quodam episcopi vrbis ab cpistolisi concepta, vt interfecto co Valentiae episcopatus fratri magni nominis theologo, et Guisij olim praeceptori a rege donaretur. sed cum per literas a rege, Regina, et Andino Nonis VIIbrib. datas, quantum id moleste ferrent, quamque id a voluntate ipsorum alienum esset, et Macereus et Manegrius cognouissent, dimittitur Monlucius, et inde recta Argentinam contendit, vbi cum P. Gilbertum Mallocium Senatorem Gratianopolitanum, Carolum Leberonem S. Rutij abbatem sororis filium, et Iosephum Scaligerum clarissimi et vndequaque doctissimi patris praestantissimum filium et ob singularem eruditionem sibi et ornamento et vsui fore creditum, quos sibi occurrere iusserat, non offendisset, haut mediocriter turbatus est. illi siquidem casu territi, hoc rerum statu Monlucium nunquam se in viam daturum rati, partim domum reuersi fuerant, partim huc illuc palantes abierant. Scaliger Varlentia Cauarum, vbi Cuiacio operam nauabat, post tumultum cum Enimundo Bonesidio celeberrimo iuris in ea Academia professore Geneuam concesserat, vnde nullis precibus reuocari potuit. solus ex iis, quibus Monlucius condixerat, Basinus in Bloesensi praefectura cognitor regius homo doctus Argentinae comparuit, cum quo Francofurtum ad Moenum perrexit; vbi rursus cum a Germanorum equitum praefectis., qui in Gallia militauerant, et stipendia a Protestantibus promissa sibi non repraesentari conquerebantur, properanti remora iniecta est, qua se tandem cum extricasset, cum Cracouio vno ex praefectis Borusso et Poloniae regis benesiciario CCC aureorum mercedem pactus, Xka. VIIIbr. Lipsiam Augusti Saxonis VIIviri, qui tunc in Daniam ad regem sororium profectus domo aberat, ab eo pridie Non. VIIIbr. Perductus est. inde ad laeuam deflexit, et relicta ad dexteram Silesia per Brandeburgicum limitem, quo incognitum se tutius transiturum sperabat, spreto pestis periculo, quae per illas regiones et tota Polonia eo anno infestissima grassabatur, iter habuit, et medio VIIIbri Mezericam ad regni militem, ac mox Coninum venit, vnde VKal. IXbr. Ad archiepiscopos, episcopos, Palatinos, aliosque proceres ac senatores Pollonici regni in conuentu Varsauiensi coactos dat literas, easque Basino dat perferendas, de illustrissimo Andium duce in regnum Poloniae allegendo, addita defension pro eodem aduersus quorumdam calumnias, fic enim titulus ferebat, hoc est, ad diluendam Parisiensis tumultus inuidiani, qua se in co negotio premi, et quam petitioni fuae maxime obfuturam intellexerat. in ea non tam factum tuebatur, quam excusabat, crimen quasi recriminatione


page 035, image: s035

eludens, et in memoriam reuocabat Gondrimi caedem Valentiae primo bello ciuili patratam, tot homineis extra pugnam ab Adretio crudeliter ad Petramlatam, Monbrisonij in Segusianis, Mornacij in Venascinensi comitatu necatos; Fumellum in Cadurcis a suis proditione vulneratum, mox aedibus effractis e complexu vxoris auulsum virgis, flagris, loris ad mortem caesum. Nemausi tot Catholicos in puteos coniectos, vbi et cum Bernardus Delbenius ciuitatis episcopus vir sanctissimus in eo esset, vt eandem cum ceteris vicem experiretur, vicarius eius insigni rarae constantiae exemplo peste propria ipsius periculum discussit, et condicionem mortis oblatam accepit, vitaque episcopo concessa in puteum cum aliis praecipitatus est. in Benearni pago complures e nobilitate more militari deditos, ac vnum mensem humanissime habitos, dein cum nihil amplius vererentur, et se tempore et iure belli tutos existimarent, post caenam ad necem hora constituta iussu Nauarrae reginae omneis crudelissime trucidatos. nec in viuos tantum, sed in mortuos et lapides ipsos Protestantium furorem faeuiisse demonstrat. nam Engolismae, Cleriaci iuxta Aurelianum mortuorum regum sepulcris effossa corpora, vt a praetereuntibus calcarentur; nec Vindocini regis Nauarrae auis ac proauis parcitum fuisse, praeterea XX OIO templorum his bellis diruta, monasteriorum II OIO. tum id Andini consilio factum non esse, quem constat, vel ipsorum Protestantium, qui res huius temporis scripserunt, testimonio, summa clementia in his bellis vsum esse, et post Monconturianam pugnam militum crudelitatem aegre tulisse, et vt Gallis parceretur, imperasse. eundem, cum sententiam in Colinij conspiratione iam detecta rogaretur, respondisse, id inhonestum sibi fore, si consilij quo de illis, quos antea tam saepe armis deuicerat, opprimendis agebatur, aut socius aut particeps esset. sic autem factum ipsum diluebat, vt Regem potius necessitate compulsum, quam consilio in illud consensisse diceret. nam post vulneratum Colinium, regi minime liberum fuisse, quid ageret. nisi enim in Guisium suspectum, nondum tamen conuictum, animaduerteret, vim a Protestantibus parari intelligebat; quam autem sibi ac rebus suis periculosum esset, in hominem adeo populis gratiosum indicta caussa animaduertere, non ignoratbat, praesertim Lutetiae, vbi tot armatorum millia familiae illi deuota esse omnes sciunt. itaque quocunque se verteret, vndique angustiis premebatur, et quartum sibi bellum exspectandum videbat, nisi Colinium et aliquot duces in potestatem redigeret, quod erat eius ab initio consilium. sed medio tempore plebem cum armatis duce Guisio, qui periculo suo admonitus nihil non agebat, vt perniciem sibi paratam inimicorum peste anteuerteret, regis consilio et imperio praeterito ac spreto, ipsum Colinium et quotquot ex eius sequacibus reperire potuerit, nullo respectu occidisse: re demum patrata, regem, cum aliter non posset, id quasi sponte ac iussu suo factum probasse, aut se probare simulasse. contra eam defensionem biennio post contraria defensio edita est admodum virulenta a Gallo quodam in Germania profugo, Zachariae Furnesteri nomine, quae cum Monlucij nomen et pudorem admodum suggillaret, anno post Lugduni publicatur aduersus illum Furnesteri libellum pro Ioanne Monlucio episcopo et comite Valentino Diensi praescriptio elegantissime scripta a Iacobo Cuiacio I. Ctorum huius aetatis principe, nomine tamen suppresso, qui licet in hoc scribendi genere non exercitatus, et aliis grauioribus studiis occupatus, tamen amicissimo viro hoc ossscium minime denegare potuit, et interim quid in simili argumento posset, hoc edito ingenij specimine luculenter ostendit. dum haec a Monlucio raptim scriberentur, Vidus Faber Pibracius maiore cura, ornatu, et artisicio epistolam elucubrauerat ornatissimi cuiusdam viri nomine ad Stanislaum Eluidium, Kal. IXbr. publicatam, qua rem vt iure factam et laude dignam tuetur, ea maxime ratione, quod ad reuincendam Colinij et sociorum coniurationem vis tempestiua a rege adhibita esset, de qua coniuratione et regi tune constiterit trium delatorum testimoniis prorsus consentanei, qui consilio in aedibus Colinij habito interfuerant, et postea amplissimi


page 36, image: s036

ordinis auctoritate eius rei fidem factam, qui quaestione diligenti habita S. C., de quo mox dicemus, Colinium tanquam coniurationis conuictum damnauerit. contra eam epistolam paullo post editus Kal. Ianuar. libellus Gallicus Petri Burini nomine et Gulielmo Paponi inscriptus; et rursus alter Eid. April. Stanislai Eluidij, ad quem Pibracius scripserat, nomen praescribens, quibus pari vel etiam maiore, quam Furnesterus fecerat, verborum acerbitate epistolae illius auctor proscinditur, refutatis etiam argumentis. elegantissimo item epigrammate in epistolae titulum lusit Q. Sept. Florens Christianus iocosa mordacitate auctorem ipsum carpens, quem omni officio et obseruantia postea coluit, in eius gratiam ob praestantis ingenij libertatem receptus, sicuti et Petro Ronsardo, non solum huius aeui, sed etiam retro seculorum excellentissimo poetae reconciliatus fuerat, quem ille iuuenis olim mordaci item carmine defixerat. eandem ob caussam missus ad Heluetios Pomponius Belleureus, apud quos regis nomine orator fuerat, et in comitiis Badensibus habita ad ordines oratione his fere rationibus et argumentis caedeis ac latrocinia mense VItili facta defendit: quod Colinius consilium regis necandi cepisset; quod magnas passim emuncta Gallia pecunias, multam auri et argenti vim congessisset, vt se regi potentia et opibus adaequaret, vt cum sibi commodum videretur, exercitus ad turbandum regnum compararet, quod palam in sanctiore consilio regi interminatus esset, nisi bellum Hispanis inferret, fore vt bonam Galliae partem aduersus maiestatem ipsius concitaret; quod semper circa se latrones hominibus necandis exercitatos, certos item homines in quibusque regni prouinciis haberet, quorum celeri opera in mittendis nunciis et exercitibus conscribendis vtebatur, eamque ob caussam regi et vniuersae Galliae eum terribilem fuisse. quod cum vulneribus infirmus a rege rogatus esset, vt in arcem Luparam se deportari pateretur, contumaciter et superbe recusasset, lacertisque quantum poterat commotis tentasset, ecquid ad facinus aliquod idonei esse possent, subinde dictitans, sibi quidem debilitata brachia, ceterum caput sanum superesse, quo plura hactenus quam manu peregisset. his multa subiuncta erant ad ambitionem Colinij exagitandam, et eius famam obscurandam: quod nulla re memorabili gesta summos honores gratia potius quam meritis adeptus esset, nulloque Galliae, nisi ad seditiones et ciuileis discordias in patria excitandas vsui fuisset. ad quam orationem Germanice postea promulgatam responsum est scripto admodum acri et conuiciis pleno Volfangi Prisbrachij Cracouiensis nomine edito. in Belleurei familiaritatem se insinuauerat Tolosas quidam nomine Petrus Carpenterius ius ciuile aliquando Geneuae publice professus, qui in tumultu Parisiensi perfugium apud eundem habuit, sicuti plerique alij minus clari nominis; nam magnae famae viros domo recipere periculosum erat homini gratiam aulicam captanti. Petrus is fortunae obsecutus et insita leuitate in vtrumque paratus, palam non lanienam illam, sed caussam, ita Protestantium factionem appellabat, detestari, iustoque Dei iudicio factum dicere, postquam relligio in factionem coaluit, postquam relligiosi illi homines pro lacrimis, precibus, ieiuniis arma sumpserunt, vrbes occuparunt, promiscuis vbique caedibus grassati sunt, etiam iustis proeliis cum supremo magistratu depugnarunt, vt iustam numinis iram in se concitauerint; conciones eorum olim ad preces institutas nunc conuenticula et coitiones effectas, in quibus non de pietate, doctrina et morum emendatione, sed de pecuniae collatione, de milite per prouincias occulte conscribendo, de arcanis cum externis principibus, cum seditiosis hominibus per oppida regia consiliis agitur, ad turbandam pacem beneficio regis Protestantibus concessam; vltore ad eam audaciam Dei gladio opus fuisse, eamque mentem regi alioqui clementissimo caelitus datam agnoscere. haec Carpenterius in occulto primum, et in priuatis cum Belleureo colloquiis, dein etiam palam cum saepius inculcaret, idoneus visus est, cuius opera rex, Reginaque in eodem negotio vterentur; nec ille grauate onus suscipit, aliqua aureorum summa in praesens accepta et dignitatum ac honorum grandibus


page 37, image: s037

promissis oneratus, quos ille meritis maiores postea consecutus est, et cum Belleureo profectus, eo in Heluetiis relicto, Argentoratum, vbi etiam aliquando docuerat, concessit, vt rei famam colore quaesito obscuratam ex propinquo per Germaniam commodius spargeret. ibi ad Franciscum Portum Cretensem virum Graece doctissimum et in familia sereniss. principis Renatae Ferrariensis olim in Italia educatum, epistolam in Caussarios scribit XVII Kal. VIIIbr. duoque inter Galliae Protestanteis horum genera fuisse dicit, alterum pacatorum, qui ad religionem solum respiciebant, alterum eorum, qui Caussam tuebantur, homineis factiosos et a pacis consiliis abhorrenteis, et vnumquemque eorum suos pastores habuisse, Spinam, Sorellum, Hilbracum, Capellam, Haium, Mercurium; quorum moderatio et in omni re asserenda studium aliis displicebat, inprimisque Theodoro Bezae, quem buccinam Sebae vocat, et in quem praecipue toto illo libro inuehitur, lanienamque non solum excusat, sed multis verbis et summo artificio iure factam demonstrat, vt factio impia ad regiam auctoritatem labefactandam, fidem vrbium sollicitandam, tranquillitatem publicam turbandam, in perniciem denique Protestantium et relligionis ipsorum a turbulenris hominibus et patriae hostibus conflata euerteretur. ad quam epistolam responsum est Porti ipsius, seu quis alius fuit, nomine Kal. Mart. anni insequentis, non sine multa verborum acerbitate. ea quoque in re Francisci Balduini I. C., qui Protestantium relligionem olim in Germania amplexus, postea ex Georgij Cassandri nunquam satis laudari theologi mediam viam insistens apud nos transierat, et tunc Andegaui docebat, opem et operam implorauit Andinus. verum ille acreis cum Geneuensibus contentiones caussatus, quibus fore dicebat, vt quae ab ipso proficiscerentur, in ea caussa minime in bonam partem acciperentur, re vera quod factum detestaretur, modeste se excusauit, et lecta Carpenterij epistola multa in ea memoriae et exacti in historia vetere sensus peccata notauit. et sane deplorandum fuit, viros dignitate, pietate, integritate, ac doctrina praestanteis et ab omni fuco et vanitate alienos, Moruillerium, Thuanum, Monlucium, Pibracium, et Belleureum, vt regni bono inseruirent, eo non metu aut spe, sed praesenti rerum statn adductos, vt rem, quam intra se detestabantur, aut simulate laudarent, aut officiosa excusatione obscurarent. interea III Kal. VIIIbr., qui dies Michaeli Archangelo dictus est, conchiliatorum equitum pompa sollemni lustratio celebratur, ceremoniisque in maiore vrbis templo peractis, vt populo ostentarentur, interfuerunt Nauarrus et Condaeus. infra regem Philippi Hispaniarum, Elisabethae Anglorum, Friderici Daniae, Ioannis Sueciae regum imagines, ac post Andinum et Alenconium regis fratres ordine sedentes, delectique natalibus et meritis insignes ex confusa illa et innumera equitum multitudine, qua vilescere ille ordo ceperat, qui cum iis apparerent. sacro peracto regi supplex libellus ex compacto offertur, nobilium priscam relligionem profitentium nomine, quo maximum adhuc nobilium numerum superesse dicebant; (id additum, vt nuper interfectorum memoria induceretur, et iactura illa, qua Galliam adeo debilitatam iactabant, eleuaretur) postulabantque vt relligio vna, videlicet ea, quam a maioribus per successionem acceperint, cuique regia maiestas ac regni salus innitatur, ipsius auctoritate in posterum constituatur, et quod ipse nuper super ea re ad tempus statuerit, id in perpetuum decernatur. quam ad rem efficiendam, si opus fuerit, operam suam magno consensu deferunt. quem libellum rex benigne accepit, et ea in re, quod magis expediret, facturum se recepit. inde ad Philippum Hispaniarum regem dat literas, in suspicionem ante ob Belgicam expeditionem adductum, quibus nunc perspicue apparere ait, quorsum illa dissimulatio hactenus spectauerit: nunc enim facto ostendisse, quam animo alieno esset a bello Christianis sibique tanta necessitudine coniunctis principibus inferendo: nam constare, hoc suum consilium fuisse, vt sectarios ac perduelleis plane deleret, ac profligaret. orare igitur amicum ac sibi affinem regem, vt mutuo erga se ac res suas animo esset,


page 38, image: s038

et sincera pax et amicitia, quam sanctissime iurassent, pari religione inter ipsos seruaretur. missae tamen ad tutandum limitem, ne quid Arausionensis in eo ob viciniam moueret, aliquot peditum cohortes ex Subalpinis praesidiis nuper euocatae, iam dissipatis iis, quas Colinij iussu post Ienlisianam stragem eo conuenisse diximus. Interea quaestio in Senatu in Colinium defunctum ac conscios, inprimisque contra Bricomotium et Cauagnium nuper captos maturabatur; ac tandem VI Kal. IXbr. horrenda contra Colinium mortuum fertur sententia, qua tanquam maiestatis reus, pacis et tranquillitatis publicae hostis, et initae aduersus regem conspirationis auctor et instigator damnatur, bonis omnibus sisco addictis, eius memoria infamatur, nomen in perpetuum aboletur, decerniturque, vt corpus illius, si vspiam inueniri posset, aut si minus, imago crati imposita a carnifice per vrbis vias raptetur, et in ripensi foro ad patibulum suspendatur, atque inde ad Monfalconias furcas editiore loco transferatur; vt insignia ad caudas equorum alligata itidem in sempiternae ignominiae testimonium per vrbes raptentur, et vbicunque locorum toto regno in eius honorem erecta et ad decus affixa comperientur, a carnifice publice confringantur, ac lacerentur. statuae item eiusdem et imagines vbique concerpantur, et aboleantur. aedes illius primariae Castellione ad Lupam solo aequentur, nec ibi fas sit vnquam aedificium instaurare, arbores in illius septo ad mediam altitudinem caedantur, solum sale conspergatur, et in media area columna statuatur cum lamina aerea, cui S. C. hoc inscribatur. tum illius liberi ignobiles et intestabiles pronunciantur, et indigni, qui publicis muneribus fungantur, aut vllis bonis in Gallia fruantur, iis, si qua possidere comperiantur, in fiscum redactis. eodem S. C. statuitur, vt quotannis IX Kal. VIIbr., qui B. Bartholomaeo dictus est, amburbiae supplicationes ad gratias Deo agendas et celebrandam illius diei memoriam habeantur. pari seueritate in Bricomotium altero S. C. et Cauagnium eodem die pronunciatur, nisi quod de insignibus, stemmati, et imaginibus nihil adiectum est. cum vero in sacello coram eis S. C. recitaretur, nam ipse tunc iuuenis XIX annorum aderam, memini, Bricomotium iam septuagenarium, qui patienter cetera audierat, ad liberorum mentionem exclamasse, ecquid illi commeruissent, cur tam seuere cum illis ageretur. postea cum ambo diuersi ad annulos ferreos, vt fit, alligati essent, ipsum morte territum indigna condicione de vita pacisci voluisse, allegatis ad regem ex amicis, qui intererant, qui Rupellae, de cuius obsidione iam fama increbuerat, expugnandae rationes, si sibi vitae gratia fieret, se exploratissimas habere renunciarent. nam ex suo consilio a Scipione Vergano harum rerum peritissimo munitiones vrbis ceptas et consummatas; qua condicione a rege repudiata, alia proposita est, vt crimina obiecta agnosceret, et coniurationem a Colinio contra regem initam coram populo fateretur, quam ille vicissim recusauit. Cauagnius inter haec summa constantia desixis in coelum oculis et preces ex psalmis assidue ac memoriter toto trihorio Latine recitatis, cum videret Bricomotium linqui animo, ac magno famae dispendio breue vitae interusurium redimere cupere, constantiae, quam in belli periculis per tot annos ad hanc diem multa cum laude exhibuisset, memorem esse iussit. quibus verbis generosum virum pudore incusso ad mortis contemptum confirmauit, et ita ambo cum se astantium precibus ad Deum commendassent, cratibus impositi, ac per vias conuiciis lacessiti, lutoque a plebe iniecto foedati, ad supplicium rapiuntur, et per carnificem scalis deiecti laqueo suffocantur. nec satiata plebs supplicio etiam in mortuos indigne saeuiit, quibus interula spoliatis etiam pudenda abscidit. cum iis et producta Colinij effigies straminea, eius ori ad ludibrium inserto lentisci frustulo, quo Colinius viuus ad purgandos dentes vti solitus erat, et fere semper in ore profundissima cogitatione, quasi aliud agens, rotabat. supplicium Rex cum Regina parente ex vrbis aedibus velo fenestrae praetenso spectauit, rem regiis oculis indignam, et spectaculo Nauarrum interesse voluit. quo facto cum famam de vltima Colinij coniuratione vbique sparsam abunde confirmasse


page 39, image: s039

rex ac regina sibi viderentur; nam in iis Senatus decretis praecipuum defensionis suae robur ad probandam illam coniurationem posuit Pibracius, vt supta diximus, toti in tertio incommodo, quod restabat, remouendo erant, hoc est, in vrbibus, quae post tumultum a Protestantibus tenebantur, aut occupatae fuerant, ad obsequium reducendis, praecipue Rupella, de qua intercipienda iam ante cogitatum erat, cum Philippus Strozius et Polinius Garda cum classe Broagium missi fuerant, quasi ad Floridam nauigaturi, et postquam classem Hispanam ex Indiis redeuntem cepissent, in Zelandiam et Hollandiam vela facturi. id suspicati oppidani saepius Colinium monuerant, vt sibi caueret, ipsique interim assidui in excubiis saluti vrbis diligenter prospexerant. at postquam de tumultu Parisiensi allatum est, eo sibi maiore cura incumbendum arbitrati sunt, vt insidias sibi paratas vitarent, quod post tot clarorum virorum ac militarium ducum neces, tot homines vbique per totum regnum trucidatos, cum debellatum omnes in aula existimarent, solos se peti et ad internecionem designari crederent. tunc Rupellae erant Philippus Castrobriandus Rupibaritonius, Bellauilla, triremium aliquot praefecti, qui statim a Polinio reuocati sunt. cum vero Rupellani viderent, alio atque alio modo factum narrari, et diuersas iam literas regis nomine circumuolitare, vt Strozij animum periclitarentur, ad eum scribunt, et cupere se de re tota ab eo certiores fieri ostendunt; vrbem interim muniunt, et stationibus firmant, et per octo regiones, in quas vniuersa distrirbuta est, duces militareis constituunt, ac singulis CC homines sine stipendiis attribuunt. mox in vrbem ex vicina nobilitate L fere confluxerunt, LV Pastores, OIO IO milites ex Pictonibus, Santonibus, et longinquioribus prouinciis domo profugi. dum Strozij mentem tentant, et ille ambigua fere rescribit, allatae sunt regis literae III Kal. VIIbr. Scriptae, quibus iam diuersa a prioribus ratione factum excusabat, et culpam rei in Colinium, qui detestanda audacia contra se, reginam, fratres, et Nauarrum ipsum coniurasset, reiiciebat: de cetero velle se testabatur, vt edicta in gratiam Protestantium facta seruarentur, eosque hortabatur, vt clementiae suae consisi in fide perseuararent, et ceteris vrbibus fidei et obsequij exemplo praeirent. Andeuarsio Nauarri vxoris dispensatori perferendae datae erant, cum mandatis, vt Bironum praefectum a rege impositum intra vrbem acciperent; nemini seditiosorum huc illuc discursantium et ad arma homines concitantium receptum darent; et quanquam ad vitandas turbas publicus vsus concionum regiis mandatis interdictus esset, libertatem in vrbe conueniendi retinerent. quod de coniuratione Colinij scriptum est, Melchior Monpesatus Nauarri Aquitaniae praesidis legatus cum Burdigalam proficisceretur, haut longe ab vrbe transiens datis ad oppidanos literis confirmarat. illi vero vtilem rebus suis ad frangendos regiorum impetus moram rati tempus ducebant, et se imperata facturos ostendebant, modo copiae militares dimitterentur, quae ad portas vsque vrbis continuo excurrentes vicinum agrum iamdiu vastabant, et classis inde discederet. cuius rei spes eis facta a Strozio, concessis comeatus literis, vt ad regem delegatos mittere possent, qui de copiis dimittendis cum eo agerent. haec ita palam dicebantur, sed suppresso auctore aliud responsum acerbius nobilium ductorum et oppidanorum nomine ad literas regias III Kal. VIIbr. euulgatum est, cuius haec summa erat; se quidem de egtegia regis voluntate nunquam dubitasse; immane tamen illud inauditae crudelitatis facinus satis ostendere, regem non ex se loqui, sed Guisianos antiquos regni et pacis hosteis regis nomen et auctoritatem ementiri. id ex aduersis atque adeo contrariis regis literis manifeste colligi: nam prioribus regem factum detestari, eiusque culpam in Guisianorum audaciam reiicere; at secundis tanti se sceleris auctorem profiteri, nulla vero sibi ratione persuaderi posse, regem optimum ac clementissimum tale quidquam iussisse. nam id affirmare cum nominis sui infamia, quod prius negauerat; testari se edictum velle seruari, et eodem diplomate publicam relligionis administrationem capitalis supplicij poena constituta prohibere; denique sororis germanae sponsaliorum spreta relligione


page 40, image: s040

et sacrosancto hospitalis mensae iure violato in tot procerum, nobilium, fortissimorum virorum, tot mulierum et puerorum capita, nullo dignitatis, aut sexus respectu saeuiisse, quid aliud esse, quam calidum et frigidum eodem ore ac spititu simul efflare? eam si quis iniuriam clementissimo regi impingere ausit, vt eum tot scelerum auctorem impudenti mendacio efficiat, singulos se paxatos armis contra eum pro tuenda regis dignitate decernere: de cetero nihil sibi antiquius vnquam fuisse, aut porro fore, quam vt regi supremo domino obsequentes sint, quantum salua conscientia licebit, quae est certa obedientiae principibus debitae regula; proinde ipsius regis mandatis, quae vera existiment, instructos statuisse in tanta rerum perturbatione, sollicita sibi custodia cauere; libertatem regis beneficio concessam in relligione et administratione ciuili tueri: Guisianorum, qui non solum innocentibus hominibus perniciem, sed regi ipsi vim intulerint, insidias vitare, neque committere, vt post acceptum tale detrimentum eo amentiae deueniant, vt peregrinis hominibus Gallici sanguinis auidis regisque et regni hostibus, se tanquam pecudes iugulandos praebeant. eo responso publicato, etsi Andeuarsius cum aliqua rei conficiendae spe inde discesserat, tamen Bironus, qui interim Ioannis fanum venerat, et Protestanteis amicos circum amioe inuiserat, vt eos ad regis voluntatem flecteret, male animatos Rupellanos cernens, omnem operam adhibet, vt suspiciones purget, et bona spe impleat, et coram delegatis, qui ad ipsum salutandum ab vrbe missi fuerant, remotis arbittis etiam profusis lacrimis lanienae illius immanitatem deplorat ac detestatur, gratiasque se Deo habere dicit maximas, quod minime se tam infami negotio immiscuisset. tum delegatos hortatur, ciuibus suis demonstrent, quo in discrimine versentur, videantque, ne nimis sera sit ac detrimentosa poenitentia, si salutis expediendae, quas Deus offerat, rationes praetermittant. eos infirmiores esse, quam vt soli aduersus vniuersi regni robur, et regias opes resistere queant; itaque hoc vnum restare remedium, vt se vno atque altero adiuncto ex suis ad aliquot horas intra vrbem admittant, ac fidei ipsius credant, vt ipsos regi obsecutos possit renunciare effecturum vero se post hanc praestiti obsequij significationem, ne vllum ab exercitu regio detrimentum accipiant, et classis statim e vicino tractu discedar. persuasi a Birono delegati ad suos redeunt, et condicionib. propositis stare aequius censent, multique ex primariis ciuibus belli imminentis incommoda auersari, in eam sententiam inclinabant, in Bironi nomine et fide magnum momentum reponentes, quem non modo funestis caedium piaculis non contaminatum, sed et ipsum tanquam suspectum in maximum periculum Lutetiae adductum non obscurus ferebat rumor. dum deliberant, ecce afferuntur a Polinio literae intempestiuae, quae inclinantia ad quietem ciuium complurium consilia turbarunt. iis nunciabat Bironum cum viribus aduenturum, ac ni illum honorifice, vt par erat, reciperent, vim et extrema omnia minabatur. id sibi a rege mandatum vt illis significaret. Polinij Rupellanis atque adeo Protestantibus inuisum erat nomen, ob memoriam indignarum caedium olim in Prouincia Francisco tege Merindolij, Capratiae et aliis locis patratarum memoriam. qua de re suo loco diximus. plus fidei Strozzio tribuebant, quem virum bonum et bene affecto erga ipsos animo existimabant. sed eum suspectum reddebat reginae, ex cuius praescripto omnia agere credebatur, aliena a Rupellanis voluntas. incidit et aliud, quod non mediocriter eos commouit, et deliberationem suspendit. nam sub hanc ipsam horam per literas a Montalbanensib. certiores fiunt, Castrum in Albigensi agro vrbem, quae a Protestantibus tenebatur, cum post magnas regis de ipsorum salute pollicitationes in Oreusetae e vicina nobilitate primarij viri manus permissa esset, caedib. ac rapinis crudeliter ab eo direptam ac vastatam, eoque exemplo vt sibi consulerent, admonentur. ea re factum, vt de non admittendo in praesens Birono decretum fieret. interea tanquam iam desperatis pacis rationibus ieiunium V et III Eid. VIIbr. in vrbe more inter eos recepto indicitur, omnia ad defensiomem parantur. Sanstephano e nobilitate vicina viro


page 41, image: s041

strenuo equitatus cura attribuitur, eique Guimenerius legatus datur. nec Bironus tamen repulsa, vt putabatur, iritatus ab incepto destitit, ad eosque Surgeria VI Kal. VIIIbr. rescribit, sibi quidem dolere, quod in eam sententiam inclinauerint, quippe rebus ipsorum perniciosam. apud regem tamen speciosis excusationib. se rem dissimulaturum, donec ipsi melius consulti commodioris consilij ineant rationes; ac curaturum vt classis alio amandetur. in eam rem et afferuntur a Nauarro literae IIII Eid. eiusdem mensis scriptae, quibus eos ad pacis consilia, vt rebus ipsorum salutaria hortabatur. iterantur et Regis, Reginae, Andini literae peramanter ad eos scriptae, aliis super alios nunciis adiectis. ad quas oppidani respondent, et actis pro tam egregia erga ipsos voluntate gratiis suppliciter rogant, vt classem alio secedere iubeat, alioqui in tanta trepidatione nihil certi de rebus suis statuere posse; si hoc a regis benignitate impetretur, certum hoc futurum erga se regiae voluntatis pignus, atque adeo ad augendam et amplificandam erga eum obedientiam stimulos additurum. missus et Ioannes Durandus, qui res Rupellanorum Lutetiae procurabat, regis iussu cum Christophori Thuani enixis in eam rem literis, quibus Regina multum tributuros illos putabat, quod Thuanum erga ipsos bene iam a longo tempore affectum, pacis cupidum, et a sanguinariis consiliis atque omni iniuria abhorrentem nossent. verum in tanta rerum perturbatione vix vlla vllorum, quantumuis summae existimationis virorum monita audiebantur, quippe oppidanis haec non sponte, sed contra animi sententiam a rege coactos scribere illos credentibus. adhibitae et aliae artes. nam Oartisij, qui Protestantium partes hactenus secutus fuerat, commendatitiae missae literae, quibus, vt Bironum admitterent, eos rogabat, et Ripensis ob eam rem ad eos legati monitis obtemperarent. idem Oartisius postea ridiculus fuit, cum quasi in Picardiam naue profecturus buccellatum et carnes salitas magno numero a Rupellanis petiit: quod idem frustra ante cum Polinius petiisset, repetita eadem petitione, sed alterius nomine, suspectam merito Oartisij voluntatem et consilium oppidanis reddidit. inter haec literarum vltro citroque missarum commercia incidit laniena Burdigalensis, qua qui antea ad quietem spectabant, exacerbati, pacis consilia omnino deposuerunt, et qui ab initio rem armis gerendam censuerant, magis confirmati sunt. rei patrandae auctorem et praecipuum incentorem Enimundum Augerium e Claromontano sodalitio fuisse ferunt, qui Francisco Bauloni senatori Burdigalensi admodum locupleti, vt ab vxore diuerteret, persuasisse dicebatur, eiusque opibus subleuatus opimam in ea ciuitate scholam fundauerat. is in concionibus ad exemplum Parisiensium cum vt aliquid dignum pietate sua auderent, astanteis cottidie inflammaret, tum S. Michaelis die, cum de Angelis gratiarum Dei et vltionum ministris ageret, quae Lutetiae, Aureliani et aliis locis acta essent, ea ab Angelo Dei patrata saepius repetito sermone identidem inculcauerat, et subinde Romanum Mulum regium cognitorem et Carolum Monferrandum vrbis gubernatorem suae factionis homines, vt segneis et in eo negotio tepidos palam et in priuatis colloquiis increpabat, qui Protestantibus publice ad conciones conueniendi libertatem interdixisse, et portas vrbis stationibus appositis custodire contenti, de cetero a vi et caedibus abstinuerant, a Strozzio Rupellae imminenti, et qui ne ea res conatibus suis incommodaret, verebatur, vt creditur, moniti. sed cum sub id tempus Monpesatus Blauiam venisset, quasi fundendi sanguinis signum eius aduentu datum esset, quidam in oppido interfecti. vbi vero ille Burdigalam appulit, plebs fremere, seditiosi huc illuc discursare, Enimundus in concionibus plus solito intonare, ad extremum post aliquot dierum occulta Monpesati cum Monferrando, incertum vetantis an suadentis rem, colloquia, cum Monpesatus abiisset, paullo post dysenteria extinctus, V Non. VIIIbr. qui in Veneris diem incidebat, cum vrbis consules cum decuriis suis, sicuti missi erant, in Monferrandi aedeis post prandium venissent, adductis secum perditae vitae et prostitutae audaciae sicariis a Petro Lestonaco conductis, mandatoque ab eo accepto per vrbem ad caedeis discurrunt,


page 42, image: s042

rubris pileis, id erat insigne sanguinario consilio conueniens, insigniti. a Ioanne Guillochio et Gul. Seuino Senatoribus initium factum, qui in suis vterque aedibus statim direptis crudeliter interfecti sunt. Bucherus item Senator grandi pecunia cum vitam a Monferrando redemisset, vix periculum euasit, cuius et aedes direptae sunt. inde promiscuae per vrbem factae caedes et rapinae, totoque triduo CC LXIIII homines occisi memorantur, multoque maior caedes edita esset, nisi Buccinae et alterum vrbis castellum plerisque opportunum perfugium praebuisset. Iacobus Benedictus Largabastonus Curiae princeps periculum mortis in eo tumultu adiuit, vixque ope amicorum seruatus est. ea re Rupellae nunciata omnis concordiae spes praecisa est, omniaque ad vim sustinendam comparata. res tamen rursus per literas VIII et VI Eid. et Eidibus ipsis VIIIbr. scriptas a Polinio et Birono tentata. cumque conatus non successisset, missus a rege Franciscus Folius Vigeanus e primaria Pictonum nobilitate, cuius praesentiam et auctoritatem apud eos plurimum valituram sperabat, qui intra vrbem minime admissus, ad Tadonem vicum haut longe a S. Nicolai porta cum vrbis delegatis collocutus est XI Kal. IXbris, et multis verbis regis nomine eis persuadere conatus, vt Bironum cum imperio intra vrbem reciperent, cum nihil impetrasset, Sigognum III a Rupella leucis concessit, vbi a Guimenerio Sanstephani legato, quanquam securitatis literas a Rupellanis haberet, oppressus, et duobus e comitatu suo nobilibus interfectis ipse grauiter vulneratus et omnibus impedimentis exutus est. id permoleste tulere Rupellani Bellauilla Anguillario proxima cum Vigeano cognatione coniuncto, qui Rupellae in summa auctoritate erat, rem minime ferendam, atque ad ipsorum iniuriam pertinere dictitante, vt quae nisi Vigeano quamprimum satisfieret, magna inuidia eos oneraret. parte alia Vigeanus et Bironus de iniuria expostulabant. itaque in facti auctores inquiri ceptum, et Guimenerius ex indicio equi, quo Vigeanus vehebatur, captus est. sed cum Sanstephanus sub id in vrbem venisset, et quod factum esset, tanquam iure belli factum defenderet, minis etiam additis, nisi Guimenerius sibi redderetur, ab actione cessatum est. nec eo minus Guimenerius libertati restitutus rem ad animum reuocat, et quanquam antea semper Protestantium partibus addictus, ad Bironum sibi ea re de Vigeani iniuria abunde satisfactum existimantem transfugit. nec multo post Sanstephanus ipse relictis Rupellanis, quibus militabat, accepta a Birono securitate domum concessit. inter haec rex condito edicto VIII Eid. huius mensis, praefatus se eorum, qui metu longe a domo vrbes dissitas, aut etiam extra regnum migrauerint, vicem dolere, vt qui non possint non summa rerum penuria laborare, mandat praefectis, vt absentium nomina describant, eosque trinundina denuntiatione, vt domum redeant, citari curent, securitate, incolumitate et bonorum omnium libera possessione ac restitutione parentibus promissa; nisi paruerint, bona eorum annotari, et per procuratores regios administrari iubeant. aliquanto post V Kal. IXbr. alterum edictum in gratiam Protestantium conditur, quo rex enixe prohibet, ne vllis, iis exceptis qui contra se coniurassent, molestia aut periculum ob relligionem creetur; si qui carceribus ob id attineantur, soluantur, bonis restituantur, et in praefectorum tutela sint, qui si quid illis sinistri contingat, eorum periculum proprio periculo luant. quae eo a rege decernebantur, vt tanto magis Protestantium, qui arma sumpserant, factio debilitaretur, multis e nobilitate praecipue ea edictorum mansuetudine domum reuocatis, qui aut extra regnum auxilia a principibus caussae Protestantium fauentibus, sollicitaturi credebantur, aut in vrbibus, ad quas confugerant, multitudini confusae, pauidae, ac fere imbelli se duces praebere potuissent. dum haec in aula geruntur, Rupellani semel atque iterum delegatos in Angliam ad Mongomerium comitem, qui cum Carnutum vicedomino eo se contulerat, ad accersenda auxilia mittunt. ij fuere Pardillanius, Claudius Molinus Pastor, et Ioannes Dauid vrbis decurio, quibus tempestate repulsis rursus mittitur Ioannes Placius. tandem cum Rupellani nullis rationibus adduci possent, vt Bironum


page 43, image: s043

praefectum admitterent, et sibi, non verbis, sed idoneis pignoribus caueri postularent, rex VIII Eid. IXbr. ad Bironum mandata dat, quibus Rupellanis, nisi sine exceptione et nulla interposita mora ipsum admitterent, bellum denuntiabat, et vt cum iis tanquam perduellibus ac rebellibus hostiliter ageretur, mandabat. dum cuncta ad bellum parantur, Petrus Paullus Tosingus Florentinus veteranus dux et fani Ioannis praefectus cum Paullo AEmilio Flisco et Gregeto Iustiniano Geneuensibus, et Augustino Ramelio Pisauriensi munitionum celebri architecto ad Rupellae situm et portum explorandum, alueique vadum percontandum cum II triremibus mittuntur, quem vt de proximo cognoscerent, se regis ad oppidanos literas habere significant, easque per suos in vrbem transferendas curant. in conspectum Rupellae vbi venere triremes circiter meridiem, Tosingus longius ab vrbe iactis ancoris substitit; Fliscana triremis propius accessit et alueum subiit. Gregetus cum Augustino situm stilo depingere ceperat, dum internuncij scaphae impositi in vrbem pergerent, diutius a Decurionibus et ad noctis vsque crepusculum detenti; quos Fliscus diu praestolatus, cum ex nimia mora aliquid sinistri interuenisse suspicatus, recedere vellet, ingruente sub noctem validissimo vento prohibitus est, continuoque a IIII nauibus onerariis et VIII actuariis littus legentibus duce Essartio ad insulam Retiam ad belli rationes comeatu opportunam occupandam profecto prima vigilia circumuenitur; cumque summissa voce vela ingeminaret, regij tandem somno excitati ad arma conclamant, et trierarchi, vt altum petant, remigibus imperant, qui tamen Rupellanis ad libertatem eos vocantibus remis sublatis cursum inhibuerunt. ibi regij vento aduerso et aestu conflictati, ad haec remigio destituti, quod reliquum erat, arma expediunt, sed crebris tormentorum ictibus pulsati et numero oppressi, tandem cessere. Gregetus dum arrepta bipenne e prora hosteis depelleret, glande plombea traiicitur, Fliscus duplici vulnere, sed leuiter ictus, cum Augustino capitur, triremis multis ictib. quassata cum remigibus abducitur, qui postridie soluti sunt. Tosingus, quiprocul inde aberat, cum suis mature opem ferre non posset, et hostibus impar esset, trierarchi consilio vsus, conuersis velis continentem adnauigauit. inde bello aperto tentari cepta Rupella, sed lentius initio, adhibito ex occasione nouo ad oppidanos ad obsequium flectendos remedio, cum paullo ante Montes in Hannonia, quibus se Franciscus Lanouius cum Ludouico Nassouio incluserat, ad tumultus Parisiensis casum praecisa omni auxiliorum spe Albano dediti essent, qua dere mox plenius dicemus. post eum casum F. Lanouius, quo se reciperet dubius, a Longauillae duce Picardiae praeside vetere amico inuitatus ad regem contendit, a quo praeter spem perhumaniter exceptus est. rex postea in Alberti Gondij aedibus seductum ad priuatum colloquium admisit, excusatisque apud modestissimum virum, quibus voluit, rationibus quae tumultu Parisiensi acciderant, facta etiam bonorum Telinij, cuius ille sororem in vxorem duxerat, gratia, laudataque eius integritate cum summa fortitudine coniuncta, et alieno ab omni factione ingenio, ad extremum rogat ac iubet, vt partes suas interponat, et regni tranquillitati simul ac Rupellanorum saluti operam nauare velit, quod facturum eum eadem opera demonstrat, si illos ad pacis consilia amplectenda flecteret. cum Lanouius se initio excusasset, et tanto negotio vt imparem aut minus idoneum ostenderet, instante tandem rege imperium accipit, ea lege, vt rex ad fallendos eos se administro, suave, tanquam proditoris, opera minime vteretur: hoc enim ab ingenio suo et decore, quod vita apud se praeponderet, summopere abhorrere; in eamque rem data a regefide sibi caueri voluit. ita Rupellam mittitur, ei adiecto Io. Baptista Vadagnio Florentino, specie, vt is ad regem referret, re vera etiam, vt eius omnium actionum inspector veluti et explorator esset. quod ille non grauate tulit. cum enim huiusmodi negotium rumoribus et calumniis obnoxium videret, eo magis cupiebat, vt ab vtraque parte perspici posset, qua sinceritate ac fide in eo versaretur. initio non admissus est intra vrbem, sed ad Tadonem vicum condicta die ad Nonas IXbr. cum


page 44, image: s044

Vadagnio venit, vbi a delegatis vrbis, incertum iocone an contumeliae inferendae animo, indigne acceptus est. nam cum post salutationes, qua de caussa et cuius inssu venisset, longa oratione exposuisset, peteretque, vt postulata eius ad Senatum referrentur, non aliud responsum tulit, quam se a Lanouio, qui secum colloqui vellet, euocatos esse, sed Lanouium nusquam comparere, nec eum vbi sit videre. biduoque post cum eodem conuenissent, eademque et postulara et responsa pari verborum ludibrio et asperitate repetita essent, Lanouius mirari se dixit, qui tam cito eius memoriam deposuissent, qui ante triennium pro eorum salute ac defensione tot vulnera accepisset, brachium etiam pugnando amisisset. tum delegati, Is qui olim nobiscum coniunctissimus nomine Lanouius vixit, aliam, quam tu nunc, personam apud nos gessit, quos in caussa communi magna virtute ac constantia tuendos perpetuo susceperat, nec promissis corruptus inani spe nos aluit, aut interposito amicitiae specie colloquio proditionem molitus est; illius tu quidem os, at voluntatem nequaquam refers. quamobrem ad tuos te penates recipe. quibus verbis illatam sibi iniuriam cum summa patientia dissimulasset, tandem precibus peruicit, vt illi postulata sua ad Senatum relaturos se promitterent. tandem intra vrbem acceptus est, initio plebi inuisus, vbi ei pro omni ad postulata responso ab oppidanis tres condiciones propositae, ex iis, quam vellet, eligeret. si priuatus in ciuitatem recipi vellet, aedeis, praedia, dignitatesque, quas tenuis eorum resp. praebere posset, ab ea acciperer; si imperium mallet, cunctam nobilitatern, militesque illum pro summo duce deligere, eiusque auspiciis et consilio rem gerere paratos ostendunt; quod si has condiciones respueret, et abitum pararet, quamcunque vellet nauim conscenderet, ea se illum in Angliam ad socios transportandum sedulo curaturos. ex iis Lanouius postquam cum Vadagnio collocutus est, illam accepit, quae et dignitati suae magis conueniret, et quae illi summam in vrbe auctoritatem conciliaret, qua postea sicuti regi receperat, ad inclinandos ad pacem oppidanorum animos oblata occasione vteretur. ad erat, vt imperium eligeret; quod illi magno nobilitatis, militum et oppidanorum consensu delatum est, salua Maioris, ita principem Decurionum et Parium vocant, in rebus aliis auctoritate. et sane inter summas angustias eius animus conflictabatur, vixque e duobus alterum effugere se posse prouidebat, quin aut fidei regi datae parum memor videretur, aut Rupellanos, atque adeo caussam, quam tuebatur, prodidisse insimularetur, ita vt et sibi saepe vita mortem optabiliorem diceret, et omneis eius honestas rationes citra Dei offensionem sibi quaerendas duceret: quod Vadagnio saepius ad eum comeanti confirmauit. sed tanta erat viri innocentia, tamque constans omnium de eius fide, ac candore opinio, vt nemo facta dictave eius in malam partem interpretaretur. itaque quandiu apud Rupellanos fuit, vbi nullas optimi imperatoris et acerrimi suae caussae defensoris partes praetermisit, nihil indignum viro probo et officio promisso fecisse a rege existimatus est; et postquam ab iis discessit, quod omneis pacis condiciones repudiari doleret, non propterea in transfugae et proditoris opinionem apud Rupellanos incurrit, quorum et defensioni praesens fidam operam nauauit, et absens quae ad eorum salutem pertinerent, summo studio semper procurauit, raroque Dei beneficio ab vtraque parte eam gratiam consecutus est, vt nec rex officium, neque Rupellani fidem suam in eo negotio desiderauerint. spe concordiae Lanouij interuentu sanciendae desperata, pridie Non. Xbr. copias omneis lustrat, et scloppetariorum expeditorum, quibus Philippus Strozzius pro antiquo suo pedestris militiae imperio praeerat, XIIII cohortes repertae sunt, equitum perexiguus numerus. tum re in consilio deliberata sic oppugnatio inchoatur, vt Bironus ipse Rupellae praefectus a rege designatus cum Strozzianis et machinis muralibus ad vrbem accederet; Vidus Dallonius Ludae comes Pictonum praefectus Maranum Rupellanorum municipium tentaret. locum tuebatur Normanus ordinum ductor strenuus cum III cohortium et equitum L praesidio, qui eum imparem defensioni mox deseruit, vrbem petiturus. sed cum in


page 45, image: s045

itinere obuium Bironum habuisset, in Grimalderias aedeis vrbi proximas fossa et muro munitas confugit, deditionemque facere per tubicinem iussus, cum deriso tibicine recusasset, fit oppugnatio, ac turris, quae pro foribus posita erat, admotis tormentis diruitur; sed nocte superueniente Normanus tenebrarum beneficio per paludes, quibus locus cingitur, profugit. Viroletus, qui cum Normano venerat, monitusque eum sequi noluerat, de iactura equorum magis quam de salute sua sollicitus, mane cum suis captus est, cui seruata in vrbe cohors: sed cum redemptionis pretium in tempore non persolueretur, militiam oppidanorum pertaesus ad regiorum partes postea transiuit. sollicitatus antea fuerat per literas regis IIII Eid. IXbr. scriptas Anguillarius, vt relicta Rupella, in quam se receperat, domum repeteret, in eaque pacate viueret beneficio edictorum tutus, ad quas serius redditas ille summa libertate respondit VI Eid. Xbr., et necessitate se compulsum in eam vrbem venisse dicit, vt securitati suae consuleret, et relligionis, quam profitebatur, libero vsu a rege sollemni sacramento confirmato, et postea contra fidem datam prohibito frueretur: proinde regem rogat, ne in malam partem accipiat, si quousque ei idoneae de vita et libero relligionis vsu caueatur, domum redire, vt iubeatur, non possit. secundum haec Bironus ad Andreae fanum tertio ab vrbe lapide castra metatur, vbi loco munito tormenta aenea XI cum necessario omni ad diuturnam oppugnationem apparatu deponit. Strozzius ad Pilleborellum altero ab vrbe lapide vicum hospitium sibi sumit. Goas, famosus ordinum ductor, Ronsellum cum VI peditum signis occupat. tum crebris, sed leuibus pugnis inter vtrosque certatum, sed iniquiore fere regiorum condicione, qui locorum ignari plerunque inter dumeta ac vineta angustiis viarum intercipiebantur, aut in salinas subiectas praecipitabantur. calones item et lixae dum aquatum aut pabulatum proficiscerentur, plerunque capti: praesidiarij etiam aliquando insignibus regiorum sumptis in eorum castra veniebant, vt de eorum consiliis cognoscerent, et si quos longius a sociis deambulanteis nanciscerentur, captos secum in vrbem abducebant. hoc astu Sancolumbus fortissimus centurio captus est. interea oppidani ac praesidiarij cum per Autumni qui illo anno serenissimus fuit, commoditatem, ingentem vindemiam collegissent, et dum res verbis aguntur, summa diligentia ad XXV doliorum OIO vini ac magnam frumenti vim ad vrbem comportanda curassent, tum vero instante obsidionis tempore ex finitimis vicis ac villis quantum comeatus possunt in vrbem conuehunt, incensis circum granariis, ne vsui regiis essent, qui tamen magnam eius copiam adhuc intactam inuenerunt. tum crebris eruptionibus pugnatum. Sammartinus Lutheranus vulgo dictus, qui cum IO CCC delectis peditibus se cum Strozzio coniunxerat, ab hostili equitatu circumuentus XX ex suis amissis et XL fere captis, qui in aedeis proximas confugerant, vix seruatus est. sed eam iacturam, hoste pari clade affecto, mox compensauit. in his tumultuariis certaminibus Campetus nobilis obsessorum ductor, capitur, et Niortium missus custodia aliquanto post euasit. pugnatum et ad Fontes Eid. Xbr., id vico nomen IO C a Rupella passibus, vn de dulcis aquae scaturigines erumpunt, quae per tubos in vrbem deriuantur. eam cum auertere regij non possent, tubos corrumpere decreuerunt, in opere occupatos praesidiarij erumpentes aggrediuntur. ibi ortum acre certamen, quod nox diremit; VI ex praesidiariis desiderati, plures ex regiis, Folius et Salius centuriones capti. postridie ad eundem vicum redintegrata pugna pari fere successu, nisi quod tandem tubuli incisi sunt, et fontes auersi, haut magno obsessorum incommodo, apud quos plerique iuges putei sunt, et antea magistratus auctoritate prohibitum fuerat, ne quis ex fontium aqua hauriret, quod earum scaturigines a regiis veneno infectas crederent. inde celebratum XVII et XV Kal. Ianuar. in vrbe ieiunium. sexto post die Bironus quatuor molatrinas, quae vento circumaguntur, iuxta portam Cuneam exussit, vbi XL circiter milites antea moniti, vt se in vrbem reciperent, interfecti aut capti. postridie qui in Natalem incidit, aliquot ex nobilitate Roncellum vsque excurrerunt,


page 46, image: s046

lubricis propter glaciem viis, et inter certandum Floriacus summae virtutis dux graue vulnus ex scloppeti ictu accepit, indeque in vrbem relatus paullo post magno sui desiderio relicto decessit. In Aquitania, post matutinas Parisienseis, sic tumultum vulgo vocabant, cum Ioannes Lomanius Seriniacus, vir e primaria prouinciae nobilitate, Renerius, Molinus, et alij vix periculo erepti exeunte VIIbri tandem Montalbanum in Cadurcis venissent, in commune consultatum fuit, quid facto opus esset. eo iam Paullini regulus, et Monclarij vicecomes venerant Honorati Sabaudi Villarij, qui in occisi Colinij locum praefectura maris donatus fuerat, beneficio seruati, et ab ipso bersuasi, oppidani sauctores fuerant, vt omisso armorum consilio gratiam regis potius tentarent, idque excusato vtcunque facto, et laudata eius clementia multis rationibus persuadere conari fuerant; quas Seriniacus facti indignitate et periculo exacerbatus facile refutauit, pronis auribus accepta eius oratione, conuocatoque cum Miliadi, Nemausi, Castri delegatis consilio, missis etiam Rupellam, qui oppidanorum sententiam exquirerent, decretum fuit, vt arma sumerentur, seque aduersus vim omni ratione munirent. itaque Renerius Villemurium ad Tarnim occupat. capta mox Caussada, Viula, Nigrapellissia, Antonini fanum, Malansa, Floniacum, Bella-perrica in Rutenis; in Laureacensi agro, Podium Laurentij, Fanum Paulli, Viterbium; in Albigensi dioeccsi Regius-mons; dein Lomberia, Rupes curua; in Foxiensi comitatu Mazera et Arzilij mansum. Gurdonius vicecomes Cadenacum et Solliacum in Cadurcis in potestatem redegit. Terrida quoque ab iis occupata, in qua ius sibi vindicabat Seriniacus. Buzetum haut longe a Tolosa scalis admoris expugnatum, et oppidani resistere ausi ad vnum omnes obtruncati. Rapistanum frustra tentatum, breuioribus scalis repertis. tum conuenti Regio-monti habito diuisae inter duces prouinciae; Gordonio Cadurci; trans Garumnam in Vasconia loca Seriniaco; Laureacensis ager Paulini vicecomiti; Ruteni Panati vicecomiti obuenere; Caluimontis vicecomes Bigerrones et Foxiensem principatum sibi sumpsit; conuentumque inter ipsos, vt alteri alteris supperias, cum necessitas exigeret, ferre tenerentur. Sancerra et in Biturigibus munitum situ oppidum, quod superioribus bellis plerisque perfugium fuerat, et ad quod tunc multi se receperant, eodem tempore, quo haec agebantur, tentataest. oppidanis III Non. VIIbr. literis regiis imperatum fuerat, vt quem Claudius Castreus prouinciae praeses illis praefectum imponeret, cum praesidio reciperent. illi vero per Honoratum Buelium Fontanum Sancerrensium comitum gentilem, apud regem, cui ille admodum gratus erat, praesidij onus deprecantur, et libertatem quantum ad relligionem edictis concessam, vt sibi retinere liceat, enixe rogant. is et eorum caussam tuendam suscipit, et ad eos mittit quendam Cardalietum nomine, ex venatorio regis famulitio hominem callidum, qui et olim in Sancerrensium comitis parentis familia educatus fuerat. Cardalietus cum Sanpeo, qui ad Fontanum ab oppidanis missus fuerat, cum iis agit, et in occulto quo in periculo versentur demonstrat; non aliam ob caussam, quam quod innumeros inquilinos cottidie intra sua moenia recipiant, qui tanquam seditiosi ex vrbibus suis eiecti si audiantur, ipsos proculdubio in perniciem daturi sint; proinde sibi ante omnia consulant; inquilinos moneant, vt cautione accepta sibi alio perfugium quaerant; alioqui fore vt inquilinorum caussa regis indignationem incurrant, ac tandem male multentur. haec in arcano acta. tum palam instante Cardalieto Fontani nomine deliguntur ex oppidanis V, qui regem adeant, et Fontani interuentu aequas condiciones ab eo obtineant. ij, fiue metu, siue spe inducti, statim ex Fontani consilio supplices fiunt, petitaque praeteritorum venia, imperata facere paratos oppidanos ostendunt, praemittiturque Cardalietus, qui Fontanum a rege missum venire renunciat; qua re perculsi inquilini, Pastores, qui plurimum in his rebus possunt, adeunt, prensant, se deseri et communibus hostibus prodi miscrabili voce clamitantes; omneis se Gallos vnius regis imperio subiectos, vnam omnium caussam esse, vnum cunctos periculum


page 047, image: s047

manere. quorsum igitur pertinere, vt oppidani ab inquilinis distinguantur, ac distrahantur, nisi vt diuisi facilius singuli carpantur, et debilitatis ac dissipatis membris Protestantium corpus tandem vniuersum opprimatur? Genabi, Charitaei, atque Aureliani quid actum sit, quid adeo toto regno, oppidanos ignorare non posse: vicinorum pericule saltem sapiant, nec meliorem fore ipsorum condicionem sibi persuadeant, si inquilini propter eandem- caussam laribus pulsi exules et extorres ante eorum oculos trucidentur, quorum periculum ad se pertinere existimare debent, nec nisi summa cum impietatis et animi caecitaris apud posteros infamia negligere possint. Pastoribus iusta inquilinorum querella visa est, qui in conuentibus plebem incendunt, nullamque aliam falutis rarionem esse ei persuadent, quam si vniuersorum vnam eandemque caussam ipsi vt suam tueantur, nec vllis condicionibus alteros se ab alteris separari ac diuidi patiantur. itaque reiectus non sine tumultu Cardalietus, ad herum suum, qui iam Conadam ad Ligerim venerat, re infecta reuertitur; sed primarios vrbis ciueis in occulto nihilominus ei fauere monet, et duos inprimis lulianum Bertaucium et Simonem Carteluciiun, qui arcem tenebant, per quam illi ad oppidum aditum patefacturi essent. easpes fupererat, reiectis condicionibus, in quas delegati ipsorum consenserant. igitur die ad V Eid. IXbr. condicta Claudius Buelius Racamus Fontani frater cum delectis ad posticum arcis summo silentio venit, scalisque admotis in murum cum XXX circiter e suis euadit, nec plures numero erant in arce conscij. dum ceteri murum conscendunt, in arce per eos, qui ab occulto consilio alieni erant, signo dato in oppido ad arma conclamatur, et Florus strenuus ordinum ductor ad Dionysianum aggerem accurrit, emissoque Paquelone cum delecta scloppetariorum manu, qui nuper Charitaeo aufugerat, per. Anserinam portam venientibus auxiliaribus iter intercludit. tum ad Romili fanum statio collocatur. qui in sossa erant, desperato ascensu per obliquum tramitem ad flumen subiectum dilabuntur. inde vis ad arcem facta, cuius ostium remoliri et fascibus admotis incendere oppidani statuunt, adductis feminis et liberis eorum, qui arcem tenebant, vt ipsi ignem subiicerent, quib. si obsessi parcerent, res leuiori negotio confici videbatur, sin a scloppetariorum grandine non cessaretur, iis a viris propriis parentib. et amicis interfectis, non mediocre solatium oppidani sensuri erant, quibus de coniuratorum proditione tam memorabili vltionis genere satisfieret. mox et adhibitis rusticis ad pedem muri pluteis tecti perueniunt, eumque suffodere incipiunt, ac tandem sub vesperam cum auxilia a Fontano non comparerent, oppidani ab iis, qui in arce cum coniuratis idem non sentiebant, certiores facti obsessos animo linqui, aperto muro et incenso stramine vim faciunt, et dissugiente cum suis Racamo arcem, XV, postquam capta fuerat, hora recipiunt. Cardalietus in ea captus, iam grauiter sauciatus in oppidum defertur, et a furente plebe quasi coniurationis dux iuxta S. Ioannis portam occiditur, fugientem Racamum paullum infecutus Paquelo mox ad suos rediit. eo cafu cum omnis de Sancerranis ad obsequium flectendis, et admittendo praesidio praecisa spese esset, Fontanus in aulam reuertitur. illi vero qui dissensiones suas paullum ab exitio abfuisse cernerent, eo magis in posterum concordes nulla inquilinorum et oppidanorum facta distinctione amicitiam inter se coluerunt, et cum de regis gratia desperarent, militia in oppido ordinata, cuncta ad vim, quam tamen verbis semper deprecabantur, sustinendam comparant. itaque Andreas Ioannellus, cuius virtutem praecedentibus bellis experti fuerant, praefectus dicitur, ei summo imperio delato. Martino oppidanorum dux, qui fere in eo numero putatis rusticis ad IO armatos efficiebant, constituitur, cui legatus Claudius Pillardus et Ludouicus Martinatus signifer datus est. inquilinorum praecipui duces erant Florus, Challous Aurelianensis, Montalbanus, Busserius Cortasiensis, Buisso, Mineus, Paquelo, et Oriuallius Albiniensis, qui penes se CCC armatos habebant. his accedebant rustici, qui non solum gladiis, contis et scloppetis, sed etiam fundis rem gerebant tanta,


page 48, image: s048

vt e superiore loco, vi et ictuum repetitorum frequentia, vt non ab vlla remagis postea regij, qui oppidum obsidebant, infestati fuerint, ex eoque scloppeti Sancerrani, quibus fundae designabantur, in prouerbium abierunt. recepta arce, qua ex caussa offensione contracta, incertum, Doius ordinum ductor, Stephanus Guichardus, Baronius, Bazarneus, alij ex primariis ciuibus oppido excessere, quod obsessorum rebus maxime incommodauit. aliae et in regno vrbes erant, quae domo pulsis et palantib. Receptum praebuere; in Cadurcis Montalbanum, Millialdum in Rutenis, in Septimania siue Occitania Nemausus, Fanum Priuati, Anduza; in Viuariensi agro et Cebennis Pusinum, Albenacum, Villanoua, Mirabellum. sed plerique iam oppidani cum se impares ad vim sustinendam viderent, huc illuc dilapsi, et qui potuerunt pars Geneuam, alij ad Heluetios transierunt, quos Pomponius Belleureus regis nomine apud eos orator, vt domum redient, regisque benesicio vterentur, hortabatur, et apud pagorum ordines instabat, ne ills nouas turbas contra patriam molientibus receptus daretur. sed cum inhumanum videretur, miseris hominibus percussorum manus fugientibus tectum negare, plus regis et Belleurei expostulationibus misericordia apud eos valuit. qui vero domi remanserant, non solum ob infirmitatem de rebus suis male sperabant, sed fortuna eos destituente etiam de caussae suae iure in diuersas sententias rapiebantur. nam plerique sic disputabant, non licere sine principum aut primarij magistratus auctoritate arma sumere, nec si rex iniuriosus sit, vim opponere subiectis ius esse; id satis docuisse Deum infelici conatu toties re antea a Protestantibus tentata, cum et regendo imperio imparem regem per aetatem caussarentur, et regis consiliariorum inquam administrationem praetexerent, ad haec principum et primariorum virorum se auctoritate tuerentur. nunc regem virum esse, et deesse principes, ad quos regni administrationem pertinere caussari possint, et diserte testari regem, nolle se Protestantium caussae praeiudicium facere. Colinium et socios ob coniurationem et armorum renouata consilia suo suo iussu oppresso, idque ad pacandum regnum extrema necessitate adductum regem fecisse. et quamuis ea re modum excesserit, non tamen fas esse subiecto aduersus regem insurgere, aut delictorum rationes et poenas ab eo exposcere, cum a Deo populis impositus sir, cui perinde soli suae administrationis rationem reposcenti reddere teneatur. nec deerant, qui et Condaei et Colinij memoriam accusarent, vt qui multa regibus non ferenda ausi essent, et rem a supplicationibus et pietate ad vim et fractionem adduxissent; nec sine numine euenisse, vt rex qui pacem expetat, et edicta a sc facta vt ad tranquillitatem necessaria tueri velit, extrema haec consilia ceperit. nec vitia inter Protestanteis iam a multo tempore ex nimia copia et otio grassantia dissimulabantur, quae iustam Dei atque adeo regis iram aduerus ipsos exeruissent. itaque potius esse, vt se regi subiieiant, et supplicationibus ac patientia eum, quem armis prius iritauerint, in posterum placatum habeant. et vero, si quidem res humanis rationibus expendatur, post occis os tot fortissimos viros, tot praeclaros belli duces, tot strages vbique editas, tot familias per direptiones profligatas, quae belli gerendi ratio, aut quae spes in armis superesse poterat? nam debilibus locis, ac praesidio destitutis, deficiente pecunia, contra vniuersi regni robur confidere, amentiae propius videbatur. praeterea in externis auxiliis nihil opis erat, et Angliae reginam ac Germanos imperij principes desperatis Protestantium rebus, quibus bellorum superiorum temporibus semper praesto fuerunt, cum summa iactura et regis offensione inaneis sumptus minime facturos apparebat. itaque nihil aliud ab humanis praesidiis amplius superabat, quam vt leges a rege acciperent, et aequissimis quam possent condicionibus cum eo paciscerentur. sed aduersus haec belli incommoda et nouas subinde exorienteis difficultates caedium horror, si praesidium admitterent, pugnabat, et eiusdem pestis ob oculos assidue obuersantis metus in fumma rerum infirmitate timidissimo cuique ex desperatione animos addebat, itaque cum Gulielmus IoŘfa per Damuillae absentiam in Septimania.


page 49, image: s049

legatus eodem tempore, quo Rupella et Sancerra tentabantur, Nemausenseis, in quorum ciuitate primaria praesidialium cura est, de accipiendo praesidio, nec non et ceteras prouinciae vrbes sollicitaret, illi initio nutabant, et cum recu sare primum omnino non auderent, tempus cunctando variis protelationibus extrahebant; sed cum in eo essent, instante IoŘsa, vt regis mandatis obtemperarent, Clausonius curiae illius consiliarius, censentib. plerisque, iisque locupletioribus tempori cedendum esse, nec expectandum, dum temeritate sua omnem sibi poenitentiae viam praecluderent, decreto intercessit, et qua erat inter suos ob integritatis et constantiae opinionem auctoritate peruicit, ne quidquam decerneretur, cum diceret, in eo negotio nihil festinandum esse, sed capiendum in diem e re consilium. nam Deum haut dubie in sua caussa fuis praesto. futurum. quod si ad arma deueniendum sit, nihil morte acerbius posse contingere, quae tolerabilior longe gladios stringentibus sit futura, quam si inermes se praedonibus dedant, a quibus non aliam, quam qui Luteriae, Aureliani, Lugduni, Castri, et Tolosae nuper immaniter trucidati sunt, gratiam expectare possin. Optabilius esse mortem ab hoste et in proelio aut pro moenib. fortiter pugnando oppetere, quam latronis aut etiam carnificis manu mactari. neque vero aut humano aut etiam diuino iure iniusta esse arma, quae pro iusta defensione non ad vim inferendam, sed ad iniuriam propulsandam sumuntur. nec bellum. aduersus regem, sed impios eius consiliarios geri, qui regia auctoritate ad caedeis ac rapinas abutantur. nec desperandum, si in manifesta caussae iustitia, serio et vera peccatorum coram Deo confessione expiatis mentibus, in eumspes et vota sua coniecerint, quin Deus ipsorum aliquando misereatur, et insperata via expediendae salutis rationem aliquam eis commonstret. interea patientia et precibus grassari verum esse, sicque existimare ipsos debere, cum in festinacione multum periculi sit, morae et cunctarioni, quae praeclaras rei bene gerendae rationes praebere solent, insistendum esse. ad has Clausonij adhortariones accedentibus crebris Montalbanensium literis, qui Rupellanorum exemplo confirmati Nemausienseis, vt in proposito de non accipiendo praesidio aut intermittendis concionibus perseuerarent, hortabantur, IoŘsae scripto prolixo respondent, et de fide et obsequio erga regem praefati, incidisse eas occasiones dicunt, quibus quo minus imperata facere possint, prohibeantur. nisi enim sibi de vita, fortunis, et quod vita fortunisque pluris aestiment, de conscientiarum libertace ac publico relligionis vsu idonee primum caueatur, de praesidio accipiendo non posse assensum praebere. tum amplisicata multis et ad horrorem compositis verbis Parisiensi et vrbium, quae eius exemplum secutae sunt, laniena, eo se terreri dicunt, ne si iugum, quod detrectent, sibi imponi patiantur, pari cum ceteris et idem in relligione sentientibus sociis et amicis caedium ac suppliciorum saeuitia deleantur. non minus se propterea in regis fide futuros, cui cum tam praesentis exitij metus tractu temporis paullatim ex animis exoleuerit, non solum in ea re, sed in aliis, sicuti debeant, obsequium deinceps debitum sint praestituri. hoc accepto responso, nihilominus IoŘsa quasi de ipsorum salute sollicitus vrgebat, vt quo regis mandatis quadam tenus obtemperare viderentur, saltem ad aliquot tempus conciones intermitterent, quarum frequentatione non tam ad illaqueandas ipsorum conscientias, aut ipsum relligionis vsum prohibendum, quem illis liberum relinquere rex deinceps in animo habeat, edicto interdicitur, quam ad vitandas in praesens turbas et conuenticulorum ossensionem; quando regi persuasum sit, non de pietatis exercitiis, morum emendatione, aut disciplina sancienda, sed de sollicitanda vrbium side, seditionibus excitandis, ac denique de belli gerendi ratione in his conuentibus consilia agitari. igitur Nemausenses, ne legati atque adeo regis imperium negligere omnino viderentur, re deliberata decernunt ad praesentem necesstatem, vt conciones noctu et clam non interdiu haberentur: quae res magnas querellas in vrbe excitauit. Nemausensium exemplum seduti Viuarienses, et alia in Cebennis oppida, quae a Protestantibus tenebantur, ca se ratione placatiorem


page 50, image: s050

habitaturos regem sperantes. cum vero Nemausenses bello semel accenso in se primum armorum impetum incubiturum prouiderent omnia ad desensionem parant, et suburbium frequentissimum, quod vrbi obsessae multum incommodaturum apparebat, ante omnia diruunt. missus a rege fuerat in Viuariensem agrum ex Viuariensi nobilitate vir probus nomine Logerius, post cuius aduentum Pusinum in Rhodani ripa situ munitum, et ad res multas opportunum oppidum a Protestantibus occupatur. haut longe hinc abest Villanoua, oppidulum praefectura iuridica, ex qua ad curiam Nemausensem prouocatio est, nobile. in eo oppidani vtriusque relligionis pro communi salute et tutela sidem obligauerant, et duos duces militares vniuersitatis. suffragiis creauerant, quorum alter Mirabellus nomine maiorum relligioni, alter qui Baronius nominabatur, Protestantium doctrinae addictus erat. sed non diu inter dissidenteis opininionib. animorummansit concordia, regijque, qui sibi ab aliis iusta offensione iritatis, et ad omnia suspiciosis metuebant, optimum factu duxerunt, si oppidum ih Logerij, quem a sanguine et violentia abhorrere cognoscebant, porestate esset. res autem citra tumultum aut cuiusquam iniuriam confecta. nam cum Logerius a Mirabello monitus propius vrbem copias adduxisset, ipse ad oppidum accedit, et ex compacto regia auctoritate Mirabello imperat, vt portas sibi ac suis patefaciat. illa denuntiatione attonitus Baronius, qui ante portam inermis obambulabat, vt Logerium ad portam venientem et comi vultu obuios quosque salutantem vidit, quod erat suspicatus, sine strepitu elabitur. Logerius intra vrbem a Mirabello admissus moderate admodum se gessit. nam a cruore omnino abstinuit; auaritiae tamen a nonnullis insimulatus, quod cum Albenacenseis et Priuatenseis vrgeret, vt iuxta regia mandata praesidium acciperent, et illi vim deprecarentur, depensa pecunia eam gratiam a se redimere coegerit, Valetonio locuplete ciue apud se retento, donec ea exsolueretur. Baronius Mirabellum profugerat locum ad conciones edicto regio destinatum, eumque ope Pradelij viri nobilis, qui fundum in eo habebat, occupauit, quod ad Villam-nouam intercipiendam postea ei maxime opportunum fuit. In Delsinatu proximo res fere quietae erant moderatione Bertrandi Simieni Gordij prouinciae per Monpenserij absentiam legati, cum Protestantes nullas in ea vrbes, oppida, arces tenerent, et Ludouicus Podiensis Monbrunius, qui ad nuptias Parisienseis profectus non fuerat, rerum gerendarum occasiones opperiens, interea apud amicos lateret. Inter haec Damuilla Occitaniae praeses in prouinciam venit, vt imperia regis detrectanteis in ordinem cogeret, conflato iam regis iussu ante praesidis aduentum a Gul. IoŘsa ipsius legato exercitu. quo primum duceret fuit initio incertum; cumque primam belli tempestatem in se incubituram putarent Nemausenses, nullum in vrbe sua munienda tempus intermittebant. sed accidit, vt paullo ante Antonius Plexius Gremianus belli strenuus dux, qui ad rei Parisiensis famam copias quasdam ad tutelam propriam contraxerat, cum a nemine se peti videret, vltro alios petierit; ac Sommeriam, in qua nihil tale suspicatus Gul. IoŘsa aliquot equitum praesidium et equos suos reliquerat, inopinato ceperit. eo post tumultum plerique Protestantium confugerant, et cum arcis praefecto incolumitatem pacti aliquanto tempore quieuerunt. dein siue suborta suspicione, quasi praefectus pactis stare nollet, siue animis cum rerum successu crescentibus, consilium de arce occupanda ceperunt, auspiciis Gremiani, qui Lecam haut longe ab oppido concesserat, ibi cum Riboto et Gulielmo Aemario ferrariis de arce intercipienda conuenit, qui quod arcis praefecto operam nauarent, a custodibus citra suspicionem omnibus horis admittebantur. ij igitur sub prandium admissi in stationarios iam raros manus iniiciunt, et cum praefectisororius ad strepitum accurrisset, ipse quoque a coniuratis occiditur. praefectus vix periculum cuasit, turre occupata, ex qua signo dato ad arma conclamauit. at Gremianus, qui haut longe hinc cum IO delectis in insidiis latebat, ad portam arcis aduolauit, quam vectibus remoliri conati ferrarij ad extremum perfregerunt, et Gremianum


page 51, image: s051

intra arcem receperunt. Monperrusius IoŘsae signifer, qui in oppidi praesidio erat, cum et ipse accurrisset, a Riboto prouolutis ex arce grandioribus saxis repulsus ad turrem ponti imminentem cum paucis se recipit, ceteris diffugientibus. turres mox deditione receptae, dimissis, sicuti conuenerat, praefecto arcis et Monperrusio. id actum IIII Eid. IXbr. maiore astu eodem mense captum Chelarium in Viuariensi pago munitissima arx cum oppido subiecto, quae a Motha cum praesidio tenebatur. ad eam municipes, qui fere omnes Protestantium doctrinae addicti erant, superioribus bellis, cum a Torreta obsiderentur, viam subterraneam paucis notam in saxo inciderant, per quam, si necessitate compellerentur, ad extremum se reciperent. tum forte aberat Motha, et Valentiam Cauarum ad Gordium venerat; quam commoditatem nacti municipes, quibus mortis metus cottidie a praesidiariis plebi iniuriose illudentibus tentabatur, consilio inito per cauernam amoto ingenti saxo, quod ostium obstruebat, arcem ingressi custodes somno sepultos occupant, et resistere ausos obtruncant, ceteros captiuos sistunt. rei fama statim ad Motham peruolauit, qui tum cum de ea allatum est, cum Gordio de Chelario tanquam inexpugnabili arce sermocinabatur, et cum nondum, qua ratione ab oppidanis capta esset, constaret, ille deierans vix habita nuncio fide, tamen rem, vt gesta erat, diuinauit; Aut enim, inquit, terram subtus in arcem penetrauerunt, aut per aerem in eam inuolarunt. Damuilla cum exercitu incedens cum iam frustra Vticam tentasset, et Genesij fano recepto etiam Caluissonem expugnasset, eum Nemausum petiturus crederetur, ex ea occasione ad Sommeriam deflexit, in cuius oppugnatione totum quadrimestre consumpsit. sed haec ad annum sequentem pertinent. Sommeriae, Sancerrae in Biturigibus, Rupellae in santonibus atque extra Galliam Harlemi in Batauis obsidionibus, ad haec Henrici Andium ducis in regem Polonorum electione insignem. et haec quidem quarti belii ciuilis in Gallia initia fuere, eo magis memorabilis, quod paruis adeo initiis praeter spem et eorum ipsorum, qui illud necessitate potius quam consilio administrabant, opinionem cum tot occisis ducibus, dissipata huc illuc, quae supererat nobilitate, plebe per vrbes attonita omnino debellatum crederetur, sine vllius principis externo auxilio, deficiente post tantas direptiones vbique pecunia, res Protestantium intra anni curriculum restituit. nunc series narrationis postulat, vt res Belgicas nostris coniunctissimas, ad quas Parisiensis tumultus non parum momentum attulit, ordine per persequamur.



page 52, image: s052

IACOBI AVGVSTI THVANI ISTORIARVM LIBER LIIII.

