11/2007 Reinhard Gruhl
text typed (without the marginalia) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization (but note: OIO = 1000 [!], IO = 500 [!], IO C = 600, OIO OIO = 2000; III OIO = 3000; OOIOO = 10000, etc.)

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

IAC. AVG. THVANI HISTORIARVM SVI TEMPORIS LIBRI CXX.



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

IAC. AVG. THVANI HISTORIARVM SVI TEMPORIS. Tomus primus. Cum priuilegio Regis. M. DC. VI. PARISIIS, Apud AMBROSIVM et HIERONYMVM DROVART, sub scuto Solari, via Iacobaea.



image: as004

[Gap desc: blank space]

image: as005

CHRISTIANISSIMO FRANC. ET NAVAR. REGI HENRICO IIII.

CVM primum ad scribendam horum temporum historiam animum appuli, DOMINE, et si non ignorabam hoc quicquid erat quod moliebar in varias incursurum reprehensiones, me tamen illud solabatur, quod non ambitione, sed solum bonae conscientiae pretio me duci sciebam; et sperabam fore vt remittentib. cum tempore odijs aliquando veritatis amor subiret, te praesertim rege, qui raro Dei beneficio profligatis rebellionum monstris, et extincto factionum fomite pacem Galliae reddidisti, et cum pace duas res insociabileis alijs creditas miscuisti, libertatem et principatum. accedit, quod huic scriptioni eo tempore manum admouimus, cum belli ciuilis caussas in priuatis ambitiosorum hominum cupiditatibus inclusas, spem pacis a publico consilio exclusam doleremus, eoque magis licere nobis putaremus libere, et tamen citra obtrectationem, quod erat, dicere. verum procedente opere, quod in castris inter tubas et obsidiones inchoatum postea in aula tua creuit, ac iam inter fori molestias, peregrinationes, aliaque negotia ad tua vsque tempora perductum est, sensi melonge aliter affectum quam ab initio fueram; cum varietate ac magnitudine rerum narrandarum defixus animus, et aliquod a publicis calamitatibus leuamentum quaerens in meditatione ac scriptione totus occuparetur adeoque in mentem venit vererine quae inter armorum strepitum scripseram, quaeque tunc fortean placere, aut saltem excusari poterant, compositis nunc motibus non solum minus placitura, verum etiam morosas quorundam aureis sint offensura. quippe humani generis vitium est, vt ad male


image: as006

faciendum quam ea quae male sint facta audiendum proniores simus. at enim cum haec prima sit lex historiae, ne quid falsi dicere audeat, deinde ne quid veri non audeat, dedi nauiter operam, vt latentem saepe veritatem, interdum alte inter tanta partium odia demersam eruerem, erutam integra fide posteris traderem, neque praepostera prudentiae adfectatione in tam iusta caussa praeuaricans rarae tuorum temporum felicitati iniuriam facerem, quibus vnicuique sentire quae velit, et quae sentiat eloqui lioet. ipse quam procul a dissimulatione absim, confido ijs notum esse, qui me ac mores meos norunt: nec ita obscure vixi, vt publicis in actionibus candor meus vel iniquissimos latere potuerit. postea enim quam virtute clementiaque tua cuncti in gratiam redijmus, priuatas, si quae subessent, iniurias sic penitus sum oblitus, omnemque adeo illarum sensum publice priuatimque ita deposui, vt iure confidam, in ijs quae ad praeteritorum memoriam spectant, aequanimitatem ac moder ationem meam neminem esse desideraturum. possim illos ipsos testeis appellare, quorum nomina saepe his in libris occurrent. qui si quidem vlla in re pro ratione muneris a te commissi opera mea eguerunt, me semper parato ad omne incorruptum officium animo sunt experti. quod igitur boni iudices facere debent, cum de capite et fortunis hominum consultant, idem et nos fecimus, cum hanc historiam scribere sumus aggressi, nostram saepius conscientiam interrogantes, an vllius rei acriore sensutangeretur, quae nos in opere instituto a recta via transuersos ageret. itaque et rerum acerbitatem oratione, quantum in me fuit, molliui, et iudicium meum vbique sustinui, et ab omni digressione temperaui; denique genus scribendi consectatus sum nudum ac simplex, vt vel stilo ipso me sicuti ab omni fuco et ostentatione, sic ab odio et gratia vacuum ostenderem vicissim a nostris alijsq., qui haec legent, peto, ne quid praeiudicati secum domo adferant, neque de hoc opere priusquam eo perlecto pronuntient. inceptum virib. nostris maius esse, et ad illud multa, quae in me non sint, desiderari infitias non ierim, sed vicit vtilitas publica et ardens de mea posteraque aetate promerendi studium, cui dum consulerem, temerarius quam ingratus haberi malui. enim vero non tam de fide, cuius mihi bene conscius sum, aut de industria nostra, in qua excusanda de clementia tua et candore legentium minime despero, anxius sum: quam vereor, ne quod maximam historiae partem facit, plerisque qui extra periculum, vt sibi quidem videntur, positi, in aliena calamitate minus aequi aut nimis lenti sunt, molestum ac fastidiosum sit. nempe ad cetera, quibus hoc infestum virtuti seculum scatet, mala, relligionis dissidium accessit, quod iam toto paene seculo orbem Christianum continuis bellorum motibus vexat, et deinceps vexabit, nisi tempestiua


image: as007

remedia, atque adeo alia, quam quae hactenus adhibita sunt, ab ijs, quorum praecipue interest, adhibeantur. nam experientia satis edocti sumus, ferrum flammas, exilia, proscriptiones, iritasse, potius quam sanasse morbum menti inhaerentem; ad quem proinde curandum, non ijs, quae in corpus tantum penetrant, sed doctrina et sedula institutione, quae in animum leniter instillata descendit, opus esse: alia quippe omnia pro arbitrio ciuilis magistratus atque adeo principis sanciuntur; sola relligio non imperatur, sed ex praecepta veritatis opinione, accedente diuini numinis gratia, bene praeparatis mentibus infunditur. ad eam cruciatus nihil valent; quin obfirmant potius animos quam frangunt aut persuadent. quod de sua illa sapientia tam magnifice praedicauere Stoici, hoc nos multo iustius de relligione dixerimus. nam vbi quis relligione ducitur, in eo nullum habent momentum vexatio et dolor; et quicquid aliud incommodi est, virtute, quae ab illa praecepta opinione ingeneratur, obruitur. nihil illi eorum quae ferenda sunt displicet: quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non quaeritur. vireis suas nouit, dumque se Dei gratia fretum putat, oneri ferendo se quoque parem futurum confidit. stet illic licet carnifex, licet tortor ferrum et flammam admoueat, perseuerabit; nec quid passurus, sed quid facturus sit cogitabit. felicitas illi quippe domestica est, et si quid extrinsecus interuenit, leue est et summam tantum cutem stringit. quid quod Epicurus ipse ab alijs philosophis tanquam impurior notatus de Sapiente ait, eum si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum, Dulce est, et ad me nihil pertinet. an putamus minores ijs animos fuisse, qui centum abhinc annis ob relligionis caussam diuersis supplicijs perierunt, aut porro futuros, si in ijs perseueretur? audire est operae pretium quid vnus ex ijs dixerit feceritque; cum igni cremandus ad palum alligaretur, ibi genibus flexis canere cepit hymnum, quem fumus et ignis vix interrupit: et cum carnifex ignem post tergum, ne conspiceretur, immittere vellet, Huc, inquit, accede et ante oculos accende ignem; si enim illum timuissem, nunquam ad hunc locum, quem fugere licuit, accessissem. itaque non cruciatibus repressus ardor res nouas in relligionis caussa molientium, sed potius obdurati animi ad maiora patienda siue audenda. nam vbi ex cineribus aliorum alij enati sunt, et numerus creuit, patientia in furorem euasit, nec iam supplices, vt antea, sed importuni expostulatores et flagitatores esse ceperunt, et qui supplicia prius fugiebant, vltro etiam arma intulerunt. id iam quadraginta totos annos in Gallia, paulo minus in Belgio cernimus: resque eo tandem deuenit, vt non vnius aut alterius poena, quod fortasse ab initio licuit, malum, ne latius serpat, resecari possit, sed cum totos populos, totas nationes atque adeo maximam Europae partem peruaserit, non iam magistratûs


image: as008

ferro, sed gladio Dominico opus est. nam doceri et moderata ratione ad colloquia et amicas collationes inuitari debent, qui cogi non possunt. fecit hoc B. Augustinus ad Proculianum patris Donatianae sectarium scribens. qui etiam pro ijs rogabat Donatum Africae procos. ne occiderentur: decere quippe verae relligionis cultores, vt a perpetuo proposito non recedant vincendi in bono malum; et quod alibi ad Caecilianum praesidem scribit, vt tumor sacrilegae vanitatis terrendo potius sanetur, quam vlciscendo resecetur. itaque in luculenta illa ad Bonifacium epistula idem subdit, in huiusmodi caussis, vbi per graueis dissensionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum esse aliquid seueritati, et maioribus malis sanandis caritate subueniendum. quod adeo in ecclesia obtinuit, vt ea sententia semel atq. iterum in Gratiani decretum transscripta sit quippe ita censebat vir pio ac miti ingenio, ea mala non aspere, duriter aut imperiose tollenda esse, magisque docendo quam iubendo, magis monendo quam minando profici, sicque cum multitudine peccantium agendum, seueritatem autem exercendam esse in peccata paucorum. ac si quando minae ab ijs qui praesunt adhibeantur, id cum dolore fieri oportere, vltionisque metum ex scripturis intentari debere, ne ipsi in sua potestate, sed Deus in eorum sermone timeatur, sicuti in epistula ad Aurelium episcopum ait. et certe, si verum amamus, in sacrae antiquitatis vetustis omnibus monumentis nullum supplicij de sectarijs sumpti ac probati exemplum exstare fateamur necesse est, ecclesiamque priscam a cruore fundendo semper abhorruisse. quod si quando accidit, id pij vere episcopi detestati sunt, vt in Priscilliano paruit, qui exitiabilis doctrinae auctor cum per Galliae ecclesias ac praecipue in Aquitania perfidiae suae semina sparsisset, a Maximo, qui occiso Lugduni Gratiano imperium vsurpauerat, alioqui bono principe, Augustae Treuirorum cum sectatoribus suis capitali supplicio affectus est circa annum Ch. CCCLXXXIII, licet B. Martinus ab imperatore sponsionem elicuisset, nihil cruentum contrareos constitutum iri, et Itacium episcopum aliosque instigatores sedulo monuisset, vt ab accusatione desisterent. nam et id ceteri episcopi tanquam inique factum improbauerunt: et quanquam Itacius callido iam scelere perfecto inuidiam verens frustra se substraxisset, tamen postea a Theognisto damnatus est: vixque B. Martinus ac nisi extrema necessitate cogente cum illa Itacianae partis communione misceri voluit. ipse B. Ambrosius a Valentiniano imp. puero Gratiani interfecti fratre ad Maximum sub id missus in relatione sua testatur, cum Treuiris esset, abstinuisse se ab ijs episcopis, qui Itacio communicabant, et a fide deuios ad necem petebant. cum vero ex furialium illorum episcoporum sententia Maximus postea


image: as009

decreuisset tribunos summa potestate armatos ad Hispanias mittere, qui haereticos inquirerent, deprehensis vitam et bona adimerent, idem B. Martinus apud eum tenuit vt decretum reuocaretur. erat quippe viro pio sollicitudo, vt non solum Christianos, qui sub illa erant occasione vexandi, sed etiam ipsos haereticos liberaret; et animo prouidebat tempestatem illam, nisi auerteretur, maximam sanctorum turbam depopulaturam esse; paruo tunc inter hominum genera discrimine, cum quisq. solis oculis dijudicaretur, et pallore potius aut veste quam fide haereticus aestimaretur. Priscilliano autem occiso, non solum non coercita est haeresis quae illo auctore proruperat, sed confirmata ac latius propagata est, et sectatores eius, qui illum vt sanctum prius honorauerant, postea vt martyrem colere ceperunt, corporib. peremptorum in Hispaniam relatis. et magnis exsequijs celebrato eorum funere. quin et eo prouecta est adsectantium superstitio, vt per Priscillianum iurare summa relligio haberetur: ex eoque inter Gallicanae ecclesiae episcopos perpetuum discordiarum bellum exarserit, quod totos quindecim annos agitatum vixdum sopiri diu post potuit, plebe Dei interim et optimis quibusque ad probrum et ludibrium expositis. quae verba quoties apud Sulpitium Seuerum, qui res illius aeui pari elegantia ac fide scripsit, lego, toties subit animum imago temporum pueritiae meae, cum primum exortis ob relligionem in Gallia motibus homines non ex morib. aut anteactae vitae innocentia, sed ex vultu ac pallio suspecti, oculis ad caedem designarentur, et inter aestus contentionum et odia, gratiam, metum, inconstantiam, somnum, desidiam, et arrogantiam eorum, qui summae rerum praeerant, regnum factionibus scinderetur, et regni turbata quiete relligio ipsa in periculum vocaretur. a B. Martini temporibus deinceps mitius cum deuijs a fide in ecclesia actum est, tantumque aut loco pulsi, aut pecunia multati sunt, sanguini semper parcitum fuit. cumque anno S. M LX quidam ex Berengarij archidiaconi sectatoribus illius doctrinam in Eburonibus, Atuaticis, et alijs Belgij populis disseminarent, Bruno Treuirorum archiepiscopus eos dioecesi sua expellere satis habuit, ceterum cruore abstinuit. nec seuerius ij deinceps ab ecclesia habiti, donec ad Valdensium tempora ventum est, contra quos cum exquisita supplicia parum proficerent, et remedio, quod intempestiue adhibitum fuerat, malum exacerbaretur, numerusque eorum in dies cresceret, iusti tandem exercitus conscripti sunt: nec minoris molis bellum, quam quod antea nostri aduersus Saracenos gesserant, contra eosdem decretum est; cuius is exitus fuit, vt potius caesi fugati bonis ac dignitatibus vbique spoliati atque huc illuc dissipati sint, quam erroris conuicti resipuerint. itaque qui armis se initio tutati fuerant, postremo armis victi in Prouinciam apud nos et Gallicae ditionis Alpeis vicinas confugerunt, latebrasque vitae ac doctrinae suae ijs in locis repererunt: pars in


image: as010

Calabriam concessit, in eaque diu, atque adeo vsque ad Pij IIII Pontificatum continuit: pars in Germaniam transijt, atque apud Boëmos, in Polonia et Liuonia larem fixit: alij ad occidentem versi in Britannia perfugium habuerunt. nam ab eorum reliquijs ortus Ioannes Vicleuus putatur, qui diu Oxoniae docuit, et ante CCC annos post varias de relligione concertationes morte fatali decessit. in mortuum enim tantum a magistratu animaduersum fuit, ossibus eius diu postquam obijt publice crematis. hinc alij atque alij secuti sunt vsque ad nostram aetatem, qua post infeliciter tentatam suppliciorum seueritatem, res a disputationib. ad aperta bella et totas populorum defectiones in Germania Anglia ac Gallia deuenit, incertum, maiore publicae tranquillitatis, an relligionis ipsius detrimento, scissura inde facta ac confirmata, et ab ijs, qui possunt et debent, nimis diu neglecta. quae non tam a me dicuntur ad retractandam toties de sectarijs supplicio afficiendis vexatam quaestionem, neque enim id tempori aut conditioni meae conuenit, quam vt ostendam, prudentissime et ex instituto veteris ecclesiae principes eos fecisse, qui bella ob relligionem exorta potius vel cum iniquissimis condicionibus amice componi, quam armorum vi confici debere censuerunt. id vidit Ferdinandus sapientissimus princeps, qui bellis longe maximis ac periculosissimis sub Carolo V fratre in Germania exercitatus cum experientia didicisset, cepta armis aduersus Protestanteis hactenus male cessisse, postquam felicibus auspicijs imperium iniuit, relligionis pacem sollemni decreto sanxit; quam repetitis vicibus semper postea confirmauit. et cum videret melius per amica colloquia relligionis negotium procedere, eiusque rei aliquoties sub fratre indictis Ratisponae et Vormatiae olim conuentib. periculum fecisset, paullo ante mortem post peractum Tridenti concilium Protestantibus, qui ad illud non venerant, satisfacere cupiens nouum rursus cum ijs colloquium ex Maximiliani filij prudentissimi principis consilio instituere voluit, ad idque Georgium Cassandrum virum doctum et moderatum delegit, qui cum aduersae partis pastoribus controuersa Augustanae confessionis capita amice retractaret. sed aduersa viri optimi valetudo, et vtriusque accelerata mors fructum ex eo speratum Germaniae inuidit. idem Germanorum exemplo postea Poloni optimates in sua republica statuerunt. Emanuël autem Philibertus Sabaudiae dux, postquam pacis nobiscum factae beneficio in antiquam ditionis amissae possessionem restitutus est, cum siue ad excitandam sui in Italia famam, siue vt alijs vel cum periculo suo gratificaretur, damnoso se aduersus Conuallenseis bello temere implicuisset, matura poenitentia errorem emendauit, permissa innocentibus alioqui populis relligionis libertate, pacemque cum ijs factam deinceps relligiose seruauit. Ad nostra nunc venio, et vlcus tractare aggredior, quod


image: as011

valde vereor ne vel tantum tetigisse mihi fraudi sit. sed quando hunc sermonem semel ingressus sum, vt verbo expediam, dicam ingenue, nam sub te licet, bellum non esse legitimum modum tollendae ex ecclesia scissurae. Protestanteis quippe apud nos, qui per pacem numero et auctoritate in dies minuebantur, inter arma ac dissensiones semper creuisse, et siue praepostero relligionis ardore, siue ambitione ac rerum nouandarum studio, a nostris longe perniciosissimo errore peccatum esse, qui bellum internecinum contra Protestanteis saepius susceptum ac compositum, toties infaustis Galliae auspicijs, magno relligionis ipsius periculo renouarunt. quid verbis opus? res clamat ipsa. nam post varias turbas et per eas toto regno innumeras vrbeis occupatas, cum ijs restitutis anno LXIII pax reddita fuisset, mirum quanta repente serenitas refulserit, quam laetum illud quadriennium bonis omnibus fuerit, relligione in tuto collocata, et conditis ab integerrimo iuris moderatore optimis legibus, quarum numquam Galliam poenitebit; donec vergentibus fatis securitatis publicae per eas constitutae nos taedere cepit, et repudiatis pacis consilijs ad bellum inclinauimus non solum nobis, sed consultoribus ipsis postremo funestum. quos velim heic dicere, satis intelligunt, qui quid inauspicato Baionae colloquio tunc actum sit non ignorant. ex illo siquidem tempore cuncta apud nos exotica fraude iam tum delusos ad insidias et arma parari cepta: tum et Albanus cum potenti exercitu in Belgium missus, qui abdicata Margaritae Parmensi, quae cum summa moderatione prouincias illas administrauerat, auctoritate, ferro et flammis omnia miscuit, arces vbique extruxit, libertatem insolitis vectigalibus ad belli subsidia impositis labefactauit, et ciuitates opulentas infracta libertate quasi praeualida corpora cibo substracto ad maciem adduxit. haec vero dura et praerupta consilia populorum insecuta est desperatio ac postremo defectiones, quae vtcumque ad tempus compositae tandem hunc exitum habuerunt, vt maior et opimior pars, atque ad nauigationes, quibus maxime opes illarum prouinciarum constant, opportunior a reliquo corpore quasi auulsa nunc Ordinum auctoritate administretur, et bellum non solum cum altera parte, sed cum vniuersis Hispanorum viribus iam pridem feliciter gerat. quod ne accideret veritus multo ante Franciscus Balduinus Atrebas clari nominis hac aetate I. C. consilium dederat Belgij proceribus, vt libello supplici porrecto libertatem Protestantibus, qui tunc vbique exagitabantur, a Philippo impetrarent, suppliciorum, et in suspectos inquirendi intermissa seueritate; eaque de re librum Gallice conscripserat, quo demonstrabat, colloquijs et aequabili iure inter dissentienteis constituto relligionis per controuersias iactatae negotium melius quam vi et armorum via confici posse; in qua si pergeretur, fore prouidebat, vt Protestantium vires tunc exiguae et


image: as012

huc illuc sparsae per factiones iungerentur, et a concertationibus verborum ad arma et defectiones olim deueniretur. hominis Belgae de Belgio augurium eo libentius commemorauimus, praesertim apud te, quod is cum Protestantium doctrinam ab initio amplexus esset, et postea diligenti Patrum lectione aliter persuasus mutasset, tamen eam animi aequitatem seruauerat, vt non odio, quod plerique faciunt, implacabili aduersus eos, a quibus discesserat, ferretur, sed raro Christianae caritatis ad hoc aeuum exemplo, errore proprio admonitus alieni commiseratione tangeretur, omnemque operam daret, vt quod nouandi studio et temeritate peccatum fuerat, melioris antiquitatis reuocata in vsum memoria officiose corrigeretur. ea mente cum esset, e Germania in Galliam reuersus, consilium suum iuxta prudens ac pium serenissimo parenti tuo facile probauit, et in eius familia honorificum locum tenuit, consilijs nonnunquam adhibitus, et erudiendae fratris tui naturalis pueritiae appositus. valeant igitur importunae illae iactationes quib. homines relligionis videlicet supra alios amantes in Gallici nominis inuidiam tamdiu gloriati sunt, quod nunquam paci cum haereticis subscripserint: videant, quo praeclara tandem sua illa consilia euaserunt, amissasque florentissimas prouincias et cum ijs opes suas damnose consumptas maereant. quam vellent illi nunc exemplo nostro, quod adeo tunc artificiose detestabantur, sapere, quantoque pretio redimerent tot annorum iacturam, quos si vtiliter contra communeis Christiani nominis hosteis impendissent, iampridem eos Pannonia et vtraque Mauritania, magna cum sua gloria, nec minore emolumento exegissent. sed vereor, ne quam in illis desideramus prudentiam, alij merito in nobis requirant, qui siue proprio furore incitati, siue illorum, quos dixi, instigatu perniciosissimis longe turbis interim occasionem dedimus, quibus vrbes direptae, templa, quibus primorum motuum rabies pepercerat, a fundamentis euersa, desolatae prouinciae, et renouata odia quae pace sopita fuerant, suspiciones auctae, et arma posita vt acrius resumerentur. tamen et post ista pax tandem facta, quae quo laetior, eo maiore piaculo ac sempiterna, hoc vouere licet, obliuione sepeliendo violata est, laniena biennio post secuta, quae te, DOMINE, quem Deus restituendae rei Gallicae olim destinabat, paene absorpsit. Caphareum hunc praeteruectis alij atque alij intra duos annos occurrunt scopuli, ad quos pari imprudentia factum naufragium, numinis ira haut diu tardante, et per principis generosi mortem aliena potius culpa quam propria voluntate lapsi, Franciae scelus vlciscente. quid successor eius? e Polonia rediens cum Maximiliani Caesaris et Senatûs Veneti, apud quos in itinere diuerterat, spretis salutarib. consilijs, bellum, quod illi dissuaserant, quodque supplices ab eo Protestantes deprecabantur, quam pacem in regni ingressu maluisset, mox poenitentia ductus mutauit, et triennio post


image: as013

pacificatorium edictum condidit, quod peculiariter suum vocare consueuerat, totoque septennio pax alta fuit, nisi si aliquibus locis per interualla ac discursationes militum; de cetero haut magna belli mole interrupta est; donec homines otij impatientes, cum indigne ferrent, eo res per pacem deduci, vt Gallia ipsis facile careret, bellum funestissimum alieno maxime tempore excitarunt, ad quod se fatali caecitate rex ab ijs, qui circa ipsum erant, male consultus cogi passus est, armis initio contra te in speciem versis, quae mox in ipsius caput reciderunt. horret animus ad recordationem detestandi paricidij, non solum cum aeterna nominis Francici ignominia, sed ipsorum, qui tantopere tunc ob id laetati sunt, infamia coniuncti: quod regnum, et cum regno relligionem ipsam inextricabili proculdubio inuoluisset exitio, nisi tu, DOMINE, insperato Dei nostrae saluti inuigilantis beneficio in haec tempora reseruatus, stantis columnae instar, labantem remp. fulcisses, et praecipitem publicae calamitatis obuia cuncta obterentis rotam virtute tua sufflaminasses: perillustri interim exemplo per teipsum edito, cetera legibus humanis subijci, relligionem solam, quod iam dixi, nec cogi, nec imperari posse. nam tot aduersitatibus inter bella ciuilia a puero conflictatus, a compluribus eodem tempore exercitibus circumuentus, post tot cladeis partim acceptas partim datas, vinci quippe et vincere perinde tunc calamitosum erat, cum in priore proposito, quasi in vestigio pugnans semper antea perseuerasses, ad spes aeque ac terrores infractus, tandem vbi cuncta virtuti tuae cedere sensisti, supplicibus tuorum votis exoratus vltro cessisti, et in ipso victoriarum cursu te vinci passus, adspirante Dei gratia, maiorum relligioni nomen dedisti. eandem postea aequitatem, qua moderatione animi es, quam tibi fructuosam fuisse expertus eras, ergatuos seruasti, reuocatis, quae contra Protestanteis atque adeo contra te praeter decessoris tui voluntatem publicata fuerant, edictis, et post pacem non solum cum tuis, sed cum externis principibus magna cum nominis tui laude factam, vnum atque alterum edictum in Protestantium gratiam conditum, tertio confirmasti, quo eos bonis ac laribus, necnon famae et honoribus restituisti, plerosque etiam ex ijs primarijs dignitatibus ornasti; ratus futurum, vt detumescentibus sensim odijs, concordia edictis sancita inter infestos commodius sarciretur, et per eam serenitate mentibus reddita, quid in relligione optimum, hoc est, quid antiquissimum, summotis affectibus, quasi discussa nube, facilius dignosceretur. hanc nimirum agendi viam boni illi Patres, cum ijs qui opinione praua aut aliqua simultate superbientes a regula et communione ecclesiae deerrauerant, sibi insistendam semper arbitrati sunt, vt caritate potius quam vincendi studio se duci ostenderent. sic B. Augustinus vbique Pelagianos, sic Optatus Mileuitanus ei coaeuus Donatistas fratres vocant: sic ante eos B. Cyprianus optare se et consulere


image: as014

pariter ac suadere ait, vt si fieri potest, nemo de fratribus pereat, et consentienteis populi corpus vnum gremio suo mater gaudens includat, plerique siquidem inter eos, quibus cum dissidium nobis est, reperiuntur, quibus, vt ipsius Augustini verbis vtar, in occulto propositum est sedatis remeare turbinibus; ac si eadem perseuerante tempestate prohibeantur, metuantve, ne suo reditu talis vel saeuior oriatur, voluntatem infirmis consulendi retinent, sine vlla conuenticulorum segregatione ad mortem vsque defendentes et testimonio suo adiuuantes eam fidem, quam in ecclesia catholica praedicari sciunt, contumelias et iniurias vtrinque inflictas pro pace ecclesiae patientissime ferentes, exemploque suo docentes, quo affectu ac caritatis sinceritate Deo seruiendum sit. Hac ratione cum et experimento edoctus et exemplo tuo confirmatus paci ecclesiae consulendum ducem, ab omni insectatione abstinui, et Protestanteis, praecipue eos, qui in litteris excelluerunt, honorifice semper appellaui; nec nostrorum vitia tacui, quippe qui sic cum viris optimis sentiam, longe falli eos, qui putant haeresibus quae multiplices totum fere orbem hodie vexant, plus virium ac roboris in suorum sectariorum malis animis ac versutiis, quam in nostris vitijs ac sceleribus inesse. vtrique autem malo, et dissidentium errori, et nostrorum vitijs, optime meo quidem iudicio prospicietur, si sublatis ex ecclesia et repub. nundinationibus, virtuti praemia reddantur, et praestantes pietate, doctrina, morum grauitate viri qui iam prudentiae ac moderationis suae experimentum fecerint, sacris praeficiantur: si non noui homines, sed integritatis perspectae, qui Deum timeant, et auaritiam odio habeant, non gratia aut pretio, sed virtutis folius commendatione ad honores prouehantur alioqui vbi nullo discrimine bonimalique admittuntur, haut diu duraturam pacem apparet, easque ciuitates interire necesse est, quibus qui praesunt, probos ab improbis discernere non possunt, et quae, quod prouerbio dici solet, apibus capienda sunt, a fucis intercipi patiuntur. fidei, quam Deo, et secundum Deum tibi tuoque imperio subditis populis debemus, quicunque magistratum aliquamve praefecturam inregno gerimus, nihil aeque obesse potest, quam foedi lucri spes; a quo si capessendi magistratûs initium fecerimus, verendum sane est, ne ad illud deinceps cunctas cogitationes nostras tanquam ad cynosuram dirigamus, et tandem auaritia caeci, omnique honesti cura abiecta fidem vtrique datam fallamus. auaritia bellua fera et immanis et intoleranda est, eique nihil satis esse potest. si ad immensas Galliae opes accedant Persarum montes aurei, et vtriusque Indiae thesauri, non habebis vnde ingluuiem eius satiare possis. nullus quippe vitijs modus est, nunquam consistunt, semper in praeceps progrediuntur, nec nisi cum exitio suo desinunt. virtus contra, iuxta Simonidae dictum, cubi instar ad omnem fortunae et rerum humanarum motum firmiter


image: as015

resistit, et varianti diuersos hominum casus naturae seruiens, liberam et incorruptam animi mentem seruat, se ipsa contenta, tota ex se apta. huic, quae taleis homines efficit, decus et pretium suum si restituatur, abunde erit, vnde sine aerarij onere, et cum populi leuamento dignis largiaris. idem vt fiat in ecclesia, si tuum non est praestare, ad regiam certe curam pertinet instare, rogare, auctoritatem tuam interponere apud eos, quibus onus incumbit, ne id negligatur. hanc tu nouae laudis gloriam occupa, atque illud assidue cogita, beata haecotia, quibus nunc fruimur omnes vna tecum, sperari aliter diuturna non posse, quam sipace a Deo concessa ad amplificandam eius gloriam, et controuersias religionis componendas gnauiter animos intendamus. magnam rem, neque hoc tempore, multorum iudicio, qui amore praesentium consilia in futurum salutaria fastidiunt, temere aggrediendam suadere tibi videor: sed magnae curae magna merces, et magnum ingenium, quale tibi diuinitus contigit, res paruas attingere nequit. sane quidem post sumptuum et rapinarum ademtam licentiam, et rem familiarem cuique pro fine sumptuum praestitutam, quo nomine plus tibi, quam dici potest, debet, et porro debitura est Gallia, nihil sublimi fastigio et statione quam temperas, dignius agitare potes, quam si sacra et humana iura per tot annorum ciuileis turbas confusa componas et ordines. vnde proculdubio id boni consecuturus es, vt placata Dei contra nos concitati ira, episcopis et magistratibus in munere sibi commisso strenue desudantibus, veritas aduersus mendacium, candor et sincera caritas aduersus fucum et simulationem, leges contra auaritiam ac luxuriam, quae duo pugnantia vitia peruersitas seculi miscuit, praeualeant; boni mores colantur, pudori ac modestiae huc vsque pro ludibrio habitis suus honos constet; denique virtuti pretio reddito, pecuniae pretium decus et auctoritas minuantur. id tuum; nam exte saepius audiui, cum tantam regni tui felicitatem vel membrorum mutilatione commutare te paratum ostenderes, et tuorum omnium votum est; hic meus de repub sensus in quo explicando si prolixius et liberius euagatus sum, dabis hanc veniam homini verecundo et in libertate, quam patriae restitutam tibi debemus, educato, si, cum aduersus calumnias ad amoliendam inuidiam initio operis haec praefari necessarium putarem, te longiore sermone moratus sim. Cum autem siue excusando siue defendendo huic operi, quae hactenus diximus futura satis existimarem, ecce moneor ab amicis, non defuturos, qui exacta singularium rerum, quae ad libertates, immunitates, leges ac iura nostra spectant, commemoratione supersederi potuisse, eamque non tam ad tuam ac regni dignitatem, quam ad aliorum iniuriam pertinere contendent. quibus etsi abunde est quod respondeam, tamen si ea in re copiosiore vtar oratione, vereor ne adfectata occasione cum laruis luctari plerisque


image: as016

videar; si taceam, maliuolis nos carpendi ansam praebeam. paucis igitur rem vti se habet dicam. sic a parente viro optimo, quod omnes norunt. et relligionis antiquae retinentissimo, sic ab auo proauoque quasi tradito per manus documento institutus sum, sic ipse animatus ad reip. administrationem accessi, vt cultu et amore patriae nihil mihi secundum coeleste numen carius vnquam fuerit, eique omneis affectus priuatos et alias caritates posthabuerim: sic enim mihi semper fuit persuasissimum, patriam, iuxta veterum sententiam, alterum Deum, et leges patrias alteros Deos esse, quas qui violant, quantumuis se quaesito pietatis colore defendant, sacrilegij ac paricidij poena teneri. haec iura, has leges, quibus hoc regnum fundatum in tantam magnitudinem ac potentiam se extulit, si qui sunt, atque vtinam non essent, qui cuniculis ac machinis oppugnatum eant, quando aperta vi non possunt, nae indigni Gallico nomine simus, quique boni ciues habeamur, si te praesertim rege, gliscenti malo nos fortiter non opposuerimus. maiorum namque nostrorum vox est, virorum relligione praestantium, hoc illud esse publicae salutis coeleste pignus, hoc alterum Franco-Galliae Palladium, quo seruato, nihil ab externis insidijs suspectum; amisso, nihil ab ijsdem tutum futurum sit. proinde si per ignauiam id et secordiam nostram amoueri aliquando contingat, extra dubium esse, quin idem ille, qui illud mala arte clepserit, quasi Vlixes alter Pelasga arte instructus, subornato aliquo Sinone fatalem equum externo milite foetum in Galliam immissurus, eodemque, quo Troia arsit, incendio florentissimam Europae partem sit depopulaturus. sed meliora Deus. nam nihil tale te viuo ac vidente et sospite Delfino nobis metuendum est. Postularet hic locus, vt dete, cui quod spiramus, quod patria ac bonis fruimur, debemus, tuisque erga remp. meritis plura dicerentur: quod et fortasse ij exspectabunt a nobis, qui laudum potius tuarum copia quam ingenij nostri mediocritate rem metientur. sed neque hic panegyricum institui, et tu benefactorum conscientia quam laudum tuarum praedicatione magis gaudes. tu nobilissima ac vetustissima omnium, quotquot vnquam sceptra tenuerunt, et certioribus initijs per mares deducta familia ortus, procul ad Pyrenaeum natus, inter bella per aduersitates creuisti, insidias toties pueritiae tuae paratas felicissime elusisti; adolescens, vir hostium impetus fortissimeretudisti; et quasi Deo manu ducente ex vltima Aquitania temporibus maxime asperis ad regem siue deductus siue ab eo euocatus es, ne quis alius esset praeter legitimum haeredem, qui sedem regni vacuam breui futuram occuparet. regnum adeptus clementia et benignitate imperium temperasti, et beneficio quam metu alienatos animos retinere maluisti, tantaque hominum antea infestissimorum de te fiducia fuit, vt plus in misericordia tua securitatis, quam in armis suis praesidij reponerent, neque tam se victos


image: as017

dolerent, quam te vicisse laetarentur; ex supplicibus amici ac familiares repente facti: acriorque praeteritae culpae in delinquentibus, quam apud te sensus fuit: quippe qui tam facile supplicibus ignoscendo effeceris, vt eos non emendati citius erroris poenituerit. quidni autem, qui rapidum tuarum victoriarum impetum nulla vi contraria sisti posse cernerent, non tibi, cui nihil non cedebat, vltro cessissent, et non potius victoris clementiam, quam proelij aleam tecum tentassent? virtute siquidem tua effeceras, ne aut Mars communis, aut Victoria alata amplius possent videri. atque hanc felicitatem adiuuabas vigilantia, indefesso labore, frigoris et aestûs patientia, et pro locorum ac temporum ratione ciborum facilitate, in vallo assiduus, dies noctibus in opere militari continuans, per glaciem et imbres interdiu noctuque incedens, somni parcus, quem multoties intercisum in equo in nuda humo substrato palliolo, cum volebas, sine valetudinis dispendio repetebas, atque ita disciplinam, quae non procedente militi stipendio ab alijs aegre imperio seruatur, exemplo, quod blandissimum iubendi genus est, retinebas. felicitate illa terribilem cum te hostes vbique reformidarent, satis habebant, si licet numero militum et alijs rebus plerumque superiores, se munitissimorum locorum ac firmissimarum ciuitatum muris tuerentur, nec minorem ex defensione, quam tu ex victoria, gloriam se consequi arbitrabantur. vt non mirandum sit, si post tot graueis offensiones, oblatam a Deo reconciliationis occasionem tam auide amplexi sint, spe sincerae gratiae certa, nec dubio victoriae penes te semper manentis metu. sed quam te bellum hosti formidolosum, tam pax tuis in gratiam acceptis desiderabilem fecit, pacis artibus praemio et immunitate passim excitatis. indicio sunt ingentes illae ad omne aeuum duraturae aedificiorum moles tam paruo temporis spatio vbique exstructae, statuis admir andi operis, picturis, aulaeis summo artificio elaboratis ornatae, quae et animi tui magnitudinem et pacis studium apud posteritatem testabuntur. sed est quod ante omnia tibi gratulemur ob Musas sedibus suis, vnde Martis rabies eas pepulerat, restitutas, et instauratam tuis auspicijs Parisiensem Academiam, cui et insigne ornamentum addidisti, euocato Isaaco Casaubono altero huius seculi lumine, eique commissa bibliothecae tuae vere regiae custodia: vt omnibus appareat tot adorearum nusquam interruptum cursum non tam ad maiora cupienda gradum fuisse, quam ad pacem inter vicinos colendam, et fessis praeteritorum bellorum vexatione populis quietem conciliandam animos fecisse. macte isto generoso proposito, DOMINE, et pacem, quam tot exantlatis pro patria laboribus peperisti, auctoritate legibus reddita, quod facis, firmare perge: sicque tibi persuade, mentem et animum et consilium et sententiam ciuitatis in legibus positam esse, et vt corpora nostra sine mente, sic ciuitatem sine lege suis partibus et neruis ac sanguine et membris vti


image: as018

non posse, atque adeo magistratus et iudices legum ministros et interpretes esse; denique nos omneis legum seruos esse, vt liberi esse possimus. huius libertatis te rege consequendae spe fretus, eiusdemque per te recuperatae postea beneficio vsus in media rerum confusione, et post sedatas turbas, historiam huius aeui scripsi; cuius primam partem nunc publici iuris facio, tuoque augustissimo nomini do dedicoque iustissimis de caussis, quae et me et rem ipsam spectant. dignitatem meam a decessore tuo beatae memoriae Principe inchoatam, a te in maius prouectam, ingratus sim nimeminerim. cumque in castris et in aula assiduus essem, plerisque magnis negotijs a te praepositus sum, ex quorum tractatione magnam mihi multarum rerum, quae ad id quod prae manibus est requirebantur, notitiam comparaui: idque consecutus sum illustrium virorum, qui in aula consenuerant, familiaritate, vt quae de rebus nostris per libellos sparsim et incertis auctoribus vulgata fuerant, ad veritatis normam diligenter exigerem; in eoque studium meum, quamdiu in tuo comitatu fui, inter publica negotia exercui, donec in hoc ergastulum forense me necessitas muneris compulit. nec vero heri aut nudiustertius tibi notus sum; iamque viginti duo anni elapsi sunt, ex quo cum delegatis ex amplissimo ordine senatoribus in Aquitaniam a rege missus cum ad te profectus essem, summam erga me humanitatem ac beniuolentiam tuam expertus sum, ab eoque tempore fiduciam cepi, ingenij nostri fructus, si qui olim a tenuitate eius proficisci possent, non omnino tibi ingratos futuros. praeter hanc alia iustior caussa subest, cur tibi hanc historiam inscribi oportuerit, quod videlicet periculosae plenum opus aleae aggredienti, praeualido aduersus maliuolorum obtrectationes patrocinio opus erat, et peracri illo iudicio tuo, quo res gerendas disponis, ad examinandam rerum gestarum veritatem huius censurae, vt debeo, stare decreui, siue ad cetera edenda auctor fueris, siue ad hanc ipsam partem premendam, quae non tam editur, quam velut vniuersi operis specimen nunc tibi spectanda proponitur. quicquid de ea statueris iusserisve pro diuinae vocis oraculo mihi erit. nec dubito, quod tibi probabitur, quin ab omnibus magno consensu probetur. et si qui erunt, quib. minus placeat quod tibi probabitur, ij certe erunt, qui fortunae ludibrio in excelso collocati cum nihil dignum hominum memoria egerint, ad iniuriam suam pertinere existimant, cum res vt gestae sunt referuntur. quorum desiderijs iniquis ancillari vt mihi ad famam probrosum, sic eorum vitia cum pernicie reipub. plerumque coniuncta silentio praeterire ad conscientiam flagitiosum esset. voto finienda praefatio est. DEVS omnium bonorum dator, qui cum Filio vnigenito et spiritu S. trinus, potentia, sapientia, bonitate vnus semper es in omnibus, et eras ante omnia, et eris semper in omnibus, qui imperia legitima, sine quibus nec domus vlla, nec ciuitas, nec gens, nec hominum vniuersum genus, nec rerum


image: as019

natura omnis a te ex nihilo creata stare potest, prudentia tua disponis ac gubernas, te publica voce oro et obtestor, vt quod optimum Galliae atque adeo toti Christiano orbi dedisti, id proprium nobis facias, tuisque beneficijs faueas, et tantis muneribus diuturnitatem addas, simplexque et vnum omnia ista complexum votum perficias, Regem Delfinumque serues. nam eorum salute pacem, concordiam, securitatem, opes, et cetera nobis optatissima contineri agnoscimus ac profitemur. proinde illius consilia ad regendum, quod ab exitio vindicauit imperium, moderare, dum hic adolescet quasi felix arbos ad amoeni fluminis ripas succrescens, et seris nepotibus vmbram, hoc est, otium ad praeclaras pacis artes excolendas, et pietatis ac literarum studia promouenda olim facturus. vtrumque diu simul Gallis, gratiore pijs ordine, dominari sinas: per eosque prisca fides ac relligio, antiqui mores, maiorum instituta, patriae leges instaurentur; noua sectarum monstra, noua relligionum commenta, et cetera ludificandis animis per otium callide excogitata aboleantur: tandemque sublata scissura pax in domo Dei, in conscientiis quies, securitas in rep. constituatur. ad extremum te D. O. M. quaeso obsecroque per Spiritus S. tui gratiam, sine qua nihil sumus, nihil possumus, vt omnibus quae deinceps a me dicentur libertas, fides, veritas apud eos qui nunc sunt et post erunt, constet; tantumque absit ab adulationis et liuoris suspicione oratio mea, quantum abest a necessitate.

[Gap desc: errata-list]

image: as020

[Gap desc: motti]

page 1, image: s001

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER PRIMVS.

CONSILIVM mihi est res orbe toto gestas paullo ante excessum Francisci I repetitas ad haec vsque tempora fide sincera procul ab odio et gratia posteris tradere. quod antequam aggredior, conueniens institutae narrationi videtur esse, vt prius qui status rerum, quae consilia et vires principum, qui motus animorum tunc essent, breuiter, sed altius ducto initio, explicetur. itaque a Gallis et Hispanis, penes quos rerum summa et reliquorum principum fortunae erant auspicabimur.

Post irritam Caroli VIII in Italiam expeditionem, quae tamen funestissimo Italiae exemplo externis principibus ad inuadendas illas otio et alta pace gaudenteis prouincias iter aperuit, metus Gallici nominis, quod omnia paullo ante terrore compleuerat, aliquantum conquieuit. nam Ferdinandus Ferdinandi nothi nepos, Alfonso patre a regni administratione vltro se abdicante, vt praeteritae saeuitiae inuidiam elueret, breui tempore amissa paene momento, recuperauerat. et quamuis omnes merito metuerent, ne denuo Carolus, vti rumor erat, eandem expeditionem tentaret, tamen Italorum principum ante dissidentium recens foederatio, atque inprimis Ludouici Sfortiae, qui Carolo in Italiam veniendi auctor et adiutor fuerat, a partibus nostris defectio, ad haec Tarrensis pugnae exitus dubius, nam sibi in ea vel victa pars victoriam arrogabat, pristinum metum magna ex parte minuebant. sed mortem Ferdinandi victoris secuta paullo post mors Caroli moram tantisper bello incepto interposuit, donec Ferdinandus Hispaniae rex Gallos instigante Alexandro VI in eam curam intentos interuentu suo ad illud quamprimum suscipiendum incitaret. is recepto ante septennium Perpiniano et Ruscinoriensi comitatu ictum cum Carolo in Italiam profecturo foedus mox cauillatus fuerat, summisso in auxilium Arragoniis patruelibus Ferdinando Consaluo Cordubensi, qui postea magni ducis nomen meruit, et ipse cum infesto exercitu contra fidem datam in Septimaniam descenderat: postremo rebus prospere a Consaluo in Calabria et Apulia gestis, conciliataque sibi, vti rebatur, populorum illorum beniuolentia consilium mutauit, et repente alienato a patruelibus animo cum Ludouico XII, qui Carolo in regnum successerat, clam nouum foedus percussit de regno Neapolitano occupando, his condicionibus, vt inter ipsos diuideretur,


page 2, image: s002

et Neapolis regni caput, Campania, Samnium Gallo cederet; Hispano Apulia et Calabria. auxit Ferdinandi perfidiam, quod cum Fridericus Ferdinandi nuper mortui patruus et heres rem sibi cum Gallo tantum futuram speraret, Consaluum cum exercitu Hispania venientem benigne in Sicilia exceperat, et in Calabriam subsidio, vti putabat, contra Gallos deportandum curauerat; Consaluo contra rumores, qui de occulta illa conuentione iam vbique spargebantur, etiam post publicatum Romae foedus affirmante nihil sibi aliud in mandatis dedisse Ferdinandum, quam vt Friderico et regni saluti consuleret. quo factum est, vt Fridericus, qui nihil sibi ab Hispano metuebat, a duobus potentissimis regibus eodem tempore praeter opinionem circumuentus facile opprimeretur. exuto summa patruelis infamia Friderico restabat Ferdinandus dux Calabriae cui pater in Galliam abiens clam mandata dederat, vt se in Tarentinam arcem, cui praefectum Potentiae ducem imposuerat, reciperet, et ibi tamdiu moraretur, dum ne se necessitate praeuerti sineret, quo minus dedendo arcem, quo vellet, libere abire posset. nam Fridericus odio patruelis in Gallia fortunas omneis suas collocauerat, et vt eo filius se sequeretur, si Italiam relinquere cogeretur, imperauerat. verum Consaluus Manfredonia capta, cum Tarentinam arcem his condicionibus accepisset, vt liberum esset Calabriae duci, quo vellet, abire, idque sollemni iureiurando firmasset, arce dedita caussatus nouum Ferdinandi imperium, cui parere necesse haberet, Calabriae ducem contra fidem datam sub custodia in Hispaniam misit. Sed non diu inter victores reges mansit in societate concordia; nam cum de vectigali, quod in Apulia ad fineis Samnij ex quadrupedum transitu colligitur, inter parteis ambigeretur, et multis vltro citroque tractatibus nihil profectum fuisset, tandem ad arma ventum est: quorum de euentu cum vereretur Ferdinandus, Philippum Austrium Maximiliani imperatoris F. generum suum et heredem, cuius animus ad pacem et otium natura sua ferebatur, induxerat, vt fide accepta in Galliam ad Ludouicum transiret, et de componendis dissensionibus in regno ea, qua dixi, occasione exortis cum rege ageret. sed cum interea Meletio ad Terram-nouam in Brutijs caeso res Hispanorum nouis copiis Hugonis Cardonae, et alteris mox ductu Emanuelis Benauidae et Antonij Leuae ex Hispania missis paullum recreatae; Gallorum contra longa et infelici Baruli obsidione attritae inde animos adderent, hinc nostris adimerent, Consaluus, condicionibus de concordia inter Ludouicum et Philippum, quamuis sollemni iureiurando firmatis, stare noluit. nec conceptae de rerum prospero successu opinioni euentus defuit. nam mox Albinij exercitu ad Seminaram in Calabria deleto, ipsoque Albinio cum praecipuis belli ducibus capto: et paullo post in Apulia re male gesta ad Gerionem, ac Ludouico Armeniaco Nemorensi duce in pugna desiderato, Consaluus victor a Neapolitanis exceptus est; moxque ad Lirim commisso cum exercitûs Gallici relliquiis ingenti proelio victor Caietam recepit, et Gallis torius regni possessione deiectis, Hispanorum res hactenus dubias in posterum stabiliuit. ita Ferdinandus grande perfidiae suae lucrum tulit, et consilium de inuadendo regno contra patrueleis, quod iampridem animo agitatum profunda dissimulatione texerat, occasione oblata ad exitum feliciter perduxit. At Ludouicus tot acceptis cladibus, cum non minus pudore quam dolore angeretur, nec inultis totiniuriis honeste aut secure cum Hispano transigere posset, inducias in annum pepigit, vt tantisper, dum fortuna de rebus suis decerneret, suspensis de bello consilijs euentum operiretur; cum ecce commodum de collocanda in matrimonium Ferdinando Germana Foxia sororis F. quae honesta pacis inter principes contrahendae ratio esse solet, actum est. nam paullo ante Isabella Castellae regina Ferdinandi vxor, quae marito regni Castellae procurationem testamento legauerat, e viuis excesserat: et Philippus Isabellae gener, ad quem materni regni successio pertinebat, testamentum socero in dubium reuocabat. itaque Ferdinandus, vt hinc res suas in Italia stabiliret, inde se aduersus generum muniret, facile in nouas nuptias consensit his legibus, vt dotis nomine ius in ea regni Neapolitani parte, quae in diuisione Ludouico obuenerat, Germanae ab auunculo cederetur, ita vt si ante Ferdinandum


page 3, image: s003

moreretur, ea parsmarito accresceret; sin marito ante sine liberismortuo decederet, ad Ludouicum rediret. nec certior in eo foedere conseruando quam in reliquis Ferdinandi fides fuit. nam contra dotaleis tabulas ipse mox se totum regnum ex successione Alfonsi I Ferdinandi spurij patris excluso Germanae vxoris iure, possidere palam professus est. Interea dum per pacem licebat Neapolim profectus, vt Consaluum, cuius virtutem et liberalitatem supra modum suspectam habebat, inde abduceret, intellecta morte Philippi generi, quam primum in Hispaniam sibi redeundum esse duxit. in itinere Sauonae, quo Ludouicus dissoluto exercitu venerat, summa humanitate et candore accipitur, varijsque inter maximos Europae principes ac praecipue de caussa Pisanorum et Genuensium habitis sermonibus, vtrinque discessum est. sed Ferdinandus qui morte generi magno se metu liberatum existimabat, totius fere Hispaniae potens, statim animum ad res nouas appulit: cumque suspectam Galli potentiam summe haberet, Henricum VIII generum, qui nuper Henrico VII in Angliae regnum successerat, iuuenem magni animi clam sollicitauit, vt bellum Ludouico inferret. ipse praetexebat Pontificis auctoritatem, qua fieri dictitabat, vt, quos ille hosteis haberet, eos bello persequi teneretur. itaque coniunctis cum genero viribus in Aquitaniam, in qua sibi ius Anglus vindicabat, impetum facere decreuit: et quia ad eam expeditionem opus habebatiter per Nauarrae regnum cum exercitu facere, missis oratoribus a Ioanne Labretano rege petierat, vt sibi libere per eius regnum transire liceret, quod cum a rege propter amicitiam, quae ipsi cum Gallo intercedebat, non impetraret, inde occasionem arripuit inuadendi Nauarrae regni, cui iampridem homo alieni cupidus inhiabat: quod ei facile fuit copijs generi freto, et imparato a rebus omnibus Nauarro, qui frustra auxilia a Ludouico praestolatus exortis Acramontanorum et Bellomontanorum factionibus tandem regno cedere, et cis Pyrenaeum recipere se Benearnum coactus est. Ferdinandus nouo regno occupato, neque de Aquitania multum sollicitus, relicto genero de socero frustra querente, domum reuertitur. Interea Ludouico, cui tam infeliciter res cum Ferdinando cesserant, in Insubribus magis vario euentu fortuna illusit. nam postquam mox in reghi auspiciis ad Nouariam Heluetiorum seditione destituto et capto Sfortia et Ascanio fratre Cardinali, Mediolani et Genuae imperio potitus est, nihil opinione hominum obstiturum videbatur, quominus et armis parta conseruare, et amissa a Carolo VIII aliquando recuperare posset. sed in occupatione regni Neapolitani societatem plane leoninam contraxisse se cum Hispano experientia didicit, triennioque post, vti iam diximus, omni regni possessione deturbatus, tamen, quae in Gallia Cisalpina armis quaesierat, retinuit, et Genuenseis, qui ad famam infelicium tot successuum ab eo defecerant, in potestatem redegit. dein icto Cameraci cum Caesare, Hispano, et Pontifice contra Venetos foedere, et profligatis ad Abduam ipsorum copiis, capto Liuiano duce, toti Italiae formidabilis esse cepit: quo effectum est, vt Iulius II immoderato aestu omnia bellis miscendi etiam in decrepita aetate ardens, muneris pastoralis oblitus et tot beneficiorum nuper in Gallia acceptorum immemor, cum iam sibi videretur de iniuriis Venetorum satis graueis poenas sumpsisse, in nos odium et acerbitatem conuertere decreuerit. quod quo facilius exequi posset, Venetis a se prius proscriptis reconciliatur, et bello Ferrariae duci illato Gallos a partibus Ferrariensis stanteis proscribit. ita quod res nostras in Italia firmare debuit, in inuidiam et odium ingratus senex vertit; Maximilianumque, qui Ludouici beneficio post Abduense proelium a supplicibus Venetis omnia oppida Austriacae domus receperat, a nobis alienauit; et Hispanum, qui nullam vnquam inuadendi Gallos occasionem vel contra datam fidem praetermisit, nuper foederatum et adfinitatis vinculo coniunctum facile induxit, vt contrarium foedus contra Gallum iceret. in eam rem exercitus duce Raimondo Cardona Hispano communibus sumptibus conscribitur. quam perfidiam vt vlcisceretur Ludouicus, magnum et ipse exercitum cogit, cui Gastonem Foxium sororis F. praefecit, qui mira celeritate et virtute intra quindecim dierum spatium Bononiam ab Hispanis et pontificijs oppugnatam obsidione liberauit, caesisque in


page 4, image: s004

itinere Venetorum copijs Brixiam et Bergomum ciuitates, quae defecerant, recepit, tandemque commisso memorabili illo ad Rauennam proelio, ipso Resurrectionis dominicae die anno sal. MDXII. VI Eid. April. Hispanos et pontificios fudit; sed dum pugnae relliquias victor colligit, in globum Hispanorum ex certamine se recipientium ardentius inuectus tantae victoriae fructum morte sua corrupit: nec multo post foederati Heluetiorum copiis freti Gallos Mediolani possessione, quod iam XIII annos tenuerant, expellunt, et Maximilianum Sfortiam Ludouici F. Mediolani dominum constituunt, tradente ciuitatis claueis Sedunensi episcopo. ipse Ludouicus ab infesto Pontifice proscriptus, cum redintegrato exercitu rursus Mediolanum duce Ludouico Tremollio repeteret, ab Heluetijs sanguinaria ad Nouariam commissa pugna victus et tota fere Italia exclusus est. His initiis nomen Hispanicum antea obscurum et vicinis paene nationibus incognitum tunc primum emersit, tractuque temporis in tantam magnitudinem excreuit, vt formidolosum ex eo et terribile toti terrarum orbi esse ceperit. nam quod Petrus Arragonius ante CCC et X annos rebellanteis Siculos Gallis eiectis sibi subiecit, popularium potius vltro se dedentium seditioni, quam Hispanorum potentiae tribui debet. nec deerat coloratum ius, quod Siciliae inuasioni obtendebatur; siquidem Petrus is Constantiam Manfredi iniuste, vti dictitabat, a Carolo Andegauensi regno exuti filiam in vxorem duxerat. Alfonsus autem Arragoniorum in Italia conditor, et in principem a Ioanna I quae Ladislao fratri in regno successerat, adoptatus, quamuis postea propter ingratitudinem ab ea exheredatus esset, adoptato Ludouico III Andegauensi, tamen iure hereditario potius et procerum regni tunc exortis factionibus, quam gentis suae virib. subnixus donati regni possessionem retinuit, et ad heredeis ac Fridericum ipsun, cuius modo mentionem fecimus, continuata successione transmisit. quod si ante tempora Petri, qui Alfonsum C annis amplius praecessit, ad prima huius gentis incunabula respiciamus, comperiemus Hispanos atque ipsorum gloriam mari mediterraneo et Oceano clostrisque Pyrenaeis conclusam fuisse, potiusque patuisse exteris inuadentibus, quam quidquam memorabile extra fineis suos gessisse. nam licet, vti scripsere veteres, Hispania prima a Romanis tentata, vltima subacta sit, tamen externis ferme dominatibus aut paruit aut militauit: primo quidem Carthaginiensibus, cum Saguntini statim initio secundi belli Punici extrema quaeque passi, vt in fide sociali, quam ad perniciem vsque coluerunt, permanerent, ad extremum fame victi sunt: dein Romanis, P. Cornelij Scipionis virtute et humanitate tota fere Hispania partim in potestatem redacta, partim ad eum vno animo transeunte, XIIII anno, postquam bellum initum est, V postquam ipse Scipio prouinciam et exercitum accepit, cum et Indibilis Hispaniarum rex magno proelio victus et in amicitiam acceptus est. ab eo siquidem tempore omnia pacata ibi sub imperio Romanorum fuere, si viriati Lusitani pastoris primum, dein latronum ducis motus excipias, qui tandem duce ipso a suis interfecto a Q. Caepione compressi sunt: Numantinorum item ciuitatis pro libertate Hispaniae obstinatam constantiam, ad quam missus P. Scipio Africanus correcto milite Numantiam diu obsessam postremo fame vicit, et solo aequauit, ac reliquam prouinciam in fidem accepit anno V. C. DCXX Annis L post Q. Sertorius, qui partium Marianarum fuit, Sylla rerum potito, relicta Italia ad Fortunatas vsque insulas penetrauit, ac tandem ad bellum Hispanias commouit, vbi vir facile cum viris conuenit: cumque vno imperatore res Romana ei resistere non posset, additus est Metello Numidici F. Cn. Pompeius: neque tamen tam ducum virtute, quam suorum scelere oppressus est. et hunc quidem exitum Syllanae proscriptionis hereditas seu bellum Sertorianum habuit. tandem ductu Augusti hactenus inuicti Cantabri in potestatem redacti, et vniuersa Hispania stipendiaria facta est. inde sub Rom. imperatorib. fuit; imperatores etiam Traianum et Hadrianum ac postremo Theodosium Romae dedit, donec imperio iam declinante Vandali, Sueui, et Alani in Gallias a Stilicone euocati et ab Atulpho et Vallia Gothis regibus ab Honorio imp. ad liberandas Gallias missis inde exacti Pyrenaeum transierunt anno Christi CDX. et Hispaniam Romanis ereptam multos


page 5, image: s005

annos tenuerunt. sed Gothi a Francis ex Gallia ciecti vicissim Vandalos et Alanos ex Hispania eiecerunt; Sueuos vero ad internecionem omneis ceciderunt. Ita Hispania longo tempore Gothis paruit, a quib. relligionem Christianam antea quidem quorundam martyrum sanguine obsignatam, sed nondum plene promulgatam accepit, et cum relligione prauum Arrianae opinionis errorem imbuit. ab his hodie praecipua inter Hispanos nobilitas originem suam repetit. tandem a Saracenis fretum Herculeum transgressis miserabili casu vastata et occupata est, prodente Baeticam, cui praefectus erat, Iuliano, vt iniuriam violata filia a Roderico rege acceptam vlcisceretur. id anno sal. IO CCXX accidit. Gothi qui superfuerunt, cum in Austurum, Cantabrorum, et Callaicorum montes se recepissent, paullatim amissas regiones, vrbes, castella recuperare ceperunt, et ad vltimum, cum Maurorum res in Baetica se contraxissent, a Ferdinando Ioannis F. (is Alfonsi, quem a Ioanna adoptatum diximus, frater fuit) victi atque omni Hispania expulsi sunt, IO CC LXXIV, postquam primum eam occupauerant, anno. isque annus, qui fuit reparatae salutis OIO CD XCII, Christophori Columbi nauigatione, quae nouum orbem in Atlantico mari Hispanis primo aperuit, nobilitatus est, quanquam nec ea gloria defraudari nostri omnino debent. siquidem constat, Hispanis id minime negantibus, LXVIII ante Columbi nauigationem annis Betencurium nostratem Belgam insulas illas, quae hodie a frequentia auium huius nominis Azorae vocantur, occupasse, et Hispaniis vendidisse: atque inde reuersum de continenti, quae illis occidentem versus praetenditur, famam sparsisse. ea res maximam conciliauit et Ferdinando et Isabellae nominis celebritatem, quorum auspicijs sexennio post Americus Vespucius Florentinus terram illam, trans aequinoctialem lineam, quam a suo nomine Americam dixit, explorauit; tamque nobili exemplo permotus Emanuel Lusitaniae rex Ferdinandi gloriae aemulus ad explorandas itidem in India orientali nouas terras animum appulit, eodemque anno prima classis duce Vasco Gama Lusitanorum auspicijs in Indiam profecta est. et ne tantum longinqua et incerta gloriae et lucri caussa potius, quam vicina et tuta ad Christiani nominis propagationem quaerere viderentur, Ferdinandus Oranum in Africa cepit duce Petro Nauarra, sed Franc. Ximenij archiepiscopi Toletani sumptibus, qui ad immensarum opum leuandam inuidiam exercitum iussu Ferdinandi conduxerat. Emanuel vicissim Septam contra Saracenos Arabas in ora Africae muniuit. auxerunt et Hispanorum potentiam per adfinitatem totregnorum hereditates tandem in Ferdinando Arragonio et Isabella Castellana confusae, et Philippi Austriaci totius Belgij heredis hinc ex Germania inde ex Gallia coniunctae opes, quae a trunco naturali quasi recisae, Hispaniae, veluti alienae arbori insertae sunt. nam Philippo natus Carolus a patre Belgij, a matre totius Hispaniae et maioris Italiae partis, a Maximiliano auo amplissimi in Germania patrimonij ac postremo imperij heres totam Europam spe et fatali potentia complecti quodammodo visus est. cumque tot locorum interuallis et moribus distinctarum nationum princeps esset, ex Germania oriundus, in Belgio natus et educatus, in Hispania tamen, quandiu per bellaGallica et Germanica licuit, sedem praecipuam habuit, et Hispanorum ductu maxima proelia fecit: ac postremo renunciato imperio et abdicatis a se regnis, ibi priuatus mori voluit. sub Philippo deinde filio continuata possessione eandem dignitatem Hispania retinuit, postquam pace Cercani nobiscum facta relicto Belgio in Hispaniam profectus est. nam res omneis ab eo tempore domi forisque fere per Hispanos administrauit, et honores, quos Carolus pater Germanis, Belgis, et Italis quasi communis omnium princeps liberaliter communicabat, filius inuidiose ad solos Hispanos contraxit. Et hactenus de Hispanici imperij initijs et caussis. de Gallis quid attinet dicere, quos ab omni aetate laudis bellicae et iustitiae fama apud exteros claruisse constat, saepe se populosa gente in vicinas et longinquas regiones extendente, saepe etiam afflictis principibus et eorum salutarem opem implorantibus humaniter praebito auxilio? fidem facit illud in Romana historia peruulgatum, Romanos cum ceteris gentibus de gloria cum Gallis pro salute certasse: cumque apud eos cetera aetas faciendis


page 6, image: s006

stipendijs praefinita esset, qua exacta missionem impetrare possent, bello Gallico sexagenarios minime militia solutos fuisse, ac ne ipsos quidem sacerdotes scripsit Appianus. fidem faciunt et spasae tot vbique terrarum Gallici nominis coloniae. nam et maior et melior Italiae pars de Cisalpinae Galliae nomine appellatur. et si ambitiosa et fabulosa Romanorum ad res Iliacas origines suas referentium commenta reijciaraus, quis dubitat, quinVeneti non ab Henetis Paphlagonibus, sed a Venetis, vt et Straboni videtur, in Armorica nostra sitis originem ducant? neque enim Caesari fides tribuenda est, qui hos ab illis nomen sumpsisse nulla verisimili ratione scripsit. quorsum enim illa Senonum, Boiorum, Cenomanorum, atque adeo Insubrum nomina in Italia pertinent, nisi vt intelligamus Gallos olim haec loca tenuisse, et ad tradendam posteris originis suae memoriam de suo nomine appellasse? iam ad Germanos respice. nonne et Boiorum in Vindelicia, qui hodie Baioari sunt, ad Boios Gallos primordia retulit Tacitus? quod ne minus vero consentaneum videatur, facit quod Caesar ipse scribit, fuisse aliquando tempus, quo Germanos Galli virtute superarent. certe in Hispania ipsa Celtiberi vario pugnae cum Romanis euentu toties congressi insigne sunt monumentum virtutis Gallicae. iam quid de Brenni expeditione dicam, qui tentata et afflicta Roma inde in Dardanos duxit, Graeciaque vastata Thraciam aliquando tenuit, et in Asiam ad finem traiecit? ab hoc enim Galatae seu Gallo-Graeci in Asia originem trahunt, ex quibus Trocmi oram Hellesponti, Tolistobogi Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae loca sortiti sunt. et quanquam amoenitate locorum et peregrinarum voluptatum vsu, quae ad extinguendum animorum vigorem plurimum possunt, vel ferocissimi populi effeminari potuerint, tantum valuit vis virtutis insita, vt longo tempore non degenerauerint. siquidem a Brenni expeditione ad Cn. Manlij tempora, a quo Gallo-Graeci omnium, quae Asiam incolebant, gentium bellico sissimi, debellati sunt, anni plus minus CC intercedunt. Vt ad nostros Gallos redeam, vix decennio a florentissimo Romanorum duce C. Caesare in fidem accepti aut bello domiti sunt. nam et inter eos Hedui et Sequani amici P. R. et Aruerni fratres appellati sunt: sub ijsque nominibus Gallia quamdiu imperium stetit, libertatem quodammodo retinuit. sed Theodosio vita functo, cum imperium occidentale a tribus tutoribus Gildone et Rufino primum, mox et ipso Stilicone misere distraheretur, Gallia a Visigothis et Francis occupata est, sed pace ab Honorio cum Vallia facta tandem Romanis praeter Aquileiam omnis restituta est; Hunnique quorum rex Attila, communibus Visigothorum et Francorum copijs duce Aetio, in campis Catalaunicis deleti sunt. demum Aetio, cuius apud Francos et Visigothos summa gratia et auctoritas erat, a Valentiniano occiso, pertaesa Romanorum Gallia protinus ab imperio defecit, et felicibus auspicijs in ea eiectis Aquitania Gothis Franco-Gallorum regnum sub Childerico et Clodoueo cepit, circa annum salutis CDLXXX, quod post dissolutionem imperij ad haec vsque tempora omnium clarissimum et florentissimum toto orbe Christiano fuit. nam ex regum nostrorum secunda familia prodiere Carolus Tudes siue Martellus, qui memorabili proelio Saracenos profligauit, Pipinus, qui Langobardos Italia eiecit, et Carolus, qui R. imperium primus in occidente fundauit, et regnum patris in Italia ceptum firmauit. nec omitti debent Siciliae reges a Tancredo Normano ducti sub tertia regum nostrorum familia, quorum genus rerum potitum est vsque ad Henrici VI Friderici Aenobarbi F. tempora, qui Constantia Rogerij vltimi filia vxore ducta in regnum successit. ab eo Manfredus spurius, et Conradinus Friderici II imperatoris nepos orti; quibus rursus de medio sublatis Carolus Prouinciae comes Ludouici IX frater Neapolitanum regnum quasi iure hereditario Gallis principibus debitum occupauit. haec eadem Francia nostra repetitis vicibus vicinae Britanniae reges dedit. nam Gulielmus nothus Normaniae dux in Angliam cum delectis transmisit, et caeso Haraldo regnum occupauit circa annum Christi OIO LXVI. huic Gulielmus Rufus et Henricus I filij ordine successerunt, postea Stephanus Bloesensis, qui Adelam eius filiam in vxorem duxerat regnum tenuit; ortisque dissensionibus inter eum et Mathildem


page 7, image: s007

Henrici I filiam, quae Henrico V Caesari nupserat, tandem cessit. mortuo dein Henrico Caesare Mathildis, quasi non aliunde quam e Gallia tanti regni heredi vir petendus esset, Gaufrido Plantagenetae Andegauensium comiti nupsit, a quo reges Anglorum longa serie propagati sunt vsque ad Edmondum Plancagenetam Henricun III F. et Lancastrensis familiae atque adeo rosae rubrae principem, cui paullo post, regno interea semper in Plantagenetarum familia manente, succreuit contraria albae rosae factio ab Edmondo Plantageneta Eduardi II regis F. Eboraci duce fondata. vnde ortae in eo regno ciuiles dissensiones vtrique parti postremo exitiosae. tandemque Eduardus Plantageneta V a Richardo patruo Glocestriae duce, qui summa iam impietate se fratris Georgij cruore polluerat, cum fratre Richardo in carcere interfectus est, cui Richardus ipse totparricidijs infamis aut diu superstes fuit. nam mox regnum cum vita amisit, occisus ab Henrico Teudero Henrici VII patre, et Elisabethae, quae nunc in Angliaregnat, auo. Ceterum Henricus ille, qui VII dictus est, Ovveni Theodori siue Teuderi nepos fuit, qui conditione impar virtute seu forma meruerat, vt Catharinam Caroli VII Francorum regis filiam et Henrici V Anglorum regis viduam in vxorem duceret, ex eoque matrimonio Edmondum suscepit, qui Margaritam Plantagenetam vltimam rosae rubrae heredem coniugem habuit; postea Henricus Elisabetham Plantagenetam Eduardi IIII filiam et vltimam rosae albae heredem in vxorem duxit; et ita factiones illae, et Gallica Plantagenetarum gens, quae huc vsque a Gaufrido Andegauensi per CCCC circiter annos per mares semper deducta regnum tenuerat, defecit. Quid nunc iam expeditionem in Palaestinam sub Philippo I susceptam commemorem? quid eius ducem Gotifridum Bononiensem et Eustochium ac Balduinum Gotifridi fratres? quid Hugonem comicem Parisiensem Philippi fratrem, quid Robertum Flandriae comitem, Balduinum Montensem, Stephanum Bloesensem, Robertum Normaniae ducem, et Boemundum Apuliae ex Tancredorum familia; vnde tot reges in Syria, Cypro, Graecia? quid ipsam Constantino polim imperij orientalis caput, a Gallis imperatoribus eo tempore tamdui possessam? omitto vicina, et bella cum Anglis gesta tam dubio euentu, vt quod de Punicis dixit Liuius, plerunque propius pericuio fuerit, qui vicerat. vnum praeterire non possum, quod Carolus V post pacacas Gallias diuturnis Anglorum bellis ac recenti patris clade afflictas, vt militem licenciae assuetum Francia exigeret, Bertrandum Guesquinatem E. M. cum exercitu in Hispaniam misit, honesta quidem belli cum Saracenis gerendi occasione, re vera, vt Petrum Castellae regem, qui Blancam Borbonij ducis filiam et vxoris Caroli sororem in matrimonium duxerat, Ceterum Padillae pellicis blandicijs an philtris fascinacus indignum in modum habebat, ad sanam mentem vi reduceret: sed cum Blanca sub id tempus obijsset, fato suo an fraude pellicis, incercum, adfinitate dissoluta Gesquinas hostili manu et animo Castellam ingressus Petrum regno spoliauit, et Henricum spurium ab eo oppidis, quae ipsi a patre communi ex suo consensu attributa fuerunt, exutum eiecto fratre regem constituit. et quamuis a Petro Anglorum viribus subnixo mox violenta possessione deiectus sit, paullo post camen Gallorum ope restitutus regnum occiso Petro obtinuit, et ad heredes suos transmisit. ab eo siquidem Henrico Isabella genus duxit, quae Ferdinando Arragonio, de quo nunc sermo est, nupsit, Caroli V et Ferdinandi I Imperatorum auo: sub quo paullatim senescente Gallorum fortuna Hispanicum nome nadoleuit; vt merito dicipossit, vbi Galli desierunt, ibi rerum potiri Hispanos incepisse. Quae non a me dicta sunt aut amore patriae, aut Hispanorum odio, nec quod genti aedepol sagaci et bellicosissimae quid quam velim detractum, (absit hoc ab homine candorem et veritatem professo) sed quia cum de Hispanorum magnitudine et potentia crebra futura sit mentio. consentaneum rationi visum est, de eius origine et in crementis citra obtrectationem et assentationem heic verba facere ac praeter ea quidem, quae iam retulimus, etsi non ignorem, vt homines, sic imperia nasci, crescere, decrescere, ac tandem mori, certosque temporum limites a diuina prouidentia praestitutos esse, qui nulla vi nostra, nulla prudentia transiri possunt: tamen caussas tam repentis Hispanorum


page 8, image: s008

incrementi altius indaganti hae praecipuae visae sunt, quod cum verae, hoc est, Christianae relligionis promulgationem in omneis terras ante seculorum consummationem diffundi oporteat, Deus ad hoc potentiae culmen Hispanos euexerit, vt essent, qui tam longinquas ac difficileis nauigationes ad barbaros et veri luce destitutos populos freti viribus suis commodius susciperent; quod non aeque Gallis ac ceteris occidentalibus et septemtrionalibus gentibus facile factu fuisset. quippe vltimi Hispani ad occidentem: ad haec illis aestûs et laboris atque adeo inediae patientiora corpora, et mentes eorum, quae consilium et moram desiderant, magis capaces. quae duo in huiuscemodi longinquis et periculolis expeditionibus sunme necessaria sunt. et quamquam nemo dubitet Hispanos, quod euentus docuit, illuc lucri potius et praedae, quam pietatis caussa profectos: tamen non mediocre, meo quidem iudicio, operae pretium fuit, vbi nullas omnino terras esse credidit antiquitas, ibi inter tot gentes antea incognitum CHRISTI nomen vel perperam audiri et celebrari. nam vt plerunque in rebus humanis, sic et in relligio nisnegotio praecipue vsu venire cernimus, vt Deus quae acorrupta et mala voluntate nostra proficiscuntur, ad gloriam suam et in bonum vertat. Vt vero ad res nostras redeam, sifas mortali de aeternis Dei consilijs pronunciare, haut aliud in caussa fuisse dixerim, cur optimus princeps Ludouicus aeque magnitudine animi ac prudentia clarus, ad haec quam Gallici nominis studiosus, tam de suorum commodis et salute sollicitus, nihil aliud, inquam, fuit, cur is tam mulris nominibus commendabilis rex meliore vtique fortuna dignus tot aduersitaribus in vita conflictatus sic, quam quod tam arctam cum Alexandro VI adfinitatem contraxisset, et impuri patris omnique scelerum genere cooperti filij crudelitates, libidines; perfidiam, fortunas denique fouisset et amplificasset. quid enim Italiae, quid orbi Christiano non metuendum fuit, sires prospere in Italia Gallis euenissent, et cum felicitate nostra Borgiarum fortuna ado leuisset? sed cum Valentinus labefactis Gallorum in Italia rebus, tum morte nec opina patris fortunis euerus omnia, quae in Vmbria et Piceno tenebat, amisisset, postremo qui nemini sidem seruauerat, temere se fidei Consalui permisit, a quo in Hispaniam missus, et laudabili perfidia in carcerem coniectus est: vnde cum paullo post elapsus esset, tanti nominis dux obscura et ignobili morte tandem periit. Cum Iulio II non eandem amicitiam coluit Ludouicus, quippe eum infestissimum hostem semper expertus, quem grarissimum amicum habere debuit. quae odia eo euaserunt, vt temcre et iniurioie rex a Pontifice proscriptus primo Lugduni Synodo praesulum regni conuocata ipsum in ius vocauerit, dein auctoritate quorumdam Cardinalium Mediolani congregatorum concilium Pisis indixerit, in quo de emendando ecclesiae statu ageretur, et iuxta regulam vltimi concilij Constantiae sub Sigismundo celebrati, in caput et membra anquireretur. quin et eo vsque prouectus est, vt spretis mulris multorum, quibus alioqui plurimum tribuebat, suasionibus, moribundi senis inaneis diras contraria obnuntiarione generose reuicerit, cuso etiam Neapoli aureo numo, qui effigiem suam ex vna parte, et insignia Neapolis ac Siciliae ex altera referebat, cum hoc elogio, PERDAM BABYLONIS NOMEN; quales adhuc hodie multi reperiuntur. sed Iulio mortuo assiduis multorum hominum atque vxoris imprimis imperiosae feminae querelis victus Pisano concilio renuntiauit, et vt Leoni X gratificaretur, Lateranensi subscripsit, consultius multorum iudicio facturus, si in laudabili corrigendae ecclesiasticae disciplinae proposito perseuerasset, nec in odio, quod tam pertinaciciter contra Heluetios potentissimos hosteis exercuit, adeo constans fuisser. Hae ergo inclinantis nostri im perij caussae et aduersae simul fortunae Ludouici, qui tota Italia exclusus, ingrauescente iam aetate, cum masculum heredem exse genitum sibi deesse doleret, mortua paullo ante Anna Britanna vxore, ex qua duas tantum filias susceperat, sero de nouis nuptiis cepit cogitare. itaque pace cum Anglo facta, qui Taruenna et Tornaco caprisiam formidabilis tori Franciae esse ceperat, et placatis Heluetiis, qui numeroso cum exercitu Diuionem obsederant, vixque tandem vel amplissimis condicionibus a Tremollio propositis adduci potuerant, vt ab incepto desisterent, sororem Angli praestanti forma virginem in vxorem duxit; cum qua nullo


page 9, image: s009

aetaris respectu, dum recenti amori licentiosius indulget, debilis et effetus senex in febrem grauissimam incidit, ex qua paucos post dies mortuus est Kal. Ianuar. anno huius seculi XV, princeps iusti cognomentum a Fr. Guicciardino meritus, et populis suis carissimus: cuius adeo sancta et venerabilis etiam nuncinter Gallos memoria viget, vt quoties in consistorio principis, in regni Curiis et comitiis de optimo regimine et rebus in meliorem statum reducendis agitur, toties Ludouici temporum et ordinis, qui tunc sub eo in publica regni administrarione seruabatur, honorifica mentio habeatur. Ludouico successit lege regni Franciscus proximus regni agnatus, qui anno superiore Claudiam Ludouici filiam natu grandiorem in vxorem duxerat. is statim initio principatûs magnam de se omnium spem concitauit, specie imperio digna, ingenio, litterarum amore, comitate, rerum peritia iam in illa aetate (vix dum enim XX annum compleuerat) ad regiam maiestatem accedentibus. cum Anglo primum pax confirmata: mox cum Carolo Austriaco annum tunc XV agente, cui tutores, et in his Ceurius, florentem noui principis fortunam veriri, dum pupillus adolesceret, prudenti consilio amicitiam nostram vtilem existimauerunt; ad hoc maxime impulsi, quod Belgium, cuius praecipua pars Gallico tunc temporis imperio cohaerebat, id summopere cupere scirent, nec citra domestici tumulrûs periculum in Belgio bellum contra Gallos excitari posse exploratum haberent. Franciscus, quamuis se non solum Franciae regem, sed et Mediolani ducem appellaret, tamen consilio dissimulato sic res suas ordinabat, quasi minime de recuperando Insubrum imperio cogitaret. sed Octauianus Fulgosius cum innata prudentia prouideret fore, vt Galli Mediolano potirentur, clam Leone, cum quo alioqui arctissimam colebat amicitiam, vt patriae et priuatae fortunae consuleret, cum Francisco conuenit, vt salua reip. libertate ipse Genuae Galli nomine praeesset. secundum haec foedere cum Venetis percusso, (nam cum Caelare et Ferdinando irritus fuit tractarus) Franciscus quantumuis dissuadente Anglo per Cottias et maritimas Alpeis tormenta et exercitum traiecit, captoque a Palissa ad Villa-Francam, dum pranderet, Prospero Columna praecipuo inimici exercitûs duce, per Alexandrinum agrum iter infestum habuit, et transmisso Pado, vltro etiam Ticino dedito ad Melenianum prope Mediolanum castra metatus est. ibi Heluetij cum Caesare et Ferdinando foederati recenti tot prosperorum contra Gallos successuum memoria inflati, cum diu frustra de pacis condicionibus per Sabaudum et alios actum fuisset, ad id eos instigante Cardinali Sedunensi, sub vesperam nostros aggressi magna clade accepta termeritatis suae poenas dederunt. vt in nocturno proelio magnus, sed incertus occisorum numerus. ex nostris pauci, sed in his clari et illustres duces: ex Heluetijs numerosa, sed vilis et obscura plebs. ijs post proelium recedentibus Franciscus Mediolano potitur, arce, in quam Maximilianus Sfortia confugerat, paullo post certis condicionibus dedita. audita rei fama, Leo, cui nihil antiquius, quam vt Mediceum nomen et familiam suam in Italia ad amplissimam fortunam eueheret, apud Gallum excusare se, quod Iulianus frarer et laurentius Perri F. Pontificij et Florentini exercitûs duces cum Hispano se coniunxissent. id factum ex antiquo foedere; caeterum mandata vtrique data ne quid magni momenti contra Gallos molirentur; desiderasse se pridem antea, vt ad adfinitatem, quae iam inter eos erat, (siquidem Iuhanus Philibertam Caroli Sabaudi sororem et Francisci materteram vxorem duxerat) etiam amicitia et foederatio accederer. itaque Bononia ad colloquium delecta: ibi post obsequium de more praestitum, confirmata amicitia; actum et secreto inter eos de Neapolitano regno inuadendo, cui expeditioni socias opes conferre teneretur Pontifex, cum primum induciae cum Ferdinando pactae expirassent. additum a Leone munus, quo tanquam pignore noua foederatio obsignaretur, vt sublata veteris ecclesiae a Deo et Apostolis ministros eligendi instiruta consuetudine, ius esset regi, quos vellet, per oratores suos apud Pontificem proponere, et eos in episcopos aut coeno biorum praesules diplomate suo creare Pontifex obligaretur. id actum Antonio Pratensi Franciae Cancellario suggerente. qui postea in collegium Cardinalium cooptatus, et perpetui per Galliam legari


page 10, image: s010

dignitate ornatus est. caussae obtendebantur, quod corruptis moribus per gratiam et sordeis omnia agerentur: vn de frequentes altercationes et perplexae lites magna ordinis ecclesia stici infamia passim exoriebantur, quarum exemplo et contagione etiam ad caussas ciuileis litigiorum virus in Gallia dimanasset, aliter non posse iri obuiam foedis conuentionibus et nundinationibus, quam si arbitrio Christia nissimi principis et sanctissimi Pontificis, quos ab omni corruptionis suspicione abesse procul dubio esset, res permitteretur. acta publica de ea re inter ipsos confecta. quod adeo odiosum omnibus regni ordinibus visum est, vt a Senatu Parisiensi, in quo huiuscemodi res ex antiqua regni consuetudine prius habita sollemni deliberatione approbari debent, post multas iussiones vix tandem impetrari potuerit, vt in acta publica Curiae absque vlla approbatione referrentur. iudicio multorum id exitium Franeisci rebus et eius generi, atque Pratensi ipsi attulisse creditur; editisque postea libris ipsorum memoria passim eo nomine proscissa est, nec defuerunt qui iam tum culpam potius in Leonem reiicerent: neque enim nouum aut sine exemplo esse apud nos regum eam potestatem fuissE praecipue in prima et secunda familia, vt episcopos instituere, accedente prouincialium episcoporum inauguratione, et aliquando etiam deponere possent. id vero in eo, qui ipse fratrum suffragiis eligatur, nouum et minime ferendum fuisse, quod episcopos et alios praesules eligendi potestatem iis, ad quos iure diuino et sacris patrum decretis pertinet, ademptam, ad se summa iniustitia traxerit, vt eam pretio accepto et caussa relligionis impia praeuaricatione prodita Christiani orbis principibus turpiter diuenderet. peccatum tunc in sacris muneribus dispensandis admissum Leo mox longe grauiore cumulauit. nam cum alio qui ad omnem licentiam sponte sua ferretur, Laurentij Puccij Cardinalis hominis turbidi, cui nimium tribuebat, impulsu, vt pecuniam ad immensos sumptus vndique corrogaret, missis per omnia Christiani orbis regna diplomatis omnium delictorum expiationem ac vitam aeternam pollicitus est, constituto pretio, quod quisque pro peccati grauitate dependeret: in eamque rem per prouincias quaestores et aeraria ordinauit, quibus additi praecones qui tanti beneficij magnitudinem apud populum commendarent, et oracionibus artificiose compositis, propositisque palam libellis rei efficaciam immoderate extollerent. quod licentiose nimis a Pontificiis ministris passim atque in Germania praecipue fiebat, vbi qui redimendam pecuniam Romae a Pontifice conduxerant, per lustra et popinas cotridie sine pudore in aleae lusum vsusque turpissimos potestatem extrahendi animas functorum ex igne expiatorio profundebant. Tunc exortus Martinus Lutherus Augustinianus Vitembergae in Saxonia theologiam professus, qui refutatis primum, mox damnatis praeconum concionibus eo postremo deuenit, vt ipsam Pontificis potestatem, quam sibi per illa diplomata arrogabat, in dubium reuocaret, ac tandem ad doctrinae examen, quam successu temporis labefactatam dicebat, crescentibus per concentionem animis descenderet. sed haec postea acciderunt. In hoc tempus incidit Ferdinandi Arragonij mors, principis prudentissimi iuxta et felicissimi, et in quo nihil merito desideres, praeter fidem, qua sub colore relligionis, quam omnibus acti onibus suis semper praetexebat, ad ambitionem et inexplebilem propagandi imperij cupidicatem mira calliditate abusus est. huius morte cum res omnis ad Carolum nepotem rediisset, rursus pax inter duos potentissimos reges Nouioduni, quantumuis dissuadentibus Maximiliano auo et leone, confirmata est: facta et spes matrimonij contrahendi inter Carolum et Renatam alteram Ludouici filiam, cum primum per aetatem liceret. actum et de regni Nauarreni restitutione. nec multo post Caesar cum Francisco et Senatu Veneco pacem fecit, deditamque Lautreco Veronam a Francisco Veneti receperunt, post longum et damnosum bellum, in quod, vt ex rationibus publicis postea constitit, toto octennio, quod a tempore Cameracensis foederis ad annum huius seculi XVII interiacet, quinquies decies centena millia aureorum impensa sunt. Heluetiorum eodem anno foedus cum Gallis confirmatum est, Galeacio Vicecomite tam sidam operam in eo nauante, quam se infestum Gallici nominis hostem antea praebuerat. his


page 11, image: s011

peractis cum in Italia omnia pacata essent ab externis principibus, a Leone Vmbria non quieuit. is siquidem amplificandae familiae suae supra modum cupidus Franciscum Mariam Vrbini ducem a se antea proscriptum bello persequebatur, et Caesarem ac Franciscum ab eo consilio frustra Pontificem dehortanteis copias in id suas commodare compulerat. sed re male a Iuliano fratre gesta interuentu Hugonis Moncatae Siciliae proregis in certas leges conuentum est. interea crescebat in Germania Lutheri nomen, cuius caussae plerique magni viri ac principes contra Pontificem iam manifesto fauebant. cui malo cum minas et diras tantum Leo opponeret, nec, vt de corrigenda quaestorum audacia et impudentia cogitaret, adduci posset, irritatum potius, quam sanatum vulnus est, maiorisque vt sibi videbatur, periculi, quod a Turcis imminebat, metu animum a rerum Germanicarum cogitarione reuocauit. nam Selimus, qui post patrem veneno sublatum, et fratres fratrumque filios necatos, Aladulorum in Armenia rege interfecto et Sopho Ismaele victo Taurisium occupauerat; dein Campsone Sultano ad Singam superato Syriam omnem in potestatem redegerat, ac postremo Alcairo capto, quod est AEgypti metropolis, ac Tomumbeio in furcam acto Mamalucorum imperium euerterat, tot partis in Oriente victorijs omissa Asia arma in Europam versurus videbatur. itaque toto eo anno actum de conscribendo communi Christianorum principum consensu contra Turcos exercitu. sed secuta paullo post Selimi morte, cum filius Solimanus in imperio successisset, mitiori ingenio princeps et quietis amantior, vti rebantur omnes, Leo ab illo ingenti metu, quem de tantis belli apparatibus conceperat, aliquantum conquieuit, confestimque ad cogitationes antiquas reuolutus, arctiorem cum Francisco adfinitatem contraxit, ducta in matrimonium a Laurentio Petri fratris filio Magdalena Turria Bononiensi, vnde nata Catharina, quae postea Henrico Aureliani duci nupsit. is pro tanto honore, vt Francisco ex alieno gratificaretur, diploma a patruo Pontifice in Galliam veniens attulerat, quo licebatregi pecuniam ex bonis ecclesiasticis coactam, vt in sacrum bellum expenderetur, arbitrio suo in quos vellet vsus absumere. At Maximilianus iam fractus annis cum de successore in imperio cogitaret, comitia Augustae, quae vltima sub eo fuerunt, eodem anno habuit, in quib. Carolum nepotem multis verbis commendauit, precibusque ab Imperij VIIviris contendit, vt eum regem Romanorum crearent. re infecta hinc discedens, cum in Austriam rediret, in itinere Lintij pridie Eid. Ianuar. decessit. inde orta contentio inter Franciscum et Regem Catholicum, sic enim post Ferdinandi aui materni mortem Carolus appellabatur, Moguntino praesule Caroli partes, Treuirensi contra Marchionem Brandeburgensem adiuuante: tandem electus Carolus Rex Romanorum, quod et Germanus esset, et in Germania domicilium haberet: frustra reclamante Treuirensi, et fatum se Germaniae et impendentem ruinam animo praesagire dictitante; nec augurio tanti viri euentus defuit. suffragatorum venaleis sententias fuisse constans fama fuit, magnaque inuidia VIIviri laborarunt, quod ab vtroque principe accepta ingenti pecunia ac praecipue a Francisci ministris, tamen Carolo, ac non potius cuiuis ex suo collegio, imperatoriam dignitatem adiudicassent. nam in ea petitione non tam id agebat Gallus, vt ratio sui haberetur, quam vt excluso rege Catholico, cuius potentiam merito suspectam habebat, vnus ex VII. viris aut quilibet ex aliis principibus Germanis imperator crearetur. quippe cum Franciscus de recuperatione regni Neapolitani, et Henrico Labretano Ioannis F. in Nauarrae regnum restituendo cogitaret, prouidebat fore, vt Pontificis animus, cuius in ea expeditione opera et opibus indigebat, mutata fortuna, quam fere semper innata vanitate anperfidia persequebatur, facile ab ijs consilijs auerteretur: nec dubitabat, quin Carolus magnae spei iuuenis noua tantae potentiae accessione auctus, de Burgundiae imperio, quod Mariae auiae a Ludouico XI ademptum iampridem querebatur, acturus esset, et ad Gallos Mediolano deiiciendos, quibus nullum ius ab Imperatore in eo competeret, nisi quod armis parassent, omneis opes quamprimum conferret. accedebat vetus et implacabile odium Burgundicae domûs in Ducem Geldriae, quem Franciscus tutandum


page 12, image: s012

susceperat: qua re cum maxime offenderetur Carolus: iudicabant omnes non diu inter aemulos principes in aetatis flore constitutos et priuatarum simultatum stimulis incensos mansuram concordiam. nec Franciscus opinione sua falsus est. nam cum Leo Lutherum sacris interdixisset, et inaugurationem Caroli in Regem Romanorum contra clausulam, qua reges Neapolitani in fidem a Pontificibus R. accipiuntur, adprobasset, primis comitijs, quae nouus Caesar anno sequenti Vormatiae habuit, vt Leonis gratiam aucuparetur, Lutherum item proscripsit, et inito cum Pontifice foedere de Gallis Insubria atque adeo tota Italia expellendis continuo consilium cepit. iam Laurentius, quod erat amicitiae inter nos et Leonem vinculum, decesserat, et Lautrecus Mediolani prorex de Pontificis consilijs certior, sic disciplinam ecclesiasticam in Insubribus ordinauerat, vt praefecto sacris Bigerronum episcopo sine authoritate R. Pontificis omnia administrentur. quod adeo Leonis animum irritauit, alio qui Placentiae et Parmae, quae a Gallis tenebantur, recuperandarum, et Alfonsi Atestini, cui insidias nefaria fraude struxerat, Ferrariae possessione deijciendi cupidi, vt qui modo principes Christianos ad concordiam exhortatus fuerat, omnia consilia ad bellum in Italia excitandum conuerteret. praecipuus fuit conatus contra Mediolanum, quo Leonis impetus adeo Lautreco infensi, et omnia Caesaris consilia ferebantur: quod facile captu fuit, foederatis Heluetijs, qui iam a Caesare sollicitati fuerant, ob non persoluta a Lautreco stipendia e Gallorum castris discedentibus. huius rei culpa penes Aloisiam Sabaudam Francisci matrem fuit, quae cum gloriae Lautreci inuideret, a quo se contemni indignabatur, vindictae appetentior, vt est genus mulierum, quam prudentior, pecuniam Heluetiis destinatam interuerterat. quod Iac. Belnensi Samblanceo, qui tunc aerarij curam gerebat, alioqui bono ciui et regis regnique studioso perniciem attulit, Francisco iram de amisso Mediolano iuste conceptam, quam in parentem non poterat, in ministros matris quamuis innocenteis exerente. Leo Mediolano capto et Francisco Sfortiae Maximiliani fratri, vti conuenerat, a Caesare attributo, Parma et Placentia receptis, cum maiora quaeque in dies moliturus videretur, subita morte, veneno, vt putatur, a Barnaba Malaspina secretiore cubiculario propinato annum agens XLVII interceptus est. Nusquam illustriori indicio caelestis fauor in amplificanda Caesaris fortuna patuit, quam cum Cardinales de eligendo Ex Suo numero pontiFice votis dissentientes, in Hadrianum Batauum Caroli quondam praeceptorem tunc absentem in Hispania, cui regendae cum Ceurio relictus fuerat, vnanimi sententia consenserunt. quid enim fortunatius, aut optabilius Caesari accidere potuit, quam post eiectum Mediolano Gallum, firmatis in Italia rebus eum dari pontificem, qui nulla priuata caritate incensus, vt fere omnes Itali, solius publicae tranquillitatis, ad quam natura sua vir ingenij humilis propensus erat, rationem haberet, et res Caesaris, vt bene meriti de se alumni ac munificentissimi principis, constanter foueret, et conseruaret? id certe hominum mentes ad Caesarem ita inclinauit, vt mox irrito conatu tentata a Lautreco Parma et Papia, secuta dein Heluetiorum ad Bicocam internecione, Laude-Pompeia a Piscario capta, et Genua ab Alfonso Vastio Piscarij patruele expugnata et direpta, Senatus Venetus, quamuis recenti beneficio Francisco obstrictus, amicitiae nostrae renunciauerit, et foedus cum Caesare, Pontifice, Fr. Sfortia contra Gallos percusserit, suadente Georgio Cornelio, et frustra renitente Andrea Gritto summae auctoritatis Senatore, qui mox in Antonij Grimani mortui locum Reipub. dux creatus est. sed omnium grauissima fuit Francisco Caroli Borbonij defectio, cui cum de Borboniae domus haereditate a Francisci parente imperiosa femina, et indulgentissimi filij auctoritate ad priuatas libidineis abutente controuersia moueretur, iniuriosam regis indignationem non ferens vir generosus, clam cum Caesare et Anglo per Buranum de prodendo et inter duos foederatos principes diuidendo regno egerat. ongo controuersiae haec fuit; quod cum Ioannes I dux Borbonius Roberti Claromontij, qui filius fuit S. Ludouici, et Beatricis Borboniae abnepos duos filios ex Maria Ioannis Bituricensium ducis filia suscepisset, Carolum I et Ludouicum


page 13, image: s013

Monpenserium, et Carolus Ioannem et Margaritam, quae Philippo Sebusianorum comiti postea duci Sabaudiae, vnde nata Aloisia Francisci mater, nupserat, ac postremo Petrum, cuius Susanna filia, reliquisset; Carolus Gilberti Monpenserij filius, Ludouici nepos, Petri, qui Ioanni fratri sine liberis defuncto successerat, hereditatem tacito et familiari gentis Borboniae fideicommisso ad se pertinere contendebat, etiam exclusa Susanna Petri filia: atque vt liti finis imponeretur, contracto inter Carolum et Susannam matrimonio conuenerat, vt si Susanna prior sine liberis decederet, ius omne in hereditate Borbonia etiam donationis titulo si opus esset, Carolo cederet. quod cum accidisset, nihilo secius Aloisia Caroli I neptis a Cardinale Pratensi, vti creditur, inducta, denuo eandem controuersiam, de qua cum Susanna transactum fuerat, animose renouauit, nec vlla ratione adduci potuit, vt egregium virum regi agnatum et dignitate praepotentem intempestiua lite vexare desineret. ita quae amittendi nuper Mediolani, eadem regni paene totius euertendi caussa extitit. igitur Borbonius cum detecta coniuratione se fuga ex Gallia proripuisset, in Italiam venit, in Hispaniam quamprimum transmissurus, vt Helionoram Caesaris sororem, vti conuenerat, in vxorem acciperet. Sed Caesar, qui videret Borbonium in Burgundia pollicitationes, quas initio iactauerat, exequi non potuisse, ob id cunctandum ratus, vt moram in Hispaniam traijciendi ex honorifica occasione interponeret, Prospero Columna nuper extincto, eum exercitibus cum amplissima potestate in Italia praefecit. iam enim Caesar ex Germania in Hispaniam redierat, vt excitatos per suam absentiam motus componeret, quorum occasione oblata Franciscus biennio ante totum fere Nauarrae regnum ipsamque Pompelonis arcem ductu Sparrensis Lautreci fratris recuperauerat. igitur Caesar conscripto quam potuit maximo exercitu Pompelonem venit, in Aquitaniam processurus, sed difficultatib. locorum et hiemis impeditus, ac deficiente stipendio, quod ab ordinibus Hispaniae promissum fuerat, expugnato Fonte Aragi, quae hodie Fontarabia dicitur, eius ignauia, qui praeerat, retro cedere coactus est. prima Borbonij expeditio fuit in Prouinciam, vbi Aquarum Sextiarum ciuitate capta, et Tolonij turre munita ac multis castellis deditis, cum frustra Massiliam optime munitam, et alioqui Hispano nomini infestissimam oppugnasset, in Italiam magna et confusa celeritate redijt. tantis aduersitatib. obruto Francisco, apparebat consilium de transitu in Italiam suspensum iri; sed recessus Caesarianorum fugae similis animum fecit principi generoso et iustae vltionis stimulis ardenti ad Alpeis cum exercitu superandas. arrisit primo fortuna venienti. nam Franc Sfortia subito Medio lanum deseruit, quod suadente ipso Morono mox Francisco patuit. sed in Papiae obsidione cum rex securius, quam decebat, ageret, et ex consilio Clementis VII (is mortuo paulo ante Hadriano Pompeij Columnae antea infestistissimi hostis fauore in eius locum susSectus erat) exercicum separasset, parte Ioanni Albaniae regulo regis Scotiae patrueli ad regni Neapolitani expeditionem attributa, Borbonius et Lanoius coniunctis copijs magnam illam et sanguinolentam de nobis victoriam reportarunt, commisso ad Ticinum proelio, quo et ipse Franciscus captus est anno huius seculi XXVX. Kalend. Febr. qui natalis Caesari erat. hac clade prostratis omnino Galliae virib., vti videbatur, tamen rex victus tantum efficere potuit, quantum incolumis vix ausus esset optare, exemploque suo verum esse comprobauit, regum afflictas res multorum opes allicere ad misericordiam; dum quisque in praepotentum cladibus efficacius condicionis suae admonetur. nam Caesar licet moderato animo successum hunc tulisset, tamen inuidiam Italicorum principum vitare non potuit, qui timentes rebus suis etiam non rogati consilia vltro communicarunt, vt iacentem Francisci fortunam qua poterant subleuarent, et victorem nimia prosperitate exultantem reprimerent. Et hactenus Clementis animus hinc a Nic. Schombergio viro graui et sapience, sed vt Germanum decebat, Caesaris partib. obnoxio inde a Ioanne Matthaeo Giberto Hispanis infestissimo, diuersas in parteis distractus, tandem eo adductus est, vt omni ope sibi enitendum existimaret, quo Caesaris potentiam in Italia debilitaret: eaque mente per Hieronymum Moronum Sfortiae cancellarium


page 14, image: s014

Piscarij a Caesare tunc, vt apparebat, paullum alienati animum tentauit, an consilij de liberanda Italia particeps esse vellet. honorificis condicionib. propositis, vt si id probaret, tam iusto omnium principum consensu praeficeretur, et pulsis regno Neapolitano Hispanis ipse ille futurus Romanae sedis beneficiariuspro praemio a Pontifice acciperet. parte alia Anglus antea inimicissimus famae Caesaris inuidere cepit, atque ex calamitate vicini et olim aemuli regis dolorem capere se haud obscuris indiciis manifestum fecit. itaque Caesar veritus, ne vno hoste sublato plurium in se animos concitaret, ad minuendam inuidiam de liberando Francisco deliberare cepit, et dissidentibus Mercurij Gattinarae et Caroli Lanoij super ea re opinionibus, in Lanoij sententiam postremo descendit, acceptisque obsidibus Francisci liberis captiuum regem, condicionibus Madritiano foedere expressis, custodia liberatum in Galliam redire permisit. nec quieuerunt propterea Italiae principes. nam detectis, quae clam per Moronum tractabantur, praepostera Piscarij, qui paullo post mortuus est, perfidiae excusatione, consilijs, Pontifex et Senatus Venetus palam cum Francisco foedus inierunt. sed capto et militari licentia ab Hispanis longo tempore vexato Mediolano, tandem arx, cum a foederatis suppetiae nullae ferrentur, Borbonio a Sfortia deditur. Caesar, vt iniuriam sibi a Clemente illatam vlcisceretur, nominis Pontificij auctoritatem per omnem Hispaniam abolet, exemplo ab Hispanis ipsi posteritati relicto, posse ecclesiasticam disciplinam citra nominis Pontificij auctoritatem ad tempus conseruari. eodem tempore Columnij a Caesare instigati Romam occupant, et Clementem in Mausoleo Hadriani obsident. nec multo post totis viribus Romam itum, duce Borbonio, et vrbe impetu capta et direpta, IO CCCC, postquam a Totila postremo vastata fuit, anno, abunde de Clementis ambigua fide Caesari satisfactum est. interea Genua denuo in potestatem nostram redacta, et multis in Gallia Cisalpina vrbibus captis a Lautreco, qui auctore Anglo nobiscum foederato ad id bellum destinatus fuerat, ex consilio Pontificis in regnum Neapolitanum exercitus ducitur: vbi Petrus Nauarra et Rentius Cerius Francisco ob defensam strenue Massiliam percarus antea missi, magnos in Samnitibus et Apulia progressus fecerant. Arausiensis mortuo Lanoio a Caesare regno praefectus erat, qui Neapoli inclusus magna constantia obsidionem sustinuit. Hugo Moncata Siciliae prorex rem maritimam administrabat, qui tandem nauali proelio a Philippino Auria victus et occisus spem magnam vrbis potiundae dedit. Sed ea victoria in exitium nostrum vertit, secuta mox Andreae Auriae (odio an rerum nostrarum fastidio, non dicam) defectione, et marchione Vastio captiuo e custodia emisso. nam exercitus omni morbo grassante dissipatus, et Lautrecus ipse ex maerore animi paullo post mortuus est. copiarum relliquias soluta obsidione Auersam secum abduxit Michael Antonius Saluciarum princeps, mortuo Lautreco ab exercitu dux electus: sed in itinere Caesarianis insequentibus grauiter vulneratus est; deditaque Auersa Neapolim delatus ex vulnere decessit. Nec in Liguria et Gallia Cisalpina felicius nobiscum actum. nam Andreas Auria eiecto Barbesio rei maritimae praesecto Genua et arce potitus Gallos mox Sauona expulit. et Franciscus Borbonius fani Paulli comes, dum Papiam contenderet, quo ante Guidonem Rangonium praemiserat, ad Landrianum ab Antonio Laeua caesus et captus est. tot cladibus acceptis res ad pacem spectare coepit. ac primus quidem Pontifex Barcinonem profectus foedus cum Caesare seorsim ab alijs percussit: dein Franciscus ipse Cameraci cum Margarita Caesaris amita, citra sociorum foederatorum consensum, qui postea apud eorum oratores de ea re cum ipso expostulanteis vehemens redimendorum liberorum desiderium excusauit. Senatus denique Venetus ac reliqui foederati traditis, quae in Samnitibus Piceno, et Apulia tenebant, oppidis pacem certis condicionibus fecerunt. ita Gallis tota Italia exclusis cum quiescerent omnia, Caesar in Italiam venit, et ab omni motu domestico securus in Pannoniam transiuit, vbi magna illa et memorabili Viennae Austriacae obsidione summam contra Solimani summos impetus virtutem opposuit. inde rediens anno sequenti Bononiae magna pompa a Pontifice coronam sumpsit, die natali suo. dein Augustae Vindelicorum comitia habuit,


page 15, image: s015

in quibus quaestio relligionis frustra agitata exitu caruit. arridente fortuna nullam amplificandae potentiae occasionem praetermittens Caesar, vt Imperium Germanicum in familia firmaret, Ferdinandum fratrem Romanorum regem Coloniae renuntiandum curauit. eodem anno post diuturnam obsidionem, in qua Arausiensis occisus, et eo occiso Ferdinandus Gonzaga subrogatus est, Florentia Caesari deditur, et vti inter Caesarem et Pontificem conuenerat, Alexander Medices nothus Laurentij F. Florenrinorum dux creatur, abutente Christianorum pastore Christianorum principum viribus, vt priuatae ambitioni et suorum libidini inseruiret: quod Arausiensis ipse detestatus, aegreque se ad eam expeditionem ire, vti Guicciardinus scripsit, initio apud Caesarem testatus fuerat. hoc facto Caesar cum prouideret sibi a Turcis negotium impendere, pacem cum Protestantibus interuentu Alberti Moguntini et Ludouici Palatini fecit, Viennamque ingenti cum exercitu praegressus, suborta inter milites, vt fit, ob non soluta stipendia seditione, in Italiam atque inde in Hispaniam redijt. at Pontifex, qui pace cum Caesare contracta patriam, hoc est, Florentinorum Rempublicam euerterat, vt, quod in prouerbio est, contra noctem procellosam duabus ancoris nauem firmaret, adfinitatem etiam cum Francisco contraxit, indictoque eo anno Mantuae concilio Massiliam venit, et Catharinam Laurentij ex Magdalena Turria filiam Henrico ex Francisci liberis secundo in matrimonium tradidit. Sub exitum sequentis anni VII Kalend. VIIIbr. Clemens decessit, cuius in locum Alexander Farnesius Petri Lodoici F. qui Onufrius V primum, mox Paulus III dici voluit, III Eid. IXbr. creatur. is sobrietate, vultus grauitate, doctrina, ac postremo corpusculi adfectata imbecillitate, profundam ambitionem diu celauerat, quam mox adepta dignitate manifestam omnib. fecit. annus proximus fuit illustris expeditione Tunetana, quae et Caesari gloriam, et Reipub. Christianae magnam vtilitatem attulit, exstructa ad fauceis lacûs arce, quae repressa Turcarum audacia nauigationem antea piraticis excursionibus infestam, hoc praesidio securiorem Christianis reddebat. quieuerant huc vsque Gallorum arma, postquam foedere Cameraci icto liberi Francisci custodia emissi sunt, quae anno sequenti ex ea occasione sumpta sunt. Mirabellum Mediolanensem, sed in familia Ludouici XII et Francisci honorifico loco semper habitum ad se delegari curauerat Franciscus Sfortia a Caesare in gratiam nuper receptus; sed quia verebatur, ne ea ratione suspectus esset Caesari, tegi rem cupiebat. itaque ex consilio Tabernae Mirabelli sororis F. qui summum dignitatis gradum apud Sfortiam obtinebat, Mirabellus priuatorum negotiorum praetextu Mediolanum profectus erat, re vera vt nomine Francisci oratorem apud Sfortiam ageret. sed vt erat suspicax Caesaris animus, ea de re saepius apud Sfortiam queri, Sfortia contra negare: postremo Caesare, a quo et metuebat sibi, et subinde multa sperabat, instante et minas addente, vt insigni scelere rei suspicionem dilueret, Mirabellum ob Castellionei cuiusdam caedem captum, atque intra triduum praecipitato ordine iudiciario condemnatum noctu securi percussit; eoque facto tantam gratiam apud Caesarem promeritus est, vt nulla mora interposita Christianam Daniae regis, et Elizabethae sororis F. quod hactenus distulerat, ei in matrimonium collocaret. qua re cum violatum ius gentium merito indignaretur Franciscus, de tanta iniuria apud omnes principes Christianos per oratores expostulauit. cumque de ea sibi a Sfortia satisfieri debere omni ratione concenderet, Caesar iure factum dicere, Sfortia excusare, quod ignorarese diceret Mirabelli iniuriam, si qua esset, ad Franciscum, cui omnem obseruantiam se debere sciret, pertinere. ipse Taberna in Galliam ea de caussa venit, vt in principis consistorio Sfortiae culpam purgaret; vbi cum et Sfortiam sciuisse, quod se diceret ignorare, et Tabernam Regi auctorem fuisse, vt Mirabellum Mediolanum mitteret, scripto et ipsius Tabernae confessione constitisset, pudore confusus dimittitur Franciscus, cum aliter non posset, armis tantam iniuriam persequendam ratus, quod saluo foedere Cameracensi sibi licere existimabat, exercitum conscribit; cumque sibi per Allobroges iter faciendum prouideret, oratores ad Sabaudum misit, qui et transitum peterent, et subinde eum, vt de hereditate materna, cuius iam antea frustra quaestionem mouerat,


page 16, image: s016

sibi satisfaceret, rogarent. quorum alterum cum negaret Sabaudus, alterum artificiosis et exquisitis ratio nibus eluderet, arma in Sfortiam sumpta, qui sub id tempus decedens illatam Regi iniuriam morte expiauit, protinus in Sabaudum vertit. mortuo Sfortia Antonius Laeua Caesaris nomine Mediolanum occupauerat, et Caesar per occasionem reditûs ex Africa Neapolim venerat: eum Velius orator regius in illa expeditione semper comitatus de Francisci consilio certiorem fecit; cumque ille Regem a bello contra Sabaudum suscepto vellet auertere, aut certe expeditionem remorari, per Granuellanum arctioris foederis cum Francisco percutiendi facta spe, de Mediolani imperio restituendo sermonem Velio iniecerat. id Velius regi per litteras significauit, qui Caesaris ludificationum gnarus, cum iam ad bellum parata essent omnia, ab incepto neutiquam sibi desistendum existimauit. igitur per comitem Fani Pauli et Philippum Cabotium Brionium maris praefectum, tota Sabaudia, ac fere omni Sabaudi ditione cis Alpeis in potestatem redacta, tamen a finibus Mediolanensis imperij militem abstinuit. ea re nihilo minus Caesar, qui Romam venerat, vltra modum incensus, orationem longam et meditatam coram Pontifice et Cardinalib. ipsisque oratoribus regijs habuit, qua in Gallos praecipue inuectus, belli toties magno reip. Christianae detrimento renouati caussas in Franciscum reijciebat, neque per se sterisse aut nunc etiam stare dicebat, quominus res amice et pacifice transigeretur. in ea cum quaedam ambigue et contumeliose dixisset, quae dignitatem regiam oblique suggillare videbantur, instarentque oratores regij, vti planius loqueretur, postridie interpretatione acerbius dicta mitigauit. ad ea deinde contrario scripto respondit Franciscus. Quae omnia accurate a Gul. Bellaio antiqua nobilitate, doctrina, et rerum peritia non minus quam virtute bellica praecellenti viro ijs libris perscripta sunt, quos ex ampliore eius historia reliquos habemus. itaque per Cardinalem Lotharingum frustra tentata concordia, cum promissa de Mediolani imperio Caesar retractaret, ad arma tandem ventum est. Fossanum primum a Laeua captum: quo tempore Franciscus Saluciarum princeps, quamuis amplissimis beneficijs a Francisco cumulatus, dum nimiam ariolis et diuinis fidem tribuit, qui Caesarem toto orbis Christiani imperio potiturum, et Regem Galliae regno exuturum illi praedixerant, praepostera prudentia ad Caesarem transfugit. infelicem Caesaris in Prouinciam descensum renitentib. et contra obstantib. Vastio et Ferd. Gonzaga, infelicior casus amissi Francisci Delfini summae spei principis, veneno, sicut postea constitit, enecati, aequauit. cuius rei crimen in Caesaris ministros, qui ea de re Venetijs rumores antea sparserant, reiectum, sceleris auctorem hactenus celauit; nec infelix pater, quamuis iustissimo dolore perculsus, facti veritatem indagare aut potuit, aut voluit. is certe, qui propinati veneni conuictus est, cum se de ea re cum Caesarianis consilia communicasse fateretur, vt aliorum suspicionem amoueret, in extraneos crimen transtulit. Caesar cum prudentia et virtute Annae Momorantij, qui bello huic a Rege praefectus erat, attritis viribus spe potiundae Prouinciae excidisset, in Italiam retro abijt, et inde in Hispaniam, amisso Antonio Laeua expeditionis auctore et suasore, qui certam victoriam Caesari pollicitus erat, si Gallos domi nihil hostile metuenteis inuaderet. is siquidem ex gregario milite per omneis militiae gradus, ad summum bellicae laudis fastigium euaserat, totque prosperis successibus inflatus eo insolentiae venerat, vt ex quorundam vaticinatione Carolum Galliae regem euasurum, et se voti compotem Lutetiae in ipsa victoria fato concessurum Hispanico fastu iactaret. Parte alia cum Henricus Nassauuius coactis in Belgio copijs Peronam ad Somonam fluuium sitam frustra oppugnasset, et Guisae oppidanorum ignauia dedita vrbe in Belgium se recepisset, Franciscus Lutetiam venit, vbi cum in regni curia de Caroli iniurijs palam questus esset, amplissimus ordo contra Caesarem decretum pronuntiauit. inde Rex Ambianos cum exercitu venit, eandemque Momorantij quam nuper in defendenda Prouincia prudentiam et fortitudinem expertus, Hedinum munitissimum in Attrebatibus oppidum cepit, et Teroannam praesidio, et commeatu firmauit. mox expugnato a Burani copijs Fano Pauli atque Monstrolio,


page 17, image: s017

tandem ad trimestre pactae induciae, quibus limes Belgicusnoster et Belgium comprehendebatur. interea Vastius qui bello in Italia pro Caesare praeerat, mulla oppida receperat: iamque Pinarolum arctissima obsidione premebat, cum Delfinus vna cum Momorantio a patre missus Alpeis superauit, et Caesarem Magium Neapolitanum magni nominis ducem, qui fauces Alpium cum delecta manu seruabat, ne illac Gallorum exercitus transire posset, contra omnium opinionem fudit atque deleuit. eo rex ipse paullo post subsecutus est. tunc eaedem, quae in Belgio, et in Italia inter vtriusque partis duces pactae induciae in sequentem vsque Februarium: moxque Locate ex compacto missi Io. Cardinalis Lotharingus et Annas Momorantius, cum frustra de pace disceptatum esset, in semestre induciarum tempus produxerunt. Inde Momorantius Molinium in Boijs reuersus ob recentem tot egregiorum facinorum memoriam magno omnium ordinum applausu M. E., qui honos in Gallia maximus, a rege creatur. eodem anno Paullus Nicaeae cum Francisco congressus X annorum inducias, quo Concilium celebrari et bellum aduersus Turcas commodius instrui posset, inter Caesarem et Franciscum firmauit. nec multo post ad Fossam Marianam Caesar cum Francisco collocutus fraterni amoris specie spem fecit, fore vt certis condicionibus in posterum concordia inter ipsos firma et constans posset coalescere. sed vinculum, quod firmius constringere debebat, paene amicitiam omnino dissoluit. nam accidit anno sequenti vt Gandenses insita genti leuitate, an propter onera et tributa ipsis a Maria imperata, rebellarent, missisque ad Franciscum legatis, vt se veteres regni clientes in fidem reciperet, orarent: quod ille omnino recusauit, caussatus inducias et amicitiam, quae sibi cum Caesare intercedebat. quod vbi resciuit Caesar, ne latius malum exemplo serperet, eo sibi proficiscendum quamprimum existimauit. sed quia videbat, nisi per Galliam iter haberet, magno exercitu, quem non tam subito, quam pro rei necessitate, conscribere poterat, opus esse, per legatos transitum a rege petijt, quem sibi eo magis necessarium iudicabat, quod ea re arctiorem inter se et Franciscum amicitiam coijsse ab omnibus creditum iri sciret, Gandenseisque spe auxilij e Gallia destitutos facilius ad officium redituros. id quo facilius impetrare. posset, spem fecerat Georgio Siluae Vaurensi episcopo, qui Francisci nomine apud eum oratorem agebat, de Mediolano restituendo. sed id petebat, ne inpraesentiarum ea de re ageretut, ne necessitate adactus potius quam sponte in id consensisse videretur; ceterum se, vbi primum in Belgium peruenisset, regi facturum satis. itaque summa liberalitate et humanitate acceptus, deducentibus eum per totum regnum regijs liberis, Lutetiam rege ipso comitante magna pompa ingreditur. Caesarisne fiducia maior fuerit, qui regis irritati toties, et seuere nimis, cum captiuus esset, habiti potestati se commisit; an fides et generositas Francisci, qui hospiti, quem sibi omni officio colendum proposuerat, ne iusta quidem petitione molestus esse voluit, multis et magnis vtrinque rationibus agitari potuit. cum ille dum in Gallia esset, Momorantio promissa verbis confirmasset, et Momorantius Caesarem promissa representaturum Francisco recepisset, vbi Valencianas venit, iam de rebus Gandensium securior instantem Vaurensem, vt fidem de restituendo Mediolano datam liberaret, excusatione primum, ad extremum denegatione elusit. quod cum grauissime, vt par erat, tulisset Franciscus, eamque ob caussam Momorantium antea sibi percarum, a se, et ab omni regni administratione remouisset, ad pacem intentum animum ad belli cogitationes iusta indignatione transtulit. miserat Venetias Franciscus superiore anno Claudium Annebaldum post Monteiani mortem tribunum equitum creatum, cum Vastio Caesaris oratore, vt Senatum certiorem de certissima inter Caesarem et Gallum amicitia communi legatione facerent, et in foedere cum Caesare contra Turcas inito, a quo alioqui quamprimum discessuri videbantur, confirmarent; etsi potius id Caesar egisse a prudentioribus credebatur, vt Franciscum a Solimani amicitia seiunctum, Anglo sibi propter diuortium Catharinae materterae paullo ante mortuae infestissimo suspectum redderet, ipsumque adeo Anglum ea occasione in suas partes a nobis