DVM Albanus in decimae ac vicesimae exactione totus esset, et quasi nihil amplius a popularibus motibus metuens, rem omni violentiae genere vrgeret, opisices Bruxellis quasi ex compacto tabernas claudunt, pistores panem coquere, ceruisiarij, seplasiarij, et alij rerum ad vitae cottidianae vsum necessariarum institores quidquam vendere recusant, ne quid decimae aut vicesimae ratione pendere cogerentur. quod cum ille ad iniuriam reuocaret, dispositis per vrbem stationibus tabernas aperire, et merces vendere recusanteis in aedium propriarum ianuis suspendio punire statuit. iamque dies aderat seuerae iuxta et horrendae sententiae dicta per carnisices et alios saeuitiae ministros exequendae, scalis etiam et laqueis ad eam rem paratis, cum de Briela in Batauis a foederatis capta affertur. quo nuncio in speciem minime commotus Albanus, ne nimiae et intempestiuae seueritatis suae poenitere cum appareret, rem non omnino omisisse, sed ad tempus distulisse videri voluit. id autem sic accidit. cum exules ex nobilitate et oppidanis, qui arma ferre poterant, in Angliam concessissent, et classem tumultuariam XL circiter nauium adornassent, vulgari dicterio anseres ob id maritimi appellati, continuis excursionibus omnia circum infesta faciebant. ea de re cum crebris nunciis apud Elisabetham expostularet Albanus, et contra foederis leges fieri diceret, vt piratae in portubus eius receptum haberent, illa etsi minime ipsi alioqui cum Albano conueniret, foederatis prius monitis, vt sibi consulerent, omneis portubus suis et Douera in primis facessere iubet, ditionisque fubditis populis, ne comeatu eos iuuent, graui proposito edicto vetat. id quamuis molestum foederatis esset, tamen cum parere necesse haberent, ex necessitate consilium capiunt, sumpta a periculo audacia, Enchusamque delati Antuerpiensem nauem Hispanicis mercibus magni pretij onustam, et Cantabricam aliam capiunt. inde vento parum aspirante Brielam infulam appellunt, ad quam Rhenus et Mosa coniuncti in mare prouoluuntur: ibi quod nunquam se facturos sperauerant, occasione oblata aggrediuntur, vrbemque insulae cognominem oppugnant, portamque puluere tormentario euertunt, moenia scandunt, et de improuiso vi facta loco potiuntur, ipso Palmarum die festo Kal. April., direptis circum templis ac coenobiis, ac confractis imaginibus; captamque mox vrbem festinatis operibus muniunt. quo cognito Albanus Maximiliano Hennino Bossuuij comiti mandat, vt cum X Hispanorum


page 53, image: s053

cohortibus, quae circa Traiectum erant, quibus Ferdinandus Toletanus praeerat, eo confestim ducat. in ipso appulsu, cum foederati mox occurrissent, propius accedere non ausi Hispani, interim mari decrescente destituti in proximam littoris oram, dum naueis deducere properant, hoste insistente, partim caeduntur, partim in luto haerentes capiuntur, nauibus incensis; pauci fuga elapsi cum Dordracum confugissent, ingressu prohibentur. id astu et nefanda proditione praefecti Verdalingensis accidisse scribit Mendoza, qui monito clam Lumaeo naueis Hispanorum sub custodia relictas, earum incendendarum consilium ei dederat. inde Roterodamum petunt, vbi singuli sere aut exiguo numero cateruatim admissi sunt, et in iis Rodericus Sapata et Franciscus, Valdesius; sic enim conuenerat. sed cum his condicionibus introducti iam se idoneo numero esse cernerent, vt vim facere possent, Bossuuio ipso praeeunte, qui vnum ex custodibus propria manu interfecit, vi portas reuellunt, et sociis acceptis plateas occupant, ex oppidanis ad CC intersiciunt, vrbemque crudeliter diripiunt. id V Eid. April. accidit. mox in Delfinsauam portu opportuno commodam in propinquo capiunt, ac praesidio, cui Gaspar Drea praeerat, firmant. foederarorum praecipui duces erant praeter Lumaeum Vilelmus Blosius Trelonius, Suuetenij regulus, Ladislaus Brederodius, Bartholomaeus Entensius, Io. Vigerusa Sitzma nobiles Frisij, alij, qui sedulo follicitata Batauorum et Mattiacorum fideiam Roterodami casu inirum in modum exacerbatorum, multos in suas partes pertraxerunt. cumque Albanus Vlissingam Valacriae Mattiacorum primariae insulae oppidum valde opportunum multis de caussis sibi imprimis muniendum intelligeret, cepta iam ante in ea arce, eo VIII Hispanorum cohortes ex Brabantia tia euocatas duce Osorio Angulo mittit, qui ipso Dominicae resurrectionis die, qui in VI Eid. April. incidebat, appulerunt, praemissis metatoribus, qui oppidum ingressi dum cum oppidanis altercatur, vnus ex iis oppidano superbius, vt aiebat, respondenti colaphum contumeliose impegit; qua iniuria, quae ad vniuersos pertinere videbatur, illi iritati statim arma capiunt, et metatores iniuriose pulsatos excedere cogunt, Petro Pacioto, quem Albanus arci exstruendae praefecerat, in tumultu occiso, cuius caput conto praefixum et pro moenibus statutum est, incendentibus plebem factionis principibus, ne qua veniae aut reconciliationis ab Albano apes superesset. quo facto illi ad Arausionensem legatos misere opem eius implorantes, Elisabetha etiam de auxiliis clam sollicitata. itaque Angulus Vlissinga exclufus ex Balchemij Insularum praefecti consilio re infecta Bergas, vnde foluerat, redit. ad rei famam statim Vlissingam auxiliares Galli IO venere a Nassouio transmissi duce Hieronymo Tseratsio. Milleburgum, quod Philippus Lanoius Bellouasius praeses ab insulanis ad defectionem frustra tentatum Albano seruauit, Campheram, quod est totius Zelandiae armamentarium, in fide retinere non potuit, mox foedere cum Vlissingensibus coniunctam. inde Vlissingenses appellentium nauium machinas bellicas capiunt, et ex iis classe instructa excursionibus infesta omnia faciunt. nec multo post ad eos venere IO scloppetarij e Gallia a Nassouio missi duce Ioanne Caluimontio Guiterio. cum Albanus Dunkerka aliquot machinas deuehi curasset, ad vim subitam, antequam exules se Vlissingae muniuissent, faciendam, vectorum seu ignauia, siue, vt Hispani volunt, proditione ex in Anglorum manus venerunt. dein datum negotium Philippo Lonoio Bellouasio, vt CC praesidiarios Tergoam, quae est vrbs primaria Beuelandiae insulae Scaldis aestuario opositae, introduceret, et cum aliis totidem Mildeburgum ingrederetur. cum vero in Valacria, excepto Mildeburgo et Armuida, quae est arx in faucibus canalis, qui Mildeburgum ducit, omnia in potestatem insperata felicitate redegissent socij, crescentibus cum fortuna animis de Mildeburgo obsidendo consilium capiunt, et ad oppidum castra ponunt. horum conatus vt impediret Albanus, Ioannem Salazarium Bergis euocat, cum II cohortibus legionis Siculae, quibus ille Gismundi fanum tenebat, tum Consaluo Bracomontio imperat, vt cum VIII cohortibus legionis Flandricae, quae Hypris erant, Syluamducis


page 54, image: s054

veniret, et Roderico Toletano, Neapolitanae legionis praefecto mandat, vt consignato in Bracamontij manus oppido, ipse cum VIII illis cohortib. Bergas contenderet, quo et II cohortes. ex eadem legione et Belgicas item aliquot ex vicinis praesidiis conuenire iussa. iussus et Christophorus Mondragonius Danuillarij praefectus legionem X cohortium conscribere, et cum iis Antuerpiam petere. vbi copiae conuenere Sanctius Auila arcis Antuerpianae praefectus ab Albano venit, exercitui maritimo cum summo imperio praeposirus, quod aliis negotiis distractus Albanus Bruxellis interim haerer cogeretur. Auila igitur cum iis soluit medio Aprili, et ad aggeres sub vesperam appellit, qui ex littorali arena alga inrernascente densati et erecti terrestrem illum tractum admodum humilem, vnde et hodie nomen prouinciae sorritae sunt, amaris intumefcentis inundationibus defendunt. inde summa alacritate milites in aquain desiliunt, quod humili vado nauigia propiusterram accedere non possent, pectore tenus extantes, et a tergo Mildeburgum tendunt, qua parte vrbs cincta non erat, quod socij de auxiliis minime cogitarent. primam aciem ducebat Liquius, cum CC Belgis scloppetariis: ipse cum reliquis copiis Auila subsequebatur, in vrbem sine certaimine introductus. mox in ea Liquio relicto cum CC scloppetariis, ipse ad hostem persequendum egreditur, praemisso Ferdinando Agnasco Mediuilla, cum CL Hispanis, et Torrensi cum CC Belgis, qui primam aciem ducerent. subsequebatur Auilam Bellouasius cum circiter IO C. eo ordine in stationarios, qui vallum seruabant, vim faciunt, quos disturbant et in sugam coniiciunt, captis VI tormentis, cum quibus socij Mildeburgum pulsabant. illi cum se in munitionem proximam recepissent, insequente Auila locum deserunt cum CC aliis, qui eum seruabant, relictis IIII aliis tormentis, et Armuidam confugiunt, quo rursus eos Auila insecutus, nulla mora interiecta locum corona cinxit, successumque eadem celeritate vrgens capit, occisis CCCC circiter, qui elapsi sunt Veeram perfugium habuere. Armuida praesidio firmata dum Auila redit, Felix Gusmanus Oliuarij comitis silius et Deuentriae praefectus in hostilem nauem incidit, in quam et post obstinatum certamen insiliit, et cum Gregorio leuis armaturae legato incendio accenso ambustus est. mox et Auila ab Albano Antuerpiam reuocatus cum X nauib. contra XXX hostium pugnauit, et se ex eorum manibus angustia et commoditate canalis adiutus magna cum laude expediuit. nec multo post Hispani, qui Mildeburgi in praesidio erant, clam insidias infra Suburgum, quod est castellum prope Vlissingam, struxere, nec diu ibi commorati praesidiarios Suburgo egressos improuiso aggrediuntur, ac fundunt, fugientium tergis ita inhaerentes, vt paene cum illis castellum ingressisint; quod admotis tormentis statim deditum est; sed cum Hispani in loco debili vim hostium experiendam sibi minime existimarent, eo deserto Mildeburgum se recepere, et Rammekensem arcem in proximo muniendam susceperunt. eo tempore ad X Kal. Iun. allatum de Enchusae, quae est vnus ex tribus praecipuis Batauiae portubus, ad socios defectione. qua re vltra modum commotus est Albanus, quod classem in eo portu instructam pariter in hostium manus venisse intellexisset, et eodem die duabus post horis nuncius de Valencianis rebellantibus venit, concitante oppidanos Famarsio, viro ex vicina nobilitate primario; iamque ille CCCC Gallis duce Francisco Lanouio vallum ad arcem promouisse ferebatur. itaque Albanus CCC equitum turmae et I equitum scloppetariorum, quae in praesidio erant, eo quamprimum proficiscerentur, imperat. is praeerat Garsias Valdesius, qui Alfonso Lambrali Antonij Toletani legato praemisso statim eum subsequitur, et arcem aduentu suo firmat. tum eruptione facta ad vallum vsque venit, et capto vno signo in arcem victor recessit. inde leuis armatura Condatum progredi iussa, vt obsessis praesto esset, cumulati et noua tristitia praecedentes illi nuncij, Montibus Hannoniae metropoli sub id tempus a Ludouico Nassouio captis. id autem in hunc modum accidisse scribit Mendoza. Antonius Oliuarius Hannoniae fecialis et pictor petira ab Albano venia, quasi res nostras exploraturus in


page 55, image: s055

Galliam venerat, et cum Colinio et Nassouio egerat, spe facta, vt si propius ad vrbem sine strepitu exiguo numero accedere, et eam ingredi possent, mox plus IO CC ex oppidanis ad eos se adiungerent. ad IX Kal. Iunias condicta dies. ipse praemissis circiter XL delectis sine armis pridie cum III carris, doliis veluti vino plenis, in quae arma ille recondiderat, eo venit, et quasi ob; itineris longitudinem sibi temporius mane exeundum esset, a portarum custodibus hospitis nihil doli cogitantis rogatu impetrat, vt Berlomontia porta ante lucem aperiretur; quo facto Ludouicus Nassouius cum paucis, et in iis Ioanne Caluimontio montio Guiterio iuxta prudenti et strenuo viro ingreditur adeo fatigatis equis, vt aliquot ex iis in via defecerint. mox ingressus, Franciam, libertatem, et vrbem captam conclamat, et cum nemo, sicuti sperauerat, se ad eum adiungeret, etiam subiicit, hac eadem hora Albanum ab Arausionensi fratre captum et Hispanos ad internecionem deletos. cum ne his quidem publice euulgatis vllus in armis compareret, ille insidias veritus iam de conatu desperans vrbe, quam vi retinere non poterat, excedere statuit; sed cum porta exiisset, e longinquos socios duce Ioanne Hangesto Ienlisio, Francisco Lanouio, qui Valencianas vt illi expeditioni interessent, deseruerant, aduentanteis cernit. tum vero exiisse poenituit, e vestigioque Guiterium mittit, qui si in tempore adueniret, portam occuparet. vbi ille venit, iam oppidani tractis catenis pontem adducere ceperant, in quem iam paullo sublatum equo Hispano pernici euectus insilit, et pondere pontem deprimit, quem mox ceteri cum fafciis albis, insolitis genti insignibus, subsequuntur, et ita sine sanguine fere vrbe potiuntur, arce non ita firma mox dedita. eodem tempore Enchufae exemplum in Batauis secutae sunt pleraeque vrbes, Goda, Dordracum, arx Coricumensis, Lugdunum, Louenstenium et Schonhouium, partim libertatis dulcedine, partim etiam minis adactae. mox et Alcmaria, Hornum, Edamum, et Medenlicum in verba Arausionensis iurant. in Frisia quoque proscripti ab Albano e primaria nobilitate Nederuomiteri regulus, Iodocus comes Schouenburgensis cum in patriam rediissent, a Sneco, Bolsuarto, et Franikera oppidis admissi sunt. contra Gaspar Robles Lusitanus Billij regulus ab Albano missus intra Leouardiam, Harlingam et Staueram accipitur; cumque Docum paullo ante occupatum esset, statim a Gallo-belgis recuperatur; arx item Stauerensis cum a sociis obsideretur, iis in fugam versis ab Hispanis occasionem quaerentibus opidum pidum diripitur. in Geldria quoque proxima Bergensis comes tumultuaria manu coacta Zutphaniensem ditionem in potestatem subigit, captis Dotecomio, Duisburgo, Hardeuico, Hatemio, et Campena vrbibus. et in Tranfiselana prouincia Suuollam, Hasseltum, Stenuicam, Goerinum et Oldenselium capit, solumque Amsterodamum et pauca alia oppida ac praesidia in side manserunt, vnde milites Hispani occlusis aggeribus et ruptis pontibus, per quos itinera in Batauis intersepta sunt, summa comeatus penuria laborabant. itaque Rodericus Sapata assumpto secum Ioanne Cepeda cum delecta manu et magno carrorum numero a Ferdinando Toletano Haga missus infestos rusticos habuit, quorum cum paucis permultos plerunque cecidit, nunc XXX contra CCCC, nunc X contra CC commissis, ac postremo capto Sparadamo et incenso, vbi et Ramboldus Rosa captus est. tandem accepto ab Amsterodamensib. comeatu littus maris legens semel atque iterum eadem felicitate cum rusticis conflixit, capto etiam eorum munimento, quo pariter incenso Hagam et inde Roterodamum ad Ferdinandum Toletanum re bene gesta reuersus est. interea Arausionensis accepta e Gallia exigua admodum pecunia, sedampliore ab Hessiae principib. oppignerato patrimonio comparata, in Germania exercitum VII OIO equitum et XIII I OIO peditum conscribit, cui primarij duces praefecti Ernestus Mandeslous, Barbius comes, et Henricus frater, quem transmisso VIII Eid. Vtil. Rheno in Geldria lustrauit. diuersa parte Albanus XIIII OIO equitum in Germania conscribit; II OIO praeerat Salentinus ex comitum Isenburgiorum familia archiepiscopus Coloniensis, totidem Adolphus Holsatiae dux regis Danorum frater,


page 56, image: s056

III OIO Ericus Brunsuicus, OIO IO Otho Scouenburgius, OIO CC Franciscus Saxoniae dux, totidem Petrus Ernestus Mansfeldius Lucemburgici principatus praefectus, OIO Albertus Louenstenius comes. III item legiones in Germania conscriptae ducibus Nicolao Poluillerio, Eberstenio comite, et Georgio Fronsergio; totidem in Belgio ducibus Maximiliano Bossuuij comite, AEgidio Barlemontio Hiergio Geldriae praeside, et Ladislao Barlemontio AEgidij fratre Megensi comite. cumque arx Valencianarum in dies magis premeretur, datum negotium Ioanni Mendozae leuis armaturae praefecto, vt cum duabus equitum cohortibus, quae Aldenardae erant, et iis, quas Capralis colligebat, copiis, laborantibus arcis praesidiariis succurreret. eodem tempore iussus Bernardinus Mendoza Malabodium in Hannonia cum Petri Tursis et sua cohorte insidere, vt discurrentib. illac per limitem Gallis, ne Montes peterent, iter intercluderet. igitur Ioannes Mendoza rapta manu vbi Tornacum venit, sumptis in armamentario arcis armis tironem nuper conscriptum instruit, et cum iis Valencianas tendit, eo ordine, vt introductis in arcem II Belgarum signis, ceteros admistis lixis et caculis in colle opposito disponeret, ita vt maiorem numerum ex oppido spectantibus repraesentaret. tum iussis ad Hispanorum ritum pulsari tympanis; quasi Hispanae eae copiae essent, ingens incussus oppidanis et obsidentibus terror, qui statim vallum deserunt. quo cognito Antonius Toletanus per moenia in vrbem insilit, et ab arcis praesidiariis eodem tempore fit impetus, in quo aliquot ex Gallis occisi, IX signa capta. miles praedae intentus fugienteis persequi neglexit, quorum plerique a Malabodij praesidiariis, dum se ad limitem recipiunt, intercepti et interfecti sunt. Valencianis receptis mox iussus Ioannes Mendoza cum III leuis armaturae turmis Malabodium et Bauacum insidere, vt auxiliaribus Montes petentibus aditum impediret, misso Valentino Pardeo Mota Capralis legato, qui Valencianis praeesset Vlissingenses interim non contenti mare incursionibus infestum facere, III OIO bellatorum in terram exponunt, qui Oistoburgo, Edoia et Aldenburgo captis Brugas vsque et Gandauum excurrentes, si forte oppidani ad eos se adiungerent, aliquam moram in Flandria fecere, deinde cum nemo eos admitteret, re infecta se ad suos rursus recepere. eodem tempore Tserartius Tergoam tentauit, sed irrito conatu; cui diffidens Albanus Isidorum Pacecum, qui Armenteriam tenebat, cum cohorte sua praefecit. Vlissingenses vero infelicem Tserartij successum pertaesi, et Gallorum, quos secum ducebat, insolentiam, vt aiebant, veriti eos ingressu vrbis prohibuere. Galli cum Anglis ad Sutlanum pagum in propinquo diuertere coacti cum se pro tempore muniuissent, incumbentibus Mildeburgi praesidiariis sub diluculum oppressi amissis L ex suis, quamlibet strenue dimicantes intra medium pagum compulsi sunt, vbi cum Hispani pro gloria, ipsi pro vita certarent, se inuicem cohortantes et si paulum anniterentur, victoriam in manibus esse clamitantes, post atrox ac diuturnum proelium, tormentum in confertos hostes dilplodunt, cuius ictu aliquot hominum strage edita, ceteri pedem mox retulere. quo casu paullum recreati animos resumunt, et in iis aliquot Dieppenses occasioni minime defuere, qui cedentib. Hispanis insistendum rati, reuocatis ad signa sociis eos magno impetu inuecti fundunt, multis occisis, plurib. sauciatis. periere ex hostibus CL. (nam nostri Riuerij tribuni morte iritati, et alias Hispanorum crudelitatem exosi, nulli deditio pepercere. post certamen cum Angli Vlissingensium ingratitudinis pertaesi domum redire statuissent, Tserartius equos eis quasi ad tormenta reducenda ademit, et tentoriis ac pagi parte ambusta inde castra mouet: ab eo tempore milites licentiae assueti contemptis ducum imperiis huc illuc vagi per insulam errabant, ex rapto vitam miserabiliter tolerantes, quos miserati Galli, qui Vlissingae erant, nocte concubia funibus demissis multos e suis conterraneis in muros subleuarunt; quo cognito Vlissingenses tumultum veriti, vt ceteri in vrbem introducerentur, permisere. sed mox eosdem rursus nouae expeditionis contra Tergoam suscipiendae specie emisere. eius dux erat Tserartius, cui et IX machinae murales


page 57, image: s057

cum bellico omni apparatu attributae sunt. duabus a partibus verberatio ad oppidum facta, haud ita firmum, ruinaque edita Cressius scalas admouet, et cum Gallorum et Anglorum delecta manu ad portam capitis, quam vocant, vim facit nocte obscura, militib. interulas albas induere iussis, vt inter pugnandum dignoscere se possent. sed contis et lapidum grandine deiecti, cum breuiores scalae essent, deiecti sunt. alij qui ab aduersa parte vim facere iussi erant, iniquitate loci deterriti abstinuerunt. sparsa mox fama aduenientium Mildeburgo et Antuerpia auxiliorum, fremere milites, et de discessu etiam ducum iniussu cogitare. quo cognito Tserarsius furori ac licentiae praeuertendum ratus, ne si iniussi a signis discederent, tormenta desererentur, ipse ab obsidione discedere decreuit, et Gallos et Anglos tumutuanteis in extremo agmine statuit. qui mox erumpentibus praesidiariis confusa fuga dilapsi, cum in suos iam naueis conscendenteis incubuissent, tanta trepidatione cuncti ad naueis concurrerunt, vt plerique scaphas praegrauante multitudine depressi fuerint. periere aquis hausti aut hostili manu interempti ad CC, impedimenta omnia amissa, tormenta seruata sunt. Tserarsius tot infelicium successuum pertaesus, propter quos proditionis insimulabatur, quasi cum Albano consilia in arcano communicaret, ad Arausionensem se contulit, quem et suppliciter obtestatus est, vt quando. primariae auctoritaris duces, non solum culpa, sed omnino culpae suspicione vacare debent, sibi cum bona eius gratia liceret, duello suum decus atque existimationem tueri, idque scripto cum passim publicare vellet, ab amicis monitus, vt rumores de se sparsos tempori sepeliendos permitteret, ac neminem ad certamen prouocaret, publicationem sustinuit. secundum haec Angli in patriam remearunt, Galli saepius missione petita, post leuia aliquot cum Mildeburgensibus conserta proelia indignati, quod a plebe tanquam proditores et ignaui notarentur, tandem hac illac diuersi concessere. Sub id tempus Ioannes Cerda Medinae coeli dux, quem superiore anno successorem Albano designatum diximus, et cum veniret, tempestate in Hispaniam reiectum, ad vadum haut longe ab Ostenda appulit III Eid. Iun. cum classe LIIII omnis formae nauium, quibus portabantur OIO IO C duce Iuliano Romero; vbi cognito Mattiacorum insulas plerasque rebellasse, celocem ingressus et classe subsequi iussa Slusas petit; quo loco tria maiora nauigia arenis illisa, et postea ab Vlissingensibus duce Euone Petro Voristo incendio consumpta sunt. Slusis Brugas venit Cerda, et inde Bruxellas, ibique cum Albano collocutus, cum praeter spem res turbatas offendisset, Belgij administratione se excusauit, et se potius sub ipso libenter militaturum recepit. Slusis remanserat Romerus et Sanctius Beltramus Pegna cum CC Hispanis, qui exscensionem fecerant, et Ioannes Osorius Vlloa cum reliqua classe in ancoris stabat, cum ecce XXIII olcades Lusitanae vento secundo impulsae non salutatis Slusis Hispanorum classem praetervehuntur, et ignarae Vlissingam rebellasse eo tendunt; quas insecutus Vlloa, dum Vlissingenses in Lusitanos inuolant, occasione capta Mildeburgum se contulit, et ad Rammekense castrum varia et fere iniqua fortuna iactatus est. Lusitanae merces ingentis pretij captae et in publicos belli vsus diuenditae sunt. iamque in Geldriam Arausionensis descenderat, et ad eum comes Brandenburgicus cum OIO IO equitibus Germanis et VI OIO peditum se coniunxerat, cum quibus Ruremondam venit. quibus difficultatibus vndique circumuentus Albanus, cum plerique suaderent, vt relictis Bruxellis in tempore se Antuerpiam conferret, ne si diutius se exspectaret, id vi et cum existimationis iactura facere cogeretur, nunquam tamen, qua erat animi magnitudine, adduci potuit, vt vllum desperationis rerum suarum indicium daret, potiusque extrema patienda et facienda sibi proposuit, quam vt hosti vlla in parte concedere videretur: nam Montes deserere, quo ab hoste pacate possesso aditus Gallis ad Belgium inuadendum patebat, Philippi res in his prouinciis euertere interpretabatur. in his angustiis cum vndique veluti a fortuna et praesidiis humanis destitueretur, nequaquam seipsum deseruit; itaque X cohortes Roderici Toletani Antuerpia euocat,


page 58, image: s058

ad eius praesidium Mondragonio relicto, et VIII alias duce Caprali, III quas Ludouicus Barlemontius Cameraci archiepiscopus conscripserat, Molinio duce, et XXX ex legione Ioannis Croij Rutij comitis, III equitum turmas ex Malabogij praesidiis Montes versus tendere iubet, praemisso Friderico filio cum Noerkermio et Chapino Vitellio castrorum praefecto, qui castris locum idoneum deligeret. cum ad Betlemitianum coenobium castra posuisset, eruptionibus et leuibus proeliis aliquoties initio certatum est. contra Roboreus nostras ad Spineleuense coenobium munitionem ductis aggeribus vallauerat, qua expellere cum conantes Hispani cum damno repulsi sunt. cum vero XXX Galli equites in vrbem penetrare vellent, a ducibus viarum decepti in hostium manus traditi sunt, quorum XVII Inquisitionis seueritati subiecti Rupelmondae ad equile partim suspensi, partim pugionibus confossi in Scaldim praecipitati sunt, addita in eos poena, qui cadauera inde retrahere aut sepulturae mandare auderent. dum in eo sunt, Nassouio ex ducum reliquorum sententia pretium visum est, vt Ienlisius in Galliam veniret, et a rege de rebus omnibus certiore per ipsum reddito auxilia flagitaret. ille impigre mandata facessit, et benigne a rege acceptus, mox cum multa beniuolentiae erga se et Nassouium significatione remittitur, cum copiis, quas Colinius per limitem conscribendas curauerat. in iis erant IIII OIO peditum ducib. Rentio, Iumellio, et Bellengaruilio, CC equites cataphracti et II leuis armaturae turmae. praecursores ducebat Petrobuferius Genissacus, Philippus Lafinius Bellouasius reliquo equitatui praeerat. discedentem Ienlisium, et postea per literas, monuerat Nassouius, vt non recta Montes, sed fsexo per Cameracensem agrum itinere, se cum Arausionensi fratre coniungeret. verum ille caussatus contrarium a Colinio imperium, vt se quam primum ad vrbem conferret, Nassouio minime audiens fuit. Interea leuibus proeliis certatum, et cumV Eid. Vtil. praesidiarij exiissent magno numero adductis secum rusticis ad messem colligendam, pugnatum est acriter, sed iniquiore obsessorum condicione, qui ad extremum incumbente Bernardino Mendoza multis ex suis amissis intra moenia fugientes compulsi sunt. vulneratus tamen in crure Vitellius et Rodericus Toletanus et aliquot leuis armaturae equites occisi. iamque in castra venerant ab Albano missae equitum turmae VII Philippi Croij ducis Araschotani, Maximilani Bossuuij comitis, Barlemontij, Noerkermij, Mansfeldij comitis, et Georgij Tillij Altabrugij comitis Rutij legati, et VII legionis Rutianae cohortes. expectabantur et in dies V signa legionis Neapolitanae, quae Traiecti erant, et legio Nicolai Poluillerij, quae missis crebro nunciis sollicitabantur. Didacus Zunica Philippi apud nos orator de regis mente adhuc incertus saepius cum eo egerat, vt suos, quo minus perduellibus in Belgio suppetias ferrent, omni ratione impediret, eaque de re acerbe cum rege expostulauerat, contra foedus fieri dictitans, quod violatum procul dubio Deum vltorem haberet, exprobrata etiam auxiliorum primo et altero bello ciuili summissorum beneficio, pro quo indignam Philippo gratiam rependi aiebat. rex contra se excusare: contra voluntatem suam saepius declaratam id fieri et nuper edicto proscriptos, qui rebellantibus in Belgio opem ferrent; sed in regno nondum a belli ciuilis motibus quieto non omnia regem posse; multa dissimulare cogi, donec reciperata per pacem auctoritate cuncti ad obsequium cogi possint. cum ambiguo hoc responso dimissus Zunica; sed eodem tempore ex aula nobilem ad Albanum Bruxellas missum Scribit Mendoza, qui in itinere Fridericum Toletanum monuerit de Ienlisij consiliis, numero copiarum, et itinere a nostris instituto. itaque ille triduo post ad castrum Cameracense IO CCC scloppetarios et CCCC equites mittit, qui viam inter Castrum et Landrecium insidentes de hostibus cognoscerent. Ienlisius cum recta Montes petere decreuisset, per Bossuuium iter habuerat, et inde Quienregium ab vrbe sesquimilliari non sine maleficio transierat a ducib. viarum deceptus, vnde praeter antiqua odia exacerbati mirum in modum rusticorum animi, qui ad III OIO se exercitui Hispano coniunxerant. ad Fridericum et delatum scribit Mendoza,


page 59, image: s059

Ienlisium secum C OIO? peditum, et IIII OIO equitum habuisse, credo vt rem in maius extollat, contra quem tamen ille, cum vix XXXII signa peditum, et OIO circiter haberet, ducere decreuerit, cum ad famam pertinere existimaret, ne hostes sine certamine prouinciam ingrederentur; nam male alioqui adfectis Belgarum animis fore, vt prodente se Hispanorum infirmitate et desperatis ab ea parte rebus, quod singuli hactenus fecere, vniuersi facto agmine deficiant, et scelere semel impiati, adueniente numeroso Arausionensis exercitu praesidia in intra oppida sua accipiant; quod si accidat, de regis nomine in Belgio actum esse. itaque quo patrem Bruxellas non citra discrimen versantem tegeret, et tanto periculo praeuerteret, optimum factu ac necessarium duxit, cum hoste vel cum manifesto periculo confligere. eo consilio impedimenta Bincium praecedere iubet, et cum allatum esset auxiliareis intra nostrum limitem recessisse, vsque ad XVI Kal. VItil. substitit: cognitum dein IIII abhinc Leucis illos castris positis ad Hanam, vnde Hannonia dicta, cum antea saltus Carbonianus et Picardia inferiot appellaretur, pontem moliri. (is fluuius haut longe supra Montes labitur, et infra eum Trullum, qui vrbem alluit, intra se accipit.) igitur Antonium Figueroam Bernardini Mendozae legatum cum XX equitibus mittit, et eodem tempore Franciscum Ferdinandum Auilam Groningenae arcis praefectum, cum scloppetariorum equitum Garsiae Valdesij turma, qui de hostibus diuersi cognoscerent, et in horas ad se reserrent. ipse eo ordine subsecutus est. vniuersus peditatus Belgarum et Hispanorum confusus simul incedebat, duce Iuliado Romero, cui Capralis et Liquius castrorum praefecti adiuncti erant. Vitellius, quanquam ex vulnere debilis a fossoribus in lectica vehebatur. ad dextram pars equitatus tribus agminibus distincta progrediebatur; reliquus equitatus totidem agminibus distinctus in extrema acie collocatus erat, quam claudebant CCCC scloppetarij Hispani, et ala equitum Bernardini Mendozae, qui si praesidiarij a tergo incurrerent, impetum eorum sustinere possent. ita ad vrbem vsque progressum. tum mutatus incedendi ordo, reuocato in primam aciemi, qui in postrema erat, equitatu, et ad Iuliani fanum ventum est: vbi cognito ex Gallo quodam iuxta Alterragium vicum capto nostros nondum Haniam transmisisse, Fridericus confestim equites transmittere et ad eos pergere iubet subsequente peditatu. primam aciem ducebat Romerus, qui vt in Gallorum conspectum venit, Ioannem Salazarium Sarmientum cum LX scloppetariis maioris formae inter sepem et salicetum collocat, qui velitari pugna concurrente vtrinque milite in latus Gallos infestarent. primo impetu pulsi Hispani; quibus mox CC Belgae recentes a prima acie ex Capralis legione Caprali ipso duce et Delualio summissi sunt, et mox totidem duce Liquio, qui Capralem sequebatur, cum Mota Bergio et Fremenantio. tum leuis armatura apparere cepit cum CC Hispanis peditibus, quos ducebat Franc. Bouadilla, Didacus Caruaialis, et Ferrandinus Agnascus, quem postremo Fridericus cum reliquo peditatu sequebatur. nostri Alterragium vicum, quem dixi, a tergo habebant, cui planicies spatio iactus colubrinae subest, riuis et arboribus densis vndique circundata, theatrali specie, quos a fronte adortae Hispanorum duae cohortes per viam, quae Montes ducit, ducib. Alfonso Motero et Garsia Valdesio, sensim pugnando vlterius semper progrediebantur. Ienlisius in vltimo agmine remanserat cum Rhingrauio et Genissaco, qua parte sibi plus ab hoste metuebat, et per angustias inter dumeta incedens C equites praemiserat duce Rentio, quem Iumellus sequebatur. in eos e silua exeunteis iam sole ad vesperam inclinante Lopezius Sapata, cum ala equitum sua impetum facit, et eum secutus Ferdinandus Toletanus, qui alterum agmen dubebat, cum Antonio Toletano et Bernatdino Mendoza et Ioanne Mendoza, qui tertio agmini praerat, cedentibus nostris instant, et in fugam vertunt, qui in suos reuoluti pedites sequentes disturbarunt, et exercitum, qua parte minus sibi metuebat Ienlisius, ipsi fugiendo solnerunt. ne vero per eum pontem, quo Haniam strauerant et transierant, rursus reuerterentur, Antonius Figueroa Bernardini Mendozae legatus, refecto de


page 60, image: s060

summa celeritate rusticorum ope, transmisso fluuio prohibuit. illi vero transitu negato per Tornacum, Condatum, Atam, Valencianas vsque effusi, et a rusticis, dum per siluas armis abiectis palantes huc illuc errant, capti, spoliati, ac crudeliter interfecti sunt; OIOCC amplius desiderati, et in iis Rentius et Ringrauius; Olanius cum C circiter exarmatis in vrbem peruenit, sed postero die ex vulneribus decessit. Ienlisius et Iumellus capti, et postridie ante Friderici conspectum producti, quorum hic in arce Tornacensi asseruatus, ab Hispano milite tandem liberatus est: ille in arcem Antuerpiensem inclusus, aliquanto tempore post, sine praecedente morbo in lecto exanimis repertus est, fascia iniecta proculdubio elisis faucibus. Lafinius noctis huius beneficio ad Spinleuense coenobium, quod nostri muniuerant, se recepit, et a Poieto loci praefecto susceptus periculum euasit. exiguo ac paene nullo certamine debellatum nostri scribunt, ob angustiam loci et inopinatum Hispanorum a fronte occursum, cum a tergo potius metueret sibi Ienlisius. tamen Mendoza duab. horis pugnatum fuisse asserit, summaque nostrorum virtute, exemplumque rarae fortitudinis de gregario milite affert, qui lancea transfixus, non solum non recessit, sed sumpta in terra forte lapsa lancea, ei innixus equitem contra se venientem intrepide exspectauerit, et fortiter pugnando, deficientibus potius viribus quam animis, ad extremum vita linquente conciderit. impressionem in Rentianos factam, quam ille Toletanis et Mendozis tribuit, a Philippo Santalgondano Noercarmio factam constantior fama est. ex Hispanis Lopesius Sapata grauiter vulneratus fuit; Alfonsum Lombralem et Antonium Zeronem legatum turmae equitum Scloppetariorum cum XII equitibus et VI peditibus tantum interfectos scribit idem Mendoza. sub vesperam reuocatis ab insequendo hoste copiis Fridericus ad Gulielmi fanum rediit, et summo mane Capralem mittit, qui Gallorum e pugna se recipientium X signa ad siluam contracta persequeretur. sed relatis XXX signis, suos continuit, moxque inde relicto ad obsidionem vrbis Philippo Lalanij comite Bruxellas ad patrem contendit, cum statim post proelium in castra venissent XIII peditum signa duce Nicolao Poluillerio, et IO Hispani, qui Traiecti in praesidio erant, quorum in locum Ebersteniae legionis IIII cohortes substitutae sunt, III equitum turmae duce Aurelio Panhormitano, Nicolao Basta et Georgio Macuca in Italia nuper conscriptae. Postquam Gallorum copiae ad Nassouium in Montibus obsessum venientes Ienlisio duce a Friderico Toletano deletae sunt, in Albani consilio deliberatum fuit, quid facto opus esset, et multis placebat, sublato Gallicorum auxiliorum metu in Hollandiam vireis vertendas esse, ne Protestantes in ea iam potentes maiora incrementa caperent, et saris esse ad Montes expugnandos, si castella ad aditus exstruerentur, et idoneo praesidio firmarentur, quae auxuia, si quae superuenirent, ingressu prohiberent. verum aliter Albano visum, qui Montes Galliae vicinam ciuitatem sibi omni ratione expugnandam in animum induxerat, et Arausionensi appropinquante ab obsidione discedere parum decorum aut etiam tutum existimabat. secundum haec accersitus Roterodamo ac Delfis in Brabantiam Ferdinandus Toletanus cum sua legione; iussus et Consaluus Bracamontius, simulac Ebersteiniae cohortes Siluam-ducis venissent, cum iis et legione sua in castra aduolare. ij cum XV Kal. VIIbr. conuenissent, venit et Fridericus Toletanus, qui mox cum OIO scloppetariis, Belgis, Italis, Hispanis Spinollense coenobium adoritur, haut longe ab vrbe, in qua CC defenfores erant duce Poieto. ibi acriter pugnatum, et cum aliquot cohortes ex vrbe egressae essent, a Francisco Salazario Ioannis Paceci legato intra moenia non sine graui tamen damno a tormentis accepto compulsi sunt. Ferdinandus Toletanus ab Albano ex Hollandia euocatus secundum maris littus incedebat, et cum Harlemum praeterueheretur, munitionem in faucibus canalis ab oppidanis exstructam misso Roderico Sapata, qui se cum Germanis, sub comite Bossuuio militantibus iuxta Sparadam coniunxerat, caesis praesidiariis in potestatem redigit, et nauem armatam, quae ingressum canalis tuebatur, fugiente in vrbem milite capit: plus IO CCC in illo conflictu interfecti,


page 61, image: s061

capta II signa. inde Ferdinandus adducto secum Senatu Hollandiae, ne rebellante prouincia ipsi mora sua in criminis societatem venirent, sacrorum collegiorum totius prouinciae sodalib. ac deuotis virginibus Vltraiectum venit, et X Kal. VIIbr. in castra ad Montes posita relictis Valencianis X machinis, quas Bruxellis aduexerat. inde ad coenobium Spinoleense iam semel tentatum, admouentur tormenta a Sapata et Alfonso a Soto-Maiore, vbi edita ruina cum in eo essent, vt impetum facerent, ex Hispanis desiderati IIII; nec vlterius certatum est, praesidiariis, vti a Lud. Nassouio iussi erant, ad primum impetum in vrbem se recipientibus. loco impositi a Friderico IIII Belgarum signa ex Capralis legione, duce Molemio. eodem die XIII peditum signa venere duce Espernio regulo, ac postridie Albanus et Ioannes Cerda Medinae celi dux cum X equitum alis, ita vt XV omnino in exercitu essent, et cum eo Salentinus Isenburgicus archiepiscopus Coloniensis, qui OIO IO equites ducebat, Ioannes Roda CCC, et IO C ab archiepiscopo Treuirensi VII viro summissi. Auenis et Valencianis mox aduecta tormenta, iussique Capralis et Rutij comes cum suis legionibus Menium vicum insidere, vrbe ab omni parte circumdata. tunc de tumultu Parisiensi allatum est: quo nuncio vix dici potest quantum in Albani castris exultatum fuit, Hispanis factum vere Christiano principe dignum, quod in rem ipsorum et cum nostra infamia et iactura coniunctum esset, supra modum extollentibus. et vero quanta laetitia apud illos, tanta in vrbe tristitia fuit, consternatis eo casu obsessorum animis, et spe penitus de Gallicis auxiliis, in quibus magnam fiduciam ponebant, amissa. in Albani aduentu, dum vallum promouetur; leuiter pugnatum, factaque ab vrbanis displosione, Francisus Valdesius primarius legionis Longobardicae centurio, Christophorus Coruerus, et Alfonsus Messa vulnerati. nocte insequenti admota XXVI tormenta, exquibus VI statim rupta sunt. interea Arausionensis Duisburgo profectus cum XIIII OIO peditum, VII OIO equitum Germanorum, III OIO Belgarum transmisso Rheno ad Mosam accessit, vbi Ruremondam per praeconem prius denuntiatione facta aditum et comeatum recusantem protinus incensis portis et vi facta prid. Non. VItil. cepit, et captam omni immanitatis genere Belgis saeuientibus diripuit. inde in Brabantiam ingressus Louanium deditione in potestatem redegit. mox et Mechlinia neutris partibus antea addicta, sed quae praesidium ab Albano missum accipere detrectauerat, VI signa peditum et IO equites noctu in vrbem intra moenia accepit. Vertium Hornani comitis olim ditionis et post eius mortem fisco addictum, cuius arcem tenebat Ioannes Montelius Caias cum Francisco Mendoza Monteri legato, post biduum suffosso muro vi facta in potestatem foederatorum concessit. inde parte copiarum missa Teneramundam et Aldenardam Flandriae vrbes, oppidanis quibusdam obuiam prodeuntibus, in potestatem Arausionensis redegit. Aldenardae, quod quidam ex oppidanis resistere ausi essent, mira intemperie Belgae bacchati sunt. nam cum forum occupassent, iussisque domi se continere ciuibus custodes portis admouissent, Iodocum Curtauillam praetorem vrbis in regiis aedibus oppressum multis vulneribus conficiunt, nudatumque per fenestram in subiectum flumen praecipitant; tum accenso furore sacrificos passim vestigant, comprehensosque ac multis probris oneratos necant. templa, coenobia, ac sacerdotum domus spoliant, moxque ad templa vrbi vicina discurrunt, eademque rabie expilant, diripiunt, nec sepulcris parcunt, incentore praecipue Iacobo Blommaerto ciue Aldenardensi, qui iam sexennium a patria relligionis caussa exulauerat. Arausionensis cum cetero exercitu Disto et Tilemone in itinere in fidem acceptis, omni re alia omissa, de Nassouio fratre obsidione liberando cogitare cepit, eoque consilio Niuigellam versus iter intendit. Memium vsque procedere iussus erat Capralis cum legione sua, cui et mox delectos IO CC scloppetarios Hispanos sumiserat Albanus, vt illac aditum auxiliaribus intercluderet. sed cum Peronam vsque duabus a Montibus leucis dissitum vicum venisse hosteis intellexisset, et inde transmisso Hana per Genapum auxilia in vrbem intromittere decreuisse


page 62, image: s062

coniiceret, reuocato Caprali et Hispanis subsidiariis, et contractis propius copiis obsidionem vrget, perducto ad labrum fossae vallo; aquam etiam e fossa deriuare instituit, et dispositis in colle suburbio ad Bertonuilliam portam imposito, vnde in vrbem subiectam prospectus est, VI tormentis in tecta domuum infesta displosione fulminat; cetera duobus locis collocat, quae tamen in Bertomontiam portam et extans propugnaculum, quod illam tegebat, ictus adigebant. duorum dierum continuata pulsatione turres portae adiectae perterebratae; non tamen omnino deiectae sunt. dein VIII tormentorum in ripa stagni collocatorum displosione pinnae moenium dextra laeuaque decussae: ceterorum tormentorum impetus contra extans propugnaculum factus est, cuius anterior pars tandem diruta; in posteriori praesidiarij aliquot ducta fossa constitere, locum defensuri. turris item lateritia S. Andreae vulgo dicta multis ictibus diuerberata et aperta est; ita vt defensores in ea consistere non possent. contra praesidiarij diurnam muri ruinam lana, culcitis, saccis terra plenis summa diligentia comportatis noctu muniebant, quam Lanouius cum C delectis ex nobilitate ac selecta item scloppetariorum et hastatorum manu defendendam susceperat, L ad residuam diruti propugnaculi partem tuendam designatis, et CC in in antemurali munitione collocatis. tum fossam interiorem ducunt, et in tumulis ad latera excitatis V tormenta et II colubrinas collocant, quarum contraria pulsatione in hostium vsque tentoria iaculantes eorum irritos conatus plerunque reddebant. ad haec crebris eruptionibus hostium opera interturbabant. cum vero Albanus aquam e fossa deriuare frustra tentasset, postremo scaphas pluteis tectas fabricari iussit, tanta crassitudine, vt contra scloppetorum ictus tutae essent. pontem item ex doliis et asseribus funibus colligatis et superstratis parauerat, per quem ex scaphis descendens miles in ruinam commode eniteretur. eodem tempore, vt auxiliaribus aditum intercluderet, vallum stationibus validis firmauerat, collibus insuper duobus, qui per Genapum venientibus occurrebant, a milite insessis, et in altero munitione forma quadrangulari in stellae speciem, sic vt latera se inuicem defenderent a Medinae-coeli duce ex Bartholomaei Campocassij consilio summa diligentia exstructa, quam II Germanorum signa attributis II machinis, et Iulianus Romerus, si opus esset, cum totidem Hispanis et Salazarij cohorte tuerentur. ad haec equitatum in vallibus subiectis collocauerat, et dato negotio Caprali, qui ad Memium vicum hospitium habebat, vt locum fossa muniret, Poluillerium et Liquium cum sua quemque legione locum sibi assignatum tueri iubet, Espergio cum Eberstenij cohortibus ad tormentorum custodiam relictis. tum IO C Hispanos pedites electos ante agmina ita disposita procurrere imperat, qui laborantibus ad subita praesto essent. Arausionensis Perona progressus in conspectum vrbis venit cum toto exercitu VI Eid. VIIbr., qui dies Natali B. Mariae dictus est, sub meridiem, resque tantum, vt e longinquo tormentis acta, quae et ab eius castris et ex vrbe in Albanum medium emittebantur; sed plus ab vrbanis damni accipiebat equitatus. vicissim Albanus nunquam intermissa contra vrbem verberatione, etiam contraria eiaculatione Arausionensem infestabat. ita dies extracta dilapsis sub vesperam in sua hospitia copiis, quae postridie eodem ordine comparuerunt. Albanus Fridericum filium cum IO C Hispanis ad Genapum praemiserat, vt locum tueretur, quod ab ea parte vim facturum Arausionensem eoque in loco castra muniturum crederet. sic autem ille incedebat. in prima acie bis mille IO equites erant, in tria agmina diuisi, quos CCC alij sequebantur. post terga eorum veniebat peditatus ac reliquus equitatus. Arausionensis praeter spem in colle Genapo proximo excitatam munitionem animaduertens, vnde non mediocriter tormentorum displosione infestabatur, cum consistere tuto non posset, peditatum Gallicum, qui ad laeuam incedebat ac praecipuum exercitus robur erat, in duo agmina diuisum praecedere iubet, et Genapum iter intendit, quo sub id tempus. Sanctius Auila ab Albano missus venerat. ibi acriter certatum, Hispanis ad pugnam ex vico prodeuntibus


page 63, image: s063

cum primariis ducibus Roderico Sapata, Francisco Toletano, Marco Toletano, Ioanne Ayala, cum C delectis; quos sequebatur Iulianus Romerus, et Ferdinandus Toletanus cum aliis cohortibus duce Texeda. mox et summissi ab Albano Ioannes Sarmientus Salazarius, et Petrus Taxis cum LX cataphractis equitibus, et ala equitum comitis Rutij. primo, vt in huiusmodi certaminibus, re bene ab Auila gesta compulsi intra fossam aquarum inundationibus excauatam Galli; dein incumbente equitatu Henrico Nassouio Arausionensis fratre duce magno damno affecti Hispani, capto signo alae Taxianae, et signifero pluribus vulneribus confecto; redintegrata demum ab Hispanis pugna pari vtrinque damno, eoque res deducta, vt Albanus inermis ipse Medinae dux, quasi dignitatis obliti militum loco pugnarent. tandem ad sua vtrinque se recipientibus copiis, rursus Arausionensis, qui grauiter displosione a Medinensi munitione facta interim infestabatur, Genapum rursus iter persequitur, vt Albanum ad certamen eliceret; verum ille suos abstinuit, et cum ei satis esset, ne auxilia introducerentur, impedire, aleam vniuersarum rerum proelio tentare noluit. Arausionensis itaque eo die Fermeriam tribus passuum millib. ab Albani castris dissitum vicum venit, in quo sequenti die se continuit occasionem auxiliorum per Floriani fanum, vbi Poluillerius erat, in vrbem intermittendorum operiens, quo mox Albanus Bernardinum Mendozam cum sua et aliis duabus equitum alis, vna praeterea scloppetariorum cohorte praemisit, eumque subsequi V alias Hispanorum alas, et IO C praeterea scloppetarios illos, de quibus diximus, Marco Toletano et Roderico Sapata ducibus, iubet. Arausionensis iam mille quingentis a Floriani campo passuum millibus consederat, et cum Ariminium vicum occupare vellet, Mendoza conspecto quosdam praemittit, qui dum tentoria figerentur, cum eo leui pugna decertarent. sub id Albanus cum Medinensi, Noerkermio, et Iuliano Romero eodem venit a Mendoza monitus, qui pridie cum leui armatura Ariminij diuersatus fuerat, locum eum ad vim subitam opportunum et insidiis obnoxium esse, consilium de nocturna impressione in hosteis facienda init. rei conficiendae Friderico aparente negotium datur, qui cum OIO Hispanis interulas albas sumere iussis eo ducit nocte concubia, eo ordine, vt Capralis cum VII signis suae legionis, et Liquius cum CC peditibus Belgis vicum in itinere occuparet, quo sui, si hostes per exploratores de consilio cognouissent, se tuto recipere possent, ipse cum Noerkermio vbi ad locum venit, hortatus more solito milites vt virtutis suae memores tam praeclaram rei bene gerendae occasionem sibi elabi non sinerent, Romerum cum CCCC scloppetariis ducibus Ioanne Salazario, Antonio Moxica, Marco Toletano, et Roderico Sapata vim facere in hostium hospitia iubet, Ferdinando Toletano cum CL scloppetariis duce Garsia Suare modico ab hinc spatio inter haec subsistere iusso; rursus IO ab hinc passibus Gaspar Vrea et Christophorus Quixada cum totidem scloppetariis consedere. propius castra hostium Franciscus Toletanus et Martinus Erastus cum CC scloppetariis, et ante eos Rodericus Peresius cum L hastatis progressi stabant. vi a Romero, Moxica, ac Sapata facta, vigiliae primo ac stationarij trucidantur; dein tumultu excitato, antequam hostes arma expedire aut ad signa conuenire possent, oppressi horae spatio amplius CCC interficiuntur; ignis etiam in eorum tentoriis immissus, quo plures ex iis ambuisti sunt; alij ad eius fulgorem expergefacti cum tandem arma sumpsissent, conspicati Moxicam cum LX ex suis longius prouectum, quam vt signo dato se ad suos recipere posset, in planicie subiecta circumueniunt, et eum cum suis omnibus ad internecionem caedunt. non temere egressuros hosteis sibi persuaserat Fridericus, in eo tumultu vniuersum Hispanorum equitatum adesse ratos, eoque consilio Bernardinus Mendoza tubicines complures simul canere iusserat. verum ad incendij flammam cum licet in media nocte lux reddita esset, astus non processit, et illi periculum minime veriti audentius eo in recipienteis se Hispanos inuecti sunt. inde hostes cum tota nocte in armis fuissent, illucescente die statim summa trepidatione vasa conclamant, et impedimentorum


page 64, image: s064

parte relicta tentoriis et aliquot curribus et cadaueribus occisorum nondum terrae mandatis discedunt, ac Mechliniam concedunt, prius monito Nassouio, vt quando auxiliorum in vrbem introducendorum facultas non esset, sibi consuleret. is tunc ex morbo decumbebat. eo consulto Lanouius et ceteri Gallorum duces censuerunt, vt honestis condicionibus deditio fieret, ad quam non tam rerum suarum angustia aut Arausionensis discessu, quam casu Parisiensi compulsi sunt, qui vt Hispanis animos fecerat, ita Gallorum, quibus fere robur omne praesidiariorum constabat, maestitia in praesens, in posterum desperatione consternatorum alacritatem omnino infregerat. igitur cum Noerkermio his condicionibus transactum est XIII Kal. VIIbr., vt tam Galli quam Belgae ipsi incolumes dimitterentur; illi cum armis, equis, vestibus et omni supellectile, ac bonis tam mobilibus quam immobilibus concessis; quo in numero censebantur Ludouicus Nassouius, cum vniuersa familia ac Belgae nobiles; ceteri Belgae milites, cum gladiis tantum, et iis vestimentis, quae ipsi induerint, ac nullis aliis praeterea. oppidanis qui arma contra regem tulerint, liberum sit, sine armis, sed cum omni mobili supellectile inde exire, ita vt reliquis, qui in vrbe manere optarent, ob praeterita nullum periculum crearetur, exceptis iis, qui publicorum nummorum ratione regiae maiestati obligati suut. qui aliam quam maiorum relligionem profitentur, vrbe facessere teneantur, iisdem ac milites condicionibus, quibus ob praeteritorum memoriam nulla molestia in praesens siat, salua tamen eorum persecutione, si quidem in manus regiorum inciderint. dimissi tam nobiles quam milites et oppidani fidem obstringant, intra annum non militaturos contra Hispanorum regem aut etiam regem Christianissimum, nisi forte regis Catholici id auspiciis fiat. quo sacramento non intelligantur obligati Ludouicus Nassouius, Germani et Angli. his condicionib. vrbs dedita. Albano obsides dati Vertinius, Albinius, Bertocurius, et Potellus ex Belgica nobilitate viri primarij, qui cum praesidiariis manerent, donec in locum securum ac pacatum deducti essent; et Nassouius cum suis Ruremondam, Galli ad Guisae arborem peruenissent: quo facto obsides dati dimitterentur, et quousque id peractum esset, Lanouius Soecurius, Hecurius, Cormontius apud Noerkermium Hannoniae praefectum manerent. tum per ruinam Liquius ingreditur; Nassouius in lectica cum suis a Friderico Toletano, Romero, et Io. Murbequio deducti sunt. vrbi impositus Baucius cum IIII signis Belgarum et parte tormentorum, ceteris ad Rutium comitem transmissis, vt cum iis Aldenardam obsideret. Mondragonius inde praemittitur, vt Teneramondam obsideret, quae ad primam denunciationem se se dedidit. Mechlinia paullo post digreditur Arausionensis, relicto in vrbe IIII signorum et CC equitum praesidio. Albanus cum Bruxellas diuertisset, et eductis inde IIII Siculae legionis cohortib. Tilamonem et Louanium in itinere recepisset, Mechliniam contendit, praemisso Friderico filio, qui suburbia post aliquod certamen cepit, vulnerato inibi Ferdinando Toletano. nocte incte insequenti praesidiarij ab Arausionensi impositi de successu desperantes aufugiunt, et cum archiepiscopi vicarius ac sacri collegij sodales mane cruce praelata et insignib. sacris (id actum Kal. VIIIbr.) pro moenibus starent, et vim supplices miserae plebi deprecarentur, nihil preces et infulas sacerdotum reueriti Hispani scalis admotis non multum contra pugnante Albano oppidanis admodum infesto vim faciunt, et capta citra certamen vrbe nullo non immanitatis, libidinis et auaritiae genere in ca grassati sunt. id non solum iustae Albani ob recentem defectionem Mechliniensibus succensentis irae, sed etiam necessitati datum, milite ob non persoluta plurium mensium stipendia fremente, et prope ad seditionem spectante. Germani equites Louanium, Ioannes Mendoza cum leui armatura Liram in praesidium missi. postquam Mendoza Araschotium venit, de recessu fugae propiore hostium cognouit, vestigiisque eorum insistens vltimum agmen in luci ingressu carpsit, et Distum iam praesidio vacuum recepit. Aldenardam mox dilapsis praesidiariis Rutio patuit, e quibus pauci ab oppidanis in aedibus, in quibus latebant, incendio


page 65, image: s065

excitato ambusti sunt. dum Albanus in Montium obsidione occupatus haeret, foederati de Tergoensi vrbe in Mattiacis iam toties infeliciter tentata, tunc rursus oppugnanda consilium ceperunt, Anglorum et Scotorum aliquot copiis subnixi. itaque Vlissinga profecti cum VIII OIO?? peditum ad VII Kal. VIIbr. in insulam exscensionem fecere, vbi biduo post aliquod certamen fossa ductae VIII grandia ahenea tormenta admouent, et IIII minora ferrea, quibus munitiones pulsatae, et molatrina subuentanea ac circumpositae domus deiectae sunt. deinde in murum iuxta Capitalem portam et nouum propugnaculum verberationem dirigunt, quam mox ad Imperialem portam transferunt, triduique pulsatione continua ingentem ruinam edunt, et ad eam ingentem nauem armatam saccis lana oppletis onustam admouent, ex cuius malo intus despectus esset, ac tandem cum eam ad vim faciendam idoneam viderent, XXX scalis ad propugnaculum nouum admotis eodem tempore illuc et ad ruinam impetum faciunt, CC Gallis aciem ducentibus. repulsi cum damno foederati, cum ex obsessis vix quinque desiderati essent. petito dein a Lumaeo subsidio missi bis mille quingenti Germani, quorum aduentu in spem potiundae vrbis erecti foederati fossam ad portam Sisreram promouent, illaque parte ruina edita tribus locis simul vrbem inuadere statuunt. vrbem tuebatur Isidorus Pacecus, qui exiguum, quem penes se habebat, praesidiariorum numerum tripartito diuidit, et partem Consaluo Mendozae, partem Ferdinando Saianedrae, qui casu in ea vrbe, cum obsideretur, erant, tertium Alfonso Mirandae attribuit; ipse paucos sibi seruauit, laborantibus cum opus esset, praesto futurus. cum foederati non satis sibi instructi ad vim faciendam viderentur, rem in crastinum distulere; quod magno obsessis commodo cessit, ab Isidoro interim iuxta ruinam excitato oppidanorum opera tumulo ad fraenandos irrumpentium impetus. quo minime animaduerso foederati, cum sero morae suae poeniteret, vim abstinuerunt, et tormentis amotis, nocte insequenti igneis artificiosos ad incendendam portam adhibuere; quibus restinctis rursus alteram rationem ineunt, et laneis saccis tanquam pluteis tecti muro succedunt, eumque suffodere aggrediuntursed crebris eruptionibus interturbati, ac cum damno saepius repulsi cum nihil prosicerent, ad cuneorum vsum vertuntur, quorum et irritus labor fuit, cumque deriuata e fossa aqua in eo essent, vt ignibus artificiosis admotis vim facerent, nuncio de auxiliis ab Albano summissis accepto omnino ab incepto destiterunt. id negotij Sanctio Auilae et Christophoro Mondragonio datum fuerat, qui expeditionem hanc audacem iuxta et periculosam susceperunt, assumptis Antuerpiensis arcis et locorum vicinorum praesidiis, cumque non solum terra, sed etiam mari sibi rem gerendam cognoscerent, quod hostes, cum classe canalem, qui ad vrbem ducit, insiderent, etiam in summa nauium penuria quasdam armant, et cum milite duo tormenta imponunt, quas ad canalem praemittunt, quae tamen vento reflante et ingenti imbre superueniente retro compulsae sunt, nec auxilia portare potuerunt, amisso altero ex duobus tormento, quod tenacis luti voragine haustum nulla opera inde extrahi potuitnec tamen propterea animum despondit Auila, qui monitus ab indigenis et Blumario Pleumosio inprimis strenuo viro olim Tergoensem insulam continenti adhaesisse, et violenta ac crebra maris inundatione auulsam tamen vadum reliquisse, quod recedente maris aestu facile transiri queat, vadi profunditatem et latitudinem per fidos sibi homines tentari iubet, cognitoque vadum satis tutum, sed per illud, vt quod VI milliaria latitudine amplectatur, et treis amneis profundo alueo in se accipiat, iter laboriosum esse, re cum Mondragonio communicata cum IIII OIO Germanici et Hispanici nominis eo ducit, et secundum littus maris incedit, ignaro milite quo duceretur. Mondragonius quamuis iam aetate affecta, sed cruda senectute primus vadum ingreditur, quod duarum horarum spatio transmisit, militibus arma et saccos puluere sulphureo plenos supra capita gestantibus, ex iisque IX tantum, qui amnium interfluentium rapiditate, dum longius a sociis deerrant, abrepti sunt, amissis, statimque igneis,


page 66, image: s066

sicuti conuenerat, accendit, quo incolumeis copias in insulam transmisisse Auilae significaret, et Pacecum de aduentu suo certiorem faceret. ibi ad quietem et madorem abstergendum breue tempus concessum; cuius interstitio si hosteis in auxiliareis itinerum incommoditate fatigatos impetum fecissent, eos nullo negotio delere potuissent. at foederati, postquam de re cognouerunt, protinus ignibus excitatis, id enim signum erat, Canferenseis monent, vt naueis transportando militi sine mora adducerent; ad quas illi dum properant, tanta trepidatione tumultuatum est, vt multi fluctibus inter conscendendum hausti sint, Paceco interim in vltimum agmen impressionem faciente cum CCCC a Mondragonio summissis, Ioanne Porresio, Balleio, Saluaterra ducibus; quo in conflictu ad IO CCC ex foederatis perierunt. Auila mox Tergoam venit, et vrbe praesidio ac munitionibus firmata Antuerpiam reuersus est, cum foederati eam a VII Kal. VIIbr. ad XII Kal. IXbreis obsidione cinxissent, quo tempore multi etiam Galli post casum Parisiensem in eorum castra venerant. nec cessabat interea in Hollandia Lumaeus. nam digresso e prouincia Ferdinando Toletano statim ad Amsterodamum classem antea instructam admouet, si qua ratione vrbem commercio, quo vno constat, impedito ad partes suas pertraheret. ea est in Batauis atque adeo toto Belgio hodie maxima et negotiationibus florentissima, cuius ciues maxime a Protestantium doctrina alieni erant, admare et veluti in mari sita, positu Venetam ciuitatem Hadriaci sinus reginam referens canalium per portas mare recipientium frequentia, quae eo artificio fabricatae sunt, vt aestu intumescente claudantur, recedente sponte aperiantur. in vrbe IIII OIO oppidanorum erant egregie armis instructorum, quibus cum summo imperio praeerat Petrus Personus primarius decurio et regij nominis studiosissimus, et foederatorum partibus infestissimus. Lumaeus frustra sollicitatis oppidanis, cum alia ratione vrbi ob firmitudinem incommodare non posset, portum ingressus ad C naueis incendit; quae iactura ad CCC aureorum OIO aestimata est. inde Schonouiam ducit, oppidum, quod Amsterodamensibus foederatum, et propter commercium multa necessitudine coniunctum semper fuit, vndique vrbibus, quas iam ipsi tenebant, circumdatum, ob idque cum nulla auxilij spes esset, tandem deditum. Bossuuij comes prouinciae praeses Vltraiecti erat, quod vix in fide retinebat, seruando in Geldriam per eam vrbem transitu intentus, vbi Ladislaus Barlemontius Hiergius bello aduersus Arausionensis partib. addictos infestissimo distinebatur. nam Bergae comes Arausionensis sororius contracto V OIO armatorum ex rusticis fere exercitu, multas vrbes et oppida in Geldria et vicinis prouinciis citra certamen occupauerat; Zutfaniam, Doetecomum, Duisburgum, Hardeuicum, Elbericum, Alumam, Oldezelam, et alias in fidem receperat. inde successum vrgens in Transiselana ad Laurentij fanum, et Campensem vrbem castra ponit, quas et desperatis auxiliis et comeatu deficiente IIII Eid. VItil. capit; earumque exemplum mox Suuolla, Hassella, Stenuuica in eadem prouincia secutae sunt, passim abolita maiorum relligione. Deuentriam prouinciae caput tenebat Franciscus Varga in ea prouincia ab Albano relictus, vt eam in officio contineret et auxiliareis Germanos ductoribus Erico Brunsuico et Adolfo Holsatiae duce venienteis acciperent, cum IIII Hispanorum signis, qui crebris excursionibus et incensis pagis ac vicis infesta omnia circum foederatis et oppidis, quae rebellauerant, faciebant, ac cottidie cum Zutphaniae praesidiariis decertabant. In Frisia Nederuormeteri ex primaria regionis nobilitate viri auspiciis, cui mox in eo munere successit Iustus Sconuenburgensis comes, Sneca, Boelsuerda, et FruniKa in fidem receptae sunt. inde Docum ducitur, et oppido capto cum praesidiarij in turrem templi a se munitam confugissent, certa de auxiliis concepta fiducia, ne incendio quidem admoto induci potuere, vt deditionem facerent. nec vero spe illi sua falsi sunt. nam Gaspar Robles Billius, qui Groeningensi arci praeerat, cum auxiliaribus superueniens, cum in itinere Leouardiam, Harlingam, et Staueram arces Belgarum praesidio firmasset, Docum recta ducit, eiusque


page 67, image: s067

aduentu rusticorum exercitu diffugiente vrbs capta et crudeliter direpta est. quod XVI Kal. VIIIbr. accidit. inde Billius ad Staueram vireis vertit, cuius arcem rustici armati oppugnabant, improuisoque incumbens, eos belli fere rudeis fudit, et obsidione soluta pagum pari crudelitate qua Docum diripit. inde praeda onusto milite rediens cum praesidiarios Snecae, Boelsuerdae, et Franikerae obuios habuisset, praedam suam recipere cupienteis, deiecto prima impressione eorum duce in fugam vertit, multis interfectis. Interea Albanus post receptos Montes Mosae-Traiectum venerat, et dimisso equitatu Germano, quod eius in obsidionibus, quas animo agitabat, exiguus vsus esset, tormentisque Mosae impositis, quorum custodiam Liquio cum V cohortib. attribuit, ipse per aquam subsecutus est, et vbi Vahalim ingressus est, reflexo contra Rhenum itinere aduerso flumine ad Mozam venit, vbi Gaspar Gomesius Grauiae praefectus pontones summa amplitudine paratos habebat, quibus inter se colligatis pontem firmissimum extruxit. ibi Albanus exercitu transmisso et tormentis, per terram Nouiomagum tendit, vbi aliquandiu ob loci commoditatem ad negotia explicanda commoratus est. inde rursus Vahali tormenta imponuntur, et aduerso flumine Arnhemim ducuntur, praemisso Friderico filio cum exercitu; ad cuius aduentum Lochemum et Duisburgum deditionem fecere. misere et legatos Campenses, Suuolae, Husseltae, Stenuicae, et Hardeuici oppidani, et Amsterfortenses ex agro Vltraiectino, qui infirmitatem suam caussati iram Albani deprecabantur, quod Arausionensi portas aperuissent. ad Zutphaniam dein promota castra ad Isalam fluuium sitam, cuius praesidiarij dedere oppidum iussi cum recusassent, XIII maiora tormenta ad portam Lochemensem admouentur, quorum displosione edita ingenti murorum strage praesidiarij saeuitiam Hispanorum veriti oppidum noctu deserunt, custodia ciuibus relicta, qui mane cum deditionem facere vellent, anteuertentibus Hispanis et per ruinam enitentibus, vrbs capta et obuiis quibusque trucidatis omni immanitatis et libidinis genere vastata est. qua re contra quam rebatur Albanus, desperatio potius, et ex desperatione irreconciliabile aduersus nomen Hispanum odium concitatum est, quam terror prouincialibus iniectus. et quanquam Bergensis comes et Schonburgensis Geldria et Frisia ad Hispanorum aduentum excessissent, prouincialium pertinacia minime infracta est, praeualente aduersus periculum odio. itaque cum Fridericus imposito Suuolae et Deuentriae Poluillerio, et inde eductis Francisco Varga et IIII Hispanorum signis Nardumum venisset, oppidum in Batauorum ingressu situm nec positu firmum, missoque Noerkermio et Cressonerio oppidanos ad condiciones accipiendas inuitasset, illi dum de iis altercantur, et caueri sibi idonee petunt, Hispanis colloquij tempore irruentibus, ad internecionem fere omnes trucidati sunt, et vrbe direpta ignis in domos iniectus, vt nihil ab incendio in ea, excepto templo et deuotarum coenobio, intactum remanserit. id postea quod propterea se magna inuidia onerari sentirent Hispani iure belli excusarunt, quod eam infirmorum et ad obsidionem sustinendam imparium locorum temeritati poenam deberi dicerent. factum adiiciunt inter pauca crudele, et propius miraculo, qui haec tradunt. in domo quadam paterfamilias locuples creditus cum exquisitis tormentis discruciatus vt gazam occultatam indicaret, et nihil occultasse se constanter affirmaret, vxor etiam in eius conspectu a milite iniuriose compressa est, quod illi saeuius omni cruciatu accidit; tandem cum conuiciis, quando aliud non poterat, tantam iniuriam vltus, ad extremum crudeliter ante vxoris oculos interfectus esset, vxor eius ad indicandam pecuniam ad lignum capite in terram verso et manibus post terga vinctis ex pede suspensa est coram puerulo filio, qui caedis paternae et iniuriae maternae ac tormenti spectator fuerat, et ipse vinctus, nec matri opem ferre valens, cum matre ita ex ligno pendente sine cibo biduum relictus est. ei vero iam deficienti et matrem diritate supplicij et ex fame prope anima linqui cernenti iuuenem quendam praesto fuisse aiunt forma eximia, quasi coelo dimissum, qui vtrumque