page 18, image: s018

alienatum vafra calliditate pertraheret. itaque post tot Caesaris ludificationes, vt Senatum Venetum melius de omni re edoceret, et cum Solimano amicitiam renouaret, Caesari Fulgosio Genuensi, et Antonio Rincono Hispano negotium dat, vt Venetias simul, atque inde Rinconus Constantinopolim proficiscatur. Sed in itinere dispositis a Vastio insidijs, dum per Padum secundo flumine nauigio ferrentur, tribus milliaribus paullo supra Ticini in Padum se exonerantis fauces trucidati sunt. qua de iniuria post crebras apud principes Christianos, praecipueque apud Pontificem et Germanos expostulationes, cum Regi a Caesare non satisfieret, postremo rursus ad arma ventum est. vt iustius bellum esset, in Lucemburgensem agrum duce Aureliano, et Ruscinonensem comitatum a Delfino diuersis partibus fit impetus. in illo a Philippo Burgundo, et Carolo Philippi filio per vim occupato ex successione Ludouici Aureliani Caroli VI fratris proaui sibi ius vindicabat Franciscus. in hoc praeiudicium regno non potuisse fieri a Carolo VIII dicebat, qui recenti adhuc multorum memoria ab Oliuario Mallardo perfido homine persuasus, Ferdinando Arragonio certis legibus, quas ille semper violasset, eius possessionem concesserat. irrita fuit Delfini contra Perpinianum expeditio, felicior Aureliani. Eodem anno Rupellanorum seditio clementia Francisci repressa est, tam humano exemplo oblique suggillantis crudelitatem Caesaris, qui Gandensium rebellionem tot ciuium sanguine expiasset. Muniendis oppidis et arcibus in Italia et Belgio sequens annus insumptus est. Qui hunc secutus est multis Antonij Borbonij Vindocini, qui Belgio nostro tunc praefectus erat, egregijs militaribus factis et vrbium expugnationibus nobilis fuit; sed praecipue defenso Landrecio a Caesare tam potenti exercitu, ac tot fortissimis ducibus, quos in comitatu habebat, obsesso. tandem Anglo inde vrgente, hinc Caesare ex compacto cum ingenti exercitu, quem a Principibus Germanis impetrauerat, descendente, cum distractis viribus vtrique sustinendo hosti Gallus par esse non posset, parta ante aliquot menseis memorabili illa ad Carinianum victoria duce Fr. Borbonio Angiano Vindocini fratre, sed multis amissis in limite Campaniae oppidis, Franciscus tandem honorifice cum Caesare transegit apud Crepiacum in Suessionibus VIII Kal. Octobreis. pacis condicionibus Anglus comprehendi noluit, quod se Bononiam iam diu a se obsessam quamprimum expugnaturum speraret; quod et paullo post accidit, Veruinij ignauia potius quam proditione. Haec quae inter Caesarem et Franciscum, atque adeo inter Gallos et Hispanos L circiter abhinc annis gesta sunt, quamuis altius repetita, commemorari breuiter necessarium duxi, quando ea, quae deinceps scripturi sumus, ab illis veluti continuata serie pendent, et ad consiliorum et euentuum, qui deinde secuti sunt, intelligentiam consensione quadam pertinere visa sunt. Nunc et de ceteris principibus, et reb. publicis reliquum est, vt quae nos dicturos recepimus, paucis persequamur. Et in Anglia quidem, quod ad bella externa attinet quae nobiscum fuerunt, ita se res habet. sed scissurae et discessionis a Pontifice R., quae tot motuum ac postremo mutandae in eo regno relligionis caussa extitit, haec origo fuit. Henricus VII florentissimus princeps factionibus regni extinctis, vt adfinitatibus externis imperium firmaret, Arturum natu grandiorem filium XV tantum annorum puerum cum Catharina Ferdinandi et Isabellae altera filia matrimonio coniunxerat. verum Arturo paullo post ex tabe mortuo, cum tantam adfinitatem prudens pater perire aegre ferret, consilium inijt de tradenda Catharina vidua Henrico Arturi fratri; et vt scrupulus de fratris vxore ducenda omnino tolleretur, Iulij II auctoritas re deliberata intercessit. Henricus ergo patre mortuo Catharinam duxit, ex eaque plures liberos suscepit, qui non diu, postquam nati sunt, vixere. sola Maria ad Grensicum XII Kal. Martias anno huius seculi XV nata vtrique parenti superstes fuit. ea statim nullis extantibus masculis Valliae princeps appellata, hoc est, regni heres a patre destinata est, et postea Francisco Delfino, qui Turnonij obijt, desponsata per XX circiter annos concordia coniugalis stetit. verum cum rex ingenio liberali et elato, sed in amores pronior fastidiret vxorem austeris moribus fominam


page 19, image: s019

et ab omni cultu et venustatis cura abhorrentem, de dissoluendo matrimonio cogitare cepit. erat apud eum in summa auctoritate Thomas Wolsaeus homo vili et sordido loco natus, sed tanta ambitione et superbia praeditus, vt grauis proceribus ac nobilitati, postremo regi ipsi molestus fuerit. is ad summam dignitatem fauore regis euectus Eboraci archiepiscopus, et Wintoniae episcopus, dein etiam in Cardinalium collegium cooptatus, ac legatione amplissima ornatus omnia regni negotia administrabat. itaque Carolus, qui sciret quantum sua interesset amicitiam Anglorum cum Burgundis olim initam conseruare, summo studio enitebatur, vt Wolsaei gratiam omni cultu et obseruantia demereretur; adeo vt etiam in literis, quas ad eum crebras nec alterius quam sua manu scriptas dabat, filij nomen et cognati in suscriptionib. apponeret: et vt vanitatem hominis magis inflammaret, spem dederat fore, vt Leone X mortuo votis Cardinalium in Pontificem eligeretur. verum cum Leoni contra spem Hadrianus suffectus fuisset, Wolsaeus delusum se aegre ferens, odium, quod huc vsque implacabile Caesaris contemplatione in Gallos exercuerat, in Caesarem vertit. igitur de Henrici consilio certior, eam occasionem opportunam ratus, qua et regi gratificaretur, et iniuriam a Caesare factam vlcisceretur, re cum paucis communicata, Bigerronum praesulem, qui Francisci nomine legatione apud Anglum fungebatur, suscitat, qui in principis consistorio coram ipso Henrico de adfinitate cum Francisco contrahenda sermonem inijceret, et Henricum a vinculo nuptiarum, quas cum Catharina contraxerat, vti lege diuina prohibitarum, liberum esse diceret. Margarita Francisci soror spectatae formae et venustatis femina, Carolo Alenconio marito paullo ante mortuo, vidua remanserat. ea destinata vxor Henrico, missique Wolsaeus, et Bigerronum praesul, qui de dissoluendo matrimonio cum Gallo agerent. vt Caletum appulit Wolsaeus mandatum a rege contrarium accipit, quo prohibebatur de Margaritae matrimonio agere: resciuitque per amicos non tam Henricum Galli adfinitatem appetere, quam insanum amorem, quo Annam Thomae Boleni equitis filiam prosequebatur, nullo rerum suarum et regiae dignitatis respectu explere velle. itaque ille, qui auctor diuortij Henrico fuisse putabatur, vt dimissa Catharina Caesaris matertera Margaritam duceret, id aegerrime tulit, eoque magis, quod cum se omnibus inuisum ob nimiam potentiam sciret, in Galli amicitia sibi magnum praesidium situm esse existimaret. sed quia integrum illi non erat consilium de diuortio mutare, rem dissimulauit. incidit hoc in tempus, quo capta Roma Clemens in Mausoleo Hadriani quasi captiuus attinebatur. igitur. Henricus Francisco auctor fuit, vt Lautrecum in Italiam cum exercitu mitteret, vt pontificem e manu Caesarianorum liberaret, ratus tot officijs et beneficijs obstrictum Clementem suis desiderijs facilius obtemperaturum. missi Ro. ex Wolsaei consilio Stephanus Gardinerus, et Fr. Brianus, qui pontificiam auctoritatem diuortio interponi postularent. Clemens, qui secundum repudium pronuntiare metueret, nec Henricum de se optime meritum, quique defensoris ecclesiae elogium a Leone X edito contra Lutherum libro meruerat, irritare vellet, viam inuenit, qua se perplexo negotio expediret. Laurentium Campegium Cardinalem delegat, qui cum Wolsaeo de caussa cognoscat. Campegius quantum poterat litem, vti iussus erat, in longum extrahebat; cumque nondum pronunciata sententia de Lautreci deleto exercitu certior factus esset a pontifice, qui victorem Caesarem irritare tutum sibi non existimabat, post longas tergiuersationes et procrastinationes, tandem ex Anglia re infecta non sine magna regis offensione discessit. eo in negotio Wolsaeus, quod se tepidiorem regis iudicio praebuisset, gratia sensim excidit: et aliquanto post a Thoma Howardo Norfolco comprehensus Vintoniensi episcopatu se abdicare compellitur, moxque in aulam euocatus, vt se regi sisteret, in itinere ex animi maerore decessit. Thomas Morus doctrina et probitate spectabilis vir cancellarius in eius locum constituitur, neutiquam regis caussae aequior. interea Henricus amoris ignibus incensus, cum tantas moras non ferret, Crammerum Vilelmo Warhamo mortuo Cantuariensem archiepiscopum creat, qui pro repudio contra Catharinam pronunciaret, ecclesiasticisque regiae


page 20, image: s020

maiestatis crimen intendit, quod contra regni dignitatem pontificiae auctoritati nimium detulissent, et tributum indebitum persoluissent. cumque in gratiam Caesaris Pontifex secundum Catharinam sententiam tulisset XV Kal. Aprileis, rex, qui iam ante annum Catharina repudiata clam Bolenam duxerat, exquisitis prius diuersorum theologorum sententijs, imprimisque Parisiensium, qui, vti rumor erat, pretio corrupti consilio de diuortio subscripserant, omni spe gratiae a Pontifice impetrandae abiecta, ordinum Angliae decreto auctoritatem pontificiam per regnum abrogat, tributum annuum iam ab Inae temporib. pendi solitum denegat, poenam capitis constituit, si quis supremam potestatem pontifici adscribat; postremo ecclesiasticos tam Angliae quam Hiberniae sacramento adigit, vt se tanquam ecclesiae caput a CHRISTO proximum agnoscant. mutata disciplina, nihil praeterea in doctrina mutatum. nam et Synodo Londini habita VI Eid. Iunias antiquam et hactenus receptam doctrinam confirmauit, et aeque eos, qui ab illa recesserant, et Lutheri siue Zuinglij opinionem sectabantur, atque eos, qui Pontificis auctoritatem propugnabant, morte multauit, aeque Pontificijs ac Protestantib. inuisus, qui ordinem in disciplina ecclesiastica mutatum, quamuis diuersa ratione, arguebant. nam et alicubi Caluinus, qui abrogatam Pontifici in Anglia potestatem non aegre ferebat, sibi acriter animum pupugisse testatus est, quod se Henricus caput ecclesiae appellaret. certe in reliqua vita ita se gessit ille Rex, vt eum, si aequiores et prudentiores Pontifices nactus fuisset, sponte se subiecturum ipsorum potestati fuisse appareret. Bolena enixa filiam Elisabetham, quae Maria reiecta Valliae princeps appellata est, haud diu in gratia Henrici floruit; nam mox adulterij accusata securi percussa est; Ianaque Semera ducta, quae in partu perijt, Eduardum filium suscepit. Cliuiam deinde vix ductam repudiauit. cum vero nullis se condicionib. cum Pontifice in gratiam redire posse animaduerteret, ab amicitia Francisci, quam ea de causa praecipue coluerat, et omni officio ac liberalitate in redimendis liberis demeruerat, paullo alienior esse, et sensim ad Caesarem, a quo ad foedus renouandum sollicitabatur, inclinare cepit; quippe cum mortua matertera nullas sibi cum Anglo simultatis caussas intercedere Caesar profiteretur. nutantem Henricum impulit adfinitas cum Iacobo V Scotorum rege nuper contracta, qui inopinato in Galliam veniens Magdalenam ab inuito patre vxorem impetrauerat: quae cum non ita [reading uncertain: page damaged] multo post tabe extincta esset, Scotus Mariam Claudij Lotareni Guisij F. Longo villani Ducis viduam, in quam, dum in aula erat, de vxoris exitu veritus, oculos coniecerat, per legatos desponsatam in vxorem duxit. crebra tunc inter Anglos et Scotos de finibus bella erant. ijs vt finis imponeretur, Henricus diem ad colloquium cum Scoto Eboraci designari petierat, facta spe de Anglici regni successione: quod cum a factiosis inter Scotos impediretur, et Anglus ignominiosam frustrationem aegerrime ferret, Eboracum cum magno exercitu praegreditur. ibi perturbatis domestica dissensione Scotis, cum Angli incubuissent, magna strage a Scotis accepta, quorum plerique e nobilitate capti, discessum est. ex maerore tam insperati nuncij Iacobus paullo post decessit, relicta octo dierum filiola regni haerede: de qua cum filio Eduardo despondenda cum cogitaret Henricus, idque per captiuos a se humaniter acceptos posse impetrare speraret, reginae matris et cardinalis Santandreani, qui parteis Gallorum tuebantur, contraria factione effectum est, vt irritum Angli consilium euaderet. missus primum a Francisco Matthaeus Stuartus Leuiniae comes factionis Scoticae princeps. quem cum regina vidua suspectum facile reddidisset, missus postremo Iac. Mongomerius Lorgianus, vir quidem impiger et probus, ceterum Leuinij acerrimus hostis, qui puellulam et matrem ab Anglorum vi et factione Scotica defenderet. igitur Henricus non iam cunctandum ratus, bellum Francisco per fecialem denuntiat, communicatisque consilijs anno sequenti hinc Caesar ex Germania, inde ipse ex Britannia in Galliam irruperunt. in Menapijs quoque ob propinquitatis nobiscum contractae metum bellum a Caesare excitatum est. Carolus Egmondanus Gelriae dux, quem adeo inuisum Caesari fuisse diximus, dum Nicaeae


page 21, image: s021

mactarentur induciae, nullis relictis liberis decesserat. is, quia Gallorum partes tuebatur, crebris incursionibus Caesaris imperio subditas regiones infestabat, non solum vicinis, sed etiam suis odiosus, qui eam ob caussam a Caesariano milite contrarijs populationib. vexabantur. quo factum est, vt paullo minus totius ditionis possessione exueretur, et Vilelmus Cliuensium princeps Caroli affinis a populis ascisceretur, aegre id ferente Caesare, qui ius in eo sibi arrogabat. Franciscus, cui iure suo Carolus cesserat, libenter id omne in Vilelmum transtulit, addito adfinitatis vinculo, et desponsata Iana Labretana Henrici Nauarrorum regis et Margaritae sororis F. vt potentem principem secum coniungeret, et Belgici res, quibus ille vicinus et immistus est, hac coniunctione conturbaret. quod vt prohiberet Caesar, quamquam pontifex ad Buxetum vsque in AEmilia progressus eum a bello dehortaretur, magnis copijs in Menapios descendit, et tota fere prouincia in potestatem redacta eo adduxit Cliuensem, quem vt imperialem clientem proscripserat, vt supplex a se veniam peteret, et Gelria Zutphaniensique comitatu ademptis, pro summo beneficio duceret, quod in antiquum patrimonium et dignitatem renunciata Gallo amicitia et affinitate restitueretur. id impetratum Hermanni archiepiscopi Coloniensis, et Henrici Brunsuici interuentu, quibus et condonatum, vt Martinus Rossemius, qui superiore anno in Atuaticos cum Longouallo excurrerat, et tam inopinato aduentu Antuerpiam paene oppresserat, quod bellica virtute excelleret, a Caesare in gratiam reciperetur. In Dania, quae veteribus Cimbrica Chersonesus dicta est, non ita terribile Caesaris nomen fuit, quo iustius bellum, si non vtilitate et necessitate potius quam ratione et honestate ius metiretur, transferre debuit, vt sororium in regnum reduceret. is erat Christiernus II Ioannis F. Christierni I nepos, qui extincta veterum Daniae regum stirpe ex comite Aldeburgico ad hoc fastigium Senatorum regni suffragijs euectus est, commendatione praecipue Adolfi Holsati auunculi, qui regnum antea oblatum, quominus acciperet, modeste se excusauerat. is seditione in regno Sueciae suborta, et Carolo Canuto rege eiecto Ioannis Benedicti Archiepiscopi Vpsalensis factione euocatus rex Sueciae constituitur. inde Danis ius in Sueciae regno. Ioannes patre mortuo regnum Daniae XXXII annos tenuit. rexque ipse a tumultuantib. Gothis Stenone seniore eiecto, qui Carolo auunculo successerat, eligitur: sed inde mox deturbatus, et a Suantone, qui fauore Hemmingi Gaddi ecclesiae Lincopensis antistitis ab ordinib. regni Stenoni suffectus erat, multis proelijs victus in Daniam postremo se recepit. Suantone in ciuitate Arosiensi mortuo principe egregijs virtutibus cum paucis comparando, Steno Stura iunior filius, vix tandem post multas contentiones, factione Danica Ericum Trollum Stenoni opponente, sed praeualente recenti paternorum meritorum memoria, a regni Senatoribus rex ordinatur. biennio post Suantonem mortuum Ioanni decedenti successit Christiernus II, qui pars ipse magna cladium a patre acceptarum, ius, quod ex successione aui et patris in regno Sueciae sibi vindicabat, armis persequi decreuit. Steno, vt sibi videbatur, in regno confirmatus, iam adulatorum, qui nimis multi sunt in aulis principum, consilijs corruptus multa perperam administrabat, et alienatis a se procerum animis beneuolentiam multorum ex populo amiserat. quibus compertis Danus opportunum id rebus suis ratus magno ex Saxonib. Frisijs, Scotis, Gallis collecto exercitu in Stenonem ducit, et Stocolmiam Sueciae regiam magna operum vi cingit. sed aduentante Stenone, obsidione soluta, cum reflante vento exercitum toto trimestri expectato transmittere non potuisset. summa rerum omnium penuria pressus a Stenone, qui eius amicitiam omni studio demereri satagebat, comeatum et fidem accipit, quo secure cum exercitu incolumi redire in Daniam liceret. tantam humanitatem quadriennio post Danus detestanda fraude pensauit. nam petito cum Stenone colloquio, cum paullum abfuisset, quin Steno incautus in hostilem nauem descendisset, hac spe frustratus legatos a Stenone missos Gaddum et Gustauum Erici F. captos secum in Daniam contra fidem datam abduxit. Summum violatae fidei specimen


page 22, image: s022

cum eo anno Christiernus edidisset, sequenti multo maius crudelitatis et perfidiae simul edidit. nam potentiori cum exercitu excursione in Vestrogotthorum terras a Danais facta, et pugna supra mare congelatum commissa, ictu tormenti in femore vulneratus Steno cum paullo post obijsset, et duce sublato numerosus Suecorum exercitus statim dissipatus esset, Christiernus victor a procerib. regni, qui Danicae factionis erant, euocatus corona regia Stocolmiae ornatur, eodemque die, veritus ne se absente Stenonis liberi a contrariae factionis principib. rursus in regnum restituerentur, clausis vrbis portis praecipuos ex omnib. ordinib. viros conuiuio a se acceptos populo astante et trepidante ad XCIIII obtruncari iubet, relictis ante praetorium ad horrorem per triduum cadaueribus. Stenonis ipsius corpus terrae paullo ante mandatum noui tyranni iussu effoditur, et cum reliquis crematur. viduae denique et filij interfectorum bonis spoliantur. ita Stocolmia profectus cum multa saeue in multos passim perpetrasset, incolis ad facti famam ad XXX millia cum armis accurrentibus, ipse per deuia et siluas noctu potius quam interdiu iter faciens in Daniam vix tandem reuertitur, vbi tot caedibus efferatus, cum ne suorum quidem sanguine cruentam sitim restinguere posset, a Friderico patruo Holsatiae principe et Lebecensibus bello petitus, terrente conscientia, cum vxore Isabella Caesaris sorore et liberis in Zelandiam profugit, tertio post Stocolmiensem lanienam anno, qui fuit huius seculi XXIII interea Gustauus Erici F. qui e manibus Dani euaserat, specie procurandorum Christinae Stenonis viduae negotiorum, Stenonis filia in vxorem accepta, procerum fauore ac Lubecensium inprimis opibus regni vacui possessionem adeptus est. is postea relligionem maiorum antiquauit, et Lutheri doctrinam suscepit. In Dania Christierno eiecto Fridericus patruus vir grauis ab ordinibus regni coacto concilio rex declaratur. cumque rex exul de rebellione et iniuria apud Caesarem quaereretur, Fridericus et Lubecensium ciuitas, cuius ijs locis potentia et auctoritas maxima est, communi scripto responderunt, et grauissimorum criminum contra Christiernum accusationem apud pontificem et imperij principes instituerunt: ad quae postea Corn. Scepperus nomine Christierni contrario responso, quod etiam nunc extat, rescripsit, quo inter alia continetur, Leonem X post Stocolmiensem caedem misso legato Ioanne a Potentia, legitime inquisitione facta, nihil a Christierno praeter ius factum esse pronuntiasse. cum nihil ea ratione proficeretur, tentata via armorum. sed irrito successu, Caesare bellis Gallicis implicato. verum saeuus vir exilij et otij impatiens nouennio post ope Caesaris classe comparata, belli aleam rursus tentauit; sed aduerso numine et certantibus contra ventis, per naufragium maiore classis amissa parte victus, ac postremo viuus in patrui manus deuenit, amisso eodem tempore filio in comitatu Caesaris, ne quid relliquiarum tam immanis tyranni superesset, in quo paterni sceleris exemplum metui posset. quadriennio post mortuo Friderico Christianus III filius successit, qui Hafnia capta, cum sibi a patruele, quem captiuum tenebat, timeret, cum vicinis principib. et ciuitatibus foedera renouauit: et quia duas filias ex Isabella susceperat Christiernus, Dorotheam et Christiernam, quarum prior Friderico Palatino, altera Fr. Sfortiae primum, dein Fr. Lotharingo duci nupsit, Christianus, qui sciret Palatinum a Caesare sollicitari, vt bellum pro soceri liberatione et regni recuperatione susciperet, opus sibi esse amicitia Gallorum iudicauit, perque Cliuensem egit, vt in foederis cum Francisco contra Caesarem initi societatem reciperetur. In Germania longe diuersi motus animorum erant, distrahente mentes hinc relligionis feruore, hinc priuata multorum libidine, et inter haec grassante Caesaris, et nutante pontifitis, cuius auctoritas in dubium reuocabatur, fortuna. nam cum praecipiti et inconsiderata Leonis X seueritate irritatus Lutheri animus omnino se ab ecclesia Romana separasset, plerique per Germaniam, qui ab eo admoniti multa non in disciplina solum, vt aiebat, sed etiam in doctrina, sacerdotum ambitione et auaritia introducta corrigi debere censebant, cum Luthero pariter secessionem fecerunt. inter principes praecipui fuere Fridericus III Saxo VII vir, qui sapientis elogio inter suos


page 23, image: s023

posteritati commendatus est; ac post eum Ioannes frater, qui confessionem fidei Carolo V Augustae exhibuit, anno huius seculi XXX. postremo ex eadem familia Ioannes Fridericus, Georgius Brandeburgicus. Ernestus et Franciscus Luneburgici, Philippus Lantgrauius, Volfangus Anhaltinus, Philippus Pomeraniae princeps, Vlricus Virtembegicus, Albertus Mansfeldius. Ij anno ante confessionem exhibitam contra decreta Ratisponae primum, dein Spirae de relligione facta, quod ijs libertatem superiori conuentu permissam impediri dicerent, protestati sunt. vnde Protestantium nomen, quod ad omneis postea, qui eorum quae perperam in relligionem inuecta sunt, emendationem amplecti se professi sunt, ob idque a R. E. defecere, ab ea origine dimanauit. ijs se adiunxerant multae ciuitates non per Saxoniam tantum, sed et in superiori Germania Argentina, Noriberga, Vlma, Constantia, Rotelinga, Vinsemium, Meminga, Lindauia, Campodunum, aliae a quibus Smalcaldiae in finibus Thuringiae icto foedere in L annos, si quem pro relligione periclitari contingeret, mutua auxilia communicata et promissa sunt. quin et Augusta haut multo post Lutheri doctrinam amplexa est; et in Bohemia Picardi, qui dicuntur, Ferdinando Caesaris fratri, qui mortuo Ludouico sororio in regnum successerat, dum conuentus Pragae haberet, libellum obtulerant: necnon et Austriae quidam proceres, ipsaque ciuitas Vienna regionis metropolis, Carni denique et Stirij, vt decreti nuper pro relligionis libertate facti beneficium sibi impertiretur. contra Albertus Moguntinus VII vir, Georgius Saxo Ioannis patruelis, et Baioari fratres Vilelmus et Ludouicus Lutherum et Lutheri sectatores impense exagitabant, instigante eos praecipue Henrico Brunsuico, qui tot incendiorum per Saxoniam excitatorum apud Caesarem accusatus fuerat a Protestantibus; quibus et se coniunxerat Vilelmus Henrici frater ab eo miserabiliter diuturno carcere vexatus. sed Baioari postea, quod Ferdinandi in regem Romanorum renuntiationem improbarent, inito cum Gallo, Saxone, Hesso contra Caesarem clandestino foedere multum de odio pristino remiserant. At Ludouicus Palatinus et Ioachimus Brandeburgicus VIIviri, quamuis hic Lutheri doctrinam sequeretur, idque libro edito palam professus esset, Caesarianas parteis aperte tuebantur, pacis et concordiae semper studiosi. Hermanus archiepisc. Coloniensis ex illustri Vedensium Comitum familia et ipse VII vir iamdudum a pontificia relligione abhorrebat, et concilium ipsiusmet auspicijs celebratum repudiabat. eaque de caussa Caesari inuisus, et a Pontifice tandem proscriptus est. Ricardus autem Treuirensis, qui electioni Caroli aduersatus fuerat, et propter prudentiam, vsum rerum magnae inter VII viros auctoritatis semper habitus fuit, sub id tempus non sine suspicione veneni decesserat. Ita dissidentibus animis tamen motus multi communi opera repressi. rusticorum primo, qui diuersis in locis fusi, dein ductu Thomae Munceri turbulenti concionatoris, qui aeque Luthero et Pontificijs infestus simplices animos ad seditionem efferabat, rursus collectis viribus insurrexerant: fusi ergo ac postremo omnino deleti sunt virtute praecipue Lantgrauij. maius periculum et labor fuit decennio post in obsidione Monasterij, quod Anabaptistae in Vestphalia occupauerant, expulsoque episcopo et magistratu nouam ac prodigiosam non solum in relligione, sed et in ciuili administratione rationem instituerant. rex ab ijs Ioannes Lugdunensis sarcinator Batauus creatur, qui omnium bonorum communionem, et plureis vxores in commune etiam habendas caelitus, vti iactabat, infusa doctrina miseros homines docebat. haec cum plebe et insaniente vulgo acta. Quod vero inter episcopum Hildesemiensem, et Ericum Brunsuicum bellum statim a morte Maximiliani gestum est, eo facilius compositum fuit interuentu Friderici Saxonis (is tunc imperij vicarius,) quod illud ab Henrico Luneburgico Francisci partibus fauente, vt Carolum Austriacum, quominus Caesar crearetur, impediret, suscitatum crederetur. Nec periculosius, quamquam maioris molis bellum fuit, quod eodem tempore Vlrici Virtembergici caussa a coniunctis foedere Sueuico principibus et ciuitatibus susceptum est. Nam cum is, imprudentiusne an crudelius non dicam, exorta plebis ob tributa imposita tumultuantis


page 24, image: s024

seditione, in factiosos seuere nimis animaduertisset, et arma, vt suorum furorem reprimeret, sumpta, tandem in vicinos et Rodelingos vertisset, foederati, vt iniurias sociorum vlciscerentur, communeis copias in Vlricum duxerunt, et eum omnibus ijs, quae trans Rhenum possidebat, spoliauerunt. in ea sibi ius Austriaci esse dicebant: itaque cum imperium ad Austriacos redijsset, et Ferdinando in diuidenda hereditate bona omnia, quae in Germania sita sunt, obuenissent, Vlricus cedere tempori coactus Montem-Pelicardi suae ditionis oppidum cis Rhenum secessit. ibi eo vsque se continuit, donec exolescente foedere Sueuico, et in belli Turici apparatibus occupato in Pannonia Ferdinando, ab Hesso et Baioaris fratribus, quorum sororem in matrimonio habebat, prospera ad Laufanum commissa pugna in auitum patrimonum restitutus est. cum Franciscus, qui Vlrici caussae faueret, eum neque milite neque pecunia, id quippe Cameracensi foedere cautnm erat, iuuare posset, via inuenta est, qua Vlricus oppignerato pro LX millibus aureorum Montis-Pelicardi oppido, quod mox confecto bello luit, pecuniam in sumptus belli a Gallo acciperet; tandem de ea re per Saxonem Hessi et Virtembergici nomine cum Ferdinando transactum est, duris admodum pro tempore, vti Virtembergico videbatur, conditionibus. Grauissimum omnium bellum fuit, quod Henrico Brunsuico a Smalcaldicis illatum est, nempe magni illius, quod ab ipso tandem Caesare totis viribus contra Protestanteis de relligione susceptum est, triste pro oemium. cui malo vt obuiam iretur, decretum fuerat Norimbergae, vt de Caesaris voluntate Pontifex primo quoque tempore liberum in Germania concilium loco idoneo indiceret, ex cuius sententia, exorta de relligione dissidia, amice et pie componerentur. Idem actum et postea Spirae instantib. Protestantibus: quod vnice reformidabat Clemens, qui quantum ex disciplinae emendatione auctoritatis et ornamenti ecclesiae accederet, tantum de amplitudine et potestate sua detrahi existimabat. tandem ab inuito id extortum est, postquam capta Florentia, et dominatione Mediceae domûs in ea stabilita instanti Caesari honeste amplius denegare non potuit. sed cum rem in longum miris ludificationibus extraheret, onus successori reseruatum morte praeuentus imposuit. itaque Concilium Mantuae primum a Paullo III indictum, dein renuentibus Protestantibus Vicentiam translatum est. cum ne in eum quidem locum consentirent Germaniae principes, postremo Tridenti, quae ciuitas est in Germaniae et Italiae finibus sita, celebrando Concilio locus assignatus fuit. sed dum in eo negotio ambitiose et asture nimis multi versantur, plusque humanis consilijs in re, quae ad Dei gloriam spectat, quam gratiae diuinae tribuitur, grassanti separationis malo serius, quam par fuit, adhibitum est remedium. nam iam Heluetiorum maior pars, ex eadem occasione, qua Lutherus, auctore Vlrico Zuinglio ab Ecclesia Romana defecerat. et quamquam eodem tempore Lucernae pontificia auctoritas confirmata fuisset, omnem operam dante episcopo Constantiensi, ne quid de antiqua relligione temere immutaretur, nihilo minus Tigurini, qui itidem sacrae Constantiensi iurisdictioni subsunt, publico decreto statuas per omnia templa abolent, ac tandem Eid. April. anno huius seculi XXV, solenne, quod cottidie celebratur, sacrificium communi consensu abrogant. initio res ratione et pacate inter XII pagos agi cepta est, et instituta Badenis disputatio, cui interfuerunt Constantiensis, Basiliensis, Curiensis, et Lausanensis episcoporum legati, inter Eccium, Fabrum, et Murnerum Theologos, Zuinglio et Ioanne Oecolampadio, qui Augustae Rauracorum docebat, scripto tantum respondentibus, quod de loco sibi non satis cautum esse contenderent. biennio post Bernates ad idem certamen episcopos prouocauerunt, et publicatis quibusdam de relligione decretis pontificium cultum omnino antiquant, foederique cum Gallis inito Tigurinorum monitu et exemplo renuntiant. Quinquepagici maxime aduersabantur a Ferdinando et Pontifice stimulati; et contumeliosis verbis contentionem exacerbabant. frustra saepius tentata pax Galliae regis, qui summum in Heluetiorum concordia sibi praesidium esse, merito existimabat, Claronensium item, Soloturiorum, Sangallorum, Mulhusensium, et Appecellensium interuentu, tandem ad arma ventum est, commissaque angusto loco pugna


page 25, image: s025

V Eid. VIIIbr. anno OIO IO XXXI, Tigurini vincuntur. ipse Zuinglius in primis ordinibus fortiter pugnans occubuit. relligioni tributum a Tigurinis et qui cum illis stabant, quod cadauere flammis ab hostibus tradito cor exuri non potuerit; cum constet, in quibusdam corporis humani partem esse quandam, in quam nihil ignis possit: sicut de maiore dextri pedis articulo Pyrrhi Epirotarum regis memoriae proditum est, qui corpore rogo de more absumpto vna cremari non potuit. adeo turbatis odio aut amore animis, vt fit in relligionis dissensionibus pro se quisque omnia supersticiose interpretatur. ea strage minime fracti Tigurini summisso a Bernatibus, Basiliensibus, et Schafusianis auxilio denuo proelij aleam subeunt, in quo rursus vincuntur, sed clade vtrinque accepta. ita eum vtramque partem furoris taederet ac poeniteret, de pace inter ipsos facile conuenit, his condicionibus, vt Tigurini et socij a foedere cum Hesso et Argentinensib. nuper inito discederent; Quinque-pagici vicissim Ferdinandi amicitiae renuntiarent. ab eo tempore quantumuis crescente relligionis dissidio ab intestinis bellis Heluetij quieuerunt. iam in Prussia quoque quae et Borussia, ex ea occasione status relligionis mutauerat. ea regio, quae trans Vistulam ad mare Balticum porrigitur, Teutonicorum equitum ordini sub Henrico VI Friderici Ahenobarbi filio instituto olim paruit: sed cum eius clientelam Poloniae reges sibi vindicarent, vt quae extra Germaniae limitem sita sit, et Sarmatiae Europeae finibus includatur; Germani contra imperatores ad se pertinere contenderent, diu bellis certatum est. tandem Teutonici equites magno proelio victi fidem Casimiro Sigismundi I parenti per iusiurandum dederunt. sed cum Albertus Brandeburgicus Sigismundi sororis F. ordinis magister stare praedecessorum iurijurando nollet, rursus graui bello se implicuit. cui gerendo cum auxilia a Caesare et Germanis, quorum de maiestate et iure agebatur, frustra expectarentur, inducijs, quantum potuit, extracto tempore, postremo omni ope destitutus, imminentem belli procellam, pace cum auunculo contracta, in occasionem sibi priuatim consulendi vertit. nam ex ordinis magistro a Polono, cuius se clientelae credidit, Prussiae dux creatus est, statimque mutata relligione voti vinculum soluit, ducta vxore Dorothea Friderici I Daniae regis F., et prouinciam quam antea vsus fructûs tantum titulo obtinebat, iure proprietatis possidendam ad heredes transmisit. in Polonia, amisso praesidiariorum perfidia Smolencho, quod est oppidum trans Borysthenem in confinib. regnorum situm, Sigismundus, qui Vilnam vsque processerat, vt Basilium Moscouitarum regem hac expeditione triumphantem reprimeret, Orsensi victoria pensato damno domi quiescebat, princeps de Tataris toties victor, et vicinis ac Solimano ipsi formidolosus; alioqui pacis et concordiae amans, et ab omni ambitione atque alieni inuadendi cupiditate alienus: quippe qui regnum Daniae eiecto Christierno oblatum recusauerit, et Ludouico fratris F. mortuo Hungarorum vota modesta excusatione frustratus sit. In Pannonia longe peiore loco res erant. nam Ludouicus Ladislai F. Cazimiri N. cum iuuenis admodum patri successisset in regno procerum discordijs lacerato, Belgradum in confluenti Danubij et Saui arcis instar munitum oppidum oppugnantibus Turcis, neque se gnauiter defendentibus Christianis, facile amisit. hoc experimento fretus Solimanus, cum digladiantibus inter se Christianis commune periculum negligi animaduerteret, cum potentissimo exercitu in Pannoniam descendit, commissoque ingenti proelio ad Mugatium, in quo ipse Ludouicus XXII annum agens suorum temeritate perijt, victor Budam prouinciae regiam et multa alia oppida nullo negotio cepit. cum imagines Ludouici demortui et Mariae vxoris contemplaretur, illacrimasse ferunt barbarum etiam in tanta victoria humanae condicionis memorem, quod rex in illa florenti aetate prauorum consultorum impulsu se in tam apertum exitium praecipitem dedisset: quippe non eo consilio se venisse dicebat, vt regem paterno regno exueret, sed vt Hungarorum insolentiam refrenaret, et ipsum beneficiarium Othomanici imperij efficeret. Ioannes Zapolia Daciae princeps, Vaiuodam vocant, auxilio veniebat: sed ante aduentum conserta pugna, in eaque mortuo rege et occiso Georgio fratre ex occasione consilium capiens, de regni


page 26, image: s026

adeptione cogitare cepit, magnoque procerum fauore acceptus, Albae regali coacto regni concilio rex creatur. peractis de more ceremonijs qua potuit proceres liberalitate deuinxit, inprimisque Ioannem Emericum Cibacum, quem Varadinensi pontificatu ornauit, et Daciae principem constituit. ac Ferdinandum qui multis nominib. Hungariae regnum ad Se pertinere contendebat, tum vel maxime, quod Annam defuncti Ludouici sororem in vxorem duxerat non defuerunt ex Hungariae procerib. qui erga Ioannem minus bene affecti ad arma pro regni vindicatione Sumenda amplissimis pollicitationibus incitarent: nec promissorum fidem euentus frustratus est. nam Ioannes post infelicem pugnae Toccaiensis exitum vniuerso regno exutus in Sarmatiam ad veteres amicos confugere est coactus. Ferdinandus victor Albae regali conuocatis regni ordinibus rex vicissim salutatur, et regia corona ornatur. Ioannes, ne quid inexpertum relinqueret, Hyeronymum Lascum magnae nobilitatis et auctoritatis virum Constantinopolim mittit, qui de iniuria apud Solimanum expostulet, et auxilium ab eo petat, seque et regnum Othomanici sceptri clientelae subijciat. Solimanus eam gloriae et amplificandi imperij occasionem idoneam nactus, tertio in Pannoniam descendit, restitutoque in regnum Ioanne castra ad Viennam promouit, qua irrito conatu oppugnata, gnauiter defendente ciuitatem Philippo Palatino, tandem ab obsidione discedere coactus est, et relicto in Hungaria Aloisio Gritto, cui omnem auctoritatem attribuerat, Constantinopolim iam appetente hieme triumphanti similis ingreditur. Ioannes, etsi a Turca in regno confirmatus, tamen cum potentiam Caesaris reformidaret, tutius fore duxit, si cum Ferdinando pacisceretur. sed morte praeuentus relicto filiolo ex Isabella Sigismundi F. vxori et fratri Georgio, quem paullo ante mortem occiso Cibaco, summo Aloisij Gritti et Dociae nec impunito scelere, Daciae praefecerat, administrationem regni ac filij tutelam commisit. verum cum Ferdinandus rursus pupillo indicto bello Rocandulfum potenti exercitu ad Budam oppugnandam misisset, caeso exercitu et duce ipso interfecto, rursus Turci magno florentissimi regni detrimento rerum in eo potiti sunt: Solimanus ipse Budam venit, atque inde Isabellam et filiolum expulsos in Daciam ablegauit, captumque Mailatum, qui mortuo Ioanne Daciae princeps a prouinciae proceribus salutatus fuerat, inde discedens secum abduxit. sed cum frustra Ferdinandus cum Solimano egisset, vt ijsdem condicionibus, quae Ioanni impositae fuerant, beneficio suo regnum acciperet, exortataque inter tutores dissensione, regina Georgij fastum non ferens de eo apud Turcam questa esset, Ferdinandus opportunitate data clam Georgij animum tentare cepit: nec homo ambitiosus et suspicax nimis se difficilem oblatis condicionib. praebuit; sed cum modo in has, modo in illas partes inclinaret, neutrique propterea fidem suam approbaret, ijs se difficultatibus implicuit, quae ei postremo exitium attulerunt. sed haec quoniam in nostra tempora incidunt, suo ordine et loco describenda referuamus. Nunc quando de Solimano dicere incepimus, ratio exigit, vt de Turcicis rebus, quae explicanda supersunt, persequamur. Is ergo cum eodem anno ac ferme mense, quo Carolus renuntiatus est imperator, patri Selimo successisset, Gazellem, qui a Tomombeio AEgypti Sultano nuper, fortuna eum deficiente, defecerat, per Syriam Mamaluchorum relliquias colligentem statim auspicijs regni prope Damascum oppressit. inde in Europam reuersus, Belgradum, vti diximus, cepit. postea Rhodum Hierosolymitanorum equitum sedem longa obsidione ad extremam necessitatem redactam, cum iam discessurus esset, proditione Hispani in deditionem accepit; factisque deinceps crebris in Pannoniam expeditionibus ex consilio Hebraimi purpuratorum principis, qui haut dubiae Christianis fauebat, arma victricia in orientem contra Tecmasem Sophum transtulit, et Mesopotamiam omnem atque Assyriam nullo negotio occupauit, et Babylone a Calipha rex coronatus, Taurisium, quod veniens intactum reliquerat, rediens diripuit. sed tantam laetitiam clades in itinere accepta in luctum vertit. nam Dalimenes cum Persici exercitus parte abeunteis subsecutus ad XX millia hominum ad Tauri radices cecidit III Eid. VIIIbr. et in his praetorianos, quos


page 27, image: s027

vulgo vocant Ianizeros, praecipuum Turcicae potentiae robur, ea strages postea Hebraimi, qui suscipiendi belli auctor fuerat, morte expiata est. feliciores Turcarum in Europa successus fuere, in qua tamen nonnulla interdum aduersa sunt experti, Corone, Pylo, Methone, et Nauplia vrbib. maritimis in Peloponeso amissis, quas deinde redintegratis inter nos discordijs, Solimanus recuperauit; Coronen tamen serius: quam egregia praesidiariorum Hispanorum virtute saepius defensam, ad extremum peste grassante desertam occupauit. in aduersis et numerari potest Caesaris in expeditione Tunetana gloriosus et felix successus, quo Mule assem expulso Hariadeno Ahenobarbo in regnum restituit. sed tantam felicitatem accepta ad Algeriam clades itidem in Africa VIII annis post pensauit; quamuis eam multi non omnino praeter opinionem Caesaris accidisse velint, rati minore virium et famae dispendio se cum ventis et tempestatibus conflictaturum, quam si cum Solimano in Pannoniam cum maximis copijs aduentante, quibus se parem fore desperabat, omnium fortunarum vno proelio aleam subijsset. quam tamen calamitatem euitare non potuit, irrita et infelici expeditione anno sequenti in Pannoniam suscepta, vt Germanis principibus satisfaceret, in qua, ne tantum discrimen adire cogeretur, ante oculos Strigoniam et Albam expugnari et diripi a Turcis passus est, et seditione solemni inter milites Hispanos orta, in Italiam pudore et maerore confusus redijt. ita diuino consilio pro uisum arbitror, vt tot magni principes eodem tempore orbem terrarum moderarentur, vt quisque eorum aemulatione aut metu aemuli in officio se contineret, et alterius virtus, contraria alterius virtute; quominus licentiosa euagatione se effunderet, inhiberetur. Nunc ad Italiam tandem deuentum est, quae victoris veluti praemium inter duos potentissimos principes iacebat, et in qua praecipue, tanquam in theatro, anceps et dubij euentûs superioris temporis fabula acta est. ac Veneti quidem, postquam Gallorum beneficio se periculoso iuxta et damnoso contra Maximilianum bello explicuerunt, nunc in has nunc in illas parteis propensi, necessita foederum potius quam consilio, pro imperij conseruatione et libertate Italiae certabant; Gallicis tamen partibus aequiores, quod e re et sua et Italiae existimarent, crescentem in dies Caesaris potentiam, sustentata Francisci tot cladibus afflicti fortuna, debilitari. itaque foedere pro Sfortiae restitutione et filiorum Francisci liberatione post Cameracensem pacem soluto, Rauenna Pontifici, oppidisque, quae in Apulia tenebant, Caesari redditis, ad omneis casus intenti domi se continebant. at Genuenses eiectis Fulgosijs et libertate parta a praeteritis damnis et calamitatibus aliquantum respirabant, Andreae Auriae beneficio, qui subitae et intempestiuae defectionis a Gallis inuidiam, caritate et tanta in patriam collata gratia, facile excusauit: partibus tamen illi Caesarianis addictiores, quod Auriae, qui Caesari militabat, libertatem debebant, quae initio dulcis et iucunda, tractu temporis ipsis in acerbam et tristissimam seruitutem Hispanicis artib. vertit. Senenses vero, qui Petruccijs a reip. gubernatione remotis populari dominatione regebantur, et occultas cum Florentinis simultates exercebant, iam ab illo tempore, quo Pisani contra Florentinos pro libertate certantes, Genuensium, Senensium, et Lucensium opibus sustentabantur, initio sustulerant animos, Io. Bapt. Palmerij impulsu, qui detecta coniuratione ciueis suos contra Clementem et Florentinos adeo efferauerat, vt ab iniurijs apertis non temperarent. inde secuta mox obsidione vrbis, quae magno hostium damno et dedecore, deleto paene exercitu et amissis tormentis soluta est, elatiores redditi; ad haec Caesaris cum Pontifice dissidentis opibus confirmati iam in apertas inimicitias eruperant. sed cum postea Caesar pace cum Clemente facta et Florentia capta statum reipub. ex sententia Pontificis ordinasset, Senensium spiritus paullatim infringi, et libertas labefactari cepit: quod sibi ex principis arbitrio pendere necessarium prouiderent, qui voluntates et consilia mutare cum fortuna solitus esset. quod postea suo periculo verum esse didicerunt. Florentinorum ergo rebus ita constitutis, vt summum imperium penes Mediceos esset, Alexander Laurentij Vrbini ducis nothus F. ciuitati gubernator perpetuus imponitur, cui


page 28, image: s028

mox, frustra eum accusantibus apud Caesarem ciuibus, quod contra praescriptum ab ipso ordinem remp. administraret, Caesar Margaritam naturalem F. in matrimonium tradidit. qua tanta adfinitate nixus iniecto optimatib. metu omnia deinceps, quandiu vixit, pro libidine moderatus est. inde non solum ciuium, sed et suorum tantum in se odium concitauit, vt etiam Laurentius Alexandro in principatu proximus, et intima familiaritate ac multis beneficijs coniunctus, pro patriae libertate in ipsum coniurare non dubitauerit. sed facinore perpetrato Laurentius attonitus, et consilij, quod de populo ad libertatem vocando ante ceperat, oblitus, clam noctu ex vrbe profugit, nemini re detecta. quo factum est, vt antequam Alexandri mors euulgaretur, Mediceae factionis principes, reip. constituendae et reb. pro tempore ordinandis in vrbe, satis habuerint temporis. igitur interfecto principe proximus ex familia Medicea Cosmus tunc circiter XVI annos natus, excluso Laurentio, qui propter parricidium indignus tanta successione habitus est, insperato fortunae beneficio dux creatur. Cosmus is Ioannis filius fuit, qui ante XI annos ad vicum, cui Burgo-fortio nomen, in agro Mantuano, cum leuis armaturae equitibus praefectus esset sub Fr. Maria Vrbini principe foederatorum exercitus duce, leuioris tormenti ictu in femore accepto paullo post Mantuae decessit: ferox natura iuuenis, vix enim annos XXVIII attigerat, sed qui industriae et fortitudinis iam magnum specimen dederat, vt si ad maturiorem aetatem peruenisset, procul dubio in maximum et praestantissimum militiae ducem euasurus crederetur. vxorem duxerat Mariam Saluiatam genere et morib. nobilissimam feminam, ex qua Cosmus natus, qui dissuadente quantumuis pia et generosa matre, vt quae patriae bene vellet, et filio metueret, oblatum principatum capessere non dubitauit: quem tanta felicitate gessit, vt plusne fortunae an industriae ipsius tribuendum sit, difficile sit dicere. nam reip. optimates a Clemente et Alexandro vrbe exacti, qui principis morte in spem recuperandae libertatis erecti Montemurli conuenerant, adeo exiguo comitatu, quasi ab hostib. tunc vicinis nihil metuendum esset, capti fere simul omnes nullo negotio in eius manus venerunt, et mox VIII virorum iudicio ad mortem damnati sunt. hoc metu liberatus Cosmus beniuolentiam Caesaris, in cuius clientela postea constantissimus fuit, fide et obsequio demereri, et Pontificis infestissimi astus eludere, atque arces tam ciuitatis, quam aliarum reip. vrbium, innata supra annos prudentia et patientia, in potestatem facile redigere, non item Margaritam Alexandri viduam a Caesare vxorem impetrare potuit, magno potentiae firmandae praesidio futuram, quae Octauio Pontificis nepoti, a prouido et callido patre, qui iam satis amplo beneficio Cosmum sibi obstrictum existimabat, reseruata est: sed Helionoram Petri Toletani, qui tunc Neapolitani regni praeses erat, filiam de voluntate Caesaris vxorem duxit, vt hoc nouo adfinitatis vinculo partib. Caesarianis addictior efficeretur. haec noui: sed potentissimi tota hodie Italia imperij in ea familia confirmati primordia fuerunt. Antiquissimae longe et illustrissimae Atestinorum siue Estensium domûs diuersum fatum fuit, quae a Pontificibus, qui Mediceam in tantam magnitudinem euexerunt, eodem tempore paene pessundata et oppressa est. nam Alfonsus, qui, vt rerum suarum saluti consuleret, Lucretiam Alexandri VI filiam vxorem duxerat, cum Iulium II multo capitaliorem hostem expertus esset, amissa Mutina, et Regio Lepidi imperialis ditionis ciuitatibus, quas tamen ille ad pontificiam iurisdictionem pertinere contendebat, vix Ferrariam retinere potuit, cuius possessione pristinam dignitatem et antiquae magnitudinis splendorem tueretur. sed Iulio sublato, et in eius locum suffecto Leone X qui fortunarum paene omnium iacturam fecerat, iam de vita periclitari cepit. itaque non tam militis robore, quam domesticorum fide opus habuit, quamdiu Romae sedit Leo, quo se aduersus insidias, et clandestinas Pontificis molitiones securum praestaret. mortuo igitur Leone, adhuc vacante sede, antequam Hadrianus inauguraretur, Regium et Riberam atque alia oppida praesidio destituta occupauit: de quibus cum controuersia mota esset, mox extincto Hadriano, et Clemente VII Pontifice creato, Alfonsus, qui antehac neutrarum partium


page 29, image: s029

fuerat, cum Caesare foedere transegit, vt se contra Clementis iniurias muniret, auctorque Carolo Borbonio contra Pontificem cum exercitu proficiscenti fuit, vt omissa Etruria Romam recta pergeret; fore enim, vt eum iam Columniorum seditione perturbatum facile opprimeret. in itinere Carporum oppidum a Borbonio captum receperat. mox capta Roma et Pontifice obsesso, arrepta occasione Mutinam iamdiu incursionibus vexatam et peiora metuentem deditione in fidem accepit. ita recuperato ex Caesaris voluntate imperio, restabat, vt cum Pontifice in gratiam, si qua posset, rediret. igitur in foedus pro Pontificis liberatione inter Franciscum et principes Italiae initum vna cum Friderico Gonzaga Mantuae marchione consensit, spe a Lautreco facta adfinitatis contrahendae, quae postmodo ad exitum perducta est. demum soluto foedere, inter pacis a Caesare cum Pontifice factae condiciones comprehensum fuit, vt Alfonsus Ferrariam, quam pontificij vicarij titulo maiores sui tam diu tenuerant, beneficio Pontificis acciperet; Mutinam et Regium, quas imperialis ditionis esse pronuntiauit Caesar, retineret, et Carporum item oppidum Piorum familiae iniuria ablatum, ac Nouianam arcem: quae cum pro dote Caesaris filiae quae Herculi filio desponsata erat, accepisset, matrimonio non secuto numeratis LX aureorum millib. a Caesare redimit. Iam Mantuae Marchio, quam foederi contra Caesarem icto subscripsisse diximus ante etiam pacem cum Pontifice factam in partes Caesaris transierat. itaque Caesar eo fere tempore ex Pannonia rediens Mantuam venit, vbi a Friderico honorifice exceptus, vt hospitem honorifica gratificatione remuneraret, eum ex Marchione ducem creauit. addidit et nouum beneficium, nam cum Io. Georgius Palaeologus, qui Bonifacio Montisferrati marchioni Vilelmi fratris F. successerat, paullo ante sine liberis decessisset, et Fridericus, qui Margaritam Bonifacij sororem vxorem duxerat, hereditatem adire vellet, contra Sabaudo et Saluciarum principe tendentibus, Caesar oppida et arces imposito praesidio sequestris iure. occupauit, et postea tradita possessione secundum Fridericum pronuntiauit. At Roboreorum gens, quae originem ex Sauona humili admodum loco habet, a Sixto IV condita, a Iulio II euecta, a Pontificibus, qui deinde secuti sunt, paene oppressa fuit. nam Franciscus Maria Ioannis Mariae F. Raphaelis, qui Sixti IV frater fuit, N. cum ex iure matris Ioannae Guidi Vbaldi Feltrij sororis in Vrbini principatum successisset, a Leone X proscriptus, et multis ac varijs modis vexatus, tandem sub Hadriano ac deinde sub Clemente, sub quo foederatorum exercitus in Italia dux fuit, aliquantum respirauit. sed cum commoditate loci et proximitate allectus Camertium ditionem cum Vrbini principatu coniungere cuperet, occasionem, quae se in manus dabat, minime praetermittendam existimauit. Ioanne Maria mortuo, vltimo ex familia Varanorum, vnica filia ex Catharina Ciboa legitimo matrimonio suscepta superabat: eam Franciscus Maria a matre, quae sibi et filiae metuebat, vixque se contra Sarram Columnam Matthiae Varani spurij socerum tueri potuerat, Guido Vbaldo filio vxorem facile impetrauit. ita Camertium ditione potitus est, quo vsque Paullus III, qui liberorum ad opes prouehendorum cupiditate supra modum flagrabat, Camertes, tanquam ad pontificiam iurisdictionem pertinenteis, et per vim nullo titulo vsurpatos, ab eo repetijt. iamque res ad arma spectabat, nec generosus vir tot palmarum dux adduci poterat, vt qui Leonis tam vegeti potentiae restitisset, effeti et decrepiti senis comminationibus victas manus daret. sed cum sub id tempus iam rebus omnibus ad bellum paratis fato concessisset, Guidus Vbaldus dispar patri filius Venetorum et Cosmi noui Florentiae ducis promisso auxilio destitutus, vt sine periculo cetera oppida retinere posset, Camertium possessione cessit, quos mox ambitiosus et indulgens senex Octauio nepoti attribuit, versisque contra Ascanium Columnam armis, eum omnibus oppidis, quae in Latio tenebat, ac Palliano inprimis spoliauit. Et vt ad Indica etiam veniamus, in occidente biennio post Columbi et Americi Vespucij nauigationes, P. Aluares Gapralis classis L usitanicae secundo in Indiam nauigantis dux, periculosa tempestate iactatus, Brasiliam noui orbis prouinciam XVII Kal. Maij accessit; ac duodecimo


page 30, image: s030

ab hoc anno Io. Pontius Legionensis terram Floridam celebri illo pugnae Rauennatis die primus inuenit. octo deinde annis post, et altero, postquam Carolus Caesar creatus est, Ferd. Magellanus Lusitanus, indignatione contra Emanuelem concepta, Caesari militauit, et versus occasum in insulas Molucchas tendens fretum a se Magellanicum dictum praeteruectus est. qua in expeditione cum perijsset, vna ex ipsius nauib. cetera classe amissa, biennio post toto terrarum orbe circumnauigato Hispalim appulit VI Eid. VIIbr. cum vero ab iis, qui cum Magellano erant, obseruatum fuisset, in occasum tendentibus crebras terras sitas esse, in quibus ignes accensi visebantur, inde factum est, vt postea in omnib. ohorographicis tabulis ex aduerso Peruuiae regionis longus terrarum tractus describatur, et terra ignea vulgo indigitetur. eodem anno ceperunt Ferdin. Cortesij victoriae, quib. tot capta oppida totis XX annis, tot lustratae prouinciae, inprimisque Mexicana siue Themistitana vrbs in lacu sita, Metescuma rege interfecto, in potestatem Christianorum venit. dum haec in Hispania noua geruntur, Peruuiae regio partim a Guterisio Varga episcopo Placentino, partim a Francisco Pizarro subacta est, et in ea vrbs magni nominis Cusco, Ingarum, hoc est, principum sedes, qui circumiacenteis prouincias armis subiugauerant. eorum rex Atabalipa direptis thesauris contra fidem datam crudeliter a Pizarro occisus, mox, Deo ita volente, vltores habuit. nam cum Ferdinandus Pizarri frater Almagrum captum ad mortem damnasset, Didacus Almagri F. coniuratione facta Pizarrum oppressit. is postea a Vacca Castrensi a Caesare misso captus et securi percussus est. Castrensem mox Consaluus Pizarrus Francisci frater obtruncauit: cumque Blascus Nonius post Castrensema Caesare missus esset, qui pro regis titulo Indias moderaretur, is rursus a Consaluo in proelio captus et ad mortem damnatus est. interea terrarum illarum incolae sub saeuis dominis instar iumentorum aut fodiendis metallis, aut oneribus portandis, aut piscandis vnionibus misere exanimabantur. quo factum est, vt misso in Indias Bart. Casa, Caesar, quo certior de illarum statu fieret, hortante et vrgente eodem Casa, leges a gubernatoribus seruandas sanxerit, quibus Hispanorum saeuitiam coerceret, et Indos melius de clementia sua sperare in posterum iuberet. Postea cum Consaluus Pizarrus magno prouincialium detrimento rursus rebellasset, missus eo a Caesare fuit Petrus Gasca iuris consultus, et humili tantum praesidis titulo fultus, qui quod alij superbis proregum titulis freti, vi armata efficere nequiuerant, astu vulpino praestitit, factaque singulis praefectis veniae spe vniuersos ad suas partes paullatim pertraxit; et cum Consaluus Francisco Caruaiale homine crudelitatib. infami, et Io. Acosta ducib. proelium infelicib. auspicijs ad Xaquixaguanam commisisset, a milite desertus in praesidis manus cum omnib. suis ducib. qui soli in exercitu remanserant, captiuus deuenit, a quo paullo post et ipse et cuncti illi tanquam perduelles extremo supplicio affecti sunt. inde Gasca post publicatas nuper a Caesare conditas leges, aliaque ad leuamentum Indorum iuste constituta, e prouincia discessit, magnaque auri vi in naueis imposita in Hispaniam reuersus est, haut multo priuatim ditior, aut maiore comitatu, quam venerat, quippe cum idem pallium, quod Hispania extulerat, ceterum vsu detritum ex Indijs retulisset, totque reb. tambreui tempore gestis, tantoque auri pondere in aerarium illato, nihil propterea de cultu corporis et pristina moderatione mutasse magna cum omnium admiratione conspiceretur. ita Hispanorum sitis auri sanguine Hispanorum restincta est; qui mutuis lanienis XX annorum spatio se confecerunt, indigenis auaritiam et libidinem victoris luentibus. tanto auro et cruore verae relligionis cognitio miseris Indis constitit: quam etsi nullo pretio, ne vita quidem ipsa, aestimari posse censeam, verendum tamen est, ne ea diuinae vocis promulgatio non ex praescripto Dei, qui suos non ferro et rapinis, sed caritate et pijs admonitio nibus grassari voluit, apud Indos instituta, cum non propter CHRISTVM inceperit, neque CHRISTI gloriam pro fine, vt sunt principia, olim sit habitura. In India Orientali non minores progressus Lusitani fecere, eoque meo iudicio maiores, quod longinquiorem et multo difficiliorem nauigationem susceperant. sed difficultates illae virtute ducum


page 31, image: s031

superatae sunt. Fr. Almeidae inprimis, qui Campsonis Sultani AEgyptij classem fortiter profligauit, et Alfonsi Albuquercij, qui Goam occupauit, ibique proregum Indiae sedem constituit: dein Malacam aureae Chersonesi metropolim expugnauit, arcem Calecuti condidit. his successere Lupus Suares, Iacobus Lupus Sequera, qui iam ante Taprobanam lustrauerat, Eduardus Meneses sub Emanuele; quo mortuo sub Ioanne III Vascus Gama, qui primus Africae promontorium praeteruectus est, mox Henricus Meneses, Lupus Sampasius, Nonius Cugna, Gratianus Norogna Indiae praefuere, ac postremo Io. Castrensis, qui memorabili illa in Diensis arcis a Turcis obsessae propugnatione contra Cambaiae regem parta victoria, Lusitanorum imperium in Oriente firmauit. ab ea enim, quae incurrit in annum huius seculi XXIX, Ioannes quamuis suborta inter eum et Caesarem ante de Molucchis controuersia, sed indecisa, nauigationem liberam ad illas regiones conseruauit. et in Oriente quidem ciuilior, et a rapacitate ac discordijs intestinis magis vacua, pace et bello, Lusitanorum administratio fuit; quippe regibus illis in eam curam solam intentis: nam in Africa hostem potius petebant, quam petebantur; contra Caesare bellis Europae implicato crebra in longinquis prouincijs inter rectores dissensionum incendia facile exarserunt, quae, nisi exhausta et consumpta ob oculos tunc versante praeda, quae illos committebat, nunquam restingui potuerunt. Hic ergo status, haec rerum facies toto terrarum orbe erat, hae vires et consilia reliquorum principum, cum pax inter Caesarem iam se ad bellum Germanicum comparantem et Franciscum magna Europae laetitia Crepiaci facta est. huius condicionibus cautum fuerat, vt Madritianae et Cameracensis pacificationis capita obseruarentur; et quia de Mediolani ditione, in qua ius quaesitum liberis Franciscus dicebat, cui renuntiare non potuerat, vltimo bello actum erat, conuentum est, vt Carolo Aurelianensi intra biennium Caesar filiam in matrimonium daret, dotisque loco Mediolani imperium attribueret; sin filiam non posset Ferdinandi fratris filiam et Belgium pro dote traderet, oppida, quae huc vsque aviolatarum induciarum tempore capta fuerant, vtrinque reddita sunt; in his Stenaeum, quod Fr. Lotaringo dirutis munitionibus restitutum est. qua in re iniquior Gallorum condicio fuit in Gallia Cisalpina, vbi pro sola Montis-regalis ciuitate a Vastio capta, Alba, Clarascum, Antinianum, Damiani Fanum, et alia pleraque oppida et prouinciae, quae ante et post Carinianam pugnam in nostram potestatem venerant, Caesarianis reddita sunt. iamque Bononia ab Anglis arctius obsidebatur, hactenus virtute Philippi Corsi, qui sub Iacobo a Codiciaco Veruinio Odardi Biesij equitum tribuni genero militabat, acriter defensa: sed eo ictu tormenti sublato, Veruinius rei militaris imperitus, et sustinendae obsidioni impar de deditione agere cepit. renuebant oppidani, et, si Veruinius exire vellet, se ad propugnationem paratos animosa fide testabantur: addebat animos miseris, quib. de fortunis omnib. certamen erat, quod Delfinus cum auxiliaribus copijs propediem aduentare dicebatur, et Iacobus Albonius Santandreanus iuuenis gloriae cupidus et Delfino percarus de introducendo per mare in vrbem auxilio spem dederat: sed cum aduersantibus ventis eadem saepius tentata via cursum tenere non potuisset, et Delfinus serius appropinquasset, Veruinius inuitis oppidanis ac praecipuis militum ducibus vrbem Anglo dedidit: quod ei capitis periculum postea creauit. Monstrolium eodem tempore Talboto duce obsidebatur, sed aduentante Gallorum exercitu veritus Thomas Norfolcius, qui exercitum ducebat, ne medijs inter Monstrolium et Bononiam Gallis reditus impediretur, iam recedentib. Caesarianis, ad regem suum Caletum versus se contulit. nostri tentata, sed infeliciter, astu militari Bononia, cum iam hiems illis locis grauis ingrueret, dimissis Heluetijs in hiberna concesserunt. Anglus relicto Eduardo Semero Summersetensi reginae nuper mortuae, ex qua Eduardus natus, fratre, qui rerum summae cis mare praeesset, in Angliam reuertitur. Biesius interea Bononiensis prouinciae praefectus cum exercitu ad Portum se contulit. id oppidum duobus a Bononia milliaribus abestinteriecto flumine, quod aestu maris intumescit, et lateritio ponte iungitur. trans flumen cum castellum extruere cogitaret, quod vrbis nauali imminens ingressum nauibus


page 32, image: s032

ex Anglia venientib. impediret, a Surreiae comite ducis Norfolciae F. celerius, quam putabat, circumuentus, magno se cum discrimine citra flumen recepit, et opus interruptum reliquit. ei a rege imperatum fuerat, vt ad turrem (vulgo Ordinis vocant) quae Bononiae imminet, castellum aedificaret, vt et naueis ingressu prohiberet, et Caleto per terram venienteis auxiliarios intercluderet. id se intra mensem VItilem Biesius confecturum receperat, eaque spe Franciscus de inuadenda anno sequenti Anglia consilium ceperat, vt occupatis in suo Anglis castellum aedificandi tempus ac facultatem Biesio daret. ipse Guinam eodem tempore cum exercitu oppugnare decreuerat, vt ita vndique cinctam Bononiam omni auxilij spe destitutam in extremas angustias redigeret, ac postremo ad deditionem compelleret. itaque instructa classe, cui Claudium Annebaldum maris praefectum, qui domum relegato Momorantio omnia regni negotia cum Cardinali Turnonio administrabat, praefecit, Romorantino castro in Biturigibus, vbi hiemauerat, relicto per Argentanum Tocense castrum venit. id ad mare situm est, in citeriore Sequanae ripa X milliaribus infra Honflorium. eo conuenerant ex Prouincia XXV triremes, quae duce Polinio Gaditanum fretum praeteruectae in Oceanum descenderant: ad stuporem potius et terrorem, quam vllum rei nauticae vsum, tempestuoso et crebris procellis iritato mari plana istiusmodi nauigia non ferente. classis omnino erat CIII onerariarum nauium: in eas imposita VIII hominum millia. dextrum cornu cum XXXVI nauib. regebat Boterius Italicis bellis multam gloriam adeptus, sinistrum Curtonius cum totidem nauibus. in media acie, quae frontem efficiebat, Annebaldus cum XXX nauib. et praetoria consederat. missus ante Polinius cum triremibus, qui hostem ad pugnam lacesseret. occupata a nostris Vectis insula, quae Porthesmuthiam celeberrimum tota Anglia oppidum ex aduerso spectat. illuc hostium classis appulerat, quae satis habebat si nostrorum impetus sustineret, et exscensionem in Angliam prohiberet; post aliquot leuia certamina Annebaldi iussu tribus diuersis locis, vt hostium vires distraherentur, in terram descenderunt P. Strossius, Thessius cum Polinio et Tristano Moninio, ac postremi Marsacus et Pirrobonus triremium duces. cum ne sic quidem lacessiti hostes allici possent ad proelium, deliberatum fuit, an tutum esset eos intra canalem, qui insulam et Portesmuthiam interiacet, aggredi. inde alacritas nostrorum Annebaldum vrgebat, hinc rei nauticae peritorum rationes remorabantur, sine manifesto periculo id fieri non posse contendentium, quippe vento et fluxu maris aduerfis. subsidiarium fuit de munienda insula consilium, aedificatis tribus castellis; tot enim necessaria erant. id cum nec tam exiguo tempore confici posse animaduerteret Annebaldus, decursa ora maritima a promontorio S. Helenae Doueram vsque ad Portum prope Bononiam se recepit. cum recedentem classem hostes insequi velle viderentur; obuersis proris Annebaldus rursus in apertum mare regressus ad proelium se comparat. sed hostibus cursum flectentib., classe incolumi Franciscopolim, vnde soluerat, nulla alia re gesta reuersus est. iam tempus appetebat, quo castellum ad Bononiam a rege imperatum exstructum esse debebat. sed Biesius non monito rege consilium mutauerat, et loco inferiore serius opus inceperat, quam vt toto VItili, sicuti promiserat, confectum esse posset. itaque de obsidendo Guinae oppido consilium omissum est, et omnes copiae ad limitem Belgicum traductae, vt aduenientem conductitium Germanorum exercitum fatigare, et si quid in itinere aggrederetur, prohibere possent. interea crebra inter nostros et Bononiae praesidiarios cottidie certamina conserebantur; in queis Fr. Lotaringus Aumalius Claudius Guisiani F. grauiter vulneratus est, accepto infra oculum dextrum hastae in maxilla ictu, fractaque hasta cum cuspis cum sesquipedali trunco in vulnere remansisset, non tamen tanta succussatione ex equo praecipitari potuit; tandem in hospitium relatus truncum educi constantissime tulit, nulla, quae doloris acutissimi sensum proderet, voce emissa, et praeter chirurgorum spem ex tanto vulnere conualuit. hic ingentis animi vir, qui tot laudis bellicae monumenta postea reliquit, fato Galliae ad exitum vergentis reseruatus videtur, vt ipse virtute propria fretus, populos legitimorum principum dominationem exosos sibi conciliaret, et filiorum auspicijs ad arma nunquam


page 33, image: s033

nisi sero errore cognito ponenda viam sterneret. inde Biesius in terram Osiam cum exercitu proficiscitur, vt omnia vicina vastationib. infestaret, ne alendo Germanico militi, qui propediem expectabatur, vsui esse possent. in ea expeditione IIOIO Anglorum a Carolo Cossaeo Brissaco caesa. rex ad Firmum monasterium prope Abbatis-uillam subsederat, vbi ex morbo pestilenti Carolum Aurelianensem Caesaris seu Ferdinandi generum destinatum frustra tentatis remedijs amisit. quae mors vltra naturalem sensum eo grauior patri fuit, quod amisso filio, quem vnice diligebat, vna spem recuperandi Mediolani, cuius caussa tot bella hactenus gessisset, dissoluta adfinitate amiserat. Itaque missis Fr. Oliuario Cancellario et Claudio Annebaldo maris praefecto Brugas et inde Antuerpiam legatis, vt Caesaris voluntatem periclitarentur, cum res in longum extraheretur, hoc breue et suspicionis plenum responsum vix tandem extorsit, curaturum Caesarem vt amicitiam cum Francisco pacificatione vltima contractam conseruaret, nec nisi bello prius lacessitus ab ea recederet. hanc mortem Caesar merito inter prospera duxit, quod damnosae transactionis, qua ad Mediolani restitutionem obligabatur, vinculo solutus esset, temerariae pollicitationis fidem luente fortuna. itaque toto animo in bellum Germanicum intentus expediendae rei pecuniariae negotio, quod reliquum erat anni, impendit. Rex vicissim, qui tanti apparatûs procellam in se redundaturam prouideret, gubernatoribus mandata dat, vt loca in limitib. bello opportuna muniant, et praesidijs firment: Burgum inprimis in Sebusianis, Mauberti-fontem ad Mosam, Meseriam, Musonium, ac loco Stenaei, quod Lotaringo restitutum fuisse diximus, Villam-francam prope Samorellum itidem ad Mosam situm vicum summa diligentia adhibita muniendum curauit, reuocatoque ex Italia Anghiano Ioannem Caraciolum Melfitanum, quem nuper E. T. creauerat, vt Subalpinae prouinciae praeesset, misit, et ipsum Anghianum in locum Caracioli Septimaniae gubernatorem constituit, iam de castellis ad Bononiam muniendis tantum sollicitus; postquam de Germanico Angli exercitu ob non soluta stipendia prope Leodicum dissipato certior factus est. Heic vt anni, sic et libri finis erit, quo breuiter superiorum temporum historiam, quantum ad rem faciebat, complexi sumus, caetera deinceps accuratius et plenius enarraturi, citra fucum, et quod iam professi ab initio sumus, procul ab amore et odio. quod vt nobis concedat omnium gratiarum largitor Deus, eum toto pectore per generis humani propitiatorem, qui cum Spiritu consolationis per seculorum aeternitatem regnat, IESVM CHRISTVM, etiam atque etiam oramus.



page 34, image: s034

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER SECVNDVS [transcriber, in the print: SECONDVS].

PRINCIPIVM mihi operis erit bellum Germanicum, quod mole maximum, confectu facillimum, euentu felicissimum Caesar cum principibus foederatis et ciuitatibus Augustanae confessionis socijs intra anni curriculum gessit. verum antequam vlterius progrediar, facturum me operae pretium putaui, si pauca de Germania, et eius statu atque administratione, quantum ad rem sat erit, breuiter edisseram. Germania antiquos limites habet ab oriente Vistulam et Pannonias; ab occidente Rhenum, qui in Alpibus Lepontijs ex Adula monte ortus per Curiam Raetorum et medium lacum Acronium curuato flexu Angustam Rauracorum diuidit, et inde quasi a meridie septentrionem versus tendens binis ac multum disparatis ostijs in mare Germanicum exoneratur: a meridie Alpibus Raeticis, Vindelicijs, Iulijs, et Carnicis, a septentrione mari Baltico clauditur. quos postremos limites populosa aeque ac bellicosa gens transgredi non potuit, quippe insuperabileis; flumina facile superauit. nam et inde trans Vistulam in Borussiam et Daciam; inde vltra Rhenum, omnem trans et citra Iuram Heluetiorum ciuitatem complexa ad Vogesum vsque montem et Belgici maximam partem fines protulit, et insulam Batauorum ambigui antea iuris suam effecit, omni ea portione Gallijs adempta. itaque et omnibus ijs locis lingua ex Germanica detorta vtuntur. apud Heluetios, inquam, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Menapios, Treuiros, Tungros, Sicambros, Vbios, Eburones, Atuaticos, et Pleumosios. quin et Anglicam, quae hodie est, et Scoticam Teutonicae esse dialectos quis neget? vti a Saxonibus nomen, ita et linguam mutuatos esse, vero fit simile: qui et ijdem Saxones orientem versus veteres fines egressi Borussos et Trassiluanos, qui hodie appellantur, Germanice loqui docuerunt. etiam Liuonia, licet in Sarmatia Europaea sita sit, quia tamen versus occidentem sinuoso tractu reflectitur, et a Vandalis proximis insessa est, Germaniae annumeratur; eamque ob caussam Rigensis archiepiscopus, qui in Liuonia est, inter Germanicos antistites recensetur. at enim quod in Gallia Germanis; id in Germania Illyrijs vsu venit, vt suae ibi dominationis vestigia relinquerent alte impressa: nam et hodie Marcomanni seu Moraui, Quadi siue Silesij, ac denique Boemi, qui omnes priscis Germaniae finibus continentur, Illyrica seu Slauica lingua vtuntur, atque eadem adeo, quae inter Istros, Dalmatas, Bosnenseis, Bulgaros, ac denique per totam Sarmatiam Europaeam superiorem in vsu est. hac ergo se tenus Germaniae quasi naturale imperium in Gallias et Sarmatias effudit; quod iure gentium longe vlterius progressum est: nam postquam imperium, quod in secunda regum nostrorum familia a Carolo magno incepit, qui Galliam primum, dein Germaniam, ac totam fere Italiam tenuit, ad Germanos translatum est, omnes illae prouinciae in Italia et


page 35, image: s035

extra Italiam in limite nostro sub imperio occidentali et imperij Germanici legib. ordinatae sunt. itaque Sequani, Sclabi, Leuci, Mediomatrices, et in his Lotaringia, Lucemburgensis ac Namurcensis ditio cis Rhenum et Mosam, et inter Rhodanum et Alpeis Segusiani, Viberi et Veragri, qui hodie Valesiani; Sabaudi item et Allobroges Imperio et legib. Imperij parent. regnum etiam Arelatense, antequam in potestatem regum nostrorum veniret, sub Imperio fuit: cuius rei memoria post sublatam imperij iurisdictionem aboleri minime potuit. nam et hodie in sermone vulgi interior Rhodani ripa Imperij, citerior Regni nomine indigetatur. translatum autem fuit imperium ad Germanos ab Othone I Henrici Aucupis F., mansitque in eius familia vsque ad Othonem III nepotem, qui veritus, ne imperium a patre et auo in Germania firmatum ad Italos aut etiam Graecos transferretur, legem tulit, qua scitum est, licere solis Germanis principibus imperatorem eligere. id vt facilius Otho impetraret, cum Gregorio V Saxone sobrino suo, quem post eiectum Roma Crescentium et Ioannem Graecum expulsum in sedem restituerat, posteris aeque damnosa ac ignominiosa pactione transegit, vt qui rex Romanorum deinceps crearetur, non prius imperator et Augustus haberetur, quam eum R. Pontifex inaugurasset. ita R. Pontifex ab imperatoribus primum creari aut constitui solitus, arbitrium summi inter Christianos principatûs constituendi ad se paullatim traxit. id circa annum Christi IO CCCCXCVII accidit. postea Carolus IIII eandem legem renouauit, sub bullae aureae nomine in comitijs Norimbergensib. V Eid. Ianuar. anno salut. OIO CCCLVI publicatae, quae et hodie inter Germanos magna relligione seruatur. is suo periculo, sed sero, sensit quorsum pertineret ius illud, quod sibi in inaugurandis imperatoribus R. Pontifex sumpsit, vt scilicet liceret ei a quo accipere debuit leges quas vellet pro inaugurationis pretio imponere. siquidem Innocentius VI non aliter coronam per ministros ipsi imponi passus est, quam ille iureiurando se obstrinxisset, Romae aut in Italia iniussu Pontificis diutius non moraturum. vt non immerito Fr. Petrarca, qui tunc temporis floruit, indignabundo animo miratus sit, quaenam ista superbia esset, principem Romanum publicae libertatis auctorem libertate priuare, vt cuius esse debent omnia, ipse non sit suus. in haec enim verba ad ipsum Carolum imp. scribens vir optimus et sua aetate doctissimus prorupit. ab Othone III ius ac potestatem imperatores eligendi, vt ambitioni ac turbis obuiam iretur, ad VI viros contractam esse vulgo persuasum est, videlicet Moguntinum, Coloniensem, et Treuirensem episcopos; comitem Palatinum Rheni, Ducem Saxoniae, et Brandeburgicum marchionem, atque his additum fuisse Boemiae tunc ducem, nunc regem, cui locus est, si quando accidat, vt VIviri in ferenda sententia parib. suffragijs inter se dissideant. sed melioris antiquitatis periti aliter sentiunt, Germanicorum annalium fide edocti, diu post Othonem III tam reges Germaniae quam imperatores, sicuti antea fieri consueuerat, a populis et principib. fuisse renuntiatos; et ante Friderici II imperium, qui anno Ch. OIO CCL e vita migrauit, nullam VIIvirorum mentionem a scriptorib. Germanicis fieri, qui omnia eligendis imperatorib. comitia ad hoc vsque tempus ab omnib. imperij ac regni principib. siue sacris siue solutis nullo discriminae celebrari solita concorditer memorant; vt eam VIIvirorum institutionem inter annum OIO CCL et OIO CCLXXX cepisse necesse sit; et si coniecturae locus detur, circa tempora comitiorum, quib. post longum interregnum Rodolfus Habspurgensis comes Austriae familiae hodie potentissimae conditor rex appellatus est, atque vt putat Onufrius Panuinus, in magno concilio Lugdunensi II, quod a Gregorio X Placentino anno post Rodolfi electionem celebratum fuit, probatam ac confirmatam. quanquam Nic. Cisnerus I. C. vir alioqui Germanicae antiquitatis perquam gnarus contrarium asserat, aut certe diuersa longe, in oratione de Othone III et consiliorum imperatoriorum instituto edita tradat. nec minus plerisque suspectum est, quod vulgo itidem iactatur, regis Boemiae partes esse, vt parib. suffragijs interueniat; cum ei tertium in dicenda sententia locum nominatim aurea Caroli IIII bulla tantum adtribuat. quod ab ipso tanquam rege Boemiae tunc institutum, minime tamen a successorib. eius postea seruatum fuit. Imperium autem, quod vocant, in tria omomnino


page 36, image: s036

membra diuiditur. omnium caput et princeps est Imperator. sequuntur ij, quos diximus, principes; ac praeterea ex sacro ordine archiepiscopus Magdeburgicus Germaniae primas, Salsburgensis, Bremensis, ac denique Rigensis, quib. subsunt XLV circiter episcopi. insuper Misnensis, Babenbergensis, et Ratisponensis, qui archiepiscoporum potestati exempti sunt. dein sequuntur coenobiorum multi praesules, et antistitae. post Palatinum, Saxonem, et Brandeburgicum, alij etiam Palatini, duces, et marchiones; Lantgrauij item, Burgrauij, comites, domini, barones, primi quique quatuor ex singulorum numero praecipui, dein plures, quorum non ita definitus est numerus; quippe qui pro temporum ratione et imperatorum arbitrio mutatur, augetur, minuitur. atque illi fere omnes principes etiam in Italia ab Imperatore in fidem accipiuntur, et fide data, si mandatis imperialibus non obediunt, aut bellum contra imperij leges suscipiunt, proscribuntur, et bonis ac possessionibus multantur: et deficientibus heredibus masculis fere ditiones et possessiones eorum ad imperatorem redeunt. tertium membrum ciuitates liberae constituunt, quae sunt hodie circiter LX, cum prius plus quam XC numerarentur. ex his constat respublica Germanorum; quae sic ea ratione vocari potest, quod quamuis imperator primum, dein reliqui principes, ac postremo ciuitates liberae suas quaeque ditiones, iura, consuetudines, et subditos, in quos ipsis ius vitae et necis est, habeant; tamen quia simul omnes imperio subditi sunt, et ipse Caesar imperij caput, imperij legib. est obnoxius, vniuersi reipub. vnius speciem exhibent. quoniam vero ditiones singulorum ita permistae inuicem sunt, vt crebras de finibus et iuribus inter ipsos controuersias oriri necesse sit, ideo consilia communia inter eos instituta sunt singula in singulis X circulis, in quos Germaniae prouinciae omnes distributae sunt anno huius seculi XXII, cum prius VI tantum circuli essent. quanquam et aliae constitutorum circulorum caussae assignentur, nempe vt esset vnde Senatus Imperij, qui tunc summa cum auctoritate ius dicebat, suppleretur; deinde vt paci publicae consuleretur, ac leges imperij lataeque sententiae executioni demandarentur. nam circulorum consilia nullam vere iurisdictionem, sed deliberationem duntaxat de executionis modo et ordinanda re bellica auxiliisque manu armata expediendis habent. Io circulo continetur Franconia, in qua III episcopi. IIo Noricum et Baioaria, in queis VI episcopi: IIIo Austria et Tirolensis ditio, in qua itidem VI episcopi. IVo Sueuia, in qua III episcopi, et Virtembergensis principatus, plurimaeque ciuitates liberae. Vo Alsatia inferior, in qua XI episcopi, duces Sabaudiae et Lotaringiae; nam superior tota est ditionis Austriacae. VIo Palatinatus Rheni, in quo III viri ecclesiastici. VIIo Vestfalia, in qua VIII episcopi, praeterea Frisia orientalis, dux Iuliaci et Cliuiae, comes Valdecius. VIIIo Saxonia superior, Misnia et Lusatia, in queis VII episcopi, dux Saxoniae VII vir, dux Pomeraniae, marchio Brandeburgicus VII vir, princeps Anhaltinus, Gedanum ciuitas, aliae. IXo Saxonia inferior, in qua archiepiscopi Bremensis et Magdeburgensis, episcopi V; etiam rex Daniae propter possessiones atque Holsatiam inprimis, quas in Imperio obtinet, duces Brunsuicensis, Megalopolensis et Luneburgensis. Xo denique Burgundia superior siue Sequani, in queis Vesuntinus archiepiscopus. is circulus ab Austriacis Burgundiae principibus nuper additus, in quo et praecipui Belgici proceres comprehendi voluerunt. his consilijs princeps, aut aliquis ex primaria nobilitate in vno quoque circulo praeficitur, cui quattuor consiliarij attribuuntur. ad grauiores caussas inter principes et ciuitates decidendas ordinata est Spirae camera, cui praeest princeps aliquis, seu comes, seu baro. assessores huic hodie V a Caesare dantur; inque his tres e comitum aut Baronum ordine praesides; a VIIviris X; ab Austria I, a Burgundia I, a VI circulis XVIII, ab VIII circulis, in eo numero comprehensis Austria et Burgundia prouincijs, VI; quib. omnib., qui in vniuersum XII fiunt Caesar praesidem summum primariumque, iudicis Cameralis nomine praeficit. atque haec quidem priuato iuri inter principes singulos et ciuitates disceptando consilia instituta sunt. verum quae ad imperij maiestatem, rem publicam, et ius vniuersorum pertinent, vt cum de pace, de bello, de tributis in communis belli sumptus imponendis, de foederibus, de socijs, de legum latione, abrogatione aut interpretatione, de moneta, et ceteris


page 37, image: s037

huiusmodi rebus agitur, de ijs in ordinum comitijs (diaetas vocant) quae, quo loco et tempore commodum videtur, indicere imperatori ius est, deliberatur. ijs imperator, principes, aut principum et ciuitatum legati interesse, instare, supplicare, intercedere possunt pro dignitatis gradu et suffragiorum praerogatiua, quam iuxta consuetudines et leges in imperio promulgatas et receptas obtinent. huic reipub. Germanicae ex tot principibus, tam in Germania, in qua, vti explicauimus, iurisdictioni imperiali subsunt, quam extra Germaniam ad imperium pertinentibus, tot ciuitatibus, adde etiam foederatis populis compositae, quid in omni antiquitate conferri possit, non video; nisi aut Amphictyonum consessum ab Amphictyone Atheniensium rege Deucalionis F. Promethei N. ad Thermopylas et apud Delphos institutum, qui XII Graeciae populos complectebatur; aut Achaeorum denique concilium, quod sub Arato Sicyonio maxime immensum viguit. verum haec cum Germania comparata, quasi musca ad elephantum. nam facile fuit, vt populi inter se contermini, exterorum iniurijs obnoxij, cum alter alterius ope indigerent, vna conuenirent, et idem sentirent communis salutis tuendae caussa: quemadmodum et facile ij conuentus aut externis opib. aut domesticis dissensionibus postea dissoluti sunt; quamuis eorum vmbra quaedam etiam sub Romanis imperatoribus remanserit. mirum vero tot potenteis populos, non vicinorum metu aut vlla necessitate adductos, in hanc statûs formam consensisse, et semel acceptam per tot secula tam constanter retinuisse, vt nullum robustius corpus, licet ex debilibus plerumque membris conflatum, si singulos spectes, aut hodie sit, aut olim fuisse homines meminerint. et quod magis admirabile est, cum ex diuersis administrationum generib. constet, summa concordia ab eo tempore inter eos extitit; nisi si quando semina dissensionum inter eos iacta sunt, quibus id effectum est, vt excusso imperij iugo, Pontifices in Italia rerum potiti sint, et ad alias nationes atque adeo Germanos ipsos paullatim pontificij nominis terror peruaserit, salua tamen et incolumi in Germania ad nostra vsque tempora imperij maiestate. sed exorto Luthero, distractis principum et populorum animis, et quo sibi ac relligioni prospicerent diuersas se in factiones scindentibus, Carolus V tot successibus elatus, arridente fortuna occasionem arripuit imperij, cuius ipse pars erat, sibi suisque proprio iure asserendi. id sibi tot victorias spondere atque adeo sibi deberi tum confidebat, tum vero et rem tentare honorificum et quodammodo necessarium existimabat. nam cum aliquot ante annis, vt imperium in familia firmaret, Ferdinandum fratrem regem Romanorum Coloniae renuntiasset, id VIIviri et alij Germani principes, quod contra Carolinae constitutionis leges factum esse dicerent, magnopere improbabant, et sine VII virorum consensu potuisse fieri negabant. itaque et eo nomine Saxo, Hessus, Vilelmus, et Ludouicus Bajoari fratres libertatis Germanicae tuendae caussa clam foedus icerant cum Francisco, qui C aureorum millia in eam rem apud Bajoaros deposuerat, vt in promptu essent, si quid inopinati accideret. sed cum in caussa relligionis post proscriptum Lutherum diuersa diuersis temporibus imperij decreta edita fuissent, quibus fere receptae et antiquae relligionis auctoritas asserebatur, et ne quid in eius praeiudicium fieret, seuere cauebatur, vndique prementibus Gallis, huius seculi anno XLIV Spirae post multas disceptationes in comitijs postremo constitutum est, Caesar daret operam, vt ex sententia piorum iuxta et doctorum virorum ratio iniretur de emendando ecclesiae statu, cuius emendationis formula perscriberetur: ipsi vicissim principes idem facerent, quo proximis comitijs facta vtriusque collatione de communi consensu ad Dei gloriam aliquid statueretur, quod in posterum eo vsque obseruaretur, donec publicum et liberum concilium in Germania peragendum, aut saltem nationis Germanicae conuentus celebrari posset: interea pacem inter se colerent omnes, nullique motus relligionis ergo excitentur: ecclesiastici cetus, vtram-vtram relligionem profiteantur, facultates vtrobique suas obtineant, ex ijsque, ministris, scholis, et egenis, quantum sat erit, erogetur. iam de camera Spirensi saepius actum fuerat, Protestantibus odio relligionis male ab infestis et suspectis iudicibus se haberi querentibus. itaque decernitur, vt iudices tunc ordinati vsque ad praefinitum quidem tempus in suo loco


page 38, image: s038

remanerent: cum vero id exijsset, tunc in eum consessum admitterentur omnes promiscue nullo relligionis discrimine. Protestantes hoc a Caesare impetrato decreto, cum in bellum Gallicum et Turcicum auxilia omnia, quae petebantur, libentissime commodassent, voti vt sibi videbantur compotes ac securi degebant. verum Caesar pace mox nobiscum facta, et belli Turcici metu solutus, quod interuentu Francisci, qui ea de caussa Io. Monlucium Constantino polim miserat, inducias facile impetrare speraret, omnem curam in bellum Germanicum intendit, rebusque in Belgio ordinatis, Vormatiae Vangionum imperij ordines conuocat. cum valetudine praepeditus adesse non posset, Ferdinando fratri negotium dat, vt ipsius nomine conuentus haberet: venit Ferdinandus IX Kal. April. legatis eo antea a Caesare missis Othone Truchesio Cardinali Augustano, et Friderico Furstembergio. ibi qua de caussa conuentus indictus sit a Ferdinando primum exponitur; videlicet vt toties agitata de relligione quaestio componatur, camera constituatur, pax stabiliatur, de bello Turcico consilia conferantur: dein excusata Caesaris absentia, qui propediem venturus sit, postulat interea a principibus vt de rebus communibus deliberetur, vt cum Caesar venerit, decerni aliquid et statui possit. a Deo ducendum esse initium, vt sopitis de relligione controuersijs expeditius in Turcam eatur? Caesarem ea de caussa vel iniquis cum Gallo condicionib. transegisse, vt aut eum adiutorem haberet, aut saltem cum hostem a tergo non haberet, in communem Christiani nominis pestem os et oculos obuertere securius posset. quin et hoc a Gallo impetrasse, vt concilio Tridentum indicto subscriberet; petere vicissim, vt et ipsi synodi decretis se subijciant, sic enim fore, vt sublatis offensionib. ecclesiae concordia sarciatur, et optata tranquillitas Germaniae atque adeo toti Christiano orbi restituatur. non oblitum esse Caesarem, quid vltimis Spirae comitijs decretum sit: nam et doctis et pijs viris negotium dedisse conscribendae emendationis formulae, quam ab ijs acceptam penes se habeat; ceterum rem esse altioris indaginis, et quae longiorem deliberationem requirat, quam vt per haec tempora expediri possit, ingruente praesertim bello Turcico: itaque melius consultum videri, si ea emendatione inpraesentiarum omissa, concilij, quod proxime inchoari debeat, qui sit futurus exitus exspectetur; et siquidem appareat nullum futurum, ante finem huius conuentus noua indicantur comitia, quibus de relligionis caussa statuatur. quod ad cameram imperialem attinet, a qua, si cui vis fiat, auxilium petendum sit, orare, vt de conferendis in eam stipendijs, et de constituendis iudicibus quamprimum agatur: in quo si inter ipsos non conueniat, petere, vt totum negotium fidei et arbitrio Caesaris committatur. superesse, vt de bello Turcico deliberetur, inferendum sit an cunctandum, et praesidijs per limites dispositis defensando potius quam inuadendo res geri debeat. vndique crebris nuncijs afferri, Turcam cum potenti exercitu in Pannoniam descendere, eoque rem adductam esse, vt maturari auxilia et pecuniam in eam rem conferri quam primum oporteat. ad ea Protestantes, et in his Coloniensis, et Palatinus III Non. April. scripto responderunt, mirari se, quomodo cum relligionis caussa conuenerint, vt iuxta Spirense decretum de ea statuatur, totum negotium ad concilium Tridentinum remittatur, quod ipsi vt minime legitimum et liberum probare non posse iam saepius professi sunt: prius ergo esse. antequam de bello Turcico agatur, vt concordiae inter eos sarciendae ratio ineatur: frustra enim, dissidentib. ob relligionem animis, de bello communibus sumptibus suscipiendo deliberari. quorsum enim hoc turbulento rerum statu bellum suscipi, nisi vt Germaniae et Italiae vires atterantur nullo profectu? prius pacem domi stabiliendam esse, quam ad bellum externum proficiscantur principes: nec dubitandum, rebus domi pacatis, at conscientijs inprimis, quin alacrius multo in Turcam sint ituri, et alacritatem Deo prosperante felix et faustus secuturus sit exitus. interea Spirensi decreto stetur, nec cuiquam propter relligionem periculum creetur. camera etiam Spirensis ita ordinetur, vt cuique ius a minime suspectis iudicibus aequabile reddatur. Protestantibus intercedentibus reliqui principes relligionis controuersias ad concilium Tridentini indictum referri, et cameram ex antiquis imperij legibus constitui, in qua secundum ius scriptum iudicetur,


page 39, image: s039

postulant: interea ex omni numero deligi petunt, qui de bello Turcico consilia conferant. post multas altercationes, quibus ad Non. Maias vsque res extracta est, cum Caesar iam in itinere esse nunciaretur, in eius aduentum dilatum negotium. is XVII Kal. Iunias Vormatiam venit. postridie Alexander Farnesius Cardinalis Paulli III nepos eo etiam accessit. valde pupugerat Pontificis animum mentio de perscribenda emendationis formula decreto Spirensi iniecta. itaque eo missum Farnesium haut temere a plerisque creditum est, vt decreti illa pars reuocaretur. nihil tamen ab eo publice actum. coram Caesare repetita actio, cuius summa erat, vt modo relligionis caussa nihil moueatur, neque Tridenti indicto concilio, quod pro legitimo non habeant, parere teneantur; et camera iuxta Spirense decretum ordinetur, hac lege de bello Turcico inpraesentiarum consilia conferantur. quod se praestare non posse Caesar per Granuellanum et Nauium respondit. qui enim excusare se possit apud orbis Christiani principes, si concilio, quod ipsorum caussa cogatur, non pareant? si quas habeant legitimas suspicionis caussas aut obiectiones, eas quominus coram Patrib. proponant, non impedire, modo et legatos eo mittant, nec antequam de progressu et exitu concilij constet, eius auctoritatem defugiant. aderat Ludouicus AEmarius Griniani comes, qui Francisci nomine principes, vt Ferdinandi verbis fidem faceret, orauit, pro amicitia, quae ipsi cum imperio intercedebat, vt conciliandis relligionis discordijs gnauiter in cum berent; et quando Concilium a Pontifice ea de caussa indictum esset, legatos illuc mitterent, et se illius sententiae parituros promitterent. Grinianus, licet literarum rudis, ex Turnonij Cardinalis cognati consilio, qui impense Pontificis auctoritati faueret, Vormatiam missus fuerat, vt cum de Caesaris et Francisci voluntatum consensione constaret, Protestantibus terror inijceretur, quominus concilij auctoritati intercederent. tandem cum frustra diu de relligionis caussa, de camera, de bello Turcico disceptatum esset, quod nulli aut admodum pauci principum legati adessent, Caesar prid. Non. VItileis conuentum dissoluit, et in proximum mensem Ianuarium Ratisponam comitia indicit; eo, si per valetudinem liceret, venturum se recipiens: ipsi vicissim vt adsint, hortatur, atque vt aliquando relligionis dissidium componatur, aliud theologorum colloquium instituit, et vtrinque quaternos collocutores, ac binos auditores, eosque sub Kal. Xbreis adesse Ratisponae, et ante comitia collationem inchoare iubet. res ad discordiam iam manifestam spectanteis ad bellum omnino inclinauit Henrici Brunsuici proteruia. is ingenij turbidi et vitae perditae homo in Galliam profectus, a Francisco grandem pecuniam emunxerat, specie conscribendorum in Germania militum contra Anglum, qui et ipse in Saxonia duce Friderico Rifebergo delectus habebat: sed accepta pecunia et magna militum manu, quam occultissime potuit, coacta, alio vireis et consilia vertit; et quanquam a Caesare, vt ab armis discederet, et legibus experiretur, palam iuberetur, Roteburgum Bremensis ditionis oppidum frustra aggreditur: inde per inferiorem Saxoniam populabundus discurrit, et ciuitatib. maritimis, nisi a Smalcaldica foederatione discedant, omnia extrema minatur. id iniecit suspicionem non mediocrem Protestantibus, conniuentia, immo consilio Caesaris rem geri, occasionem bello ex successibus Brunsuici quaerentis. itaque occupandum rati, duce Lantgrauio exercitum quam celerrime conscribunt. Mauritius Henrici F. et Ernestus Brunsuicus mox copias coniunxerunt, et recta contra Brunsuicum, qui tum Volfebutellum primariam agri Brunsuici arcem obsidebat, ducunt. is exitus belli fuit, vt post multas ludificationes frustra deprecante et satagente pro Henrici salute Mauritio, postremo ipse se et Victorem filium in Hessi manus victum tradere cogeretur. id cum Caesar, qui tunc Brugis erat, ex litteris Lantgrauij, qui Henricum et socios proscribi postulabat, resciuisset, vicissim ad Lantgrauium per Nic. Conritium litteras dat cum mandatis, quibus culpam Henrici eleuare conabatur, et vt ipse moderate victoria vteretur, captiuumque pro vetere principum consuetudine liberaliter et honeste haberet, hortabatur; postremo cum nullum ei aut socijs amplius metuendum esset periculum, petebat, vt copias dimitteret, pacemque coleret, et si quid vlli ob belli societatem aut summissum Henrico auxilium succenseat,


page 40, image: s040

legibus experiretur. auxit suspicionem, quod Caesar publicae pacis violatae poenam Henrico et socijs irrogare recusaret, intereaque specie belli Turcici comparatis copijs et vndique accersitis auxilijs maximum belli apparatum instrueret. quanquam multis persuasum fuit, Caesarem initio ad arma Turcica propensum, vnde plus gloriae, minus damni et inuidiae reportare potuisset, dein a Pontifice cum quo Genuae, Niceae, Lucae, ac postremo Buxeti familiare colloquium habuerat, inductum sententiam mutasse, et arma contra Turcam parata in Germanos vertisse, pessimo sed solemni et vsitato Pontificibus R. sicuti Protestantes iactabant, consilio, qui eos, inter Christianos, qui ipsorum nimiam potentiam in dubium vocant, capitaliori odio, quam ipsos Christiani nominis hosteis, hactenus semper persecuti sunt. igitur Caesar siue Pontificis consilio, qui magna auxilia pollicebatur, siue ambitione, aut etiam necessitate ob eas quas diximus caussas adductus, exeunte anno Gerardum Veltuicum hominem doctum et linguarum apprime peritum Constantinopolim misit, vt de inducijs cum Turca Ferdinandi nomine ageret, quo iam ante Monlucium a Francisco missum intelleximus. cum theologi Ratisponae conuenissent sicut praeceptum erat, missi qui Caesaris nomine praeessent, Mauritius episcopus Eistetensis, et Fridericus comes Furstembergius collega. a die VI Kal. Febr. ad III Kal. April. longis et implexis disputationibus, quippe cum de ratione agendi inter ipsos non conueniret, ab vtraque parte tempus extractum est. tantum de iustitia, quae nobis imputatur, actum est inter Petrum Maluendam, Eberardum Billicum, et Martinum Bucerum. tandem re infecta Protestantes primi discedunt, aegre id ferente Caesare, quod dissoluto colloquio, rei, quam occulte moliebatur, tegendae commoditatem eripi doleret, iam enim vbique fama de bello Germanico percrebuerat; eaque de caussa Protestantes Francofurti ad Moenum conuenerant, vt in commune consulerent, et iuxta Smalcaldicum foedus, iniuriam, si quae relligionis caussa inferretur, communib. armis et sumptib. propulsarent. ibi palam actum de concilio Tridentino, quod eo anno inchoandum esset, de foedere prorogando, de belli Brunsuicensis iam confecti sumptib., de non deserendo Coloniensi Romam ad caussam dicendam a Pontifice vocato, de sollicitando denique Caesare, vt quod de relligionis caussa Spirae decretum sit, confirmet, et cameram vti toties receperit, constituat. eodem fere tempore Palatinus, vt suorum votis, sic enim aiebat, satisfaceret, cum in relligione iam multos annos conciliationem et emendationem frustra sperasset, remque differri diutius periculosum existimaret, per ditionem suam abolita Pontificia auctoritate doctrinam Lutheri recepit, eaque de caussa Paulum Fagium Tabernis Rhenanis in Palatinatu natum Heidelbergam euocauit. is sub Volfango Capitone perfectissimam linguae sanctae cognitionem adeptus, cum egestate premeretur, Petri Bufleri viri locupletis et Isnae, in qua ille docebat, senatoris liberalitate subleuatus, Heliam illum Iudaeorum doctissimum accersendum curauit, et instituta typographica officina maximum ad solidam rerum Hebraicarum intelligentiam momentum attulit. cum vrgeret Palatinus vt Moguntinus et Treuirensis legatos ad Caesarem pro Coloniensi collega mitterent, illi offensionem veriti recusarunt. tandem delegatis a ceteris principibus qui pro Coloniensi apud Caesarem intercederent conuentus soluitur. interea Lantgrauius ad Granuellanum scribit, vndique afferri, bellum a Caesare et Pontifice contra Germanos parari: ita vt e Belgio in Coloniensem, ex Italia in superiorem Germaniam fiat impetus, iamque ad id copias coactas; quorsum enim eae pertineant, pace cum Gallo facta, et inducijs cum Turca, vti nunciatur, pactis, non videre: ceterum cum id contra pacificationem Norimbergae primum, dein Ratisponae et Spirae confirmatam fiat, non posse in animum inducere, Caesarem, in eos, quos de se benemeritos et semper obsequenteis expertus sit, quidquam inclementius moliri: sui tamen officij existimasse ipsum de ea re familiariter monere. eadem occulte ab Augustanis per Sebastianum Schertelium ducem strenuum ad Palatinum atque ipsum Lantgrauium perlata sunt. Granuellanus contra responso ad Lantgrauium dato, pernegare quidquam contra ipsos parari, et si quos milites conscribat Caesar, id alio spectare; postremo Caesarem pacis cupidum


page 41, image: s041

et ab omni belli cogitatione alienum confirmare. Caesar iam de conuentu Francofurti habito resciuerat per Christophorum Carlebicium a Mauritio Saxone, quamuis huic foederi nomen minime dedisset, missum Francofurtum. itaque veritus, ne illi, quod erat, suspicati anteuerterent, Nauium ad Coloniensem et Moguntinum (is erat Seb. Hesestenius in locum Alberti Brandeburgici nuper mortui suffectus) atque Palatinum VIIviros mittit, qui eadem, quae Granuellanus scripserat, voce praesenti confirmaret. verum cum ad Protestantium pro Coloniensi intercessionem, cui se adiunxerat Brandeburgicus VII vir, Caesar minime ex eorum sententia respondisset, et interea inchoato Tridenti concilio (id actum VII Eid. Ianuar.) scirent vrgere pontificios ministros vti Germaniae principes se decretis illius parituros promitterent, omnia secus quam a Caesarianis dicerentur, a foederatis accipiebantur: quia tamen Nauius cum apud Raenardum comitem Solmensem in itinere diuertisset, deque belli rumorib. qui circumferebantur sermonem habuisset, dixerat sibi consultum videri, si Lantgrauius ad Caesarem veniret; sic enim fore vt omnis suspicio et diffidentia quae ex delationibus vtrinque factis nata sit, tolleretur: Lantgrauius a Solmensi monitus acceptis publicae fidei literis Spiram accessit, quo iam Caesar Ratisponam iturus venerat: affuit et Palatinus VIIvir, et Vilelmus Masbachus Virtembergici principis orator. Lantgrauius primum ad priuatum colloquium admissus coram Caesare, quod nuper Francofurti actum sit, excusat: et qui rumores de bello Germanico impulsu Pontificis a Caesare gerendo vbique spargantur, exponit: postulat vt quod hactenus sperauerint, id ab ipsius clementia consequantur: vt controuersia relligionis rite coacto Germanicae nationis concilio dirimatur: pax interea Spirensibus comitijs promissa inuiolabiliter seruetur, nec cuiquam Augustanae confessionis professio fraudi sit. cum Caesar contra dilutis suspicionibus, quae a Protestantibus obijciebantur, vrgeret, vt concilio Tridentino, quod ipsorum rogatu et caussa congregandum curauerit, se subijcerent, Lantgrauius contra illud tanquam illegitimum repudiabat, quippe inquo libertas disceptandi non detur, neque in Pontificem citra periculum dicere liceat. ad hoc Ioannis Hussi exemplum in medium proponebatur, et recens Io. Diazij Hispani parricidium, quod relligionis praetextu excusabatur; eoque fieri dicebat, vt boni quidquam aut sani a Pontifice et Pontificis ministris sperare non possint. heic interfatus Caesar non ea se mente concilium cogi curasse dicit, vt cuiquam ex confessionis Augustanae socijs vis fiat, quicquid tandem in eo decretum sit; sed cum de ecclesiae caussa agatur, vt Patres si quid in doctrina et disciplina peccatum sit, emendent, atque ipsi in se suosque mores seuere inquirant. hactenus nihil a Caesare expostulatum de iniurijs ob controuersiam de regno Romanorum sibi et Ferdinando fratri a foederatis et alijs principibus factam, de restituto Vlrico Virtembergico, et Henrico Brunsuico capto ac spoliato, ne quam belli suspicionem vel mediocrem inijceret. verum quo restegeretur, et imparati facilius opprimi foederati possent, postulatum, vt rursus theologi, qui re infecta discesserant, Ratisponam conuenirent, quo et ipse Lantgrauius si sub initium non posset, saltem sub exitum comitiorum accederet. eadem et postea coram Palatino acta, vbi cum Lantgrauius instaret vt Spirensi decreto staretur, Granuellanus ingenue confessus est illud tempori fuisse accommodatum, quo facilius Caesar auxilia a Germanis contra Gallum impetraret, et, ne Gallus in Germania militem posset conscribere, impediret. ceterum integrum esse vt de aequitate eius amplius deliberetur. post multas altercationes ex Palatini sententia de re tota ad Ratisponensia comitia, quorum tempus instabat, referri placuit. lata interim Romae sententia XVII Kal. Maias Coloniensis ecclesiae communione summouetur, atque insuper mandatur ipsius ditionis nobilitati et plebi, ne deinceps ei pareant, iureiurando, quo sint ei obstricti, remisso. sub id tempus Martinus Lutherus turbarum contra pontificiam auctoritatem conciliatarum auctor, annos natus LXIII in patria Islebij, quod est Mansfeldicae ditionis oppidum, moritur XII Kal. Martias, illuc Virtemberga, vbi docebat, a Mansfeldijs comitibus vocatus, et arbiter electus, vt dissidium, quod inter ipsos de finibus et hereditate erat, componeret. poft


page 42, image: s042

cenam proxime ante noctem qua decessit, cum rogaretur, num in illa sempiterna vita simus altera alterum agnituri, ita esse aiebat, et scripturae testimonijs confirmabat. vt certatim cum viuum multi complexi, sic nec morte quidem ab eius amore diuelli potuerunt: Mansfeldij siquidem cadauer, quod hinc originem duceret, in suis finib. sepeliri debere contendebant: sed vicit Io. Friderici auctoritas, qui, vt Vitebergam referretur, atque ibi terrae honorifice mandaretur, obtinuit. morienti adstitit Iustus Ionas Nortusa veteri Cheruscorum opido natus, olim Io. Friderici Saxonis VIIviri liberorum educationi admotus, eorumque fortunae calamitosissimis temporibus perpetuus comes, et Lutheri ipsius ad extremum constans minister, qui decimo post anno atque adeo climacterico suo Eisfeldiae, vbi docebat, fatis concessit. Caesar mense Iunio Ratisponam venit; venerunt et Protestantium legati. ibi Moguntinus et Treuirensis cum Coloniensi iam Romae proscripto, et Palatini, Saxonis, et Brandeburgici VII virorum legatis, minime consilia, vti fieri assueuerat, communicant, sed Caesaris voluntati morem gerentes contiuo concilium Tridentinum approbant, et Caesarem vt illud tuendum ac seruandum suscipiat, hortantur, postulantque vt eo Protestantes veniant, et in synodi decreta consentiant. de inducijs cum Turca pactis iam vulgabantur sermones: itaque Caesar, ne nimia dissimulatione suspicionem augeret, fassus est interuentu regis Galliae impetratas vnius anni inducias. renouata tamen belli Turcici mentio, quod illas mense VIIIbri proximo exituras diceret, vt cum de bellico apparatu, qui in Belgio et in Italia instruebatur, constans cottidie rumor afferretur, id tantisper expeditionis Turcicae praetextu excusaret, dum res in apertum bellum erumperet. cum inde Spirense decretum vrgerent Protestantes, inde Caesar in sententia permaneret, vt Tridentino concilio negotium relligionis permitteretur, tandem palam ad arma ventum est: biduoque post Aliprandum Madrucium, Georgium Regenburgium, Io. Iacobum Medicinum Meleniani marchionem (ille Insuber, sed propter adfinitates multae auctoritatis inter Germanos dux) et Georgium Schaumburgium comitem cum pecunia dimittit, vt delectus habeant: inprimisque Maximiliano Ecmondano Burano negotium dat, vt coactas in Belgio peditum et equitum copias quam celerrime et tutissime ad se in Germaniam adducat. missus et Romam Christophorus Madrucius Cardinalis ad promissa auxilia quam citissime euocanda. Pontificicerto constabat relligionis caussa bellum geri. itaque iam anno superiore de numeroso exercitu conscribendo fama dispersa, et ducib. electis momento ad signa omnes confluxerunt. apud Germanos principes, quorum plerique etiam exijs, qui Caesarem sequebantur, Lutheri doctrinam amplectebantur, aliae praetexebantur rationes; nempe imminui maiestatem Imperij, et paullatim paucorum audacia, qui ceteros pessimo exemplo corrumpant, in contemptum abire. bellum igitur se suscepisse aiebat Caesar, non relligionis, sed iuris et aequi conseruandi, Imperatoriae dignitatis et Germanicae libertatis recuperandae caussa, quam per seditiosos oppressam doleant omnes boni. sui igitur officij duxisse, quantum habeat virium et potentiae, id omne tuendae Imperij maiestati impendere, nec aliud quaerere, quam vt paucorum castigatione Germanicae saluti et securitati consulatur. in hanc sententiam ad Coloniensem et Palatinum scripsit: ac postea etiam ad ciuitates, atque in primis ad Argentinenseis, Norimbergicos, Augustanos, et Vlmenseis; admoniti et ciuitatum legati, qui comitijs intererant, a Nauio et Granuellano, vt suos in officio continerent, nec factiosorum quorundam coniurationis, qui specie relligionis omnia diuina et humana iura confundant, et in alienas possessiones inuadant, participes esse vellent; non ciuitates peti, quibus bene velit et faueat ex animo Caesar; sed seditiosos duces, qui nisi domiti, nunquam quieturi sint: in eos tendere arma Caesaris pro amicis eos habituri, qui aut secum vireis coniunxerint, aut hosteis non iuuerint. Argentinen suo et reliquarum ciuitatum nomine respondent, et refutatis criminationibus, quae Augustanae professionis socijs obijciebantur, Caesarem a bello, et ipsi, et vniuersae Germaniae exitioso dehortantur, non obscura significatione hostilis animi, si ipse hostili animo prior foederatos lacesseret. magnum momentum haerenti adhuc Caesari addidit speratum a Germanis ipsis auxilium,


page 43, image: s043

quod haut facile factu crederet, Germanos tam potentem gentem omnino debellare, nisi viribus eorum diuisis Germanicum robur contrario Germanorum robore frangeret. Ioannes Henricus Brunfuicus cum Io. Brandeburgico Henrici captiui genero egerat, vt ipse et vna Albertus Ioannis patruelis coniunctis secum viribus, Lantgrauium plus nimio insolescentem reprimerent, et Henricum ex eius manib. criperent. Ioannes haut grauate consensit pudore non minus, quam priuata caritate motus. sed Albertus condicta semel ad colloquium die, Egregium, inquit, o Ioannes, tuque Henrice, pro socero et patruo vterque solliciti, facinus aggredimini: sed verendum, vt tanto certamini pares contra tam potenteis aduersarios, Io. Fridericum Saxonem dico et Philippum Lantgrauium, fitis; etsi enim et iustissima et honestissima belli caussa subest, quae eos summe inuisos omnibus Germaniae populis efficere debet, tamen cum relligio, quae multos implicatos tenet, praetexatur, procul dubio est plureis illius respectu ad eos se aggregaturos, quam personarum odio vobis in iniuria vindicanda auxilio futuros. itaque tutius videtur, vt occasionem, quae se, vti spero, breui in manus dabit, praestolemur, quam bonam caussam praecipitatione amittamus: neque tamen id eo dico, vt consilia vestra morer, particeps vtique prosperorum et aduersorum futurus, si vobis minime cunctandum esse videatur; in eamque rem fidem obstringo, quam victoria aut clade nunquam vanam aut fluxam experiemini. cum Ioannes contra parata omnia diceret, et paratis differre noxium semper fuisse, saepius inculcaret, foedus inter eos ictum est contra Saxonem et Hessum; et ipsi XXV OIO peditum, VIII equitum conscribenda susceperunt, quibus semestre stipendium ex aequis portionibus ab ipsis persolueretur: tormenta et reliquum belli apparatum Ioannes ex arce vicina subministrabat. Albertus dux communi consensu delectus, qui ante omnia ad Caesarem, cui percarus erat, proficisceretur, et eum de re tota certiorem faceret. neuter adhuc de alterius mente certus erat, sed communicatis consilijs vterque confirmatior redditus, tamen rem nondum omnino detegendam esse censuerunt. neque deerant, qui Caesarem interea arbitrum sedere, et, quis belli euentus futurus esset, expectare mallent. quorsum enim periculum suarum virium eum facturum, quas integras habiturus esset, cum vel etiam is, quem minus vellet, victor non fine sanguine attritis viribus ab exercitu recenti facile debellari posset? sed Caesar, qui sibi satis virium esse existimabat, quibus cum hoste integro confligeret; ad haec, qui metuebat, ne si a Brandeburgicis et Brunsuico solis res gereretur, et male cederet, infelici principio alacritas suorum retardaretur, non solum sociorum voluntatem laudauit, sed et ei, ne quem forte alium quaererent, se ducem praebuit. iam in armis superioris Germaniae ciuitates et Vlricus Virtembergicus erant, postquam accepto per Nauium responso, de Caesaris mente ipsis certo constitit, ita ordinato exercitu, vt alteram partem, quae ex XXIV vexillis et plerisque e nobilitate constabat, Vlrici duces, alteram, quae a ciuitatib. conducta esset, itidem a ciuitatib. lecti ducerent. hi ad Vlmam conuenerunt omnes, et inde traiecto Danubio Gunspergum VIII Kal. Vtil. petunt: ibi postridie productus exercitus lustratur. duces erant Ioannes Hedecus, Sebastianus Schertelius, Baltazar Gutlingus, Sebastianus Bessererus, Iodocus Rosebergus, Io. Harderus, Matthaeus Longemantellus. hi ciuitatum copias certis condicionibus, vti fieri assolet, sacramento adigunt, vt Schertelio pareant, donec principes foederis duces veniant. idem cum Virtembergicis actum, et ipsis Hedecus dux praeficitur. heic Gutlingus ab Vlrico missus vir vehemens de omnium consensu hanc ad milites orationem habuisse fertur. Si de laude et gloria, commilitones, in hoc bello tantum ageretur, tamen sperarem vos maiorum vestrorum memores, qui toto terrarum orbe plurima vbique nominis sui tropaea fixerunt, animis et robore non defuturos, vt partam retro seculis famam virtute tueremini. nunc cum non de vita et fortunis tantum, quanquam et haec quoque petuntur, sed, quod ijs omnibus pretiosius est, de libertate et relligione certamen sit, non dubito vos eo animosius annixuros, quo non iam patriam et homines, quibus multa debetis, testeis, sed Deum ipsum, cuius omnia nostra sunt, inspectorem habetis, cui nunc consiliorum et virtutis vestrae rationem reddituri estis. nam vitae et


page 44, image: s044

ceterorum, quae ad vitam commode degendam necessaria sunt, iacturam, famae et gloriae comparatione leuiter ferimus; quando quidem ea multis casibus obnoxia extra nos potius quam nostra sunt. nec enim de vita heic multum solliciti esse debemus, quib. potioris vitae post mortemspes est: verum pro illa in hac nobis elaboranduin est, vt nos in hoc respirandi interusurio sic geramus, vt beatitudinis aeternae bona non amittamus; his auspicijs fidem dedimus, commilitones, in hoc signa extulimus; haec summa consiliorum, quae nunc agitantur, hic finis est. libertatem virtute vestra partam, machinis et astu cum hactenus Dei hostes auellere nequiuerint, nunc armis et per vim eripere conantur. et ille quidem, qui se pastorem, qui se agni pacifici vicarium profitetur, quos verbo Dei in pace pascere debuerat, ferro et flammis atrociter exagitat; Pontificem R. dico, qui tot turbarum auctor, Caesarem prudentissimum alioqui et clementissimum principem ad arma contra nos capessenda suscitat, vt acceptam scilicet a Germanis, nam id vulgo iactatur, in vrbe postremo capta et direpta duce Carolo Borbonio iniuriam, eodem, cuius auspicijs illata est, ministro et vindice in insonteis vlciscatur. quod etsi iniquissimum est, tamen patienter ferendum esset, quando nos falsam doctrinam amplecti passim blatterant, si nullum iustius aut magis necessarium orbi Christiano et ipsius adeo ceruicibus bellum immineret. nunc cum cottidie Turcam cum potentissimo exercitu in Pannoniam descendere afferatur, iamque et Paestae et Budae praefectos frequenteis delectus habere, quid aliud cogitare illum putemus, qui sibi Christiani gregis custodiam arrogat, quam belli tam iusti curam omittere, vt lupis ouile incustoditum prodat, et ipse lupis saeuior, miseras oueis, a quo sibi potius caueant, anxias membratim discerpat? quid enim meruimus, qui pro relligione et libertate tot annos oppressa foedus percussimus? qui citra maiestatis Imperatoriae offensionem, et obsequij, quod Caesari, prout debemus, integra side Semper praeitirimus, id vnum egimus, vt ncmini relligio, cuius conseslionem publice exhibuimus, sraudi esset, et emendationis per Saxonicas ecclesias recepta tormula seruaretur, donec libero ac legitimo in Germania coacto concilio, controuersiae exortae componerentur? quid, quod promissa reposcimus? quod Caesarem ad Spirensia comitia, et decretum in his ipso consentiente factum vocamus? nam licet postulata nostra aequa non essent, tamen quia Caesar fidem interposuit, et comitiorum auctoritas accessit, quod petimus, praestari debuit; nos contra impietatis et perduellionis inuidia oneramur, ne cum de R. Pontificis crudelitate et perfidia queri velimus, audiamur: callide id et astute, atque ex ingenio vere illius, cuius se ministrum potius appellare debuit, qui per calumnias et discordias inter nos hodie grassatur, vt CHRISTI regnum, quod pace stat, sparsis dissidiorum seminibus euertat. his artibus a nobis Caesaris animum auertit, qui prauis praui hortatoris consilijs impulsus, exuta Germaniae, quam prae se semper tulit, caritate, nos bello persequi decreuit. cuius quoniam aureis supplicationibus et votis nostris clausas hactenus experti sumus, reliquum est, vt iustis armis contra iniustam vim nos tueamur. maximas et certissimas, quae nobis abunde suppetunt, vireis parui aestimarem, nisi pro relligione et patria, quae secundum relligionem proxima est, sumpta arma prosperaturum Deum confiderem. en illae adsunt, maiores propediem futurae, vbi ceteri, quos iustae caussae fauere certo scimus, conuenerint. at hostis, quamuis in eam curam tot iam annos intentus, quam ambiguis tamen responsis semper dissimulauit, neque nunc etiam dissimulare erubescit, frustra hactenus promissa auxilia expectat, et ab ijs, quos imparatos opprimere sperauerat, ipse imparatus opprimi periclitatur, vt Deo nos curae esse et caussam nostram, iam nemo vel ex hoc indicio dubitare possit. habuit semper et habitura est oppugnatores veritas et innocentia: quid enim mirum, cum virtutem, quae fere prosperis frangitur, aduersis exerceri et acui constet? sed nec defuerunt, aut vnquam deerunt, qui seu diuina ope freti, siue humanis praesidijs adiuti vtramque tueantur. macti ergo estote commilitones ista spe et fiducia. iam duces aderunt Io. Fridericus et Philippus, in quibus aeque pietas et militaris virtus eminet; aderit ipse Vlricus; qui vobis non solum in vi propulsanda operam praebebunt, sed et in inferenda, si opus fuerit, adiutores erunt. interea, vt


page 45, image: s045

omnia recte administrentur, neue hosti incautos nos inuadendi detur occasio, Vlricus Hedecum virum et nobilitate et virtute insignem, cui pareatis, vobis praefecit. cetera Deo, cui nos carissimos esse persuasum merito habemus, permittite. illo siquidem auspice, et violatae relligionis ac perfidiae acerrimo vindice, nihil est quod in iusta caussa iure metuere aut reformidare debeatis. perorantem laetis clamorib. excepere milices, belli inuidia a Caesare, quem etiamnum venerabantur, in R. Pontificem translata. iam Cardinalis Tridentinus Romam venerat, vt de mittendo, quamprimum auxilio Pontificem sollicitaret, cum quo foedus nomine Caesaris icit in has leges: vt Caesar exercitum, et omnia quae ad bellum necessaria sunt quamprimum comparet, et eos, qui concilium, quod controuersiarum de relligione dirimendarum caussa inchoatum est, in Germania repudient, et errores nuper exortos tueantur, vi et armis ad priscam relligionem et summi Pontificis obsequium reducat, omni prius ratione tentata, an citra armorum violentiam ad bonam mentem adduci queant; nullam cum ijs pacem faciat, quae ecclesiae et dignitati pontificiae damnosa sit: Pontifex vicissim praeter C aureorum millia, quae iam deposuerit, totidem alia Venetijs consignet in illud bellum expendenda, et prius confecto bello, si consumpta non fuerint, ad Pontificem reditura. ad haec in hoc bellum X OIO peditum, IO equites, quibus quem velit legatum et duces ac centuriones praeficiat, per semestre tempus subministret. permissum et Caesari, vt dimidiam bonorum ecclesiasticorum partem per Hispaniam hoc anno sumeret, ex hisque tantum diuenderet, donec IO aureorum OIO summam confecerit, ea lege, vt de regio patrimonio tantundem oppigneret: id iam anno superiori inchoatum et conceptum, demum VKal. VItil. publicatur. quod vbi legati foederatorum, qui Vlmae conuenerant, resciuerunt, non iam cunctandum rati Senatui Veneto scribunt, et de Pontificis iniuria questi, cui se Caesar coniunxerit, orant, ne copijs ex Italia in Germaniam tendentibus dent iter per suos fineis: quid agatur videre ipsos, et quorsum illa coniunctio euasura sit, si ex voto res succedant, non minore Italiae quam Germaniae dispendio. in eandem sententiam ad Heluetios scribunt, et commemoratione antiquarum, quae ipsis cum domo Austriaca intercesserunt, controuersiarum et simultatum, quo in discrimine versentur, demonstrant; Raetos item et Tirolenseis iam de Italicarum copiarum aduentu anxios, datis litteris, vt eas transitu prohibeant, similiter hortantur. interea Schertelio copiarum a ciuitatibus conductarum praefecto negotium dant, vt hosteis, qui ad Alpium radices delectus habebant, antequam omnes simul sub signis sint, inuadant, et opprimant. Pontifex nondum publicato foedere ad Heluetios literas dederat V Non. Vtileis, quibus laudata ipsorum pietate, fide et concordia eos de Caesaris consilio certiores faciebat; cui se socium libenter adiunxisset, vt relligionis caussam, quae sibi pro munere et Imperij maiestate curae summe semper fuerit, sua opera, quantum possit, adiuuaret: orare ergo, vt vtrique aequos se praebeant, et in beniuolentia, qua hactenus et Romanos Pontifices et Caesares prosecuti sint, perseuerent, subministratis in tam iustum bellum auxilijs. Cum vero Palatinus per Volfium Affestenum equitem legatum suum Ratisponae interpellaret Caesarem, vt in quem tanti belli apparatus instrueretur, certo sciret, et vt sibi intercedere liceat, impense obsecraret, per Nauium et Granuellanum responsum est, in seditiosos et quietis publicae pertur batores bellum parari; quos autem velit dicere Caesar, illi satis cognitum esse, vel ex ijs quae nuper acciderint; quippe non contentos coniuratos Henricum Brunsuicum iniussu suo armis petijsse, ac postremo ad deditionem compulisse; in societatem criminis eriam ciuitates secum traxisse, itaque Brunsuicenseis, Goslarienseis, Hildesemios, Hanobrios ab illis facibus incensos Volfebutelum primariam Henrici arcem, quam superiore anno captam praesidio tenebant, solo aequasse, vt scelere obligati a foedere seu potius coniuratione secum inita diuelli non possint. id vero amplius dissimulari non posse citra maiestatis imperatoriae, quam tuendam Caesar susceperit, dispendium; nihil hactenus ratione, nihil admonitionibus profectum; itaque necessitatem armorum impositam fuisse, quae tamen aegre sumpta libenter depositurus sit Caesar, si coniurati ad bonam mentem redire, et ei satisfacere malint. accepto responso Palatinus ad


page 46, image: s046

Saxonem et Hessum illico litteras dat, et quid cum Caesare egerit, exponit, atque proposita periculi magnitudine, quo se et Germaniam inuoluant, eos vtili magis quam generoso, vt ipsis videbatur, consilio ad pacem hortatur; neque enim desperare se, si Caesari satisfaciant, quin aequas ab eo condiciones impetrare possint, ad idque intercessionem pollicetur. his autem posse mitigari Caesaris animum dicebat, si condonari sibi offensionem peterent; deinde, si quid minus aeque factum esset ab aliquo, emendaretur; postremo, si quid alieni possiderent, eius rei arbitrium Caesari, vel alij cuipiam, cui videbitur ei, permitterent. at Saxo et Hessus, quanquam minime dubitabant, Caesarem a Pontifice persuasum iampridem ad bellum se Germanicum comparare, tamen ex colloquio cum eo nuper ab Hesso Spirae habito coniectauerant, eius animum non omnino a pace et concordia abhorrere, ideoque rem conuenturam esse nondum huc vsque desperauerant. his vero intellectis, cum iamdubitationi locum reliquum non esse perspicerent, statim ad socios scribunt, vt copias cogant, neque se callidis aduersariorum consilijs decipi auta foedere diuelli patiantur. ipsi interea ad Caesarem litteras dant, quib. crimina, quae obijciebantur, diluunt, et a bello sibi inferendo, vt iniusto et Germaniae damnoso, eum dehortantur: dein renouata Spirensis decreti mentione, quod bello illo violari et irritum reddi, aiebant, tum iurisiurandi, quo in accipiendis imperij insignibus se obstrinxerat, relligione ante oculos posita, orant, vt tranquillitati publicae consulat, neque vi illata insonteis potius ad iustam defensionem, quae iure naturae cuique permissa est, prouocare, quam omisso tam pernicioso consilio eorum fidem et obsequium experiri velit. eodem tempore ad Franciscum et Henricum Angliae regem nuper pacificatos legatos mittunt, qui de auxilijs in hoc bellum subministrandis ipsos sollicitent. et quia videbant perduellionis metu, nam id vnum vrgebat Caesar, plerosque etiam ex Protestantibus sensim ab ipsis alienari, et aut domi sedere, aut, si non liceret, Caesarem sequi malle, scripto edito demonstrant, relligionem et confessionis Augustanae socios peti; falso de rebellione querelas institui; nec magis vere dici, hoc bello de Repub. constituenda agi, quae nulla omnino sit, si quod libertatis Germanicae hostes moliantur, obtineant: Si enim, aiebant, ferro rescinduntur, quae, communibus comitiorum suffragijs secundum imperij leges decreta sunt, si vnius voluntate tot principum et ciuitatum sententiae euertuntur, si libidini paucorum publica salus committitur, quae Reip. constituendae ratio, quae salus, quae tranquillitas sperari potest? atqui hoc agitur impulsu R. Pontificis, qui iam fascinatis omnium Christianorum principum mentibus, ne quid sit, quod immoderato suo imperio resistat, libertatem Germaniae oppugnare constituit, et, cum relligionis caussa libere et pacifice tractari debeat, vim et turbas adhibet, quo tam bonum opus ex ipsius arbitrio conficiatur, sin minus, omnino interrumpatur. nam quod ad concilium attinet, quo controuersias de relligione decidi oportuit, id ipsum non abnuere, quicquid in contrarium iactetur, modo liberum sit, et vt liberum sit, in Germania habeatur. id semper prae se tulisse, testeisque eius rei litteras esse et scripta ab ipsis euulgata, sed hactenus libertatem in eo desideratam fuisse, vt ex verbo Dei citra metum et assentationem caussa disceptaretur. scire omneis, quid concilio Constantiensi decretum sit, de fide publica; Ioannis Hussi et Hyeronymi Pragensis exemplo multos merito deterreri; sed praecipue recenti Ioannis Diazij parricidio: de quo cum apud Caesarem expostulatum esset in comitijs, nihil obtineri potuerit, impunitoque tanto scelere effici, vt omnia tuta Protestantes timeant: quippe cum sciant Pontificiorum factiosis prensationibus factum esse, vt inultum flagitium magno reip. Germanicae pudore et probro remanferit; frustra ergo obtendi concilij repudiationem, vt iusta caussa armis praetexatur; ipsam relligionem peti, quam ex foedere tueri teneantur; nam id ipsis per Spirense decretum licere. frustra etiam priuatas offensiones et simultates in medium afferri, quae sopitae et compositae iam dudum sint. nam quod ad Saxonem, cuius fratris et patrui egregia extanterga Caesarem merita, quicquid inter eum et Ferdinandum dissidij fuit, penitus extinctum fuisse Spirae ante biennium, pacta ad arctioris necessitudinis vinculum Helionora Ferdinandi filia cum Saxonis filio, hac lege, si de relligione inter partes conueniret.