page 68, image: s068

solatus soluit, et pane allato fame prope enectos recreauit, eosque, vt certam in Deo fiduciam ponerent, monitos in posterum bene sperare iussit. cuius rei fides penes auctores sit. Nardumo Fridericus Amsterodamum venit iam aspera hieme et glacie aquis vbique concretis, et equitatum, cui Ioannes Mendoza praeerat, Arnhemi, Amsterfortij et Vltraiecti, quibus oppidis praepositus erat Robertus Melodunus Hassenburgus, subsistere iussit; cumque in animo haberet Harlemum in potestatem redigere, per Amsterodamenseis eos primum sollicitari curauit, vt praesidium acciperent. igitur missi legati cum literis, qui iure viciniae eos officij sui admonerent, et in regis fide manere hortarentur. scissa tunc in factiones erat ciuitas, aliis Arausionensi studentibus, quae pars tandem praeualuit, aliis regio nomini addictis, qui tamen pro tempore peruicere, vt Theodoricus Frisius et Christophorus Scaccus cum Hadriano Assendelfio ad Fridericum mitterentur, et excusata praeteritorum memoria vim deprecarentur, oppidanosque imperata aequis condicionibus facere paratos ostenderent. id III Non. Xbr. actum. postridie iurati oppidani in concilium vocantur, cui inter alios interfuerunt Ladislaus Brederodius, Vibutius Riperda strenuus ordinum ductor, Hadrianus Iensenius, et Stenerus primarius decurio. ibi Riperda cum immanitate et perfidia Hispanorum multis verbis exagitata se ducem oppidanis, si virtute potius sibi consultum, quam ignauia se perditum ire mallent, obtulisset, superius decretum inducitur, nouumque conditur, quo extrema potius tentari placuit, quam vt se Hispanis dederent. secundum haec ad Arausonensem mittunt, qui Lugduni Batauorum erat, et cum Scaccus et Assendelfius Amsterodamo rediissent, protinus comprehensi Lugdunum ad Arausionensem sub custodia mittuntur, vbi paullo post Assendolfius proditionis publico iudicio conuictus Delfis patibulo affixus est. mox Harlemensibus auxilio summissus Lazarus Mulerus cum X Germanorum signis, cuius praecipui duces erant Stembachus legatus, Christophorus Vaderus, Lambertus Virtenbergensis, et Martinus Prutius, qui per inferiorem Hollandiam habito itinere, et prid. Non. Xbr. vrbem ingressi sunt. eodem die templa spoliata et imagines passim deiectae sunt; ac postridie nuncius a Theodorico Frisio principe legationis, qui apud Fridericum sibi a ciuibus metuens remanserat, cum ipsius literis in vrbem venit, qui tanquam explorator quaestioni subiectus et postea in furcam actus est. Fridericus vero Harlemum obsessurus temporis commoditate vsus, quod aquae passim glacie concretae essent, naueis in canali Harlemensi haerenteis incendere aggressus est, idque negotij dat Francisco Aquilario, Aluardo primario Martini Erasti centurioni, et Roderico Peresio, vt ope gallicarum ferrearum, cuiusmodi VII millia ad vsum regionis accommodatas fabricari iusserat, per glacies peditem traducerent, et vim ad naueis facerent. sed cum comperissent, classiarios vncis candentibus vsos glaciem circa classem dirupisse, conatus frustra fuit. inde ad Sparendamum, quod est inter Amsterodamum et Harlemum situm oppidulum, et aquaticam regionem a superiore, quae aridior est, vnde et nomen habet, diuidit, a foederatis per Ferdinandi Toletani absentiam festinatis operibus munitum, ante omnia capiendum duci placuit, eiusque rei cura Roderico Sapatae, qui semel atque iterum iam locum feliciter oppugnauerat, committitur; ibi ipse ictu tormenti brachium laeuum amisit, dum velitari pugna cum praesidiariis decernit. eo Harlemenses miserant, qui aggere perfosso inducta aqua regionem subiectam mergerent. sed imperfecto opere cum Hispani superuenissent, et summa diligentia aggeris ruinam farciuissent, conatus Friderici retardari propterea minime potuere, qui per Sparam et Tiam amneis tanta firmitudine concretos, vt grauissimo ponderi ferendo pares essent, traducto milite Sparendami munitionem alio tempore inexpugnabilem creditam, et tunc CCC bellatorum praesidio firmatam vi vndique facta cepit. Martinus Prutius cum multis e suis in ea desideratus; auxiliares ab Harlemensibus summissi, ab Hispanis cum damno intra vrbem compulsi sunt, vbi misso Philippo Marnixio Santaldegondano instituti noui magistatus, creatique


page 69, image: s069

IIII primarij decuriones, VII aediles seu scabini, et X consiliarij. demum pridie Eid. mensis Harlemum ab Hispanis corona cingitur, occupato a Didaco Caruaiali cum IO scloppetariis Lazari fano. in Friderici exercitu erant LXX signa peditum, XXII Belgarum, XVI Germanorum, et XXXVII Hispanorum, II scloppetariorum equitum alae, et XX equites Teutonici ex ala Scoquemij: euocatae et Ioannis Paceci, et Antonij Toletani equitum alae, quae viam ab Alchmaria, et ex aquatica prouincia ducentem insiderent, et eam inprimis, quam maris fluctus excurrens complanat et spissa arena sternit tanta firmitate, vt per illam carri onusti quam expeditissime decurrant. ad Ecmondanam arcem sumpto hospitio mox auxiliares aliquot summissi, cum propter brumosum aerem Hispanos incurrenteis non viderent, magno damno affecti sunt. inde consultatum in castris, qua parte et qua ratione pulsatio deberet fieri; et peritioribus placebat, vt decussata verberatione moenia pulsarentur ab ea parte, quae siluam spectat; quod et debilior ea parte murus, et facilior esset in eum ascensus. sed transferenda erant tormenta, et hospitia mutanda; atque adeo durum videbatur, vt miles procul a tecto omni tam aspera ac frigida hieme sub tentoriis et dio degere cogeretur; quod tamen necessarium erat, si ab ea parte pulsatio fieret. verum non tam rei difficultate et incommoditate territus est Fridericus, quam contemptu hostium: et fiducia de Zutfaniae et Nardemi successibus temere concepta consilium tutius respuit. sic enim disputabat, oppidanos belli rudeis, et Batauos fere omneis, quorum corpora mollia et fluxa militarem laborem pati non possent, sustinendae obsidioni impares esse; praesidiarios vero mille tantum in vrbe esse, qui exemplo aliorum, si nulla mora interiecta tormenta admouerentur, protinus dilapsuri sint, et vrbem praedae expositam relicturi. Bernardinus Mendoza, credo vt Hispanos culpa liberet, id Friderico a Noerkermio et Cressonerio persuasum scribit, magno errore, sicuci exitus docuit. igitur nulla ducta fossa praeter eam, quam tormenta XIIII defendebant, admodum longinquam pulsatio ad portam S. Crucis et munitionem ei oppositam dirigitur XV Kal. Ianuar., portaque deiecta, postridie munitio quassatur, et murus, qui inde ad S. Ioannis portam porrigitur, quam obsessi nouo pomerio ad S. Catharinae vsque pontem ducto firmauerunt; ruinaque edita post OIO IO XV ictuum displosionem, tot enim toto triduo a cepta verberatione numerati sunt, irruptio facienda pronunciatur, reclamante Romero, qui de successu verebatur. sed licet pilae ferreae, et puluis tormentarius deficeret, iterum a Noerkermio et Cressonerio persuasus edicit, vt destinati ad vim faciendam se pararent, qui aperto campo duce Fr. Varga incedentes, quippe nullo vallo tecti, ac pontem artificiosum a Bartholomaeo Campio fabricatum secum portantes, cum ad munitionem venissent, quam Steinbacchus cum sarissophoris defendebat, vim vniuersi faciunt, non expectato ducum imperio, et loco arduo et angusto enitentes, vix pauci in summum euaserunt. ibi Alfonsus Galeacius cum aliquot hastatis diu cum Steinbaccho quasi singulari certamine depugnauit; sed displosione tormentorum catenis ferreis onustorum infestari, ac postremo magna cum iactura repulsi sunt Hispani, nequicquam eorum temeritatem increpante Romero, qui dum suos reuocat, scloppeti ictu in oculo sauciatus est. desiderati amplius CL, et in iis Lucas Soinagus et ipsius signifer Andreas Brotius; grauiter sauciati Franc. Varga et in fossa relictus, ex qua non nisi postridie educi potuit, Pet. Benauides Didaci Caruaialis, Touilla Gasparis Vreae, et Lama Francisci Valdesij signiferi, et ipse Galeacius ictum sarissae in femore accepit. hic exitus fuit primae aggressionis ad Harlemum ab Hispanis summa virtute factae, et maiore a praesidiariis et oppidanis depulsae, quibus praeter insitam virtutem gratiae apud infestos desperatio, sed praecipue numen tot immanitum vindex animos faciebant, ita vt obsidionem, quam Fridericus paucorum dierum fore sibi persuaserunt, in VIII vsque mensem extraxerint, et nusquam interruptum huc vsque fortunae Hispaniensis semper victricis cursum praeter omnium opinionem tamdiu retardauerint. demum IIII Kal. Xbr. promissa


page 70, image: s070

ab Arausionensi auxilia, quae erant III Belgarum signa duce Hieronymo Tserarsio intra vrbem accepta sunt, dum interim Hispani brumosi coeli beneficio vsi, nullum promouendo vallo et cuneis agendis tempus intermitterent, quae nos insequentem annum reseruamus, ea quae hoc anno apud nos, in Italia, et Oriente gesta sunt, sicut narrationis ordo postulat, prius exsecuturi. Dum haec in Belgio agerentur, Fabius Vrsinus cardinalis a Pontifice post acceptum de Parisiensi tumultu nuncium legatus in Galliam venit, aliquanto tempore prius Auenione commoratus. is longe aliam rerum faciem, quam rebatur, et quam Romae reliquerat, in Gallia offendit, inde animis pauore consternatis, inde facti atrocitate iritatis, turbato item vbique regno; mirarique subiit, quod Romae publicis Iaudibus depraedicabatur, id apud nos aeque omneis tristi silentio detestari, regemque ipsum, cui egregij adeo facinoris et diu ante profunda prudentia excogitati et concocti gloriam ingeniose passim per Italiam affingebant, illud tanquam ex occasione et rei necessitate natum, neque ante praemeditatum apud suos excusare. itaque in aula deliberatum aliquandiu fuit, legatum rex admitteret, an honestis excusationibus apud eum vsus colloquium deprecaretur. tandem nominis rerum Gallicarum semper in Italia studiosissimi Vrsini dignitati datum, vt admitteretur; quod rex vereretur, ne Pontificis gratiam, quam eo facto summam demeruerat, legati repulsa amitteret, minore ex affectata repulsa apud Protestanteis profectu, quam vt ob eam iniuriam in tam grauem Pontificis offensionem incurrere deberet. igitur ille vbi Lugdunumvenit, more sollemni acceptus, multis laudibus ciuium fidem extulit, et Boidono illo lanienae immanis antesignano palam laudato, etiam ei potestatis plenitudine gratiae beneficium impertiuit; et quanquam a regiis ministris ex Ioannis Moruillerij consilio monitus, vt sobrie et parce de ea re loqueretur, non potuit sibi temperare, quin regis in eo negotio prudentiam, patientiam, animi magnitudinem publice et in priuatis colloquiis vbique apud omneis etiam cum delectu verborum commendaret. inde Lutetiae sollemni pompa a Senatu et ceteris vrbis ordinibus perhonorifice IX Kal. Xbr. exceptus est, et ad episcopi aedeis diuertit. postea cum rege collocutus, inter alia multis et enixis precibus ac rationibus ab eo contendit, vt Concilium Tridentinum, cuius publicationem totum iam nouennium in Gallia magna cum vniuersi Christiani orbis offensione suspensam aiebat, in regni Curiis promulgaretur, et recentis facti omnibus seculis depraedicandi, quod ad Dei gloriam et S. R. E. dignitatem pertineret, memoria sacrosanctae Synodi approbatione veluti obsignaretur. sic enim apud omneis tam qui sunt, quam qui postea erunt, constiturum, non odio, aut vltione, aut priuatae iniuriae sensu regem in tot capitum perniciem consensisse, sed ardenti Dei gloriae propagandae studio a Christianissimo principe datum, vt quod stante Protestantium factione sperari non poterat, iis sublatis, maiorum relligio, hoc est, Catholica Apostolica Romana, quae per Synodum Tridentinam a fectario veneno asseritur, citra controuersiam ac sine exceptione per vniuersas Francicae ditionis prouincias constitueretur. his et aliis rationibus saepius apud regem repetitis, quae magni in aula Romana ponderis, plerisque etiam apud nos speciosae videbantur, quo minus rex ac regina acquiescerent, obstabant iam sumpta ad excusandum factum consilia. nam diplomatis postea promulgatis rex contra contestabatur, non odio relligionis, sed ad reuincendam Colinij ac sequacium detestandam coniurationem, quae iussu suo Lutetiae acta essent, accidisse, exemplumque ad ceteras vrbes iniussu ac magno suo cum dolore grassatum esse: idque literis, orationibus ac libellis illis, de quibus diximus, vbique inculcabatur. itaque vt regiis edictis fides constaret, cum iam vbique Rupellanorum exemplo confirmati Protestantes animos in regno colligerent, et metus esset, ne externorum principum, Elisabethae Anglorum reginae ac Germanorum in primis auxiliis iuuarentur, rex multa de summo suo erga veram relligionem studio ac praecipuo in S. R. cultu et obseruantia praefatus, in praesens se excusauit, et multis in arcano promissis oneratum legatum


page 71, image: s071

quam potuit, honorifi centissime dimisit. id consilij a cardinali Lotaringo Pontifici ac sacro cardinalium collegio datum fuerat de Concilij in Gallia promulgatione semper sollicito, tum ad omneis occasiones intento, quae tamdiu expetitam eius promulgationem adiuuare possent. eam vero venisse, aiebat ille; quam si Pontifex elabi sineret, vix vnquam recuperaturus esset. sic autem disserebat; huic negotio iam aliquoties agitato semper intercedere consueuisse praecipuos in regni Curiis Senatores, ecclesiae Gallicanae libertates ac iura regni praetexenteis; sed nunc odio Protestantium vbique accenso, et iniecto in omneis metu, multum de libertate suffragiorum in dicendis sententiis decessurum, osque permultis proculdubio occlusum iri, metu, ne si eo rerum statu obstinatius contra Concilij promulgationem pugnent, ex eo in suspicionem veniant, quasi minus recte ac pie de relligione sentiant. igitur tam praeclaram rei conficiendae occasionem captandam ratus Pontifex, inter cetera Vrsino enixe mandauerat, vt negotium hoc diligenter curaret. quod tamen ob eas caussas exitum non habuit. paullo post vt honorificam Pontificis legationem pari officio rex remuneraret, et debitum obsequium redderet, Nicolaum Angenneum Rambulietum virum et dignitate et rerum vsu praestantem Romam ablegauit. M. Antonius Muretus orationem habuit, et scenae seruiens repetita motus Parisiensis memoria regis pietatem multo temperamento laudauit. mox et missus Ioannes Dufortius Duracius Aquitaniae regulus, qui regis Nauarrae nomine apud Pontificem eodem officio defungeretur. nec multo post cardinalis Lotaringus post Colinij capitalis Lotaringicae familiae inimici caedem, et ex eo infractam Momorantianorum potentiam, qui ob cognationem et consiliorum cum defuncto coniunctionem a regis gratia exciderant, cum sibi votorum compos videretur, in Galliam, quasi rerum in aula potiturus rediit, magno fastu et prae animi impotentia insolentiae propiore vultu, quam in prosperis rebus homo alioqui magni animi premere et dissimulare non poterat. sed petulantiam ingenij illius statim repressit regina suspicax femina et imperij supra sexum auida, ac spes eius contrario fastu elusit. eodem tempore noua stella VI Eid. IXbr. sub Cassiopeae asterismo conspecta est, quae cum coxa et pectore ipsius Cassiopeae rhombi siguram signans immota diutius anno constitit, et cum initio Iouem magnitudine et fulgore aequaret, paullatim attenuata, et initio anni LXXIIII omnino extincta est. eam cum stella, quae Magis ab Oriente ad adorandum generis humani propitiatorem recens Bethleemi natum venientibus praeluxit, ingeniosa et accommodata ad tempus similieudine quidam in Protestantium gratiam luculento carmine edito eandem fecit, additis tristis augurij minis, quas breui post euentus comprobauit. quae et Cornelij Gemmae Frisij medici et astronomiae nostra aetate peritissimi sententia fuit, ob id Neomagum ab Albano tunc temporis euocati, qui de ea multa scripsit in sua Cosmocritica, eique post natum Christum vix aliud phaenomenon comparandum illuxisse dicit, siue sublimitas signi, siue raritas et diuturnitas spectetur. de eo et aeque miranda tradiderunt Thadaeus Hagesius, et Fabritius Polus, qui illud Viennae in Austria obseruarunt, et Hieron. Munius Valentiae in Hispania Hebraicae linguae et Mathematicarum artium professor. rebus in vrbe confectis cum rex Claudiam sororem Lotaringiae ducis vxorem, quae inuitata ad Margaritae sororis nuptias venerat, ad regni fineis vsque prosequi statuisset, per eius absentiam paullum res a summo periculo absuerunt, scelerata Henrici Engolismensis fratris nothi coniuratione, qui complures recenti laniena et secutis eam praedis inescatos circa se habebat, quibuscum capto consilio de altero tumultu Lutetiae excitando locupletiorum vt de sectaria lue suspectorum domos nota certa, ea erat crux decussata, designandas curauerat. cum quidam ex coniuratis ea spe gestiens aliquid iactabundus de re essudisset, breui affore diem dictitans, quo reliquiae occulti achuc et latitantis in vrbe mali omnino abolerentur, accedente ad haec insolita earundem notarum eodem die ditiorum forib. inscriptarum multitudine, Senatus primores aucta suspicione Lud. Gonzagam Niuernij


page 72, image: s072

ducem, quem rex discedens vrbi cum summo imperio praeposuerat, adeunt, et expositis, quae ad eos delata essent, indiciis et aliis coniurationis argumentis rogant, videret, ne quid vrbs detrimenti caperet. accidit vero, vt eodem tempore iam die appetente, duo e coniuratis Engolismensis familiares praefracta impudentia et audacia Niuernium adirent, sine literis, regisque hanc esse voluntatem constanter asseuerarent, vt qui de relligione noua suspecti in vrbe superessent, ad vnum omnes trucidarentur; quibus ille, dum de voluntate regis, vt ipse aiebat, certius cognosceret in carcerem statim coniectis, ea re metu consciis iniecto detestanda praeualidae coniurationis consilia irrita reddidit. reuerso Romam Vrsino legato, etsi Pontifex ob excusationem de concilij Tridentini publicatione, cuius spem Cardinalis Lotaringus fecerat, plene sibi satisfactum non putaret, tamen se casu ipso Parisiensi solabatur, quem in sacri magistratus sui auspiciis maxime inter prospera ducebat, alioqui de bello Turcico anxius, cuius consilia relanguescente post tantam victoriam soederatorum ardore minus ex animi sententia procedebant. de quibus nunc rerum series exposcit, vt dicamus. Post Pij V obitum M. Ant. Columna, cum iam in itinere esset, vt ad classem se conferret, statim e via in vrbem reuertitur, nouoque Pontifici felicem inaugurationem gratulatus, quoniam morte decessoris mandatum sibi imperium exspirauerat, eum monet, vt quem velit classi praeficiat. continuato ei a Pontifice imperio Columna omissum iter repetit, nec quantauis celeritate vsus, prius Iunio mense Messanam appulit; vnde Ioannes Austrius euocatis Italicis, Germanicis, et Hispaniensibus copiis per hiberna Siciliae distributis XXII onerarias naueis omni re comeatu et apparatu refertissimas Corcyram praemittit, et Bassanum Messana omissa subsequi iubet. venerat ad eum Iacobus Superantius cum XXV triremibus a Iacobo Fuscareno summae rerum a Senatu in locum Sebastiani Venerij, cui statim post pugnam ob contentiones cum Ioanne Austrio habitas magistratus abrogatus est, praefecto missus, vt profectionem eius vrgeret. cum nullas iustas morae caussas haberet, noua mandata Philippi profert, quibus iubebatur, ob metum belli in Subalpina regione a Gallis mouendi copias partiri, et partem quandam, quae satis esse visa fuerit, Columnae, ac sociis, ne omni ope destituantur, attribuere; cum reliqua Messanae subsistere, ibique noua imperia exspectare. secundum haec ille inuitus in speciem XXII triremeis Columnae attribuit, iis praefecto AEgidio Andrade, reliquam classem penes se retinet. quod vbi Venetiis cognitum est, tum vociferari omnes, et se Hispanorum astu aut odio potius desertos ac proditos conclamare: primo anno promissa hautretractanter auxilia, vt Senatum ad soedus sanciendum stimularent, non prius tamen summissa, quam tempore rerum gerendarum exacto, ita vt illa ad nullam aliam rem valuerint, quam ad retardandum Venetorum incitatum impetum et classem funeribus absumendam. proximo anno vix tandem sero Hispanos conuenisse, dum interim Famagusta vndique totis Orientis opibus oppugnaretur, neque ante contra hostem progressos, quam cum nulla proelij spes esset, cuius tamen felicitas inopinata et tanta victoria tantum abest vt laetitiam in regia et Hispanorum procerum animis excitauerit, vt aperte plerique Austrij consilium improbarent, nonnullique eo vsque prouecti temeritatem eius puniendam censerent, qui calore adolescentiae et inconsulta gloriae cupiditate classem regiam, cuius incolumitate salus Italiae continebatur, periculosae proelij aleae committere non dubitasset. huius vero tertij anni manifestam ludificationem cui dubium relinquere Hispanorum id consilium esse, vt Venetos insanis et inutilibus sumptibus absumant, eorumque ditionem bello tam damnoso attritam inde Turcis ad praedam exponant, hinc propriae ambitioni aliquando seponant? nam ridiculum esse prorsus, quod de Gallicorum motuum in Subalpina regione metu in medium assertur, planeque apparere eam affectatam esse excusationem. nec verius esse quod plerique aiunt, qui arcana profundius rimantur, Pontifice mortuo cum incertum esset quis illi successor daretur, hoc statu rerum noluisse suas in Italia prouincias omni praesidio


page 73, image: s073

nudari. igitur odium Hispanorum aduersus Senatum insatiabile in caussa esse, qui quantum Venetis decesserit, tantum sibi accedere existiment: itaque ex eorum consilio ipsos sibi consilium capere debere, et a foedere, ex quo lucrum ad Hispanos, damnum ad se infida atque adeo leonina societate redeat, mature discedere. his rationibus iam caecitate superiorum annorum fere discussa in Senatu facile peruincitur, vt Marco Antonio Barbaro reipub. in Constantinopolitana vrbe procuratori mandaretur, Mechemetis purpurati primarij sermonem de pace repeteret, remque ad summas condiciones atque eiusmodi, vt ferri et a Turcis extorqueri possent, perduceret: ceterum a contrahendo abstineret, antequam a Senatu certiore prius facto nouissima mandata acciperet. eodem tempore Ioannem Michaelium in Galliam, et Antonium Teupolum in Hispaniam viros dicendi facultate et rerum vsu praestanteis mittunt; illum, vt regem a lacessendo Philippo dehortaretur, nam tunc non tantum de bello in Subalpina regione, sed etiam in Belgio a Gallis gerendo suspiciones ingentes exortae erant: hunc, qui apud Philippum instaret, vt conuenta subsidia extemplo mitterentur, nec cunctatione et segniter agendo bellum magno animo ceptum maiore fortuna gestum senescere pateretur. interea Austrius Messana relicta Panhormum contendit: Columna sex dierum felici nauigatione vsus Corcyram peruenit ineunte Vtili, vbi cum Veneta classe coniungitur, ad quam multi proceres conuenerant, et in iis cum delecta Gallica nobilitate Carolus Lotaringus Meduanae marchio Guisij frater, qui cum siue occulti consilij conscius procul a patrando facinore abesse vellet, siue bellici decoris cupidus aemulatione fratris, qui Pannonicae expeditioni prius interfuerat, pacata patria virtutis periclitandae honestam occasionem extra Galliam quaereret, ei militiae hoc anno nomen dedit, a Senatu Veneto ob propensam adeo in rempub. voluntatem in Patriciorum censum, qui honos maximus apud illos habetur, allectus. inde coniuncti omnes Gomenitiarum portum subeunt, in eoque classem lustrant, quae fuit omnino CXL seu triremium seu nauium. dum in eo sunt, literae ab Austrio venerunt, quibus sibi datam a Philippo facultatem scribit, vt sublato Gallorum metu, se cum ipsis coniungat, quod se propediem facturum significat, interimque Columnam monet, ab omni conatu abstineat. hic rursus eadem quae prius vociferari Veneti, tempus rerum gerendarum ea mora eximi, et suborientibus semper nouis caussis sacrosanctam auxiliorum fidem eludi. nam quando venturum Austrium? iam enim si anno exspectandus sit, in concilio agitatum iri, an ad eum classis accedere debeat, an ipse dum ad classem veniat, sit exspectandus. interea tempus inutiliter duci et Cretam non satis valido praesidio firmatam hosti prodi. quib. verbis cum pudor ipsi Andradae incussus esset, placuit media sententia, vt porro quidem ire pergerent, sed nullas vrbes aut prouincias tentarent; tantum consilia et conatus hostium ex propinquo speculabundi explorarent, dum Austrius ad classem accederet; neque tamen occasiones, si quae darentur, rei bene gerendae praetermitterentur. Teupolus autem in Hispaniam profectus, cum rem, cuius ergo missus erat confectam offendisset, ne sine aliquo pretio legatione defungeretur, Philippi animum tentare institit, quandoquidem tam sero classis conuenisset, et iam ea mora superioribus annis magnorum damnorum caussa extitisset, classem extra ditiones suas, si Austrio expedire videretur, in hostico hibernare passurus esset. quod multis rationibus et precibus ei persuadere conatus est, non tam rei obtinendae spe, quam voluntatis eius certius explorandae caussa. ad haec Philippus cum de suo in rem communem egregio studio permulta dixisset, nec incommoditates grauissimas, quibus vires suae aliis locis distinerentur, tacuisset, in posterum multa pollicitus, de consilio in hostico hibernandi spatium ad deliberandum poscit, paucisque post diebus per scribam respondet, praeceps de hibernando in hostico consilium sibi minime probari, proinde illud repudiare, ac stare sententiam, vt classis peracto rerum gerendarum tempore in occidentem reuertatur. quo de responso vbi Venetiis cognitum est, eo maior


page 74, image: s074

ad pacis consilia animorum inclinatio nemine iam repugnante facta est. Michaelius cum ambiguo a rege ac regina responso dimissus est, regi rerum suarum rationem constare, neque tamen eum quidquam facturum, quod rei Christianae aut ipsorum reipub. quam praecipua semper beniuolentia prosecutus sit, detrimentum afferre possit. haec ita palam apud nos acta, in id omnem curam Senatu ponente, ne quam querellarum occasionem Philippo daret, aut etiam ipsius incolumitatem negligere, et non omni officio amicitiam eius expetere videretur. verum longe alia ac praecipua legationis, sed occulta ratio erat, vt regem orarent, partes suas per Franciscum Noallium Aquensem in Tarbellis episcopum apud Selimum interponeret, vt aequis condicionibus pacem ab eo impetrarent; quod et rex sedulo fecit, eoque nomine magnam gratiam ab illa rep. iniuit. Interea classis Corcyra egressa iter Cretam intendit, cumque Cephaleniam appulisset, inde Mathurinum Scutum Romegasium illo mari famosum equitem exploratum praemittunt, qui impigre itinere facto promontorium Maleam tenuit, vbi ex incolis, qui soli ex tota Peloponneso saepe bello petiti, cum locorum inaccessibilium asperitate, tum propria se virtute tutantes, nunquam ad iugum accipiendum a Turcis cogi poterant, cognoscit, classem hostilem CC XX nauium, quarum plures minoris, IIII maioris formae essent, retro promontorium in portu Epidauri, quae vrbs est in sinu Argolico Maluasia vulgo dicta, consedisse. quibus rebus satis exploratis Romegasius iter repetit, et classi Christianae quae iam Methonen superauerat, obuius factus, quae certo cognouerat exponit: inde Cytheram insulam tenuit sinui Laconico obiectam c regione Maleae promontorij, quod Argolicum a Laconico distinguit, freto VIII OIO passuum a continenti discretam, quae portum haber in latere a promontorio auerso, vt ex eo promontorio exeuntes naues conspici non possint, a circumiectorum scopulorum specie Dragoneriarum nomine indito. in eo portu cum classis pernoctasset, postero die ad aquam sumendam exscensione facta qui in speculis erant, classem hostilem e portu prodire, iamque superato promontorio Cytheram versus cursum dirigere significant. itaque subito ad arma conclamatum est, classisque nostra statim egressa triplicem aciem instruit, onerariis et maioris formae triremibus praemissis. vbi in conspectum altera alterius venit, Turci ordinem nostrae aciei onerariarum praesidio firmatam contemplati, quamuis numero superiores, cursum inhibuerunt, neque nostri numero inferiores vlterius progredi tutum existimauerunt. itaque se inuicem tormentorum ictibus lacessere contenti diem extraxerunt. Turcos tamen sensim cedenteis nostri insecuti sunt, dein occidente iam sole classis in eundem Dragoneriarum portum se recepit. at Vluzalis Turcicae classis dux omissa Christiana classe iter occidentem versus capit. Columna consilio ducum aduocato Petrum Pardum Hispanum mittit ad Austrium, quem tum Corcyram venisse coniectura erat, oratum, vt pergere festinet. haut dubie enim LIII triremibus, quas habeat, reliquae classi adiunctis spem esse, hostilis classis, quae in pari numero semper nostra inferior futura sit, omnino delendae. ipsi vt celerius se cum Austrio coniungerent, iter retro relegunt, et IIII Eid. VItil., qui dies B. Laurentio dictus est, in altum euecti cum promontorium Taenarium praeteruehetentur, a classe Turcica conspiciuntur, quae statim aquatione omissa aciem instruit. nec nostri certamen detrectant, secundoque vento vtentes, et onerarias prae se agentes cursum in hostem dirigunt; sed mox vento, qui secundissimus ad eam horam flauerat, eos deserente, cum et remis connitendum esset, et onerariae remulco trahendae, Vluzalis vt onerarias a classe nostra diuideret, tam propinqua vtraque classe, vt Superantius iam scloppetis Turcicam incesseret, astu vsus est, et retro cedere cepit; insequentibusque nostris, qui prora conuersa fugam parare hostem rebantur, cum iam onerarias longe post se reliquissent, mutato cursu Vluzalis incitato remigio incumbit, seroque errore agnito nostri cursum inhibent, et iam turbata acie et confusis ordinibus cedebant, cum Columna, vt periculo a simili fugae receptu praeuerteret, audax consilium capit, et quamuis


page 75, image: s075

onerariarum praesidio destitutus incitato remigio proram in hostem conuertit, idemque vt ceteri faciant conclamat. qua voce fugam cum stitisset, Vluzalis e re consilium capturus, cum nostros in aciem instructos videret, et onerarias, quae retro remanserant, remulco iam eo tractas, vt accensae pugnae mox interesse possent, impetum supprimit, atque ita cum aliquot horas vtrique minabundi constitissent, tormentis tantum se mutuo lacessentes, tandem veluti ex composito quique in sua reuersi sunt. iamque Austrius Messanae soluens Corcyram venerat cum LIV triremibus; et II maioris formae Florentinis, quibus Alfonsus Apianus praeerat, ac multis onerariis, et inde Leucadem vsque processerat, vnde reflante vento rursus in Corcyram reiectus est, vbi Pardus a Columna missus eum conuenit, et cum quae gesta erant, quibusque ipse interfuerat, narrasset, addit, putare se classeis iterum congressas, idque ex continenti per multas horas tormentorum, quem in itinere exaudierit, sonitu coniicere. qua re commotus Austrius Alfonsum Bassanum cum duabus expeditis triremibus praemittit, qui itinere raptim facto, eo vsque inuestigabundus procedat, dum certiora et exploratiora de Christiana classe cognoscat. ille Zacynthum praeteruectus cum nostram classem plenis velis contra venientem cerneret, proras continuo conuertit, nequicquam reclamante nauclero Veneto rei maritimae perito, et inscitiam hominis increpante, qui classem eam Christianam ex nauibus onerariis, quibus hostilis carebat, non esse animaduerteret. verum seu prae liuore, siue humilitatem monentis spernens Bassanus non audiuit, sed trepida fuga Zacynthum se recipit, arcemque quantum intime potest subit. eo mox nostra classis appulit, et inde nauigatione noctem diemque continuata Cephaleniam se contulit, vbi cum Austrium exspectare Columna constituisset, Bassanus ad eum remittitur, ac per literas rursus vt acceleret, rogatur. sed ille, siue ex se, siue ex ducum consilio periculum caussatus, si tam vicino hoste cum exiguo triremium numero se rerum aleae committeret, Columnae et Fuscareno mandat, vt cum classe ad se quamprimum accedant. vbi illi imperiis coacti venerunt pridie Kal. VIIbr., tantumdem spatij rebus gerendis detracto, rursus quasi in mandatis haberet Austrius omnis morae interponendae occasiones sedulo captare, nouis subortis inter eum et Foscarenum altercationibus multum temporis consumptum est, cum Austrius classemVenetam non satis bellatorib. instructam diceret, praefectoque instaret, vt Philippicis copiis suas triremeis suppleri pateretur: contra negaret Foscarenus, classem suam alienis copiis egere, quae bis eo anno Turcicam fugasset: sed cum non aliter se vlterius processurum Austrius ostenderet, Columna partes suas interposuit, remque ita transegit, vt Veneti copias e Pontificia classe detractas ad supplementum acciperent, in quarum locum ipse bellatoribus Hispanis Pontificiam suppleret. tandem cum decretum esset, Turcas extemplo bello repetendos, onerariis ad maiorem celeritatem relictis, quae tamen Zacynthum vsque procedere, ibique Austrij imperia praestolari iussae sunt, III Eid. VIIbr. soluunt, et Ericusam, alias Taxum dictam, primo veniunt, et biduo post cum vento aliquantum luctati primis se intendentibus tenebris Cephaleniam tenuerunt, cum resciuissent in itinere Turcos compluribus eorum morbo correptis pauidos in Iunco portu se continere. inde post bidui mora minstruendae et lustrandae aciei insumptam sub vesperam praeualido vento flante soluunt, neque tamen caeli beneficio vsi sunt, nec vltra Strophadas ea nocte processum est; ita Ioanne Cardona et aliis gubernatoribus Philippicarum nauium suadentibis; cum contra Columna et Foscarenus nullam esse cursus cohibendi caussam dicerent; illa quippe, tarditate hostem e manibus emitti, qui in portu Iunco improuiso oppressus deleri potuerit. in ea insula, quae a portu Iunco XXX passuum OIO distat, totum diem subsistendum fuit, ne ab hostibus conspicerentur; deinde sub noctem iter repetunt, eo consilio, vt ita cursum moderarentur, vt prima luce Methonen appellerent, quae vrbs VIII passuum OIO oriente versus est vltra portum Iuncum, atque ita classi hostili, quae pro certo credebatur tota, aut maiorem saltem partem portu Iunco se tenere,


page 76, image: s076

iter ad Methonen intercluderetur, in qua vna statione arcis praesidio tuta esse poterat, a Christianorum viribus alibi haut dubie profliganda. sed rursus heic, siue inscitia gubernatoris, siue affectata ab Austrio tarditate peccatum est. nam praetoria, cum iter recta ortum versus intendendum esset, in occasum flexit, et pro eo vt Methonen teneret, sicuti inter duces conuenerat, Proten insulam, quae VIII passuum OIO citra portum Iuncum a parte occidentis est, appulit, libero ac tuto dato post conspectam nostram classem hostibus, qui LXX tantum naueis habebant, Methonen et ad reliquam classem nemine occurrente receptu. mane errore nocturno agnito Columna, vt eum emendaret, summa remigij vi connixus recedenteis diu insecutus est, et cum aliquot ex hostilibus a reliqua classe abscindentes proras obuertissent, non tamen conflixerunt, sed mutuis se tantum tormentorum ictibus lacessentes vtraque classe spectante neque suo se loco mouente per aliquot horas constiterunt. igitur desperata pugna nostri turbato aciei ordine Oenusas tenuere, qua in insula a parte Fauonio auersa, qui tum vehemens admodum flabat, cum in ancoris stare statuissent, hostes solutos ordines conspicati recedentibus instant. verum cum nostri vt in his temporis angustiis aciem quam commode fieri potuit instruxissent, Vluzalis spe, quae illum attraxerat, cum inordinatis conserendi certaminis frustratus impetum sustinuit. inde nostri Oenusas se conferunt ex aduerso Methones exiguo freto discretam a continenti insulam, et cum postridie ad aquandum iuxta Coronen, quae vltra Methonen ortum versus sita est, exscensionem fecissent, aliquandiu pugnatum est, nostrorum initio iniquiore condicione. sed Paullo Sfortia cum delectis superueniente, ac certamen restituente auersi hostes et aquatio nostris tuta fuit. at Turci colle, qui Methonae imminet, insesso, et inde displosione in classem subiectam directa, cum spem pugnae praecidissent, Christiana classis Iuncum portum a Turcis relictum sub it, ibique motus incolarum, quorum illi spem faciebant, atque onerarias, quae Zacynthi substiterant, operiri statuit, quas et supplemento militum et comeatu ac bellico apparatu onustas ante omnia accersi placuit, missis XXIII triremibus, quae illas, si ventus destitueret, remulco traherent. postquam onerariae aduenere ad IIII Kal. VIIIbr. consultatum inter duces quid inclinata iam anni tempestate, ne sine aliquo pretio discederent, agendum esset, et de Methone, quae ante oculos versabatur, oppugnanda sermone iniecto variatum sententiis est inter Columnam et Antonium Auriam Hispanorum stipendiarium, cum hic cum tota classe rem gerendam diceret, ille classem ad portum Iuncum subducendam, et cum terrestribus copiis collem S. Venerandae, ex quo olim Turci vrbem verberauerant, insidendum contenderet. cum vtrimque multis rationibus pugnaretur, neque inter se ne media quidem sententia proposita conuenire possent, in eo tamen non dissidebant, iam tantum temporis elapsum esse, vt Austrio diuturnioris morae locis iis faciendae auctores esse non possent. itaque potius videri, vt ad sua se quisque mature reciperet. tum vero Veneti, quasi in extrema rerum suarum desperatione, palam vociferari, se ac sua hostibus prodi, remque Venetam omnino sociorum culpa euerti; Austrius contra animi angi, qui et secretis mandatis sibi parendum necessario esse intelligeret, et tamen hominum sermonibus moueretur, inde secuturis, si tanto conatu nulla re, non modo gesta, sed ne tentata fortunis reip. Venetae adflictis non subueniretur. Nauarrinum igitur oppidum quod Pylum fuisse veteribus creditur, citra Methonen occidentem versus in eadem ora situm duci placuit, idque magis inopia potioris consilij, quam quod ea vrbs satis dignum morae pretium videretur. huius oppugnationis cura demandata Alexandro Farnesio principi Parmensi, qui iam tum magnam de se spem concitatam postea rebus praeclare gestits longe superauit. tormenta in terram exposita loco idoneo statuuntur. ad oppugnationem ex Iosephi Boni a magno Etruriae duce missi ingenio machina quaedam fabricata fuerat ex duabus triremibus coniunctis dempto interiore remorum ordine, quae multa humo referta ac tabulato constrata sustinendis muralibus tormentis par


page 77, image: s077

esset, in quam VIII bombardae impositae; sed aestus violentia et iactatione adeo incerti ictus erant, vt nulli vsui conatus fuerit. tum aliquoties vtrinque pugnatum; iisque certaminibus insignis praecipue opera Paulli Sfortiae fuit. sed cum magno errore iter quo auxilia obsessis summitti poterant, nulla satis valida Christianorum statione insideretur, ea re factum est, vt eadem nocte, qua nostra classis Nauarrini portum intrauit, IO delectorum manus sine certamine in vrbem introducta sit. necminus in angusto res hostium erant. nam Cussaimus purpuratus et Scraus Aga Graeciae praetor, qui Monasterij mediterranea Macedoniae vrbe cum terrestribus copiis erant, ab Vluzali diu ante moniti, vix tandem magnis itinerib., cum ad III Eid. VIIbr. iter ingressi essent, difficultate viarum retardati cum equitatu haut citius V Eid. VIIIbr. ad ipsum peruenerunt, locatisque ad Nauarrinum castris Vluzalim aspere increpant, qui se temeritate sua et imperatoris res in summas angustias haut procul a certa pernicie dedisset: ad obiurgationes illorum accedebant et querellae praefectorum Methones, Corones, et Nauarrini, qui aduentu classis magnam comeatuum partem, quo oppida alenda essent, consumptam aiebant: tum purpurati ac praetoris copias, quod classis reliquum fecerat, omnino absumpsisse dicebant. quam ob rem cum magna se inuidia in aula laboraturum prouideret Vluzalis, cuius minore mole ac leuioribus de caussis conflatae multos saepe obrutos sciret, initio ad illorum iurgia purgatione omissa nihil aliud respondit, quam res bellicas non in verbis verti, neque disputationis, sed actionis tempus praesens esse. sed cum postremo res Turcorum eo deuenissent, vt consumpta tot copiarum terrestrium ac naualium non ante prouiso superuentu annona, ad extremam omnium rerum inopiam redacti amplius durare non possent, neque tam propinqua classe nostra Vluzalis recipiendi se ac classis seruandae rationem expeditam videret, tandem dum iracundia Imperatoris deferueret, consilium traiiciendi in Africam cum XXVI triremibus, cum quibus stipendia faciebat, cepit, cumque in eo esset, vt clandestina fuga se relicta classe reliqua proriperet, effuso multorum dierum continuo imbre, qui exercitum nostrum nullis tectis defensum mire vexauit, effectum est, vt Hispani inde occasione arrepta, ad haec comeatus inopiam caussati per noctis silentium signis conticentibus, ne ab hoste sentirentur, ab obsidione discesserint, reclamantibus Venetis, neque annonae deficientis excusationem accipientibus, multaque in eam rem, vt eos retinerent, in medium afferentibus. quae nihil Austrium cum mouissent, classis Non. VIIIbr. soluit, ac Zacynthum cursu directo ad sua quisque diuisa classe, sed magis in diuersa raptatis affectibus abierunt. Austrius ad Messanam substitit; Columna et Ioannes Andreas Auria Romam perrexerunt, inde in Hispaniam excursuri. Venetae naues Illyriam legerunt, et munitionem a Turcis in Rizonici sinus faucibus ad Catarum omni commercio exstructam opera Paulli Vrsini et Moreti Calabri expugnarunt, sparsa fama, quasi anno sequenti totis viribus bellum ceptum repetituri essent, XX OIO peditum conscriptis et maiore triremium numero instructo, dum interea pacem cum Turco vrgerent interuentu Francisci Noallij oratoris regij, qui in reipub. gratiam, apud quam olim regis nomine legatus fuerat, hoc negotium summa prudentia nec minore diligentia procurabat. sub id tempus in Vmbria res paullum a seditione abfuere. nam Eugubini Guidi Vbaldi Roborei principis sui imperium perosi et noua ab eo nuper ad supplendos sumptus a Francisco Maria filio in aula Hispaniensi et expeditione contra Turcos suscepta factos imposita vectigalia non ferentes, apud eum missis e ciuitate delegatis intercesserunt, et onus sibi intolerandum deprecati etiam protestati sunt, nisi eo leuarentur, fore vt supremi tribunalis, ad quod directum ciuitatis dominium pertineret, auxilium implorarent, Pontificem iis verbis designantes. idem eorum exemplo fecere et Vrbinates, et alij eiusdem ditionis oppidani. non auditi illi a principe, sed cum minis, quasi res seditioni quam supplicationi propior esset; dimissi. cum non propterea quiescerent, Alfousus Ferrariae dux, cuius sororem nuper Franciscus


page 78, image: s078

Maria vxorem duxerat, quod rem pessimi exempli esse duceret, et duplici nomine ad se pertinere existimaret, militem ad motus eos compescendos conscribit, misso Brunoro Zampeschio homine militari et Senatus Veneti stipendiario, qui, dum maiores copiae conuenirent, bellum futurum tumultuantibus e propinquo ostentaret. eius caussae et fauebant Philippi in Italia ministri, et Franciscus Etruriae princeps auxilia promittebat. itaque miseri homines in spem vanam antea erecti, quasi reliquos Italiae populos exemplo suo ad libertatem vocaturi essent, cum se vndique premi viderent, nec in Pontifice nouo otij cupido et ab omni metu alieno, tantum praesidij, quantum sibi persuaserant, reperirent, eiusdem interuentu culpam prius confessi, et poenam deprecati, cum principe suo reconciliati sunt. eodem hoc anno Cosmus Magnus Etruriae dux a Pio V creatus, qui diu ante arthritide vexatus valitudinis caussa procul a negotiis Pisas concesserat, icto cerebro paene oppressus est, ex eaque infirmitate linguae et dextrae manus vsum prorsus amisit, omni rerum cura, quam iam Francisco filio commiserat, a se omnino abdicata; quo magis illi enitendum fuit, ut dignitatem virtute patris partam cura ac diligentia sua tueretur. eam illi controuertebat Caesar, nec Philippus Hispaniarum rex huc vsque approbare voluerat, et vterque nouo Pontifici instabant, vt decessoris sui decretum induceret, et totum hoc negotium Caesari, in cuius fide Etruria est, liberum relinqueret; sic enim fore, vt et Cosmo, cui bene velit Caesar, et quicum arctissima adfinitatis necessitudine coniunctus sit, alia ratione satisfiat, et ius imperio suum seruetur. nam aut eo titulo aut alio, qui illi aequiponderet, ei libenter gratificaturum. cumque ea de re Alfonsus Ferrariensis tanquam Mutinae et Regij, quae ciuitates ad Imperium pertinent, dux litem Cosmo apud Caesarem mouisset, Pontifex instante Cosmo et Francisco eius F. vicissim Alfonsum monuerat, tanquam S. S. ratione Ferrariae beneficiarium, vt ab ea lite apud Caesarem contra Cosmum instituta desisteret, quod ille quamuis saepius monitus, et facere recusauerat, et eo rem deduxerat, vt Cosmus a Caesare citatus tanquam imperij beneficiarius per Ludouicum Antenoreum et Ioannem Baptistam Concinum procuratores suos prius potestatus, vt nullum inde in posterum libertati ac immunitatibus Florentinae ditionis praeiudicium factum intelligeretur, prolatis instrumentis et rationibus in medium propositis se defendere coactus sit; sed eo ambitu et circuitu caussa agitata fuerat, vt non breui finem habitura videretur. inter haec Caesar a palpitatione cordis iam diu aeger, qui numerosam familiam haberet, et eius amplificandae ad omnes occasiones intentus esset, Rodolfo et Ernesto filiis in Pannoniam missis, vt regni comitiis interessent, Rodolfum in regno Pannoniae successorem ab ordinibus designari curauit, ipse paullo post cum Augusta vxore ac ceteris liberis et Carolo Archiduce fratre magna pompa Posonium venit, vbi Rodolfus X Kal. VIIIbr. corona regia insignitus est. res magno paratu peracta, cum numerosa regni nobilitate extra vrbem sub tentoriis recepto gentis more in armis conuenisset, et omni honorifica significatione publicam de ea inauguratione conceptam laetitiam testaretur. quae tamen laetitia nonnihil infracta est duarum sororum geminatis eodem anno funeribus, Barbarae Alfonsi Ferrariae ducis vxoris, et Annae quae Sigismundo Augusto Poloniae regi nupserat; quo rursus sine liberis extincto cum regni amplissimi et toto Septentrione potentissimi adipiscendi spes electione ad comitia deuoluta multos competitores excitasset, ipse eam dignitatem Ernesto secundo ex filiis sollicitis prensationibus ambiebat. qua de re postea plenius dicemus. Hic annus fatalis et vltimus fuit Hippolyto Atestino Alfonsi I Ferrariae ducis et Lucretiae Borgiae filio, qui maximis negotiis a prima adolescentia apud nos innutritus, et propter arctam Herculis fratris cum Francisco I adfinitatem etiam ad intima eius consilia admissus, ac opimis sacerdotiis donatus, eiusdem commendatione a Paullo III in Cardinalium collegium cooptatus fuit, postea sub Henrico II Senas, quae ad Regis patrocinium confugerant, summa prudentiae et aequitatis opinione moderatus, ac denique longe


page 79, image: s079

maximi momenti legatione sub Carolo IX defunctus, patrocinium rerum Gallicarum Romae suscepit, vir elato et magnifico ingenio, quod ingentia aedificia in Gallia ab eo fabricata, et horti regali sumptu ab eo in monte Quirinali et Tibure exstructi, ad quae visenda, toto orbe etiam hodie fit concursus, ad posteritatem testantur. tandem effeto laboribus potius quam annis corpore, nondum enim sexagesimum aetatis attigerat, vita excessit IIII Non. Xbr. corpus in S. Catharinae depositum, inde postea Tibur translatum est, et in Franciscanorum templo conditum. vt ad viros literis claros transeam, hoc anno nobis ereptus est AEgidius Tscheudus Claronensis vir clarissimus, qui patriae suae historiam, hoc est Helueticam magno labore et industria vernaculo sermone descripsit, et cum primo de Raetia et Alpino eo tractu commentarium scripsisset, eo Latine a Seb. Munstero amico suo se inscio publicato, indoluit vir exactae diligentiae nondum perfectum opus suo nomine euulgatum, ab eoque tempore in eo recudendo laborauit, atque adeo historia vniuersa Heluetiorum concinnanda, quam tamen ad vmbilicum adducere non potuit, pridie Kal. Mart. morte praeuentus, non tamen omnino immatura, quippe cum iam LXVII annos attigisset; post cuius obitum operis tamdiu expetiti ad exitum persequendi cura demandata est Iosiae Simlero viro ea prouincia dignissimo, qui et illud vernacule ab auctore inchoatum Latine a se versum persequi institit, sed non diu post decedens imperfectum reliquit. Tscheudum aliquanto post secutus est Io. Volfius Tigurinus senatoria familia ortus, magni nominis et eruditionis inter suos theologus; is Petri martyris Vermilij, qui Tiguri fixo domicilio docuerat inchoata et imperfecta suppleuit, et multa insuper scripsit, ac tandem in patria non ita senex, quippe cum tantum L annos expleuisset, fatis hoc anno concessit XV Kal. Xbr. Gaspare fratre superstite medicinae in ea rep. professore, cuius diligenriae multa Conradi Gesneri, quae vir ad publicam vtilitatem natus immaturo obitu inedita reliquerat, post mortem auctoris ab ipso publicata debemus. nunc Itali dicentur; primusque occurrit Donatus Ianorius Florentinae reip. ante confirmatum Mediceorum principatum quondam a secretis epistolis, qui homo ingentis animi cum semel liberam patriam vidisset, amissa libertate vertere solum maluit, quam in ea manere, vbi non esset, qui fuerat: et quamuis amplissimis condicionibus a Cosmo delatis, etiam praecipuis dignitatibus inuitatus, nunquam adduci potuit vt Florentiam rediret. is a teneris egregie in literis instructus, ceterum ad tractanda negotia natus, cum patriae calamitate et spontaneo exilio sibi generose indicto a rebus gerendis remotus esset, totum vitae tempus in literis et officiis priuatis contriuit, et Venetiis, vt vel in aliena repub. ciuitatem retineret, et amissae veluti libertatis auram respiraret, domicilium fixit, et in grati animi testimonium de serenissima repub. commentarium summo iudicio conscriptum edidit. scripsit et in illo otio de rebus Italiae ad Paullum III, et de repub. Florentina etiam commentarios, qui in Gadiana et Rodulfiana bibliotheca asseruantur, magno publicae vtilitatis bono, cum Deus voluerit, publicandos. tandem plenus annis Venetiis decessit, ibidem sepultus. praecessit hunc Hippolytus Saluianus Tiferno in Vmbria familia nobili natus, vir multiiugae doctrinae et opere de piscibus inter alia scripta clarus, qui cum XXII annos in schola Romana magno concursu praelegisset, et medicinam felicissime fecisset, Eid. April. decessit aetatis anno LVIIII, et ad S. Mariae supra Mineruam conditus est. eo senior, quippe annos LXXIII natus Octauianus Ferrarius Mediolanensis Hieronymi a nobis alibi commemorati F. in patria hoc anno defecit, cum Ticini longo tempore secunda doctrinae fama philosophiae studia publice professus esset, quod et exoterico opere auxit, eoque meruit vt Franciscus Vicomercatus, qui Francisco I apud nos tanto concursu Lutetiae docuit, in patriam post summi litterarum fautoris mortem reuersus illum inter omnes deligeret, cuius iudicio opera sua olim edenda committeret. Ioannes Argenterius, qui Ferrario iungatur, ex Italis superest, Castro-nouo in Subalpina regione loco obscuro natus, sed ingenio, quod in Aristotelis schola praecipue


page 80, image: s080

exercuit, excellens; praestantissimus item medicus, et scriptis ad posteritatem victuris clarus, qui Augustae Taurinorum decessit III Eid. Maias, cum aetatis annum ageret LVIII, ad S. Ioannis ab Hercule filio honorifice sepultus. apud nos Nicolaus Gruchius Rotomagensis nobili loco natus, omni literarum ac scientiarum genere egregie instructus, et cum Ioachimo Perionio primum de Aristotelis vera interpretatione, dein cum Carolo Sigonio de praecipuis antiquitatis Romanae controuersiis, de quibus et scripta vtriusque publice prodierunt, digladiatus, cum ob doctrinae famam magno concursu Lutetiae ac Burdigalae, dein etiam Conimbricae a Ioanne Lusitaniae rege honestis praemiis cum aliquot aliis e Gallia inuitatus, Aristotelem, quod primus Graece fecit, publice interpretatus esset, vltimis bellis huc illuc vagus, tandem confecto bello ciuili tertio a Rupellanis, qui spe diuturnioris, quam quae secuta est, pacis ludum literarium in littore illo Santonico aperire decreuerant, accersitus est, et cum vix pedem in vrbe posuisset, febre lenta, qua in itinere correptus fuerat, ingrauescente, antequam dignam hospitibus de se optime meritis gratiam posset rependere, in ipso professionis limine, ineunte hoc anno, Ianuario mense, vltimum vitae diem clausit, eo felicior censendus, quod morte, quamuis studiosis acerba, tumultum Parisiensem anteuertit, neque vrbis, in qua senectutis nidum posuerat, obsidioni supersuit. vltimus agmen claudet Io. Genesius Sepulueda Cordubensis Salmanticae, vbi sacri collegij sodalis erat, mortuus, cum vitae cursum cum seculo numeraret, homo Graece Latineque doctus, et philosophicis studiis clarus, quod eruditae eius lucubrationes editae testantur, sed obnoxius, et quanquam theologiam professus ab humaniore sententia, quae theologum magis decebat, alienus. nam cum Bartholomaeus Casa, qui Carolo V Caesari a sacris confessionibus erat, apud eum ante XVIII annos de Hispanorum Indias ad occidentem vastantium auaritia crudelitate et libidine conquestus esset, tantique principis mandatu de re tota certius coram cogniturus in Indias traiecisset, et inde reuersus dictis maiora vidisse se testatus Pinciae in concilio instaret, vt modus immani licentiae poneretur, alioqui fore, vt Deus ea immani licentia iritatus imperio Indiarum Hispanos exueret, et cepta diuini verbi promulgatio illis locis, quae caussa iusti contra Indos gerendi belli obtendebatur, minime procederet; reperti sunt tamen, qui lucrum ex ea intemperie captantes factum excusarent, quorum caussam tuendam Sepulueda suscepit, et per diuina et humana iura Hispanis, quod facerent, licere dixit; quippe qui in bello captos tanquam seruos belli iure vterentur, idque libro complexus est; quem cum edere omni ratione cuperet, intercessit Casa, et Segobiensis episcopus. itaque negotium rursus in diuersis Hispaniae consessibus agitatum fuit, tandemque decretum, vt quando res ad conscientiam pertineret, theologorum super ea sententiae exquirerentur. id actum anno huius saeculi XLVII. secundum hoc Compluti et Salmanticae consulti theologi post longas altercationes censuerunt, e re Christiana esse, vt liber Sepuluedae tanquam doctrina minus sana refertus non ederetur. neque propterea Sepulueda quieuit, sed Romam ad amicos eum misit, vt publicaretur. cum rursus Caesar per oratores suos id prohibuisset, et interim omnia exemplaria in Hispania reperta supprimi curasset; nihilominus Sepulueda in pertinacia perseuerans, et turpe vinci existimans, cum Casa et Segobiensi episcopo publica concertatione committi periit, et obtinuit. nam triennio post publica disputatio instituta est, cui Dominicus a Soto magni nominis theologus, et Caesari ipsi a sacris confessionibus, interfuit, isque exitus actionis fuit, vt Caesare aliis bellis occupato potius permissa quam adprobata Hispanorum in Indiis grassindi licentia fuerit.



page 081, image: s081

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LV.

TOTA, quae secuta est, hieme negotium pacis inter Turcos et Senatum Venetum agitatum fuit, qui Philippum et eius procuratores ac duces minus aequos expertus, quam magno consensu bellum susceperat, tam magno deponere satagebat. tandem interuentu Francisci Noallij regij apud Selimum legati inter eos condicionibus transactum est, quas non aequitas, sed dispar fortuna composuit. nam conuentum, vt Cyprum armis occupatam, Antibarim et Vlcinium in Epiro, Soppotum item a Venetis redditum Turci retinerent, ac praeterea CCC aureorum OIO certis pensionib. acciperent; tum vnus quisque haberet, reciperetque quaecumque ante bellum possedisset, captiuique et mercatorum bona vtrimque restituerentur. inde missus Andreas Badoarius Byzantium ad firmandam reip. nomine his legibus pacem, et pro oratore Antonius Teopolus in locum M. Antonij Barbari, vterque cum donis ac muneribus, quae purpuratis in porta large distribui mos est. ea pax, quod ignaro Philippo et inconsulto Pontifice coiisset, varie a variis accepta. Veneti, vt honestius et citra offensionem sociorum a soedere discessisse viderentur, necessitate factum excusarunt, cum eius culpam in Hispanorum affectatas moras et malignam tarditatem reiicere potuissent, et edito scripto suas rationes ita tulisse demonstrant, vt mature cum Turcis conuenirent, alioqui ineuitabili exitio se conflictaturos, quo pactione illa deuitato dum sibi consulunt, et vna quoque pestem a Christiana repub. cui per Venetorum euersionem Turci imminebant, auertisse, et vniuersis consuluisse. missus a Senatu ad Pontificem Nicolaus Pontanus vir eruditione, rerum prudentia, et dicendi facultate inter suos praestans, et ei aliqua familiaritate percarus, quem tamen Pontifex concepta in Senatum ira verbis publice male acceptum dimisit. Ioannes Superantius ad Philippum legatus est, qui cum omissis querellis Senatum fastigij sui rationem habere, et amicitiam officiose expetere videret, honorifico ac moderato responso vsus est, et Superantio perbenigne appellato, Nulla re, inquit, priuatim a Turco lacessitus rogatu Pontificis, relligionis tantum contemplatione cum vestra Rep., cuius in hoc foedere iungendo tantum salutem et commoda spectaui, arma haut grauate, neque retractanter consociaui, eoque tempore id feci, cum duobus intestinis simul bellis in Hispania et Belgio implicatus a nouo et tantae molis negotio excusare me potuissem. ceterum rem quemque suam nosse verum est,


page 082, image: s082

nec iniquo animo fero, Senatum, siquidem e re sua existimauit, vt cum Turcis conueniret, rebus suis in tempore consuluisse, bellumque Venetorum caussa a foederatis susceptum illorum arbittio deponi; satisque mihi est, si Christianus orbis intelligat, meae in suscipiendo sacro bello alacritati parem respondisse in perseuerando ad extremum constantiam. Pace a Venetis cum Turco publicata, et per eam foedere soluto, apparatus bellici a Philippo in eam rem facti ne perirent, quo conuerrendi essent, non diu deliberatum fuit. nam statim Africa occurrit, rebus Hispanorum opportuna, et de qua iam ante initio foederis semper Hispani cogitauerant, vt in ea Tunetanum regnum Caroli V Caesaris olim virtute partum et munitione ad portus subiecti fauces exstructa firmatum, in quo nuper res a Turcis nouatae fuerant, sui iuris omnino facerent. siquidem Amida Hispanis merito suspectus, sed Turcis suspectior, Assanis siue Mule-assis vulgo dicti, quem ille XXII fratrum immaniter iugulatorum scelere regnum adeptum eodem regno spoliauerat, et postremo captum oculis orbauerat, fisius ab Vluzali paucis ante annis regno et suo et patris scelere quaesito deiectus ad Guletae praefectum se contulerat. quam iniuriam nomini Hispano factam cum vlcisci in animo haberet Philippus, arma Orienti destinata statim in Africam tunc defensoribus vacuam transferri iussit, summaeque rerum Austrium, qui Neapolim venerat, praefecit; is misso ante Marcello Auria et Francisco Grimaldo cum II triremibus, vt de Turcicae classis consiliis cognoscerent, cum eam in Cephalenia esse et oram Italiae ea aestate vexare constituisse renunciassent, eo sibi magis maturandum ratus Neapoli Non. VItilibus soluit, et prospera nauigatione vsus, biduo post Messanam appulit cum IIII OIO peditum Germanorum nuper conscriptorum, totidem Italorum duce Pagano Auria Ioannis Andreae fratre, et III OIO duce Octauio Gonzaga ad Portum Herculis in naueis, partim Hispanas, partim Etruscas impositis. cum Hispani, qui Rhegini erant, et Itali Catanae in Sicilia Panhormum VII Eid. VII br. conuenissent, ibi aliquot diebus ad necessaria comparanda insumptis, Mazariam antiquissimam Siciliae vrbem cum vniuersa classe venit, et ad laeuam cum portum eo tempore non frequentatum, ceterum ingenti quantumuis classi capiendae idoneum, et ab omni vento tutum subiisset, commoditate loci delectatus, postquam Lilybaei portum esse bellis Romanorum cum Carthaginiensi populo gestis adeo celebrem comperit, eum deinceps de potentissimae familiae nomine Austrium vocari voluit. in eius classe erant omnino naues longae XC, onerariae XVIII, quibus portabantur Hispanorum peditum VIII OIO, X Italorum, Germanorum IIII, equites CCCC. ad hoc magna annonae et bellicorum apparatuum copia. primus appulsus fuit ad insulam Fauigianam, pancisque post diebus inde VIII Eid. VIIIbr. soluit, et secunda nauigatione vsus Africae oram tenuit, expositoque milire tormentis ac comeatu Tunetam recta iter intendit. cuius aduencu Radamus ab Vluzali captae vrbi praefectus relictus, et Aidares, qui nuper Constanrinopoli venerat successor Radamo missus, territi Caruennam concedunt, copiarum fuarum non tam numero, quam generi dissidentes. erant enim VI OIO stipendia facientium, partim Turci, partim aliarum nationum, ac par numerus ex prouinciali delectu, quorum ingenia mobilia et cum fortuna pariter mutantia Turcis merito suspecta erant. igitur discedentibus praefectis vrbs Austrio sine certamine patuit, quae nihilominus militi diripienda concessa est, humanorum tantum capitum praeda interdicta, quae libera dimissa sunt. in ea copiosa annona relicta fuerat, machinae curules circiter L, et tormentarij pulueris magna vis. postridie Austrius vrbis moenia et situm circumeundo lustrauit, arcemque nouam inter vrbem et stagnum subiectum loco idoneo aedificare constituit, tantum spatium munimento amplexus, quantum capiendis VIII OIO bellatorum sufficeret, et tamen IIII OIO praesidio tutum esset. quod eo consilio factum, vt turbulentis temporibus praeter praesidiarios receptaculum commodum ceteris esset, neque ciues Tunetani diuersoriis et hospitiis grauarentur; qua re nihil est, quod regnanteis populis magis inuisos reddat. sed de vrbis situ, et arcium


page 083, image: s083

inibi aedificatarum forma ac ratione pleniorem explicationen in annum sequentem reseruamus. igitur cum alteram et nouam arcem interiori stagni parti oppositam, quae vrbem attingit, exstrui placuisset, eius cura Gabrieli Serbellono regis vicario in Africa constituto demandata est, eique attributa XXII Italorum signa, duce Pagano Auria, totidem Hispanorum, duce Andrea Salazario, adiuncto Lupo Hurtado Mendoza cum scloppetariorum equitum ala. insulae, quae in stagno est, Sinoguerra Hispanus impositu, regno regendo Machmetes Assanis, quem dixi, filius praeficitur, repudiato Amida ob parricidium paternum Tunetanis inuiso, qui mox Panhormum cum duobus liberis transuectus est; vbi cum futurum accepisset, vt frater eius Machmetes, cui maxime infestus erat, regno praeficeretur, tanta rabie correptus est, vt se de triremi, qua vehebatur, in mare praecipitaturus esset, vix Amida filio, quo minus id faceret, impediente. inde Neapolim abductus est, et in arcem S. Anselmi sub custodia coniectus, vbi eum anno sequenti vidimus iam admodum senem ac prope octogenarium, vt et ore praeferebat, et tamen, sicuti mihi praefectus arcis re curiose indagata narrabat, cum ancilla concubina Maura cottidie istuc aetatis adhuc dormientem. is alterum ex filiis deformem ac claudum subtristi vultu praediligebat, quem et in eadem cella secum habebat: quod alteri a se veluti reiecto erga Hispanos beniuolentiam conciliabat, formoso et hilari vultu humanitatem prae se ferenti, ad haec armorum tractandorum, et equorum more gentis sine freno ac sella regendorum peritissimo, cui ob id libere per vrbem equitare permittebatur, et Machmeti, nisi casus aliter tulisset, successor designabatur. Serbellonus de euentu male praesagus initio se excusauerat, multa opponens, quae arcis effectum impedirent, materiae, calcis, instrumentorum, fabrorum, et architectorum inopiam: quae omnia illi affatim submissum iti cum pollicitus esset Austrius, postremo onus quamuis grauate suscepit. his actis superabat, quo res Tunetanae in tuto collocarentur, vt Biserta finitima vrbs Turcis eriperetur, quod illi Bisertini ciues sine vllo certamine confectum dederunt, Turcis, qui erant in arcis praesidio, obtruncatis. Bisertinus ciuis, qui conciuib. suis facinoris auctor ac dux fuerat, vrbi praeponitur; arcis custodia Francisco Auilae cum signi sui militibus CCC committitur. rebus in Africa constitutis appetente iam hieme Austrius in Siciliam rediit, et inde Neapolim concessit. Nunc ad propinqua magis deueniendum est, initio ab Harlemi obsidione nuper inchoata ducto. Hispani primo impetu repulsi, cum spes de deditione vrbis temere concepta eos frustrata esset, vt supra diximus, fossam non flexuoso tractu, sed vt operi ac tempori parcerent, recta ducunt, ex consilio Bartholomaei Campij architecti, eo artificio, vt palis certo spatio vtrimque defixis et transuersis tignis impositis, ac supra ingestis saccis lana oppletis, miles subtus a defensorum ictib. tutus esset, et si necessitas exigeret, structura ea pontis vsum praebere posset. tum ex ea fossa duae aliae tanquam rami prodibant, ex quibus machinae in turreis continua verberatione displodebantur. ita promoto ad fossam vsque vrbis vallo, cum tam prope et oppugnatores et defensores essent, vt non iam scloppis, sed manu rem gererent, post acria et obstinata certamina noctu ex composito praesidiarij propugnaculum S. Crucis portae oppositum deserunt XVI Kal. Febr., cum eodem die eruptione in Rostemburgum, quod erat hospitium Germanorum, facta magna strages edita esset. pridie caput hominis a corpore separatum in vrbem iactu immissum est, quod erat Antonij Pinteri illius, qui Montium Hannoniae Nassouio prodendorum auctor et administer fuerat, ab Amsterodami oppidanis intercepti et occisi, cum ad Nardemensem aggerem rumpendum cum delectis missus esset, vt comeatuum ab ea parte subuectionem impediret. pretium in eius necem ab Albano constitutum fuerat, quod tulere illi, qui caput Friderico Toletano attulerunt. eam indignitatem longe indigniore facinore vlti sunt obsessi, XII patibulo suffixis, ex quibus XI capita abscissa barba et capillitio in speciem mendicantium detracto, et in culeum coniecta, atque in Hispanorum castra transmissa sunt,


page 084, image: s084

cum hac inscriptione, Haec ad Albanum pro decima nondum persoluta defer, ob quam Belgij vrbes atque adeo Harlemum nunc oppugnat, et ne de mora longiore conqueri possit, vndecimum pro foenore et auctario adiunctum sciat. eruptionibus crebris inter haec certabatur, quae eo consilio fiebant, vt comeatus subuectionem et auxiliorum ad vrbem accessum adiuuarent. itaque introducti toto Ianuario IO C ex diuersis nationibus conflati auxiliares. Vemius Gallis, Simandus Anglis, Balfurius Scotis imperabant. cum bis mille Angli, Scoti, Belgae, Germani brumoso admodum aere incederent, quantumuis ex oppido accensis facibus eo peruenire non potuerunt, sed obscuritate oculos praestringente decepti huc illuc diuersi abierunt, et in Arausionensis castra maior pars concessit. comeatu autem onusti carri CCCLVI Sassemo pluribus vicibus in vrbem deuecti sunt, qui iugati ac binis equabus tracti sine rotis per glaciem tanta celeritate per deuia facto et semper variato itinere decurrebant, vt stationes quantumuis attentas fallerent. deserto a praesidiariis munimento, pars vrbis opposita, et S. Crucis porta eo maiore cura ac diligentia ab oppidanis muniri cepit, terra, fimo, fascibus, aggestis et transuersis lignis in modum muri Gallici firmata. tum reliquo mense pluries certatum, iisque in certaminibus Franciscus Toletanus grauiter sauciatus est; Didacus Caruaialis, et Cressonerius tormentorum praefectus, cum praesidiarij ad tormenta clauis configenda vi magna sed irrito conatu erupissent, interfecti sunt, et in Cressonerij locum Valentinus Pardeus Mota rei tormentariae praepositus est. ex obsessis Vemius, Michaelius, Cognatus Galli strenui ordinum ductores, Lambertus Virtenbergensis vulnerati; Petrus Vlasmanus occisus est. hoc mense insolens ac prodigiosum diluuium Louanio incubuit VI Eid. Ianuar. nam Dilia fluuio post diuturnum toto Xbri asperrimum gelu solutis niuibus intumescente et alueum superegresso, aquae supra murorum pinnas excreuere, tandemque hora ante meridiem decima perruptis aggeribus stragem latissimam dedere, tanta vi, vt casas omneis humileis et cariosas secum vorticoso impetu rapuerint. torrenti flumini aedes proximae ad XII vlnarum altitudinem demersae vix rapidos fluctus sustinuere. tum pauidi omnes ad summa tectorum fastigia euadere, muros perfodere, tabulata perfringere, scalas, celoces, scaphas tumultuariis clamoribus ac plerunque lamentabili voce exposcere; eiulatu puerorum ac feminarum passim omnia personare, tectorum vbique ruentium fragores exaudiri, conuelli arbores; simulacra per templa erui, integras domuum contignationes, spondas, lectos, culcitas, capsas, mensas supernatare; denique mortuorum ossa ac plerunque cadauera tumulis effossa prorsus horrendo spectaculo fluitare. iamque multis in humilioribus vrbis partibus mensuram vitae ad aquae in momenta excrescentis modum fortuna admetiebatur, cum raro Dei beneficio aquarum vi reuulsa magno cum strepitu altera ciuitatis porta, quasi carcere effracto, Dilia liberior in campos subiectos effunditur, et praesentis exitij metu tot consternatas animas soluit. quod portenri loco accepit Cornelius Gemma in sua Cosmocritica, vt et exhalationem lucidam chasmatis specie in caelo visam VI Kal. Febr. frequenteis hostium externorum irruptiones, ruinas vrbium, proditiones, conflictus, clades, vt ille ait, significantem. quibus et monstrosam geminorum feminei sexus se complectentium speciem Amsterodami prid. Non. VIIIbr. editam accenset, pedibus quatuor ac totidem brachiis distinctis tantum connatis, pectoribus et inferiore maxilla, vt prorsus vnicum os videretur. his addit et Lunae defectum longe maximum, qui eodem anno extremo VI Eid. Xbreis accidit, punctorum XX, quamuis XVII tantum et XXIIII eam faciat Cyprianus Leouitius, et qualis ab anno huius seculi LV vix conspectus fuit. prodigij et loco annumerari potest insolita Oceani per Frisiam inundatio Coro flante, cuius violentia aquae regurgitantes accedente imbri denso aggeres non solum perruperunt, sed fere deiecerunt, homines cum armentis et gregibus inopinato casu oppressos secum rapientes; pabulo corrupto et ruptis pontibus. maius damnum in ea parte Frisiae acceptum, quae sinu Daniae coniuncta


page 085, image: s085

est; minus Groeningam versus, quod ea pars nec admodum promineat, et duabus insulis ac promontorio veluti defendatur. id accidit exeunte VItili, cum eodem mense in Voitlandia et Misnia exortis praeter solitum foedis tempestatibus amnes eo vsque excreuissent, vt aquae per agros supernatantes armenta ac pecudes plerisque locis oppresserint, pontes diruerint, ac luctuosa vastitavicina circum loca compleuerint. interea in vrbe obsessa cum iam initio obsidionis plus ab annonae angustia, quam ab hoste in oppido metueretur, prouisum est auctorirate magistratuum, vt ea admodum parce dispensaretur, constituto etiam in singulas bouillae carnis libras tolerando pretio. tum insigni humanitatis exemplo Delfium, Lugdunum, Guda, superioris Hollandiae vrbes Harlemensibus per literas significarunt, paratos se, vt eorum annonam subleuarent, bello inutilia capita senum, puerorum, ac feminarum apud se recipere, et de suo alere. cumque cunei ab Hispanis crebri ope hominum rei peritorum ex Eburonibus accesitorum acti contrariis actis euersi essent, cum magna fossorum ac militum iactura, postremo Toletanus, cuius exercitus summis difficultatibus et incommoditatibus aspera praeter solitum, quae illis locis saeuissima semper est, hieme, conflictabatur; vt finem molestae adeo obsidioni imponeret, de impetu faciendo cogitare cepit; propugnaculoque iam capto et tumulo e cespite excitato ac saccis terra oppletis firmato pridie Kal. Feb. noctu aciem eo ordine instruit, vt Rodericus et Ferdinandus Toletani quisque cum V cohortibus legionis suae, hic ad laeuam, ille ad dextram pulsati muri vim facerent, quos ceterae earum legionum cohortes sequerentur, et supra fossam tanquam per pontem incederent. tum Bracamontius et Romerus cum sua quoque legione subsequi iussi. Gaspar Robles Billius e Frisia a Toletano euocatus ad S. Ioannis munitionem eodem tempore cum suis vim facere iubetur, dum interim Germani et Belgae iuxta siluam in aciem instructi starent ad subita parati. signo dato post preces peractas a Roderico Toletano et Laurentio Perea oppugnationi principium datur, qui cum suis summa vi connixi in murum insiliunt. sed cum eodem tempore cuneus sub muto actus contrario ab oppidanis acto subuersus esset, ruina contra quam putabant Hispani, extra reuoluta, qui sequebantur, socios, qui in summum euaserant, consequi non potuerunt. multi cuneorum vi in aera rotati ac lacerati, partim tormentorum ictibus discerpti aut a defensoribus fortiter rem gerentibus interfecti sunt. nec felicior Billij ad S. Ioannis munitionem successus fuit; vnde cum damno suorum et ipse repulsus est. periere ex Hispanis fere delecti CCC, et in iis Rodericus Toletanus grauiter vulneratus. Didacus Peresius, Stephanus Illauius, Laurentius Perea Lusitanus, Alfonsus Magius strenui ordinum ductores interfecti sunt, ac primarius Billij centurio. ex obsessis Lambertus Virtembergensis letaliter sauciatus est. dum haec gererentur CLXX carri comeatu onusti, quibus CC delecti deducendis attributi erant, in vrbem introducti non citta certamen, cum in Germanos iuxta siluam in aciem instructos incurrissent, a quibus tamen in tutum comeatu recepto cum leui damno se expediuerunt. mensis sequens nulla re fere memorabili gesta exactus est, dum Hispani a damnosis oppugnationibus cessare, et vrbem arcta obsidione ad deditionem comeatus penuria compellere tutius ducunt, plerisque ex ducibus ab obsidione omnino discedendum censentibus; quibus tamen Toletanus ab Albano patre monitus, quod rem ad existimationem pertinere existimaret, non auscultauit. Nonis et IIII Eidus qui in vallo erant, cuneis ignem ab oppidanis subiectum concipientibus, non leui damno affecti sunt: quo eodem die fossa intus ex aduerso ruinae ab obsessis ducta carri item CXIII introducti, et paullo post OIO OIO CCXL modij frumenti a XL delectis in vrbem conuecti sunt. XXVIII nauigia comeatu plena cum CCCC delectis bellatoribus item per lacum appulerunt duce Christophoro Gunthero. summissa item Lugduno et Dordraco tormenta cum pilis, puluere, et cetero apparatu bellico. tum certatum inter Amsterodamenseis et obsessos naualibus aliquot proeliis, cum iam glacie plerisque locis soluta intensum frigus paullum


page 86, image: s086

remisisset, et nauis XXCIV pedibus longa ab Harlemensibus fabricata accessum per mare liberum ad vrbem faciebat: qua re cum multi de successu desperarent, Albanus auxilio summisit Poluillerij legionem et IIII legionis Siculae cohortes, quas Neomagi penes habebat, duce Toribio Zimbrone; et Mondragonium totidem ex sua eo mittere iussit. tum Maximiliano comiti Bossuuij negotium datum, vt quanta posset nauigia armaret, et canalem ac lacum vrbi circumpositum insideret, comeatumque ab illa parte intercluderet. cum vero triremis illa, de qua dixi, incumbentibus quatuor aut quinque hostilibus et Girardo nauarcho grauiter sauciato, et vix scaphae ope elapso in manus Amsterodamensium venisset, superueniente altera Harlemensi, cui Iacobus Antonius praeerat, cum damno recepta est; Roscotus Louaniensis vir nobilis captus, et duo praeterea; ceteri ad vnum omnes trucidati. victores Fuicam concesserunt, et aggerem ab hoste aperiri ceptum, quo aqua ex lacu deriuaretur, et comeatus subuectio impediretur, obstruxenint. inde ineunte Martio tormentis in oppido res agi cepta, auctore Ioanne Cunigamo Scoto Balfurij legato, quorum continua verberatione tumulus ab Huspanis excitatus paene dirutus est, et inutilis redditus, tormentorum hostilium rotis plerunque confractis. cum vero glacie soluta difficilior esset per terram ad vrbes vicinas et amicas itus ac reditus, nec vt antea Sassemo, Lugduno et Fuica vltro citroque nuncij tuto commearent, quidam ingeniosi rem astus plenam ex antiquitate repetitam, quippe qui idin Mutinae, quam Dec. Brutus tenebat, obsidione factitatum meminerant, commenti sunt. nam columbas cicures in oppido caueis incluserunt, et transmittendas ad illas vrbes curauerunt, quae inde cum opus esset, cum literis subter alas affixis emissae Harlemum reuolabant; atque ita litterae arcani plenae statim ad magistratum afferebantur. contra Albanus, vt Fridericum filium ad obsidionem vrgendam magis confirmaret, Henticum Viennensem Capralem cum legione sua Sequanorum, ad eum mittit, facta etiam spe, vt breui XXV signa Hispanorum ex Insubribus, et Lupi Figeroae legio in eam rem summitterentur; sic enim Philippum Ludouico Requesenio Mediolanensis principatus praesidi mandasse. nec exitus promussis omnino defuit. nam paullo post XII signa legionis Longobardicae, et XIII legionis Figeroae a Requesenio missae duce Lupo Acunea in castra aduenere. missus et Bernardinus Mendoza ab Albano cum mandaris ad filium coram frequenti nobilitatis et militum corona recitatis, vt constanter in obsidionis consilio perseueraret, a qua si discederet, se licet morbo confectum in castra venturum, et si quidem morbo impediretur, venturam potius ex Hispania vxorem ipsius matrem, quam dux tam gloriosae expeditioni deesset. Mendoza dein in Hispaniam ab Albano missus, vt regem de re tota certiorem faceret, et successorem Albano peteret. dum interea crebris eruptionibus pugnatur, et cuneis res ageretur, plerique desiderati sunt; in iis Stephanus Quixada, Sanctius Lodonius primarius centurio Bracamontianae legionis, et Bartholomaeus Campius, cuius multis ingeniose ad rem bellicam inuentis vtilis admodum opera fuerat; et ante eos Ioannes Varga Neapolitanae legionis centurio item primarius grauiter vulnerati sunt Santalgondanus Noerkermius, et Gognius nobiles Belgae; nec non et Ioannes Ayala. demum VIII Kal. April. eruptione a X signis per flumentanam portam in Germanorum hospitium facta, cum illi aliquot machinas, quas secum habebant, displosissent÷ CC Gallorum inprimis virtute in fugam magna cum strage conuerfi sunt, et ad IO CCC amplius trucidati. incenfa eorum tentoria ac mapalia, captae machinae VII, signa IX, quae mox in victoriae signum pro moenibus statuerunt; ingens praeda praeterea facta; ex praesidiatiis VIII tantum desiderati, et in iis Derdindeus Belga strenuus ordinum ductor, ac postridie Theodorus Braessemanus Ladislai Brederodij legatus scloppeti ictu interfectus est. quatriduo post XXX inductis in canalem armatis nauigiis a Bossuuij comite, et perforato aggere lacus omnino obsessis interclusus est, exstructa etiam ab eodem comite ad Fuicam munitione, cui Guletae nomen inditum est, vt nauibus suis stationem tutiorem redderet.