page 47, image: s047

nihil ab eo tempore admissum, quod illum adeo inuisum Caesari reddere debeat, vt eum bello persequatur. nam si ob Flugium episcopatu Neoburgensi a Saxone exclusum succenseat, paratum Saxonem aequorum arbitrorum iudicio vel ipsius Caesaris stare. nec in Hessum iustiores odij et vltionis caussas proponi, quae illi, si quae fuerint, ob bellum quibusdam turbulentis illatum, et Virtembergicum in auiti patrimonij possessionem restitutum, iam ante quinquennium Ratisponae a Caesare condonatae sint; itaque nec postea Vilelmum Cliuensem, cui bellum Caesar intulerat, iuuisse, quod ita cautum esset, et amicitiam Caesaris omni obsequio et officio ex illo coluisse. iam quod de bello Brunsuicensi obijcitur, saepias a se dilutum crimen, quam vt opus sit eiusdem rei memoriam toties refricare. vim contra ius illatam contraria iustiore vi repulsam; saepius de audacia hominis in comitijs querenti et obtestanti verba tantum data esse; cumque Ferdinandus ad Henricum publicas litteras dedisset, quibus monebat eum, vt ab incepto absisteret, alias secretiores adiunctas, quibus vt nihilominus pergeret, incitabatur: sui ergo officij fuisse, socios et amicos armis infestantem Bello persequi, vt amoto seditionum et incendiorum duce, pax ciuitatibus et dignitas Imperio restitueretur. sed neque Caesarem Hesso, cum in colloquium nuper Spirae admissus esset, ea de caussa succensuisse, aut vllam omnino huius rei mentionem factam fuisse. quod vero de iurisdictione afferatur, quasi ab Hesso impediatur, grauissimam ei et socijs iniuriam fieri. quid enim durius aut iniquius, quam coram suspectis iudicibus litigare? actum saepius fuisse de constituenda aequabiliter Camera; protelationibus rem huc vsque dilatam, et prorogatam interea iurisdictionem, male animatis illis iudicibus, qui se et reliquos foederatos importunis litibus ac iudicijs vexent; vt inique hoc nomine ab inimicis accusari ipsos appareat: quod amicos, et Smalcaldici foederis socios sollicitarint, aeque praeter aequum vitio verti; nam neque contra Caesarem, neque contra imperij leges, sed pro libertate Germanica, pro decretis imperij, pro fide publica interpellatos esse; vt diligenter apud se expenderent, an salua fide et iurisiurandi, quo socijs adstricti sint, relligione, in relligionis caussa Caesari operam suam addicere potuerint. nam non videre, quomodo Albertus et Ioannes Brandeburgici, quod pace illorum dictum velint, foederatos deseruerint: priuatas offensiones, quae obtendantur, non tanti fuisse, vt fidei et salutis propriae immemores arma contra socios sumere debuerint. foederibus enim et priuatis et publicis cum Caesar excipitur, ita exceptum intelligi, si potestate sua minime abutatur, si nihil contra relligionem, nihil contra libertatem moliatur. in spem belli contra Turcas, veros Christiani nominis hosteis, iam ab illo tempore erectos omnium animos fuisse, cum decreta sunt Caesari auxilia contra Gallum; confecto illo bello ope Germanorum, nunc arma in Germanos bene de ipso meritos nulla iusta de caussa verti. Deum se suae innocentiae testem habere, Deum auctorem pacis et concordiae, quas semper exoptauerint, Deum proeliorum arbitrum, cuius auspicijs, quando ipsius caussa agitur, militent, et quo duce parati sint aleam belli subite, quando de pace hactenus conueniri non potuit. mox et ad Ioannem Brandeburgicum scribunt, et foedus illi ac fidem in memoriam reuocant, quamque se impio et pudendo piaculo obstringat, si a foedere discedat, demonstrant. interea Pontifexre euulgita publico diplomate supplicationes indicit Eid. itidem Vtil. eo Christianos omneis hortabatur, vt puris mentibus preces et orationes apud Deum funderent, pro felici subsessu belli contra prauae doctrinae in Germania fectatores et propugnatores, a se et Caesare communibus copijs ac sumptibus suscepti. Iam Caesar Annam et Mariam Ferdinandi fratris filias Alberto Vilhelmi Baioariae ducis filio, et Vilelmo Cliuensi, quem ab adfinitate in Gallia, vti diximus, contracta abduxerat, Ratisponae desponderat, duobus potentissimis Germaniae superioris et inferioris principibus nouo necessitudinis nodo obstrictis, ne auxilia, quae inde ab Italia, inde ex Belgio propediem expectabat, transitu prohiberentur. et quanquam omnia prudentia summa ac diligentia, adde etiam dissimulatione et silentio confecisse sibi videretur Caesar; quia tamen e longinquo petenda auxilia erant, et exiguo admodum comitatu, vt rem tegeret, ad comitia venerat, effici non potuit, quin foedera ti, quibus


page 48, image: s048

copiae e propinquo confluebant, priores in armis essent, et Caesaris conatibus anteuerterent. nam copiae a Virtembergico et ciuitatibus conductae ad Vlmam conuenerant, et Hessus VIII Kal. Vtil. exercitum in hostem eduxit, quod eo facilius eis fuit, quod milites Germani, quorum opera Franciscus in bello Gallico nuper vsus fuerat, dimissi ad ipsos transierant, ductore Huberto Biclingo comite, et Georgio Recrodo Hessi beneficiario. iam Schertelius ad Alpium radices, quo missum eum antea diximus, cum exercitu peruenerat, vt delectus, qui ijs locis habebantur, turbaret, et venientibus ex Italia copijs aditum intercluderet. duae sunt omnino viae per Tridentum ex Italia in Germaniam tendentib.: Tridento siquidem, vti perscriptum est in Itinerario, Sublauionem, quae est hodie Brixinensis episcopi sedes, inde Vilpetenum vicum ad Brenum montem, et Veldidenam olim, nunc Oenipontem, quod est ditionis Ferdinandi oppidum, itur: ab eo aut secundo Oeno flumine pet Copistenum, ibi iam se aperientib. montibus, aut rursus ad laeuam per Alpeis Raetiae contiguas, ac per Partanum ad Loisam fluuium et Abuzacum, Fiessam hodie vocant, in Noricum descenditur. Schertelius ergo, qui sciret ab Heluetijs et Raetis responsum esse, iter per suos fineis externo militi minime datumiri, ea sibi duo itinera insidenda iudicauit. in crepidinibus Alpium Noricarum Ereberga arx est praerupto vndique saxo imposita, quae angustis admodum, qua tantum, iter est, faucibus imminet, ita vt vel vnus saxorum iactu mille homines aditu arcere possit. eam primo impetu Schertelius cum parua manu eo profectus, deditione per praesidiarios facta, occupat, cum iam in itinere Fiessam oppidum ante cepisset. inde per medias Alpeis citato agmine contendit, eo consilio, vt Oeniponte capto, et duob. illis ingressib. occupatis milite et commeatu ab Italia Caesarem intercluderet; quo tumultu excitatae per agrum Tirolensem copiae vndique Oenipontem ad VIII OIO hominum confluunt ductore Francisco Castelalto Tridenti praefecto, et ad vrbis defensionem relicto praesidio, milites passim per angustias, calleis, et vias distributi, venienti aditum occludunt. hac spe falsus Schertelius, cum fama esset Madrucium et medicinum iam in itinere esse, Erebergam et Fiessam regressus, valido praesidio ijs locis imposito, cum reliquis copijs ad exercitum reuertitur. interea Hedecus, qui exercitui praeerat, Dillingam, quod est ditionis episcopi Augustani oppidum, venit, et arcem deditione capit X Kal. Vtil. oppidanis in fidem adactis. Mauritius Eistetensis episcopus, pacto per suos fineis itinere et comeatu, a foederatorum armis tutus fuit. inde castra promota ad Donauerdam, quod est oppidum Danubio impositum. oppidani quamuis foederati, cum de deditione sollicitarentur, de euentu veriti recusarunt; quod, vti creditur, vim adhiberi vellent, cuius praetextu apud Caesarem aliquando se excusare possent. itaque missis eo copijs, cum vis fieret, in Smalcaldicorum potestatem concedunt. alia parte Saxo et Hessus per Franconiam cum exercitu profecti, cautione de non impediendo comeatu ab Herbipolensi episcopo accepta, magnis itineribus se ad socios contulerunt. erant infoederatorum castris Ioannes Ernestus Saxonis frater, Ioannes Fridericus Saxonis F., Philippus Brunsuicus cum Ernesto, Alberto, Ioanne, Volfango filijs, Franciscus dux Luneburgicus, Volfangus Anhaltinus princeps, Christophorus Hennebergius, Georgius Virtembergicus Vlrici frater, Albertus Mansfeldius cum Ioanne et Volrado filijs, Ludouicus Oetingensis cum cognomine filio, Gul. Furstembergius, Christoph. Oldenburgius, Biclingus, Hedecus comites. militabant et in eorum castris Heluetiorum VII signa; ita diuiso omni exercitu, vt cum Saxo et Hessus praecipui duces essent, copiae tam equitum quam peditum in superiori Germania conductae Hesso attribuerentur, reliquae Saxoni omnes sub duobus praecipuis vexillis comprehensae; quorum cura commissa Henrico Schombergio et Theodorico Taubinio. Schertelius Augustanas, Vlmenseis, et Norlingenseis copias; Furstembergius Argentinenseis ducebat. Recrodus, qui in Gallia sub Francisco diu meruerat, Hessicis equitib. praefectus erat; castrorum magistri Christoph. Stimbergius et Vilelmus Schattus magni nominis duces constituti sunt. ad LXX OIO peditum, XV equitum millia fuisse Caesariani scriptores memorant: ad haec CXX tormenta omnis generis. VI OIO fossorum, ac CCC pontones, carrosque pulueri tormentario globis et


page 49, image: s049

ceteris bellicae rei necessarijs instrumentis subuehendis supra IO CCC, quibus trahendis VIII OIO iumentorum destinata erant; insuper fabrorum, cuniculariorum, pistorum, et huiusmodi artificum ad OIO capita, quae publicis sumptibus alebantur. lustrato exercitu Hessus allocutus est duces, et purgatis criminibus, quae a Caesarianis contra Saxonem et se tanquam perduelleis spargebantur, hoc bello de relligione et libertate agi demonstrat; cumque perorando rogaret, an non parati essent, quaecunque se daret fortuna, quo ducerent, sequi, sublato repente clamore summa cum alacritate duces singuli erecta manu fidem obstringunt. tanto exercitu fretus Hessus, alioqui vir animo elatus, iam despiciebat Caesarem, et eum facile tota Germania, si audiretur, se expulsurum minabatur. itaque Ioachimi Brandeburgici VIIviri, et Mauritij Saxonis legati, qui in castris erant, et petebant, vt de foederatorum consensu apud Caesarem intercedere liceret, cum ad socios reijcerentur, re infecta dimissi sunt. Pontificem ad Heluetios scripsisse supra retulimus, postquam foedus inter Pontificem et Caesarem ictum est; exemplum eius Hier. Franchus Pontificis legatus Luceria ad illos mittit, litterasque VIII Kal. VItil. dat, quib. significat, in eo foedere locum relictum ijs esse, qui in societatem venire velint, vt si ipsi aequum censeant, prout de perspecta eorum pietate confidat, deliberent, an foedere comprehendi velint, et concilij iam inchoati decretis obtemperare. quod Pontifex foedus tam cito euulgauerit, eo consilio fecisse vero fit simile, vt Caesarem, quem moleste ferebat apud alios pro Imperij maiestate, apud alios pro relligione bellum susceptum dictitare, summis difficultatibus obijceret, vt cum semel de belli caussa constaret, in ea amplius praeuaricari non posset. et sane cum Heluetiorum pars eodem mense ad ea in conuentu Badenis habito respondissent, nihil commissuros contra initum cum domo Austriaca foedus, nec de eorum consensu factum, quod multi a Germanis foederatis conducti in militiam abierint, quos reuo caturi essent; pars contra non teneri Heluetios foedere sentiebat, quoniam de relligione ageretur, quod hactenus dissimulatum, nunc ex foedere nuper cum Pontifice facto manifestum sit. hac ratione Pontifex Caesarem ad bellum palam pro relligione gerendum, omisso omni alio praetextu, obstrinxit, quod id ad dignitatem suam, et S. S. ac Concilij auctoritatem summopere pertinere arbitraretur. cum ergo dissimulationi amplius locus non esset, Caesar publico diplomate Saxonem et Hessum proscribit XIII Kal. VItil. eo, postquam de sua egregia erga Germaniam communem patriam voluntate, de beneficijs in eam collatis, atque exantlatis pro publica tranquillitate laboribus, multa magnifice et prolixe commemorauit, de Saxonis et Hessi iniurijs querelam instituit, quorum audacia et temeritate factum sit, vt haec infructuosa reipub. hactenus fuerint, quippe cum pietatis et libertatis colore pacem perturbent, aliena inuadant, bello, quos velint, iniussu suo persequantur, iurisdictionem impediant, et spreta Imperij maiestate omnia pro libidine gerant: cum vero relligionis caussam praetexant, nihilominus contra scripturae testimonia et omnem sacrae historiae auctoritatem supremo se magistratui pertinaciter opponere: cum tamen constet, priscis illis temporibus eos, qui sanguine suo fidem pro veritate obsignarunt, non armis, sed patientia, precibus ac lacrimis grassatos, vt suam obedientiam approbarent, etiam profanis principibus paruisse; vt inde appareat nouos istos relligiosos non alio consilio arma sumpsisse, quam vt Caesarem diademate, sceptro, atque omni denique potestate exuant, et his vsurpatis, relligionem ipsam, quam in ore habent, ac libertatem postremo opprimant: sese hactenus lenitate et clementia infeliciter vsum esse, quibus tantum abest, vt praefracti eorum animi domari potuerint, vt contra audaciores ac ferociores redditi a nulla in se dictis et factis iniuria temperauerint. haec praefatus Caesar eos vt perfidos, rebelleis, seditiosos, minutae maiestatis reos ac publicae tranquillitatis perturbatores proscribit, et in ipsos, vt meriti sint, se animaduersurum, repressaque illorum audacia rempub. constiturum, et quae sui muneris sint facturum pronuntiat. mandat insuper vniuersis imperio subditis principibus ac ciuitatibus, ne quis opem ferat, aut ipsorum caussae se adiungat, poena vitae et fortunarum in eos, qui secus fecerint, addita; si qui iam profecti sint illis militaturi, vti quamprimum domum redeant, imperat: sibi interim,


page 50, image: s050

sicuti teneantur auxilia subministrent, omni foederum aut priuatarum pactionum impedimento cessante, quod nullum esse declarat, et si opus sit, rescindit. postremo nobilitati et populo vtriusque ditionis fidem atque iusiurandum, quo sint eis deuincti, remittit, et si morem gerant, nemini fraudi fore, publica fide cauet, si recusent, eandem, quam perduellibus proscriptis, poenam denunciat. Solutis comitijs haerebatadhuc Caesar Ratisponae admodum exiguo militum numero fultus, tria enim tantum millia Hispanorum peditum, quos ex Pannonia euocauerat, et V circiter Germanorum millia ac IO CC equites circa se habebat. praeter hos nullae adhuc copiae conuenerant. igitur veritus, ne Ratisponam non satis munitam ciuitatem, si diutius in ea maneret, eliceret foederatos, vt saluti et suae et vrbis consuleret, ad Lanzuthum, quo tendere videbantur hostes, castra promouere constituit, praeoccupatoque oppido copias ex Italia venienteis illic expectare: itaque Pyrrho Columna Ratisponae cum praesidio II OIO peditum ex Madrucianis, et CCC Hispanorum relicto, Lanzuthum, quod est oppidum ditionis Baioaricae ad Isaram situm, secundis castris peruenit III Non. VItil. quod cum animaduerterent foederati, Consilio de obsidenda Ratispona omisso, de insequendo Caesare deliberarunt. variatum fuit sententijs, Hesso in Vilelmi Baioari, quippe amici, ditionem infestum agmen immittere non aequum censente; Saxone contra, si e re videretur esse, vt Caesarem adhuc infirmum totis copijs adorirentur, iustissimum existimante, vt pro Germaniae libertate, in qua salus ipsius Vilelmi vertebatur, amicorum principum opibus vterentur: neque enim molestiores se iccirco Vilelmo futuros, quam iam Caesar sit, et propediem magis futurus sit, vbi omnes copiae illuc conuenerint: multa excusari necessitate belli, quae in pace minime ferrentur; leue illud incommodum esse, quod maiore Noricos, quo iam a Caesarianis premantur, in praesentia liberet, et tristi seruitutis iugo in posterum eximat. cum Hessus in sententia permaneret, ne, vti aiebat, pro libertate publica bene sentientis principis animus a se alienaretur, placuit litteras ad eum dari, quibus admoneretur officij, et foederatorum consilij certior fieret, ne non praemonitus iniuriose neglectum se a socijs merito queri posset. igitur eodem die, quo Caesar Lanzuthum venit, foederati ad Vilelmum scribunt, et de iniurijs atque iniquis Caesaris consilijs quaedam praefati, ab ipso petunt, vt Caesaris militem suis oppidis Ingolstadio ac Raeno quamprimum migrare iubeat, aut sibi tantundem praesidij ijs locis imponere permittat: de cetero det iter tutum per suos fineis et comeatum, de eoque per litteras caueat, et intra diem quintum respondeat. dum Caesar pro Lanzuthi moenib. castra haberet, Saxo et Hessus, qui Donauerdae subsederant, iuxta belli legem, scripto bellum denunciant, quo repetitis superiorum temporum actionibus, et purgatis iterum, quae obijciebantur, criminationibus, quam iusta sint arma, quae induerint, multis rationibus demonstrant; nempe pro relligione et patriae libertate, quarum caussa ea esset, vt fidem et obsequium, quib. Caesari deuincti sint, soluat; quae proinde ei amplioris cautionis gratia renuntient, salua imperij maiestate, quam nullatenus minuere aut violare aut velint aut debeant. cum de epistola mittenda deliberaretur, de inscriptione inter duces non conueniebat, Saxone minime eum appellandum Caesarem censente, alioqui se perduelleis fateri, qui Caesari, cui fidem et obsequium debeant, bellum denuntiarent: Hesso contra dictitante, non dignitatem et summum Imperij magistratum eo bello peti, sed eum, qui in illa dignitate ac magistratu constitutus sit, quem propterea Caesarem vocent. altercantibus via media reperta est, inscriptaque epistola, ei qui se pro Caesare gerebat. datur adolescenti nobili comite, vt mos est, tubicine, ad Caesarem perferenda. ille minime acceptam, vti ad suos referat, capitis poena denuntiata per Ferdinandum Aluarum Toletanum iubet, interminatus laqueum loco torquis aurei ijs qui ab illis in posterum ad se venirent, traditoque proscriptionis diplomate, quod vt suis redderet grauissimis verbis mandat, adolescentem dimittit. accepto diplomate postea Saxo et Hessus prolixe ad illud contrario scripto Donauerda responderunt, IIII Non. VIIbr. iamque dies quinque elapsi erant, cum Vilelmus Baioarus ad foederatos rescripsit, non posse se infirmiorem potentiori Caesari aditum denegare; nolle tamen propterea aut illorum aut Smalcaldici


page 51, image: s051

foederis sociorum hostem haberi. ambiguo responso accepto, cum, quo progrediendum esset, adhuc haererent; et Saxo, qui tritum frustra tempus dolebat, Lanzuthum exercitum ducendum esse diceret, in consilio fuerunt, qui a peritis regionis didicisse retulerunt, loca in itinere paludib. impedita, et adeo angustas vias esse, vt per vnum et alterum subinde milliare singulis equitib. eundum esset: ad haec rumor erat, copias pontificias superatis Alpib. iam in proximo esse, et Caesarem Io. Bapt. Sabello equitatûs Pontificij ductori scripsisse, vt quam citissime posset Lanzuthum ad se contenderet. itaque mutato consilio foederati Ratisponam tendunt, vbi et castris idoneum locum deligi, et, si Caesar obsessis opem ferret, de summa rerum, quod vnice exoptarent, cum eo commode dimicari posse aiebant. lente admodum in eorum castris omnia gerebantur, dissentientibus fere semper ducibus, et plurium aequato imperio vniuersi segnes, et quid agendum esset incerti erant. quod opportunum maxime Caesari accidit, qui, dum copiae conuenirent, hoc vnum satagebat, vt tempus duceret, et suspensos hostium animos, ne quid interea molirentur, teneret. ad Eid. VItil. Lanzuthum venerunt pontificiae copiae. erant peditum X OIO, equites leuis armaturae IO: his Io. Bapt. Labellus, vti diximus, illis Alexander Vitellius praefectus erat. legatum, qui omnibus simul cum imperio praeesset, delegerat Pontifex Octauium Farnesium nepotem Camertium ducem, adiuncto Alexandro Cardinali fratre natu grandiori, qui inspector esset consiliorum Caesaris, cui haut ita fidebat. Octauio militabant Sfortia Pallauicinus, Fridericus Sabellus, Paullus Vitellius, Iulius Vrsinus, Alexius Lascaris, Hier. Pisanus, Io. Maria Paduanus Nic. Plombinus, Nic. Vrsinus Petilianus. venerant auxilio et CC equites a Cosmo Florentiae duce missi, ductore Rodolfo Baleono, et C ab Hercule Ferrariensi, quibus Alfonsum fratrem nothum praefecerat. Biduo post venere veterani Hispani ex Insubribus et regno Neapolitano euocati ad VI OIO. Aluarus Sandeus, Alfonsus Viues, et Iac. Arzius peditib. praeerant, equitibus leuis armaturae Philippus Lanoius Sulmonis princeps, qui cum ex febricula Tridenti aeger subsedisset, Caesar Magius Neapolitanus in huius belli vsum a Caesare ex Insubribus euocatus ducendorum equitum curam Sulmonensis rogatu suscepit. Caesari militabant Maximilianus Ferdinandi fratris F., Emanuel Philibertus Caroli Sabaudi F., Ericus Brunsuicus, Philippus Henrici captiui F., et Georgius frater, Georgius dux Megalo polensis, Fridericus Furstembergius, Renardus Solmensis, alij. tanto exercitui Caesar Ferdinand. Aluarum Toletanum Albae ducem virum multa rei bellicae peritia clarum, et in quo summam fiduciam habebat, legatum praefecit, demandata Othoni Truchesio Cardinali Augustano annonae, et rei pecuniariae Francisco Doardae Hispano cura. summus castrorum magilter Io. Bapt. Castaldus magnae solertiae dux, qui sub Ferdinan. Daualo Piscariae marchione diu meruerat, constituitur: cui additi comites Fr. Landrianus, et Caesar Magius; belli consiliarijs in ea expeditione praecipue vsus est Caesar Francisco Atestino Padulae marchione, et Pyrrho Columna. dum copiae Hispanorum per Vassemburgum vicum in Norico, vbi quaedam alae equitum Italorum hospitium habebant, incederent, ex rixa priuata magna seditio exorta est. nam cum Hispanus eques cum fabro ferrario de soleae pretio altercaretur, a verbis contumeliosis res ad arma deuenit, Hispanusque grauiter vulneratus est, Alfonso fabri fratre, qui Atestino militabat, non ferente iniuriam. quod cum Vidus Bentiuolius, qui vicem Atestini ibi fungebatur, Io. Geuarae, sub quo Hispanus ille erat, renunciasset. et vt curaret, ne qui inde motus suboriretur, monuisset, omnia pacata spondente Geuara, quisque in hospitium suum se contulit. verum Hispani, gens inferendis potius, quam ferendis iniurijs nata, ad OIO IO tela rapiunt, et non iam de fabro, sed de Bentiuolio poenas sumpturi ad ipsius hospitium contendunt. ibi, vt in tumultu, Bentiuolius cum XV tantum armatis occurrit, et angustijs, quibus ad illum aditus erat, aliquanto tempore insessis animose se defendit: verum abiectis sarissis, cum res soloppetis et saxis ageretur, Bentiuolio lapidis ictu terrae afflicto, et a suis pro mortuo relicto, omnes continuo Itali certamini impares fuga dilapsi sunt. quo audito, Itali qui in vicinis locis stationes habebant, subito arma sumunt, resque proculdubio ad exitialem seditionem


page 52, image: s052

spectabat, nisi Atestinus ipse superuenisset, qui suos fidei admonendo, partim minis, partim benignis verbis, postremo auctoritate sua peruicit, vt ab armis discederent. nec propterea prorsus fuisse quieturos apparebat, nisi rumor, seu verus, seu pro tempore fictus, tunc increbuisset, Hessum prope esse cum exercitu; vt non iam de iniuria, sed de officio et salute publica quisque cogitaret. ita omissa seditione in hosteis itum. postremi omnium Hispani venere, quos Alfonsus Viues ducebat: quibus ad reficiendas vireis triduo concesso, Caesar Lanzutho relicto Ratisponam reuertitur, impositoque vrbi CCCC peditum praesidio, et hinc deductis tormentis quae in ea reliquerat, atque alijs quae ciuitatis erant, ad XXXVII Neostatum versus cum omnibus copijs proficiscitur. in ijs erant L Germanorum vexilla, quae XVI OIO efficiebant. VIII OIO, Hispanorum X OIO Italorum, et III OIO equitum: sicque ordinata acies erat, vt in duas phalanges diuisis peditum Teutonicorum copijs, pars in dextro cornu, cui Caesar equitatum omnem addiderat, collocata incederet; pars in sinistro esset, quod Italicis et Hispanicis delectibus muniuerat: ex quibus OIO latera peditum Teutonicorum cingebant: alteri OIO equitatum, quem Albertus Brandeburgicus ducebat, tegebant: equites leuis armaturae itidem in duas alas diuisi praecedebant. ita partito exercitu Caesar incedebat. contra astum Hispanicum Germanicam virtutem, hoc est, vim apertam Hessus opposuit, sibique persuasit fore, vt si Ratisponam omni praesidio destitutam, in qua aulici tantum quidam, et id genus homines imbelles Germanis inuisi remanserant, inopinato inuaderet, transeunte in suas partes populo, vrbe sine negotio potiretur: quod si minus succederet, ne inutile omnino consilium euaderet, in animum induxerat, molatrinas Danubio impositas exurere, vastatoque agro Caesarianis comeatum difficiliorem reddere. haec secum Hessus parum prudenter, qui Caesarem prudentissimum principem, quae sibi in mentem venerant, non prouisurum sperauerat. misso igitur Horatio Brancadorio Firmano ad Columnam mandat Caesar, vt si praesidiarij defendendae ciuitati pares non sint, ad propugnaculum, quod occidentem spectat, cum tormentis et munitionib. se contrahant, ibique tantisper hostileis impetus sustineant, dum IO C Hispani seu Itali et Germani, quod proxima nocte fieret, auxilio summitterentur. Hessus tardius cum venisset, XV a ciuitate milliaribus castra metatus de intromisso auxilio cognouit; cumque Caesarem mox cum toto exercitu subsequi nuntiaretur, veritus, ne inter vrbis praesidiarios et Caesarem medius interciperetur, omissa Ratispona Ingolstadium versus iter flexit. id oppidum Danubio supra Ratisponam impositum Baioari ditionis a Petro Gusmano cum CC peditibus Hispanis et CC leuis armaturae equitibus Italis tenebatur. eo cum Hessus per salebrosa angusta ac paludibus impedita loca properaret, tanta celeritate vsus est, vt dispositas a Caesare insidias anteuerterit. Caesar igitur de Ingolstadio sollicitus, cum oppidanorum fidem suspectam haberet, nec propterea ponte lapideo, qui vrbi adiacet, vti vellet, dissimulato illo metu summa diligentia ponteis duos coniunctis nauigijs et transuersis trabibus impositis extruxit, tanta latitudine, vt duorum carrorum simul transuehendorum capaces essent, quo oppidanos in officio contineret, et vtriusque ripae potens comeatu abundaret, exercitumque omnem facilius traijceret. eo transmisso cum omnib. impedimentis minus XXII horarum spatio, et suis fiduciam fecit, et hostibus, qui eum certamen detrectare passim iactabant, terrorem iniecit: cumque X ab vrbe milliarib. processisset, substitit, rescito hosteis haut amplius V milliaribus abesse. tunc missi ad explorandum Lanoius et Petrus Toletanus cum duabus equitum leuis armarurae et scloppetariorum turmis, qui cum potentiore et locorum gnaro milite consertis aliquot proelijs, in quibus marchio Malaspina equitum dux grauiter vulneratus est, vix periculo erepti sunt. redintegrato demum certamine a Gul. Furstembergio Hessi, vt sibi videbatur, superioris iussu, additis ei Recrodo et Theodorico Marcello ducibus paene eo res adducta est, vt proelio decerneretur. sed nocte dirempto certamine, satis commode, vt in tumultu, Caesarianus peditatus cis paludem hospitium habuit, ita vt ad dextram vrbem a tergo haberet, equitatus ad laeuam iuxta Danubium silua vicina, in qua praesidio muniti accessus, tegeretur. nox muniendis castris et fossae ducendae impensa est,


page 53, image: s053

quo in opere milites quantumuis fessi fossoribus misti summa sedulitate incubuerunt: nec dubitabant Caesariani, si ea nocte nondum munitis castris hostes impressionem fecissent, quin rem in summum discrimen adducturi fuissent. sed fatone an socordia foederatorum nihil hostile ea nocte actum est. orta luce Caesar Octauium cum CC equitibus mittit, qui velitationibus hosteis lacesseret, interimque de castrorum situ cognosceret. foederati ita dispositi erant, vt Saxo cum Schertelio sub colle, in quo tormenta collocata erant, ad dextram flumen haberet, quo lunati arcûs instar vndique ex vna parte circundabatur: Hessus trans paludes, quibus castellum imminebat, iuxta consideret: reliquae copiae trans collem recesserant. itaque nocte insequenti Caesar OIO IO soloppetarios Hispanos eo ire iubet, qui impetu in Hedeci castra facto, multis ex hostibus occisis, ne suis quidem propter tenebras pepercerunt. postero die, et IIII Kal. VIIbr. qui soluendo stipendio Schertelianis militib. dictus erat, lustratus exercitus, et numerata pecunia; nihil praeterea actum. quod maxime commodum Caesari accidit, cui et munire castra, et comeatum atque alia necessaria comportare in castra interea licuit. nec Hessum error latuit, quem die sequenti vt emendaret, castra hostem versus promouet, ita vt III milliaria tantum interessent. quo comperto Caesar OIO ex Arzianis et Sandeanis militibus, ac totidem Italos partim pedites partim equites in hosteis ire iubet: ij per auiam siluam iter habuerunt, et speculatores hostium nec opinato aggressi, multos ex illis qui ad primum strepitum accurrerant, ferro sternunt, in ijsque Huldricum Crasterium et Io. Rithium Virtembergicarum copiarum duces; quo facto, et vexillo vno capto, incolumes, amissis tantum V ex suis, ad Caesarem reuersi sunt. inuitatus hoc exemplo Octauius gloriae cupidus iuuenis die, quae secuta est, cum Sabello et Vitellio praecipuis ducibus, OIO IO peditibus et IO C equitib. eodem profectus, vt insidias hosti tenderet, in hostem insidijs struendis et ipsum intentum incidit. erant foederari numero superiores, nempe IIOIO scloppetarij duceVilelmo Tumsernio, et IO C equites sub Iacobo Hachio, Paullo Verrerio, Georgio Lestio, et Io. Segernio. cum se Italicus peditatus certamini impar in viculum vicinum recepisset, vt ibi auxilia a Caesare praestolaretur; Caesar, qui proelij aleam subire nollet, monet obsessos, vt virtutis suae memores qua possint ratione se periculo expediant. igitur viculo ab hostib. incenso calonibus amissis per medias flammas haut magno cum damno ad suos se receperunt; eo nihilominus successu elati foederati, summo mane cum omni exercitu vno a Caesarianis castris milliari considunt, acie in formam lunulae disposita ad terrorem, vt maior appareret. dextrum latus Ernestus Philippi Brunsuici F. regebat cum IIOIO equitum, quorum signiferi praecipui Frid. Tomombegius et H. Schombergius, laeuum Io. Ponicauius et Volfangus Eiselingensis cum totidem equitibus: Recrodus cum pari numero eos sequebatur. peditatus omnis in duas partes diuisus, ducibus Theodorico Pefirdio et Theod. Marcello, latus vtrumque cingebebat; cuius in media acie tormenta posita erant. ita instructo exercitu ad maceriam, in qua Lud. Chissadius cum aliquot scloppetarijs Hispanis praesidio erat, haut plus OIO a Caesarianorum castrorum fossa passibus, veniunt foederati. Chissadius inde exactus Caesarianis coniungitur. displosis aliquoties tormentis cum Caesariani fossa non egrederentur, Hessus quasi hostium castra obsessurus, tormenta quadripertito disponit. Caesar ipse aciem ordinat, adhortatus suos, ne numero aut insolito clamore terreantur: omnem vim quippe hostium in primo impetu consistere, cui sustinendo si pares sint, et vincere possint; non enim illos pudere, si fortiter excipiantur, retro cedere, vix quidquam postea ausuros, cum semel repulsi suerint: cum vero spe victoriae, quam a numero potius, quam a virtute sperent. exciderint, ex audacib. humileis effectos statim diffluere, et ferociam animorum in abiectam degenerare mollitiem. his dictis pediti imperat, vt non nisi vicino hoste scloppetos displodat, aut gladios stringat. interim recisis arboribus aggerem erectum munit, et contra tormentorum ictus pluteos terra plenos exstruit: quae omnia alacritate summa militum in vices operi succedentium administrata sunt. carri et impedimenta in eum locum reiecta sunt, vbi Aliprandus Madrucius stationem habebat, cui IIII equitum turmae additae sunt, quod ea


page 54, image: s054

castrorum pars contra hostium impetus haut aeque munita esset. contracto intra munitiones exercitu, ita Caesar aciem ordinauerat, vt licet numero inferior, loci opportunitate defensus, nisi summo ac manifesto hostium discrimine ad proelium cogi non posset. Hessus, cui satis actum illo die videbatur, quod hosteis maceria depulsos intra castra compulisset, quod reliquum erat, diei, displodendis ad terrorem colubrinis insumpsit. verum immani fragore illo Caesariani minime commoti sunt, quippe certaminib. et huiusmodi terriculamentis iampridem assueti. et Vitellius ipse Italici peditatus praefectus vltro aggere egressus ad primos vsque hostium ordines cum Io. Bapt. Borgesio progreditur, tanto virtutis documento, vt Saxo suspirium imo pectore ducens in haec verba proruperit: Si tali milite exercitus Caesaris constet, tantum abesse, vt illis debellandis Germania omnis, vt ne tota quidem coniunctis viribus Europa sustinendis suffectura sit. quod a Germanis intellectum alte illis in pectus descendit, quasi Saxo ignauiam suis exprobraret. itaque Cunradus Crifterius, cum videret quosdam ex hostibus extra vallum progressos, cum X equitib. in eos inuectus multis acceptis vulneribus et equo suffosso pedes in vestigio stetit, et prouocatis ad duellum, qui certare vellent ex hostibus, magnum indomiti animi et roboris specimen dedit. cum octo continuas horas displosis tormentis nihil profectum videret Hessus, iam aduentante nocte et fesso milite se in castra recipit, ducto ante tormenta secundum flumen aggere. postero die educto castris exercitu, foederati maiori quam antea vi, displosis tormentis castra hostium quatiunt, irrito conatu, quippe aggere castrorum praealto, ita vt offendi miles non posset, et milite iam confirmato. eoque die Lancini Perusini eximia virtus enituit, qui vallo egressus cum VIII tantum equitibus cataphractis tanta alacritate in obuiam hostium phalangem inuasit, vt eam multis occisis loco cedere cogeret; quod animos Caesarianis primo fecit; verum ipso Lancino in eo certamine interfecto hostes progressi, eundem rursus quem tenebant locum obtinuerunt: neque propterea equum censuit Caesar, marte decernere, quippe inferior viribus, et nouis auxilijs aucto hostium exercitu, CCC videlicet equitibus a Palatino summissis, et III OIO Heluetiorum ab Argentinensibus et Constantiensibus conductis, cum XII maioribus tormentis. tantum muniendis castris, comeatu expediendo, et confirmandis militum animis intentus erat, praecipue Italorum et Hispanorum, quos prensando et appellando adeo deuinxerat, vt ad extrema quaeque, seu ferenda, siue audenda parati essent. ipse suo exemplo maxime animabat milites, quippe toto illo tempore sub pellibus exacto, et adito saepius vitae discrimine crebris tormentorum ictibus quassato ac tandem disiecto tentorio. animos faciebat foederatis ingens ac recens exercitus et alacritas suorum, atque caussae ratio, quippe cum de libertate certaretur. itaque ne aut dilaberetur miles, aut fatigatione pristinus ardor imminueretur, quamprimum sibi proelio decertandum existimabant: ijs siquidem auxilijs bonam caussam destitutam debilitari, et cum vulgo homines ius potentia metiantur, fieri, vt tandem iniusta videatur. Caesarianis contra tempore et cunctatione crescebantanimi, et vires, et propediem magnae copiae ex Belgio expectabantur. cum ergo nec tormentorum procella quassatis castris, nec leuibus illis concursibus Caesariani elici possent ad certamen, Hessus retro cessit, Hessi consilium Saxone et Schertelio improbantibus, qui Caesaris castra omni ope oppugnanda censebant; qua ex re non tantum periculi, quantum ex mora, qua ducum existimationem laedi, et militum alacritatem frangi aiebant, damni reportaretur. haecita Caesariani scriptores; nam Io. Sleidanus, cuius idei et diligentiae multum tribuo in explicandis foederatorum consilijs, culpam eius rei ab Heso remouet, quem conuocatis ad Saxonem belli consiliarijs contra sensisse, et si summa rerum, vtolimin bello Virtembergico, penes se esset, cumduabus legionibus castra hostium adorturum, et fossorum ope disturbatis munitionibus in ea impressionem facturum, dixisse scribit. vtcunque sit, errorem hunc maxime nocuisse foederatis constat, a quibus et Ratisponae, dein etiam Lanzuthi, ac postremo in castris ad Ingolstadium Caesarem opprimi potuisse, ab omnibus rei bellicae peritis postea iudicatum est. velitationibus illis CC vtrinque, sed praecipue ex foederatis desiderati, IO vulnerati


page 55, image: s055

sunt. tormenta etiam III a Caesarianis capta, sed postquam ab illis corrupta sunt, a Schertelianis mox recepta. missi fuerant Oldenburgius comes et Rifebergu cum XXXV vexillis et OIO equitibus, qui Buranum transitu Rheni prohiberent. Verum Buranus, cuius exercitus erat omnino XOIO peditum, quibus quaedam Italorum et Hispanorum cohortes accesserant exijs quae contra Gallum Anglo militauerant, et IIII OIO equitum, supra et infra Moguntiacum haut dubio antistitis fauore commodatis nauigijs Rhenum transmiserat: nec foederati ductores id prohibere potuerant equitatu longe inferiores, praesertim concurrentibus Maximiliani regis Bohemiae, Alberti et Ioannis Brandeburgicorum, ac Volfangi Melchingi Teutonicorum equitum magistri copijs, quae ad Rhenum vsque pro cesserant, vt Buranum traiecturum adiuuarent. quo comperto foederati triduum eodem commorati transmisso Danubio prid. Non. VIIbr. secundis castris Neoburgum, atque inde Donauerdam petunt, vt medij inter Buranum et Caesarem, quominus coniungi possent, impedirent. eo consilio Hessus Vendingam comitis Oetingensis oppidum venit. Caesar qui praecipuam fiduciam in Burani exercitu, in primisque in equitatu poneret, de eius salute sollicitus, vt resciuit iam copias prope Norimbergam esse, Caesarem Magium deligit ex consilio marchionis Meleniani, sub quo Magius aliquando praefectus castrorum fuerat, qui cum gnaris itinerum hominib. quamprimum ad Buranum proficisceretur, et de hostium consilio eum certiorem faceret. ille tonsa more Germanico barba, et vestitu mutato, cum tota nocte per auia iter habuisset, mane in castra Burani peruenit, introductusque in tentorium adhuc dormientis per Barbansonum, cuius praecipuae secundum Buranum partes erant in exercitu, mandata Caesaris aperit: venisse se cum peritis ac fidis viae ducibus, qui eum non recta ad dextram, vbi hostes castra habeant, sed paullum inflexo ad laeuam itinere Ratisponam deducant; vnde sine periculo ad Caesarem saluo exercitu et pecunia, ea erat CXXC OIO aureorum, contendere possit: quod vt tutius fiat, summe cauendum esse, ne exercitus in itinere interquiescat. cum id. qui fieri posset, se videre negaret Buranus, fesso milite totque impedimentis et carris lente gradientibus, viam inueni (inquit Magius) o Burane, quae nos periculo, quod ab hoste, si consistamus, certo imminet, et difficultatibus, quas dicis, simul expediat: ad dextram collocato equitatu, et pedite ac pecunia ad laeuam, incedendum tibi est: cum autem ad eum locum deueneris, vbi consistere miles sperat, classi cum iubebis canere, quasi instet hostis, acceleratoque gradu exercitum procedere. ita destinatum hospitium praeteruectus miles, neque tam de viae longitudine, quam de salute sollicitus sine periculo traducetur, hoc commento delusus miles duplo longiorem solito viam sine murmure emetitur, et incolumis in castra Caesaris multa nocte peruenit. iusserat Caesar crebros igneis in castris accendi, vnde foederati Caesarem castra mouisse conijcerent: eodemque tempore Hessus a Sulmonensi, Ioanne Baptista Sabello, Alfonso Atestino, et Baleono crebris incursionibus lacessitus, sero comperit Buranum sibi e manibus ereptum, tertioque post die cum exercitu Donauerdam reuersus est, cui mox se coniunxit Christophorus Oldenburgius et Fridericus Rifebergus cum duabus legionibus et Hubertus Biclingus cum V peditum vexillis. Caesar tam potenti exercitu firmatis viribus, quod ignauiae antea ab hostibus tribuebatur, in laudem vertit. boni siquidem ducis esse, non nisi coniunctis viribus quidquam aggredi, et videre ne interea ad proelio decernendum cogatur. cum de Neoburgo, quod est oppidum duobus infra Ingolstadium milliaribus, obsidendo in consilio ageretur, variarunt sententiae, alijs propter comeatus commoditatem et lignorum atque aquae abundantiam, tum quod eo capto omnia ad Monacum vsque praecipuum Vindeliciae oppidum Caesariano exercitui libera essent, expeditionem vrgentibus, alijs propter periculum, quod maximum impendebat, si exitu inceptum careret, ab ea dissuadentibus; heic Caesar, qui omnino aliquid audendum sibi proposuerat, fortunae suae confisus, ipse eo ire constituit, vt loci situm contemplaretur, antequam de obsidione decerneret. igitur eo ad Neoburgum contra Albani sententiam profecto comitantibus Francisco Atestino, P. Columna, et Castaldo, statim oppidani inopinato ipsius aduentu territi missis decurionib.


page 56, image: s056

de deditionis condicionibus paciscuntur: praesidiarij item de oppidanis veriti pariter ignominiosis condicionibus sese dedunt. missus Melenianus, qui Caesaris nomine accepta fide deditis parceret: arx, quod Othonis Henrici familiae Baioaricae principis esset, qui nuper ad foederatos defecerat, a militibus crudeliter direpta est: Alip. Madrucius cum IO CCC praesidiarijs oppido imponitur. dedito Neoburgo, quod ad dextram Danubij ripam secundo flumine descendentib. iacet, cum fama esset, Caesarem Augustam tendere, foederati flumen transmiserant: sed mox comperto Marxaemum petijsse, priora in castra reuertuntur. Marxaemo Caesar Donauerdam venit: sed cum ibi idoneum castris locum non reperiret, V Non. VIIIbr. Mohaemum petit. inde exploratum mittit P. Columnam, Castaldum, Alex. Vitellium, Iul. Vrsinum, Paullum Vitellium, Caesarem Magium, et Scipionem Ianuarium cum IO C Italis et Hispanis scloppetarijs: his attributi et LX delecti equites ex Thomae Coccapani, Ioannis Nizetij, Hectoris Beneuenutij, et Natalis Cremensis, ij leuis armaturae duces, turmis. inter hostium castra coenobium erat loco munito a Saxone occupatum et praesidio firmatum; cum Caesariani confusis ordinibus per siluam, quae interiacebat, incederent, in praesidiariorum insidias praecipitarunt, vixque se fuga multis amissis inde receperunt. captus primo Columna, qui Coccapanum paullo ante periculo exemerat: sed mox Coccapani virtute vicem reddentis ex hostium manibus ereptus est. de eo coenobio, quo veluti freno Caesarianorum impetus cohibebantur, expugnando actum est: sed cum in re plus periculi quam vtilitatis esset, mutato consilio Vendinga a tergo relicta Norlingam Sueuiae oppidum itur. iussi a Caesare per fecialeis oppidani se dedere et comeatum exercitui alendo suppeditare, ad deliberandum de deditione biduum poscunt, de comeatu se excusant, exhaustis in foederati exercitûs alimoniam horreis. quo rescito Smalcaldici firmata praesidio Donauerda, et relictis ibi impedimentis, eo sibi quamprimum proficiscendum esse duxere, quamuis hactenus de Caesaris itinere incerti, donec per Lud. Oetingensem certiores facti sunt hosteis Vernizam flumen, quod ad Donauerdam in Danubium influit, transisse. erat tunc admodum brumosus aer, quo factum est, vt in conspectum hostilis exercitûs venerint, antequam de eius aduentu cognosci potuisset. primam aciem Saxo, mediam Hessus, postremam Georgius Malspurgus et Rifebergus ducebant: Saxo, progressus cum V legionibus et aliquot equitum turmis propius in hostem inuehitur. discussa nebula cum primum agmen via Norlingica procedere videret Caesar, nec postremum adhuc cerneretur, quasi ad iustum proelium omnem exercitum educit. ipse in dextro cornu Italo peditatu et equitatu collocato et adiunctis Madrucianis cohortibus consederat cum aulica nobilitate ac ducentis Belgis equitibus et Maximiliani regis, ac Io. Brandeburgici equitatu: in sinistro cornu Hispani stabant: in medio reliqui Germani, terga et latera III OIO equitum cingentibus. ita media et postrema acies simul incedebant. leuibus aliquot proelijs res ita acta est, vt Octauio cum Schertelianis permisto, non nisi iusto et omnium copiarum commisso certamine dirimi posse videretur. Saxonem medius sequebatur, sed magno interuallo, Hessus: in quem cum hostilis acies conuerteretur, deliberatum est, an subsequi Saxonem deberet: nam extremum agmen longius aberat, et, si vlterius progrederentur medij, manifesto irruentis hostis periculo expositum: itaque nuncij missi, qui hinc Saxonem reuocarent, hinc Malspurgum, vt gradum adderet, monerent. ipse Hessus immotus in his, quos occupauerat, collibus substitit. iam Buranus fluuium Egram, qui medius inter duos exercitus erat, quamuis transitu difficilem cum parte copiarum superauerat, Hessum inuasurus, cum Caesar, qui non nisi loco iniquo conseri pugnam animaduerteret, Buranum reuocat, et ne vltra progrediatur, imperat. id admodum grauiter tulere Hispani, gloriam sibi et bello finem eripi quiritantes; inprimisque Buranus, qui indignabundus galeam capiti dereptam prae ira in terram abiecit. plerique etiam, qui retineri non potuerunt, contra imperium extreinum agmen sunt adsecuti, in iisque Thomas Lageuiuolus Epirota multos ex hostibus occidit, plures cepit. ita vtrinque iam appetente nocte in castra reditum. cum videret Caesar Norlingam introductum auxilium, castra mouet, occasionem opperiens,


page 57, image: s057

qua hostem aequiore loco nactus cum eo confligeret. postero die paullum progressus cum exercitu, cum vna haut longe adequitanteis hosteis cerneret, consistere suos iubet, dum illi pertransirent; statimque Albanus phalangem equitum immittit, quae terga hostium caederet. verum illi mox conuersa fronte et displosa colubrina, vt praecedentibus ordinibus consistendi signum daretur, ad certamen se comparant. quo facto Caesariani et ipsi arma expediunt. vtrinque inter Io. Brandeburgici, Alfonsi Atestini, Ph. Lanoij, atque Ernesti Brunsuici, et Danielis Schemeclosi contrarias copias diu aequo marte dimicatum, neque tamen res ad iustum proelium deuenit, dum quisque occasionem quaerit, qua rebus omnibus superior in alterum inuadat. in eo conflictu Albertus Brunsuicus Philippi F. cum a compotatione tumultuarie prodijsset, in ore vulneratus paullo post decessit. ex Caesarianis Andreas Foroliuiensis peditum dux desideratus est. ita vtroque discedente exercitu Caesar ad priora castra redijt: foederati rursus ad colleis supra Norlingam se receperunt. Albanus, quo Hessum animo promptum iritaret, per internuntios rogabat, quid ita montes et colleis insideret? cur non in planum descenderet, et collatis signis decerneret? ad haec Hessus, se sociosque per dies V ante Ingolstadium fuisse medijs in campis, et ipsum ad pugnam prouocasse praefatus, vicissim Albanum rogabat, cur non tunc conflixerit? ac ne modo quidem ad Norlingam, vbi totum fere diem substiterat, ad proelium se comparauerit? Caesar igitur, qui ad certamen hosteis prolectare non posset, et ipsos rebus omnibus, quoniam vtramque Danubij ripam tenebant, abundare aegre ferret, de Vlma expugnanda consilium iniuit. sed quod longius abesset, et multa oppida, quae a foederatis tenebantur, interiacerent, rem omisit. his accedebat, quod Hessus Sueuiae metuens iam antea iuxta Rainum oppidum impositum Lico flumini, quod Augustam alluit, aedificauerat castellum, quo veluti Licum cumDanubio coniunxerat, vt transitum in Sueuiamhostibus intercluderet. has et alias ob caussas tutius visum est, Donauerdam, quae proxima Neoburgo nuper capto esset, aggredi. Puteanius peditum dux harum rerum admodum peritus mittitur, qui oppidi situm et aditus contemplaretur. ex ijs, quae ab illo relata sunt, cum rem ad exitum perduci feliciter posse, Caesar iudicaret, Octauio negotium dat, qui cum Petiliano, Alex. Vitellio, ac comite Schaumbergio re communicata, cum Italici et Teutonici peditatus parte et aliquot equitum turmis suos cohortatus profunda nocte Donauerdae appro pinquat, et excensione in fossam facta muro succedit, scalisque ea parte appositis, quae a domibus remotior est, qui iussi erant, armati insiliunt, vento tunc forte vehementiore, ita vt armorum strepitus a praesidiarijs non facile exaudiretur. ex ijs vno summum muri fastigium manu prensante, pinna delapsa est et scalamfregit: quo fragore nisi expergefacti custodes fuissent, Caesariani improuisi in vrbem ascendebant. sed nec propterea re serius animaduersa, et iam caesis vigilibus oppidum defendi potuit, nam maiore vrbis parte potito Octauio, praesidiarij de ea defendenda desperantes, monentibus oppidanis, vt saluti consulerent, auersa parte se periculo exemerunt. successus ille fecit animos Caesari, ad cetera Danubij oppida in potestatem redigenda, atque in primis Vlmam, qua capta Danubij potens, et hostibus inde deturbatis minime dubitabat, quin Sueuia omnis ac Vindelicia facile subiugari posset. igitur III Eid. VIIbr. Donauerdam venit. consilium erat foederatorum, castra Caesaris adoriri, idque per indicium Caesar resciuerat. sed capta Donauerda, cum de Caesaris profectione serius cognouissent, nihil actum est. Donauerda Caesar die sequenti Dillingam versus castra promouet. ea vrbs episcopi Augustani ditionis tunc a CCC praesidiarijs tenebatur; qui de aduentu Caesaris certiores facti protinus ea relicta Louingam, et ipsam ad Danubium sitam, se conferunt. venienti Caesari Dillinga deditur; cumque de Louinga merito solliciti essent Smalcaldici, oppidanos, vt bono animo sint, per nuntios hortantur; mox ipsis se auxilio affuturos. itaque illi per fecialem dedere se iussi superbe responderunt. dum deliberant foederati, quia adhuc incertum erat, num Caesar progressus esset, et periculum erat, si ipsi Louingam de nocte, ficut constituerant, peterent, ne relictam a tergo Norlingam Caesar nullo negotio occuparet, et ex ea occasione mutato consilio per vallem Remsiam in agrum Virtembergicum


page 58, image: s058

descenderet, diem vnum inutiliter contriuere. incerta et lenta adeo foederatorum consilia ipsis hactenus exitiosa cum amplius ferre non posset Schertelius, cui et alia subinde molesta acciderant, Louingam profectus praesidium, quod in ea OIOCC peditum erat, Augustam, vnde ad bellum, vti diximus, missus fuerat, secum abduxit. cum in itinere esset, eum Io. Bapt. Sabellus cum pontificio equitatu et CL scloppetarijs Hispanis adsecutus est; nihil territus Schertelius, vt erat vir ingentis animi, sumpto editiore loco frontem obuertit, et repulso summa virtute hoste iter institutum persequitur: sed cum Sabellum puderet numero superiorem integro hoste recedere, rursus in Schertelianos impressionem facit; qui certamini impares caute in vicinam siluam se receperunt, amissis tribus tormentis et impedimeritis, pluribus tamen illo in conflictu ex Sabellianis desideratis. Sleidanus harum rerum gnarus auctor scripsit Schertelium nunquam postea in foederatorum castra redijsse. sed Caesariani scriptores diuersa ptodidere. nam eum dicunt Augustam venisse explorandorum Caesaris consiliorum gratia, vt siue ille Augustam, siue Vlmam peteret, vtriusuis tuendae onus susciperet: cumque neutrum tentaturum Caesarem animaduerteret, redire in castra constituisse, atque cum III OIO peditum, et pecunia, ea erat L OIO aureorum, quae Augusta et vicinae sociae vrbes in foedus dependerant, se in viam dedisse: qua re per Cardinalem Augustanum comperta, Caesarem mandatum dedisse Fr. Atestino, vt cum IIII peditum et II OIO equitum iter Schertelio intercluderet; illum vero per auia ab Atestino deflexisse, et incolumem cum pecunia in foederatorum castra peruenisse; ceterum ea spe delusum Atestinum, ne omnino re infecta rediret, Frictenam in itinere oppidum, quod ab incolis sine praesidio tenebatur, deditione cepisse. Louinga praesidiarijs nudata, missis, qui superbum responsum excusarent, pariter deditionem fecit. Caesar, collocato in eam IO C Germanorum praesidio et Gundelfinga, quae ad Brentam fluuium sita est, mox etiam dedita, Brentam transmittit, et prope Sonthaemum vicum ad Brentam castra ponit, inde Vlmam petiturus, III haut amplius milliaribus ab eo loco distantem. Smalcaldici vt praeuerterent, et praecipuam Sueuiae vrbem praesidio firmarent, castra mouent, et Geengam, quod est oppidum trans Brentam, veniunt, medio inter duo castra flumine, ex tympanorum pulsu id quod erat coniectans Caesar in collem vicinum cum Albano ascenderat, vt transeuntem hostium exercitum propius contemplaretur; vbi eum in summo discrimine fuisse, et qui cum eo erant, in confesso est. nam Saxo, qui illa die agmen ducebat, cum celeriter hoste viso ad collem contendisset, et Hesso, vt se sequeretur, significasset, referente pedem hoste, substitit Hessum opperiens sicque pulcerrima rei gerendae occasio e manibus erepta est: nam neque vado transiri flumen poterat, et vnus modo pons ijs locis erat, per quem si Caesar forte elaberetur, ceteros duces hostium arbitrio expositos relinquebat. vicissim Caesariani scribunt eo die potuisse Caesarem pugnandi necessitatem inferre foederatis. constat tamen tam inopinato hosteis in Caesaris conspectum venisse, vt ad ordinandam aciem, explicandas copias, et tormenta deducenda satis temporis minime habuerit, praesertim cum Brenta intercederet, quae nisi pontibus et magnis nauigijs transiri non poterat. itaque rerum peritiores ita sentiunt, prudenter fecisse Caesarem, qui rerum summam dubiae certaminis sorti committere noluerit: quippe cum ipsius vires in dies augerentur, et potentia tempore conualesceret; concordia item et obedientia ducum ac militum summa esset, vt qui summum vnum ducem et principem respicerent: contra hostium lenta et dubia consilia, ac discrepantes in ijs capiendis sententiae, et vt inter pares minor ducum respectus. igitur recte prouidisse Caesarem, foederatorum vireis tempore aut discordia tandem dilapsuras, ideoque sibi cunctandum esse, dum ex occasione, quae se breui in manus datura esset, consilium caperet. Smalcaldici praeterita pugnandi occasione ad Geengam castra muniunt, summisso Vlmensib. III OIO et CCCC Heluetiorum auxilio. quae vbi resciuit Caesar, omisso de tentanda Vlma consilio, quod illud difficultatum et periculi plenum iudicaret, hoste a tergo instante, et inde Virtembergico agro, inde Danubio et Augustanis sibi infestis latera cingentibus, Sonthaemi substitit, et castra contra hosteis cis Brentam muniuit. ibi leuibus aliquot proelijs


page 59, image: s059

certatur, quibus eo semel res adducta est, vt omnibus viribus sibi decernendum esse duces existimarent. nam cum insidiae vtrinque eodem tempore, hinc a Sulmonensi, Alfonso Atestino, et Baleono structae essent in silua, inde a Recrodo et Bartholomaeo Humbruccio cum CCC equitibus, Sulmonensis ad vallum vsque hostium progressus, vt eos ad pugnam eliceret, primum agmen sternit; mox concurrente maiore hostium numero, cum aliter periculo eximi non posset, educti vtrinque exercitus, remanente interea in castris Saxone, si forte in his turbis Caesar illa adoriretur, ad propulsandos impetus ipse praesto esset. Foederati, cum de summa actum iri sibi persuaderent, dimisso Sulmonensi ad suos redeunt; sed prolusionibus leuis armaturae crebras impressiones facientis ac se recipientis, effectum est, vt totus fere dies nulla alia re gesta extraheretur. Caesar ex eo spectaculo cum magnam diu voluptatem cepisset, canere receptui iubet. altera die nocturnas insidias molitur, et Albertum Brandeburgicum ac Teutonici ordinis magistrum cum suo quemque equitatu, et Aliprandum Madrucium cum sua legione duces deligit, qui superindutis interulis lineis prima noctis vigilia summo silentio ad hostium castra proficiscuntur. Albanus subsequebatur cum reliquis copijs: sed re per exploratores foederatis renuntiata, irritus fere fuit conatus. nam cum auctum excubitorum numerum, et omnem exercitum in armis esse cognouissent Caesariani retrocessere: auersa tamen parte Lanoius cum leui armatura, et Barbansonus cum Buranici equitatus aliquot turmis in laxiores custodias impetum fecerunt, et caesis pluribus exhostibus captisque, signo insuper vno adempto, cum multa praeda ad suos redierunt: vnde Barbansonus et Lanoius a Caesare laudati, et donis militaribus ornati sunt. summa erat in castris Caesaris pabuli et comeatûs inopia, et contagiosa lues, ob crebros ac continuos imbreis corrupto aere, inter milites grassabatur: ad haec stipendium nulli persoluebatur, nec recentes fessis iam prioribus milites summittebantur, vti fiebat, in castris hostium, vbi a Virtembergico vicino nuper XXX peditum vexilla venerant. quapropter vt tantis difficultatibus leuamentum afferretur, et reficiendi se militi tempus daretur, ad vetera castra rursus prope Louingam prid. Kal. IXbr. se contulit Caesar, postquam ad Sonthaemum XLIIII dies commoratus esset. inde Cardinalis Farnesius, reuocante eum Pontifice, cum aliquot Italorum cohortibus, copia a Caesare petita, Romam reuertitur. nihil ei verendum fuit de Alpium ttansitu, Ereberga nuper recepta. nam cum Castelaltus Tirolensis prouinciae praefectus foederatos bello implicatos transmisso Danubio longius abesse cerneret, quam vt praesidiarijs opem ferre possent, quos arci a se captae imposuerant; coactis Oeniponte copijs improuisus aduolat, et collocatis in colle, qui Erebergae a VIItrione imminet, III maioribus tormentis, tanto terrore praesidiarios compleuit, vt noctu relicto ad pinnas muri vexillo, ad fallendum hostem, per auias solitudines fuga dilapsi sint. dum ad Louingam castra haberet Caesar; excursionibus crebris vtrinque dimicatum est, in ijsque male habiti a foederatis Itali et Hispani, quibus non inferiores animis Germani, sed astu et arte impares, vincebant saepius aliquando etiam vincebantur. XXII dies nulla re memorabili gesta ibi consumpti sunt. Smalcaldici ex discessione e castris ad Sonthaemum, et quod iam raro egrederentur vallo Caesariani coniecturam fecerant, Caesarem de dissoluendo exercitu cogitare, eaque spe sustulerant animos, missisque ad ciuitates foederatas litteris prospera omnia spondebant, modo pecunia suppeditaretur. nec fefellit eos omnino coniectura. nam ea de re coram Caesare inter belli consiliarios actum est, Castaldo, cui assentiebantur Albanus et Melenianus, in hiberna dimittendum esse militem sentiente, et cedendum hiemis saeuitiae, expectandumque, dum ver appetat, quo tempore refectus miles ad militiam alacrior redeat, et recens conscriptus succedat; tunc quod reliqui sit, facile confectum iri; si non prius, quod speretur, principes et vrbes resipiscant, et veniam Caesaris genibus aduoluti deposcant. laudata Castaldi sententia Caesar tamen contra censuit; nimirum sine mora successus vrgendos; eam quippe esse huiusmodi popularium foederationum naturam, vt monstrosae innumerorum membrorum compaginis instar, haut facile inter se cohaereant; eas nihil, nisi impetu, valere; tempore, si


page 60, image: s060

cuncteris, frangi; sed vbi dissilierint, si nemo prohibeat, facile rursus coire. itaque insequendum iam fractum hostem, ne resumptis viribus acrior insurgat, et cum eo noui hostes vireis et consilia iungant: alioqui praeteritorum laborum fructum amitti. rationibus Caesaris victi assensere omnes, et eo magis, quod sub id tempus de prosperis Mauritij et Boemorum in Saxonia successibus allatum est; de quibus antequam dico, prius de ipso Mauritio quaedam paullo altius repetita a nobis explicanda sunt. Fridericus II, VII vir, qui Placidi nomen meruit, moriens II filios reliquit, Ernestum VII virum, qui anno sal. OIO CCCC XXCVII, et Albertum, qui XIIII anno post obijt. Ernesto successit Fridericus III, qui coelebs vixit, cui in VII viratu successit Ioannes frater, bonus et constans a fuis cognominatus: huius filius fuit Ioan. Fridericus, de quo heic agitur. Albertus alter Friderici II F. Georgium et Henricum ex Zedena Georgij Boggiebracij Boemiae regis F. suscepit. Georgius, quo non vllus Lutheri sectatorum capitalior hostis, vti supra diximus, moriens sine liberis heredem testamento Henricum fratrem et eius liberos Mauritium et Augustum reliquit, ea lege, ne relligionem mutent; ni pareant, Caesari et Ferdinando Caesaris fratri omnem ditionem suam attribuit, donec vel ille, vel filij, vel ex Saxonica familia proximus agnatus conditionem impleuerit. verum Henricus, qui Smalcaldico foederi suscripsisset, cum primum de fratris morte cognouit, conditione reiecta hereditatem adit, et Dresenam ac in reliqua oppida profectus populum in fidem suam adigit, adiutus praecipue fauore Io. Friderici VIIviri, continuoque Lutherum Lipsiam euocat, vt ibi doceret, et ad populum conciones haberet. mortuo Henrico Mauritius et Augustus ex Catharina Magni Megalopolensium ducis F. nati sub tutela Io. Friderici fuerunt, quam ille summa fide et beniuolentia administrauit. ipse Mauritius Agnete Philippi Lantgrauij F. in vxorem ducta postea foedere Smalcaldico comprehendivoluit, et leges nouas de disciplinae ecclesiasticae emendatione ac scholarum per Misniam institutione promulgauit, Augustanae confessioni prorsus consentienteis. is dissimulandi mirus artifex, cum profundam ambitionem comitate vultus et rara humanitate tegeret, in Caesaris familiaritatem propter morum similitudinem facile deuenerat: a quo Ratisponae nuper sub exitum Maij in priuatum colloquium adhibitus, et prolixa beniuo lentiae significatione, dimissus est, facta spe, vti creditur, VIIviralis dignitatis ac reliquorum Io. Friderici bonorum, quae proscripturus esset, et ipsi attributurus, si comes expeditionis esse vellet. inde vbi domum reuertit, subsequente mox Ferdinando rege, Pragam, ad illum, vt de belligerandi ratione simul statuerent, profectus est. caussas odij inter gentileis quidam adducunt: cum in aleae lusu Mauritius omni pecunia amissa VIIvirum ad continuandum ludum deposito oppidulo improbius vrgeret, eo itidem amisso Mauritium a VIIviro increpitum fuisse, admonitumque vt in posterum in ludendo modum seruaret; illum vero reprehensionis acerbitatem grauius iusto tulisse, statimque agnato suo ex ea caussa bellum intulisse, quod vix tandem Hessi soceri interuentu compositum sit. haec et alia, quae a Ioan. Sleidano commemorantur, siue conficta, siue talia sunt, vt honeste a Mauritio in medium proponi non debuerint; certe tot editis ab vtraque parte in hoc dissidio scriptis nusquam eorum facta mentio est. Mauritius ergo, cum videret citra impietatis et detestandae ingratitudinis notam non posse contra agnatum et socerum arma sumi, vt facti inuidiam amoliretur, edicto imperiali cogi voluit. itaque Caesar ex compacto datis ad cum Ratispona litteris Kal. VItilib., quae ipsi cum fratre Augusto communes erant, misso etiam proscriptionis, de quo superius diximus, exemplo, mandat, vt quoniam perduellibus agnatione et necessitudine coniunctus sit, ita vt in eorum bonis ius sibi vindicare possit, vireis secum coniungat, ad occupandas illorum prouincias, et ipse iuris sui tuendi caussa quamprimum illas occupet; alioqui fore, vt occupantis, quisquis tandem ille sit, omnia fiant: poenam addit, quam, ni pareat, propter contemptum im perium eandem cum perduellibus subiturus sit. hac se ratione Mauritius satis excusatum existimans, si bellum Saxoni agnato inferret, suae ditionis ordines, Chemnici primum, dein Fribergae VIII Eid. VIIIbr. conuocat, et quid facto opus sit consultat. ibi cum de relligione abunde sibi a Caesare cautum


page 61, image: s061

affirmaret, cuius solius ratione populi pro Smalcaldico foedere stabant, facile in eam sententiam omneis pertraxit, vt aequum et iustum censerent, maioris periculi, quod Saxoniae impendebat, vitandi caussa, vt Saxo et Hessus paterentur suas prouincias a Mauritio occupari. igitur Mauritius litteras ad Saxonem Dresena V Kal. IXbr. dat, quibus significabat, se, vt Caesari, cui extra relligionis caussam parere teneatur, satisfaceret, et suum ius tueretur, ex ordinum consensu viam iniuisse, qua vtriusque commodo, ne ipsius bona in externas manus deueniant, optima ratione inpraesentiarum consultum sit: neque interea recusare, quando ita Caesari ac Ferdinando cum ipso conuenerit, quin, si quidem illi patiantur, vtriusque ditionis ordines inter vtrunque de summa rei tractent. in eadem ferme verba Ioan. Vilelmo VIIviri F. scribit, et vt litteras ad parentem scriptas perferendas curet, rogat. peruicit etiam, vt ordines ad Saxonem et Hessum separatim scriberent, et apud Hessum instarent, vt tam salutare consillum Saxoni insinuaret. ad ea Hessus postea respondit, datis ad nobilitatem et Mauritianos ordines litteris, atque ad ipsum Mauritium praecipue, quibus inuidiose exprobratis a Saxone et a se in eum collatis beneficijs, relligionis caussam agi demonstrat, neque id Mauritium dissimulare posse, qui foedus cum Pontifice initum et nuper a Pontificijs ministris euulgatum non ignoret: neque enim alio tendere arma Caesaris, quam vt Germanorum opes Germanicis opibus per ciuileis discordias subuertat, et pontificium iugum, quod tam generose excusserint, ipsorum ceruicibus victor imponat. non debere ergo moueri proscriptione Caesaris, aut bruto Pontificis fulmine; quippe cum vtrumque telum in relligionem districtum sit, quam tuendam iurauerint, et quam nefanda prodicione ipse si deferat, haut dubie vltorem habiturus sit illum, in quem peierauerit. tunc etiam foederati XIII Kal. IXbr. ad maritimas ciuicates dant litteras, nempe Magdeburgicos, Brunsuicenseis, Bremenseis, Hamburgos, Goslarienseis, Hildesemios, Gotingenseis, Hanobrios, Emdenseis, Mindenseis: item ad Pomeranum, Luneburgicos, et Anhaltinum, quibus, quo discrimine Saxonia, et ipse Io. Fridericus, cuius periculum ad omneis pertineat, versetur, indicant. iam in armis esse Ferdinandum, cui se Mauritius Caelaris proscriptione, vti prae se fert, territus, quantumuis dissuadentibus socijs, coniunxerit: monitum quidem eum a se, vt ab armis abstineret, alioqui non defutura Saxoni auxilia: nunc cum non pareat, obuiam illius audaciae ire decreuisse: ac sibi quidem antea e re publica visum fuisse, vt Saxo cum parte exercitûs in Saxoniam proficisceretur: sed cum haut longe cum totis copijs hostis consederit, spesque sit, propediem de summa certatum iri, consultius videri, vt Saxo in castris remaneat, nec diuidantur copiae: hoc enim ab hoste captari aiebant, vt aut separatis viribus in eum omne robur effundi minime queat, aut ipsi pluribus locis dissiti facilius a coniuncto exercitu opprimantur: petere igitur, ne socij periculum negligant, subsidioque copias Vitembergam et Vinariam quamprimum mittant, et quod reliquum pecuniae ex foedere debent; id Io. Vilelmo Saxoni persoluant. antea ad Boemos foederatione antiqua et studiorum consensione sibi coniunctos scripserant, et ne se Ferdinandi criminationibus praeoccupari sinerent, monebant: eodemque tempore sub exitum VItilis scriptum edunt, quo in Pontificem contumeliosissimis verbis inuecti, incendij per Germaniam excitati eum auctorem faciunt, sibique compertum esse dicunt, ab illo in Saxoniam veneficos immissos, qui puteos et aquas stagnanteis corrumperent; vt quibus ferrum pepercerat, eos veneno absumerent. id mox euulgatis litteris Saxonis F. confirmauit, quibus continebatur, nuper quendam Italum in Thuringia prope Vinariam deprehcnsum esse, qui tormentis subiectus sibi et alijs nonnullis Romae datam pecuniam Pontificis nomine fateretur, vt incendijs ac veneno per Germaniam quantam possentmaximam perniciem darent. hac sama iritatis populorum anixnis, tamen omnia segniter gerebantur. nam nec principes aut Vandalicae ciuitates auxilia intempore summiserunt, nec Daniae rex quamuis foederatus vllam opem Smalcaldicis tulit. interea Ferdinandus a Boemis et Silesijs, licet resistentibus, militem impetrat, et ex Pannonia euocatis equitibus, (ij vulgo Hussari dicuntur, genus hominum immite et rapax) in Saxoniam ducit. conductis copijs


page 68, image: s062

praefectus erat Sebastianus Vintemullus: is XIII Kal. IXbr. missis litteris ditionis VIIviri populis bellum denunciat; caussae obtendebantur, quod superioribus annis ipsorum princeps collegium Dobrilugum occupasset, et violato foedere, quod cum domo Saxonica Boemis intercedit, Caesari nuper et Ferdinando amicitiam renunciasset: itaque quamuis minime opus fuerit denuntiatione, proscripto Saxone, ne quid tamen a se praetermissum iure dici possit, voluisse hoc pro muneris, quod sustineat, ratione significare. in Voetlandiam proximam a Boemis et Hussaris primum fit impetus. caede, incendijs, libidine, praedationibus ibi ab Hussaris nullo discrimine saeuitum: qua ex occasione Boemi, qui praeter voluntatem in eo bello principi suo militabant, crudelitatem illorum detestati III Eid. IXbr. discedunt a signis, et domum reuertuntur. Pannonij, qui superfuerunt, quod a rusticis sibi metuerent, statim Mauritio se coniungunt. eius exercitus erat omnino VIII OIO peditum et IIII OIO equitum: cum eo in VIIviri ditionem hostiliter ingressus, post prospera aliquot certamina, Altorfij primum, dein ad Zuiccauiam, vbi III OIO peditum et CCC equites auxiliarios fudit, Zuiccauiam ipsam, deinde Schenebergam, Aldeburgum, ac fere reliqua omnia VIIviri oppida XV dierum spatio in fidem accepit, praeter Vitembergam, Isenacum, Gotham munitissimas vrbes. cuius rei nuncius hinc a Sibylla vxore ad Saxonem maritum, inde a Mauritio ad Caesarem perlatus, perturbatione et gaudio aeque animum vtriusque compleuit: ac Caesar quidem, vt publicam laetitiam testaretur, in castris omnia tormenta displodi iubet. ob id cum summam inuidiam sustineret Mauritius, passimque virulentis libellis proscinderetur, scripto publicato purgare se nequicquam conatus est: quippe cum relligionis caussam minime agi contenderet, cum tamen ex belli euentu longe aliam Caesaris mentem fuisse manifesto apparuerit: quando ilie inter pacis condiciones hanc supplicibus imposuit, vt contra quam Spirensibus comitijs decretum fuerat, Tridentinae synodo subscriberent: et sane id minime latuisse Mauritium plerisque merito persuasum est, hunc colorem ambitioni et callidae alieni inuadendi cupiditati falso praetexentem, quam summa perfidia in agnatos et necessarios exercuerit. hanc certe expeditionem magnum rebus Caesaris hactenus dubijs momentum attulisse constat, vt ex eo ille certam triumphi de debellata Germania reportandi spem conceperit, et in consilio, quod de hoste insequendo contra ceterorum ducum opinionem ceperat, magis confirmatus sit. tamen, quod pluuioso caelo et paludoso solo offenderetur miles, mutata castra, et salubriore ac commodiore loco, quo comeatus facile subuehi posset, translata. at Saxonicarum rerum nuncio consternatis foederatorum animis, cum VII vir quamprimum domum sibi reuertendum existimaret, Hessus contra vireis minime separandas esse censeret, placuit ad ciuitatum legatos referri, qui iam sub exitum VIIIbr. Vlmae conuenerant. ij initio cum de Mauritij defcensu in Saxoniam cognouissent, et Saxo instaret, vt sibi liceret cum parte copiarum ad hostium impetus propulsandos istuc proficisci, legati se eius rationem habituros responderunt: ceterum censuere consultius eum facturum, si tunc in castris remaneret. verum vbi de Mauriti successu ipsis constitit, mutata sententia, vt commodius de re tota cum belli ducibus decernerent, in castra Geengam veniunt. propositis in medium belli difficultatibus et incommodis, cum nusquam sociorum auxilia apparerent, et ex foederatis Pomeranus ac Luneburgici nihil omnino, alij per Saxoniam parum admodum in communem caussam conferrent, ex Gallia et Anglia nihil adferretur; interea sensim dilabente milite deminueretur exercitus; in eam sententiam deuenere omnes, vt aut proelio, si possent, decernendum, aut praesidijs in hiberna dispositis discedendum, ac postremo pacem induciasve faciendasesse censerent. cum de pace agi placuisset, Adamum Trottum Ioachimi Brandeburgici et totius familiae necessarium ad Ioannem Ioachimi fratrem mittunt, vt per eum Caesaris voluntatem periclitarentur. sed cum ille nulla ratione conueniri posse respondisset, nisi Io. Fridericus se et omnia sua Caeseris voluntati permitteret, nihil effectum est. tam duras autem pacis condiciones proponi iusserat Caesar, quod de hostium statu et eorum consilijs atque rationibus per indicia certo cognouisset. itaque qui simul omnes de Caesare tota Germania expellendo


page 63, image: s063

paullo ante consilia agitauerant, iam de salute sua singuli cogitare ceperunt; decerniturque, vt reliquas omneis copias Saxo secum abduceret, et VIII OIO peditum ac OIO equites in hibernis relin querentur, quibus alendis Virtembergicus et Germaniae superioris ciuitates sociae sumptum facerent. ita tam numerosi et inter se tam male animati exercitus, cum castra castris diu vicina habuissent, nullo memorabili proelio facto discesserunt; quod aut raro, aut nunquam fere accidisse repetita retro praeteritorum seculorum memoria comperietur. igitur decreta in Galliam et Angliam, quo iam legatos miserant, altera legatione, ad VIIII Kalend. Xbr. castra mouent, summopere contradicente Schertelio, vt Caesariani tradunt, et ciuitatum legatos obtestante; quamuis, vt supra iam dictum est, ex quo Louinga abducto secum praesidio Augustam redijt, nunquam in Smalcaldicorum castris eum fuisse scribat Sleidanus. equitatu in postrema acie relicto cum XXXX campestribus machinis, praemisso cetero exercitu ea die incessum est. iussus insequi Albanus ad conuallem hinc et inde a VII trione et meridie collibus cinctam, vbi primum hostem conspexit, in tria agmina omnem peditatum iuxta siluam occasum versus collocat, et ad dextram equites in X quadratas acies distribuit. foederati vicissim contractis ordinib. in tumulum ascendunt, vnde displosis tormentis quasi signo dato ad pugnam se comparant. Caesar, qui multo majores hostium copias esse existimabat, in castra subito reuertitur, relicto Albano cum equitatu et OIO peditibus Hispanis, qui hostem interealeuibus proelijs distinerent, inde mox cum toto exercitu in eos inuasurus. verum ea nocte foederati vado transmissa Brenta se praesenti periculo exemerunt, primisque castris prope Heidenemum in agro Virtembergico consederunt. rei conficiendae in manus datam occasionem Caesar ab indicibus delusus sibi ereptam aegerrime tulit, eodem, quam paullo ante Smalcaldicis damnauerat, errore admisso. sed aduersa tempestate, et ad luem per exercitum grassantem accedente itinerum continuis imbribus corruptorum difficulcate, Sonthaemum retrocedere cogitur, innumeros ex suis aegros, multos etiam ex hostili exercitu semineces per viam relictos secum trahens, ad militem reficiendum ibi triduo concesso, quod foederatos per Franconiam pabulo et comeatu abundantem prouinciam hiemare velle crederet, praeuertendum statuit, atque in itinere praemissis Bofingam CCC equitibus Belgis, oppidanos ad deditionem compulit. Norlingenses, qui praesidio tenebantur, Caesaris iram subuerebantur, nec minus de praesidiarijs solliciti erant: cumque in hoc essent, commodum accidit, vt praesidiarij, qui et ipsi sibi metuebant, non monitis ciuibus nocte dilaberentur, et ad Groppium munitissimum comitis Oetingensis castellum confugerent: eo metu liberati oppidani mane deditionem faciunt, XXXVI OIO aureormm multati. Caesar imposito Norlingae Cardinali Augustano cum OIO IO Teutonicis peditibus Buranum Vissemburgum mittit: ipse Dingelspulum cum exercitu proficiscitur. vtrinque missis legatis oppida deduntur. relictis ad Dingelspuli custodiam duobus Teutonum vexillis, Caesar Roteburgum oppidum foederatum populo admodum frequens, quod est ad Duberam, magna celeritate contendit. processere obuiam venienti ciues, et deditionem fecere; Saxo et Hessus, veriti ne singulis dedentib. se vrbibus, ipsi omni perfugio nudarentur, heic copias partiuntur: Hessus ad dextram iter flectens maiora tormenta Circenae et Scorendorfij, locis munitissimis apud Virtembergicum deposuit, atque inde, vt cum Mauritio genero ageret, domum reuertitur. Saxo iam exper ditior, Recrodo secum abducto, quamuis properaret, in itinere Gemundam Sueuiae vrbem tormentis oppugnatam deditione capit, et exacta a Senatu pecunia, ac viritimdiuisa, Francofurtum ad Moenum pridie Eid. Xbreis venit. ibi cum esset, acceptis a ciuibus IX OIO aureorum, quae ex foedere debebantur, Moguntino VIIViro XLOIO imperat, Fuldensemque opulentissimum praesulem ac finitimos pontificios grauib. summismultat. interea Hessus per suos cum Mauritio egit, quoniam vt ipse tuto interesse posset, satis cautum per Mauritium non fuerat. sed cum Mauritius sibi pacisci non licere, niside Caesaris voluntate diceret, et Saxo, qui copias haberet instructas, quominus ei bellum inferret, nullam moram interponi vellet, re infecta discessum est. nusquam maior serenitas et aeris temperies post tam asperam


page 64, image: s064

tempestatem Xbri mense conspecta est: quod cum superstitiose Caesariani interpretarentur, quasi manifesto coeli fauore praeter naturae ordinem Caesaris consilijs aspirante, Saxo cum exercitu Saxoniam frigidam admodum regionem ingressurus in commodum suum vertit. Roteburgo Buranum cum Belgicis copijs dimittit Caesar et vt Francofurtum occupandi rationem ineat, si possit, imperat: ipse praemisso Halam Sueuiae ad Cocerum Albano, quae mox deditionem fecit, eo statim profectus est. iamVlmenses, quod dissoluto foederatorum exercitu demum se omni ope destitutos cernerent, legatos Roteburgum ad Caesarem miserant, qui nondum ad eum admissi Halam vsque sequi iussi sunt. Vlmensium exemplo permotus Palatinus, eo et mox venit, et tentata per Grauellanum cancellarium via, cum se coram Caesare stitisset, non tam potentiae tuae magnitudine territus, (inquit) quam clementiae fiducia fretus genibus tuis supplex aduoluor, vt quanto maxima mea est erga te offensio, tanto maximam erga me tuam experiar beniuolentiam: et quanquam culpa mea habeatiustas et legitimas excusationis caussas, satius duco, crimen fateri, quam committere, vt de clementia tua dubitare videar, cum enim videam te etiam erga nocentissimos singulari indulgentia vti, malo ius meum mihi pcreat, quam de clementiae tuae laude quidquam detrahatur. tu me ergo perduellem, tu fatentem, tu supplicem reum imprudentia lapsum in gratiam suscipe, et a me vicissim debiti et constantis obsequij fidem vllis fortunae ictibus inconcussam accipe. ad haec Caesar truci primum, dein sereniore vultu in haec verba respondit. Vellem ab alio quouis potius, quam a te, principium clementiae fecissem. neque enim hos canos, in quos citra pudorem imprudentia non cadit, neque artissimum cognationis, quod tecum mihi est, vinculum, quod sine impietate a te violari non potuit, hoc decebat, vt me armis peteres, vt me pro Imperij maiestate pugnantem coniunctis cum Imperij hostibus iuratis, virib. et consilijs bello persequi velles. nam excusationis caussae, quas dicis, potius te onerant, quam culpa et crimine liberant. sed quoniam ita casus tulit, vt etiam ex proximisclementiae gloriam reportare me oporteat, age, et vt sperasti me benignum dominum, me indulgentem cognatum, et, quod caput est, victoria in victos et suppliccs moderate vtentem experiare, tuique officij esse reputa, omni ope eniti, vt offensionis grauitatem omni fide et obsequio in posterum superes. his dictis venerandam senis canitiem deosculatus eum in pedes erigit, et bonis omnibus ac pristinae dignitati restituit. quod Vilelmum Baioarum agnatum, qui spe obtinendi VII viratus Caesarianas parteis secutus fuerat, aegerrime tulissse ferunt. sed Caesar e re sua et publica existimauit esse, erga Palatinum potentissimum principem, de Imperio olim optime meritum ea benignitate vti, vt illum a foederatorum societate auulsum in suas parteis pertraheret, ratus fore, vt eius exemplo admonitae ciuitates, aut defectione tertitae, celerius ad officium redirent. Vlmenses deinde introducti, et foedus ac vim sociorum caussati interuentu ipsius Palatini modo reconciliati veniam impetrauerunt, C aureorum millibus multati, et XII tormentis traditis, ac rccepto intra vrbem X vexillorum praesidio. his confectis Caesar Oetingam venit, et inde Neostatum ad Cocenum, ac postremo Alprunum ad Neccarum, quas regionesolim Charitini populi insederunt; vnde Albanum cum populabundo milite in agrumVirtembergicum immisit. Buranus intereain Hessiam descendens, vbi Cattos quondam sedeis habuisse constat, Darmestatum partim vi, animose defendentib. se oppidanis, quibus collecta ex agris turba se adiunxerat, partim deditione cepit: arce incensa plebi promiscuae dux pepercit. inde Francofurtum praeteruectus, quod de vrbe capienda de speraret, aduersa anni tempestate et milite male affecto, exercitûs partem Rhenum transmirtit, et ad Moguntiacum consistere iubet. illac properantem nec tale quid cogitantem, missi Francofurto legatiadeunt, qui se imperata facturos pollicentur. Palatini, Vlmensiumque exemplo illos et Virtembergici a socijs deserti calamitate permotos constat vt deditionem facerent, cum timerent, ne si diutius expectarent, grauius multarentur; tum etiam quod intelligerent, Moguntinos et Vormatienseis certatim apud Caesarem instare, vt ius nundinarum, quibus opulentiam et magnitudinem suam vrbs illa debet, perduellib. ereptum ad se transferretur. itaque Buranus


page 65, image: s065

sine mora cum exercitu vrbem ingreditur, et populum in Caesaris fidem sacramento obstringit, imposito III OIO peditum et CCCC equitum praesidio: dein Burani rogatu missis Alprunum legatis a Caesare in gratiam recipiuntur, depensis XXC aureorum millibus. ferunt Buranum virum candido et aperto ingenio, cum a Senatu epulo exciperetur, quaesijsse a ciuibus, quid ita leuiter et ignaue nullo cogente sese dedissent, tam firmo et populoso oppido tuti; cum Darmestatenses, quorum vrbs Francofurti comparatione vicus esset, tam fortiter se defendissent? cumque illi pudore seu metu impediente nihil responderent, iocose addidisse, suasurum se libenter Caesari, vt ipsos Damerstatum, Damerstatenseis autem Francofurtum in coloniam deduceret. et haec quidem hoc anno in Germania gesta sunt. Diuersa parte Anglus, cum exhausto aerario, et aduersis aliquot proelijs commissis, in dies res suas labefactari doleret, iam belli pertesus, ad pacem antea frustra per Germaniae principes tentatam inclinare cepit, in easque condiciones nobiscum transegit, vt Bononiam et arceis circa Bononiam extructas cum tormentis et munitionibus ceteroque apparatu bellico restitueret; Rex vicissim XXC aurcorum millia octo pensionibus Anglo dependeret. haec per Annebaldum marispraefectum et Ioaunem Dudleum, qui postea Nortumbriae Dux appellatus est, Francisci Bernardi oratoris Veneti interuentu acta, vterque rex postea rata habuit. tunc Franciscus ad Guidonis-rupem ad Sequanam hiemabat, niuesque praealtae erant, ex eaque occasione praecipui ex nobilitate iuucnes castellum constructum hinc Delfino duce, cum quo Aumalius et Santandreanus erant, oppugnabant; inde Francisco Borbonio Angiano propugnante militaris obsidionis imitatione tuebantur. eo in certamine occulta rixa inter duces ex aemulatione suborta ludum in luctum vertit. nam dum Angianus post solutum certamen, nihil cogitans, vt paullum respiraret, in area palatij ad parietem sederet, arca ex superioribus fenestris, eorum, qui cum Desfino erant, iussu, vt creditum est, sed inscio Delsino, demittitur, qua ille ceruice elisa oppressus est. hunc exitum maximae spei iuuenis iam in illa aetate nobilis Carinianavictoria summo regni detrimento habuit; cuius eo lamentabilior mors fuit, quod de ea quaeri secundum leges non potuit, peiore principis viri, quam priuati condicione. ita fortuna rebus nostris illudens, non satis habuit per bella toties repetitis cladibus serio Gallos multasse, nisi etiam a bello securos noua per ludum lactura affligeret. hunc certe casum Franciscus secundum filiorum mortem aegerrime tulit: tamen vt Francisci Delfini, sic et Angiani dissimulata, nec vindicata nece. interea rex de belli Germanici exitu anxius sibi omni cura limites, a quibus inuasionis metus erat, firmandos esse existimauit. itaque Burgum in Sebusianis profectus, inde Cabilonem et Seureum in Insubrum pago opidum ad Ararim venit, quod nuper muniendum imperauerat. inde per Belnam et Diuionem iter habuit, atque ex Burgundia in Campaniam descendens per Lingones, vnde Annebaldum ad Coifium et Montinium oppida lustranda miserat, Caluimontium in agro Bassiniaco venit, ac Ligniacum in Ambaris ipse lustrare voluit. deinde Barrum primariam regionis vrbem adijt. ibique Christiernam Fr. Lotaringi quadrienne relicto filio mortui viduam officiose inuisit. post Ionuillam venit, ac Vitriacum Francicum ad Matronam, quod Parthici Cremati ex aduerso tertio a Francico lapide disiuncti situs non ita arrideret, muniendum curauit. hinc reflexo itinere per Manehildis fanum, Villam-francam ad Mosam, Musonium, Sedanum, Mezeriam, Mauberti-fontem, Corneti-montem in Arduenna silua, postremo Folembraeum praetorium venationibus opportunum appetente hieme Kal. IXbr. venit: vbi aliquandiu commoratus valetudine iam male affecta per Compendium ad Sangermanum exeunte anno se contulit.



page 66, image: s066

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER TERTIVS.

INEVNTE OIO IO XLVII felicia belli iam in Germania inchoati auspicia intestini motus in Italia ceteroqui a bellis externis quiescente, exorti, aliquantum perturbarunt. nam coniuratio Io. Ludouici Flisci Genuae detecta, et eodem tempore tumultus Neapolitani fama Caesarem fortunae impetu ad victoriam iam paratam summa suorum alacritate pro perantem retardare, non tamen tanti conatus gloriam et fructum eripere potuerunt. sed Neapolitana seditio prius cepta, obstinata contumacis proregis peruicacia serius desijt. coniuratio Genuensis posterius nata statim inopinata ducis morte oppressa est. origo illius haec fuit. Octauianus Fulgosius, raro incorruptae erga patriam caritatis exemplo, cum arcem a Ludouico XII Genuae impositam, quam firmandae priuatae potentiae idoneam seruare poterat, demolitus esset, sopitis dissensionibus statum Reip. ita ordinauerat, vt priuatas offensas bono publico potius condonasse, quam de inimicis vltio nem sumpsisse videretur, dein capta a Caesarianis vrbe, et tam egregio ciue expulso, rursus Adornij rerum potiti sunt; cumque de concordia ineunda consilia agitarentur, atque aerario exhausto ad id alicuius magni principis opibus opus esset, frustra tentata Clementis VII voluntate, interea Galli rursus Genuam receperunt: sub quibus Theodoro Triuultio, qui nomine Francisci res administrabat, minime contradicente, noua Reip. forma constituta est. paullo post cum Andreas Auria alieno maxime tempore regi stipendia renuntiasset, Genuaque exacto Triuultio, moxque recepta Saona a Gallis admodum magnis operibus munita, patriae libertatem restituisset, ea publicae administrationis ratio instituta est, quae summi Imperij magistratu, a quo nobiles lege excludebantur, cum nobilibus communicato, populareis familias hinc deprimeret, hinc supra modum nobileis efferret: vt facile vetus odium inter nobileis et popularis nominis ciueis nondum ex animis omnino exstirpatum ex eo sensim vireis sumere potuerit. ita affectis popularium animis non defuturos in ea ciuitate motus apparebat, si dux rebus nouandis idoneus non defuisset. eum se praebuit Io. Lud. Fliscus Lauiniae comes clarissima gente ortus et elato animo iuuenis, quod aegre ferret Andreae Auriae recentibus meritis Auriacam familiam, cui suam nullis partibus inferiorem existimabat, in tantam magnitudinem euectam, vt merito popularibus et liberae ciuitati grauis, sibi vero molestissima esset. et vt Andream tot adoreis mactum, tantisque beneficijs, quae ipse infitiari non poterat, de patria optime meritum, propter aetatem et ciuium gratiam, qua modestissimus senex minime omnium tota vita abusus est, patienter ferret, Ianetini Auriae fastum et asperitatem ferre nullo modo poterat. is Thomae Auriae filius in re tenui educatus sericam textrinam exercuerat. sed cum Andreas


page 67, image: s067

Thomae patruelis liberos non haberet, eum sibi vt sanguine et nomine proximum heredem destinauerat, nec solum bonorum, sed amplitudinis ac potentiae quasi successorem iam tum constituerat, XX triremibus attributis. quae res vt erga nobilium iuuentutem summum fauorem et auctoritatem Ianetino conciliabat, ita apud populareis maximam inuidiam excitabat. aliam viam ingressus Fliscus, comitate et humanitate, quam specie naturali et composito vultu prae se ferebat, popularium gratiam demerebatur, primarios ex illis adolescenteis benigne appellando, et in eorum coetus sese familiariter insinuando. cum sibi ijs artibus aliquam gratiam apud populareis comparasse videretur, beniuolentiam illam potentia et auctoritate firmare constituit: et quia in maritima ciuitate maiora naualium quam terrestrium copiarum momenta esse iudicabat, ijs sese inprimis muniendum censuit: commodumque accidit, vt cum IIII triremeis Petro Aloisio Placentinorum et Parmensium duci vi ablatas Andreas Auria in portum Cenuensem subduxisset, acerrimae simultates inter Pontificem et Auriam accenderentur; quae inde originem habuerunt. Imperialis Auria Zagonis episcopus grande aes Andreae propinqui fauore et beneficio partum in Neapolitanis possessionibus collocauerat, earumque heredem Andream decedens ea lege instituerat, vt propinquos tenuissimae fortunae homines suo patrocinio subleuaret. ex hac hereditate quo minus fructum ferre posset, a pontificijs ministris ad fiscum omnia episcopi bona trahentibus impeditus est: itaque iudicio Romae constituto, eam partem, quam ex constanti iurisconsultorum consilio ad se pertinere contendebat, Cardinalis Farnesius, summissis qui publico nomine possiderent, sibi vindicarat; quam tamen se remissurum ostendebat, si eam ex Farnesiorum liberalitate Andreas accipere vellet, verum ille eam condicionem vt contumeliosam generose recusauit, iniuriamque a Farnesijs praeter ius et aequum sibi illatam adeo moleste tulit, vt per Ianetinum triremeis pontificias captas Genuam deducendas mandauerit. eam occasionem ad omneis casus intentus iuuenis auide arripuit, et Pontificem Aurijs atque adeo Caesarianis infensum sibi conciliauit; demumque cum de lite inter Pontificem et Andream transactum esset, emptis a Farnesijs haut magno pretio ijs triremibus, cum quibus sub Pontifice mereret, suspicionem rerum quas moliebatur facile diluit. nam alioqui tanto obsequio et assiduitate Andream colebat, vt nihil temere inclementius de eo existimari posset. ipse Andreas, licet a Vastio certior factus, quod inter Caesaris Fulgosij in Pado occisi chartas repertus esset commentarius, quo ille de Genuensium rebus disserens regi pollicebatur Fliscum ad res nouas pro ipso Genuae aggrediendas semper paratum fore, et antea a Gul. Bellaio Subalpinae regionis praefecto per P. Lucam Fliscum magnis pollicitationibus eum sollicitatum sciret, tamen nihil tale de Flisci indole et candore suspicatus, omnia quae de ipso afferebantur, vt falsa et incerta non solum apud ciuitatis proceres, sed et ipsum Caesarem eleuabat. erat in homine etsi prope adolescente summum dissimulandi artificium, quod tota oris specie lumen quoddam hilaritatis ac modestiae prae se ferente mirum in modum iuuabatur. color eius quippe inprimis egregius, laeti oculi, incessus sedatus ac liberalis; quanquam equo praesigni saepius, vt se populo ostentaret, sublimis per vrbem vehebatur. idem vultus, et constans in multiplici actione varietatis similitudo. hac ingenij agilitate, odium suum, quod aduersus Ianetinum iamdudum coquebat, cuiusque suffusa nota aliqua in ipsius ore antea apparebat, totum intra animi latebras abdiderat, et specie quadam amoris insignis illum adortus, quicquid in illius animo suberat opinionis incommodae, id prorsus deleuerat, et tum humanissime [reading uncertain: print blotted] praesalutando, tum domi conueniendo ac consilia communicando, interdum et ipsius liberos in sinum acceptos coram parente deosculando, in arctissimam se eius familiaritatem insinuauerat. Inter haec Fliscus ab Augustino Triuultio Cardinali summo regiorum negotiorum in Italia procuratore sollicitabatur, misso Genuam Nic. Foderato equite Sauouensi Flisci affine, qui adolescentis animum propositis honestis condicionibus periclitaretur, an Gallis in recuperatione Genuae adesse vellet. quod cum temere se facturum promisisset, atque cum eo responso Foderatum dimisisset, statim poenituit, admonente et increpante eum


page 58, image: s068

de subijcienda Gallis Genua tenuis animi et abiecti esse diceret, cum ipse patriae dominatum sibi comparare posset. ita que reuocato ex itinere Foderato, Fliscus, literas quas ad Triuultium dederat, sibi reddi iussit, atque aperte sententiam mutasse prae se tulit. dein cum Verrina Raphaelem Saccum I. C. Sauonensem, et Vincentium Calcaneum familiarem suum in interiorem aedium partem seduxit, et deintegra Triuultij condicione denuo ad eos retulit. ibi variatum sententijs, quod Calcaneus Verrinae consilium audax et plenum periculi sibi videri assereret; Verrina contra generosum, honestum ac necessarium, postremo etiam tutum esse affirmaret: quid enim generosius, aiebat Verrina ad Fliscum conuersus, quam malos ciueis, qui specie libertatis occupata per vim potentia ad immoderatas cupiditates abutuntur, de culmine deturbare, et eandem potentiam magnitudine animi et virtute arripere, qua moderatius et secundum patriae leges in constituenda rep. victor vtaris? eo enim res deuenit, vt aut Genuae tibi imperandum, aut turpiter seruiendum sit; illud animi, hoc ignauiae est; iam vtrum mauis, elige. vt haec nihil te moueant, forte scilicet tua et priuata vita, in qua Sinibaldus parens vixit, contentum; at periculum et discrimen, in quo versaris, excitare te saltem debet. Ianetinum vides quam auerso in te animo sit, ob triremeis illas a te nuper comparatas; quippe cum nauale imperium, quod sibi spe et ambitione iam pridem vni destinauit, tecum communicandum intelligat. at non ignoras, quam aegre homines vulgo in partem potentiae vel proximos admittant, vt dubitare non debeas, quin Ianetinus ea in re, quae parenteis cum filijs, filios cum parentibus committere solet, minime tibi parsurus sit, nec commissurus, vt tam alte animo insidens dolor semper in verborum inaneis contumelias, ac non aliquando tandem serio in tuam perniciem erumpat. iam enim vtrique vestrum haec a fortuna imposita est necessitas, vt alterius salus alterius peste sit expedienda. quo in consilio is mea sententia sapientior fuerit, qui anteuerterit, nullumque esse locum morae duxerit in eo conatu, qui vtrique necessarius, eum euertat necesse est, qui dum cunctatur, alterius celeritate se opprimi sinet. nec satis tibi erit aemulum, imo hostem oppressisse, tot superstitibus vindicibus, a quibus Ianetino sublato, quam incolumi plus impendet discriminis; eodem facinore amplectendi sunt Andreas ipse, Adamus Centurio Ianetini socer, ac reliqui nobilium factionis principes. huic necessitati, quae te vix deliberare sinit, si pareas, tuta omnia cum imperio tibi spondere ausim; cuncteris, certum exitium cum dedecore imminet. his addebat Verrina, vt consilium omni ex parte tutum approbaret Andream et Ianetinum, vt in nullo tali metu negligenter et solute agere: summam domi solitudinem esse, nullas custodias excubare, nullam familiarium aut clientum turbam adesse; ipsos domi et in publico sine vllis stipatoribus conspici; triremeis denique vt in hieme cum solo fermere migio, nullo praeterea praesidio firmatas occupantium, quicunque tandem sint, audaciae patere. peruicit Verrinae sententia apud iuuenem sua sponte ad omnia vasta et praecipitia propensum, qui alioqui magnis beneficijs deuinctum hominem in magno honore et beniuolentia habebat. is autem erat Verrina, qui sermone efficax et manu promptus, tum ad expedienda negotia artificiose audax, cum inexpiabili odio in nobileis flagraret, et aeris alieni magnitudine oppressus priuatis vulneribus tegendis turbandarum rerum occasiones quaereret, facile ambitiosum adolescentem familiae splendore et maiorum gloria inflatum in illo feruore aetatis ad quoduis facinus aggrediendum impellere potuerit. igitur omni Gallorum cogitatione reiecta, de conficiendi negotij ratione inter ipsos agitur. placuit primo, vt in B. Andreae templo nouum rei diuinae sacrum indiceretur, eoque Andreas ipse et Ianetinus ac nobilium plerique innitarentur: atque ibi caedis et tumultus initium esset. sed cum admoneretur Fliscus, eo fortasse Andream iam affecta aetate non venturum, sed aliquem ex familiaribus, vti consuesset, cum solemni munere missurum, mutata fuit sententia, quantumuis reclamante Verrina, qui se eadem hora ad Andream, si non veniret, salutandi causa aditurum, et ipsum imparatum domi confossurum pollicebatur. exuto semel amore patriae caritatis omnem vna humanitatem ac fidem exui, ex eo tunc perspectum est, quod reiecta ea sententia altera multo immanior proposita est: vt scilicet Fliscus


page 69, image: s069

Andream et Ianetinum praecipuosque ex nobilitate, quos suis consilijs aduersos sciret, ad cenam inuitatos inter sacra mensae trucidaret: quo facto per vrbem discurrens populum ad libertatem vocaret, praetorioque de improuiso occupato, Verrina diadema sinu promptum Flisci capiti imponeret, eoque duce Genuae salutato populareis omneis atque ipsam plebem in ducis fidem iureiurando adigeret. erat ad IV Non. Ianuar. constitutus conuiuio dies, quo comitia ducis creandi caussa erant futura: quae ciuibus in Curiam conclusis in multam noctem semper produci solent. verum Andreae repentino chiragre dolore laboranti febris superueniens spem ipsius foris opprimendi coniuratis ademit, et ad alia consilia impatientem morae Fliscum accendit. qui cum eodem tempore resciuisset, Ianetino ante praestitutum diem, ex qua occasione in certum, Genua esse abeundum, veritus ne res, si diutius differretur, niinis exagitata patefieret, facinus maturat, eique patrando secundam Ianuarij noctem constituit. itaque specie triremis armandae et praedatum mittendae, vt pro qua nullum a Pontifice stipendium acciperet, re cum ipso Ianetino communicata, vt omnem suspicionem amoueret, homines cogit, qui ipsi a P. Aloisio Farnesio libenter summissi, et ex suae ditionis oppidis lecti frequentes iam conuenerant. id clam Andrea factum, quod Fliscus de ea re sermonem cum Ianetino conferens metuere se diceret, ne si ille resciret, propter pactas inter Caesarem et Solimanum inducias, absque dubio id impediret. nec contentus ijs militibus Fliscus, etiam praetorianos, qui aut suae ditioni subditi erant aut eius beneficio militiae ascripti, sollicitauit. quod a Iocanto Corso militum tribuno, cum vespere praesidium recenseret, animaduersum, scrutatis militum contubernijs, et reperto eos ad Fliscum comeasse, continuo ad ciuitatis gubernatores atque ad ipsum Auriam perlatum est, verum ille mox a Ianetino de Flisci consilio, quod ab eo sibi communicatum dicebat, certior factus, non solum quod erat minime suspicatus est, sed etiam ab ipso Ianetino exoratus, quo minus milites, vti ferebatur, praedatum mitterentur, non impedijt. iamque nox aduenerat coniurationi destinata quae diem IIII Non. Ianuar. praecessit, cum Fliscus primis tenebris homines armatos, quos euocauerat, occulte in aedeis suas, quae in cliuo ab alijs insulae instar omnino separatae erant, introducit. is peram oenus intra moenia cliuus in ea vrbis parte, quae ad ortum vergit, qui se longe lateque explicans plurimis est domicilijs distinctus atque ornatus; hinc maris spatia, hinc Albani suburbana, tractumque illum, quem Bisamnius interfluit, pulcerrime prospectat; Carimanum vocant. in eo domum late magnificeque aedificatam habitabat Fliscus, quae vrbi ample imminens quasi dominatum petere videbatur. acceptis amicis, ianuam strenuis ac quibus maxime fidebat satellitibus custodeindam committit, ita vt ingredientibus omnibus pateret; exeuntibus, praeter quam coniuratis, clausa esset. vocatis a Verrina ad cenam ciuibus, quos opportunum putauit, et in interiora perductis, cum ad nouum totius domûs armis vbique perstrepentis habitum obstuperent, Fliscus infit, Non debere eos apparatu, quem cernerent, terreri; vocatos non tam ad tempestiui conuiuij communionem, quam ad pulcerrimi facinoris societatem, quo salus dignitasque reip. et communis omnium libertas ipsorum opera a Ianetini tyrannide, quam Caesaris opibus fultus in dies firmet et stabiliat, asseratur. quod ne accidat, se nefarij hominis conatibus praeuertere, atque ipsum ducem cum reliquis, si qui occurrerint, nobilib. opprimere decreuisse, vt re uperatam ope Gallorum remp. constituat, quos meliores et commodiores Caesarianis amicos et patronos semper hactenus experti sint. ad eam rem sua diligentia parata et prouisa omnia, vt de euentu dubitari non possit, modo ipsi strenuam et fidelem rei dent operam, et secum se populo ostentent, atque per vias discurrenti adsint: quod pro perspecta multis rebus virtute et constanti erga patriam caritate facturos eos sibi persuadeat. perorationi additae minae, iniuria in eos, qui in consilio, quod communi omnium caussa susceptum sit, ducem tam egregij facinoris deseruissent, tanquam proditionis reos vindicanda: pauidis silentium pro assensu fuit: alij vanitate collaudato consilio sequi paratos se, quo duxisset, alta voce proclamant. duo omnino reperti sunt Bapt. Iustinianus, et Baua, qui factum apud se detestantes, cum aliter euadere non possent, ignauiam fateri


page 70, image: s070

quam se tanto scelere impiare maluerunt, qui subito cubiculo sunt inclusi. ferculis aliquot epularum allatis, cum ex ijs pauci stantes properanter sumpsissent, Fliscus, conuiuis relictis, in gynaeceum perrexit, vbi vxori, quae cum Paullo Pansa viro graui et erudito atque antiqua necessitudine cum Fliscorum familia coniuncto tempus, vt fit, sermonibus terebat, et ipsi Pansae, iam ante tantum armorum apparatum, quorsum pertineret, mirantibus, re adhuc integra, consilium aperuit. quo audito prope animo consternati obtestari ceperunt, vt a tam foedo et periculoso incepto desisteret, inprimisque vxor, quae manantibus per ora lacrimis, quod triste infausti exitûs omen fuit, genibus viri aduoluta frustra festinantem retinere conata est. ille nihil vxoris lacrimas, nihil Pansae graui oratione ipsum a scelere dehortantis preces moratus, facta spe vtrique feliceis successûs, ac vxori praecipue, quam propediem principem Genuensium salutatum iri spondebat, postremo haec verba subiecit, Aut non me videbis amplius, aut crastina die minora infra te videbis omnia. quibus dictis auguriorum relligionem, quae multa et tristia occurrerant, eludente Sacco, cum coniuratis multa nocte armatus domo exit; ita partito agmine, vt lectissimum militum robur praecederet; ipse cum praecipua ciuium et amicorum manu subsequeretur: inde negotium dat Cornelio fratri, vt portam Arcûs occupet: quod cum successisset, ipse ad Cataneorum pontem peruenit, vbi triremis, quam armabat, stationem habebat. ea dum ad Darsenae ostium appellere iussa in fundo arenoso haerens aegre commouetur, plus dimidium horae eum remorata est. inde Octo bono fratri imperat, vt cum Calcaneo portam B. Thomae, siue Fasciolanam, Thomae Assareto Verzae, vt Darsenae itidem portam, per quam ad triremium stationem itur, occuparent. Octobonus, corrupto ante pecunia vigile, depulsis aut interfectis custodibus, qui pauci excubabant, statione facile potitur. at Verzes, quod Ianetini minister erat; facile a custodibus admissus, cum citius signum edidisset, porta in os clausa excluditur. quod vbi Flisco renunciatum est, ipse Scipioni Borgognino attributis militibus et ratione rei peragendae demonstrata praecipit, vt quod astu Verzes non potuerat, ipse vi exequeretur. felicius succedente Scipioni negotio, Fliscus porta patefacta cum classicos remiges tumultu excitato catenas exuere sensisset, ad triremeis continuo accurrit, quod ijs instructis potiri cuperet, quippe in quibus omnem potentiae spem collocasset. sed fatum reipub. ita tulit, vt mobili ponte, quem in triremeis traiecturus conscenderat, prolapso, ipse armis onustus vna cum tribus militibus pone sequentibus prolapsus summergeretur, re a nemine, vt in tenebris tunc animaduersa. fama tanti strepitûs ad subvrbanas Andreae aedeis perlata Ianetinus ab vxore excitatus, quod rixam tantum inter naualeis artifices subortam crederet, eius sedandae caussa nautico habitu cum puero facem praeferente recta ad portam Fasciolanam contendit; vbi ab Octoboni praesidiarijs, cum quis esset quaerenti militi dixisset, admissus et confossus est. soluti interea remiges vrbe tota vagari, et salutis expediendae caussa omnia tumultu miscere, coniurati alia parte passim discurrere. Andreas igitur cum videret iam Fasciolanam portam ab aduersarijs occupatam esse, et merito vereretur, ne mox aedeis suas proximas oppugnarent, equo impositus ad Mozum oppidum, quod XV ab vrbe milliaribus abest, propere se contulit. gubernatores, instigante eos Gomesio Suarezio Figueroa Caesaris legato, et Cardinalis Auria, Christophorus Pallauicinus, et Antonius Caluus cum armata manu ad portam vsque Fasciolanam processerant; sed cum inde ab Hieronymo Flisci fratre depulsi pedem referre coacti fuissent, nec iam in armis spes vlla esset, Hectorem Fliscum, Augustinum Lomellinum et Ansaldum Iustinianum ad Hier. mittunt, qui rogarent, quid Leuiniae comes posceret aut sibi vellet, et monerent, vt vrbe cum suis excederet, sic enim res facilius pacari posse. vix ij Verzae et Mariliani crudeleis manus euasere. Hieronymus vero, qui de fratris morte resciuerat, et iam praesens Genuae imperium spe deuorauerat, ad eorum socios conuersus, gubernatoribus, renuntiare iubet, nullum alium praeter se comitem extare, neque velle vrbe excedere, sed praetorium omnino postulare. ex hoc responso coniectura de Io. Ludouici Flisci morte, quod eos hactenus latuerat, facta, vt ciuibus animos addidit, ita coniuratis, qui in Hieronymo parum


page 71, image: s071

praesidij esse iudicabant, omnem spem rerum potiendarum ademit. ipse Hieronymus cum frustra praetorium occupare tentasset, ciuium apparatu territus vrbe se protinus per portam Arcûs eiecit. Verrina conscensa trireme cum Sacco se Massiliam recepit, abductis secum Manfredo Centurione, Sebastiano Lercario, et Vincentio Vaccario, in primo tumultu ad interiorem portam captis, quos postmodo ad Vari ostium demptis catenis incolumeis dimisit: Octobonus ab Andreae amicis ea, quam tenebat, porta deiectus, vrbe e vestigio excessit. nusquam in vlla coniuratione maior fides et alacritas sociorum; vt dubio procul sit, si dux inopinata morte absumptus non fuisset, quin res ex eorum sententia esset successura. caussa fuit, quod coniuratio paucis initio communicata, interim rebus omnibus specie triremis armandae paratis, in ipso rei peragendae momento primum socijs detecta est, ne mora interiecta scilicet praui consilij aut temerariae pollicitationis eos poenitere posset. quamquam si Fliscus superfuisset, iudicabant omnes: vix futurum, vt ille viribus, sicutipsi Verrina persuaserat, aut aliter, quam Gallorum ope ac nomine Genuae imperium teneret, inde ora Liguriae infesta, quae tot beneficijs et clientelis Andrea deuincta erat; inde Insubribus copijs, quae ceruici imminebant, ad omneis motus intentis; potiusque fuisse, vt iuxta Sacci et Calcanei consilium Triuultij condiciones acciperet, quod minore cum infamia et periculo suo facere potuisset. expulsis vrbe coniuratis continuo Andreas reuocatur, missis publice ad eum Benedicto Centurione et Dominico Auria: ac nocte, quae alterum diem est consecuta, magno omnium consensu, qui in tanto ac tam recenti motu fuit admirabilis, Benedictus Gentilis placido ingenio praestantique vir prudentia dux reipub. creatur; nam huc vsque resp. ducem non habuerat, eique Nic. Francus Senatûs princeps tempore interregni praefuerat. inde ad Caesarem tunc Germanico bello implicatum Franciscus Grimaldus, qui de re tota eum edoceret, mittitur. Caesar vicissim e Cermania Rodericum Mendozam mittit, qui nomine suo persolutis Andreae pro morte Ianetini officijs, Genuenseis ad Montorij arcem, in quam se primum Hieronymus, dein Verrina ac Saccus ex Massilia receperant, expugnandam incitaret. interea Fliscanae ditionis oppida, quae in Mediolanensi prouincia erant, Ferdinandus Gonzaga, qui Vastio paullo ante mortuo in Insubrum praefectura successerat, nomine Caesaris occupat. P. Aloisius Farnesius itidem Calistanum et Valtiranum in agro Placentino castella, vt se coniurationi minime participasse approbaret, ex amici infortunio commodum captans inuadit. exinde cum de coniuratorum, et eorum qui coniuratis opem tulissent, poena quaereretur, decretum ex Andreae sententia, vt qui coniurationis conuicti fuissent exilio capitali, reliqui leuiori poenae genere multarentur. corpus Flisci vix tandem repertum armis detractis in mare iussu Andreae rursus proijcitur, et ita dirum illud malum, quod longo labore conceptum ea nox in miserandum reip. exitium pepererat, puncto temporis praepotenti supremi numinis dextera in vndas effusum est. postremo frustra misso ad Hieronymum Pansa, vt honestis condicionibus Montorio excederet, mense Martio sequenti arx magna vi oppugnatur, tandemque desperatis rebus Hieronymus cum socijs arbitrio Genuensium se dedidit: inde magnae contentiones ortae, multis adhuc occulte Fliscanae familiae fauentibus, et Hieronymi adolescentis aliena audacia, nec suo consilio, in tantum scelus prolapsi factum intempestiua misericordia defendentibus tandem peruincente contraria sententia, post quaestionem habitam, sumptum de coniuratis vltimum supplicium; arx Montorium solo aequata, et ad perpetuam rei memoriam Fliscana Genuae domus perantiqua et magnificis sumptibus extructa a fundamentis euersa est. iam periculum Andreae ita cum rep. coniunctum existimabatur, vt nisi sublato illo haec euerti non posset. quod et ex Iulij Ciboi coniuratione, quae Fliscanam mox secuta est, apparuit. is Ricardae Malaspinae F. Massae et Carrariae ditionem, quam mater ab Alberico Malaspina parente acceptam legitime possidebat, a nostris, vt iactabatur, incitatus summa impietate occupauerat, sed F. Gonzaga cum exercitu adueniente, ipse Pisis, cum illac iter haberet, a Cosmo Medice, hortante Cardinali Ciboo patruo iampridem Caesarianis partibus addicto, tam diu coercitus est, dum res conficeretur. postremo receptis


page 72, image: s072

oppidis ac restitutis matri reconciliatur, ac Romam ad eam pergit. ibi hominem tristi vultu ac elato animo tum recenti iniuria inflammatum nacti Octobonus et Cornelius Flisci Genua post fratrum fortunam exulantes, ac Scipio inprimis, qui eodem cum illo matris contubernio vtebatur, tentare ceperunt, an Genuam ad Gallorum partes trahere vellet: quod illi factu facile aiebant, si Andrea de medio sublato vrbem commota plebe occuparet: Gallos enim in propinquo esse, a Mirandula ac Subalpina regione audito tumultu quamprimum auxilio aduolaturos. non abnuente Iulio, quamuis arcta cum Andrea adfinitate coniunctus esset, quippe qui Peretam Ianetini sororem in matrimonio haberet, ipsum in Gallicorum ministrorum, qui tunc Romae erant, familiaritatem insinuant. rei conficiendae gratia Flisci et Iulius Venetias eunt; vnde illi Mirandulam profecti sunt: hic vero accepta pecunia cum per Mediolanum Genuam ad milites contrahendos pergeret, Ferd. Gonzaga a matre de occultis filij cum Gallis et Fliscis collo quijs certior factus, ipsum Pontremoli a Petro Durera praefecto comprehendendum curauit, qui mox in quaestionem datus se cum Gallis et Fliscis collocutum fassus est, suaeque operae spem dedisse, sed omnia ad Caesaris commodum traducere in animo habuisse; inde Mediolanum translatus acerbioribus admotis tormentis omnia, quo inter eos conuenerant, ordine detexit: posteaque iussu Caesaris securi percussus est, summa impietate adolescentis contraria matris impietate vindicata, quae filium vel nocentem infami morti non dubitauit subijcere tam crebrae coniurationes occasionem dederunt, quo saluti publicae prospiceretur, atque Andreae inprimis cuius caput semper petebatur, vt de construenda Genuae arce, validoque militum praesidio firmanda, consilia agitarentur. verum Andreas quam in asserenda prius libertate fortem, tam in defendenda tunc se constantem exhibuit, cum diceret, patriae salutem non munitione et praesidijs, sed ciuium consensu et concordia constare; suam vero ipsius affirmaret non tanti se facere, vt pro ea tuenda, quam curae sibi esse Deus tam illustri nuper indicio ostendisset, reipub. ceruicibus iugum imponi pateretur: quamobrem omnis de ea re deliberatio penitus omissa est. Dum haec in Insubribus et Genuae agerentur, Neapolitani motus iam ante excitati in magnum incendium exarserant. tunc regno a Caesare praefectus erat Petrus Aluares Toletanus vir elato ac vehementi ingenio, et nimia seueritate nobilitati grauis; qui eam ob rem cum apud Caesarem criminose accusatus esset, duo ex primoribus nobilitatis Ferdinandus Sanseuerinus Salerni regulus et Vastij Marchio, adhibito etiam Andrea Auria, summa contentione egerant, cum Caesar bello Tunetano confecto Neapoli hiemaret, vti Toletanus e prouincia reuo caretur: eum enim esse, qui bonis omnibus offensus, venalia omnia haberet; quique dissolutione et ignauia regnum florentissimum in pace euersurus, in bello amissurus esset. sed cum Caesar contra inimicorum, vti rebatur, criminationes hominis, quem adeo extulerat, dignitatem sibi tuendam existimaret, ille in imperio confirmatus, omnem iram et potentiae suae vim iudicijs seueris faciendis et delictis acriter puniendis in nobileis effudit, vt nullo eos respectu comprehendi et in carcerem duci spectante plebe palam iuberet; quod vt ei summum nobilitatis odium, ita plebeiorum magnam beniuolentiam conciliabat, nobilium a se depulsas iniurias et vexationes Toletano vindice laetantium. siquidem per superiorum proregum indulgentiam nobiles multa nimis licenter, multa solutius in tenuiores, liberis hominibus minime toleranda, cottidie audebant; adeo vt ad animum reuocarent, si quando iure et legibus secum ageretur. sed cum ciuilis imperij seueritate non satis coerceri nobilium arrogantiam putaret, viam excogitauit, qua sine Caesaris et sua, vti sibi persuaserat, inuidia, eos in ordinem cogeret. tunc temporis iam in Italia multos clam Lutheri doctrinam amplecti rumor erat, sensimque latius serpere malum, quam vt diutius ferri deberet. ei non aliter posse occurri dicebat, quam si ex laudabili ecclesiae decreto lex in regno stabiliretur, quae, quoniam seuerissime in capita et fortunas hominum praue de relligione ritibusque atque institutis ecclesiae sentientium inquirit, Inquifitionis nomen sortita est. eius horror et odium ingens iam ab illo tempore, quo Ferdinandus eiectis ex Baetica Mauris Catholici titulum adeptus, vt relliquias Iudaicae


page 73, image: s073

et Mahumetanae pestis in Hispania extingueret, illam saeuissime in suis regnis per Dominicanos fratres exercuerat. augebat horrorem peruersa et praepostera iudiciorum forma, quae contra naturalem aequitatem, et omnem legitimum ordinem in iurisdictione illa explicanda obseruatur: tum etiam immanitas tormentorum, quibus plerumque contra veritatem quicquid delegatis iudicibus libebat, a miseris et innocentibus reis, vt se cruciatibus eximerent, per vim extorquebatur; quo fiebat, vt non tam pietatis tuendae caussa eam inuentam dicerent, cui alia via satis ex antiqua ecclesiae disciplina prospectum esset, quam vt euersis ista ratione etiam omnium fortunis, liberis capitibus periculum crearetur. itaque nec Ferdinandus, cum eo tempore Neapolim venisset, id impetrare potuit, et Inquisitores illuc tunc missi, a Neapolitanis male accepti ac postremo regno eiecti sunt. missi nihilominus eo consilio a Io. Paceco Cardinali Compostellano duo inquisitores Dominicani, qui diplomate proregi ostenso, cum regium assensum de more postularent, re per ciuitatem vulgata, tantus repente tumultus excitatus est, vt prorex diu suspenso animo, quid agendum sibi esset, deliberaret: verebatur enim prudens vir, sed imperij nimius, ne, si rem vrgeret, nobilitas ex ea occasione plebi reconciliaretur, et coniunctis viribus iniurias aseacceptas vlcisceretur: contra, si ipse tempori cederet, merito metuebat, ne nobilitas voti compos proregem inferiorem experta. inde pristinos animos resumeret: itaque antequam potestate sua vteretur, per emissarios occulte animos Neapolitanorum tentare cepit. sed crebrescentibus sermonibus, cum omnes fere, etiam ij qui pietatis fama inter eos excellebant, vnanimi consensu inquisitionem execrarentur, tandem a iactatione populari res in publicum ciuitatis consilium deducta est. illud ex VI viris constat, quorum V ex nobilitate, singuli ex singulis curijs, in quas omnis distributa est nobilitas, leguntur; vnus ex plebe, ijs simul ius est de rebus publicis consulere, ac si qua maioris momenti deliberatio incidat, singuli ex nobilitate ad singulas curias, plebeius item ad plebem referre solet. omnibus rem repudiantibus, magistratus proregem adeunt, nec prius quieturam ciuitatem dicunt, quam si inquisitionis mentio penitus omittatur. ille hilari vultu acceptos, cum ambiguis et perplexis responsis dimittit, postea in plebis concione P. Antonius Saponus ex primoribus a Dominico Tarracino, qui in VI virali magistratu plebis loco sedebat, et proregis voluntati inseruire haut dubie credebatur, inductus multa in proregis gratiam disseruit, ac postremo plebem ingratitudinis et imprudentiae insimulauit, quae tot beneficiorum immemor, ac libertatis nuper proregis beneficio recuperatae, eius se voluntati opponeret, et nescio cuius vani metûs praetextu nobilibus, a quorum a cerbissimis iniurijs ipsam toties vindicasset, se coniungeret. contra Ioan. Suessanus surgens perstricta in communi regni caussa Saponi praeuaricatione, contra inquisitionem grauissime dixit, et Neapolitanos, vt in sententia pro libertate defendenda manerent, libera admodum et generosa oratione hortatus est. quod prorex, qui aderat, adeo impatienter tulit, vt nudata voluntate, se in medio foro, cum liberet, inquisitionis tribunal erecturum statim alta voce interminatus sit. quo responso veluti classico vniuersa plebs excitata, habitis ante pluribus consilijs, tandem ad D. Augustini congregata conclamat, Neapolitanos in decreto de non accipienda inquisitione perstare: ac proinde iubere viros a se creatos (id tantum durissimis et extremis ciuitatis temporibus fieri solet) omnium consiliorum et studiorum societatem cum nobilitate inire. creati ex eo plebis decreto viri cum nobilitate ad D. Laurentij societatem sanxerunt: qua summa laetitia per ciuitatem publicata, cum res haut dubie ad seditionem spectaret, prorex tempori cedendum statuit, et mitigato interpretatione responso, coram magistratu inquisitionis mentionem, a qua tanto pere plebem abhorrere videbat, se omnino tollere testatus est. sed cum orationi magnis et laetis acclamationibus exceptae res non responderet, et animaduerterent Neapolitani, proregem in eos, qui se liberius in ea caussa gessissent, male animatum esse, singulosque eius iussu, cum vniuersi non possent, confictis criminibus carpi, iam renouato tumultu societas denuo integratur. optimum iungendae et retinendae vinculum se Caesar Mormilius praebuit, vir ex nobilitate multitudini valde acceptus: cuius


page 74, image: s074

aemulatione Ioan. Franciscus Caraciolus elato animo iuuenis, cum a Mormilio plebis gratiam praeoccupatam videret, se nobilitati ducem obtulit. interea Prorex per iurisdictionis praefectum in seditiosos inquirere: illi contra Proregem criminari, et studia populi in ipsum concitare. et ecce archiepiscopi vicarius alieno maxime tempore edictum proponit, quo se dioecesim pro ratione muneris lustraturum, et in vitam ac mores sacerdotum inquisiturum pronunciauit. verbo inquirendi audito, maior animorum commotio, quam antea, facta est, discurrente per vrbem plebe. cumque Thomas Anellus vir infimo loco, sed qui in caussa vehementiorem se, quam pro condicione gesserat, in ius vocatus se iudicio stitisset, in custodia retinetur, concursuque populi facto, prorex, vt seditionem sedaret, quantum potuit tergiuersatus, ad extremum eum dimittere coactus est. pro Mormilio dein itidem a praefecto retento tantus populi concursus fuit, quantum nusquam pro vnius ciuis salute factum homines meminerant. hoc casu admonitus prorex per Tarracinum, plebis beniuolentiam sibi recuperandam esse duxit, vocatisque XXIX regionum capitibus, benigne appellando, et singulos prensando, fidem de inquisitionis mentione nunquam deinceps reuocanda denuo per chirographum obstrinxit. ignibus per treis dies et facibus accensis apopulo laetitia celebrata est, missique continuo ad Caesarem Salerni regulus et Placidus Sangrius, aegre id ferente prorege Salernitani infestissimo hoste interea, ne sine motu esset ciuitas, aut vlla aetas seditionis expers, etiam ad pueros tantae iniuriae pertinente sensu, puberes duo Tarracinum et quosdam alios proregis studiosos, qui quasi patriae libertatis proditores vulgi sermonibus proscindebantur; in publico conspicati, primo conuitijs, postremo lapidibus incessunt; dein crescente numero, ad III OIO vsque puerorum eo res deducta est, vt frustra annitente iurisdictionis praefecto, illi circumsessi, nec nisi Mormilij opera puerilem ardorem lenitate verborum mitigantis e discrimine erepti sint: confestimque pueri in Tarracini aedeis impetu facto, quod clausae essent, odium, quod in homines non poterant, nimbo lapidum infuso in ianuam et fenestras euomuerunt. id maxime pupugit proregis animum, qui non iam dissimulatione tegendum dolorem ratus, cum se vel pueris despectum esse cerneret, insigni seueritatis exemplo insanienteis homines ad sanitatem et officium reuocandos existimauit: et treis e nobilitate adolescenteis a iurisdictionis praefecto comprehensos, quod infimae sortis hominem, qui ob aes alienum in carcerem ducebatur, ceterum inquisitionis caussam mentiebatur, e lictorum manibus eripuissent, ex publicis aedibus in arcem clam noctu traductos ignorantibus propinquis mane productos ab AEthiope domestico strangulari iussit. ea res, quae alias fortasse terrorem, animis tunc iritatis furorem et rabiem immisit; nam mox tabernis clausis ad arma conclamatum. ipse prorex, vt iniuriae contemptum adderet, per vrbem equitare, et praeter Neapolitanorum oculos stipatores circunducere statuit. cuius superbi concilij statim illum poenituit, exorta plebis indignatione, quae secuta incredibili animorum mutatione, parum abfuit, vt ab eo, quem praesentis numinis instar paullo ante coluerat, manus abstineret. postero die, is fuit VIII Kal. Iun. palam seditio excitata est. nam societas renouata, et stationibus per vias dispositis ciuitas sequenti nocte in armis fuit. monitus tamen a ciuibus Hieron. Fonseca iurisdictionis praefectus, vt aedeis publicas aperiret, acius de more diceret, libertate salua, cereroqui ciuitatem Caesari obsequentissimam esse; sed maior quam antecedenti die tumultus ac caedes fuit, displosis ex arce tormentis: tandem interuentu P. Antonij Sanseuerini Bissiniani, et Fabij Arcellae Bissinianorum antistitis, cum prorege conuentum est, ne seditio cuiquam fraudi esset, neve ipse eius caussa in quenquam animaduerteret, aut quicquam omnino faceret, donec legati ciuitatis, et P. Consaluus arcis praefectus, quem ipse cum mandatis in Germaniam missurus esset, ad Caesarem accessissent, Caesarisque, quibus parendum esset, imperata afferrent. sedato pro tempore tumultu, omnia tamen citra sanguinem hostiliter agebantur. nam et inde cuncta tanquam ad bellum a prorege comparabantur; inde libellis suppresso nomine emissis Hispanorum dominatu in inuidiam vocato Galli quodammodo accersi videbantur. vnde occasionem arripuit prorex, vt praeteritorum


page 75, image: s075

silentio facto, quae sibi iure imputari posse intelligebat, epistola ad magistratum scripta ea de re tanquam de perduellionis crimine expostularet: commodumque accidit, vt sub id tempus, cum reliquae regni vrbes nequicquam a prorege tentatae a Neapoli, quae caput regni esset, consilia separare nollent; Caesarianae triremes ab Andrea Auria Genua missae ductore Marco Centurione Adami F., qui Ianetino mortuo, dum Ioan. Andreas Ianetini F. adolesceret, earum regendarum curam susceperat, appellerent, expositoque non exiguo Hispanorum numero animos proregi adderent. itaque repetitae caedes, et conscriptis ad vrbis defensionem III OIO militum ab XI Kal. VItil. ad III eiusdem mensis in ea pugnatum est, accedente ad alia incommoda ingenti exulum turba, qui vndique specie defensionis in vrbem confluxerant, a quibus ciues non minus, quam ab Hispanis ipsis, sibi metuebant. hoc rerum statu cum inde domus diriperentur, inde cadauera interfectorum cottidie efferrentur, multique, vt se tam tristi spectaculo subducerent, fuga ex vrbe dila berentur, Consaluus a prorege missus legatos anteuertit, et prior ad Caesarem accessit, multaque de Toletani fide praefatus, dilutisque saeuitiae et auaritiae, quae obijcebatur, criminibus, cum auctoritatem, dignitatem et nomen Caesaris in eius caussa et fortuna verti longa oratione demonstrasset, ita Caesaris aureis praeoccupauit, vt ad legatos, qui Norimbergae primum Caesarem conuenerunt, omnino clausae essent, vixque impetrare potuerint, vt si Caesari non vacaret, ab Ant. Granuellano Atrebatum antistite et Figueroa ad id delegatis audirentur. iam enim de re tota decreuerat Caesar. decreti summa erat, vti Neapolitani statim ab armis discederent, ac sine cunctatione obedientiam, quam proregi deberent, praestarent: porro quid suae voluntatis esset, postea ex ipso prorege discerent: Salernitanus a latere Caesaris non discederet: (eum Caesar a Toletano admonitus, quod multae auctoritatis in regno esset, eo consilio retinuerat, vt seditioni, si forte exoriretur, dux deesset:) Sangrius vna cum Consaluo Neapolim quamprimum iter caperet. cum Sangrius se, nisi facultate Caesaris alloquendi facta, omnino discessurum negaret, tandem ad colloquium admissus: sed interfante Caesare orationem, quam meditatus fuerat, scripto comprehensam Caesarianis miniatris iussus est tradere: Sangrio Neapolim reuerso, et in aede D. Laurentij, vbi magistratus conuenerat, recitato Caesaris decreto, immane quantum animi omnium commoti et consternati sunt, alijs a nobilitate, cuius impulsu arma sumpsissent, se desertos et proditos clamitantibus; alijs nimiam Caesaris seueritatem, qui tantum ministris suis tribueret, accusantibus. iamque procul dubio rursus ad arma contra nobileis ibatur, nisi Caraciolus, cuius apud populum magna gratia et auctoritas erat, periculo suo ardorem ciuium discussisset. is enim cum armatorum globo templo prosiliens, oratione ad populum habita, et proposita lupi et ouium AEsopica fabula, qua Demosthenes olim populum Atheniensem ad exitium ruentem continuerat, cum nihilominus nobilitatem petenteis, vt suo sanguine iram satiarent, rogasset, seque feriendum magna constantia praebuisset, furorem repressit; moxque Caracioli exemplo positis armis et obedientia Caesari reddita, quieti ciues quisque in tecta se recepere. portero die armis, vti iussi erant, in proregis manus consignatis obliuio praeteritorum et venia a Caesare omnib. concessa publicatur. gratiae eximuntur C; qui deinde ad XXIV redacti sunt, ijque aliquot post annis omnes bonis restituti, praeter Caraciolum, Mormilium, et Suessanum: multa etiam ciuitati C aureorum OIO irrogata, mox a Caesare remissa est. is tunc temporis in Germania victor, ne qui legem victis dare solitus esset, a suis accipere videretur, quamuis multa vere a Neapolitanis in Toletanum dicerentur, cum tamen existimaret, quantum de suorum praefectorum, secus quam oportebat, in magistratu se gerentium dignitate a populis imminueretur, tantum de auctoritate sua detrahi, proregis caussam pro tempore summa constantia protexit. Sub initium huius anni V Kal. Henricus Angliae rex fato concessit. princeps omnibus naturae donis cumulatissimus, et in quo, si in voluptates solutior non fuisset, nihil merito desiderare posses: nam post diuortium, nisi quod pontificiam auctoritatem execratus, se caput ecclesiae constituit, nihil in relligione mutauit, sicut iam diximus, et episcopos fere bonos et doctos totis illis XIIII annis, quib.


page 76, image: s076

ab R. E. se separauit, in regno ordinauit, doctorum et litteratorum fautor eximius. ingrauescente demum aetate multi succi abdomine adeo grauis et iners euaserat, sanguine in pinguedinem verso, vt vix per ostia ingredi, ac neque scalas posset conscendere; sed in cathedra positus machinis in superiora aedium subueheretur. tandem vehementi febre correptus propter inflammationem virulenti in crure herpetis, cum LVII aetatis annum aegeret, et XXXVII annos, IX menseis, VI dies regnasset, e vita demigrauit. moriens testamento regni heredem Eduardum nouennem puerum ex Semera susceptum reliquit, cui tutores XVI dedit, atque in ijs Eduardum Herfordensem Semerae fratrem, quem paullo ante ducem Sommersetensem creauerat: virum probum et fidum, et cui a reliquis tutoribus is honos habitus est, vt cum summa potestas penes eum esset, regis ac regni protector vocaretur, hic quod Lutheri doctrinam amplecteretur, auctor fuit Eduardo, vt statum relligionis in Anglia immutaret, administro Thoma Crammero, quem ab Henrico patre archiepiscopum Cantuariensem creatum diximus. Eduardo Henricus secundis tabulis Mariam, quam initio reiecerat, ex Catharina Arragonia, et Mariae Elizabetham ex Anna Bolena susceptam in regni successione substituit. ante mortem, Thomam Norfolcium, cuius operam in caussa contra Pontificem vsus fuerat, ministrorumne culpa an vitio aetatis, quae cum ad occasum vergit morosa et suspicax esse solet, incertum, perpetuis carceribus addixit, et eius filium Surriae comitem, cuius virtus extremis contra Gallos bellis perspecta fuerat, securi percussit, minus honesta regni et vitae clausula. mortis Henrici nuncius ad Franciscum perlatus est, cum ad Fanum Germani hiemaret, ex quo summum cepit dolorem, quippe qui amicitiam cum Anglo nuper contractam arctiore vinculo firmare regni bono cuperet, et quod cum pauculis tantum annis Henrico iunior esset, illius morte instantis fati admoneretur. accedebat ad haec morum et naturae tam conspirans similitudo, quanquam in fortuna dispari, vt nulla inter duos principes, vel temporum quouis interuallo disparatos, maior vsquam commemorari possit. quod inter eos, nisi si quando aut aemulatione aut regnorum commodo et vtilitate in contrarium raperentur, secretam beniuolentiam alebat, vt vnius mors non nisi grauissima alteri esse potuerit. certe ab eo tempore animaduersum est a familiaribus, Franciscum abiecta pristina hilaritate semper subtristi vultu et mente ad mortem vsque perseuerasse. ei mox quamuis a R. ecclesia alieno, Francisci iussu Lutetiae in maiore vrbis templo, more inter reges recepto, iusta persoluta sunt. antea cum in dies omnia prospera de Caesaris successibus afferrentur, et vereretur rex, ne haec tempestas in Galliam incumberet, muniendo Campaniae limiti, vnde sibi praecipue metuebat, curam sedulam intendit, Martinumque Bellaium Langaeum, quem superiori anno ad hoc munus delegauerat, quo in statu res essent, exploratum misit. natum ei erat circa sedem malignum et incurabile vlcus, iam ex illo cum Caesar in Belgium tendens per Galliam iter habuit, quod serpendo ad vesicae penetralia peruaserat, vnde cum ex inueterato malo febre lenta tentaretur, oblectandi animi gratia ad praetorium nuper a se in extrema fani Germani silua regio sumptu aedificatum se contulit, et inde Dampetram prope Capreolium, ac post Limorosium venit: vbi aliquot dies commoratus, Rupifortium (venationibus ea omnia loca maxime accommoda) accessit; vnde cum Fanum Germani reuerti cogitaret, Rambulieti, qua iter habebat, subsistere coactus est, quod febris non iam intermittens, vt antea, sed continua ibi eum oppressisset, ex qua paullo post decessit, prid. Kalend. April. vixit annos III, menseis VI, dies XIX. regnauit annis XXXII, mens. III, vna die minus. inter omneis tanti principis laudes, quae ex ijs, quae iam diximus, intelligi possunt, merito haec primum locum obtinet, quod litteras et litteratos impense dilexerit: cuius amoris magnum specimen statim in regni auspicijs edidit, Gulielm. Budaeo, quem Des. Erasmus grande huius seculi decus, ob raram eruditionem portentum Galliae appellare non dubitauit, ab vmbra et puluere litterario, in quibus delitescebat, ad honores et splendorem aulae euecto, et honorifica ad Leonem X, qui et ipse summo amore doctos prosequebatur, legatione ornato. ex huius consilio postea professores linguae sacrae, Graecae, et Latinae, Philosophiae item, Medicinae et


page 77, image: s077

Mathematicarum disciplinarum instituit, qui attributis pro tempore amplissimis stipendijs Lutetiae in ludo Cameracensi publicae praelegerent. horum ope discussis ignorantiae tenebris, lux litteris, et per litteras veritati in Gallia, atque adeo tota Europa, restituta est: vt cum alij principes ambitiosis aliunde conquisitis titulis vanam gloriam aucupentur, ipse Parens litterarum appellari meruerit. circa se doctos homines semper habuit, quos dum cibum caperet, de rebus pulcerrimis disserenteis auidissime audiebat: praecipueque naturalis historiae enarratione delectabatur, in qua tantum audiendo profecerat, vt quamuis a pueritia nullis litteris imbutus, quicquid de animalibus, plantis, metallis, gemmis ab antiquis et recentibus scriptoribus memoriae proditum est, et meminisset, et apte edissereret, vsus ad hoc fuerat opera Iac. Cholini primum, dein Petri Castellani viri probitate et morum grauitate et doctrina praestantissimi, quem episcopatu Matisconensi, magnique eleemosynarij dignitate propterea remunerauit, ac magistrum bibliothecae post Budaei obitum constituit. hanc missis per Italiam, Graeciam, atque Asiam, qui vndiquaque libros conquirerent et describerent, ingentibus sumptibus ad Fontisbellaquei aedeis exstruxerat. sane eum in animo habuisse constat, antequam moreretur, professorum a se institutorum numerum augere, gymnasiumque amplissimum regia magnificentia aedificare, in quo praelectiones fierent, et ipsi professores cum IO C pueris et adolescentibus ac magistris publico sumptu alerentur; quam in rem L OIO aureorum erogaturus esset. splendore et magnificentia superiores reges omnes longe superauit, arcibus regijs, quae passim per Galliam visuntur, aut a fundamentis excitatis aut instauratis; inter quas secundum Fontem-bellaquensem omnium amplissima et sumptuosissima fuit, quam ad Campo-burgum VI a Bloesarum vrbe milliaribus paullo ante mortem inchoauit, quae vtcunque imperfecta remanserit, tantae amplitudinis est, vt omnibus qui in Europa sunt regibus simul hospitium praebere commode possit. ad haec quicquid signorum, tabularum, auleorum ab excellentissimis artificibus depictorum, tapetum, stragulorum et regiae suppellectilis, atque adeo immodicae aestimationis gemmarum hodie in regum nostrorum palatijs et scrinijs exstat, huius curae, studio et liberalitati debetur: vt mirandum sit, cum semper splendidissime vixerit, magnis ac damnosis continuo bellis tota vita implicatus, tot illum tamen palatia exstruere, tot res ingentis pretij comparare potuisse, se post omnia, aere alieno omni exoluto, CCCC aureorum millia, et quartam regni vectigalium partem nondum coactam in morte relliquisse. admirationem auget, quod cum minora multo tributa tunc essent, et sumptus necessarij multo maiores, quam nunc sunt, in magna tamen opulentia res erant: nunc auctis vectigalibus et nouis additis, cottidie nouo aere alieno contracto, in summa inopia reges constituti sunt: vt fidem ministrorum illius temporis laudare, et contra, eorum qui nunc sunt, auaritiam et rapinas accusare necesse sit. fortunam vtramque expertus est Franciscus, sed saepius aduersam; ad Ticinum captus, et mox consumpto ac deleto ad Neapolim florentissimo cxercitu; amissis praeterea duobus filijs, altero ante XI annos, altero ante biennium, cuius morte spes de recuperando Mediolano vna amissa est; nec bello felix, neque pace cum Caesare facta de bello securus. moriens Henrico, is de tribus solus patri superuixit, praecepit, vt populum tributis a se propter belli sumptus impositis leuaret; ac multis verbis Claudij Annebaldi maris praefecti fidem et virtutem commendauit, quod ab omni auaritia alieno esset animo, et priuatarum rerum cura omissa in solam regni curam incumberet: itaque et ei testamento centum millia librarum legauit, liberali, vt tunc erant tempora, sed honorifico magis elogio. monuit insuper filium, vt a Guisianorum ambitione sibi caueret, quo si ad regni administrationem admitteret, prouidebat fore, vt spoliatis aliquando ipsius liberis populum Galliae omni re exutum ad extremas miserias essent redacturi. id tunc suppressum, auerso ab hoc consilio Henricianimo, et praeualente Guisianorum fauore; postea iactatum, sed propter odia et studia partium nequaquam creditum, ego cum de multis alioqui Guisianorum potentiae minime iniquis intellexi, qui hoc Francisci vaticinium in aureis tunc passim insusurrari solitum meminerant; tum


page 78, image: s078

vero ex ipsius Catharinae Mediceae, quae aderat, ore saepius auditum constat, quae siue irritata, siue potius vt suspicio nem beniuoli animi, quo Lotaringos prosequebatur, hac ingenua confessione dilueret, et verum esse asserebat, et praesenti Margaritae Methonensis familiarissimae sibi feminae, quae et ipsa aderat, testimonio confirmabat. peractis de more regij funeris solennibus, quae heic referre superua caneum duxi, VI Kal. Iun. apud D. Dionysij, monumento maiorum cum Francisco et Carolo filijs, quorum corpora adhuc extabant, conditur. orationem funebrem habuit Petrus Castellanus episcopus Matisconensis, qua res gestas et laudes ac virtutes defuncti celebrauit. iam euocauerat Henricus in aulam Momorantium E. M. ante sexennium a patre domum relegatum, quod eum, vti diximus, ipse a Caesare delusus vana spe restituendi per Caesarem Mediolani ludificasset. is ex ratione muneris omnia negotia administrabat; proximum dignitatis gradum obtinebat Franciscus Lotaringus Aumaliae comes, et Carolus Remorum archiepiscopus frater, ac denique Iac. Albonus Santandreanus, quem nobilium cubiculariorum principem fecit. aulaprotinus contra praeceptum paternum exacti Annebaldus, et Turnonius Cardinalis praecipui negotio rum publicorum sub Francisco moderatores: Gilbertus item Baiardus, quo ad secretiora consilia amanensis vtebatur, conflato ob libertatem loquendi crimine erat enim admodum facetus et dicax, in carcerem coniectus est, in quo breui ex maerore animi contabuit. ad hoc Io. Thierius, et Cosmus Claussa munus asciti. Nic. vero Bussus Longouallus vir strenuus et Francisco percarus paene discrimen vitae adijt, dictaque caussa vix Marchaesianarum aedium inuidioso sumptu in agro Laodunensi exstructarum abdicata possessione, quas simulata venditione Carolo Remorum archiepiscopo donauit, se periculo eripuit. tam iniquae ac foedae nundinationis pararium Nicolaum Pelleuaeum sororis Longoualli filium fuisse accepimus, qui prodita auunculi caussa in Lotaringorum fratrum gratiam hoc se perfidioso ministerio insinuauit. ne quietioris quidem vitae homines et ab inuidia magis remotia calumnijs et vexationibus in aula tunc tuti fuere. nam P. Castellanus a nonnullis ex Sorbonicorum collegio iampridem infestorum, quod Robertum Stephanum doctissimum et peritissimum rei typographicae virum aduersus eos texisset, accusatus est, quod in extrema oratione, quam in Francisci funere habuit, sperare atque persuasum habere dixisset, regis animam vita sanctissime acta, simul atque e corpore excessisset, protinus caelo receptam esse, neque expiatorijs vllis ignibus eguisse; quasi de tertio loco, vt ipsi aiebant, de quo tot nuper a Protestantibus controuersiae excitatae fuerant, addubitasset: eamque ob caussam quosdam e suo numero ad regem delegarunt, qui a Ioanne Mendoza regiorum dispensatorum principe excepti (is et ipse mortuo Francisco, a gratia, qua in aula antea florebat, ordine suo motus exciderat) hoc faceto et apto pro tempore responso elusi sunt. Scio, inquit, quid huc veneritis; nempe vbi locorum Francisci heri optimi anima nunc sit, cum Castellano, vt male sentiente, controuersamini: ceterum vobis confirmare possum, qui Franciscum optime nouerim, hoc eum ingenio semper fuisse, vt diu haerere vllo loco quantumuis amoeno et commodo nunquam potuerit, vt mihi ad purgatorium non morae faciendae caussa diuertisse videatur, sed tantum, vt vinum illac transeundo a pocillatore pro more degustandum acciperet. quo audito cum viderent Sorbonici Castellanum plus in aula valere gratia, quam vt ei negotium facessere possent, pudore confusi domum reuerterunt. haec violenta et acerba regni initia sub miti et moderato principe, et qui alieno potius quam suo ingenio vteretur, facile ministris tributa sunt: sed praecipue Dianae Pictauiensi superbi et impotentis animi feminae, apud quam plurimum gratia valebant Lotaringi fratres et Santandreanus. ea illustri loco nata ad Pictonum comites genus referebat; nec ambigebatur. patrem habuit Ioannem Pictauiensem Sanualerium, qui Caroli Borbonij coniurationis particeps cum apud sacerdotem secreto rem confessus esset, a sacerdote delatus et ad mortem damnatus est. cum ad supplicium duceretur, ex pauore in tamacutam febrem incidit, vt venia im gratiam filiae, quae pulcritudine sua multorum procerum gratiam demeruerat, a Francisco impetrata, vix ad mentem et sanitatem saepius misso sanguine


page 79, image: s079

reduci potuerit. vnde Sanualeriana febris apud nos in prouerbium abijt. amisso viro, is fuit Ludouicus Brezaeus magnus Normaniae Senescallus, cum iam inclinata esset aetate, philtris et magicis, vt creditur, artibus adeo sibi animum Henrici deuinxit, vt is numquam alienata voluntate ad exitum vsque vitae in amore illo constanter perseuerauerit. huius feminae arbitrio omnia regebantur; et Momorantius ipse, vt auctoritatem et potentiam, quam apud regem obtinebat, incolumem tueretur, morem gerere, et prudentiam ad turpe obsequium flectere satagebat, pessimo exemplo summi imperij ad impotentis feminae libidinem prostituti; quae postremo vt iam in homines, sic et in aerarium, quod hominibus imperat, potestatem arripuit, expulso Ioanne Valla sanctioris aerarij quaestore, et in eius locum suffecto Blondo Rupicuriano homine suo. cumque in regni ingressu pro venalibus militijs, immunitatibus, atque alijs regum benignitate concessis priuilegijs grandis pecunia corradi soleat, vniuersam dono a rege accepit. mox et Aumalius Dianae commendatione, agris vacuis, qui ab occupantibus possidentur, non minus inuidiosa liberalitate donatus est, portione tamen Ioanne Borbonio Angiano communicata, id satagente Aumalio, partim vt inuidiam amoliretur, partim vt Angianum ob fratris necem merito infensum hac gratificatione placaret. tempestiuior fuit largitas, qua Henricus erga Martinum Bellaium vsus est, quo grande aes alienum a Gulielmo fratre in Subalpina prouincia, cui praeerat, ad annonae angustiam leuandam contractum dissolueret: qua id assecutus est nouus rex, vt non solum infamiam et odium tot male collo catorum beneficiorum elueret, sed etiam egregio munificentiae exemplo erga bene meritos de parente et se viros nobilitati ad virtutem aculeos adderet. ij siquidem fratres non assentatione et turpibus obsequijs, sed virtute et modestia ad honores grassati, neque multiplicatis opibus potentiam, vt vulgo fit, sed oppigneratis patrimonijs gloriam sibi compararunt; vt quamuis morientes multa creditorib. priuatis deberent, plura ipsorum memoriae respub. debuerit. cum igitur lege regni sacerdotum collegia res soli et immobileis, ignobiles item praedia nobilia et patronalia possidere prohibeantur, quadragesimo quoque anno, ne vltra praescriptio excurrat, eo nomine magna pecunia dependi solet. inde Bellaio a rege ingens summa erogata est, Momorantio viri virtutem commendante; ex ea pecunia et gratia pluribus alijs facta, quorum opera in bello vsui erat. aula tunc frequens erat cardinalibus, Ludouico Borbonio, Ioanne Lotaringo, Odetto Colinio Castellioneo, Claudio Giurio, Ioanne Bellaio, Philippo Bononiensi, Ioanne Venatore, Antonio Sanguinio Medonio, Roberto Lenuncuriano, Iacobo Annebaldo, Georgio Ambosio, et Georgio Armeniaco, quos, vt laxius in aula versarentur noui moderatores, Romam ablegant: color tamen quaesitus, vt Pontificem erga Gallos bene affectum assiduitate sua arctius deuincirent, et si quid humanitus ei accideret, iam enim XXC annum agebat, darent operam, vt is crearetur, qui a Gallicis partibus non esset alienus. septem omnino Romam profecti sunt, inter quos Turnonius, qui iam aula excesserat, dignitate cancellarij equitum conchyliatorum ordinis a Carolo Aumalij fratre spoliatus. ij iam antequam vocatus Annas in aulam venisset, a rege impetrauerant, quo plures honoribus participarent, et publica munia dignius exercerentur, vt qui plures dignitates obtinerent, eam optarent, quam retinere vellent, reliquis se abdicarent: sic enim Aumalius sperabat, vt Annas, qui et equitum, et regij palatij magnus magister erat, cum altera se abdicasset, ea rex ipsum ornaret: quod frustra fuit. nam rex, qui effuse Annam diligebat, venientem tam honorifice et amanter excepit, vt Aumalius de re obtinenda desperauerit; ipse rex vtramque dignitatem Annae, quem Compatrem familiariter appellabat, confirmauit. at Annebaldus, qui et maris praefectus et equitum tribunus erat, altero cedere coactus est; continuoque Santandreanus equitum tribunus creatur. erant tunc in Gallia equitum tribuni Biesus, Ioannes Caraciolus Melfitanus, Robertus Marcianus Sedanius, qui Franciscam Brezeam Dianae F. vxorem duxerat, et is, de quo modo locuti sumus, Santandreanus. tribus tantum prouinciae edicto attributae, Melfitano quidem Subalpina regio, cui iam praeerat, Sabaudia, Sebusiani, ac Delfinatus; Sedanio Burgundia et Campania


page 80, image: s080

ac Bria: Santandreano Lugdunensis prouincia, Bellijocensis, Dumbares, Forenses, Segusiani, Aruerni, Boij, Bituriges ac Petri Fanum, in quib. quae ad sui magistratûs officium pertinerent, exequi iubebantur. omissa Biesi mentio, quasi iam regis praeiudicio damnati, superabat Francisc. Oliuarius vit amplissimus et amplissimo magistratu dignus, qui integritate, ingenio, prudentia et eruditione sua tutus, cum aemulum nondum haberet, solus ex praecipuis Francisci ministris in comitatu Henrici remansit. is vnus, dum ceteri fere in aula rebus priuatis intenti erant, pro regni dignitate et publica vtilitate excubabat, legibus pro tempore salutaribus promulgatis. a relligione sumptum initium. itaque lex grauissima Non. April. in eos lata, qui temere numen deierarent: in sicarios etiam, et eos, qui consilio et ex insidijs caedeis faciunt, multa seuere pro criminis grauitate et frequentia edixit, attributa rei cognitione succinctis Marescallorum, vti vocant, praepositis, et dempto prouocationis beneficio. leges etiam sumptuariae renouatae, et profusior in vestitu luxus poena coercitus. et quia Lutetiani, quo se a mendicorum molestia liberarent, eos sponte indicto sibi tributo alebant, eo fiebat, vt genus hoc hominum inertiae deditum ex omnibus regni partibus quasi praemio inuitati in ciuitatem confluerent: igitur rex edicto mandat decurionibus, vt publicis operib. mendicos validos exerceant; ceteri, qui aut morbo impediantur, aut mutilo corpore ad laborem sint inhabiles, prochotro phiorum opibus sustententur, nulli in publico ad stipem flagitandam vagari permittantur. quibus vero habitatio in ciuitate sit, sed suo labore se et familiam alere nequeant. stipe a contribulibus collata subleuentur. cumque sacra collegia et coenobia publice statis diebus pecuniae cibariorumve erogationem in pauperes facere tenerentur, vnde accidebat, vt multi ex egenis inescati operas remitterent, mandatum, vt curionum et aedituorum, qui illis locis proximi essent, arbitrio totum id aegris et mutilis distribueretur. quod pie et prudenter decretum, minus diligenter obseruatum, postremo praeualente licentia et ciuium negligentia penitus omissum est. lata et lex de Senatorum numero, qui subinde sub Francisco creuerat, ad priscam institutionem reducendo: eadem lege sancitum, ne minores XXX annis in Senatum legantur; nec prius admittantur, quam de vita et moribus eorum inquisitum sit; et ipsi vniuerso Senatu conuocato de doctrina periculum fecerint, et e quinis quaternas suffragiorum parteis adstipulanteis habuerint. decretum etiam, vt scribarum, quos Apostolicos vocant, numerus certus a iudicibus municipalibus pro iurisdictionis territorio definiretur, qui antea, pro arbitrio Pontificis, a quo ordinabantur, immodicus, innumeris falsitatibus caussam praebebat. lata et ab eodem Oliuario lex, qua cauetur, ne in posterum patroni, cognitores, et id genus pragmatici in collegium decurionum legantur, quod ij homines in caussis priuatorum et iudicijs obeundis occupati, atque vt plurimum rationum sumptuariarum rudes aut eadem parsimonia et fide, qua mercatores et opifices, publicam pecuniam administrare comperiantur. id pro tempore optimum; postea crescentibus per vrbes factionibus, et plebis ingenio per praeoccupatas superstitiones facile corrupto noxium, in caussa fuit, vt plerique non habita temporum ratione summi viri prudentiam in eo desiderauerint. postremo vetitum, id datum tempori, ne vlli ex Germania et alijs locis suspectis libri importati sine scholae theologicae Parisiensis censura venum exponerentur, aut typis denuo excuderentur. tunc Helionora Caesaris soror, quae post Emanuelis prioris mariti mortem Francisco nupserat, in Belgium honorifico comitatu profecta est. huic donationis propter nuptias nomine possessionum regiarum in Turonibus et Pictonibus vsusfructus attributus est. magni et continui sub exitum anni in Gallia imbres fuere: vnde intumescentibus vltra modum fluuijs multa damna in agris accepta; ac Lutetiae tanta inflati Sequanae vis fuit, vt ponte, quem sancti Michaelis vocant, IIII Eid. Xbr. noctu scindente se medio, pars ea omnis, quae minus castellum spectat, cum domibus superstructis repente corruerit, ante tamen ruinae fragore, occulto sensu, ab inquilinis percepto, vt salui euadere potuerint. sed haec fere priuata et quasi domestica; nunc quae publica et proprie magis ad historiam pertinent, exequemur. Henricus cum regnum Kal. April. inijsset, Sangermanum se contulit, vbi principum legatos


page 81, image: s081

ad eum, vt fit, atratos venienteis audiuit; atque in ijs Hier. Capiferreum cardinalem titulo S. Georgij in velo aureo, siue in velabro, a Paullo missum, qui de Diana filia nouenni Horatio nepoti desponsata gratias ageret, quamque id Pontifici gratum accidisset, prolixe apud regem declararet; atque insuper confirmaret, ipsum cupere arctiori necessitudinis vinculo amicitiam cum Gallis iungere. quod rex neque tunc abnuit, neque se valde desiderare ostendit, siue quod aetati Pontificis diffideret, siue quod Farnesiorum fidem suspectam haberet. neque enim tutum existimabat, statim initio regni, nondum confirmatis viribus, aut perspecta aemulorum principum atque amicorum voluntate, Caesari hactenus victori et in dies crescente potentia formidando offensionis caussam temere praebere. itaque negotium in suum Lutetiam reditum reiecit. interea Pontificia mandata legato data, Facultates vulgo vocant, allato regis diplomate, in Senatu approbata sunt, sub condicionibus ad Alexandri Farnesij et Iacobi Sadoleti cardinalium mandata olim adiunctis. eae erant, vt eorum mandatorum vi nullam iurisdictionem in regis subditos, ne ipsis quidem consentientibus, exerceat, nec etiam in eos e sacro ordine, qui iurisdictioni ordinariae exempti sunt, et directe ad S. S. pertinent; quibus si opus sit, iudices in partibus delegatos dare tenebitur, qui de appellationibus eorum cognoscant, et finem liti imponant: natalium restitutionis beneficium spurijs non impertiatur, nisi vt ad sacros ordines admitti, et sacerdotia obtinere possint, modo ne eo beneficio priuilegijs, immunitatibus ac iuribus sacrorum collegiorum, quae spurios nullo casu admittunt, derogetur; non autem beneficium ad id porrigatur, vt spurij ad successiones et magistratus ciuileis ac huiusmodi publica munia admittantur: nullam sacerdotiorum vnionem sanciat; tantum rescripto iudices deleget iuxta synodi Constantiensis statutum: ijs qui ob gradûs praerogatiuam ad sacerdotia per nominationem ius habent, studiorum curriculi gratiam non faciat: nulla pensione sacerdotia, etiam consentientibus, qui ea obtinent, oneret, nisi commodo eorum, qui ea eierabunt, aut litigij componendi caussa; neque patiatur, vt qui ea eierabunt, pensionis loco omneis fructus retineant, concedatve, vt qui ea tenent, bona soli vlla de caussa aut quovis contractu alienare possint; etiam si ea sacerdotia nulli regni iurisdictioni subiaceant, et nullo medio ad S. S. pertineant: tantum eo casu iudices in regno deleget, qui caussa cognita iuxta iuris praescriptum auctoritatem decreto interponant: coenobia religiosorum vtriusvis sexûs, nulli, vita durante, aut ad tempus, cum titulo attribuere, aut commendare queat, citra regis nominationem, iuxta pacta cum Leone X inita; neque sacerdotiorum vacantium gratiam vlli faciat in indulti a P. P. Parisiensis Senatûs assessoribus a rege nominandis concessi praeiudicium: nullam inter regis subditos iurisdictionem exerceat de falso, vsuris, separatione coniugatorum, quod ad petitionem dotis, et bonorum per contractus illicitos ablatorum restitutionem: de crimine item nouae sectae, quae quietem publicam turbet, cum de facto tantum quaeretur, non cognoscat, quippe cum eorum omnium cognitio ad regem eiusque iudices pertineat; neque regis subditos in ijs caussis absoluat, nisi quod ad conscientiam et poenitentiam: testandi contra prouinciarum consuetudines, iura regni ac constitutiones in Curia promulgatas, vllis sacerdotia in regno tenentibus, aut in coenobijs monasticam professis gratiam non faciat: in diplomatibus suis patronorum aut aliorum ordinariorum iuribus non deroget: contra statuta et laudabilis primariarum ecclesiarum aut collegialium consuetudines ac priuilegia regis postulatu a P. P. concessa gratiam nulli faciat: plura sacerdotia vni sub eodem tecto non conferat: executoribus testamentorum tempus a lege praestitutum non proroget: legata pia in alios vsus, quam quos testator voluit, non conuertat. nisi eo casu, quo voluntas defuncti plane impleri non possit, et dummodo commutatio in rem fiat, quae testationi eius vltimae aequi polleat: regulae de verisimili notitia et publicandis resignationibus non deroget: de fructibus perceptis cum ijs non paciscatur, qui in sacerdotiorum possessionem se vere intruserint, aut eos ipsis omnino remittat; cum scilicet in vsum et vtilitatem ipsarum ecclesiarum, a quibus profecti sunt, resarciri debeant: in conferendis sacerdotijs, quae eierata fuerint, non statuat, vt fides diplomatibus


page 82, image: s082

suis adhibeatur, etiam non exhibitis procurationibus, quarum vi ea sacerdotia eierata fuerint. in diplomatibus suis clausula, anteferri, aut simili, in praeiudicium iuris iam alteri quaesiti, non vtatur. caussas ecclesiasticas ad se euocare, aut de ijs cognoscere contra caput, de caussis, aut rei sequestratione vti non possit: de criminibus, quae vere ecclesiastica non sunt, etiam si mista fuerint, contra pure laicos non cognoscat, sed tantum contra ecclesiasticos; neque in criminibus pure ecclesiasticis multas pecuniarias laicis irroget; ei tamen contra ecclesiasticos huiusmodi multis vti ius sit, secundum sanctiones canonicas, dum ne derogetur sacris conciliorum decretis in censura canonica comprehensis: restitutiones in integrum, aut contractuum inter laicos factorum rescissiones non concedat: de actionibus in rem, etiam si contrahentes sacris addicti fuerint, aut de contractib. inter quascunque personas laicas aut ecclesiasticas factis, qui obligationes in personam contineant, si a notarijs regis publica auctoritate confirmati fuerint, non cognoscat: personas laicas infamia notatas famae et dignitati non restituat, sed tantum clericos, quod ad sacros ordines et sacerdotales dignitates: non permittat ijs, qui sacerdotia eierando pensiones retinuerint, eas in alium transferre: sacerdotia regni, quae conferre ei, quandiu in regno erit, ius est, cum extra regnum erit, conferendi facultatem non habeat; et cum e regno discedet, in cuiusdam viri spectatae fidei manus acta legationis suae consignare teneatur: nihil postremo faciat, quod deroget, aut praeiudicet sacris decretis, pactis inter reges et P. P. initis, concilijs oecumenicis, iuribus, immunitatibus, libertatibus ecclesiae Gallicanae, academijs, et publicis regni scholis, idque scripto manu propria idonee subsignato promittat. actum in Senatu IX Kal. Vtil. Dum rex Alneti esset, (ea arx Dianae Pictauiensis erat, profuso sumptu ac magnificentia postea in illius gratiam a rege exstructa,) Rossemij episcopo pro regina Scotiae vrgente, vt copiae quamprimum in Scotiam mitterentur, quae confirmatis Scotorum animis aduersae factionis principum in regno audaciam comprimerent, et de Dauidis Betonij Santandreani cardinalis interfectoribus poenas sumerent, missi Carolus Humerius Contaeus et Philippus Mallius Brezaeus cubiculi regij nobiles cum amplissimis ad Leonem Strozzium mandatis, qui quid regis voluntatis esset, exponerent, et ei cum classe quamprimum in Scotiam nauigandum esse nuntiarent. ibi etiam de amicitia cum Pontifice iungenda deliberatur; cum placuisset, in eam rem ad Franciscum Roanum Giensem, qui Romae oratorem agebat, scribitur: missus et eo mox Lancilotus Carleus Regiensis episcopus, qui cum Giensi et Andrea Gillario Mortario, quem non ita multo ante rex Romam ablegauerat, ageret, et si de condicionibus cum Pontifice conueniretur, Venetias statim pergeret, et eas Senatui Veneto ostenderet, re prius cum Ioan. Moruillerio oratore regio communicata. auditi interea Angli, et in his Fr. Briandus, qui post solitam de adepto regno gratulationem duo a rege petijt, vt pensionem pace ad Ardem ante septennium facta promissam solueret, et an pactis a Polinio paullo ante Francisci mortem Londini conuentis stare vellet, declararet. ijs perscriptum erat, licere Anglis Bononiam et omneis in agro Bononiensi arces munire: Gallis contra prohibitum, ne quid facerent, quod illorum munitionibus posset officere. additae ab Anglis de Scotorum iniurijs querimoniae, qui contra fidem publicam, nuper Henrico regnante Mariam regni heredem celeberrimo omnium ordinum conuentu et approbatione Eduardo desponsatam, nunc tradere in matrimonium recusent, satiusque ducant insigni perfidia funestissimum inter tam vicinas gentes bellum alere, quam rebus per tam conueniens coniugium compositis, et fide liberata, pacem tueri. itaque petebant, ne rex in tam iniqua caussa Scotis, licet confoederatis, auxilia summitteret. ad ea responsum fuit, regem a Polinio factam pacem, quoniam multa in se periniqua habeat, minime ratam habere, cum nec eam Franciscus parens confirmauerit, de pensione, quae ex foedere deberetur, persoluenda, dummodo iuris aequabilitas seruetur, non recusare. iuris autem aequabilitatem id exigere, vt prius quo modo, quo tempore, per quos Bononia, propter quam pensio debeatur, Gallis olim restituenda sit, inter eos conueniat. quod ad Scotorum iniurias, de quibus Angli queruntur, attinet, non deesse suas Scotis itidem


page 83, image: s083

de Anglis querellas; cupere regem inter eos rem amice componi posse. ceterum foederatos et amicos populos in periculo, quo versentur, quando manentibus inter Gallos et Anglos inducijs id licet, minime se deserturum. tunc et controuersia de finibus in agro Bononiensi exorta est. conuenerat, vt aestus ex alto incitatus, qua maximus in plenilunio excurrit, ab ea parte, in qua munitiones nostrae erant, limes esset, ab altera vero, linea ab illius amnis fontibus, qui per agrum Bononiensem in Oceanum CCC circiter infra ciuitatem passibus influit, ad alteros fineis duceretur. verum Angli cum amnis caput vltra Hulinum montem statuerent, nostri negarent, illi vicos omneis et oppida, de quibus ambigebatur, occupant. cumrex vereretur, ne ex ea caussa alieno tempore ad arma veniretur, neque tamen iniuriam pati posset, contraria inuasione absque vlla denuntiatione vti statuit. itaque ad Franciscum Momorantium Rupipotium Borbonij ea in prouincia legatum scribit, vt per Ioannem Estreum eductis Deura praesidijs ab Anglis occupata nullo strepitu recuperet. tunc rex Alneto Sangermanum redierat, vbi cum Anglorum legati de ea re quererentur, conuenit, vt III viri ab vtraque parte deligerentur, qui ex foederis tabulis et locorum inspectione, ne qua armis occasio detur, de re cognoscant, et controuersiam amice, si possint, dirimant. id cum frustra fuisset, re saepius procrastinata, tandem conuentum, vt quod quisque occupasset, id ei retinere ius esset: in quo potior nostrorum caussa fuit, nuper receptis, quae Angli occupauerant. sub id tempus, cum rex ad Cantiliam Momorantij peramoeno loco et commodo sitam arcem venationibus se exerceret, per Caesaris legatum de pugna infeliciter a foederatis commissa, de qua postea dicemus, et Saxone duce capto certior fit, producta etiam inusitatae amplitudinis ocrea, quam Saxoni post pugnam detractam dicebant, ridiculo Hispanicae ostentationis exemplo. quod minime commemorandum duxissem, nisi Carolus Lotaringus, qui res illius anni in commentarios redegit, id ipse perscripsisset. hoc nuncio accepto, rex continuo ad omneis imperij principes et ciuitates litteras dat, quibus eos, vt in libertate tuend a constantes essent, hortabatur, ad idque operam suam et opes pollicebatur. inde Durocortorum Remorum VI Kal. VItil. venit, vt ibi more maiorum inauguraretur. cuius ritus quoniam formula publice edita est, et alioqui a Ioanne Sleidano diligentissimo rerum nostrarum obseruatore perscripta, de ea dicere supersedebo. aliquot ante mensibus Sebastianus Vogelsbergus X signa peditum per Saxoniam nomine Gallorum conscripserat: quod cum Caesar contra se fieri existimaret consilium, quod de Magdeburgo obsidendo ceperat, eo tempore intermisit in hunc vsum rex militem conduxisse videri voluit, ne qua res inaugurationis actum interturbaret, et si quid Angli molirentur, contra eorum impetus paratior esset. neque tamen Vogelsbergus, cum postea in vinculis caussam apud Caesarem diceret, ea se ratione capitis periculo eripere potuit: quod contra Imperij decretum, quo poena capitis et publicatio bonorum proposita erat, externo principi militasset. ijs comitantibus copijs Henricus Villeriam in Retia silua venit, atque inde regia pompa Compendium ingressus est, vbi de felici in Scotia successu per ipsum Leonem Strozzium expeditionis ducem cognouit, de quo postea plenius dicemus, et a Sangeorgio Pontificis legato purpureos pileos acceptos Caroli Borbonij Santonum episcopi agnati sui, et Caroli Lotaringi Remorum archiepiscopi, quibus a Pontifice destinati erant, capitibus more solemni imposuit. Compendij relicta regina praegnante Ambianos, et inde Abbatis villam pergit, quibus locis publica laetitia et magnificentia exceptus est. Angli in ostio Bononiensis portûs, eius muniendi specie molem iactam magnis operibus attollebant. quod cum Gaspar Colinius Castellioneus Gallici peditatûs praefectus, qui munitiones circa Bononiam a Francisco amissa vrbe extructas praesidio tenebat, animaduerteret, id contra foedus fieri ratus, regi per litteras indicat, qui statim ad legatum suum in Angliam scribit, et vt ea de re apud regis tutores querimoniam institueret, imperat: re saepius dilata, dum interea summa in maturando opere diligentia ab hostibus adhiberetur, tandem responsum, nihil contra foedus admitti, si statio, quo appellendis et capiendis nauibus tutior sit, publico nauigationis commodo muniatur; legatus noster contra vrgere, non nauigationis


page 84, image: s084

caussa institutum opus; iam enim maiora tormenta in molem imposita, et tantae magnitudinis et altitudinis eam esse, vt magnum militum numerum casulis ad hoc exstructis capere, et in nostras munitiones inde despici possit. cum nihil proficeretur, rex Monstrolium procedit, et inde Stapulas et Hardelotum oppida, quae Franciscus munienda curauerat: in ijs ex ducum sententia quae male cepta corrigit, et multa denuo noua instituit. dum hac iter haberet, et omnia passim incendijs et direptionibus vastata cerneret, ingemuit, et si hostem depellere et pacem ijs locis reddere liceret, voto se obstrinxit, cuius relligione postea recepta Bononia se exsoluit. inde Momorantium et Aumalium praecipuos belli consiliarios praemittit, qui loca ad muniendum idonea inspicerent: ipse comitantibus Hippolyto Atestino et Carolo Guisiano cardinalibus mox subsequitur, cumque nihil mutuis vtrinque querellis hactenus profectum esset, de contraria aduersus molem in mari iactam exstruenda munitione deliberatur, atque ex Colinij consilio in colle, qui stationi nauium atque moli ceptae imminebat, castellum erigitur, quod Castellionaeum inde appellatum est. ex eo cum despectus esset in portum, dispositis tormentis naues ex Anglia venientes, quo minus tuto appellerent, a nostris facile prohibebantur: quod ex alijs a Francisco excitatis munitionibus ob longinquitatem fieri non poterat. inde rex Sanstephanum montem, vt ex eo munitionem in monte Lamberto factam contemplaretur, ascendit, et per ea loca dispositis Germanorum copijs Saumerium eodem die venit. Saumerio deinde Deuram, et Deura Ardeam proficiscitur. ibi munitionem in monte Hulino ceptam conspicatus, inspecta etiam Lienae amnis, qui contentioni de finibus caussam praebuerat, origine, Taruennam, atque inde per Hedinum, Auxium, Dorlanum et Corbeiam, saepius in hostico iter faciens, tandem Desiderij montem peruenit; atque per Compendium, inde abducta secum regina, et Adami-insulam, postremo Sangermanum accessit, ibi dum esset, magna et atrox inter duos ex praecipua nobilitate iuueneis rixa exarsit. Vidum Cabotium Iarnacium, et Franciscum Viuonum Castaneum; cumque Cabotius graui nec ferendo probro ab aduersario oneratus mentiri illum dixisset, qui modus reuincendae iniuriae maxime iniuriosus est, nec nisi certaminis alea expiari potest, ad duellum res deuenit, permittente Henrico, qui haut dubie Viuono fauebat, cuise se propterea Aumalius, vt regi gratificaretur, addixit. Cabotio occulte fauebat Momorantius; verum regis offensionem veritus Claudio Guferio Boesio magno Franciae hipparcho auctor fuit, vt Cabotio operam daret; ipse castrorum praefecti officium neutris partibus addictus et quasi arbiter obijt. magno theatro rege spectante et proceribus pugnatum est, tandemque apparuit, non fauore principum aut lacertorum vi et industria, sed sola numinis benignitate victoriam contingere. nam Castaneus, qui iniuriose Cabotium prouocasse ab omnibus credebatur, certaeque victoriae fiducia superbe se hactenus et arroganter gesserat, aduersario contra caussae potius quam viribus confiso, summaque animi modestia a Deo auxilium implorante, succubuit; acceptoque in poplite ictu, cum sanguinem sisti a chirurgis et vulnus obligari non pateretur, accedente ad haec vitae taedio, mox decessit. ex quo rex, quod praeter spem et opinionem accidisset, tantum cepit dolorem, vt se nunquam in posterum in duella consensurum relligio sissimo sacramento obstrinxerit. haec regni funesta auspicia in funestum exijsse finem a multis obseruatum est, rege ipso, qui in serium certamen consenserat, quod minime debuit, in ludicro certamine inter plausus et publicam laetitiam, postea occiso. Sangermano per Mauri fanum, relicta ad dextram Lutetia, quam nondum publice ingressus erat, Fontem bella quensem itum est, XVII Kal. VIIIbr. vbi rex hiemare decreuerat. ibi mox pactae et confirmatae inter nos et Eduardi tutores induciae. neque multo post prid. Eid. IXbr. Catharina regina peperit filiam, cum iam ante quadriennium Franciscum Delfinum VI Kal. Feb., et anno sequenti Elisabetham III Eid. April. enixa esset. Heluetiorum ciuitas a rege per legatum honorifice inuitata est, vt recens natam filiam e sacro lauacro susciperet, per legatos Heluetij officio defuncti sunt, et infanti regiae Claudiae nomen inditum: fideiussere Margarita amita, quae postea Philiberto Emanueli Sabaudiae duci nupsit, et Ioanna Henrici Nauarrorum


page 85, image: s085

regis filia. De Cardinalis Santandreani caede et Leonis Strozzij in Scotiam expeditione quae dicenda recepimus, sic se habent. mortuo Iacobo V, cum inde factione Scotica, quae Anglis fauebat, inde contrarijs studijs reginae viduae et cardinalis Santandreani regnum distraheretur, Iacobus Hamiltonius prorex constituitur; qui quod tanto oneri impar summam rerum in discrimen vocaturus videretur, ex consilio reginae et cardinalis Matthaeus Stuartus Leuiniae comes e Gallia euocatur, cum Francisci mandatis, vt videret, ne quid res Scotica detrimenti caperet: sed cum mox, vbi ille in Scotiam venit, Scoticae factionis princeps effectus reginae et cardinali, qui iam proregem astu ad suas partes traxerant, suspectus esse cepisset, ab ijs spe regiarum nuptiarum diu delusus, et calumnijs interea apud Franciscum petitus, cum nullum purgationi criminum, quae obijciebantur, locum relictum esse apud nos videret, post infelicem cum prorege congressum, in Angliam ad Henricum transfugit, a quo honorifice acceptus fuit, tradita in vxorem Margarita Duglassia Iacobi Scotorum regis proximi sorore, ex comite Angusiae et Henrici sorore nata. exulante Leuinio, regina vidua leuitatem proregis verita, quem sublato aemulo susque deque omnia administraturum prospiceret, factionis Scoticae principes in suam fidem recepit. cum Anglus ex domestica Scotorum seditione occasionem captans, maiores cottidie progressus magno Scotici nominis dedecore faceret, Arcibaldus Duglassius Angusiae comes, proregi, qui se inhonesta fuga semel atque iterum periculo eripuerat, auctor fuit, vt se fortiter Anglorum conatibus opponeret, et fidam nobilitatem pollicitus, a qua se ille desertum querebatur, commisso ad Ildebergum proelio Anglos profligauit, et amissam superioribus cladibus gloriam ex parte recuperauit; in eo praecipua ipsius Duglasij, Normani Leslij Rotusiae comitis F., et Valteri Scoti virtus enituit. Inter haec Mongomerius Leuinio, vti diximus, infensissimus, a Francisco missus in Scotiam appulit V Non. V tileis, anno huius seculi XLV cumque de calumnijs in Leuinium a cardinali confictis cognouisset, ipsumque ob id cardinalem grauiter increpuisset, quod virum potentem in suspicionem Francisco adductum solum vertere coegisset, in Galliam iam appetente hieme reuersus est; deque re tota certiore Francisco reddito, auctor ei fuit, vt Ioannem Stuartum Albinium Leuinij fratrem, quem inauditum in custodiam incluserat, liberum dimitteret, raro incorruptae probitatis et generosi animi exemplo, qui inimico viro, grauissimorumque criminum inuidia laboranti, cum posset, nocere noluerit. at cardinalis iam rerum potens, qui proregem in potestate habebat, et obsidis loco, quod leuitati ipsius parum fideret, filium in arce Santandreana asseruabat, per totum regnum libere discursare, et in Lutheri doctrinae suspectos, quorum iam magnus numerus in Scotia erat, anquirere, immissis ex ordine sacro accusatoribus; atque in primis contra Georgium Sophocardium concionatorem populo acceptissimum, qui VIII ab Edimburgo milliaribus apud Ioan. Cocburnum diuersabatur. sed cum Cocburnus de eo tradendo a cardinali sollicitatus moras necteret, cardinalis cum prorege intempesta nocte improuisus eo venit, omnibusque aditibus obsessis, nihil tamen efficere potuit, donec Iacobus Heburnus Botueliae comes e propinqua villa a Cardinali euocatus a Cocburno impetrauit, vt Georgius ipsi dederetur, fide data, se ab omni damno et iniuria eum defensurum. id actum mense Ianuario anni sequentis. sed mox tamen contra fidem datam Georgius in manus ecclesiasticorum traditur, et Edimburgo Fanum-Andreae transfertur. Prorex a Dauide Hamiltonio Praestoniano monitus, vt Georgio fidem seruaret, eumque e manibus cardinalis eriperet, ad cardinalem scribit, mandatque, ne iudicium praecipitaret, sed rem integram seruaret vsque in suum aduentum: quo responso accepto, cardinalis, cum non dubitaret, si diutius cunctaretur, virum vulgo gratiosum iudicio ereptum iri, Georgium e carcere producit, et festinato iudicio ad mortem damnandum curat. cum Io. Viniramus Georgio aequior cardinalem eius nomine rogaret, vt sacri corporis et sanguinis communio reo permitteretur, re cum episcopis consultata, ex eorum sententia respondit; non videri aequum, vt pertinax haereticus ab ecclesia damnatus vllis ecclesiae beneficijs frueretur. his ad eum perlatis cum praefecti arcis familiares ad ientaculum mane


page 86, image: s086

hora nona conuenissent, et ille ab ijs ad cibum vna sumendum inuitatus esset, occasionem captans, facta audientia circunstanteis de vsu coenae Dominicae ex doctrina Lutheri commonefacit, et panem ac vinum comedendum et propinandum, cum prius ipse sumpsisset, porrexit, deinde conuiuis vale dixit. ad supplicium ductus, cum in pyta extructa ad palum staret, et cardinalis ex aduersa fenestra tapetibus, ac stragulis sericis et puluillis ornata spectaculo frueretur, iam ardente flamma, hortante Georgium praefecto, vt bono animo esset, Haec quidem flamma (inquit ille) corpori molesta est, ceterum animum minime frangit. at qui nos ex editiore loco tam superbe despicit, intra paucos dies quam nunc arroganter sedet, tam ignominiose iacebit. haec loquenti fune astricto vox inclusa est. nec vaticinio exitus defuit. nam cardinalis, quam ecclesiasticis carus, tam nobilitati et populo odiosus, cum Normano Leslio, cuius modo mentionem fecimus, viro de se multis officijs optime merito, ob rem leuem tunc forte in contentionem incidit; cumque re litigiosa aegre cessisset Leslius, ac post aliquot menseis promissa repeteret, esermone in altercationem ac postremo conuicia inciderunt, infestissimisque animis vtrinque discessum est. Leslius, qui se fraude circunscriptum dolebat, de iniuria apud suos expostulans, facile eos induxit, vtin cardinalis caedem coniurarent. igitur circiter Non. Maij Fanum Andreae cum quinque tantum comitibus venit, ne suspicionem de se excitaret, praemissis ante X conscijs, qui alij alio in loco diuersabantur. muniendae arci intentus erat cardinalis tanta festinatione, vt diei noctem in opere continuaret. cum diluculo ad operas intromittendas aperiretur porta, duo in insidijs in domuncula propinqua collocati ianitorem comprehendunt, signoque socijs dato, vti conuenerat, sine tumultu omnes ingrediuntur; quattuor missi, qui cardinalis cubiculi ostium obseruarent; alij excitatis famulis et reliquo comitatu semisomneis singulos carpunt, et mortem, si mutirent, comminati extra arcem inuiolatos emittunt. tum demum ad cardinalem redeunt, et ostio pulsato editisque nominibus, incolumitate etiam promissa, introducti trementemmultis vulneribus confodiunt. amici, qui in ciuitate erant, ad famam vix excitati cum tumultuose ad arma clamantes accurrerent, Leslius, vt tumultum sedaret, corpus exanime omnium oculis exponi iuber, in illa ipsa fenestra, ex qua nuper Sophocardij supplicium laetus spectauerat: ita verum illius vaticinium fuisse euentu comprobatum est. sedato vtcunque tumultu, conscij ad caussam dicendam vocantur: cum se iudicio non sisterent, eis aqua et igni interdictum est. iussus et prorex eos armis persequi. verum illis se in arce munita continentibus oppugnatio frustra fuit. soluta obsidione, cum libere vagantes populationibus omnia vicina infestarent, frustra increpante eos Io. Cnoxio, et vltorem Deum fore interminante; alia parte Angli in limite Soluaeum transgressi praedis abactis et incendijs in hostico excitatis longe lateque terrorem sui funderent, prorex quid ageret dubius, a R. Maxuallio, in quem belli tempestas praecipue incubuerat, inuitatus eo ducit, et castra ad Megatam amnem ponit. mox depulsis Lagopi arce Anglis, nuncio Gallicae classis, ea XXI triremium erat, non procul ab Ebbae promontorio appulsae, domum reuocatur; colloquioque cum Leone Strozzio classis praefecto habito, Andreanam arcem tanta celeritate cingit, vt multi ex praesidiarijs excluderentur, plerique qui e coniuratis non erant, negotij caussa arcem ingressi includerentur. quod valde obsessos turbauit. itaque cum arctius opinione sua vrgerentur, et iam muri magna parte vi tormentorum deiecta in summo discrimine versarentur, proregis iram veriti, incolumitate pacta, se Leoni Strozzio dedunt III Kal. VItil. decimo quarto, postquam obsideri arx cepta est, die: ille suis immissis, arcem, quae mox de consilij sententia diruta est, spoliat, et cardinalis pecunia ac supellectile nondum a coniuratis direpta potitur et paullo post cum deditis, quorum pars in catenas coniecta est, in Galliam vela dedit. cum de captiuis, qui in Gallia iussu regis carcere tenebantut, Anglici legati quererentur, responsum est, si manentibus inducijs ius fuit Gallis in Scotia pro regni conseruatione militare, licuisse et ijs in bello illic captos, cuiuscunque tandem nationis illi sint, iure belli vti. interea affertur, Anglos magnas copias parare, vt in Scotiam irrumpant, et pacticum prorege foederis de regina


page 87, image: s087

Scotiae Henrici filio collocanda fidem repetant. itaque ad edictum frequentes conueniunt, indeque ad Escae fluminis, quod per Lotianam fluit, ripas aduenientem hostem praestolentur: heic cum Scoti equites tumultuario pugnae genere Anglis superiores hostem adequitando lacesserent, postquam diu se Angli continuissent, tandem ductore Graio equitum praefecto, complures turmae in imparatos ex inopinato se effundunt, et Scotos, qui timere desierant, et solutis ordinibus vagabantur, facile opprimunt. caesi aut capti ex ijs circiter IO CCC. Angli etiam aliquot, dum ardentius tergis fugientium inhaerent, capti; et in ijs nobiles turmarum ductores. ita repressus Scotici equitatus impetus, vt nihil ex ea die digmun memoria gesserit. cum in eo essent, antequam de summa rerum confligerent, Angli, qui ad Praestonium castra habebant, per litteras Scotorum animos periclitantur. summa haec erat, orare se Scocos, meminissent, vtramque aciem Christianorum esse; bello caussam non auaritiam, odium, aut aemulationem dedisse, sed perpetuae pacis studium, quae nondum inter tam vicinos populos coalescere potuerit, quamque firmius nusquam coalituram spes sit, quam per matrimonium; quod cum publico procerum omnium consensu promissum et approbacum sit, mirari, quomodo satius ducant, ad arma, quorum exitus non nisi luctuosus vel victori esse soleat, descendere, quam fidem vtriusque gentis bono interpositam seruare. coniugia externa quae incommoda secum trahant, ipsos videre, idque alienis exemplis, quam suo periculo experiri malle debere. itaque quanquam aequum petant, se tamen, si Scotorum animos ad concordiam spectare intelligant, aliquid de conuentionibus remissuros, contentosque fore, vt virgo regia in suorum potestate maneat, et educetur vsque ad aetatem nubilem, donec ipsa ex procerum consensu maritum sibi deligere possit: interea a vi et armis vtrinque abstineatur, nec regina in peregrinum solum transuehatur, aut vlla curn Gallo aut alio quouis extero de matrimonio pactio fiat: id si sancte promittatur, se protinus ex Scotia pacate discessuros, et de damno, quod sua hac impressione Scotiae dederint, bonorum virorum arbitrio satisfacturos. Cardinali sublato, prorex Ioannem fratrem Fani Andreae archiepiscopum in eius locum assumpserat. coram eo litteris perlectis, visum estillas supprimi debere, ne si palam fierent, aequitate condicionum intellecta, multi ad pacatiora consilia inclinarent. Prorex ab ijs, qui cum fratre erant, persuasus et litteras supprimi patitur, et contrarium rumorem spargi; scilicet Anglos venisse, vt ablata per vim regina omnia armis in potestatem redigerent: auctus rumor ab ijs, qui summae rerum praeerant, qui proregem, vt erat leui et inconstanti ingenio, ita vana victoriae spe impleuerant, vt aliorum sanis admonitionibus aureis clauderet, disseminata ea fama, irritatis militum animis, statim concurritur; primam aciem Arcibaldo Duglassio, postremam Georgio Gordonio ducentibus. Prorex, qui in media acie stabat, cum de fuga Anglorum subito nunciatum esset, Duglassium per vnum e suis admonet, vt aciem promoueat; moxque per alterum vt gradum addat. nec vanus erat rumor. nam equites Angli frustra in Scotos impetu facto cum nihil proficerent, peditatu relicto iam fugam meditabantur. sed partim mutua adhortatione, partim a ducibus retenci atque aequiore loco confisi ordines restituunt. heic Scoti, qui in prima acie erant, cum Iamboam scloppetariorum equitum Hispanorum ducem velut in latus in cursurum per obliquum collem descendere viderent, a recto collis ascensu pedetentim deflectunt: quod ij, qui in media acie stabant, conspicati, primos fugere rati, solutis ordinibus et ipsi sugam capiunt, ab Anglica classe inobliquum latus iaculante in itinere, dum fugiunt, magno damno affecti. XXX OIO armatorum in castris Scotorum erant; multo minor numerus Anglorum, ex quibus ceciderunt primo congressu ad CC; e Scotis vero tota fere illustrium familiarium iuuentus cum suis clientibus Scoti prisci densato agmine integris ordinibus domum incolumes peruenerunt. haec clades Scotis Summe calamitosa incidit in IIII Eid. VIIbr. Angli praeter spem victores ad quinque millia populationibus euagati Ketham et AEmonam desertas in Forthae aestuario insulas munierunt Broctheam item arcem in aestuario Tai ceperunt, et terrore iniecto Fascastellum. et Humium arces ad deditionem compulerunt. animose resistentem Humiae arcis


page 88, image: s088

domini vxorem cum armorum metu ad deditionem compellere non possent, inhumano seueritatis exemplo tandem expugnauerunt. nam eius filium captiuum necaturos se minati, cum ne hac quidem ratione generosae feminae animum frangi viderent, productum ante arcem statuunt, et in parentis conspectu patibulo erecto quasi ad supplicium ducunt. quo spectaculo territa mater postremo deditionem fecit. capto Humio Angli munitiones, alteram ad Lauderam, alteram in Rosburgi ruinis excitarunt, neque alio operae pretio facto retro abierunt. quo repentino discessu recreatis paullum Scotorum animis, Sterlini, vbi reginae erant, conuenitur. magnum maerorem et animi deiectionem in prorege et archiepiscopo fratre cernere erat: in reginae viduae oratione multa item signa luctûs: constans tamen et serenus pro tempore vultus fuit; quod ad magnitudinem animi referebatur. nec tamen dubitabatur, quin ex dolore publico hanc consolationem caperet: quod Hamiltoniorum fastum et arrogantiam clade illa retusam videret. consultantibus placuit, vt reginae Britannodunum seponerentur, dum in conuentu procerum de regni statu agitur. missi interea in Galliam, qui a nouo rege ex foedere auxilia peterent aduersus Anglum communem hostem, spe facta de reginae Delfino nupturae in Galliam aduentu. quo intellecto Angli rursus Scotiam ab vtroque limite inuadunt. Leuinius ipse spe auxiliorum ab Angusio socero et Glencarnio vetere amico promissorum ad solstitium hibernum Dumfrisium venit. verum ab ijs delusus quosdam e suis Drumlauriam versus pergere iubet, si forte Iac. Duglassium arcis dominum in insidias posset elicere. is quod erat, sensit: sed dum in praedatores effusius inuehitur Nitho amne transito, iam se colligentibus hostibus, multos e suis amisit. ex leui illa expeditione cum grauissimus terror maiorem Gallouidiae partem inuasisset, omnes certatim se Anglo dedidere. interea prorex tanto circumstrepente vndique tumultu, ne nihil agere videretur, Brochteam arcem obsidet, totoque trimestri frustra continuata obsidione tandem discessit, relicto Iacobo Halibrutonio, qui cum C equitibus vicina loca infestaret, et comeatus terrestreis a Brochtea et praesidio inibi ab Anglis munito prohiberet. Eodem fere tempore magna per Angliam relligionis mutatio fit. nam sub exitum IXbris Petrus Martyr Vermilius Florentinus Argentina, vbi Italia exulans iam per quinque annos magna samâ docuerat, in Angliam venit, a Thoma Crammero, Cantuariensi archiepiscopo euocatus. is in monasterio Fesulano Florentiae proximo, canonicorum, vti vocant, regularium S. Augustini educatus, primum Patauij linguae Graecae et Philosophiae plenam cognitionem adeptus, dein Bononiae hebraicarum litterarum et theologiae studijs gnauiter incubuit: vnde illius ordinis sodalium facile princeps habitus, cum in mores eorum seuerius animaduerteret, magna inuidia laborare cepit; quamvt amoliretur, Neapolim profectus, comite consiliorum Io. Valdesio Hispano clam coetum instituit praecipue nobilitatis tam viris quam feminis celebratum; in quorum numero etiam recensetur Victoria Columna Ferdinandi Dauali marchionis Piscarij quondam vxor, ingenio, pietate et modestia cum paucis comparanda. sed cum non diu, re in vulgus emanante, ibi consistere posset, Lucam profectus, et in eodem instituto perseuerans, socios ibi habuit Immanuelem Tremellium Ferrariensem genere Hebraeum, sed professione Christianum, qui Hebraicas litteras, Celsum Martinengum, qui Graecas, et Paullum Lasicium Veronensem, qui Latinas doceret, ac denique Hier. Zanchum Bergomatem. verum ne heic quidem quiescere potuit; cumque illac Paullus Buxeto rediens iter habiturus esset, vt periculo praeuerteret, relicta Italia Tigurum Heluetiorum concessit, comite profectionis Bernardino Ochino Senensi magnae eloquentiae concionatore. Tiguro deinde Basileam, ac denique procurante Martino Bucero Argentinam migrauit, vnde postremo in Angliam profectus, vti diximus, ex regis voluntate sacris scriptis interpretandis Oxoniae praeficitur. nec multo post Henrici proximi regis de relligione decreta publico edicto antiquantur, et statuae atque imagines passim e templis remouentur. Haec fere eo anno in Anglia et Scotia gesta, qui non solum duorum maximorum principum, et qui summi litterarum fuerunt fautores, sed et doctissimorum virorum obitu tristis fuit. nam


page 89, image: s089

Franciscus Vatablus in Ambianis natus, quem Hebraei ipsi Lutetiae hebraicas litteras profitentem admirati sunt, Christiani vero maximo cum fructu docentem audiuerunt, ex hac vita migrauit XVII Kal. April. is Graecae linguae peritissimus multa ex Aristotele in Latinam transtulit: dein relicto philosopiae studio ad sacras litteras se totum applicuit: multaque huius generis sub eius nomine circumferuntur, ac notationes inprimis in vetus testamentum ab auditoribus ex illius praelegentis ore exceptae: nam ipsc siue naturali pigritia, quod illi exprobatum est, siue morte praeuentus, nihil omnino scripsit, satisque habuit, sacrae linguae arcana discipulis diligentioribus aperire, illustri nominis sui fama et alieno praeconio contentus: ex ijs fuere Io. Salignacus nobilis Petrocorius, et Io. Mercerus Vticensis Christianorum in hebraicis longe doctissimus, qui ad maximas carissimi praeceptoris laudes hanc adiecit, quod hebraicorum carminum rationem, quae hactenus nobis incognita est, perspectam ille habuerit, quam et se scriptis aliquando traditurum receperat. eodem die, quo Vatablus, et Iacobus Tusanus Remus optimus linguae Graecae doctor Lutetiae decessit, cum eodem, quo Vatablus, die, in regiorum professorum collegium cooptatus fuisset; vt qui in eodem vitae curriculo simul desudassent, ne mortis quidem tempore diuellerentur. nec multo post XIII Kal. Iun. Beatus Renanus Selestadiensis annum agens LXII Argentinae, cum e balneis rediret, moritur, vir in humanioribus litteris, antiquitate, et pia doctrina exercitatissimus, ingenio miti, vt qui in cogitatione de constituenda ex omnium consensu in relligione concordia consenuerit, summus Des. Erasmi obseruator, qui eandem viam in his turbis institit. huius etiam anni initio XVII Kalend. Febr. matura mors Ioannem Schonerum Carolostadiensem iam VIItuagenarium Norimbergae nobis eripuit, vbi ille domicilium fixerat, astronomiae, quam post Regiomontanum opere illo egregio resolutarum Tabularum maxime illustrauit, scientia insignem; et illa in primis, quae ex positu astrorum de cuiusque fortunis iudicium fert, multis obseruationibus ab illo locupletata. Romae sub id obierunt Petrus Bembus patricius Venecus, et Iacobus Sadoletus Mutinensis Carpentoracti episcopus, vterque versu et pedestri oratione politissimus scriptor: verum illius multa licentiosius, vt temporum nequitia et domini, cui seruiebat, mores ferebant, scripta extant: huius contra seria fere omnia, et digna persona, quam sultinebat. vtriusque in dispari morum instituto fortuna tamen par fuit. nam et ambo simula Leone X, vt primum summum sacerdotium iniuit, ex omni doctorum numero delecti, quorum in conscribendis epistolis opera et ingenio vteretur: dein et in collegium cardinalium eodem anno a Paullo III allecti sunt, sub quo et fatis concessere; Bembus quidem ex vulnere in latere ad parietem accepto, dum equo veheretur, anno aetatis LXXVII; moxque Sadoletus sub autumni tempus, Bembo circiter septennio minor. atque illi quidem Hier. Quirinus Ismerij F., qui omni officio viuum coluerat, statua nobili artificio ex marmore facta, inque celeberrima S. Antonij aede Patauij locata, parentauit. hunc Io. Petrus Carafa Sabinorum episcopus, quo die primum post eius obitum senatus habitus est, coram Pontifice, et mox Iac Gallus ciuis Romanus in Laurentij aede luculenta oratione laudauere, sepultus est sine vlla funeris pompa, ita enim testamento praescripserat, in aede B. Petro in Exquilijs sacra. Sub exitum Maij, atque, vt annales Turcici ferunt, die V mensis Zemasiellulae, Constantinopoli mortuus est Hariadenus cognomento Ahenobarbus. is Horuccio fratre, qui extincta Tremezinorum stirpe regnum occupauerat, cum relicta Tremezina arce fugeret, in proelio ab Hispanis equitibus occiso, in Caesareae regnum successit. cum deinde rei naualis peritia adscitis praedonum audacissimis magnum sibi nomen parasset, a Solimanno classi Turcicae praeficitur. cuius ope Tunetanum regnum, dum Mule-asses de eo cum fratribus altercaretur, astuta societatis simulatione Mule-asse ipso eiecto, inuasit: vnde postmoduma Carolo V expulsus non propterea tamena Solimanni gratia excidit, a quo inter purpuratos adscitus, orae maritimae praeficitur; postea exortis inter Christianos bellis, cum Anglo inde premente, inde totis viribus Caesare limitem nostrum oppugnante Franciscus duorum potentissimorum principum viribus


page 90, image: s090

sustinendis minime par esset, Hariadenus Solimanni iussu infaustas rebus nostris suppetias tulit, vastataque Liguriae et Etruriae ora, Ilua praeterca, Igylio, AEnaria, et Lipara insulis crudeli populatione afflictis, domum redijt, versa paullo ante in fugam Caesariana ac Veneta classe ad Actium promontorium, et in Rizonico sinu Castro-nouo, quod a Caesarianis captum fuerat, vi recepto, IIII fere veteranorum Hispanorum millibus inibi trucidatis, non sine Dei numine, vti a multis creditum est; cum ij essent, qui superioribus annis totam Siciliam ac Calabriam ob non soluca stipendia tumultuantes diris populationibus et effreni libidine crudeliter vastauerant. dum ergo Byzantij quamuis iam octogenarius reficiendae classi et aedificandis nouis apud naualia triremibus operam daret, nec multo ab domine grauis senex a venere etiam in illa aetate abstineret, in lentioris diarrhoeae morbum incidit, ita vt vitalis calor inferiores partes sensim desereret. verum, cum frustra, ex Iudaei medici consilio, aetatis tenellae pueri locis affectis applicati fuissent, quo remedio spiritus continuo labore exhausti et dissipatae vires aliquandiu refocillatae sunt, tandem ingrauescente grauiori febre extinctus est, et in villa sua Besictasensi, V ab vrbe milliari, sepultus est; Asane filio, quem iam Caesarex regem imposuerat, peculiaris suae classis, ac familiae fortunarumque omnium Solimanni permissu herede relicto. Ferdinandus Cortesius, Medellini familia vtrimque Senatoria ortus, annum clausit IIII Non. Xbr. Castelleiae Costonae mortuus anno aetatis LXII, nouae Hispaniae in Indijs occidentalibus fundator, relicto amplissimo patrimonio quo nepotes eius hodie, qui vallis marchionum titulos sumunt, in Indijs fruuntur. eius hoc inter multa dignum posteritate factum dictumque memoratur: in senectute, exhaustus plerumque largitionibus in militem profusis, pecuniam grandi vsura in pauperes erogandam a mensarijs sumebat; ita peccatis expunctis vitam se aeternam fenerari dictitans. tanti viri res moresque scripsit peculiari volumine Fr. Lupus Gamma, ab ijs, qui plura scire desiderant, legendus.



page 91, image: s091

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER QVARTVS.