page 87, image: s087

itaque Harlemenses vt viam sibi vi facerent, tertiam triremem in lacum remisimpellunt, Binchorstio et Manreginaldo ducibus. toto Aprili cunei vtrimque aliquot acti, sed exiguo profectu, et aliquot nauigia in vrbem introducta puluere onusta. V Eid. April. obsessi cum XII nauibus exeunt, inter quas erat triremis CVIII pedes longa, quae cum ob longitudinem facile circumagi non posset, et breuibus atque aggeri illuderet, emissi mox vrbe CC delecti, qui militi in ea laboranti praesto fuere, et eossecum acceptos intra moenia incolumeis reduxere, relictis in hostium potestate nauigiis. inde ducta a Silua ad Fuicam vsque fossa, quo ab ea parte aditus obsessis omnino intercluderetur. postridie Arausionensis classis Hernstedam vsque venit, ad cuius conspectum IO ex obsessis vrbe progressi sunt, rati militem e classe in terram expositum iri; sed ea spes irrita fuit. quod Arausionensis per Hier. Tserarsium, Rosonium, Bordetum aliquot post diebus in vrbem introductos excusauit, et XIIII Kal. Maias cum II OIO comparuit, iisque in terram expositis cum Harlemenses serius erupissent, rursus re infecta inde discessum est. cum errorem mox pensauit nocturnus Balfurij conatus, qui Rostenburgum ea nocte intercepit interfectis praesidiariis. quod cum Hispani postridie magna vi adorti essent, maiore inde etiam cum damno repulsi sunt. extremo demum Aprili displosione a regiis instaurata ex obsessis Henricus Iansenius et Christophorus Scagerus vir nobilis, ac postridie eruptione facta Margotinus stipatorum Arausionensis praefectus de siderati sunt. cusi nihilominus in vrbe numi aurei, in quorum antica parte insignia Harlemi visebantur, in postica haec inscriptio crat, VINCIT VIM VIRTVS. cum iam ad angustum res in vrbe redactae essent, ita vt libra panis viris, selibra feminis, libra tribus pueris dietim tantum distribueretur, vt hostem ab obsidione annonae angustia discedere compellerent, loca amni, qui Vltraiecto Amsterodamum influit, imposita occupant. Schonovia interim IO delecti emissi sunt duce Psafio, quos quinque peditum cohortes nauibus vectae sequebantur, quibus et tormenta ac comeatus portabantur. ij cum ad Burquelum vicum in ripa fluminis positum venissent, locum munire instituunt, et arcem cognominem in opposita fluminis ripa XL delectorum praesidio firrant. verum eorum conatus diligentia sua anteruertit Ioannes Baptista Taxis, qui tum forte Vltraiecti erat, et rem frumentariam procurabat; is enim assumptis duobus signis praesidio in vrbe Bossuuij a comite relictis, et Maximiliani Meloduni vicecomitis Gandensis equitum ala, et aliquot Hispanis ex arcis praesidiarijs a Ioanne Deša acceptis statim eo dueit, disiectisque operis et in fugam coniectis custodibus liberam subuectionem fecit. Kal. Maij pacificatio inter Philippum et Elisabetham Anglorum reginam diu ante agitata et nondum terminata allato regis per Bernardini Mendozae manus mandato finem accepit, et in castris ad terrorem obsessis spe auxiliorum ab ea parte praecisa incutien??um publicata est. diebus sequentibus in abigendis armentis tantum certatum fuit, sed accensis et exacerbatis adeo anirnis, vt iuris gentium obliti nullas leges vtrinque seruarent, itaque cum Hispani aliquot oppidanos in turnulo ante oculos obsessorum patibulo affixissent, praesidiarij vicissim totidem captiuos eodem mortis ignominiosae genere in conspectu Hispanorum affecerunt. tandem V Kal. Iun. cum Arausionensis classis, quae C circiter lignorum erat, Harlemuriam venisser, pugna cum Bossuuij comite, qui LX circiter nauigia penes se habebat conserta, disspata et in fugam coniecta est, amissis XXI nauibus: quae res magnos animos ad persequendam obsidionem Hispanis fecit, displosis toto exercitu in signum laetitiae tormentis inde ad Fuicam versa vis, quam obsessi diu et obstinare defenderunt; sed cum nulla auxiliorum spes esset, et iam puluis tormentarius deficeret, postremo dediderunt. neque propterea Harlemenfeis animos desponderunt, eoque commento vsi sunt, vt subsidium, quod nauibus aut carrorum subvectione sperare non amplius poterant, sibi compararent. milites rusticorum in morem tela vestitos emittunt, cum sarissa, quae circulo ligneo semipedis latitudine in imo confixa erat, ne in terram votaginosam


page 88, image: s088

destituta profundius immergeretur, et solido facilius inhaereret: huius modi armis et ad defensionem tuti erant, et fossas, quae locis illis crebraesunt, per auia incedentes superare poterant, eoque astu elusis stationibus plerique vltro citroque comeabant; farinam et puluerem saccis secum deferentes. sed re a regijs deprehensa, mox et Hispanieodem sarissarum genere vsi obsessorum astum inutilem reddiderunt, cinctaque omni ex parte vrbe, vt nullus adeam esset accessus, crebrisque munitionibus idoneo spatio ac situ excitatis, et valido. militum robore firmatis, quod Albano nouum subinde in dies adueniebat, cum summis angustijs intus conflictarentur, equites ab Arausionensi Saccum quisque in tergo portantes mittuntur, qui supra siluam facto itinere cum in eo essent vt vrbem subirent, a Ludouico Caietano copiarum nuper Italia euocatarum duce intercepti ac caesi sunt. Batenburgicus ab eodem Arausionensi cum valida manu missus vt in Vltraiectensi canali munitionem ad intercludendos ab illa parte comeatu regios excitaret; verum a Francisco Valdesio conatus eius disturbati sunt. inde cuneis res acta, qui plerumque contrarijs actis euersi sunt. Vemius tamen et Cognatus strenui duces paene obruti sunt, et Vemius ruina sepultus VIX ope fossorum ruderibus summa celeritate amotis periculo ereptus est. tum Toletanus de oppugnatione tertio tentanda cogitans castellum ligneum, quod CC milites capiebat, duce Petro Velasco in puppe nauis construendum curat cum sublicio ponte tanta altitudine et longitudine, vt demissus in ruinam summam militem exponeret. sed in eius rei apparatu Marcus Toletanus magni nominis dux dum propius in murum inspicit, ictu scloppeti interfectus est. ac tandem funibus, quibus castellum in puppe suspensum innitebatur, tormentorum ictib. crebris ab vna parte incisis, cum machina nutaret, VIX saltu se eiicientibus, qui intus erant, conatus irritus fuit. id III Non. Iunij accidit. missae dein columbae, vt antea, cicures, quae reuolando literas ad obsessos deferrent; tum ignis ad cuneum a regiis iniectus XVII Kal. Iul. cuius ruina cum multi ex defensoribus periissent, Hispani puluerea nube fumo glomerata conspectum obsessis adimente vim faciunt, et XXX circiter in altum enixi cum viderent praesidiarios ad defensionem paratos statim pedem retulerunt. biduo post Tserarsius et Gotinus emissi, qui Arausionensem de vrbis statu certiorem facerent. iam enim summa omnium rerum penuria laborabatur, frumento omnino deficiente, et iam pellibus equorum, vaccarum, catorum carnibus, pane ex lente et cannabis semine confecto vitam tolerante multitudine. tum noua fossa intus ducta a Margaritae fano ad portam vsque S. Ioannis et V Kal. Iul. desperatione adacti ad IO CC eruptionem faciunt ad Fuicam vsque progressi, quo Arausionensem cum classe venturum, sicuti missis per columbas reuolantes literis promiserat, rebantur, sed irrito successu. quod semel atque iterum tentatum haut feliciori euentu, Toletano, qui per Scotum trandfugam, obsessos extrema penuria laborare, nec diutius obsidionem ferre posse resciuerat, suos a proelio abstinente. incerea praesidiarij ad summam angustiam redacti specie victus quaeritandi discurrentes oppidanorum domos aliquot diripiunt, quod magnum tumultum in vrbe excitauit, qui mox allatis a volucri tabellario literis spem de parato auxilio faciente aliquantum sedatus est. nihilominus colloquijs principium factum Kal. Vtilibus Ioanne Vlieto primario Harlemi decurione, Stembacco, Rosonio, et Peleano ducibus egressis, qui cum Eberstenij comite capita contulerunt. sed re infecta discessum est. diebus sequentibus cum Toletanus de Scoti fide dubitaret, et adhue comeatum suppe tere in vrbe per alios intellexisset, redintegrari verberationem iubet, magnaque ruina edita, turris ponti S. Catharinae vicina omnino diruta est, cumque in eo essent Hispani, vt ex machina, quam dixi, instaurata vim facerent, ventus tanta violentia incubuit, vt nauis, cui castellum insidebat, ad commodum spatium admoueri nequiuerit. admoti tamen pontes duo, quibus cognita ex transfugis obsessorum extrema penuria Toletanus nunime vsus est. iterum Ioannes Vlietus, Stenbachus, et Rosonius, Sohemus, Peleanus, et Cornelius


page 89, image: s089

Matthaeus cum Bossuuij et Eberstenij comitibus collocuti sunt; sed nihil actum, cum praesidiarij se, nisi cum armis dimitterentur, nunquam in deditionem consensuros ostenderent. sub id semel atque iterum vexillum atrum ex turre maioris templi suspendunt oppidani, vt per illud classiariis auxiliaribus ad extremas angustias se redactos esse significarent, et opem implorarent. demum VIII Eid. album vexillum in eadem turre statuunt, et Nicolaum Bernardum emittunt, qui in perendinum comeatum ad Tomos subuehi peteret, alioqui deditionem necessario subsecuturam. biduo post per volucrem tabellarium spes facta certi auxilij ea ratione summittendi, vt noctu ad Fuikam classis appelleret, infestaque displosione fulminaret, quasi ab illa parte auxilia aduentura essent: interim per siluam et Menepatum auxilia iter accelerarent. ea erant circiter IIII OIO armatorum, quos ducebat Tserartius eo ordine, vt C equites praecederent: dein III OIO Mattiacorum et Batauorum subsequerentur cum VI campestribus tormentis. tum Galli, Angli, Scoti, Pleumosij cum ala equitum Germanorum incedebant, et carros annona et bellico apparatu onustos claudebant. verum astus non processit, per transfugas reToletano renunciata, qui tota ea nocte in armis fuit, et ope Hispanorum praemissum equitatum fudit, qui in peditatum subsequentem reuolutus cum soluisset ordines, incumbentibus regiis trucidatus est. occisi ad OIO CC capta XIIII signa, et tormenta campestria cum carris omnibus. dein albescente die tracta ab Hispanis circa vrbem in victoriae signum capta vexilla, quae auxiliariorum fuisse mox per tabellarium alatum opidani resciuere. auxiliaribus copiis deletis, obsessi vt sibi consulerent, ab Arausionensi moniti, cum animorum consternatione maxima secuta multi in horas fame enecti perirent, consilium initio captum de deserenda a praesidiariis et oppidanis vrbe, relictis in ea feminis ac pueris, quibus licet iniuriae saeuorum hominum expositis, tamen parciturum hostilem furorem rebantur, idque duces ad continendum in disciplina militem facturos sperabant. sed ad rei famam tanta feminarum comploratio oborta est, se deseri compositis ad misericordiam eiulatibus conquerentium, vt ab eo consilio discessum sit, et deliberatione habita decretum, vt vi vltima se periculo eximerent, eoque ordine erumperent, vt in fronte collocatis VII scloppetariorum signis, magistratus et oppidani cum vxoribus ac liberis sequerentur. tum XI signa vltimum agmen clauderent. dum in eo sunt et omnia confuse ac summa trepidatione aguntur, rumores in vrbe sparguntur, quibus spes facta, si deditionem arbitrio Toletani facerent, fore, vt victor in dedititios misericordia ac benignitate vteretur: qua re vehemens de gratia desperantium impetus aliquantum remisit; et tandem IIII Eid. Vtil. colloquio res transacta est a Christophoro et Vadero, multum reclamante Rosonio, qui, quod erat coniectans, extrema potius tentanda ac patienda censebat, quam vt se fidei immanium hominum committerent. inde per vrbem publice per praeconem denuntiatum, optarent, qui in ea erant, an manere vellent arbitrio Albani, an sine armis vrbe exire. et cum illi malle se arbitrio Albani manere in vrbe respondissent, statim pronunciatum est, Scotis et Germanis ab Albano vitae gratiam factam, ceteri quid ille, iuberet exspectarent. qua re intellecta Bordetus Gallus strenuus dux, qui in Montibus militauerat, ne hosti ludibrio esset, aut diutius de gratia anxius animi penderet, a fido sibi et multis precibus exorato milite summi atque extremi post tot ab eo alias accepta beneficij loco impetrauit, vt se scloppeti ictu transuerberaret, et cum morte; finem miseriis suis faceret. pactis inter Harlemenseis et Toletanum factis conuenerat, vt ad redimendam vrbis a milite direptionem CCXL florenorum OIO ab oppidanis exfoluerentur, quorum dimidium intra duodecimum diem, residuum intra trimestre proximum dependeretur. igitur introductus Philippus Matinius olim vrbis decurio ad exigendam pecuniam, et iussi oppidani viri, feminae et milites comportaris in aedeis publicas armis in tria assignata templa concedere; Germani et Scoti, quibus gratia facta erat, ad Catharinae et Vrsulae fana sepositi sunt. secundum haec allata a ducibus et signiferis


page 90, image: s090

vexilla et in manus Toletani a supplicibus consignata. tum initium carnificinae factum Eidibus mensis, qua die Amsterodamo Albanus Harlemum venit, et ad eius aduentum, dum vrbem circumiens lustrat, CCC Belgae laqueo suspensi sunt. postridie Riperda, qui Harlemenseis a deditione facienda initio dehortatus fuerat, et eius legatus, et is qui Stenbacho a sacris concionibus erat, securi percussi sunt. biduo post extra portam, vt per intervalla spectaculum repetitum magis afficeret, CCC milites carnificis gladio perierunt, et iniis Simo Simonius pastor. quatriduo exactuo Scotenae Ladislaus Brederodius, Rosonius, et Brielae quaestor securi percussi rursus quatriduo post omnes ob religionem olim fugitiui aut suspecti in carcerem coniecti, qui postea varia peste perierunt. certe Mendoza, qui rei interfuit, iam ex Hispania reuersus, et Petrus Cornelius Hispani, qui historiam eam scripserunt, quasi in seueritate atque adeo saeuitia sua, quae Philippi postremo nomen illis prouinciis inuisum fecit, sibi placeant, et glorientur, numerum quem Belgae scriptores minorem faciunt, augent, et bis mille eorum, qui Montibus aut Zutfaniae certis condicionibus dimissi fidem fefellerant, gladio, laqueo, aut in aquam praecipitatos Albani iussu vitam finiuisse tradunt. hic exitus fuit Harlemensis obsidionis spe promptissimae deditionis factae, quae tamen in octauum vsque mensem extracta est, culpa eorum, sicuti existimat Mendoza, qui quatuor dierum spatium lucri facere cupientes ab initio verberationem minime idoneo loco instituerunt, et interquiescendi ac loca infirma interim per otium muniendi obsessis facultatem praebuerint. in hac obsidione C OIO? CCLVI tormentorum ictus displosi sunt, duaeque ingentes oppugnationes magna vi factae, maiore depulsae sunt, et quatuor maxima veluti praelia commissa; nauale vnum, in quo socij magna clade affecti et multis nauibus amissis victi sunt; duo terrestria auxiliarium pariter a regiis deletorum, et quartum, quo Germani ab obsessis cum signorum aliquot et tormentorum iactura superati sunt. multi praeterea Hispani bello clari duces et alij in ea occisi, et ex regio exercitu omnino ad IIII OIO desiderati sunt, ex obsessis cum initio IIII OIO bellatores essent, postremo morbis, ictibus, fame, et alia peste ad OIO IO redacti sunt. dum Fridericus Toletanus Harlemi haereret, in Valacremensi insula minime cessabatur, Mildeburgo et Ramula iamdudum arctissima obsidione cinctis, quibus Sanctius Auila arcis Antuerpianae praefectus supperias ferre iussus cum classe inennte Martio instructa secundo Scaldi deuectus classem hostilem numero superiorem obuiam habent, et post leuia certamina re infecta Antuerpiam redit, vnde paullo post maiore classe comparata profectus cum hoste in Vlissingae conspectu conflixit. iamque post tormentorum et scloppetorum displosionem manibus ferreis iniectis res cominus gerebatur, cum Auila dum in praetonam hostilem secundo vento inuehitur, cado pulueris tormentarij forte ignem concipiente, pariter ipse cum nautis, paullum abfuit, omnino donflagrauit, et interea hostilis praetoria ventum nacta proram conuertit, et tanquam ex superiore loco infesta, displosione classem regiam valde infestauit, depressis plerisque nauibus, vixque Auila cum paucis in insulam traiecit, vbi ipse magna comeatus pemiria laborauit, cum is successus fociis ad maiora audenda animos fecisset, et Auilam post eam cladem acceptam haut facile quidquam magni momenti moliturum putarent, Tholam in Brabantia cum VIII peditum signis ducunt, duce Roleto Camferae praefecto, ad Romasvallium Kal. Maiis exscencione facta copias in terram exponunt, in Martiniano aggere munitione exstructa, et templo in Flietensi portu, qui praesidio tenebatur, potiti, praecipitatis in mare praesidiaris, rursus XXX naueis cum quibus venerant, conscendunt, et Bergam ad Zoomam profecti intra aggerem, qui Berga Tholam ducit, castra muniunt, promontoriumque a praesidio desertum occupant. Tholam Alamontuis tenebat, Mondragonianae legionis primarius dux cum CXXVI militum praesidio; Bergae AEgidius Villanius, et Petrus Cornelius cum duobus signis eiusdem legionis erant, ceteris Harlemum iussu Albani profectis. in ea angustia


page 91, image: s091

Mondragonius cum nihilominus quauis ratione Tholensibus subuenire statuisset, cum Rolleto congressus periculum vitae adijt. sed mox ab Albano summisso Claudio Bernardo cum delectis copiis socios iam perfosso aggere Tholae imminenteis longo circuitu ductis copiis praeter opinionem aggressus fundit, ita vt ex OIO amplius vix XX euaserint, ipso Rolleto in certamine desiderato. id VIII Eid. Maias accidit. verum ea clades Gertrudis fano (id oppidum ad ditionem Arausionensis pertinebat) astu intercepto pensata est, quod a II signis Belgarum, sed infrequentibus excubiis negligenter seruabatur. nam id a Poeto Gallo strenuo ordinum ductore nauigiis Dordraco, Gorcomio, et vicinis locis secum adductis, trucidatis leui negotio praesidiariis occupatum est, vt res a proditionis suspicione non abfuerit. sed id aliquanto post accidit, III Eid. VIIIbr. eo casu perculsus Albanus, statim Bernardino Mendozae negotium dat, vt cum sua equitum ala Bredam peteret, et inde sociorum excursiones in Brabantiam impediret. interea Fridericus Toletanus post deditum Harlemum tibicinem Alcmariam mittit, qui oppidanos vrbem dedere iuberet; quod illi Ruchauero ab Arausionensi auxilio summisso et intra moenia acccepto facere recusarunt; quo responso intellecto Hispani, qui tanquam ad praedam paratam exierant, et quibus multorum mensium stipendium debebatur, ea spe deiecti protinus Harlemum iniuissu imperatoris redeunt, solemnique seditione excitata ducum suorum imperia abrogant, nouos constituunt, et tormenta XIIII in vrbem conuehunt. quae res magnam remoram Toletani conatibus attulit, et magno foederatorum commodo, atque adeo Alcmariensium cessit, qui festinatis operibus vrbem interea muniuerunt, et a primo metu animos collegerunt, ita vt obsidioni sustinendae se deinceps pares ostenderint. seditioni componendae totus mensis insumptus, et postremo ad Hispanos ab Albano missus Chapinus Vitellius vir militi admodum gratiosus VIII Eid. VItil. XXX aureos singulis militibus numerari cum iussisset, seditionem composuit. postridie Lazarus Mullerus Germanorum ductor cum suis in tutum deductus est, et nouo tumultu ab Hispanis Harlemi excitato, cum Simo Scorlius, qui huc vsque latuerat, fugam pararet, agnitus et in carcerem coniectus est. tumultu vtcumque sedato III Eid. Fridericus Toletanus in vrbem venit, in cuius aduentum CCC Galli, Angli, ac Belgae sub custodia seruati capitis poena affecti sunt, eo spectaculo intermissa per mensem laniena renouata, cum quatriduo ante primarij ciues et Belgarum duces Scotenam haut occulta oppidanorum maestitia eodem die abducti essent, de quibus XVII Kal. VIIbr. supplicium postea sumptum est. postridie post aduentum Toletani Godofridus Amerledus Harlemi episcopus B. Bauonis templum ritu solemni dedicauit, et sacrum coram Toletano peregit, ipso Toletano propositis capitibus post recitatum Euangelium sacramento ad seruandas ecclesiae immunitates adacto. biduo post plerique, qui in valetudinariis aegri decumbebant milites, inde retracti ad supplicium rapti sunt. tum publicatum diploma, quo vniuersis praetentorum gratia fiebat, exceptis LVII oppidanis, quorum et nomina edita sunt. Demum Liquio vrbi cum Germanorum praefidio imposito Hispani deducti et Alcmariam petere iussi sunt. primo appulsu capta a Mediuilla Toletani iussu Casa rubra, ex qua canalis subiectus defendebatur, et accessus ad oppidum intercludebatur; sed mox eruptione ab oppidanis facta, cum ad Casam acriter pugnatum esset, repulfi illi, sed Mediuilla in certamine desiderato. tandem ad oppidum XII Kal. VIIbr. castra posita, variisque proeliis certatum vsque ad XVII Kal. VIIIbr., quo eruptione facta obsessi in vallum progressi magna trepidatione castra compleuerunt, captis plerisque, ex quibus multa de Toletani consiliis resciuerunt. interea missus Franciscus Valdesius, qui munitiones in Hollandiae faucibus occuparet, et nouas locis idoneis exstrueret, vnde capta Alcmaria facilius in alia prouinciae oppida inuadere posset. dum in itinere est, ad Leidendorpium, quo Gasparem Omblascum Gabrielis Nonij signiferum cum CC scloppetarijs praemiserat, ex insidiis erumpente hostium manu periculose certauit,


page 92, image: s092

vixque eqdo suffosso et alterius in tempore commodati ope exitio ereptus est, amissis in eo conflictu amplius C ex suis. dum haec agerentur, in Valacrensi insula socij RammeKenfem arcem in Mildeburgi canalis iam ad summam angustam redacti faucibus obsident, quo statim Lancius Bellouasius Zelandici maris praefectus secum assumpto Mondragonio cum classe aduolauit, et commeatii per terram Mildeburgum importato, nullaque alia re facta inde discessit. inoxque Amsterodamo, quo Albanus venerat, Maximilianus Henninus Bossuuij comes prid. Eid. Vtil. cum XII maioris formae nauibus soluit, quibus portabantur Germanorum legionis cohortes, VI Hispanorum ducibus Corcuera, Garsia Suare, Antonio Anila, Martino Oarce, Texeda, et Alfonso Aiala; Belgarum item aliquot cohortes, quibus Franc. Verdugus praeerat. primam aciem ducebat Ioannis Simenrolij nauis, cui Corcuerae cohors imposita erat, quam canalis angustias vndique nauigiis in vado immersis circumdati superare russam altera subsequebatur, ac tertia praetoria, cui inuisum iuxta et infaustum Inquisitionis nomen erat, post eas ordine incedebat. quod vbi hostes viderunt, protinus canali egrediuntur, et classem in aciem instruunt, quae XXIX nauibus grandioribus, et nonnullis aliis minoris formae constabat, paullum in breuia deflexo itinere, quo regiae propter pondus peruenire non poterant. inde expositi in terram Hispani, vt munitiones duas in litore ab hostibus excitatas, quaeque classi Insulanis auxilio venienti non mediocriter incommodabant, occuparent. quod et illi mox confecerunt inde in ancoris vtraque classis per XVI dierum spatium stetit, rursumque Bossuuius comes Albani iussu hostilem classem aggreditur cumque quatriduum integrum leuibus proeliis vtrinque certatum esset, Gul. Marcianus Lumaeus Enchusa acceptis nauibus et nouo militum robore vicissim regiam classem prid. Eid. VIIbr. petit, et sub meridiem, cum vtraque venti commoditatem captaret, vtrinque aliquanto tempore tormentorum ictibus res acta est, donec Bossuuius in proram praetoriae hostilis incubuit: nec illa certamen detrectauit, et a parte dextra Bossuuio incumbens fortiter pugnam capessiuit: moxque duae aliae hostiles in puppem Bossuuianae vim faciunt, et ignibus artificiosis iniectis, tum saxorum grandine et calcis viuae puluere in oculos vibrato, vt militum aciem perstringerent, regios vrgent, ex superiore loco in eos pugnantes, asseribus obiectis, quibus tegebantur, et piscatoriis retibus ad ictus machinarum vice saccorum lana oppletorum oppositis, eorum violentiam frangebant. quo animaduerso ceterae regiae classis naues Amsterodamum versus fugam capessunt, excepta ea, qua Texeda portabatur, et ita implicatae V naues aestu maris nusquam intermisso certamine per noctem inter Edamam et Horubim vadis iliiserunt duabus ante auroram horis. illucescente die Germani ex Bossuuiana in hostilem praetoriam transeunt, nequicquam Bossuuio et Hispanis repugnantibus ac multos ex transfugis interficientibus, ex quibus cum Lumaeus intellexisset ad quas angustias res regiorum essent redactae, nouis Enchusa per scaphas missis auxilijs firmatus Bossuuium aggreditur, qui ex LXX sius nobilibus aut Hispanis militibus solos superstites XV circa se habebat. nec tamen ille se deseruit, sed ex rerum desperatione animos sumes cum semel atque iterum summa virtute hostilem oppugnationem sustinuisset, postremo conditiones a Lumaeo propositas Corcuera assentiente accepit, repudiato Hispani cuiusdam consilio, qui cum obrecentem Harlemensis carnisicinae memoriam a Batauis nullam gratiam sperandam existimaret, inter colloquendum ignem in puluerem tormentarium iniicere in animo habebat, quo ambusti, quando sibi necessario pereundum erat, hosteis eadem secum ruina inuoluerent. ita hostes incolumitate promissa Bossuuianam nauem ingressi cunctos in ea repertos Bossuuio excepto spoliant, et Bossuuium Hornam cum Corcura grauiter sauciato et XII circiter Hispanis magna pompa deducunt; vbi paullum res a violentia abfuit, cum feminae Hispanis illuderent, et contra pacta vim facere non ausae, iniuriose eis os admota manu sublinerent. reliqui, qui numero ad L erant, Enchusam deducti sunt. Bossuuius


page 93, image: s093

quantumuis sedulam operam dantibus Hispanis, de quibus optime meritus erat, vt ipse liberaretur, obtinere non potuit, et licet iis qui secum captiui erant, partim pecunia partim precibus libertati restitutis, nihilominus vsque ad Gandauensem pacificationem sub custodia retentus est. is casus Alcmariae obsessis animos mirum quantum auxerit, qui loco confisi, ad haec prosperis vndique allatis nunciis inflati fortiter se hosti opposuerunt, et cum XIIII. Kal. VIIIbr. Post bis mille ac XXXVI ictuum displosionem, tot enim a curiosis numerati sunt, ruina ingens edita esset, ad turrem rubram ac portam piscatoriam facto eodem tempore impetu trium horarum spatio obstinatis animis certatum est, Sanphilippensi et Saniacobina legione, quarum praectus Lupus Acunea paullo ante ex morbo Harlemi decesserat, ad id destinatis, quae ponte eas desiciente, qui in voragine dum trahitur haeserat, cum primi natatu ad ruinam euasissent, aegre subsequentibus aliis postremo repulsae sunt, amplias CCCC occisis siue sauciatis, et in his Francisco Bobadilla et Didaco Felice; Blascus Nonius Caruaial cum in summum enixus esset, diuque sarissa, dem et cominus gladio cum defensoribus certasset, postremo scloppeti ictu accepto inde deiectus est, quo ex vulnere postea obiit, tantaque strages facta saxis, vncis, circulis candentibus, pice, oleo ardenti, plumbo liquido, resina a defensoribus et feminis ipsis ex superiore loco deiectis, vt Manuel Cabeca Iaca, qui subsequi iussus erat, per cadauerum aceruos perrumpere non potuerit, et Lud. Caietanus cum in eo esset, vt in ruinam euaderet, a Toletano reuocatus vix tandem se receperit, amissis amplius CCC ex suis. biduo post amplius IO CCC ictus displosi; cumque in eo essent regii vt vim facerent, Albanus a quibusdam monetur, hosteis haut procul ab Alcmaria in Aquensi regione perfossionem aggeris moliri, quod si fieret, tota regio et exercitus ipse ab submersione periclitabatur. itaque continuo ad filium scribit, et vt mature ab obsidione discedat, imperat, deductis in tempore tormentis. quod ille fecit, et V Kal. VIIIbr. ac sequentibus diebus machinas in naueis imposuit, diligentiam summam in eo nauante Iuliano Romero. V Non. VIIIbr. tentoria sublata, et V tandem Eid. eiusdem mensis omnino ab obsidione discessum est, cum obsessi iam in eas angustias, ac rei pecuniariae praecipue, redacti essent, vt taleros ex stanno mille decies et quingentos paullo ante conflare ad exsoluendum militi stipendium coacti essent. regij discedentes aliquot domos et molatrinas incenderunt, a praesidiariis insequentibus exiguo damno accepto; sed mox extrema omnium rerum penuria conflictati sunt circa Ecmundam et Harlemum, cum legumina ipsa ad victum deficerent. inde distributae in hiberna locis idoneis copiae, tum ad recreandas vireis, tum ad occasionem opperiendam, hieme plerunque illis regionibus ad obsidiones opportuna, cum aquis, quibus Hollandia abundat, glacie concretis libere ac tuto cum carris et impedimentis ac tormentis inceditur, quod alio tempore nisi per aggeres commode fieri nequit. iussi itaque Franc. Valdesius cum Sanphilippensi et Saniacobina legionibus, et II Germanorum signis, totidem Belgarum, ac VI Italorum et Hispanorum leuis armaturae alis, et vna Germanorum per Marhartemum in prouinciam ingredi, Caprali cum legione sua Ecmundae relicto. diuersa parte Iulianus Romerus cum delectis Belgarum et Germanorum signis et duabus Ferdinandi Toletani et Consalui Bracamontij legionibus per aggeres mari oppositos Hagam petiere. quod vterque sedulo fecit; et Valdesius quidem insessis aggeribus Seterboam, Cersaum et Sotermeram insulam, Orcadum munitionem, Blasuicam, Capellam, Derrigmum et alia in ima terrae lingua posita loca praesidio firmauit. Romerus vero Haga occupata, et deditione acceptis Casuico, ValKenburgo, et Masfendusae munitione per Ioannem Contreram cum exigua delectorum manu vi capta ac trucidatis circiter IO C qui in ea erant, rusticis, capto praeterea Philippo Marnixio Santalgondano summae existimationis viro et primario Arausionensis consiliario; receptis dein Monasterio, Grauissenda, et Bernonis ac Cossonis arcibus. exeunte VIIIbri Lugdunum Batauorum, quod proxima


page 94, image: s094

hieme petere duces decreuerant, omni ex parte cingit, cum antea IIII Non. eiusdem mensis RammeKensis arx post Bossuuianam cladem omni auxiliorum spe praecisa, iamque cuneo acto sociis ad impetum faciendum se comparantibus a praesidiariis in Arausionensis manus consignata esset; quod magnum momentum ad Valacremensem insulam in potestatem redigendam attulit. cum vero multo ante sinistri de Albano rumores, non solum in Belgio inter regiis partibus addictos, sed etiam in Hispania, sparsi et ad Philippum peralti essent, quasi harum prouinciarum populos insolitis exactionibus nimia seueritate exacerbatos ex desperatione ad defectionem adegisset, idque praesentisser Albanus, neque ignoraret, quanta inuidia in aula principis sui conflagraret, ignominiosae missioni praeuertendum ratus, rebus adhuc prosperis successorem sibi dari petierat, et Philippus, qui paci Belgij in qua Albani nomen imiisum sciebat, et viri dignitati consultum cupiebat, petitioni eius it annuit, vt valetudini ipsius in dies ob aeris intemperiem illis locis ingrauescenti hoc datum ab omnibus credi vellet. itaque in eius locum missus fuerat Ioannes Cerda Medinaecaeli dux, homo decore familiae insignis, sed quem nulla alia res praeclare gesta commendabat. is cum sub id tempus prouinciam ingressus esset, quo omnia ad defectionem spectabant, hoc rerum statu publicam administrationem capessere noluit, affectata modestia onere in Albanum simul cum inuidia reiecto. nec Albanus, qui aemulum non successorem sibi missum indignabatur, inuitus fecit, vt imperium retineret, regique postea per literas demonstrauit, si Belgium saluum cuperet, quemuis alium quam Cerdam prouinciae praeficeret: nam eo ingenio illum esse, qui nec belli res cutare posset, et inpace remp. euerteret. igitur vterque exeunte anno reuocatus, et Ludouicus Requesenes ordinis Saniacobini princeps Mediolanensis principatus praeses, vir summa dignitate, qui bello Granatensi nuper, et icto inter Philippum, Pontificem ac Venetos contra Turcos foedere Ioannis Austrij supremi vtroque bello imperatoris legatus fuerat, ei successor designatus est, factoque per Allobroges, Sequanos, ac Lotaringiam itinere XV Kal. Xbr. Bruxellas venit, et exeunte eodem mense traditos ab Albano exercitus acoepit, qui mox sequenti mense cum Friderico filio II cataphractorum et III scloppetariorum equitum alis in viam se dedit, eodemque quo venerat Requesenes, itinere in Italiam, et inde Genuae conscensis triremibus in Hispaniam perrexit, vbilonge disparem meritis suis gratiam in aula inuenit. Cerda ne cum Albano, qui cum nunquam conuenerat, idem iter faceret, longe compendiosiore via per mare domum se recepit. Apud nos rex post tumultum Parisiensem vtcumque per regnum compositum, veritus ne in Germania principes ob id ab eo alienati in Andini fratris regnum Poloniae ambientis cepto feliciter negotio minus se aequos praeberent, Gasp. Schombergium praestanti virtute et fide sibi perspecta virum eo legat exeunte Februario, vt sparsos de se rumores dilueret et libellos famosos vbique disseminatos coram refutaret, principesque ipsos ad antiquam foederationem cum Francogalliae regno colendam hortaretur. nam ab aduersariis vbique iactabatur, regem cum pontifice et Hispanorum rege in Protestantium perniciem secreta consilia agitare, ex Castellionei maris praefecti caede et secuta mox Cardinalis Vrsini legatione colore quaesito; idque Fridericus Baioarus Palatinus VIIvir insito religionis suae tuendae ardore facile sibi persuaderi passus erat, ac vix tandem a Io. Casimiro F. qui reb. nostris summopere fauebat, ab ea opinione dimoueri potuit. ad eum primo missus Schombergius, cum suspicionem facti necessitate purgasset, Cardinalem Vrsinum a pontifice ad regem missum duo ab eo petiisse dixit, vt Concilium Tridentinum per regnum curaret promulgandum, et in foederis sacri contra Turcam initi societatem veniret. ad ea autem respondisse regem, de Concilio adsentiri non posse; quippe cum id minime necessarium ac reb. suis summe detrimentosum esset, nouisque in regno tumultib. quos quantum in ipso erat vitatos cupiebat, causam praebiturum: quantum ad foedus contra Turcos ineundum, se nulli


page 59, image: s095

principum affectu in rem Christianam cedere, ceterum eo statu res suas nunc esse, vt bellis externis temere se implicare non debeat, sed in eo laborare vt pacem domi et foris habeat. et vero experientia didicisse, amicitiam, quam cum Turcis colat, plus reip. Christianae prodesse, quam si bellum aperte cum iis gerat. cum hoc responso pontificium legatum dimissum. de cetero quod Lutetiae actum sit, non consilio sed necessitate a fortuna imposita accidisse, ex eo parere, quod post sedatam tempestatem nulli Protestantium in agro et vrbibus iniuria facta, nullius conscientiae vis allata sit. Andinum regis fratrem ad Rupellam quidem haerere, non tam vt oppidanos bello infestet, quam vt eos ad imperata faciendum cogat: hocque demum ab illis petere solum, vt eum admittant, salua conscientiarum et ad conciones conueniendi libertate. neque vero cuiquam recto ac minime praeoccupato iudicio de re pub. ac regis ingenio existimanti, nedum prudentissimis Imperij principib. in mentem venire posse, regem cum Hispanis in Protestantium Germaniae caput foedus secretum icere velle. quippe qui ambitiosa eorum consilia perspecta habeat, neque per perniciem foederatorum principum ac ciuitatum ad monarchiam, quam tam diu illi parturiunt, constituendam, hoc est ad dirissimae seruitutis iugum vniuersae reip. Christianae imponendum, viam barbaris hominib. munire velit: imo nihil magis in votis habere regem, quam vt exemplo decessorum suorum artam cum Imperij principib. amicitiam et consiliorum coniunctionem habeat; et vt egregiam suam adeo erga illos voluntatem facto ipso adprobet, eo arctiore cum Angliae regina se vinculo obligasse, inuitata ipsa nuper vt filiam vnicam de sacro lauacro susciperet, et renouata de Francisci Alenconij fratris nuptiis iam pridem iniecta mentione. neque vero desperare quin res summe sibi et vniuersae Germaniae expetenda felicem sortiatur exitum, ad idque magnopere optare vt ipsi principes partes suas interponant, atque inprimis Palatinus VIIvir, quem gratia plurimum apud Angliae reginam valere sciat. cupere insuper vt electionem Andini fratris commendatione sua adiuuet, quo ipse tanto beneficio obstrictus, et tam potentis ac rebus Germaniae oportuni regni potens, duplici vinculo coeptam cum maiorib. suis amicitiam colat, et rerum arbitrium, quasi bilancem, aduersus praeponderantem Hispanorum potentiam pro parte sua teneat ac moderetur. his coram expositis Schombergius cum videret Casimirum non parum commoueri, quo maiorem periculi Germaniae libertati impendentis, si se principes a regis Christianissimi amicitia alienarent, viro sagaci metum iniiceret, secretum nuper Romae agitatum consilium, accepta ab eo fide vt illud non euulgaret, summa fiducia communicat. Romae allato, Palatinum Saxonem et Brandeburgicum VIIviros de Caesare ex suae doctrinae addictis principibus creando exclusis Austriacis serio cogitare, in idque Moguntinum archiepiscopum ad suas partes pertraxisse, pontificem vltra modum animo commotum aiebat Schombergius, et Philippici oratoris, ex quo id resciuerat, instigatu IX delectis cardinalibus in arcanum seductis, quo perniciem ex illa VIIvirorum conspiratione toti Germaniae atque adeo rei Christianae impendentim auerteret, VII viros ob sectariam labem quasi indignos iure electionis priuare, illudque in se transferre decreuisse; quod haut ita effectu difficile videbatur Austriacis Philippi viribus subnixis, et VII viris ob recentem casum Parisiensem a rege alienatis, ac propterea tanto auxilio destitutis. quod eo a Schombergio dicebatur, vt Protestantes principes proprio periculo territi se respioerent, et mature cum rege in gratiam redirent, atque in regni Polonici peritione, si Andinum non adiuuarent, at non ei adeo in Austriacorum gratiam aduersarentur. cum id Casimiri animum non mediocriter pupugisset, et ille operam suam non solum apud Fridericum patrem, sed etiam apud ceteros foederatos principes prolixe detulisset, Schombergius Francofurtum ad Moenum concessit, ibique ceptum interuentu Galeacij Fulgosij a regina missi cum Ludouico Nassouio Arausionensis fratris nomine pasciscente negotium persecutus, his condicionibus cum Nassouio transegit: Si rex Philippo in Belgicarum prouinciatum


page 96, image: s096

gratiam bellum denunciet, Hollandia et Zelandia iam nunc in potestatem regis tradantur, saluis iuribus, priuilegiis, immunitatibus, et libera vbique conscientiarum ac religionis, quam in oppidis et agro colunt, professione: si armis aperte cum Hispano agere noluerit, mutuo datis CCC florenorum OIO, quae tunc maxime vrgebantur, quaecunque loca a tempore pactorum bello quaesita fuerint, regi cedant, eaque tradere Arausionensis teneatur: si nulla loca capi contingat, nihilominus Hollandia et Zelandia legibus supra conuentis regi cedant, in eamque rem princeps aliquis e Germania fidem obstringat, Arausionensem pactis staturum. haec ita in arcano cum Ludouico Nassouio conuenta. crebrescebat interim fama Maximilianum per Imperium violentas prensationes facere, et dum filio regnum Polonicum parat validam inter principes obnoxios factionem alere, eo consilio vt si Andinus eligeretur, electionem vi aperta disturbaret, eumque per Germaniam in Polonicum regnum venientem transitu prohiberet; in id Augustum VIIvirum fidem obligasse, et decem millia equitum cum stipendio in V menseis pollicitum esse, fide vicissim a Caesare accepta, si filius Ernestus regno potiretur, fore vt Gedanum aliasque Borussiae ciuitates ab Imperio auulsas, nec non et Liuoniae eam partem quam Poloni haud ita dudum iuris sui fecerant, Germanico Imperio restituat. de sumptibus et Saxonicautum, Silesiae ea parte quae VIIviri ditionem tangit oppignerata. id quum primum ex Io. Sturmio resciuit Schombergius per litteras Ioanni Monlucio Valentiae episcopo significat, et inde Casellas ad VVilelmum Hessum tendit; a quo vix tandem impetrauit vt oratores in Angliam mitteret conciliandis serenissimae reginae cum Alenconio nuptiis, condicione adiecta, vt Palatinus VIIvir eodem officio apud eam defungeretur. cum vero vrgeret regis nomine Schombergius, vt ad Poloniae proceres in Andini gratiam scriberet, ille se excusauit, et publice eo officio citra offensionem, non solum Caesaris, cui iam ceteri Germaniae principes suam intercessionem roganti detulissent, sed etiam sine ipsorum principum iniuria defungi se non posse ostendit, ad extremum instante Schombergio inuenta ratio, qua si non legatione publica, vt alij, at maiore operea pretio clam negotium adiuuaret, datis per Vernerum Crispingum a consiliis ad Sophiam Sigismundi Augusti nuper defuncti et Annae infantis sororem Henrici Brunsuici viduam commendatitiis litteris. nam illa impense Protestantium doctrinae addicta Austriacos supra modum oderat, et spe de Annae infantis cum Andino nuptiis, non solum apud sororem, sed etiam apud Poloniae proceres idem in religione sentientes commendatio eius plurimum valitura credebatur. ipse Hessus, qui sacrosanctam Henrici memoriam in pectore seruabar, vt vere gratum et generosum principem decebat, litteras prolixae boneuolentiae plenas ad reginam dat, et acerrimum alioqui casus Parisiensis sensum caritati erga ipsum ipsiusque liberos ac Francogallicum nomen se posthabere testatus est, quantum in ipso erat ne in Belgio res componerentur omni officio annitens, quod vereretur ne Philippus ab hac cura vacuus totis viribus in Franciam bello internecino scissam icumberet. de cetero summi beneficij loco petebat, vt adabolendam motus inuidiam, rex Castellionei nuper Lutetiae interfecti liberos bonis restitueret, eandemque gratiam vxori eius viduae a Sabaudiae duce intercessione sua impetraret. verum ab intercessione quidem se regina excusauit; illud vero de restituendis Colinij liberis, rex praefractae negauit; ac legibus cum Colinio actum, iudiciumque tam sollemnereuocare sibi non integrum esse respondit. consilium dederat regi Schombergius, quo placatiores in Germania Protestanteis haberet, praesertim in regni Polonici petitione, vt foedus cum Imperij princip. ad defensionem et sui et Andini fratris, si eum in regem eligi contingeret, nomine proponeret. sed cum Ioannes Monlucius ostenderet Polonos nihil antiquius habere, quam vt pacem cum vicinis, ac praecipue cum Turco colerent, idque ipse regis nomine religiose illis seruaturum Andinum confirmasset, negotio coepto minime conuenire visum est, vt de foedere amplius ageretur: quippe ex quo necessitas aliquando regi Poloniae imponeretur, si Turci Germanos armis peterent, vt bellum habere cum


page 97, image: s097

Turcis cogeretur a quo Poloniae proceres maxime omnium abhorrent. interea Scombergius Casellis Volfenbutellum tendit, non tam vt Iulium Brusuicum ducem, quem a nostris partib. alienum sciebat, conueniret, quam vt eo colore commodius et citra suspicionem cum Sophia vidua de secretis Hessi ad eam mandatis ageret. itaque salutato honorifice Iulio, statim ex occasione Brunsuicam diuertit, et cum Henrico Cratone ab ipsa misso egit, purgatisque de Andini aduersus Protestanteis infesto animo suspicionib. ac rumorib. vbique sparsis, tandem ab ea Hessi commendatione impetrauit, vt prolixe ad amicos in Andini gratiam scriberet, quod non paruum momentum electioni dein secutae attulisse creditur. non parum et ad eam contulere Francisci Personae eodem tempore a Condaeo in Germaniam missi ad Io. Poxium Secellium, qui cum Monlucio erat, litterae, quibus post sedatum motum, Protestanteis vbique per Galliam disiectos a rege et Andino summa benignitate et indulgentia habitos adfirmabat; quod Schombergij item solertia procuratum est, qui Personae ex eo negotio summam apud regem gratiam conciliauit. inde Dressenam pergit ad Augustum Saxonem VIIvirum nuper Vienna, quo ad Caesarem inuisendum raptim profectus fuerat, reuersum, quem a reb. nostris maxime auersum ob motum Parisiensem reperit, cum illi persuaderi non posset, ex necessitate, sicuti regij iactabant, ad reuincendam dirissimam Castellionaei et consciorum coniurationem; sed certo consilio destinato ad delendos toto regno Protestanteis eum excitatum; si quidem se certo certius scire, permissu, atque adeo iussu regis a Guisio caedem patratam, datumque mandatum eodem tempore cunctis prouinciarum rectoribus, vt Hugonotos in agro et vrbib. repertos vbique ad perniciem persequerentur, quod a Caesare et Austriacis inductus dicebat, qui quod factum alioqui gaudebant, in regis Andinique odium retorquebant. euulgatum sub id per Vindeliciam scriptum, quod e sodalitio Iesuiticio Monaci siue Ingolstadij prodiisse putabatur; quo dum rex ob raram prudentiam et ardens in caussa religionis studium, quod in caede Protestantium nuper manifestum fecerat, exquisitis laudib. commendabatur, summa interim inuidia apud Protestanteis Imperij principes onerabatur, eo consilio, vt bene procedens electionis negotium alienatis a rege foederatis et amicis disturbaretur, et si Andinum in regem eligi contingeret, transitus eius per Germaniam impediretur. quod cum Schombergius artificiose ab infestis Gallico nomini et Germanicae tranquillitati hostibus confictum multis rationib. apud Augustum probare conaretur, superueniente legato Caesareo, ex eius aduentu occasione sumpta, Lipsiam VI a Dressena miliaribus diuertit, ne comparatione illius minus honorifice a VIIviro acceptus videretur. ab eo tempore per consiliarios cum Augusto, dum interim valetudini curandae vacaret, egit; a quo, si nihil aliud obtinere potuit, saltem eum ad condiciones antea cum Caesare conuentas segniorem reddidit; de Brandeburgico VIIviro minus sollicitus, quod eum et Austriacis addictum, et nihil quod in gentilium suorum Borussiae principum incommodum vergeret acturum sciebat. Interea apud nos cum caede Parisiensi omnino debellatum putaretur, repente bellum vbique recruduit. in Septimania Henricus Momorantius Damuilla prouinciae prases, qui vix absentiae fraternae beneficio periculum Lutetiae euaserat, vt tempori obsecundaret, et auctoritatem retineret, Caluissone et Monpesato occupatis Sommeriam ducit, et locum corona cingit III Eid. Februar. cum IIII OIO peditum, quos per suburbia semidiruta commode distribuit. oppidum illud a monte, cui subiectum est, nomen sortitum, aequali interuallo, hoc est tribus leucis, a Monpelio et Nemauso abest, et arcem regiam in summo habet, vineto vasto adiuncto. portis quinque intratur, quarum vna ad Orientem vergit; altera Borgetiana vulgo dicta inter occasum et VIItrionem sita est; tres aliae meridiem spectant, et ex iis vna pontana a ponte antiqui operis vocata, qui riuo a fonte Vidorlio deriuato aliis fontibus ac riuulis aucto oppidi moenia alluenti impositus est. Gremianus ad angulum turris Candatae tumulum e terra excitauerat, et alterum ad alterum oppidi turrem,


page 98, image: s098

et propugnaculum humile in fossa festinatis operibus interea exstruxerat; sed opidi positu decliui fiebat, vt ex collibus circumpositis obsessi grauiter infestarentur, ex vno in alterum, et ex altero deorsum libero prospectu et eiaculatione. verum ea incommoda defensorum virtus longo tempore superauit. cum Gremiano erant Sanclarius, Sanrauius, Monpesatus quisque cum sua familia, et alij strenui ordinum ductores. postridie turris ponti imposita tormentis pulsata est, et ignis portae admotus, sed nullo profectu, quippe quam obsessi pomerio firmo muniuerant. triduo post nouam verberationem Damuilla dirigit cum VII machinis ab ea parte, qua murus inde arci inde vineto connectitur, vt tribus ruinis editis eodem tempore in oppidum, arcem, et vinetum vis fieret. per tres dies continuata pulsatione, turris, quae ruinam defendebat, deiecta est; sed rudera contraquam rebatur Damuilla, cum in se subsedissent, neque in fossam procidissent, eo difficilior accessus oppugnantibus redditus est. vi facta praesidiarij summa se virtute defenderunt ex alto pugnantes, et inter eos maxime conspicui Barotus Nemausensis et Coniacus Monpeliensis, qui grauiter sauciatus fuit: tum mulieres magnis animis tanquam pro salute certabant, cratibus, oleis, clauis confixis, circulis ferreis candentibus deiectis ad deturbandos regios. tandem illi repulsi cum damno desideratis ex suis Altamencurio, Limanio, et Monperusio ipso magni nominis inter eos ducibus. magna pulueris penuria obsessi laborabant, quo fiebat, vt parcius nec nisi destinatis ictibus scloppetos minus iusto oneratos eoque minore laesorum damno disploderent, raro machinis vterentur. eam repulsam ignominiosam ratus Damuilla, quem ab obsidione statim discessurum sibi Sommerienses persuaserant, animum obfirmat, et VI Non. Martias verberationem instaurat inter Burgetianam portam et turrem Candatam, vbi edita ingens ruina, quae licet eo, quem dixi, exstructo a Gremiano e cespitibus tumulo defenderetur, tamen decussata tormenti et colubrinae et colle vicino in latus feriente eiaculatione defensores quo minus pro ruina consistere possent, prohibebantur, et si quidem eodem die vis facta fuisset, periclitabantur obsessi; sed re ob aduentum XXII Vasconum signorum, quae Henricus Foxius Candala Damuillae sororius ducebat, in diem sequentem dilata; interea praesidiarij tumulis vtrinque ad ruinam excitatis et ducta interiore fossa se munierunt, et cum postridie sub meridiem impetum fecissent Vascones, magna vi et alacritate impetum sustinuerunt, et regios magno cum damno repulerunt. quod ad iniuriam reuoeans Candala homo praeceps, et ad priuatum decus pertinere existimans, si sine aliquo pretio ab oppugnatione discedere cogeretur, alia parte ad arcem vim facit, in qua amissis CCC e suis et ipse interficitur. is pridie in priuato colloquio vicem se publicam dolere Damuillae confirmauit, qua fieri dicebat, summa Gallici nominis infamia, vt Galli, quo impurissimorum nebulonum, haec eius verba notata sunt, libidini morem gererent, se mutua pernicie conficerent. ea mors magno cum Damuillae dolore, nec minore suorum indignatione coniuncta fuit, qui ipsum ob eam belli moram et infelicem successum inuidiose carpebant, quasi tempus ad frangendos regiorum conatus de industria inutiliter extraheret. itaque licet a Paullini vicecomite, qui Podium Laurentij in agro Laureacensi tenebat, CXX delecti oppidum Flore ductore introducti essent, Damuilla, qui rumores de se sparsos non ignoraret, verberationem repetit, ingentique edita ad vinetum ruina, cum tamen turris duplex, in angulo vineti vi tormentorum deiecta eodem fortunae beneficio praeter spem obsessorum difficilem accessum irrum pentibus fecisset, aliquantum retardatus regiorum impetus fuit, interea eluso per colloquij speciem Damuilla. cumque se rursus intus pro tempore muniuissent praesidiarij, eo rem ad extremum deduxerunt, vt cum Damuilla magno constituram loci expugnationem prouideret, aequis condicionibus de deditione cum iis transegerit, postquam Villanouanus, qui Damuillam concepto contra oppidanos odio ad vltionem accendebat, ex vulnere in obsidione


page 99, image: s099

accepto decesserat. eae fuerunt, vt milites et oppidani cum armis vniuersisque rebus suis incolumes dimitterentur, septem diebus ad receptum et colligendas sarcinas concessis. in eam rem obsides a Damuilla dati ac Nemausum missi, et V Eid. April. Gremianus cum IO C scloppetarijs oppido egressus est; oppidani Nemausum et in Cebennas proximas, quo cuique commodum visum est, abierunt. eo successu mutata aliquantum rerum in Septimania facies, cum quantum odij ex ea obsidione apud regios Damuilla contraxerat, tantum inuidiae ex deditione ad Gremianum redundaret, quem sui vt Damuillae gratificaretur, nulla necessitate compulsum vltro deditionem fecisse calumniabantur. ab eo tempore nihil in ea prouincia actum, satisque habuit Damuilla militem diuturnis molestae ac detrimentosae obsidionis laboribus fractum per praesidia distribuere. neque tamen Protestantes cessabant, qui quanquam amissa Sommeria, magnum se operae pretium fecisse putabant, quod regiorum primos impetus in ignobilis oppidi obsidione fregissent, ac tandiu remorati essent. mox collectis animis Florensacum et alia circa Narbonem loca occupant. tum Sanromanium ex primaria nobilitate virum, qui vix Lutetiae communem aliorum perniciem effugerat, et Geneuam se contulerat, inde euocatum, quo maiorem auctoritatem rebus suis conciliarent, summum imperatorem creant. legationem dein ad Fridericum Palatinum VIIvirum decernunt, auxilia rebus afflictis petentes. ea defuncti sunt viri prudentia inter suos conspicui Caluerius et Vallius, et Palatinum principem in communi caussa vltra quam dici potest bene animatum facile ad commiserationem commouent, ac multa de egregia sua erga ipsos voluntate referunt, de futuris etiam auxiliis spe facta. sed dum diuersis itineribus redeunt, Vallius incolumis ad suos peruenit, Caluerius a Gordio captus postea Damuillae interuentu liberatus est. tunc et Pusinum situ munitum castellum Rhodano impositum et ad belli occasiones, vt postea euentus docuit, valde opportunum a Protestantibus interceptum est, et Cursolium olim dirutum oppidum exaduerso Valentiae in Rhodani itidem ripa situm ab ipmuniri ceptum. astu et Villanoua in Viuariensi agro incercepta in Protestantium potestatem iam ante venerat. eam Logerius, sicuti superiore libro diximus, regis nomine occupauerat; eaque occupata Baronius Mirabellum ad Pradelam virum nobilem confugerat, ex quo tanquam in editiori loco sito Villanoua subiecta illis cottidie ante oculos obuersans, memoriam amissae patriae renouabat. Baronius Priuati fanum praesidio tenebat; Pradela a fabro aerario monitus, viam intercipiendae Villanouae iniri posse, si clatri ferrei, per quos tempore pluuio aqua vrbem alluens effuit, refringantur, sicuti superioribus annis Nemausi factitatum fuerat, Baronium reuocat, et rem non negligendam demonstrat. Baronius periculum et difficultates veritus eam minime tentandam censebat, quod id sine auxiliis peragi non posset, et cum Albenacensibus necessario communicandum erat; quo factum est, vt secretum ad Logerium emanauerit, qui nouo supplemento praesidium continuo auget, et suspectos in oppido in custodiam trudit; tum assiduus in excubiis sollicite agendis complures noctes insomneis ducit. tandem ineunte Martio cum copiae conuenissent, Baronius quoque Mirabellum a Pradela euocatus venit sub vesperam, non tamen tanto silentio, quin Lugerius eius aduentus certior factus sit, qui licet saepius delusus denunciationes illas crebras inaneis laruas esse existimaret, tamen praesenti significatione perculsus mature portas claudi iubet, et noctem eam insomnis egit, duplicatis stationibus ac per moenia et vrbis plateas dispositis. tum accendi faces per fenestras passim imperat; ita vt vrbs tota colluceret, ipse cum delectis vrbis custodias circumit; et sane si socij ad horam condictam, ea erat proxima post mediam noctem adfuissent, haudquaquam Lugerium in tanta vigiliarum frequentia fefellissent. verum quod alia plerunque consilia euertit, ducum alioqui votis concordantium sed in modo ac ratione dissidentium contentio rem confectam dedit. nam dum Baronius rem vt difficultatis plenam haut temere tentandam dicens nouas subinde moras comminiscicur,


page 100, image: s100

rem in multam noctem per disceptationes extrahit; peruicit tandem Pradelae ardens desiderium et auctoritas, vt res tentaretur. igitur illi per colliculorum, quibus Villanoua circundatur, amfractus summo noctis lilentio incedentes iam illucescente aurora ad foramen cancellis ferreis obseptum accedunt, quo tempore Lugerius eas soltias ludificationes credens cum noctem sollicitam egisset remissa paullum custodiarum diligentia domum somno se daturus petit, et milites huc illuc quasi nihil periculi amplius subesset, somno sepulti dilabuntur. tum clatris reuulsis delecti subeunt, et prima statione semisomni facile obtruncata, per vias discurrentes subeuntibus sociis oppidum captum inclamant, portaque effracta omnes irrumpunt, necquicquam ex pomerio tormentis displosis. ad strepitum egressus Lugerius seminudus, cum nihil spei videret, mox se domui, quam iam antea muniuerat, recipit. obuij quique trucidantur, et sacerdotes inprimis, qui eo synodi habendae caussa conuenerant, crudeliter mactantur; praesidiarij partim ad turrem maiori portae oppositam, partim ad templum se colligunt. Lugerius domi vim sustinebat: sed triduo cum in oppido pugnatum esset, ad extremum a Lugerio deditio fit, proditionis falso a regiis postea insimulato. inde ad praedam verso milite nihil fere pretio dignum actum. Gorcaea tantum et Saluasso recepta et munita, ita vte Viuariensi praefectura ad Nemausum foederatis iter tutum esset. in Velaunis Petrus Castronouius Rupibonus dioecesis illius praefectus, nam tota Occitania, quae hodie vocatur, in XXII dioeceses distribuitur, Protestantibus eam regis voluntatem esse denuntiauerat, vt conuentib. abstinerent, neque tamen fani Viti municipes propterea conciones, intermiserunt; a Bonefidio quodam curione suo, qui postea Geneuam migrauit, ea doctrina iampridem imburi. Vacca ordinum ductor Bollodinaeum arcem bello opportunam cum summa simulatione vsus occupasset, et munire cepisset, concursu rusticorum ad eam recipiendam tintinabulorum pulsu facto paene interturbatae operae sunt; sed ex Viuariensi dioecesi aduenientibus auxiliis territi rustici fugam capessunt, quos Vacca insecutus magnam stragem eorum edidit, et inde excursionibus liberis subiectam, regionem vastauit. eam arcem postea Sanuitalis Velaunorum, et Bargaeus Viuariensium praefecti intercipere conati, frustra fuere. cum vero Giuardus Aniciensis Hispalium e regione Podij siue Anicij occupasset, Sanuitalis eo confestim ducit, vbi et grauiter vulneratus fuit; sed centurionis proditione Giuardus mox interfectus, et cum capite occisi claues arcis ad Sanuitalem allatae sunt, magno Aniciensium leuamento, quibus hostis tam vicinus continuis excursionibus haut mediocriter incommodabat. Monioius quoque eodem tempore Gondrinij Valentiae Cauarum arte decennium interfecti mortis insimulatus et molesto ob id carcere diu postea vexatus, cum ex Delfinatu in Viuariensem dioecesim transiisset, vt Faiam arcem a Matthia, cui comissa fuerat, proditam reciperet, in insidias praecipitauit, et cum suis caesus postremo forticer ex equo pugnans interfectus esb. secundum haec, Sanquintina et Catuelia arces a Sanuitali receptae sunt. inde ad Tensam promota castra, summissis Lugduno copiis; vbi dum colloquantur oppidani, vis a regiis facta, et locus expugnatus ac crudeliter direptus est, etiam exenteratis cadaueribus, quod quidam aureos deglutiisse deprehensus esset. patibulo passim affixi concionatores tanquam turbarum incentores. captus inibi et Cambonetus Menestroliensis, qui instigante Matthia, sororio ipsius Montemfalconium. Velaunorum municipium ductus, et palo affixus destinatis scloppetorum ictibus postremo confossus est. haut meliorem sortem experti sunt Montij castri praesidiarij haut procul a Paulli fano, quod ab Angelo Protestantium partibus addicto nuper occupatum fuerat. nam cum ij intercluso fontium vsu penuria aquae vitam saluam pacti deditionem focissent, accenso mutuis iniuriis odio ad vnum omnes trucidati sunt. ex iis sex Sanprimo Sebusianorum regulo in praedam cessere, quos ille secum abductos ac postea interfectos in Fani Stephani praecipuo Sebusianorum oppido plaustro publice traducendos


page 101, image: s101

curauit, vt eo facto prouinciae Protestantibus terrorem incuteret. quibus exemplis territi fani Viti municipes, cum se vndique praesidiis cinctos viderent, lares partim deserunt, partim relligionem quam profitebantur eiurant et ad maiorum sacra metu redeunt. In Delfinatu Ludouicus Podius Monbrunius, qui huc vsque dissimulata voluntate latuerat, tandem e latebris erupit, Valentia, Montelio Adaemari, et Cresto frustra tentatis. nam re cognita Gordius prouinciae legatus Viuarienseis copias auxilio a foederatis missas in Rhodani transitu fudit. id cum non successisset, Oripetra, Serra, et aliae arces in Diensi dioecesi a Protestantibus occupantur. eodemque tempore Franciscus Bona Diguierius, Morgius, Campolius in montana regione Muram capiunt, eamque festinatis operibus muniunt, dum Monbrunius cum exigua manu discurrens terrorem tota prouincia ostentaret. nec in Aquitania interea cessabatur, in quam cum exercitu VIII OIO peditum et II OIO equitum Honoratus Sabaudus Villarius Nauarri legatus a rege missus venerat. primum ad Terridam, quae CXX praesidio tenebatur, impetus factus, quam II admotis tormentis pulsatam tradentibus praesidiariis numero regiorum territis deditione recepit, Farcio ipso, qui loco praeerat, ad arcis fenestras laqueo suspenso. ita Protestantes tota trans Garumnam Vasconia deturbati sunt. inde transmisso fluuio ad Caussadam Aueroni impositam promota castra, quam Mota Puiolius vir ftrenuus cum IO C scloppetariorum praesidio fortiter admodum defendit, regiis non solum defensorum virtute, sed et hiemis asperitate repulsis. obsidione soluta Puiolius ab vno ex suis per imprudentiam paullo post scloppeti ictu transuerberatus est. inde in Gordonij vicecomitis arces a regiis saeuitum, qui continuis incursionibus ac velitationibus agmen postremum carpebat. nec feliciori successu Villarius Verfolium tentauit, vnde cum damno pariter repulsus est. et quanquam nouis ab Andino summissis duce Goa copiis subnixus, quarum primariam cohortem in Duranij transitu Gordonius paullo ante fuderat, nihil deinceps tentauit, suspendij defectum caussatus, quo fiebat, vt licentiosus miles regi non posset, et rapinis passim sine discrimine saeuiens nomen regiorum rusticae plebi iam arma vbique capienti infestam redderet. quod veritus Villarius Ioanne Nogaretio Vale... [reading uncertain: page damaged] auctore, qui primas in exercitu tenebat, Montalbanenseis non vi, sed per literas tentauit, an ad officium redire vellent, ex eorumque consilio Andinus cum [reading uncertain: page damaged] in obsidione Rupellae esset, saepius ad Consules vrbis et nobilitatem, quae in [reading uncertain: page damaged] vrbe militabat, literas dederat, quibus eos gratiae a rege impetrandae spe factus [reading uncertain: page damaged] , cuius se sponsorem offerebat, ad pacis consilia hortabatur. Rebus Protestantum vbique vario euentu nutantibus omnes eorum spes in Sancerrae et Rupellae, [reading uncertain: page damaged] quae eodem tempore obsidebantur, fortunis vertebantur. de quibus nunc ordine dicemus. post Sancerram colloquio et vi Honorati Fontani et Claudij Racani [reading uncertain: page damaged] Bueliorum fratrum frustra tentatam, Gulielmus Ioanellus vrbis praefectus ab oppidanis et inquilinis creatus rem frumentariam negligenter curauerat, stolida [reading uncertain: page damaged] fiducia fretus, quasi de quauis re alia porius quam de obsidenda Sancerra legij cogitarent, et in Rupellae obsidione totas regis vireis occupatas dictitans, ...sque [reading uncertain: page damaged] esse si sibi interim ab astu militari et insidiis cauerent. ab eoque persuasi plerique sibi expetitae pacis expectatione quasi certa blandiebantur. nihil interim comeatus in vrbem comportabatur; tantum Lassaeo, Azio, Iaris, Sauinio, et Sullignio et perpaucis aliis circumpositis vicis cibaria in diem parce aduehebantur. ceptae opidi munitiones pendebant; stabant loca obsessae vrbi damnosa, quae in tempore dirui oportuit, atque omnia secure et oscitanter agebantur, peruincente Ioannelli semper auctoritate et pertinacia, qui quod ab initio vrbem non obsessum iri affirmasset, imprudentiam suam superbia et obstinatione tuebatur. tandem III Non. Ianuar., qui in Veneris diem incidebat, regij in conspectum Sancerrae venere, et Ioannis Lucemburgi Briennae comitis ala equitum et altera intra scloppeti grandioris iactum constitere. ibi excursionibus aliquot certatum Floro copiarum militarium summo duce, et Petraeo,


page 102, image: s102

qui nuper Montibus ex Hannonia redierat, egressis. dein V Eid. totus exercirtus apparere cepit duce Claudio Castraeo Biturigum praeside, ac nocte insequenti ad Saturnini fanum, Fontanaei, Surij in valle hospitium sibi sumpsit, magno obsessorum errore, qui ea loca non ante, demoliti essent. toto triduo omnes copiae conuenerunt. erant ad V OIO peditum, IO equites, et in iis alae Castraei, Briennij, Ioannis Blosseti Torsij, Tristani Rostinij, et Carterij Aurelianensis, hominis, qui alioqui ignobili loco natus pugnacitate sua inter proceres numerari meruerat. erant et in castris XVII signa sossorum. dein aduenere in castra VIII signa veteranae legionis duce Sarriaeo, et alij volones ex vicinis vndique locis. mox et aduestae ad Theobaldi fanum X murales machinae, et IIII colubrinae. quinto ab aduentu die Castraeus per tympanistam oppidanos deditionem facere iubet, qui impudenter a Ioanello retentus atque indigne habitus magnas offensionis caussas excitauit, ac postremo exitium ipsi maturasse creditur. Sancerra in Bituricensi agro siue Sancerrium castrum, sicuti vocat Sigebertus, quod olim Rogerio episcopo Bellouacensi patrimonij iure competebat, anno Christi OIO XIIII Odoni Campaniae comiti pro comitatu Bellouacensi compensationis titulo attributum, iure successionis tandem ad illustrem Bueliorum familiam peruenit cum eadem comitatus praerogatiua. oppidum IO a Ligeri subiecto passibus monti vberi solo et tritici ac vini, quod inter generosa Galliae vina numeratur, feraci praealto et omni ex parte arduo insidet, positu ideo firmissimum, ouali forma ac paene rotunda, sed infirmo a munitionibus exterioribusmuro, qui VIII aut ad summum IX turribus, etiam comprehensis iis, quae [transcriber, in the print: qaen] portas vrbis tegunt, distinguitur. ambitu OIO OIO IO passuum spatium complectitur: IIII portis Caesariana, vetere, Andreana, et Anserina intratur. pars, quae magis decliuis et accessu facilis Africo obuersa Auaricum Biturigum prouinciae metropolim spectat, in summo arcem habet Caesareae et Anserinae portae interiectam, cui alterum montis iugum de nomine vlmilupini dictum ad meridiem oppositum imminet. regij prope ab eo oppido, vt ex eo in arcem tanquam inferiorem despectus sit, ad Fontanaeum castellum exstruunt, et vallo fossa ac cratibus per fossores muniunt, et in eo machinas deponunt; alterum in Ardilleriis in campo S. Lazari vulgo dicto aedificant, et fossa pariter vallant. inde in campum S. Lazari X tormenta, in montem vlmi VI summa [reading uncertain: page damaged] operarum vi praeter omnium exspectationem deducunt, ac demum XI Kal. Mart. murum a vetere porta ad Andreanam quatere incipiunt, continuata [reading uncertain: page damaged] totum quatriduum verberatione et diplosis termille quingentis ictibus [reading uncertain: page damaged] , exiguo tamen obsessorum damno; quippe tantum XXV ex iis desiderati sunt. e diuerso obsessi animis ad sustinendam obsidionem obfirmati distributis inter duces regionibus superiora turris Caesareae diruunt, ne ruina ipsis [reading uncertain: page damaged] incommodaret, infirma arcis loca muniunt, et fossam intra ducunt. interea vallum a Castreo ad fossam vsque oppidi productum, et fossa perforata stratoque ponte ligneo et cratibus hinc inde dispositis, vt tectus miles per eum ad pedem vsque muri subire posset. cum in eo essent, vt murum suffoderent, oppidani eruptione facta ducibus Martinato et Pillario pontem diruunt, et VIII Eid. Martias incendunt, alterumque postridie valentiorem noctu stratum, quanquam aegre postremo ferreis hamis dissiparunt, et igne iniecto consumpserunt. tum alteram fossam intra veterem portam circumducunt. crebris eruptionibus, qui vtrinque capiebantur, diligenter de statu suorum interrogabantur. plures etiam vtrinque transfugiebant, qui sponte alteri alteros de consiliis hostium edocebant. cum igitur cuniculos agi certo didicissent obsessi, intus septem puteos fodiunt, vt cuniculorum conatus irritos redderent. ducta dein rursus interior fossa ex Petraei consilio e regione portae veteris obstructis domuum ostiis et fenestris, ac perfotatis lateribus, vt scloppetarij tecti inde eiaculari possent. continuatae pulsationis fragore per conualleis et vicinas siluas resonante attoniti cerui quidam per media castra perruperunt, et in fossam vsque penetrarunt, quorum strepitu conclamatum vtrinque ad arma, pari ab vtraque parte trepidatione. vnus ex iis scloppeto interfectus, et in vrbem


page 203, image: s103

ductus est; de altero acriter vtrinque ac diu certatum fuit, ac penesregios non citra sanguinem praeda tandem remansit. XIIII Kal. April. totis viribus oppugnatio tentata, eo ordine: Sarriaeus cum veteranis cohortibus ad ruinam iuxta portam Anserinam tendebat, quem Castraeus cum sua equitum, qui in pedes omnes descenderant, ala sustinebat; ij in murum euaserunt statuto in summo a Rossio signo, quod postremo post acerrimum certamen repulsis suis saluum retulit. ad eandem ruinam mox Henricus Gufferius Bonniuetus cum delecta nobilitate et Carterio vim fecit, quos IO delecti sequebantur, qui tamen in ima fossa remanserunt; dum interim nusquam intermissa verberatione desensores pro ruina stantes infestabantur, sed tandem et ipsi ruina paene infossa obruti inde facescere magno obsessorum leuamento coacti sunt. VI signa Vasconum veteranorum ad portam veterem, et ad munitionem Baudinam dictam impetum fecerunt, quos Carolus Grangius Montinius Briennij comitis legatus sustinebat. nouae cohortes ad maiorem ruinam tendebant, cum quibus Texerius scalis admotis ad Caesaream portam vim fecit. vbique summa virtute obsessorum repulsi sunt regij, Floro, Challouio, Montalbano, Paquelone, Reginalderio, Pillario, Martignone, Martinato iuniore, Oriuallio, qui inquilinos et volones ducebat, Alegrio centurione, Buissone et Martinato egregiam operam nauantibus, quos non mediocriter adiuuabant rustici fundis rem gerentes, quas scloppetos Sancerrenses proinde vulgo vocabant. sed praecipua vis feminarum fuit, quae prouoluendis saxis oleo fundendo, artificiosis ignibus ac circulis candentibus rotundis summa animi praesentia spretis periculis assiduae inseruiebant, et in medio discrimine versabantur. quaedam etiam fupra quam sexus fert viriliter tractare arma conspectae. regiorum in eo conflictu LX amplius desiderati, CC circiter sauciati, qui postea ex vulneribus perierunt; CC praeterea vulnerati ac mutilati. ex obsessis XXVII interfecti sunt. re bene gesta gratiae Deo publice in vrbe actae, Castraeus obsessorum animos miratus confestim consilium mutat, et cum de oppido vi expugnando desperaret, de arcta obsidione, qua obsessos annonae penutia ad deditionem compelleret, cogitare cepit. itaque motis loco tormentis et cratibus, frustra tentato sed leui certamine oppido nouam munitionem in Sanlazariano campo exstruit, CXX pedes in fronte porrectam, et tribus prominentibus propugnaculis distinctam, aliam in Ardilleriis forma crucis Hierosolimitanae, et mense Aprili tertiam in loco cui Montisveteris saxo nomen, cordis formam praeferentem. alias item V minores, quas continua fossa coniunxit, deductis tormentis et Theobaldi fanum amandatis; remissis item veteranis copiis, et nouis in obsidione retentis cum duabus colubrinis, vrbem vndique cinxit, ita vt nulla parte ad eam accessus esset. translata sensim viminea dolia aut incensa, et relicto priore vallo intra nouas munitiones milites retracti sunt, turre lignea curuli rotis imposita, ex qua bellatores tecti in ruinam peruadere poterant, hostium arbitrio relicta, qui eam eruptione facta incenderunt. quare obsessi iam de consilio Castraei certiores ante omnia in Septimaniam Crucium mittunt, ad eiusdem confessionis socios, et auxilia in communi caussa petunt, datis ad eos Non. Maij literis. nam Ioannes Mercaderius aliquot ante diebus missus Nerondae captus ad Castraeum adductus fuerat. proximum fuit, vt annonae curam haberent. itaque peruestigatae singulorum aedes, et descriptio facta; dein et placuit, vt frumentum omne in granaria publica comporturetur, et inde per diribitores pro nessitate distribueretur; vino etiam pretium dictum. iam enim penuria magna rerum inualuerat, et carnibus deficientibus Martio mense elapso primum asini ad esum caesi fuerant. postea muli, equi, feles, mures, talpae, ac postremo canes ac leporarij praecipue, quod pane fere alantur, in macello ex concilij auctoritate propalam venditi. tum volentibus vrbe excedere facultas data; iis qui remanserunt, primum selibra panis, post octiduum quadrans librae tantum in singulos dies viritim attributus. ita Maius et Iunius exacti. reuerso ex Septimania Crucio, et auxiliorum spem sed non ante


page 104, image: s104

VI septimanas faciente, rursus ipsi Florus, Minaeus et Petraeus ad sollicitanda auxilia missi, de quorum discessu cum per exploratores transfugas et captiuos cognitum esset, a Carterio eos insequente Florus et Crucius ab hostibus proditi postremo capti sunt. Minaeus et Petraeus per Haeduos amissis Noclae equis incognito habitu ad Heluetios receptum habuerunt. id per Crucium vt obsessi rescirent, sedulo curauit Castraeus, quo deposita omni auxiliotum spe maturius de deditione cogitarent. itaque Crucius binas ad vxorem et ad Montalbanum contubernalem litteras dat, quibus de suo ac Flori casu eos certiores faciebat, hoc praeter veritatem, sed cogente Castraeo, addito, Petraeum et Minaeum in suo conspectu interfectos. eo nuncio consternati mirum in modum Sancerrenses cum tamen iam vlterius processissent, quam vt ad poenitentiam, sicuti ipsis videbatur, tutus receptus esset, hortantibus eos assiduis concionibus ad patientiam Pastoribus animos obfirmant, et IIII Eid. Vtil. in concilio decernitur, in obsidione sustinenda perseuerandum: qui in constantia non durarent, vrbe excederent; qui contra facere, aut concilij decretum impugnare auderent, per moenia eiecti praecipitarentur. tum instaurata ad portam veterem munitio, sed maior a fame, quam ab hoste metus. ineunte Vtili ad insolentiores cibos ventum est. nam coriis bubulis, pellibus agninis, equinis, caninis, aliisque consimilibus victitari ceptum, quae abraso pilo et flamma vel candente ferro purgatae, et diem vnum aut alterum aqua maceratae ac subactae elixabantur, terebantur, frigebantur, etiam eae, quae calce, alumine, aliisque acrimoniae et grauioris odoris condituris fuerant subactae. in pretio ante alias erant pelles vitulinae, quarum pedalis quadra XII, vt cum minimum, fere semper XV solidis vaenum ibat. totae autem aut singillatim ac particulatim venditae XXX libras Francicas venditori conficiebant, hoc est, supra aureos coronatos XI, vt tunc aurei aestimabantur. his successerunt membranae et chartae pragmaticae, quantumuis putri situ obsitae; in vsum hunc depromptae tympanorum, ac cribrorum pelles, non publicis non priuatis familiarum instrumentis ac documentis, quorum iacturam alio tempore tanti aestimassent, in tali angustia parcitum. tum paludamenta e bubulo corio confecta, capistra, antilenae et postilenae cum equorum ephippiis, zonae coriaceae, ventralia, ansae flabellorum, amenta clitellarum lagenarumque e neruis bubulis; quibus accesserunt equorum et boum vngulae, ceruorum, capraearumque et aprorum pedes olim foribus affixi, exesa et ossa fimetis effossa, et laternarum cornua ad victum non iam magistratus auctoritate, sed vt cuique omnium inuentorum magistra necessitas suggerebat, adhibebantur hortorum inter haec magna vtilitas aliquanto tempore fuit, quorum qui copiam non habebant egentiores, herbas ignotas ac plerumque noxias legebant, vt vitae consulerent plerumque vitae discrimen adeuntes. cicutam siquidem quamuis moniti non adspernabantur, donec sua corpora sensim ex eius esu intumescere senserunt: semen lini, buceratis, et similia. palea ipsa minutatim concisa cum acere, iuglandium putamina, caerulei lapidis, quem vulgo ardosiam vocant, tegulares laminae commolitae et tusae vsum panis praebebant. ex incerniculo sebum, axungia, vt vetus et rancida, in deliciis erat. ad has angustias pretij caritas accessit. nam postquam equi generosi ad vsum belli sepositi cibo esse ceperunt, libra equinae XX ac XXII solidorum caput VII et VIII librarum Francicarum, lingua III et semis, pedes quatuor, VI erant: hepar in partes sectum XIIII libris vaeniit. nam ex eo admistis herbis botelli confecti. oletum quoque per vicos diligenter et certatim collectum; fimus item equorum, omnesque e fimeto sordes ac veteramina, quorum allioqui odore solo nemo non laederetur, in alimoniam subducta. et ne quid ad extremae necessitatis exemplum deesset, puella triennis ex fame mortua et iam elata, de consilio vetulae refossa ipsis parentibus cibo fuit, qui tamen re comperta magistratus sententia ad ignem damnati sunt, vt haec obsidio Samaritanae famis in sacris libris memoratae, Hierosolimitanae a Flauio Iosepho descriptae, et Numantinae historiis Romanis celebratae,


page 105, image: s105

quae vix a multis creditur, fidem astruat. in hac tristi rerum facie cottidie videre erat alios per vicos exspirare, alios efferri, alios funus prosequi et praeeuntibus cadaueribus inuidere, patres vero cum filios efferrent, superstititibus eandem sortem cum lacrimis breui denuntiare ita in dies ad XXX fere fame perimebantur. extra oppidum se proripientes ab hostibus repulsi ac vulnerati spreta vulnerum cura in fossa clauiculis vitium, limacibus, herbis siluestribus aegre vitam tolerabant, et languentes inter eiulatus ac lamenta emoriebantur, mora quam morte ipsa magis cruciati. in hac obsidione ex inedia toto XL dierum spatio amplius IO periere, CC tabidi inuenti sunt. nam reliqua obsidione omnino XXCIV ab hoste interciderunt. inter hac Pastores, quorum maxime res agebatur, minime officio deesse, cunctos ad patientiam hortari, et suum periculum vniuersorum facere, institutisque cotidianis sub vesperam precibus, quae ad Ioannis habebantur, nutanteis confirmare. tum quod tristi ac funesto per vicos emorientium egenorium spectaculo multi permouerentur, prouisum, vt quibus nihil amplius superesset, iis iusculum certo modo ex herbis coriis ac pellibus cum mensura vini erogaretur. et cum nulla amplius in seipsis spes, nullum praesidium esset, ad extrema confugere, auxilia breui affutura dicere, in Rupellanis, de quorum secundis successibus prospera cottidie afferebantur, et plerumque a Pastoribus ad libidinem conficta memorabantur, inanem fiduciam ponere, quos cum rege trausigenteis non sibi tantum, sed sociis atque adeo Sancerrensibus in communi caussa consulturos aiebant. Rupellae obsidionem superiore anno a Bironio inchoatam, quando nullis pactis conueniri poterat, toto animo rex ac regina agitabant, de ceteris securi, quod ea vrbe in potestatem redacta debellatum omnino existimarent. ea in Alnetensi pago, qui ad Santones pertinet, ad Oceanum patenti planitie sita est, quae paullatim tamen, vt vix sentiatur, ad eam partem, quae Orientem et Septentrionem spectat, assurgit. mare, quod vrbem alluit, alueo facto OIO passuum latitudine porrigitur, et dimidium in longitudinem patens portum efficit, tutissima ad naueis tam longas quam onerarias capiendas statione, in cuius faucibus binae turres ingentes erectae sunt, lateritio solidiori opere structae et fenestratae in mare prospicientes, tormentis in latera directis firmatae, quae vel minimas scaphas subeunteis portu summouere possunt, atque is locus, quod catena vtrinque ducta ingressum a mari prohibeat, Catena vulgo appellatur. praeterea a Rupella duobus milliaribus Bosium promontorium vulgo dictum assurgit, quod sinu vasto, sed a ventis et omni tempestate tuto, cuiusmodi sinus toto eo tractu Baias vocant, imminet, cuiusuis classis magnae capax. turribus iis, quae portum claudunt, murus mira crassitudine iungitur, rectoque ductu nouo et in orbem exstructo mediocris magnitudinis propugnaculo occurrit Garrotio communiter dicto, quod totius aluei imperium obtinere videtur, et pro armamentario vrbi est. inde murus trans portus alueum, qui heic vado transiri potest, ad portam S. Nicolai producitur, quae altissima fossa et compluribus propugnaculis ac lateribus munita ingenti mole exsurgit. murus deinde paullum oblique propugnaculo Dominarum ita dicto, quod superioribus bellis matronae nobiles terrae in illud comportandae operam nauauerant, coniungitur, et ibi angulo facto introrsum curuatus, rursum cubiti specie longo ductu porrigitur, subiectasque ab ea parte salinas habet; dein ad alteram portam, quae a Mariae delubro praeter turrim omnino diruto et noua munitione occupato Cunea vocatur, paullatim ascendendo extenditur. huiuscemodi muri positus, quod crebris sinibus sese inuicem spectantibus distinctus forcipis speciem referat, vulgari architectorum nostrorum consuetudine de forcipis nomine appellatur. fossa toto eo tractu profunda et aestu maris per salinas vicinas restagnantis impletur, dein paullatim aqua destituitur, scalpellis in ea parte, quae VII trionem spectat, fossa excauata. Cunea autem illa porta hac arte munita est, vt terreo eoque acuto propugnaculo contineatur, quam nouae ex lapide quadrato munitiones excipientes ad pomerium introrsus continuato muto ductae tegunt, industria Scipionis Vergani Foroiuliensis, qui Condaeo tunc operam et Colinio nauabat, et postea ad regis partes transiuit. delubri


page 106, image: s106

turris studiose ab oppidanis deiecto fastigio murus extat, ex eaque tanquam oppidi specula in subiectos campos dispositis campestribus tormentis libera eiaculatio est; huic murus aggere introrsus adiecto et extrorsum profunda fossa ad terreum munimentum, cui veteri fortunae nomen, oblique paullum iungitur, vnde in campos prospectus est; inde ad insigne Euangelij propugnaculum decliui paullum positu descenditur, vbi aqua fossam complere incipit, a Vido Dallonio Ludae comite prouinciae praeside exstructum. eam molem frequentibus turribus interstructis murus excipit, qui angulo facto oblique sensim introrsus ad arcem Veterem extenditur, et inde ad portam nouam pertinet, quae duplici fossa, eaque aqua aestuario regurgitante plena, magno insuper adiecto a Scipione propugnaculo praemunitur: inde murus rursus cubito facto ad Molinaeam portam ac postremo fauces portus ducit. ea porta, si vlla alia munitissima est, duplici fossa totidemque propugnaculis vallata, quorum alterum altero continetur, non orbiculari, sed triquetra forma, eaque amplitudine singula exstructa sunt, vt duatum cohortium praesidium facile capiant. in his fenestrae, quibus globi emittuntur, sibi inuicem respondent, mediocri magnitudine fabricatae, vt in hosteis quoquo versus libera sit eiaculatio. oppidi totius ambitus III OIO passuum amplectitur, quadrangulari fere forma. muro magna ex parte rupes pro fundamento est, eiusque ac fossae plerisque locis altitudo scalas non admittit. cuniculi ne agantur, aestuaria prohibent, vno tantum loco excepto, qui a Cunea porta ad Euangelij propugnaculum porrigitur. contra tormentorum ictus interioribus tam veteribus quam nouis exstructis munitionibus defenditur. moenia fossae labrum exterius altitudine superat, ita vt ab eo contegi videantur. aestuario bis cottidie fossae alluuntur, quo recedente aqua ad non exiguam altitudinem claustris retinetur, per vrbem ad molas farinarias et sordeis purgandas eadem arte multis locis deriuata. in vrbe erant OIO CCC delecti milites, ciues bis mille egregie armis instructi, nec belli rudes. his plures fortissimi tribuni ac centuriones praeerant. in iis Rupenardus Essartius homo pugnax, et Challouius e Pictonica nobilitate, Normanus e Rotomago vrbe impiger ordinum ductor, Siluagius, Mussa Rupellani ciues; Sala, Vadornius, Canopetus, Campagnius, alij. tormenta praeterea aenea muralia numero XV, campestria LX, minora C, eoque plura ferrea; pulueris tormentarii pondo ad CLX OIO. nouum etiam cotidie conficiebant. vini et omnis generis comeatus, nauticique buccellati magna erat apud eos copia, frumenti perexigua. oppidani agreste olim hominum genus mercaturae ac rei nauticae deditum, quaestus auidum ac natura superbum, postea cultu et vsu paullum mitigatum, superioribus tamen bellis et hoc vltimo suarum virium facto periculo audacius redditum pristinos animos retinuere: tunc vero Parisiensi tumultu efferati metu atque indignatione admistis nihil non sustinere parati erant, potius quam se eorum, quos ob amicorum et eandem caussam fouentium effusum nuper immaniter cruorem detestabantur, arbitrio committerent. his et animos multa alia faciebant, firmitudo vrbis, quae tunc ea forma, qualem eam descripsimus, erat, (nam nunc longe ampliores munitiones sunt, amplificata cum nouis munitionibus vrbe,) spes classis Britannicae, quae si in Santonicum litus descendisset, sic existimabant, ac pro certo affirmabant, fore, vt OIO amplius e Pictonica et Santonica nobilitate, qui se domi continebant, occasionem opperientes huic se coniungerent: Blauia item in aestuario Garumnae oppidum ad belli rationem maxime opportunum eorum signa mox sequeretur. ad haec incommodorum regis rationem inibant, et eorum enumeratione sibi blandiebantur; eum grandi aere alieno superioribus bellis contracto oneratum aerario parcere, et damnosum bellum gerere simul non posse; tum crebras inter aulae regiae proceres contentiones, simultates et aemulationes esse, dum alter alterius gloriae et commodis inuidet, primasque obtinere studet. multa item accidere posse, vt res humanae varijs ac multiplicibus casibus obnoxiae sunt, quorum vnius interuentu fiat, vt expeditio tanto ardore suscepta intermittatur: inter quae numerabant reginae mortem, quam huic bello accendendo Italicis artibus facem praetulisse sibi persuadebant: morbos


page 207, image: s107

denique et rerum in longa obsidione penuriam, et alias pesteis in medium adducebant, quibus fore dicebant, vt duces laboribus fracto milite et iam in stationibus obeundis segni, vt sunt mobilia et morae impatientia Gallorum ingenia, ab obsidione discederent. haec vulgo non solum in circulis, sed etiam ex ambone a Pastoribus iactabantur, qui amplius L in eam vrbem, cum vbique toto regno exagitarentur, et maxime omnium peterentur, confluxerant, et terroribus variis plebis animos passim concionibus suis implebant. rempublicam tunc gerebat Iac. Henricius mercator, superioribus temporibus Colinij praefecti maris disciplina imbutus, homo non ita sollerti ingenio, sed ad extrema consilia obfirmato, duris moribus et nobilitati ad omnem fauoris aulici auram, vti aiebat, mobili valde infestus. is Saluerti ciuis Rupellani consiliis praecipue regebatur, qui quod remp. superioribus bellis summa cum prudentia administrasset, magna in auctoritate apud suos erat, eiusque interuentu subortis inter nobilitatem et opidanos de imperio contentionibus cum res prope ad internecinam perniciem spectaret, animi saepius reconciliati sunt, imperio penes praetorem vrbanum, quem vulgo Maiorem vocant, semper remanente. initio anni terrestri simul et maritima obsidione vrbs angebatur, duobus castellis a nostris exstructis, quae ad mare posita aluei portum subeuntis fauces vtrinque muniebant, et naueis ingressu ac recessu prohibebant. alterum a loco Corellium dictum seruabat Ludouicus Berengarius Gastius peditum tribunus; alterum, cui Nouo nomen, Cossenius Aquitanus cum cohortibus praetoriis defendendum susceperat. inter vtrumque oneraria nauis ingens Veneta superiori bello a Ioanne Sora rei maritimae tunc legato, intercepta et a regiis deinceps recepta in medio alueo collocata fuit, prora ad moenia opposita, quae saburra multa completa, vt firmior fundo haereret, tormentis ac valido praesidio firmata aduentanteis cortidie duce eodem Sora naueis arceret. ex ea destinato ictu pilae continuo in oppidum emittebantur, maiore opidanorum metu, quam incommodo, quippe quarum interdum ictibus feminae rei domesticae aut viri negotijs priuatis intenti inopinato interdum carperentur. quod incommodum vt a se remouerent praesidiarii, de secunda vigilia ad maritimam munitionem vado illius loci humili accedunt, et igneis artificiosos, quorum illi peritissimi sunt, in eam coniecerunt, sed iis mox regiorum diligentia restinctis, spe exciderunt, amissisque circiter XV e suis in opidum propere re infecta redeunt. ita praeparatis vtrinque ad defensionem et oppugnationem rebus, tamen omnia in aduentum Henrici Andium ducis suspensa sunt, et ne nihil interim ageretur, remisso a rege cum mandatis Io. Baptista Vadagnio abbate tentatum rursus de pace colloquium. Bironus VI Eid. Ianuar. ad obsessos scribit, et eorum literas ad regem perferri curasse dicit per Vadagnium, qui nuper ex aula redierit, et regis ad ipsos mandata habeat, petitque, vt ad ea exponenda in vrbem introducatur: proinde datis obsidibus Vadagnii securitati caueant. ad haec illi, obsides non posse multas ob caussas se mittere respondent; petere igitur, vt literae ad eos cum regis mandatis mittantur, quibus implorata diuina ope, quod e re videbitur, protinus sint responsuri. biduo post Bironus eo responso iritatus, ad eos et ad Lanouium dat literas, et mirari se dicit, quod inter principes aequo iure agenteis semper licuerit, neque vnquam recusatum fuerit, vt legati vtrinque missi admittantur, id regi cum Rupellanis iuris non esse, et delegatos suos non admitti. caussas vero, quae obtendantur, se percipere ex eorum literis, multo minus diuinare posse. addebat in literis ad Lanouium vereri se, ne in hoc negotio, quod fere in aliis, accidat, vt qui ad concordiam alios hortantur, id infirmitatis suae conscientia facere aduersariis videantur. sic enim fieri, vt sana consilia tanquam non a bona mente profecta spernantur. at enim cum vndique totis regni viribus, quae in dies adueniant, prementur, tunc demum seram inemendabilis culpae poenitentiam fore. his literis acceptis nihilominus oppidani obsessi in sententia perstant, et longe diuersam suam cum rege ac ceterorum inter se principum condicionem esse demonstrant, a quorum caussa proditionis suspicio abest, eoque libere colloquia et leogatorum


page 108, image: s108

itationes inter eos permittuntur; proinde vt scripto agatur petunt, ad cuitandas calumnias et pericula, quae hoc tempore ex huiusmodi colloquiis euenire possunt. nam eo res deuenisse casu Parisiensi, vt sibi, si sapiant, etiam tuta omnia metuenda sint. ne in praesentiarum vlterius vrgeretur colloquium, multa, quae inciderunt, impedimento fuere. nam triduo post inopinata eruptione certatum est, temeritate duorum Essartianae cohortis militum, qui quod eruptiones decreto ducum prohibitae essent, iniussu eorum scala se in fossam demiserunt, et pari imprudentia in hostem viciniorem ac paratiorem, quam rebantur, praecipitauere, quos alii atque alij subinde secuti sunt; eaque res ad iustum certamen venerat, cum Lanouius suorum periculum minime negligendum ratus, et ad famam pertinere existimans, ne primis congressibus vinci viderentur, ipse egressus est cum delectis equitibus, et quinque horarum spatio cum regiis dimicans insidiarum variis locis ab ipsis dispositarum impetum perfregit, ac paucis tandem amissis, et maiore multo a regiis damno accepto in vrbem rediit. Bironus multorum stipendiorum dux non alias secundum Iasenolium certamen acriori pugna tumultuaria certatum meminisse se multoties postea affirmauit. capti Sala et Folius, et alius Pigallario proxima cognatione coniunctus, qui cum fugam pararet, an ex odio in Io. Leomontium Pigallarium a Rupellanis concepto, incertum, extra vrbem interfectus est. deinde ex Tibalderii ex Santonica nobilitate viri militaris et olim Protestantium doctrinam amplexi in vrbem aduentu, quod is transfugiendi specie Anguillarium et ceteros nobiles ad defectionem sollicitasset, et re infecta in castra regia rediisset, iniecta non mediocris opidanis suspicio, quasi minime sincera fide cum ipsis ageretur, quae postremo mirum in modum aucta est, detectis Praetori vrbano occultis vrbis intercipiendae consiliis, per quendam nobilem, qui coniurationi nomen dederat; iam enim multi milites egregie armati quasi transfugae e castris in vrbem venerant, ex Pigallarii et Sammartini Lutherani vulgo dicti copijs, et sub Normano merebant. cum numerus in dies cresceret, veritus praetor vrbanus, ne si diutius exspectaret, coniuratio tantas vireis sumeret, vt quod astu moliebatur, vi aperta efficere posset, ex quorundam et Salberti imprimis sententia summo silentio dispositis stationibus quosdam ex suspectis captos, et mox a furente plebe mactatos ex moenibus in fossam praecipitat iuxta portam nouam, vt a regiis conspicerentur; ceteri in carcerem coniecti sunt; tres quaestioni subiecti, Iacobus Salicetus Insulacordanius, Ioannes Nantalius, et Petrus Guillocho, qui torti et singillatim interrogati a magistratu, a Pigallario non ignaro Birono se missos confessi sunt, ea fiducia, vt signo dato multi in vrbe se illis adiungerent. nam sibi confirmatum a Pigallario esse in vrbe hominem, cuius nomen ignorent, qui claueis supposititias penes se habeat, cuius ope reclusa primaria vrbis porta socii admitti debebant. de iis sumpto supplicio et exacerbatis propterea plebis animis, nihil colloquio agi potuit. missae tantum ad Rupellanos a Birono per Vadagnium fiduciariae regis literae XIII Kal. Ianuar. Lutetia datae. mox et de aduentu Andini, regis Nauarrae, Condaei, et aliorum procerum, qui per dispositos equos iam Caesarodunum Turonum vsque processerant, allatum est. qua re cognita praesidiarii vrbe exeunt, et Nestraeum profecti et in C pabulatores inuecti citra certamen, tantum lixis ac caculis inibi repertis, comeatum in vrbem important, et vicum incendunt. vicissim inoensae a regiis molatrinae Cuneae portae proximae, excepta Branda vulgo dicta, quam Normanus opidanorum beneficio acceperat, veritusque ne et illa eandem cum ceteris sortem experiretur, pistrinario, qui eam interdiu exercebat, sub vesperam se in vrbem recipiente, militem noctu immittebat, qui strepitu ingenti facto, et voces complurium imitatus, stationariis regiis suspicionem fecerat, quasi locus a valido praesidio teneretur. quam opinionem adiuuabat Normanus e pomerio alta voce ex compacto defensores loci, vt bono animo essent, adhortans; nam breui affore suppetias, ita vt nostri, qui noctu conuenerant, post displosos aliquot colubrinae ictus vix tandem militem ad colloquium data fide elicuerint, qui vt mendacio ridiculo fidem astrueret, vitam sibi et suis pactus locum dedidit. nostri vero


page 209, image: s109

molatrinam ingressi, cum neminem intus reperissent, sibi contra belli leges procaci astu illusum indignati hominem furcae initio addicunt: sed gratia ei a Birono vitae facta, tantum remo mancipatus est, vnde postea aufugit. cum iam de Andini aduentu minime dubitaretur, et omnia ad seriam obsidionem pararentur, oppidani tertio in Angliam ad maturanda auxilia mittunt, et quo legationi maiorem dignitatem conciliarent, Anguillarium ei praeficiunt, cui Vincentium Merellum Rupellanum adiungunt. sed nec ea legatio magnum pondus habuit, praeoccupato reginae Anglorum per legatos regios ingenio. superiore anno VI Kal. IXbreis nata erat filia regi, vnde occasione sumpta Albertus Gondius Radesiarum comes, qui arcanorum consiliorum particeps tunc maxime in gratia florebat, ad Elisabetham regis nomine missus fuerat. rex siquidem reginaque cum prouiderent, si res ad arma deuenirent, parata fore ab Anglis ad reliquias Protestantium subleuandas auxilia, praeuertendum rati, eo Radesianum legauerant, vt foedus nuper cum Elisabetha ictum confirmaret, rogaretque Reginam, vt pro filia regi nuper nata in lustrali lauacro fideiubere vellet, mutuamque pecuniam tanquam ab amicissima regi principe peteret. is vero magna pompa eo profectus, composita oratione et exquisito verborum artificio tantum apud Anglam potuit, vt illa sincera fide secum agi crederet, hominisque dictis ac promissis fidem haberet. Radesianus Parisiensem motum non relligionis odio, sed ad dissipandam a Colinio et conscijs initam coniurationem excitatum multis verbis demonstrabat: regem edicta a se in Protestantium gratiam facta religiose seruare velle, et eo statu nunc res illorum esse, vt in tanta rerum suarum infirmitate motum amice potius componi, quam belli aleam tentari ipsorum securitatis intersit. proinde rogare regem, ne spreta nuper icti foederis religione homineis querulos et vano metu perculsos auxiliis iuuet, nec a suis iuuari patiatur, sed eos ad concordiam et obsequium hortetur. plus enim illis in benignitate regia, quam in armis praesidii fore. illa vero, siue quod ita rem habere a Radesiano persuasa crederet, siue quod deploratis, vt rebatur, Protestantium in Gallia rebus sumptibus vt inanibus parcendum duceret, ita sibi persuasum credi volebat. igitur cum se de pecunia mutuo danda excusasset, in ceteris se foederis memorem fore ostendit, neque commissuram, vt rex ac regina fidem suam ac beniuolentiam alia in re merito desiderare possent. quod de pecunia mutua mandatis Radesianii additum erat, non eo consilio factum fuerat, quod in rei obtinendae spem rex ac regina venissent, sed vt Anglae animum periclitarentur, et ei excusationem apud Protestanteis importunis querellis eandem gratiam ab ipsa efflagitanteis pararent. tandem Radesianus postquam honorifice ab Elisabetha exceptus est, cum multa beniuolentiae significatione dimittitur, peruicitque legatione sua, vt Angli in auxiliis mittendis tardi, et in pecunia commodanda admodum parci fuerint; nullumque aut perexiguum commodum ad Gallorum Protestantium res inde redierit. paullo post Gulielmus Sommersetus Vvorcestriae comes primarius Angliae regulus et sicuti Protestantes tunc Anglae infesti iactabant, Pontificiis partibus addictus in aulam venit, et Elisabethae nomine cum Mariae Augustae auiae, et Emanuelis Philiberti Sabaudiae ducis procuratoribus religioso officio defunctus est III Non. Febr., virginique a matrinis Mariae-Elisabethae nomen inditum. in itinere Vvorcestrius a praedonibus seu Gallis seu Belgis paene interceptus etiam periculum vitae adiit. qua re vltra modum iritata Angla omneis Gallicas et Belgicas naueis per portus suos capi iussit, ex eoque tantundem remorae auxiliis et Mongomerij comitis profectioni iniectum est, donec ea placata et dissimulante Mongomerius cum exigua classe, nec satis instructa, se sero in viam dedit. Interea ad Rupellam prid. Kal. Febr. acriter pugnatum est, eruptione a praesidiariis ad Ronsellum vsque facta, et post triduum maiore vi ad Corelliam certatum Lanouio duce, biremibus etiam e portu egressis, pugnaque ad noctem vsque extracta.



page 210, image: s110

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LVI.

ANDINVS iam Maxentij fanum venerat, vnde ad Lanouium literas dederat IIII Non. Febr., quibus et suam erga opidanos egregiam voluntatem testabatur, et eos ad officium hortabatur, praedicebatque, si quidem intra triduum, quo tempore ad castra venturus esset, se regis imperia accipere paratos ostenderent, vrbe in manus suas consignata, vitam sibi, res, fortunas, ac dignitatem saluas fore scirent: sin intra illud tempus non obtemperarent, extrema se consilia secuturum, neque passurum vllum momentum sibi perire, quo vsque eos vi ad obsequium reduceret, et insigni edito castigationis exemplo ceteros a rebellione deterreret. ad ea nihil a Lanouio responsum. Rupellani factis, non verbis responderunt, festinatis operibus vrbem munientes, et interdum, vt fossoribus lignatum egressis praesto essent, erumpentes. itaque VIII Eid. acriter certatum est. Lanouio ipso ad pugnam egresso, iniquiore regiorum condicione: quo eodem die cum praesidiarii nauem in faucibus portus demersam incendere constituissent, ignes ab eis iniecti a nostris continuo restincti sunt, comeantibus vtrinque per spatium inter duo propugnacula in faucibus erecta, recedente aestu, equitibus, quod vadosum nunquam antea Rupellani experti fuerant. pugnatum et biduo post: sed displosione e naui demersa infestati praesidiarii cum damno intra oppidum compulsi sunt. Andinus inter haec Manzeum venerat VII ab vrbe leucis, vnde rursus ad oppidanos, nobilitatem, et inquilinos, qui Rupellae erant, IIII dat literas, multaque rursus de sua erga ipsos egregia voluntate praefatus eos ad officium hortatur, et non ita praeclusum apud regem veniae ac gratiae locum demonstrat, quin si ad bonam mentem redeant, rex placari et cum iis reconciliari queat, monetque, siquidem in proposito obstinate perseuerent, nouerint sibi iustam principis seueritatem experiendam, exitiique sui, quod ante oculos obuersatur, nemini praeterquam sibi ipsis caussam imputent. adhaec Rupellani rescribunt, et gratias Andino agunt, rogantque, ipse apud regem partes suas interponat, quo pax et tranquillitas in regno sanciatur, et ipsorum conscientiis idonee caueatur. postridie Andinus in castra venit ad Cuneam vsque portam cum equitatu progressus, vbi festa tormentorum displosione, vt assolet, salutatus inde cum Alenconio fratre, Nauarraeo, Condaeo, Delfino principe Monpenserii F., Guisio, Aumalio, Niuernio, Longauillano, Bullionio, Antonio Crussolio Vticensi ducibus, Henrico Engolismensi, Arturo Cossaeo E. T. Blasio Monlucio, Christophoro Vrsino


page 111, image: s111

Capella, Fr. Regio Chauignio, Radesiano comite, Michaele Seureo Melitensium equitum in Campania principe Niulum concessit, ibique hospitium ad obsidionis vsque exitum habuit. post aduentum Andini aliquandiu cessatum est in castris, quod copiae, quae ex Aquitania exspectabantur, nondum aduenissent, quae vbi venere, rursus inter duces sententiis variatum et altercatum de oppugnationis ratione, cum alii aliter atque aliter de bello ducendo sentirent, et quisque hanc sibi prouinciam, vt periculi, sic decoris plenam deposceret, eam vero imperator cum nemini vni citra aliorum offensionem attribuere se posse cerneret, ita inter duces partitus est, singulisque valli diuersis locis assignari ducendi negotium commisit. Monpenserio, Aumalio, Guisio, Longauillano, Bullionio ducibus, Birono, Radesiano, Gonzagae Niuernensium duci; adiuncti sunt Carolus Lotaringus Guisij frater Meduanae marchio, Monlucius, Chauignius, Seura, qui castellum ex maceriis ad Brandam construendum suscipiunt, ad quod vallum productum pertinebat, et a Cunea porta passibus CL, a fossa vrbis CXX aberat. interim aliquoties certatum, et quatriduo post Mirandus aliquot nauigiorum armatorum dux sublustri nocte praeda L vini doliorum et XXV frumenti facta portum subiit. et quamuis C amplius tormentorum ictibus hinc inde ex munimentis et Veneta ipsa naue petitus in vrbem incolumis peruenit, opidanis in eius occursum, ac si Mongomerius cum auxiliari classe aduenisset, vltro prodeuntibus. postridie Andinus ad Correliam munitionem prandium sumpsit, et dum ad hospitium redit, acriter ad Sannicoleam portam pugnatum est quatuor horarum spatio, Granuisio interim ad Fontanum vsque vicum cum delectis equitibus scloppetarium vnoquoque secum gestantibus progresso, qui re bene gesta atque captiuis aliquot abductis ad suos rediit. inde rursus tentatum colloquium, quod hactenus dilatum fuerat, adductis in suspicionem plebis animis quasi insidiarum aliquid lateret, ex eo auctam, quod Petrus Paullus Tosingus praecipuus Strozzii consiliarius paullo ante ad obsessos scripserat ante Andini aduentum, sibi consultum videri, vt Rupellani tranquillitatis publicae seruandae caussa Floridam cum totis familiis migrarent, eisque, si id consilii caperent, se ducem offerebat. quod ab iis pro ridiculo reiectum, et perinde acceptum vt ab homine Italo profectum, qui Galliam indigenis vacuam cuperet, vt in ea nouae Italorum coloniae deducerentur. auxerat et suspicionem coniuratio noua sub id tempus detecta, quae a Blancarderio olim Caroli Telignii dispensatore inita fuerat ad vrbem intercipiendam, sollicitata nobilium in ea fide. ab Andino delegati Bironus, Strozzius, Renatus Villoclarius, Vadagnius. cum Lanouio ab vrbe missi venere praetor Rupellanus, Morterius, Morisso. colloquio iam cepto supervenit Radesianus. ibi Vadagnius cum mandatis a rege missus, regem, quamuis nemini factorum aut consiliorum rationem reddere teneatur, cunctosque suae ditioni subiectos iure suo ad obsequium cogere queat, ea benignitate esse dicit, vt cum iis etiam in colloquium descendere non grauetur. tum quae Lutetiae acta erant, non religionis odio, sed ad disturbandam coniurationem detestando ausu a Colinio ac consciis contra se, reginam parentem, fratres ac regnum vniuersum initam multis verbis demonstrat. quod vero exemplum per ceteras vrbes grassatum sit, in quibus non eadem caussa suberat, id iniussu regis ac contra ipsius voluntatem magno suo cum dolore accidisse, idque ne vlterius fieret, enixe vetuisse, ac mox peramicas ad Rupellanos literas dedisse, quibus de animo erga ipsos suo certiores eos faciebat; illos vero contra male animatos ac persuasos ad arma prorinus concurrisse, triremeis suas intercepisse, Vigeanum a rege missum fide publica violata hostiliter ab iis habitum esse: regem tamen pacis studiosum haec omnia summa aequitate ac lenitate dissimulasse, ac publice testatum esse, velle se vt de cetero in posterum edicta in gratiam Protestantium facta salua et integra maneant. quod conuentus prohibuerit, id in relligionis aut edictorum praeiudicium factum interpretari ipsos minime debere; nam nihil ea in re spectasse aliud regem, quam vt tranquillitas publica constitueretur, quam conuentibus concionum audiendarum caussa institutis turbari experientia compererit; ea vero constituta, conscientiarum


page 112, image: s112

libertati abunde prospecturum ipsum. interim, quantum adipsos, sic velle ac iubere, vt libera, ac prout edictis nuper factis continetur, publica religionis in vrbe professio concessa intelligatur, modo in ceteris se regis dicto audienteis praebeant, praefectos eius recipiant, eorum imperiis pareant. quod si nulla interposita mora fecerint, dubitare nequaquam ipsos debere, quin pro ingenita clementia rex praeteritorum veniam ipsis indulgeat, eosque in gratiam recipiat. sin minus se obsequenteis praebuerint, extremam vim et perniciem postremo sibi accersituros. nec vero auxiliorum ab Anglis fiducia et Mongomerii aduentu in spem falsam erigi debere: nam regi cum serenissima Anglorum regina optime conuenire, nihilque ipsam facturam, quo foedus nuper inter ipsos religiose initumviolasse dici possit. Mongomerium nihil aliud quaerere, quam vt in bonam regis gratiam recipiatur: itaque seram, incertam, atque adeo fallacem eam spem esse; proinde moniti in tempore sapiant, nec in exitium ineuitabile se ipsos sponte ac sine necessitate praecipitent. ad ea Rupellani incredibili moerore se angi respondent, quod quicquid salutis expediendae necessitate fecerint, id apud regem perduellionis crimini vertitur. nihil enim obsequio regi debito hactenus antiquius habuisse; ad idque principum, procerum, qui eandem secum religionem profitentur, atque Colinii ipsius inprimis exemplo, hortatibus, literis confirmatos; et cum nunciis, literis, et ipso praesenti periculo etiam ante casum Parisiensem satis admonerentur, vt sibi consulerent, tamen cumde ea re ad Colinium scriberent, non solum ab eo contra monitos, vt nihil sinistri suspicarentur, sed etiam aliquando increpitos, quod suspiciosis hominibus, qui publicam quietemturbatam mallent, nimis facileis aureis praeberent. post casum autem Parisiensem cum dubitationi amplius locus non esset, etsi Polinio Garda formidabilis sibi multis nominibus hoste tam vicino, qui nullam infestandi se ab eo tempore occasionem praetermisit, potius sibi iustae defensionis necessitatem impositam, quam securae pacificationis spem reliquam viderent, tamen in fide mansisse, et literis ad regem XIX Kal. Ianuar. datis se imperata facturos ostendisse, modo ab armis discederetur, et Polinius cum classe, qua armorum metum intentabat, procul facessere iuberetur. de cetero sibi et eandem religionem per vniuersum regnum profitentibus de conscientiarum libertate, de vita, securitate, dignitate et fortunis idonee caueretur. sed neque ab armis discessum, vt spes facta fuerat, et Polinium magis ac magis in ipsos hostiliter saeuiisse, et quod vi aperta nequibat, id insidiis tentasse. nam triremeis eo consilio missas specie colloquii, vt vrbis situm et accessus contemplarentur, quod ex Augustino et Graeculo Iustiniano captis harum rerum peritis hominibus satis constitit. quod ad Vigeanum attinet, quod sibi maxima cum inuidia obiiciatur, id vero se aegerrime tulisse, vt contra ius omne factum; sed facti auctores mox ad regem transfugisse; quosdam vero, qui apud se permanserint, sceleratam audaciam capite luisse, vt eo nomine nihil merito ipsis improperari queat. quod rex edictorum se fidem seruaturum polliceatur, habere gratias, et quam demisse possunt ipsum rogare, vt tam sanctam, piam, et aequitatis plenam erga suos voluntatem per Andinum exsequatur, ac petere spatium sibi ab eo concedi, quo de ea ceteras per vniuersum sparsas ecclesias facere certiores queant, quibus inconsultis quidquam facere nec iustum nec sibi consultum existiment. interim oratum regem cupere, vt ab armis abstineatur, libera sit vbique religionis professio, ac publice conueniendi facultas detur, sibique rex sic persuadeat, nil nisi quod ad Dei gloriam, publicam tranquillitatem pertineat, in illis conuentibus agitari. ita solutum re infecta colloquium, ac postridie rursus eruptione facta sex horarum spatio ab obsessis pugnatum, in qua parum a periculo Lanouius abfuit, vix a Marsallo, qui vulneratus et ex vulnere paullo post decessit, discrimini ereptus. in eo conflictu vulnerati Ioannes Garda Vincius, Lud. Brito Grillonius, Iosephus Bonifacius Mola, Fr. Sanmagdalenus Ragnius, Auxius Andino a cubiculo, Fr. Serilliacus peditum praefectus. interfecti Bubafius et Nansius. ac mira sane mulierum alacritas et animi praesentia in his proeliis fuit, quas videre erat, per pomerium vrbis discursanteis


page 113, image: s113

spreto mortis periculo inter media arma versari, et vulneratis ac labore fractis defensoribus vinum, conditos fructus, et huiusmodi dulciaria summa diligentia propinare. cum delegati de Vadagnij mandatis ad publicum vrbis consilium retulissent, ad quod admissi plerique ex pastoribus et inquilinis, initio plerisque placuerat, vt quandiu nulla aut exigua auxiliorum spes et summa in vrbe comeatus angustia esset, de pace mature ageretur. sed Pastorum ab eo consilio maxime alienorum auctoritas intercessit, ac peruicit, vt deliberatio suspenderetur, et ante omnia diligentius in aduersariorum mentem et consilia introspiceretur, an nihil insidiarum admistum haberent: dein nihil inconsultis sociis in communi causa ageretur: tum hoc viderent, implicantem et sibi pugnantem regis voluntatem proponi, qui Rupellanis liberam relligionis professionem permittat, quam aliis edictis vt publicae paci contrariam toto regno prohibeat; qua re quid aliud significari, quam ipsius consiliariorum eam mentem esse, vt per fucatam pacem adempta Protestantibus iusta armorum defensione, religionis permissae vsus tota ditione sua postremo eliminetur? ad haec Ioannes Giraldus multa addidit, quo Rupellanos exemplo sociorum confirmaret, qui fanum Ioannis nulla re cum Rupella firmitate comparabile ante quatuor annos tam gnauiter contra victorem exercitum defendissent, et regios belli pertaesos tandem ad aequas pacis condiciones adegissent. tum vitanda colloquia monet, vt quae corrumpendis, aut saltem eneruandis obsessorum animis fere institura parum prodesse, plerumque multum periculi importare experientia comperiatur. in hanc sententiamitum, ac decretum, vt deinceps scriptis ageretur, colloquiararo vsurparentur, et cum de pace ageretur, cuncti, qui eandem toto regno religionem profitentur, in ea comprehenderentur. cum nihil hactenus colloquiis profectum esset, tandem prid. Kal. Mart. tormenta ad murum Euangelii propugnaculo contiguum, et in turrim portae Cuneae impositum diriguntur, in qua defensores duo tormenta collocauerant, quorum continua displosione castra regia non mediocriter infesta bantur. post displosionem ruina edita, quam obsessi conferto agmine admistis feminis ruentes saccis lana oppletis diligenter sarcire satagebant, tubicen in vrbem mittitur, qui deditionem eos facere iubet. in castris quippe persuaserant sibi duces verberatione territos opidanos de deditione cogitaturos, cui nullum datum responsum; tantum sub vesperam eruptione facta a duabus vrbis partibus ducibus Lanouio, qui in equitatum regium incidens intra vrbem compulsus est, et Normano, qui re bene gesta vno tantum ex suis amisso ad suos rediit. in eo conflictu Guisius et Meduanius frater, quibus sors tuendi valli eo die obuenerat, strenuam admodum operam nauarunt. interfectus ex regiis Montius primariae Strozzij cohortis legatus. sauciatus Emericus Barbezerius Chemeraldus iunior, Claudius Bellouillerius Fani Anieni comes Alenconij legatus, Carolus Robertus Marcianus Molevriae comes Bullonij ducis frater, Carolus Grangius Montinius: et quanquam instantibus Pastoribus nuper decretum factumesset, vt a colloquiis in posterum abstineretur, tamen vt ea via rursus tentaretur, peruicit Lanouii auctoritas, cuius aeque in bello gerendo, quandiu apud Rupellanos fuit, virtus, et in pace procuranda, quoties animos obsessorum ad eam inclinare potuit, studium vtrique parti admirabile extitit, ita vt neque oppidanis suspectus, neque apud regem rem aequa ratione aestimantibus reprehensibilis existimatus sit. itaque obsides intra vrbem accepti Strozzius, Batressius eques Melitensis annonae praefectus, et Io. Valla [reading uncertain: print faded] Mondreuillius. ipse Lanouius cum praetore vrbano, et Morissone ad Audinum profectus est. quibus comiter exceptis Andinus regem nihil ad superiores a Vadagnio allatas condiciones addere ait; ipsos vero vana auxiliorum ex Anglia spe lactari, idque sibi ex Anguillarij literis nuper interceptis certo constare; proinde condiciones oblatas accipiant, quas iam Montalbanenses vt aequitatis plenas acceperint. tum Lanouium seducit, et cum eo collocutus, cum aliis quoque singulis sermonem habuit, eos impendentis periculimetu ad pacis rationes ineundas hortatus. nec intermissa interim regiorum inchoata verberatio, qua turris Cunea paene diruta, et colubrinae


page 114, image: s114

impositae magna ex parte confractae sunt. inde multa in vrbe agitari cepta, cum Pastores sibi metuentes nullum non lapidem mouerent publice in concionibus, et assiduis apud singulos prensationibus, vt oppidanos reiectis condicionibus ad obsidionem sustinendam confirmarent. tandemque decretum fuit, vt relligionis caussa nullae condiciones admitterentur, nisi quae ceteris regni ecclesijs, quas vocant, communes essent. itaque cum postea IIII Non. Mart. repetito colloquio, cui praeter Lanouium et Morissonem Elaubius inquilinorum nomine interfuit, Gondius Radesianus Andini nomine opidanis significasset, regem statuisse liberae professionis beneficium soli vrbi inpraesentiarum impertiri, eandem gratiam postea ceteris eiusdem confessionis sociis singillatim communicaturum, nihil agi potuit; reque a Senatu ad populum relata placuit, vt quando iustumbellum paci iniquae et insidiarum plenae praeferendum esset, ad extrema quaeque perferenda se compararent; Lanouio interim animi anxio, qui longe diuersas personas et fortissimi propugnatoris et aequissimi pacificatoris, neutri propterea parti suspectus, sustinebat, sibi minime satisfaciente, ob idque iustas cottidie discriminum occasiones per crebras eruptiones captante, quo se implicato et vtrinque calumniis obnoxio negotio vir innocens honesta morte expediret. pridie colloquii eruptione facta, post longum certamen sub vesperam disploso colubrinae ictu Claudius Lotaringus Aumaliae dux, qui post pluteum latebat, pluteo perforato interfectus est, magno sui apud regios desiderio relicto; nec minore obsessorum, vbi rem resciuerunt, laetitia, Pastoribus iam vltionis diuinae initium hinc factum de sceleratis Colinii ac sociorum caedibus, quarum Aumalius praecipuus incentor fuisset, ex ambone detonantibus. cum vero iam nulla res ad concordiam adducendi spes esset, Lanouius, reposcente eius fidem Gondio, qui tantum ducem quantumuis pacis studiosum oppidanis ad sustinendam obsidionem obstinatis animos facere videret, cum Rupenardio, Compagnio, et Salla morbum caussante ad Andinum transijt, quod a bonis et prudentibus fidem et virtutem viri reputantibus non solum excusatum, sed etiam laudatum: a Pastoribus solis, qui nimium quam multi in vrbe erant, et de priuato periculo quam de publica fide magis solliciti in pacis suasores assiduis concionibus debacchabantur, reprehensum, qui eo vsque amentiae prouecti sunt, vt cum inter concionandum eos, qui hosteis spe pretij viuos cepissent, calore dicendi temere quasi auaros, et in Dei caussa praeuaricanteis increpuissent, publica disputatione instituta, hostibus parci in hoc bello impium esse asseruerunt, idque scripturae testimoniis ad libidinem violenta interpretatione detortis et edito scripto confirmare ausi sunt. cui similem opinionem a communi humanitatis sensu abhorrentem contra belli iura et publicam fidem scissa factionibus Gallia etiam nostri theologi Lutetiae et in praecipuis regni vrbibus pari temeritate, haut sine magna sacri nominis infamia, his vltimis temporibus defenderunt. praeter eas, quas dixi, caussas et priuata iniuria Lanouium, vt abitum maturaret, incitatum ferunt, de qua minus digne ei ab oppidanis turbata vrbe satisfactum fuerat. nam cum in vrbis consilio multis verbis egisset, vt eos ad pacis condiciones accipiendas inflecteret, domum reuersum Placius quidam ex innumera Pastorum illorum turba prosecutus, postquam perfidum, proditorem, et transfugam summa petulantia saepius nominauit, ad iniuriae tantae cumulum etiam os impacta manu contumeliose pulsauit. qua re vir magni animi et supra omnem iniuriam positus, minime, vt par fuit, commotus est, sed summa moderatione hominis dementiam miseratus potius quam incusans, cum nobiles, qui circa eum erant, ad iniuriam tantam vindicandam accurrerent, eos inhibuit, et comprehensum Placium ad vxorem remisit, subinde admonens eam, vt viri ad furorem prolabentis valitudinem commendatam haberet, neque eum vagari sineret. et re vera furoris hoc et dementiae in eo adolescentis principium fuit, ex qua postea diu laborauit, et ob quam Pastorali munere tandem depositus est. discessum Lanouii, vt et aliorum, qui eius exemplum secuti sunt, etsi aegerrime tulere obsessi, tamen minime propterea


page 115, image: s115

animum desponderunt, sed cum se ad sustinendam vim obfirmassent, vt etiam nouo facinore omnium animos magis obligarent, aliquot ob coniurationem vinctos producunt, et publico supplicio afficiunt. tum delecti inter Rupellanos VI viri, penes quos rerum summa esset, qui tamen nihil inconsulto Maiore et Senatu agerent. ij fuere Challouius, Essartius, Normanus, Riuerius, Gargulleus. inde per quatriduum redintegrata a regiis verberatio. pridie Eid. Mart. allatae Mongomerii literae ante mensem datae, et in consilio recitatae sunt, quibus moram praeteriti temporis excusabat, et spem de aduentu suo intra mensem faciebat, cum XXXXV armatarum et XXV onerariarum comeatu plenarum nauium classe. postridie et nuncius a Sancerrensibus venit, prospera omnia de obsessorum successibus afferens, vt qui iam treis oppugnationes summa virtute repulissent. nocte insequenti eruptione facta acriter vtrimque pugnatum est. nam obsessi ad vallum vsque progressi magnum tumultum in castris excitarunt, interque certandum Serilliacus, quem saucium IX Kal. Mart. e pugna excessisse supra diximus, interficitur, vixque Cossenij superuentu obsessorum conatus repressi sunt, qui tandem hastatorum et loricatorum manu se opponente e vallo in fossam praecipitantur, amissis circiter XII ex suis. nec cessabant Pastores, non solum assiduis adhortationibus, sed homines ad facinus patrandum promptos inflammando, atque exiis quidam in castra regia transfugerunt, qui siue poenitentia ducti, siue commento hoc gratiam apud regios captantes se a Ministris subornatos vltro confessi sunt, quasi fide de Guisio et Gonzaga interficiendis data. biduo post translatae a Corellio munimento machinae et iuxta Brandae molatrinam collocatae, et inde directa ad Cuneam portam et contra Euangelii propugnaculum verberatio, eoque maior diligentia ab obsessis posita, vt pomerium ea parte inter propugnaculum illud et Rembaldam portam humo comportata magis firmaretur. vallo interim a nostris ad Paleranum inchoato ad labrum vsque fossae producto, et cratibus dispositis, obsessi noctu erumpentes et vallo superato crates deiiciunt, stationarios caedunt, et cum damno regios pellunt, occisis ex iis amplius L quo tempore Radesianus cum e vallo descenderet, eo ipso loco, quo Chauignium vulneratum supra diximus, ictum scloppeti ad ile sinistrum accipit. tam vicino bello cum facile stationarii inter se colloquerentur, Challouius a Maiore indigne habitus, et iam ob id plebi suspectus, Goam legionis tribunum et amicitia vetere sibi coniunctum, qui tunc excubias agebat, vocari curat, cum quo familiarissime conserto sermone egit, vtab imperatore sibi copiam exeundi impetraret; qua impetrata, Gonzagae Niuernii interuentu eruptionis specie egressus ad nos transfugit, VII Kal. April. cum ad hanc diem toto eo mense XII OIO IO CCCXC machinarum ictus a regiis displosi numerati essent. inde ad Malabecanam portam regii progressi numero OIO CC vt labro fossae capto inde exscensione in fossam facta humilia propugnacula occuparent; sed ab obsessis magna vi repulsi, et vento vehementi coorto infestati, re infecta abierunt. postremo ad Iadonem pugnatum equestri certamine, et Lurius ex obsessis in eo occisus, ac Guinerius Lurij frater captus, displosis eo aregiis CC tormentorum ictibus. et cum ad Columbariam regios vim facturos appareret, ad eam partem festinatis operibus munitiones nouae exstructae, ac V Kal. April. et die sequenti cum frustra se nostri diu in armis ostentassent, ad Cuneam et Sannicoleam portam, item iuxta Columbariam et Rembaldam portam sub vesperam rursus exscensione facta munimenta humilia propugnaculo Euangelii circumposita inuadere tentarunt, sedirrito successu, a praesidiariis repulsi, displosis interim amplius CCCC tormentorum ictibus. biduo post ad Tadonem pugnatum, et displosione tormentorum vtrinque facta per duarum horarum spatium multi quoque ab vtraque parte occisi ac discerpti, atque in iis Lossius minor, Ioannis Lossij stipatorum regiorum praefecti F. iamque procedente tempore magnis difficultatibus miles in regiis castris conflictabatur, deficiente pridem stipendio, arcta annona, et morbis per exercitum grassantibus. itaque pedites sensim dilabi, nobilitas fremere, quod tamdiu nondum vllo pretio facto; ad obsidionem


page 116, image: s116

eam haereret, et murmura passim omnium quasi iniussu imperatoris discessurorum audiri. cui malo nullum aptius remedium consilio habito visum est, quam si quamprimum oppugnatio tentaretur. ad eam rem comparata omnia Gonzagae studio, qui post Aumalij mortem huic negotio praepositus fuerat. is XXX corbeis cespitibus refertos ad labrum fossae noctu erigit, et CCCC delectos custodiae destinat, ita vt ex vallo iam ad fossam tuto iretur. cumque Euangelii propugnaculo murus ex lapide quadrato praetensus continuata noctes diesque verberatione tandem corruisset, humilia propugnacula, casamatas vulgo vocant, quasi latenteis domunculas dixeris, apparere ceperunt, quas occupari necesse erat, cum agger perforari, aut cuniculi agi, et comminus res geri aliter non posset. hae VII numero erant, quarum nonnullae VI pedum altitudine solo extantes ac fenestratae neminem in fossam descendere, aut ex labro in eam despicere impune patiebantur. aliae vix nostris conspicuae exiguo a se inuicem spatio distantes erant, ad quas e Cunea porta subterraneis meatibus de muro ibatur. nec parum difficultatis superabat in iis capiendis, aqua in fossa ad vlnae altitudinem regurgitante, et pingui solo muncibus ac clauis ferreis constrato nitenteis remorantibus: nulla vero dies abibat, quin signifer aliquis, praefectus, aut primorum ordinum ductor in fossae margine caderet. itaque labrum pluribus locis perforari de procerum ac ducum consilio Andinus iubet. sed rursus in meatibus excauandis noua difficultas exorta est, quod margo naturam rupis referens aegre scalpellis frangeretur. itaque meatus vix sex pedum in latitudinem patebant, per quos demissus miles, saccis lanae plenis, storeis, asseribus pedali crassitudine et V pedum altitudine, atque huiusmodi materia primum comportari iussa. his rebus portatilis valli vice milites ne in latus aut a fronte peti possent, defendebantur, et ad domuncularum vsque fenestras ac muri radicem iam tutius accedere poteranttria item disposita tormenta, quibus defensores a moenium corona summouebantur, vasa quoque vinaria CC circiter ad vallum comportata, quae lapidibus et arena plena per foramina in fossam protruderentur. Cossenio et Goae castrorum magistris loci explorandi cura data fuerat, delectorum militum singulis centuria attributa, quos Strozzius subsequi iussus. dies ad VII Eid. April. dicta: et vt res citra tumultum et ordine peragi posset, tegi eam placuit; sed re euulgata, mox Guisius, Meduanius, et Engolismensis nothus ad foramen accurrunt, et cum iis pleraque nobilitas, quos Gonzaga, qui in mandatis habebat, ne quemquam praeter operi destinatos et qui stationem haberent, eo accedere pateretur, frustra vt discederent, rogat; quippe qui prouideret iuuenes pugnae et decoris ad vanitatem cupidos nimio festinandi ardore facile commissuros, vt omnia tumultuarie et perperam turbatis ordinibus peragerentur. cum discedere recusarent, ille imperatorem adit, et nisi nobilitas reuocetur, hunc diem illi exitialem futurum praedicit. igitur Andinus precibus cum illis agit, minis postea additis: tum per Longouillanum ac Bullionium duces, dein per Rogerium Bellagardium et Ant. Alegrium Milialdum apud eos instat, vt se reciperent. cum abitum primo simularent, mox ad locum redeunt; a quo postmodo nulla ratione reuocari potuerunt. iamque meridies instabat, cum mixta militi nobilitas confuso ordine per foramina fossam ingreditur, impedimento potius quam adiumento futura, et magnis quidem initio animis propugnacula humilia inuadunt, quorum altero depulsis defensoribus potiti sunt, alterum mox deserentibus praesidiariis occuparunt. Antonius Claromontius Talarius non minus virtute quam gente in Allobrogibus perillustri clarus, maximum munimentum oppugnat; quod vi tandem cepit, in eoque tamdiu constitit, donec ex latentis turriculae fenestella colubrinae aliquotictibus displosis depellertur, grauiter inibi sauciatus, atque ex vulneribus postea decessit, relicto ingenti sui desiderio, quod eo die inter omneis summum virtutis suae specimen dedisset. Guisius quoque occupato altero propugnaculo diu inter saxa, igneis pice feruenti et oleo ardenteis, ac cupas versatus, postremo opem a Gonzaga in extremo discrimine implorauit, qui sororio laboranti auxilium laturus in sinistro brachio ictus est. Meduanius denique aduerso crure, dum se ad suos recipit


page 117, image: s117

vulneratur. dum ad munimenta humilia intra fossam pugnatur, legionarij aliquot in summum Euangelij propugnaculum euaserunt, ac totidem nobiles, qui statim cum confuse omnia administrarentur, praecipites inde deturbati sunt; in his fuere Montagaderus et Vallius Aquitani centuriones, Ludouicus Berengarius, Gastius legionis tribunus, Eberardus Sansulpicius natu minimus Alenconio gratissimus idemque Strozzij signifer, et Castrouetus quam corporis forma, tam virtute et genere nobilis: initio cum fastigium prensarent, inopinato collapsa muri parte ad erumpendum via patefacta imperatore acclamante aliquot manipuli processerunt; sed iam turbatis ordinibus nec dicto audientibus, vnus tantum miles in ruinam ascendit, vbi paullum commoratus neminem praeter feminas resistenteis, et saxa et igneis artificiosos vibranteis offendit, vt si alii eum secuti essent, ea parte rem feliciter cessuram creditum sit. sed hoste confestim aduentante et sarissis et hastis nostros proturbante conatus frustra fuit. vtrobique duarum horarum spatio acriter certatum est, displosis a nostris bis mille quingentis tormentorum ictibus. grauiter vulnerati Strozzius, Gastius, qui propugnaculum bis ascendit, Bellagardius, Castrouetus, Sansulpitius, qui postremus ex vulnere obiit. tandem cum nihil proficeretur, die iam inclinata Andinus receptui cani iubet. desiderati ex obsessis amplius LX, et in his Fronsaqus strenuus ordinum ductor, Riuerij signifer, et Normani legatus; Dangius, qui paullo ante ex regiis castris ad obsessos transierat, et fortiter admodum ea die se gesserat, nocte insequenti, dum pomerium circumit, glandis ictu transfixus est. postridie summo mane obsessi ignem ad ruinam pice et materia spissa admista accendunt, tanta fumi abundantia, vt diruti muri conspectum nostris adimerent, et interea ruinae sarciendae sedulo incumbentes a nostrorum ictibus tuti essent. discusso fumo rursus impetus a nostris potius tentatus, quam factus, irrito successu. postridie nostri se in armis ostendunt, quasi impetum facturi, sed mox nullare tentata ad vallum se recepere, eoque die tantum res tormentis acta, displosique ad IO CC ictus. noctu conspectus in coelo ignis Draconis sinuoso volumine caudam trahentis specie, qui tandem quasi in mare decidens euanuit. postridie vt pluribus locis vi facta vires obsessorum distraherentur, scalae ad Tadonem, quo et Ludius comes cum suo comitatu venit, et Molineam portam comportantur, et Baiordanus Vasconum tribunus, ac Bironus huic rei destinantur. ad eam partem siue matis reciprocantis fiducia, siue temporis angustia obsessi aggerem imperfectum et murum residuo humiliorem reliquerant, ad portus fauces nauem onerariam destituisse contenti, quae castello in eo ex asseribus ferratis constructo tormentorum impetum sustineret. Bironus ad Catenam vim facere debebat, quo loco circuitu vsus non nisi orto iam sole peruenire potuit. itaque cum detectus a praesidiariis insidias videret, re minime tentata abiit. Baiordanus cum scalas admouisset, clara iam luce ad Molineam portam Molineum impetum fecit, tanta vi repulsus, vt relictis scalis et multis ex suis caesis ac mutilatis inde cum damno discesserit. eo in certamine praecipua feminarum virtus fuit, quae ex superiori loco saxis, igneartisicioso, et interdum contis rem gerere magna cum regiorum admiratione conspectae sunt, quaedam etiam in fossam progressae, vt stratos hosteis iugularent, et spoliarent. inde cuniculis nostri institere, aggere erecto, vt ab Euangelij propugnaculo tuti essent; et quatriduo post acri verberatione facta cuniculo ignem concipiente munimenti extrema pars magno cum fragore diruta est; sed longe alio, quam nostri rebantur, euentu: quippe cuniculariorum magno errore, maior quam oportuit pulueris copia indita fuerat, ita vt eius ruina et fragmenta huc illuc disiecta in nostrorum perniciem verterint, oppressis amplius CC ex obsessis etiam desiderati Morterius, Ronflacus, Grolius, Vincentius pastor, et Talmondus, ac praeterea duo gregarii milites. ita impetus regiorum frustra fuit, feminis, quae mox in ruinam ascenderant, et multa nostris cum conuitiis exprobrando igneamque materiam suis subministrando, et interdum in nostros vibrando sexum egrediebantur. tantum perspectae audaciae specimen tunc editum biduo post maiore laude cumularunt, eruptione ab obsesis per subterraneos meatus facta, qui regios adorti


page 118, image: s118

plerosque obtruncant; vulnerato Saualiano, et Bastiliae legato, incensisque iniecto a feminis igne, operibus ac ponte inprimis a nostris inchoato. Mussus in eo certamine ex obsessis grauiter sauciatus, ex eoque vulnere postea decessit. dein XIIII Kal. Maias Cossenius, et mox Scipio Verganus, dum in vallo essent, glande plumbea icti sunt. vtriusque mors mira laetitia in vrbe accepta; atque illius quidem, quod praecipua eius opera in Sanbartholomaea laniena grassatores vsi essent; huius, quod cum aliquando muniendae Rupellae industriam suam et Condaeo et Colinio locasset, eandem nunc turpissimo transfugio ad capiendam vrbem addiceret. proinde manifestum diuinae vltionis exemplum hoc Pastoribus publice. in concionibus magna vocis contentione depraedicatum est. iam pridem constans de classe auxiliari rumor increbruerat, quae tandem altero post die vento et aestu secundis in regiorum conspectum ita se dedit, vt plenis velis in portum vel inuitis iis sine vllo detrimento ingressura crederetur. naues LIII numeratae sunt, quae vt regias numero superabant, ita celeritate, armamentis, militum virtute multo inferiores erant. harum XX praecedebant; tum sequebatur insignis praetoria, quam tamen Mongomerius non conscenderat; ceterae minores vltimum agmen claudebant, quibus II OIO armatorum ex Gallis, Belgis, et Anglis portabantur. Ioannes Sora et Loretus secundum Mongomerium summum imperium tenebant. classis Baiae promontorium praeteruecta cum regiam instructam videret, in ancoris ea nocte substitit, ad quam Mirandus cum trireme armata nequicquam abijs, qui in Veneta naue et Correliae munimento excubabant, tormentorum ictibus petitus mittitur, vt Mongomerium de obsessorum statu edoceret. ibi aliquandiu pugnatum a Scipione Flisco, Bastiae triremibus vltro procedentibus et hostilem classem lacessentibus. sed tormentis tantum res acta, Mongomerio sub noctem recedente, qui mutante vento conuersa velificatione vsus, e conspectu nostrorum se subduxit, et inde Bellaminsulam in Armorica ad Ligeris ostium sitam, vnde comeatus copiosus in castra comportabatur, occupauit, ibique euentum opperiens se munire instituit. expostulanti ea de re apud Elisabetham per Oratorem suum regi responsum est, Reginam in foedere nuper icto fidem interpositam religiose seruare decreuisse, nec commissuram, vt eam violasse merito dici possit. quod ad auxiliareis attinet, eos praedones esse et exules, de quibus, sicubi comprehendi possint, et ipsa supplicium sumi expetat; nam iniussu suo profectos, et falsa insignia geltare, in quos proinde si rex tanquam in piratas animaduertat, eum iure suo vsurum, et rem sibi gratissimam facturum. quam excusationem rex in optimam partem accepit, quod ad existimationem rerum suarum facere existimaret, hoc responso passim de industria a nostris publicato, omnibus innotescere, potentissimam Reginam in tali occasione nolle a foedere discedere, et a Protestantium in Gallia tumultuantium partibus alienam esse. demum VII Kal. Maias repetita pulsatio a nostris; qua intermissa, sub meridiem Oartisius et Vallius Essartij, qui in vrbe erat, frater nomine Andini ad Cuneam portam venerunt, et colloquium poposcerunt. egressi Praetor, Essartius, et Odetus Nortius vrbis pastor, et aliquanto tempore simul fuere. post vtrorumque discessum ignis in cuniculum Euangelii propugnaculo subiectum iniicitur, et dehiscente terra multi vtrimque absorpti. sub id nequicquam a nostris oppugnatio tentata; tantum CC tormentorum ictus displosi. postridie displosio integrata, ne fossores in altero cuniculo parando occupati exaudirentur: rursusque ad colloquium deuentum die insequenti, et vtrimque cum mutua laetitia ac gratulatione discessum. postridie ad Tadonem pugnatum egregie a nostris sub vesperam, exscensione etiam in fossam facta, qui inde ab obsessis postremo depulsi sunt, displosis interim CCCC tormentorum ictibus. die insequenti rursus directa ad Euangelii propugnaculum verberatio. ex Veneta etiam naue admodum crebris in vrbem ictibus fulminabatur, vndique accurrentibus quasi ad summam oppugnationem copiis. ibi dum acrirer vtrimque pugnatur, feminis virorum galeis sumptis, et omnia militaria munia impauide ad nostro rum stuporem administrantibus, tandem pars Euangelii munitionis