IN Germania dissoluto foederatorum exercitu, et Palatino sponte in parteis Caesaris transeunte, Vlmaque ac Francofurto deditis, Virtembergicus, in quem omnis belli impetus vertebatur, de salute et fortunis periclitari cepit. Caesar qui sciret secretam foederationem, quae ipsi cum Gallis intercederet, a quibus in recuperatione imperij adiutus fuerat, et metueret, ne desertus a socijs, si ad desperationem adigeretur, ad Gallorum auxilia perfugeret, et ita Germanico bello Gallicum implicaretur, Rotemburgo Eidibus Xbrib. Litteras ad Virtembergicum dederat, quibus exprobrata multis verbis ingratitudine, et repetitis simultatum anti quarum caussis, quarum obliuionem tranquillitati Germaniae condonasset, offensionis grauitatem exaggerabat: et quo multitudini parceretur, edicebat, vt statim redditis litteris se suasque fortunas omneis sine condicione ipsius arbitrio permitteret; ni pareret, extrema quaeque interminabatur. exemplo quoque earum ad illius ditionis populos misso ipsos officij admonebat, et eadem, quae domino, ni parerent, denuntiabat. haec ita palam agebantur, quod ad Caesaris maiestatem tuendam ita fieri expediret; ceterum clam spe data aequiorum condicionum, si nulla mora interposita se dederet. ac ne longiore deliberandi spatio concesso Vlricus ad externa auxilia animum conuerteret, Albanus, qui iam cum infesto exercitu in agrum Virtembergicum descenderat, Bertauum ac Vedingam, oppida resistere ausa, diripit; et Forzenum, et Canistatum, quod ad Nicrum positum est, deditione capit: mox et Stucardiam prouinciae caput et reliqua oppida atque arceis in potestatem redigit, Circena ad Nicrum, Scorendorfio ad Remesum, et Aspergo locis munitissimis exceptis. ipse Vlricus in Tuelam arcem extra regionem secessit, vbi acceptis Caesaris mandatis, cum a suis, vt sibi et prouinciae consuleret, admoneretur, supplici et demissa admodum oratione rescripsit XIII. Kal. Ianuar. misericordiam Caesaris erga se miserum principem et suos implorans. tandem interuentu Palatini III Non. Ianuar, conuentum est, vt dux, quoniam valetudine impediretur, legatos mittat, qui poenam deprecentur; quo et ipse venire intra XL diem teneatur; decreta Caesaris de rep. seruet; Saxonis et Hessi amicitiae renuntiet: Caesarique opem ferat, vt proscriptio in ipsos promulgata executioni mandetur: nulla commercia Caesaris hostibus in suis prouincijs permittat; si qui ex suis aduersus Caesarem, Ferdinandum, Austriacamve domum militent, in eos seuere animaduertat. nobilitatem, ne quis ex ea ad militiam abeat, iureiurando adigat. nullum foedus ineat, in quo non et Caesar et Ferdinandus et domus Austriaca comprehendatur. Caesari detiter per suos fineis, et comeatu ac reliquis ad bellum necessarijs iuuet. tormenta sociorum apud se deposita cum omni instrumento tradat. in sumptus belli CCC aureorum millia dependat, quorum dimidiam partem


page 92, image: s092

presenti die numeret, reliquam intra XXV dies; cautionisque loco Circenam, Scorendorfium et Aspergum, quae sola ex omni ditione superabant, tradat, quibus Caesar pro suo arbitratu praesidia imponat. intra XL dies Christophorus filius et populus haec pacta rata habeant. cautum postremo. ne Georgius frater huius transactionis beneficio frueretur. VI Eid. eiusdem mensis Virtembergici legati Alprunum venerunt, qui Vlrici nomine officio defuncti sunt. ipse dein mense Martio adhuc aegro corpore et in sella sedens se coram Caesare stitit, magna, quae ad spectaculum confluxerat, hominum turba circumfusus, et per consiliarios fidum obsequium in posterum pollicitus facti veniam impetrauit. post Virtembergicos Sueuiae ciuitatum legati venerunt, Memingenses, Bibracij, Rauespurgij, Campodunenses, et Isenenses, factique supplices in gratiam recipiuntur. Memingenses L OIO aureorum multati sunt. ij antequam admitterentur, de relligione sibi caueri a Caesare postulauerant: nam in ea adhuc dissimulatione perstabat Caesar, eo bello relligionis caussam non agi. ad hoc per Nauium, quo praecipue ministro vtebatur Caesar, responsum est, satis constare ipsis de voluntate Caesaris; si instantius vrgerent, id diffidentiae tributum iri, eoque irritari posse eius animum, cuius clementiam implorarent. id eo factum est, ne si petentibus omnino denegaretur, aliud agi palam esset, quam quod ipse scripto promiserat, si concederetur, in Pontificis offensionem incurreret, qui pro relligione susceptum bellum passim per ministros praedicabat. inde Vlmam rediens Caesar per Morbacum et Eselingam iter habuit, et in treis agri Virtembergici arceis Hispanorum praesidia imposuit. Eselingenses et Lindauienses tunc in fidem accepti sunt. Vlmenses venienti obuiam processere ex praecipuis ciuibus C, de Virtembergica victoria gratulati. Caesar magna pompa et laetitia VIII Kal. Feb. vrbem ingreditur, et muneribus honorificis, vti fieri assueuit, acceptis, vltro etiam de pecunia, quam ipsis imposuerat, persoluenda interpellatus est. ea humanitate delinito victoris animo effectum est, vt consilium de indicendis Spiram comitijs mutaret, et ad res ordinandas Vlmae sibi commorandum statueret. iam Saxo XI Kal. Ian. cum exercitu ad fineis suos peruenerat, et inde datis ad ordines Mauricianos litteris, acriter ad eas, quas ad ipsum III Eid. VIIIbr. nuper scripserant, huc vsque dilato responso rescripsit, et fuse repetita superioris temporis memoria, eorum et Mauritij, qui tot sibi beneficijs obstricti sint, illatas vltro iniurias exagitat, et se, vt parem referat gratiam, venisse profitetur; dolere quidem se commanis patriae vicem; sed culpam in eos reijciendam, quorum ambitione et immoderata cupiditate factum sit, vt tantum a bello et direptionibus periculum immineat. primus belli impetus a Saxone in Lipsiae obsidione factus est XV Kal. Feb. quam Mauritius ante incensis suburbijs egregie muniuerat. ea de re iam ante Caesar a Mauritio monitus Albertum Brandeburgicum cum OIO IO CCC peditibus et II OIO equitibus miserat, addito ei Christophoro Liechtenbergae Lantgrauio, et Meleniano ac Sandaeo cum Italorum et Hispanorum manu subsequi iussis. ipse quantumuis a Ferdinando fratre sollicitatus a Danubio longius recedere noluit, quod de Fliscana coniuratione licet iam oppressa, et seditionis Neapolitanae nondum compositae euentu adhuc subuereretur, tum etiam quod a Gallo et Heluetijs, quos sciret ab Argentinensibus et Constantiensibus per legatos sollicitari, sibi metueret. miserat Boemos auxiliareis Ferdinandus: verum illi statim iniussi non sine regis offensione domum reuerterunt. discessioni caussam dedere Pragenses, qui foedus, quod ipsis cum Saxone intercedebat, caussati, tum etiam ob relligionis caussam, et multa ac magna Saxonis in Germaniam merita, et nuper egregie nauatam in bello Turcico operam ab hoc bello abhorrebant, et socios dehortabantur. Ferdinandus contra, non relligionis caussa sumpta arma dicere, sed ad rebellionem comprimendam: quod de collatis contra Turcam auxilijs in medium afferatur, longe aliter habere, quippe Saxonem per internuncios ante aliquot menseis Turcam, vt bellum Boemiae et Pannoniae inferret, sollicitasse: et vt induciae pactae rescinderentur, petijsse, dara fide, se, vbi Turcicae copiae conuenissent, eodem tempore ad distrahendas vireis diuersa parte facturum impetum. his ferme diebus Anna Ferdinandi vxor, Ludouici Pannonij, de quo libro I locuti sumus, soror, tot liberorum parens Viennae


page 93, image: s093

Kal. Februar. fatis concessit, cui funus Vlmae a Caesare magna pompa factum est. dum Lipsia obsideretur, Mauritius initio ad pacem inclinare videbatur, ex eaque occasione Ioach. Brandeburgicus VII vir, vt erat pacis et concordiae studiosus, intercessionem sibi permitti petierat, et Saxonem Hessumque vt se ac suos respicerent, praesentique periculo, dilabentibus in dies ciuitatibus et socijs, eximerent, frustra monuerat: atque in primis recens Augustanorum, in quorum ope tantam fiduciam collocabant, exemplum proponebat: ij siquidem tentata per Antonium Fuggerum ciuem suum pacis via, aliquot dies ante certis condicionibus Caesari reconciliati fuerant: eae erant, vt CL OIO aureorum dependerent, XII machinas instructas traderent, et X vexilla prasidiariorum acciperent. cum summopere contenderent, vt Schertelius, qui ipsorum stipendijs multos annos meruerat, vna in gratiam reciperetur et bonis restitueretur, nihil a Caesare et Ferdinando ob Frebergam arcem captam succensentibus impetrari potuit; isque cum omni familia solum vertere coactus Constantiam se contulit. frustra tentata per Brandeburgicum reconciliatione, Saxo continua tormentorum quassatione verberata et magna ex parte deformata Lipsia tandem ob sidionem soluit, et per Thuringiam ac Misniam omnia amissa oppida non solum recuperat, sed et suis omnibus, Lipsia et Dresena exceptis, Mauritium spoliat, Magdeburgicique et Halberstatensis episcopatûs ditionem in suas parteis pertrahit, facta cum Ioan. Alberto episcopo transactione: confestimque ad Argentinenseis Eid. Febr. litteras dat, quibus eos de rebus a se gestis certiores facit, et vt bono animo sint, hortatur, neve exemplo Virtembergici et ceterarum ciuitatum, quae metu potius quam voluntate se dediderint, commoueantur: praesto esse Gallorum et Heluetiorum auxilia; se cumprimum bello domestico explicuerit, ipsi adfuturum: iam Magdeburgi a se nuper in societatem acceptae conuenisse Saxonicarum ciuitatum legatos; cum ijs se de illis rebus, propter quas Francofurti conuentus indictus fuerat, agere, et futurum sperare, vt foedus denuo confirmetur, nec se diuelli ab eo patiantur. eodem venerat ante Francisci mortem Io. Mendoza, is de quo supra diximus, et prolixe omnia a rege pollicebatur; sed vterque serius; quippe cum iam Argentinenses ad Caesarem legatos misissent, et in ijs Iac. Sturmium, vt de condicionibus quibus cum Caesare transigi posset, cognoscerent: ij vero cum Antonio Perrenoto Attrebatum episcopo Vlmae egerunt; nam Granuellanus pater Vesontionem, quae illi patria erat, profectus fuerat, et Nauius paullo ante viuis excesserat. perscriptas condiciones cum Senatus non recusaret, denuo legati mittuntur, qui Caesarem Norlingae podagra laborantem nacti XII Kal. April. ei reconciliantur, nullo praesidio in ciuitatem accepto, sed XXX OIO aureorum tantum exolutis, et traditis XII tormentis. iam antea Iodoco Groeningo Mattiacorum praefecto negotium datum erat, vt conscriptis copijs bellum finitimis Saxoniae locis inferret, et Saxonis impetus a Mauritio auerteret. is cum XXI. peditum signis et OIO CC equitibus Saxoniam ingressus per Conradum Decelburgum et Lippensem comites Osnaburgum et Mindam ciuitates in verba Caesaris adigit, et Ritbergi arcem occupatam praesidio firmat, atque inde Bremam petit. sed non diu felici successu gloriari potuit. nam sub exitum Febr. eruptione a Bremensibus facta ipse inter alios occisus est. huius morte summa rerum ad Vrisbergerum deuenerat: is cum videret opibus Hamburgensium res obsessorum auctas esse, castra mutat, et longa facta circuitione propter interiectas paludes ciuitatem alia parte oppugnare cepit: mox eo venit Ericus Brunsuicus, quem Caesar Norlinga Eid. Mar. miserat, vt ijs in locis peditum et equitum delectus haberet. eodem tempore magni motûs initium exigua opera compositum est. proscripto a Pontifice, vti diximus, Hermanno Coloniensi, in eius locum Adolfus ex Schavenburgorum comitum familia ab ipso Hermanno iam ante ob beniuolentiam delectus coadiutor Pontificio diplomate suffectus fuerat. cum vrgeret Pontifex, vt Caesar sententiam exequeretur, ille iam paene victor legatos Coloniam mittit Philippum Lalanium Geldriae praefectum, et Vlricum Viglium Zuichemum I. C., qui ad certum diem ordinibus prouinciae venire iussis, nomine Caesaris imperant, vt veteri relicto praesule ad nouum transeant, eique fidem et obsequium vti domino


page 94, image: s094

suo praestent. id facile ab ecclesiasticis impetratum. ceteri se excusabant, quod minime sibi integrum esse dicerent, ab eo, cui tam longo tempore paruissent, quo sint vsi tot annos non poenitendo principe, cui fide sint per iusiurandum astricti, deficere. Cliuensis ergo, qui metueret, ne ob vicinam hae turbae in se reciderent, consiliarios eo inter cessores mittit: per eos ab ecclesiasticis vix tandem extortum, vt quiescerent, dum res cum Coloniensi componerentur. Theodoricus Mandereschitus et Nuenarius comites uobilitatis Vestfralicae, quae Coloniensi subest, principes a mitis ingenij sene facile impetrant, vt in populi gratiam, cui tam saeua calamitas immineret, iure suo cederet, et iusiurandum subditis remitteret. neque heic tamen odium in Hermannum conceptumstetit; nam et Fridericus frater Monasterij epis copus, et Bonnensis ecclesiae, vti vocant, praepositus mox ea dignitate priuatus est, et in eius locum Io. Gropperus suffectus. Stolbergius item comes Coloniensis ecclesiae decanus, quod Hermanni partes constanter tueretur, dignitate exutus et vrbe pulsus est. id actum VIII Kal. Febr. Interea Albertus Brandeburgicus, quem cum exercitu in Saxoniam missum a Caesare diximus, cum a Mauritio Rocliciam oppidum accepisset, quod vsusfructûs nomine Elizabetha Hessi soror vidua et Georgij Saxonis nurus possidebat, Chemnitio profectus eo cum copijs venit. consilium illius erat, occupato eo oppido comeatum, qui Vitemberga in Saxonis castra veniebat, intercludere, sicque irritos eius de obsidendo Fribergo et Zuiccauia conatus reddere. id clam Pyrrho Columna actum, quem tamen vt omnium consiliorum participem Mauritio et Brandeburgico Caesar attribuerat. nullo negotio confecta res est. nam oppidani appropinquante exercitu ad primam denuntiationem statim se dediderunt. Saxo tunc Aldeburgi erat, III a Roclicia milliaribus, qui re cognita Kal. Martijs Ernestum Luneburgicum et Volradum Mansfeldium cum aliquot equitum turmis, ac deinde Recrodum cum legione sua de nocte praemittit. ipse cum reliquo exercitu subsequitur, is erat omnino III OIO peditum et II OIO equitum. postridie, antequam luceret, praemissi equites excubias inuadunt: parte caesa reliqui in oppidum confugiunt. erant in suburbio peditum vexilla IIII. cum his aliquot equites vrbe egressi temere in apertum campum descendunt sed superueniente Saxone, et ex colle vicino in suburbium tormenta displodente Brandeburgici repulsi; diuersa parte inde pedites per pontem, inde equites per Muldam flumen fuga dilabuntur: quos Saxonici insequentes incenso suburbio fugientibus immisti oppidum vnâ ingrediuntur. vbi post aliquot certamina, Albertus, et Christophorus, Liechtenbergensis cum frustra exitum circunspicerent, ipsi capti sunt, et oppidum direptum. Ludouicus Auila Hispanus, qui hoc bellum, cui interfuit, descripsit, memorat Albertum ad Rocliciam, dum muliebribus illecebris per choreas et conuiuia, ab Elizabetha Hessorum principis sorore vidua delusus, ac plane sui oblitus, intermissa militari disciplina securius ageret, a Saxone oppressum fuisse: quod postea publicatum summae iniuriae loco accipit Albertus, deque ea apud Caesarem expostulauit, vti suo loco deinceps natrabitur. a prima luce ad meridiem vsque pugnatum est; capta X signa, et XIII tormenta, cum amplo comeatu, magnaque et opima praeda, vt quae, sicuti Caesariani scribunt, alendo exercitui integrum mensem suffecerit. caesorum numerus circiter OIO in vrbe; foris autem et in ipso flumine CCC circiter interfecti: reliqui armis exuti, postquam se contra Saxonem et socios intra VI menseis non militaturos polliciti sunt, dimittuntur. IIII illa signa, quae trans pontem aufugerant, quae ex Italis et Hispanis fere constabant, a Saxonico equitatu magna ex parte concisa sunt. pauci ex Saxonicis desiderati, in queis Volfius Theodoricus Feretensis magni animi vir, qui tormento ictus paullo post decessit. ipse Albertus ab Ernesto captus ad Saxonem deducitur; qui eum inde Aldeburgum secum abduxit, ac postea Gotham munitissimam in Thuringia arcem sub custodia amandauit. Mauritius, qui iam in itinere erat, vt se Alberto coniungeret, cum de accepta clade allatum esset, primo non credidit; neque enim bene munitum oppidum, et situ ac milite firmatum, tam cito capi potuisse in animum inducere poterat. itaque vlterius progreditur, tandemque de re certior factus consultare cepit, an Rocliciam pergeret: fieri enim posse, vt imparatos, et vt


page 95, image: s095

fit in recenti victoria, solutos ac confusos hosteis facile opprimeret; sed cum alij contra, cum milite itineris quod supererat longitudine fesso, non nisi periculose certaminis aleam tentari posse contenderent, retro cum exercitu, et ijs, quae ex illa strage ad ipsum confluxerant, copijs Chemnicum, vnde profectus fuerat, ac sequenti die Fribergum se recepit. huius victoriae fama sparsa, et litteris, quas statim Saxo ad Boemos dedit, aucta, magna per Boemiam animorum mutatio consecuta est. Ferdinandus iam ante VIII Eid. Febr. Laetmericiam oppidum in regni finibus cum Ferdinando F. venerat, quo loco vnum et alterum diem regni proceres praesto latus prolixam orationem habuit, qua eos ad opem, Mauritio quamprimum ferendam hortabatur; in eamque rem foedus cum Mauritio initum, et auctoritatem Caesaris, cuius regnum Boemiae beneficiarium esset, obtendebat. ad ea responsum est, rem huiusmodi esse, vt de ea nisi de omnium ordinum consensu statui non possit: petere igitur illos, vt primo quoque tempore conuentus indicat, in quibus lege regni et more gentis legitime agi liceat: obiter ibi antiquum cum domo Saxonica foedus in medium allatum est, quo impediri se dicebant, quo minus contra Saxonem militarent: neque enim de regni finibus aut iuribus eo bello agi, aut regem ipsum peti, cui adesse et militare eo casu teneantur. haec maior pars. alij tamen offensionem veriti, vt fere oppidorum praefecti, obsequium et fidem vltro obtulen runt, ac nisi militent ipsi, stipendia pollicentur. petierat Ferdinandus, quoniam differri res vltra non posset, vt de conuentibus nisi confecta militia non ageretur. sed cum nobilitas regni ac Pragenses postea per litteras vrgerent, vt ad XIII Kalend. April. conuentus Pragae indiceret: quibus si interesse non posset, ipsi decernerent: contra ille ijs, quae Laetmericiae acta essent, insisteret, et ne quid ipsi interim tentarent, posceret, inter eos conueniri non potuit. ille tamen, vt Boemis aliqua ex parte satisfaceret, conuentus ad XIIII Kal. Maij Pragae indicit. sed cum ij ludificari se dicerent, foedus libertatis tuendae caussa solemni more faciunt XIIII April., et militaribus legibus conditis Gasparem Flugium ducem constituunt, cui XXX OIO peditum, et XII OIO equitum ex regni delectibus attribuunt. Ferdinandus interea Dresenam ad Mauritium contenderat, vnde ad Boemos scripserat, Saxonem in animo habere ipsos inuadere: itaque rebus suis consulerent, et Vintemullo, cui per suam absentiam rei summam commiserat, morem gererent. dum haec aguntur, Brandeburgicus VIIvir, vt erat pacificandae Germaniae studiosus, nihil non hactenus egerat, vt Hessus Caesari et Ferdinando reconciliaretur, sed cum iniquiores condiciones proponerentur, quam vt in eas vir generosus et summae inter suos existimationis consentire posset, quamuis potius fortunam sibi subeundam duxit, quam quidquam indignum se et nomine Germanico admittere. itaque datis ad amicos litteris, ad inimicorum calumnias, quibus eum bellum in Germania alere, et pacem detrectare criminabantur, prolixe respondet. Caesar imposito Augustae III OIO praesidio duce Georgio Schaumburgio, et pari numero Vlmae duce Io. Nassouio Vilelmi comitis F., quem in locum Georgij Regenspurgij nuper demortui legioni praefecerat, ac denique Neoburgo III OIO peditum firmato, eodem, quo cum Argentinensibus conuenerat, die, Norlinga Norimbergam proficisci constituit, praemissis Meleniano marchione, cum III OIO Teutonicorum peditum, Aluaro Sandaeo, cum ijs Hispanorum copijs, quae ex Pannonia sub belli initium euocatae fuerant. cum vero de rebus Boemiae ex fratris litteris cognouisset, ad Melenianum et Sandaeum mittit, qui eos subsistere iuberent, negotiumque dat Nicolao Madruccio, qui in locum Aliprandi nuper Vlmae defuncti successerat, et Ansualdo Sueuo, vt militem supplerent. quo facto, ad Mauritianos ordines dat litteras, quibus eos de consilio suo certiores facit, et vt nihil rerum ad alendum exercitum necessarium desit, qua transiturus sit, petit. in eandem sententiam Pragae consiliarijs atque praefectis scribit. iam rex et cum eo Mauritius atque Augustus fratres Pricciam in finibus Boemiae cum exercitu venerant: quod admodum grauiter tulere Boemi, deque iniuria apud regem conquesti sunt: Mauritio autem et Augusto datis litteris, denuntiant, vt e finibus suis quamprimum absque noxa discedant: ni faciant, se consilium ex tempore capturos. ijs rexlicet acriter pungeretur, re tamen pro tempore dissimulata


page 96, image: s096

VII Kal. April. respondet, non esse quod de exteris in ipsorum fineis introductis querantur; non id malo aut periculoso exemplo factum, nec alio consilio, quam vt Caesari venienti commodius coniungerentur. Pragenseis item per litteras monet, quasi ignoraret quorsum delectus in regno habiti pertinerent, ne sumptibus minime necessarijs se et populareis vexent; Saxonem enim retro cessisse. interea Saxo renouandi foederis caussa Nicolaum Minquitium legatum in Boemiam miserat; sed cum ille morbo in itinere praepeditus per litteras a regni ordinibus petijsset, vt ad se quosdam ex suo numero delegarent, quibuscum transigeret; illi biduo post Saxoni scribunt, et de foedere renouando fidem dant, orantque, vti contra Mauritium et Augustum, qui regis impulsu in suos fineis hostiliter ingressi sint, auxilium ferat; se enim ab illis bello peti, quod a Saxonico foedere et amicitia discedere noluerint. inde III Kal. April. litteras ad Morauiae proceres dant, quibus eos hortantur, vt vireis consocient, et pro communi patriae salute contra impium et Sodomiticum hominum genus (ita Italos, Hispanos, et Hussaros vocabant) quos Caesar et Ferdinandus in Germaniae perniciem conduxerint, arma sumant. non diutius iniuriam rex dissimulare potuit; sed litteris ad Pragenseis datis iam nudata voluntate grauiter et minaciter imperat, vt ab armis discedant. ab ijs regni ordines ea de re certiores facti pridie Non. April. per litteras excusant se; quod arma sumpserint, factum aiunt, vt, dum ipse abesset, a se et regni finibus vim iniustam depellerent: rogant, vt apud Caesarem intercedat, ne Saxoni bellum inferat, sed amicae disceptationi, quod Saxo petat, rem permitttat: de conuentib. etiam regem interpellant. parte alia Thuringi rerum successu inflati, vt principi suo gratificarentur, in Alberti captiui ditionem manu armata inuadunt, Plassemburgum munitissimum ad Moeni ripam castellum proculdubio capturi, nisi Melenianus praeuertisset, et imposito praesidio oppidanos confirmasset. illi hac spe falsi ad laeuam Nauestatum et Grauecolmum versus deflexere, loca item Albertinae ditionis. Caesar, quod podagra familiari morbo detineretur, Albanum cum exercitu praemittit, qui Norimbergam, quam Smalcaldici federis sociam, neutri adherentem parti, et de Caesaris successib. rectius quam honestius ominatam venit. ibi siue odio Italorum et Hispanorum, siue ob militarem lasciuiam, in distribuendis hospitijs exorta rixa, post aliquot occisos milites, vix tandem a Senatoribus vrbis sic composita est, vt maior militum pars per publica diuersoria hospitare coacta sit. ita introducto milite vtcunque securitati Caesaris breui aduenturi prospectum est. tunc per absentiam Caesaris confusae initio et perturbatae res erant, quod a regis et Mauritij exploratoribus ambiguae fidei hominibus incerta aut falsa omnia renunciarentur. itaque Caesar Sigismundum Lodronium ad eos mittit, qui de rebus hostium accurate et sedulo cognosceret. ipse Norlinga profectus per Oetingam et Guabachum, Madruciana tantum cohorte et Borussis equitibus stipatus, quartis castris Norimbergam peruenit: vbi magnifica admodum pompa ingredientem ciues excepere, feliceis successus gratulati, ac fidelem operam et omnia sua polliciti, amplissimis insuper muneribus pro more oblatis. ea erant plures carri vino et auena onusti, ac piscium et eiusmodi esculentorum ingens numerus. Albanum etiam argentea suppellectile donarunt, cuius manupretium, vt sunt ingeniosi illius vrbis artifices, materiem longe superabat. sub id tempus Brandeburgicus VIIvir, siue agnati captiuitate offensus, siue, vti Caesariani dicunt, quod Saxonis et Hessi conterminorum principum magnitudinem suspectam haberet, aut quod verisimilius est, de belli exitu vereretur, qui huc vsque medium se gesserat, in parteis Caesaris aperte transijt, et Ioanne Georgio natu grandiore filio cum CCCC ad Ferdinandum misso, ipse domum retro abijt, nec multo post Bambebergenses Boemis et Saxonibus vicini, cum rebus suis timerent, legatos ad Caesarem mittunt, orantes, vt, quando opibus suis contra potenteis hosteis se tueri non possent, videret, ne quid ipsi ex fide et obsequio damni acciperent. ille acceptis ab ijs CC omni genere comeatus onustis carris Fr. comitem Landrianum eo mittit, qui de consilijs hostium diligenter cognosceret, et ciuitatis securitati consuleret. interea Ferdinandus IX Kal. April. Dresena proficiscitur, et comitante eum Mauritio cum OIO CC equitib.,


page 97, image: s097

et Io. Vilelmo Brandeburgico cum suis Laetmericiam versus per Fribergum iter habuit; inde Egram perrecturus, quo eum Caesar vno die anteuertit. is Norimberga discedens, quod sciret Egrae solum maiore ex parte sterile et infecundum, exercitum Albano duce ad dextram per Campetum, Nauestatum, et Grauecolmum loca comeatu abundantia progredi iusserat. ipse cum Neapolitana Hispanorum legione Egram venit, quod est oppidum in Nariscis amoeno situ ad Boemiae fineis, non quidem Boemicae ditionis, verum ab episcopo Herbipolitano olim Boemiae regibus oppigneratum, atque ideo relligionis antiquae retinens, nec factioni Boemicae implicitum: a fluuio Egra illi nomen, qui in monte Pinifero oritur, et orientem versus abijt: ex quo monte Sala, Naba, ac Moenus scaturiunt, qui in treis reliquos mundi cardines fluunt. ibi Caesar cum fratre et Mauritio communicatis consilijs, VI Eid. April. litteras ad Boemiae ordines dat, quibus Saxonem solum eo bello peti demonstrabat, nec relligionis caussa sumpta arma, sed vt in rebelleis vindicaret: itaque petebat, vt expedito comeatu annonam subministrarent, positisque armis ad quietem se domum quamprimum conferrent. quatriduo post rex in eandem sententiam ad eos scribit, et vt ab armis discedant, monet; alioqui se et Caesarem infestum habituros Boemos, nec impunitam eorum temeritatem fore. quod vero in Saxonis gratiam scripserint, mirum sibi videri dicit; neque enim illum de Caesare et de se, aut denique de regno sic esse meritum, vt ipsi nihil offensionem veriti pro eo intercedere debuerint. iam quod de conuentu flagitent, se primo quoque tempore satisfacturum pollicetur. his acceptis litteris, delecti, qui Pragae erant, per omneis regni parteis mittunt, qui rem in summum discrimen adductam significent, grauissimisque verbis moneant, vt omnes pro patriae libertate quamprimum in armis sint. dein Eid. April. ad regem scribunt, petuntque, ne militiam hanc suam moleste ferat ipse vel Caesar, neve ipsi Saxonem oppugnent, cuius periculum propter foedus, quod Boemis cum domo Saxonica intercedit, negligere non possint. dum haec aguntur, rex Ioannem episcopum Olmucensem et alios quosdam consiliarios ad conuentum Pragam mittit ad XIIII Kal. Maij indictum, per quos absentiam suam excusat, et vt a foedere cum Saxone inito et armis omnino discedant, postulat. id si denegetur, quando liberi non sint conuentus, intercedere se profitentur legati; sin pareatur, permittunt, vt ex praescripto agant, ea lege, vt nihil decernatur, sed ad regem de omnibus referatur. interea Sibylla Saxonis coniux et Vilelmi Cliuiae ducis soror fratrem per litteras obsecrat, vt in Caesaris castra veniat, et pro marito apud eum intercedat. necille detrectauit, multisque precibus et rationibus a Caesare contendit, vt praeteritorum gratiam Saxoni faceret, nec vltra eum armis perse queretur. sed cum a Caesare responsum acerbius spe sua tulisset, non prius de venia Saxoni impetranda deliberatum iri, quam ipse supplex se et sua omnia Caesaris arbitrio permisisset; de voluntate Caesaris sorore certiore facta, domum se contulit. id rursus cum ex vxore resciuisset Saxo, nec vllam reconciliationis spem superesse cerneret, veritus, ne Brandeburgici VIIviri siue defectione siue exemplo in suae ditionis terris trans Albim noui motus excitarentur, sibi transeundum flumen quamprimum existimauit, conscripta prius ex rusticis et popularibus subsidiaria multitudine, quam per oppida et arceis, quas cis Albim complureis tenebat, ad arcendos Caesarianorum iam aduentantium impetus distribueret. itaque ex omni illo numero, qui ad XXVIII OIO peditum excrescebat, primum Altorfij ad Elestrum III signa cum C equitibus imposuit: Olsinicij item ad Elestrum II signa. Schenebergae VIII, Aldemburgi ad Plessium IIII, Rocliciae II, Leidsnecij ad Muldam III, Torgae ad Albim IIII, Senoballae et Heldruni locis munitissimis in Mansfeldensi comitatu IIII, Halae ad Salam VI, et inter Gotham, Numburgum, et Salfeldium in Thuringia VI signa cum IO equitibus distribuit. reliquam multitudinem, quae XVIII circiter hominum millia efficiebat, Vilelmo Tumsernio et Alberto comiti Mansfeldio praecipuis ex foederatis ducib. attribuit, quorum hic cum V OIO. peditum et IO C equitibus in Ioachimi valle, alter in Saxonia inferiori ad Albim cum suis copijs consederat, eo consilio, vt Caesare in Saxoniam descendente, inde Vandalicarum ciuitatum opibus, inde Boemorum auxilijs adiuti, comeatum


page 98, image: s098

omni ex parte intercluderent, et hostilem exercitum vndique circumfusi fatigarent. Ita ordinatis rebus Saxo ad Albim pergit, captis in itinere Fribergo argentifodinis nobilissimo Misniae oppido, quod a Mauritianis tenebatur, et mox Misena in Hermunduris ad Albim occupata. inde frustra tentata Dresena, oppidanis fortiter se defendentibus, rursus Misenam se recepit. interea Caesar, qui cerneret Saxonis exercitum, quippe domi sedentis, copijs in dies augeri, et suos in hostico minui, anni tempore valde aduerso, quia fere consumpta passim viatica erant, ad haec timeret, ne, si diutius cunctaretur, a Neapolitanis et Florentinis exulibus noui motus per absentiam suam in Italia excitarentur, praeuertendum sibi, et quamprimum, si hostem adsequi posset, proelio decertandum statuit. itaque Dominicae resurrectionis ferijs peractis III Eid. April. castra mouet, Egrae, vnde proficiscebatur, CCCC peditum praesidio relicto, et Altorfium versus, et Olsinicium, quamuis inimica oppida, iter habuit: quia per Thuringiam ad laeuam, licet securior, tamen adeo montibus et paludibus impedita erat via, vix vt deducendorum carrorum et machinarum subuehendarum capax esset: ac per Boemiam quidem secundo Egrae flumine planior erat via, sed quia a Gaspare Flugio et Vilelmo Tumsernio obsidebantur aditus, Caesar per Altorfij vallem, qua compendiose magis licebat, iter capessit: nam licet non diffideret se obijces illos facile perrupturum, et hosteis, si se opponerent, debellaturum, quia tamen in animo habebat, membris relictis ipsum caput petere, sic iudicabat, fore, vt si in itinere cum hoste congrederetur, certam quidem victoriam reportaret, sed Saxo quem Vitembergam versus tendere rumor erat, sibi e manib. eriperetur. itaque praemisso Antonio Toletano cum OIO Hispanis peditibus et CCC equitibus fere Italis, ipse cum toto exercitu subsecutus est. Altorfium nouissimum Saxoniae fere ad meridiem oppidum in angusta valle situm est, vndique montibus cinctum; quo factum est, vt praesidiarij hostem moenibus suis imminentem prius conspicati sint, quam de eius aduentu certi quicquam comperissent, subitoque terrore perculsi fuga dilapsi sint. itaque ab oppidanis mox oppidum deditur. Olsiniciani, ij erant ad IO CC, superueniente confestim Toletano, cum se vndique circumuentos viderent, vt fuga elabi non possent, post aliquot leuia certamina vitam pacti pariter se dediderunt. Caesar inde partito cum Albano exercitu, nam propter angustias et asperitates locorum vix erat vt simul incedere possent, sextis castris per Altorfium, Gothobergam, Olsinicium, Plaunum, Riembauum peruenit Verdam, loca prius infesta, sed quae dedito Altorfio et Olsinicio mox Caesari portas aperuere. quo comperto, qui Schenebergae erant, II OIO videlicet peditum et C circiter equites, consilium inierunt de relinquendo oppido, per Stolbergam ad exercitum se recepturi. quod vbi resciuerunt oppidani, genibus militum aduoluti eos obtestati sunt, ne se praedae et libidini hostis expositos destituerent, aut si decretum esset abire, tantisper subsisterent, dum legatione ad Caesarem missa aequis condicionibus cum eo paciscerentur: illi etsi omnem moram sibi exitiosam iudicarent, tamen quia verebantur, ne si miserorum supplicationibus non obtem perarent, re per ipsos euulgata, a circumfuso hostili equitatu in itinere circumciderentur, discessionem distulerunt. Caesar infra Verdam tunc Crimitum vsque progressus erat, quod a Schneberga III fere milliaribus abest: inde cum a tergo egregie munitum locum relinquere nollet, Aldanae et Georg. Spachio negotium dat, vt cum CCC Italis et Hispanis equitibus, ac II Germanorum peditum millibus, quorum pars ex Zuiccauiae praesidiarijs erat, oppidum ex improuiso aggrederentur. id ad collis radices iacet, quo ab occidente et VIItrione CC fere passuum spatio circumdatur, ab oriente et meridie latam et porrectam planiciem paludosam habet, atque ideo accessu difficilem. duces a Caesare missi nec opinato collem occupant, et tormenta disponunt: praesidiarij, qui prius de relinquendo oppido deliberauerant, iam de fuga solliciti, cum se vndique circumsessos viderent, omnes ad eam partem, quae collem spectabat, in armis se ostendunt, eo consilio, vt hac specie delusis Caesarianis ipsi sensim diuersa parte elaberentur. verum cum exitus vndique a leuis armaturae equitatu occlusos animaduerterent, iam non amplius de fuga aut vrbis defensione, sed de vita cogitare


page 99, image: s099

ceperunt, qua salua amissis armis domum abire permissi sunt, postquam se sacramento obstrinxerunt, intra octauum mensem Saxoni non militaturos. oppidani a praeda immunes Caesaris benignitate seruati sunt. qua humanitate inducti Aldenburgenses, monitis ante praesidiarijs, ij OIO erant a Saxone impositi, aduentanti Albano, ea de re per Anguillarium certiori facto, vltro portas aperiunt. cum ex oppidanis de Saxonis consilijs cognouisset Caesar, ipsum Misenae consedisse Albim quamprimum transiturum, et secundo flumine perrecturum Vitembergam; anteuertendum ratus, exercitum hac illac propter locorum et comeatûs difficultates palantem, iam se aperientibus campis contrahit, et XV Kal. Maij infra Glancham ad Muldam castra ponit: inde totas copias in duas tantummodo acies distribuit, quod minor esset numerus, quam vt in treis acies diuidi posset: vix enim peditatus omnis XVI OIO superabat. priorem aciem ducebat Albanus; cuius is erat ordo: OIO L scloppetarij in fronte collocati erant in V ordines tributi, cum II loricatorum ordinibus ex eo numero, quos vulgo alabardieros vocant, singulique ordines XXI peditibus constabant: dein expandente se acie, signa XXXV incedebant; mox subsequebantur OIO OIO CC sarissophori galeati et loricati omnes in LXIII ordines item tributi, quorum singuli XXXV ordines continebant. sarissophori illi veluti mediam aciem faciebant, quorum latera vtrinque mille scloppetarij cingebant, quae vice primae et postremae aciei erant. praecedebant Itali equites leuis armaturae et Hussari de quibus diximus, quos grauis armaturae equites Neapolitani et Mauritiani subsequebantur. ipse Caesar alteram et postremam ducebat: in qua legio Madruciana cum Ferdinandi et Maximiliani F. necnon Io. Georgij Brandeburgici equitatu, et ijs, quos ad corporis custodiam penes se habere solitus erat, equitibus: IIII illa signa, quae ex Zuiccauia eduxerat, pone sequebantur; quod milites de pestis contagione, quae eo anno tota illa regione magnam stragem dederat, suspecti essent: eius haec erat vis, vt omnibus alijs morbis in eam mox degenerantibus aegri fere omnes ea corriperentur, statimque intolerandum ex capitis aestu dolorem sentirent, tumentibus et ardentibus oculis; tum sanguinolenta lingua et difficili respiratione ac fetido spiritu vexabantur; crebri vomitus et omnigeni coloris biliosae eiectiones; postremo corpora illis liuentia potius quam pallida, verminantibus passim papulis interfusa: intra diem alterum aut tertium extinguebantur, et aut destituti auxilio propter periculum enecabantur, aut amicos ad eos ofcij caussa visenteis ex contagione serpente malo statim enecabant. eo factum est, vt Zuiccauienses illi seorsim ab alijs iter facerent, et cum interquiesceret exercitus, separato hospitio vterentur. inter duas acies tormenta incedebant. eo die Guaudestinium munitissimum in colle ad Muldam castellum ventum est. inde leuis armaturae equites Itali duce Sulmonensi Valdemburgum item ad Muldam missi, quod statim, quia praesidiarij, qui OIO CC erant, pridie exierant, deditum est. missi et Rocliciam feciales, quae et praesidiarijs, qui magna ex parte rustici erant, domum abeuntibus pariter deditur. dux illorum a suis destitutus Leisnicum se contulit: quod cum initio restiturum crederetur, veniente Caesariano milite territis oppidanis, et ciuium terrore ad praesidiarios transeunte his condicionibus deditur, vt oppidanis salua omnia essent, milites armis exuti dimitterentur. dux rusticorum, qui se Roclicia illuc contulerat, captiuus ad Caesarem perductus est. ibi Caesar, quod locus esset idoneus, duos dies ad recreandum militem commoratus, distributo cis et vltra flumen exercitu, exploratores Italos equites et Hussaros mittit, qui de rebus hostium cognoscerent. ij, longius prouecti ad Albim vsque in Saxonicos inciderunt, qui de Caesare cognoscendi caussa processerant: Saxonici vt numero impares post acerrimum certamen se dant in fugam. treis ex ijs capti. ex quibus Caesar de rebus Ioan. Friderici certior factus castra mouet, praemissis de more Italis et Hussaris, qui amore praedae confuso ordine palantes in pagum siluae vicinum praecipitant, in qua rustici metu militum se abdiderant; qui conspicati praedatores exiguo numero discurrenteis, in eos ex improuiso impetum faciunt, et VIII circiter ex illis occidunt, maiorem caedem edituri, nisi illi se collegissent. verum rustici rei militaris rudes vt videre Hussaros vice versa in ipsos


page 100, image: s100

irruenteis, continuo abiectis armis diffugiunt; quos insecuti illi, vt est genus hominum crudele atque vltionis auidum, prope omneis immaniter trucidarunt, aeque in infanteis ac senes saeui, et nullius sexûs habita ratione: pauci ex his in vicinam siluam se receperunt. quidam ad Saxonicum exercitum confugerunt; quos Saxo benigne acceptos solatur et multa de instabili rerum statu communique martis alea praefatus, eos bono animo esse iubet, se enim foedae lanienae vltionem propediem insigni victoria facturum. ita confirmatis suorum animis, iam de Caesaris aduentu certior, consilium de Albi transmittendo cepit, inde in inferiorem Saxoniam descensurus, vbi sociorum copijs aucto exercitu, se mox Caesari parem ostentaret: quod se commode et sine periculo facturum sperabat vtriusque ripae potens; sicque apud se iudicabat, Caesarem, si per aduersam ripam pergeret, quo vlterius progrederetur, eo semper et latiorem et profundiorem fluuium habiturum; seque interim facile Vitembergam vrbem munitissimam et munitissima arce firmatam occupaturum. quo si incolumis perueniret, ad proelium nullo modo, nec nisi certa victoria, a Caesare cogi posset. itaque Misenam reliquit, et traiecto exercitu pontem ligneum, qui vtramque ripam coniungit, incendit, dispositisque in vlteriore ripa per ea loca, quibus transuadari flumen posse cognouerat, copijs Mulbergam tendit. iam Caesar III a Misena milliaribus consederat, quo decimis ab Egra castris venerat. ibi nunciatur, Tumsernium cum copijs suis aduentare, vt se Saxoni coniungeret: idque tam asseueranter Ferdinandus et Mauritius affirmabant, quasi oculis ipsi suis vidissent: hoc nuncio excitati omnes summa celeritate arma sumunt, et tota ea nocte in armis fuere. solus Caesar, vt erat animo securo et tranquillo, nihil commotus est, sed missis, vti consueuerat, CCCC Italis et Hussaris, qui de re cognoscerent, postquam inanem rumorem fuisse constitit, continuo ad Misenam partem exercitûs ducit, partem ad res hostium explorandas mittit. in itinere legatos Misenensium obuios habuit, qui ciueis imperata facturos dicerent. eo profectus, cum ex Aldana resciuisset, Saxonem Mulbergam contendere, vt eum anteuerteret, Albano vocato, quid sui consilij esset, aperit; nimirum decreuisse, quomodocunque cum hoste decertare. itaque quamuis iam aduesperasceret, tormenta et pontones praemitti iubet; media nocte Hispanus peditatus et Germanorum cohortes cum toto equitatu subsequuntur. mane omnes ad Schermesserum pagum in aduersa Mulbergae ripa iuxta Albim conueniunt. hic est fluuius Caesaris transitu et pugna, quae mox secuta est, memorabilis, imperij olim Romani ab ea parte limes, qui in Hercynia ex Giganteis montibus, ita vulgo appellantur, ortus, quasi ab Arcto Austrum versus tendens in Boemiae regnum vndique silua illa cinctum descendit, et cubiti forma paullum in occidentem flexus iuxta Cuttembergam locum argenti-fodinis nobilem rursus in VIItrionem reflectitur, acceptoque ad Melnichum Multauia, qui Pragam regni caput alluit, et mox Egra, supra Laetmericiam, dein Sala ad Calben, ac postremo Hauelo paullo infra Hauelbergam, prope Hamburgum celebre emporium, in Oceanum exoneratur. Saxo cum de aduentu Caesaris cognouisset, ex eoque de consilio eius facile coniectaret, Mulberga egreditur, et paullum progressus quid facto opus esset cum belli ducibus consultat. complures Mulbergae manendum esse cum exercitu censebant, quod locus seruando vado commodus esset, quippe castello munitus, et ripae aggere, quem tenebant, longe altera, vnde Caesariani veniebant, editiore, ita vt a tecto et ex alto pugnante milite vel magnus numerus transitu prohiberi facile posset. alij contra deserendam Mulbergam, et periculosam omnem moram esse dictitabant: transmisso enim ab hostibus fluuio quid spei superesse, nisi vt se aut infirmo loco includant, in quo facile minor numerus a maiore expugnetur; aut se citato gradu in viam dent, et instante hoste vel iniquo certamine congrediantur, vel relicto peditatu cum equitatu turpi fuga, quae peior internecione sit, dilabantur? itaque consultius videri, trans Esleram ad Schuuinitum se conferre, vt medio fluuio impetus hostium frangatur, tantumque morae interponatur, dum auxiliares copiae ex Vandalicis ciuitatibus a tergo conueniant, et Tumsernius ipse ac Mansfeldius, quos propediem expectent, coniungi possint. Saxo, qui et illorum nimis audacem sententiam,


page 101, image: s101

horum cautius quam honestius consilium esse censeret; nam neque citra manifestum periculum Mulbergae consisti, neque honeste aut etiam satis tuto trans Esleram, qui plerisque locis vado transiri possit: exercitum transportari existimabat; mediam viam inuenit, qua nec Mulbergam omnino desereret, neque se aperto, vti rebatur, exitio obijceret. itaque impositis Mulbergae CC peditib. et C equitibus, qui leuioribus tormentis per ripam dispositis pontem ab ipsis scaphis et lintribus constratum defenderent, aut si non possent, in treis parteis solutum secundo flumine Vitembergam aueherent: ipse cum reliquo exercitu longius a ripa constitit, consilium ex cuentu capturus. Caesar qui quoquo modo ea die exercitum transmittere, et cum hoste, si posset, congredi apud se statuerat, quantumuis dissuadente Albano, qui explorato loci situ et condicionib. periculi magnitudinem multis rationibus extollebat, et refragantibus ceteris belli consiliarijs, prudentiane an fortunae suae fiducia, in proposito mansit, missoque ipso Albano, qui fluminis vadum ab inquilinis cognosceret, ita peditatum ordinauit, vt equitatus a stationibus in aduersa ripa dispositis, quominus transirent, impediri non posset. Hispanos scloppetarios in ima ripa inter dumera cum VI leuioribus tormentis statuit, adiunctis loricatis, quos in siluae nuper caesae ora abdiderat, et Teutonico peditatu in duo agmina distributo. ij planiciem, quae pagum et flumen interiacet, IO C circiter passuum spatio occupant. dum quaeritur vadum, morae impatientes Neapolitani aliquot et Hispani flumen ingrediuntur. id erat, qua profundissimum, IIII amplius pedes altum, CCC passus latum. cum illi primo repulsi nullo profectu retrocessissent, scloppetarij Hispani relicto tumulo, quo tegebantur, in flumen et ipsi descendunt, et displosis scloppetis stationarios, ne vadum tentantib. nocere possent, prohibent. itaque illi redintegrato impetu ad LX passus aquam intrant, et brachijs tenus extantes ad scaphas contendunt; quas cum Saxonici amplius defendere non possent, igne iniecto et compagibus solutis fluminis arbitrio ferendas permiserunt, quod vbi videre Hispani, ex ijs X exutis vestibus, crescente ardore, nihil tormentorum ictibus, scloppetariorumve grandine territi, gladios ore transuersos deferentes natando erranteis scaphas assequuntur, et post breue certamen, XXXV ex hostibus caesis, in citeriorem ripam adducunt: ex quibus et ijs, quas secum plaustris aduexerant Caesar, pontem mox sterni imperat, quo tormenta et peditatus traducerentur. dum in hoc esset, superuenit Albanus cum iuuene rustico, qui quod locorum et vadorum valde gnarus esset, patrio sermone Dux viarum vulgo audiebat. is vt iniuriam a Saxonicis, qui ipsius duo iumenta pridie abegerant, acceptam vlcisceretur, libenter et vadum indicauit, et se viae ducem Caesarianis praebuit: quod magnum momentum Caesaris rebus attulit; aliter enim eo die transmitti exercitus non potuisset, interimque satis temporis habuisset Saxo, quo Torgam, vel etiam Vitembergam incolumis cum omnib. copijs perueniret. tunc ergo leuis armaturae equitib. duce Sulmonensi et Hussaris praemissis, qui singulos scloppetarios in tergo vehebant, cum Mauritiano et Neapolitano equitatu mox Albanus subsequitur. Caesar asturconi badio insidens sella holoserica punicea auro fimbriata instrato, ipse auro radiante lorica tectus, cum fascia punicei item coloris decussata, id insigne Burgundicae domûs; manuque frameam lato ferro gestans, speciem magni illius Caesaris referebat, qui transito olim Rubicone, omni pacis condicione abiecta, in sola victoria spem ponebat. Ferdinandus cum Philiberto Emanuele Sabaudo et Maximiliano ac Ferdinando F. F. postremum agmen ducebat. custodiae imperati pontis relicta erant IX signa ex Meleniani, Io. Valdesij, et Madrucij cohortibus; CCL item equites ex Albertinis, qui post Roclicianam cladem ad Ferdinandum profugerant, ac totidem ex ijs, quos Io. Brandeburgicus secum adduxerat. transmisso fluuio, et vadi duce C aureis ac duobus equis remunerato, Caesar vlteriore ripa sine damno potitur. iam enim praesidiarij, qui Mulbergae erant, a praecursoribus Caesarianis fugati ad suos se receperant. itaque scloppetarijs, quos Caesar in eum vsum transvexerat, in terram expositis, Hussari praegressi leuibus certaminibus postremum hostium agmen lacessunt: Saxo tunc sacram concionem audiebat, cum ab ijs, quos Mulbergae reliquerat, intelligit, Caesarem iam vtriusque ripae potentem Albim cum toto


page 102, image: s102

exercitu transire. quo repente nuntio perturbatus, tamen, vt erat tranquillo et excelso animo, omnia pro temporis angustijs recte ordinat; praemissisque impedimentis ita aciem instruit, vt omni peditatu in duo agmina distributo, et collocatis in medio tormentis ad laeuam et dextram pars equitatûs incederet; ipse cum reliquo equitatu aciem clauderet. ita frustra incurrentibus Hussaris et leui armatura, aliquanto tempore viam institit, Vitembergam petiturus, vti Sleidanus scribit, vti Caesariani, Schuuitium, quamuis hoc consilium ante repudiasset. prospera illa ac praeter spem omnem arridentia certaminis initia haut dubiam victoriam Caesarianis spondebant, accedentibus ad ea etiam signis, quae fiduciae plenus miles, augente alacritatem successu, facile secundum vota sua interpretabatur. visa enim tunc aquila, quae vnius horae spatio Caesarianum exercitum in gyrum volitans lustrauit, et VIItrionem versus postremo auolauit. ab ijsdem partibus mox lupus irruens in Neapolitanos incidit, a quibus gladiorum ictibus subito confossus est. cumque ad mediam vsque diem aer nebulosus aspectum Saxonicis, quo minus Caesarianos videre possent, eripuisset, transmisso statim Caesare discussus est, et retecto sole lux repente reddita inde Saxonicis certamen detrectantibus terrorem iniecit, inde Caesarianis ad hostem properantibus animos addidit. igitur Caesar, qui suorum alacritatem videret, nihil amplius cunctandum ratus, quamuis nondum tormenta et peditatus aduenissent, glomeratis passibus cum solo equitatu in hostem vadit, et III trans flumen milliaria emensus ad Lochanam siluam Saxonem adsequitur. eius exercitus tunc constabat non amplius V OIO peditum et bis OIO IO equitibus. prima impressio a Bartholomeo Dalmata facta. is cum Petro Baccio imperabat ijs equitibus, quos superiore anno in Pannoniae, Dalmatiae, et Sarmatiae finibus conductos ad bellum Saxonicum Ferdinandus secum adduxerat, qui vno nomine Hussari vocabantur. his hastae oblongae similes nostris, sed expeditiores, quia cauae. scuta alarum vice latiora ab ima parte ac paulatim in acumen desinentia, quibus latus tegunt. nam fere sine loricis pugnant. rari tunicas lamellis ferreis consertas gerunt, de cetero sagis oblongis et laxis velati. galeas habent sine buccula; sed lamina proiecta pro buccula est, quam, cum falcatis ensibus comminus rem gerunt, ori tuendo attrahunt; malleis etiam ferreis et clauis vtuntur. magno impetu primum inuehuntur, sed non seruant ordines, palantesque ac confusi a certamine redeunt, nec turpe existimant cedere loco, atque etiam fugere, denuo post fugam pugnaturi: quod Saxonicos fefellit, qui illis magna virtute depulsis, cum iam quasi de hoste fugiente triumpharent, ex ingenti puluere primam aciem appropinquare conijcientes, in eam totis viribus, antequam Caesar cum reliquo exercitu aduentaret, impetum facere statuunt. verum Caesar, vt pulueris, qui prospectum adimebat, incommo ditatem euitaret, simul etiam prospiceret, ne, si prima acies sedere cogeretur, posteriores ordines turbarentur, aequata cum Albano fronte ad dextram incedebat; nam lata planities erat. cuius rei Saxo a Volfio Crasso castrorum praefecto admonitus, non iam de hoste inuadendo, aut Vitemberga petenda, sed de silua vicina a peditatu occupanda cogitare cepit. quod vt facilius exsequeretur, Biclingi cohortem, cui multum fidebat, ad dextram, qua hostis imminebat, statuit, additis Io. Ponicauij et Volfangi Eislengensis equitum alis. ipse cum C circiter delectis ex praecipua nobilitate ordines circuibat. in prima Caesarianorum acie omnino erant CCCC leuis armaturae equites, quorum duces Sulmonensis et P. Toletanus; CCCCL Hussari; (nam eorum dimidiam partem Caesar Torgam exploratum miserat) C scloppetarij equites Hispani; IO C hastati; et CC scloppetarij Mauritiani: CCXX Neapolitani, quorum dux Io. Bapt. Castrouilla, qui sub anni superioris exitum cum IO cataphractis equitibus Roteburgum ad Caesarem venerat. postrema et praecipua acies in duas phalanges diuisa fuit, in quarum altera, cui Caesar praeerat, CCCC cataphracti equites, et CCC scloppetarij erant; in altera, quam Ferdinandus ducebat, IO C cataphracti cum CCC item scloppetarijs equitibus, ita instructa acie, vt frons porrectior, latera angustiora essent, vt quae XVII tantum ordinibus constarent: contra Saxonicorum more gentis, frons contractior, porrectiora latera, vt procedere, flecti, circumagi, retrocedere imperturbata serie commodius possent: quam rationem


page 103, image: s103

prae illa Caesarianorum minus tutam et firmam esse belli peritorum iudicio, et huius in primis pugnae euentu, alteriusque ante quadriennium in Menapijs ad Zittardum oppidum debellatae exemplo comprobat Lud. Auila; quamuis nouissimis nostris temporibus magni nominis dux, de quo plura deinceps dicenda erunt, Franciscus Lanouius contrarium scripserit, et experientia proelij ad Cutracum in Santonibus et vltimi ad Euriacum apud nos commissi compertum sit conferta quam porrecta acie melius pugnari. cum iam Hussari ad manus venissent, Caesar in medium procedens, verso ad Neapolitanos vultu, Quod votis, inquit, omnibus optastis, commilitones, ecce Deus vobis in manus dedit: hostem habetis non tam de pugna, quam de fuga sollicitum; vt non tam quomodo vincendus sit, quam ne vobis eripiatur, elaborare debeatis: opportuna vestra diligentia et felix adeo tanti fluminis transitus, quod olim Romani totius orbis domitores videre satis habuerunt, ac tot prospera signa, Deum, cuius heic caussa agitur, nos benigno lumine aspicere, et hanc lucem fortunaturum, vt credatis, suadent: reliquum est, vt eo inuocato et auspice in hosteis diuinae pariter et imperatoriae maiestatis reos signa inferamus. equitatu, vt videtis, firmiores sumus, cuius patentibus locis praecipuus vsus est. sed quod caussa superiores sumus, longe pluris facio. haec siquidem vireis dat militi; quae nisi iusta subsit, pudor illi suus et crimen arma excutit. hinc illa in hostibus animorum consternatio, et contra in vobis summa alacritas. neque enim ignauiae gentis, a qua me ortum glorior, et cuius nos heic pars magna sumus, tribui debet, quod decem ab hinc diebus tot munitissima oppida vix viso hoste portas aperuerunt, tot praesidiarij sine certamine debellati sunt. ij sunt, nec alios fingite, quibuscum nunc vobis res est. hic est dux ille Germaniae potentissimus famosi illius Arminij, vt sibi videtur, virtutis heres, qui cum priore anno nos quasi proelium detrectanteis increparet, nunc deposita ferocia siluas et latebras saluti quaerit. agite ergo, commilitones, virtutis vestrae et tot palmarum memores, neque enim aliud ad vos animandos dicere inpraesentiarum attinet; in hostem eamus, quem iam nutantem metu, mox conscientia in fugam impellet. pars victoriae est consistentem videre, qui nos antea temere lacessebat. his summa fiducia et grauitate dictis exortus omnium quasi iam de victoria parta clamor, dataque tessera, id erat S. Georgij, Imperij, et Hispaniae nomen, ad suos regreditur. Albanus confestim composito gradu in hostem ducit. interiacebat riuulus paludosus, in quem, dum porrecta acie incedunt, aliquot equites praecipitauerunt: sed contracta mox fronte illi erecti, et traiecto riuo expansa acies, hoste non mouente se, neque turbatis ordinib. instante. leuis armatura interim discurrere iussa, et mediam se inter hosteis et siluam interponere, a Saxonicis generose primo repulsa est: sed incurrente ab altera parte Albano, cum metueret Saxo, ne a numerosiore equitatu vndique circumueniretur, agmen, quod sinistrum latus tegebat, in dextrum cornu reuocat, vbi pugna increbrescebat, et singulos prensando et hortando, vt iam turbatis rebus, ad fortiter pugnandum incitabat, relligionis caussam heic agi subinde repetens, et astu P. R. haec fieri, qui Caesarem in ipsos armauerit, et cuius crudelis potentia cum summe Deo inuisa sit, minime dubitare debeant, quin Deus in eam et eius fautores grauissime quam primum vindicaturus sit. de libertate, de coniugum ac liberorum salute ac fortunis certamen esse: nec mortem exhorrescere debere eos, quibus grauissima et morte peior seruitus subeunda sit, si vincerentur: ad haec maiorum nomen et gloriam ante oculos ponebat, a quorum virtute degenerare illis probrosum sit, qui se eorum heredes haberi velint. postremo in memoriam reuocabat prosperos successus, quos nuper contra Ferdinandum et Mauritium habuerint: cuius ingratitudini poenam non defuturam certo crederent, modo ne ipsi sibi deessent. hac oratione confirmatis aliquantum suorum animis ante peditatum, cui maxime metuebat, constitit: et Nic. Bernardi, et Io. Segerij equitum alis, in quibus magnam fiduciam habebat, Ernestum Brunsuicum praeposuit, insuperque suis praedixit, vt displosis scloppetis minime se loco mouerent, aut extra ordines procurrerent, ea spe, vt primus hostium excursus visque infringeretur, et solutis ordinibus acies distraheretur. quod contra illis perniciem attulit. nam ita animi illa incitatio


page 104, image: s104

quae pugnae studio incenditur, repressa est, et vacuatis scloppetis Saxonici irruente statim Albano ab vna parte, ab alia petentib. latera Hussaris oppressi, ac postremo Caesare iam confusis instante cum Mauritiano exercitu, qui in tergo primi aciei stabat, in fugam versi sunt. maior strages circa siluam ab Hussaris immani hominum genere et Mauritius edita, qui, quamlibet Saxones, propter dominorum simultates acerbiore odio efferabantur. Caesar milliario amplius fugientem hostem insecutus est: Neapolitani etiam ad III vsque milliaria. a media fere die ad solem occasum pugnatum fuit. Saxo qui nullum generosi et strenui ducis officium praetermiserat, a suis destitutus, et equo fatiscente, cum prope esset, vt in siluam se reciperet, agnitus, prodente illum vastitate corporis et oris maiestate, ab Hippolyto Portio comite Vicentino capitur. ita prodidit Hier. Faletius. at Georg. Fabritius, cui maior ea in re fides, scribit Saxonem VII virum disiectis in itinere copijs suis contra insequenteis pugnantem, in aduersum os mala sinistra vulnus accepisse, et a Tilone Droto e dioecesi Mersburgia ordinis equestris viro non procul ab oppido Mulbergo captum esse, cui in eius rei testimonium annulum de manu detractum tradiderit. cum tamen Hussari et Hispani milites de eo cum Portio siue cum Droto rixarentur, Albanus, qui superuenerat, vtrisque ablatum ad Caesarem deduxit. is equo Frisio vehebatur, thorace nigricante, sed lineis argenteis distincto, et tunica annulata tectus, quod propter obesitatem grauiora arma ferre non posset, vndante per faciem sanguine ex vulnere in pugna accepto, in conspectumque Caesaris adductus chirothecam exuere, vt more gentis manum victoris contingeret, et ex equo descendere voluit: quod cum renueret Caesar, Quando ita fortuna tulit, (inquit Saxo) ecce me tibi, clementissime et potentissime Caesar, captiuum sisto. dicturum plura interfatus Caesar, Ergone tibi nunc ego Caesar, quem nuper in sermonibus vestris et publicis etiam scriptis modo Carolum Gandensem, modo se pro Caesare gerentem vocabatis? cum ille pergeret, et vt se captiuum pro dignitate haberet, constanti vultu rogaret, Caesar nihil aliud respondit, quam se pro merito illum accepturum; aspernantique similis obuerso tergo discessit. Saxo et Ernestus Brunsuicus, nam et is captus est, Alfonso Viui Hispanorum militum tribuno custodiendi traduntur. desiderati eo proelio ex Caesarianis XL, vulnerati circiter CCC: ipse Mauritius, dum hostem ardentius insequitur, mortis periculum adijt, lateri scloppeto a milite apposito, nec ignem concipiente: sed ille mox a circumstantibus confossus audaciae poenas luit. ex Saxonicis perierunt OIO IO, capti ad IO C, in ijsque praeter Saxonem et Brunsuicum Carolus Toringus comes. pauci, et in ijs Io. Fridericus Saxonis natu maximus F. accepto in capite vulnere cum Biclingo et Recrodo et CCCC circiter, qui ex clade superstites fuerunt, Vitembergam peruenerunt: vnde ille, antequam Caesar vrbi appropinquaret, ex consilio matris et patrui Gotham se contulit. capta et eo die XIIII tormenta, et postero VI, quae cum impedimentis longius processerant. hic exitus pugnae ad Mulbergum commissae fuit; cuius loci nomen viris principibus male ominosum semper fuisse a curiosis rerum Germanicarum obseruatum est. siquidem ad Mulbergum in Baioaria Ludouicus IIII imperator Fridericum ducem Austriae et Henricum fratrem anno S. OIO CCC XXIII; Rupertus item imperator, centesimo circiter anno post, Bernardum Badensem marchionem ad Mulbergum supra Nemetes cepit. Caesar parta tanta victoria biduum Mulbergi reficiendo militi insumpsit. inde cum toto exercitu Vitembergam pergit. in itinere obuios habuit Torgenseis, qui proelij fama consternati, eiecto praesidio deditionem fecerunt. erat hoc alterum VII viratûs oppidum, castello tota Germania magnificentissimo et amoenissimo conspicuum, quo Io. Frideric. animi gratia ad venationes praecipua habitatione vtebatur. cum prope esset exercitus, vt ex itinere a praetereuntibus Torga conspici posset, Saxo qui in curru cum Ernesto tanquam in triumphum vehebatur, ingredienteis in oppidum praesidiarios Hispanos cernens, ad Viuem renidenti vultu, En spolia, quibus Mauritio, si nihil est aliud, quod eum vexet, licet gloriari: quanquam ne hoc quidem suis opibus aut virtuti debet. quo dicto Mauritij prosperitate eleuata, eius consilia vt improba suggillabat, et subinde fortunae aduersae contemptum generose prae se ferebat. vnde


page 105, image: s105

cum Ernestus illum quasi calamitati propriae insultantem increparet, Nam quid ob illa angerer, retulit Saxo, quae quando in potestate nostra sita non sunt, ad nos minime pertinere existimare debemus? haec coram omnib. admirabili constantia. cum nihilominus profundûm ex imo pectore suspirium ducentem Ernestum videret, summissiore, voce ad eum conuersus, Consilium, quod mihi sumo, inquit, et tibi darem libens, si capere posses. sed quamuis tibi in te non tantum iuris sit, vt hinc animi tranquillitatem consequi et consolationem capere possis, tamen humani ingenij perturbationibus sedandis et aliqua ex parie explendis, qualia sunt odium, amor vindictae, iusta indignatio, id valde conducibile arbitror. vbi enim opibus proprijs contra vim potentioris foris se tueri quis nequit, reliquum est, vt se sapientiae praeceptis intus muniat. itaque si te bello inferiorem doles, vt superior sis, constantiam indue, et te calamitatem tuam contemnere ostende: fic victoriam hosti eripies, et victus victorem vinces. haec expedita ratio est, vltionis de hoste vel in hac captiuitate sumendae. magnus vti que ille vir, et qui vel inimicorum testimonio, comitate, liberalitate, prudentia, et animi inuicti fortitudine excellentissimos principes aequans, in eo multis praeponi meruit, quod aduersam fortunam constantia sua omnium iudicio superauit. cum quintis castris a Mulbergo prope Vitembergam consedisset Caesar, oppidani dedere se iussi superbius respondent, eodemque modo se Albertum habituros minantur, quo Ioan. Fridericus a Caesare haberetur. itaque Caesar praesidia Dresenae, Lipsiae, et Zuiccauiae a Mauritio imposita euocat, et secundo flumine Dresena XVI maiora tormenta subuehi iubet. Mauritius XV millia fossorum ad obsidionem promiserat: sed vix CCC reperti sunt: magna fuit et comeatûs, quamuis in treis menseis promissi, penuria, vndique praeter expectationem post victoriam concurrentibus nouis copijs. Caesar nihilominus tenax propositi, cum de loci natura et situ per Pisagrium harum rerum valde peritum hominem cognouisset, ipse eo ire decreuit, magnoque comitatu vrbi propinquans, ne ciues et praesidiarij egrederentur, praesentia sua effecit, tormentisque interim praeteruectis, et traducto paullo infra vrbem per substratum pontem exercitu in aduersam ripam transijt. Vitemberga praecipua VIIviralis patrimonij vrbs, spatioso camporum aequore CCCC circiter a flumine passibus sita est, loco et arte munitissima. quippe altissimo aggere ab omni parte extra cincta est, ita vt interior agger, qui LX pedes latus et ex solida terra ac viuo cespite congestus muro lateritio clauditur, ex planicie vel ab equite conspici nequeat, nullo tumulo aut colle opposito, vnde tormentis quati possit: media folla latissima et profundissima interiacet aqua fluente scaturiens. tum murus V propugnaculis prominentibus distinguitur: a natura vero non minus tuta est, lata palude a VIItrione, ab oriente canali ab Albi deriuato eam cingente. arcem insuper, qua angustior est, habet tormentorum numero et requarum ad bellum necessariarum rerum abundantia munitissimam. locum adeo firmum temere aggredi vt periculosum erat, ita ignauiae affine post victoriam relinquere. quis enim victoriae tantae fructus Vitemberga intacta, quae sola Vandalicis ciuitatibus confirmandis, et bello rursus redintegrando par esse videbatur? rursus ea tentata et non expugnata, amitti eiusdem victoriae fructum, et inuictae potentiae opinionem in animis hominum extingui. cum ergo necessarium omnino iudicaret, vrbe potiri, nec facile id se vi adsequi posse speraret, aliam viam institit, vt metu mortis intentato, si minus Saxonem, quem ad omneis casus intrepidum sciebat, at vxorem saltem et liberos caritate impulsos ad Vitembergam dedendam adigeret. nec fefellit eum opinio: nam Saxo mortis sententia more solemni IIII Eid. Maias lata, et dum in tentorio cum Brunsuico sederet, per delegatum significata, nihil commotus aut vultu turbatus est, sed sereno in eum, qui venerat, ore intuens, Quid tum, inquit, si Vitemberga non tradita me mori oportet? haec enim, non vita mea petitur. ceterum nihil haec me terrent; vtinam nec coniugem item et liberos et amicos, quibus a calamitate mea maius periculum, quam mihi imminet: nam quicquid mei contemplatione hosti dabitur, illis peribit, nec mihi proderit. quorsum enim accessionem paucorum dierum iam effeto seni, neque diu victuro? itaque si optio detur; malim re liberis salua quamprimum mori; quam diu


page 106, image: s106

illis spoliatis viuere. neque tamen prohibeo, quin pietati aliquid condonent, et sibi satis faciant, ita vt dum mei rationem habent, non omnino salutis suae obliuiscantur. haec fatus Brunsuicum ad latrunculis secum ludendum inuitauit, hac etiam securitate contemptum mortis et hostis pariter prae se ferens. euulgata sententiae fama non contempsere tanti viri periculum praeter vxorem, fratrem Ernestum, et liberos qui Vitembergae erant, etiam amici principes, in ijsque praecipui Brandeburgicus VIIvir, et Cliuensis Sibyllae Saxonis vxoris frater, qui continuo in castra Caesaris aduolarunt. Mauritius, qui vereretur, si sententia executioni demandaretur, ne Ernestus et liberi desperatione adacti ad extrema quaeque se compararent, et ipse VIIvirali dignitate et patrimonio, quae auida spe deuorauerat, priuaretur, vt implacabile Saxonicae gentis odium et inuidiam a se amoliretur, apud Caesarem ex composito intercessit. tandem remissa mortis poenas in has condiciones cum Saxone conuentum est, vt VIIvirali dignitati tam suo quam liberorum nomine renuntiet, iusque sit Caesari, pro arbitratu suo de ea statuere: Vitembergam et Gotham alterum ditionis propugnaculum Caesari tradat, relictis in ea tormentis et cibariorum tertia parte, reliquam omnem supellectilem et annonam secum auferat, permissa praesidiarijs libera abitione, sed sine armis: Albertum Brandeburgicum et Christophorum Liechtenbergae Lantgrauium sine multa liberos dimittat, et signa adempta ac tormenta reddat; vicissim Brunsuicus a Caesare dimittatur: Mansfeldijs et Solmensibus comitibus ac Prussiae magistro ceterisque ecclesiasticis per vim ablata restituat: camerae imperiali a Caesare instituendae parere, et sumptus in eam sumministrare, deque iure, quod contra Lubecenseis et Halenseis sibi esse dicit, Caesaris decreto stare promittat; a foedere cum Magdeburgicis et Halberstatensibus, atque omni alio contra Caesarem et Ferdinandum inito discedat, nec vllum deinceps faciat, quo non ipsi cum suis prouincijs et socijs comprehendantur: consentiat item, vt Henricus Brunsuicus et Carolus Victor filius liberentur, nec vllam aduersus eos actionem moueat. ita publicata Saxonis bona, eaque a Caesare fratri Ferdinando et Mauritio donata, sic vt Saxoni eiusque liberis L aureorum millia annua Mauritius dependat, et Gothae oppidum, si Caesari videatur, et per Mauritium liceat, vna cum omni vsufructu retineat Saxo, arcis munitione ab eo demolienda, nec citra Caesaris voluntatem deinceps instauranda. insuper Mauritius aes alienum a Saxone ante foedus Smalcaldicum contractum vsque ad C millia aureorum luat: illud omne, quod bonis ipsi a Caesare donatis inhaeret, dissoluat, eaque ratione controuersijs, quae inter ipsos sunt, finis imponatur. additum et condicionibus, vt nihil Saxo contra illos, qui Mauritio militarent, moueat, ac neque contra Daniae regem Caesaris sororium: decreta Caesaris et ordinum seruet, et quia capitis poena ei remittatur, in Caesaris aut Philippi Hispaniarum principis custodia maneat: huius pacis beneficio vti possint ipsius Saxonis liberi et populi, modo condiciones ratas habeant: ab ea exclusi sunt Albertus Mansfeldius eiusque liberi, Biclingus et Ringrauij comites, Recrodus et Tumsernus. placuit tamen, vt hic postremus, si intra mensem copias dimitteret, comprehenderetur. vrgentibus vxore et Ernesto fratre ac principibus amicis condiciones eas ratas habuit Saxo XIIII Kal. Iunias: in quibus cum initio perscriptum fuisset, vt quae Caesar, aut Concilium de relligione statueret, ipse approbaret; verum nulla ratione adduci posset, ne praesentis quidem mortis metu, vt assentiretur, Caesar eam particulam induci iussit: ita relligionis caussa facile omissa, modo aliae condiciones, quae Caesaris auctoritatem et priuatam vtilitatem respiciebant, integrae manerent. triduo post cum Ernestus et filij cum consiliarijs vrbe egressi essent, Saxo praesidiarijs, qui ad III millia peditum erant, et CC equites, militiae sacramentum remittit, et vt ante triduum illinc discedant, imperat: a ciuibus vicissim impetratum, Hispanorum et Hussarorum licentia territis, ne praesidium ex peregrino milite immitteretur. III Germanorum signa ductore Nic. Madrucio IX Kal. Iun. introducta sunt; quo die Saxonis vxor, comitantibus eam Katharina Ernesti vxore et liberis, in castra Caesaris venit, et victoris pedibus aduoluta, mox a Caesare erigitur, perhumaniterque audita et honorificentissime accepta est. multis cum lacrymis pro libertate viri Caesarem


page 107, image: s107

deprecata hoc responsum tulit, in ipsius gratiam mortis poenam, in quam incurrerat, Saxoni remissam; quae conuenerint seruari oportere; neque se posse per temporum rationem illum liberum dimittere; per se quidem licere, vt maritum captiuum sequi possit. interim vltro Saxoni permissum, vt per octo dies in vrbe cum vxore et liberis commoraretur: vnde digrediens summa liberalitate custodes Hispanos remuneratus est, in illa etiam fortuna pristinam animi magnitudinem seruans. Ferdinandus cum Brandeburgico vrbe lustrata in castra redit, ac mox Caesar post meridiem ingreditur, in eam et ad coniugem Saxonis salutandam in arcem pergit, iterumque eam consolatus bono animo esse iubet. ita conuasatis rebus suis Sibylla vrbem, vti conuenerat, reliquit, multis eam lacrimis abeuntem prosequente populo. deductis inde a Meleniano, quae quamplurima erant, tormentis, et educto a Caesare praesidio VIII Eid. Iun. Mauritius IIII signa suorum immittit, auerso eum vultu spectantibus ciuibus, ita vt ipse pudore confusus, demissisque oculis, dum per vrbem transiret; in neminem intuens recta in arcem contenderit; vbi postridie conuocatis consulibus et vrbis Senatu, priuilegia et immunitates ipsis confirmat, adactisque in fidem suam vicissim fidem dat, de schola bellicis tumultibus collapsa mox cura et studio suo instauranda: atque vt alienae a se plebis animos demereretur, rusticanos, qui profugerant, reuocat, et ad aedificandum materiem, ad sementem faciendam frumentum pollicetur, tenuioribus sine pretio, ceteris mutuo: dein vt gratificaretur Caesari, in Nuremburgensis episcopatus possessionem Iulium Flugium a Saxone ante sexennium inde eiectum mittit. expulso Nic. Amstorfio, qui a Luthero inauguratus fuerat. eodemque tempore Magdeburgico archiepiscopo, qui anno superiore cum Saxone transegerat, et indignante collegio ei tota ditione cesserat, coadiutor datur Fridericus Brandeburgici VIIviri F. tunc et mittitur Lazarus Schuendius, qui Gotham nomine Caesaris in potestatem redigeret, munitione, vti conuenerat, solo aequata. Dum haec geruntur Ericus Brunsuicus, qui cum Christophoro Vrispergero et Philippo Eberstenio comite ad Bremam castra posuerat, X Kal. Iun. obsidionem soluit, diuiso exercitu, is erat omnino VIII OIO peditum et IIII OIO equitum, et Vrispergero, qui alteram partem ducebat, locum et diem condicit, in quo rursus conuenirent. Interea Albertus Mansfeldius cum Hedeco, Ringrauio, Biclingo, Tumserno, et Conrado Pheningo, Hamburgensibus copijs, quae Bremensibus auxilio venerant, coniungitur, transmissoque Albi Brunsuicum aggressus fundit, antequam Vrispergerus adueniret; qui sub id momentum superato flumine, vt se Brunsuico coniungeret, iam in fugam versis Brunsuicanis, in Mansfeldianorum impedimenta forte incidit, et equis ad duo millia captis, magna insuper praeda, et quod magis victori, qui interea Brunsuicum insequebatur, doluit, Tumserno C millia aureorum ademit, Brunsuici clade hoc Vrispergero lucrum conciliante. is ergo tanta praeda potitus iam nocte aduentante pedem retulit, et in Frisiam se recepit. Brunsuicus in Visurgim cum toto equitatu compulsus multos e suis desiderauit; ipse tormentis omnibus amissis incolumis euasit, reiecta in Vrispergerum culpa, qui loco et tempore non venisset: vnde post multas altercationes, altero perfidiam, altero rei militaris imperitiam exprobrante, cum res ad duellum spectaret, vix tandem amicorum interuentu composita est. Confectis in Saxonia rebus, Caesar, qui Boemorum proteruiam coercere in animo haberet, et metueret, ne Brunsuici strage inflati Mansfeldiani Boemis animos adderent, omnem cogitationem eo conuertit, ne ingentis victoriae fructum tam paruo momento amitteret. verum foederati plus Saxonis fortuna consternati, quam sua erecti, quod in eo vno principe omne robur Germaniae collocatum esse existimarent: ad haec amissa grandi illa pecunia, quam alendo diu exercitui suffecturam sperauerant, vbi resciuerunt Saxonem interuentu amicorum cum Caesare transegisse, copias dissoluunt; et Mansfeldius quidem cum suis Bremam, Tumsernus cum reliquis ducibus Brunsuicum, dilapso statim milite, concessit. itaque Caesar eo metu liberatus de bello Magdeburgensibus inferendo cogitare cepit, quod ab ijs sibi minus satisfactum diceret: eo Pizagrius a Caesare secreto missus vrbis potiundae spem certam fecerat, quod discordare ciueis et partium studijs distringi diceret. verum


page 108, image: s108

vbi de Caesaris consilio fama increbruit, sopitis ad tempus discordijs, ad commune periculum propulsandum amicitia inter ciueis coaluit. igitur Caesar ex Brandeburgici VIIviri et Mauritij consilio omissa Magdeburgi obsidione, transmisso flumine per Gezenauicum et Petrofeltum tertijs castris Halam ad Salam venit, inde in Hessiam transiturus, nisi Lantgrauius satisfaceret. inter Germanos et Hispanos milites iam a longo tempore ex aemulatione simultas alebatur, quae ex eo maxime inflammata est, quod Caesar hactenus fideli opera Germanorum eo in bello vsus, Ioan. Friderici custodiam Hispanis commisisset. quod cum ad iniuriam suam pertinere existimarent Germani, res ex leui caussa facile in apertam rixam exarsit: a lixis et calonibus initium fuit, Hispanis papulatoribus a Germanis praeda spoliatis. cum illi tunc iniuriam dissimulassent, mox cum Italis, qui et ipsi petebantur, quamuis alioqui Hispanos odissent, communicatis consilijs simul in armis ad pontem Salae impositum conueniunt. nec mora, Germani ad pugnam ex aduersa parte se instruunt. Caesar tunc vrbe exierat animi gratia ad venationem; qui vbi resciuit, confestim aduolat, cumque prope esset, vt concurrerent, frustra conatus animos mitigare, ad extremum, Madrucianos, quos maxime dicto audienteis semper expertus fuerat, seuocat, et vt vrbis securitati consuleret, secum intro abducit. hoc subsidio imminutis Germanorum, qui auidius pugnam appetebant, viribus, dum Mauritiani equites cunctantur, facile Hispani et Itali exorati sunt, vt positis armis ad diuersoria sua redirent. ita rixae finis impositus, nec tantus motus plus quam XVII et quidem nullius nominis nominum morte ab vtraque parte constitit. interea Hessus Caesaris aduentu perterrefactus cum foederatorum exercitum, in quo summam fiduciam habebat, dissolutum videret, nec quidquam spei aut opis superesse, quo se aduersus tam potentem hostem tueri posset, Brandeburgico VIIviro et Mauritio genero eum euocantibus Lipsiam venit. ibi cum proponeretur, Caesarem omnino velle, vt Hessus sine condicione se dederet, et arceis omneis ac tormenta traderet, re infecta disceditur. dum domum rediret Hessus, inter equitandum de pacis condicionibus et fortuna sua cum Christophoro Eblebo sermones confert, Et siquidem certo compertum haberem, inquit, fore, vt Caesar exorari se, meque domi quiescere pateretur. et ex arcibus mihi vnam cum tormentis instructam concederet, equidem publicae pacis caussa reliquas demoliri, et omneis machinas, quae superessent, tradere minime recusarem. quem sermonem cum auide arri puisset Eblebus, et se ad Mauritium relaturum recepisset, paucos post dies redit cum litteris a Mauritio et Brandeburgico e castris ante Vitembergam pridie Non. Iun. scriptis, quibus continebatur, simulac de ipsius voluntate certiores facti essent, ad Caesarem denuo rem detulisse; quid impetrauerint, ex paucis capitibus, quae Eblebus ferat, eum cogniturum: ceterum sibi videri, leges a Caesare dictas esse tolerabileis, et quas minime repudiare debeat: itaque Caesari sese permittat sine condicione: neque enim vereri eum debere, ne grauiora Caesar imponat, aut ipsum captiuum detineat: in eam rem se fidem suam interponere: et si quid ipsi praeter ea quae formula comprehensa sint, durius imponatur, aut si detineatur, non recusare, quin eandem subeant fortunam, et ab ipsius interpellati filijs ad satisfaciendum sese sistant. de relligione item cautum iri spondent eodem modo, quo ante bellum et Ioanni Brandeburgici fratri cautum sit. leges eae erant, vt Hessus sine condicione se dederet, et ad Caesarem veniens supplex culpam sibi condonari peteret: erga Caesarem deinceps obsequenter et officiose se gereret, quae Caesar pro reipub. salute decreta facturus sit, seruaret: iudicijs camerae a Caesare constituendae pareret, et sumptus in eam pro virili sustineret; ab omni foedere, ac praecipue a Smalcaldico, discederet, traditis omnibus eius rei litteris et monumentis: nullum foedus deinceps iceret, in quo non Caesar et Ferdinandus comprehendantur. aduersus Turcam auxilia, vt reliqui principes subministraret: hostibus Caesaris omni sua prouincia interdiceret, et si quem Caesar multare velit, eum minime defendendum susciperet; Caesari per suos fineis, cum res ita feret, iter daret: in suae ditionis homines, qui contra Caesarem aut Ferdinandum arma ferent, seuere animaduerteret; eos qui iam militent, reuo caret, ita vt ante XIIII diem a signis discedant; ni pareant,


page 109, image: s109

bonis omnibus Caesari addicendis multentur: in sumptus hoc bello factos intra quartum mensem CL aureorum millia dependeret: arceis omneis praeter Casellas aut Zegenhemum ad solum vsque demoliretur, et quos in eas imponeret praesidiarios in fidem Caesaris adigeret. nullas nisi de voluntate Caesaris postea muniret: tormenta omnia traderet, ex quibus Caesar ei largiturus sit, quantum satis esse videbitur, ad eius loci, quem Caesar concedet, tutelam. Henricum Brunsuicum eiusque filium liberos dimitteret, prouinciaque reddita eius ditionis populo iusiurandum remitteret, ac de damno dato cum Henrico transigeret. Prussiae magistro per vim ablata restitueret: in regem Daniae atque alios, quod ipsi opem non tulerint, aut Caesaris partes secuti sint, nihil moueret: captiuos omneis qui Caesari militauerint, absque multa dimitteret; ijs qui iure cum ipso volent experiri, se sisteret. has leges Hessi liberi ratas haberent, nobilitas, et ipsius ditionis populi: et si quidem Hessus pacta non seruet, illi comprehensum Caesari tradere teneantur. pro ijs omnibus Brandeburgicus VIIvir, Mauritius, et Volfangus Palatinus generi fidem interponunt: et nisi Hessus pareat, ipsi se illum ad suscipiendas seruandasque condiciones pro virili adacturos spondent. haec statim ab Eblebo accepta Hessus de suorum ordinum consensu recepit, nonnulla tamen amplius declarari postulat. cum adhuc Caesar in castris ante Vitembergam esset, ad Imperij ordines litteras dederat, vt sub Eid. Iun. Vlmam conuenirent. eo legati Otho Truchesius cardinalis Augustanus, Ioan. Brandeburgicus, Liranius, Hasius missi, ibi prolixa oratione et egregia Caesaris voluntas erga Germaniae rempubl. et Saxonis atque Hessi perduellium crimen extollitur, simul exantlati a Caesare pro communi saluti labores et adita pericula commemorantur, vt otium et pacem Germaniae conciliaret, cui consultum optime videatur, si foedus in posterum ineatur, quo praesens hic tumultus, et si qui alij deinceps exoriantur, facili momento coerceri et componi possint. fuit irrita deliberatio, grassante per vrbem pestilentia, qua compulsi legati Augustam se contulerunt. interea Hessus Brandeburgici VIIviri et Mauritij fidem secutus, qui obuiam ei Numburgum vsque processerant, inter vtrumque medius Halam sub vesperam XIII Kalend. Vtil. ingreditur. mox et eo venit eodem die Henricus Brunsuicus cum Carolo Victore captiuo et Philippo filijs, quibus obuiam ierat Ericus, is quem nuper ad Visurgim fusum fuisse diximus. allata mane per Christophorum Carlebicium pacis formula, vti Hessus subscriberet, ille sibi integrum non esse dixit, quod in ea Caesariani ministri addidissent, Caesaris esse singula eius capita interpretari; quae verba in exemplo Numburgum sibi ab Eblebo allato perscripta non erant. cum contra Atrebatensis episcopus vrgeret, et id scribae negligentia omissum caussaretur, Hessus suadente genero morem gerit. petierat Hessus, vt sicut antea Brandeburgicis et Mauritio, itidem sibi de relligione caueretur. vicissim ab eo Atrebatensis petijt, vt Caesari caueret, se concilij Tridentini decretis pariturum. quod cum ille renueret, neque eius rei mentionem apud se aut in pacis formula factam diceret, adderetque malle se cautione Caesaris carere quam ipse de ea re Caesari cauere, post longam et acrem disceptationem minae adhibentur; iam consedisse in aula Caesarem, et ipsum opperiri, molesteque omnem moram ferre: tandem Hessus liberi pij et generalis concilij, in quo et in caput et in membra inquireretur, decretis se assensurum recepit, sicut Brandeburgici et Mauritius facturi essent: quod eo additum est, quia illi se ab Augustana confessione non discessuros promiserant. igitur sub horam quintam post meridiem a Brandeburgico VIIviro et Mauritio ad Caesarem adductus cum in genua subsedisset, per Gunterodum cancellarium supplex libellus, ea qua conuenerat forma, recitatur, quo sibi crimen condonari et proscriptionem aboleri postulabat, ad quem Caesar re deliberata per Georgium Seldium respondit, se, quando supplex crimen fateretur et veniam peteret, libenter condonare omnia, neque recusare, quin et a proscriptione liberetur, et neque supplicio, quod sit commeritus, neque carcere perpetuo bonisve multetur amplius, quam sit pacis formula perscriptum. actioni intererant Maximilianus Ferdinandi F., Philibertus Sabaudus, Albanus, Prussiae magister, Atrebatensis, Numburgicus et Hildesemius episcopi;


page 110, image: s110

Henricus et Carolus Victor et Philippus Brunsuici; Pontificius legatus, Boemiae ac Daniae regum, Cliuensis, et maritimarum ciuitatum oratores, alijque magno numero ex nobilitate. Hessus, qui salua putaret omnia, gratias magna fiducia agit, et cum diutius eum genibus insidere pateretur Caesar, iniussus surgit; cumque tanquam Caesarem affaturus et manum praebiturus propius accessisset, Brandeburgicus, qui sciret nolle Caesarem, medium se interposuit, et ipsum ac Mauritium vnaque se apud Albanum cenaturos dicit. neque tamen aut Hessus aut Brandeburgicus tunc quidquam de Caesaris consilio subodorari potuit. post cenam Brandeburgicus et Mauritius cum Albano et Atrebatensi ea de re sermonem habent, dum interea Hessus fallendi temporis ergo alea luderet; tandem cum nihil ab illis impetrare potuissent, multa iam nocte seuocato Hesso per Eustochium Schelebum ostendunt, se per omnem vitam, vt viros principes decet, sincera fide egisse, et quicquid polliciti sint, diligenter praestitisse; eandem fidem ab alijs etiam expectasse: Albanum et Atrebatensem dicere, ipsi sub custodia ibi pernoctandum esse; quod sibi pergraue et acerbissimum sit; sperare tamen, vbi cum Caesare collocuti fuerint, rem ex eius sententia confectum iri. ad haec Hessus, fidem datam obtestari, quam ipse secutus huc venerit. rogare, vt ipsi satisfaciant, et quid sibi, quid vxori et liberis promiserint, in memoriam reuocent. ita nox illa inter exprobrationes et querellas transacta, manentibus cum Hesso, vt aliqua ex parte illi satisfieret, Mauritio et nonnullis ex Brandeburgici consiliarijs. Ioan. Gueuarae Hispanorum militum duci custodiendi eius cura attributa est. postero die magna contentio coram Caesare instituitur. Brandeburgicus et Mauritius id quantum ad suam existimationem pertineat, demonstrant; neque enim, si qua fuisset vel minima suspicio, ei auctores futuros, vt se sisteret, nec illum, vbi libertatem esset amissurus, venturum fuisse. eius rei nomine se illi cauisse: haberet ipsorum rationem, fidemque a se Hesso datam liberaret. Caesar contra, quid illi Hesso promiserint, se ignorare; se quidem cauisse illi, non quod omnino non esset detinendus, sed quod non perpetuo carcere; nec aliud perscriptum esse. re ad consiliarios relata, Atrebatensis intercessores ad scriptum vocat, postque animosam disceptationem, licere Hesso, si velit, discedere, pronuntiatum est. sed cum vt incolumis domum deduceretur, fide publica sibi caueri postularet, ab ijs denegatum est. biduo post ei nuntiatur, Caesarem sequatur: cum ille recusaret, nec se nisi vi pertrahi posse diceret, Brandeburgicus et Mauritius orant, vt pareat, dextraque data coram compluribus ex praecipua nobilitate se non discessuros a Caesaris comitatu promittunt, antequam liberetur. Num burgum cum eo profecti rursus apud Caesarem intercedunt; qui interminatur, Hessum se in Hispaniam ablegaturum, nisi ab intercessione desistant, et ab aula quamprimum discedant. ea de re Hessum per Carlebicium certiorem faciunt, et quod aula discesserint, vt se excuset, rogant, existimetque, potius se in eo ipsius periculi, quam fidei datae rationem habuisse: ceterum si condicionibus primo quoque tempore satisfaciat, de eius libertate bene sperare. Digresso ex Thuringia exercitu, vbi Grauetellum ventum est, Hessus cum Albano agit, et fidei publicae formula exhibita cum Albanus non nisi de carcere perpetuo cauisse Caesarem diceret, Et quis erit, inquit Hessus, captiuitatis modus? aut quo temporis interuallo terminabitur? etiam si, retulit Albanus, per XIIII aut eo amplius annos te Caesar detineat, nihil contra datam fidem fecerit. ille ergo carceris taedio, vt erat animo inquieto et omnis alienae potentiae impatiens, vt libertatem recuperaret, condiciones quantum in se fuit, adimplet, et omni pecunia depensa arces demolitur, et tormenta tradit. id indigne factum merito plerisque visum est, Caesaris candorem et consiliariorum prudentiam in eo desiderantibus qui vafra cauillatione fidem tanti principis in dubium vocauerint, et maximorum principum ac de Caesare optime meritorum offensionem ex ea occasione in eum concitauerint, quod improbitati Atrebatensis praecipue tributum est, hominis callidi, et qui litterulae vnius inuersa forma intercessores, ipsumque adeo Hessum deceperit. certe ex ea re Eblebus, quem internuncium fuisse diximus, tantum dolorem cepit, vt paullo post ex maerore decesserit. neque vero fit simile, quod Lud.


page 111, image: s111

Auila, vt multa alia, in Caesaris gratiam confinxit, nimirum Hessum pro pria manu formulam perscripsisse, vt de scripturae aut scriptoris errore iure conqueri non potuerit. nam cum tot scripta contraria ea super re ab vtraque parte edita sint, nusquam id Hesso obiectum legitur. multi existimant Caesarianos fraudulentum et insidiosum consilium, cuius Lantgrauius insimulabatur, hac fraude vlcisci aequum duxisse. nam cum ante aliquot menseis prid. Eid. April. a Maximiliano Burano, qui cum XII signis et CCCC circiter equitibus Francofurtum tenebat, de Gulielmo Verdensi et Io. Gelusio Hesso vt coniuratis supplicium sumptum esset, scriptum euulgatur, quo continebatur, reos in carcere et cum ad supplicium ducerentur, confessos esse, se ab Hesso summissos, qui vnius pottae clauibus a fabro comparatis, quatuor diuersis locis vrbem incenderent, clauisque ferreis in fixis machinarum bellicarum vsum adimerent, ipsum Buranum et eius familiareis et consulem atque senatum trucidarent, puteos vrbis veneno corrumperent, et illum inprimis, vnde aqua ad vsum culinae Burani hauriebatur. et quamuis postea Hessus contrario edito scripto obiecta crimina diluisset, a Caesarianis tamen constanter creditum est, vana non fuisse quae iactabantur, quod rei in ea confessione ad mortem vsque perstitifsent. id siue odio datum, siue quod Hispani tuta quam honesta consilia libentius amplectuntur, vndecunque natus sit error, eum Brandeburgicus et Mauritius pro tempore dissimularunt, et Caesaris offensionem veriti, cuius maiestati ex eo plagio ignominiosae iniuriae nota inurebatur, ad miseras preces descenderunt, et cum Christina Hessi vxore ac reliquis principibus et imperij ordinibus votis coniunctis, rursus postea Augustae in comitijs VI Kal. Xbr. intercesserunt. ante intercessionem cum Caesar statum caussae exposuisset, iusque sibi per cautiones datas esse diceret, Hessum detinendi, Mauritius intercessorum nomine Caesarem orauit, vt omissis altercationibus siue is error ex vitio scripturae, siue linguae imperitia admissus esset, ne eum contra se interpretaretur, qui fidem suam obstrinxissent, neque tam ea in re Hessi rationem haberet, quam ipsorum, quorum fides hoc in bello perspecta sit, et quorum existimationis intersit, Hessum libertati restitui. Caesar, qui videret Brandeburgicum et Mauritium tantopere vrgere, quod Hessi vxori et liberis scripto cauissent, per Liranium cum Hesso, qui tum ab Hispanis Norlingam traductus fuerat, egit, vt quas haberet foederatorum litteras, etiam illas, quibus ei publice Brandeburgicus et Mauritius cauissent, redderet, ratus cautione reddita illos ab intercessione desituros. verum cum Hessus eas in potestate filiorum esse respondisset, et nisi de suae liberationis tempore a Caesare certi fiant, minime reddituros affirmaret, Caesar vt custodiae acerbitate ferocem captiui animum inflecteret, remotis ab eo familiaribus vnum et alterum tantum ex domesticis ei relinquit. verum nihil ea ratione vtrinque profectum est: nec enim hic sibi ius suum eripi passus est, nec ille vt Hessum liberaret, vllis precibus adduci potuit. interim Melenianus mittitur, qui machinas bellicas ex vtriusque captiui principis, ac Virtembergici vrbibus et arcibus deduceret. ad IO fuisse memorant, quarum partem Mediolanum et Neapolim, partem in Hispaniam misit, reliquas per Belgium distribuit, tanquam partae de Germanis victoriae manubias, non sine occulto in animis Germanorum iniuriae sensu, qui sero errore animaduerso sua sibi opera et imprudentia suum decus et gentis gloriam ereptam dolebant. dein reliquis imperij ordinibus quorum contemplatione bellum susceptum dicebat, grandis pecunia imperata, et ij, qui foederatis militauerant, tota passim Germania multantur. ea summa, vt ex rationibus publicis postea apparuit, decies sexies centena millia aureorum conficiebat. duriorem et se Caesar erga multos praebuit: nam Georgium Virtembergicum Vlrici fratrem, Albertum Mansfeldium, Io. Hedecum, Lud. Oetingensem et cognominem filium a pacis beneficio omnino exclusit, quorum bona proscripsit: et Oetingensis quidem patrimonium Friderico et Volfango filijs se secutis attribuit; vnde miser parens cum vxore et liberis, qui supererant, omnibus bonis exutus, et diu exul, tandem Argentinam venit, vixque mutata demum condicione temporum, vt sibi ignosceretur, impetrauit. nec solum Caesarem Germania grauem experta est, sed et Ferdinandum fratrem, qui propter suis finibus damna


page 112, image: s112

data, a foederatis et ciuitatibus, ac praecipue ab Augustanis et Vlmensibus magnam pecuniae vim exegit: ac postremo Vlrico Virtembergico antiquam de tota prouincia controuersiam mouit, quod quamuis durissimis condicionibus pacem a Caesare redemisset, fidem et priora pacta violasse eum diceret. Ferdinandi exemplo etiam cardinales Augustanus et Tridentinus a ciuitate vterque sua ingentem pecuniam emunxerunt: atque hic quidem ex ea occasione, quod Ferdinando auxilia summisisse diceret ad arcem Erembergam recuperandam, quam Schertelius, qui Augustanorum stipendijs merebat, initio belli occupauerat. Superabat bellum Boemicum, quod post tot feliceis successus leui opera confectum est. ij enim quamuis in armis essent, vti diximus, duce Gaspare Flugio, vbi de Saxonis clade cognouerunt, ad Caesarem mittunt Minauium et Storembergum comites, qui victoriam gratularentur, et comeatum atque annonam polliciti eum orarent, vt offensum sibi immerito, sicuti aiebant, Ferdinandum fratrem placatiorem redderet. illis etiam negotium datum, vt per Caesarem et regem agerent, vt exercitus in Pannoniam aduersus Turcam, de cuius aduentu rumor increbruerat, ducerentur, ad huiusque belli societatem vicini principes inuitarentur. ambiguo responso cum non amici, sed subirati animi vterque signum dedisset, illi tristes domum redeunt. aliquanto post Eid. Maijs rex e castris ante Vitembergam ad Pragenseis rescribit, et quia foedus inter eos et cum Saxone nuper initum excusabant, quasi nihil in eo noui, vel contra morem regionis fecissent, ille contra rem noui et perniciosi exempli esse demonstrat, quae in suam iniuriam redundet: et foedus ictum, et quae per absentiam suam fecerint, omnia in Caesarem et se facta esse. petit ergo, vt illud quamprimum aboleant, et sigillum cuique suum reddant, foederisque formulam legatis suis tradant; hac ratione sibi satisfieri posse: nisi pareant, se consilium ex tempore capturum. dum Halae esset Caesar, Ferdinandus Laetmericiam in regni finibus venerat; inde datis ad omneis Boemiae ordines litteris rursus de foedere conqueritur, verbisque minacibus mandat, vt ab eo discedant, et singuli quid suae sit voluntatis con festim ad eum perscribant: quippe scire se multos imprudentia lapsos quos venia dignos existimet, neque quicquam grauius consulturum, nisi tantum in eos, qui maiestatem regiam consulto violarint. has sub id ferme tempus accepere Boemi, quo de successu Mansfeldij et Tumserni contra Brunsuicum cognouerunt: cumque ex eo animos sustulissent, et quod Hessum Lipsia re infecta discedisse inaudiuissent; vbi mox et Hessum Halam venisse, et carcere detineri intellexerunt, iam spe omni abiecta, de errore emendando, sed sero cogitare ceperunt. Caesar Hala discedens per Thuringiam iter facturus Melenianum cum VIII Germanorum vexillis auxilio in Boemiam miserat, praemisso antea Augusto Mauritij fratre cum IO equitibus et duobus peditum millibus. his fretus viribus rex Laetmericia Pragam versus castra promouet, vbi cum rursus ope vicinorum oppidorum extrema quaeque ciues infeliciter tentassent, postremo a Carolo Saradino profligati, tandem se regis arbitrio permiserunt. ille igitur Kalend. Iulij scriptis ad Pragenseis litteris mandat, vt pridie Nonas in arce Pragensi sibi praesto sint, et sese cognitioni sistant. ibi depositis armis, et tormentis quae contra arcem directa erant, remotis, IO ex ciuibus supplices ante Ferdinandum in genua procubuerunt, talemque orationem habuisse perhibentur: Nec Dei tanta erga nos appareat misericordia, gloriosissime princeps, nisi scelerum magnitudine prouo caretur; nec tua in nos tam illustris esset clementia, nisi iustissimam iram tuam grauitate criminum in nos acuissemus. quippe nusquam vberior regiae mansuetudinis seges, quam in armis ciuilibus, et populorum rebellionib. conspicitur. in alijs bellis, cum vtriusque par sit caussa, par iuris ratio; fortunae, non equitatis arbitrium est. heic vero quicquid obtenditur, crimen est; quicquid contra a principe opponitur, iuris rationem obtinet. itaque cum altera pars furore, altera iure nitatur, fere semper vsu venit, vt haec superior euadat; eoque fit, vt quo magis illius exorbitet peruicacia, eo magis huius exuberare debeat gratia. hac spe atque adeo fiducia, potentissime rex, pedibus tuis aduoluimur rei et supplices; nam culpam agnoscimus, et praecipua in confessione defensio est, maiore erroris nostri sensu, quam tuae indignationis licet iustissimae metu.


page 113, image: s113

tu in nos, nam potes, in coniuges et liberos, in domos et fortunas non iure victoris, nam hoc minus est quam quod tibi licet, sed iure magistratus in conuictos et confessos reos, aut iure principis in rebelleis, vtere. quicquid statueris, minus erit, quam quod meriti sumus. nam quibus non, aut quot non modis in regiam maiestatem peccauimus? quo non contumeliarum genere iram tibi principi licet patientissimo expressimus? quid ergo superest, nisi vt cum culpam poena aequare non queat, contraria via in nos vindices, et quo maius crimen nostrum, eo magis animi tui magnitudinem ostendas? audiuimus Hispanos XX abhinc annis sub Ceurio rebellanteis; nuper et Gandenseis sub Maria sorore. audiuimus et poenam. audiant Germaniae populi, audiant et exterae nationes, te recentis atque adeo paene domestici exempli memorem, cum de sontibuspoenas exigere posses, nos indignos ira tua existimasse; et ignoscendo victis benignitatis gloriam mereri, quam in supplices reos iure tuo vti maluisse, hunc adde cumulum laudibus tuis, vt cum nos armis viceris, tui potius, quam erroris nostri rationem habuisse videaris, hoc est, teipsum vincas. vita, fama, fortunae, bona, quae dederis, aeternum tuae clementiae, et nostrae ex aduerso ingratitudinis monumentum erunt, et quam diu ijs fruemur, tam diu nos culpae nostrae poeniteat necesse est, quam gratia tua nobis perpetuo exprobrabit. eius autem poenitentiae hic erit fructus, vt constantius tibi obedientes simus, et dum obsequium tibi praestamus, nobis intus et foris securitatem paremus. quod ratione, quae in furore praepeditis minimum valet, consequi non potuisti, id pudore a victis facile extorquebis. ita rem dignam si non errore nostro, at certe regio fastigio, illustrissimaque tua familia, ac te ipso, et illa fortuna, quam Deus pro merito tibi concedit, feceris. age ergo, clementissime princeps, et nos quamlibet indignos in gratiam tuam accipe. sic inuictissimo Caesari fratri tuo Germania pacata libentissime quamprimum subdat vniuersa ceruices: sic Boemos ac vicinos populos egregio rarae humanitatis exemplo inuitatos tam obsequenteis in posterum habeatis, quam duros et feroces antea magno nostro dedecore, sed sempiterna nominis vestri cum laude vterque experti estis. Hac audita oratione rex nihil commotus in consessu rem omnem anteactam repetit, et singulorum in se admissorum criminum accusationem instituit; atque vt ad singula accusationis capita respondeant, iubet: cum illi rursus eadem ingererent ad inaneis clementiae laudes reuoluti, postremo rationibus post confessum crimen deficientibus quod vltimum reorum subsidium est, lacrimas addiderunt. tum rex ridenti similis quassato leniter capite, seras eas lacrimas dixit; tunc decuisse nimirum flere eos, cum initio de armis consilia inter se contulerunt. igitur illi tam tristi responso attoniti ad Ferdinandum regis alterum filium, et Augustum, aliosque qui aderant, pro ceres confugiunt, et vt intercedant, obnixe rogant. in gratiam eorum rex singulis quidem crimen remisit, nihil tamen de vniuersorum poena mitigauit; omnesque illi in arce tamdiu asseruari iussi, donec de re tota decerneret. quatriduo post supplicibus hae dictae leges. Proximis conuentibus foedus initum aboleant, concerptis omnibus sigillis; priuilegiorum et immunitatum exempla et documenta omnia exhibeant, ex quibus quae velit rex, reuocet, aut si videbitur, denuo largiatur et confirmet: litteras item omneis, quibus tribuum et societatum iura continentur, consignent, quod ea turbis ac dissensionibus caussam dedisse constaret: arces tradant, et iurisdictioni omni ac vectigalibus renuntient, foederisque cum Saxone initi litteras tradant: ceruisiae vectigal, quod in annos treis promiserant, perpetuo dependant; machinas bellicas omneis cum omni reliquo instrumento in arcem deducant; et quae priuatim quisque habet arma vsibus publicis in curia deponant. dum haec perficerentur, omnes in carcere detenti, mox ex ijs L dimissi, ex ceteris multi ad mortem, alij ad perpetuos carceres damnati sunt. ex nobilitate complures in ius vocati, cum ad diem non venissent, poenam perduellionis omnes commisisse pronuntiatur. etiam in caput Gasparis Flugij partium ducis pretium XV millium aureorum constituitur. ex publicatis damnatorum bonis CC aureorum millia corrasa, et ex vectigalibus Pragensis curiae regi addictis in fiscum redacta fuisse CCXV OIO aureorum annui reditûs scripsere Caesariani. ex eo certe bello plus


page 114, image: s114

emolumenti ad Ferdinandum, quam ex tota fere Germania, siue subacta, siue multata, ad Caesarem redijsse constat; quippe cum Ferdinandus sibi et in suo, Caesar imperatoriae dignitati ac veluti in alieno laborauerit. nam si tormenta et reliquum apparatum demas, quid ex tanta praeda post victoriam reliqui esse potuerit, non video Dum haec in Boemia geruntur, Caesar Hala septimis castris per Thuringiam Bambergam in Franconia venerat: ibi obuium habuit cardinalem Sfondratum a Pontifice missum, vt de victoria ipsi gratularetur: eum honorificentissime acceptum non sine aliqua tamen offensionis significatione dimisit, quod P. Aloisium nuper a parente Parmae et Placentiae ducem creatum occulte res nouas in Italia moliri, atque adeo coniurationi Fliscanae caussam dedisse diceret. inde tertijs castris Norimbergam contendit, captiuis, quorum summam apud ciueis gratiam esse sciret, ne quid turbarum suboriretur, vrbem ingredi prohibitis, sed extra diligenter ab Hispanis custoditis. ibi Hamburgenses, quorum ciuitas in aestuario maris ad Albim in faucibus Cimbricae Chersoneci sita est, cum captis ducibus et confecto bello Boemico nulla amplius spes esset, per legatos se a foedere discessuros promittunt, et depensis in sumptus belli C millibus aureorum Caesari reconciliantur. quod eo gratius illi accidit, quia horum exemplo Lubecenseis, quorum ciuitas in aduerso litore ad oceanum in faucibus item Chersonesi posita est, ac reliquas Saxoniae vrbes ad officium redituras speraret. nec spe sua omnino falsus est. nam mox cum VII Eid. Vtil. Augustam venisset, Lubecenses ac Brunsuicenses legatos miserunt, et excusata superiorum temporum condicione, ac persolutis CC millibus aureorum a Caesare in gratiam accipiuntur. nec multo post Philippus et Bernardus Pomeraniae principes cum Caesare transegerunt: miserunt et Luneburgenses suos legatos; sed cum interpellati nimis superbe, vti victori videbatur, respondissent, in gratiam accepti non sunt. Cum Augustam ingrederetur Caesar ex captiuis alterum secum introduxit, Hessum Donauerdae reliquit, vbi ab Hispanis, in quorum custodia erat, siue quod ferocius se gereret, quam captiuum decebat, id enim illi aiebant, siue quod superbae genti victis insultare solemne sit, omni contumeliarum genere habitus est. mox praesidiarij, quos Caesar ciuitati duce Georgio Schaumburgio imposuerat, persolutis stipendijs dimissi; Meleniani item, et Io. Nassouij milites, quod ijs confecto bello minime opus esse videretur; atque ex XL Germanorum vexillis, VIII solummodo retenta sunt. quod ad suam iniuriam pertinere Germani arbitrati sunt: nam in agris passim Hispanorum et Italorum copias cernere erat, quas Caesar per oppida distribuerat; ac Visseburgo quidem oppido Norgoiae IO CC Neapolitani equites hiemandi caussa impositi sunt. qui fuêre immunes, vt Memingenses et Campodunenses, magna vi auri vexationem hanc redemerunt; illi XXX, hi XX OIO aureorum depensis. venerant et ex Belgico IO equites per pagos et ipsi distributi. cum autem Hispanorum XII signa aliquandiu Biberaci substitissent, inde ad Acronium lacum deducti sunt, ad Constantiensem expeditionem destinati. Hunc exitum eo anno bellum Germanicum habuit, omnium quae gesta sunt in ea gente et nostris et maiorum temporibus post Romani imperij dissolutionem maxime memorabile; cuius confecti qui gloriam virtuti et prudentiae Caesaris tribuunt, non hercle reprehenderim. nam in castris ad Ingolstadium summum heroicae fortitudinis et imperterriti animi specimen exhibuisse eum, ne hostes quidem negant, cum a foederatorum numerosis et adhuc recentibus copijs vndique circumuentus ac paene oppressus non tantum nullam timoris significationem daret, sed muniendis castris intentus suos exemplo et generosis hortatibus confirmaret, quantoque maius periculum imminebat, tanto alacriores ad extrema quaeque se duce et teste subeunda redderet. cum autem de dissoluendo et in hiberna deducendo exercitu consultaretur, magni animi fuit, quamuis aspera admodum hieme sub pellibus cum milite manere, vt ipse militi militaris patientiae exemplum esset. prudentiae vero summae fuit, totannorum expeditionem ita ordinasse, vt ipsi, contra quos parabatur, longo tempore nihil de ea subueriti sint: ac denique sic animos Germanorum inter se commisisse, alijs spe, alijs metu in suas partes pertractis, vt sibi inuicem per mutuam lanienam exitio fuerint. his adde priuatas


page 115, image: s115

Alberti et Ioannis Brandeburgicorum contra Hessum simultates, et Mauritij ambitionem atque adeo occulta in Io. Fridericum odia, quae ille mira arte et calliditate in suam vtilitatem vertit, eoque illos furore caecos adegit, vt relligionis, quam profitebantur, et libertatis Germanicae spreto periculo, arma pro patria stringenda in sese ipsi conuerterint, et extero militi ad illam inuadendam et subiugandam aditum patefecerint. nec in postrema prudentiae parte numerari debet, quod recta de foederatorum rebus aestimatione facta Caesar potius sibi initio cunctandum, quam proelio decertandum duxerit; quippe cum ex huiuscemodi societatum seu foederationum natura optime conijceret, non diu consensionem inter tot ciuitates et principes ciuilis administrationis ratione dissidenteis duraturam esse, nec aequato ducum imperio et auctoritate salutaria consilia capi, aut tegi, et cum opus esset executioni demandari posse prospiceret. cumque prae cipuum foederis robur in ciuitatibus consisteret, quarum pecunia militem ali et bellum duci oporteret, sic iudicabat, ita plebis ingenium esse, vt omnis morae impatiens, si diutius trahatur bellum, illico cunctationem, quae plerunque necessaria est, ambitioni aut praeuaricationi ducum tribuat, et belli pertaesa tandem denegatis collationibus a societate discedat. tantum virtute et prudentia sua efficere potuit Caesar. sed et multa fortunae debuit, morte absumptis fere eodem tempore duobus potentissimis regibus, quibus nec facultas nec voluntas deerat, si diutius vixissent, illius victorias retardandi. certe Franciscus Saxoni paullo ante mortem C aureorum millia, totidemque Hesso clam numerari iusserat. et iam ante per Petrum Strozzium Catharinae nurûs cognatione proximum virum strenuum et opulentum, quod pace cum Caesare facta, ipse non posset, CCC aureorum millia foederatis vt numerarentur, curauerat, persoluta Strozzio magna pecuniae summa, quam ei debebat. eamque ob rem Argentinensibus, Augustanis, et Vlmensibus fidem interponentibus Strozzius in castra Donauerdam ad duces superiore anno cum Io. Sturmio venerat, et de pecunia dependenda fidem obstrinxerat. verum vbi tempus venit, nusquam in Gallijs comparuit. quod astu cardinalis Turnonij factum foederati scripsere, viri praecipuae tunc apud regem auctoritatis et infestissimi ipsorum ob relligionem hostis, qui Strozzio difficultatibus propositis, et scrupulo de regis valetudine iniecto, non satis ei cautum esse persuaserat. nec dissimulari possunt maximi errores a foederatis admissi; qui cum primi in armis essent, si statim Caesarem totis viribus adorti fuissent, eum procul dubio imparatum, et adhuc inermem facile oppressissent. nec minus peccatum est ab ijsdem mox, cum Ratispona, quam facile capere poterant, et qua capta Caesatem Danubij possessione omnino deijciebant; omissa, Rainum et alia non tanti momenti oppida occupauerunt. inter errores et illud numeratum a Caesarianis, quod Neoburgum situ et pontis annonaeque commoditate praecipuum oppidum, quo conseruato omnia intra Licum, qui Augustam Vindelicorum alluit, ad vsque Monacum obtinebant; adeo debili praesidio firmauerint, III tantum relictis in eo vexillis, vt recedente sociorum exercitu oppidani statim eiecto praesidio aduenienti Caesari portas aperuerint. iam cum Caesar de mutandis castris et hoste insequendo consilium cepit, si diuiso hostium exercitu, neque enim aliter fieri poterat, foederati in equitatum fecissent impetum, haut dubiam victoriam, vti Caesariani fatentur, de hoste reportassent. post dissolutum autem exercitum maximus is Saxonis error fuit, quod capto Rocliciae Alberto non recta in Mauritium duxerit, quem post tantam cladem aut facile debellatum iri, si restitisset, aut tota Misnia cessurum apparebat. quam errorem altero longe maiore cumulauit Saxo, cum Tumsernum in Boemiam, Mansfeldium in inferiorem Saxoniam, attributa singulis exercitûs parte, misit; quo factum est, vt a Caesare sine pugna Albim transmittente nullo negotio oppressus sit. sic enim et recenti adhuc fama Franciscum ad Ticinum diuiso exercitu, et parte Albaniae duci Neapolim proficiscenti commissa, fusum et captum homines meminerant. huic victoriae fortuna Caesaris virtutem et prudentiam adiuuante partae defuit animus, qui ea moderate et sapienter vti sciret: nam cum nec ea mens Caesaris esset, nec vires, vt tot vrbes, populos, principes, quos insolita felicitate in ordinem coegerat, vi


page 116, image: s116

et praesidijs tenere, et Germaniae rempub. in regnum hereditarium transformare posset, reliquum erat, vt humanitate et clementia maiestatem et existimationem tueretur. verum cum super ea re variarent Castaldi et Albani sententiae, Caesar corrupto tot prosperis successibus iudicio, potius Albano, qui seueritate fructum victoriae conseruari debere sentiebat, assensus est, traductisque per totam Germaniam et Belgium integro biennio iniuriose captiuis, sub Hispanorum, quod inuidiam augebat, custodia, non triumphum ex victoria, sed truculentissimum odium ex triumpho reportauit. his accessit et priuata Mauritij offensio, qui quod ea, quae a Caesare sperabat, nondum consecutus fuerat, summa calliditate iniuriam dissimulauit, tempus opportunum scilicet opperiens, quo voti compos se et socerum vlcisceretur, et inuidiam, quam de oppressa Germania apud omneis ordines sustinebat, expulso Caesare et restituta patriae libertate aliquando dilueret. sane felicitatem eam diuturnam non fore viri rerum prudentes iam tunc ex eo coniecturam fecere, quod cum Caesar triumphanti similis Augustam ingressus, suborta subito Madrucianorum militum, quibus adeo fidebat, ob non soluta stipendia, seditione, Germaniae totius Victor in priuatam domum non sine vitae discrimine confugere sit coactus: nam cum ad tumultum ciues repente arma sumpsissent, vt praedam et rapinas a domibus suis prohiberent, Caesar qui furorem militum metueret, et ciuium fidem suspectam haberet, in magnis angustijs trium horarum spatio fuit: donec missis, qui inde ciuium duces continerent, inde milites stipendiorum promisione placarent, tandem seditio composita est. ibi mox Caesar, vt a relligione initium fieret, cardinali Augustano primarium templum restituit, ac quaedam alia sibi sumit, quibus lustratis et expiatis antiquum cultum instaurat. cetera omnia senatui et ciuibus permisit. Michael Sidonius Moguntini praesulis vicarius magni nominis concionator ei muneri praeficitur: et quia magna in templis solitudo erat, oblata pecunia tenuiores, vt adesse vellent, sollicitatos quidam scripsere. comitijs interfuerunt VIIviri omnes, ac noui illi in primis Adolphus Coloniensis, et Mauritius. aderant et cardinalis Tridentinus, Henricus Brunsuicus, Cliuensis, regina Maria, et Fr. Lotaringi vidua Christierna. Kal. VIIbr. facto comitiorum initio Maximilianus Austrius nomine Caesaris pauca praefatus est. multa deinde Caesar scripto (legebat illud quidam a secretis eius, sicut moris est) repetita superiorum annorum memoria, atque in primis conuentuum, quos Vormatiae ante biennium indixisset, et mox Ratisponam transtulisset, de egregia sua erga patriam voluntate disseruit; inuitum se nimirum ad arma compulsum, quorum iustam caussam prosperos successus habuisse eo impensius laetetur, quod ijs effectum videat, vt componendorum motuum expeditior in posterum se via a periat; cumque vel experientia constet, relligionis dissidium belli huius caussam extitisse, ob idque, ipsis principibus efflagitantibus Tridenti concilium, quod iam inchoatum sit, cogendum curauerit, cupere eius rei primam esse deliberationem. deinde de camera imperiali constituenda agit, cuius curam sibi permitti postulat, consultum sibi videri inquiens, vt numerus iudicum augeatur, propter litium frequentiam X additis, qui ius aequabile inter partes dicant. postremo priuatas coitiones et deliberationes sibi non placere testatur, quod eae ad inuidiam suam pertineant, quasi libertate suffragiorum adempta. de Turcicis auxilijs dilata actio in aduentum Ferdinandi fratris. iam enim Gerardus Veluicius, quem a Pannoniae rege Constantinopolim missum antea diximus, superiore mense redierat, pactus in quinquennium inducias. non eodem animorum sensu postulata Caesaris ab omnibus accepta sunt, in eo praesertim, quod ad relligionem spectabat. nam inter VIIviros, ecclesiastici, non alia ratione, quam per Tridentinum concilium, quod sine condicione vrgebant, relligionis dissidium componi posse existimabant. Palatinus vero et Mauritius ac Brandeburgici legati, non illud quidem repudiabant, sed vt liberum esset, neque Pontifex in eo praeesset: quinimo episcopis, qui interessent, iusiurandum remitteret; suis doctoribus decidendi aeque cum alijs facultas esset, atque vt decreta iam facta retractarentur, postulabant. ceteris placebat, vt synodus continuaretur, atque in ea Protestantes accepta a Caesare et Pontifice fide audirentur, seque decretis eius parituros vicissim fide


page 117, image: s117

data obstringerent. Gaesar vt sententiarum variationem omnino resecaret, XIII Kal. IXbr. scripto respondet, et vt omnes concilio se summittant, petit, priuatimque cum Palatino nuper reconciliato ac tremente adhuc minis agit: Mauritium vero, qui socerum liberatum vellet, spe iniecta eo conapulit, vt vterque rem ipsius arbitrio permicterent, cum sibi prolixe de Caesaris voluntate in relligionis caussa prius cautum esse dicerent. itaque VII Cal. IXbr. postulatis Caesaris se assentiri omnes profitentur. maius negotium fuit cum ciuitatibus, quae et relligioni periculum imminere, si se concilio subijcerent, iudicabant, et offensionem Caesaris minas adhuc spirantis subuerebantur. tandem interpellatae a Granuellano et Hasio, vt principum responsa corrigerent, inuidiae declinandae caussa modeste respondent, scriptoque tradito condiciones, in quas consensuri essent, explicant. modestia pro assensione a Caesare accipitur, et suppressa scripti mentione per Seldium respondet, sibi pergratum esse, quod ceterorum exemplo rem suae fidei permisissent. verum postea edito in eam rem scripto, condiciones ab ijs sunt expolitae, quas in probando a se concilio desiderarent: omnesque palam moniti, quod Caesaris postulatis consensissent, id eo factum esse, ne illustrissimorum principum sententias floccifecisse possent videri. Haec exeunte mense VIIIbri acta, cum Ferdinandus victor ex Boemia ac Brandeburgicus VIIvir Augustam primum venere. eodem statim tempore Caesar cardinalem Tridentinum Romam mittit, qui de rebus omnibus Pontificem certiorem faceret, et de concilioTridentum reuocando vrgeret. iam enim mense April. ante Caesaris cum Saxone congressum, Tridentinorum patrum maior pars Bononiam se contulerat. caussa obtendebatur, quod aer minus illic esset salubris. quod Hier. Fracastorius asseuerabat, ex eoque grauissimum contagionis morbum sub autumni tempus imminere Patres monuerat. is summus iuxta philosophus et medicus ac rerum caelestium inprimis peritissimus facile rem ita habere plerisque persuaserat, ad id, vti creditur, a Pontifice inductus: cui cum male cum Caesare ob quasdam occultas simultates conueniret, consultum visum erat, ex Germania synodum in pontificiae ditionis ciuitatem aliquam in Italia transferre. quod Caesar incepto adhuc bello neque dum confecto occupatus dissimulauerat: sed mox, vbi Augustam venit, auctor Principum senatu fuit, vt de reuocanda synodo Pontificem interpellarent. itaque episcopi Eid. VIIbr. datis ad eum litteris, quo in discrimine Germaniae salus versetur, exponunt, orantque, vt quandoquidem totos XXVII annos ob relligionis caussam nouis subinde motibus et seditionibus Germania concussa fuerit, cui malo remedium sanctius aut aptius, quam legitimum concilium, inueniri non potuerit, velit illud translatione paene dissolutum restituere: alioqui fore, vt ni aequissimis ipsorum postulatis annuat, aliae rationes atque consilia negotij huius expediendi ineantur. Cum haec quae modo retulimus scripta sunt, nondum de morte P. Aloisij cognouerat Caesar, quae in IIII Eid. VIIbr. incidit. eius caussas has fuisse accepimus. Paullus III, cui nihil suorum caritate proximius, triennio ante Parmam et Placentiam a Gallis olim conseruatas, demum ecclesiae ademptas, P. Aloisio attribuerat, Camertium principatu et Nepe dominio, quae contracto cum Octauio nepote et Margarita Austria matrimonio auus ipsis liberisque ipsorum concesserat, permutationis titulo in locum illarum ciuitatum vicissim ecclesiae attributis, cum pensione VIII OIO aureorum: id non sine contentione in consistorio actum, Io. Dominico Tranio cardinali magnae auctoritatis viro reclamante, qui specie libertatis, fauore collegarum sibi conciliato, ad summum sacerdotium hac via grassabatur: contra suadente Nic. Ardingello, qui paullo ante in cardinalium collegium allectus, ac tam recenti beneficio obnoxius Pontifici ac suorum libidini ancillabatur. rem grauissime tulit Caesar, quippe qui has ciuitates ad Mediolanense imperium pertinere contenderet: eaque de caussa Ioan. Vega, qui ipsius nomine legatum apud Pontificem agebat, actioni non interfuit. Margarita ipsa, quae Camertium et Nepe ditionem sibi et marito ereptam dolebat, id non satis aequo animo tulit, quippe quae de patris et soceri simultatibus, quorsum euaderent, anxia, siquidem permutatio valitura esset, in se, quam socerum, eas ciuitates transferri mallet. enimvero iam P. Aloisij fides Caesari suspecta


page 118, image: s118

esse ceperat, quod Fliscanae coniurationis particeps fuisse crederetur, atque ipsius Pontificis, quem Senensium imperio inhiare haut dubijs indicijs constabat. negotio confecto Pontifex Venetias, Florentiam, et postremo Mediolanum ad Vastium mittit; cumque vrgeret, vt id ratum haberet Caesar, ille primo excusare et tergiuersari, ad extremum dicere, suarum non esse partium, siquidem illae ciuitates ecclesiasticae ditionis essent, de his statuere; si vero ad Imperium pertinerent, non posse se in ditionis ac dignitatis imperialis praeiudicium eas alienare. qua ex denegatione offensio aucta animum Pontificis adeo exulcerauit, vt quamuis ad tempus iniuriam dissimularet, summissis ad bellum Germanicum tam florentibus copijs, mox tamen reuocato nepote Octauio, omnia consilia in id intenderit, vt Caesaris potentiam, quantum posset, in Italia labefactaret. sollicitatis inde Venetorum animis, et contracta cum Henrico nouo rege adfinitate, alieno se prorsus a Caesare animo esse ostendit. sub id tempus Guidus Vbaldus Vrbini dux, mortua vxore Io. Mariae Camertium vltimi ducis filia, Victoriam Farnesiam Pontificis neptim in matrimonium accepit. his adfinitatibus subnixo Pontifice apparebat Farnesios non diu quieturos, quin aut iniurias illatas vlciscerentur, aut accessione aliqua res suas locupletarent. auxit suspicionem, quod cum Caesar omni ope contenderet, vt Senas, a quibus metuebat, praesidio teneret, id palam Pontifex, qui et ipse Senensium imperio imminebat, praeoccupatis metu ciuium animis impediebat. itaquo ab illis vix tandem postea impetratum est, vt Didacus Mendosa cum praesidio in ciuitatem reciperetur, vrgente eam rem maxime Cosmo Florentinorum duce, qui si Caesarianum praesidium reciperetur, Senis se aliquando potiturum sperabat. hae simultatum caussae Caesari cum Pontifice et P. Aloisio intercedebant; quibus accessere et priuatae Ferdinandi Gonzagae Insubrum proregis inimicitiae, prioratu se Barulensi in regno Neapolitano a Pontifice spoliatum, et Soraniae marchionatu in agro Parmensi, castellisque aliquot a Gonzagae domo pridem possessis vi depulsum a P. Aloisio querentis. his odiorum fomitib. ad incendium excitandum facem intulerunt ex nobilitate subdita praecipui, priuatis et ipsi iniurijs a nouo duce irritati; quem alio qui sua vitia summe inuisum reddebant, recenti adhuc Cosmi Gerij episcopi Fauentini memoria, quem primo frustra blandicijs tentatum, ad extremum specie colloquij in secretius cubiculum seuocatum, ope seruorum, quamlibet renitentem, per vim compresserat, vnde ille ex maerore animi paullo post decessit. id vero pergraue nobilitati accidit, quod homo contaminatissimus longe diuerso a vicarijs siue Mediolanensibus siue Pontificijs instituto, qui procerum beniuolentiam, vt plebem in officio continerent, humanitate et liberalitate demerebant, contra in eos, specie aequitatis, quo plebis gratiam aucuparetur, vel ex leuissima caussa seuere animaduerteret; eo consilio, sicuti apparebat, vt summis capitibus, a quibus sibi metuebat, decussis in reliquos postea pro arbitrio statueret. iamque arces, quas ad firmandam potentiam Placentiae exstruebat, in eo erant, vt altera quidem vetus, in qua dux nouus domicilium habebat, in dies milite et omni instrumento bellico muniretur: altera noua, quae approperaro opere aedificabatur, ad summum iam prope fastigium esset perducta. princeps coniurationis fuit Ioannes Anguisciolae comes, qui mira animi prudentia et constantia difficultates omneis, quae se in huiuscemodi negotijs vulgo offerunt, vnus superauit. is communicato cum Camillo Pallauicino Scipionis F. consilio, cum virum recenti offensione iritatum facile in sententiam pertraxisset, de ceteris ducibus, qui in societatem tanti facinoris citra periculum admitti possent, egit: propositique a Ioanne Augustinus Landus Complani comes, et Io. Aloisius Confalonerius, quorum opera vtetetur, cum Camillus consilium de sociorum delectu laudaret, si quidem illi consensissent, Ioannes eorum compellandorum negotium sibi sumit: et quia cum Lando non ita arcta amicitia coniunctus esset, aemulatione quadam, quae intercesserat, eam diuidente, vt primo congressu de re tanti momenti sermones conferre posset, eum sibi prius adfinitate deuincire statuit. itaque per Hieronymum Camilli fratrem adfinitate cum Lando contracta, Ioannes primum Hieronymo, quid sibi mentis in ea contrahenda fuisset, aperit: quod cum ille approbaret, vterque Lando


page 119, image: s119

iam, post contractum matrimonium magis familiari effecto, rem detegunt, et iniuriarum, quas ille a nouo duce accepisset, reuocata memeria, virum generosum et sibi propter fortunae et diuitiarum amplitudinem magis in dies a teterrimo tyranno metuentem ad vindictam sumendam facile accendunt: cumque is Confalonerij electionem mire adprobaret, et vt Alexander Camilli et Hieronymi frater, qui Augustae Taurinorum exulabat, euocaretur, peteret, iam de conficiendi negotij ratione agi ceptum est. qua de re cum socijs sigillatim Ioannes contulit, ne si vniuersi saepius conuenirent, ex crebris coitionib. aliqua suspicio suboriretur. tanta vero erat de Ioannis virtute inter socios opinio, vt nusquam communicatis inuicem consilijs omnes consentientibus animis ipsius fidem secuti sint. cum id Gonzaga per Ludouicum castri-Godofredi dominum patruelem suum et Anguisciolae cognatione proximum resciuisset, occasionem auide arripit, et consociatis studijs, apud Caesarem crebris accusationibus P. Aloisium, vt res nouas in Italia molientem, atque ad Galli partes inclinantem traducit. Caesar cum primo haereret, ad extremum crebris nuncijs de periculo, nisi praeuerteret, admonitus, Gonzagae assensus est. scribunt tamen Caesariani eum de caede non consensisse; illa excepta, cetera comprobasse. sed peritis rerum aestimatoribus haut vero simile fit, coniuratos quidquam ausuros fuis se in eum, qui tam arcta adfinitate Caesari coniunctus esset, nisi Caesare ipso caedis conscientia obstricto, aut Caesarem existimasse coniuratos ducem viuum capere contentos fore tantis opibus et fauore subnixum, quem scirent, simul atque Caesaris satisfecisset, neglecto sociorum periculo libertatem, et cum libertate pristinam dignitatem, ipsius Caesaris beneficio recuperaturum. die condicta, interea et ostentis et nuncijs vndique certior fiebat P. Aloisius consilia de sua pernicio agitari, atque inprimis a Paullo patre admonetur, vt a IIII Eid. VIIbr. sibi caueret; astra enim ei cladem insignem portendere. siquidem ille Pontifex artrologiae diuinanti, quae de singulorum fortunis iudicat, valde addictus erat, ob idque Lucam Gauricum Geophanensem, aetate sua magni nominis astrologum, semper dum vixit, familiariter habuit, priuato colloquio et mensa dignatus, ac tandem Ciuitatensi episcopatu donauit. verum ea monita cum hactenus contempsisset P. Aloisius, iam appetente die. ex agro Cremonensi amici quidam ad eum scribunt, periculum ipsi imminere a coniuraris, quorum nomina detecturi sint, si quem ex suis fidum ad se mittat. qui nuncius misero exitium attulit. nam cum tunc primum de re toties nunciata et neglecta serio sollicitus esse cepisset, continuo Bartholomaeum Villa-clarae comitem, cui plurimum tribuebat, quemque paullo ante ditionis suae praefectum creauerat, ad amicos mittit, vt ab ijsde facto cognosceret, iusso interim ad se venire statim post prandium Alexandro Interamnate praecipuo militiae suae duce, vt de ea re sermones conferret: quod et coniuratos ad maturandum incitauit, et caedis facilius patrandae tanto defensore absente commoditatem dedit. ferunt, nec vanus rumor est, ducem iam de coniuratione certum, ceterum de personis ac loco ignarum, ad vetitas arteis, quas a patre, vt coniurati aiebant, edoctus familiariter colebat, postremo confugisse, et incantationibus euocatum daemonem de coniuratorum nominibus interrogasse, illum vero nihil aliud, quam vt diligenter in suam monetam inspiceret, respondisse, in ea quippe locum coniurationis et consciorum nomina reperturum: id vero tunc minime intellectum pro delusione habitum, quod facta caede verum fuisse compertum est. nam cum in antica parte Farnesianorum numorum scriptum sit, P. ALOIS. FARN. PARM. ET. PLAC. DVX, vocis, Placentiae, vbi caedes facta est, prima quattuor elementa Pallauicinos, Landum, Anguisciolam, et Confalonerium designasse. quod inter memorabilia magicae delusionis exempla merito recenseri potest. conuenerat primum inter socios, vt mane ducem in arce aggrederentur. nam extra, etsi res facilis factu esset, tamen verebantur, ne caede patrata arx in Farnesianorum potestate remaneret; et ciuitas in libertatem, qui coniurationis finis erat, ope Caesarianorum asseri non posset. mutata etiam hora, quod Anguisciola animaduertisset ducem mane consuesse ad nouam arcem itare, et lustrata ciuitate non ante horam prandij in veterem redire: id cum praecedenti Veneris die fecisset dux, veritus Anguisciola ne postridie idem repeteret, quod accidit, horam