page 119, image: s119

concidit, decetero hautmagno inde per cuniculum illato oppidanis detrimento. quinque horis certatum, quinquies repetito certamine, et displosi circiter a nostris IO CCC tormentorum ictus, qui tandem retro pedem tulere a munitione vicina ponti a regiis strato opposita, quam Bobinellus cohortis vrbanaedux tuebatur, in latus ita infestati, vt consistere in vestigio non possent. in cuniculis quoque pugnatum, cum contrarios nostris opidani agentes sibi inuicem occurrissent, et lanceis ardentibus, breuioribus scloppetis, ac gladiis res acta. feminarum quoque audacia in eo perspecta, quae dimicando et stationes obeundo non secus quam viri ad aggerem et cuniculos excubabant. per hos dies Campetus, cum ex vinculis profugisset, in Aquitaniam transgressus sociorum ope Roianum in aestuario Garumnae rei frumentariae opportunum Tremolliae familiae oppidum occupat, quod postmodo deserere coactus est. tot aduersis successibus, et aliis incommoditatibus infracti nostrorum animi, tamen nouis subinde conatibus in spem potiundae vrbis erigebantur. Sed lente fere res in castris administrabantur. contra opidani de rerum nostrarum statu a regiis ipsis sedulo edocti, a desperatione et segnitie nostra nouos animos sumebant, et nihil de diligentia et alacritate pristina in bello, nihil in colloquiis de prioribus petitionibus remittebant. iamque rari ex vrbe in castra regia, plures ex castris ad obsessos transfugiebant, paulloque ante duo ex Santonica nobilitate equites stationem nostram praeteruecti, et vmbilico tenus extantes aestuariis superatis sub meridiem cunctis despectantibus per Molineam portam ingressi fuerant. ita que prid. Kal. Maias eruptione facta obsessi munitionem proximam Euangelii propugnaculo, quam a Tallario captam nostri ad hunc diem tenuerant, et pluteis atque asseribus munierant, trucidatis praesidiariis cepere, mox semidirutam deseruere; eaque re aliquantum retardati nostrorum sunt conatus. eodem die remissa ad Andinum postulata oppidanorum et nobilium, qui in vrbe erant, dum bellum geritur, nusquam intermisso aut abrupto de pace colloquio. nocte, quae III Non. Maias secuta est, opidani producta machina, cui a forma grui nomen fecere, ignem e ponte in propugnaculum iniecerunt, sed exiguo profectu; ac postridie Oartisius ad Cuneam portam venit cum postulatis. ibi a Praetore vrbis exceptus, post longum et altercationum plenum sermonem res in triduum reiecta. interea igne in cuniculum iniecto, cum milites ad vim faciendam destinati segniter incederent. nec adduci possent, vt in propugnaculum remitterentur, Strozzius et Gastius primarii duces ipsis exemplo suo praeire parati ab Andino reuocantur. quo eodem tempore res melius in fossa gesta, vbi munitio a regiis reciperatur, displosis bis mille tormentorum ictibus, et ad diem retenta fuit. nam postridie e Cunea porta et munitione proxima erumpentes obsessi praesidium regium inde depulerunt. nec multo post Bironus ipse in fossae labro minoris tormenti e moenibus displosi ictu in femore percussus est. repetitum dein per Oartisium colloquium, vrgente negotium rege, qui Claudium Pinarium, et mox Petrum Brulartum, vrumque a secretis epistolis ea de caussa ad Andinum fratrem legauerat, obsidionem, de cuius exitu multas ob caussas verebatur, in longum extrahi indignatus. VI Eid. et sequenti die varie pugnatum eruptione ab obsessis per Malabecam portam facta, et statione caesa ac in fugam coniecta. capto vicissim a Sancolumbo postridie Riuerij, Lilij signo, quod ille in Euangelii propugnaculo statuerat, et C circiter sarissis, neque vllo alio operae pretio a nostris facto, quamuis praesidiariis somno sepultis. quem errorem cum altero post die emendare vellent, vim facturi vigilum stationem repererunt, reque infecta abierunt. Sequentibus diebus ignis ab obsessis in regiorum pontem et munitiones iniectus, a quo tam spissus fumus excitatus, vt nostri locum deserere semel atque iterum coacti sint. egressa interim plebe ad piscationem vnde pauperrimi quique alebantur, leuiter pugnatum. tandem XVII Kal. Iunias totis viribus ad propugnaculum certatum, quae octaua oppugnatio a Rupellanis numerata est. Goas, Sancolumbus, Stephanus Castriota Vrbinas homo impiger ordines ducebant, qui magna vifacta, ab obsessis maiore repulsi sunt, glandium grandine infestati, et Sancolumbus et Castriota grauiter vulnerati; et hinc quidem


page 120, image: s120

mox femur amputatum, quod summa constantia pertulit. desiderati et complures alij, et in iis Rancherius nobilis Biturix ex Gonzagae familia. ex obsessis Vergerius Bellilocus, qui egregiam admodum operam toto obsidionis tempore nauauerat, in vmbilico letalem plagam accepit, ex qua mox decessit. tum redintegrata verberatio, et ad CCC tormentorum ictus displosi; qua postridie continuata, displosi circiter CC ictus contra munitionem rotundam, a qua infestabantur regii, quam et demoliti sunt. magna erat in vrbe pulueris sulfurei penuria, quo fiebat, vt raris nec nisi destinatis ictibus obsessi scloppetos disploderent; quod securiores nostros reddiderat. Sed nauigio forte a Mongomerio summisso et feliciter appulso, iam distributo inter milites puluere, obsessi displosione non parce, vt antca, sed liberalius deinceps vsi sunt, multique imprudentes e nostris sauciati sunt, et inter alios Poliacus, dum forte conspicuus in equo spatiatur, a Vascone destinato ictu concidit, ex quo in castra relatus altero post die obiit; quo eodem die et Pigallarius ipse in vallo sauciatus est. biduo post Heluetiorum legio iam diu exoptata, in castra tandem venit, quibus ad Ronsellium et Nestraeum hospitium assignatum. Secure agentibus, qui in vallo erant, in infrequentiores stationes eruptio ab obsessis, vt credibile est, prius monitis tempestiue facta est, trucidatis obuiis quibusque, et qui elabi poterant trepida fuga dilaplis; etiam machinis muralibus III clauis confixis. verum diutius morati, accurrentibus regiis in reditu vndique circumuenti se tamen eadem, qua venerant virtute, expediunt, desideratis XX circiter ex suis, et in his Marronerio nobili Pictone, et aliquot sauciatis, cum Bobinellus strenuus ordinum ductor, eodem die ante eruptionem scloppeto interfectus fuisset. occisi e nostris amplius CCC et IX signa capta, quae postridie obsessi pro moenibus magno cum nostrorum dolore crexerunt. neque tamen a proposito destitit Andinus, quod ex procerum consilio ceperat, cuniculos agendi et rastris ac ligonibus propugnaculi radices suffodiendi. itaque quinque institutis denuo cuniculis totum illud spatium, quod a Vetere fonte ad Euangelij munimentum pertinet, diruere aggreditur; quod munimentis humilioribus tribus destructis commode fieri posse peritis persuasum erat. quorum primum ab hostibus vltro relictum exigua caede occupatum fuerat, alterum saepius amissum, saepius recuperatum est: postremum machinae curulis ad foramen delatae ope euersum. alia Cuneam portam versus sita ex fossae labro minoribus tormentis verberabatur, ita vt dimidia fossa tantum hostibus reliqua esset; ex qua tamen adducto tormento munitiones regias ad radicem Euangelii propugnaculi erectas infesta pulsatione quassabant. sub id tempus Monpenserius in Armoricam, cuius praeses erat, ad excursiones Mongomerii prohibendas et commodiorem comeatus subuectionem ab Andino cum copiis terrestribus ablegatus est; quem paucis post diebus Albertus Gondius Bellaeinsulae nuper e sacro opulenti illis locis coenobii patrimonio abstractae creatus marchio, cum instructa classe secutus est, vt ex ea Mongomerianos expelleret. VII Kal. Iunias repetita vehementiore quam antea verberatione Heluetiorum copiae in aciem educuntur contraria obsessorum verberatione paullum intio infestaraedein ignis in cuniculos paratos, in quibus residua spes erat, inditur; qui cum fragore magno disiecto muro longe alio ab opinione euentu rem confecit, terra et ruderibus, vtrimque congestis, ita vt ruinae latera inde firmarentur, iisque insidentes defensores tanquam aggere ad id de industria exstructo enitenteis nostros crebra glandium grandine summopere infestarent. Galtii et veteranae demortui Cossenii copiae antecedebant duce Philippo Strozzio, qui cum XXX centurionibus ac signiferis intrepide locum aggreditur. Subsequebatur Condaeus, decoris magis caussa, quam quod eam expeditionem probaret, et Longauillanus cum delecta illustrium virorum manu. vltimo loco Guisio et Engolismensi notho ducibus milites incedebant, qui cum superioribus certaminibus animo infracti, segniter, nec pro ducum imperio pugnarent, centurionum et imperatoris ipsius spem fefellerunt. quinquies repetito certamine toties repulsi nostri, feminis pro muris et in fossa certatim cum viris aemulatione supra sexum stupenda certantibus. tandem duo de XXX centurionibus aut amissi, aut sauciati, et in his Goas ipse, qui


page 121, image: s121

primus in ruinam summa virtute conscenderat, quo ex vulnere statim decessit complurium stipendiorum dux, qui cum innumeris certaminibus interfuisset, nullum hactenus vulnus acceperat. eo casu territi ceteri, post displosos IO CCC tormentorum ictus, pedem retulere. desiderati praeterea ex nostris CCC amplius milites, cum ex obsessis XXV tantum periissent, et in iis Blasius strenuus ordinum ductor fragmenti lapidis ictu occisus. parte alia ad Tadonem scalae admotae, vbicomes Ludius rem gerebat, et aliquanto tempore nauis, quae catenam seruabat, in nostrorum potestate fuit. nocte insequenti ruina ita ab opidanis sarta est, vt firmior quam ante verberationem ea vrbis pars cunctis appareret. post hanc oppugnationem cum potius occasiones honeste ab obsidione discedendi quaererentur, quam potiundae per vim vrbis spes superesset, commodum accidit, vt nuncius de Andium duce in regem Poloniae electo in castra perlatus sit: vnde eruptionibus et proeliis leuibus, interdum etiam continuata verberatione belli potius fucus, quam bellum fuit. interim allatae Mongomerii leterae, quibus de profectione sua in Angliam quo iam Anguillarium legauerat, certiores opidanos faciebat, et breui cum auxilijs venturum se significabat. Admotae et propugnaculum toties pulsatum a nostris crates et viminea dolia: tum etiam ad Tadonem iuxta Sannicoleam portam; cura rei comiti Ludio, et Io. Petro Peloiae harum rerum perito demandata. tunc Brauius strenuus ordinum ductor indigne antea a Praetore habitus specie eruptionis ad nos transfugit; cuius discessu aucta in vrbe suspicio, et VIII Eid. Iun. multi ex opidanis in carcerem coniuncti, quod diuturnioris obsidionis taedio et annonae in dies decrescentis penuria pacis rationes iniri cottidianis sermonibus et porrecto etiam libello expetere prae se ferrent. biduo post eruptionibus aliquot certatum. diuersa parte omnia lente et segniter in castris agebantur, et iam de nouo regno ac discessu cogitantibus proceribus milites ipsi parum ducum dictis audientes erant. quo cognito rex Nicolaum Neouillium Villaregium ab epistolis secretis, cuius prudentiae et fidei multum tribuebat, postremo ad fratrem miserat, cum mandatis vt quauis ratione cum Rupellanis transigeretur. quod vt commodius et honestius confieret, dum inutilibus hactenus colloquiis res extrahitur, tentatur denuo prid. Eid. Iunias oppugnatio, nouis actis cuniculis, et classe propius accedere iussa, vt ex ea in portum et naualia infestis ictibus effulminaretur. tum quo obsessorum vires distraherentur, bipartito fit impetus, et duobus locis ad ruinam itur, completa prius fossa et subruto muro. sed nimia festinatione praecedentium et segnitia subsequentium irritus conatus fuit. nam cum C circiter ex nobilitate in summum veteris fontis propugnaculum euasissent, et in ruina diu constitissent, conspicati fossam interius ductam et munitiones ad latera erectas, cum nemo consequeretur, iam per illud otium crescentibus opidanorum animis, post densam sclopetariorum grandinem tandem retro compulsi sunt. Ludouicus Claromontius Ambosianus Bussij nomine postea notior, iuuenis manu promptus, et Iulius Centurio Genuensis, et nonnulli alii grauiter vulnerati in castra relati sunt. nec felicius res ad Euangelii propugnaculum eodem tempore gesta est, Guisij, qui rei praeerat, imperia detrectante milite. itaque postridie LX peditum signa ab Andino eam ob caussam exauctorata, ac tribuni et centuriones aliquot dignitate moti, et in eorum locum valli ac munitionum custodia proceribus ac Heluetiis attributa est. ignauia quoque punita; quippe cum eruptionibus quibusdam simulatis tantus pauor militem superioribus diebus inuasisset, vt turpi fuga aggeres ac signa sine certamine desererent. sub id Montalbanensium legati in castra venerunt, quibus Rupellanos compellandi copiam fecit Andinus, misso cum iis Lanouio, qui cohortationibus suis et suo ipsorum exemplo opidanos ad pacis condiciones accipiendas inflecterent. consultatione non citra altercationem habita, eo deliberatio rediit, vt obsessi, conscientiarum, corporum, ac fortunarum salutem ac libertatem sibi omni ratione tuendam ducerent. ita remissi legati, et rursus verberatione ad Sannicoleam portam a Ludio instituta, scalae admouentur, eo consilio, vt inopinato opidani opprimerentur. sed re ab obsessis cognita consilium irritum fuit. grassabatur in castris, vt fit in diuitinis obsidionibus mortifera lues, ex qua plerique nihil proficientibus remediis cottidie moriebantur, ac per hos dies ex ea magno sui desiderio relicto


page 122, image: s122

obiit vicecomes Vzatius strenuus dux, et rei maritimae apprime peritus. cumque res iam ceptis et in posterum destinatis colloquiis ad exitum paene perducta videretur, momento, paulum abfuit, euersae sunt, illico displosis, dum imperator singula loca explorando intra munitiones cum Alenconio fratre ac Nauarro deambularet, ab opposita turricula duabus minoribus machinis, quarum altera pluribus, sed exiguis globulis oppleta, imperator ipse in ceruice laeua manu ac femore innoxie perstrictus est: altera Ioannes Garda Vinsius imperatori percarus, quise ad flammae, quae ictum praecedere solet, conspectum opposuerat, paene letaliter in praecordiis ictus est, quo ex vulnere tamen raro medicorum studio et incantamentis, vt creditur, curatus conualuit. nec ea re tamen exacerbatus magis imperatoris animus, qui missis delegatis rursus colloquium repeti mandauit: quod vltro citroque comeando, dum interea semper res hostiliter, sed lente agerentur, ad XI vsque Kal. Vtil. extractum est; quo die ignis in cuniculum a nostris excauatum iniectus est, sed contrario ac sperabatur exitu, terra exterius reiecta, et difficilem ascensum ad Veterisfontis propugnaculum superandum efficiente, vrbemque ab ea parte magis firmante. tum promota ad Sannicoleam portam III tormenta, et CCC ictus a Ludio contra eam displosi. demum loco destinato cum delegati a rege Io. Scarsius Valliguidonius, Renatus Villaclarius, Fr. Balma Suzaeus, Ioannes Surchius Malicornius, Blasius Monlucius, Hermanus Guntaldus Bironus, ac postremo cum Lanouio et Bernardo Fiza regi ab epistolis Albertus Gondius venissent, ab oppido cum Montalbani et Nemausi delegatis, praetor vrbis, et Gargolleus peditum praefectus venere. post crebras altercationes de Sancerra, quam pactis comprehendi imperator hactenus noluerat, condiciones hae perscribuntur: vt quantum ad conciones, baptismorum et matrimoniorum celebrationem, integra omnia Sancerranis manerent; de cetero edicti beneficio excluderentur. Rupellae, Nemausi, et Montalbani libera professio permitteretur. additum quo auctoritas regi, dignitas regi Poloniae seruaretur, vt Rupellani supplices ab ipso tanquam regis legato praeterita condonari peterent. eodem die reuersis in oppidum legatis, conuocata ad tubae sonitum nobilitate ac postea plebe, omnes publicerogati, vellent probarentve leges ab Andino propositas, et assentientibus cunctis postridie cum ad locum conuentum rediissent, responsum est a regiis, Poloniae regi, sic enim iam appellabatur Andinus, inpraesentiarum non vacare, vt condicionibus subscriberet, ceterum securos Rupellanos esse iubere. nihil enim contra condiciones conuentas factum iri; tempore per eam moram captato, quo rex de re omni edoceretur, et pacta conuenta confirmaret. interim induciae in sex dies pactae; per quarum tempus rex Poloniae cum Marranum valetudinis caussa concessisset, per eius absentiam cuniculus igne fortuna concepto concrepuit, commotis mirum in modum opidanorum animis, qui eo casu a fide data discessum aut discedendi occasionem quaesitam existimabant: quod tamen tanquam imprudentia factum postea excusatum est. interea Fr. Bellauilla, cui condiciones ad regem perferendae datae erant, in castra rediit. itaque prid. Non. mota loco tormenta, et viminea dolia vtrinque siue amota siue incensa; ac quatriduo post Bironus vrbem per Cuneam portam ingressus est, praecedentibus quatuor tubicinibus regiis ac feciali. tum praeconis voce edictum de pace per vrbis plateas publicari mandat, epuloque in vrbanis aedibus exceptus, sub vesperam in castra rediit. miraculi loco a Protestantibus atque adeo obsessis acceptum, quod cum toto obsidionis tempore affatim et solito copiosius surdones, ita vulgo dicti, ostreorum seu pectunculorum id genus est, in pauperculae plebis recedente aestu ad piscationem ruentis esum suppetiissent, soluta obsidione statim euanuerint, neque diu postea ita frequentes visi sint. edicto, motuum post IX Kal. VIIbr. excitatorum obliuio sancitur; maiorum religio locis, quibus ab illo die exturbata est, restituitur; Rupellanis, Nemausensibus, et Montalbanensibus libera doctrinae suae professio iuxta edicta in Protestantium gratiam facta permittitur, fidi regiae maiestatis subditi, et praesidiis immunes declarantur, priuilegia ipsis sua confirmantur: item ex iis, qui ab illo die in eadem religione perseuerauere, domum redire, ibique cum omni conscientiae libertate manere, et inde, quo velint per vniuersum regnum comeandi facultas


page 123, image: s123

datur; nobilibus, qui summam iurisdictionem habent, et ab illa die eandem religionem professi fuerunt, conciones domi, baptismos et matrimonia celebrare, coenam administrare ius est. syngraphae et promissiones de eiuranda relligione ab illo tempore factae irritae pronunciantur. item omnes sententiae aduersus Protestanteis belli istius tempore latae, siue in capitalibus, siue in ciuilibus caussis, tanquam nullae et nullius effectus declarantur. cuncti dignitatibus, muneribus publicis, ac bonis restituuntur. postremo additum ad testificandam trium illorum opidanorum obedientiam, vt ad duorum insequentium annorum spatium ex singulis vrbibus quatuor e primariis ciuibus, qualeis rex pro suo arbitratu elegerit, in aulam veniant, et trimestri exacto commutentur. iis praeterea rex recipit, se gubernatorem impositurum, qui suo nomine regat pacate opidanos, iudicesque minime ipsis suspectos daturum. Sancerrani eo non comprehensi, nisi generali clausula, qua in relligione sua hoc vltimo bello perseuerantibus cautum est; qui interea ad extremum ac portentosum, qualem antea diximus, finem redacti, ad VItilem vsque insequentem summa animorum obstinatione obsidionem pertulerunt. hunc exitum habuit bellum hoc quartum ciuile post tumultum Parisiensem, cum debellatum caede illa omnino ab aulicis putaretur, in quarundam vrbium oppugnationibus inchoatum et peractum, ac praecipue in vnius Rupellae obsidione, quae regni totius robur et impetum in se concitatum per tot menseis pertinacissime praeter omnium opinionem sustinuit, et ad extremum fregit, praeter Aumalium, Talarium, Cossenium, Goam, eius fratrem et alios, XL bellatorum OIO, quae ad eam vndique conuenerant, caedibus, morbis, aut alia peste extinctis, et in his LX ordinum ductoribus: praeterea ingenti pecunia et apparatu bellico consumpto, et ad extremum redactis ad eas angustias rebus, vt rex ea pace plus quam caede Parisiensi, contra quam ei falso persuasum fuerat, se lucratum existimaret. post obsidionem et proceres aliquot ex contage tunc populariter serpente perierunt. nam Helionorus Aurelianus Longauillae dux Bloesis in itinere decessit, nec non Antonius Crussolius Vticensium itidem dux, cui sine liberis defuncto Iacobus frater Acierius antea dictus, qui iam relicta Protestantium caussa regias partes sequebatur, iure hereditario successit. nouus Poloniae rex conscensa classe cum Alenconio fratre, Nauarro, Condaeo, ac plerisque proceribus Condiuicinum Namnetum venit, et inde aduerso Ligeri votis Cleriacae virgini nuncupatis ac persolutis Aurelianum regali pompa ingressus est IX Kal. VI tileis: quem honorem rex frater nouo regi haberi voluit, iam eius potentiam et magnitudinem in regno suspectam habens, et eum honorifice a se dimittere vehementer cupiens. Andini in regem Poloniae creati mentio me admonet, vt electionis illius negotium, de quo superiore libro aliquid obiter attigimus, nunc ab origine repetam, et pluribus explicem, et ante omnia quaedam de regno ipso, eius prouinciis, regibus, et publica administratione, quantum ad rem satis erit, paucis praemittam. vltra Vistulam, qui limes est Germaniae orientem versus, latae iacent Sarmatiae; Europea prima, deinde Asiatica, ad VII trionem porrectae, quae Tanai fluuio, et Maeotide palude discriminantur. in Europaea Poloniae regnum situm est, quod etiam citra Vistulam versus occasum ad Oderam seu Viadrum vsque protenditur, et Pomeraniam ac Prussiam amplissimas Polonicae ditionis beneficiarias prouincias, quanquam et easdem Imperium Germanicum sibi vindicat, Poloniam denique proprie dictam, a qua toti regno nomen, inter Vistulam et Oderam amplectitur. totum igitur regnum ab Odera ad Vistulam et a Vistula ad Borysthenem hodie Nieperum dictum, a Ponto Euxino ad mare Balticum, ab extremis Lithuanorum finibus ad Moscorum et Suecorum vsque limites extenditur. in Europaeae Sarmatiae spatio maximae ac frequentissimae regiones moribus ac lingua differentes, nimirum Polonia, Prussia, Massouia, Samogitia, Liuonia, Lithuania, Volhinia, Podolia, in vnum fortissimum regni corpus coaluerunt. et Polonia quidem, cui a Pole nomen, quod vocabulum planiciem et venationem sonat, eo quod plana maiori ex parte prouincia et venationibus exercendis opportuna sit, in maiorem et minorem diuiditur, et ab occasu


page 124, image: s124

Oderam habet, et trans Oderam Germaniam omnium Europae prouin ciarum maximam, a meridie Pannomas, ab ortu Lithuaniam respicit. regio ferax, opidis ac vicis et castellis frequens, fluuiis crebris irrigua, et adhaec generosa nobilitate abundans, quae armorum curam fere cum literis coniungit. itaque et regionum visendarum gratia nobiles ac primores adolescentes crebro lares paternos deserunt, et magnam secum doctrinae copiam et optimarum rerum vsum non mediocrem, quod illis inclementis coeli rigore denegatur, ex peregrinationibus collectum domum referunt. Slauica lingua vtuntur, vt et in Germania Boemi, Silesij, et Moraui, a Slauis e Roxolania populis profecta, qui circa Attilae Hunnorum regis tempora vacuas Vandalorum sedeis occupasse, et in interiorem Germaniam victricia arma intulisse memorantur. ab iis, vt genus, sic lingua propagata hodie quam latissime per VIItrionem et orientem patet, eaque fere praeter eos, quos dixi, Vindae, Baltico mari vicinae gentes, Pomerani, Lusatii, Roxolani, Mosci, quorum non solum in Europa, sed etiam in Asia latissimum est imperium; Circassij etiam Quinquemontani ad Pontum habitantes, Rasciani, Moesij, Seruiani, Bulgari, Bosnenses in Illyrico, Dalmatae, Istri, Carniolani, ac denique Carinthij vtuntur. Poloni Miecislao duce circa annum Christi IO CCCCLXV sacra Christiana suscepere, Ioanne XIII Romae sedente antiquissima apud eos vrbium Guesna a Lecho primo gentis duce, vti fertur, condita, et a Gniasdo, quod nidum patria lingua significat, appellato, quod in eo loco aquilarum nidum reperisset Lechus, vnde principibus Polonis alba aquila expansis alis insigne etiam hodie manet. vrbs archiepiscopali sede decorata est. archiepiscopus legatus R. S. natus et totius regni primus habetur, et substracto e viuis rege, etiam munere apud Polonos fungitur regio, mittendarumque ad exteros legationum, custodiendorum finium, et promulgandorum comitiorum ius habet: regem electum pronunciat, sacro oleo inungit, regiumque diadema imponit. in supremae dignitatis signum sublatus praefertur ei baculus, et cibum sumpturo tympana militaria pulsantur; qui honos soli regi in Polonia habetur. aula nulla post regiam praeterquam archiepiscopalis censetur, et aulici familiares eius, non famuli, vt ceterorum episcoporum, vocantur. postea Cracus, qui circa annum Christi IO CC regnasse scribitur, Cracouiam ad Vistulae ripam aedificauit, in eaque regiam sedem fixit, quam postea Popielius senior regionis montanae pertaesus, in qua sita est Cracouia, regium tribunal Gnesnam retulit, et rursus Vladislaus regiam circa annum OIO CCCXX Cracouiam transtulit, quae et episcopali sede, et arce a Sigismundo I in colle Vouelo constructa maxime insignis est, et tribus opidis contiguis Casimiria, Cleparia, et Stradomio frequentissima efficitur. Casimiria Stradomio et interlabente Vistula, qui receptis amplius XIIII magnis fluminibus apud Gedanum vrbem Borealis orae nobilissimam et emporium illis locis celeberrimum in mare exoneratur, a Cracouia separatur; amplissimo ponte interiecto facultatem vltro cittoque comeandi praestante: Casimiriae coniunctus est Hebraeorum vicus, qui olim promiscue cum Christianis habitabant, postea separatim, vt se a plebis iniuriis assererent, locum hunc multis magnis et elegantibus aedificiis exstructis occuparunt. praeterea Cracouiae gymnasium est et schola ab Vladislao I Iagellone instituta, in qua mathematicarum artium, philosophiae, theologiae, ac iuris studia florent ac docentur. altera Poloniae vrbs est Posnania, quam Varta celebris fluuius alluit, post Cracouiam et superbarum aedium splendore ac magnificentia mercatorum atque opificum omnis generis numero et omnium rerum non solum ad vsum, sed etiam ad luxum necessariarum copia ceteras antecellens, episcopali et ipsa dignitate insignis. secundum has duas primarias Vladislauia siue Cuiavia numeratur, quanquam nec aedificiis, neque opibus cum vtraque comparanda, cuius episcopo amplissima dioescesis subest, nempe tota Pomerania et Gedanum ipsum, de quo modo diximus. sunt in prouincia ea praeterea aliae vrbes et oppida; quibus et ab illis cognominatis regionibus Palatini, quos lingua patria Vaiuodas appellant, quasi militiae duces dixeris, praeficiuntur, iique sunt, qui amplioribus prouinciis praesunt. nam Castellani angustiorum regionum sunt praefecti. Lithuania post Poloniam


page 125, image: s125

sequitur, amplissima sed vasta prouincia. campestris pabuli ferax, nemorosa et pluribus aestate locis, postquam niues colliquatae sunt, palustris. fluuios nobiliores habet Naruam, Chrononem et Beresinam copia piscium maxime abundanteis; praeterea Vilnam et Veliam, qui ad Vilnam de alterius nomine dictam vrbem totius prouinciae metropolim confluunt. vitibus regio propter coeli rigorem, vt et Polonia caret, sed populares birra atque cereuisia ex aqua, tritico, vel hordeo et lupulo cocta, item medone ex aqua, melle, lupuloque confecto vtuntur. martarum, castorum, harmelinorum, aspreolorum, nigrarum et albarum vulpium, luporum, pantherarum, vrsorum pelles Lithuani in omnem Europam transmittunt, Hercinia silua bonam prouinciae partem occupante; in qua praeter alia animalia visuntur et iubati bisontes taurorum specie cornibus quandoque sic diductis, vt treis procerae staturae viros eorum interuallum capiat. alces item ceruina effigie, colore tamen ad albedinem inclinante, cornibus nonnihil differentibus producit, quae velocissime currunt, sed instar equigradarij. pellibus bisontis et aliis praeparatis in bello vtuntur milites. carnes etiam inter delicata obsonia numerant; et alcinae quidem vngulae, si statis temporibus abscindantur, praesentissimum aduersus comitialem morbum remedium credunt. a Libone quodam Roma exule fabulantur nomen prouinciae inditum, quasi Liboniam dicas, quae postea primis mutatis literis Lithuania appellata sit: et argumenro eam fabulam firmant, quod multas Latinas voces eorum lingua admistas habeat. nobilitas in ea magna, et primariae dignitatis viri, in quibus dux Slucensis, qui incredibili priuatarum opum apparatu vel aliquibus Germaniae et Italiae principibus exaequari potest: item Olicae duces ex illustrissima Radeuilliorum familia, ex qua Sigismundus Augustus Barbaram lectissimam feminam in vxorem duxit Nicolai sororem, cuius industria et virtute iuris Polonici Liuonia facta est, sicuti suo loco diximus. magna et clarissimae Cholocheuiciorum comitum gentis inter Lithuanos et aliorum dignitas est. vltimi VIItrionalium ad illas partes Christianis sacris initiati sunt circa annum OIO CCCXXCVII, episcopo Vilnae ab Vladislao Iagellone tunc instituto, cuius successores Graecorum ritibus addicti diu Patriarcham Constantinopolitanum, vt et Roxolani, solum agnoscentes Romano Pontifici obtemperare noluerunt. prope Vilnam Tatari gens Scythica supra Vacam amnem agros colunt, Mahumetanae superstitioni addicti, quos Vitoldus anno S. OIO CCCXCVI ex media Scythia abductos cum vxoribus et liberis in media Lithuania collocauit. ii suis legibus viuunt, et ex aequo cum Lithuanis magni Principis imperium agnoscunt, eorumque opera rex in bello vti consueuit. cum ceteris Tataris continuum magis quam infestum bellum gerunt Poloni, quippe in Podoliam et Russiam vsque fere excurrentibus: et hoc quidem anno in feriis Paschalibus OIO IO CCC ex iis Baca et Sicoza ducibus ad Baram vsque arcem progressi sunt, vicisque aliquot et praediis circumiacentibus succensis, dum onusta praeda reuertuntur, a familia Buczacii praefecti Camienecensis inopinata eruptione circumuenti sunt ac trucidati, spoliis receptis. Lithuaniae autem principes magni Ducis titulum vsurpabant, non ab imperatoribus concessum. sed vt Moscorum principes plurium Ducum ditionibus in vnum coalescentibus hanc praerogatiuam sibi priuata auctoritate sumpserunt, ita et Lithuanos duces fecisse vero simile fit. ceterum inter magnos Lithuaniae duces praestantissimus fuit Iagello a Gedimino genus trahens Olgirdi F., qui abrogatis Gentilium superstitionibus primus Christianorum sacris initiatus est Vladislai nomine accepto, et reginam Heduuigen Ludouici Hungariae et Poloniae regis filiam, quam Poloni regio diademate ornauerunt, vxorem duxit, et dotale regnum cum vxore accepit anno S. OIO CCCXXCVI. atque vt parem Polonis omnibus tam praeclari beneficij referret gratiam, post consummatum cum regina coniugium Lithuaniam omnem cum Samogitia et ea Roxolaniae parte, quae in ditione eius erat, Poloniae regno iure sempiterno adiunxit, et regibus Polonis obnoxiam fecit. ab eo stirps regum Poloniae propagata est, quae in Sigismundum Augustum anno superiore defunctum desijt. Lithuaniae Roxolania regio subest, quod nomen tamen latius patet, et vt


page 126, image: s126

nomen ipsum praefert, disseminatam gentem significans quicquid terrarum est inter mare Balthicum et Liuoniam, Sueciam, Oceanum glacialem, Volgam, qui Rha hodie appellatur, Maeotim paludem, Pontum Euxinum, montes Sarmaticos, Poloniam, Lithuaniam, et Samogitiam complectitur, in duasque regiones diuiditur, quarum altera Carpathios montes non longe a Cracouia attingit, et secundum Tyram ad Valachorum fineis, atque ex altera parte Borysthenem et Pontum Euxinum porrigitur; tum ad vtramque Axiaci fluminis ripam vergit, et a Tanai Europae et Asiae limite ad Astracanum nobile emporium in citeriore Volgae ripa ad eius fere ostia, vbi a Medis, Persis, Armeniis, Scythis, et Moschis nundinae celebrantur, per vasta terrarum spatia extenditur. inde Volga non magno interiecto spatio in LXX ramos scinditur, plurimis insulis factis, totidemque per ostia nauigabilia in mare Hyrcanum siue Caspium euoluitur. et haec quidem Roxolania, quae vltra Borysthenem ad Persarum vsque fineis extenditur, magno Moscouiae duci paret: haec, quam regiam vocamus, Leopoliensi, Lublinensi, Belsensi; nec non Podoliae, Volhiniae, Kiouiae, Circassiae et Podolakuae regionibus comprehenditur. eodem iure, quo Lithuania, atque adeo cum Lithuania in regni Polonici ditionem concessit, sicuri et Samogitia, quae Prutenis et Liuonis intermedia cum Lithuania contigua est, ferax frumenti et leguminum, siluis et nemoribus amoenissimis exornata, sed nulla celebri vrbe aut illustri oppido insignis. Massouia autem doctissimorum et fortissimorum virorum fecundissima cum antea communi totius Poloniae nomine censeretur, tunc primum peculiarem adepta est appellationem, cum Maslaus siue Masos Miecislai Polonorum regis pocillator circa annum Christi OIO XXXIV, ardente bellis ciuilibus regno, mortuo rege, prouinciae dominationem inuasit, eamque de suo nomine Massouiam vocauit. verum a Casimiro I deinceps vna cum Prutenicis auxiliaribus victus et tandem etiam supplicio affectus vitam cum principatu amisit. nomen tamen semel regioni inditum ab eo tempore mansit, quamuis prouincia ad amplissimi regni corpus reuersa: Vistula, Narua, et Bugo irrigatur, et vros, quos et turos patria lingua vocant, boum siluestrium genus nigrum sola producit. metropolis eius est Varsauia ad Vistulam, cui ligneo ingenti ponte coniungitur, vbi ob loci opportunitatem comitia regni celebrantur. secundum eam Plescouia dignitate praecipua est; vtraque episcopalis ciuitas. Prussia siue Borussia, et Liuonia supersunt amplissimae prouinciae regni Polonici beneficiariae, de quibus cum superioribus libris, qua ratione in ditionem Polonicam concesserunt, abunde dixerimus, non est quod earundem rerum repetitione lectori molesti simus. initio apud Polonos summa potestas penes vnum fuit, isque Lechus memoratur, de quo diximus, quo sublato principis vnius imperium pertaesa gens, XII ex omni procerum numero sibi duces seu Palatinos creauit, quibus et summam vniuersae reipub. commisit administrationem. sed rursus ad vnum delata potestas est, qui Cracus fuit Cracouiae conditor circa annum Christi IO CC, cuius stirpe extincta Palatini rursus remp. gesserunt, donec Primislaus homo plebeius, sed astuto ingenio et virtute supra nataleis, cum feliciter rem aduersus Hungaros gessisset, anno LX seculi insequentis omnium suffragiis princeps creatus est; quem alii atque alii longa temporum serieprincipes secuti sunt vsque ad Boleslaum I, qui ab Othone III Caesare repudiato ducis nomine, quo maiores sui contenti vixerant, in ciuitate Gnesnensi rex, socius et amicus Romani imperii appellatus est, anno Ch. OIO I. quod cum successores diu seruassent, eo tandem Boleslaus II post patratam Stanislai episcopi necem priuatus est, quod tamen seculis aliquot deinceps Primislaus resumpsit ex nobilitatis consilio, a Iacobo archiepiscopo Gnesnensi regio diademate insignitus, anno OIO CCXCV. ab eo regium nomen mansit et dignitas regia; sed cum moderato potentiae temperamento. nam quamuis princeps supremam potestatem habeat, maxima tamen auctoritas remanet penes regni Senatum, qui ex nobilitate constat, plebe ab vniuersa reip. procuratione omnino summota, ita vt optimatum veluti auctoritas regio imperio, regia vicissim potestas Senatus et equestrium virorum libertate temperetur: sic fere vt amplissimum illud imperium regio


page 127, image: s127

splendore refulgeat, et regia in eo potestas, quae plerunque ad libidinem et insaniam vergens, cum cuncta licent, omnium scelerum et iniustitiae seminarium est, sapientissimis senatorum et nobilitatis animaduersionibus intra aequitatis terminos contineatur. itaque cum apud alios quicquid regibus placuit legis habeat vigorem, heic non modo nullam sine Senatus consilio et nobilitatis assensu fert legem, sed et legibus regni ipse obtemperare iubetur. incredibilis tamen est regum in Polonia maiestas, ac subditorum erga eum cultus, cum ex praescripto regum regnare iudicatur. quod enim praecipuum est, summa est iuris dicendi penes eos potestas: et quanquam nihil in quemuis sine publici iudicij auctoritate statuant acerbius, condonandi tamen multas, et ab legibus parata nece gratiam faciendi ius habent. possunt et ad repentinos reip. motus vrgente periculo vniuersam nobilitatem signo dato ad arma vocare, et irruentibus hostibus sub vexillis opponere, mercenarium militem conscribere, creare militiae magistros, exercitum exauctorare, et in militarium sanctionum violatores animaduertere. sed potissima eorum in creandis magistratibus et honoribus ac dignitatibus in eos quos dignos censuerint conferendis facultas spectatur: nam archiepiscopos, episcopos, coenobiarchas, ecclesiarum primicerios dicunt. Palatinos, Castellanos, Marescalcos, Cancellarios, Thesaurarios, qui sunt regni senatores, ex arbitrio suo faciunt. gubernatores, et quos Capitaneos vocant, ceterosque regionum iudices ac magistratus in singulis praeficiunt prouinciis. secretarios, supplicum libellorum magistros, ac reliquam curialium ministrorum turbam creant. plebeios homineis propter egregia bello et pace erga remp. merita iure nobilitatis ornant. castella, pagos, vicosque regaleis viris de se ac regno bene meritis vtendos concedunt. proscriptorum, et sine legitimis heredibus decedentium agros nobilibus viris in perpetuum donantomnes demum legationes, leges, literae, diplomata, priuilegia, et vniuersa foederum, induciarum et bellorum negotia regio nomine conficiuntur, ac regiis sigillis firmantur; ita tamen vt in iis maximam auctoritatem tota regni vniuersitas habeat. ad haec accedunt opes non mediocres; nam amplissimum regum est toto regno patrimonium; portoria ex mercatura complura; magna quoque pecuniae vis ex fodinis salis e profundissmis terrae venis raro naturae beneficio tanquam e saxo eruti quotannis in aerarium infertur, quales sunt apud Bochnam, et Veliscam in Satrapia Cracouiensi, apud Haliciam, Colomeiam, Salum, et aliis pluribus Roxolaniae locis. praeterea in desertis Podoliae ad Borysthenem locis lacus est, cuius aqua sereno et ardente sole in solidum salem concrescit, ita vt homines cum iumentis et curribus in eo tanquam in glacie versentur, sectumque in frusta arbitratu suo auehant. sed vilitas annonae, et nobilitatis immunitates, ac sacri ordinis inprimis, in caussa sunt, vt amplissimi regni, quam vicinorum, census sit tenuior. nam nobilitas vniuersa, omnibus soluta vectigalibus, bellica tantummodo munera priuatis obire stipendiis tenetur, idque nonnisi ad propulsandam hostium vim intra Sarmatici regni fineis. nam si ad inferendum exteris gentibus bellum extra Poloniam proficisci iubeantur, singulis ternis mensibus quinos aureos numos stipendium in hastam accipiunt. ita sacro ordine et nobilitate ab omni onere immuni, coloni equestrium hominum senos in singula iugera circiter solidos agnoscendae regiae potestati pendunt. regia item plebs moderatum vectigal exsoluit. interdum regibus ex amplissimi ordinis sententia licet vniuersis regni ordinibus tributum imperare in communes et publicos regni vsus. tam exiguo aerario innumerabilis, et qui ceterorum Christiani orbis principum opes superat, equitatus ex milite voluntario apud eos conficitur. nam rex ex solis nobilibus, qui priuatis sumptibus regno militare astricti sunt, centum quinquaginta millia grauioris et leuioris armaturae militum cogere, et in aciem, si necessitas ferat, educere potest. secundum regem maxima est et augustissima Senatus auctoritas, ad quem admittuntur Gnesnensis et Leopoliensis, et VII episcopi; quo in numero Borussiae episcopi non censentur. post eos ordine veniunt Palatini numero XV, vt penes quos olim sublatis regibus summa reip. administratio bis fuerit: et vltimi Castellani LXV, inter quos Cracouiensis Palatinus veteri praerogatiua Palatinos omneis


page 128, image: s128

et dignitate et in dicenda sententia anteit. sunt et alij, quos regni officialeis vocant, puta Marescalli II Poloniae et Lithuaniae, concellarii item II et totidem procancellarii, quorum illi ambarum nationum sigilla maiora, hi minora seruant: summus secretarius, et II libellorum supplicum magistri, qui sub ditorum querellas ad regem deferunt. ita numorus omnium XCVI conficit, quorum alii maiores, alii minores consiliarii appellantur, quibus et Sigismundus Augustus alios recenter adiecit. Senatores a rege in consilium vocantur, praesentes quidem, quoties opus est, absentes non nisi iustas ob caussas, vt si comitiorum tempus incidit, aut nuptiarum Principis, aut liberorum eius celebrandarum caussa, aut cum quis socius aut regno obnoxius dux in verba regis iuraturus venit. omnibus eadem est perpetua et constans tuendae publicae libertatis et propagandi regni voluntas; et cum deliberant, libere et saepius acerrime sententias dicunt, principem imprudentius regnantem obiurgant; atque vno consensu et incorrupto iudicio sanctissima maiorum instituta et vniuersas communis patriae leges insuperabileis defendunt, quippe ex praecipua totius regni nobilitate generis et virtutum commendatione delecti ex exacto fidei sacramento in senatum cooptati. iis quoque summus honos a principe habetur: nam et venientibus ad se caput aperire summa cum oris suauitate et in proximo sedendi potestatem facere rex consueuit. alii sunt praeter senatores et regni munerum curatores, vt aerarii quaestores, capitanei, quos vocant, qui sunt in minore Polonia XL, in maiore XXX, in Massouiae principatu XII, vexillifer, pincerna, dapifer, structor. splendidissimus militiae totius regni ducis in exercitu magistratus, penes quem vt Principis vicarium in acie rei summa residet, potissimum excellit. quare hoc tam illustri honoris gradu non nisi primarii donantur senatores. secundum quem et alli belli duces, quos campestreis vocant, sed longo proximi interuallo numerantur. ea autem summa senatorum, et contra moderata Principis in Polonia potestas ex eo locum habuit, quod qui reipclauum tenent, non naturae legibus, quemadmodum ceterarum gentium reges, in paternum et auitum regnum succedit, sed communibus senatorii et equestris ordinis suffragiis publicaque totius nobilitatis acclamatione rex eligitur. et quanquam superiores reges continuato fere temporum contextu alter alterum ex eodem genere exceperit, hoc non iuri hereditario, quod sibi vindicare prohibentur, sed virtutibus et innatis nobilitati Poloniae erga regiam prolem studiis, ascribi debet, quae natos paternae virtutis heredes futuros cum sibi persuaderet, quod in parentibus admirabatur, hoc de filiis eorum sperare facile potuit. ita tamen filii in paternum solium succedebant, vt non hereditate, sed nobilitatis consensione regnum deferri existimarent; electione eo consilio prudentissime instituta, vt si qui reges, quod in summa potestate fere vsu venit, aut ab officio deflectere, vel publicam oppugnare libertatem vellent, hac saltem necessitatis lege et liberorum caritate in officio continerentur. sic Piastorum stirps IO , Iagellonum familia CC circiter annorum spatio in Polonia ordine successorio regnauit. a primis regni incunabulis, hoc est, ab anno Christi IO L vsque ad Sigismundi Augusti obitum nouies interregnum in Polonia fuit. et primum quidem, quanquam obscuris testimoniis numeratur, cum deficiente Lechi sobole, Visimirus seu Cracus ad regnum electione vocatus est. secundum post Craci mortem secutum est; quo tempore XII Palatini remp. administrarunt. tertium fuit, cum dirempta de principatu per equorum cursum controuersia, Lesconi infimae sortis iuueni sceptrum obuenit. quartum post Popielum II Eruspiciae a muribus deuoratum, vt tradunt eorum annales, quando Piastus ille Eruspiciensis ciuis et agri cultor, probitate pollens omnium consentientibus votis princeps designatus est. quintum post Miecislaum II, quando vxor eius ob regnum peruerse administratum a Polonis imperium femineum exosis Casimiro etiam herede innocuo excluso pulsa est. sextum cum post Primislaum ab Othone Lango et Brandeburgicis occisum Venceslao Boemiae regi summa delata est. septimum cum post Casimiri Vladislai F. mortem Ludouicus Hungariae rex Polonorum suffragiis ad regnum vocatus fuit. octauum denique, quando post Ludouici mortem Iagello Lithuanus regni gubernacula


page 129, image: s129

suscepit, cuius progenie in Sigismundo Augusto deficiente res postremo ad interregnum anno superiore rediit. eius orbitas etiam antequam moreretur multos ad ambiendum regnum inuitauerat, et Maximilianum Caesarem sororium eius inprimis, qui regnum Ernesto filio petebat; vt et Ioannes Sueciae rex Sigismundo itidem filio, puero tunc vix octauum annum egresso, qui postea, sed aliquot annis elaplis illud adeptus est. ambiebat et illud regnum Ioannes Basilli F. Russorum princeps asturia et immanitate tantum insignis. nos quoque eadem ambitus prutigo tetigerat instigatu Ioannis Monlucij episcopi Valentini, qui Reginae parenti vasti animi feminae auctor fuerat, vt Andium ducem filium Polonis proponcret, camque ob causam ipse superiore anno. in Poloniam cum amplissimis mandatis missus fuerat, Coninij ob luis per hiemem tota ea regione grassantis periculum subsistere coactus. praeter eos competitores inter Polonos potens erat eorum factio, qui regem e suo ordine eligi reipublicae interesse existimantes in id totis studiis incumbebant, vt externi principes a regni petitione summouerentur. eum autem regem Piastum vocabant; iucunda iucunda illius Piasti renouata memoria, qui cum posteritate sua complures annos apud ipsos felicissime regnauit. et priores quidem duos proximitas ac vicinia rebus regni opportuna commendabant. sed huic infirma aetas; illum etsi adultior, tamen vsu et experientia nondum reipubl. administrandae idonea excludebat. Moscouitam et inueteratum gentis odium, et relligionis diuersitas, tum fuspecta Turcis potentia, quorum et in ea electione rationem sibi habendam prudentiores Poloni existimabant, omnino remouebant. quae vltima ratio etiam Ernesto, quominus acciperetur, non mediocriter nocuit. de Piasto creando etsi maior et melior pars assentiebatur, tamen in persona eligenda ob aemulationes et relligionis ad regni factiones accedens dissidium nunquam comitia conuentura apparebat. qua re efficiebatur, vt de Andini electione nostri bene sperarent, qui et gentis toto orbe illustrissimae splendore insignis, specie imperio digna, aetate capessendae reipublicae idonea, multis egregie et. bello et pace gestis clarus, Turcis, quibus cum Gallis sollemne foedus, minime suspectus, Catholicis in regno summe acceptus, Protestantibus denique initio ob diditam eius virtutis famam non ingratus esset; quippe cum ex eo regno peteretur, in quo religionis dissidia aequabili iure tolerabantur. sed postquam de Parisiensi motu allatum est, mirum quam omnes, qui antea partibus nostris fauebant, commoti et subito alienati sunt, subeunte animos facti atrocitate, et rem per se grauem et odiosam artificiose exaggerantibus competitorum legatis, nec non Polonis quibusdam, qui tunc Lutetiae erant, et deuitato periculo vix domum incolumes interim reuersi fuerant. itaque ad odium magis inflammandum imagines illius lanienae statim studiose ab aemulis et inimicis vbique sparsae, quibus omnia omnis generis saeuitiae ac crudelitatis inaudita haetenus exempla delineata ob oculos repraesentabantur. atque inter alia videre erat sectis matrum vteris viuos infanteis educi, et quasi non satis esset, si matre interfecta vna interficerentur; inde eductos altera morte mactari. parum scilicet existimabant, qui haec faciebant, si inuidiam facti per aureis in hominum animos instillarent, nisi eam ipso oculorum, qui sensus omnium acerrimus ac praesentissimus est, spectaculo exacerbarent. contra Monlucius literis, colloquijs, cum quibus licebat, et fucata rei narratione factum, quam optime poterat, excusabat, in eamque rem ornatissimi viri epistolam illam, de qua supra diximus, vbique disseminandam curauerat. et quoniam tabulis et picturis res in maius ad inuidiam ab inuidis augebatur, eorum exemplum secutus etiam Andini imaginem passim spectandam proposuit, vt eius iucunda ac augusta specie crudelitatis opinione eleuata maiorem omnium canditato principi beneuolentiam conciliaret. iamque dies conuentus VIII Eid. Ianuar. indicti aduenerat, qua oratores terrestres, ita ex nobilitate prouinciarum delegatos


page 130, image: s130

vocant, vbi venere, de loco, tempore electionis faciendae et audiendorum legatorum ratione consultatum fuit. et placebat senatoribus, vt primis illis comitiis legati externorum principum audirentur, deinde ad regni fineis quam primum amandatentur: sic enim turbas, prensationes, ac largitionum suspicionem vitari, et commodius legatos tunc audiri ab exiguo numero, quam in L OIO hominum corona posse: ad quos, postquam conuenerint, referri, et more solito ab vniuersis ordinibus in noui regis electione procedi melius et citra tumultum posset. sed cum oratores terrestres mandatis suis facultatem tantum sibi datam dicerent, vt de loco et tempore generalium comitiorum cum senatu consultarenr, non autem vt legatos audirent, Monlucius etiam affirmaret, sibi a rege diserte iniunctum, vt vniuersos regni ordines alloqueretur, res omnis in Nonas April. reiecta est, quae dies dicta est comitiis. de loco et variatum sententiis, cum multis placeret, vt Lublinum comitiis locus deligeretur ob vicinitatem Lithuaniae opportunus, de qua valde sinistri, et qui senatorum animos ancipites tenebant, rumores percrebruerant, quasi proceres et amplissimae prouinciae nobilitas aut corrupta, aut belli pertaesa, quod continuum de finibus cum Mosco gerit, in eius electionem non expectato comitiorum decreto suffragia addixisset. suspicionem augebat, quod cum ceterae prouinciae oratores misissent, soli Lithuani delegatos suos mittere distulerant, qui tamen, sed serius, aduenere, mora ob itinerum incommoditatem excusata: qua in bonam partem accepta ipsi ab ordinibus interrogati sunt, ecquid, vt fama ferebatur, fidem Mosco de futura ipsius electione obligassent; et illi quidem ingenue confessi sunt, vrgente per emissarios suos Mosco et nobilitatis voluntates periclitante, scriptas a maiore Lithuaniae nobilitatis parte literas, quibus spes illius aleretur, sed. eo consilio, vt donec rex eligeretur, ipsi Moscorum incursionibus, quae periculosiores per interregnum futurae erant, tuti essent: ceterum id ratum fixumque Lithuanis esse, vt emori malint, quam Lithuaniam a Polonico regno diuidi et auelli patiantur. tandem Lublino repudiato placuit, vt Varsouiae iuxta maiorum consuetudinem comitia ad condictam diem celebrarentur, et ita dimissus conuentus; in quo parum res a rixa, et a rixa a mutua peste abfuit. nam cum Lithuani Mosco fidem dedisse incusati contra exprobrassent iis, qui aderant, tentatam vicissim ipsorum a nostris fidem, in eamque rem depensa a Monlucio C aureorum OIO, Albertus Lascus Palatinus Siradiensis, Hieronymi, qui olim Francisco I Caroli regis et Andini auo militauerat; id in se, vt erat, dictum putans, Sandomiriensem Palatinum eorum, qui se pretio corrumpi passi essent, nomina edi debere, dicentem interfatur, Me scio, inquit, his verbis designari, cuius parens, cum sub Gallis diu magno inde contracto aere alieno stipendia fecerit, si quid ab iis accepi, id vero iure meo facere potui: ceterum Deum testor, et hunc augustissimum consessum, me nihil pecuniarum. quanquam incorrupta fide id potuerim, a Gallis accepisse. heic rursus cum Castellanus Cracouiensis maxime omnium a nostris partibus alienus non omnino vanum rumorem esse contenderet; quamuis neminem nominaret, Lascus id ad iniuriam suam pertinere existimans, magna verborum acerbitate Cracouiensem aggreditur; et res proculdubio a verbis ad arma inter eos deuenisset, paratis vtrinque clientibus et amicis, qui quam multi erant, confligere, nisi Brestanus Palatinus, vir prudens et pacis ac concordiae studiosus, partes suas interposuisset, et refutata rumoris apud Cracouiensem vanitate, cum plene sibi satisfactum putaret Lascus, primarios viros magno patriae bono inter se conciliasset. incidit et sub id tempus res, quae non mediocriter Suecorum apud Polonos gratiam imminuit. Germanus quidam iuuenis regis ac reginae Sueciae literas confinxisse conuictus, ob idque in carcerem coniectus mane in custodia se ipsum strangulasse deprehensus est, haut sine suspicione, quasi ab alio ei mors maturata fuisset: nam pedibus


page 131, image: s131

et manibus vinctus erat: inde per vicos cum falsarij elogio ignominiose tractus ad patibulum extra vrbem suffigitur. quod licet re vera minime ad Suecos pertineret, tamen eorum petitionem inauspicatam reddidit. soluto conuentu Ioannes Bazinus, Delbenius, et Ioannes Choenius Monlucio ab epistolis, qui totam rem scriptis mandauit, ad Monlucium, a quo missi fuerant, Coninum redeunt; ac paullo post eodem venit AEgidius Noallius Francisci Aquensis apud Tarbellos episcopi, et regij in porta Othomanica oratoris frater, a regina Monlucio summissus, qui, siille, quem iam in Lotharingia captum et postea Francofurti retentum audierat, per Germaniam iter faciens morbo aut alio impedimento retardaretur, per Italiam longiore viarum circuitu sed tutiore itinere in Poloniam perueniret. verum is serius venit, quam vt, si Monlucius non venisset, in tempore adesse potuerit; in itinere etiam a rege, sed cursore regio minime eum adsequente, reuocatus, Monlucii instigatu, qui successorem gloriae iam re confecta, vt rebatur, participem sibi dari indignabatur. sed Noallius, qua erat modestia, cum nec se successorem, sed adiutorem, nec gloriae, quae Monlucio solida debebatur, sed in solicitudinis partem tantum vocatum ostenderet, in Polonia remansit, et Posnaniam peste iam remittente concessit, vnde postea fratri, qui interim eandem electionem Turcorum commendatione vrgebat, successor Constantinopolim missus est. ab eo tempore res per prensationes toto regno a candidatis acta, et cum Caesarei legati liberius per Poloniam missis emissariis discursarent, missi a Senatu Posnaniensis et Cracouiensis episcopi, qui eos monerent, vt loco assignato se continerent, attributis etiam, honoris specie, re vt ipsos explorarent, quibusdam ex nobilitate. nulli ad Monlucium missi; quo liberius illi fuit, quicquid e re videbatur, semotis arbitris agere. Bazinus inde ab eo missus in minorem Poloniam, vt amicos viseret, ac confirmaret, et Massouicam nobilitatem praecipue, cuius in gratia summum praesidium reponebat. missus et ad Commendonum Cardinalem a Pontifice anno superiore ad Sigismundum caussa foederis legatum et tunc ad comitia vsque in Polonia subsistere iussum, vt supra diximus, Diensis decanus nuper ex aula reuersus, qui regis literas ad ipsum attulerat. cuius rei occasione competitores variis criminationibus res nostras apud Protestanteis conuellere tentarunt, suppositis literis Cardinalis Lotharingi ad Commendonum per manus volitantibus, quibus eum ad Andini electionem adiuuandam hortabatur, spe facta, vt ille religionem Catholicam, cuius se acerrimum propugnatorem in Gallia semper praebuisset, et S. R. S. iis regionibus vilescentem auctoritatem in eo regno propagaret, sectarium virus exstirparet, ac demum Protestanteis vel amice ad officium reuocaret, vel Sanbartholomaea strage edita, Polonia tota exterminaret. quae literae tamen mox vanitatis conuictae sunt. sparsa et fama, quasi rex se apud Caesarem excusasset, Valentini episcopi, quem propediem reuocaturus esset, importunitate factum affirmans, vt eam legationem in Poloniam in fratris gratiam mitteret: nam ignorasse se, Caesarem vitricum illud regnum filio petere. dum his et similibus rumusculis artificiose sparsis inter candidatos et aemulos principes per legatos res geritur, tempus comitiorum appetiit; et Monlucius Posnaniam venit, quo paullo ante venerat Vidus Sangelasius Lansaci multis legationibus summa cum prudentiae laude defuncti et nuper Tridentina clari silius, is quod minime petita venia regnum intrasset a praefecto Posnaniae sub custodia habitus aduentu Monlucij excusato facto liberatus est. cum vero praeter mandata regia non paruum momentum in actione publica poneret Monlucius, orationem quam habiturus erat, in linguam Polonicam per Soliloskium nobilem Polonum, qui egregiam admodum operam ei in hoc negotio nauauit, transferendam curauit, vt facilius ab omni nobilitate intelligeretur, quorum pleraque pars etsi linguam Latinam calleat, tamen patriam melius percepturos eos vero simile fiebat. itaque et ea fideliter translata, et summo silentio Cracouiae typis mandata, vt eius OIO IO exemplaria diligentia summa confecta sint. in de Varsauiam Monlucius cum Noallio et Sangelasio


page 132, image: s132

venit III Non. April., et cum de sedendi praerogatiua ei ab oratore Hispano mota controuersia fuisset, pro tempore rogati sunt legati externorum principum, vt a sacro publico abstinerent. postea re in deliberationem deducta decretum fuit, vt Cardinalis Commendonus ante omneis, secundum eum Caesarei legati, et tertio loco Monlucius, quarto Hispanus admitteretur. ad comitia XXX OIO circiter e nobilitate venere, cum multo plures venturos opinio esset, quibus hospitia circa vrbem IIII nec longius milliaribus distributa sunt. archiepiscopi, episcopi, Palatini, Castellani, et praefecti in vrbe pernoctabant. comitia in campis patentibus habita, milliario et amplius ab vrbe erectis XII tentoriis, praeter quae aliud longe maximum erat malo praealto sustentatum forma rotunda VI OIO hominum capax, in quo senatus conueniebat, et praeter senatum praefecti et oratores terrestres, qui VIII ex singulis prouinciis, quas Palatinatus vocant, aderant. ac mirari tunc subiit, cum C circiter equitum OIO tunc intra quatuor milliarium spatium circa vrbem diuersarentur, per XL amplius dies non pabulum equis, non carnem, non pisceis, ac cetera esculenta, ac ne vinum quidem tot hominibus defuisse, quorum et magna copia semper fuit, et summa in tanta capitum multitudine vilitas; et, quod omnem fidem superat, nullae simultates aut rixae toto eo tempore in tam numerosa nobilitate auditae quasi de republica sollicitis animis, omnem iniuriae et odij sensum deposuissent. sic autem comitiorum instituta erat ratio, vt cum vniuersa de rege creando consultatio esset, ab inuocando numine diuino sumeretur exordium: deinde externorum principum audirentur legati, et orationum ab eis habitarum exemplaria XXXII, tot enim sunt prouinciae seu Palatinatus, traderentur, quae Palatini ad suae prouinciae quisque nobilitatem deferret, dato principibus aliquot senatoribus negotio singulorum petitionum virtutes praedicandi, vtilitates, et incommo da explicandi: quibus actis, a senatoribus et vniuersa nobilitate suffragia exquirerentur, et in quem vniuersi totius regni ordines consentientibus inter se iudiciis conuenirent, is legitimus rex haberetur. initio senatorum votum erat, vt prius de legibus et statutis condendis ageretur; tum ad electionem procederetur. Protestantes propterea, qui apud eos Euangelici dicuntur, ante omnia sibi idonee caueri petebant: contra qui maiorum religioni insistebant, nihil se quidem contra Euangelicorum libertatem facturos aiebant, potiusque omnia passuros, quam ob eam caussam ad bellum ciuile deueniretur. sed iidem periculum subesse demonstrabant, ne concessa conscientiarum promiscua et instrumentis firmata libertate, porta sectis et omnis generis monstrosis opinionibus aperiretur. quae omnia rem proculdubio in longum extrahebant; et dilatione nimia metus erat, ne sumptibus et taedio grauata pleraque nobilitas interim dilaberetur, quam Monlucii actioni praesentem adesse maxime nostra intererat. tandem obtinuit, vt legati ante omnia audirentur; et primus quidem Borussae ducis ratione praerogatiuae tanquam regni beneficiarij orator admissus est. tum Cardinalis Commendonus VI Eid. April. auditus: qui summa grauitate et vehementiaita vt aliquando ab Euangelicis proceribus interrumperetur, Polonos nomine Pontificis ad eum regem eligendum hortatus est, qui Catholicae religionis, hoc est, verae cultor sit, qui licentiae sectarum habenas non laxet, qui auctoritatem ecclesiasticam tueatur, qua euersa et regni fundamenta collabi necesse sit: quod ex magna eorum prudentia et aequanimitate in hac de summa rerum consultatione speret, sumpto ex eo augurio, quod cum in libero regno nati rege tandiu caruerint, silentibus regis morte legibus, omnes tamen ex lege vixerint, et sua cuique voluntas, studium et in patriam caritas pro lege fuerit, adeo vt in tot nobilium et militarium hominum millibus nullus tumultus, nulla vis, nullae seditionum turbae extiterint, eam animorum tranquillitatem et consensinem facere spem, vt eum in regem eligant, qui eandem in religione pacem et vnionem sectetur, et Christi exemplum ac praeceptum amplectatur, qui est pax nostra, qui facit vtraque vnum, per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et dissidentes reconciliat in vno corpore Deo, vt ipsi occurramus omnes in vnitate fidei et


page 133, image: s133

agnitione filii Dei, et per ipsum habeamus accessum in vno spiritu ad Patrem. post eum secutus est Caesareus orator V Vilelmus Vrsinus Rosembergus, vir perillustris et eruditus, sed parum vehemens. is in Ernesto haec praecipue commendabat, quae ab Andino abesse innuebat. linguae Boemicae atque Slauicae et Polonis communis vsum; quod e propinquo peteretur, et auxilia cum opus esset, in proximo haberet; quod a longinquis principibus sperari non posset: quod si e longinquo princeps peteretur, haut facile ei per Germaniae principes accessus ad regnum patere. tum multa in Maximiliani Caesaris laudem subiecit, quae in Andini inuidiam vergebat, quod, iuxta prudens, sapiens, ac clemens princeps esset, a sanguine et immanitate alienus, qui pacem vt in Imperio, sic et in regno ob relligionem scisso summa moderatione tueretur. additae insuper a Rosembergo Caesaris nomine eaedem condiciones, quas a nostris furtim sparsas intellexerat, vt nos anteuerteret, et si nouas non haberemus, iis ab alio propositis vllas proponere omnino supersederemus. eodem die vocati nostri; sed Monlucius morbum caussatus, quamuis fremente aduersa factione se excusauit, et ita tempus ad ea respondendi suffuratus est. in id tota nox impensa, et quia iam oratio sua typis expressa erat, quinque noua folia ei summa diligentia inserta sunt. igitur IIII Eid. auditus est magna attentione Monlucius, cuius orationem, quia edita, et omnium manibus teritur, heic apponere superuacaneum duxi. in ea expositis mandatis Andinum commendabat a gentis claritate, generis splendore, matura aetate, morum probitate cum rara ingenii praestantia coniuncta, exercitatione in reip. administratione, et in re militari experientia ac felicitate, quae omnia multis verbis illustrantur. tum quod de linguae ignorantia obiiciebatur, et quod multas prouincias imperio Polonico adiungere posset, diluuntur, et quae eius rei multa commoda et emolumenta ex Andini electione sperari possent, multis verbis persequitur. nullas illi esse cum quovis principe inimicitias aut vllas de finibus controuersias; non hostem regni fuisse, sed e gente nominis Polonici amantissima profectum: magnas illi in Gallia ditiones esse; et opes ex iis suppetere non mediocres, quippe cuius vectigalia ad CCCCL aureorum OIO excurrerent; classem ex iis in regni vsus comparare eum suis sumptibus posse, ad Naruicam nauigationem tuendam, et Vascones in has oras VII trionaleis, cum necessitas poscet, transportandos: nam a portubus Galliae Gedanum vfque tantum X dierum nauigationem intercedere: his opibus et academiam Cracouiensem, et gymnasium in ea institutum instaurari posse. tum quae de crudelitate ab aduersariis obiecta fuerant contra regem et ipsum Andinum multis verbis et rerum nostrarum breui narratione proposita refutat, et regis patientiam ac vtriusque benignitatem et clementiam multis verbis laudat, tumultu Parisiensi, quem casu potius et necesitate casum consecuta, quam consilio contigisse ostendit, excusato. vbi et regem post turbas Lutetiae sedatas, ne quid simile in ceteris regni vrbibus accideret, edicto per dispositos equos celerrime perlato, et propositis grauissimis in edicti contemptores poenis prohibuisse dicit; cui edicto paruerint vrbes omnes, sex exceptis, in quibus plebs efferata et superiorum temporum iniuriis lacessita nulla ratione cohiberi potuerit. Andinum autem cum sententiam de hac re suam rogaretur, omnino promere recusasse; quippe qui inhonestum sibi fore existimaret, quos armatos et validissimis exercitibus stipatos toties fortissime profligasset, eos extra bellum interimendos iudicare, et quibus belli fortuna pepercisset, eos a lanistis et plebis ferocientis faece iugulari. eum nimirum esse, qui nunquam irasci vel semel commoueri visus sit, nullius cuiusquam os offenderit, nemini vnquam conuicium dixerit, aut vim intulerit; qui si rex a Polonis eligatur, cogitationes et affectus et consilia sua omnia ad hoc vnum sit reuocaturus, vt eos facti nunquam poeniteat, et a subditis sibi populis et a posteritate rex pius, bonus, prudens, fortis ac pater patriae iure vere et non adulatorie dici mereatur. eam orationem magnae et laeti augurij acclamationes exceperunt, vt si statim suffragia lata essent, Andinum proculdubio nemine refragante electum iri appareret. a curiosis etiam obseruatum, dum verba faceret Monlucius, toto eo tempore alaudam veterum Gallorum


page 134, image: s134

insigne in summo malo, cui tentorium innitebatur, immotam constitisse, et modulato cantu Monlucij orationem veluti prosecutam fuisse, tum eo perorante euolasse. contra cum oratores Caesarei et Sueci senatum alloquerentur, porcum et leporem forte excitatum per tentoria discurrisse, et lixis insequentibus oratores inter dicendum saepius conturbatos fuisse. postea et cum pueri nobiles, quales inter Polonos, vt apud nos, plurimi sunt, nec minus lasciuiae et licentiae assueti, in comitiis per iocum regem eligerent, et quatuor petitores, quot erant, ante senatum ludibrio creatum produxissent, excitata subito rixa, is qui Ernestum repraesentabat validis ictibus pulsatus fuit; Suecus vero campo excedere coactus est. et cum Piastus aufugisset, lasciuiens turba carrum obuium, qui eorum lingua piastus dicitur, corripit, et appositis facibus succendit, sublata voce, Piastum conflagrasse. id veluti ominosum a multis acceptum est, quasi Ernesto, Sueco et Piasto a petitione reiectis, Andini, qui solus e competitoribus superabat, eligendi necessitas a Deo imponeretur. auditis Sueci et aliorum oratoribus, exemplaria manu scriptarum orationum ad Palatinos transmissa eo, quem dixi, numero, sed multo plura a Monlucio, quippe qui suam typis excudi ante curasset, vt pluribus eodem tempore eius copia fieret, cum paucis aliarum videndarum facultas daretur. inde salutandis, excipiendis et conueniendis proceribus tempus insumptum; quam rem per se Monlucius quantum poterat, tum per Noallium, Sangelasium, Bazinum, Diensem decanum, et Balagnium filium exequebatur. iterum ei molestia a Reinardo Cracouio, qui vltimis bellis Condaeo et Colinio militauerat, Caesareis et aliis oratoribus suggerentibus facta, qui cum multa in inuidiam Andini, atque adeo regis in comitiis sparsisset, et per tentoria discurrens grande aes alienum a rege contractum nobilitati de electione anxiae ingereret, postremo eo audaciae prouectus est, vt libellum senatui offerret, quo petebat, vt sibi sistendi Monlucij facultas esset, prolata Monlucii cautione, quippe cum Francofurto discederet, eodem compariturum pollicitus erat. sed sententia Francofurtensis contra prolata, qua Monlucio libere discedendi copia facta fuerat, Cracouii conatus frustra fuit. mox et aliud incidit, quod non mediocriter res nostras conturbauit, allatis a summi Othomanicae portae purpurati literis, quibus senatus certior fiebat, ita cupere et velle Selimum, vt is e Polonorum numero deligeretur, qui regno administrando idoneus esset, aut si de rege e suo numero eligendo non conuenirent, Andinum regis Galliae fratrem in regem assumerent. hae literae a Bogdano Valachiae missae, quibus et suas ille iunxerat, addito consilio, vt potenti contra Christianos in regno constituto inimico rem Christianam labefactet, et auctoritatem suam stabiliat. id vero maligne a Bogdano consictum caussati nostri rem ab omni verisimilitudine eo maxime argumento abesse ostenderunt, quod nullus in tanti momenti negotio a Selimo venisset. et vero nostris minime instantibus id actum sidem facere, quod nullus tunc regis orator Conftantinopoli esset. nam paullo ante Aquensis episcopus discesserat, sed Racusiam vsque progressus, inde acceptis a rege contrariis mandatis ad portam postea rediit. ita vtcunque eleuata facti illius inuidia ad praesens, sed rursus aliae difficultates occurrebant, dilata re variis de causis. nam Euangelici sibi caueri ante omnia petebant, eaque de re foederationem perscribi, cui omnes subscriberent; alij in statutorum et legum correctionem incumbendum potius censebant. sed Masouii et oratores terrestres repugnabant, et ad electionem quam primum procedi contendebant. tandem vt vtrisque satisfieret, de correctione tantopere expetita agi ceptum, et foederatio perscripta, cui tamen episcopi subscribere recusarunt. et ita facta spes Masouiis et ceteris electionem vrgentibus, vt ineunte Maio statim in eam incumberetur. interim decretum, vt externorum principum legati dimitterentur. itaque Louiciam Rozembergus, Monlucius Ploscouiam, Suecus V a Varsauia leucis in Cracouiensis Castellani arcem quandam concessere. antequam Monlucius discederet, alteram ad Senatum orationem habuit, qua inualetudinem caussatus Varsauiae remanendi sibi libertatem concedi primo petebat; idque ab humanitate senatus et aequitate exposcebat: tum quae contra conditiones


page 135, image: s135

regis nomine oblatas ab aemulis calumniose et artificiose conficta inaudiuerat, paucis refutat, easque multis rationibus denuo confirmat. id actum VII Kal. Maias. iamque instabat tempus electioni condictum, cum Masouia nobilitas protestatione facta, nisi quamprimum ad electionem procedatur, se discedere paratam, et in sua, vbi de electione inter se consultaturi sint, concessuros ostendunt. quibus et se socios adiungunt archiepiscopus Gnesnensis, et Cuiauiae ac Cracouiae episcopi; quorum exemplum Palatini mox aliquot et Castellani secuti sunt. itaque Kal. Maij principium rei factum, et cum omnes prius in genua procubuissent, Deo in tanti momenti consultatione aduocato, plerique etiam a peccatis per confessionem expiati ardentissimas preces ad Deum fudissent, intra horae spatium in XIII prouinciis suffragia pro Andium duce vicerunt. postridie et altero insequenti exquisita ceterarum prouinciarum suffragia, et Lithuanorum imprimis, qui huc vsque votum declarare distulerant, omnes magno consensu in nostras partes inclinarunt; in quorum postremo sententiam senatores magna animorum consensione quasi pedibus iere, praeeunte Palatino Sandomiriensi, qui grauem de ea electione orationem, et post eum Cuiauiae episcopus alteram ad Senatum habuere. ita ex XXXV OIO, qui electioni interfuerunt, omnes fere pro Andino, vix IO soli pro aliis votum emiserunt, qui fere cum eos exigui numeri suppuderet, mox et ad nostras partes se applicuere, exceptis perpaucis, qui sustinendum iudicium censuerunt, dum petitionum merita a senatoribus denuo examinarentur. itaque delecti bini senatores pro vno quoque candidato, qui in eorum caussam rursus anquirerent. tandem re ad senatum relata, electio in gratiam Andini facta tenuit VII Eid. Maias, quae dies in peruigilium Pentecostes incidebat. archiepiscopus Gnesnensis prae gaudio exiliens, veritus ne propter ferias sequenteis proclamatione dilata res mutarent, ipse extra ordinem Andinumregem Poloniae renunciauit. quod indigne admodum tulere Cracouiae, Vladislauiae, et Podoliae praefecturarum proceres, quod praeter morem factum dicerent, vt proclamatio, quae a regni tribunis fieri consueuerat, ab archiepiscopo facta esset. itaque eam ante omnia nullam declarari debere contendebant; sed tandem interuentu Monlucij conuenit, vt proclamatio ab archiepiscopo facta pro simplici declaratione haberetur; de cetero a tribunis regni more solito proclamatio fieret. qua in re rursus noua contentio exorta est, cumii, qui contradicebant, proclamationem in loco maiorum sub tentoriis fieri debere dicerent, archiepiscopus nulla ratione adduci posset, vt electione semel facta ex vrbe ad tentoria reuerteretur. verum Monlucij precibus exoratus tandem acquieuit, et quinto post die coram legatis nostris Ploscouia euocatis, primum a Ioanne Firleio Dambroviczano, Cracouiensi Castellano regni tribuno, dein ab aulae tribuno, dein a praefecto Samogitiae loco tribuni Lithuaniae Henricus illustrissimus Andium dux Poloniae rex renunciatur, prius adactis iureiurando oratoribus regiis in condiciones a Monlucio in oratione sua propositas, provt ab ipsis senatoribus explicatae et amplificatae fuerant. id etsi aegerrime ferrent nostri oratores, tamen cum videret Monlucius eo rem deductam, vt aut iis subseribendum esset, autre imperfecta discedendum, tandem paruit, cum multo iniquioribus condicionibus ante electionem in gratiam Galliae Protestantium ab Euangelicis Polonis propositis subscripsisset, easque regem ratas habiturum, si electio succederet, sed in arcano, promisisset; quod illius calumniandi aemulis in aula vberem matcriam praebuit, vt mox videbimus. quatriduo post electionem Achmetus cubiculorius a Porta Othomanica venerat, cum Selimi literis, ne ante promulgationem audiretur, per amicos prudentissime prohibitus a Monlucio, cum sic iudicaret, si in Andini gratiam literae afferrentur, magna ob eam Turcorum commendationem inuidia Andinum apud Polonicam nobilitatem conflagraturum, multosque ex eo a partibus Gallicis alieniores fore; sin in aliorum fauorem scriptae essent, id electionem iam factam conturbare posse. is post promulgationem auditus, et recitatae eius in Senatu literae eiusdem cum literis a Bogdano missis argumenti, quibus re iam confecta nihil inde praeiudicii fieri potuit. secundum haec confectum


page 136, image: s136

electionis decretum, et vix tandem episcoporum, Palatinorum, et castellanorum sigillis firmatum; delegatique qui illud in Galliam ad regem nouum creatum afferrent Adamus ConarsKius Cobilinus episcopus Posnaniensis, Albertus Lascus Palatinus Siradiensis, Io. Baptista Tencinii comes, Ioannes Tomices castellanus Gnesnensis, Andreas comes a GorKa, Ioannes Herburtus castellanus Sanocensis, Stanislaus Criscus castellanus Raczianensis, Nicolaus Christophorus Radeuillius dux Olicae, Io. Sarius Zamoscius Belsensis praefectus, Nicolaus Firleus Casimiriensis, Ioannes Borouius Odolanoniensis, Nicolaus Tomices Ioannis F., Alexander Prunensis Palatini Kiouiensis F.; qui cum in procinctu essent, vt in Galliam proficiscerentur, petito a Caesare ob repulsam, vt parerat, non satis aequo, et aliis Imperii principibus Caesari amicis, et imprimis ab Augusto Saxone VIIviro comeatu, repulsam tulerunt. nam Caesar id non posse se, nisi prius Imperii principibus consultis concedere respondit, et Imperii principes nisi ex Caesaris consensu facere se posse responderunt. dum in via legati essent, Euangelici, quos vocant, Cracouiae conuentum generalem exeunte VIIbri. habuerunt, in quo Sandomiriensi ante triennium decreta confirmarunt, relicta libertate fratribus Boemicae et Augustanae confessionis ritus suos ac consuetudines seruandi. quae eadem Petricouiensi, anno OIO IO LXXVII Iunio ineunte, et Vulodislauiensi OIO IO XXCIII, XIII Kal. Vtil. ac postremo Toruniensi, anno OIO IO XCV, mense Augusto, denuo sancita sunt. interea Monlucius in viam se dedit, et delegatis auctor fuit, vt et ipsi omni mora posthabita ad viam se accingerent. nam eam inter Caesarem, Imperii et vtriusque regni principes a tot seculis foederationem et necessitudinem esse, vt procul a verosimili sit, Caesarem prudentissimum principem et ce teros Imperii proceres eam violaturos. itaque ipse Miedzerico profectus Lipsiam praecessit; quo mox eum subsecuti sunt delegati. ibi cum essent a Saxone VIIviro responsum hoc acceperunt, mirari se, quomodo minime venia petita in viam se dedissent, antequam ipse a Caesare responsum tulisset. proinde suis mandare, vt eos honorifice accipiant, et interim vrbe excedere non patiantur; alioqui si discedant, fore vt illis ex eo periculum creetur. id per vrbis consules delegatis denunciatum. quod quamuis multi ita interpretarentur, quasi Saxo necessitatem remanendi ipsis imponeret, tamen auctore Monlucio, qui potius metum his verbis iniectum a Saxone Austriacis obnoxio dicebat, quam manendi necessitatem impositam, se post triduum in viam dant, praecunte Monlucio, in quem si quid periculi subesset, primum recideret, relicto cum delegatis Noallio, et Ioanne Herburto Sanocensi castellano ad Saxonem VII virum misso, qui nomine delegatorum comeatus facultatem ab eo peteret, verum is, qui eum venationibus occupatum conuenire non potuisset, orationem sane grauem et elegantem ad ipsum perscripsit, quae edita est, qua copiam libere ac tuto transeundi sibi fieri rogabat, et eam citra violatam foederis religionem negari non posse contendebat. interea Monlucius per Herfordiam, Gotham, Isenacum facto itinere, Cassellas ad Vilelmum Hessorum principem venit, quem sparsis rumoribus offensum vtcumque placauit, et de electionis negotio contra quam vulgo a Caesarianis iactabatur, certius edocuit; atque inde per Diuiodurum Mediomatricum sine vllo impedimento in Galliam perrexit, vbi a rege et regina ob rem feliciter gestam summa gratulatione exceptus est; nonitem ab Andino, quamuis id dissimularet, qui ea quantumuis honorifica missione quasi in exilium se a fratre, non sine occulto liuore, relegari interpretabatur, et Galliae amoenitate ac deliciis innutritus aegre in Sarmatiam profecturus videbatur. Monlucium mox subsecuti sunt delegati, eodem quo ille itinere Germaniam ementi et Diuioduri Mediomatricum a Ioanne Theuallio praefecto, et Ioanne Lucemburgio Briennae comite, et Carolo Scarsio Lingonum episcopo ac Franciae pari, qui et orationem ad eos habuit, IIII Eid. VItil. peramanter et honorifice regis nomine excepti. inde incolumes nullo e suis desiderato aut propter morbum inter eundum relicto Lutetiam XIIII Kal. VIIbr. appulerunt, cum in suo comitatu praeter legationis principes et complures nobiles adolescentes amplius CCL haberent. ad


page 137, image: s137

eorum aduentum portis effusi magistratus obuiam gratulantes exierunt, et familia omnis regia agmenque nobilium equitum. ante alios Franciscus Borbonius Delfinus princeps agnationis regiae adulescens, Henricus Lotaringus Guisae dux, et Carolus Meduanae dux Guisij frater, cum patruelibus suis, Carolo Aumaliae duce, et Carolo Ellebouij marchione, quorum nomine verba ad eos fecit Paulus Foxius vir natalium splendore, eruditione et rerum peritia clarissimus, mihi nunquam sine honestissima praefatione nominandus: tum post amplexus vtrinque datos porta Sanmartiniana vrbem ingressi sunt inuecti quadrijugis L curribus. ad nouum spectaculum quo minus cuncti in vrbe confluerent, non aetas, non valetudo, non sexus quemque retardauit, sic vt fenestras in viam despectantibus plenas, referta tecta; ac sub multitudinis pondere laborantia, oppletas vias et angustum sibi tramitem ad transeundum relictum noui hospites mirarentur; cum contra Parisienses vasta corpora, vultus insolita grauitate toruos, summissas et rutilanteis barbas, pileos pretiosis pellibus fartos, gemmatos enseis falcatos, ferratas ocreas, pharetras, et arcus, rasumque occiput, et cothurnatos gallicis ferreis a luto defensos non sine stupore aspicerent. ex iis omnibus nullus non Latini sermonis peritus erat; plures Italice et Germanice loquebantur; quidam etiam tam concinne Gallicas voces proferebant, vt ad Sequanam potius aut Ligerim, quam ad Vistulam aut Borysthenem nati viderentur, pudore interim aulicis literarum non tantum rudibus, sed infestis hostibus incusso, qui interrogati ab hospitibus suis erubescere, et nutu tantum respondere cogebantur. Eo ipso die, quo Poloni Lutetiam attigere, cum Sancerranis post diuturnam obsidionem transactum est, cum extremae famis, quae iam plus IO ex iis absumpserat, et summae patientiae experimento facto potius miserrima morte perire, quam recenti adhuc promiscuarum caedium memoria se grassatorum arbitrio permittere statuissent. verum ab initio huius mensis cum variis vltro citroque habitis sermonibus et internuncijs hinc inde comeantibus opidani de Castrei egregia erga ipsos voluntate iam certiores facti essent, per Ioannem Lerium inprimis, qui ab ipso euocatus ob id fuerat, postremo metu internae seditionis, a qua paullum in vrbe abfuerant, obsidibus datis serio de condicionibus agere coeperunt. eam autem voluntatem regis iussu induerat Castreus, alioqui multis de caussis obsessis ob indigna de se sparsa dicteria et tympanistam ipsius praeter belli ius initio obsidionis retentum, ac postremo interfectum succensens, quod res Sancerranorum ante Polonorum aduentum componi rex sua interesse arbitraretur; neque committendum existimaret, vt ex necessitate ad desperationem versi oppidani facinus aliquot extrema patientia, cuius iam specimen de dissent, dignum, regi inuidiosum, sibi vero exitiosum expatrarent; idque Monlucius, qui promissis suis quantumuis per vim, dum in Polonia esser, ab Euangelicis extortis fidem constare cupiebat, assiduis efflagitationibus apud regem vrgebat. itaque Gulielmi Ioanelli et Ioannis Martignij interuentu in has condiciones conuentum: vt praeteritorum gratia obsessis a rege fieret; ijque, tam opidani quam inquilini et mulieres ac belli duces bonis omnibus immobilibus restituerentur; mobilia depensis intra sextum diem XL OIO librarum redimerent; pacificationis nuper cum Rupellanis factae beneficio vterentur, religionis libera professione aeque ac edicto illo nominatis concessa: rex has pactiones ratas haberet, et auctoritate sua firmaret: tum vrbs in Castrei manus permitteretur, qui ab omni vi et iniuria suos abstineret. secundum haec obsides XII a Castreo imperati, quibus acceptis, et postea allato a rege diplomate, et depensa pecunia ipse vrbem exeunte mense ingressus est; continuoque horologio et tintinnabulis amotis praesidium loco imponit. Ioanellus, cuius iussu incertum, a latrunculis noctu aedibus suis, quasi a Castreo vocaretur, extractus in vico interfectus est; nec non et Petrus Burgada opidi Pastor cum vxore aliquot diebus post a percussoribus extra vrbem trucidatur. Ioannes Lerius Charitaei opidi antea pastor, nauigatione Americana, quam summa fide descripsit, clarus, qui et obfidionem hanc dietim scripsit, securitate a Castreo accepta


page 138, image: s138

a Fontano in tutum deductus est. is militibus in pomerio tempore obsidionis excubantibus consilium dederat, vt ad diuturnitatem laboris ac vigiliarum facilius ferendam durarent, lectos sibi Brasiliensium more pararent, alligatis, vt illis mos est ad arbores, sic ad palos, qui vice arborum essent, idoneo spatio defixos vtrinque culcitis; sic enim fore, vt neque a pulicibus, cimicibus, et huiusmodi peste infestarentur: neque duritia soli, aut denique interdum madore et frigiditate debilitatis membris frangerentur. ita Sancerra dedita, postquam VIII mensibus obsessa fuit, displosis a Castreo quinquies mille nongentis et quindecim machinarum ictibus. ex opidanis XXCII II ictibus interfecti; quidam et in vineis occisi, sed IO amplius fame vel Saguntinae comparanda exanimati sunt. ex regiis in ea obsidione desiderati OIO CC et amplius, et in his Querius Goae peditum tribuni legatus, Loberius, Briennae comitis vexillifer, Cabassolius ordinum ductor, alij; multi praeterea vulnerati. Paullo ante aduentum legatorum res interuenit probrosa, et quae in speciem leuis silentio praeteriri poterat, nisi ab aliis prodita esset, dequa certiora tradam. habebat aedeis in Augustinianorum caio ex aduerso Luparae medio Sequana Antonius Pratensis Nantolietus, Antonij Cardinalis Pratensis olim Franciae cancellarij et pontificii in Gallia legati nepos, homo locuples et coelebs. is de illustri puella, quam Henricus in deliciis habuerat, et honesto matrimonio elocare cupiebat, nuptiis sollicitatus non solum se excusauerat, sed insuper addiderat, non se eum esse, qui decus suum pro pudicitiae alienae pretio in solutum dari vlla condicione pati posset. quod ad animum reuocans Henricus, puella de iniuria expostulante conuenit, vt contumelia repulsam vlciscerentur. itaque ex compacto rex ipse, qui Nantolieto minus bene vellet, Henricus nouus Poloniae rex, Henricus Nauarrae rex, Henricus Engolismensis nothus, Guisius, et alii ex iuuentute proceres noctu domum cum sororiis communem, et ideo semper fere apertam per lasciuiam intrant, et Nantolietum contumeliose habitum omni re spoliant, laceratis lecto et aulaeis: tum qui sequebantur ad praedas versi supellectilem argenteam, ac postremo pecuniam scrinio effracto rapiunt. ea lasciuia quin tragico exitu clauderetur paullum abfuit. Gulielmus Vitellianus Nantolieti frater in proximo conclaui latebat, priuatis vltionibus intentus cum quatuor sicariis sibi fidis et manu promptis, qui se deprehensos peti rati ad strepitum arma expediuerant, si ad conclauis fores vis facta esset, protinus cum scloppetis et strictis gladiis exituri, et obuios omneis trucidaturi, quod illis locorum gnaris contra ignaros, et paratis aduersus inermeis factu facile erat. quod si contigisset, quid tribus regibus vno ictu, tot principibus ac proceribus occisis vniuerso regno euenisset, existimandum iis relinquo, qui singulorum principum vel naturalem mortem regnis ac prouinciis magnam mutarionem ac plerumque euersionem afferre minime ignorant. Vitellianus Lutetiam venerat, vt de Antonio Allegrio Millialdo vindictam sumeret, homine natalibus, virtute militari, et literarum cognitione, quod in nostra nobilitate rarum est, claro, ob idque ab Henrico delecto, vt Polonicae profectionis comes, et Latinae linguae inter illas nationes necessariae, cuius vsum ille et in scribendo et in loquendo perfamiliarem habebat, commercio regi inter illos interpres et veluri internuncius esset. is ante decennium Ioannem Thierium Vitelliani fratrem ob quandam offensionem sub vesperam in aedibus suis inermem aggressus, cum ille medius inter vxorem grauidam et socrum in area ambularet, multis ictibus indigne interfecerat, moxque captus, Henrici ipsius commendatione poenae postremo exemptus fuerat. ab eo tempore sibi metuens a Vitelliano, qui Gonnelium ob alterum fratrem interfectum medio tempore itidem occiderat, aut extra regnum in Italia et Germania fuerat, aut in Aruernis aula procul manserat, vnde illum Henricus fide data nuper accersierat. sed nihil aut stipatus, aut Henrici gratia profuit, quin Vitellianus quod animo destinauerat, exsecutus sit, Millialdio, cum ex Ludouici Gonzagae Niuernensium ducis aedibus exiret, cum aliquot ex suis media in luce occiso. postea cum suis captus, cum factum negaret, et multa in contrarium adduceret, quo se longe ab vrbe tunc


page 139, image: s139

fuisse; cum Milialdus occisus est, probaret: superuenientibus legatis, Posnaniensis, cui in aedibus Nantolieti fratris hospitium affignatum erat, multis verbis a Vitelliano, vt iusto vltionis sensu incitato poenam apud regem deprecatus est. sed cum contradiceret Henricus, qui fidem Milialdo dederat ad id a Ludonico Berengario Gastio, qui praecipuum gratiae locum tunc apud eum obtinebat, instigatus, gratia non concessa; sed res indecisa penes Senatum relicta est, qui profecto in Poloniam Henrico etsi de facto non dubitabat, tamen Vitellianum caedis fraternae per iniquam regis gratiam impunitae vltorem mortis poena minime dignum iudicauit; egregio principibus exemplo, si purum a cruore regnum cupiunt, et caedeis alias ex seri indesinenti serie nolunt, vt priora crimina inulta non sinant. igitur dimissus Vitellianus non sine multa, cum postea Gastii instigatu factum resciuisset, vt Henricus aduersus se adeo excanduisser, a primoribus Gastio alia de caussa infestis stimulatus de ipso quoque occidendo consilium cepit, sicuti suo loco dicemus. Hic annus Galliae duo magna, et quibus vix orbis vniuersus comparanda habuit, huius seculi ornamenta, abstulit, Michaelem Hospitalium, et Ioannem Mercerum, vtrumque eruditione et probitate clarissimum; sed illum dignitate praecellentem, qui per omneis togae gradus summa cum doctrinae, integritaris, grauitatis, ac prudentiae incomparabilis laude versatus ad solstitium tandem honorum peruenit, et turbulentissimis Galliae temporibus, ijs etiam qui remp. turbatam quam pacatam malebant suffragantibus, ob summam virtutis et constantiae opinionem post Francisci Oliuarij mortem, quem ille viuum praecipue coluerat, cancellarius Franciae creatus inuidiam semper virtutis comitem magnis conatibus aduersam habuit, cum qua infracta animi magnitudine diu luctatus, non victus, sed cedendo victor euasit, et ad quietem domesticam versus, in honestissimo otio, quod reliquum vitae fuit, tranquille exegit. dum in aula fuit, indignam meritis suis gratiam rependi dolens, tamen iudiciario ordini corrigendo intentus sanstissimas leges promulgauit, quae sanctissimi earum conditoris memoriam apud posteros conseruabunt. tandem anno aetatis circiter septuagesimo in Viniano suo III Eid. Mart. placidissima morte ad Deum migrauit, condito prius testamento, quo vitae anteactae quasi reddita ratione pietatis in Deum, caritatis erga patriam, ingenii elegantiae, et prudentiae, quae eum ad extremum vitae spiritum vsque comitata est, testimonium veluti consignatum reliquit. quae de iure scripsit immortalitate dignissima in tenebris hactenus delituere, aliquando vtinam magno reipublicae bono lucem visura. versus ne perirent, Vidi Fabri, quem ille viuus singulari beniuolentia semper prosecutus est, pietas vetuit, qui eos huc illuc neglectim ab auctore sparsos nostra etiam opera, et Scaeuolae Sammarthani viri inter alias dotes harum rerum peritissimi in iis ordinandis vsus collegit, et publico dedit. ij versus puritate sermonis, nitore, acumine, et sententiarum pondere cum omni antiquitate certant, virumque vere exprimunt, qui non vultu tantum Aristotelis os, quod ex vtriusque imaginum vbique prostantium comparatione constat, sed Solonis, Lycurgi, Charondae, ac Platonis denique sapientissimorum legislatorum pectus, mores, doctrinam et iudicium, quibus longo rerum maximarum vsu et experientia confirmatam prudentiam iunxerat, in omni vitae siue priuata siue publica actione referebat. Ioannes autem Mercerus Vticae in Septimania honesto loco natus, quem comitem sibi dari Hospitalius, si reuiuiscat, non indignetur, cum primo iurisprudentiae operam dedisset, et vtriusque linguae peritia apprime instructus quantos in ea perplexa scientia progressus fecisset, Harmenopuli Epitoma elegantissime in Latinum versa et illustrata summum specimen dedisset, tandem ea relicta professione, qua feres opes et celebritatem homines nostri sibi comparant, totum se sacris literis et Hebraicae ac Chaldaicae linguae imprimis studio addixit, in quo diligentia, contentione, ac rara animi perspicacis felicitate tantum profecit, vt cum sub id tempus Franciscus Vatablus e viuis excessisset, summa omnium professorum ac doctorum consensione is esse visus sit, qui iacturam morte tanti viri acceptam, qualem


page 140, image: s140

in ea lingua nulla ante aetas audiuerat, facile sarciret. itaque Vatablo in ordinario explicandae sacrae linguae munere succenturiatus, vix credibile est, qualem se quantumque praestiterit; quippe qui quatuor linguarum peritissimus ad incredibilem diligentiam acerrimum iudicium attulisset: accedente rursus ad eximiam doctrinam candore, modestia, et summa morum innocentia, adeo vt ex ipsius paene vnius schola prodiisse constet, quicunque in Gallia hodie paullo melius Chaldaicam et Hebraicam linguam callent. turbatis postea per bella ciuilia ob relligionem in Gallia rebus homo turbarum fugiens Venetias concessit, vt cum Hebraeis, qui illic sunt, de nonnullis conferret, hospitio V. C. et in eadem scientia iuris a teneris educati, tunc vero literis sacris operam dantis Arnoldi Ferrerij regij oratoris vsus, cum quo aliquanto tempore coniunctissime vixit; inde cum Luteriam repetere in animo haberet, de scriptis suis recognoscendis et edendis cogitans, in itinere Vticam deflexit, vbi quae cunas illi paterna domus dederat, lue populari per illas regiones tunc grassante correpto sepulcrum dedit. nec tamen totus morte ereptus est; nam eiusdem viri optimi, qui eum in patriae calamitatibus protexerat, beneficio ac liberalitate seruata ac publicata sunt eruditissima in VI minores Prophetas priores, Iobum, Solomonem, et postea in Genesim commentaria, qui foetus, licet postumi, accuratam parentis sui diligentiam produnt; vt vel ex ijs et alijs, quae viuus publicauit, monumentis in confesso sit, nunquam quenquam Christianum felicius hebraisasse. ante Mercerum Merceri gemellus Andreas Masius VII Eid. April. Zuenarae in Cliuensi ditione ex hydrope haut ita senex decessit, cum VVilelmo principi suo diu fidam operam in praecipui consiliarii munere nauasset, vir sincero, candido et aperto ingenio; adhaec rara et rccondica doctrina praeditus, et qui ad Hebraicae, Chaldaicae, ac ceterarum orientalium linguarum cognitionem, summam animi pietatem et exactum rerum sacrarum studium attulerat, variaque in eo genere commentatus fuerat; plura etiam daturus, si viro bono per valetudinem fere semper aduersam licuisset. specimen eorum praebent doctissimi et accurata diligentia scripri in Iosuam commentarii ante biennium ab ipso auctore publicati. his addetur dignitate et eruditione fortasse inferior, ceterum literator insignis, editis in hoc genere compluribus monumentis, Franciscus Fabritius Marcoduro in Coloniensi agro natus, qui secundum Seb. Corradum Regiensem historiam Ciceronis maxime illustrauit, et hoc eodem anno Dusseldorpii, vbi docebat, debitum naturae persoluit. annum clausit Io. Baptista Cynthius Lilij Gregorii Giraldi doctissimi viri gentilis, vir comi et amoeno ingenio, qui Patauii fere vixit et scriptis aliquot vernacula lingua claruit, atque Ferrariae postremo in patria annos natus LXIX decessit, ad S. Riminerii sepultus.



page 141, image: s141

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER LVII.

SVB id tempus a Gregorio XIII Pontifice missus Oliuarius Seraphinus, vir candore et amoenitate ingenii rara doctrina exculti praestans, ad Henricum nouum Poloniae regem salutandum Lutetiam venit, eique Pontificis nomine ob felices belli successus et amplissimum regnum virtutibus ac meritis ipsius tam honorifice delatum gratulatus, etiam rosam auream ipsius Pontificis manu sibi traditam et Roma allatam, tanquam boni ominis praemium, in consecrato loco obtulit, cum literis Stanislai Osij episcopi Varmiensis Cardinalis viri doctissimi, et vt in Deum, sic in patriam praecipua pietate insignis, quas Henricus summa cum animi voluptate legere visus est. tum legati Poloni cum altero ab ingressu in vrbem die quieuissent, perendie ad Luparam in conspectum regis admissi, ante omnia demississime regis dexteram deosculati sunt. Posnaniensis episcopus pro collegis locutus exposuit, quanti Senatus, ceterique regni Poloniae ordines Christianiss. regem fecissent, ex eo intelligi potuisse, quod petitioni eius de fratre in regem suum eligendo assensi essent; se collegasque suos eius rei nunciandae caussa cum mandatis in Galliam venisse, spe fretos, vt ea electio a Polonis rite facta totius Europae bono vertat. ad ea rex paucis respondit; eorum aduentum sibi gratissimum esse; se vero effecturum, vt non solum Poloni sentiant, sed omnes gentes, atque adeo posteritas olim intelligat, nullam nationem cuiquam aut cariorem aut acceptiorem fuisse, quam erit Polonica sibi ob recordationem egregii muneris commendatione sua Henrico fratri coniunctissimo tam beniuole delati. plura in eam rem addita a Renato Birago Cancellario, et Paullo Foxio. inde legati Catharinam regis parentem in cubiculo suo salutarunt, et Elisabetham nurum. Catharina Italice cum Posnaniensi in arcano aliquandiu quoque collocuta est. in diem sequentem dilata Regis sui salutatio, ad quam statim a prandio inscensis equis magno circuitu per sublicium pontem profecti sunt, longe maiore pompa et apparatu, quam pridie venerant. aureis siquidem textilibusque togis amicti incedebant, senatoria grauitate imaginem quandam Romanae maiestatis referentes: habenae equorum argenteae distinctaeque lucentibus gemmis, clitellae inauratae ac pretiosae phalerae cum voluptate simul et admiratione spectabantur: sua quemque familia anteibat composita ex generosis adolescentibus in serica toga, praeeuntibus accensis cum ferreis bicubitalibus clauis. ea pompa deducti sunt ab aulae primoribus ad principem suum, ab eo suscepti laeto ac sereno vultu. tum Posnaniensis episcopus orditur,


page 136, image: s142

Senatum, equites ac ceteros Poloniae et Lithuaniae ordines recepto in coelum Sigismundo Augusto conuenisse, et exquisitis more maiorum sententiis placuisse omnibus ipsum vtriusque gentis regem pronunciari. sciret regnum ob summam opinionem virtutis sibi delatum, per eam regi et conseruari oportere. de cetero pacta nomine suo a legatis in Senatu facta iureiurando firmaret; quo facto demum ea, quae comitiorum decreto sancita essent libentissime ipse ac collegae sui exsecuturi sint. ad quae Henricus; quod tam beniuole ipsum in regem elegissent, gratias se Deo ac Senatui maximas habere, daturumque operam dixit, vt conceptae de se opinioni olim respondeat. quo responso Latine dato Philippus Huraltus Ceuernius eius cancellarius excepit, nihil optatius regi accidere potuisse ipsorum aduentu, cupienti quamprimum ad regnum, quod Dei et Polonorum singulari munere consecutus esset, proficisci; aequasse legatos officiis vel potius superasso cogitationes regias, confecto tam longo itinere, antequam ad se in Galliam peruenire potuerint; quorum rex nunquam memoriam depositurus sit: quin ipsum in posterum effecturum, vt qui fortissimi bello ducis gloriam ab hostibus ipsis meruit, eius etiam tanquam liberalissimi ac gratissimi principis beneficentiam cuncti de ipso bene meriti experiantur: interea paratum, cum ab ipsis exemplum pactionum ac conuentionum acceperit, eas quoties volent iurisiurandi religione firmare. tum legatis ac secundum eos ceteris Polonis ad osculum regiae manus admissis, Henricus Posnaniensis dexteram prehendit, et cum eo vna legati cubiculum regis ingressi cum ipso colloquuntur. inde sub vesperam dimissi aliquot dies ad mandata inspicienda concedi petunt. postridie cum Franciscum Alenconiorum ducem inuisuri essent, cognito eum ex nocturna febre decumbere, molesti esse noluerunt, et Henricum Nauarrorum regem, Margaritam vxorem, Carolum Borbonium, et Carolum Lotharingum Cardinaleis salutauere. biduo elapso Posnaniensis Renato Villaclario, et Philippo Huralto ad se missis significat, collegas, si sibi facultas detur, cupere regem suum conuenire. facta potestate in Palatio Andegauensi proferuntur condiciones illae, de possessionum suarum, quas in Gallia haberet, reditibus, per mensarios in Poloniam inferendis. alia capita erant de aere alieno decessoris sui, de academia Cracouiensi, de seminario iuuentutis, de priuilegiis et immunitatibus, de sacris, de matrimonio, de classe, de foedere cum Gallis ineundo; et quod praecipuum erat, quodque ab Euangelicis maxime vrgebatur, de pace inter de religione dissidenteis seruanda. tum etiam in gratiam Gallorum Protestantium stipulantibus Euangelicis Polonis a Monlucio, vt dixi, promissa repraesentari petiere ex ijs quidam; ad quae cum subsisterent nostri, qui aderant, ij erant Biragus cancellarius, Ioannes Moruillerius, Sebastianus Albaspineus Lemouicum episcopus, Paullus Foxius, Philippus Huraltus Ceuernius, Pomponius Belleureus, Vidus Faber, et regis mandatis nihil tale contineri affirmarent, Monlucius postremo testatus est, nihil quidem eorum mandatis suis expressum; sed vt aemulis ac maliuolis os obstrueret, et Euangelicis ob sinistros de motu Parisiensi rumores artificiose in Polonia sparsos alienatis aliqua ex parte satisfaceret, hocillorum odio, et horum desiderio simul dedisse. nam cum aduersarij regem et Andinum in summam inuidiam apud regni proceres adducerent, quasi consilio, non casu, motus ille excitatus esset, et ipse contra tanquam ex occasione ac necessitate natum excusaret, Euangelici sic eam excusationem accipiebant, vt rex, si quidem haec ipso ignaro aut inuito accidissent, promitteret, se de grassatoribus poenas sumpturum, de caetero Protestantibus idonee caueret, et edicta in eorum gratiam a se facta seruaret. nam praeteritorum vltionem, et in posterum securitatem suis ipsum debere. his rationibus victum se ac persuasum Monlucius aiebat, vt haec regis nomine promitteret, veritum, si recusasset, vt eos minus placatos haberet, et procedenti feliciter electionis negotio remora aut impedimentum inde afferretur. verum rem eiusmodi esse, vt cum nequaquam ad Polonos pertineat, nec eius ratione rex teneatur. id nihilominus cum Euangelici legati improbis efflagitationibus vrgerent; contra, vt temere et nimia fiducia praeter mandata a Monlucio factum, inuidi in aula replicarent, rex re cum Posnaniensi


page 143, image: s143

et aliis legatis maiorum religionis cultoribus communicata ex compacto petitionem illorum variis ludificationibus diu frustratus, ad extremum omnino elusit. petebant et legati Euangelici, vt in caussa Carlotae Mompenserii filiae, quae apud Fridericum Palatinum VII virum Gallia ob relligionem excedens superiore anno perfugium habuerat, rex partes suas interponeret, et eam parenti suo reconciliaret; item vt Iacoba Monbella Intramontia Colinij Lutetiae interfecti vidua, quae Augustae Taurinorum a Sabaudiae duce sub custodia retinebatur, interuentu regis libertati et bonis restitueretur, saluaque conscientia domi ei viuere liceret, et Carolus Colinij filius, qui Massiliae captiuus attinebatur, inde liberaretur, et ad fratres remitteretur. sed haec itidem postulata tanquam nihil ad Polonorum res pertinentia pari responso rex elusit. cetera capita illo et proxime secutis diebus in colloquiis tractata, adhibita in plerisque commoda et aequa interpretatione, sed eiusmodi, quae fineis mandati religiose custodiendos non excederet. Henricus interim in palatio And: ino epulo legatos accepit V Eid. VIIbr. vbi illi cum ad latera regiae mensae assiderent, assurgentes nudis capitibus propinando regisuo, qui mos gentis est, pium et hilare pro ipsius salute votum conceperunt: ac die sequenti in maiore vrbis templo conuenere rex, Henricus, Reginae, legati Poloni, etiam Euangelici; Pontificis, Hispaniae, Scotiae, Venetorum, aliorumque principum oratores; Carolus Borbonius, Carolus et Ludouicus Lotharingi, Aloisius Atestinus cardinales, episcopi, senatores, aulici plerique ciues, vt nullus vastissima aede locus, ne tholus quidem vacuus fuerit. peractis sacris Henricus ad aram maximam coram Petro Gondio episcopo propositis sacrosanctis Euangeliis per Deum iurauit iuxta formulam proximis conuentibus perscriptam, et ab ipsis legatis allatam, iura cuique sua in Polonia et Lithuania seruaturum. Rex eodem loco iurauit, quae per Monlucium, AEgidium Noallium, et Vidum Sangelasium Aginni Itiobrigum praefectum oratores suos comitiis illis pactus esset, ea se bona fide impleturum. tum in episcopio lautissimum hospitibus suis epulum dedit. perendie cum ad colloquium vocati essent, recitatae sunt literae Caesaris et comitiorum Germaniae in conuentibus Francofurti ad Moenum XVI Kal. VIIbr. datae, quibus sacri Imperij ordines rogati, vt eorum voluntate Henrico in Poloniam profecturo iter per Germaniam facere liceret, ipsi et comitatui, sed sine maleficio et iniuria transeundi dabant. cum data facultate vti placuisset, gratiae per literas Caesari ac principibus actae, ac nominatim ijs, per quorum fineis transire oporteret. quibus actis reliquum erat, vt decretum electionis publice et ritu solemni recitaretur. magno theatro id actum in amplissima palatij Parisiensis aula, in qua regum nuptiales pompae celebrari solent. Rex, et Henricus Poloniae rex, Reginaeque, Franciscus Alenconiorum dux, et Henricus Nauarrorum rex sororius sub pretiosis vmbellis edito pegmate iuxta mensam marmoream consedere. ad laeuam consanguinei regis principes Henricus Borbonius Condaeus, Ludoicus Monpenserij dux, et Franciscus Delfinus filius. dextrum latus claudebant cardinales quatuor, quos dixi, infra quos sedebant episcopi complures, oratores regum, et regii consistorii assessores. paullo inferius longa admodum serie in humilioribus sedilibus senatores in purpura, academiae Rector, iudices ordinarij, ac tribuni aerarij. spectatorum ad X OIO partim in scalarum gradibus, pontibusue ligneis, partim vbi quisque poterat, in vastissimi loci area stabant. tum facto silentio clangentibus tubis legati Poloni ingrediuntur, ad fores excepti a Guisio magno palatij magistro, et ad regium theatrum deducuntur, vbi depositum est decretum arca argentea inclusum, quam ex legatis duo humeris suis ad maiorem venerationem a gradibus aulae ad eum locum sustulerant. ibi Posnaniensis pauca praefatus de Polonorum erga regem cultu ac studio, ab eo demisse petit, velletne SC., quo frater Henricus rex Poloniae dictus esset, ipsi coram offerri, recitarique? cum responsum esset, placere, conuersa ad Henricum oratione, Quod felix faustumque sit, (inquit) Senatus, equites ceterique Poloniae et Lithuaniae ordines in regni comitiis vno ore te regem suum esse, eiusque rei tam laetae nuncium ac decretum per nos in Galliam deferri iusserunt. ac primum rogant, vt


page 144, image: s144

quo animo regnum defertur, eodem accipias, reque ipsa demonstres regium decus non magis studio et voluntate gentis, quam egregiis tuis in rempub. Christianam meritis te esse consecutum. deinde orant, vt rebus tuis constitutis quamprimum ad inaugurationem et regni tuis virtutibus delati possessionem, ad clientes ac populos tui amantissimos proficisci pergas. inde ad collegas conuersus, argentea arca reserari iussa, S. C. profertur, atque honorificentissime statim offertur Henrico regi electo, pio, inclito, triumphatori, magno, moxque imperato silentio a Ioanne Herburto Henrici iussu recitatur. eo post recensita episcoporum, Palatinorum, Castellanorum ac Senatorum nomina, quatuor eligendi caussae memorabantur, splendor familiae Valesiorum, summa naturae ac fortunae in Henrico ornamenta ac dotes, ipsius in Remp. Christianam merita, pactum de fructibus patrimonij sui in Poloniam inferendis. recitato decreto, quod CX sigillis firmatum erat, Posnaniensis pauca subiecit, et secundum eum Nic. Christophorus Radeuillius Lithuanorum nomine, qui Polonis dignitate exaequantur. adhaec Henricus actis denuo D. O. M., regni Ordinibus, ipsisque legatis gratijs, quod iam fecerat, decretum hoc honorificentissimum sibi gratissimum simul ac iucundissimum esse professus est, vocatoque ad se Huralto cancellario, pluribus eum ad orationem legatorum respondere iubet. is igitur sic orditur: nullum post hominum memoriam maius Galliae ac Poloniae beneficium, cum multa acceperint, hac augustissima electione a Deo datum; laudataque Senatus prudentia, Neruae Caesaris, et Alexandri Macedonis exemplum in medium attulit, quorum alter dignissimo dedit imperium, alter supremis verbis dari mandauit. dignissimum videri eum, cuius votis Polonorum suffragia annuerint, quem absentem praesentibus, procul positum finitimis, exterum suis praetulerint, eumque ante capere regem, quam expectare maluerint. Henricum talem, grauissimo fortissimi ac integerrimi Senatus elogio iudicatum, quam expectationem sui concitauerit apud alias gentes, eam in reliquum tempus apud suos tutaturum amplificaturumque; regem fratrem Polonorum caussa, benemeritam de se parentem, ac dulcem patriam deserere. Poloniam nunc ei patriam esse. tum in legatorum gratiam subiecit, Serenitatem suam nemini plus quam legatis debere, quos neque longitudo itineris, neque viarum asperitas, neque tot interiectae nationes ac flumina a suscepto legationis munere retardarint; addita hac regis nomine fausti ominis clausula, Eamus quo nos Dei voluntas, et Christianae reipublicae amor vocat. quae vltima vox frequenti auditorum gratulantium admurmuratione excepta est; confestimque phonasci regiae domus hymnum Deo cecinerunt, regesque ipsi flexo genu supplices regnatorem coeli adorarunt, reges pro arbitrio renuntiantem ac destituentem. postquam surrexerunt, Rex prior sereno vultu ad fratris solium accedens Christiano ritu eum amplexus ac deosculatus est. tum Franciscus frater, et Henricus Nauarrorum rex sororius ad osculum pariter admissi. ceteri principes sed dispari dignatione nouum regem venerati sunt; legatis quoque Polonis fortem regis sui dexteram suauiari datum. inclinata iam die conuentus dimittitur, et decretum argentea theca iterum inclusum humeris Ioannis Tomicae et Andreae a Gorka ad aram proximam templi deponitur, fidei et custodiae Philippi Huralti commissum. hanc sollemnem ceremoniam excepit fragor ingens tormentorum tota vrbe atque in armamentario regio praecipue displosorum, et nocturnum epulum insolita magnificentia legatis a rege in Lupara datum. in eandem rem edita an habita sit incertum oratio luculenta a Ioanne Sario Zamoscio, cuius nomen libris duobus de Senatu praescriptum legitur, quos cum Caroli Sigonij esse ab amicis accepissem, confessione a viro modestissimo vix tandem extorta cum Bononiae essem, rem ita habere postea intellexi. sane vir inter eruditos scriptis illis nominatus maiorem postea militaris gloriae laudem re ipsa meruit, rebus bello fortissime gestis contra Moscos et Austriacam domum, vt bello et toga clarissimus merito censeri debeat. tunc etiam Franciscus Balduinus haut obscurae famae iurisconsultus et Cracouiensi academiae, nisi mors hominem praeuenisset, instaurandae destinatus, orationem ad eundem Sarium euulgauit, qua et eum vt librorum de Senatu auctorem


page 147, image: s145

laudat, et legationem Polonicam, vt maxime omnium illustrem, aliarum ab omni antiquitate repetitarum comparatione multis verbis extollit. is postea eodem anno III Eid. IXbr. Lutetiae annos tantum natus LIII fato concessit. Postero a decreto recitato die nouus rex regis fratris iussu vrbem armatus exquisita magnificentia ingressus est a porta Antoniana ad portas vsque Palatij sub vranisco equitans, eumque transeuntem magno comitatu ciues faustis acclamationibus regem Poloniae salutauere, triumphalibus arcubus passim et aliis ad spectaculum positis statuis ac picturis, quas magistratus vrbis poeticis et alijs inscriptionibus Polonorum laudes, concordiam fratrum, ciuiumque in eos studia testantibus ornauerant postea et Regina in Lateranis aedibus, quae in pomerio vrbis iuxta Lupatam sunt, legatos nocturno conuiuio excepit. ibi remotis mensis repente praealta rupes apparuit nullo externo motu se circumagens, cuius in cacuminibus XVI nymphae, totidem Galliae prouincias referentes visebantur, quae nobiles e reginae gynaeceo puellae erant; hae post Sireneos cantus, et recitata ad lyrae pulsum exquisitae elegantiae carmina in Galliae et noui regis laudes a P. Ronsardo et Io. Aurato raris huius aeui luminibus facta, in planum e cliuo descenderunt, vt sua munera Henrico Poloniae regi offerrent. inde ad choreas versae, inauditis prius maeandris et insolitis saltationum ad voluptatem excogitatarum gyris, ordine et composito corporis gestu distinctis, diu otiosorum oculos tenuerunt. altero post die consultum visum est, vt Ioannes Sborouius in Poloniam praemitteretur, qui Senatum certiorem faceret de actis legationis, de regis profectione, et tempore aduentus in Poloniam, vt beneficiarij regni ad inaugurationem edicto vocarentur. missus et a rege Nicolaus Angeneus Rambulietus, iam multis legationibus magna cum prudentiae laude defunctus, qui Senatum conueniret, et regis nomine gratias ageret, quod commendatione sua apud ipsos factum esset, vt in fratris electionem consensissent. ij diuersis itineribus in Poloniam profecti sunt. prior Sborouius quae sui muneris erant inter suos executus est. Rambulietus primum omnium Iacobum V chanschium archiepiscopum Gnesnensem adiit, tunc Louitiae in arce sua diuersantem, penes quem rege absente summa rerum erat, et cuius praecipue fuerat erga nostros semper gratia; quo salutato, post gratias regis nomine actas, magna cum animi beneuoli significatione vtrinque discessum est. inde Rambulietus Varsauiam petit, et Annam regis defuncti sororem, quae in arce vrbis diuersabatur, itidem vtriusque regis nomine salutauit, literasque ab vtroque ei porrexit; a qua vicissim acceptis ad regem Poloniae literis postridie Ilzam venit Francisci Crassinij Cracouiensis episcopi arcem, vbi honorifice exceptus. inde tridui itinere Cracouiam attigit; ac postridie in Senatum introductus, eadem, qua Gnesnensem archiepiscopum oratione allocutus erat, vniuersum Senatum compellauit, quam Cracouiensis Castellanus excepit, et pari verborum honore remunerauit. dein coram ipso Rambulieto in Senatu deliberatum fuit, de ratione belli contra Moscum gerendi, quem exercitum C equitum OIO comparare, et cum eo Lithuaniam et Liuoniam inuadere decreuisse fama erat. iam initio anni, occasione per interregnum capta, in Liuoniam descenderat Ioannes Moscorum Imperator Basilij F., cum priora bella per legatos in Liuonia gessisset, et positis ad Vitensteiniam arcem castris, sexto, postquam venerat, die, vi expugnauit, inaudita saeuitia in captiuos grassatus, quos, et in his Ioannem Boium arcis praefectum, et nobileis aliquot Suecos ac Liuonos veru alligatos assauit. inde Nouogardiam cum parte exercitus reuersus, sobrinam suam Mariam Andreae F. magno Holsatiae duci, vt ex eius adfinitatis occasione Danos et Germanos cum Liuonis committeret, in matrimonium dedit. reliquae Moscorum copiae, quae XVI OIO armatorum efficiebant, in Liuonia relictae cum omnia circum infestis populationib. vastarent, ab Achazio Suecorum duce insigni victoria de Russis parta et praeda ingenti recepta partim caesae, partim dissipatae sunt. nec multo post tentata Rostochiensium cum Megapolitanis ducibus conciliatio interuentu Caesaris, Augusti Saxonis, et Ioachimi Brandeburgici VII virorum, sed irrito successu initio: cumque res ad arma spectare videretur, et contra arcem exstructam palis ligneis tumultuario destitutis pro muro se munire inde ciues pararent, inde Megalopolitani ope Daniae regis nauibus Vernamunda adductis portum Rostochiensem


page 146, image: s146

obsedissent, nobilitas, cuius caussa quodammodo in caussa ciuium vertebatur, ab iis sollicitata partes suas interposuit, et Gustrouij instituto colloquio tandem praeter Rostochiensium opinionem res composita est, ita vt summi imperij vmbra penes Megalopolitanos principes remaneret, Rostochienses ius ipsum, priuilegia antiqua et libertatem retinerent, et arxilla formidabilis a fundamentis dirueretur. id actum XI Kal. VIIIbr. qui dies annis vertentibus deinceps festo nolarum sonitu et cantico B. B. Ambrosij et Augustini sollemnis celebratur, quippe quo tristissima seruitute oppressis ciuibus optatae libertatis lux primum affulsit. additum fuerat transactioni, ad placandos honorifica satisfactione principes, vt Senatus vrbis et ciues sub dio extra oppidum ab Alberto et Vlrico Megalopolitanis practeritorum veniam peterent, et nouo sacramento illis fidem obligarent; quod sollemniritu Februario proximo peractum est; tumque Arx ab illis tradita, et a Rostochiensibus solo aequata est. apud nos aliquot diebus post Sborouij profectionem Paulus Foxius in Italiam mittitur, qui Reipublicae Venetae, Pontifici, acceteris Italiae principibus, qui gratulatum nouo regi principatum oratores miserant, regis vicissim nomine gratias ageret, et inde in Germaniam eodem officio defuncturus pertransiret, ac postremo ipsum Poloniae regem in regno suo adiret. in eius comitatu tunc eram; idque mihi nunc de illo, de quo non possum non semper fari perhonorifice, dicere sat erit, nunquam me ab eius latere, eram autem fere adsiduus, nisi meliorem et ad virtutem excitatiorem discessisse. secundum haec legatis lautia data sunt a rege, torques aurei, vasa aurea, et argentea; tandemque Henricus rebus ad iter comparatis IIII Kal. VIIIbr. Lutetia discessit. rex, qui venationibus occupato ingenio res suas et auctoritatem in fratris veluti manus consignatam hactenus parum curare creditus erat, vbi eum vidit moras subinde nectere, et in Gallia per hiemem remanendi occasionem captare, repente mutauit, et quasi ex profundo somno ad se rediisse visus est, cunctantique subirascens, appellato numine, quod a prauis pueritiae moderatoribus corruptus nimium quam frequenter vsurpabat, aut se, aut fratrem regno excessurum, neque parentem ei semper praesto futuram deierauit. Regina quoque, quae Henricum efflictim diligebat, cum quam cupide regnum longinquum filio ambiuerat, tam inuita facere videretur, vt eum a conspectu auelli sineret, et ipsa quoque moras nectens, in regis alioqui obsequentissimi offensionem incurrit; cognitaque eius mente, cum cunctationi amplius locus non esset, prioris consilij pertaesa ad noua animum appulit, vt si eum in Galliam non posset, in proximam Galliae prouinciam reuocaret. ea de caussa Gaspari Scombergio negotium datum, vt cum Arausionensi ageret, vt Henricus honestis condicionibus bello Belgico praeficeretur, quo classe instructa cum bona Daniae regis Arausionensi, vt sibi persuadebat, fauentis venia commode Polonis etiam consentientibus et eius profectionem adiuuantibus venire posset. quod et Scombergius, vir quam bello strenuus, tam prudens et rerum agendarum peritus, sedulo fecit, eaque de re in occulto Diuioduri Mediomatricum cum Arausionensis delegatis eo ab illo missis serio egit, negotiumque eo produxit, vt condiciones vtrinque perscriptae sint. sed quae postea acciderunt cursum inchoati negotij conturbarunt. Rex interea Villeriam in Retia silua concesserat, fratrem inde ad fineis vsque regni prosecuturus, vbi Protestantium per Septimaniam et Aquitaniam post obsidionem Rupellanam congregatorum delegatos audiuit. ij quamuis pactis edicti nuper facti comprehenderentur, tamen successu inflati, et aduentu Polonorum, quos in gratiam suam multa a rege petijsse didicerant, condicionibus illis stare recusabant; et cum permissu regis Nemausi primum, dein Montalbani IX Kalend. VIIbr. eodem die, quo anno superiore Colinius cum foederatis Lutetiae oppressus fuerat, conuenissent, et edicto sibi idonee cautum negarent, vtrobique capita quaedam libello supplici adiuncto conscripserunt, missis Ioleto, Philippo, et Chauenacio viris industrijs et interritis. summa postulatorum erat, vt post gratias regi de egregia erga Protestanteis voluntate, et pacis adeo ad statum Galliae constituendum necessariae studio actas, regem demisse orarent, ne in malam partem acciperet,


page 147, image: s147

si, recenti lanienae Parisiensis adhuc sensu, amplius securitati suae consuli peterent. neque enim de praeclara regis voluntate dubitare; sed cum videant ipsum prauorum consiliariorum impulsu, qui nunc et in aula eius praecipuum auctoritatis fastigium teneant, immanis facinoris; a quo ingenitam eius bonitatem abhorrere sciant, se publicis literis auctorem perhibere, cum paullo ante factum illud publice esset detestatus, merito vereri, ne eorundem artibus pax edicto nuper facto sancita violetur, nisi potentioribus remediis ea firmetur. ad eam rem igitur postulare, vt eae vrbes, quas tenent, suorum hominum, quibus ex aerario regio stipendium numeretur, praesidio custodiantur: et praeter illas vrbes etiam aliae duae in singulis regni prouincijs arbitrio bonorum virorum vtriusque religionis ipsis concedantur, quae itidem praesidio seruentur, numerato pariter ex regia pecunia stipendio. libera sit per vniuersum regnum religionis, quam profitentur, nullo locorum discrimine administratio; vt ex Protestantium numero Senatus in regno constituatur, qui ius inter ipsos dicat. alendis suarum ecclesiarum Pastoribus, quae ex fundis Protestantium percipiuntur, decimae impendantur. Sanbartholomeae lanienae auctores vel administri, tanquam praedones et publicae tranquillitatis perturbatores seuere puniantur. iudicia Lutetiae, et Tolosae ab eo tempore contra Protestanteis lata reuocentur, et contra praescriptiones omnes tam ex contractu quam a lege et consuetudine quaesitas restituantur. sacerdotum et monachorum, qui Protestantium doctrinam profitentur, legitima matrimonia, exijsque suscepti liberi legitimi declarentur, et ad successiones omnes, dignitates et honores admittantur. euis rei iudicium penes iudices Protestantes sit. tutores pupillorum, quorum parentes eam doctrinam amplexi fuerunt, eos in eadem religione educare et instruere teneantur. libera sit eiusdem religionis in comitatu Venascensi et Auenionensi dioecesi professio. nihil in caussa religionis per Benearni pagum contra ea, quae ex ordinum decreto a Ioanna regis Nauarrorum matre ordinata sunt, immutetur. omnes principes, magistratus, ac regni ordines pactis seruandis sollemni sacramento fidem interponant. huic libello pluribus verbis amplificato, vicecomes Paulinus, qui Aquitaniae cum summo imperio Protestantium nomine, et Sanromanius, qui Septimaniae praeerant, Gordonius, Verlacus, et alij complures ex nobilitate subscripserunt, qui regi cum Villeriae esset, oblatus est, magna omnium admiratione, et summa cum primis Reginae indignatione, cum diceret, Condaeum ipsum, si in viuis esset, quamuis cum XX OIO equitum, et L peditum OIO in Galliae vmbilico incederet, primariarum regni vrbium potentem, vel dimidiam illarum condicionum insolentiae plenarum partem minime petiturum fuisse. eodem tempore auditi et Delfinatus et Prouinciae delegati, qui onera ac vectigalia noua et intoleranda contra priuilegia et libertates temporibus Philippi Valesij et Ludouici XI repetitas sibi imposita, pari libertate deprecabantur. quorum omnium postulata, cum praeter spem ac voluntatem rex cogeretur audire, eaque iuuenis maxime omnium iniuriae impatiens ad animum reuocaret, tamen dissimulato in praesens dolore responso vago et ambiguo frustratus est. nam Septimanos et Aquitanos ad Henricum Momorantium Damuillam remisit, qui loco iuxta Montalbanum designando delegatos eorum audiret, et eorum petitionibus secundum regis mandata, qua posset ratione satisfaceret, ac curaret, vt per iudices minime suspectos ius inter illos dicceretur. attributus et illis domum repetentibus, quo dictis fidem astrueret, Iacobus Crussolius dux Vticensis in tumultu Parisiensi a Guisio seruatus, qui eos ad Damuillam adduceret. quod ad Delfinatus et Prouinciae delegatos, rex superiorum temporum turbas et onera regni ac pensiones, quae Margaritae amitae, Reginae Scotiae, Reginae parenti, fratribus debebantur, caussatus se excusauit, et in posterum curaturum dixit, vt pacato regno populum tributtis leuet, et ad prisca priuilegia prouincias, quantum in ipso erit, reducat. haec eodem die XV Kalend. IXbreis ad vtrosque responsa data. Septimani postea Millialdi in Rutenis conuenerunt, Damuillae permissu, vbi eadem postulata denuo agitata, et interpretatione nouis excogitatis capitibus amplificata, et ad ipsum


page 148, image: s148

Danuillam exeunte anno missa, sic vt de iis conueniri non potuerit, exacerbatis animis et omissis pacis consiliis iam tum ad nouum bellum inclinantibus. in eam rem euulgata tunc pleraque scripta, in quibus non parum momenti ad incendendos animos fuit, et inprimis libellus de seruitute spontanea, cui et anthenotico nomen, in re dispari a Stephano Boetiano Senatore Burdigalensi olim factus, vt suo loco diximus, et tunc palam publicatus ad praeparandos seditioni animos. euulgatus et eodem tempore liber Franco Galliae titulo, quo magni nominis sua aetate iurisconsulto probare nititur, regnum illud inter Christianorum principatus florentissimum non hereditatis iure, vt priuata patrimonia, sed nobilitatis ac populi iudicio et suffragiis deferri solitum. et vt eligendorum regum auctoritate, ita et abdicandorum et exauctorandorum potestatem penes regni comitia et publicum gentis conuentum antiquitus extitisse, exemplis ex Philippi Valesij, Ioannis, Caroli V, Caroli VI, ac denique Ludouici XI temporibus repetitis. id vero maxime vrget, omni tempore, vt a successione, sic a publica omni procuratione mulieres exclusas fuisse. alius et euulgatus tunc liber multis rationibus, exemplis, et argumentis amplificatus ante aliquot annos Magdeburgicae obsidionis tempore in Germania editus, in quo quaestio de obedientia magistratui ex verbo Dei debita fuse pertractatur, et obedientiam Deo debitam infinitam, hominum finitam esse demonstratur; ac proinde licere subditis, cum a magistratu violantur, arma tutandi sui caussa expedire. eadem pessimi exempli quaestio accensis postea ad seditionem animis multo perniciosius exagitata, et a maiorum religionis cultoribus contra Dei, Patrum, et Conciliorum decreta Lutetiae magna sacri ordinis infamia, nec minore publicae tranquillitatis dispendio retractata est. in eandem rem et dialogus Politici nomine de potestate, auctoritate, et officio principum, ac populi libertate eodem tempore in publicum exiuit. cumulatum et ad maiorem inuidiam repetitum a biennio consilium, quod Bloesis antequam Nauarrae regina in aulam venisset, initum fuisse ferebatur; de Francia Turcici imperij instar sub absolutam potestatem redigenda. ad id subornatum a Birago cancellario et Radesiano comite Poncetum quendam, qui post varias peregrinationes a Pontifice S. Petri torque donatus, ob eam causam vulgo eques indigetabatur. is ad regem, reginam, Andinum introductus varia regna se lustrasse aiebat, sed nullam in iis principum plenam potestatem reperisse, praeterquam in Turcico imperio, in quo penes summum imperium omnium vitae dignitates et bona sunt. id autem has praecipue ob rationes contingere: quod nulli sint in Othomanico imperio magnates; nulli qui non a principis nutu et arbitrio pendeant, eique magnitudinis suae incrementa debeant; nullos nobileis praeter praetorianos, qui vulgo Domini filii appellantur, et per quos sine natalium, familiarum aut dignitatum praerogatiua aut excusatione cuncti arcto indefiniti obsequii vinculo obligati constringantur. nullam aliam in eo religionem, praeter eam quam ipse colit, admitti, nisi in prouinciis nuper bello partis, in quibus, ne ad solitudinem redigantur, ademtis de cetero omnibus bonis, dignitatibus, et de religione disputandi libertate, licet indigenis suam religionem retinere: nulla praeterea propria singulorum bona, nullas terras aut ditiones beneficiarias esse; cuncta ad principem pertinere a publicanis administrata, aut inter praetorianos ac milites ad eius arbitrium annuatim diuisa, indeque immensos tot ministrorum tum pacis tum belli sumptus fieri, nequeopus esse capitali vectigali, quod aegre et ab inuitis exigatur: nulla loca munita nisi in limitibus conspici: praeterea arcano imperij id agi, vt cum proprium quid aut hereditarium nemo habeat, solique ij, qui principi operam nauant, opibus ad vitam abundent, vniuersi in ea tenuitate degant, vt quamuis duram seruitutem seruientes animis et viribus ad audendum sint impares. his a Ponceto copiose expositis, ab eodem quaesitum, qua via insistendum videretur, vt absoluta regia potestas Turcicae exemplo in Francia constitui posset. adhaec autem illum respondisse, proceres ante omnia de medio tollendos, et nobileis sensim carpendos. nam cum in regno tres ordines sint, eos aliorum quasi vindices et assertores esse, et regiae potestatis quasi arbitros ac moderatores: ita vt qui legem aliis debet dicere, ab ijs


page 149, image: s149

plerumque accipere cogatur. ad tollendos autem proceres et nobilitatem in ordinem cogendam placere, vt bellum religionis colore, qui apud alios duos ordines, ecclesiasticum et plebeium, speciosus est, alatur. nam sic paullatim ad internecionem eos, praesertim quo quisque generosior est, deleri posse; neque defuturas artes, quibus ij, queis bellifortuna pepercerit, in pace opprimantur. interea dum bello et pace in id incumbitur, caute seruandum esse, ne rex dignitates, honores, munia publica iis, aut in eorum gratiam cuiquam tribuat. inuidiosas et sumptus periculique plenas praefecturas aut delegationes ipsis reseruet, pensionibus et honorariis quantum licebit substractis, quo vasta illa corpora quasi alimento negato ad maciem paullatim adducantur, ac postremo concidant. in primis publica regni comitia, quae tantum ad firmandam ordinum potentiam spectant, omnino prohibenda esse, et seuere castigandos, tanquam quietis publicae perturbatores, qui ad illa proclamabunt. sublatis proceribus et labefactata nobilitate, in ciuitatibus et vrbibus eos petendos, quiper haec bella a regiis partibus minime steterint; quibus rursus sublatis, et sacro ordine plebeioque omni patrocinio destitutis, facilefore, vt toto regno ciuitates munitae moenibus et propugnaculis nudentur; arces procerum ac nobilium diruantur, et religio quam rex probauerit cum plena sua potestate, nemine in posterum contradicente, firmetur ac stabiliatur. euulgato ea de re libello Poncetus eques amarulento admodum scripto antipharmaci titulo respondit, quo calumniose id sibi affictum dicit, neque se tamdiu in porta Othomana, neque tunc cum consilium Bloesis initum fingitur, in aula fuisse, neque de ea re aut cogitasse vnquam aut coram rege reginaque verba fecisse. antipharmacum illud a libelli euulgati auctore alio scripto, cui Specillorum crystalnorum titulus, confutatum, quo per illud Ponceti consilium maturatam Sanbartholomaeam carnificinam dicit, et ad Poncetiani responsi titulum alludens, ab huiusmodi externorum atque adeo transmarinorum morum interpolatoribus venenum Porciano principi, Tendae comiti, Longauillae, Bullionij et Vticensi ducibus, Nauarrae reginae, ipsi ante aliquot annos Alenconio, propinatum dicit: eadem peste Momorantium, Damuillam, et Thoreum eius fratres petitos: postea insidias Condaeo innocentissimo principi, Carnutum vicedomino, Turaniae vicecomiti, et Mompenserio ipsi ac Delfino eius filio structas; Ludensem comitem et Chauinium antiqua nobilitate, fide in regem, pietate in maiorum religione colenda illustreis, quod Mompenserio ipsiusque familiae addicti essent, calumnijs apud regem ab harum fraudum consarcinatoribus maligne traductos. interea dignitates, honores, beneficia iis negata; contra largitiones in Italos, id Radesiani et Biragi odio additum, collatas: portoria exteris elocata: episcopatus aliaque coenobia iisdem consiliatoribus attributa; idque studiose fieri, vt sparsis dissidiis ac aemulationibus accensis, renouatisque antiquis simultatibus proceres inter se committantur, et, quod nec ferro nec veneno potuit, sanguinolentum illud consilium per ipsorum manus exitum habeat. sic Monlucium contra Damuillam incitatum: sic IoŘsam Acierum contra cognatione sibi arcta coniunctos: sic denique Villarium cum Momorantijs sororis filijs commissum, idque astu et instigatu nouorum hominum factum, qui cum nuper pedibus albis in Franciam venerint, per adulationes et malas artes ad inuidiosos honores euecti hoc agunt, vt proceribus toto regno oppressis, et bene meritis praemio omni exclusis, ipsi soli rerum potiantur, et pro vetere ac legitimo imperio, quo Francia tamdiu floruit, nouam et insolentem dominationem ad ipsius perniciem inducant. haec siue ad odium conficta, siue ex vero trahentia, ita ab ijs tunc iactabantur, qui recenti iniuria efferati, vltionis, quam ipsi per se sumere non poterant, procerum ac nobilitatis animis proprio periculo ad defectionem sollicitatis occasionem quaerebant. Interea rebus omnibus ad noui regis profectionem comparatis, rex, quifratrem ad regni vsque fineis prosequi statuerat, morbo fatali grauiter adflictari cepit; vnde materia variis sermonibus suppeditata. nam pauci naturalem ei et non accersitum rebantur, memores, quae summus dissimulandi artifex prae impatientia interminatus et matri et fratri esset, neque ignari quam non sponte nouus rex Galliam


page 150, image: s150

relinqueret. missus sub id Radesianus in Germaniam cum pecunia, specie vt Henricum in Poloniam euntem comitaretur, re vt delectus haberet, et negotium a Schombergio cum Arausionensi et Ludouico Nassouio eius fratre inchoatum ad exitum perduceret. alij addunt, vt desiderium sui apud regem se iam fastidientem, vt in aula saepe accidit, si posset, excitaret, et interim dignitatem absentia tueretur. rex Villeria per Suessiones, Vitriacum Cathalaunorum opidum ad Matronam processerat: vbi haut quaquam remittente morbo, coactus est subsistere; demumque hic rex et Henticus eius frater irer diuidunt, et post complexus vtrinque datos, Henricus vlterius progressa matre, Alenconio, Margarita, et alijs proceribus, ex Catalaunorum finibus per Ambaros in Leucos continuato itinere Nansium venit; vbi a Carolo sororio Lotharingiae duce magnifice et omni laetitiae significatione exceptus est. Claudia vxor filiam recens enixa erat, pro qua in sacrosancto lauacro Posnaniensis et collegae rogati Christiano ritu fideiussere. Blamontium tandem ventum, vbi diu in arcano cum Henrico dilectissimo filio collocuta parens, post lacrimas vberius profusas eum postremo dimisit, et cum Alenconio nequaquam pariter affecto et Margarita in citeriorem Galliam redijt. metus incesserat Reginam, ne Alenconius se iniuriose spretum hactenus, dum Henricus frater in Gallia esset, in occulto conquestus, eandem gratiam, quam ille a rege obtinuerat, peteret, vt regis per vniuersum regnum legatus declararetur, et ope Nauarri, Condaei, Momorantiorum, et Arturi Cossaei equitum tribuni Momorantijs addictinouos motus in Gallia sereret, et ipsam penitus a publica rerum administratione remoueret; idque ambitiosae iuxta et suspicaci feminae Lotharingus Cardinalis et Guisius sibi ab Alenconio et alijs timentes persuaserant. illa vero, quod euenturum metuebat, id quasi iam factum regi insusurrat, vt eum a fratre alienaret, et efficeret, vt amplissimum id munus Carolo Lotaringiae duci genero, sub quo rerum se potituram sperabat, a rege deferretur, iam tum proximam regis mortem praesagiens; et ne quid intactum interea relinqueretur, Rupellam belli moram, cum qua nuper transegerat, per Bironum, R. Dallonium Ludae comitem, Carolum Roaldum Landereum, et Pigallarium tentat. Bironus et Pigallarius cum Iacobo Leonio Rupellano conuenerant, qui porro alios consilij conscios habebat, et in ijs Gulielmum Dauidem Plantam, Amadeum Zardonerium, Ludouicum Viennam Portam, Ioannem Turgerium. per eos Leonius corruptis precio militibus vrbem occupare, et eam Birono et Pigallario, qui copias iam Noallium et Viuiani fanum praemiserant, tradere receperant. id per transfugam cum Maior, quem vocant, cognouisset, re cum paucis communicata ante omnia Leonium ruri tunc agentem capere statuit; qui per lictorem citatus, vt se iudicio sisteret, cum non pareret, capta inde occasionein domo sua occisus est. captis libris eius ac commentariis, ordo coniurationis et nomina consciorum patuere. igitur capti Zardonerius, Planta, Turgerius, Sala, qui diuersi interrogati et conuicti ad mortem tandem damnati sunt, cunctis fere, Planta excepto, cum ad locum supplicij venere, rem, quam praesentibus iudicibus aut in tormentis confessi erant, coram plebe inficiantibus. quatriduo post recitatis palam Leonij commentariis ac literis Zardonerius, et postridie Planta et Porta confractis membris rotae impositi. octauo post die Turgerius, et Sala eodem supplicio affecti sunt, ac postremus omnium Gulielmus Vidus Talio Rupellanus sponte ac sine tormentis coniurationis ordine explicato damnatus et productus, quod aliquando vrbis praefectus, eaque re nobilitatis praerogatiuam adeptus esset, honestiore vitae exitu capite truncatus est; copiis interea Bironi et Pigallarij dilapsis, et ipsis de facto quidquam se resciuisse pernegantibus. is casus praeparatis iam ad nouos motus animis non mediocreis stimulos addidit, quamuis rex per literas coniurationem detestaretur, se inscio a turbulentis hominibus, qui maleficio suo nomen regium falso praetexerent, initam dictitans, et quam proinde pari seueritate ab ipsis vindicatam gaudeat; hortabaturque, nepropterea animo commouerentur, aut quidquam de se inclementius suspicati turbas cupientibus aureis praeberent, sed in officio, quod et speret, constanter perseuerarent. nec multo post Dominicus Lichanius Lucensis,


page 151, image: s151

qui receptum in Garumnae aestuario habebat, et cum armata bireme, cui Hirundinomen, per Santonicum litus piraticam continuis excursionibus faciebat, cum ad Retensem insulam exscendisset, a Sauione et Normano strenuis ductoribus Rupella summo silentio profectis bireme exutus est. capti qui in ea vrbe erant, quamuis vitam saluam pacti, et in vrbe damnati ac capitis supplicio affecti sunt, adempto prouocationis beneficio. Lechanius per insulam aufugit cum Perrerio, qui ambo tanquam contumaces ad mortem damnati sunt, imaginibus ipsorum ignominiose patibulo affixis. diuersa parte Protestantibus per Delfinatum, Prouinciam, Septimaniam et Aquitaniam faciebant animos pleraque loca quae tenebant. Monbrunius in Delfinatu Nionium ad Prouinciae confinia, et in comitatu Venascinensi Minerbium munitissimam arcem nuper occupauerat, vnde retro pedem referens in agrum Gratianopolitanum populabundus ingreditur, ac Viriaeum opulentum admodum coenobium obtruneatis praesidiarijs diripit, magno dese terrore sparso, ita vt Carthusiae maioris sodales accepto praesidio se muniuerint. Glandagius eodem tempore vir militaris, quanquam Protestantium doctrinae minime addictus, Arausionem oppido et arce in potestatem redactis capit, eiecto inde Berchono ab Arausionensi imposito, quod arcanis cum Auenionensi praefecto inducijs pactis a Cardinali Armeniaco pecunia corruptus rem segnius gerere diceretur, continuoque belli occasionem quaerens in Auenionensem agrum excurrit, praedas abigit, in mercatores saeuit, religionem Protestantium se minime probare dictitans; ceterum ensis sui mucronem religiosum esse. quod magnam Protestantibus inuidiam conflauit, quasi eorum caussa rapinis ac latrociniis pro velamento praetexeretur. Berchonus Cortesonem Arausionensis ditionis oppidulum se receperat, iniuriae vindicandae ad omneis occasiones intentus, quod et tandem opidanorum aliquot violentiarum Glandagij pertaesorum ope ei anno insequenti successit. in Septimania praeterea, Rutenis, et Cadurcis multa oppida et arces validis praesidijs firmatas tenebant. vniuersus item Benearni pagus eorum partes sequebatur, cui, in custodiam dato Grammontano, Pontius Casa praeerat, et inde in subiectam Vasconiam continuis populationibus excurrebat. quae omnia suspicaces post tantam cladem animos, et nihil pacati aut securi ab aulicis speranteis, rebus ad ciuilem administrationem et belli gerendi rationem per induciarum otium constitutis, facile ad belli consilia rapiebant. Interea nouus rex iter susceptum, quamuis aegre, persequebatur, mag no comitatu. cum eo erant Niuernij et Meduanae duces, et Ellebouij marchio patruelis, Iacobus Sillius Rupifortij comes, Eligius comes Cauniensis in secunda Belgica, Ioannes Saulius Tauanius vicecomes Ligniorum, Ludouicus Picus Mirandulanus, Renatus Villoclarius aulae praefectus, Gaspar Schonbergius, Albertus Radesiarum comes equitum tribunus, Rogerius Bellagardius, Bellauilla, Iacobus Leuius Cailusius, Gordius, Balsacij Interamnates fratres, alij spectatae in bello virtutis adolescentes ex nobilitate Gallica amplius IO C. cum ijs Pomponius Belleureus regis in Polonia orator futurus, et Vidus Faber Pibracius, loco Alegrij Millialdij, AEgidius Noallius, ac Vincentius Laurus Montis-regalis episcopus Pontificis legatus. Blamontium vsque processerant obuiam ex Germanis Christophorus Friderici Palatini VII viri F., et ex eadem familia Paruae-petrae Princeps, et Ludouicus Nassouius cum Regina in arcano de Belgica expeditione collocuti; per quos veluti itineris duces rex Poloniae Tabernas, episcopi Argentinensis hodie sedem, deducitur, a quo perhumaniter exceptus est. inde per Nemetes et Vangiones ad Rhenum ventum, quo traiecto cum aliter commode aut honeste non posset, Heidelbergam ad Palatinum VII virum statuit diuertere; ad quem cum insperato venisset, solitudo in arce reperta primo suspecta regi fuit, et cum honorifice de cetero susceptus esset, tamen noctu ex incendij metu forte orto tumultu trepidatum rursus ab hospitibus. id et moleste accidit regi hospiti, quod cum per porticum imaginibus principum et virorum illustrium egregie pictis ornatam illum Palatinus antiquae seueritatis et ab omni fuco alienus deduceret, de industria a tabula, in qua Colinius depictus erat, velum remoueri iussit, statimque subiecit, illum esse, quem ex


page 152, image: s152

omnibus Galliae proceribus cognouerit maxime omnium Gallici nominis studiosissimum, et in quo proinde rex et vniuersa Francia magnam et nusquam sarciendam iacturam fecerit. quod quoties repetebat, toties immanitatem simul et imprudentiam regi absenti et Poloniae regi exprobrare videbatur; eoque minus human e cum tanto hospite agere existimatus est, cum rex interea non occultam iniuriam silentio affectato dissimularet. ab Heidelberga transmisso Rheno in Vangiones rursus reuersus Moguntiacum contendit, a Daniele Brendelo Henbergo ciuitatis episcopo VII viro cum IO C equitibus obuiam progresso detentus et honorifice exceptus. rursus superato Rheno Franeofordiam venit ad Moenum sitam, cui a Francis-nomen, per quos in Gallia regnum Francorum post Valentiniani III mortem felicissime et auspicatissime stabilitum est. itaque ciues vrbis regem veluti origine suum et sibi cognatum omnis hospitalitatis genere honorauerunt. inde Fuldam itum, coenobium tota Germania celeberrimum, vbi rex cum loci praesule Natali Domini sacris interfuit, et apud eundem festis aliquot diebus tranfactis Vahicum petit, a Vilelmo Hessorum principe et nostrarum partium semper studiosissimo cum III OIO equitum occurrente exquisitissimis honoribus, eo loci affectus. traiecto dein Visurgi ad Isenacum prid Kal. Ianuar. et Albi ad Torgam VII viratus Saxonici oppidum, Saxonum campos emensus est, ab Augusto VIIviro insalutatus, quod a via militari procul et aeger esset; haec enim excusatio fuit, sed a Ioanne Casimiro Baioaro genero soceri mandatu ad ipsum cum II OIO equitum Halam vsque veniente exceptus, qui ad vltimos Saxoniae fineis ipsum cum eo comitatu prosecutus est. pari honore et Locris a Caesaris legato acceptus est, quem OIO IO equites sequebantur. demum Brandeburgicum limitem attigit, cuius princeps Polonici regni beneficiarius regem Francofurtum ad Oderam seu Viadrum, qui Polonorum fineis hodie a Germania diuidit, cum omni familia deduxit. cum Miedzerico propinquaret VIII Kal. Febr. obuiam Polonorum ad id destinatorum turmam habuit, qui mox ex equis descendentes regem curru regio et aperto, sic vt ab omnibus conspici posset, vectum more gentis consalutarunt. heic Senatus et equestris ordinis nomine Stanislaus Carncouius episcopus Vladislauiensis graui et sane eleganti oratione, quae edita est, regem compellauit, gratias agens, quod eo tandem peruenisset, vbi vniuersorum votis diu exoptatus, gentis Polonicae fidem, obsequium et singularem erga suos reges obseruantiam experiretur. tum vt ostenderet, quam honorifice et summa consensione Deo mentes Polonorum regente rex electus esset, comitiorum aestus, casus, ordinem ac seriem multis verbis persequitur, et ad extremum rogat, et optat, vt faustis ominibus ac felicibus auspicijs ineat regnum, atque ad regiam vrbem quamprimum ire pergat. ad ea paucis interfatum regem excepit Vidus Faber Pibracius, qui pari elegantia ad Carncouij orationem respondit, et pulcerrima viri ad sponsam deducti comparatione, regem virum electum multis verbis apposite commendauit, et Poloniae dotale regnum summis laudibus extulit, ac regem venisse dixit, quamuis aliunde satis instructum, vt ab ipsis Senatoribus administrandi regni normam et rationem peteret, ab ea ne latum quidem vnguem discessurus, nisi aut temporum ratio aut publica vtilitas aliter suaserit. cum vero ab infantia ita institutus sit, vt nihil pietate, cultu Dei antiquius habeat, optasse quidem in re longe omnium maxima, et in qua salus animarum vertitur, nullam esse disparitatem ac dissimilitudinem sententiarum, quod et Dei benignitate aliquando futurum speret. interea pacis et tranquillitatis amantem, calamitatum etiam et malorum, quae ex bellis ciuilibus oriuntur, alieno, imo proprio non ignarum, hortari omneis, vt communibus et coniunctis secum studiis in eam curam incumbant, ne vllo quaesito colore securitas, pax, tranquillitas, et amicitia mutua minuatur. alioqui fore, vt florentissimum hoc regnum, dum se suis viribus conficiet, ludibrio et praedae Moscis, Tataris aut aliis barbaris exponatur. tum vt communis parentis affectu et animo venisse regem ostenderet, et suspicionem alieni a nonnullis, erga alios bene affecti animi tolleret, electionis suae beneficium vniuersis insolidum ipsum debere testatur, pro vniuersorum salute, regni amplitudine,