page 120, image: s120

prandij socijs condixit, eo ordine, vt Landus cum Camillo et Alexandro Pallauicinis fratribus arcis portam, Confalonerius cum suis interiorem aulam occupandam sumeret. ipse cum mane ducem lectica vectum officij caussa praecedens per vrbem comitatus esset, illo in arcem reuerso, cum duobus comitibus in procoetone substitit, quasi ad cum mox a prandio ingressurus. igitur dilapsis post prandium ministris signo a Lando scloppi displosi sonitu, vti conuenerat, dato, pons pensilis ab ijs, qui cum Lando erant, reducitur, statione, quae ad portam erat, ipsorummet militum hastilibus arreptis facile obtruncata. cum vero Germani stipatores, qui in aula positis armis aleae intenti erant, itidem facile a Confalonerio et qui eum sequebantur oppressi essent, eodem tempore Anguisciola interius cubiculum irrumpit, miserumque hominem membris captum et inermem gladio transfigit, vix a Camillo Foliano et Capellato, qui forte aderant et enseis strinxerant, temperata iniuria. caede facta Hier. Pallauicinus claudus, qui cum delecta manu in ciuitate remanserat, vt si quid noui suboriretur, praesto esset, statim intra arcem a socijs accipitur. moxque foribus obseratis tormenti maioris ter displosi sonitu Caesarianis, qui a Gonzaga Mediolano, Ticino, et Cremona missi haut longe aberant, signum datur. cum interim plebs initio fremeret, coniurati de fenestra accurrentem multitudinem allo quuntur, et tyrannum se interfecisse ac patriam in libertatem asseruisse gloriantes, vt fidem facerent, cadauer catena suspensum e muro ostentant, et ad ludibrium aliquandiu agitatum in fossam praecipitant, addito elogio, quo nefandae libidinis crimen mortuo exprobrabatur. quo viso ingens animorum mutatio secuta est, plebe subito dilabente, et officinas, vt in pacata ciuitate, aperiente: Caesarianis mox auxiliaribus, quorum Ruscino dux, a coniuratis in arcem introductis, cum Farnesiani, qui superabant, de Placentia actum esse cernerent, Alexander Interamnas copiarum praefectus relicta sine praesidio arce noua, de Parmae conseruatione cogitare cepit; cumque ijs militibus, qui Placentiae merebant, sub vesperam discedit. eodem tempore Sfortia Fani Florae comes, qui tum forte in finib. Parmensibus erat, frustra a Gonzaga tentatus, vt Parmam, quae ad Mediolanense imperium spectaret, Caesari, in cuius clientela esset, traderet, in vrbem cum IIII OIO armatorum a ciuibus introducitur, quem mox Io. Angelus Medicinus legati Bononiensis vicarius conscriptis VI peditum signis secutus est. ita Parma Pontifici et Octauio nepoti, qui paullo post eo venit, ac deinde Pontificis nomine Camillus Vrsinus, conseruata est. Pontifex de morte filij nuncio Perusiae accepto, etsi de illa ante se et cognouisse et monuisse testatus, tamen, vt par erat, in illa aetate immodicum dolorem sensit: continuoque ad tanti sceleris vindictam conuersus consilia cum rege per legatos communicat: sed cum ille rebus imparatis contra potentem hostem et toc successibus elatum, dolori quamlibet iusto Pontificis non indulgendum esse censeret, alienum id tempus ratus, nullis persuasionibus, nullave inagnarum rerum spe a Paullo impelli potuit, vt quamuis iam consilia de bello apud se agitaret, tunc arma contra Caesarem sumeret. itaque Pontifex placandi Caesaris, quod reliquum erat, consilium cepit; quod cum per nepotes commodius fieri posse duceret, mittitur Iulius Vrsinus, qui Margaritae filiae et nepotum nomine Caesarem exoraret, vt Farnesios, quos in fidem accepisset, et adfinitate sibi iunxisset, tuendos susciperet, ac Placentiam ipsis per mortem patris detestanda fraude occisi ablatam restitui imperaret. benigne acceptum legatum Caesar eximijs suae beniuolentiae promissis onerat; quod ad Placentiae negotium attinebat, ad Granuellanum remittit, qui longea alio vultu et oratione cum Iulio egit, obiectis P. Aloisij mortui criminibus et insigni perfidia; quod homo, quem Caesar adfinitate sua dignatus esset, tanti beneficij immemor ad Galli partes transijsset: cuius perfidiae conscium fuisse ipsum Pontificem aiebat: neque enim patris iniussu tantas res moliri ausurum filium, quas sine illius opibus exequi non potuisset. exprobratum et legato, quod cum Octauius superiori anno cum florentissimo exercitu ab auo ad Caesarem missus ad visendum parentem in via deflexisset, P. Aloisius ei auctor fuerit, vt omissa Germanica expeditione contra Mediolanensem ditionem omni tunc fere praesidio destitutam arma vetteret; fore enim, vt Caesare longinquo et difficili bello implicato,


page 121, image: s121

et Gallis tam propinquam opem deferentibus nullo negotio res confici posset. quod cum Octauius facere recusasset, hoc anno paullo ante mortem eadem consilia cum Ioan. Bellaio cardinali, quem Romam proficiscentem honorificentissime acceperat, retractauerit. refricata et Genuensis coniurationis memoria, de qua tamen nunquam certo constitit, Apollonio intimo ducis scriba et omnium arcanorum et libidinum conscio, qui hero occiso captus et Mediolani diu in carcere asseruatus, postremo viuus in fouea defossus perijt, vt ipse Gauricus scripsit, tormentis saepius subiecto, et herum suum aut auctorem Ianetini caedis, aut omnino conscium fuisse semper constan tissime pernegante. cum contra Parmam Caesar reddi postularet, et compensationem amplam vltro offerret, ea non accepta Iulius cum Caesaris litteris peramanter scriptis, re nihilominus infecta, ad Pontificem reuertitur. id initium fuit litteras inuicem dandi: quo officij genere vterque post P. Aloisij necem abftinuerat. rursus semel atque iterum Iulius ad Caesarem mittitur, qui de Placentiae restitutione eum vrgeret; quam cum ad ditionem ecclesiasticam pertinere pernegaret Caesar, Iulius contra et Placentiam et Parmam, postquam oppigneratae fuissent, ex nouo foedere in Ecclesiae Romanae ditionem translatas diceret, Caesar foederis tabulas exhiberi postulat, laetitiam animi prae se ferens, si sibi ex foedere facultas daretur, qua sine inuidia rerum Imperij alienatarum Farnesijs, quos filiorum loco habeat, gratificari posset. sed cum tabularum tantum exemplum exhiberetur descriptum ex codice in Hadriani mole adseruato, in quem iura R. E. referri solent, et se eius minime memorem Caesar diceret, quippe quod se iuuene cum Clemente VII transactum fuisset, res ad Didacum Hurtadum Mendozam reipub. Senensium praesidem, remittitur. Iulius rem confectam existimans Senis Mendozam adit, et cum eo Romam proficiscitur. ibi cum archetypum Caesaris manu subscriptum non exhiberetur, Mendoza re cum iuris consultis deliberata fidem nullam habendam tabulis respondet, inscio Caesare aut ipsius legato non adhibito descriptis. ita ludificatus Pontifex ad consilia cum Gallis omissa tandem redire compellitur. interea Gonzaga, qui ad Laudem-Pompeij substiterat, Placentiam venit, et ciuibus in verba Caesaris iurare iussis, post quatriduum exanime ducis corpus, quod ad omne iniuriae et contumeliae genus in vijs expositum horrifico spectaculo inimicorum ac plebis oculos huc vsque pauerat, eius iussu terrae mandatur. capta moxa Gonzaga Sandoninium et Valliclarium antea Fliscanae ditionis oppida in agro Parmensi. alia parte Hieronymus Pallauicinus Curia-maiore occupata arcem oppugnabat. multa alia castella, vt in tali rerum perturbatione, a priuatis dominis sine belli denunciatione armis insessa. Rupes alba et Fontanella magni momenti castella a Gonzaga tentata, sed irrito conatu. munitum Sandoninium, et Guelfi-castellum Parmae proximum: iamque III OIO peditum et CCC equites in armis habebat Gonzaga, nec Octauius interim cessabat, cum inter eos pactae induciae, quod appetente hieme, et continuo atque insolito imbre paene agris mersis, ad haec intumescentibus passim fluuijs et extra ripas se diffundentibus, sub dio stare et castra metari nonliceret. in Etruria praecipue ab illa inundatione damnum datum, ac Florentiae maxime, vbi Luciae Fanum ac pleraeque domus Magnolorum podio subiectae solo vi torrentium aquarum quassato euersae sunt; cum eodem anno prid. Eid. VItil. in vicinis montibus exorto subito imbre tanta violentia per subiectam vallem aqua decurrisset, vt dirutis fluuiorum aggeribus improuisus per crucis portam irrumpens, et saxa atque auulsas arbores secum trahens, ciuitatem paene totam submergeret, furiali vento tanta vi aquam rapiente, vt nulla ope humana resisti posset. vtrumque loco prodigij habitum, et decretae publicae supplicationes ad iram numinis auertendam. cum in eo esset Pontifex, qui se a Caesare promissis ludificari, a Germanis odio haberi, ab alijs principibus propter decrepitam aetatem contemni cerneret, suorum fortunae metuens, si incompositis rationibus decederet, de restituenda ecclesiae Parma, et Camertium ditione Octauio nepoti cum CCC aureorum millibus, resoluta permutatione, rursus concedenda, quod minore cum inuidia et sua et suorum fieri posse existimabat, cogitare cepit; sic enim fore iudicabat, vt eadem opera gratiam ab ecclesia Romana iniret, et suis munimentum


page 122, image: s122

quaereret. verum Octauius, qui speraret se aliquando cum Caesare, quicumtanta necessitudine esset coniunctus, transacturum, nunquam adduci potuit, vt Parma excederet. interim, dum Caesaris animus placaretur, se veluti in regis tutelam dedit, a quo et conchyliati torquis honore ornatus, et L hastatorum equitum praefectura donatus est. sub id tempus cardinalis Tridentinus IIII Eid. Xbr. Romam venit, et in frequentissimo cardinalium Senatu coram Pontifice Caesaris studio et ingentibus pro ecclesiae pace laboribus dilaudatis, quo se principes Germaniae synodi Tridenti congregatae decretis summitterent, rogat inprimis, vt Patres, qui Bononiam Caesare inconsulto migrauerant, Tridentum reuerti iubeat; deinde legatos in Germaniam mittat, de quorum sententia ad exitum vsque concilij formula et modus recte viuendi in ecclesia perscribatur, et abusus, qui in ordinem ecclesiasticum irrepserint, corrigantur: postremo, quod ad Pontificis offensionem et contemptum iussus est addere, consideret et statuar, si concilij tempore contingat ipsum decedere, vtrum eligendi potestas ad Patres in synodo congregatos, an ad Cardinaleis, qui istic sint, pertineat: iure enim plerosque metuere, ne si res forte ad eum casum deuenerint, ex illa occasione nouis turbis ansa praebeatur. V post die, et XIX Kal. Ianuar. Mendoza Caesaris legatus eadem eodem in loco repetit, et insuper addit, ni Pontifex quamprimum satisfaciat, aut si res excusatione vel dilatione proteletur, in mandatis se habere, vt coram ceterorum regum et principum oratoribus palam synodum vitij arguat, et vniuersum astantium cetum contestetur. eodem die in consistorium introducitur Carolus Lotaringius cardinalis Guisianus, qui longa et ornata oratione, laudato primum Franciscum nuper de mortuo, Henrici noui regis egregium erga sedem Romam studium et voluntatem supra modum extulit, qui nihil antiquius habuerit, simul atque regnum iniuit, et parentis optimi manibus parentauit, quam vt suam erga summum Pontificem obseruantiam hoc solemni officio testaretur. dein repetita meritorum Franciae regum memoria, qui primas in tuenda relligione et protegendo Pontifice partes semper tenuerint, eoque nomine merito primum locum inter reges Christianos obtineant, huc se missum dicit, vt potentissimi regis primogeniti ecclesiae filij et gentis Christianae antesignani nomine se et sua ecclesiae more maiorum summittat, et opes ac facultates omneis pro illius ac Pontificis salute ac dignitate conseruanda polliceatur. sacris legibus esse cautum, vt statim ac summum hoc sacerdotium inierint Pontifices, amicitiae firmandae caussa legatos in Galliam mittant: Henricum vicissim inito nuper magistratu eodem officij genere defungi voluisse, simulque monere, vt nascentib. factionibus, quae magnas ex paruis initijs plerunque vireis acquirant, se opponat: neque enim latere Pontificem, in quas se olim nimia securitate Ioannes XIII, Gregorius VII, et Paschalis III calamitates induerint, ac postremo Alexander III, donec eorum successores ope Gallorum ereptam ab Imperatoribus auctoritatem recuperauerint. id a Guisiano additum, vt in Pontificis animo Caesari infenso vulnus caede P. Aloisij acceptum refricaret, et cum ob concilij translationem offensiones cottidie inter eos crescerent, vtriusque inimicitias ad vsum et compendium nostrum conuerteret. cum instarent Tridentinus et Mendoza, vt Pontifex ad postulata responderet, ille per Blosium ea esse huiuscemodi dixit, de quibus fratrum cardinalium sententias vellet exquirere. itaque rein quaestionem proposita, alij salua pontificiae auctoritatis maiestate Caesari, quantum fieri posset, indulgendum esse existimabant; alij quod non satis idoneea Caesare et Ferdinando fratre Germanos concilij decretis parituros caueri dicerent, contrariam sententiam tuebantur, neque concilium loco, hoc est, Bononia moueri debere censebant: alij denique ad Patres, qui Bononiae essent, rem integram deferendam esse. hanc vt mediam opinionem Pontifex amplexus legatis respondet, velle se ad Patres, qui Bonodiae sint, referre, et ad ceteros Christiani orbis principes perscribere. quod eo consilio faciebat, vt cum plus de Placentiae restitutione, quam concilij exitu angeretur, moram tantisper concilio interponeret, quo vsque Caesar Placentiam restituisset. itaque priuatim cum Tridentino agit, planeque se Caesari de concilio transferendo minime satisfacturum declarat, nisi prius sibi a Caesare de


page 123, image: s123

Placentia fieret satis; quod vereretur, ne hoc impetrato Caesar Germanorum beniuolentiam demereretur, et Germanicarum opum potens, se neglecto, cuius gratia amplius non egeret, promissa, de Placentiae restitutione siue compensatione, minime praestaret. igitur re infecta Tridentinus ad Caesarem redit, relicto Romae Mendoza, qui contra Pontificem Caesaris nomine protestaretur. XX tamen dierum spatium Tridentinus in Pontificis gratiam sibi dari postulauit, quo Caesar de re tota certior factus, quid suae voluntatis esset, denuo ad Mendozam perscriberet. ne quid interea turbarum in regno Neapolitano exoriretur, Mendoza exules, qui Romae erant, et a Farnesijs sollicitabantur, monet, vt domum redeant: omnibus quippe, praeter XX priore seditione, et XV altera exceptos, offensionum praeteritarum gratiam factam esse; et quod ad exceptos attinet, iuri sistant se; treis enim iudices delectos P. Toletani proregis partibus haut quaquam obnoxios, qui de caussa illorum cognoscant. ita pro tempore motibus Neapolitanis obuiam itum est. Pontifex biduo post Mendozam in Senatu auditum, ad Patres, qui Bononiae erant, atque Io. Mariam Montanum legatum primarium litteras dat. ille, vt erat praeceptum, conuocatis in consilium Patribus ex eorum sententia rescribit: visum ipsis, maxime pertinere ad synodi contemptum, quod cum legitime concilium Tridento Bononiam sit translatum, monitique sint omnes peramanter eo die, quo decretum de translatione factum est, vt ad iter se accingerent, aliqui tamen sint, qui ibi pertinaciter remanserint: igitur de reditu deliberari non posse, priusquam ij, qui Tridenti sint, Bononiam veniant, ac socijs sese coniungant, concilijque potestatem agnoscant: petere insuper, vt ante caueatur, fore, vt Germania se synodi decretis summittat, quae vel iam facta sint, vel deinceps fient, ita vt a nemine in dubium reuocari possint: caueatur item, non futurum populare concilium, vt tuto libereque ibi possint commorari, et cum visum fuerit, illinc discedere: liceat item Patribus, si ex iustis caussis maiori parti videbitur, alio concilium transferre: denique cum apparebit ijs caussis; ob quas conuenerint, satisfactum esse, liberum sit Patribus concilio finem imponere. IIII Kal. Ianuar. recitatae sunt litterae, praesente Mendoza, addita Pontificis oratione egregiam suam et sanctae sedis voluntatem erga Caesarem et Germanicum imperium testificante. cum Mendoza in eo esset, vt mox protestaretur, intercessit cardinalium collegium, ab eoque impetrauit, vti protestatio differretur, quoad responsum hoc Caesari renuntiatum esset. nec interea a cura rerum ciuilium quiescebat Pontifex; cumque Alexander Vitellius ab Octauio Parmae gubernator impositus, Caesaris, in cuius ditione amplum patrimonium obtinebat, et Pontificis ac Farnesiorum, quibuscum arctissima necessitudo ei intercedebat, offensionem vereretur, ideoque in eo negotio se tepidiorem praeberet, Pontifex Camillum Vrsinum magni nominis ducem in eius locum suffecit, Iuliumque Vrsinum cum copijs ad regni limitem misit, quoniam inibi Ascanium Columnam et Sulmonis principem in armis esse audiuerat. Perusiam etiam praesidio firmauit: cum Gallis lente agebatur, nam et illi ingenio aut aetati Pontificis parum fidebant: et Pontifex non magnum in eorum amicitia praesidium collocabat quos difficili contra Anglos bello implicatos videret.



page 124, image: s124

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER QVINTVS.

KALEND. Ianu. anni sequentis, qui fuit huius seculi XLVIII, Pontifex ad Germanorum episcoporum litteras Augusta ante XVIII Kalend. Octobr. datas respondet, laudataque ipsorum pietate, quae sua egregia fuerit in relligionis caussa voluntas et studium, repetita superiorum temporum memoria, exponit: in id a se nimirum indictum concilium, qui optimus et sanctissimus dissidiorum de relligione componendorum modus sit, primum Mantuae, dein Vicetiae, ac postremo Tridenti; quod paucis ab hinc mensibus se inscio ex Patrum decreto, penes quos id iuris esse non ambigatur, Bononiam non ita longe a Tridento translatum sit: nihil vero sua referre, Tridenti an Bononiae celebretur, neque recusare, quin Tridentum rursus reuocetur, modo assentiantur Patres, et ordine omnia atque ex ecclesiae dignitate fiant. ideo se ad eos misisse; quid Patribus visum fuerit, re in deliberationem deducta, ex litterarum exemplo, quod nunc mittat, ipsos cognituros. eadem de re cardinalem Tridentinum et Mendozam Caesaris nomine apud se egisse; cuius vtriusque postulata cum ipso rum litteris congruerent, non prius ad ipsos scribere voluisse, quam Caesari eadem opera responderet. igitur quid postulent Patres, antequam de transferendo rursus concilio agatur, vt attente considerent, et ipsi super ea re Bononiam consultaturi veniant, aut legatos mittant, obnixe rogare. quod vero extremis suis litteris addant, nisi prius concil. Tridentum reuocetur, fore, vt alia consilia rei expediendae ineantur, id se minime reformidare, abunde sibi conscium nihil in se desiderari posse; neque de Caesare autipsis, quorum perspecta sit integritas et explorata constantia, quidquam sinistri suspicari posse: si qui tamen sint, qui spreta Romanae sedis auctoritate id tentare audeant, eorum se vicem dolere potius, quam inaneis conatus metuere: itaque hortari, vt ecclesiae paci consulant, nec, remota ab eius dignicate consilia in suis conuentibus agitari patiantur. cum in eadem sententia et Pontifex et Bononiae Patres persisterent, Mendoza Romae petito Senatu coram Pontifice, adhibitis etiam exterorum principum oratoribus, atque eodem tempore, hoc est, XV Kal. Febr. Franc. Varga et Martinus Velascus Caesaris legati Bononiam missi de synodi vitio ac defectu professi sunt; atque ibi quidem cum Varga Caesareum diploma, quod non ad concilium, sed ad conuentum Bononiensem dirigebatur, in consessu exhibuisset, Montanus concilij praeses a Pontifice delectus, cum XL circiter tam episcopis quam eius ordinis proceribus. Vargam interfatus, Cum haec quae affers mandata ad hanc sanctam synodum minime pertineant, si vos super ijs audiuerimus, vel quidquam ad ea responderimus, ea cautione accipi debere intelligimus,


page 125, image: s125

vt ea res in posterum fraudi ne sit nobis; liberumque sit Patribus, qui huc conuenerint, concilium iam inchoatum persequi, et in contumaces atque auctoritatem eius detractanteis poenas sacris legibus definitas decernere. cum Varga in acta publica referri postulasset hoc ipsum, quod interpellatus esset, quo minus ipse prior verba faceret, fiduciariarum litterarum, quas Montanus vidisset, hanc summam esse ait, vt Patres, qui istic sint, Caesaris nomine obtestentur, quo mutata sententia decretum de synodi translatione mutent, et Tridentum denuo se conferant. heic rursus interfante Montano, et omnia legitime a Patribus facta inclamante, quae non nisi magna cum imminutione auctoritatis ecclesiae in dubium vocari possint, ideoque vt liceret ipsis cum bona Caesaris gratia in sententia perstare, legatos magna constantia obtestante, Varga mandati litteras recitat, Velascus vero protestationis formulam coram omnib. perlegit, qua exponebatur, quanta contentione Caesar a Leone, Hadriano, Clemente concilij celebrationem efflagitasset; vt id postremo a Paullo impetrauerit, quod Mantuae primum, dein Vicetiae, tandem Tridenti indictum sit, quo commodius Germani, quorum praecipue caussa agebatur, eo venire possent: vt omni studio interea cum Germaniae principibus ac ciuitatibus egerit, vt concilio, quod ipsis postulantib. indicendum curauerat, se summitterent: quosdam tamen esse, qui se pro R. sedis legatis gerant, qui Pontifice inconsulto, vt ipsi aiunt, certe inscio Caesare, temere et ob friuolas caussas Bononiam illud transtulerint, dum Caesar interea bello Saxonico distineretur; quo feliciter confecto, cum consentientibus omnium votis res illius labore et industria eo adducta esset, vt ex oecumenicae synodi sententia dissidijs de relligione finis imponeretur, Caesarem multoties per litteras et internuncios cum Pontifice egisse, vt iuberet Patres Bononia Tridentum reuerti: alioqui verendum esse, ne principes ac ciuitates, a quibus vix tandem nuper in comitijs Augustanis extortum sit, vt sine vlla condicione concilij decretis se parituros esse promitterent, mutato conuentûs loco, vna et ipsi sententiam mutent. missum ea de caussa Romam Cardinalem Tridentinum, et Mendozae negotium datum, vt Pontifici et cardinalium senatui ista explicaret, ac Caesaris et totius Imperij nomine, vti concilium Tridenti continuaretur, oraret: Pontificem autem ad eos, qui Bononiae sint, rem detulisse: a quibus ex compacto, vti verisimile est, vario, subdolo, et captioso responso accepto id actum sit, vt ipse parum apte et idonee legatis responderit, sed tergiuersando et procrastinando satis ostenderit, se parum de rep. Christiana sollicitum esse: nam quae afferuntur translationis caussae, scilicet febriculae cuiusdam et aeris vitium, commenta esse medicorum pretio corruptorum: id videre omneis quorsum pertineat: nimirum, vt cum Bononiam in medio Italiae positam et pontificiae ditionis vrbem Patres migrauerint, sine consensu Caesaris, cui conciliorum vniuersalium cura commissa est, aut concilium omnino dissoluatur, nequaquam eo venientibus Germanis, aut ad Pontificis et illorum, de quibus Germani conqueruntur, arbitrium peragatur. rogare igitur vehementer Caesarem, ne tot pro rep. exantlatos labores, tot magno suarum rerum ac valetudinis damno profectiones susceptas, tot sumptus in eam rem factos inutiliter perire sinant, vt qui locus concilio destinatus sit, ad eum redeatur: iam enim tuta et pacata esse omnia: si recusent Patres, se Caesaris nomine et iussu, synodi translationem hanc friuolam et illegitimam, quaeque in ea fient, nullius esse momenti profiteri: insuper responsum illud Patrum ineptum esse, et figmentis plenum testificari: et quae ex eo postea detrimenta resp. sit acceptura, non Caesari, sed ipsis tribuenda, quorum in potestate minime sit, citra consensum Caesaris concilium transferre: quia vero ab ijs salus publica negligatur, Caesarem, vt ecclesiae propugnatorem decet, quantum per iura et sanctorum Patrum leges licet, et reip. Christianae expedit, eius curam suscepturum. his recitatis, protestationis formulam exhibet Velascus, et vt in acta publica referatur, petit. tum Montanus de voluntate Patrum multa grauiter elocutus, iniuriam sacrosancto huic coetui fieri queritur, Deumque testatur, se paratos extrema quaeque ac mortem denique potius oppetere, quam adeo pernicioso ecclesiae exemplo pati, vt ciuilis magistratus pro arbitratu synodum cogat: Caesarem quippe non dominum aut magistrum,


page 126, image: s126

sed ecclesiae filium esse: se vero et collegas, qui adsint, R. sedis legatos esse, penes quos ordinandi et transferendi concilij ius sit; neque tamen recusare, quin Deo inprimis, dein et summo Pontifici suae legationis rationem reddant; quod ad protestationem attinet, ei intra paucos dies responsum iri. Dum haec Bononiae aguntur, Mendoza Romae facta contestatione, vti diximus, Senas, quibus praeses a Caesare impositus fuerat, reuertitur, et inde Plombinum profectus, negotio de Plombino Appianis veris et antiquis dominis adimendo finem postremo imposuit. Plombinum et in eius territorio Burianum, Scarlinum, et Suberetum praecipua castella, atque adeo Iluam insulam in Tyrrheno mari ferri fodinis nobilem ad Caesaream iurisdictionem pertinere non ambigitur. ea in Appianorum familia iam ab illo tempore fuêre, quo Petrus, cui Gambacurtae nomen, post Ioannem Agnellum, res Pisanorum, in quorum ditione Plombinum erat, discordijs ciuilibus labefactatas in saeuissimam seruitutem redegit. huius temporibus circa annum OIO CCC XC celebratur Iacobus Appianus ab Appiano in ora Pisana pago cognomentum adeptus, vir ingenio nobilis, qui primum sub Petro scribae munus obijt. postea ortae inter eum et Petrum capitales inimicitiae, quarum exitus fuit, vr Petro cum filijs a Iacobo occiso, hinc distrahente ciueis Florentinorum rep., inde Galeatio Vicecomite ac Senensibus arcto foedere cum eo coniunctis, opera Iacobi Pisae in Galeacij potestatem deuenirent; qui vt Iacobo gratiam rependeret, Plombinum, cum omni illo territorio ei emancipauit. ab hac origine Appianorum gens fluxit, qui fuêre, Iacobus ille, de quo locuti sumus, et Gerardus Iacobi F., cui successit Iacobus II, huic Emanuel, quem Iacobi III, IIII. V, ordine ex eadem famiha secuti sunt. hic postremus Ioannis Cardinalis Saluiati sororem in vxorem duxerat, et in rebus suis sororij consilio praecipue vtebatur: quod Cosmum Florentinorum ducem maxime angebat, qui sciret, Saluiatos, quamuis arctissima necessitudine secum coniunctos, praeualente apud eos patriae libertatis amore, a rebus suis alieno prorsus animo esse. itaque omni studio enitebatur, vt tanti momenti oppido et territorio potiretur; iamque a Ferrando Appiano, vt paulatim in Plombinensi ditione pedem poneret, aluminis fodinas conduxerat: cottidieque Caesarianos ministros sollicitabat, vt Senarum securitati prospicerent: Plombinum enim huiuscemodi esse, vt Etruriae totius intersit, illud in Caesaris potestate esse, aut eius, qui Caesaris partium studiosus sit, propter praetensam littori vicino insulam Iluam, quam si quis in potestate habeat, is toti orae maritimae immineat: id ante quinquennium experientia fuisse cognitum, cum Hariadenus Ahenobarbus Massilia rediens huc classem subduxisset, et Gallis eo receptum tutissimum esse exemplo suo docuisset: eam igitur, et arcem Plombini sedulo muniendam atque praesidio firmandam. in eam rem CL aureorum millia numerari iusserat Cosmus: qua pecunia accepta Caesar fidem interposuerat de ea reddenda, aut de Plombino eiusque territorio in Cosmi manus consignando, prius compensatione illius Iacobo tradita. sub id tempus cumis mortuus esset, relicto Iacobo VI puero in matris tutela, Cosmus rem confectu faciliorem ratus nouis suspicionibus Caesarianorum animos exstimulat: Petrum Strozzium in Taurinis delectus habere, et Leonem fratrem Capuae priorem Massiliam cum triremibus redijsse, quo Othobonus Fliscus nuper conuolauerit, vt cum classe propediem in Iluam descendant, et res nouas in Etruria moliantur: redijsse etiam nuper e Gallia Carolum Vrsinum Anguillariae comitem multis honoribus cumulatum cum VI triremibus. itaque Mendoza iussu Caesaris cum vidua agit, et omnino insulam muniendam esse demonstrat: quod si non possit suis opibus, videri e re Etruriae esse, vt iustam a Caesare compensationem accipiat, et totius ditionis possessionem ei tradat. illa primo renuere, et misso Hieronymo mariti ftatre summopere Caesarem orare, vt antiqui patrimonij possessio filio conseruaretur: postremo vt Gaesari aliqua ex parte satisfaceret, Didacum Lunam cum Hispanorum praesidio in Plombini arcem recipit, a quo postmodo arce expulsa, et in vrbe habitare cum filio coacta est. interea Cosmus Caesarianos vrgebat, vt aut pecunia exsoluta die dicta redderetur, aut promissa repraesentarentur. igitur re a Mendoza cum Gonzaga Ticini, quo ad eum venerat, communicata, Cosmo muniendi


page 127, image: s127

Portûs ferrati, sic vulgo praecipuam in insula vrbem vocant, facultas datur. Ilua a continentis promontorio, (vbi hodie Plombinum, olim paullo supra ad occidentem Populonia erat, quae nunc portus-Baratus dicitur) X circiter milliarium spatio abest, interiacente Pandataria deserta fere et nullis operibus munita insula Agrippinae exilio solum nobilitata. in Ilua portus est nauium maxime capax, cui duo colles imminent, quos ex consilio Io. Baptist. Camerini, muniendarum arcium peritissimi architecti, Cosmus erectis castellis firmauit, atque humiliori quidem, a propugnaculorum forma, quibus tanquam radijs vndique se porrigentibus, cingitur, Stellae nomen; editiori, quod alteri tanquam praedae accipiter incumbit, Falconis datum est. tertium propugnaculum in portûs faucibus aedificatum est quia linguae specimen referat, Lingula appellatum. ea quod a se in uicem longius distarent, muro coniungere instituit, vt eo magis et portum et vrbem securam redderet, tecto milite, et inde tutius, cum opus esset, vltro citro que ad arces comeante. magna operum vi et insolita celeritate festinatae munitiones, iampridem lecto milite et prouisis rebus omnibus ad eam rem necessarijs, quae Populonia, Campilia, et Liburno, vbi Cosmus ipse substiterat, comportabantur, vt intra XV dierum spatium castella ad eam altitudinem perducta sint, vt portum ab incursio nibus tutum praestare possent. id grauiter tulere Genuenfes, parumque abfuit res a tumultu domestico, plebe proceres incusante, quod rem tanti momenti nimia securitate neglexissent, ignauiam etiam ipsis exprobrante, qui arcem in oculis suis vrbi veluti imponi paterentur. itaque multi censebant, non expectandum diutius, sed manu armata quamprimum in insulam, ad disturbandas operas et solo aequandas munitiones, inuadendum esse: sic enim fore, vt portus et insula, destructis propugnaculis in eorum potestate sit, qui maris potentes sint, liberaque Tyrrheni maris nauigatio omnium sit, quam nouus in Etruria exortus dominus sui iuris facerc arcibus impositis contendat, verum eorum impetum auctoritate sua repressit Andreas Auria, vir prudenti iuxta et mitti ingenio, cum diceret, Cosmum minime insulam sibi vindicare, sed eam iussu Caesaris muniendam suscepisse. missi tamen legati, qui ea de re apud Caesarem expostularent, et CCC aureorum millibus oblatis insulam sibi dari peterent: interea cum Saluiata vidua egerunt, vt CL aureorum millibus acceptis, quae muniendis Plombinensis ditionis arcibus impendi oportere Mendoza dictitabat, oppida, et filium eorum dominum, fidei suae committeret. nec illa odio Cosmi abnuit: nam et filium Genuam amandauit, et apud Caesarem se Genuensium fidem potius, quam Cosmi secuturam testata est. verum Cosmus, qui astu, et sparsa de Gallorum molitionibus fama, rem sibi feliciter succedere hactenus cerneret, ex occasione cepcum negotium ad exitum tandem perduxit. cum enim cum forte Leo Strozzius cum XX triremibus Massilia soluisset, accidit, vt eodem tempore Orbitelli, quod Cosam olim fuisse autumat Onufrius Panuinus, alij rectius meo iudicio Vetulonium, populus seditione orta ob militis Hispani proteruiam contra praesidiarios arma sumpserit. quod cum ex compacto factum Caesarianis ministris persuasisset Cosmus, aucta de Gallorum consilijs suspicione, tantum apud eos potuit, fortasse etiam munerum spe corruptos, vt Plombinum et reliquas arceis in eius manus consignandas Mendoza ex Gonsagae consilio decerneret, traditis etiam tesseris, quos Io. Luna penes se habebat. Lucas Antonius Cupanus Cosini nomine arcium armis firmandarum curam suscepit, Mendoza et Didaco Luna, qui Plombini arcem praesidio tenebat, amplissimis praemijs, vt Hadrianius scribit, remuneratis. interea Iacobus Appianus a Genuensibus persuasus ad Caesarem adit; quem Adamus Centurio praecipue inter ciueis suos auctoritatis aliquot diebus praecesserat; ij, iam inuidia ex multorum aemulatione Cosmum apud Caesarem praegrauante, facile a Caesare impetrant, vt rescissa Gonzagae et Mendozae cum Cosmo transactione Plombinensis status cum arcib. et munimentis rursus Mendozae, vti prius, committeretur: neque enim aequum aut iustum esse, vt legitimus dominus nondum accepta compensatione bonis expelleretur, in eius commodum, qui alieni cupidus nihil iuris in his habeat. haec Caesari a Dominicano quodam, qui eum peccata secreto confitentem


page 128, image: s128

audiebat, sepius inculcata; quibus accessere Centurionis plena prudentiae monita; si Cosmus in eorum bonorum possessione remaneret, Auriam, qui Caesaris auctoritatem Genuae tuebatur, magna apud suos inuidia laboratum dictitantis; qua fieri posset, vt exules alienatis populi erga Auriam studijs multitudinem in suas parteis pertraherent, ex eoque rerum in ciuitate no uandarum occasionem caperent. ita Plombinum et Ilua Caesarianis reddita, et triennio post rursus Cosmo tradita, quae deinde anno huius seculi LVII per Philippum Hispaniarum regem a Cosmo certis condicionibus recepta, et Iacobo vero domino restituta sunt. iamque a contestatione per Mendozam in cardinalium Senatu facta mensis effluxerat, cum Pontifex Kal. Feb. accurato et artificioso scripto respondet, ex ea contestatione se initio magnopere commotum et incredibili dolore affectum fuisse: quippe cum res sit pessimi exempli, neque hactenus vsurpata, nisi ab ijs qui ab Ecclesiae obsequio atque adeo relligione ipsa defecerint; quod tantum abest, vt de Caesare credere vel vllo modo suspicari velit, vt potius eum, legitimam ecclesiae potestatem detrectanteis, ad officium reducturum, et in eos seuerissime animaduersurum speret: quod cum bello nuper, in quo pontificijs praecipue copijs adiutus est, confecto ostenderit, mirari se eo magis Caesarem pro tanto beneficio tam disparem gratiam rependere. verum se summo illo dolore postea leuatum, postquam mandati formula inspecta deprehenaum est, Mendozae minime datam facultatem, vt contra Pontificem et cardinalium Senatum protestaretur, sed legatis tantum Bononiam missis, vt coram Patribus, qui illic sunt, agerent, iniunctum fuisse: itaque mandati fineis egressum esse Mendozam, et modestissimo principi suo iniuriam fecisse, qui non aliter, quam contratranslationis synodi auctores contestari suos intellexerit, totiusque negotij et controuersiae, si qua sit, iudicium ad Pontificem pertinere existimauerit: qui si a Cesare interpellatus recusasset, tunc protestationi contra ipsum merito locum futurum fuisse; id cum nusquam factum sit, iniquum esse, quod petat Mendoza, vt Pontifex praeiudicio vsus decretum de consilij translatione factum rescindat; ita corruere omni ex parte Mendozae actionis fundamentum, qui nec aequum petat, nec agendi facultatem habeat. quod ad criminationes attinet, quasi ipse negligenter in ecclesiae caussa versetur, non se quidem inuidere Caesari gloriam, quod egregiam operam in hoc negotio nauauerit: ceterum sibi suam eripi minime pati posse: si Caesari constans desiderium fuit, vt perageretur concilium, eandem et sibi mentem fuisse, etiam antequam de eo Caesar cogitaret, quippe cum illum aetate antecedat. id cum bellis Germanicis interturbatum sit, relinquere in medio disceptandum, vter in eo negotio ardentior fuerit, Caesar ne, qui bellicis motibus synodi celebrationem impedierit, an ipse, qui nulli principi operam suam addixit, praeterquam vni Caesari, quem in eo bello, cuius successus ad tam optatum finem munire viam videbatur, opib. suis adjuuit, quique nullam non iniuit Christiani orbis pacificandi rationem, ex quo ad summum hoc sacerdotium vocatus est. nec Patrum migrationem adeo exaggerandam esse, cum ca maioris siue sanioris partis decreto facta sit, et in eorum potestate sit ex iustis et legitimis caussis concilium transferre. inpraesentiarum quidem, an legitime translatumsit, nolle pronunciare: verum si in controuersiam veniat, eius rei sibi iudicium reseruare, atque interim coetum illum, qui Bononiae sit, concilium iure appellare. nunquam se prorsus recusasse, quin Tridentum redeatur, modo id legitime fiat, hoc est, citra ecclesiasticae auctoritatis detrimentum, et sine aliarum nationum offensione. satis constare, quam de Germaniae salute sollicitus fuerit. iam bis indicto Tridentum concilio: verum id frustra hactenus fuisse, discedentibus Caesaris legatis, ac nullis fere episcopis Germanicis eo venientibus, quamuis ex Gallia, Hispania, et alijs remotioribus prouincijs multi confluerent. laetari se quidem magnopere, temporum ac rerum statum in Germania mutatum esse, libenterque audire, successibus tam prosperis actoritate et potentia auctum Caesarem in se recipere, Germanos, si Tridentum redeatur, concilio subscripturos: ceterum mirari, qui fiat, vt si Germani tam bene affecta voluntate sint, adeo salutare remedium intra vnius ciuitatis moenia concludant: etsi enim eorum praecipue gratia cogatur, cogitare tamen


page 97, image: s129

debere illos, cum eodem morbo teneantur hodie Dani, Gothi, ac Britanni, hoc exemplo necessitatem induci, vt in eorum finibus etiam synodus habeatur. contra vero multis testimonijs ostendi posse, extra prouincias, in quibus haereses exortae sint, saepius celebrata fuisse concilia. vnde appareat, nihil illa tam acri et festinata denunciatione opus fuisse, et condiciones a Patribus propositas neque nouas esse neque iniquas; quippe solere ista non tantum Pontificum, sed et Caesarum legibus hoc modo definiri. itaque non fuisse cur Patrum responsum friuolum esse ac figmentis plenum dixerit Mendoza; nec vero Pontificem, quamuis negligentiae vere accusari non possit, moleste ferre, si quando contingat eum officio deesse, eo diligentiam Caesaris excitari, modo intra cancellos, qui illi circumdantur, consistat, et iuris formulam ac sanctorum Patrum leges Christianique orbis consensum in eo sequatur. quod si fiat, minime dubitare, quin vtriusque functio, licet diuersa et distincta, sit ecclesiae futura salutaris. postremo quod migrationem Patrum illegitimam esse concendat Mendoza, quoniam in hoc controuersiae cardo vertatur, eius rei cognitionem pro ea, quam in ecclesia obtinet, potestate sibi vindicare, eamque viris amplissimis collegis ac fratribus suis Parisio, Burgensi, Polo, et Crescentio demandare; et siquidem finito iudicio parebit, illegitime concilium Bononiam translatum fuisse, omni ratione curaturum, vt Tridentum reuocetur. interea dum illi cognoscent, petere, ne quid ab alterutra parte in contrarium fiat, sed quicquid hac de re velint in medium afferre, id vt intra proximum mensem faciant, edicere. ac ne Germaniae deesse videatur, legatos eo se missururn pollicetur, qui populorum illorum infirmitati, si Caesari et ipsis non ingratum esse cognouerit, commoda ratione medeantur. haec eo scripto continebantur, cuius auctorem fuisse Reginaldum Polum, vnum ex delegatis illis iudicibus praecipuae et dignitatis et doctrinae inter cardinaleis, scribit in eius vita Lud. Becatellus archiepiscopus Racusinus: deploranda sane tanti viri condicione, cui necesse fuerit, vt sectarij mali suspicionem, cuius falso insimulabatur, purgaret, Pontifici in ea caussa, in qua minime illum sincere versari sciret, industriam suam elocare. Caesar, cardinali Tridentino iam Augustam reuerso, cum ex Mendozae litteris, etiam antequam scriptum illud in eius manus venisset, exiguam spem esse de concilio instaurando, cognouisset, rem ad Imperij ordines XIX Kal. Februar. detulerat, negotiumque Mendozae dedisse dixerat, vt si Pontifex in sententia perseueraret, concilium vitij palam argueret. quod etsi non omnem de concilio spem praecideret, tamen quia longior mora interponeretur, existimare e re publica esse, vt interim via aliqua conciliationis ineatur; eius quidem rei sibi ab ipsis curam permissam esse; verum aequius videri, vt ex omni theologorum numero pauci deligantur viri pij, docti et concordiae studiosi, qui negotium illud citra vllam asperitatem tractent. igitur deliguntur nonnulli; inter quos cum minime conueniret, rursus res tota Caesaris arbitrio committitur. is ergo Iulio Flugio episcopo Numburgico, et Mich. Sidonio, quorum supra mentionem fecimus, Ioanni item Islebio Agricolae, qui ante XX annos pro Saxonica confessione cum Phil. Melanchthone et Io. Brentio steterat, negotium dat, vt doctrinae, ceremoniarum, atque emendationis ecclesiasticae formulam conscriberent. Brandeburgicus VIIvir, vt erat et rerum Caesaris et pacis supra modum studiosus, cum serio rem agi crederet, communicato cum Iacobo Sturmio consilio ad Argentinenseis scribit, et vt Martinum Bucerum ad se mittant, orat; Caesarem enim, postquam Pontificem concilium detrectare videat, aliam viam institisse, ac demum aliquam spem emendationis in ecclesia bonis affulgere. cum Bucerus Augustam venisset, apud VIIvirum diuertit, qui ab Islebio persuasus, librum de relligione ab delectis confectum ferri posse, quem moderatione summa scriptum esse dicebat, eum propterea Bucero euoluendum dat, vt ei subscriberet: ille, quod in eo Pontificiam doctrinam constitui diceret, probare se non posse respondit, et quantumuis grauiter ei succensente VIIviro, et vti subscriberet omni ope Granuellano contendente, a sententia dimoueri non potuit, magnoque vitae discrimine per Virtembergicum agrum, qui tunc ab Hispanis passim insidebatur, sese Argentinam recepit. liber ille capita complectebatur receptae hactenus relligioni prorsus consentientia,


page 130, image: s130

nisi quod sacerdotum coniugium non penitus damnabat, nec carnis et sanguinis CHRISTI sub vtraque specie communionem omnino reijciebat, sed vtrumque tolerandum esse proponebat, donec de tota re ex concilij sententia decerneretur. quo factum est, vt is liber, quamuis Caesar grauissimis verbis id vetuisset, contrarijs editis scriptis ab vtraque parte impugnatus sit; inde quidem a Gaspare Aquila Saloediensis ecclesiae in Thuringia ministro, quod eum Islebius libro assentiri passim iactaret; inde a Roberto Cenali Abrincarum episcopo ob sacerdotum coniugium et cenae dominicae sub pane et vino vsum, ac deinde Romae a Romaeo ordinis Dominicani, vti vocant, Generali: itaque Pontifex id in ea formula dignum censura pronunciauit, et per Cardinalem Sfondratum respondit, inauditum esse, vt presbyter ordinatus vxorem ducere, et sacrum officium administrare possit: consuetudinem illam cenae dominicae sub vtraque specie sumendae iampridem in ecclesia abrogatam esse, et in his duobus indulgendi potestatem nulli competere, praeterquam R. P. hac adhibita censura VIIviri praesules ad Caesarem scribunt, et se eam formulam vt Ecclesiae salutarem amplecti paratos ostendunt. et Coloniensis quidem, cum postea formulam per dioecesim publicaret, facto decreto matrimonia sacerdotum iam contracta rescidit, atque incesta pronunciauit, liberosque ex ijs susceptos spurios esse iussit. non eadem sententia erat Palatini et Mauritij VIIvirorum; verum vterque siue metu, siue spe inductus, vrgenti Caesari non admodum reclamauit. itaque postquam formula Eid. Martijs in comitijs palam recitata fuit, cum Moguntinus non exquisitis ordinum sententijs publico nomine gratias egisset, gratiarum illam actionem pro assensu Caesar accepit, nec vllam postea excusationem admisit, librumque typis latino et vernaculo sermone euulgari iussit. nec multo post Mauritius Augusta discessit, reque Misenae coram ditionis suae hominibus proposita, cum illi Caesaris et ipsius promissa reposcerent, et vt sibi in Augustana confessione persistere liceret, orarent, Begae primum dein Cellae, post denique Interbocis conuenitur. interfuit ipse Islebius a Brandeburgico VIIviro missus. ibi ex Ph. Melanchthonis sententia, qui vt erat miti ingenio, pacificandae ecclesiae vnice studebat, de rebus medijs, et ijs quae adiaphora vocantur, decretum fit; postremo que Lipsiae a Vitembergensibus et Lipsiensibus theologis habita deliberatione relligionis formula perscribitur, quam omnes per Mauritij ditionem sequerentur. inde postea inter ipsos Augustanae confessionis socios controuersiae exortae sunts, Lubecensis, Luneburgensis et Hamburgensis ecclesiarum ministris acriter Augustanum decretum oppugnantibus, quibus mox se adiunxerunt Magdeburgici doctores Nic. Amstorfius, Matthias Flacius Albona Illyrici vrbe natus, quondam Melanchthonis auditor, et Nic. Gallus, qui per res illas medias Pontificiae relligioni viam aperiri contendebant: ritus enim ac ceremonias et res huiusmodi desinere esse adiaphora, cum ijs opinio cultûs ac necessitas Christianae libertati contraria accedit; sic enim impietati tandem caussam dari. quibus vno verbo Melanchthon respondit, nimirum aliquam seruitutem ferendam esse, modo cum impietate coniuncta non sit. sed haec anno sequenti acciderunt. Ioannes Brandeburgicus Ioachimi VIIviri frater, cum instaret Caesar, vt libro subscriberet, coram Ferdinando se excusauit, et de suis in ipsum meritis quaedam modeste praefatus, hac se fiducia vtrique militasse dicit, quod de relligione sibi cauissent. cum nihil impetrare posset Caesar, veritus ne ille vel exemplo vel voce alios confirmaret, comitijs hominem abire iubet. Volfangus etiam Baioarus Bipontinus cum ab ea, quam hactenus professus fuerat, relligione vllo modo discedere recusaret, dimittitur; qui postea instante Caesare ad eum rescribit, se quidem inpraesentiarum invulnerata conscientia ipsi satisfacere non posse: sed si ministros solum vertere iubeat, quanquam id admodum graue sit et sibi et suae ditionis populo, illos tamen mandatis eius obtemperaturos. Ioachimus VIIvir, qui semper hoc egerat, vt quieta consilia sequeretur, et Caesari in omnibus morem gereret, et Palatinus non ita pridem Caesari reconciliatus, cum ab illo sibi adhuc metueret, subscripsere. mox concionatores Lutherani passim exacti; Volfangus Musculus Augusta relicta Bernam Heluetiorum se contulit. Ioannes Brentius, qui ante biennium, cum Caesar Halam, vbi iam XXVI annos docuerat, aduentaret,


page 131, image: s131

in magno fuerat discrimine, hoc tempore extremum vitae periculum adijt: nam datum a Granuellano legatis Halensibus negotium fuerat, si Caesari gratificari vellent, curarent, vt Brentius vinctus Augustam adduceretur; quod cum ille resciuisset, in agrum vicinum subito secessit, atque ibi per siluas latitans, diuque incertis errans sedibus, amissa interim vxore, tandem apud Vlricum Virtembergicum quantumuis sibi ab Hispanis vndique circumfusis metuentem perfugium inuenit. cumque reliquae Sueuiae vrbes imperata se facturas recepissent, Andreas Osiander, qui Norimbergae docebat, in Prussiam ad Albertum confugit. idem fecere, qui Spirae et Vormatiae erant. mox et Vilelmus Nassouiae comes Erasmum Sarcerium, et Virtembergicus ipse Erardum Scnefium dimittere coactus est. idem iuris Caesari in Saxonem captiuum non fuit, qui a Granuellano et Atrebatensi filio sollicitatus, facta etiam libertatis spe, a sententia dimoueri non potuit; cum diceret, inter conditiones anno superiori a Caesare praescriptas hanc quidem fuisse, vt et ipsius, et Tridencinae synodi decretis se subscripturum reciperet; sed postmodo remissam fuisse, postquam nullo terrore adduci potuisse eum intellexit Caesar, vt in eam consentiret; neque quicquam de relligione secum ab illo tempore actum esse. id vero se summi beneficij loco duxisse, eoque aequiori animo captiuitatem tulisse, quod interea suam in relligione libertatem seruare licuerit: in qua cum in dies assidua sacrorum librorum lectione confirmatior euadat, nolle se committere, vt si contra quam fieri debere sentiat, in relligionis negotio se gerat, et diuinam maiestatem et Caesarem ipsum ludificasse dicatur; qua re cum nihil flagitiosius fieri posse existimet, (hoc enim illud esse peccatum contra Spiritum sactum, quod nullo vnquam tempore condonatur) maiorem in modum orare Caesarem, per Dei misericordiam, qua per Filij immolationem humano generi reconciliatus sit, ne factum hoc suum implacate ferat: non gloriolam in eo effectare, sed id vnum spectare, vt vero Dei cultu regni caelestis haereditatem consequatur: hoc vt Caesar certo credat sibique persuadeat, vehementer optare: ceteris in rebus omnibus promptissimam suam fuisse et fore perpetuo in illum voluntatem, quamque ei dederit fidem, eam, vt virum bonum et illustri loco natum deceat, inuiolatam feruaturum: itaque obsecrare, vt offensionem omnem remittat, seque tandem ab hac captiuitate liberet, ne primus omnium principum sit, qui suam aetatem captiuus apudipsum exegerit. cum hoc in proposito constanter haereret, durius et inclementius aliquanto cum eo agi cepit, adempto librorum sacrorum vsu, et eo, quo hactenus Caesaris permissu vsus fuerat, doctore; qui cum praesens exitium imminere cerneret, veste mutata clanculum se periculo eripuit. cum deinde Saxonis filij interpellati formulam recipere nollent, eamque in concionib. oppugnari paterentur, Caesar ea de re apud patrem conquestus est: a quo hoc responsum tulit, non posse se filijs auctorem esse, vt quod pecata conscientia facere nequeat, hoc illi faciant. non eadem Hessi constantia fuit, si verae sunt litterae, quas ille ad Caesarem sub id tempusdedit, a Caesarianis euulgatae, quibus continebatur, mandasse ipsum vxori et consiliarijs, vt reliquas conditiones omneis implerent, et ijs qui propter anteactum bellum querimoniam instituissent, satisfacerent; de cetero librum de relligione sibi lectum esse, in quo licet quaedam essent, quae non satis intelligat, quaeque sacris litteris confitmari non posse existimet, tamen quod vetustate stent, et Patrum auctoritate nitantur, non se plus illis velle sapere: itaque ratum habere scriptum illud, et curaturum, vt a suis obseruetur: interim fidem suam ei deferre, siue contra Turcam, siue contra Pontificem, vel quoscunque reges, atque ipsos Heluetios bellum gerat, siue per Germaniam ipsius opera vti velit; sed orare per Deum, et omneis diuos, vt deposita omni offensione se liberum dimittat; iam enim annum integrum detineri, et satis duras poenas dedisse; maioris porro cautionis loco, si opus sit, daturum duos filios obsides, et quaecunque ratio praescribatur, ea se paratum cauere, donec ipsi plene satisfiat. has litteras, de quarum veritate Sleidanus addubitat, captiuitatis taedium ab Hesso extorsisse puto, cum is esset, qui prospera superbe, aduersa impatienter ferret, longe diuerso a Saxone ingenio, quem secundis reb. nunquam supra modum elatum, multominus aduersis fractum hostes


page 132, image: s132

vnquam sui videre. certe non magnam Hessi propterea rationem habuisse Caesarem constat, alio atque alio loco subinde a custodibus Hispanis traducti, Donauerda primum Norlingam, et inde Alprunum, ac denique Halam in Sueuia. tunc et perscripta emendationis ecclesiasticae formula et in comitijs recitata atque ab episcopis comprobata est, moxque iussu Caesaris typis euulgata. petierant legati, vt sibi tempus daretur, quo de decreto suis renuntiarent: interim cum omnibus fere fingillatim actum est, et minae additae, iussis manere legatis, donec responsum a suis allatum esset. serius ab Argentinensibus legati missi, quorum princeps Iac. Sturmius. cum ijs agit Granuellanus per Henricum Hasium, quo vtebatur interprete, de formula, cui omnes fere principes ac multae ciuitates sub scripserant, recipienda, et quae sit Senatûs voluntas, vt exponant, rogat. cum eadem, quae reliqui, in medium afferrent, et in eam rem litteras a Senatu exhiberent, interfatur Granuellanus et decretum Augustanum vrget, cui illi parere necesse habeant. heic rursus legati replicant, quod fidei Caesaris res permissa sit, id se ceterosque legatos de ciuilibus tantum negotijs intellexisse, qui relligionis caussam ad concilium reiectam existimarent, in quo partibus auditis aequo vtrinque iure disceptaretur. cum rursus instaret Granuellanus, vt publico Imperij decreto parere, nec ne, paratus esset Senatus, claro et aperto responso declararent; iam enim in Gallia passim iactari Argentinenseis in decretum non consensuros; illi nihil se aliud in mandatis habere dixerunt, quam vt Senatum in reliquis rebus imperata facturum promitterent, in relligionis negotio vim deprecarentur: quid in Galliae regis aula dicatur ignorare se, nec valde de eo esse sollicitos, modo suae innocentiae et obsequij ratio constet, cuius rationem, prout debeant, Caesari semper reddere pararti sint, ita illi non acceptis litteris dimissi. igitur Senatus mox alias ad Caesarem dat Gallicae scriptas, quoniam ea lingua magis capiebatur, et quoniam priores a Granuellano receptae non sint, denuo apud ipsum supplicare se aiunt, ne vis afferatur in caussa, quae legitime tractari non possit, nisi libertas in ea seruetur; petere igitur, vt theologis suis liceat ea, quae proponuntur, antequam cogi possint, expendere. Grempius I. C. cum his litteris alijsque mandatis ad Caesarem missus hoc responsum tulit, aliud decerni non posse, neque iam quaestionis tempus esse, fore enim propediem, vt in concilio, quantum satis est, audiantur. hoc Argentinenses perculsi responso magnum Reip. Senatum cogunt, quod non nisi difficillimis temporibus fieri consueuit. is CCC ciuibus constat, qui ex singulis tribubus deliguntur. cum plerique exquisitis suffragijs primo decretum omnino repudiarent, aliquot diebus interiectis, tepidiores multi reperti sunt, iam aduentantibus Caesaris copijs. tandem rursus ad Caesarem VI Eid. VIIbr. scribunt, et quoniam ad concilium reijciantur in eo audiendi, ne interea contentiosi et peruicaces plus iusto videantur, se minime recusare dicunt, quo minus ciuitatis episcopus formulam perscriptam in templis per sui ordinis ministros instituat; fidemque dant, se cum eo de templis transacturos, et curaturos, ne pro concione vel alijs in locis quidquam dicatur vel fiat, quod offensionis caussam praebere possit; dum liberum sit, quam quis volet, vel quam rectam putabit, relligionem profiteri. has condiciones, Iac. Sturmio viro summae eloquentiae copiose perorante, accipit Caesar, et vt cum episcopo transigant, iubet, ea lege, vt si inter ipsos non conueniat, penes se caussae sit arbitrium. cum episcopo postea egerunt, (is erat Erasmus ex Limpurgensium regulorum familia) et cum initio duriorem se, vt quidem ipsis videbatur, praeberet, tandem delecti vtrinque arbitri; ex quorum sententia Senatus tria templa episcopo permittit, et ecclesiasticos in suam fidem ac tutelam accipit, qui annuum certum vectigal senatui pendunt, et in reliquis immunitatem obtinent: episcopus vicissim in vsum scholae Thomense collegium, de quo magna controuersia fuerat, efflagitantibus professoribus ac ciuibus, ac reliqua templa Senatui concedit. pridie Kal. Vtileis huius anni comitia dissoluuntur, postquam factum est decretum de Synodo Tridenti continuanda, et Caesar curaturum se recepit, vt quamprimum ibi redintegretur. publicata et denuo relligionis formula, grauibus verbis edicitur, vt omnes sine condicione pareant, sicuti iam Eid. Maij praeceptum fuerat. auctores libri magnis praemijs remunerati


page 133, image: s133

sunt; Michael Sidonius episcopatu Merseburgensi in Saxonia donatur. vnde Protestantium dicterium locum habuit, ob id videlicet illos chrismatis et sacri olei vsum tueri, quod inde caput vnctius referrent. Ijs in comitijs praeterea huius anni initio Prussiae caussa acta est magna contentione inter Staniflaum Lascum a Sigismundo Poloniae rege missum, et Volfangum Melchingum, quem Caesar ante quadriennium in ordinis Teutonici magistrum Spirae inaugurauerat. petebat Polonus, vt proscriptio contra Albertum decreta aboleretur, et Gedanum atque Eluinga quae Polonici iuris essent, non amplius ad Imperij comitia euocarentur. contra Prussiae magister contendebat, Prussiam in Imperij clientela semper fuisse, iam ab eo tempore repetitis ordinis fui initijs, quo Conradus Mazouiae duxa Borussis, qui hodie Prussi, tunc Christi hostibus, bello attritus ordinem hunc sibi coniunxit, et Culmensi agro concesso, totam Prussiam occupandam dedit: quod Fridericus II illis confirmauerit, annoque deinceps LIII ac salutis nostrae OIO CC LXXVIIII debellata prouincia Christi nomen a Teutonicis equitibus in ea constitutum, deinde ab ijsdem acerrima bella contra Lithuanos et Tataros pro Polonis pugnata, arctissimamque tunc inter hunc ordinem et Poloniae reges amicitiam coijsse, donec extincta vetere regum stirpe, et Christi nomine a Lithuanis suscepto, Iagello Lithuaniae princeps a Polonis in regem acceptus est: eius progeniem, quae inultas tot clades a Teuto nico ordine illatas ad suum dedecus pertinere existimabat, nihil non ab eo tempore fecisse, quo Teutonicos astu sen vi antiqua possessione depelleret, infelici quidem per initia successu; sed rebellantib. dein de Borussis, ac LXX circiter oppidis et arcibus vna die deficientibus, Cazimirum Sigismundi, qui nunc imperat, parentem occasionem arripuisse, ordinemque in eas angustias redegisse, vt Ludouicus Erlinsusius, cum de vniuersis fortunis periclitaretur, metu, qui inconstantissimum cadere potest, adigente, nulla Caesaris et Imperij interueniente auctoritate, in eas condiciones cum Polono transegerit, vt singuli deinceps ordinis magistri intra sextum ab inito magistratu mensem Poloniae regem adire, et eum pro supremo domino per iusiurandum agnoscere tenerentur. ijs condicionibus postea stare noluisse Fridericum Saxonem, atque post eum Albertum Brandeburgicum primo; sed acceptis aliquot cladibus postremo in auunculi gratiam deterioribus longe condicionibus cum Polonis transegisse: vnde appareat, maximam huic ordini iniuriam ab Alberto, Polonorum ope, fieri, atque adeo Caesari et Imperio, in quorum tutela iam ab initio continuata possessione equites Teutonici semper fuerint; petere igitur, vt rata Alberti profcriptio maneat, et auxilia aduersus eum ab Imperij ordinibus decernantur. haec ille. constat equites illos, qui et Cruciferi et Mariani dicti sunt, assiduis in Lithuaniam et Samogitiam incursionibus assuetos, etiam post susceptum ab ijs populis Christi nomen, et coniunctam cum Polonia Lithuaniam, ab illis abstinere noluisse: indeque exorta inter eos et Polonos bella; ingentique tandem clade affectos equites prope Tannebergam anno OIO CCCC, X Eid. Vtil. sub Venceslao Iagellone, amissis L hominum millibus, vix tamen adductos, vt quiescerent, donec postremo a Cazimiro victi leges acceperunt. re cognita, exitus actionis illius fuit, vt sententiam contra Albertum pronunciatam, tuendam esse censerent; cetera, in quibus maior difficultas, ad Caesarem reijcerent. sub id tempus Sigismundus octogenario maior fato concessit Kal. April. ipso Dominicae resurrectionis die, cum regnasset annos XLII, menseis II, dies VII, summae moderationis princeps, vt qui Hungariae regnum post mortem Ludouici Ladislai fratris F. ab ordinib. regni delatum accipere noluerit, reip. Christianae periculum potius, quam suum veritus: quippe qui sciret Austriacos, ambitiosam gentem, nequaquam quieturos, et prouincijs illis bello domestico implicatis metueret, necommuni hosti ad eas inuadendas porta aperiretur. Io. Alberto et Alexandro fratrib. aetate maiorib., cum sine liberis decessissent, in regno successit, regnique heredem Sigismundum Augustum F. reliquit, qui Elisabetham Ferdinandi regis F. ante quinquennium vxorem duxerat. ijs etiam in comitijs Mauritius, quem iam in castris ante Vitembergam proscripti Saxonis bonisa Caesare donatum diximus, solemni ceremonia in VIIviri fidem acceptus est VI Kalen. Mart. die natali Caesaris,


page 134, image: s134

et eo sine liberis masculis decedente frater Augustus. id magna pompa actum, tabernaculo in foro erecto, in quo Caesar per Moguntinum verba praeeuntem coram ceteris Imperij proceribus ipsum iurijurando adegit, et fratri Augusto, eandem dignitatem petente comite Mansfeldio Hoiero, post Mauritium adiudicauit. haut longe Saxonis hospitium aberat, ita vt is ex fenestris rem commode spectare posset. cum ergo ad fremitum equorum magna turba Mauritium circunstantium in forum despiceret, Ecce quam magna laetitia, inquit, Mauritiani exultant de dignitate, qua me praeter ius et aequum spoliarunt: faxit Deus tam ea pacate et feliciter in posterum vtantur fruantur, vt mei meorumque nunquam deinceps operae egeant. nec grauius ea re commotus ad familiarem librorum sacrorum lectionem se contulit. Sebastianus Vogelspergerus, quem superiore anno pro rege nostro in Saxonia delectus habuisse diximus, tunc dimissis copijs Visseburgum, vbi domicilium habebat, redierat. id cum grauissime tulisset Caesar, Lazaro Schuendio negotium dat, vt illum comprehensum Augustam perducat. familiaritas, quae Schuendio cum illo intercedebat, eius capiendi commoditatem praebuit: res seuere et crudeliter tractata, et adhibitis tormentis reus de ijs, quos societatem nobiscum inijsse suspicio erat, interrogatur: cum nihil ab eo extorqueri potuisset, nihilominus a Biruiesca Hispano et Nic. Zinnero Germano castrensibus iudicibus ad mortem damnatur, quod Caesaris edicta violasse, et insidiosa aduersus eum consilia agitasse diceretur. ad supplicium ductus cum in ligneum pegma ascendisset, cum alia de se multa honorifice, tum hoc inter cetera dixit: non aliam suae necis caussam esse, quam quod regi Galliae, cum inauguraretur, ante annum copias adduxisset. vir erat egregia admodum specie et firmo corporis et animi robore, qui cum nullam horroris significationem daret, spectantium oculos in se conuersos in admirationem primum, dein et commiserationem traxit. ibidem et securi percussi sunt Iac. Mantellus et Thomas Volfius centuriones, qui sub illo meruerant. huius facti, quod ad iniuriam nostram pertinebat, inuidia laborauit Schuendius, quasi parum sincere in eo negotio, multorum iudicio, versatus, qui egregium virum specie amicitiae circumuenisset; quod delecti illi iudices edito libro excusarunt, nihil Schuendium praeter Caesaris mandata egisse affirmantes. proscripti et denuo Hubertus comes Bichlingus, et Sebastianus Schertelius ijsdem tabulis; dein et Ringrauius, Hedecus, Recrodus, et Rifebergus: litterisque datis principes exteros orat Caesar, ne proscriptos in tutelam suam recipiant, sed in eo sibi gratificentur, et vicissim idem a se, cum res ita feret, expectent. proposita relligionis formula Caesar, cum quanto suo labore et sumptu pax in Germania constituta sit, prolixa oratione commemorasset, perutile sibi videri et necessarium dixerat, vt magna vis pecuniae ab Imperij ordinib. conferretur, et in publico aerario asseruaretur, vt si quis repentinus motus intra vel extra Imperij fineis exoriretur, praesto esset subsidium. nec multo post Ferdinandus grauibus de caussis, quas omnes intelligant, nec explicare nunc attineat, cum Turca in quinquennium inducias pepigisse dicit, quarum ante annum factum sit initium; petere igitur, vt quamuis ille praesidiarijs suis mandarit, ne quid secus faciant, nihilominus auxilia iam ante promissa sumministrent, vt si Turca forsan a pactis discedat, parata sint omnia, quibus ei resisti facile possit: sibi nihil heic fuisse negligendum: et quoniam ille validis praesidijs limitem muniat, se quoque munitiones et praesidia in Pannonia passim instituisse, quibus construendis, et alendo militi, cum exhausto superiorum temporum bellis aerario par non sit, postulare, vt in hos vsus, dum induciae durabunt, pecuniam annuam dependant; hoc enim ad communem Germaniae salutem ac quietem pertinere. postulata Caesaris ordines, etsi graue erat in futuros vsus pecuniam conferre, comprobant; et Ferdinando regi in singulos induciarum annos C millia aureorum promittunt. permissum et Caesasari, vt Imperij cameram arbitratu suo constitueret, et iudices suppleret, sumptusque in eam rem ab ordinib. promissi. itaque Kal. VIIIbr. inchoatur, et aduocati tres, qui de Lutheri doctrina suspecti erant, ordine mouentur, ceterisque inter alia praescribitur, vt maiorum relligionem colant, aut se dignitate abdicaturos promittant. ibi renouatae contra Smalcaldici foederis socios lites, ab Henrico Brunsuico primum,


page 135, image: s135

licet cum carcere emitteretur, nihil se tentaturum promisisset; deinde eius exemplo a Moguntino, Prussiae magistro, Nassouio, Solmensi, alijs: ictum et in comitijs foedus, quo Caesaris prouinciae omnes, quas per Germaniam et Belgium obtinet, sint in tutela et patrocinio Imperij, et in vsus publicos contribuant, ita tamen, vt suis vtantur legibus et iurisdictione: Germania inuicem a Caesaris prouincijs eandem tutelam et auxilia expectet. Lis eratiam a multis annis inter Hessiae principes et Nassouios de Cattorum ditione. Caesar pro tribunali ex VII virorum sententia secundum Vilelmum Nassouium pronunciauit, eique Catzenellebogensem comitatum addixit cum superiorum annorum fructuum restitutione, qui ad duodecies centena millia aureorum et amplius aestimati sunt. sed postea pacificatione Passauiensi rescissum fuit iudicium, et Hessus in Cattorum possessionem missus, saluo Nassouijs suo iure. antequam Augusta discederet Caesar, III Non. VItil. consules Senatum et e praecipuis ciuibus nonnullos ad se vocat, clausis interea vrbis portis, et stationibus per plateas dispositis. ibi per Seldium multa de sua erga ipsos egregia voluntate praefatus, iam multos annos turbulenter et seditiose ipsorum rempub. administratam dolere prae se tulit, idque propterea fieri confirmat, quodviles personae maximam partem opifices ex infima plebe in Senatum allecti fuissent: cui malo vt medeatur, ipsis dignitatem abrogare, non ignominiae, sed publicae vtilitatis caussa statuisse: de scripto deinde recitata nomina eorum, quos in Senatorum album cooptari vellet: inijs erant Velseri, Redingeri, Burigarteneri, Fuggeri, Peutingeri; quos iureiurando, vt factum de relligione decretum seruent, obstringit: tribus etiam abolet, quod id caussam seditionibus praebere diceret; et capite sancit, nequa ciuium deinceps conuenticula societatesve fiant, et litteras omneis, quibus tribuum iura atque priuilegia et immunitates continentur, nouo Senatui exhiberi, et hanc nouam reip. formam voce praeconis publice pronunciari iubet. ita Augusta proficiscisitur, relicto in ciuitate praesidio, ne mutata relligione in rep. noui motus exorirentur. cum reliquis copijs Vlmam venit, Senatuque antiquo abrogato nouum instituit, et ecclesiae ministros, in queis erat Martinus Frechtius, quod relligionis decretum amplecti nollent, post grauem et acrem disceptarionem per apparitores catenis oneratos custodiae mandari iussit: XVII Kal. VIIbreis inde curribus impositi Circenam deducuntur, ac denique anno, qui hunc secutus est, pridie Non. Mart. postquam pro alimentis satisfecissent, sine multa liberi dimissi sunt. sub exitum Augusti Caesar Spiram venit, vbi paullulum commoratus, Moguntiacum inde secundo flumine, abductis secum Saxone et Hesso, quos diuersis nauibus imposuerat, Coloniam Agrippinae accessit, ac postremo per Mosae-Traiectum in Belgium descendit, Saxonem penes se habens, et ablegato Aldenardam Flandriae oppidum Hesso, copiasque, quas secum Augusta adduxerat, simul ac Brabantiae fineis attigit, solutis stipendijs dimisit. Soli in Sueuia Constantienses, quod Heluetijs vicini essent, sicut in Saxonia Magdeburgici et Bremenses, superabant nondum Caesari reconciliati. ij cum tandem legatos accepta fide Augustam misissent, et condiciones a Caesare propositae duriores viderentur, quamvt in eas consentirent, ad Senatum referunt, qui III Eid. Vtil. datis ad Gaesarem litteris admodum demisse orant, ne vim conscientiae suae afferre velit: de cetero se paratos imperata facere: nihil esse caussae, cur durius, quam reliqui, tractentur, cum non grauius deliquerint: non esse obscura vetera sua erga domum Austriacam merita, cuius fidelis obseruantia magno ipsis constiterit: obsecrare igitur clementissimum et aequissimum principem, vt priorum meritorum velit meminisse: pro multa VIII aureorum millia depensuros, exhausto ac pertenui alioqui aerario magnam summam; et IIII maiora tormenta, tradituros; petere vicissim, vt sibi liceat, ad legitimam vsque concilij celebrationem, in ea, quam profiteantur, quamque salutarem existiment, relligione viuere. per Atrebatensem breuiter responsum, quoniam se paci minime studere ostendant, Caesarem aliam rationem inirurum. ita re infecta dimittuntur. Caesari graue non fuisse, quod Constantienses formulae subscribere noluissent, plerique existimant, cum illi esset in animo, armis potius sub ditionem Austriacam ciuitatem redigere, quam relligionem per foedus in


page 136, image: s136

ea instituere. igitur hinc capta occasione Alfonso Viui Neapolitano, sed Hispania oriundo militum ductori strenuo committit, vt imparatos astu militari inuadat. ille Vberlinga profectus cum II OIO Hispanorum peditum et CC equitib. de nocte per siluam iter facit, vbi parte copiarum relicta cum mane illucescente propius accessisset, excubitores aliquot, qui ad strepitum explorandi caussa exierant, capit, mortemque comminatus, si quod signum darent, in loco depresso prope lucum insidias locat: id clam custodib., qui in suburbio trans Rhenum erant, fieri non potuit, a quibus per praefectum certior factus consul Senatum cogit, et ad arma conclamat: remissius initio res agebatur, quod hostes nondum apparerent, mox cum se proderent Hispani exiguo numero, CC ciues emittuntur. iamque Hispani murum ex materia constructum, qui fossam diuidebat, machinis euertebant, apertoque muro per fossam tunc prope siccam in excubitores inuadebant, cum succedentibus mox illis qui in silua remanserant, aduersa porta refringitur; heic fortiterciuibus propugnantib. ipse Viues ictu scloppeti primo congressu transuerberatur, eiusque filius grauiter vulneratur: quod Caesarianis perturbationem attulit: nam post acrem in ponte Rheni dimicationem, cum ciues se in vrbem recepissent, Hispanos portam quatienteis facile tormentorum displosu repellunt, et multos ex illis interficiunt. itaque hi cum frustra se conari viderent, amissis ducibus fuga suburbium petunt, et pontem extremum incendunt, ne quam ciues in eos eruptionem facerent. ibi cum nullum libidinis et crudelitatis genus non exercuissent, crematis suorum cadaueribus, ne de exsorum numero constaret, discedunt. IO ex ijs desideratos, ex ciuibus C scribit Sleidanus: multo minorem numerum vtrobique caesorum edunt Caesariani; puto, ne quia infeliciter ipsis pugnam illam cessisse constat, maius damnum ea strage accepisse crederentur. ad signum Constantiae datum, vti fieri amat inter foederatos, accurrentibus vndique Heluetijs, praefectus regionis, qui Lucernensis erat, odio relligionis eos maxima denunciata poena reuocauit. cum astu non successisset, alia via Caesar Constantienseis aggreditur, euulgatisque litteris eos proscribit, quod sciret ciueis recenti illa clade perculsos in diuersa studia scindi. cum igitur in discordibus animis parum virium esset, Senatus ad preces confugit, et datis litteris Heluetios ac nonnullos principes orat, vt apud Caesarem intercedant. Heluetij statim agunt conuentus, et operam suam promittunt, ea lege, vti decretum nuper de relligione factum recipiant, et ecclesiasticos expulsos in vrbem admittant. id ad populum refertur, et suffragante maiore plebis parte decretum recipiendum esse pronuntiatur. eo facto plebiscito Senatus quid actum sit, Heluctijs renunciat, qui missa legatione, antequam intercederent, per praecipuos ministros Caesaris animum periclitantur; cum grauate laturum intercessionem eum intellexissent, a negotio desistunt. illi ergo cum in extremis essent angustijs, nec aliud perfugium esset, deditionem faciunt. a quibusdam ciuibus, qui rerum statum mutatum vellent, clam alijs milites Ferdinandi introductos esse scripsere Caesariani. praefectus eo statim a rege missus, qui eos in tutelam suam reciperet. postea Eid. VIIIbr. hae dictae leges. regem regisque liberos et heredes in posterum pro dominis agnoscant, nec ab eis vllo tempore deficiant, aut foedus vllum ineant; decretis, quae ipse eiusque praefecti de relligione ceterisque rebus facturi sint, omnino pareant, in bellis, alijsque negotijs, sicut alij prouinciales, regi regisque liberis et heredibus praesto sint, et imperata faciant. in has condiciones sacramento adacti ciues. biduo post aliae leges proponuntur ad securitatem vrbis; ac postremo ecclesiae ministris, vt intra diem octauum vrbe excedant, edicitur. Lindauienses, qui aduersam Acronij lacus partem tenent, cum prius viriliter se aduersus Caesarem gessissent, Constantiensium vicinorum exemplo siue territi, siue admoniti, decreto et ipsi subscribunt. hoc mense Augustus Mauritij frater Annam Christiani III Daniae regis F. in matrimonium duxit: pactis dotalibus conuentum, ne quid bonorum, quae Io. Friderici fuissent, pro portione heriditaria acciperet, hac clausula Dano Mauritij factum vt iniqiuum improbante. dum adhuc Augustae Caesar esset, Maximilianus Ferdinandi F. inde digressus in Hispaniam contenderat, vt Mariam natu maiorem Caesaris filiam et propiorem sobrinam suam in vxorem acciperet, ibique proregis


page 137, image: s137

titulo regna administraret. nam Caesar Philippum filium tunc XXI annos natum ad se vocare statuerat, vt eum Germaniae ordinibus ac Belgij populis ostenderet, eaque de caussa confecto bello Saxonico Albanum paullo ante in Hispaniam ad illum miserat. mens erat Caesaris, retractata fratris in regem Romanorum facta Coloniae inauguratione, filium per VIIviros metu aut beneficijs obnoxios in imperio successorem designandum curare; eoque consilio Maximilianum arctiore sibi adfinitate iunxerat; et quauis alia condicione oblata cum fratre postea egit, vt assentiretur. rebus enim tam prospere succedentibus, iam non de Caesarea dignitate fratri secundum Imperij leges relinquenda, sed filio iure hereditario attribuenda cogitare ceperat. verum neuter vlla ratione adduci potuit, vt assensum praeberet. vbi Maximilianus in Hispaniam venit, peramanter a Philippo patruele accipitur, moxque magna pompa Pinciae Carpetanorum nuptiae celebrantur: quibus peractis Philippus, tradita sororio rerum administratione, cum Albano et cardinali Tridentino Barcinonem terrestri itinere profectus est, vbi eum Andreas Auria cum XL triremium classe, et illa praetoria inprimis, quam ipsius in Italiam transportandi gratia magno sumptu exaedificauerat, quaque nuper Maximilia num aduexerat, ad oram maritimam cum Io. Andrea Ianetini filio opperiebatur. ibi veneranda canitie senex iuuenem in tot regnorum spem natum praerogatiua aetatis familiariter complectitur, fausta omnia filio, vt olim parenti precatus; idoneamque tempestatem nactus VII Kal. Xbr. cum tota familia Genuae exponit, atque in suis aedibus extra vrbem magnifico omnium rerum apparatu excepit. dum Genuae esset, de arce ciuitati imponenda cum Albano consilia agitata memorant Italici scriptores, et circunfertur hodie in Italia dialogus vernaculo sermone ea de re conscriptus. id quo facilius Auriae persuaderent, sine cuius ope res confici non poterat, periculi sui eum admonebant, recenti adhuc Fliscanae et Ciboae coniurationis memoria. verum ille in constanti patriae libertatis asserendae proposito mansit, nec vlla ratione adduci potuit, vt licet periculum suum cum Caesaris fortuna coniunctum esset, ei hac in parte gratificaretur; quamuis multi alioqui boni ciues sibi potius quam reip. metuentes consentirent, et in ijs Adamus Centurio, quem ad Caesarem missum modo diximus. itaque alia via postea inita est, qua Caesar Genuenseis in obsequio contineret, prandi scilicet aere alieno ab ijs contracto. accidit vero eo tempore, vt cum populus in eius rei suspicionem venisset, ex leui occasione inter Hispanos et praesidiarios ingens tumultus excitaretur. nam cum ciues Philippi rogatu nefarios quosdam homines Hispania profugos, qui tum forte Genuae erant, in praetorij carcerem coniecissent, praefectus custodum Philippi cum valida manu ad eos constringendos accessit: qui cum a cohorte praetoriana totius negotij ignara aditu prohiberetur, repulsae impatiens vim parat, subitoque ad arma tota vrbe concurritur, vulgo hominibus Hispanos ad praetorium occupandum in armis venisse ferentibus. itaque vt in extremo vrbis periculo, clausae tabernae. sed mox Auriae auctoritate ad tumultuanteis sine armis egressi, seditio sedata est, statimque dilapsa turba et apertis tabernis pristina vrbi forma faciesque restituitur. altero die Xbris magno paratu vrbem ingreditur; et ludis atque spectaculis extracto tempore, magnificis insuper muneribus donatus, octauo post die discedit, et terrestri itinere per Alexandriam Ticinum pergit; quo iam tormenta, quae Io Friderico adempta diximus, Caesar pater transferri curauerat: quibus inspectis et reliquis vrbis munitionibus Mediolanum XIIII Kal. Ianuar. venit: ibi omni publicae laetitiae genere excipitur, arcubus passim triumphalibus et statuis positis, cum honorificis elogijs et inscriptionibus; ac nuptijs Fabritij Columnae Ascanij F., qui Hippolytam Gonzagae proregis filiam ducebat, interfuit, venere eo officij caussa Venetorum reip., Ferrariae ducis, et Senensium legati: praesto fuit et dux Sabaudiae. Cosmus rebus Senensium, quib. sollicita cura cum Mendoza incumbebat, ordinandis impeditus, eo etiam Franciscum natu maiorem filium cum magno comitatu misit. Mediolano Mantuam, vbi ad eum salutandum ipse dux Ferrariae Hercules amplo et supra modum splendido cultu venit, atque inde Tridentum profectus est Philippus, vbi obuium habuit Mauritium, qui mox inde paruo comitatu per equos dispositos Mantuam et Venetias excucurrit,


page 138, image: s138

et honorificentissime ob recentem rerum gestarum famam a Senatu fuit habitus. Apud nos initio huius anni rex Franciscum Lotaringum Aumaliae comitem, vt digniore titulo honestaret, ducem ac patricium creauit, iam tunc ea gente ad immodicos honores, per nouos titulos et multiplicatas dignitates viam adfectante. tunc et in Lutheranismi suspectos seuere animaduersum. ex eorum numero Ioannes Brugiera Aruernus, de quo Issoriae de haeresi quaestio habita fuerat, Pa risiensis Senatus decreto damnatus, et viuus crematus est V Non. Mart. eo praeterea S. C. edicitur, vt quoniam illo iudicio intellectum est, multos esse in Aruernis improbatae relligionis sectatores, omnes ad ecclesiae Christianorum parentis se vitam moresque componerent, neque quidquam, quo offendi, piae aures possent, contumeliosum in Deum et ecclesiam dicerent agerentve; neque a ritibus hactenus in ea receptis atque maiorum institutis vllo modo declinarent, vt Christianae relligionis formula a Sorbonicis theologis conscripta, regiaque lege comprobata dominicis diebus in templis publice coram populo recitetur, neque quisquam praeter theologos de ijs publice aut priuatim alijsve ecclesiae institutis ac ceremonijs disputare audeat. enim vero mire auctus erat numerus eorum, qui Lutheri doctrinam amplectebantur, non solum in Gallia, sed etiam in Italia. itaque et eodem anno XIII Kalend. VItil. Senatus Venetus edictum renouauit iam ante anno huius seculi XXI factum, cum in agro Brixiano in homines de relligione suspectos, tanquam in veneficos, et cum humani generis hoste commercium habenteis, seuerae quaestiones haberentur. eo cautum erat, vt qui libros improbatae lectionis haberent, intra diem octauum ad homines delegatos perferrent; alioqui fore, vt anquiratur, et de noxijs poenae exigantur: delatoribus silentium et praemium promittebatur. flagitantibus legatis Pontificijs id a Rep. impetratum, sed ea cautione, vt episcopis et inquisitoribus minime permittatur iudicium, sed adhibeantur semper locorum praefecti et iurisconsulti, qui testimonia cognoscant, et videant, ne quid relligionis praetextu inique aut auare in suae ditionis homines admittatur. quam eandem cautionem, etiam postquam altioribus radicibus Lutheri doctrina haesit, quantumuis fremente Pontifice, vsque hodie seruant. tunc et Paullus Vergerius episcopus Iustinopolitanus, cuius sedula opera Clemens VII ac Paullus per Germaniam vsi fuerant, vir magnae doctrinae, et Ferdinando regi, cuius filiam ex sacro lauacro, cum in Pannonia esset, susceperat, valde carus, ne Concilio interesset, aut Iustinopolim reuerteretur, a Pontifice prohibetur: vnde ille primum Venetias, dein Patauium se contulit: vbi Francisci Spierae nuper in summa desperatione mortui exemplo territus, in agrum Bergomatem secessit, atque inde ad Raetos abijt, apud quos in Telina valle aliquanto tempore Lutheri doctrinam professus, postremo a Christophoro Virtembergico Tubingam euocatus fuit. Interea rex ex Annae Momorantij consilio, vt statim in regni auspicijs conceptam de se apud exteros populos ac praecipue in Italia, vbi tunc res calebant, opinionem augeret, Alpeis superare constituit. antequam ad iter se accingeret, Gaspari Colinio Castellionaeo negotium dat, vt ad Turrim-ordinis vulgo vocatam iuxta Bononiam propugnaculum erigeret, quod Anglis operas nequicquam interturbantibus et constructum et valido praesidio firmatum est, manentibus inducijs. profectionis initium fuit ab Augusta Tricassium, quo rex magno comitatu cum omni familia Eid. Maij venit. inde per Lingones, Diuionem, Belnam, Axonam, et Burgum in Sebusianis iter habuit; quibus omnibus locis publica laetitia exceptus est. mox per Alloproges in Subalpinam regionem descendens Augustam Taurinorum venit. huius profectionis, praeter eas quas diximus, has etiam caussas assignant Italici scriptores: quod ardentibus Farnesiorum in Gonzagam odijs, ob recentem P. Aloisij caedem, Henricus, qui sciret quacunque via eos decreuisse de Gonzaga vltionem sumere, in eamque rem percussores subornatos, in Italiam venerit, quo si casus tulisset vt Gonzaga de medio tolleretur, praesto esset ad omneis motus, qui tanti ducis mortem videbantur consecuturi. quod et sex coniuratorum, qui propter suspicionem comprehensi sunt, confessione comprobant, ac Corsi cuiusdam inprimis, cui Cortinio nomen, testimonio, qui postquam longo


page 139, image: s139

tempore in Gonzagae comitatu fuisset, patrandi facinoris commoditatem opperiens, tandem ex indicio Francisci Vintae, qui Cosmi negotia Mediolani procurabat, captus ac tormentis subiectus, ab Horatio Farnesio ad Gonzagae perniciem summissum se, idque Henricum per Farnesios resciuisse confessus est: itaque Henricum Cortinio capto reque detecta solutius egisse, quasi ad lustrandam Subalpinam regionem tantum venisset, et euocato Hercule Ferrariensi nuptiarum Fr. Lotaringi et Annae Herculis F. gratia Italicam profectionem a se susceptam simulasse. Gonzaga igitur percussoribus deprehensis ac punitis iam de salute sua minus sollicitus, de Mediolani conseruatione, rege tam vicino, cogitare cepit: quod cum infirmis admodum moenibus cinctum esset, nouam munitionem instituit, et eadem ope ra suburbia, quae bonam vrbis partem hodie efficiunt, inclusit: quod opus illius consilio ceptum, postea magno vrbis ornamento et praesidio omnino consummatum est. Dum inter ludos et spectacula in Taurinis tempus teritur, de tumultu Parisiensi, leuis quidem momenti, si ad personas spectes, si ad exemplum, non contemnendo affertur. vltra Sangermanum suburbium spaciosa planicies secundum flumen porrigitur, in qua sibi ius regum liberalitate esse dicebat schola Parisiensis, eumque locum propterea vulgo clericorum pratum appellari; quem cum contra Sangermani fratres sui coenobij esse contenderent, domibus aedificandis, viridarijs construendis, vijs dirigendis, et vrbis purgamentis exportandis coenobitarum concessione maior pars illius a priuatis possessoribus occupabatur. itaque scholae Parisiensis iuuentus manu armata sine vlla denunciatione in eum locum descendit, et dirutis aedificijs, caesis arboribus, atque auulsis vitibus magnum tumultum excitauit; qui cum contraria vi citra periculum componi non posse videretur, Senatus Scholae Parisiesi et Sangermanis diem dixit VI Eeid. Vtil. quo lis magna contentione acta, et inspectis vtriusque partis documentis ac possessione, duo ex Senatoribus delecti sunt, qui limitibus positis tam perniciosi exempli controuersiam terminarunt. ita sedatus hic tumultus, qui multo grauioris per Aquitaniam propter salinarum vectigal exorti velut omen fuit. de quo vbi allatum est, ludis in tristitiam versis, statim rex Augusta Taurinorum discedit, et Annam Momorantium M. E. cum Fr. Lotaringo, attributis ei OIO cataphractis equitibus et VIII OIO peditum, in quibus IIII Germanorum vexilla erant, eo quamprimum ire iubet, vt rebellanteis comprimeret, et seuere in sonteis animaduerteret. seditionis haec origo fuit. Aquitania cum ceterarum rerum abundans, tum salis optimi prouentu summe fecunda est, littoris et insularum eius littori praetensarum situ, soli natura, et sinuum commoditate tantam vbertatem prouinciae conciliantibus. nam inde in Belgicam ac Celticam fere omnem per Ligeris, Sequanae, ac Somonae ostia aduersis fluminibus sal subuehitur, et in regia horrea certis locis disposita reconditur, poena capitis in eos sancita, qui aliunde, quam ex illis horreis, emerint: ne vectigalibus scilicet, quae grauissima sunt, fraus fiat. maior libertas in Aquitania erat, vnde ad vicinas prouincias, atque adeo externas nationes sal comportabatur. sed peruincente publicanorum malitia et hominum huiusmodi, quorum ad perniciem publicam ingeniosa industria est, contracta illa libertate magnam ad vectigalia regia accessionem fieri praedicantium, Franciscus lege lata in ipsis salinis vectigal capi voluit, aucto supra modum pretio, in eamque rem, paullo antequam moreretur, plureis praefectos ac ministros instituit. vnde eius rei summa caritas in Aquitania, cuius antea propter abundantiam magna vilitas erat, frementibus passim prouincialibus, salis, quod in suo solo nasceretur, liberum commercium sibi eripi: iamque superiore anno ad Consum oppidum in Santonib. multitudo furore concita, VIII ex praefectis occiderat: et Vesunae Petrocoriorum ciues, eos, qui legi salariae promulgandae illuc venerant, contumeliose habitos suis moenibus ac finibus eiecerant: et vulgo in Aquitania publicis in horreis sabulum atque arenam sali admisceri ad excitandam inuidiam calumniose criminabantur. quibus accessit coactum duritia atque acerbitas, quos exosi prouinciales multis in locis, licentia crescente, e regio horreo sal emere detractabant. Ionzaceni ac Barbesienses antesignani fuere, in quos cum praefecti regij animaduertere vellent, ita a plebe accepti sunt, vt ni Carolus Rupifulcaudius


page 140, image: s140

Barbesij regulus vim prohibuisset, multitudinis armatae manus euasuri non fuerint: quae cum iam ad IIII OIO hominum excreuisset, Castrum-nouum in agro Engolismensi inuadit, et quosdam, quod legem violassent, inibi a praefectis in carcerem coniectos vinculis exemit, Texeroni summe inuiso coactori mortis terrore iniecto: cui malo vt obuiam iretur, Henricus Nauarrae rex atque prouinciae totius praeses, vt Barbesiensium audaciam comprimeret, eo centum cataphractos equites mittit, quorum pauci occisi, reliqui contra tantam multitudinem impares retro cessêre. Ambleuilla L equitum signifer vir illis regionibus potens, cum sui esse officij existimaret, rem pessimi exempli prohibere, militem cogit: sed repentino multitudinis concursu oppressus regione excedere necesse habuit, Ambleuillae castello, vbi habitabat, relicto, in quod, cum nihil amplius in ipsum posset, irata multitudo incendio saeuijt, ac ceteras eius arces et domos complanauit. et iam indicto palam salinatoribus bello armatorum greges vbique discursabant, cum regium rei salariae per totam Aquitaniam procuratorem nomine Bochonem forte in Cognaciorum finib. nacti diu excruciatum interficiunt, et cadauer eius trabibus suffigunt, vt per Carentonum amnem ad oppidanos siue terrendos, siue in sceleris partem vocandos deueheretur. duces se ijs praebuere perditae vitae homines Bullo, Galafra, Cramalus, et Castro-Rodulfius. Pimoreus etiam ex nobilitate dux cum XVI circiter millibus pridie Eid. VItil. Mediolanum Santonum irrumpit, ac propraefecti vrbis regijque cognitoris domos depraedatur, et carceribus effractis vinctos liberat, maiora vtique ausurus; sed astu confictis litteris territus, quibus magnum equitum numerum aduentare nunciabatur, illinc discedit; et Cognacio, vtcunque initio oppidani resisterent, capto, bona eorum diripit. mox et Rufeci sal conditum a multitudine diripitur. ad Amandium vero vicum XVII amplius hominum millia cum conuenissent, Seuerinus vir nobilis sparsa de auxiliariorum equitum aduentu fama ter ritos parua admodum manu capit, ducesque comprehensos Engulismam ad Franciscum Rupebellacurium regionis legatum perducit. verum is concurrente statim ad ciuitatis portas XX amplius armatorum millium globo, vt ciueis attonitos periculo eximeret, duces captos reposcenti multitudini tradere coactus est. frustra edictis ac Senatus decretis contra eos certatum, frustra poenae propositae. ab agris tandem in vrbes cepit gliscere malum, ac Burdigalam ipsam prouinciae caput inuasit: vbi cum iam res ad seditionem spectare videretur, magistratus Tristanum Moninium Henrici Nauarri legatum Lapurdensi agro, cuius hodie Baiona caput est, euocant; qui postquam aduenit, in aedibus publicis, vbi legatos habitare consuetudo est, Senatûs rogaru concilium publice cogit, conuocatis ex omnibus ordinibus, atque etiam ex plebe, qui interessent, ne qua conquerendi aut tumultuandi caussa praeberetur. heic multitudine siue exemplo incitata, siue priuato sensu iritata, ad IIII circiter hominum millia in armis aedeis circumsistunt: cumque Moninius humaniter et demisse ad quietem et concordiam hortaretur, et de regis benignitate iuberet bene sperate, temperatis verbis perstricta ceterorum per Aquitaniam tumultuantium vecordia, quidam Guillotinus nomine homo turbido et insolenti ingenio legatum interfatur, vicina oppida, quae arma ceperint, bene et e re communi fecisse dictitans: debere idem ciueis Burdigalae facere, aliorumque praeclaros ac laudabileis conatus non modo non damnandos, sed omni ope adiuuandos, vel mortis acerbissimae periculo, quandoquidem de libertate a maioribus. accepta nunc recuperanda agatur. his arroganter dictis quasi signo dato excitata plebs, iam non verba, sed vim miscet, legatum quasi extraneum execrata, et Fridericum Foxium Candalam Aquitaniae regulum deposcens, non tam eius amore, quam alterius odio. itaque ex primariorum ciuium consilio Moninius in arcem, cui Buccinae nomen, se recepit; quo ante, et in Farum castellum alteram vrbi impositam arcem comeatûs quantum per temporis angustias licuit comportari iusserat. plebs eo magis fremere ac tumultuari, et occupato publico ciuitatis armamentario, pro libidine arma expedire; tormenta etiam bellica arcibus expugnandis admouere, tintinabulorum addito classico, in repentinis rebus ad vulgus commouendum acerrimo telo. tum Senatus, qui videret Moninium sine milite esse, atque infirmiorem,


page 141, image: s141

quam vt vi contra maiorem vim tueri se posset, Georgio Cassaneo Curiae praesidi viro graui, et qui gratia apud plebem plurimum valebat, tribus item delectis Senatoribus negotium dat, vt populum alloquantur, et spe regiae benignitatis facta multitudinis commotae animos mitigent, ac praesentis periculi admoneant; iam enim Blauiam, Burgum, et Liburnum vicina oppida in armis esse, adeo que verendum, ne seditiosi ac rerum nouarum cupidi bonorum ciuium coniunctionem dirimant, et totius Aquitaniae sentina libertatis specie ad Burdigalam diripiendam confluat; sibi mature, dum est tempus, consulerent, ne postmodum, cum voluerint, non sit integrum. cum responsum esset, quieturum populum, si Moninius arce egrederetur: Cassaneus magna egentium per ciuitatem discurrentium turba stipatus legatum adit, et quid illi pro tempore faciendum censeat exponit. Moninius re deliberata haec decurionibus renunciari iubet. si decuriones ac magistratus sibi de salute caueant, vbi arce excesserit, et cum praesidio praefectum vrbis affuturum, neque ab eius latere discessurum appositis chirographis promittant, si delecti e plebe ad ipsius pedes prouoluti admissorum veniam pro cetera multitudine petant, se XV e praecipuis ciuium; qui sibi videbuntur, in arcem acceptis, ea egressurum, et in publicas aedeis rediturum, ac populi postulata co loci cogniturum. haec omnia a Cassaneo populo renunciata, praeter id, quod de venia a plebe suppliciter petenda additum erat, quod a tempore illud alienum esse videretur. cum plebs morae impatiens nihilominus instaret, post quam iurijurando a Cerio Senatore ac cognitore regio decurionibusque, qui aderant, adacta est, non futurum fraudi legato, si arce egrederetur, Moninius omni aliunde ope destitutus a Cassaneo et decurio nibus in publicas aedeis deducitur, inclamato saepius per vias quasi ab exultantibus et mox quieturis Franciae nomine. verum vbi domum ventum est, turba summoueri nusquam potuit, sed contumeliose vna irrumpens arce potiri omnino postulat. heic Moninius, qui occasionem quaeri cerneret, quibus potest lenibus verbis multitu dinem demulcet, dum interim Cassaneus ad praefectum vrbis adiret, et stipatores, vti receperat, sui protegendi caussa adduceret. dum redit, confluente ex agro manu iritatiores seditiosi atque audaciores redditi legatum circumstant, et dum torque aureo magni ponderis e collo detracto et in turbam proiecto inter luctanteis ac rixanteis elabi tentat, vnus e numero, qui motus eius omneis obseruabat, eum in maxillam dextram ferro petit: alij mox se gladio districto defendere conantem incumbentes humi sternunt, stratumque innumeris vulneribus confodiunt, Montilo cumque Moninij familiarem, qui cum eo venerat, vna trucidant: tum vtriusque exanime corpus domo extractum et plagis misere deformatum in viam proijciunt, vbi ad efferatae plebis pascendos oculos integrum biduum in coeno iacuit. Cassaneus, qui fidei de vita et salute Moninij a plebe interpositae sponsor fuerat, vbi videt legato interfecto nullam plebis ad sanitatem reducendae spem esse, in proximum Dominicanorum coenobium confugit; vnde per vim, cum aras teneret, a seditiosis abstractus mortem et immania quaeque minitantibus postremo vt vitae consuleret, ducem se illis etiam sacramento adactus praebuit. sub vesperam, vt scelus sceleri adderent, eorum, quos ex salinatorum numero esse, aut rebus illorum fauere arbitrabantur, domos tumultuose inuadunt ac diripiunt: atque in ijs Pontacorum locupletum ciuium Andronij vectigalium coactoris, Contij denique praesidis, et Boerij Senatoris aedeis. verum ij omnes praeter Andronium se periculo subduxerunt: Andronius dum veste mutata fugam parat, comprehensus et exuta veste pedicis ferreis ingentis ponderis oneratus in profundam taetri carceris caueam praecipitatur, eoque lapsu grauiter saucius rursus educitur, ac pluribus ijsque exiguis plagis acceptis, vt diutius se mori sentiret, quattuor paene horarum spatio excarnificatus tandem inter saeuientium manus efflauit animam: monacho etiam, qui iam moriturum de more peccata secreto confitentem audierat, quod is enunciare nollet, multa vulnera inflicta, ex quibus haut multo post obijt. ad XX praeterea exijs, qui rem salinariam administrabant, capti et crudeliter occisi, eorum que cadauera sale conspersa per vias ad ludibrium exposita sunt. ad hos motus N. Arnoldus Sansimo Senator integris adhuc viribus cum familiam conuocesset, ad eam verba facturus,


page 142, image: s142

initio dicendi tanto pauore corripitur, vt statim exspirauerit. his patrandis exacta nox. illucescente die cum Cassaneum, quem sibi ducem per vim sumpserant, per vias aliquanto tempore traduxissent, ille arrepta sensim auctoritate, vt rapinas ac caedeis prohiberet. magistratus et sacerdotes ipsos vocari iubet, et cum multitudine in armis vrbem circumire imperat, vt bonis scilicet ciuibus multitudini inconditae admistis perditorum hominum audacia refrenaretur. nec latuit illos Cassanei astus: sed in eos quamlibet frementeis iure imperatoris vsus, praecipuos ex seditiosis capta occasione quasi dicto minus audienteis per commilitones statim confodi iubet. ita paullatim per quatri duum furore desaeuiente portae vrbis clausae, quae initio vndique accurrenti ex agro et vicinis oppidis multitudini patebant; dispositisque per vicos stationibus de communi omnium consensu Senatui ac reliquis magistratibus sua cuique auctoritas et procuratio restituitur. iamque Momorantius Tolosam cum copijs aduenerat, et edictum a rege propositum fuerat, quo quatriduum constituebatur, intra quod omnes ab armis discederent, spe facta, vt propediem de postulatis eorum cognosceretur. itaque Senatus iam recuperata auctoritate, vt regis animum leniret, et se culpa omni vacare illustri publicae vindictae exemplo ostenderet, in Fr. Verniam mercatorem, qui pulsandorum tintina bulorum auctor fuisse ferebatur, hoc supplicij genus decreuit, vt ab equis in contrarias partes actis membratim discerperetur: quod non nisi in grauissimis laesae maiestatis criminib. apud nos vsurpari solet. iam Candala populo valde acceptus in vrbem venerat, et Deuesa cum praesidio in arcem Buccinam introducto omneis ordines, vt Momorantio venienti obsequentes essent, hortatus fuerat: obuiam procedunt ciues, et imperata se facturos ostendunt: tantum orant, ne militem Germanum rapinis deditum in vrbem intromittat. eos vero vir imperiosus et asserendae regiae maiestatis summe studiosus, aspere increpuit: Germanos enim, vt et Gallos pariter sub rege stipendia facere, et fiduciae ac temcritatis plenam petitionem videri: quippe minime illorum esse leges praescribere aut dicta interpretari, quibus parere sine conditione sit necessarium: se ergo pro arbitrio ac potestate, quam obtineat, quod aequum videbitur, facturum. habere siquidem penes se claueis (tormenta bellica hoc dicto innuebat) quibus, si vrbem patefacere recusent, eam reserare possit. nusquam maior post tantam animorum commotionem tranquillitas ac fere malacia, quantumuis praesenti castigotio nis metu: nusquam post immanem rebellionem maior ad obediendum omnium consensio: vt vel eo exemplo illud verissimum esse comprobatum sit, longas principibus manus esse, et potestatum seriem quasi catenis inuicem alia aliam connectentibus vniuersos occulto necessitatis vinculo constringere: quod Stephanus Boetianus Sarlacensis, qui postea Burdigalensis Senatûs magnum ornamentum fuit, vix tunc XIX annos natus, sed iudicio supra aetatem excellens iuuenis sumpta hinc occasione elegantissime persecutus est in eo libello, qui Anthenotici titulo siue de spontanea seruitute inscribitur, quem tamen in longe alienum ab auctoris mente vsum ac sensum ij detorserunt, qui eum post Parisiensem lanienam, quae post annos XXIIII atque adeo post ipsius Boetiani mortem accidit, ad commo uendos vulgi animos in lucem emiserunt. igitur Momorantius deiecta murorum parte per ruinam cum exercitu XIII Kal. VIIbr. ingreditur, dispositoque vicatim milite tormenta bellica, quib. locis est visum, collocat: dein arma ciuium et machinas omneis in arcem comportari iubet. sic biduum consumptum. tertio die a Steph. Nuellio libellorum supplicum magistro de seditione quaestio habetur. is a Momorantio in eam rem cum alijs a rege delectis iudicibus adductus, alioqui magnae auctoritatis vir, sed vehemens et iracundus, vt qui in pacis ad Crepiacum factae negotio, Dominicano monacho, cuius mutua opera et Caesar et Franciscus tunc vtebantur, arrogantius, vt quidem ipsi videbatur, loquenti iniuriose manus intulerit: quo facto amplissima cancellarij dignitate, quae vltro deferebatur, indignus habitus est, monente Turnonio nequaquam summo magistratui impotens et violentum ingenium conuenire. summa seueritate res acta, Guilielmo Blancodecurione et famoso patrono ad singulas interrogationes in iure factas pro ciuitate ac decurionibus respondente. tandem Burdigalenses seditionis, perfidiae,


page 143, image: s143

ac laesae maiestatis damnantur: priuilegijsque omnibus, decurionatu, concilij ac sigilli iure, iurisdictione, pecunia communi, possessionibus publicis multantur, aedibus etiam publicis complanatis, et tintinabulis omnibus e templis in castella comportari iussis, ijs praeterea castella communire, et triremeis duas, quae contra ipsos praefectis regijs praesidio esse possint, armare suo sumptu imperatum. insuper decretum, quo de nefanda Moninij caede satisfieret, vt humum, qua tectus erat, nullo ferramento, sed vnguibus reuellerent, et erutum cadauer a decurionibus ac CXX ciuibus ardenteis taedas praeferentibus lugubri vestitu efferretur. id magna pompa confectum, plus quinque millibus ex omni multitudine cum accensis cereis funus sequentibus: vbi ad Momorantij aedeis ventum est, sistitur funus, omnesque in genua prolapsi lamentabili voce, vti iussi erant, misericordiam implorant, ac suum ipsi delictum agnoscunt et execrantur, regique, quod non in eos grauius animaduerterit, gratias agunt; tum decuriones litteras omneis, quibus ciuitatis immunitates ac priuilegia continebantur, exhibent, quae ibidem cremantur, ipsismet ignem succendentibus. praeterea CC librarum millia Momorantiano exercitui dependi iussa. insecutis diebus in seditionis et factionis auctores anquisitum. plus C ad mortem, aut, quod morti proximum, ad triremeis damnati. in ijs Guillo tinus, de quo diximus, viuus exuritur: Lestonachus ac Salictetes fratres, quorum alter vigilum, alter Fari castelli praefectus erat, securi percussi sunt. cuidam, qui territantem cam panae sonum excitauerat, laqueo ad crepita culum gulam frangi iudices decreuere. quidam etiam Senatu moti, alijs e curia Parisiensi in eorum locum suffectis; vixque post annum, vt in pristinam dignitatem restituerentur, impetrauere. Cassaneus ipse mortis quidem periculo tunc eximitur, non molestiae, qua diu postea in comitatu regio vexatus fuit, quod se seditioni, quamuis animo res pacificandi, infeliciter miscuisset. tintinabula etiam omnia, quibus seditionis signum dabatur, in tota circum regione comminuta aut conflata, materia que in arceis et oppidorum castella cum ciuium armis inferri iussa. haec ita a Momorantio et delectis illis iudicibus tunc grauiter decreta, non minus seuere executioni demandata sunt. multa tamen pro clementia sua rex postea mitigauit; multitudine reorum numero exempta, et priuilegijs ac bonis publicis, praeter pauca, ciuitati restitutis. publicae etiam aedes conseruatae. Momorantius relicto praesidio et Io. Dallonio Ludensi V Eid. IXbr. Burdigala discedit, pacata fere Aquitania. Pimoreus mox comprehensus capite luit; Galafrae ac Talemagnae praecipuis rusticae multi tudinis ducibus brachia ac crura fracta sunt, impositis rotae corporibus. Interea rex de rebus Aquitaniae compositis certior ad confluentem Rhodani et Araris XI Kal. VIIIbr. sub vesperam descendit, vbi olim ara Lugdunensis erecta fuit; nunc coenobium Athenacense est: postridie vrbem magnifica pompa ingressurus: venere obuiam honorifico cultu Genuenses, Lucenses, Florentini, Medio lanenses, ac postremo Germani: quorum omnium magnus in illa vrbe mercatura et negotia torum concursu toto orbe nobilissima numerus: tum magistratus ac decuriones subsecuti sunt. erant passim dispositi ad portam triumphalem, cui Petrae incisae arx imminet, per vias ac plateas ciuitatis, obelisci, arcus, tropaea, columnae, ex temporanea structura et inscriptio nibus ornata omnia. lautissimo dein epulo rex excipitur, et antiquorum more post conuiuium exhibita multa gladiatorum paria, sed citra caedem et cruorem. acta et a Florentinis coram rege veteris scenae imitatione fabula, administrante et pro curante singula Albano Santandreano prouinciae praeside peritissimo omnis luxûs et deliciarum huiusmodi arbitro. vt rex terrestri itinere, ita die sequenti regina instructis ad id triremibus et artificiosis nauigijs per Ararim vrbem ingressa est: inibique naumachiae, et euripi, atque istiusmodi nauticae pompae et spectacula edita sunt. ita Lugduni consumptis aliquot diebus, atque habito equitum conchyliatorum concilio, quod diu ante intermissum fuerat, rex Kal. Octobr. illinc proficiscitur, et Molinium in Boijs venit, Borboniorum olim familiae praecipuum castellum, sed post Caroli defectionem patrimonio regio adiudicatum. ibi XIII Kal. IXbr. celebratae nuptiae Antonij Borbonij Vindocini, et Ioannae Labretanae Henrici Nauarrae regis heredis, quae ante VIII annos Vilelmo Cliuensi ad Castrum-Eraldi


page 144, image: s144

in Pictonib. desponsata fuerat: sed sponso a pactis, vti diximus, discedente, et ducta Ferdinandi filia, liberum et ipsi fuit alij nubere. tunc et Franciscus Lotaringus Aumaliae dux Annam Herculis Ferrariae ducis et Renatae a Francia F. vxorem duxit, nuptiarumque solemnia magna pompa ad San-Germanum celebrata sunt. quod eo anno armis sumptis in Gallia tumultuatum esset, VI Kal. Xbr. edicto renouantur poenae, quas Franciscus ante triennium in eos sanxerat, qui scloppetis, quorum gestatio denuo interdicitur, aut huiusmodi vetiris armis extra belli caussam vterentur. fuit et hic annus insignis Gallicain Scotiam contra Anglos expeditione. soluta Brochteae arcis obsidione Angli Hadinam, quam vulgo Edintonem vocant, ad Tinam amnem sitam in Lothiana, quod inde longe fertilissimae regioni imminerent, summa diligentia muniendam susceperunt; ac, ne obsidendi oppidi hostibus facultas esset, vicinum agrum incendijs et direptionibus vastarunt, ceptumque ex alia parte ad Lauderam praesidium interea vrgebant. Henricus qui auxilia superiore anno missa, Leone Strozzio duce, feliciter rem confecisse gauderet, ne gratiam ac fructum tanti successus amitteret, audito Anglos magnas copias parare, dum maiores summitteret, Iac. Carbonarium Capella-Bironium virum strenuum cum deiecta nobilium iuuentute praemittit; ne si quid vrgeret, penuria ducis, Scotis alioqui pugnaci ssimis, vti saepe vsu venisse compertum habebat, sinistri quid accideret, datum negotium interea Castellio Armoricae praefecturae per 10. Brossij ducis Stampensis absentiam legato, et Ioan. Moio Millaregio maris praefecti per Neustriam vicario, Carneo que Bresti praefecto, vti classem, qua exercitus in Scotiam quamprimum exportaretur, diligenter instruerent: missus et Antonius Noallius, qui regis nomine exercitûs lustrationi interesset, et comeatûs curam gereret. ad Peregrini vicum infra Namneteis cum conuenissent copiae, dum recensentur, coram Fr. Colinio Andelotio peditatûs Gallici praefecto, scloppetis, vt assolet, displosis Fr. Gufierius Boniuctus eques Hieroso limitanus ingentis animi iuuenis forte interfectus est, magno Andelotij dolore, qui vix tandem caedis auctorem ex coniecturis conuictum laqueo suspendi iussit. erat exercitus omnino VI millium hominum, ex quibus III Germanorum millia ducebat comes Ringrauius; II Gallorum millia sub Andeloto erant, ac OIO diuersi generis equites duce Franc. Anglurio Etaugio. ijs omnibus Dessius, bello Landreciano et alijs postea expeditio nibus magnam laudem adeptus, dux cum summo imperio praeficitur. expeditionis comites fuere Petrus Strozzius, Oartisius, H. Clutinius Oisellus. Dumbarum appulsa classe XIIII Kal. Vtil. et expositis in terram militibus, vt se a nausea recrearent, suadente Hamiltonio prorege Hadinam exercitus ducitur ibi ad coenobium, quod vrbi proximum est, conuocato concilio de regina in Galliam transportanda et Delfino despondenda consultatur, factionis Scoticae principibus regina ablegata ab Anglis bellum perpetuum, a Gallis seruitutem Scotiae imminere dictitantibus, pro ptereaque condiciones ab Anglis propositas tolerabileis videri, quippe qui pacem decennalem offerrent, nec vllo vinculo aut grauioribus pactis Scotos illigarent; id quippe vnum hoc foedere esse quaesitum, vt vel rege Anglorum vel regina Scotorum intra decennium e vita migrante, omnia vtrinque sint integra; moram in huiusmodi consultationibus saepe salutarem fuisse, cum ex aduerso praecipitem festinationem repens poenitentia sequi consueuerit, alij, et in ijs ecclesiastici, quod ab Anglorum amicitia minustuto relligioni consultum existimarent, etiam ij qui Gallorum beneficijs obstricti erant, contra censebant, Anglorumque amicitiae nostram praeferendam esse disputabant. atque horum vicit sententia, praeualente vetere Scotorum et Anglorum odio siue aemulatione, et adstipulante prorege, qui in spem magnorum emolumentorum erectus, haut dubie Gallorum partibus fauebat. igitur classis, quae ad eam deuehendam venerat, Letha, vbi stabat, simulato in Galliam discessu duce Nic. Durando Villagagnono equite Hierosolimitano, de quo deinceps plura dicenda erunt, totam retro Scotiam praeteruecta, contra omnium opinionem quod Hibernicum mare minime patiens triremium esse crederetur, Britannodunum appulit. ibi regina sexennis, consignante eam matre in manus Philippi Mallij Brezaei et comitantibus Iacobo fratre, Areskino, et Gulielmo Leuistonio


page 145, image: s145

conscendit, et diu aduersis tempestatibus colluctata, tandem in Armoricae peninsulam exponitur; vnde mox ad aulam modicis itineribus fuit perducta, quod Anglorum insidias fefellit, qui cum Caletum Villagagnonum contendere persuasum haberent, diu frustra in illo freto tempus consumpserunt. iam Sommersetus et regni consiliarij, quod missas superiore anno litteras ante pugnam a prorege et ijs qui circa eum erant, suppressas fuisse scirent, Non. Febr. scriptum valde prolixum ediderant, quo eadem quae prioribus litteris repetebant, et varijs rationibus ac inprimis per recentis cladis memoriam, qua quidem non adeo laetari se ac commiseratione affici, testabantur, Scotos ad pacem et quietem ampla et honorifica omnia, a rege suo polliciti hortabantur. verum nihil illis profectum est. itaque de Hadina obsidenda serio agi ceptum, quod eius potentes Angli inde vicinae regioni ac praecipue Edimburgo, totius regni primariae vrbi, magna damna cottidie inferrent. Hadina in magna et lata planitie sita est, ita vt a nullo colle despici possit: amplissima fossa et quattuor aeque distantib. propugnaculis muro ex cespite constructo interiacente cingitur: post quem rursus altera fossa interiacet, rotundisque quattuor propugnaculis murus alter vrbem claudit spatioso pomerio firmatus: in illa fossa humilia porriguntur munimenta, quae tormentis verberari non possunt. intra pomerium latissima planities, vt et in ea explicari et ordinari commode copiae, et, si opus sit, fossa secundaria duci, et rursus agger erigi possit. velitarijs aliquot certaminibus initio pugnatum, in ijsque Villanouanus peditum dux magnae spei iuuenis desideratus est. tum arctius obsideri cepra vrbs, exiguo tamen profectu. admirationi tum fuerunt Orcadenses homines seminudi, quorum arma ensis et clypeus, quibusdam etiam lorica annulata, qui Gallorum aemulatione ad quaeuis pericula seimpauidos praebebant, nisi quod displosis tormentis humi procumbebant obturatis auribus, ne fragorem sentirent. nullo ordine aut arte, sed confusi ac solo impetu in hostem ruunt. ex ijsv nus cum Gallos fortissime pugnanteis conspicaretur, in confertum hostium globum incurrit, Anglumque manibus correptum, et in humeros magna vi sublatum, maiore pernicitate et robore in castra ad suos detulit, captiuo interim dentem rabidum in Scoti tergum distringente, vnde paullum abfuit quin mox mortuus sit. ob egregium facinus a Dessio XX aureis et annulata lorica donatus, id summi praemij et honorificentissimi loco accepit. iamque Hadina tormentis quatiebatur; sed cum murus cespite et argilla, vti diximus, constructus exceptos ictus frangeret, paruaque aut nulla omnino inde ruina sequeretur, a verberatione cessatum est. nec multo post CC auxiliares a Sommerseto, dum fraude exploratoris delusus Dessius alia via, quam qua veniebat hostem opperitur, in vrbem noctu introducti sunt. tum Scoti, quod sumptibus suis militarent, et obsidionem in longum extrahi dolerent, dilabi sensim cepere, vixque circa proregem et Gordonium comitem Hunthilaeum IO C remanserunt. itaque Sommersetus qui magnam solitudinem in hostium castris esse intelligeret, opportunum tempus ratus nostros inuadendi, equitum quantum potest vndique summa celeritate cogit; sed cum Dessius celerius Sommerseri opinione de hostium consilio per exploratores cognouisset, confestim ad reginam viduam, quae tunc Edimburgi erat, scribit; quae conuocatam quantum per temporis angustias licuit nobilitatem, et omnem eam, quae arma ferre posset, multitudinem virili oratione ad iter capessendum cohortatur. his suppetijsDessius confirmatus, Humium cum aliquot praemittit, qui de hostium aduentu cognosceret: ipse summo mane copias educit, suosque hortatur, ne ab hostib. metuerent, qui totam noctem cum tenebris colluctari, insidijs quam virtute meliores, lucem timerent. mox illucescente iam die Anglicus exercitus (is erat omnino V millium equitum) a nostris ad Hadinam conspicitur: vbi dum duces circa moenia adequitantes oppidanorum et obsessorum fortitudine et constantia collaudanda tempus terunt, Dessius relanguescente paullatim Anglorum ardore aciem instruit, et locatis in fronte Andeleto et Ringrauio, qui impetum hostium sustinerent, cum suo equitatu in latus incurrens Anglos in fugam vertit, fugientibusque inhaerens OIO OIO ex ijs cepit, IO CCC occidit, nec amplius quam XV ex suis desiderauit. haec ita Ioannes Bellouadius, qui ei bello interfuit. at