page 153, image: s153

gloria non modo facultates ac fortunas omneis, sed vitam etiam et sanguinem profundere paratissimum. quae a Pibracio non solum summo verborum nitore, sed exquisita compositi gestus et modulatae vocis gratia dicta sunt, vt cum antea semper eloquentissimus habitus esset, tunc vero seipsum superasse videretur; nec mediocrem regi ea actio dignitatem conciliauit, quod talem virum ad latus suum haberet, in quo amabiles mores et humanitas cum facundia certabant. Miedzerico Posnaniam itum, et inde per discussas niues Cracouiam, praemisso Radesiarum comite, qui nomine regis exequijs Sigismundi Augusti interesset. sic enim apud Polonos institutum est, vt nisi prius rite conditis decessoris manibus rex auspicato inaugurari posse non credatur. ea pompa magno apparatu celebrata. corpus defuncti Knisinia Tikocinam arcem munitissimam a se exstructam, et inde Varsouiam ac Varsouia postremo Cracouiam deportatum fuerat, Anna sorore infante funus cum magno Senatorum atratorum comitatu prosequente, et in curia Paduicensi depositum est, ac demum XV Febr. viri, qui ad funus cohonestandum vndique confluxerant, ac matronae illustres lugubri habitu in arcem ad infantem se contulerunt. praecedebant legati singularum prouinciarum cum propriis vexillis numero XXX: tum primarij ministri, armiger, ensifer, et huiusmodi: dein pomum mundi figutam repraesentans, sceptrum, corona aurea a Senatoribus, quib. id ex ratione muneris competebat, praeferebantur: sequebatur corpus plumbeo loculo inclusum et serico velamine nigro obuolutum octo equis vectum, et post corpus feretra XXXII cum insignib. regijs, et equi XXX egregie instrati. Infans atrata a legato Pontificio, et inde a Veneto deducebatur. tum nobilitas incedebat, et post eam vrbis Senatus, et longo ordine plebes ad IIII OIO atrati omnes cum candelis et funalibus. eo comitatu in arcem itum, vbi primaria aede cereis vndique collucente sacrum celebratum, quo peracto Megilensis abbas regem defunctum laudauit. biduo sequenti priuatis sacris in alijs vrbis templis mortuo parentatum est. tandem funeris tristitiam laetitia aduentus noui regis excepit. dies. dicta ad XVIII Febr. quo rex cum ad Balicias sesquimilliari ab vrbe Cracouiensis Palatini villam pernoctasset, coelo maxime sereno ad eum venere Senatores et equites iusti exercitus specie, sed vt ad publicam laetitiam ornatiores et omni generis cultu instructissimi. primus incedebat cruce praelata archiepiscopus Gnesnensis rheda vectus cumPosnaniensi et Petro Miscouio Plocensi episcopis, qui CC hastatos Hungarico habitu holoserico auro intertexto fulgenteis secum habebant. hos Leopolensis archiepiscopus Stanislaus Slomoviscius cum Camenecensi episcopo, et Franciscus Crassinius Cracouiae episcopus cum CC equitibus Italico habitu instructis, et postremo Vladislauiensis siue Cuiauiensis episcopus, is qui ad salutandum regem Miedzericum missus fuerat cum Culmensi episcopo, et Palatino Lanciciensi magno comitatu sequebantur. post hos Cracouiensis castellanus CC equites auro et argento intertextis pallijs splendidos ducebat. tum Palatini sequebantur magna pompa, et primus Cracouiensis cum Sandomiriensi praefecto fratre, qui CCC equites Hungarico et Scythico ornatu, Sandomiriensis Palatinus cum ensifero fratre CCL ducebat. quib. sese iunxerant Osviecimensis et Bresinensis castellani. Palatinus Calissiensis Hunnorum comptu clenodiis monilibusque coruscantem turmam secum habebat. sed inter omneis eminebat Albertus Lascus Palatinus Siradiensis cum C Hungarico et Tatarico more instructis. eum sequebatur Podoliae Palatinus CL equitib., et cum eo Lithuaniae et Russiae proceres promiscuo ordine, inter quos Nic. Georgius Radeuillius Olicae dux Vilnensis Palatinus incedebat, et post eum castellanus Trocensis, et Samogitiae praefectus Ioannes Chodkieuicius. postea mediis aliquot publicis Lithuaniae magistratib., Nic. Christophorus Radeuillus Italico habitu cinctus. tandem aulici ministri sequebantur. tum Constantinus dux Kioviae Palatinus cum duobus filiis, altero Italorum, altero Moscorum more amictis et CCC equitibus, Braslauiensis Palatinus cumVolhinis suis CC more Tatarico instructis, Culmensis, Marieburgensis et Pomeraniae Palatini cum suis Germanico vestitu; et cum his Dulscius Prutenus cum XXXVI loricatis, et Lublinensis Palatinus cum CC dispari et Hungarico apparatu, Tecinij comes, Ioannes Vomicensis, et Andreas Belsensis castellani cum CCL equitibus. sequebantur eos Herbertonus cum


page 154, image: s154

CC Camenecensis et Sauicovistensis castellani cum CL, Andreas Vaposcius cum C, Biescensis et Radomicensis cum XXC, ac demum Stanislaus comes Tarnouius Checouiensis castellanus cum CC; postremo post castellanos Hieronymus Buzinkius regni cancellarius, et secundum eum Andreas Opalinskius curiae tribunus cum LXXV equitibus Italico more ornatis spectabantur. vltimum agmen claudebant ciuitatum et officiorum regiorum praefecti cum suis quisque turmis. tum confusi proceres ibant, quos demum ciues cum plebe Germanico ritu armata CXX equites et CCCC pedites sequebantur. copiis ita instructis rex se infert Vasconibus et Heluetiis suis stipatus cum magna procerum Gallorum turba; ad quem episcopus Plocensis orationem habuit, ad eamque breuiter et apposite Pibracius respondit. ad vrbem sub vesperam proceditur, quam facibus vbique accensis splendescentem inequo egregie instructo ingressus est per S. Floriani portam vraniscum praeferentibus consulibus, tubis inde concinentibus et inde machinis continuo fragore displosis. circa regem proxime incedebant Niuernij et Meduanae duces; tum marchio Ellebouius, et alij Galli primores sequebantur, singuli inter binos Palatinos honoris caussa dispositi, et post eos regum et principum legati. ita rex circumfusa non solum per vicos, sed per tecta ad nouum specta culum turba per arcus triumphales ad arcem deducitur. Aquila vbique alba obuia affabre facta, ita vt ad conspectum regis circumuolaret et alis applauderet. ibi in B. Stanislai templo maiore a collegij sodalibus salutatur, et passim B. B. Ambrosij et Augustini hymnus a phonascis decantatur, atque inde in palatium ad coenam et quietem rex concedit. postridie in Senatum venit, et per Pibracium gratias Senatui et equestri ordini agit, et electio vt regno, sic toti orbi salutaris sit D. O. M. precatur, daturumque operam se dicit, vt conceptae apud illos de se opinioni cumulate respondeat. tum eos rogat, vt inauguratio approperetur. altero die Sandiuonius Carncovius regni referendarius regem nobilitatis nomine salutat, cui regio nomine postquam responsum est, sub vesperam rex cum episcopis, qui aderant, compluribus, et Pontificis legato in Casimiriae rupeculam B. Stanislai Polonorum patroni aedem perrexit, vbi Deo sacra de more deosculatus supplicauit. quam ceremoniam reges ante coronationem obire inter Polonos priscae religionis instituto receptum est. vbi inaugurationis dies venit, cum Senatus et proceres conuenissent, Cracouiensis Palatinus nostris partibus ab initio semper aduersatus, et quo auctore condiciones illae in gratiam Polonorum Protestantium ac nostratium a Monlucio extortae fuerant, ab ipso Monlucio, AEgidio Noallio, et Sangelasio ante electionem Ploscouiae IIII Non. Maias anno superiore subscriptae, cum eas, quae Polonos spectabant, in aduentum regis dilatas sciret, quo rex de ijs adhibito Senatu statueret; consilium repetit, veterem dolorem irriti conatus apud Varsouiam iniuriae magnitudine vlturus. itaque inter suos fremere, ac parum libertati patriae contra Gallorum fraudes consultum dicere; fortioribus vinculis hominem astutum, sic regem appellabat, constringendum esse. tum minas addere, non omnium dierum solem occidisse: multos designatos magistratum nequaquam inijsse. cum igitur post rem diuinam peractam in sublime theatrum ad id in meditullio templi exstructum rex ascendisset, et in eo esset archiepiscopus Gnesnensis, vt preces de more conciperet, Cracouiensis, qui aderat, inopinato surgens, et ad suae factionis homineis identidem respectans toruo vultu, Nequicquam, inquit, et ipse et omnes hic praesentes liberi sumus, si flagitioso silentio id agitur, vt deinceps seruiamus, ac iusta tot procerum vota, tot aequa postulata rex frustretur. condiciones propositae in aduentum eius remissaesunt. nunc ille aduenit, et tamen iam collatis fere omnib. regiae dignitatis in ipsum ornamentis ac firmamentis, de ijs altum silentium: non patiar vltra rem differri: aut accipiendae sunt condiciones, et in eas verbis conceptis iurandum, aut me huic inaugurationi intercedere aio, ac palam profiteor. quibus dictis murmur toto templo ac fremitus obortus. dein audacia crescente minaces et confusae seditioni propiores voces auditae, cum Pibracius consulto in aurem rege, qui patientiam suam non seditionis remedium, sed iritamentum fore animaduerteret, ad archiepiscopum constantevultu conuersus, vt pergeret, et qua ratione hucventum esset, sine


page 155, image: s155

cunctatione id pera geretur, regis nomine imperauit: regem de ceteris ex ordinum sententia postea decreturum. quibus verbis archiepiscopus libentissime paruit, et ceptae inaugurationi institit, quae detumescente paullatim furore, et succedente in eius locum poenitentia ac pudore, spectantibus ijs ipsis, qui contradicebant, magno cum applausu peracta est, vnctoque rege corona capiti eius de more imposita. Cracouiensis vero haut multo post firmata regis potestate ex moerore an fato suo incertum, decessit. Dum festis, pompis, hastiludijs et ceteris ad publicam laetitiam vsurpatis spectaculis in Polonia personarent omnia, longe alia rerum facies apud nos erat, post discessum noui regis erectis complurium ad res nouas animis; quod malum Regina quo magis vitatum cupiebat, eo perniciosiore imprudentia praecipitauit, iritato Alenconij ingenio per se turbulento, et qui spretum se et suspectum antea dolens, tunc occasione data vltionem parabat, iniuriae iuxta vindicandae et ambitioni exsatiandae vel cum regni exitio intentus. cum eo Ludouicus Nassouius Blamontij in arcano egerat, et eum bello Belgico ducem magis idoneum ratus clam regina, quae huic expeditioni praefici Poloniae regem optabat, consilia in occulto agitauerat; et de bello quidem eiusque gerendi ratione et copiis ad id necessariis conuenerat, de cetero feminae vanitatem eludens dissimulauerat, satis esse existimans, si Gallorum opes ad Arausionensis fratris consilia ac vireis adiunxisset. nam Gallica auxilia non nisi de regis, cuius voluntatem regina moderabatur, consensu haberi posse. at in arbitrio Arausionensis et sociorum postea fore, quem vellent ducem deligere. is autem Alenconius multas ob caussas designabatur, quod et Colinio, dum viueret, amicus, nam id ei post illius mortem exprobratum fuerat, et Protestantium rebus aequior esse crederetur: sicque iudicabat Nassouius, regem, qui potentiam suam inter matrem ac fratres antea diuisam nunc ad se reuocare vellet, facile passurum, ablegato iam in Poloniam vno ex fratribus, alterum bello externo, quo pacem domi haberet, et pacis beneficio amissam per bella ciuilia auctoritatem reciperaret, praefici. in eum ob easdem caussas in Gallia intenti erant Protestantium oculi, et per emissarios de suscipiendo patrocinio suo sollicitabant, prolatis, quo magis cunctantem incitarent, veris seu confictis, quod magis credibile fit, literis inter reginam ac Philippum vltro citroque commutatis, quibus exitium ei maturari significabatur. accedebant frequentes Momorantiorum adhortationes, qui cum se scirent a regina regis Poloniae Guisianos praediligentis affectibus inseruiente crebris delationibus apud regem in odium adduci, periculo suo territi Alenconium in periculi partem adducere conabantur. ij de quietis publicae perturbationibus, edictorum regiorum violatione, et praua reip. administratione vulgo ac palam querebantur, eamque conuocatis regni comitiis corrigi et emendari petebant, illorumque factio Politicorum et Malecontentorum ob id sibi nomen sumpsit. praecipui factionis incentores erant Gulielmus Momorantius Thoreus, et Henricus Turrius Turaniae vicecomes Helionorae sororis Thorei filius, qui assidui ad Alenconij aureis excubabant, eiusque animum nouis subinde suspicionibus implebant, adhibito in consilij secreti partem Iosepho Bonifacio Mola, qui tunc maxime in Alenconij gratia florebat. interdum et Franciscus Momorantius familiae princeps ab Alenconio consulebatur, vir antiquae probitatis, et qui patriae caritate sola tangebatur, a factionibus alienus et pacis studiosissimus; quod astu Molae fiebat, vt quoties Alenconius haerebat, viri tanti auctoritate confirmaretur; atque id sedulo cauebat, vt quod speciem boni habebat, tantum coram Momorantio proponeretur, et quod mali sub ea latebat, ipsum lateret. Nauarrum et Condaeum facti conscientia alligatos tenebat, et Io. Balsacus Montacutus crebro pro Condaeo comeabat. huic malo, remedium paratum erat, si Alenconio regni summa praefectura, quam rex Poloniae frater obtinebat, a rege deferretur. nam nec Politici ducem, nec Protestantes patronum in eo habuissent. sed Regina, quae metueret, ne dubia regis valitudine, si armorum summa penes Alenconium esset, Momorantiorum et Protestantium regi Poloniae infestorum opibus fretus ea ad fratrem regno excludendum abuteretur, apud regem intercessit,


page 156, image: s156

et periculo rem non carituram ostendit, si iuueni ingenij contumacis et Momorantiorum atque adeo Protestantium, quorum caussam Momorantij semper fouerant, partibus addicto summa rerum committeretur; consultiusque videri, vt eam rex aut abolitam retineret, aut si cui credenda sit, is, cui crederetur ab omni turbarum et factionum in regno fouendarum suspicione purus esset. quibus verbis Carolum Lotharingiae ducem designabat, qui et regisemper fidus, Polono amicus, et cum a regni successione lege excluderetur, nihil in eo turbaturus videbatur. tunc et indictus Compendium conuentus, in quo de conuocandis, si opus esset, regni comitijs ageretur. id eo consilio a Regina factum, vt cum destatu publico conquerentes comitia crebris sermonibus vsurparent, in ea sponte non coacti rex et regina consensisse viderentur, et ea spe diu lactatos, ad extremum praebita per nouos motus occasione frustrarentur. quae omnia cum non ignoraret Alenconius, speratae dignitatis repulsa exasperatus, et his alioqui opibus, quas dixi, subnixus, ad res nouas animum serio appulit; cumque ei duae condiciones proponerentur, aut Politicorum et Protestantium in regno patrocinium, aut summa belli Belgici extra Galliam praefectura, quae summam coniunctionem inter se haberent, condicionem priorem vt tutiorem accepit. sic enim iudicabat, potentia domi constituta, et certis exsuscepto patrocinio viribus sibi comparatis, postea belli externi fortunam commodius tentari posse, quam si protinus in Belgium incerto belli exitu, relicta Gallia et amicis proficisceretur. quod cum placuisset, rursus vnde motus in Gallia excitandi principium duceretur, inter idem sentienteis deliberatum fuit. iam Protestantes arma sumpserant scripto euulgato, quo caussae suae aequitatem multis speciosis rationibus tuebantur. nam violata saepius et nuper insigni perfidia et crudelitate edicta regia prauorum consiliorum impulsu; et quanquam quaesito colore factum excusaretur, prohibitam fuisse Protestantibus conscientiarum libertatem et doctrinae suae publicam professionem. edicto post obsidionem Rupellanam facto paucos comprehendi, neque millesimae Protestantium per vniuersum regnum sparsae multitudini consultum esse. qua de re cum nuper conquereretur, eorum libellum in Septimaniam remissum, et variis ludificationibus iustas eorum petitiones elusas. sic denique iudices per prouincias institutos, vt non iuri reddendo, sed patientiae ipsorum exercendae praepositos eos esse appareat. quin et ad iniustitiam accessisse ignominiam, qua passim tanquam iure infames et honoribus ac muneribus publicis indigni toto regno exagitantur. nec profuisse Germaniae principum preces et monita, quibus regem ad pacem constituendam hortabantur, et fidem edictorum seruandam. idem et frustra fecisse nuper Polonos, quorum postulata pari ludificatione praui illi moderatores frustrati sunt. nunc vero cum audiant per Germaniam et apud Heluetios nouos delectus haberi, quid superesse, nisi vt eandem belli molem, quae in ipsos altero motu ciuili incubuit, ceruicibus ad iugum paratis, aut potius iugulis apertis in se recasuram exspectent? his rationibus, seu potius necessitate, se adductos, cum alia non esset salutis expediendae via, vt bellum renouarent, illud deposituri quamprimum iustis eorum petitionibus satisfactum, et securitati publicae ac populi leuamento consultum fuerit. addita his et alia scripta, quibus et publici status et administrationis emendationem, populi leuamentum, et libertatem conscientiarum vrgebant, quaestioque de obsequio magistratui debito denuo in circulis et locis publicis passim agitari cepta est. Protestantium querelis et suas iunxerunt Politici siue Malecontenti, nihilque iam ad noui belli materiam supererat; tantum dux bello quaerebatur. is licet in occulto designaretur Alenconius, tamen ambigebatur, qua ratione declarari deberet. et placebat plerisque, vt libellum regi Politicorum et Protestantium nomine offerendum ipse porrigeret. cum haereret Alenconius, auctore Mola Francisci Momorantij sententiam de ea re exquiri placuit, qui nequa quam id probauit: nam ipsum in grauem proculdubio regis offensionem incursurum, si se Colinij olim exemplo vltro tot hominum passim quiritantium querellis administrum praeberet: consultius videri, vt summam armorum praefecturam petat, quam et


page 157, image: s157

ipsius nomine a rege se petiturum offert. sic enim non factionum, quae in regno suboriantur, ducem, sed communem arbitrum et pacificatorem regni bono futurum. et ipse quidem ita sentiebat et optabat. itaque et a rege praefecturam Alenconio petijt, quam frater eius obtinuerat, neque eam citra iniuriam ei denegari posse multis verbis apud regem peruicit, et tenuit vt ei deferretur, siue coactus id rex fecerit, vitandi maioris mali caussa, seu quod honeste eam fratri denegari non posse existimaret. sed multa mox inciderunt, quae procedenti negotio impedimentum attulere. leue id erat, quod nunc memorabo, sed quod inchoatam et sensim coalescentem inter Guisianos et Momorantianos reconciliationem ad tempus disturbauit. Scaeuola Ventabrenus quidam in Momorantij familia aliquandiu fuerat, indeque in amicitiam Guisij non satis honestis artibus venerat, et suspicione ex eo atque adeo simultate inter eos orta, iam semel atque iterum Guisius, Ventabreno praedixerat, ne se in conspectum eius daret, interminatus ei perniciem, si imperia seu monita sua contemneret. id neglexit Ventabrenus, et cum ad Germani fanum, quo rex facto per Cantiliam Momorantij arcem itinere venerat, ei obuius fuisset, vt se purgaret, Guisius nihil loci inuiolabilis reuerentiam moratus gladium stringit, et continuo fugientem per arcis scalas insecutus vix occursu Thorei prohibitus fuit, quo minus Ventabrenum ab inimicis percutiendi sui caussa, vt aiebat, immissum conficeret. rex Guisij gladium in aedibus suis stringere ausi audacia irritatus cum apud matrem conquereretur, illa factum excusabat, et vt regem placaret, Ventabrenum comprehendi iubet, quem in arcano confessum esse aiebat se a Momorantio in Guisij necem subornatum, mox reuocasse confessionem. cumque vrgeret Momorantius, vt de facto amplius quaereretur, Guisius, qui odij occulti caussas latere vellet, apud reginam peruicit, vt Ventabrenus omissa quaestione dimitteretur, et aula in posterum abstineret. inde missis a Regina alijs super alios nuncijs Carolus Lotharingiae dux in aulam accersitur, qui itineribus quam potuit maximis cum Cardinali Lotaringo in aulam aduenit, facto per Dammartinam et Cantiliam Momorantij arces itinere, vbi obuiam habuit Momorantium, qui post Ventabreni cum Guisio occursum calumniosis de eo sermonibus sparsis offensus aulam reliquerat. ibi perhonorifice ambo accepti cum hospite suo secretum colloquium habuerunt, et magna in speciem beniuolentiae vtrimque significatione discessum est, vt Regina ex eo suspicionem conceperit, rursus coijsse inter Lotaringos et Momorantios amicitiam; quod vnice verebatur; quippe quae sic existimaret, procerum concordiam et mutuam beniuolentiam ad infringendam suam potentiam et auctoritatem magnum momentum habere. itaque nihil non ab eo tempore per suos emissarios fecit, vt sartam concordiam impletis nouo metu et suspicione animis rursus diuideret. quanquam alij ita censebant, Carolum Lotharingiae ducem, ad socrus voluntatem per omnia morigerum, non fuisse Cantiliam aditurum, nisi ex reginae consilio, quae id eo astu agebat, vt per aemulorum blanditias adempta omnis periculi suspicione virum innocentem et sibi bene conscium in aulicarum fraudum casseis quos ei parabat, facilius indueret. at Regina, quae id vnum agebat, ne armorum praefectura Alenconio attribueretur, eamque in Lotaringiae ducem generum translatam cupiebat, quo maiorem inuidiam filio apud regem conflaret, a fratre Ventabrenum ad Guisium de medio tollendum subornatum dixit, idque interuentu Momorantij, cui ille aliquando inseruierat, factum; tum ipsum monet, vt ad fratris et Momorantiorum, qui ei regni praefecturam petant, consilia respiciat. quid enim vtrique moliantur iam non occultum esse: nam compotes armorum et sublatis Guisianis, qui soli eorum conatibus opponi possunt, quid non ausuros? quae etsi eiusmodi essent, vt animum regis permouere possent, tamen ille, qui matrem in Guisianorum partes, quos aeque ac Momorantios oderat, toto affectu propendere sciret, et haec non tam in horum odium, quam in illorum gratiam dici, adhuc haerebat, quid ageret, anxius, praefectum armorum fratrem an bellum intestinum, a quo maxime abhorrebat, habere mallet. haerentem impulit Protestantium vt vireis suas ostentarent, et Alenconium insigni facinore obligarent,


page 158, image: s158

praecipitatum consilium. nam subito CC equites egregie armis instructi duce Ioanne Caluimontio Guiterio strenuo iuxta et antiquae disciplinae viro haut longe a Germani fano inopinato aparuerunt, ea fiducia, vt Alenconius, qui ob crebras dilationes regi suspectus et matri inuisus esset, minime sibi tutum in aula manere existimans, protinus capto ex suarum rerum desperatione consilio ad eos transfugeret. idque vrgebat Philippus Lafinius Nocleus, et Thoreus ac Turanius politicae factionis duces cunctantem, quantum in illis erat, incitabant. verum intempestiuus illorum conatus fuit, maiore armatorum numero, quam vt fallere posset, minore, quam vt eo confisus Alenconius vim facere, aut relicto rege extrema consilia sequi vellet. et repugnabat Mola, qui cum Alenconium condicionem non accepturum sciret, rem ad Reginam detulerat, vt rei, quae tegi non poterat, reuelatae gratiam demereretur, et eo facto sibi fidem in posterum apud ipsam conciliaret. Regina ad rei famam, quo magis regem exasperaret, omneis angulos et latebras arcis per fidos explorari iubet; mox et auctor regi fuit, vt locum mali ominis et suspectum sibi nulla mora interiecta desereret. siquidem illi a mathematicis, quibus plurimum tribuebat, praedictum fuerat, vt sibi a Sangermano caueret, quod cum illa de loco acciperet, multifariam decepta est, vt deinceps videbimus. igitur summa trepidatione inde discessum, et rex cum aulico comitatu per pontones tutius id ratus iter habuit, impedimentis, in quibus minus periculi erat, per aggerem praemissis, aliis per Clodoaldi pontem iter fuit. rex in Radesiarum comitis aedibus in S. Honorij suburbio pernoctauit, et cum ibi aliquot dies commoratus esset, inde ad castrum Vicennarum, quo liberiore aere frueretur, proximum vrbi venit, adductis secum Alenconio, Nauarro, et Condaeo nondum omnino in custodiam datis, sed a stipatoribus obseruari iussis. Tunc de nouis motibus vndique per regnum afferebatur. nam post Sansulpicij Rupellam missi ad opidanos a belli consilijs dehortandos reditum, illi auctore Francisco Lanouio pacis alioqui studiosissimo, sed qui Protestantium salutem praecipuo loco haberet, nec nisi sumptis armis eam defendi posse existimaret, consilia cum Septimanis coniungunt. qua re, vt accessione maxima, firmati illi protinus arma capiunt, multaque oppida et arces in potestatem redigunt. Lanouius ipse in Pictonibus Lusinianum et Melam per Luchium et Baronerium, et Fontenaium per Sanstephanum et Bessaeum nocte carnispriuij occupauit, et munitionibus ac valido praesidio firmauit. In Santonibus et Engolismensi agro eiusdem auspicijs Pontius Casa Mirambellus, et Ioannes Plassacus ex illustri Pontiorum familia; quibus se adiunxere Rupifulcaudius Montiguidonius, Vsso, Bretauvilla, Sauio, Puleuanius, eodem tempore Pontium, Tonum ad Carantonum, Roianum in Garumnae aestuario, et Talemontium, fanum Ioannis Angularis, Rupifortium, Botavillam in potestatem redegerunt, citra magnum certamen: quibus locis Lanouius, qua erat animi moderatione, nihil durius aut grauius in oppidanos statuit, modico praesidio, quod stipendio ex agris vicinis corraso alebatur, ea firmasse contentus. sed eos successus mox secuta Casae mors nonnihil turbauit, qui in ignobili municipio, dum rustici colloquium poscunt, ictum scloppeti in capite accepit, vir fortitudine, rei militaris vsu ac prudentia inter suos clarissimus, adhaec literis ad elegantiam excultus, et magna consiliorum et voluntatum consensione cum Lanouio coniunctus. repertum est in caligis defuncti hoc distichum manu ipsius exaratum, quo mortis suae praesagus sibi ipse veluti parentauerat. DESINE MIGRANTEM LVGERE VIATOR ET HOSPES, NON CAREO PATRIA, ME CARET ILLA MAGIS. In Velaunis Mongonius Gondrinium Valentiae primo bello ciuili interfecisse insimulatus, vt suo loco diximus, plerasque arces ceperat, et iam Anicio imminebat, Spalio arce munitissima ad vrbis conspectum occupata, cui cum valido praesidio Guiardum quendam praedae parandae quam religionis seruandae cupidiorem imposuerat. is dum rapinis et caedibus circum omnia infestat, corruptis aliquot praesidiarijs ab Aniciensibus nocte opprimitur, et cum suis trucidatur. occisi caput insignis tropaei instar pro porta Anicij statuitur. nec multo post Mongonius dum praedabundus huc illuc discurrit, insidijs exceptus interficitur, et ita Protestantes omni Velaunorum possessione deturbati


page 159, image: s159

sunt. in Viuariensi agro proximo feliciores successus fuere. nam Villanouae praesidiarij aliquot regijs copijs obtruncatis Albenacum haut longe a Rhodani ripa capiunt, et praesidium ex eorum numero, qui Lugdunensem lanienam patrauerant, constare creditum nulli parcentes trucidarunt. Peralda arx et in ripa Rhodani sita a loci domino, qui huc vsque dissimulauerat, etiam eierata Protestantium religione, tunc capitur, et Andancia haut longe hinc posita, et in Segusianis Malauallium; quibus locis veluti cinctum Lugdunum cum in maximas angustias redactum esset, Franciscus Mandelotus contractis quam citissime potuit copijs ad Peraldam ducit; quam per aliquot dies obsessam, cum a Sanromanio exspectata auxilia tardius aduenirent, postremo expugnat, et munitiones omneis subuertit, ne in posterum vicinis incommodare posset. at Arausio, quem a Glandagio Berchoni dissimulationem et cum Cardinali Armeniaco consiliorum coniunctionem caussante anno superiore captum diximus, cum inuiso ob praedas et latrocinia Glandagio illius imperium opidani ipsi exhorrescerent, a Berchono vna cum arce per Glandagij absentiam astu receptus est citra sanguinem; haut tamen obscuro Protestantium initio metu, quod Berchonus mutata religione cum Auenionensibus coniurasse, et accepta a legato Pontificio pecunia de oppido arbitrio eius permittendo conuenisse dicebatur: quo metu mox liberati sunt, Berchono locum Nassouiorum nomine, vt antea tenente, tantum ab incursionibus abstinente. contra regij eodem tempore Nemausum tentant Sanialio, qui Margaritum oppidum Nemauso proximum cum valido praesidio tenebat, ductore. is cumtribuno quodam nomine Deronio agit, grandem pecuniae summam pollicitus, si sibi ad vrbem occupandam aditum praeberet. id tribunus continuo ad Sanromanium defert, qui ei mandat, vt excursionis specie cum Sanialio de tempore, loco et ratione exequendi consilij, pecunia ante accepta, conueniat. fide data, ad condictam diem porta patuit, summo oppidanarum stationum silentio; sed Sanialius, ad quem e Viuariensi agro et Delfinatu proximo copiae vndique confluxerant, fraudem suspicatus minime comparuit. et ita vtriusque doli euanuere, pecunia tamen, quae iam numerata fuerat, penes Deronium remanente. nec cessabat interea Monbrunius, qui exeunte Martio in ripensem Delfinatus regionem descendens Loriolum, Liberonem, Aletum, Granam, Roinacum ad Rhodanum sita occupat, et diruta Lorioli ac Liberonis moenia instaurat. inde ad Valentiae, Cresti, et Montelij Adaemari portas infestis populationibus excurrit, et Montelium ipsum tentat. quod consilium cum irritum cecidisset, plerisque in oppido Protestantibus exitium maturauit. haec in remotioribus prouincijs. Nec in Neustria magis vicina loco meliore res erat; vbi dum Mongomerius ex Anglia accersitus cum classe adueniret, Columbarius, Guikerius et Senus Laudi fanum occupauerant, et Dunfronium in Aulercis. postquam Mongomerius cum Lorgeo filio et Refugio Galardonio genero in prouinciam appulit, fano Laudi recta Carentanum ducit, quod et post tridui obsidionem cepit. continuoque vt comeatum in his locis conseruaret, Valloniam tendit, et annonam Carentanum, quod munire instituerat, comportari summa diligentia curat. his nuncijs perculsus rex treis exercitus conscribendos curat, Iacobum Gobionem Matignonium Bullionij ducis in Neustria legatum adiuncto ei Gulielmo Altamerio Feruacio in prouinciam cum copijs, quae tumultuario contrahi potuere, conuocata vndique e Caenomanis et Perticensi agro et ex Armoricana nobilitate contra Mongomerium mittit. Ludouico Borbonio Mompenserio exercitus in Aquitaniam ducendus attribuitur; Francisco Delfino filio Delfinatus et Septimania demandantur, praemisso Iacobo Crussolio Vticensi duce; cuius aduentu vt hominis sibi infesti et literis a Pusiuij praesidiariis interceptis consiliorum aduersus ipsum initorum fidem facientibus admonitus vt sibi prospiceret Damvilla Septimaniae praeses, nec eorum quae in aula agebantur ignarus, Monpelium, Lunellum, Belloquadrum, et Pezenacum occupat, ab aperto bello initio abstinens. qua cunctatione effectum est, vt Pezenacum proditione illius, cui locum et filiam bimulam commiserat, amiserit. igitur ad eum a rege missus Io. Eberardus Sansulpicius, ac deinde Nic.


page 160, image: s160

Neovillus Villaregius regi a secretis epistolis, vt communicatis consilijs de pace agerent, quorum colloquium ille vt suspectum varijs ludificationibus vitauit, donec Sarra Martinengus ad Sansulpicium et Villaregium, qui interim Auenione substiterant, missus est cum regiis mandatis, quibus iubebatur Damvillam, apud quem eos esse rebatur Regina, in potestatem redigere, et ei omnem per Septimaniam potestatem abrogare, praefectisque, consulibus et ciuitatum administratoribus, ac praecipue Corsorum per praesidia distributorum ductoribus, ne ei parerent, iniungere. passim crebrescente motuum fama, et coniurationis de rege ad fanum Germani intercipiendo, ita iactabatur, infamia, cum inuidiam facti a se amoliri cuperent Alenconius et Nauarrus, IX Kal. April. scripta edunt eodem exemplo ex Reginae consilio, qua formidinem ea re coniuratis tanquam a ducibus suis desertis inijci, et culpam in Momorantium et Cossaeum, quos iam carceri destinabat, posse reijci putabat. summa haec erat. Quoniam falsos de se rumores vbique sparsos intellexissent, quasi muneris et officij obliti Sangermanae coniurationis participes fuissent, orasse regem; vt cum bona eius gratia voluntatis ac consilij sui rationem omnibus patefacere sibi liceret. proinde cupere, vt amici intelligant, rem illam falsam et commentitiam esse, et a mente vtriusque alienissimam; qui contra parati sint, provt naturae diuini et humani iuris nexibus obligantur, vitam, facultates, clientium et amicorum rationes pro regis regnique salute profundere, et aduersus eorum conatus, qui regni quietem ac pacem conturbant, se opponere. Condaeus tunc aberat, praefecturae suae inuisendae specie in Ambianos profectus, eandem fortunam cum Alenconio et Nauarro subiturus, nisi maturo discessu postea fuga periculo praeuertisset. Rex vero cum summa hactenus patientia vsus esset, tum prae iracundia renudato animo de coniuratione, sic consilia Alenconij cum Protestantibus et Politicis communicata appellabat, summa diligentia et seueritate inquiri voluit, idque negotij dedit Christophoro Thuano primario praesidi, cui plurimum tribuebat, viro summa prudentia ac moderatione praedito, et Petro Hennequino Senatus praefidi. igitur quaestio de coniuratione a delegatis inchoata, et Iuonis Brinonis honestissima familia Lutetiae nati, sed lapsi facultatibus et per famosas accusationes inopiae subsidium quaerentis, occulta delatione multi comprehensi. in his Iosephus Bonifacius Mola, Hannibal Coconassij comes Insuber, Laurentius Bosius Sammartinus, Petrus Granrius regius dapifer, Petrus et Franciscus Turtaei; quorum hic Gulielmo Grancampio Granrij fratri, dum ille Constantinopoli regis res procuraret, ab epistolis fuerat. missi qui Gulielmum Momorantium Thoreum, Henricum Turrium Turaniae vicecomitem, Ioannem Lafinium Bellouasium, et Grancampium ipsum comprehenderent. verum illi fuga periculo praeuerterunt. id actum IIII Eid. April., qui dies in peruigilium Dominicae resurrectionis incidebat. postridie diuersi interrogati Mola et Coconassius; et ille quidem Lutetiae a delegatis, qui omnia pernegauit, hic coram rege, qui omnem rei ordinem, vti autipse viderat, aut ex alijs intellexerat, confessus est, se a Mola rogatum, vt Alenconium abeuntem sequeretur: fuisse autem condictum diem, cum rex fano Germani discederet, qua die Alenconius cum fidis ad Verinae vnius ex domesticis nobilibus aedeis rusticas diuersurus esset, inde Firmitatem Auculfi petiturus, quo ad eum Condaeus et ex compacto Thoreus venturi essent, vt eum cum delecto comitatu Sedanum deducerent, misso ad id a Bullionio viae indice vno ex nobilibus domesticis. Nauarrum vero cum Alenconio profecturum fuisse. ex Bellouasio item et Mola intellexisse, Momorantium consilio participare. id vero eo consilio fieri, vt inde se cum Ludouico Nassouio coniungeret. ea de re iam ante Nassouium cum Alenconio egisse, cum Blamontium ad reginam ac regem Poloniae venisset. ad eam rem Alenconium proprio periculo fuisse incitatum; cum ei, si diutius in aula maneret, periculum impendere ex interceptis literis persuasissent Thoraeus, Turrius, et Lafinius, qui parata Anglorum et Germanorum auxilia pollicebantur. Alenconium vero decreuisse viribus in Belgio collectis inde in Aquitaniam contendere, quo se Protestantium vires aggregaturae essent. contra quem, vt verosimile


page 161, image: s161

illi fiebat, Cossaeus cum regio exercitu mittendus erat, in ea expeditione proculdubio tergiuersaturus. Theualium etiam Mediomatricum praefectum consilio fauere, summissis armis ad instruenda militum IIII OIO. biduo post auditus Alenconius, atque vltro confessus, se iam a multo tempore matrimonium Sereniss. Anglorum reginae expetiuisse, et cum ad eam rem vtilem sibi Colinij amicitiam existimaret, cum eo de matrimonio illo simul et de bello Belgico saepius Bloesis collocutum esse. postea per Thoreum quasi pararium inchoatam amicitiam Lutetiae in maius auctam vsque ad eius mortem, quam aegerrime tulerit. mortuo autem Colinio Thoreum, qui Gastium in gratia regis Poloniae florentem, ideoque vix principibus ferendum inimicum haberet, ad se, qui et iniurium Gastium expertus esset, confugisse, et ex eo non destitisse precibus et periculo proposito ipsum terrere et admonere, vt ex aula secederet, et condicionem dignitati suae conuenientem amplecteretur, hoc est, regni indigne a prauis consiliarijs lacerati patrocinium sumeret. idem et Turanium apud se fecisse. tum de libello regi offerendo actum fuisse, idque auctore Francisco Lanouio, qui ea de re iam, dum in obsidione Rupellae esset, superiore anno sermonem iniecerit: deinde Blamontij cum Ludouico Nassouio eadem de re colloquium habuisse. cum vero Rex Cantiliam venisset, a Mola Momorantium, Carolum Meruvium, Thoreum et Turanium in suum conclaue introductos, seque a Mola monitum, vt non ab imberbibus et temerariis iuuenibus, sed a maturae prudentiae viro, Momorantium eo verbo innuente, consilium sumeret. tum de libello consultatum fuisse; sed Momorantium factum improbasse, ne in regis offensionem incurreret. inde fanum Germani regem venisse, vbi rursus de secessu ab aula deliberatum fuit, cumque capiendis per regnum armis dies ad initium Martij dicta esset, ipsum rem distulisse; sed reclamante Lanouio Guiterium consilium praecipitasse, et in armis praeter ipsius voluntatem apparuisse. locum autem ad Monfortium Almerici designatum fuisse, quo Nauarrum venturum se, et Condaeum, cuius nomine fidem obstrinxerat, recepisse. id cum Molae reuelasset, Molam consilium improbasse, et rem Reginae, et postea regi detexisse. Turanium vero, cum Ioannes Blossetus Torcius ad Guiterium in armis venientem a rege missus esset, summa dissimulatione petijsse, vt et ipse ad eum mitteretur, quasi consilia eius impediturus; sed reuersum multa de copijs illis maiora vero narrasse, ac sibi auctorem fuisse, ne tam pulcram occasionem ab aula discedendi, et signum bello tam iusto praeferendi praetermitteret, eaque de re multis verbis secum egisse, addito, ne Mola de hoc consilio quidquam resciret. tandem post altercationes cum Mola acerbas, conuenisse, vt ipse X April. aula cum suis discederet, Muretum Condaei arcem petiturus; idque per Castrobandellum Aruernum et Io. Balsacum Montacutum vltro citroque commeanteis actum fuisse. Molam vero discessum ex aula multis verbis vt necessarium sibi persuasisse, et Hannibalem Coconnassij comitem in suam familiaritatem ac clientelam adduxisse. post Alenconium auditus Nauarrus, qui non quasi reus verba fecit, et tanquam non ad crimina diluenda vocaretur, orationem querimoniae plenam apud Reginam habuit coram Cancellario et delegatis, de iniurijs sibi ab ipsa illatis magna animi fiducia expostulans, et constantem iam a primis pueritiae annis fidem suam et erga regem obsequium exprobrans, in quo ad extremum sit perseueraturus; sed contumeliis illis ob suspicionem falso de se conceptam inflictis factum dicit, vt victa patientia libello a Politicis, et quos odiose vocant, Protestantibus offerendo subscripturus fuerit, et ex aula discessurus, in qua salua dignitate et certa salutis spe manere non posset. quid enim sperari posse, vbi capitales nominis Borbonij hostes rerum potiantur? vbi Lotaringi summum gratiae locum tenent? vbi Guisius iam commendatione regis Poloniae a Regina magister equitum dicitur? vbi dolis, fraudibus, calumnijs, obtrectationibus, insidijs aperta, innocentiae perfugium quaerentibus clausa sint omnia? vbi denique cottidie ab amicis, voce, literis, nuncijs moneatur, vt saluti prospiciat? se, Alenconium, et Condaeum ad certam necem designari; eam famam sparsam iam a multo tempore ne Reginam quidem ignorare; et vt periculum proprium contemneret,


page 162, image: s162

et id publicae tranquillitati condonaret, at regis periculum salua fide contemnere non potuisse. quod vero sub discessum regis Poloniae iactatum sit, ex iis qui adsunt, ignorare neminem, nimirum occultum consilium initum de rege tollendo. sic enim cupere et velle maiorum religionis retinenteis; vt rex Poloniae in Gallia remaneat, et caussam, quam tanta constantia et virtute alienis auspicijs defendit, in regio fastigio constitutus omnino asserat, exstirpato sectariorum veneno. quibus rumusculis quanquam fidem minime habuerit, putasse tamen se crimini tanto affinem fore, si eos omnino negligeret; idque ipsum Poloniae regem non celasse, qui propterea sibi infensus cum Blamontio discederet, et praesenteis Reginae commendaret, absenteis etiam honorifice appellaret, nullam sui mentionem apud Reginam fecerit. ab eo tempore semper auersum Reginae et animum et vultum fuisse, consiliis, et conclauis regij ingressu ignominiose exclusum, et non solum periculo, sed contumeliae expositum. his de caussis tanquam iustissimis permotum de discessu ab aula cogitasse, non vt quidquid contra regem, cuius salutem et incolumitatem propria vita cariorem semper habuerit, regnive statum moliatur, sed vt priuatae saluti ac dignitati consuleret. eandem expostulationem quinto post die coram Regina, Cardinali Borbonio, et delegatis multis verbis amplificauit. tandem commissi cum vinctis testes, ac postremo conuicti coniurationi et sceleratis contra regem initis consiliis participasse, tanquam laesae maiestatis peracti rei ad mortem damnantur, decerniturque, vt ad indicandos conscios, antequam ad supplicium ducerentur, quaestioni exquisitae subijcerentur. tortus Mola et interrogatus de icuncula cerea, quam magicis praestigiis ab ipso confictam, et acu in corde ictam constabat, quem in rei vsum id faceret, et cuius opera ad id vteretur; respondit, vt puellam quandam in prouincia, quam efflictim deperibat, hac parte ad mutuo se redamandum accenderet, id fecisse; eaque in re vsum opera Cosmi Rugerij Florentini, qui mox comprehensus et tanquam maleficus omnino rasus, Reginae fauore, quae illius et huiusmodi hominum opera perfamiliariter vtebatur, periculo exemptus est. igitur Mola securi percussus, et corpore in quatuor partes secto membra singulis vrbis portis ad patibula suffixa sunt. eandem sortem expertus est Coconassius, monito saepius rege, vt diligenter ab insidijs, nec vnis, sibi caueret. Turtaeus rotae impositus est. Granrius vanitatis alchimisticae, qua montes aureos in belli vsus Alenconio pollicebatur, ratione in consilium adhibitus, et ob id in periculum vocatus, Lemouicensis episcopi, cuius sororis filius erat, commendatione liberatus est. quibus actis inualescente indies regis morbo, cum regina parens iam de morte eius certa de nouo rege cogitaret, verita, ne per illius absentiam Momorantius et Cossaeus quidquam molirentur, eos in potestate habere constituit, et maiora vero de iis apud regem lecto decumbentem et ex morbi tristitia ad calumnias proniorem in horas confingens, eos in aulam accersiri curat. missus ad Momorantium Torcius, qui obuium iam in itinere, vt acceleraret, regis nomine rogauit. vtrisque vbi ad regem euocati venere, in interiore arce hospitium assignatum; et quanquam ab amicis et vxore ipsa moneretur Momorantius, vt specie venatorij aucupij, quo cotidie se exercebat, arce exiens fuga sibi consuleret, vir conscientia sua fretus, et qui existimationem salute propria potiorem haberet, periculum contempsit. tandem re cum intimis et obnoxiis deliberata, vterque ab Eustochio Confluentio Auxij vicecomite et stipatus regij praefecto sub custodia Lutetiam curru inclusi ducuntur, et magno plebis alienatae captiuis etiam dicterijs illudentis applausu in Bastiliam arcem conijciuntur. eodem tempore appositi Alenconio et Nauarro custodes. quo cognito Condaeus, qui Samarobrigae in Ambianis erat, monitus vtalieno periculo saperet, dissimulato habitu profugit, et cum fidis assumpto in itinere Thoreo in Germaniam contendit, atque aliquanto tempore Argentinae consedit. Iamque omnia per regnum armis apertis perstrepebant, et Protestantes euulgata protestatione caussam suam iustae defensionis et ineuitabilis exitij necessitate tuebantur. ad quam contrario scripto ad plebem Parisiensem directo Lugduni publicato responsum est, quo acerbis verbis perstricta Protestantium audacia, qui non precibus ac


page 163, image: s163

lacrimis, quae religiosorum arma sunt, sed ferro et flammis per totum regnum grassati publicam pacem hucvsque conturbarint, vrbes diripuerint, templa spoliarint, caedibus, rapinis, latrociniis cuncta miscuerint; Parisienseis monet, vt in fide perseuerent, dolos inimicorum caueant, et conatibus eorum se generose, vti fecerint, opponant. huius scripti occasione rursus Protestantes insurgunt, et quaestionem, an subito ad defensionem contra magistratum potentia abutentem arma sumere liceat, toties agitatam refricant, et libello edito confirmant. Tunc in Neustria et Pictonibus praecipue res calebant, et antequam Mompenserius cum exercitu in Pictones adueniret, in aula ad artes priscas reditum est, et cum in Lanouio vno totum paene hostile robur consistere existimaretur, de eo quauis ratione tollendo cogitatum fuit, Morevellio et Sammartino quodam percussoribus ad id subornatis, qui clam eo consilio in Pictones profecti, tamen frustra fuere. Ioannes Haius in illis regionibus erat Pictauij praefectus loco nobili, sed in tenui re natus; is animo supra sortem praeditus, nobili quadam vidua locuplete, cuius negotia in foro Parisiensi procurabat, vxore ducta, cum praefecturam illam ex vxoris dote sibi comparasset; in obsidione vrbis et praesentiae animi et diligentiae summam laudem adeptus fuerat, meritorumque fiducia inter militareis duces et proceres apparere coeperat. inde cum in magistri supplicum libellorum dignitate petenda a regina repulsam tulisset, et postea cum Praesidis Pictauiensis dignitatem ambiret, ab eo quoque munere, P. Rato ipsi praelato, exclusus fuisset, homo iniuriae impatiens, et contemptum non ferens, res nouas turbata in patria moliri institit, quo et priuatas inimicitias, quas implacabileis ille cum aliquot ciuibus, ac praecipue cum Iosepho Doinello Sansolino exercebat, vlcisceretur, et se a contemptu renouata meritorum suorum per insigne aliquod facinus memoria vindicaret. eo consilio amicitiam cum Protestantibus contrahit, ac praecipue cum Francisco Lanouio; cuius gratia ac commendatione fretus iam superiori anno ad Millialdi conuentum miserat, quasi consilia cum ijs coniuncturus, re vera, vt eorum arcana, si posset, rimaretur, et ea Reginae, cum qua in gratiam quauis ratione redire cupiebat, deinceps proderet. eam illius mentem fuisse iam tum prudentiores et cautiores inter foederatos iudicabant, et ipse in commentarijs de Aquitaniae statu, qui post eius mortem ab amicis euulgati sunt, perscripsit. sed omnium maxime Rupellanis suspectus erat, qui Lanouium ceteroqui prudentissimum virum eius dictis auscultantem assiduis expostulationibus monebant, vt sibi ab vafro et fidei ambiguae homine caueret. ille nihilominus sic cum nobilitate versabatur, vt sibi simul et eorum beniuolentiam et integrae fidei opinionem conciliaret, quam vt magis Lanouio approbaret, et eadem opera de inimicis vindictam sumeret, etiam de Pictauio capiendo audax et supra vireis consilium cepit, eo euentu, quem postea dicemus. Eodem tempore in Neustria Matignonus cum Feruacio coniunctis viribus Laudi fanum ducunt, quo paucis ante diebus venerat Mongomerius. is rebus in oppido ad obsidionem sustinendam constitutis, cum equitatum inutilem prouideret, ne nihil non interea ageret, quinto post obsidionem die, nocte concubia cum delectis per Doleam portam exit, et vna et altera statione hostium perruptis, et muro trium cubitorum altitudine superato, amnem subiectum transmittit, nullo ex suis desiderato, ac postridie Adevillam haut longe a maiore vado peruenit, vbi et aliquot dies commoratus est, vt Carentani res ordinaret, et locum comeatu firmaret. pontem Douerensem etiam muniuit, quo loco aliquot ex prouinciae nobilitate ad eum venere. inde III Non. Maias nocte proficiscitur, vt se cum Francisco Momorantio Haloto, qui aliquot equites ex Caletensi agro, Armorica, et Andibus adducebat, coniungeret, relicto Carentani Guiterio, Lorgeo ex vulnere infirmo, et Gallardonio. triduo post Danfronium venit, quo ad eum Seius, Caluinius, Dubrolius et Haius cum XL circiter equitibus fessi et ipsi venerunt. vbi dum equitatum itinere fatigatum reficere cogitat, inter moras Moius Riberpratus Moij Millaregij gentilis sui legatus cum aliquot equitibus ad portas


page 164, image: s164

vsque oppidi progreditur; quo mox eum equitatus regius insecutus est, et in colle opposito in aciem instructus consedit, vsque dum pedites aduenere. signifer cum regiis clam consilia communicasse, ac de aduentu Mongomerij certiores eos fecisse creditus est. eruptio facta a XXV equitibus duce Brossaeo, cum quo erant Seius, Dubrolius, et Haius, perruptaque statione aliquot ex nostris interfecti; Riperbratus ipse grauiter vulneratus est. Friasius ex obsessis desideratus est. triduo exacto rursus eruptione pedestri certatum, in qua erant VIII loricati nobiles duce Villanovano et XX scloppetarij duce Latuccio iuniore. ij per polticum egressi stationem in domo vicina aggrediuntur, et maiore parte obtruncata ad suos sine damno reuertuntur. inde res vt inter nobileis et plerumque agnatione coniunctos crebris colloquijs acta: eaque re segniores obsessi reddiri; adeo vt Mongomerius id graui edicto prohibere coactus sit. interea Mongomerij Damfronio inclusi nuncio in aulam perlato, Regina, quae in mariti percussoris poena magnam gloriae partem ponebat, et ambitiose id supra quam dici potest affectabat, literas regias ad vicinas prouincias mitti curat, quibus nobilitas Matignono se coniungere iubebatur. missae mox legiones Ioannis Coemi Lucaei, Io. Bellomanerij Lauardini, Sancolumbi, et Lussani, alae equitum Alenconij, ipsius Matignoni, Io. Moii Millaregij, Tanaquillij Venatoris Carrugij, Io. Grongnetij Vassaei, Renati Tornaminij Hunaldaei, Io. Surchij Malicornij, ac postremo Longavillani cum aliquot alijs, ita vt IIII OIO peditum, OIO equites in exercitu essent. praeterea plerique spontanei e nobilitate ducibus Feruacio et Sauleodegario. his numerosis copijs in dies Danfronium confluentibus Mongomerius vix habebat in oppido et arce L equites et XC scloppetarios, quos opponeret, ex ijsque plerique cottidie ad regios transfugiebant. locus in edito situs est et saxoso podio impositus, ita tamen vt ex duobus collibus vicinis intra scloppeti iactum positis a VII trione et occasu in eum despectus sit; de cetero debilibus muris cinctus, subter labente Meduana amne alluitur. itaque et vndique infestabantur praesidiarij, et leui tormentorum pulsatione strages magna murorum edebatur. X Kal. Iun. VI tormenta in oppidum et arcem directa, quorum continua verberatione, cum turrem deiectam videret Mongomerius, nec plus C armatis apud se haberet, imparem oppido corona cingendo et arci tuendae numerum, de oppido deserendo et in arcem confugiendo consilium inijt, negotiumque dat Brossaeo vt recipiendi se in arcem militi signum daret. sed plerique sua asportandi specie segniores ad nostros perfugium habuerunt. interea XLV passuum ruina ad arcem facta a regiis oppugnatio paratur. C ex nobilitate loricati ad id destinati, IO C scloppetarij et C sarissophori, quibus praeibant Feruacius, Villermosius, Sancolumbus, Ruberpratus, Lauardinus, alij duces. contra Mongomerius cum XL circiter eam tuendam suscipit, et ad dextram quidem ipse cum Brossaeo, Caluinio, Cornerio, Terio, Latuccio iuniore, Amabiliero, Crosio, Vlfo, alijs: ad laeuam Senis, Haius, Vaudoreus, Melinius, Salicetus, Villanouanus stabant, qui post conceptas de more preces vim facientibus regiis fortiter pugnam capessiuere, certamine quinque horas extracto, et displosione interea nusquam intermissa, qua multi ex praesidiarijs sauciati saxorum refractorum ictibus in eos resilientibus, Mongomerius ipse vulneratus est. Brossaeus, Terius, Menilius pastor, Vodoreus, Salicetus, Lanous interfecti. tandem sub septimam vespertinam nostri retrocessere, ex quibus desiderari Sancolumbus, Dollius Millaregij signifer, et amplius LX; vulnerati Feruacius, Lauardinus, Cotenantius. nox insecuta sarciendae ruinae ab obsessis impensa est. postridie nihil actum; sed rursus tentata colloquia, multis in horas dilabentibus, neque intermissa interim verberatione. tertio ab oppug natione die Vassaeus cum Mongomerio, cum quo arcta cognatione iunctus erat, aliquoties collocutus est, qui postremo, diffugiente in horas milite, cum omni alia re destitueretur, cum Matignono pepigit, in has condiciones: vt ipse incolumis quidem dimitteretur, ceterum aliquot dies retineretur. reliqui cum ense tantum et pugione dimissi. postridie Matignonus et Vassaeus in arcem ingressi sunt, vt inde Mongomerium deducerent. dum haec aguntur, milites quasi vi capto loco per moenia in arcem irrumpunt, et obuios spoliant,


page 165, image: s165

, quosdam etiam interficiunt. Mongomerius per prouinciam quasi in triumphum tractus, et a Matignono deductus, vt eius praesentia Lorgius et Gallardonius ad deditionem faciendam adigerentur. cum tamen illi imperia victoris detrectarent, Laudi fanum ventum est; vbi et Columbarius eadem contumacia vsus est. interea venere a Regina literae, quibus nullam fidei a Matignonio datae rationem haberi velle significabat, et Mongomerium quamprimum Lutetiam adduci iubebat; quod haut retractanter a Matignono Reginae gratiam aucupante factum est, datumque Vassaeo negotium, vt captiuum coram Senatu sisteret. In Pictonibus Monpenserius rem, sed segnius initio gerebat, cum quo erant Vidus Dallonius Ludae comes prouinciae praefectus, Franc. Regius Chauignius, Renatus Rupichuartius Mortemarius, Pigallarius, Philippus Castrobriandus Rupibaritonius, Renatus Sanzaeus delectuum praefectus, Barbezerius Cemeraldus alae equitum regis Poloniae ductor, Ludouicus Tisonus Argentius, Honoratus Buelius Fontanus, Monbronius Chalandraeus. Bironus in Santonibus erat, et se fauno Iannis continebat ad omneis occasiones intentus, qui cum aliud non posset Tonaeum ad Carantonum frustra tentauit. nam Gonus loci tabellio proditionis accusatus et conuictus cum capite luisset, conscijs dilapsis conatus euanuit, Bironi interim fide apud Protestanteis, qui illum in occulto rebus suis fauere existimabant, eleuata. Monpenserius Parthenaei et Colongij aliquot dies commoratus Herminiae fanum venerat, vt Lanouium ad certamen eliceret; cum ille detrectaret, parte exercitus ad Talemontij obsidionem missa duce Pigallario cum XII peditum signis et tormentis nuper ex Namnetibus a Landereo aduectis, ipse Fontenaium, quod a Sanstephano, a quo et leue damnum nuper acceperat, tenebatur, obsidendum suscepit, et primo impetu Logias, quod est oppidi suburbium discedente Renolerio cepit, eoque mox ad ipsum, recepto Talemontio, Pigallarius cum copiis, quas habebat, se contulit. In Septimania bellum periculosius ardebat, vbi et Protestantes multa loca tenebant, et auxiliorum externorum spe a Condaeo confirmati omneis pacis condiciones vt insidiosas respuebant. Condaeus vbi Argentinam venit, res tumultuarie et ab hominibus rerum ignaris a Pastoribus summissis agi indignatus Gascam in Galliam remittit, datis IIII Non. Maias ad ipsos et Sanromanium literis, quibus eos de aduentu in Germaniam suo et Thorei certiores faciebat, et suam operam exemplo patris in tam iusta caussa prolixe deferebat, auxiliorumque a Germaniae principibus spe facta hortabatur, in eam rem vt promissam pecuniam quamprimum mittendam curarent. dederat et Thoreus ad Damvillam fratrem literas, quibus eum Momorantij fratris ac familiae principis in carcerem peruerso iuris ordine coniecti periculo admonebat, vt mature sibi consuleret, et opes ac consilia in communi caussa coniungeret; si cunctaretur, eandem fortunam breui experturus. quippe eo consilio in Septimaniam missos Vticensem ducem, Maugironum, et Sansulpicium, et post eos Villaregium, cum secreris mandatis, vt eum ludificent, et acommuni bonorum et tranquillitati publicae studentium caussa separent; nec dubium esse, quin et eius vitae insidiae struantur. in hoc Sarram Martinengum hominem strenuum et Reginae emissarium in Septimaniam venisse; proinde cunctationem omnem regno perniciosam, sibi periculosam, et vniuersae familiae exitiabilem resecet, neque committat, vt fratris calamitatem, cuius salus ex ipsius incolumitate pendeat, dum deliberat, tam necessario tempore neglexisse videatur. his monitis etsi ali quantum excitatus Damvilla, qui tum Mompelij erat, tamen homo natura cunctator et qui aegre regio nomine oppugnari se pateretur, quo innocentiam suam magis approbaret, Fr. Tugium Riusium prouinciae regulum ad regem delegat, qui de Septimaniae rebus, et quid in ea actum sit post Sansulpicij, Vticensis, Maugironi et Villaregij aduentum plenius eum edoceret: tum se purgaret a rumoribus et calumnijs inimicorum artibus contra familiam suam sparsis, rogaretque, ne Momorantij fratris, de cuius innocentia olim constiturum ipsi speraret, calamitas sibi fraudi esset; et si quidem nocens ille comperiretur, ne propterea ipse in criminis partem vocaretur, aut suspectam eius fidem rex haberet. quippe se paratum, et


page 166, image: s166

tribunatum et praefecturam in manus eius consignare, postquam ipsi desua fide et innocentia abunde constiterit. haec acta XV Kal. Iun. In eandem rem ad curiam Tolosanam datae literae, quas et Riusius illac pertransiens tulit, et multis verbis Senatui et Consulibus vrbis persuadere conatus est, ne ob Momorantij in carcerem regis mandatu coniecti calamitatem propterea Damvillae fratris fidem in dubium reuocarent, aut ab eo communia de rep. consilia separarent. inde in aulam pergit, vbi desperata regis valitudine Regina, quo magis suam auctoritatem ac potentiam firmaret, regis nomine ad regni praefectos perferendas literas IIII Kal. Iun. quibus rex aegritudinem suam caussatus, qua fieret, vt rebus suis superesse non posset, curam negotiorum in matris manus vt dignissimae resignasse se dicebat, mandabatque, vt ei perinde ac sibi omnem obedientiam praestarent, et si quidem ita Deo placitum esset, vt se ad meliorem vitam euocaret, donec rex Poloniae in Galliam adueniret, ipsius imperijs vt plenam ad id potestatem habentis ad omnia obedientes essent. postridie, qui dies in Pentecosten incidebat, diploma praesentibus Alenconio, Nauarro, et Carolo Borbonio cardinali conficitur, quo rex matri Regentis titulum ac auctoritatem tribuebat, vt si se mori contingeret, per regis fratris absentiam supremam ac regiam potestatem toto regno obtineret. quod tamen non nisi quatriduo post ac III Non. Iun. propter nefastos dies, qui Pentecosten consequuntur, promulgari in Senatu potuit. insertum actis ad maiorem dignitatem Reginae conciliandam, promulgationem factam esse postulante ac consentiente regio cognitore, postquam regina regis parens tam ab Alenconio, Nauarro, quam a cardinale Borbonio, praesidibus ac Senatoribus curiae in eam rem a Senatu ad eam legatis suppliciter rogata et exorata, Regentis titulum, et summam regni administrationem suscepit. rex interim eo ipso Pentecostes die, quo diploma confectum est, post graueis et longos dolores, ita vt se mori diu ante mortem senserit, tandem animam Deo reddidit, cum annos XXIV, menses X, dies XXX vixisset, regnum annos XIII, m. V, d. XXV tenuisset. Princeps praeclara indole et magnis virtutibus praeditus, nisi quatenus eas praua educatione et matris indulgentia corrupit. fuit in eo elatus et fortunae par animus, ingenium iuxta sagax et acutum, mascula facundia, prudentia supra aetatem, quae plerumque in vafritiem degenerabat: acre in aliorum ingenijs dignoscendis iudicium: magna in dispensandis beneficijs cura, et in pensitandis cuiusque meritis morositas; vt ab aulicis virtutes ad inexhaustas cupiditates suas metientibus minus ob id liberalis haberetur. ceteroqui ad iracundiam praeceps fuit, quae violenta et assidua equitatione ac vigilijs alebatur; et, licet summus natura dissimulator esset, nonnunquam per interualla in furorem erumpebat. statura fuit praegrandi, sed paullum incurua, obstipo capite, oculis toruis, naso adunco, colore pallido et plumbeo; de cetero bene compositis membris et lacertosa corporis mole; laboris et inediae patiens ac fere abstemius, ita vt mors eius festinata credatur: cuius rei suspicio vt purgaretur, mortui corpus a chirurgis et medicis apertum; in quo liuores ex caussa incognita reperti conceptam multorum opinionem auxe runt potius quam minuerunt. venationibus ad insaniam indulgebat, et ferarum cruori manus intingere assuetus, inde ferocior redditus, ad crudelitatem paullatim ferebatur, incalescente per violenta exercitia sanguine. nam cum a venationibus cessabat, aut ascoboleto, aut saltationibus immodicis, aut denique fabricandis armis, et ferro, malleo, ac forcipe versando desudabat; eo minus in venerem mollis, vt qui vnicam puellam Aurelianensem adamasse toto vitae tempore compertus sit, ex qua Carolum Aruernorum comitem suscepit. modicus vt cibi, sic et somni, quem etiam nocturni horrores post casum Sanbartholomaeum plerumque interrumpebant, et rursus adhibiti symphoniaci pueri expergefacto conciliabant. inter eas ab humanitate abhorrenteis exercitationes, Musica et Poetica summopere delectabatur, Orlando Lasso e Norico, vbi Alberto Baioariae duci operam nauabat, paullo ante mortem euocato: et versus ipse scite pangebat, poetasque summo in honore habuit, quos instar equorum generosorum alendos nonsaginandos dicebat. in his Petrum Ronsardum virum natalibus, sed ingenio


page 167, image: s167

longe nobiliorem, atque adeo cuivis ex antiquitate comparandum, quem crebris, sed modicis beneficijs cohonestauit, et ad quem versus aliquoties, qui etiam editi sunt, scripsit regia maiestate non indignos. extat et de cerui venatione libera Villaregio ex eius ore exceptus, qui aliquando publico donabitur, et Friderici II Caesaris, et Phoebi Gastonis Foxiae comitis eadem de re euulgatis libris accensebitur. regnum eius bellis ciuilibus triste, varijs proelijs, vrbium obsidionibus ac direptionibus et caedibus funestum, et Parisiensi praecipue tumultu infame; quamuis id potius aliena quam sua culpa accidit, necessitate homini feroci et ad iram praecipiti rei exequendae artificiose iniecta, nec spatio ad deliberationem concesso, vt suo loco diximus; id vero cum pacis et publicae securitatis vinculum soluisse sed serius animaduerteret, consultoresque potius ad priuata odia et suam ambitionem spectasse, quam fidei et quietis publicae, sine qua ipse maiestatem regiam tueri non poterat, rationem habuisse indignaretur, moderatoribus illis non mediocriter succensuit, quos et ab eo tempore a consistorio remouere, et matrem ipsam honesto regis Poloniae in regno nouo inuisendi colore a se ad tempus ablegare constituerat, sicque res ordinare, vt quantum ad ius inter priuatos reddendum, summa potestas penes regni curias esset; iuris publici, quod statum regni spectat, sibi cognitionem seruaret; tribunis equitum demandata suprema armorum cura. et cum bella ciuilia non tam ob religionis causam, quam ob regni factiones exarsisse in Gallia crederet, earumque praecipuos duces Lotaringos et Momorantios extitisse et esse sibi persuaderet, nulla caussae aut iuris ratione habita, vtramque familiam toto regno et opibus et clientibus potentissimam omnino euertere decreuerat, non minus Guisio, quam Momorantio, quem iam in potestate habebat, infestus; itaque et de eo e medio tollendo aliquoties cogitauerat. cumque is aliquando quendam e stipatoribus iniuriose pulsasset, princeps imperiosus eo vsque excanduit, vt vix vniuersae familiae et Caroli ipsius Lotaringiae ducis pro gentili suo poenam suppliciter a rege deprecantis interuentu, ipso Guisio in genua tanquam reo procumbente, iniuriam remiserit, et eum in gratiam receperit. paullo antequam moreretur, allatum de capto Mongomerio nuncium cum ad ipsum exultans mater perferret, parum commoueri visus est, certissimo proximae mortis signo, quae ei omnem pariter odij et laetitiae sensum ademerat. suprema vox, et tanto principe digna, summaeque erga suos caritatis testis fuit, gaudere se, quod in ea aetate moriturus nullos liberos regni heredes relinqueret, quippe qui proprio exemplo abunde expertus esset, quam misera regum puerorum condicio existeret, quamque deplorandus regni status foret, cui pueri turbata republica praeessent; sic autem res esse, vt regno Galliae viro opus esset. quibus dictis Reginae vt optimae ac de se egregie maritae parenti post arctissimos amplexus vale dixit, commendata vxore, quam vnice diligebat, et filiola ex ea suscepta, ac postremo regni cura; in eo etiam ad extremum dissimulatione vsus, quippe cum constaret, eum, si diutius vixisset, ingenio suo vti ac regnum per se administrate decreuisse, matremque ab omni publica rerum procuratione summouere. sic vero de fratre, qui ei in regnum successit existimabat, cum fauoris et gratiae omnium ordinum in ipsum concursum non sine occulto morsu cerneret, fore, vt is tantam de se conceptam non solum Gallorum, sed etiam externorum principum expectationem aliquando frustraretur, et magistratus virum in eo ostenderet. quod liuore dici ab ipso tunc creditum, in parte verum postea euentus approbauit. eo ipso Pentecostes, quo Carolus decessit, die, rex Poloniae lautissimo conuiuio exceperat Annam Poloniae infantem et eius feregynaeceum; tum Georgium Fridericum imprimis marchionem Brandeburgicum Ansbachiae in Franconia prope Norimbergam sedem habentem, qui ad regem venerat, vt tutelam Alberti Friderici Borussiae ducis et Polonicae coronae beneficiarij acciperet. Albertus is cumvix primum et vicesimum annum ingressus esset, Mariam Helionoram VVilelmi Cliuensium ducis filiam superiore autumno a patre in vxorem per procuratores acceperat, qui et sponsam ad maritum deduxit. verum Albertus in ipso nuptiarum apparatu, ex qua caussa ignoratur, in mentis aegritudinem incidit, nequicquam omni opera ad morbi


page 168, image: s168

sanationem adhibita, cum commodum Ioannes Vierus magni nominis medicus adesset, qui VVilelmo principi suo itidem mentis, sed per interualla remittente, alienatione laboranti operam dabat. eam ob caussam Georgius in aulam venerat, vt tanquam proximus agnatus eius curator a rege diceretur. mortuo Carolo Londini magno paratu exsequiae ab Elisabetha in maiore vrbis templo VItili proximo celebratae sunt. Iam ante Cosmus Florentinorum et Senensium dux a nobis saepius memoratus ex diuturno morbo, quo amisso vocis vsu laborauerat, XI Kal. Maias decessit anno aetatis LV, cum XXXVIII annis imperium tenuisset, princeps raris naturae et ingenij dotibus praeditus, et in quo summa felicitas cum rara prudentia certauit. nam imperium morte Alexandri nec opinato sibi delatum adhuc paene puer generose capessit, et maiore constantia, matre quantumuis dissuadente, retinuit. moxque raro fortunae beneficio oppressis libertatis vindicibus illud firmauit, et in gratiam Caroli V Caesaris, vt ea dignus se insinuauit, cuius perpetuo signa contra nos secutus est, bello Senensi et audacter suscepto et pari felicitate confecto, Senensique ditione vel ab inuito Philippo extorta et imperio Florentino adiecta. in eo praecipue id mirandum fuit, quod quicquid ab inimicis et aemulis in eius perniciem machinatum est, in ipsius decus et fortunae amplificationem vertit. sed ei postremo, quod fere maximis viris vsuvenire solet, accidit, vt quos aduersitates mergere non potuerant, eos prosperitates frangant. igitur pace facta et constitutis noui imperij rebus, dum aetate hactenus temperanter et sobrie acta laxamentum quaerit, firmam naturam ac valitudinem soluit, ac nimio voluptatum vsu corrupit, prudentissimoque ac moderatissimo alioqui viro quaedam reliqua vita indigna exciderunt. nam et vnum et alterum ob caussam, quam ignorari voluit, ira impotenti abreptu, propria manu occidit; et post Helionorae Toletanae vxoris, ex qua pulcerrimam sobolem susceperat, mortem, cum ad quietem domi stabiliendam in posterum amplius aut omnino abstinere deberet, aut si nouas appeteret, ad firmandum nouum principatum illustri adfinitate opus haberet, Camillam Martelliam in vxorem duxit, ex qua vnicam filiam suscepit, quae postea Caesari Atestino Alfonsi Ferrariae ducis gentili et heredi nupsit; qua re pietatis et religionis opinionem apud Pium V Pontificem aucupari voluisse, et ea magni Etruriae ducis titulum tantopere controuersum ac tandem a Caesare confirmatum meruisse creditus, pro tempore pene exitiale incendium domi excitauit. ceteroqui solliciti initio principatus acerbitatem multis egregie factis leniuit. nam et iustitiae acerrimus vindex, et dum in nobilitatis suis rebus suspectae corruptos mores ac licentiam libidinosam seuere inquirit, plebis ab ea plerumque oppressae gratiam sibi conciliauit. literatos item tota Italia eximie fouit, et celeberrimam Academiam Pisis instituit. pictorum, architectorum et statuariorum sua aetate insignium industriam iuuit, in paruo imperio amplissimam Augusti fortunam aemulatus, cuius et insigne Capricorni sibi sumpsit, ac passim in aedificijs a se regia magnificentia instructis insculpi curauit, ita vt de se dici voluerit, vrbem quam lapideam acceperat, marmoream reliquisse. et ne qua non in parte cum Augusto conferretur, etiam perinde atque ille domesticis, dum vixit cladibus, post mortem etiam afflictatus est. treis filios ex priore coniugio reliquit. Franciscum imperij heredem Ioannis Austriacae Maximiliani sororis matrimonio subnixum, et iam ante patrisvltro publica administratione se abdicantis mortem principatus potentem, Ferdinandum Cardinalem, qui Francisco fratri postea successit, et Petrum qui Helionoram Garsiae Toletani auunculi filiam in vxorem duxerat. Martio praecedenti Abdala Mahumetis Scirifij F. vtriusque Mauritaniae in Africa princeps diem extremum clausit, homo neque animis, ingenio aut reliqua vita cum fratribus suis comparandus, neque imperio omnino dignus; quod tamen ad vltimum vsque vitae spiritum pacate fere tenuit. nam ab anno huius seculi LVII, quo parens eius Turcorum proditione occisus est, cum post adeptum regnum inter treis filios prouincias diuisisset, assignata vnicuique earum praefectura, de Abele Mumene fratre, qui exemplum patrui iam decrepita aetate nuper cum filijs immaniter iugulati veritus Caesaream Iuliam ad Assanem Hariadeni Ahenobarbi filium et Tremeceni regni Prosultanum confugerat,


page 169, image: s169

e medio tollendo etiam cogitare cepit. quanquam id machinationi alterius ex filiis assignant, qui per vnum e domesticis patruum, dum in templo, vbi nefas gladium stringere apud detestandae illi sectae addictos habetur, preces funderet, Tremeceni interficiendum curauit. inde nihil turbarum in illo regno extitit, tantumque biennio ante mortem inopinata temeritate expeditionem contra Mazagamum suscepit ab Assane quodam Curito persuasus, qui a sacris Christianorum deficiens inter crapulam et scortorum greges marcescenti Abdalae auctor fuit, vt facinore aliquo senescentem gloriam renouaret, proposita vrbis expugnandae facilitate et commoditate; qui conatus eius variis casibus vtrimque memorabilis ad finem frustra fuit, magno accepto ab Abdala damno, seroque intempestiui consilij poenituit. Marochum inde reuersus quod reliquum vitae fuit, inglorius exegit, et cum XVII annos regnasset, hoc anno fatis concessit. huic in regum successit Mahametus Fessanae praefecturae antea a patre impositus, qui statim duos fratres suos comprehendi iussit, et grandiorem natu securi percussit; alteri ob infirmam aetatem ad tempus pepercit, sub custodia habere eum contentus, ac postea a patruis regno expulsus est.

FINIS.

[Gap desc: index]