page 146, image: s146

at Bucananus OIO pedites et CCC equites Roberto Bouio et Thoma Palmerio ducibus Beruico missos scribit, qui omnes insidijs excepti paene ad vnum interierint. hoc successu repressa Anglorum audacia et iniecto obsessis metu, cum Dessio spes esset Hadinenseis fame, ceterarum que rerum penuria, deditionem tandem facturos, castra longius, sed commodiore loco metatur, dispositis per aditus stationibus ne quid comeatûs in vrbem importari posset. Angli tamen minime clade illa infracti, dum vatum praedictionibus, vitio gentis, nimium creduli tempus venisse certo sibi persuadent, quo Scotiae regno potirentur, de penetrando in interiora Scotiae cum potenti exercitu consilium ineunt: quod periculo suo compertum habere dicerent, Scotos in finium propugnatione inuictos, internis discordijs facile superari: haec agitanti Sommerseto commodum accidit, quod Millaregius paullo ante bellicas naueis in Galliam abduxerat, solaque Scotica classis superabat, multis partibus Anglica inferior. igitur Leuinius, qui Anglorum parteis tunc sequebatur, terrestribus copijs praeficitur: (eae XVIII millium peditum, VII OIO equitum erant:) Thomae Semero Sommerseti fratri maris praefecto nauticae rei cura datur. quo comperto Dessius, qui V tantum hominum millia in exercitu haberet, obsidionem soluit, atque VIII fere ab Hadina milliaribus Graio cum XXV circiter armatorum millibus tergis inhaerente, sine noxa se recepit. pulcerrimam tunc rei bene gerendae occasionem a Graio praetermissam memorant, qui aliquanto tempore nostros insecutus, nulla re gesta Hadinam redijt, militeque ac comeatu indicto vrbem muniuit. cum ad Hadinam bellum substitisset, Angli quattuor nauibus onerarijs Scotorum incensis in Merinam regionem minus frequentem cum classe descendunt, Montemrosarum oppidum ad mare, quod Io. Areskinus Dunensis paullo ante castello exstructo egregie firmauerat, noctu occupaturi: sed dum sensim per tenebras allabuntur, ipsi imperitia sua consilij occulti rationem accensis in singulis nauibus lucernis prodiderunt. igitur Dunensis contractis, quae potuit, vndiquaque nauigijs, et imposito in nauigia ad excursiones impediendas et oppidum firmandum, quantum satis visum est, praesidio, rusticam multitudinem ex vicinis pagis euocatam pone collem, qui oppido adiacet, collocat, et ad tormenti iterum displosi sonitum se hosti ostendere iubet: ipse cum iaculatoribus in portum exit, prolectosque ad certamen Anglos cum leuibus proelijs aliquandiu detinuisset, ad suos, vti constituerat, se recepit. illi cum ad aggeres vsque insequerentur, rustici, sicuti iussi erant, antequam omnino illucesceret, se signo dato proferunt: quibus visis Angli attoniti confusa fuga ad naueis confugiunt: qui remanserant non expectatis socijs confestim soluunt tanta trepidatione, vt ex IO CCC, qui in terram descenderant, vix tertia pars incolumis Scotorum manus euaserit. nec multo post Graius ipse, constructo duobus a Dumbaro milliaribus castello, admodum incommodo loco propter aquae penuriam, et quod a vicino colle in illud despectus esset, retro in Angliam abijt. eodem tempore cum ex Humio et Fascastello Angli hostiliter in loca vicina excurrerent, Humius quosdam e suis mittit, qui circum arcem rusticorum habitu cum cibarijs oberrantes a praesidiarijs capti et introducti sunt. cum de rebus Gallorum interrogati vero consentanea respondissent, Angli fidos rati, saepius inde ad eos redire et ibi manere passi sunt. igitur cum obseruassent negligentius vigilias obiri, dicta die, cum propter violentum et continuum imbrem repente ortum, vt pernoctarent, a praesidiarijs inuitati essent, nocte sopitis excubijs ea parte, qua didicerant fiducia loci minus diligentiae adhiberi, milites ab Humio summissos excipiunt, qui per rupem in summum ascendunt et caesis custodib. arce potiuntur. mox et cum Fascastelli praefectus agricolis vicinis imperasset, vt ad certam diem magnam comeatus vim conueherent, illi occasionem nacti frequentes cum oneribus adsunt, quae cum e iumentis deposita in humeros sustulissent, per pontem, qui duas rupes committit, ingrediuntur, subitoque quod ferebant excusso custodes signo dato confodiunt, et arcem in potestatem redigunt. nec melius maritimus Anglorum exercitus acceptus est; qui cum ad Fanum Miniani appulisset, vt inde in propinqua loca excurreret, Iac. Stuartus reginae frater collecta tumultuaria multitudine tanto ardoce incubuit, vt eos funderet


page 147, image: s147

ac fugaret. ex Anglis, dum ad naueis properant, depressa nauicula summersis, desiderati circiter IO C, capti C. interea Hadinenses nouo praesidio confirmati cum Edimburgum vsque praedas agerent, Dessius Etaugium cum X armatis praemittit, qui praesidiarios ad certamen eliceret; ipse cum Capella-Bironio, Rotusaque Germanorum duce subsequitur; Hadinenses ardentius initio in Etaugium inuecti sero errore anima duerso se in fugam dant, amissis ex suis CC, et captis fere intra oppidi portas CXX. sub id tempus P. Strozzius et Andelotus, quorum opera Henricus in bello Bononiensi vti volebat, cum Carolo Rupifulcaudio, Volurio Rufeco, Crussolio, Monpesatio, Ioüsa, et Bordillonio in Galliam renauigant. Capella-Bironius per Andeloti absentiam peditatui praeficitur. seditio tunc forte orta Edimburgi inter Gallos et Scotos alioqui toto eo bello maxime concordeis, exleui caussa, vt Bellouadius scribit, milite Gallo nullius nominis et Scotis aliquot mutuis se conuicijs proscindentibus; verum Bucananus aliam caussam assignat, quod videlicet Galli in reditu ab Hadina praefectum Edimburgi ingredi eos vrbem cum omnibus copijs prohibentem, quia vereretur vt se a praedandi licentia continerent, vna cum filio et ciuibus aliquot interfecissent. vtcunque sit, Dessius, vt seditionis inuidiam aliquo facinore elueret, de Hadina, quam vi non potuerat, astu in tercipienda consilium inijt. tota ea nocte cum delectis copijs profectus prima luce muro vrbis succedit; et vigilibus occisis ac munimento, quod ante portam erat, oppresso, alij portam effringere conantur, alij horrea Anglorum proxima inuadunt: ad molientium fragorem et Gallorum alacritatem victoriam ingeminantium vix tandem excitatis Anglis, Gallus transfuga, veritus ne vrbe capta perfidiae poenas lueret, tormento maiori, quod in portam aduersam stabat, ignem subiecit, cuius globus praefracta porta per densos nostrorum ordines transuolans tantam stragem dedit, vt primi in medios, medij in extremos, qui subitae trepidationis, vt in tenebris, caussam ignorabant, reuoluti, omneis postremo in fugam verterint. ita cum damno repulsus Dessius Lethae muniendae in Forthae aestuario animum intendit, quod situs arrideret, et Edimburgo securitas inde pararetur. eo postea multi commoditate loci allecti Sterlino, Fano Andreae, Glascouia, Hadina primarijs vrbibus relictis migrauerunt; quo effectum est, vt tractu temporis Letha ex ignobili oppido nunc inter maximas totius regni vrbeis annumeretur. inde cum Angli Brauti-Graium a Graio traditam arcem muniuissent, etiam Dondam praecipuum Angufiae oppidum occupauerunt. sed superuenientibus Ringrauio et Etaugio a Dessio missis illi retro incensa vrbe in arcem illinc milliario distantem se receperunt: nec multo post, cum Ringrauius in Galliam reuersus esset, V Germanorum vexillis in Scotia sub Rotusa duce relictis, Etaugius, qui Dondam praesidio tenebat, Brauti-Graium solus accedit, vt locum ipse oculis lustraret; quem ipsius iniussu, sed vt sedulitatem ostentaret, Bellocastrensis cum XXV cataphractis subsecutus est: ibi egredientibus promiscue Italis, Anglis, et Hispanis qui in arce erant, post acrem dimicationem Etaugij equus in paludis voragine herbida haesit; vnde cum nulla ope expedire se posset, equo relicto pedes, socijs frustra certantibus, a circumfusa multitudine capitur. is casus simili hostium clade mox pensatus est, capto Iacobo Willfordio Hadinae praefecto, qui ex nimio nostrorum, qui Dumbari arcem duce Acautio tenebant, contemptu, contracta temere fiducia, facta in Dumbarum impressione in insidias incidit, et post suffossum a Vascone milite equum, postremo fide data ei se tradere coactus est. sub id tempus quattuor peditum signa Burdigala a Momorantio missa ducibus comite Vico et Furcouallio in Scotiam appulerunt; statimque de Etaugio capto Dessius certior Brauti-Graium oppugnare statuit: verum a regina reuocatus in Teuiotiam, quam Angli crudeliter vastabant, exercitum ducit. eius aduentu statim hostes Iedburgo depulsi sunt, moxque Farnesum castellum a nostris primo impetu captum, praefecto arcis ob adulteria, stupra ac rapinas summe inuiso, a Scotis in conspectu Dessij quamlibet repugnantis, necato. cum annonae penuria laboraret exercitus, Dessius vt tumultuanteis milites et ob necessitatem ad iniurias inferendas proniores contineret, in Nortumbriam Angliae prouinciam vicinam praedatum mittit: in eaque Cornualliam, Tiffumque castella comeatûs


page 148, image: s148

et preciosae suppellectilis plena capit, et diripienda militi concedit. iamque Angli, vt excursiones Gallorum prohiberent, in limite ad IO CCC equites conuenerant, cum Cobio Scotus iunior leuis armaturae dux, noctu Iedburgo in hostem egreditur, cum aliquot ex nobilitate Gallica, vixque V milliaria progressus erat, cum se intra IO equites Anglos sero delapsum sensit; cumque receptus non esset, periculi magnitu dinem audacia superauit, facta tanto impetu impressione, vt Anglos, qui in tenebris nihil de Scotorum paucitate cognoscere poterant, fuderit, multis caesis et pluribus captis, ita vt captiuorum numerus victores longe vinceret, inde per Nortumbriam Nouumcastrum vsque magna damna data ductore Capella-Bironio; lustratusque a nostris lacus Myrtous, ita eum vocat Bellouadius, cuius pars semper etiam per aestatem concreta, pars ne hieme quidem congelatur. biduo post Dessius Febrium castellum in hostico tormentis verberatum capit: magna hinc praeda abducta, in cuius partem nostri Scotos vocari minime passi sunt. inter captiuos quidam sacrificum se dictitans repertus est homo tanta vaecordia, vt etiam contumeliosis verbis victoribus illuderet, Gallosque in Angliam venisse diceret, vt vice equorum aratro terram verterent, seruatis Anglorum in vsum belli equis, cum queis propediem in Galliam essent descensuri, vt eam sub iugum mitterent: id enim indigenas vates suos praedixisse, quibus non minorem, quam Dei verbo fidem haberet. cum ergo is Gallos praeter opinionem victores cerneret, tantum maerorem animo ex indignatione concepit, vt in terram prostratus clausis oculis nec cibum capere, nec caelum, quod victores Gallos videre tulisset, aspicere ad mortem vsque voluerit. hoc superbi et obstinati animi exemplum a Bellouadio relatum, nos etiam non indignum existimauimus, quod monumentis consignaretur. interea maior in dies rei frumentariae penuria nostros vrgebat, multique fame enecti, qui superesse potuerant, piscatu vitam tolerabant: ac ferunt Germanos tanta auiditate et assiduitate in Gepto flumine piscatos esse, vt ex illo piscibus caruisse ab incolis credatur, cum igitur Angli coactis maioribus copijs aduentare nunciarentur, quibus pares Galli esse non possent, in interiorem Scotiam Dessius cum suis recessit, minime insequentibus eum Anglis, quod vererentur, ne re male cum Gallis gesta Sommersetus vir imperiosus seuerius in eos animaduerteret. itaque cum classe insulam in Forthae aestuario aggrediuntur, Magotiam vocant, ab auibus, quae anserum ferinorum specie inibi nidulantur, tanto quidem numero, vt praesidiarij C, qui castellum Bassum dictum tenent, non alio cibo, quam recenti pisce in horas ab his auib. delato, nec ligno aliunde petito, quam arborum frustis, quae nidis illae construendis vere comportant, ad frigus pellendum vtantur. haec a Bellouadio de Myrtoo lacu et illis auibus prodita, de quibus tamen Geor. Bucananus, et Guil. Cambdenus, qui diligentissime Britanniam descripserunt, prorsus silent, in medium relinquo, vt fides penes auctorem sit. tota illa insula rupe vndique praerupta et inaccessa constat, constructo in imo castello, quo nisi corbe per funem attracto ascendi nullo modo potest, quod ab indigenis seruatur. eorum praefectus dedere se iussus, oblata ab Anglis grandi pecunia in singulos milites distribuenda, facece respondit, non patere homini o nusto tanto auro in locum tam arduum, qui solis auibus peruius sit, aditum: ceterum eam pecuniam maiori vsui Anglis futuram ad belli Gallici subsidia: sibi abunde de comeatu prospectum, quem necessario cibo cottidie aues pascant. ita elusi Angli cum potiundae insulae spe excidissent, Ketham siue Equitiam insulam, quae postmodo recepta a regina Diuae nomine dicta est, classem appellunt, praemissis qui Lethae oppugnandae specie, interea nostros leuibus proelijs distinerent. eam, quod difficili accessu, ceteroqui rerum omnium commoditatib. abundans, in aestuario item Forthae posita, magnum ad ducendum bellum Anglis adiumentum praebere videretur, arce summa celeritate constructa, et IO CCC militum praesidio et comeatu imposito, firmant, continuo que domum renauigant, dum AEmonae superiori anno captae et munimentis firmatae pars Anglicae classis adhuc haereret, consilium de recuperanda insula regina instante initur; missus Capella-Bironius cum Villagagnoni trireme, qui vt appropinquauit, quod scopulis vndique emergentibus vlterius progredi non posset, scapham sumit, et circundata insula ac lustrata ad


page 149, image: s149

suos redijt. postridie Dessius conscendit, regina spectante et singulos adhortante: littore vix tandem, graui inflicto Capellae-Bironio vulnere, et Deboria viro strenuo a munitionis praefecto occiso, potiuntur nostri, moxque Anglos in altissimum insulae angulum compulsos, ad deditionem occiso duce non sine sanguine coegerunt, XVII postea quam ab Anglis Ketha occupata fuerat, die. Angli circiter CCCC desiderati, magna insuper praeda capta, quam militibus summa liberalitate distribuit Dessius: quo facto exercitum Paullo Thermo magni nominis duci nuper a rege in Scotiam misso tradit. Regem, vt id faceret, reginae et proregis litteris sollicitatum scribit Bucananus, quod dicerent Dessium leuibus ac nullius momenti expeditionibus magnos sumptus facere, atque ex ijs gloriam potius affectare, quam regni tranquillitati prospicere: denique grauiorem amicis, quam inimicis esse, praecipue post Edimburgi seditionem, per quam Gallorum aucta insolentia res non procul a pernicie ex intestinis odijs abesset; quamuis eius auctores mox iussu Dessij capite luisse, et abunde ciuib. satisfactum esse scribat Bellouadius. antequam aduentaret Thermus, Io. Monlucium Valentiae episcopum iam Byzantina legatione feliciter administrata clarum, rex ad reginam miserat, qui negotiorum regni procurationem susciperet, ac cancellarij munere fungeretur. quam tamen dignitatem siue Scotorum aemulatione, hanc gloriam in externum hominem nonnisi summo gentis suae probro transferri existimantium, siue reginae ipsius suspicacis feminae inuidia, quae sibi a viro turbulento et contentionis cupido, ita eum obtrectatores fingebant, metueret, obtinere non potuit, cum per hos dies haut procul a Lethae portu VI ingentis magnitudinis ceti, quos alij thynnos, alij pelamidas esse falso existimabant, recedente mari in littore destituti essent, idque Scoti superstitione prisca decepti pro sinistro augurio ducerent, vanum eorum metum ridens Monlucius fortunam Anglorum hac imagine repraesentari dixit, qui quidem nauibus in Scotiam venissent, sed instar belluarum aestu resorbente in sicco relictarum, amissa classe ad internecionem breui perituri essent. quod et euentu mox comprobatum est, VI Anglorum signis in Equitia insula relictis. fuere et alia alibi tunc prodigia. nam in Carinthia non longe a Clagenfurto et Villaco oppidis X Kal. April. horarum duarum spatio per duo amplius milliaria annonam pluit, ex qua regionis incolae optimum panem confecerunt, qui ad Caesarem cum granis siligineis caelo delapsis perlatus, et summa admiratione conspectus est. quanquam Conradus Lycosthenes id biennio post accidisse scribat. iam olim Probi imperatoris temporibus in cadem Germania geminum huic prodigium contigisse narrat Zosimus libro primo. in Misnia etiam XVIII Kal. Maij infans in lucem editur diuisa fronte et cranio, sine labijs, sine aure dextra, sine manibus denique et pedibus, tantum oris loco exiguum foramen habens, qui integrum diem vix fuit superstes. Lutetiae vero Parisiorum in San-Mederici vico pullus gallinaceus cum quattuor alis ac totidem pedibus, duobus item in vno corpore vro pygijs natus, biduum integrum vixit, qui modo ante, modo pone ad dextram ac sinistram contrarijs vestigijs summa cum deformitate gradiebatur. in Anglia hoc anno solemne sacrum publico decreto prorsus aboletur: quod cum Steph. Gardinerus Vintonij episcopus minime probaret, domi se continere et publico iubetur abstinere: cum vero sententiam mutasse crederetur, postea dimissus est; sed mox concione coram rege et proceribus palam habita cum priorem sententiam constanter tueretur, et decreta, quae a tutoribus in ea regis adolescentuli aetate fierent, nullius esse momenti contenderet, in carcerem conijcitur, ac biennio post episcopali dignitate exuitur. exeunte Decembri Maximilianus Egmondanus Burae comes, vir pace et bello magnus, ac propter magnificentiam et fidem Caesari admodum carus, recenti adhuc auxilij tam opportuno tempore ad bellum Germanicum adducti memoria, Bruxellis ex angina mortuus est, cum paullo ante ex Anglia redijsset, quo eum Caesar ardente tunc in Aquitania seditione miserat, vt cum Sommerseto ac reliquis regni tutoribus ageret, vt tam pulcram occasionem arriperent, et fine pactis nobiscum inducijs imposito, coniunctis copijs bellum Galliae inferretur. verum compositis repente praeter illorum spem domesticis motibus, Caesar postea id apud


page 150, image: s150

Henricum excusauit, et alia ob negotia ea Buranum profectum multis et officiosis verbis conatus est ostendere. ferunt Buranum, iam deplorata salute, cum ei Andreas Vesalius rarae doctrinae ac iudicij medicus mortis horam ac paene momentum praedixisset, magno apparatu conuiuium instrui iussisse, et omni gaza ac suppellectile argentea exposita, amicos vocasse, quibuscum mensae assidens, dona liberalitate summa distribuerit, atque extremum vale nihil commoto animo dixerit; inde lecto impositum hora et momento a Vesalio praedictis exspirasse. hoc anno debitum naturae persoluit Gregorius Cortesius a Paullo III in collegium cardinalium cooptatus, olim in S. Benedicti Cassinensi coenobio professus, et postea ipsius coenobij praesul; qua ex eadem officina eodem tempore prodierunt Isidorus Clarius, et Io. Baptista Folengius: is antiqua et nobili familia Mutinae natus, sed moribus ac erudito ingenio longe nobilior fuit, cuius tamen paucula ad nos monumenta peruenerunt, ab Hersilia Cortesia fratris F. diu postea publicata. obijt Romae XI Kal. VIIIbr. in Basilica XII Apostol. perhonorifice sepultus. ex eadem vrbe Mutina natus Marius Molza eodem anno in viuis esse desijt, versibus latina et vernacula lingua scriptis apud suos cum primis clarus. Hoc etiam anno bellumcontra Persas a Solimano susceptum est: de quo pauca admodum habeo, quae scribam, nisi quae in Annalibus Turcicis leguntur. ij ergo memorant, Scacho Tecmasi Persarum regi, qui Thamus Sophus alijs dicitur, fratrem Ercasem Imirsam cognomento fuisse, qui Mediae summo cum imperio a rege praefectus sit; eum certas ob caussas a fratris amicitia discessisse, et ad Solimanum transfugisse, ac se fidei eius permisisse; iter autem per Circassorum fineis longis ambagibus, quod viae a regijs emissarijs vndique obsiderentur, secundum Caspij maris littus Theodosiam versus, quae hodie Cafa est, habuisse, atque inde Constantinopolim petijsse; vbi cum magno honore exceptus, amplissimisque praeterea muneribus a Solimano donatus, postremo ei auctor fuerit, vt in Parthiam cum exercitu descenderet. Solimanum ergo ab Ercase persuasum cum numerosis copijs in Asiam transmisisse, IX die mensis Sepheris, anno Muhamedicae Hegirae IO CCCCLV, quod mensi Iun. ineunti anni OIO IO LVIII putatur respondere: cum recta in Parthiam duxisset, mox in hosticum ingressum vani ciuitatem in Armeniae maioris finibus nullo negotio cepisse; in arcis vero obsidione diutius haesisse qua tandem potitum, ad faciendas praedas, vt hostem ad proelium eliceret, militem late vastatum emisisse: cum nusquam interea Tecmases compareret, nusquam conspiceretur, nusquam se Turcis populabundis opponeret: et interim Ercases nihil omitteret, vt suam fidem ac diligentiam Solimano approbaret, hinc inde cum suis excurrendo et thesauris, quoscunque nancisci posset, ad Turcos delatis, tandem purpuratos et ceteros belli duces ac consiliarios, tam diuturni et infructuosi belli pertaesos, rationem excogitasse, qua Ercasem apud Solimanum calumnijs traducerent, et de eo, vt belli tam damnosi auctore, vindictam sumerent: eum itaque cum falsis perfidiae criminibus oneratum Solimano suspectum reddidissent, ipsi consilium dedisse, vt lepore omisso canem, ita Ercasem innuebant, caperet: Ercasem vero, cum procerum coniurationem praesensisset, et vitae suae insidias tendi animaduerteret, grauiter, vt par erat, animo perturbatum, postremo, vt saluti consuleret, in arcem cuiusdam Chaldaeorum reguli, de quo optime, vt sibi videbatur, meritus erat, prae formidine confugisse. sed illum benefactorum immemorem, mutata Ercasis fortuna pariter mutasse, et Tecmasi supplicem hospitem prodidisse, quem rex custodiae mancipatum in carcere asseruari iusserit. Solimanum vero nulla alia re gesta, et insumpto in ea expeditio ne anno ac nouem mensibus, non sine graui rerum suarum iactura, Constantinopolim sub anni sequentis exitum redijsse. absentia autem Solimani factum est, vt interea in Pannonia Ferdinandus, quod id sibi manentibus inducijs licere existimaret, post Petri Perennij Pannoniae reguli obitum Agriam celebre municipium sui iuris fecerit: nec multo post Zabragium, Leuam, Zythnam, et Muranum Nicolai Salmensium comitis, strenui ducis et bellis Pannonicis magnum nomen adepti, opera expugnauerit. quod magnarum calamitatum in Pannonia principium fuit, ruptis inducijs, vt deinceps annis sequentibus videbimus.



page 151, image: s151

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER SEXTVS.

IAM tempus appetebat, quo Caesar Philippum filium Bruxellae expectabat. verum ille serius, ac diu post venit. per Oenipontem, Monacum Vindelicorum, Vlmam, Hedelbergam, Spiram Nemetum cum iter habuisset, quibus omnibus locis a Ferdinando patruo, Alberto Bajoaro, Palatino, et ciuitatibus magnifice exceptus est, demum per Lotaringiam, Lucemburgum, et inde tandem Bruxellas Kal. April. comitatu magno peruenit. parens ei insignem equitatum in Germaniam ssque obuiam miserat; ductore Philippo Croio Arascoti duce. igitur Philippus a patre peramanter atque indulgenter acceptus, cum apud eum pro Hesso Mauritij generi rogatu intercessisset, ambiguo ac fraudulento responso, fraudis ipse, vt creditur, patri particeps Mauritium elusit; nimirum sibi liberaliter promisisse patrem, ideo bene sperare in posterum iubere, modo monenti credat, et rem dissimulet, neque vllam offensionis significationem ob dilationem nimiam ostendat. Interea Pontifex, cui propior suorum quam reip. cura, iam non solum de recuperanda Placentia sollicitus, sed de Bononia et Perusia conseruanda anxius, diuersas incogitationes animo rapiebatur. nam inde Bentiuolij, Herculis Ferrariensis opibus subnixi, Bononiae, ab eius possessione non ita pridem a Iulio II deiecti; inde Rodulphus Baleonus, Perusiae, vnde maiores suos a Leone X nuper expulsos meminerat, totis animis et viribus imminebant: et hic quidem in Perusinum agrum proculdubio impetum fecisset, nisi a Cosmo Florentinorum duce, cuius auxiliareis copias ante biennium in Germaniam ad Caesarem duxerat, dissuadente, et tutiora in posterum pollicente, reuocatus fuisset. cum vero Senarum ditionem Parmae ac Placentiae loco a Caesare compensarione accepturum se hactenus sperasset Pontifex, nam de eo negotio, rebus adhuc Hispanorum dubijs, iam iam morituro seni a Caesarianisministris spes iniecta fuerat, tandem delusum se sero animaduertit. tunc enim res Hispanorum ea in vrbe confirmatae sunt, et ad maiorem securitatem mutata reip. forma a Didaco Hurtado Mendoza, qui vltra praesidium antea introductum, CCCC Hispanos ex Insubribus euocatos, quasi Neapolim ituros, in Camolliano suburbio subsistere iusserat, ijsque in Dominicanorum fano, quod in tumulo positum vrbi imminet, eiectis fratrib., diuersorium attribuerat, aperta ab ea parte, qua Florentiam itur, vrbe, vt introire, et exire, cum vellet, tuto suis liceret, Remp. vero ita ordinauerat, vt ex XL ciuibus, penes quos summa rerum erat, qui a quatuor montib. deligebantur, ipse Caesaris nomine XX arbitrio suo imponeret: vltra hos in singulos annos VIII ex praecipuis ciuib. sumerentur, qui de rebus ad ciuitatis statum pertinentibus ad consilium XL virorum referrent: cumque res eiusmodi incidisse, quae aut secretum aut maiorem diligentiam requireret, V ex ijs de ea statuere possent: eos autem deligendi Caesari, aut ei, qui Caesaris in rep. partes fungeretur,


page 152, image: s152

intra proximum triennium ius esset. sic vrbi imposita veluti arce, et summa rerum auctoritate ad se contracta, apparebat Caesarem omnino in animo habere Senas retinere. itaque Pontifex, qui verba sibi a Caesare dari videret, et a Gallo, qui cum Taurini esset, nuper ad eum Claudium Albaspineum ab epistulis Romam legauerat, res in longum extrahi doleret, vt non tam Caesaris voluntati, quam suae existimationi in relligionis negotio satisfaceret, Veronensem, Fanensem, et Ferentinum episcopos, quos prid. Kal. VIIbr. anno superiore ad Caesarem destinauerat, hoc demum anno legatos misit: ij serius profecti VIII Kal. Iunias tantum in Belgium cum mandatis peruenerunt, quibus exponebatur, Pontificem partim sua sponte et pro pastoralis muneris necessitate, partim Caesaris rogatu ex collegarum consensu legatos in Germaniam misisse, qui ad ecclesiae gremium redeunteis recipiant, et ipsis omnia laeta de eius benignitate polliceantur, modo leges accipiant; non autem praescribant: hoc vero beneficium omnibus in vniuersum impertiri, nullo prauae opinionis crimine excepto, quamuis in eo per multos annos perseuerauerint; ea lege, vt qui ea peste infecti fuerint, suum errorem apud sacerdotem orthodoxum profiteantur iuxta praescriptam poenitentiae formulam; publicam proinde confessionem, abiurationem, et satisfactionem iure praefinitam ipsis omnino remittere; potestatem insuper facere legatis, vt eos, qui pacto, aut iureiurando, aut quouis alio modo Lutheranis obstricti sint, ijs vinculis soluant; monachos in haeresim lapsos et extra coenobia sua vaganteis in ecclesiam admittant, ijsque resumpto pristino suo amictu, suum munus, vt ante, ecclcsia fungi concedant; esu lactis, casei, butiri, ouorum et carnium habita locorum et hominum ratione permisso: Coenae dominicae integrae vsum ijs permittant, qui ceteris abiuratis erroribus concilij Constantiensis decreto subscripserint, atque sub altera specie tantum, quantum sub straque, sumi, quique ecclesiam ob factum de vna specie decretum non errasse palam declarauerint. quod tamen ad tempus concessum intelligatur, et ita, vt illi ipsi, qui ita sument, seorsim ab alijs, neque tunc, cum alijs sub vna specie tantum ministratur, sumant. additum, vt cum sacrorum bonorum vsurpatoribus et possessoribus de fructibus perceptis atque consumptis transigere possint, modo in posterum ecclesiasticis possessionem vacuam relinquant, ad idque contumaceis censuris cogant, implo rato etiam ciuilis magistratûs auxilio; et vt res commodius ac celerius executioni demandetur, per Germaniam alios episcopos delegent ac substituant. ex eorum numero Argentinensis fuit, cui sacerdotes, qui defecerint, in gratiam recipiendi datur potestas, modo vxores a se remoueant et omnino expellant. huius rei publicum diploma cum Caesar ad Germaniae episcopos misisset, et, vt placide ac sine vi, precibusque et adhortationibus potius, quam execrationibus ac minis experirentur, separatim omneis commonuisset, Moguntinus, qui vt Coloniensis ac Treuirensis prouincialem synodum nuper habuerat, ad Hessi praefectos ac consiliarios scribit, et de sollicitudine pastorali sua, ac Caesaris egregia voluntate multa praefatus, petit, vt concionatoribus suis formulam a Pontifice praescriptam exhibeant, eique omneis parere iubeant: quod illi facere recusarunt: suam quippe doctrinam cum prophetarum et apostolorum testimonijs conspirare, et quamuis vita a professione discrepet, quod ingenue agnoscant, et infirmitati suae condonari petant, nullum tamen errorem indoctrina, quam profiteantur, agnoscere: nihil igitur opus esse gratia ac largitate Pontificis R. neque sero se vxores ac liberos deserere posse, quos diligendos et cura ac beneuolentia complectendos didicerint, auctore Cristo, qui coniugium amplissimo elogio cohonestauerit, et illud impuro coelibatui praetulerit, cum melius esse nubere quam vri per Panllum praecipit: frustra etiam improbari, quod in ecclesijs suis integrae Coenae vsus omnibus permittitur: id enim iuxta Chridi mandatum et veteris ecclesiae morem fieri, nec esse, quod in eo mutationem vllam recipiant. parum profectum ijs aut seris aut minus idoneis remedijs. interea Caesar filium per Flandriam, Hannoniam, Atrebatescircumducit, in ciusque sidempopulos iurciurando adigit. tandem vterque Antuerpiam Eid. VIIbr. venit: vbi magnifico supra fidem apparatu non aciuibus tantum, sede etiam ab externis mercatoribus Hispanis, Italis, Germanis, Anglis exeptus est: quae omnia singulari


page 153, image: s153

libro Corn. Scribonius Grapheus diligenter persecutus est, vt pauca de ijs dicere infra rei dignitatem sit: magna quoque pecunia praestationis gratuitae nomine exacta. inde Philippus a Maria Hungariae et Helionora Franciae reginis viduis amitis per reliquas Belgij vrbeis deductus, atque inprimis Balnei, vulgo Bincij, a Maria honorificentissime acceptus est, vbi illa palatium regali sumptu et magnificentia antiquis operibus vndique conquisitis exstrui curauerat. florentibus vtriusque rebus, patris inquam et filij qui de sua fortuna mirificam in illa iam aetate spem apud omneis excitarat, Magdeburgici et Bremenses in Gennania suprabant, qui seu constantia sua, seu pertinacia efficiebant, ne plenam de domitis illis prouincijs victoriam reportasse Caesar diceretur. ac Magdeburgici quidem antea proscripti crebris etiam tunc edictis vrgebantur, sollicitatis de auxilijs contra ipsos Saxoniae ordinibus: nec abnuebant plerique, sed vt reliqui imperij ordines idem facerent, postulabant. itaque licet nondum palam oppugnarentur, in magis tamen angustijs versabantur: quippe cum in eos tanquam proscriptos quisque fortunam impune experiretur. cum igitur antea Senatus de vi et iniuria conquestus esset, postremo ad omneis in vniuersum ac praecipue ad finitimos edito scripto iactatas criminationes diluunt, et, Immerito accusamur, inquiunt, quod pacem repudiemus et totius Germaniae quietem contumacia nostra turbemus. magna illa crimina, et quorum poenis, siquidem vera sint, sustinendis pares esse non possimus. nam quid mali ciuile bellum secum trahat et omnes sciunt, et nos iam nostro periculo nimis experti sumus. in ambitiosos et perditae vitae homines, quibus omnes in perturbatione publica spes ac fortunae sitae sunt, suspicio cadere possit. de nobis quorum opes pace et sub legibus creuerunt, nihil tale probabili vlla ratione cogitari potestaut debet. pacem et foedera cum vicinis vrbib. ac po pulis colere nobis aequum et honestum, vtrisque vero summe vtile ac necessarium est: nec vero simile fit, nos cum illis, quorum amicitia non solum vtilis, sed etiam necessaria nobis est, cuperevltro bellum gerere. nec ignoramus nostrarum non esse virium tam potenti principi resistere, qui tot adoreis mactus, victoriam et omneis imperij opes secum trahat: non ea caecitas, non vaecordia est, vt sponte in apertum exitium, prudentes sidentesque praecipiteis nos demus, vitae, dignitatis, ac denique fortunarum aleam subituri. nos vero omnem viam rei amice transigendae hactenus iniuimus, neque quidquam praetermissum est quod ad placandum nobis Caesarem pertinere existimaremus, aut quod ipsum caussae nostrae reddere aequiorem posset. nam et eum semper pro summo magistratu coluimus, et ne quid in ipsum aut ceteros imperij ordines verbo aut facto peccaretur, quo offendi possent, grauissimis poenis propositis, quantum in nobis fuit, prohibuimus. cur ergo armis petimur? cur tanquam rebelles ac perduelles edictis proscribimur? cur omnibus omnium iniurijs expositi etiam amicis ad praedam proponimur? namquae obijciuntur hostiliter facta, ea defensionis ergo, et vt vimillatam contraria vi propulsaremus, et imminenti periculo praeuerteremus, a nobis facta sunt. aedificia quaedam vicina diruimus, haut diffitemur; castella etiam aliquot, oppidula ac vicos armis occupauimus. an crimini verti debet, quod ad iniuriam repellendam actum est? crudelia illa et iniqua quae prima specie videntur, necessariae defensionis excusatione, abunde se apud aequos iudices tuentur. quid si, ne in exteras manus deuenirent, ea occupauimus, accusari propterea an potius laudari meruimus? atqui potius ab illis ipsis quorum ea sunt, gratiae agi debuerunt, quibus res salua est, et quibus non recusamus omnia restituere, modo pacem colant, neque in nos quidquam in posterum moueant. quid est ergo quod tam infestis animis nos prosequuntur? nam absurdum est atque adeo iniuriosum, de iniurijs eorum queri, qui praeter ius omni iniuriarum genere obruuntur. nimirum relligio petitur. hoc est cur rebelles, cur perduelles vocamur, imperij edictis proscribimur, ad perniciem et internecionem destinamur: quo magis miramur illos, qui nobiscum idem in relligione sentiunt foedere et antiqua necessitudine coniuncti, nos in manifesto ac communi discrimine non solum deserere, sed etiam bello persequi, neque videre arma in nos sumpta in ipsos tandem recasura esse, atque a nobis fieri initium, vt qui vniuersi vinci simul non poterant, singuli ac separatim


page 154, image: s154

facile superentur. non enim iam latere possunt astus inimicorum, qui datis ad Heluetios, ad Protestanteis, ad Boemos superio ribus annis atque alios litteris, relligionis caussam non agi, sed in perduelleis susceptum bellum iactabant. nam contrarium non solum exitus postea docuit, sed dum Caesar adhuc in ea dissimulatione esset, et plerique partim simplicitate decepti, partim sponte ambigerent, R. Pontifex euulgato iam ante foedere nullum dubitationi locum reliquerat. itaque et Ioan. Brandeburgicus et Bipontinus princeps opinione et spe sua falsi, Caesarem de fide data interpellarunt, et sero errore animaduerso, domum indignabundi abierunt: quippe cum nullum alium huius belli et victoriae fructum viderent, quam vt libertate Germanica oppressa etiam animis ac conscientijs compedes inijcerentur. ac de bonis quidem et fortunis quamuis certamen iustum esset, aut saltem excusabile, si priuilegia atque immunitates, quas ab Othone gloriosissimo principe accepirnus, quasque conditionibus propositis eripere nobis Caesarem in animo habere cernimus, armis tueri ac conseruare vellemus, tamen vt tranquillitati publicae nos potius habere rationem, quam ad priuatum commodum spectare omnibus appareat, vltro ac libenter de iure nostro remisissemus, modo id salua conscientia licuisset. nunc bello absumptis ac direptis facultatibus, etiam vis animis et mentibus infertur. quid enim formula illa Augustana aliud agitur, quam vt pontificiae auctoritatis iugum, quod adeo generose excussimus, rursus ceruicibus nostris imponatur? vt errores nuper detecti et certis scripturae testimo nijs reuicti iterum in domum Dei inuehantur? vt tot annorum contentio nibus ac laboribus parta libertas turpi obsequio ac morigeratione, quae non solum ad nostrum dedecus, sed ad Dei ignominiam et offensio nem pertineat, corrumpatur, et penitus amittatur? at enim aliorum exemplo cedere tempori, et traquillitati publicae consulere nos decuit. id enim maxime omnium vrgent aduersarij, in eoque criminationum suarum veluti arcem constituunt. verum id in ceteris, quae ad fluxae huius vitae commoda pertinent, vti iam diximus, locum habere possit: ad ea vero, quae Dei gloriam spectant, minime porrigi debere non ambigitur. hoc enim nos magna illa veteris ecclesiae lumina Ioannes Chrysostomus, Augustinus, Ambrosius docuerunt, testimonio que B. Petri, cuius ille, qui nos per Caesarem oppugnat, se immerito successorem iactat, confirmarunt, Deo, non hominibus, in ijs quae Dei sunt, parere homines debere admonentis. itaque et in veteris ecclesiae annalibus legimus Gordium Caesariensem qui sub Licinio Imp. ordines duxit, et portremo verae gloriae corona insignitus est, cum ad supplicium raperetur, rogatum ab amicis vt periculi euitandi gratia sententiam retractaret, respondisse, non oportere linguam in contumeliam eius, qui eam creasset, quidquam pronuntiare: et Basilius magnus hanc etiam ciui suo laudem tribuit, quod cum moneretur, vt de Deo, quod vellet, sentiret, ceterum in sinu tegeret, neque motum animi palam euulgaret, monitorem aspernatus sit, veritatem non solum ab ijs prodi dictitans qui eam deserunt, sed etiam ab illis qui eam agnitam non audent publice profiteri. id enim exemplo Danielis confirmari, qui contra Darij regis edictum magno et constanti animo apertis fenestris verum Deum ado rauerit, cum id priuatim et clanculum facere posset: verum quod ea res ad diuini nominis gloriam pertineret, nullam instantis peri culi rationem habuerit, quod ei ab inuidis et aemulis conflatum, postea Deo ita volente in ipsorum caput recidit. valeant ergo, qui nos facto Cristum agnoscerc, verbo autem reijcere suadent. quid enim magis pudendum, quam nomen eius erubescere qui mundum condidit, qui nos ad imaginem sui creauit, tot beneficijs licet indignos cumulauit: per quem viuimus, spiramus, cuius denique nos hereditas sumus? haec summa est accusationis. videte nunc, o qui non omnino iniqui estis, quam immerito apud vos traducamur, quam iniuste nos armis persequantur, qui tranquillitatis publicae speciosum nomen obtendunt. quapropter oramus omneis et obnixe admodum obtestamur, tam qui nobiscum idem in relligione sentiunt, quam ad quos iustissimae huius querellae vox perueniet, vt vota, suffragia, lacrimas consocient, quibus iram victoris flectere, et hactenus infestas nobis ipsius aureis in posterum benigniores reddere possimus. id et humanae conditionis vinculum, et communis patriae calamitas exigit, quae vtraque


page 155, image: s155

magnam cum relligione et pietate communionem habent. quod si impulsu eius qui has turbas ciet, qui tanquam rugiens leo ouilia circuit, qui ex publica rerum perturbatione commodum captat; Caesar, cuius secundum Deum omnia nostra sunt, inexorabilis esse pergat, arma, vim, iniuriam abstinete. nihil enim legitimi magistratûs auctoritas vos permouere debet, vbi manifesta Dei offensio cernitur: Mauritij inprimis et Thebeae legionis exemplum in memoriam reuocate: ij enim quam virtute bellica tam pietate incliti milites, cum contra imperij hosteis semper fortiter ac gnauiter se gessissent, ad omnia ducum dicto audientes; in ijs, in quib. Dei gloria vertebatur, Deo quam hominib. obedire maluerunt, et vt hanc inconcussam animi constantiam retinerent, nulla supplicia horruerunt. quod superest, nobiscum si non arma aduersus implacatos hosteis, at preces apud Deum coniungite, vt is pro sua ineffabili clementia et misericordia ad res nostras respiciat, regum ac magistratuum, quorum mentes, consilia, affectiones in ipsius potestate sunt, moderetur, flectat, molliat, corda nostra ad veram poenitentiam inclinet; calamitosos et bonis spoliatos atque ob purioris doctrinae professionem huc illuc cum vxoribus, liberis, atque omni familia exulanteis consoletur, et mutuis caritatis ac pietatis officijs subleuet, atque vt in eo laudabili proposito ad extremum vsque spiritum perseueremus, efficiat, nosque omneis aduersus externos generis humani hostis impetus et astus interno spiritus sui robore et prudentia muniat. hac orarione, quae statim euulgata ad omneis Imperij ordines missa est, factum, vt mitigatis pro tempore animis, a vi aperta eo anno temperatum sit, Caesare absente et languescentibus vicinorum odijs; do nec anno sequenti redintegratis consilijs et renouatis factionibus in eos publice bellum decretum est; cuius exitus is fuit, vt quod de consilijs olim contra Danielem initis praedixerant, arma contra ipsos sumpta tandem in Caesaris caput verterint. In Gallia interea, vt in Belgio, annus a publicae laetitiae festiuitatibus ac ludicris inchoatus quaedam etiam seria et tristia admista habuit. iam ante mense IXbri rex edicto sanxerat, ne cui liceret extra suburbia aedificare, ne magnitudine iam sua laborans Lutetia in immensum excresceret. legi caussam dedit, quod ex pagis et oppidis vicinis illuc propter loci commoditatem et immunitates consluente populo, agri vicini et oppida deserebantur, et ij qui domi remanebant, tributis ac vectigalibus exsoluendis impares vltra modum onerabantur: accedebat ad hoc, quod qui alicui arti sub opificibus operam dabant, antequam periculo artis facto adprobati fuissent, dominis relictis in suburbia secedebant, vbi nullo artis periculo facto tabernas aperire, et merceis extrudere illis ius erat. praeterea maleficorum, ganeonum, et otiosorum huiuscemodi hominum colluuies istic per lustra et popinas tanta multitudine nidulabatur, vt non solum priuatus quisque siue ab exemplo, siue a maleficio, sed etiam ciuitas ipsa sibi iure metueret. ea lex in Senatu XVIKal. Febr, recitata est. demum III Non. Febr. ad Sangermanum regi filius nascitur, cui nomen ac ticulus Ludouico Aurelianensium duci fuit attributus, ac XIIII Kal. Iunias sacro lauacro ibidem abluitur. fideiussere Constantinus Bracantiae ducis frater Ioannis Lusitanorum regis nomine, et Aumalius pro Hercule Ferrariensium duce, Anna item Atestina Aumalij vxor pro Maria Scotorum regina. is vix trimus postea decessit. iam ante rex vrbem in armis ingredi decreuerat, et haustiludium magno paratu celebrare, cui postremo diem dixit IX Kal. vtil. a reginae coronatione initium pomparum factum, cui IIII Eid. Iunias diadema more sollemni Sandionysij impositum est, praeeuntib. Lu. Borboruo, Carolo Vindocino, Philip. Bononiensi, Odeto Castellionaeo et Carolo Guisiano cardinalibus: nam ceteri, vti diximus, Romae commorari iussi fuerant. sexco post die regia ac militari magnificentia rex magno primariae no bilitatis numero circunfusus Lutetiam ingreditur: ac biduo post regina in lectica item vrbem ingressa est, eo magnificentiore apparatu, quod muliebres pompas maior luxus comitari solet. hastiludio deinde die condicta factum initium, pro pugnantibus Aumalio, Rob. Marciano Sedanensi, et Santandreano E. tribunis, Cl. Gufierio Boesio Franciae hipparcho, Gaspare Saulio Tauanio, et Philiberto Marsilio Sipetra L equitum ductoribus. primus rexipse eos oppugnauit pedes et eques, magno vtrobique virtutis et tractandorum armorum peritiae de se specimine


page 156, image: s156

dato: dein Antonius Borbonius Vindocinus, ac reliqui post eum principes et proceres secundum leges hastiludij praescriptas ac publicatas. id frequenti theatro celebratum XV dierum spatio, spectante regina et foederatorum principum legatis. VI Non. Vtil. rex agnatis principibus, cancellario ac libellorum supplicum magistris comitantibus, in palatium, vbi Senatus habetur, venit, et in aurea camera iustitiae lectisternium, quod vocant, celebrauit. dies sequens naumachiam exhibuit, concurrentibus XXXII triremibus ad id instructis inter luparinam, in qua castellum exstructum erat, et vaccinam insulas: post longum certamen spectantibus rege ac regina ex nauigio ad ripam, quae Caelestinorum coenobium spectat, ad id destinato, displosis magno strepitu vtrinque tormentis, castello que expugnato multa iam nocte disceditur. postridie supplicationes publice habitae, pro regis ac regni incolumitate, pro Francisci parentis ac maiorum suorum manibus; item vt ecclesiae concordia sarciretur, et a prauis erroribus, a quibus rex se abhorrere edicto professus est, prorsus repurgaretur. a Paulli fano, quod proxime a Turricularum palatio vbi tunc aula diuersabatur, aberat, ad Mariae aedem sacerdotali pompa itum est. ibi celebrato sacrificio cum in episcopi aedibus rex publice epulatus esset, post prandium dum Turriculas redit, aliquot ob Lutheri doctrinam ad ignem damnatorum supplicium spectauit, quorumdam qui in eius comitatu erant instigatu, cum alio qui mitissimus regis animus ab omni crudelitate penitus abhorreret; cuius violenta, vti diximus, regni initia cum superiore anno resedisse quodammodo viderentur, hoc anno veluti recruduerunt. nam Odoardus Biezius E. T., qui quodorae maritimae a Francisco praefectus male rem administrasse diceretur, accusatus, iam a multo tempore carcere attinebatur, cum caussam iudicibus non probaret, tunc damnatur, et ei conchyliati ordinis insigni adempto honos abrogatur, perpetuoque carceri mancipatur. postea regis clementia solutus custodia in aedibus suis, in San-victoriano suburbio, ex maerore animi decessit, vir strenuus ac pugnax, sed qui prudentia ac consilio minus valeret, et cui generi culpa potius, quam sua nocuit. is fuit Iacob. a Codiciaco Veruinius, qui mense Iunio, ob Bononiam Anglis praeter ducum sententiam et oppidanis reclamantibus deditam damnatus capite luit: quod ipse confessione sua ignauiae, quam proditioni, cuius insimulabatur, tribui maluit. verum postea Iacobus eius filius illustris adeo familiae ac tot meritorum erga Galliae reges contemplatione ab Henrico III impetrauit, vt Biezij et patris restituta memoria, sententia contra eos non a Senatu, seda delegatis iudicibus lata abolereretur, eiusque rei diploma in Senatu recitatum est Kal. VIIIbrib. anno huius seculi LXXV, et magna pompa vtriusque funus celebratum, cui regis iussu fecialis Valesius, quod non nisi in illustrium virorum exequijs fieri solet, intersuit. inde rex in Bononiensem agrum ex ea occasione copias duxit, quod Anglia domesticis dissensionibus vexata feliciorem successum speraret. Sommersetus prorex Thomam sratrem maris praefectum, qui Catharinam Parram Henrici regis nuper mortui viduam in vxorem duxerat, orta ex aemulatione muliebri inter eos inuidia quaside adfectato regno suspectum in carcerem trudi iusserat, et vt in rebus, quae ad remp. spectant, ea gens praeceps ac praepostere seuera est, tormentis subiectum, ac tandem Hugone Latimero suggerente capitis damnatum XIII Kal. April. securi percusserat. tunc etiamThomas Crammerus Cantuariensis praesul atque Angliae primas, cum videret viros doctos in Germania periclitari, crebris litteris impetrauit, vt Martinus Bucerus, et Paullus Fagius, de quibus supra locuti sumus, in Angliam venirent. illi de Senatus Argentinensis voluntate Kal. April. se dantin viam, et in Anglia arege puero et proceribus summa beniuolentia accepti, cum apud Cantuariensem aliquanto tempore sub stitissent, Cantabrigiam ambo docendi caussa mituntur. verum hic paullo post ex febre quartana prid. Eid. IXbreis annum agens vitae XLV, vix salutata academia, decessit. iam diffun dente se eorum doctrina P. Martyr Vermilius, quem ante in Angliam venisse supra diximus itidem a Crammero euocatum, disputationem de coena Dominica publicae Oxoniae habuit, Ricardo Coxo praeside, et summoto Ricardo Smitheo, et praeter Lutheri explicationem Zuinglij et Caluini sententiam asseruit, Treshamo et Chedseo eam oppugnantibus


page 157, image: s157

editoque libro copiose postea confirmauit. nec multo post ingens per Angliam orta seditio est a popularibus partim ob rem agrariam, (querebantur enim agros publicos, qui antea promiscuae multitudinis fuissent, a nobilitate ad venationes et vsus priuatos claudi, eorum que vsum sibi violenter eripi) partim ob mutatam relligionem. nam Henrici regis decreta, quae prorex abolenda curauerat, restitui summa contentione deposcebant. igitur tutores ac regni consiliarij, cum res in eo essent vt nulla ratione et admonitionibus componi possent, cum omnia prius tentassent, postremo copias in tumultuanteis, quamuis inuiti emittunt, et varijs aliquot proelijs maiore parte per Deuoniam profligata seditioni finem imposuere. hac occasione arrepta rex cum bello Anglos domi implacatos videret, et in Scotia res prospere cedere intelligeret, expeditionem, quam dixi, suscepit, praemisso Leone Strozzio cum XII triremium omni re instructissimarum classe, qui cum V Eid. Vtil. Franciscopoli soluisset, obuiam Anglorum classi factus, proelio commisso Kalend. VItil. multas ex ijs naueis depressit; ceteras in Grenesiam insulam, quae ab Anglis tenebatur, fuga dilapsas compulit. crebra circa Bononiam castella exstruxerant Angli, vt nostros populationibus atque incursionibus pro hiberent, videlicet ad Lamburtimontem, Sellaquam, Ambletellium, turrem Ordinis, atque Blanconetium. Rex vicissim, ne comeatu interduderetur, haud procul a Lamberti-monte, cui proximus erat Surrenius saltus, et ipse castellum erexerat, validoque praesidio firmauerat. primus impetus in Sellaquensem munitionem a nostris factus, quae a duobus signis defendebatur. ea tormentis acriter quassata, et dum hostis parum caute cum Momorantio collo queretur, vi capta est, VIII Kalend. Septembr. Anglique omnes capti praeter eos qui se in arcem recepere, qui et ipsi casu perturbati clam noctu profugere, et arce relicta Ambletellium se contulerunt. in eo VI peditum vexilla erant, qui cum se gnauiter oppugnantibus nostris per aliquot dies defendissent, ad extremum incolumitatem pacti castellum regi dediderunt. in oppido erat Mirandulanus spurius, qui cum Italis aliquot ad Anglos transfugerat: huic, quamuis pactione exclusus esset, veniam rex dedit, de ceteris Italis, qui cum eo erant, sumpto supplicio. magna comeatus, magna tormentorum omnis generis ibi reperta copia, quod haec veluti statio esset capiendis ijs omnibus quae ex Anglia in Galliam apportabantur. territi eo successu Blanconetiani legatos e suo numero mittunt, et vita ac re saluis abire permittuntur. XXV machinas aeneas ac puluerem tormentarium satis multum abeuntes reliquere. nec terror heic stetit; nam praesidiarij, qui in Lamberti-monte erant, Blanconetio capto, incensis tabernaculis et comeatu corrupto retro Guinam petierunt. qui castellum ad turrem Ordinis tenebant, loco admodum munito irritos diu nostrorum impetus sustinuere. tandem cum nec castellum illud facile expugnari, minus vero vrbs Bononia, arte et situ munitissima, nisi longa obsidione, capi posse a peritis rei bellicae iudicaretur, iam appetente hieme satisque magno operae pretio facto, exereitus dimittitur, castellis, quae capta fuerant valido praesidio firmatis, vt nostri oppidanos vexare et comeatu intercludere possent. diuersa parte in Scotia Thermus accepto a Dessio exercitu copias in VIItrionaleis regiones praemittit, easque mox subsecutus Broctheam arcem et vicinum castellum de Anglis cepit, vtrobique fere deleto omni praesidio. cum in Lothianam redijsset, vt, ne comeatus Hadinam subueheretur, impediret, paene ex improuiso Anglorum ac Germanorum copias instructas ad proelium obuias habuit. ipse suos magno gradu. donec ad tutiorem locum perueniret, retroduxit. inde Scotorum equitatus Germanorum incustodita impedimenta conspicatus, ad ea diripienda solutis ordinib. procurrit, interimque comeatus nullo prohibente ab Anglis Hadinam infertur. sed neque id obstare potuit, quo minus Hadina, quantumuis a forti milite teneretur, vastatis circum agris et difficili adeo comeatûs e longinquo subuectione, dum Angli domestica dissensione laborarent, tandem Thermo dederetur. id actum Kal. VIIIbr., cum paullo ante ad Coldingamiam Iulianus Romerus, dum incautius, vti rebus pacatis euagatur, oppressus ac captus fuisset, tota paene Hispan. cohorte ad internecionem caesa. has ob cladeis, quae alia super aliam nunciabantur, cum maximam inuidiam Somersetus prorex


page 158, image: s158

sustineret, recenti adhuc fraternae mortis odio, a Io. Dudleo Waruicensi comite te, vti creditur, criminatione conflata, quod negligentia sua ac praepostera seueritate remp. perditum iret, nec opportuna locarebus necessarijs in tempore muniuisset, mox eodem mense de communi procerum consilio, Vindesorae, vbi Eduardus diuersabatur, capitur, et Londinum in carcerem abducitur; vnde anno sequenti liberatus, et contracta cum Beruicensi adfinitate in pristinam dignitatem restitutus est, in felici tamen postmodum exitu, vti suo loco dicemus. Dum haec in Anglia et Scotia aguntur, rex Heluetios de foedere renouando sollicitabat: quod cum patri vtile fuisse, tum vero sibi, ad grauissima bella se comparanti, summe necessarium fore iudicabat, itaque per Nic. Gagneum libellorum supplicum magistrum, Gul. Plessium regij palatij dispensatorem, et Iac. Oeconomum I. C. a rege delegatos, et IX pagos, Valesios item, Lepontios, ac III Rhetorum pagos tandem in has condiciones conuentum est: foedus cum Francisco initum, quamdiu Henricus viueret, et in quinquennium post eius mortem, cum Henrici heredib. seruaretur, mutua auxilia vtrinque praestarentur: regi quidem ab Heluetijs omnium suorum dominiorum tam vltra quam citra Alpeis conseruandorum caussa, seu quoquomodo pro ijs bellum geratur, tam quae modo obtinet, quam quae olim a patre possessa in Italia postea armis recuperaturus sit, non minus VI OIO equitum, neque plus XVI OIO peditum, nisi de ipsorum consensu; quibus in singulos menseis stipendia, vti conuenit, persoluantur: insuper XXV OIO aureorum singulis anni quadrantib. Lugduni dependantur, et vltra OIO argenti libras in singulos menseis a Francisco solui consuetas II OIO librarum singulis item mensibus Lugduni numerentur. rex vicissim CC cataphractos equites et XII machinas bellicas, si Heluetij bello petantur, aut suorum dominiorum ratione bellum gesturi sint, cum omni apparatu necessario subministret. foederis legibus excipiuntur a rege Pontifex, ac Sedes R., sanctum Imperium, Lusitanorum, Scotorum, Daniae, Poloniae, ac Sueciae reges: Senatus Venetus, Lotaringiae ac Ferrariae duces, contra quos auxilia mittere non teneatur. ab Heluetijs item Pontifex, R. sedes, purpuratorum collegium, sanctum Imperium, domus Austriaca et Burgundica iuxta antiquam cum ijs contractam foederationem, Florentinorum etiam resp. et Medicea domus. promissa et contra Anglum auxiliapro Bononiae et agri vicini recupcratione. haec Soloturnij vtrinque acta VII Eid. Iunij, rex postea rata habuit prid. Non. VIIIbribus. eo foedere minime comprehendi voluerunt Tigurini et Bernates monitorum Huldrici Zuinglij scilicet memores, turpem, hanc atque impiam militiam esse inclamantis. quid enim soedius et magis inuisum Deo, quam sanguinem suum mercede principibus externis addicere? is ergo ab eo foedere, quod cum Francisco ante XXVIII annos ictum est, Heluetios habitis concionibus vehementi oratione dehortatus erat, peruiceratque ne ceteris illud appro bantibus pagis, Tigurini sui subscriberent. Basileenses et Schafusiani aegrae pertracti sunt, vt assentirentur, quod in eos, qui eandem secum doctrinam amplectebantur, in Gallia grauissimis supplicijs vindicaretur. Eodem tempore Pictones, Rupellani, et Alnetensis regio, Engulismenses, Lemouices, Petrocorij ac Santones missis e suo numero delegatis, a rege, qui tunc in Ambianis erat, impetrauerunt, vt quae a Francisco parente de inferendo in horrea publica sale constituta fuerant, quod seditionibus in illis regionib. exortis caussam dedissent, abrogarentur, et recepto more salis venalis vectigal triente ac besse definiretur. numerata ab ijs in sumptus bellicos et vectigaleis quosdam agros, qui a regib. alienati fuerant, redimendos CC aureorum millia. renouatae et sumptuariae leges superio ribus annis promulgatae, et ad tollendas difficultates, quae luxu crescente cottidie exoriebantur, ampliori interpretatione declaratae, atque in Senatu XIX Kal. VIIbr. approbatae sunt. cum vero prauo more inualuisser, vt milites, siue ad exercitum proficiscerentur, siue domum e castris redirent, vel sicubi hiberna aut statiua haberent, eorum, apud quos diuersabantur, vel quorum domos mansionarij metatores annotassent, sumptibus alerentur, indeque magna damna passim per agros et in oppidis darentur, et quasi in hostico versarentur, nullum non vexationis, iniuriae, ac libidinis genus erga populareis exercerent: huic malo vt obuiam iretur, duplicata


page 159, image: s159

fere sunt cataphractis, ferentarijs, ac leuis armaturae equitibus stipendia, poena capitis proposita in eos, qui quid ab aliquo sine pretio sumpsissent. in delectibus habendis et prospectum, vt a popularium vexatione abstineretur. ea lex publice Lutetiae pronuntiata XII Kal. Xbr. lex itidem de coercitione in haeresim lapsorum lata, qua magistratibus regijs de crimine quaerere et reos legibus interrogare mandatur: tum iudicij faciendi caussa reos ad episcopos cum quaestionis instrumentis remitti. antea huiusmodi iudicia a regijs magistratibus exercebantur: sed cum episcopi suam sibi iurisdictionem in eo ademptam quererentur, eamque ob caussam minus diligenter de his criminibus quaestiones haberi dicerent, Franciscus ante decennium iurisdictionem suam episcopis restituerat: verum quia lex in Senatu recitata non fuerat, denuo ab Henrico filio idem sancitur. quanquam iudicia tunc maxime seuere in haereticae prauitatis suspectos exercerentur, et querellis ipsorum episcoporum hoc condonatum fuisset, vt de his criminibus in posterum cognoscerent, tamen non defuêre, qui arte regij concilij procerum id factum calumniarentur, vt cum Pontificis et episcoporum hac lege auctoritas extolli et amplificari in speciem videretur, re ipsa peruersae doctrinae rei atrocissimis poenis, quibus in eos a regijs iudicibus animaduertebatur, in posterum eximerentur: quippe cum grauiorem carcere perpetuo poenam episcopi non irrogent, adempto ipsis iure gladij. sub anni exitum XII Kal. Ianuar. Odosij Bigerronum decessit Margarita Francisci soror, Henrici Labretani Nauarrae regis coniux, femina omnibus ingenij et animi dotibus exculta: quae tamen apud ecclesiasticos male audiebat, quod fratris in Lutheranos male animati iras pro viribus temperaret, et apud ipsam tutus esset illis receptus. certe Girardum Rufum, qui Cleriacense opimum admodum in Aginnatibus coenobium a Francisco in eius gratiam obtinuerat, saepius apud fratrem, quod Lutheri doctrinae sectator esset, accusatum, fremente licet Sorbonicorum collegio, constanter tutata est, et post omnia Oleronensi episcopatu in Benearnensi prouincia donauit. eius nomine et fabellarum volumen imitatione Io. Bocatij editum circumfertur, si tempora et iuuenilem aetatem, in qua scriptum est, respicias, non prorsus damnandum, certe grauitate tantae heroinae, et extrema vita minus dignum. decima Musa, et quarta Charis a studiosis omnibus, aut vna IX Musarum, et trium Charitum instar appellari meruit: versibusque passim editis, et numis percussis, his elogijs ornata est: praecipue vero a III sororibus Anglis, Anna, Margarita, et Iana Semerijs, non minus ob splendorem generis, quam ingenij elegantiam et eximiam eruditionem cum rara morum probitate coniunctam aeterna commendatione dignis, celebrata est, edito hecatondisticho, quod Io. Auratus, Io. Antonius Baifius, Nic Denisotus, praeclara Galliae nostra lumina, vario carminum genere postea expresserunt. eodem anno et Christina Hessi vxor maerore ac curis confecta, cum contra fidem datamvirum carcere detineri cerneret, et nouis cottidie ludificationibus a Caesare et Mauritio genero deludi aegre ferret, fato concessit, mense VItili. Et haec in Germania et Gallia eo anno acta sunt. In Italia Pontifex cum videret nihil vllis hactenus officijs, aut illa trium episcoporum legatione profectum, neque Caesarem adduci posse, vt Placentiam Octauio genero restituere vellet, quin potius vrgere, misso nuper in eam rem Alfonso Delrio, vt Parmam in manus suas traderet, et compensationis loco amplum patrimonium cum honorifico titulo in regno Neapolitano acciperet, ad antiquam de Parma ecclesiae restituenda cogitationem reuoluitur, et Camertium principatum Octauio cum CCC aureorum millibus, Horatio Castri dominium destinat: quod metueret, ne si ante rescissam illam cum ecclesia factam permutationem decederet, iam amissa Placentia, et Parma periclitante, omnibus bonis et honoribus spoliati nepotes sui remanerent. verum cum id Octauio nullis rationibus persuadere posset, qui ex libero principe priuati patrimonij dominus effici noller, magna in anxietate versabatur. vt tempus ducerent Caesariani, de Caesarum dominio spem Pontifici fecerant: et quoniam negotium illud magnas et longas difficultates in se haberet, sic iudicabant, cum breui moriturum esse Pontificem appareret, impune Caesari fore, si de ea re fidem interponeret. nec latuit astus versutum senem,


page 160, image: s160

qui eodem tempore ab Hippolyto Atestino cardinali Ferrariensi nuper e Gallia reuerso de Parma tradenda Horatio alteri ex nepotibus, qui Romae tunc temporis morabatur, regis nomine sollicitabatur. quod eo fieri a rege existimabatur, non solum quod Horatium destinatum sibi generum prae Octauio fratre diligeret, sed quod vbi primum bello Scotico et Anglicano, de quibus cottidie laeti afferebantur nuncij, foret liberatus, arma in Italiam vertere cogitaret. eam enim mentem ipsius esse vel ex foedere nuper cum Heluetijs inito coniectabatur; nec Anglicanum bellum breui compositum iri dubitabatur: quippe regni tutores Gulielm. Pagetum a secretis praecipuae auctoritatis virum ad Caesarem nuper miserant, vt de auxilijs eum vrgeret; bello enim hinc a Gallis, inde a Scotis foris premi, et domesticis intus seditionibus exagitari; ni suppetiae ferantur, necessitatem imponi, vt vel iniquis condicionibus cum Gallo paciscantur, quod maioris damni vitandi caussa proculdubio facturi sint: nec aliud ille responsum a Caesare tulit, quam foedere se obligatum ad tuendam Britanniae eam partem, quae ad Anglos pertineret; si in Gallia vel Scotia res geratur, de auxilijs non teneri. haec cum Pontificem animi dubium hinc tenerent, inde Octauium occulta inuidia exstimularent, Cosmus qui ea omnia ad bellum Italicum spectare prospiceret, et pacem principatui nouo confirmando magis idoneam iudicaret, id vnum satagebat, vt Pontificis animum natura sua lenem proposito publicae calamitatis metu ad Caesaris parteis pertraheret, et Octauij consilia cum auo conciliaret. sed auersusa Caesare Paulli animus, cum ob contumeliosas ludificationes, tum ob indignam filij necem, quae Ferdinandi Gonzagae suggestu, Caesaris iussu patrata erat, denuo Patres, qui Tridenti remanserant, Romam grauib. verbis reuocat, specie, vt emendationi ecclesiasticae a se promissae initium faceret: re vera, vt Caesaris res in Germania conturbaret, his accessit, quod Dragute archipirata mare inferum cum expeditissimis nauigijs infestante, cui apud nos tutus receptus erat, Liguria, Etruria, et vtraque, quae vulgo vocatur, Sicilia magnas calamitates perpeterentur, quod Gallorum odiosa simul et suspecta consilia Caesarianis reddebat. ac sub id tempus Genuae occultus quidam motus retectus fuit, capto monacho quodam Franciscano, qui illuc Massilia couidie cum litteris comeabat. is cum seuere torqueretur, Io. Bapt. Furnarium nominauerat, cuius opera Galli in sollicitandis ad iugum Caesaris excutiendum ciuibus vtebantur, promissis e propinquo, Massilia videlicet et Subalpina regione, auxilijs. sed cum Furnarius id admodum leuiter excusasset, a non prorsus iniquis iudicib. miti exilij poena multatus est. itaque ab Hispanis ex eo de arce Genuae imponenda rursus consilia inita sunt. tunc et Didacus Hurtadus Mendoza, qui summum Senis nomine Caesaris imperium gerebat, auctor fuit vrbis Senatorib, vt legatos ad Caesarem mitterent. ij fuere ex IX virorum ordine Laelius Peccius, et ex plebeio numero Alexander Gulielmius homo Laelio longe astutior, et qui Mendozae ad omnia morem gerebat. mandatorum haec summa erat: vt de recta Mendozae administratione et aequabili reip. sub eo ordinatione Caesari gratias agerent: ceterum Hispanorum praesidium, quod admodum Senensibus graue esset, vt amoueretur, enixis precibus contenderent, et aliunde vrbis securitati prospiceretur. quod eo pertinebat, vt summa imperij Mendozae a Caesare committeretur, eique arcis construendae negotium daretur, delineatione munitionis ex peritorum sententia factae et Gonzagae antea communicatae ad eum missa. muniendorum item Hispano praesidio aliorum oppidoirum in ora maritima, videlicet portûs Herculis et Orbitelli, Mendoza per Gulielmium Caesari consilium dederat. id cum intellexisset Octauius, seque de Senarum imperij Placentiae ac Parmae loco ipsi attribuendi spe ludificatum certo cerneret, neque propterea de restituenda ecclesiae Parma Pontifici assentiri vellet, desperatis vtrinque rebus, de astu seu vi inuadenda Parma, praeter aui voluntatem ac cardinale fratre inscio, consilium cepit, eaque mente cum aliquot esuis Parmam improuisus aduolat, vbi ei Sfortia Sanflorianus, vti creditur, rei conscius ac fortasse auctor praesto fuit. Camillus Vrsinus vrbia Pontifice impositus, cum diplomate nuper misso, nemini vel etiam ex nepotibus vrbem aut arcem tradere, sed vt sedis Romanae nomine eas teneret, iuberetur ita praesidiarios


page 161, image: s161

per vrbem disponit, vt nihil Octauius in ea mouere posset. ad conuiuium vocatus, vbi eum aut retinere, aut etiam occidere Octauius destinauerat, ire recusauit: cum vero Octauius ab arcis praefecto peteret, vt in eam introduceretur, respondit, citra Pontificis et Camilli, cui suberat, voluntatem id sibi non licere. ita spe sua falsus Octauius indignanti animo quasi Parmensibus et Camillo bellum illaturus discessit. quod postquam auus resciuit, et grauiter, vt par erat, nepoti succensuit, et vt quamprimum Romam ad se veniret, imperauit. cum ille abnueret, Montano concilij praesidi, qui Bononiae erat, mandat, vt imperium detrectantem praesens ad officium reduceret, et bene de se in posterum sperare iuberet. Montanus ad Octauium adit, et apud Torciarum Pallauicinorum castellum, vbi Octauius diuerterat, officio defungitur; atque inde Parmam profectus Pontificis nomine vrbis Senatoribus denunciat, vt Camilli dicto obedientes sint: Camillo autem et arcis praefecto, vt nisi ipsis de Pontificis voluntate certo constaret, Octauium minime in vrbem ac multo minus in arcem admitterent. ita Octauius Parma et omni alia spe exclusus, tandem ad condiciones ipsi a Ioanne Luna post amissam mox Placentiam propositas animum addidit, quas cum tunc repudiasset, recenti adhuc parentis caede, et flagrante iustae vltionis desiderio, nunc auerso a se auo in memoriam reuocauit, satiusque duxit, omissa in praesens paternae caedis vltione, Caesaris soceri et eius ministrorum fidem ac fortunam sequi, quam intempestiua constantia, aui iam deliri, vt ipsi videbatur, ac breui morituri voluntati acquiescere. igitur Hippolytum Pallauicinum Mantuam, quo Gonzaga ad nuptias Francisci Friderici fratris F. et Catharinae Ferdinandi Romanorum regis F. celebrandas cum cardinali Tridentino venerat, mittit, vt cum eo ageret; et Gonzaga quidem operam suam et sinceram amicitiam Octauio pollicetur, modo res Caesaris commodo cedat. ille intellecto responso, nec acceptata aut repudiata pro tempore condicione, continuo ad cardinalem fratrem litteras dat, quibus eum rogabat, vt Pontificem de rerum suarum statu certiorem faceret, et ab eo impetraret, vt sibi Parma restitueretur, alioqui fore, vt cum Gonzaga transigeret, et iniuste sibi ablata Caesaris ope et armis persequeretur. cardinalis, qui non tam de fratris fide dubitaret, quam id eo pertinere arbitraretur, vt Pontifex ad restituendam Octauio Parmam cogeretur, acceptas litteras ad Pontificem defert: is tunc forte oblectandi animi gratia in Quirinaleis hortos secesserat; qui vbi litteras perlegit, longe alio sensu, quam rebatur cardinalis nepos, affectus est: nam dolore atque ira simul et indignatione subito oppressus in deliquium incidit, ac parum abfuit, quin pronus in terram caderet: sed a circumstantibus ministris surrectus lecto imponitur, vbi vocis vsu amisso quattuor horarum spatio pro mortuo est habitus: demum collectis spiritibus expergefactus febre violenta corripitur, ex qua intra triduum decessit, IIII Eid. IXbreis, cum annum LXXXII ageret, et iam XV annos, dies XIX sedem tenuisset. moriens suorum ingratitudinem saepius incusauit, se felicem dictitans, si numquam genuisset, ac subinde illud ex Psalmo XVIII, quod in IIIo nocturno decantari solet, ingeminans; Si mei non fuissent dominati, nunc immaculatus essem, et emundarer a delicto maximo vir prudentiae summae ac moderationis, adhaec rarae, vt erant illa tempora in quae iuuentus illius incidit, eruditionis, sed qui plus iusto priuatis caritatibus indulgens, existimationis suae ac reip. Christianae periculum parui fecerit, dum suorum ambitioni ac libidini satisfaceret. pridie, quam obijt, vectigalia, quae salinis et alijs rebus non sine populi gemitu imposuerat, aboleuit, tardiore beneficio, quam vt ex eo gratiam sperare potuerit. mortuo plurima etiam editis libris et per Italiam sparsis vitio criminose data; inter alia quod bona pauperum dilapidasset; in nepotes et sororum filios omnem ecclesiae substantiam absumpsisset; Mutinam et Regium Lepidi, quae ad imperium pertinent, Ferrariensium duci vendidisset; Parmam et Placentiam, quas ecclesiae minime quaesisset, alienasset; Ascanium Columnam et Baleonos iniuste profligasset; calumniose Caesarem et Galliae regem incusasset, quod hic cum Protestantibus, ille cum Anglo amicitiam coluisset, cum ipse cum Turco Alexandri VI exemplo occultum commercium habuisset: quod denique in consilijs capiendis ac ceteris rebus suis semper astrologos atque adeo Lucam Gauricum


page 162, image: s162

quem et mensae adhibebat, consuluisset. exprobrata et patri filij flagitia et obscenitates, quas viuus dissimulauerat, et de quibus cum nonnunquam audiret, hoc solum consuesset dicere, filium non commonstrante parente haec didicisse, quae siue vera, siue propter odium a plerisque credita magnum mortuo ac familiae dedecus in Italia, longe vero maximum sedi R. apud Germanos et Anglos ad offensionem proniores infamiam peperere. post nouendialeis preces, quae nono post mortem die ceptae sunt, itur in conclaue ad eligendum nouum pro more Pontificem. iam Tridenti qui erant, Io. Saluiatus, Hercules Gonzaga Mantuanus, Innocentius Cibo, Io. Maria Montanus, Otho Truchesius Augustanus, Hier. Auria. Iulius Roboreus Vrbinas aduolauerant, et ante illos Christoph, Madrutius Tridentinus Mantua venerat, qui omnes funeri interfuere, sexto post die P. Pacecus Tridento, ac prid. Eid. Xbr. Bellaius, Vindocinus, Castellionaeus, Guisianus; ac sub exitum mensis, Bononiensis, Ambosius, Lotaringus, ac postremo Lud. Borbonius iam aetate grauis; Galli omnes, praeter eos, quos ante biennium rex eo miserat. tres omnino erant cardinalium factiones, Caesariana, Gallica, et Farnesiana; quae media vtri parti accessisset, in suffragijs ferendis vincebat. eius princeps Alexander cardinalis a collegis, qui ipsius opera egere se quisque sentiebant, facile impetrauerat, litteras Senatûs nomine ad Camillum scriptas, quib. Parmam tradere Octauio iubebatur; eoque ante etiam Paulli mortem Antonium Delium Polae episcopum cum diplomate quasi a moriente scripto miserat. verum Camillus nec Pontificis litteris (nam contrarium mandatum habere se dicebat, ipsius Montani cardinalis voce confirmatum nec collegij permoueri potuit, vt a priore sententia discederet; sedis R. nomine ciuitatem se tenere dictitans, quam non nisi eius, qui creatus foret, Pontificis iussu traderet; quibusdam in eo gratum animum desiderantib., sed plurib. fidem et constantiam laudantib., qui iuris et tranquillitatis publicae potius, quam amicorum rationem habuerit. nam et interea a Gonzaga sollicitabatur XXX OIO aureorum oblatis, si Parmam Caesari tradere vellet. Romae vero maioris motûs metus erat, Palliano statim post Paulli obitum et alijs Columniae familiae castellis in Latio a Camillo Columna receptis; quod tamen ille non rerum nouandarum, sed iuris sui conseruandi caussa a se factum excusabat, ne scilicet Sulmonensis, qui in ijs sibi ius arrogabat, prior illa occuparet. itaque Horatio Farnesio cum IIII OIO armatorum vrbis custodia committitur. foris vero ad portas Palatij in Vaticano excubabant IO Itali ductore Nic. Vrsino Petiliano, et satellites Heluetij cum leui armatura. cum vero moris esset, vt post diem X a morte Pontificis carninales conclaue ingrederentur, dilata res fuit in XXIX mensis diem, quod nondum omnes conuenissent; instantib. etiam Gallis, qui aderant, vt in aduentum eorum, qui e Gallia expectabantur, res differretur, et nisi fieret, regem ei, qui creandus esset, obedientiam non praestiturum interminantibus. ante tamen, quam reliqui aduenissent, de Reginaldo Polo agi ceptum, in quo nobilitas gentis, nam proxima cognatione Angliae regem contingebat, et morum grauitas iuxta et probitas cum doctrina eximia coniuncta erat. concurrentib. ergo Caesarianorum et Farnesij in eum votis, accedente etiam Guisiano Gallicae partis principe, qui cum rem confectam crederet, gratiam illius demereri satagebat, Polus admonebat eos, qui cum animi beniuoli significatione ad ipsum adibant, viderent, ne quam animi perturbationem in consilium adhiberent, aut aliquid amicitiae et gratiae darent, sed omneis suas cogitationes ad Dei honorem et ecclesiae vtilitatem referrent. itaque cum quodam die cardinalium suffragia more solito per scrutinium recenserentur, et duo tantum ad summum sacerdotium adipiscendum suffragia deessent, obseruatum est a circumstantibus ea re Polum nihil mutatum fuisse, sed eundem vultum, quem solebat, retinuisse. cum vero a Ludouico Priulo Patritio Veneto familiari suo, et ob morum similitudinem percaro, e somno excitatus et admonitus esset, adesse cardinaleis ipsum proculdubio adoraturos, amice eum increpuit, et iam ad se accedenteis hac voce repulit, Nolle se nimirum tantam rem, quam pertimescendam potius quam appetendam censebat, tumultuose et temere, sed recte atque ordine agi: alienum esse noctis tempus; Deum lucis non tenebrarum esse: rem igitur in lucem proximam differri debere;


page 163, image: s163

tum enim, si Deo ita placeret, melius confici posse. hoc rarae modestiae exemplum cum inuidi et aemuli metuerent, ne tandem in eius creationem vnanimiter omnes assensum praeberent, cum aliud non possent, ad calumnias et obtrectationes conuersi sunt: male eum de relligione sentire, et in legatione Viterbiensi, non ea qua par erat, seueritate in suspectos de haeresi animaduertisse. id a Io. Petro Carafa docto et pio, sed moroso sene iactatum, aliorum suggestu, tam praeclaram de optimo Pontifice eligendo consensionem perturbauit. erat in Senatu et Io. Aluarus Toletanus Petri proregis Neapolitani frater, grauitate et morum probitate conspicuus, qui summo Caesaris et Cosmi fauore, quippe cum Helionorae eius vxoris patruus esset, ad hunc summum gradum prouehebatur. Farnesius priuata affectione vrgebat, vt Marcelli Ceruini familiaris sui ratio haberetur; sed recusabat Caesar. Saluiatus et Rodolfus Florentin ivterque a nostris proponebantur; sed mutuo concursu alter alterum remorabantur. Rodolfus enim fauore reginae et Strozziorum opibus nitebatur. at Saluiatus auctoritate et rerum agendarum peritia potior erat, quippe qui maxima quaeque. negotia sub Leone X et Clemente VII summa cum laude gessisset; nec aberat Galli fauor, sed distractis studijs inualidior. accedebat ad hoc, quod quamuis nostrarum partium esse crederetur, tamen ita Ferdinandum Gonzagam et Herculem cardinalem eius fratrem, atque ipsum denique Mandozam, qui Caesaris nomine negotium illud procurabat, sibi deuinxerat, vt ili omni ope niterentur, vt Caesariani in eum consentirent; spe, vt multi existimant, F. Gonzagae facta amplissimarum in Gallia Cisalpina possessionum, et Mendoze de attribuendo ipsi Senarum imperio, quod iam alieno nomine obtinebat. verum obstabat Cosmus vtrique ob animosas in ipsius principatûs initio contentiones infestus. nec adduci poterat Alex. Farnesius, vt eum adprobaret, quem iniuriae a Paullo acceptae memorem futurum metuebat: quamuis eo nomine et a suis et ab Hercule Ferrariensi de Parmae restitutione, etiam ingenti pecuniae summa deposita, abunde caueretur. cum nihil ab Alexandro impetrare posset, Ranutium eius fratrem per Sfortiam Sanflorianum, qui Saluiati fratris F. vxorem duxerat, periclitari cepit: nec abnuebat ille a cognato persuasus, magnamque secum Farnesianorum partem attracturus videbatur. sed negotio in longum contentionibus extracto, Alexander satis temporis habuit, vt de re tota ad Caesarem perscriberet, misso ad eum Hippolyto Pallauicino, qui tam suo, quam Octauij fratris nomine demonstraret, quam Gonzaga et Mendoza, qui Saluiato fauebant, in eo negotio allucinarentur. igitur Cesar statim ad vtrumque dat litteras, et vt de Saluiato cogitationem omnino deponerent, imperat. Iam annus exiuerat, et nouus instabat, qui Iubilaeus dicitur, a Bonifacio VIII primum institutus Secularis instar, centesimo quoque anno celebrandus: quamuis annus Iudaeorum sabbaticus. cuius imitatione iste renouatus est, septies septem hebdomadis absolueretur, vt habetur in Leuitico. postea cum longius tempus illud videretur, ad L a Clemente VI, et tandem a Sixto IV ad XXV contractum est. eo anno, qui beatorum Petri et Pauli limina accesserint, ijs plena omnium peccatorum expiatio confertur. id Paulus ad omneis populos dimissis diplomatis insinuauerat, et ne tam praeclaram conscientias exonerandi occasionem praetermitterent, hortatus fuerat: ipse vero magna se laetitia affici testabatur, maximasque Deo gratias habere, quod senectutem suam in eum vsque annum reseruasset, quo de genere humano tam bene mereri posset: sed quo minus solido gaudio fueretur, morte diem illum aliquot hebdomadis anteuertente impeditus est. multi eo peregre ex omnibus orbis partibus confluxerant, expectantes scilicet, dum aurea, quae dicitur, porta a nouo Pontifice aperiretur, quibus diuturnior mora videbatur. tandem cum inter partes hactenus non conuenisset, intereaque duo ex collegio Ennius Philonardus Baucus XIIII Kal. Ianuar. et Nic. Rodulfus, de quo diximus, Kal. Febr. anni sequentis decessissent, in Ioannem Mariam Montanum Arretinum Farnesianae factionis, humili loco ortum, sed qui Antonium Montanum cardinalem et episcopum Portuensem patruum habuerat, omnes consensere: et Galli quidem, quod eum Caesari semper aduersatum esse, et praecipue in concilio Tridentum reuo cando legatis ipsius generose restitisse cernerent: nec dum animo


page 164, image: s164

iniuriam excedisse crederent, quam in episcopatûs Papiensis repulsa tulerat. verum is per Cosmum apud Caesarianos egerat, vt de se optimam opinionem conciperent, et eorum omnium, quae Tridenti et Bononiae praeter Caesaris voluntatem acciderant, culpa in Marcellum Ceruinum reijceretur. igitur VI Eid. Febr. IIIo vacantis sedis mense iam paene transacto, praeter omnium expectationem Pontifex renunciatur, et V III Kal. Mart. ab Innocentio Cibo susceptis insignibus in auguratur. is soluti ad omnem licentiam animi homo statim adepta dignitate, qualis esset, omnibus manifestum fecit. nam cum antiquae consuetudinis sit, vt nouus Pontifex galerum, cui velit, suum largiatur; eum iuueni cuidam, cui Innocen., nomen, quique, quod in familia simiae curam gereret, Simiae etiam post adeptam dignitatem nomen retinuit, cognomine etiam suo atque insignibus atributis, donauit. querentibus vero cardinalibus, quod indignum hominem ad tantum fastigium euexisset, non inurbane respondit, Et vos, quid tandem in me meritorum comperistis, quem Christianae reip. principem constitueretis? Iulius III ergo, nam sic nominari voluit, statim pontificatûs initio, vt se gratum erga Farnesios ostenderet, Parmam, vti receperat, Octauio restituit, et summam ecclesiae praefecturam, quam sub Paullo auo tenebat, eidem attribuit; tum Ascanium Columnam a Paullo profligatum, qui tunc Venetijs degebat, Romam reuocauit, et bonis ac dignitati pristinae restituit. apud nos prid. Kal. Febr. in Senatu recitata sunt regis ac Pontificis diplomata, nam in ijs rebus auctoritatem R. Pontifices sibi arrogant, quibus ius Academiae Durocortoro Remorum attribuitur, et omnium artium ac disciplinarum in ea vrbe schola constituitur. id ambitiose a Carolo Lotaringo Remorum praesule adfectatum, qui sciret et maximi momenti eam rem ad famam existimationemque futuram, et si tempus aliquando incideret, ad res nouas moliendas ac commouendos plebis animos potentissimum telum subministraturam. intercessit initio Senatus, post iussionem, tandem diploma regium, quo Pontificium confirmabatur, audito cognitore regio promulgatum est, his additis et in acta publica relatis condicionibus: vt quoniam diplomate pontificio rex a censuris absoluebatur, propterea rex non intelligatur potuisse aut posse nunc aut in posterum vllo modo ex quacunque caussa censuris apostolicis subijci, aut ea re regis regnique iuribus, libertatibus ac praerogatiuis derogari aut praeiudicium vllum fieri: vt de caussis, de quibus ad iudicem secularem itur, praefectus Veromanduorum cognoscat, et in actis publicis conseruatoris regiorum scholae Remensis priuilegiorum titulum sibi sumat: archiepiscopus autem conseruatorem priuilegiorum apostolicorum, non officialem ordinarium, ne haec munia confundantur, sed alium dicat, ita vt in caussis criminalibus sacrae personae coram archiepiscopi officiali aut eius vicario comparere teneantur: solutae, coram praefecto Veromanduorum aut eius legato, modo de crimine speciali et notionis regiae non agatur, quo casu, etiam sacris addicti iurisdictioni regiae subiacebunt, et praefectus Veromanduorum tanquam iudex regius, non tanquam scholae priuilegiorum conseruator, de caussis eorum cognoscet. quod ad appellationes a conseruatoris apostolici sententijs interiectas, forma a Mathurinorum et S. Genouefae conseruatoribus in schola Parisiensi vsurpari solita diligenter obseruetur. numerus tabellariorum ad duo tantum restringatur, qui ipsi per se non per alios, ne iura regia defraudentur, officio defungentur. in rectore constituendo haec forma seruetur, tres a doctoribus ac praeceptoribus electi proponantur, ex quibus quem velit, archiepiscopus deligat, iuxta praescriptam in statutis, quae deinceps conficientur, formulam. litterae de gradu adepto aut tempore curriculi studiorum fidem facientes iuxta pacta inter P. regemque inita ac constitutiones regias, eoque, quo in Academia Parisiensi fit, modo concedantur. statuta iam facta, et quae deinceps ad disciplinam in Remensi schola constituendam ab archiepiscopo fient, in curiam afferantur, vt postquam ea visa, et si res exigat, correcta, emendata, ac in meliorem formam redacta fuerint, sicuti correcta et emendata erunt, a Senatu promulgatione publica approbentur. promotiones vllae ab archiepiscopo non fiant, nisi candidatis prius a doctoribus et professionum praepositis diligenter examinatis, et fide de idonea eorum doctrina ab ipsis doctoribus interposita, quo facto candidati


page 165, image: s165

ab archiepiscopo aut eius vicario in promotionis signum benedictionem accipiant, eadem prorsus, qua in schola Parisiensi a cancellario Academiae, in Aurelianensi a Scholastico fit, ratione. actum id in Senatu III Kal. Febr. eodem mense et Senatus Burdigalensis antiquae dignitati et honorib. a rege restitutus est. lata et lex Non. Ianuar. qua pretio constituto reb. quae venatu quaeruntur, luxui obuiam itum est, et agrestes ac ceteri opifices a furtiuis aucupijs ac venationib. reuocati. cum vero vsque adeo grassata esset adulteratorum monetae licentia, vt vix vllus numus iusto pondere reperiretur, lata lex plebi initio et priuatis quibusque grauis, sed qua publicae regni vtilitati optime consultum est, vt si quid in numis iusto ponderi deesset, pro adulterinis reputarentur. iam cardinales Galli Roma redierant, cum paullo ante Philippus Camerarius Bononiensis dictus, vir grauis et litteratus, ac proxima cognatione Katharinae reginae coniunctus Romae obijsset, IX Kal. Martias, et mox in itinere VI Eid. Maias Ioannes Lotaringus Nouiani ad Ligerim vico, cum cenaret, apoplexia correptus, solo voluptatum ministerio et stolida liberalitate Francisco carus, quibus iustam regis indignationem erga Claudium fratrem conceptam olim mitigauerat. paullo ante Claudius ipse XIIII Kal. Maij decesserat, bello dux suo tempore magnus, et pace grauis, magnaque pompa funeratus est etiam edito pompae funebris libro, vt in regum exequijs fieri solet, ne quid familiae iam tunc ad summa quaeque adspiranti deesset, quod illi ornamentum et dignitatem conciliare posset. Ioannis cardinalis morte Robertus Lenuncurius Mediomatricum episcopus creatus est, qui magnum ad eam ciuitatem postea occupandam momentum regi attulisse creditur. at Carolus Guisianus, qui demum Lotaringus dici cepit, cum patruo mortuo opulentissimorum sacerdotiorum possessionem adeptus esset, nequaquam grande aes alienum exoluit, sicuti receperat, quo ille mersus plerosque creditores secum vna mersit: mox in arctiorem Pictauiensis familiaritatem, quae totum regis animum occupauerat, turpibus se obsequijs insinuauit, eique auctor fuit, quo regni negotiorum administrationem penes se haberet, vt potestatem, quam ipsa ob sexum non poterat, per homines medios vsurparet. quod consilium ambitiosa aeque atque auara femina auide arripuit; neque vero sibi expectandum duxit, dum illis mortuis, qui praecipuas dignitates obtinebant, alij in eorum locum sufficiendi essent, verum ijs vi aut astu summotis, nouos etiam superstitibus illis substituit. principium a Petro Lizeto Aruerno factum, iuris veteris et nostri, vti tempora ferebant, peritissimo, qui primarij praesidis locum in Senatu Parisiensi diu magna cum laude tenuerat. huic crimini datum, quod in principis consistorium vocatus, cum a cardinali Lotaringo tunc praeside sententiam stans rogaretur, arrogantius respondisse videretur, cum diceret, neminem videre se, cuius praesentiae respectu stans ac nudo capite sententiam dicere deberet. nondum enim prauus mos inualuerat, vt promiscue omnes, sicut hodie fit, in sanctiore illo concilio sederent; quo fiebat, vt is quantumuis primariae auctoritatis vir indignius, quam par fuit, a Lotaringo haberetur. haec occasio quaesita, vt ei dignitas adimeretur, vtque Io. Bertrandius homo gratiosus et nulla alia re quam proiecta comitate et adfectata magnificentia commendabilis, qui nuper Tolosa euocatus; et Momorantij commendatione praeses in Parisiensi curia constitutus fuerat, in eiecti locum sufficeretur. Lizetus, qui se initio virum praebuerat, in constantia minime perseuerauit, verum se ad Lotaringi pedes humiliter abiecit, et ignauo metu perculsus, turpiter magistratu cessit, tantum paupertatem deprecatus innocentiae suae testem; subinde ingeminans, non alia se latifundia in illo decrepito senio possidere, quam quae pedum vestigijs incedendo occuparet, cumque tot annos Lutetiae cum summo magistratu praefuisset, in alienis adhuc et conductis aedibus habitare. miseris his precibus emeritus senex impetrauit a miti principe, vt Sanuictoriano coenobio in vrbis suburbio donaretur, in quo reliquum aetatis exegit, extrema clausula minime priori vitae et famae respondente, dum litterarum sacrarum homo rudis, theologicis libris in illo otio scriptis se deridendum propinat; quibus contrario scripto artificiose ridiculo, sub Benedicti Passauantij nomine a Theodoro Beza, responsum est. ita loco summotus est Lizetus ex Lotaringi consilio, suggerente et instigante vt creditum


page 166, image: s166

est AEgidio Magistro, qui tunc patronum regium in Senatu agebat, et promoto ad primariam Senatûs dignitatem Bertrandio, ipse ad praesidis dignitatem euehitur. nec contenta eo Pictauiensis Franciscum Oliuarium cancellarium, virum summo loco dignissimum, sed ipsi minus aequum, aula expulit, quaesito colore, quod crebris defluxionibus caligante visu in diplomatis regijs perlegendis caecutiret. sed cum lege regni non nisi ad mortem damnatis, aut alioqui peractis et conuictis reis magistratus ille adimi possit, nullo metu vir integer et generosus adduci potuit vt loco cederet. itaque tantum sigilla adempta, et eorum procuratio eidem Bertrandio demandata, quem tanquam laruam et alienis neruis lignum mobile du cebat et circumagebat Magister, in alterius promoti locum semper succedens. verum heic rursus difficultas incidit, quod cum Bertrandius quantumuis stolidus, ab amicis monitus sigillorum procurationem tantum precariam dignitatem esse diceret, ad nimiam cancellarij potentiam deprimendam nuper inuentam, priorem magistratum relinquere detrectabat, qui Magistro destinabatur. sed et hic nodus Magistri industria solutus est, et lege in Senatu recitata sigillorum procuratio veri et legitimi magistratûs titulo Bertrandio attribuitur. ita Bertrandius fortunae ludibrio per omneis dignitatum gradus ad summum honoris fastigium impellente Magistro proximo semper herede perductus est. Oliuarius vero magno omnium bonorum maerore honorificentius aula pedem extulit, quam alter ingressus est. Magister denique Senatus princeps creatur Pictauiensis fauore, duobus illis primarijs viris expulsis, et nouis ad gratiam factis, suo nutu et arbitrio aulam et Senatum Parisiensem, vt sibi videbatur, moderaturae. inde de pace cum Anglo agi ceptum, quod regni tutores ob cladeis in Gallia et Scotia acceptas et exhaustum aerarium res sustinendo diutius bello impares cernerent: ad haec nouis cottidie in regno exorientibus dissidijs, astu et consilio Waruicensis comitis, qui vniuersam regni administrationem his artibus ad se trahebat: et cum occulte de antiquo cultu restituendo se sollicitum ostenderet, multorum gratiam et fauorem sibi conciliauerat. itaque cum Sommersetum rei male gestae accusasset, facile obtinuerat, vt in carcerem conijceretur. verum cum Beruicensis fraus retecta esset, metuens homo callidus, ne pristina gratia destitutus mox concideret, quod videret eos, qui antiquae relligioni studebant, a se delusos, ad Sommersetum, quem clementiori ingenio esse scirent, sensim transire, praeuertendum periculo existimauit, et contracta cum Sommerseto adfinitate ipsum carcere liberandum curauit, minime sincera reconciliatione, vt exitu comprobatum est. his auctoribus Antonij Guidoti patritij Florentini, qui tunc temporis in Britannia degebat, vltro citroque ad nos negotiorum praetextu comeantis interuentu pax inter regem et Anglos facta. interfuerunt regis nomine F. Momorantius Rupipotius Picardiae praeses, Gaspar Collinius Castellionaeus Gallici peditatûs praefectus, Andreas Gillarius Mortarius sanctioris concilij Senator, et Gul. Bocetellus ab epistolis. pro Eduardo Ioannes Betefordiensis comes, Gul. Pagetus, et Gul. Petreus. in has condiciones conuentum est, vt Anglus Bononiam et arces omneis in agro Bononiensi extructas cum tormentis et omni apparatu bellico tradat; rex vicissim in sumptus belli, proque tormentis et instrumento illo bellico CCCC aureorum millia duabus pensionib. dependat: Laudera ac Duglassia in Scotia ab Anglis occupatae restituantur: AEmonem item et Rosemburgum ab ipsis munita, si reginae videbitur, demoliri teneantur. Carolus Caesar eo foedere ab vtraque parte comprehensus est. obsides vtrinque dati, hinc quidem Ioannes Borbonius Angianus, Cl. Lotaringus Meduaniae marchio, Fr. Momorantius Annae M. E. filius, Lud. Tremollius, Fr. Vindocinus Carnutum vicedominus, Claudius Annebaldus: inde Suffolciae dux, Herfordiae comes, Sommerseti F., Estrangius, Fitsauarenus Batomensis comitis F. Arundeliae comes, et Talbotus Salopiensis comes. ad Lauderam, cum res in eo esset, vt rerum omnium necessariarum inopia Angli oppidum dedere parati essent, subito affertur de pace inter Gallos et Anglos facta, quae Kal. April. fuit in Scotia promulgata, ac sequenti mense Maio Paullus Thermus classe cum omni exercitu domum reuectus est. ea pax inter Anglos et Scotos circiter triennium durauit, sed grauissimo bello nihilo fuit minus


page 167, image: s167

molesta et periculosa, pro rege et Fani Andreae archiepiscopo proregis fratre libidine et auaritia impune per regnum grassantibus. nec multo post rebus domi vtcunque pacatis regina vidua in Galliam venit, vt patriam, filiam, ac propinquos viseret, Dieppamque mense VIIbri appulit, inde a rege honorifice Rotomagi accepta; qua in ciuitate III Kal. VIIIbr., qui dies B. Michaeli sacratus est, rex conchyliati ordinis anniuersarium sollemne celebrauit, IIII equites creauit, et paucis post diebus mense insequenti ciuitatem armatus publica laetitia ingressus est, ac postridie regina vxor; Dieppamque mox profectus, inde per reliquas prouinciae ciuitates atque vrbeis publice ac magnifice exceptus est. quae vero inter nostros et Angli ministros tunc acta sunt, postea vterque rex rata habuit, et arctioris amicitiae iungendae gratia vtrinque equestria insignia missa, ab Henrico quidem S. Michaelis conchyliatus torquis, ab Eduardo periscelis magni pretij lapillis ornata. Santandreanus, qui torquem in Angliam pertulerat, cum rediret, in itinere periclitatus est, dispositis a Maria Pannoniae regina insidijs, quo eum interciperet. quod vbi rex intellexit, quicquid Dieppae nauium Belgicarum erat, quoad Santandreanus redijsset, retineri iussit. idem a regina in Belgio de nostris factum; eodemque tempore A. Croius Rutij comes Ioannem Tuttauillam Villabonium. quo minus Taruennam comeatum inferre posset, interturbauit: quod eo grauius regi accidit, quod paullo ante in Caesaris gratiam, Lincantium Rognaci viri fortissimi in Arduenna silua castellum funditus euerti curauerat, quod ex eo Caesariani assiduis se excursionibus infestari quererentur. id adeo munitum erat, vt olim Caesaris ac Francisci coniunctis virib. illud oppugnantium impetus per XV dies sustinere potuerit: eas munitiones Rognacus postea magna operum vi firmauerat. haec prima initia bellorum, quae sequenti anno inter Caesarem et regem exarserunt. pacificatione cum Anglis facta, et Bononia tradita rex Eid. Maij vrbem ingreditur, et appenso aedi primariae donario, voti ante biennium nuncupati relligione se exsoluit. mense Iunio post edictum a rege promulgatur, et VIII Kal. Vtil. in Senatu recitatur, quo superius de scribis pontificijs et eorum numero coercendo ante quadriennium factum confirmatur, ac fraudibus cottidianis, quae in adipiscendis sacerdotijs a plerisque patrabantur, vnde frequentes adeo per omnia Galliae tribunalia magna nominis ecclesiastici infamia passim lites serebantur, obuiam itum est. nam prauo vsu inualuerat, vt plures falsae litterae reperirentur, quibus eiurandorum sacerdotiorum gratia procuratores constituebantur, atque ab ijs, qui in rationes referunt, quae cui a Pontifice beneficia conceduntur, crebrae concessi sacerdotij testationes sumerentur; nec procuratoriae litterae ante promerentur, quam cum opportunum videretur mandatum sacerdotium profiteri, et ita ad duos vsque annos saepius premerentur, nec ante eius mortem qui sacerdotium eiurasset, exhiberentur. eadem serpente licentia fiebat, vt plerique sub condicione facerdotijs cederent, vt ea certae personae Pontifex attribueret, ac nihilominus quoad superstites essent in abdicati sacerdotij possessione remanerent, quod eos, quibus Pontifex sacerdotium largitus fuerat, gratiam illius spreuisse pratexerent cum tamen simulate possessionem adipiscerentur, idque pontificij scribae in acta referrent. item, quod cum legibus Pontificijs irrita eiuratio habeatur, nisi intra trimestre euulgetur, plerique, qui procuratores abdicandi sacerdotij caussa constituerant, confestim mandatum reuocabant, quod innumeris fraudibus et calumniosis in iure captionibus occasionem praebebat: itaque sancitum, vt trapezitae, quorum curae huiusmodi negotia committi solent, in actis diem perscribant, quo aditi, et quo procuratoriae litterae ipsis oblatae, et per quos scribas confectae sint, quique testes ijs subscripserint; quo item die ipsi, et qua de caussa pernices tabellarios Romam miserint, et quid responsi Roma acceperint. hoc vt necessarium sic salutare admodum remedium est adhibitum, et tanquam frenum grassanti falsariorum audaciae impositum, quo numerosae deinceps et inextricabiles lites per omneis regni curias explicarentur, et terminarentur. id initio Romae male acceptum, quod regi minime licerent, de ijs, quae ad iurisdictionem ecclesiasticam spectent, cuius se Pontifex summum magistratum profitetur, leges ferre, et in eo Pontificiam aucto ritatem minui passim iactarent. verum id iuris nostris regibus


page 168, image: s168

esse, et vsu receptum est, et argumentis atque exemplis docuit Carolus Molinaeus I. C. tam eruditione ac iudicio, quam probitate conspicuus, qui commentarijs in illud edictum publicatis tantam inuidiam sustinuit, praeualente iam tum inter Gallos eorum, qui auctoritatem Pontificiam aduersus iura regni tuebantur, potentia, vt ob id calumniose accusatus solum vertere, et apud Sequanos et Germanos diuertere cogeretur; vbi vir de ingrata patria optime meritus, tutum et honorificum perfugium nactus est, donec bello inter regem et Iulium III exardescente ab exilio reuocatus est. Sub id tempus Carolus Cossaeus Brissacus, vir militari scientia clarus, a rege in Subalpinam regionem cum summo imperio specie honoris ablegatur, vt inter aulicos rumor erat, ob insanum Pictauiensis amorem, in quo rex Brissacum, cui illa haut obscuris indicijs bene cupiebat, riualem ferre non poterat. cum vero iam in itinere esset, vt in Io. Caracioli Melphorum principis, qui summa cum laude ijs in locis instaurata militari disciplina et coercita Gallorum temere rixantium petulantia praefuerat, e prouincia decedentis locum succederet, accidit, vt ille senio effetus Susae moreretur: quo factum est, vt Brissacus tam nobilem prouinciam nactus, cui se parem rebus praeclare in ea gestis praebuit, etiam Pictauiensis commendatione Caracioli loco tribunus equitum crearetur. Tunc et Merindoliani et Caprarienses Prouinciae oppidani de Senutûs Aquensis crudelitate et iniquitate apud regem querimoniam instituerunt, et oratione ad commiserationem composita peruicere, vt ad Senatum Parisiensem referretur, et denuo de caussa cognosceretur, potestate facta in eos quaerendi, quorum fraude vel culpa quidquam praeter ius et aequum in eo negotio admissum esset. accusati fuerant, quod Valdensium damnatas olim de relligione opiniones iam a multis annis fouerent, pessimoque exemplo magistratibus parendum non esse docerent. verum res haec altiorem indaginem requirit. Petrus Valdus locuples ciuis Lugdunensis anno Christi circiter OIO CLXX Valdensibus nomen dedit. is, vt monumentis testatum reliquit Vidus Perpinianus praesul Lodeuensis, qui quaesitoris in Valdenseis munus exercuit, domo ac bonis relictis totum se euangelicae professioni deuouerat, et prophetarum atque apostolorum scripta populari lingua vertenda curauerat, antiquorum etiam Patrum aliquot testimonijs adiunctis, quibus in animum defixis, ingenio suo et sensu fretus, praedicationis munus sibi sumpserat, perque plateas ac vicos euangelium plebi interpretabatur. cum iam multos sectatores exiguo tempore circa se haberet, eos tanquam discipulos ad euangelium promulgandum in omneis parteis ablegat; qui quod plerumque litterarum ignari essent, facile in varios errores prolapsi a Lugdunensi archiepiscopo in ius vocantur, et quamuis, vt ait ille, conuicti, in sola pertinacia praesidium posuerunt, cum dicerent, in ijs, quae relligionis sunt, Deo non hominibus obediendum esse; itaque ab ecclesia reiecti cum se coram Pontifice stitissent, proxima ante Lateranense concilium synodo omnino tanquam pertinaces et schismatici damnati sunt. vnde omnibus inuisi et execrabiles facti, passim exules sine lare per prouinciam Narbonensem, Galliam Cisalpinam, ac praecipue inter Alpeis effunduntur, vbi tutissimum perfugium nacti complureis annos latuerunt. eorum haec dogmata ferebantur; ecclesiam R. quoniam verae Christi fidei renunciauerit, Babylonicam meretricem esse, et arborem illam sterilem, quam ipse Christus diris deuouit, et reuellendam esse praecepit: proinde minime parendum Pontifici, et episcopis, qui eius errores fouent. monasticam vitam ecclesiae sentinam ac Plutonium esse; vana illius vota, nec nisi foedis puerorum amoribus seruientia; presbyterij ordines magnae bestiae, quae in Apocalypsi commemoratur, notas esse; ignem purgatorium, sollemne sacrum, templorum encaenia, cultum Sanctorum, ac pro mortuis propitiatorium Satanae commenta esse. his praecipuis ac certis eorum doctrinae capitibus alia afficta, de coniugio, resurrectione, animae statu post mortem, et de cibis. igitur P. Valdus eorum antesignanus patria relicta in Belgium venit, atque in Picardia, quam hodie vocant, multos sectatores nactus, cum inde in Germaniam transijsset, per Vandalicas ciuitates diu diuersatus est, ac postremo in Boemia consedit; vbi etiam hodie ij, qui eam doctrinam amplectuntur, Picardi ea de caussa


page 177, image: s169

appellantur. habuerat Valdus et socium Arnoldum, qui diuerso itinere in Septimaniam descendit, et Albij haesit; vnde Albigei, qui Tolosates, Rutenos, Cadurcos, Aginnates breui tempore peruaserunt. post Arnoldum, Speronus et Iosephus successere, atque ab ijs Arnoldistae, Speronistae, Iusepini, Gregorio IX dicuntur atque alio nomine Gazati, quomodo hodie omnes haeretici per Germaniam et VII trionaleis regiones vocantur. a Leone III imp., vti putant, Gazaro dicto, qui omnium maxime a Romanis Pontificibus sacrilegiorum et prauae doctrinae insimulatus est: quamquam alijs in libris Cathari dicuntur, quibus respondent, qui hodie in Anglia puriorem doctrinam prae se ferunt. ijdem Leonini rursus appellati sunt, ab illo Leone, qui nihilo minus iusti ac prudentis principis a Zonara ipso, qui eum haereticae prauitatis accusat, elogium meruit. is Theodoto monacho suadente simulacra et imagines omneis e templis sustulerat, tamquam impietatis pabulum et ignarae plebis decipulas, quae ad Dei offensionem pertinerent, ob idque Iconomachus vocatus est. ita ab auctoribus aut fautoribus illi cognominati; a loco vero pauperes Lugdunenses, Albigei, et diuersis regionibus ob diuersas caussas Passageni, Patareni, Lollardi, Turelupini, ac denique Gynici dicti sunt. in eos omneis diuersas quidem facies, ceterum caudas ad inuicem colligatas habenteis, sicuti aiebat idem Gregorius IX, quod in opes, factum, ac vitia Pontificum vehementius inueherentur, et populos sensim ab eorum obedientia alienarent, Innocentius III primum gladio dominico vsus est; missis ad Albigeos XII abbatibus ordinis Cisterciensis, post etiam Didaco Oxoniensi episcopo, qui Dominicum, a quo portea Dominicanorum ordo institutus est, secum duxerat: sed cum parum ea ratione proficere sibi videretur, dominico gladio posito ferreum strinxit, et Leopoldum VI Austriae ducem per Germaniam, in Gallia Simonem Monfortium, quibus multi alij se adiunxerunt, sacro bello praefecit. Biterras primum exercitus ducitur: ibi promiscua caedes ciuium facta est, quantumuis nocentes atro carbone a legatis pontificijs notati essent: Carcassone vero occupata, incolae cum solis vestibus abire permittuntur, reliquis bonis ad praedam relictis: in Mineruae castro CL, quod errorem abiurare nollent, viui cremati sunt. hoc exemplo territi Albienses vim deprecantur; quo impetrato deditionem faciunt: defectionis tamen auctores, cum pertinaciter sententiam tuerentur, capite luerunt: multa etiam Vauri crudeliter perpetrata, praefecto vrbis reste suspenso, et nobilibus cunctis securi percussis. nec mulieribus abstinuere ponticij legati, sed Girardam Vauri dominam in puteum praecipitatam saxis superiniectis obruerunt, quod eam ex fratre vel filio concepisse dicerent. mox et Cureum, Rapistagium, Galliacum, Fanum Marcelli, Fanum Antonij, Causacum, Moesacum vi expugnata, et magna strages ijs captis a victore edita. Pennensis vero arx in Aginnensi agro cum diu obsessa tandem victoris arbitrio se dedidisset, LXX milites qui in ea erant, in furcam acti, ceteri qui errorem tuebantur, ignibus exusti sunt. nec Lutetia Parisiorum ab hac contagione immunis fuit: nam XIIII, in quibus plerique sacerdotes, huius erroris conuicti et flammis pariter cremati sunt. in Anglia cum ijs mitius, si poena vitae amissione aestimatur, ceterum igno miniosius agebatur, ijs qui eius rei arguebantur, candenti ferro in humero aut etiam in fronte notatis. his actis aliquanto tempore furor armorum interquieuit; sed cum Pontifex intelligeret Raimundum Tolosatium comitem Albigeis fauere, rursus eo auctore armis resumptis, atque instigantibus Tolosae, Agathae, Lodeuae, et Conuenarum episcopis, Simo contra Tolosatem exercitum duxit, eumque licet Petri Tarraconensium regis et Fuxensis ac Fani AEgidij comitum, qui copias consociauerant, opibus ac viribus subnixum ad Mirellum supra Garumnam fudit, XVII hostium milib. caesis, ex suis vix octo desideratis. qua clade affectus Raimundus supplex Pontifici fieri, et publice errorem eierare coactus est. nec multo post Ludouicus VIII Auenionenseis, quod Albigeis receptum darent, bello adoritur, et ijs victis moenia vrbis solo aequauit, ampliusque CCC ciuium domos euertit, in Albienseis ipsos perrecturus, nisi repentino morbo correptus mox decessisset. cum huc illuc ab eo tempore dispersi vbique exagitarentur, tamen extitere semper per interualla, qui eorum doctrinam intermortuam renouarent, Io. Viclevus in Anglia, in Boemia Io. Hussus


page 170, image: s170

et Hier. Pragensis: nostra vero aetate, postquam Lutheri doctrina obuia tam multorum fauore accepta est, relliquiae illorum vbique sparsae colligi, et crescente Lutheri nomine vireis et auctoritatem sumere ceperunt, praecipue in regionib. Alpinis et prouincijs Alpibus vicinis. igitur cum Merindoliani et Caprarienses ad famam eorum, quae in Germania gerebantur, animos sustulissent, iamque conductis ex Germania doctoribus manifestius quam antea se proderent, a Senatu Aquensi, instante regio procuratore, in ius vocantur; cumque ab amicis admoniti, periculoque, quod ipsis haut dubie impendebat, si se iudicio stitissent, deterriti non comparerent, trinundino citati, vti fieri assueuit, tanquam contumaces, horreda et supra modum atroci sententia XIIII Kal. Xbr. ante decennium, damnati fuerant, praesidente tum senatui Bartholomaeo Cassanaeo magni nominis I. C. Senatusconsulti illius sententia in patresfamilias igne vindicatur; damnatorum bona, coniuges, liberique et cetera familia fisco addicuntur. et quia Merindolium hactenus hac peste infectorum spelunca ac receptaculum fuerit, edicitur, vt aedificia omnia a fundamentis euertantur; antra, cauernae, ac fornices subterranei, quibus latitent, diruantur et obturentur, silua circum caedatur, et arbores etiam hortorum euellantur: possessiones vero eorum, qui Merindolij domicilium habuerint, eiusdem vel stirpis vel etiam nominis cum prioribus dominis nemini colendae elocentur. tam duri decreti executio mandatur Aquensi, Tornesiensi, Fani Maximini, et Aptensi iudicibus ordinarijs; quam plerique suspendendam censebant, et expectandum, dum legibus et consuetudine regni tam seuera sententia in absenteis et contumaceis lata, temporis lapsu in rem iudicatam transiret: alij contra precipitandam et odio creminis et ratione periculi, quod ab ea contagione certum erat, si mora interponeretur, executioni demandandam esse arbitrabantur. inprimis Aquensis et Arelatensis episcopi Cassanaeum vrgebant, et vt manu armata in contumaceis iretur, instabant, vltro in belli sumptus grandi pecunia tam suo quam reliquorum ecclesiasticorum nomine promissa. cum grauis ab vtraque parte altercatio esset, ridicula, sed personae accommodata ratione res dilata est. erat Aquis Sextijs N. Alenius ex Arelatensi nobilitate vir probus et litteris non mediocriter tinctus Cassanaeo perfamiliaris, qui cum iudicij iniquitatem aegre ferret, et summopete differri illud cuperet, in collo quium priuatum admissus, tali nutantem praesidem oratione aggreditur. Qui de sententia nuper in Merindolianos lata sermones vbique iactentur, non ignoras, nec mei est animi aut officij de ijs pronunciare; quippe qui sciam quantum reip. bene constitutae intersit, iudicijs auctoritatem suam constare, nec temere illa in dubium reuocari. sed perpensa rei grauitate, an executio differri, et mora interposita mit igari iudicij acerbitas debeat, id vero quaeritur; in quo cum variae eaeque magni momenti rationes afferantur, pro familiaritate, et arcta, qua coniuncti sumus, amicitia tecum quoque familiariter et tuis argumentis agere constitui. meministi quid olim, cum adhuc in minoribus subsellijs Augustoduni in Heduis sederes, in caussa murium senseris? id enim et libris editis consignasti, et te, qua animi modestia et candore es, libenter horum temporum memoriam recolere animaduerti. sic autem rem enarras. cum in Heduensi praefectura ingens murium multitudo corrosis passim segetibus magnum damnum daret, nullum praesentius remedium nouo malo populareis inuenisse, quam si episcopus eiusve vicarius mureis diris deuoueret: igitur re cum episcopi vicario communicata, illum censuisse, ternis mureis praeconijs forensibus in ius vocandos; quo facto, tamen noluisse de concilij sententia iudicium fieri, nisi prius muribus patronus daretur, isque pro absentibus caussam diceret: quapropter te murium patrocinium suscepisse, in eaque caussa pro persona, quam sustinebas, multis rationib. persuasisse iudicib., haut rite atque ordine in ius vocatos mureis, atque vt ijs de integro diem curiones in singulis paroecijs dicerent, impetrasse, propterea quod eo iudicio omnium murium salus ageretur; quo impetrato, rursus in breuius tempus comperendinatum iudicium demonstrasse, quam vt mures adesse possent, quibus per omneis vicos insidias a felibus structas esse constaret: plurima deinde, quae ad murium defensionem pertinerent, e sacris libris adduxisse, et vt diem latius iudices proferrent, tandem obtinuisse;


page 171, image: s171

eoque facto magnam aequitatis et iuris peritiae laudem te consecutum. nunc ad tuum te librum, ad tua argumenta voco. quid enim magis auribus et animis hominum inauditum, quam vt qui in murium caussa ordinem iudiciorum seruandum duxeris, eum, cum de vita, salute, et fortunis hominum agitur, peruertendum existimes? caue ergo, ne in ignauorum lanistarum aut gladiatorum culpam incurrere dicaris, qui cum rudibus batuunt, gladiatoriae artis praecepta seruant et victores saepius euadunt, vbi stricto ense cum inimico res est, furore aut perturbatione incensi artis obliuiscitur, et se plerunque confodiendos prabent. quod in ludicro iudicio seruasti, cum adhuc iuuenis ac fere priuatus esses, id in re tam seria istuc aetatis et dignitatis, in qua tantam de te omnium opinionem concitasti, non seruabis? adeone viles tibi tot miserorum hominum animae, vt duriorem sortem te nunc iudice, quam olim mures te patrono, experiantur? de eorum innocentia non loquor. sed scis ipse, quam multa illis calumniose affingantur, alioqui sedulis Dei cultoribus, et dominis sua iura principique et magistratibus tributum et obedientiam praestare nusquam detrectantibus quamobrem pro necessitudine, quae inter nos est, iterum te etiam atque etiam rogo, vt has rationes mature perpendas, tibique persuadeas, nusquam de morte hominum salute et bonis cunctationem longam esse. hoc sermone Alenius apud Cassaneum peruicit, vt res differretur, copiaeque, quae iam magno numero conuenerant, dimitterentur, donec regis sententia exquiri posset; qui vbi de Senatusconsulto per Gul. Bellaium Langaeum, qui Subalpinae prouinciae praeerat, resciuit, eidem negotium dat, vt de caussa ipse cognosceret, et ea cognita ad se referret. ille ergo quaestione habita sic reperiebat, Valdenseis, qui dicuntur, homines esse, qui CCC circiter abhinc annis asperum et incultum solum vectigale a dominis acceperint, quod improbo labore et assiduo cultu frugum ferax et aptum pecori reddiderint; patientissimos eos laboris et inediae; a litibus abhorrenteis, erga egenos muneis esse; tributa principi et sua iura dominis sedulo et summa fide pendere: Dei cultum assiduis precibus et morum innocentia prae se ferre, ceterum raro Diuorum templa adire, nisi si quando ad vicina suis finibus oppida mercandi aut negotiorum caussa diuertant: quo si quandoque pedem inferant, non Dei, Diuorumue statuis aduolui: nec cereos eis aut donaria vlla ponere: non sacerdotes ab eis rogari, vt pro se aut propinquorum manibus rem diuinam faciant: non cruce frontem insignire, vti aliorum moris est: cum caelum intonat, non se lustrali aqua aspergere, sed sublatis in coelum oculis Dei opem implorare, non relligionis ergo peregre proficisci, non per vias ante crucium simulacra caput aperire: sacra alio ritu et populari lingua celebrare: non denique Pontifici aut episcopis honorem deferre, sed quosdam e suo numero delectos pro antistibus et doctoribus habere. haec vbi ad Franciscum relata VI Eid. Febr. anni sequentis ad Senatum Aquensem diploma mittit, quo criminibus condonatis trimestre spatium Valdensibus praestituit, intra quod sententiam publice reuocare ceneantur: vtque intelligantur, qui sint ij, qui beneficio vti velint, potestatem per Senatum fieri decernit, vt delecti ex oppidis et vicis Aquas Sextias ceterae multitudinis nomine veniant, et publice errorem eierent: si in sententia perstent, de ijs more maiorum supplicium, implorata a Senatu, si opus sit, praefectorum militarium ope, sumatur. diplomate in Senatu recitato Merindolianae plebis nomine Franciscus Caius et Gul. Armantius Aquas veniunt, supplicique libello porrecto a Senatu petunt, vt denuo de caussa cognoscatur, et vocatis theologis res in disputationem deducatur: iniquum quippe esse, vt antequam conuicti fuerint, se hareticos fateantur, aut inauditi damnentur. Cassaneus, qui amici monita alte in pectus descenderant, seuocatos legatos, adhibitis etiam cognitoribus regijs, vicissim admonet, vt errorem agnoscant, nec iudicibus nimia sua contumacia necessitatem imponi patiantur, vt in eos acerbius, quam ipsi velint, decernant: cum nihilo minus, vt de erroribus suis cognosceretur, Cassaneum interpellarent, ille tandem a contumacibus impetrat, vt doctrinae suae capita Senatui, qui ea ad regem deferri curet, exhiberent. Caprarienses, qui in Venascinensi comitatu sunt, eodem tempore ab Auenionensib. bello petebantur: ij in communi periculo communem quoque relligionis


page 172, image: s172

professionem conscribunt, cum Lutheri doctrina fere consentientem; et inde ad Franciscum, qui eam Castellano examinandam tradidit, inde ad Iacob. Sadoletum cardinalem Carpentoracti episcopum mittunt; qui, vt erat pio et miti ingenio, perbenine supplices accipit, et quae vltra ea capita libro comprehensa de ipsis spargantur, ad inuidiam conficta et meras nugas esse, ingenue declarat: id enim quaestionibus super ea re habitis sibi certo constare; ceterum oblato libello videri multa inesse, quae partim integra sententia in melius mutari, partim acerbius in Pontificem et praesules dicta temperatiore stilo mitigari possint: se nihilo minus eis bene velle: minimeque ex animi sui sententia futurum, si cum his hostiliter ageretur: se quamprimum Caprariam ad aedeis suas venturum, ibique coram de re tota plenius cogniturum. ad haec verba propensae nec fictae erga eos voluntatis significationem addidit, legato Auenionensium, qui cum manu armata aduentabat, represso, et vt retro cederet, admonito. exhibita Merindolianorum confessione Senatûs decreto Io. Durantius et Caualionensis episcopus, adiunctis quibusdam doctorib., Merindolium proficiscuntur, qui miseros vicanos erroris coarguant, et errorem quidem eierantib. veniam et impunitatem impertiantur: si recusent, rem ad Senatum referant. quamuis illi contra animum obfirmarent, superstite tamen Cassaneo a vi et iniuria abstinetur, quod totius rei cognitionem rex ad se reuo cauerat: verum eo subita morte absumpto, cum Io. Minerius Oppeda in ipsius lo cum successisset, homo vehemens et ob acceptas a Caprariensibus, quibus vicina praedia habebat, iniurias infestissimus, renouatum contra Valdenseisodium. is enim cum summum sibi per Ludouici AEmarij comitis Griniani, qui ad Vormatiae comitia a rege missus fuerat, absentiam, in Prouincia imperium arrogaret, Franciscum per litteras certiorem facit, Valdenseis coactis circiter XVI hominum millibus Massiliae occupandae consilia capere, et res nouas in Prouincia moliri, misso etiam Philippo Curtinio curiae apparitore, qui cognitoris regij nomine peteret, vt iudicium contra contumaceis datum executioni demandaretur. rex hoc nuncio exasperatus, subdente odijs faceis cardinali Turnonio, Griniani propinquo, et acerrimo huius generis hominum hoste, ad Senatum dat litteras mense Ianuario anno huius seculi XLV, quib. vt in Merindolianos et reliquos Valden seis legibus agatur, Senatui permittit: cumque Imperij ordines, datis Ratispona litteris, et Heluetiorum protestantium pagi instarent, vt non solum poena, sed etiam condicio de errore agnoscendo remitteretur, quod ea gratia constantiae et conscientiae vim afferri dicerent, constanter pernegauit: et cum postea, vt in profugos misericordia vteretur, ab ipsis rogaretur: praefracte respondit, non debere eos, quid domi agat, aut quomodo in sonteis animaduertat, magis sollicitos esse, quam sit ipse de illorum negotijs. Minerius ergo acceptas litteras aliquanto tempore premit, rei gerendae occasionem opperiens. nam interea delectus Anglici belli nomine passim habebantur, nec secretum euulgari volebat, vt facilius imparatos opprimeret. cum omnia parata essent, et Aquis, Arelate, Massiliae ceterisque frequentioribus locis militiam graui demmciata poena ijs omnib. imperasset, qui arma ferre possent, iamque VI peditum signa, cum equitum ala, cui Polinius praeerat, ex Subalpina regione atque Auenione auxiliares copiae conuenissent, hactenus suppressae regis litterae in Senatu recitantur: quib. lectis Patres prid. Eid. April. sententiam contra Merindolianos latam exequendam pronuntiant: resque Fran. Fundanio praesidi, Honorato Tributio, et Bernardo Badetio Senatoribus committitur, adiuncto N. Guerino patrono regio praecipuo belli incentore. ipse Oppeda postridie, magna procerum caterua stipante, Cadenetum ad exercitum venit, CCCC secum fossoribus adductis. primus in agrum Pertusio oppido vicinum fit impetus. Pupis, Motha, et Martiniacum vici ad Druentiam capiuntur, diripiuntur, inflammantur. sequenti die Villa-laurea, Lauromarinum, Gensonium, Trezeminae, Rupes vici, vnde multitudo profugerat, crudeliter incenduntur, pecore omni abacto. mox de Merindolio oppugnando Oppeda consultat: sed cum vicani omnia circum ardere cernerent, vt periculo praeuerterent, in siluas proximas confugiunt cum coniugibus et liberis, lamentabili admodum spectaculo, cum passim per auia senes cum pueris misti incedere, et


page 173, image: s173

mulieres in cunis, inter brachia, in sinu denique infantes eiulanteis gestare conspicerentur. ad Sanfalesium vicum primae noctis hospitium fuit; quo loco et incolae iam fugam parabant, quod scirent a Caualionensi episcopo Pontificio legato suis imperatum esse vt ipsos trucidarent. postridie vlterius tuti siluarum opacitate progrediuntur, alioqui vndique sibi metuentes. Oppeda quippe Valdensibus aqua et igni interdixerat, et capite sanxerat, ne quis re vlla illos iuuaret, sed quocunque loco deprehensi, nullo sexûs aut aetatis discrimine habito, omnes occiderentur. iamque ad constitutum hospitium peruenerant difficili supra modum itinere, pondus ventris et liberorum onus mulieribus vix sufferentibus; et multi, qui sedibus relictis saluti fuga consuluerant, iam eodem quoque confluxerant; cum sub noctem nunciatur, Minerium cum omnibus copijs aduentare. tum vero, cum consilium ex tempore capere cogerentur, et relictis ibi coniugibus et cetera imbelli turba, cui parsurum hostem rebantur, iter arripere, gemitus audiri, lamentis et femineo vlulatu personare omnia, montibus et siluis repercussam vocem ingeminantibus, tumultu cuncta et perturbatione misceri. cum totam noctem eundo consumpsissent, tandem superato Leberiae monte ardenteis passim vicos et praedia deserta conspicati Mussium oppidum petunt. heic Oppeda copias bipertito diuidit, et partem ad insequendos profugos mittit, nam per indices aufugisse resciuerat, partem Merindolium secum ducit: tum ex Oppedanis quidam commiseratione tactus praecurrit, et e summo rupis culmine, qua Merindolianos consedisse coniectabat, duo saxa deijcit, et per interualla illis, vt se fuga periculo subducerent, miserabili voce acclamat; continuoque Mussio egrediuntur, qui custodes cum inermi turba relictos et pastorem fugere iuberent, commonstrato per vepreta auio irinere: nec multo post Oppedani adsunt, et rabiem spirantes strictis gladijs omneis ad caedem deposcunt, in feminas foedius inuasuri, quae omnino IO erant, nisi a centurione, mor tem, ni temperarent, interminante, prohibiti fuissent: spoliatis igitur ijs et pecore omni abacto discedunt. Oppeda Merindolium incolis vacuum ingreditur, et vnico inibi adolescente reperto, cui Mauritio Candido nomen erat, furorem, quem in vniuersos non poterat, in eum effudit, statimque oleae alligatum scloppetis crudeliter necari iussit. incenso deinde et diruto vico recta Caprariam ducit. cum oppidani initio, qui vix LX cum XXX circiter feminis remanserant, portas venienti clausissent, tormenta admouentur, sed mox vitam pacti deditionem faciunt, Polinio fidem interponente et loci domino; verum intromisso praesidio omnes capti, etiam ij qui in castelli cauea latebant aut templi relligione se tutos credebant inde extracti, et in pratum subiectum deducti, nullo aetatis aut fidei datae respectu, iugulantur. caesos tam intra quam extra oppidum IO CCC numerum expleuisse memorant. feminae iussu Oppedae in horreum straminis plenum coniectae, et subiecto igne, cum per fenestram se saltu deijcere molirentur, contis et hastis repulsae fumoque suffocatae ac flammis postremo omnes consumptae sunt. Costam inde petunt; cuius dominus cum incolumitatem oppidanis pollicitus esset, modo arma in castellum com portarent, et muros quattuor locis demolirentur, creduli illi imperata faciunt, et nihilo minus aduentante Oppeda incensis suburbijs et capto oppido, qui reliqui in eo reperti sunt omnes ad vnum trucidantur. feminae, quae in hortum castello vicinum secesserant, vt primam militis rabiem euaderent, a furentibus violatae et satiata libidine tam crudeliter habitae, vt pleraeque quae vterum gestabant, nec non etiam virgines siue ex animi maerore, siue fame, et cruciatibus perierint qui Mussij latebant, tandem detecti, eandem, quam ceteri, sortem subierunt: reliqui huc illuc per siluas ac montium solitudines vagi misere vitam tolerabant amissis coniugibus et liberis, ex ijsque quidam Geneuam, alij ad Heluetios se contulere. XXII omnino vici numerantur, de quibus summum ab Oppeda sumptum supplicium est: quo auctore rursus delecti ex iudicibus, qui de haereticis quaestionem haberent: ij partem relliquiarum ad triremeis damnant, partem grandi pecunia multant. quidam et absoluti: in his Centalij clientes, qui errorem more solemni publice eierauere. his confecti Oppeda ac delecti iudices conscientia attoniti cum merito vererentur, ne inde olim ipsis capitis periculum crearetur, Fundanium praesidem


page 174, image: s174

ad regem delegant, qui immaniter partim necatos partim vexatos atrocibus criminibus oneraret, et pro grauitate facti admodum leniter cum ijs actum doceret. is a rege diploma impetrat XV Kal. VIIbr. Turnonio, vti creditur, suggerente, quo supplicium de nocentibus sumptum comprobare videbatur, cuius tamen eum postea poenituit: ac plerique scripsere, inter nouissima mandata, quae moriens Henrico filio dedit, hoc etiam addidisse, vt de iniurijs a Senatu Aquensi Prouincialibus in ea caussa illatis quaeri iuberet. ante vero quam moreretur, Ioannem Romanum monachum comprehendi iusserat, et Senatui Aquensi mandauerat, vt in eum animaduerteret. is si quidem cum de haereticisquaestionem haberet, nouum tormenti genus repererat, ijs qui tormentis subijciebantur ocreas sebi bullientis plenas induere iussis, quos ridens coram contemplabatur, et admotis calcaribus, ecquid belle instructi essent, vt peregre proficiscerentur, rogabat. verum ille de Senatûs decreto certior factus Auenionem profugit, vti ab hominibus, vt sibi videbatur, securus, diuinam vltionem non effugit, omni peculio a domesticis spoliatus, et ad extremam inopiam redactus, cum scatente foedis vlceribus corpore mortem saepius optaret, quam non nisi sero, et post horrendos cruciatus, votis pro pitiam expertus est. mortuo ergo Francisco cum Turnonius cardinalis et Grinianus, qui in gratia regis diu floruerant, ijs, qui circa nouum regem erant, summe inuisi essent, Merindoliani ac ceteri Valdenses, qui scirent eos gratia excidisse, relliquijs suorum collectis, querimoniam de iniquitate ac crudelitate Senatûs Aquensis instituunt, et odio illorum facile impetrant, vt denuo de caussa cognosceretur, Guisio praecipue auctore; sic enim Aumalius, Claudio patre nuper mortuo, vocabatur, qui ab Ludouico AEmario Grinianum comitatum donationis seu venditionis titulo, vt se periculo eximeret, obtinuit. etsi enim omnia per eius absentiam gesta sunt, vti diximus, tamen quod ab Oppeda ipsius legato eiusque iussu gesta dicerentur, in partem et ipse periculi vocatus est. res primo in magno, quod vocant, Consilio acta est, dein cum Oppeda, Fundanius, Tributius, Badetius, ac Guerinus ad caussam dicendam citati se rei iudicatae exceptione aduersus accusatores tuerentur, cognitore regio nequicquam ab illorum iudiciorum executione appellante, tandem diplomate nouo XVI Kal. April. rex caussam ad se reuocat, et quoniam de Senatusconsultorum supremae Aquensis curiae vi et auctoritate agatur, tam rei ipsius, quam appellationum cognitionem magnae Parisiensis Senatûs classi attribuit; vbi caussa publice magna contentione et corona per L dies acta est, a Iacobo Auberio pro Merindolianis, Petro Roberto pro Senatu Aquensi, et Dionysio Riantio cognitoris regij loco. ad tot immanium facinorum, quorum rei insimulabantur, mentionem, cum animi audientium in summam expectationem erecti essent, exitus iudicij spem omnium frustratus est, Guerino solo, quod aulicorum fauore destitueretur, pro reliquis capitis poenam luente. Oppeda, qui cum Griniano Guisij itidem commendatione periculo exemptus fuerat, pristinae dignitati cum collegis restituitur: sed paullo post saeuis intestinorum dolorib. diu vexatus, crudelem animam inter crudelissimos cruciatus exhalauit, et meritam poenam, quam iudices non exegerant, serius, sed eo grauiorem, Deo pependit. Diuersa parte in Belgio Caesar, statim atque de nouo Pontifice creato resciuit, litteras ad imperij ordines dat IIII Eid. Martias, quibus significabat sibi consilium fuisse superiore anno in Germaniam proficisci, sed maiore eius parte rebus Belgij ordinandis et filio accipiendo atque per vrdbes deducendo insumpta, cum in eo esset, vt ad iter se accingeret, de Pontificis morte accepisse; itaque expectandum duxisse, dum nouus sufficeretur: tandem Iulium III creatum esse; qui cum de sua egregia in remp. Christianam voluntate liberaliter admodum et prolixe omnia polliceatur, eam rei bene gerendae occasionem minime praetermittendam videri; sed in hoc laborandum, vt dissidiorum caussae ac semina euellantur, pax et aequabile ius in ecclesia et ciuili administratione constituatur; ac rebelles coerceantur: igitur decreuisse conuentus imperij habere Augustae Vindelicorum ad VI Kal. Vtil. quibus vt omnes intersint et rogat et iubet, nec vlla re, quo minus ipsi veniant, impediri se patiantur, nisi aduersa valetudine, cuius tamen fidem iureiurando facere teneantur: quod si citra fraudem


page 175, image: s175

contingat, ne qua mora deliberationis interponatur, legatos cum plenis mandatis de rebus omnibus quae ad remp. pertinebant, mittant. interea Magdeburgici crebris edictis proscripti, cum procellam imminentem metuerent, rursus VIII Kal. April. nouum scriptum edunt, quo ijsdem, quas superiore anno adduxerant, rationibus, neque diuino neque humano iure perduelleis se esse demonstrant: quinimo eos, qui contra se arma sumant, Christo ipsi bellum inferre; postremo obiecta crimina et calumnias, quas Dei et libertatis Germanicae hostium figmenta esse aiunt, multis verbis diluunt. cum vero Argentinae ante aliquot menseis episcopus in tribus illis templis, quae Senatus ei per transactionem concesserat, vespertinas preces et postridie solemne sacrum celebrasset, ad nouum spectaculum (iam enim totos XXI annos haec intermissa fuerant) ex plebe quidam, dum concio haberetur, per lasciuiam excitato strepitu illudentes tantum metum sacerdotibus iniecerunt, vt sibi, quo vitae consulerent, inde quamprimum fugiendum esse ducerent, nequicquam renitente magistratu, qui facti inuidiam ad vrbis dignitatem et tranquillitatem pertinere haut immerito arbitrabatur: nihilominus illi discedunt, et Tabernas ad episcopum se conferunt: sicque a diuino sacrificio per aliquot menseis cessatum fuit, donec Caesar auditis partibus, episcopo, vt opus inchoatum instauret, et persequatur, mandat: itaque ad Pentecosten, qui dies erat IX a Kal. Iunij, rursus sacerdotes cum episcopo Argentinae conueniunt: consulibus et senatoribus aliquot in diuersa primarij templi parte obseruantibus, ne quis motus excitaretur. sub exitum Maij Caesar Bruxellis discedens cum Philippo filio Augustam ad conuentus peragendos proficiscitur, adducto secum Saxone, et relicto Mechliniae Hesso, ne praesentia eius Mauritius et Brandeburgicus VIIviri ad praestandam sponsionem vrgerentur. XIX Kal. Maij edictum grauissimum in Lutheranos ante profectionem promulgauerat Caesar, quo prohibebatur ne quis libros a M. Luthero, Io. Oecolampadio, H. Zuinglio, M. Bucero, Ioann. Caluino XXX abhinc annis editos emeret, diuenderet, aut quoquo modo siue istos haberet, siue alios eius generis quoscunque qui theologorum Louaniensium indice non contineantur: quem iccirco pro librariorum tabernis palam proponi iubet: conuentus item occultos celebrare, de sacra scriptura disputare, aut vero eam interpretari, imagines vllas ad B. Virginis contemptum aut Sanctorum ludibrium depictas habere eodem edicto interdicitur, poena in viros capitis, in feminas defossionis in terram, si ab errore resipiscant, sin pertinaces fuerint, exustionis, atque vtroque casu publicationis bonorum proposita: in suspectos et multa ac grauia constituuntur, inquisitoribus et eorum iurisdictioni data summa potestate, vt non plebeios tantum, sed etiam magistratus ad se in ius vocare et interposito iureiurando cogere possint, vt ad interrogata respondeant, compertaque deferant: praemium etiam partis bonorum delatoribus propositum. ita calumnijs et vexationibus in omneis Belgij subditos, et eos simul qui magno numero negotiandi caussa illuc confluebant, fenestra aperta est; quo factum, vt Angli ante omneis inde demigrandum sibi esse existimarent. Antuerpiensis vero Senatus, cuius vrbs libertate et immunitatibus in suspiciendam illam supra omnia orbis Christiani emporia magnitudinem excreuerat, cum magno suo dispendio id futurum videret, inquisitionis ac decreti seueritatem deprecatus, apud Mariam reginam, quam Caesar frater Belgio praefecerat, tandem peruicit, vt decretum licet Antuerpiae praecipue caussa factum, donec de re tota ad Caesarem referretur, interquiesceret, itaque Maria ipsa Augustam ea de caussa venit, et afratre aegre tandem impetrauit, vt decretum mitigaretur, et mutatis ijs, quae ad exteros negotiatores spectant, inquistionis odiosum nomen prorsus aboleretur, manente quod ad cetera edicto. tunc etiam Matthias Flacius edito lingua Germanica decreto, quorsum pertinerent arma in Germania excitata ostendit, quibus tamen multi supina seu maligna ignorantia occaecati, relligionis caussam non agi impudenter hactenus, vt ipse aiebat, contenderent. initium comitiorum factum VII Kal. VItil. quae et ipsa sicuti superiora, quamuis pacatiore tum statu, armata multitudine circumstrepebant. ibi de continuando concilio, de seruando Augustae facto decreto, de perduellibus compescendis, de iurisdictione constituenda, ac


page 176, image: s176

bonorum sacrorum belli tempore vsurpatorum restitutione agitur. affuerunt Moguntinus et Treuirensis VIIviri, nam Coloniensis reb. domi componendis distinebatur: ex principib. Vilelmus Baioarus, et Henricus tandem Brunsuicus: item Prussiae magister, et episcopi Herbipolensis, Augustanus, Tridentinus, Constantiensis, Eistetensis, Camera censis, Mersburgensis. ceteri principes legatos miserunt. ac Mauritius quidem non aliter concilium sibi probari posse declarat, quam si res omnis ab initio retractetur, et Augustanae confessionis theologi non solum audiantur, sed etiam iudices sedeant, Pontifex vero concilio se summittat, neque praesidis locum obtineat; iusiurandum etiam episcopis remittatur. quo libere sententiam dicant. cum contestationem publice recitatam legatus in acta referri postularet; id ei a Moguntino, penes quem eius rei facultas est, denegatur. quod a Mauritio homine callido, et qui huc vsque dissimulauerat, factum plerique existimant, vt cum iam omnia, quae a Caesare sperauerat, consecutus esset, inuidiam, quam apud Protestanteis sustinebat, quasi Pontificijs faueret, amoliretur: quas suspiciones vt dilueret, iam anno superiore ad ditionis suae praefectos acreis et offensionis plenas litteras Lipsia miserat. sub id tempus Nic. Perrenotus Granuellanus, cum Vesontione Sequanorum metropoli, quae ipsi patria erat, nuper Augustam venisset, diem clausit extremum: vir magnaeprudentiae, ob idque arcanorum fere omnium Caesaris conscius, qui post Mercurium Herborium Gatinaram cardinalem, cuius adeo honorifica apud Fr. Gucciardinum mentio fit, summum dignitatis locum in aula Caesaris iam totos XX annos tenuerat. in eius locum ac dignitatem Antonius filius Atrebatum praesul, quod raro accidit, successit, in illa aetate exactam rerum agendarum sollertiam sub parente adeptus, sed qui per obliqua consilia, dum nimis obsequiose principum suorum magnitudini studet, male apud suos audijt, et Belgis, ac postremo Neapolitanis inuisus maxima quaeque negotia sub Philippo in Hispania gessit. iam omnia in Saxonia armis strepebant. principium ab Henrico Brunsuico homine turbido et otij impatienti fuit, qui Brunsuicum, vrbem tota ea regione opulentissimam et ob religionem atque alias offensiones Caesari atque ipsi summopere inuisam, copijs, vndecumque collectis eo tempore obsedit, et cum aliud non posset, incendijs ac direptionibus vicinum agrum vastauit: quod non omnino praeter Caesaris voluntatem accidit, qui cum videret Brunsuicum, quod moliebatur, exequi non posse, vt honestius obsidio solueretur, ciuibus et Brunsuicensi mandat, vt positis armis coram se ad causam dicendam sistant. ita dimissae vtrinque copiae, quas omneis, sic enim conuenerat, Georgius dux Megalopolensis adolescens, qui Henrico Brunsuico militauerat, vt bellum in Magdeburgenseis transferretur, ad se traduxit, ab ecclesiasticis, vti creditur, amplis praemijs ac pollicitationib. oneratus, qui se eo ductore de iniurijs a Senatu acceptis vindictam sumpturos sperauerant. nam cum nuper Io. Albertus Brandeburgicus archiepiscopus decessisset, totius prouinciae dominium ei fuisse pacti, si quidem illud occuparet, et treis praecipuas arces Vandelebium, Dreilebium, et Volmerstadium oppignerasse per litteras dicuntur. hanc autem condicionem conducto militi Georgius imposuit, vt ante XV diem, quisnam imperator summus esset, non resciret, ita proposita ad praedam opima regione: id enim pro vetere consuetudine ijs copijs licet, quae duce carent. igitur ille per Helberdatensem agrum tendens in Magdeburgicum oppidum mox descendit, et omni militaris licentiae genere grassatus, Vandelebium oppidum primo impetu capit, et direptum XV Kal. VIIIbr. incendit, frustra arce tentata; qua omissa nonnullisque ibi e suorum numero desideratis vlterius progressus, quacunque iter habuit, caedibus, rapinis, incendijs passim saeuijt. itaque promiscua per agros et oppida multitudo cum conuenisset, Senatûs Magdeburgici fidem atque opem implorans, sumptum et operam pollicetur, modo ne periculum suum negligeretur. ijs, vt cum armis, equis, et curribus instructi praesto sint, dies ad XI Kal. VIIIbr. a Senatu dicitur, eodem quo aduenere die Senatus III equitum turmas ac peditum aliquot cohorteis, quae tam ex agricolis quam ciuib. constabant, emittit: quae ad Volmerstadium II ab vrbe milliaribus vsque progressae ibi pernoctauere. ante auroram promotis castris Magdeburgici hostibus, qui Hilderesbij substiterant, se ostendunt, qui mox


page 177, image: s177

vico egressi effunduntur. vtrinque instituitur acies. Magdeburgici impedimentis omnibus intra vallum receptis, ciueis et optimos quosque milites, in primis ordinibus, vbi plus periculi fore putabatur, agricolas vero et reliquam turbam aut inermem aut armorum ignaram in tergo collocant: quod vbi hostes animaduertere, statim conuersa acie frontem declinant, et in latus incumbentes seminudam agrestium multitudinem adoriuntur, priusquam primi ordines se cum impedimentis obuertere, aut opem ferre possent: illi partim caesi, partim in fugam versi suos auxilio venienteis turbant, qui inde fugientium incursu, inde hostilis equitatûs frontem et latera petentis impetu sternuntur et trucidantur: maior pars capitur: multi tranato fluuio elapsi. tormenta et currus in potestatem hostium venere. Megalopolensis successum vrgens, in confertos rusticos cum equitatu inuectus, magnam stragem edidit, nemini, nisi qui se magno pretio redimere posset, parcens. ipse arma cruore conspersa, gladiumque sanguine vndantem et dextram adhuc fumantem ostentans iuueniliter insolescebat, suaque virtute effectum dicebat, ne reliqui principes secum vireis coniungere ad Magdeburgicos oppugnandos amplius dubitarent. postridie Io. Georgius Mansfeldius in castra venit, copiasque se adducturum pollicetur: nec multo post Mauritius et Ioachimus VIIviri, Albertus Ioachimi patruelis, marchio Coblacensis, et Henricus Brunsuicus cum valido equitatu ad exercitum aduolarunt, a militibus mox imperatores salutati. Megalo polensis M. E. creatur. tum nobilitas, vndique, vt equitatum adducat, edicto citatur. Mauritium et Ioachimum eo venisse a multis creditum fuit, vt Megalopolensi imperium abrogaretur, et in eos, qui illo moderatius vti scirent, transferretur. Georgius a Sconbecia, vbi castra habebat, ad Fermeslebium ad Albim procedit, eoque in loco vrbem versus vallo ducto, castra quoque fossa vndique circumdat. id conspicati Magdeburgici, vnam atque alteram cohortem emittunt, vt opera hostium turbent. acerrime vtrinque pugnatur, hinc pudore ciueis propter acceptam cladem incendente, inde alios recentis victoriae alacritate stimulante, qui tandem receptui cecinere. dein VI Eid. VIIIbr. sublato ingenti clamore hostes vndique moenia inuadunt faces portis admoturi, aut saltem obsessorum animos periclitaturi et munitiones exploraturi; sed tormentis magna cum strage suorum repulsi, multum de pristina alacritate remiserunt, et contra obsessis animos addiderunt. rursus postera die fit eruptio, in qua multis e suis desideratis Megalopolensis post acrem dimicationem leprosorum valetudinarium contra militaris disciplinae leges incendit; miseri tamen aegri flammas euasere, et in vrbem a ciuibus accepti sunt. sequentibus diebus vtrinque velitaribus pugnis certatum: cumque obsessi hortum montanum arduo situ locum occupassent, et aduersus hostem magna se diu virtute defendissent, tandem impetu facto se effudere, et hostes in fossam aduersam praecipites egere. ibi quoque magna edita strages. induciae deinde pactae, et Volfangus Anhaltinus princeps in vrbem introducitur, vt de pace ageret, Mauritio vti creditur moras quantum poterat nectente, vt interim in armis cum summo imperio esset, et occasionem rei gerendae opperiretur. durioribus propositis condicionibus nihil actum est; manentibus tamen inducijs B. Michaelis suburbium per lasciuiam hostium subiecto igne conflagrauit. rursus ad certamina reditum, et a Ioachimo VIIviro, cum Volmerestadium peteret, scloppetariorum ad vrbis praesidium Goslaria venientium manipulus intercipitur et obtruncatur. postero die, cum obsessi in planiciem, quae supra Bogoam est, se effudissent, hostem in fugam vertunt; sed quatriduo post longius prouecto equitatu et ipsi male a Caesarianis accepti cum damno intra vrbem se recepere. Nonis deinde IXbr. iuxta Albim in agro Bugoensi hostes aggerem iaciunt, vallumque terra palisque constructum munire ceperunt: ibi haut procul a lacu Rosterdorfensi, cum praesidiarij vrbe exijssent, concursum est iniquiore obsessorum condicione, qui tamen integri in vrbem rediere. Interea in comitijs, postquam Caesar grauem de Magdeburgicorum ac Braemensium praefracta et obstinata audacia querimoniam habuisset, principes, qui aderant, intercessionem sibi dari postulant, et assentiente Caesare litteras ad vtramque ciuitatem X Kal. VIIIbr. dant, quibus ad IIII Non. IXbr. ipsis diem condicunt, quo Augustam fide publica legatos


page 178, image: s178

cum plenis mandatis mittant, et se coram Caesare dicendae caussae sistant. cum vero principes et ordines a Caesare quaererent, quibus condicionibus cum eis pacisci vellet, has ille quidem Bremensibus proponebat, vt ipsius potestati se summitterent, et supplices culpam deprecarentur; ab omni foedere discederent, nullumque postea icerent, in quo non ipse et tota eius familia comprehendatur; ipsorum ditionis nemo contra se militet: camerae imperiali se parituros recipiant, sumptusque in eam pro virili subministrent: cum archiepiscopo suo et ecclesiasticis transigant; si non possint, delectorum arbitrio, quos ipse daturus sit, rem permittant: machinas bellicas Erico Brunsuico ereptas restituant, et de damno dato satisfaciant; CL aureorum millia dependant, XXIIII tormenta instructa tradant; superiorum comitiorum decreto pareant, et ijs, quae deinceps in comitijs decernentur. eaedem Magdeburgicis leges propositae, hoc insuper addito, vt se iudicio omnibus sistant, et sententiae pareant: a tempore factae rebellionis nullam in quemquam actionem moueant: munitiones et propugnacula demoliantur; se suosque legatos quocunque tempore cum quantisuis copijs sine vlla condicione in vrbem recipiant: CC aureorum millia persoluant, ratis manentibus bonorum publicationibus Caesarea auctoritate factis, ne turbentur possessores. ad haec Bremenses rescribunt, se pacis summe studiosos semper fuisse, atque non solum per internuncios, sed etiam per Daniae regem et Vandalicas ciuitates egisse, vt Caesarem placatum habere possent, in eadem voluntate perseuerare, et quamuis durae admodum dicantur leges, tamen vt ostendant, quanti Caesaris auctoritatem et amicitiam faciant, non recusare mittere legatos, et si quidem relligio ipsis integra et libertas maneat, nihil se non facturos, quo Caesari omni ex parte satisfiat. Magdeburgicorum eodem die recitatur responsum, quod praeter easdem excusationes etiam grauem de iniurijs sibi factis et bello nuper sine Caesaris mandatu a Megalopolensi ob id tantum, quod puriorem doctrinam colerent, illato querellam admistam habebat: petebant igitur, vt eorum ratio haberetur, et copiae, quae nunc denuo ad vrbem hostiliter venerant, recederent; de cetero legatis suis idonee caueretur, et vt cum Caesaris postulata intellexerint, ad se referre liceat; quod si concedatur, non recusare, quo minus ex suo numero legatos ad Caesarem mittant. ad ea Caesar, qui cum Bremensibus mitius agendum duceret, quod nondum proscripti essent, et aequiores se condicionibus oblatis praeberent, eorum expectandos legatos pronuntiat. non eandem erga Magdeburgicos aequanimitatem exhibuit; quippe qui iam obsessi essent, et secus quam res haberet, alieniusque iusto et contemptim respondisse viderentur. itaque petit a principibus et Imperij ordinibus, vt quid in illos statuendum sit, nulla mora interiecta deliberare pergant; et quoniam ecclesiasticus ordo de sumptibus in illud bellum conferendis, et vt in eos tanquam perduelleis seuerissime animaduerteretur, in comitijs nuper egerat, vt illorum postulata diligenter expendant, in eoque faciant, quod e re et dignitate imperij sit, monet. tam duris condicionibus propositis cum bellum potius, quam rei pacificandae rationem quaeri appateret, plerique Caesaris offensionem veriti, quamuis aegre, assentiuntur et auxilia promittunt, inuicemque orant, vt Caesar ipse pro virili conferat, et si bello praeesse per valetudinem aut negotia non possit, aliquem ex imperij principibus praeficiat, Mauritio ad id designato, pecuniaque in eam rem destinata, quae iam ante in futuros reip. vsus collecta fuerat. Caesar de Mauritio sibi placere respondit, quo neminem eo tempore huic rei magis idoneum nouerit; de pecunia etiam assentitur, modo quicquid ex aerario publico sumptum fuerit, intra certum tempus sarciatur; neque enim ea fine id coactum fuisse. monet insuper grauissimis verbis, vt sedulam in ea expeditione nauent operam, quippe in qua et dignitas et tranquillitas imperij versetur: quod ita commode confici posse demonstrat, si castellis ad vrbem exstructis continuetur obsidio: verum opus esse celeritate, propter anni tempus et breuem rei gerendae occasionem. ita Mauritius, qui se iam huic bello immiscuerat, Caesaris et ordinum decreto rerum summae praefectus est. pro belli sumptibus iam factis C aureorum millia, et deinceps in singulos menseis LX OIO decernuntur. cum Caesar Augustanum decretum vrgeret, et caussas quaereret, cur emendationis formula suo iussu


page 179, image: s179

conscripta minime obseruaretur, sic comperiebat: non tam breui tempore quod diu ante homines persuasum haberent, ex eorum animis reuelli posse; docendos enim esse et sensim assuefaciendos: nam sine motu et seditione nihil violenter in eo negotio mutari posse: neque vero concionatores huc posse adigi; alioqui fore in templis solitudinem. vix enim reperiri posse, qui propter coelibatum et coenae dominicae contractum vsum assentiri velint. hae a Protestantibus, qui decreto subscripserunt, caussae afferebantur. archiepiscopi vero VIIviri obesse quasdam immunitates et priuilegia aiebant: reliqui id gymnasijs et scholarum ludis, in quibus praue iuuentus instituatur, tribuebant: multi etiam in Augustanae confessionis ministros culpam reijciebant, qui populum ab eo decreto, quasi eum sacris litteris pugnante, absterreant: denique sacerdotum paenuriam, magistrarûs negligentiam, qui formulam contumeliosis concionibus et libellis impune proscindi patiatur; vitam denique ecclesiastici ordinis caussabantur plerisque locis impuram, quae offensionis caussam alienatis iam a se animis praeberet. Caesar ad ea concilij rursus Tridenti continuandi spem facit, ad quod, vt legatos vniuersi mittant, et eius decretis se parituros recipiant, postulat. nec multo post Iulius III Eid. IXbr. concilium ad Kal. Maias incidit, et vt omnes, qui iure, consuetudine aut priuilegio interesse debeant, et quos Paullus III ante vocauerat, eo veniant, hortatur. nam eo die continuatam iri synodum, quo si per valetudinem aut reip. occupationes ipse proficisci non queat, legatos missurus sit, qui eius nomine actioni praesint; ipsius enim esse concilia indicere, dirigere, et in ijs summam potestatem habere, qui Christi in terris sit vicarius. postrema haec cum tanquam asperiora, et quorum ratione vereretur Caesar ne Germani aut denunciationem omnino reijcerent, aut moram negotio et impedimentum interponerent, cum Pontifice egit, vt mitigarentur. verum ille a sententia demoueri non potuit, quod nihil contra suam et ecclesiae dignitatem in cuiusquam gratiam se facturum diceret: consulto vero id eum fecisse protestantes scripsere, vt vel Germanos, quo minus venirent, absterreret; aut si venirent, praeiudicijs illaqueatos teneret. interea continuata Magdeburgi obsidione praesidiarij equites ac pedites facto agmine Eid. IXbrib. erupere, et iuxta Brassicanum hortum conflixerunt. cum longius progressi essent, hostes leuiore proelio conserto quosdam e suis ad nosocomium vsque praemittunt, vt recipientibus se Magdeburgicis viam intercluderent. verum ipsi in insidias vrbanorum, qui post nosocomij macerias latebant, praecipitauere, qui repente effusi hostem circumueniunt et in fugam vertunt. inde quatriduo post motis castris extra vicum Harsdorfensem aggeres et fossas ducere aggrediuntur recta versus moenia prospectanteis, quas cratibus et magno ahenorum tormentorum numero muniuere, duoque militum vexilla imposuere, reliquo exercitu ad Dessedorfium subsistente. biduo post acre proelium conseritur, in quo dux ipse Megalopolensis cum tota ala sua summum periculum adijt, vexillo paene amisso, nec cessante interea tormentorum ex vrbe displosorum procella. cum vero omissis his velitaribus proelijs Mauritius propius copias admouisset, Teloneum, quod ab vrbe remotius esset, nec seruari posset, Senatus incendi iussit. at Mauritius ciuitatis eam partem, quae noua dicitur, noctu summo silentio conscensis moenibus ac refractis portis occupat, non prius signo dato, quam militem introduxisset. ciues cum hesterna compotatione languidi vix se lectis molirentur, maiorem partem trucidantur; reliqui capti aut spoliati sunt. igitur Senatus, qui videret locum defendi non posse, vt hanc commoditatem hosti eriperet, emisso milite incendi iussit. hostes iuxta pontem longum dictum iaciunt aggerem, ibique propugnaculum erigunt, atque vnius cohortis praesidio firmant. reliquae copiae in Cragoa consederunt, quam vallo et fossa circumdedere, coemeterio machinis atque omnis generis telis munito. ita trinis castris, Bugodensibus, Dessedorfensibus, et ijs quae iuxta pontem communita sunt, obsidebatur ciuitas. cum vero metus esset, ne hostis Sudeburgum occuparet, tandem et Senatus decreto incensum est, concesso, inquilinis spatio, quo vasa et sarcinas colligere, ac se cum coniugibus et liberis in vrbem recipere possent. iamque magna multitudo ad XL OIO hominum vsque mendicantium aut egentium tam ex agro, quam suburbijs in vrbem confluxerat.


page 180, image: s180

itaque Senatus, quo vrbis securitati consuleret, decreuit, vt qui se alere non possent, eijcerentur. verum distributo ijs viatico et instructis nauigijs, quibus per Albim deueherentur, cum abitionem pararent, tanta cempestas coorta est, vt in vrbe remanere coacti sint, cognitoque Senatûs consilio, ita stationes ab hoste per fluminis ripas dispositae sunt, vt eandem vrbis exonerandae occasionem postea obsessi nancisci non potuerint. sub id tempus Lazarus Schuendius a Caesare venit, inspector vt creditur, Mauritij consiliorum; nam eius cunctatio, quod in longum obsidio extrahi videretur, Caesarianis suspecta esse ceperat. cum aliquot dies velitaribus proelijs consumpti essent, Mauritius, qui copias a ciuitatibus maritimis auxilio summissas duce Alberto Mansfeldio et Hedeco aduentare resciuerat, miro artificio eas intercepit ac dissipauit. nam cum aliquot ante diebus de redimendis captiuis, qui in hunc vsque diem a proelio Hildereslebensi apud hostem detenti fuerant, actum fuisset, deque pretio conuenisset, eo pernumerato, antequam liberarentur, haec necessitas imposita est, vt sacramento se obligarent, obsessis non militaturos. id cum centurio nomine Vidomarus homo iam canus et rei bellicae experientia clarus constanter recusasset, reliquisque ne assentirentur, auctor fuisset, captiui omnes Quedeburgum deducti et iureiurando adacti sunt, ne inde, nisi quatriduo elapso, discederent, interim Mauritius obuiam venientibus auxiliaribus progressus, quattuor ex illis signa clam promissis corrupta ad se pertrahit, auctisque inde suis copijs, et Mansfeldianis debilitatis reliquos facile profligat; nec multo post ipsum Hedecum licet a Caesare proscriptum in suam familiam ascripsit, et Lipsiae praefecit, auctorem et consiliarium illius belli, quod postea contra Caesarem gessit. Mansfeldius in vrbem cum paucis e suis peruenit. is quamuis minime a Caesare proscriptus, tamen bonis omnibus spoliatus fuerat, quod in Ioannis Friderici amicitia et fide constans remansisset. dum haec ad Magdeburgum geruntur, Caesar postridie Eid. Xbreis in rebelleis grauibus verbis inuehitur, ac ne quis obsessis opem ferat, edicit, et militibus ac ducib. qui in vrbe sint, mandat, vt intra XIIII diem post allatas litteras vrbe excedant, eiusque rei fidem Mauritio faciant, aut per illius absentiam Lazaro Schuendio, impunitate parentibus, poena atroci imperium detrectantibus proposita interea pro Hesso Mauritius et Ioachimus VIIviri apud Caesarem instabant, vt sponsionis fide soluerentur. quibus responsum, ita se gerere Hessi liberos et consiliarios, vt ipse liberari non possit, solemni addita interminatione nisi ab intercessione desistant, fore, vt Hessus in Hispaniam ablegetur. igitur Hessus filios vrget, vt iuxta sponsionis formulam Mauritium et Brandeburgicum in ius vocent. morem gerunt filij, et acribus verbis illos non semel monent citantque; verum illi modo coniunctim, modo pro se quisque separatim excusant, et dilationem petunt; neque enim Hesso fore consultum, si vrgeantur, et vicissim Caesarem vrgeant, nouasque subinde rationes adducunt, quibus eum confidunt propediem sine periculo liberari posse. ad haec Caesar, qui antea per Liranum sollicitauerat Hessum, vti diximus, de reddendis cautionis litteris, cum denuo a sponsoribus interpellaretur, Lazarum Schuendium mittit, qui cum Hessi filio et consiliarijs agat, vt non modo non citent Mauritium et Ioachimum, sed omneis obligationis litteras ad se transmittant, et actioni renuncient: ni pareant, poenam grauissimam interminatur. cum nihil obtineret, principes, quod vnum restabat, a fide data absoluit, et obligationis nexu liberos pronunciat. Hessus carceris impatiens, cum nullam amplius libertatis spem videret, profugere omnino, si posset, constituit; dispositisque equis omnia ad fugam necessaria comparauerat, administris Conrado Bredestenio et Io. Romelio, quos ex Cattis euocauerat. verum re detecta, et quibusdam e domesticis partim subito confossis, partim postea morte multatis, cum Caesar ea de re apud principes per litteras expostularet, illi, vt Caesari satisfacerent, ad Vilelmum Hessi filium scribunt, et si quid deinceps eiusmodi fiat, nullo se ipsis vinculo teneri denunciant. haec ita palam agebantur. nam mox Mauritius secretiores litteras dat, quibus eum solabatur, et pro parentis libertate non solum fortunas, sed vitam et sanguinem, si opus sit, se profundere paratum ostendit: tantum orat, vt actio tantisper in ido neum tempus differatur, quo minus metuendae sint quorundam offensiones.


page 181, image: s181

quib. verbis, et irritatum sibi animum esse testabatur, et Hessi liberorum iniuriam. quam suam se inter pretari ostendebat. interea Magdeburgici XII Kal. Ian. facinus audax et temeritatis plenum aggrediuntur. nam pedites et equites, qui ea nocte ab excubijs immunes erant, summo silentio secunda fere vigilia vrbe excedunt, magna fiducia freti, se equitatum hostilem, qui Osterlebij in statiuis erat, castris exuturos. intra bina castra Bagoensia et Desdorfensia illis fere singularib. incedendum erat: verum soluto hoste, et a nimia compotatione profundius stertente, ad hoc neglectis stationib. et vigilijs, eodem paene, quo ipsi paullo ante Neostatenseis ceperant, modo oppressi sunt. nam Magdeburgici vico potiti, quia nox admodum opaca esset, subito ignem quibusdam domibus subijciunt, vt se in conflictu ex lineis interulis, quas superinduerant, vt in huiusmodi furtis militarib. fieri amat, dignoscerent. caesi multi, capti complures, ijque ex primaria nobilitate, qui omnes CCL numero cum equis in vrbem tanquam in triumphum ducti sunt. captum etiam canonicorum, quos vocant vexillum. postridie hac victoria inflati rursus in campum apertum exeunt, hostem contumelijs et incursionib. lacessentes: quorum cum insolentiam Megalopolensis non sustineret, equestria praesidia Neostato et Olfenstatio sensim educit, et ipse ad pugnam se comparat. verum superueniente turma, quae Osterlebij rem pridie gesserat, et praemissis ante captiuis longe post alias a tergo remanserat, a fronte et a tergo praeter spem petitus, cum diu magna virtute restitisset, tandem conciso peditatu et dilabentib. equitib. vndique circumfusus ac postremo captus est; ciuib. de acceptis cladib. sibi abunde satisfactum existimantib. quod qui belli initium fecerat, et eos adeo proterue oppugnauerat, in suas manus captiuus deuenisset. gemino successu confirmatis obsessorum animis, iam non res armis, sed verbis agi cepit; ac sacer ordo quidem scriptum euulgat, quo Senatum perduelli onis in Imperium et erga se accusat, et tanquam Othonis I decretorum et priuilegiorum violatores, cuius ipsius ossa nefanda impietate reuellerint, obiectis etiam saepius antea iactatis criminib. insectantur. ad quae Senatus postea respondit, et violati Othonis, cuius memoriae ipsi et tota Germania plurimum debeat, crimen diluit, et odio relligionis, quam profiteantur, hanc querimoniam institui dicit; nullas enim se pacis condiciones hactenus repudiasse, modo puriorem relligionem et pristinam libertatem retinere liceat. igitur a Mauritio et Ioachimo VIIviris rursus hae leges obsessis proponuntur, vt se dedant, et archiepiscopo fidem praestent, in vrbem praesidium recipiant, donec apud Caesarem ipsi intercesserint: vicissim de relligione ipsi cauent, et nisi Caesar, quae egerint, rata habeat, quamprimum educto praesidio Senatui vrbem saluam et qualem acceperint restituturos promittunt. verum cum praesidium in vrbem accipere recusarent ciues, nihil actum est. Hoc anno Britannia graui ac pestilenti morbo infestata est, qui temporib. Henrici VII olim in insula grassatus anno OIO CCCC LXXXVI, postea per alias orbis parteis recruduit, et in Germuniam anno OIO IO XXIX inuasit, magna strage edita, quippe vt in re noua incognitis remedijs, et colloquio Marpurgi inter Vlricum Zuinglium et Martinum Lutherum aliosque praeterea vtriusque partis doctores instituto ob insoliti mali vebementiam dissoluendo caussam praebuit. eo correpti homines intra XXIIII horas aut animam exhalabant, aut si virus exudassent, valetudinem paullatim recuperabant; vi mali tanta violentia ac celeritate serpente, vt in vna ciuitate Londinensi ad IO CCC intra VII dierum spatium absumptos constet. a loco huic sudori Anglico nomen inditum: sicuti elephantiasis Phoenicius apud Hippocratem in prorrheticis, lues venerea nostro tempore exorta et Neapoli Gallorum expeditionem secuta morbus Gallicus vocatus est; quanquam Indicus potius dici debuerit; quippe ab Hispanis inde illatus, vt ex ipsorum historijs constat, Sub exitum IXbr. Vlricus Virtembergicus arthritide diu vexatus moritur. is belli in iuuentute appetentior cum suorum animos exasperasset, seditionem immanem excitauit, quam dum vsitato inter suos ludo serpentem violentius reprimere conatur. a vicinorum principum et ciuitatum iniuria non temperauit, quo factum est, vt foederis Sueuici socijs in se concitatis ditione sua omnino exutus sit, etiam sociorum vireis adiuuante Ferdinando, qui ius in ea sibi ab Austriaca domo arrogabat. sed in eius possessionem postmodo


page 182, image: s182

ab Hesso et Baioaris fratribus haut occulto Francisci fauore restitutus, tandem se Germanico bello implicuit, cuius exitus is fuit, vt grandi multa exoluta, et accepto in arceis praecipuas Hispanorum praesidio in gratiam vtcunque a Caesare acceptus sit, indecisa tamen Ferdinandi lite. ita varia fortuna vsus princeps, bis exutus bonis ac bis restitutus, admodum effeto corpore e vita demigrauit Christophoro filio superstite, qui eandem quam pater, nobiscum amicitiam coluit. his ferme diebus Maximilianus Caesaris gener ex Hispania Augustam venit, a patre Ferdinando euocatus, vt de successione Imperij in commune consulerent. nam Caesar, qui sciret, ad res suas firmandas magnum momentum allaturam Germaniae coniunctionem, interuentu Mariae reginae, quam ex Belgio, quo proximo VIIbri mense redierat, acciuit, cum fratre egerat, vt regno Romanorum Philippo F. cederet, amplissimis oblatis condicionibus. contra Ferdinandus, cui omnia bona, quae in Germania erant, portionis hereditariae loco obuenerant, cum idem spectaret, neque commoda sua et filiorum expectationem deminui pati posset, adduci nequibat, vt fratri, cui ceteris in rebus semper morem gessisset, vllo modo ea in re assentiretur. Maximilianus vero, qui ad spem Imperij educatus fuerat, assiduis fratris ac sororis flagitionibus nutantem ac paene victum sustinuit, et vt in priore proposito de dignitate conseruanda perseueraret, effecit, haut obscura Caesaris ac Philippi erga patruelis offensione.



page 183, image: s183

IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER SEPTIMVS.

EX Hispania secum Maximilianus Buaxonem regis Fessani agnatum adduxerat, qui a Scirifio multis iniurijs nuper affectus atque ad extremum ditione sua pulsus in Hispaniam venerat, vt auxilia a Caesareis legatis contra communem hostem impetraret. Heic ego rem non ingrata legentibus me facturum existimaui, si quae super Fessae et Marochi regibus ac Scirifiorum, qui nunc in Africa rerum potiuntur, origine, comperta habemus, quoniam de his a Paullo Iouio diligentissimo alioqui rerum externarum scriptore nihil in historijs, ac pauca admodum in elogijs tradita sunt, ea paullo altius ducto initio explicentur. Africae, quae tertiam orbis veteribus cogniti partem efficit, eam ferme solum portionem, quae citra aequinoctialem lineam ad nos pertinet, Cl. Ptolomaeus cognitam habuit; vlteriorem Lusitanis debemus. de citeriore, sic enim eam nobis liceat appellare, heic tantum sermo est. haec duas primo Mauritanias, Tingitanam, in qua Fessae et Marochi regna; et Caesariensem, in qua Tremezenum regnum, eiusque primaria vrbs Algerium, olim Iulia Caesarea, suo ambitu complectitur. inde ad orientem protenditur Africa veteribus proprie dicta, quae hodie Barbaria quibusdam vocatur, alijs Barbariae pars est, in qua Tunetanum regnum, sequitur Cyrene, Marmarica, et quae de vetustissimo nomine Barcaea terra dicitur: ac denique AEgyptus, quam plerique, saltem eam regionem, quae trans Nilum iacet, Asiae attribuerunt. hae omnes prouinciae, quae vel oceanum Atlanticum, vel mare mediterraneum respiciunt, cetera Africa magis cultae sunt, magisque populosae; harum a tergo mons Atlas porrigitur, qui vsque inde a Marmarica CCC circiter ab Alexandria AEgypti milliaribus, continuo fere tractu ab ortu in occasum tendens iuxta Susi fauces Messam tergeminam vrbem alluentis, in mare de suo nomine Atlanticum dictum excurrit. vlteriora occupant Numidae, Gaetuli, vbi minor hominum frequentia; tum interior Africa et deserta quicquid vacui intra aequinoctialem lineam, implent: quae omnia Romanis olim paruerunt: dein inclinante imperio, et Alanis, Vandalis, ac Gaepidis se in Gallias ac Hispanias effundentibus, ab illis postremo incessa sunt, donec ab Arabibus Mahumetanae pestis sequacibus Vandali expulsi, totaque Africa exterminati sunt, nomine Christiano cum ijs prorsus his in locis abolito. sub Arabibus deinde varia regna exorta, quae mutantibus principum, vt sit, familijs, pariter mutauere. quo factum est, vt propter tot migrationes nomina antiqua populorum, ciuitatum et oppidorum confusa ac fere oblitterata sint, nouis subinde dominis noua imponentib.,


page 184, image: s184

et vetera antiquantibus. ad Tingitanam, de qua heic agitur, reuertor. ea ab occidente oceano, a VIIItrione mari Iberico et Sardoo terminatur; ab oriente Caesariensem Ma uritaniam contingit; Austrum versus ad Atlantem vsque protenditur. verum, vt hodie res sunt, Marochense regnum, quod in Tingitana est, quasdam etiam regiones continet, quae aut in Atlante, aut etiam trans Atlantem versus Austrum porriguntur. in ea prouincia et Fessanum regnum iacet, quod dignitate olim posterius, nunc euerso aut desolato maiori ex parte Marochensi principem locum tenet. ab illo tamen ordiemur. huius caput Marochum, olim, vt multi credunt, Bocchi regia, VII regiones sub se complectitur; et in ijs Susiam, quae trans Atlantem iacet, et vsque ad Garguetzenum arcem porrigitur, Tedsio Tagauosto, Tarudanto, Teiuto ac Messa denique oppidis frequentissimis nobilis; reliquae prouinciae non ita populosae et abundantes, maiorem partem in montib. plerunque asperrimis et aeterna niue horridis sitae, si Marochensem agrum excipias, cuius in planicie XIIII passuum OIO ab Atlante, et VI a Tensisto flumine Marochum, quod rursus alij Bocanum Himerum quondam dictum volunt, abest iuxta Agmeti pylas, quibus ad solitudines a Lamptunnijs populis frequentatas itur. nobilissima illa totius Africae vrbs plus C domorum millia olim complexa XXIV portis intrabatur, templis, scholis, balneis, et diuersorijs publicis conspicua; turri insuper amphitheatri specie a Mansore rege structa, arce amplissima, et in ea augustissima aede et gymnasio temporibus illis celeberrimo. post Marochense regnum in Tingitana Fessanum numeratur, quod quamuis dignitate et fama posterius, tamen amplitudine opibus et potentia longe illud antecedit; ab occidente Ommirabiho fluuio, Ducala et Tedela Marochensis regni prouincijs; ab oriente Meluia, a Tremezeno regno dirimitur; a septentrione Herculeum fretum; a meridie Atlantis radices habet; a quibus in Gaetuliam vsque et Numidiam porrigitur. itidem in VII prouincias diuiditur. prima Temezena vocatur, siue hodie Saeuia, fertilis admodum et olim oppidis ac populis frequens; sed ab Almohadis et Merinensibus ob continua bella et suspectam prouincialium potentiam illis destructis, hodie populi in ea per mapalia et sub tentorijs habitant. superante etiam nunc Anafa, Mancora, Rabatum, Menzala, Nuchele, Adendum, Tegegiltis, Madarauanium, Dacia, Azarfa semidirutae vrbes, olim plus quam XL vrbes populis et aedificijs frequentes in ea regione visebantur. II Fessana dicitur, in qua Sala ad Salam cognominem fluuium, Mequines, Fessa ipsa omnium hodie Africae ciuitatum potentissima, et ideo a Saracenis Aula occidentalis et quasi Mahumetani imperij altera sedes dicta: ea triplex, et tribus vrbibus constat; quarum prima et antiquissima eodem loco sita, quo Bilibilis, cuius Ptolemaeus meminit, Salam fluuium ad orientem habet: Beleida nunc dicitur IIII OIO domorum capax, ab Idri altero Africae Calipha condita anno Christi IO CC IIC, quo tempore post mortem Aaronis Rasidij armis certatum est inter Mahumetem et Abdalam eius filios, et post grauia ac diuturna bella pace vtcumque inter fratres facta, imperij sedes a Mahumete Damasco translata est Baldacum vrbem prope antiquae Babylonis ruinas ab se exstructam; Abdala vero sedem in AEgypto fixit: tuncque eorum exemplo in Hispania etiam constitutus vnus Calipha, pari cum Baldacensi et AEgyptio potestate, in Africaduo: quorum prior Caruani siue Curubi, vrbe ab Occuba Nafici F. ante CC annos in Cyrenaica condita, post vnam et alteram de Christianis reportatam ab Arabibus victoriam, id enim nomen sonat, sedem habuit: cumque vrbs confluentis ad habitandum multitudinis capax non esset, iuxta eam et altera ciuitas exstructa est, Raqueda dicta. haec orientalis in Africa imperij sedes, vt occidentalis vetus Fessa ab Idri, quem diximus ex Halis familia et Fatima Mahumetis F. genus trahente condita: secunda vrbs Fessa vetus dicta, ab occidente fluuio aluitur, in qua maius Carauini templum LXXX OIO domorum continet, fontibus et riuis passim scatens, diu post Hascenis Idris N. mortem ex ea occasione condita, quod dissidentibus de imperio fratribus, vt separatis sedibus in pace regnarent, ex ijs vnus veterem Fessam condidit, sed tam vicinam, vt solius fluuij et angusti callis spatium intersit: vnde cum crebrae contentiones orirentur, Iosephus II Rex Almohadarum


page 185, image: s185

Abdaluci F. pacificandae prouinciae praetextu iam occupato Tremezeno regno potens eam fecit suam: ac postremo inter ipsos factus arbiter, vt dissidijs finem imponeret, ambos de medio sustulit; ac solo equatis muris, qui ciuitates diuidebant, pontibus iunctas vnam effecit ex duabus. tertia, quae paullo remotior, VIII circiter focorum millia capit, a Iacobo ex Merinensium regum familia aedificata, regio palatio, templis, nosocomijs, balneis, ac diuersorijs publicis magnifice structis ornata; muro item duplici ac crebris turribus munita. sunt et aliae in regione Fessana vrbes et oppida, ac maior pars in montibus Atlanti vicinis, quique adeo Atlantis radices sunt. aliae item prouinciae in eo regno. Asgarena solo diues ab Arabibus hodie possessa, quorum Haloti et Malici Sophiani principes regi Fessano tributarij: in ea Laracha, Alcazara, et Arzila contra oppositam Tingim, quam nostri habent, valido Maurorum praesidio tenentur: quan quam haec vltima ad prouinciam Habatam, quae quarta numero est, verius pertinet, in qua Ezagena, Beniteudia, Amergo, Tenzerrum, Aguila, Bezatum, Tetuana ciuitates ac pleraque oppida sita sunt, ac denique Tingis, quae vniuersae prouinciae nomen dedit, et postea ab Arabibus altera Mecha dicta est, ab Alfonso V Lusitanorum rege post Arzilam captam, quae mox a Mauris recepta est, Christianorum imperio subdita. deinde sequitur Arzila, Casara-zagira in Habatensi regione, et Septa, siue Ceuta nobilissima vrbs quondam, quamque scriptores Africani, quod a Romanis conditam credant, ciuitatem Romanorum vocatam dicunt, Exilissam alio nomine a Ptolomaeo appellatam. ea ab Ioanne I Lusitanorum rege ante CLXXX annos in potestatem redacta est. post Habatam Errifana numeratur, montana fere tota, in qua Bedis, siue Vellezum-Gomeranum recentibus bellis famosa vrbs, a Garzia Toletano XXX abhinc annis Hispanorum imperij facta. recensentur et in ea Hiellezium, Tagaza, Geba, Megima oppida. Garetia VI regio est, quae Tremezeno regno coniungitur, in qua Melilla ciuitas, Russadirum Ptolomaeo dicta, a Io. Gusmano Medinae Sidoniae duce, Ferdinando et Isabella regibus, capta, et postremo Hispaniae regibus tradita; Cassaca item, Teznota, et Megenum. postrema et amplissima omnium regio est, sed vasta, Numidiae vicina, quae Chausa, vel Elcaon dicitur, Teureto, Dudubo, Tezara, Ainelginuno, Mehedia, Vmeginnabe et Garciliuo oppidis nobilis. rerum potiti sunt in Tingitana, post virus Mahumetanum disseminatum in eas regiones, sparsi Arabes partim Calipharum duces, partim ipsi reges omnes externi. quibus de medio sublatis, Abul-Texifius Almohauidarum siue Lamptunniorum gentis princeps, exterorum imperium exosus, circa annum Christi OIO LI administrationem rerum suscepit, sed emque imperij Agmeti fixit, et post eum Iosephus F., qui XXXV annis regnauit, et vrbem a patre inchoatam condidit; Tremezenum insuper regnum, et Fessanum ac Tunetanum subegit, multas ciuitates in Hispania cepit, ac tota fere Baetica potitus est. huius filius Halis primarium templum exstruxit, quod quamuis dirutum et postea instauratum, semper de nomine eius cognominatum est. is ab Alfonso VII in Baetica victus et magna strage accepta occisus est, cum regnasset VII annos. post Halim Abrahamus F. Iosephi N. in regno successit, cuius tristis exitus fuit, vili quodam homine exorto, natione Barbaro, qui Abdala antea vocabatur, sed vnionis et concordiae praetexto nomine se Elmuahedinum a suis appellari iusserat. is ex ludi magistro et concionatore tantam potentiam arripuerat, vt cum eo, tanquam fortunae aemulo praelij aleam subire Abrahamus coactus sit, anno OIO C XL, in quo victus et ingressu vrbis exclusus Oranum confugit, cum alibi tuto consistere non posset: ad quem persequendum ab Elmuahedino missus Abdul-Mumen, suum, vt nonnulli scribunt, filium, cum Oranenses venienti portas aperuissent, et fugitiuus rex noctu elapsus desperatione se cum vxore praecipitasset, debellato hoste ad Elmuahedinum redit, quem ex morbo forte defunctum nactus ipse ex ludi magistro a XL discipulis, et XVI scribis primus in Africa pontifex, et imperator ab exercitu salutatur. is cum Marochum diu obsedisset, tandem anno vertente cepit, et Isaacum Abrahami F. in ea repertum proprijs manibus iugulauit, extinctaque eius stirpe, rerum in Africa producto ad Tripolim vsque imperio, potitus est. huius filius Iosippus, et Iacobus


page 186, image: s186

Mansor N., cui ad fortunae amplitudinem etiam scientiarum cognitio accessit, et sub quo maxime scholae Marochi et alijs locis in Africa floruerunt, dein et Mansoris F. Mahemetes Enaser a suis Miramulinus appellatus, in Hispania et in Africa longe lateque iure successionis dominati sunt: hic vero ingenti proelio ab Alphonso X Castellae rege anno OIO CC victus LX bellatorum millibus amissis retro in Africam se contulit; nec multo post, Christianis successum vrgentibus, recuperata Valentia, Carthago, Corduba, Murcia, Hispalis XXX annorum spatio. sub id tempus Mahemetes decessit, relicta numerosa subole, quae cum in bene concordibus familijs munimento esse soleat, Maurorum imperio et suae genti exitio fuit. nam cum eius liberi mutuis sese caedibus confecissent, rebellantibus Fessani, Tremezeni, et Tunetani regnorum praefectis, Gamarazanus a Tremezensibus regibus originem ducens populos illos ad libertatem vocauit, et Ceieda Mahametis nepote occiso atque Almohadis victis, ita Mumenis posteri vocabantur, nouam dominationem instituit. parte alia Abdulacus ex Merina familia aliquot regni Tremezeni vrbibus captis Fessae rerum potitus est. is Merinensium regum conditor circa annum OIO CCX cum late imperium protulisset, et posteri eius Fessae sedem fixissent, Marochum paullatim deseri et in vastitatem redigi cepit; Marocho aula principum Fessam translata, et vicarijs, qui illuc a Fessanis regibus mittebantur, omni saeuitiae et auaritiae genere grassantibus. verum Abdulaco vltimo Merinae gentis conditoris cognomine a Scirifio occiso, Saidus ex Oatazenorum familia Arzilae praefectus, regem scelerate occisum vlturus, arma contra Scirifium sumpsit, et eum anno OIO CCCC LXXXI proelio profligatum longe Tunetem confugere coegit. a Saido qui Fessae regnauit, duxere genus Oatazeni reges, sub quibus Africae regna et singulae regnorum prouinciae atque vrbes a praefectis deficientibus occupatae et misere dilaceratae sunt: donec Scirifiorum gens Oatazenis depulsis rursus sparsas regnorum relliquias collegit, et nostra memoria imperium nouum in Africa excitauit. eorum autem haec origo fuit. Scirifius Hascenes Tigumedeto Darensis prouinciae oppida in Numidia natus, homo vafer, et philosophiae studijs, quae inter eos tunc vigebant, ac praecipue magicis artibus instructus, vt gratiam sibi apud populos et ex eo potentiam conciliaret, ad Scirifium illum, quem Abdalucum vltimum Merinensium regem occidisse diximus, atque adeo ad ipsum Mahumetem pestiferae sectae auctorem genus referebat, et affectata grauitate ac vitae sanctimonia simplicis plebis, cui relligionis praetextu facile illuditur, gratiamaucupabatur, Abdul Mumenis, de quo modo locuti sumus, vestigijs insistens. huic erant tres nati digna patre suboles, Abdelquiuirus, Hamete, et Mahametes, quos vt gratiosiores vulgo redderet, Mecham ad visendum Mahumetis sepulcrum in Arabia deserta peregre proficisci iubet: ij, cum ex illa peregrinatione redijssent, simulata relligione, seque diuino spiritu afflari, et sursum mente rapi fingentes, magnum retro hominum concursum trahebant, qui se felices, contacta et deosculata eorum summa veste, existimabant. ita ad patrem qui Tigumediti erat, adeunt, ex cuius consilio Hametes et Mahametes studijs magicis et ipsi eo doctore instructi, Fessam veniunt, regnante tunc Mahamete Oatazeno circa annum huius seculi VIIvm, et propter doctrinae opinionem Hametes cathedram in schola Modoracensi meruit, Mahametes vero, vt regis filiorum praeceptor esset, obtinuit. crescente eorum fama et gratia Scirifius parens ex occasione consilium cepit. Tingitana, euerso Merinensium imperio, tunc a varijs dominis et populis possessa ac debilitata, Lusitanorum in dies per Africam gliscente potentia, crebris incursionibus vexabatur. itaque Scirifius, qui videret sectarios aegre ferre per regulorum suorum dissidia Christianorum opes augeri, consilium filijs dat, vt a rege tympanum et vexillum peterent, cum aliquot equitibus, quibuscum populos illos circumire et officij sui in propugnanda Mahumetis lege admonere, atque ipsius auspicijs Christianorum conatibus opponere se valerent; id enim ad Scirifios pertinere, qui legis interpretes sint, et quorum maxime interest, cum a Mahumete genus ducant, vt Arabas pro relligione et libertate patriae ad arma sumenda exhortentur; petere igitur, vt sibi Susiae, Haeensis, Ducalae, Marochensis


page 177, image: s187

ac Temecenae prouinciarum praefectura demandetur, quam regis nomine gerant, et a Christianorum iniurijs vindicent: rem etsi minime rex improbaret, tamen de ea cum Mule-Nacero fratre suo consultare voluit, qui cum rerum domesti carum scientia ac memoria polleret, maxime dehortatus est regem ne Scirifiorum postulatis aureis praeberet: id enim agi, vt relligionis colore velata ambitione, maiora in dies audeant, et qui iam magnam pietatis opinionem excitarint, et quasi princi patum in relligione occupauerint, ea nunc quae sunt magistratus, et ipsum denique successu temporis regnum vsurpent. exempla harum rerum recentia esse; sic Idris propaginem, sic Magorauos ante IO C annos, et Almorauidas, quorum princeps Abul-Texifius, sic denique Almohauidas Monahedino duce horum regnorum tyrannidem inuasisse, quibus Merinenses adeo de relligione et Africa bene meriti principes successerint, quorum rursus maiores nostri vltores cum sceptrum dijs dantibus acceperint, et quod alij per scelus, id illi pietate sua et fide assecuti sint, minime committendum esse, vt dum relligionis praetextu aciem suam praestringi sinunt, caeci in insidias et se et regnum praecipitent: speciosa et simplicia initio videri, quae petantur, ceterum se animo prouidere, si Scirifijs concedatur, vt relligionis defensorum titulum induant, eos vna et regia insignia aliquando sumpturos. verum rex nequaquam recte monenti fratri credidit, sed siue falsa Scirifiorum relligione deceptus, siue quod parui illas prouincias faceret, a varijs regulis insessas et cottidianis Christianorum incursionibus obnoxias, veritus etiam, ne si id tam vulgo gratiosis hominibus denegaret, commune omnium odium incurreret, et relligionis, quam isti tuendam suscepissent, contemptor aut etiam desertor haberetur, tandem, quae petebantur, tympanum ac vexillum concessit, additis etiam litteris, quibus Scirifios fratres regulis ac praefectis earum regionum commendabat. prima expeditio in Ducalam regni Marochensis prouinciam fuit, periclitandae fortunae et amicorum caussa suscepta potius, quam quod inde aliquod operae pretium sperarent, tam modicis initio copijs, et contra adeo valido Asaphij, ad quod vsque excurrerant, praesidio. inde ad Agueri promontorium duxere, quod vt Asaphium a Lusitanis tenebatur. iamque late Scirifiorum nomen percrebruerat, quibus cum deesset pecunia, qua militem alerent, a populis in tam piam caussam fructuum decimam partem impetrauerant; atque in Darensi quidem prouincia Quiteuenses, Timesguitatenses, Tuizulini, Teuzetenses, Tagamurdenses, alij denique frequentium ciuitatum populi in id consensere: ac Tarudantini, qui direpta vrbe iam liberi viuebant, Tedesiensibus et vicinis populis auctores fuerunt, vt Scirifium patrem ducem deligerent, bellum aduersus Christianos, qui Aguerum tenebant, gesturum, IO equitibus illi attributis. igitur Mahametes senior Scirifius Tarudanti sedem fixit, vbi quondam Merinenses per initia principatus, imperij sui sedem habuerunt; et haut longe ab vrbe arcem exstruxit, cui Faraissae nomen impositum. ita et armorum ducatum et administrationis ciuilis principatum fauore Maurorum adeptus, hoc duce Christianorum se iugo eximere festinantium, Susiam versus copias ducit, et bello Mezuaribus, qui Christianis Aguerensibus fauebant, illato, victis illis, Darensi prouincia, in qua dominabantur, potitus est. inde cum Mahamete Elca, (is erat Genucesis, qui fidem Christianam eierauerat, et Tignitum oppidum ad Atlantis radices, qua in Susiam iter est, praesidio tenebat) pactus de transitu, in Susiam descendit, vt Haeensibus, Ducalensibus et Temecenis, qui a praesidiarijs Asaphianis et Arabibus montanis infestabantur, opem ferret, eoque obtentu illarum prouinciarum dominationem arriperet. iamque aucto cum ampliata potentia exercitu, tot locis decimam conferentibus Teduestum Haeae caput, quod non longe ab Asaphio et Azamore abest, vi capit, ibique palatium exstruit, quasi hanc sibi ad senectutis otium requiem pararet. cum huc vsque prospera fortuna vsus esset, Fiafa Tabuti F. Lusitanorum regis tributarius et summe Scirifijs infestus, crescenti inimicorum fortunae iri obuiam omnium maxime interesse existimans, Nonio Ferdinando Ataidae, qui Asaphium praesidio tenebat, consilium dedit, vt coniunctis viribus Scirifium Teduesti otiantem opprimerent. igitur coactis quanta


page 188, image: s188

celeritate fieri potuit CCCC equitibus Hispanis et III OIO Mauris, insuper IO CCC peditibus Arabibus, ex ijs qui in Ducala regione Abdam et Garbiam monteis accolunt, magno silentio Teduestum cum exercitu iter arripiunt. sed neque id Scirifium latere potuit, qui gnarus res suas fama stare, vt conceptam existimationem tueretur, obuiam hostibus prodit cum IIII equitum milibus, neque plus quam quattuor a Teduesto milliarijs, ac citius quam putarat, in hostem summo mane incidit. Fiasa primam aciem ducebat, qui non expectato Nonij aduentu in Scirifium magno impetu fertur, et odio animos addente in fugam vertit, totoque die cum Nonio, qui mox superuenit, eum insecutus, IO CCC ex Scirifianis occidit, CC cepit, magna praetea praeda potitus. nemo ex veteranis Christianis, ex Fiafanis Mauris CXII circiter desiderati sunt. Scirifius cum filijs fuga periculum euasit, Teduesto relicto, quo post cladem acceptam includi minime tutum duxit. quod statim victori dilapsis in proximos monteis incolis patuit. inde Nonius cum Ioanne Menese Azamoris praefecto, qui IO C equites et OIO pedites adduxerat, vicinas circum regiones partim deditione partim armis subiugarunt: sed mox in sua reuersis Lusitanis, Scirifij refecto exercitu, Teduestum tumultuantibus ciuibus receperunt: nec multo post Scirifius pater ex morbo decessit, tribus illis liberis superstitibus, qui paternis artibus instructi, et ingenio suo freti, sibi minime defuere. igitur Alguelem oppidum, quod a Cidi Bugima Lusitani tributario tenebatur, vi capiunt, et imposito praesidio firmant: tum Salsauiam castellum infra Marochum contra nostrorum incursiones muniunt, decima ab ijs locis in exercitûs cibaria erogata, varia deinde cum Lusitanis fortuna congressi, cum Lopezius Barriga, qui castrorum magistri officio fungebatur, Amegam oppidulum obsedisset, illi auxilio improuisi aduolarunt, commissoque proelio nostros vicerunt, ipso Barriga capto: sed damnum pensauit mors Abdelquiuiri ex Scirifijs fratribus natu maximi, qui in pugna cecidit. Hametes et Mahametes victores abducto secum Barriga, Salsauiam redierunt, moxque de Marocho occupando consilium inierunt; id sub Merinensium imperio, vti diximus, paene destructum tenebat tunc temporis Nacer Buxentufius ex Heutetensium regulorum familia haut valde potens; quippe infrequenti vrbe, et Arabibus, qui vicina omnia occupabant, eam cottidie infestantibus. in eius se amicitiam vafri homines parte spoliorum data, insinuauerunt, spe etiam facta eius imperij producendi: ita in vrbem admissi, et vt homines relligiosi honorifice habiti, hominem simplicem facile circumscripserunt: et cum venatum vna saepius irent, venenum in placenta more gentis ex saccharo et triticea farina confesta praebuerunt; vnde mox ille vrbem reuersus decessit, incognita tamen tunc morbi caussa; eoque mortuo statim Hametes grandior natu ciuium fauore, quos donis et promissis deuinxerat, rex salutatur, reiectis Buxentufij liberis, quos nouus tyrannus, vt inuidiam amoliretur, longinquioribus possessionibus compensationis loco donauit. huius rei mox Fessanum regem per legatos certiorem facit, missis etiam muneribus fidem de tributo annuo praestando obstringit, et ad omnia paratum se pollicetur. sub id tempus ingens bellum inter Arabas Sarquienseis et Garbienseis in Ducala prouincia exortum est. Scirifij quibus solemne erat ex alienis damnis emolumentum capere, separatim se vtrisque praesto futuros recipiunt: hac spe delusi ambo populi ad Queferam septem a Marocho miliarib. occidentem versus castris positis confligunt, Scirifijs cum exercitu ad spectaculum sedentibus; cumque viderent Scirifij ancipiti diu pugna vtrinque bellantium attritas vireis, vt de vtroque facilis esset victoria, in vtrumque iam certamine diuturno fractum, tanquam in hostem integras vireis vertunt, ijsque ita nullo negotio caesis, onusti spolijs Marochum reuertuntur. per tot victorias equis, armis, militum numero, et omni bellico apparatu instructi, iam Fessae regem contemnere, nec quintam, vt ante, manubiarum partem pendere, non tributum promissum soluere; sed missis strigosis aliquot equis in proelio captis regem ludifi care. quod vbi ille animaduertit, per legatum, qui Marochi negotia sua procurabat, Hametem de fide data interpellat, et nisi pactis stet, bellum denunciat. verum cum mox rex senior decessisse, Hametes Oatazenus Mahametis F. qui Mahameti Scirifio suo olim praeceptori operam dederat, patris iniuriam minime vlciscendam ratus,


page 189, image: s189

cum Hamete transegit, exiguo, sed honorifico in singulos annos pacto tributo. verum Scirifij arridente fortuna audaciores redditi, tum vicinorum regulorum montana habitantium amicitia confirmati, cum pactis stare nollent, vbi tributi pendendi dies venit, regi renunciari iusserunt, se ab omni tributo immuneis esse, quippe legitimos Mahometis heredes, quibus plus iuris in Africano imperio esset, quam regi ipsi; proinde si se amicis vti vellet, vltro beneuolentiam polliceri; sin aliquod impedimentum daret, quominus cum Christianis bellum gerere possent, Deum et Mahumetem violatae relligionis vltores eum habiturum, neque sibi aut animos aut vireis defuturas ad improbos eius conatus sustinendos et coercendos. interea Mahametes Scirifius Susiae prouinciae praeses infeliciter tentata Aguera Tarudantum redierat, quod aedificijs et propugnaculis festinato opere, quantum poterat, muniebat. Hametes vero frater regulorum amicorum ope omneis circumcirca regiones in potestatem redegerat, decima ad alendos exercitus vndique coacta. nam adhuc in ementita relligione perseuerabat, neque praeter decimam aliud a deditis aut vi captis oppidanis exigere audebat. tandem sero errore cognito Hametes Fessae rex cum Scirifiorum crescentem in dies potentiam merito suspectam haberet, bello illis indicto Marochum obsidet, sed irrito conatu, introducto in vrbem a Mahamete auxilio, moxque eruptione facta regijs castris dirutis et magna cum strage milite repulso. accessit huc, quod eodem tempore rex certior factus est, Mule-Mulcadinum germanum contra se arma sumpsisse, et Fessae res nouas moliri: itaque rex continuo obsidiodem soluit, et recta Fessam tendit. interea Scirifij fratres tam pulcram occasionem minime praetermittendam rati, abeuntem regem insequuntur, et vltimos semper premendo in Hescuram prouinciam descendunt, magnisque illatis damnis, ex ea et Tedelensi regione decimam et tributum, quod Fessae regi pendebatur, corradunt. iamque se Hametes regem Marochi, Mahametes itidem minor frater Susiae regem appellari patiebantur, simulationem et modestiam natura et fortuna superantibus. igitur Oatazenus eo sibi maturius enitendum duxit, vt tam formidando hoste protinus oppresso, nascentem in Africa pestem extingueret; pacatisque domi rebus rursus aduersus Scirifios expeditionem suscipit: qui non iam obsidioni sustinendae, quod infirmioris est, sed proelio conserendo pares se arbitrati, vltro obuiam cum exercitu hosti venienti prodeunt: et in Nigritarum fluuij ripa, ad vadum quod Buacuba dicitur, castra metantur. rex XVIII equitum millia in exercitu habebat, et in his OIO OIO siue scloppetarios siue ballistarios cum XVII campestribus tormentis. Scirifiani cum VII equitum millibus et CC scloppetarijs in aduersa fluminis parte considunt; vbi postquam vterque exercitus triduum esset commoratus, cum Scirifiani hoc tantum agerent, vt Oatazenos transitu prohiberent, Fessanus, qui omnino transire flumen decreuerat, et cum hoste confligere, sic aciem ordinat, vt Mahameti filio et Abdalae Zagoibio, qui nuper Hispania excedens auitum Granatae regnum Ferdinando et Isabellae tradiderat, primos ordines ducendos committeret: in secunda acie stabat Mule-Drius regi cognatione proximus, qui Alisam eius sororem in matrimonio habebat, et Latarius vicinae orae regulus: vltimum agmen rex sibi sumpsit, cum praecipuis regni praefectis ac regulis. Zogoibius primus flumen transmittit, et in vlteriore ripa consistit, dum ceterae equitum turmae transirent. Scirifiani, qui in duas omnino acies exercitum partiti fuerant, quarum primam Susiae rex, posteriorem Marochensis ducebat, vt videre hosteis vadum ingressos, antequam omnes transmisissent, in Zogoibianos totas vires effundunt, quibus profligatis et in flumen reuolutis, ceteri qui in vado adhuc haerebant, dum fugientibus succurrere parant, mutuo se occursu permisti implicant, et a Scirifianis scloppetarijs ac ballistarijs ex aduersa ripa infestati magnam cladem accepere, partim ictibus enecti, partim fluuio hausti. periere in eo certamine Mahametes Fessani filius, et Zagoibius Granatae olim rex, magno ludentis in rebus humanis fortunae exemplo: quae illum proprij regni amissioni superesse voluit, vt vitam, quam in suo defendendo non profuderat, in alieni regni propugnatione amitteret. Fessanus, qui nondum flumen ingressus fuerat, cum nullam spem videret, fuga sibi consuluit, amissis tormentis


page 190, image: s190

et tentorijs, quodque omnium molestissimum illi accidit, gynaeceo, et recta Tedelam atque inde Fessam se contulit. Scirifij parta tanta victoria et praeda successum vrgent, et superato Atlante Tafiletam praecipuam Numidiae vrbem quae ab Acmare regulo tenebatur, tormentis in proelio captis verberatam deditione capiunt, et abducto secum Acmare Marochum reuertuntur, multis in itinere oppidis et populis montanis partim ad victoris fortunam inclinantibus, partim vi subactis, vndique coactis ex illis regionibus, quae antea Fessae regibus parebant, vectigalibus ac tributo. interea Fessanus vt existimationem regiam tueretur, neve pro deploratis res suas habere videretur, Latario et Mule-Drio negotium dat, vt cum ijs, quas habebant, copijs Susiae quantum possent, damni inferrent, et vectigalia colligerent: quos Mahametes Scirifius venienteis repulit, et firmata praesidijs regione retro Tarudantum regni sedem, quam diligenti studio muniebat, reuertit. inde terrore seu gratia pluribus Numidiae et Libyae sibi adiunctis ac conciliatis populis, cum Agueram suis rebus officere aegre ferret, omni consilio et ope enititur, vt oppido potiretur. Aguera in promontorio antiquis Visagro dicto sita est, ad radices Atlantis inter Messam et Teduestum versus occidentem, portu commodo et piscationib. nobili. ibi Didacus Lopezius Sequera, qui postea in Indiam orientalem profectionem suscepit, castellum aedificauerat, quod postea Emanuel Lusitanorum rex magno pretio a Sequera redemptum muro ampliauit, et praesidio ac machi nis bellicis egregiae muniuit, quod illud ad res in Africa gerendas magno sibi vsui fore existimaret. eo Mahametes anno huius seculi XXXVI, L OIO armatorum exercitum duxit, cui Mahametem Harranum filium praefecit. oppidum praesidio tenebat Guterius Monregius Lusitanus, qui contempto periculo Emanuelem initio tantum de munitionibus et comeatu sollicitabat. cum displosis tormentis et impetu saepius facto, defendentibus se gnauiter praesidiarijs, Scirifius conatus suos non succedere cerneret, consilium cepit de aedificanda in colle proximo, qui vrbi imminebat, turre, quo impositis in eam maioribus aliquot scloppetis, praesidiarios, quo minus ad murorum defensionem tuto accedere possent, arceret: quod vt facilius exequi posset, inducias in duos menseis cum Monregio paciscitur, intra quas vtrinque destructa reficere, et munitiones nouas instiruere liceret. id quo pertineret, non primo intellexit Monregius, qui e re sua esse arbitrabatur tempus concedi, quo auxilio summisso iuuaretur, et ruinae murorum sarcirentur. sero sensit, sed rebus non amplius integris. nam exeunte induciarum tempore constructa turre rursus oppidum vt antea machinis quati cepit, et magna murorum parte deiecta, cum defensores a turre nuper exstructa infestarentur, tamen VI amplius menseis magna virtute obsidionem sustinuerunt, summisso interea per mare auxilio, quod exitio obsessis potius, quam subsidio fuit. nam cum ad eam vrbis partem, quae mare prospectat, vnde minor ab hoste metus, auxiliares stationem haberent, fugae initium propter commodiorem exitum ab ijs factum est. acciditautem, vt acri impetu per ruinam ab hostibus facto, dolium puluere tormentario plenum forte ignem conciperet, et propugnaculum, sub quo stabat, subuerteretur, amissis LX amplius propugnatoribus. ita ruina maiore effecta et addita hosti ferocia, dum nostri interea a fragore et improuiso casu animos colligunt, redintegratur impetus, et auxiliaribus ad parata nauigia, quibus ex Hispania nuper transportati fuerant, confugientibus, hostes quantumuis se gnauiter obsessis defendentib. vrbe potiuntur. magnam suorum cladem (nam amplius XVIII OIO hominum in ea obsidione Mahametem amisisse constat) crudelitate pensauere victores, omnibus fere, qui in oppido reperti sunt, occisis, nullo aetatis aut sexûs discrimine; qui se ad turreis receperunt cum Monregio capti, et Mumenis Belechi illius Genuensis, de quo diximus, humanitate seruati sunt. Menenia etiam Monregij filia capta eleganti admodum forma, cuius cum insano amore Mahametes arderet, nec illa adduci posset, vt vel patris redimendi caussa furenti barbaro morem geretet, ille rabie efferatus recusantem foedissimae mollium Nigritarum libidini exponi iubet; a qua iniuria vt se vindicaret, in eas condiciones cum Mahamete conuenit, vt eam legitimae vxoris loco haberet, neque vim conscientiae afferret. ita pactae inter eos nuptiae, moxque ex Mahamete


page 191, image: s191

grauida scelere aemularum coniugum veneno vna cum partu extincta est: gratia tamen eius apud barbarum peruicit, vt etiam ea mortua Monregium patrem carcere liberaret, et honorifice cum muneribus in Lusitaniam remitteret. hoc successu firmata Scirifiorum potentia, et metu vicinis regulis, qui Lusitano parebant, iniecto, facile omnia in eorum potestatem deuenere; Lusitanis ipsis ad rei famam Asaphium, Azamorem, et Arzilae atque Alcazerae arceis a se ante dirutas subito deserentibus, quod maiore suo damno, quam rei Christianae emolumento et commodo eas seruari dicerent. Tantam nouorum dominorum felicitatem discordia, vt fit in pleniore rerum copia, inter fratres exorta turbauit. nam Mahametes etsi aetate minor, tamen virtute, comitate et fide in speciem omnibus partibus maior, cum se initio pro prafecto Susiae gessisset, iam regem agebat, et tributum fra tri pensitare recusabat: cum Hametes detrectantem interpellaret, ille contra non solum id sibi iuris esse contendebat, sed etiam postulabat, vt communis thesaurus a patre post Fessani regis cladem Taxaroti depositus inter ipsos diuideretur, et Mahametes Harranus filius regni successor designaretur, quod ita a patre testamento ordinatum diceret, vt vtri primum filius nasceretur, is Vezirus esset, et in imperio auito succederet. cum in eo essent, vt ad arma venirent, Cidius Arrahal, sapientum, quos ipsi Alfacos indigetant, vnus, prudentia et morum fanctitate vir spectabilis medium se interposuit. destinato ad colloquium loco et modo, cum ad Huedum-Issinum fluuium conuenissent, inter amplexus Hametes fratrem in terram deijcere voluit; verum ille, vt erat expedito corpore, protinus in pedes erectus, perfidia tantum fratri exprobrata, nullaque praeterea, cum posset, iniuria facta, a colloquio re infecta discessit. inde Hametes Zidanum maiorem natu filium et mox Caidium alterum filium contra Mumenem Belechum et Hascenem Gelbium fratris duces misit, quibus victis triumphantes illi Marochum ingressi sunt, et patri ad maiora audenda animos fecerunt. Mahameres igitur conuocatis amicis, cum bellum illud se summopere detestari diceret. eiusque culpam in Hametem reijceret, a quo contra ius perfidiose oppugnaretur, iustae defensioni opem petit, et conciliatis eorum animis, qui vera dicentem libenter audiebant, magna omnium consensione auxilium impetrat: impetrato, manu barbae more gentis admota, fiduciae plenus de belli euentu fidem suam apud illos obstringit, certam victoriam pollicens: fore quinetiam praedicit, vt propediem eorum opera fratrem captiuum abducat. igitur contracto quam maximo potuit, exercitu ad Mascarotani pylas, quae in Atlante sunt versus meridiem Marocho Tarudantum tendentibus, partem copiarum praemittit, angustijsque illis insessis, cum Hametes de fratris consilio per exploratores cognouisset, ad laeuam iter flectit, et distributo inquattuor parteis exercitu primam aciem Mule-Nacero alteri filio cum IIII OIO equitum attribuit: secundam ipse Hametes cum totidem equitibus et Buacone filio iuniore; tertiam Mule-Zidanus natu grandior ex filijs cum IIII OIO item equitum ducebat: Mule-Caidius vltimus filiorum postremam, in qua impedimenta erant, claudebat. neutri peditatus erat; sed res tantum equitatu gesta. vt vidit Mahametes fratrem relicta regia via alio deflexisse, Mahameti Harrano filio negotium dat, vt cum III OIO equitum eum anteuertat, et cum primis quibusque ordinibus, simul atque inplaniciem descenderint, ante quam socij superueniant, confligat: id summa fide et diligentia ab Harrano factum, qui oppressis inter angustias hostibus, cum Nacero congreditur, et cum marte ancipiti per horae spatium pugnatum esset, tandem ingruentibus ex vicino monte scloppetarijs, et superueniente cum reliquo exercitu Mahamete patre, moxque occiso Hamete Feresij F. praecipuo Naceri duce, Marochenses magna accepta clade retro cedere coacti sunt, amplius VIII OIO bellatorum in eo conflictu desideratis; ipse Hametes pater comitatus Buacone filio, cum vt Nacero opem ferret, se confusis iam ordinibus miscuisset, captus, et cum omnibus impedimentis Tarudantum, sicuti Mahametes frater praesagierat, deductus est. Mule-Zidanus incolumis cum paucis Marochum reuertitur, patriaeque et suam vicem dolens, alio qui non adeo nomini Christiano infensus, de amicitia cum Caesare iungenda et imploranda eius ope consilium iniuit, eaque de re cum Hispanis aliquot atque inprimis


page 192, image: s192

cum Ludouico Marmolio Hispalensi prudenti iuxta ac diligenti harum rerum scriptore egit: sed dehortante Ianio Marochi praefecto, quod, si cum Christianis amicitiam iungeret, Maurorum animos atque adeo totam Africam in se concitatum iri diceret, propositum mutauit, et per Mariam vxorem Mahametis patrui filiam, tractari pacem placuit, quae in has conditiones tandem inter eos facta est, vt bello subactae regiones inter eos diuiderentur, et Mahameti Susia ac regio omnis trans Atlantem ad meridiem, Numidia item et Libya cederet; Hameti ceterae regiones, quae VIItrionem spectant, et Tafiletum attribueretur. thesaurus a patre Taxaroti relictus inter ipsos item aequaliter diuideretur, et ex aui voluntate Mahametes Harranus regnorum successor, vt ante omneis natus, designaretur, ac post eum Mule-Zidanus Hametis filius: captiui vtrinque sine pretio liberarentur, atque ij, qui Tarudanti detinerentur, iureiurando fidem obstringerent, nunquam se aduersus Mahametem militaturos, aut huic pacificationi contra ituros. conuentum item, vt ad Hametem tanquam natu grandiorem quinta pars eorum omnium, quae communibus copijs bello quaererentur, pertinerent, et si simul ambo fratres in exercitu essent, supremum imperium penes Hametem esset, Mahametes Veziri ac secundae a fratre dignitatis munere fungeretur. his Mariae interuentu anno XLIII conuentis Hametes, simul ac libertati restitutus Marochum redijt, vt per vim extortis stare noluit, quod filio suonatu maiori illis graue praeiudicium factum diceret, belloque fratri statim indicto, insequenti anno trans Atlantem VII a Marocho milliaribus, ad diuersorium, quod Quehera dicitur, rursus cum fratre infeliciter conflixit XIIII Kal. VIIbr. vbi mirum illud et sinistri augurij accidit, quod sudo et sereno caelo, nullaque aura agitato aere vexillum regium, cum exercitus incederet, ad spinam tot sinibus se implicuit, vt vix quarta horae parte inde explicari potuerit, intereaque Mahametes tanto impetu in hosteis impressionem fecit, vt dum illi circa regem et vexillum haerent, fusi et in fugam versi sint: quos insecutus Mahametes vsque sub vesperam, dein et tota nocte iter prosequens summo mane ad Marochi portam substitit, missisque qui ciueis rei nuncio perterritos ad deditionem compellerent, Ianius, non expectoto dum admotis tormentis victoris iram experiretur cum Hametem aut occisum aut captum crederet, a Mahamete gratiam inire voluit, deditaque vrbe portas aperiri iussit; continuoque ipse Mahametes laetis omnium acclamationibus rex salutatus magnum fidei et temperantiae specimen dedit. nam secretioris palatij potitus cum pretiosa quaeque et fratri carissima, thesauros, et gynaeceum in potestate haberet, ab ijs manus et oculos abstinuit, et fratris coniuges ac filias consolatus, bono animo esse iussit. nec multo post cum armamentarium in potestatem redegisset, Hametes qui tota nocte deerrauerat, ad palatij posticum paruo comitatu accessit, rescitoque fratrem intro esse, tam tristi nuncio consternatus ad diuersorium Cidij Abdalae Ben-Cesi solitariam vitam agentis, quales sunt illis in locis plurimi; secessit, et inde Nacerum et Zidanum filios ad Oatazenum Fessae regem antea contemptui habitum supplices ablegat, qui expofitis Mahametis iniurijs auxilium contra communem hostem peterent. ille acceptarum iniuriarum immemor benigne acceptos cum in spem auxilij erexisset, Mahametes profundae sagacitatis vir, qui conciliatis ciuium et vicinorum regulorum studijs, militi etiam persolutis, quae a fratre debebantur, stipendijs merito verebatur, ne coniunctio cum Fessano inita vtrique exitiosa esset, per interpretes de pace cum Hamete agere cepit. dies et locus Aprili mense anni qui proelium illud secutus est, ad Luidam fluuium condicitur, duobus a Marocho miliaribus orientem versus. ibi in tumulo tentorio erecto, loco ab insidijs tuto, vt hinc inde a custodibus dispositis, angusto calle ad solium, in quo sedebat victor, tantum esset aditus, primi introducti sunt Hametis filij, quos patruus amice complexus est; postremo venienti Hameti assurrexit, et obuiam prodiens multis vtrinque lacrimis praegaudio profusis ad dexteram in solio iuxta se statuit. heic cum alter in alterum intuens, dum prior loqueretur, diu moratus esset, tandem Mahametes ad fratrem conuersus, De fortuna queri potes, frater, ego vero de te, qui fidem nuper Tarudanti datam tam parui feceris, vt me confestim libertati restitutus, quamuis sanguine et recenti beneficio


page 193, image: s193

obstrictus, bello petere aequum duxeris. fluxa fides, cum in omnibus, tum maxime in principibus reprehendi solet, quibuscum legibus, queis soluti sunt, agere non licet. itaque vsu cottidiano cernimus, Deum in periuros acerrimas vltiones exercere; quod tute tuo periculo satis didicisti, tot exercitibus amissis, ac magno regno tam breuispatio spoliatus. id enim neque virtuti neque diligentiae meae tribuo; qui nisi praesenti numine tam potenteis exercitus tam paruis copijs fundere, tot ciuitates ac prouincias in potestatem redigere nunquam potuissem. sed auersus a te Deus has calamitates infligit, qui te inuisum tuis, ac filijs etiam propter perfidiam minus amabilem reddit. frater es, agnosco, et natu maior, cui me propterea obsequium et reuerentiam debere minime infitior; nec debitam denegasse hactenus conscientia arguit, nec arguet, modo is sis, qui debes, et me vicissim vt fratrem redames, et fraterna beneuolentia complectaris; immo paterna; id enim tibi in me iuris aetas tribuit. itaque et te regis ac supremi domini loco habere profiteor, et vt ab omnibus habearis omni ope enitar, tibique in Veziri munere omnem obedientiam me in posterum praestiturum recipio. vnum est, quod te rogo, quo fidem praestem, et ciueis metu, in quo sunt, ne videlicet in illos crudelius vindices, liberem, vt Tafiletum cum familia ad aliquod tempus secedas. nam si Deus votis annuet, et concordibus animis et viribus, vti spero, bellum pro relligione persequemur, quae nunc tenemus, ad illa, quae porro quaesituri sumus, in appendicis tantum loco censebuntur: nec prouinciae et regna multo ampliora deficient, quae et ipse possidere, et liberis relinquere possis. tu interea quietam, tu securam cum liberis et familia vitam age. mei officij et pietatis erit, si opus fuerit, filios tuos in partem laudis ac victoriae, cum se occasio dabit, vocare haec in speciem praeclara, sed a profunda dissimulatione profecta, Hametes, pauca in sui excusationem praefatus, in bonam partem accipere testatus eft, et cum ibi pernoctasset, postridie cum filijs Tafiletum se contulit. Mahametes iam in certam maximae potentiae spem erectus, cum videret Oatazenum consilijs suis obesse, cuius non tam vireis et potentiam, quam nomen et generis dignitatem reuerebatur, de eo euertendo cogitare cepit, ac primum Abdelem-Caderum alterum ex filijs misit, qui cum Mumene Belelcho coniunctis copijs Tedelam prouinciam, quod Marochensis regni esset, reposceret. cum recusaret Oatazenus, ex ea occasione inter eos bellum ortum est. Scirifiani igitur cum magna damna per eas regiones populationibus dedissent, et tributum collegissent, postremo Fixetellam castellum, quod ab Onezaro praesidio tenebatur, in regionum finibus obsidendum aggrediuntur. quod cum infeliciter cessisset, vi repulsa et cuniculis apertis, interea supervenit rex Fessae cum exercitu, in quo XXX, OIO armatorum erant, ex praecipua Fessani, Veleziani, et Dubudensis agri nobilitate, quibus se addiderunt Haloti Arabum reguli, et Ben-Melechus Sophianus cum IO CCC Turcis, duce Martiano Persa, qui haut multo ante Algerio ad eum venerat. praeterea OIO equites sagittarij, cum XXIV machinis bellicis aderant. hoc vbi vidit Mahametes, collecto per Susiam et Marochensem agrum exercitum subito aduolat, et Tedelam ingressus cum XVIII OIO armatorum et OIO CC sagittarijs ac machinis bellicis ad Nigritarum flumen se cum Belelcho coniungit. inde modicis itineribus profectus, quod speraret Fessanos familiae visendae cupidos haut diu sub signis fore, et Arabas, vt sunt varia et mutabilia eorum ingenia, si cunctaretur, domum protinus remigraturos, quamuis summopere cuperet cum hoste confligere, aliquanto tempore substitit. cum vero videret Fessanum prope Fixetellam ad Dernae ripas orientem versus castra posuisse munito admodum loco, et dilabentibus cottidie Arabibus et Fessanis regis vireis sensim debilitari, demum se manus conserere velle ostendit, vt Oatazenum prolectaret, et tam munitis castris egressum in apertum campum eliceret. ille igitur, qui antequam dilaberentur omnino copiae, congredi vellet, ad pugnam mox se comparat, in quinque acies diuiso exercitu, quarum primam Buaco ex Merinensium Oatazenorum familia Velezij regulus, Fessani legatus in dextro cornu, secundam Busquerius Fessani frater et Dubudensium regulus in sinistro cornu locati ducebant: aliae duae, quae pone sequebantur, Mule-Cazerio et Mule-Checho attributae erant. in medio rex cum Mule-Bucero


page 194, image: s194

filio et praecipuo robore stabat, tormentis in tumulo ad montis radices dispositis, quorum custodiae Martianum cum suis praefecerat. Mahametes pridie cum filios, praefectos atque amicos vehementi oratione ad proelium capessendum confirmasset, spe certae victoriae facta, quae ad Africae imperium viam aperiebat, eos, qui pugnam detrectarent, cum bona sua gratia abire iusserat, et seductis praefectis magica se scientia compertum habere dixerat, non nisi vnum ex suis eo proelio amissum iri, eumque Nigritam; Fessanum vero in suas manus venturum. ita animati milites summo mane ad pugnam se comparant, disposito in arcum exercitu, qui omnino in septem agmina tributus erat. ad dextram Belelchus ex aduerso Dubudensium reguli erat, in sinistro cornu Mule-Mucaldus Scirifij filius Buaconi oppositus. in medium Scirifius cum quinque equitum millibus recesserat, vtrinque duobus agminibus cinctus; ante se inter duo cornua scloppetarios Turcos, cum aliquot campestribus tormentis, quae minime ab hoste cerni poterant, statuerat; reliquas machinas in iugo vicino deposuerat, vnde facile duci et circumagi fossorum ope possent. neutri peditatus erat. Scirifius suis, ne excurrerent, donec signum daretur, gra ui denunciata poena impetrauerat; ita cum longo temporis spatio vtrinque acies constitissent, iam sole post terga conuerso et radios in Fessanorum oculos dirigente, Scirifius procedit: tum explicato vexillo, quod signum erat, et disploso tormento scloppetarij Turci se aperiunt, et displosis subito tormentis tumultu maiore quam periculo res geritur, Fessanorum ordinibus neco pina machinarum procella mox confusis: et quamuis Buaco, qui solus pugnam eo die capessere ausus est, strenue admodum cum suis se defenderet, impressionem faciente Scirifio, temporis momento fusi hostes et in fugam versi sunt: XL solummodo ex ijs copijs, ex Scirifianis Nigrita vnus, vti praedictum fuerat desiderati. nusquam tam pauco sanguine tam magna victoria constitit. rex vt exercitûs adeo perturbati relliquias colligeret, in aduersam fluuij ripam transmissurus in vado inter confragosa saxa equo labente concidit, et multis in capite acceptis vulneribus vix tandem agnitus a Mule-Mucaldo capitur, et vna Mule-Bucerus filius, qui cum a patris latere nunquam discessisset, ne in manifesto quidem periculo eum deserere voluit. rege capto Buaco postquam omnia strenui ducis munia impleuisset, cum ijs, quos potuit, seruatis ordinibus se recepit, per interualla saepius frontem obuertens, ne a victore insequenti grauius damnum acciperet. Martianus suos in tumulum itidem recipit, et dispositis in fronte contra Scirifium tormentis se continebat, vt primam victoris rabiem et iram euitaret. misso igitur Mule-Caidio filio Scirifius eos sibi conciliat, et eadem stipendia, quae ipsis a Fessano soluebantur, pollicetur. multi ex Fessanis, qui cum Mairtiano erant, et ad vxores et liberos redire in vrbem satagebant, relictis armis dimissi sunt. captis et direptis hostium castris Scirifius adductum ad se Oatazenum coram praefectis et amicis tali oratione compellauit: Quod mihi nunc iuris inte fortuna, quod olim actae me magistro tuae pueritiae memoria dat, id in liberum et salutarem tibi sermonem sine victi offensione expromere liceat. iusta in te ira numinis excanduit, vtque captiuus in meas manus incideres, effecit, ob multa et grauia, quae inter populos tibi a Deo commissos cottidie, te ad ea praepostera prudentia conniuente, patrantur; maxime vero Fessae, relligionis quondam nostrae, et bonarum artium matrice atque alumna vrbe, vbi et diuinum cultum vigere, et bonos mores ac disciplinas florere oportuit. ceterum te minime perditum, sed monitum hac calamitate voluit Deus. neque enim in Christianorum manus incidisti, sed in eorum, qui et tecum idem in relligione sentiunt, et ex animo tibi bene volunt. noli enim putare me propter adiutum contra me fratrem, et filios eius a te tam humaniter acceptos, cum consilia aduersus me agitarent, tibi succensere; has siquidem iniurias, quarum apud alios acerrimus sensus esse solet, facile tibi pro mea natura et propenso in te animo condono, satisque habeo, si errorem agnoscas et de eo emendando cogites, alia viuendi in posterum inita ratione, qua nec in Deum ingratus, neque erga amicos iniuriosus esse pergas. itaque bono animo esto, et omni maerore deposito quamprimum sanatis vulneribus, te in regnum beneficio meo incolumem reuersurum spera. ad haec Oatazenus, quantumuis ob aestum


page 195, image: s195

diei, sed multo magis ex vulneribus debilis, cum victoris impudentiam non ferret, tamen vt captiuus erecta paullum ceruice sic modeste respondit: Separata omnino ac longe diuersa sunt, o Mahametes, ea iura, quibus in me vteris; nam raro quisquam tam moderate victoria vsus est, vt intra innoxiae libertatis cancellos erga victum se gesserit; at praeceptoribus, cum alumnis, sicuti parentibus erga filios, semper summa humanitas atque beneuolentia inter cedit. itaque cum tecum agendum sit, non tanquam captiuus ad victorem iratum, verum vt alumnus ad beneuolum pueritiae meae moderatorem verba faciam. fer in me eandem libertatem, fortasse etiam aliquando tibi salutarem, quam tibi in me sumpsisti. aliena peccata, quae obijcis, corrigere, et populos licentiae assuetos ad sanitatem reuocare non semper in regum potestate situm est: et quamuis ijs Deum grauiter iritari non diffitear, tamen ea minime iusta caussa fuit, vt me de te et fratre tuo semper optime meritum vltro armis oppugnares: neque enim negare potes, apatre, dum viueret, meo rogatu, et postquam ad regnum accessi, a me, antequamvos fortuna ad hoc culmen euexisset, in te ac fratrem tuum omnia collata beneficia, quae ab amico expectari possunt, quibus talem referri gratiam neque oportuit, neque vero sperare potui. haec ergo, quae in tuam inuidiam magis, quam in meum crimen recidunt, missa facito, et illud potius cogita, Deum me in tuas manus dedisse, vt te periclitaretur, an eodem animo, quo olim tenuem, ita nunc magnam fortunam ferre possis, et ego tot beneficiorum, quae a parente meo et omni nostra familia accepisti, aliquem fructum sentirem. nunc ergo tuum est, quemadmodum officij mei me admonuisti, vt Deo idem a te reposcenti satisfacias, et expectationi meae et omnium bonorum respondeas, tibique sic persuadeas, ita res humanas esse, vt vices alternante fortuna, omnes opera mutua et gratia egeamus; nam quod humanitatem, qua erga fratrem tuum et eius filios nuper vsus sum, dure adeo accepisti, non ideo te id mihi par erat succensere, quin potius idem a me, si te fortuna eo adduxisset, officium expectare. desinentem blando vultu excepit Mahametes, consolantis an illudentis animo, et ad curanda vulnera in tentorium iuxta se proximum dimisit. eodemque die Onezarus cladis nuncio perterritus ad victorem venit, et Fixerellae clauibus traditis, a Scirifio multum eius virtutem et constantiam laudante in fidem acceptus est. inde promota ad Fessam castra, quod captiuus rex spem fecisset, si Mahametes ad vrbem accederet, fore, vt ciues sui redimendi caussa Mequinensem agrum ei traderent. verum aliter accidit, Buacone cum Mule-Bucero regis fratre, et Mule-Cacerio filio, quem pater ex Cordubensi femina Christiana susceperat, in vrbem a ciuibus cum reliquo exercitu acceptis: quibus tumultuantibus, quod sine rege essent, cum inde frater, inde filius captiui ob oculos versarentur, re in interiore consistorio agitata, Buaco, reiecto fratre, in Mule-Cacerium filium consensit, ea condicione, vt quamprimum pater liberatus esset, ipse regno cederet. igitur Buaco in terram prouolutus Mule-Cacerij pedem more gentis deosculatus est, moxque prodiens ille ab omnibus rex salutatur. is vicissim Buaconem, vtpote ex Merinensium Oatazenorum familia ortum, Vezirum et summum regni moderatorem constituit, monuitque, vt quando res sua ageretur, videret, ne quid detrimenti regnum a communi hoste acciperet. cum paternae cladis caussas superstitiosi Mauri assignarent, quod rex captiuus a Christianis vinum Fessam comportari passus esset, et leones aleret, ille reip. emendationem prae se ferens, protinus quicquid erat vini in cellis per vrbem effundi, et leones sagittis configi iussit. interea Scirifius per Atlantis angustias, quae Honegenses appellantur, XXIIII ab vrbe milliarib. exercitum traducit, et inde promotis ad Azagnenseis pylas V a Fessa milliaribus castris, captiui regis litteras ad matrem et Mule-Cacerium filium, atque ad ipsum Buaconem scriptas perferri curat, quibus rogabat, vt si se saluum vellent, Mequinensem agrum Mahameti traderent, sic enim fore, vt libertati et regno protinus restitueretur. ad haec Buaco, cum Blando vultu se omnia pro regis salute ac libertate facere paratum ostenderet, iniecta mora, de Scirifij fraudulenti astu contraria fraude reuincendo consilium cepit, Mequinensibusque scripsit, vt angustias Honegenseis occuparent; ipse cum omnibus, quas habebat, copijs in Scirifiana castra noctu impecum facere decernit,


page 196, image: s196

ratus faucibus illis occupatis, hostem, cum receptum non haberet, facile oppressum iri: sed quam tu muis secretum Buac. onis consilium sagacem Scirifium latere non potuit, qui vindicta ardens, statim ad vrbis portas vsque hostiliter excucurrit, et CC ex ciuib. qui soluti pone moenia obambulabant, captos ante se iugulari iussit, moxque nocte insequenti ad angustias vsque Honegenseis incolumis peruenit, ante quam Mequinenses eas, vt iussi erant, occupare potuissent; et inde regem ac regis filium iniuriose compedibus oneratos secum Marochum abduxit. nec multo post, anno sequenti, qui fuit XLVIII, Mahametem Harranum et Abdel-Caderum filios cum exercitu mittit, qui Ganemis Holotorum reguli gratia freti, impetrato transitu in Fessanum agrum ducerent. iam plerique vicinorum regulorum contra Mule-Cacerium rebellauerant, in ijsque Mahametes Barrassius Sesuani dynasta consilia cum Hascene Tetuani praefecto coniunxerat; in quos cum noui regis iussu infelicem expeditionem Buaço suscepisset, et Caçara-Quibiuiri, Laraches, et Essegenes dynastas frustra ad suas partes pertrahere tentasset, in vrbem reuersus, ibi rursus praefectos inter se dissidenteis et sibi aduersanteis offendit; vnde concepta indignatione arrepto confestim equo vrbe excessit, et Velezium se contulit. sed mox regis enixis precibus reuocatus, et denuo in summi moderatoris dignitatem restitutus, cum Scirifij filijs, quos dixi, qui transitum per Caçaram-Quibirum impetrauerant, conuenit, Mequinensi agro tradito. antequam dimitteretur Oatazenus. Scirifius, qui fraudulenter de pacis a filijs factae condi cionibus nihil cognouisse fingebat, ab eo exegerat, vt de tradenda sibi Fessa, vbi pri mum fuisset rogatus, fidem suam obstringeret. atque ille libertatis supra modum cupidus se vrbis semel potitum, ad primam interpellationem eius claueis ipsi missurum receperat. hanc iniquam pollicitationem homo vafer a misero rege extorserat, caussam nouo bello quaerens, quod iam animo destinauerat, quodque aduersus eum gesturus erat, simul atque Mequinensem vrbem imperio suo subiecisset. ita Oatazenus libertati restitutus, mox vbi Fessam redijt, a Mule-Cacerio sponte regno cedente rex denuo salutatur: vixque ab eo duo menses effluxerant, cum Scirifius iam Mequinensis agri dominus effectus, cum potentia semper crescente alieni cupiditate, iuxta Fessam consedit, et ad Ooatazenum mittit, qui eum de pollicitatione nuper facta interpellaret. ille, Scirifij indignationem veritus, statim mittit, qui se excusarent, et vrbem non in sua, sed filij et ciuium potestate esse dicerent. quam excusationem, quod praeter spem accidisset, tam grauiter Scirifius tulit, vt animi impotens protinus legatum securi percusserit, et hostiliter ad portas vsque vrbis excurrens, quoscunque caperet, nulla gratiae spe occideret. ibi aliquot e suis amissis, capta inde occasione mox ingentem exercitum cogit, et Abdalam atque Abdarrahamanum iuniores filios Dara euocat, et introducto per Caçaram, vti prius, exercitu, per Hasgarenam ptouinciam facto itinere ad Subum flumen iuxta vrbem castra metatur. Oatazeno aduersus patruum Zidanus auxilio venerat, Tafileto a patre Hamete missus, et in itinere in Subi transitu cum hoste conflixerat, dubio exitu, multis vtrinque occisis. sed cum ei postea cum Buaçone non conueniret, resque propter discordias aliter, quam sperauerat, cessuras auguraretur, retro se ad patrem Tafiletum recipit. iamque arctius Fessa obsidiri ceperat, et ciues ipsi infelicis regis dominatum perosi, et Scirifij prosperitati occulta beneuolentia fauentes, tacitis votis eius fortunam adiuuabant; eoque extrema rerum omnium paenuria redacti erant, vt eum regem vellent, qui panem, quo se sustentarent, dare posset; ac plerique fame victi ex antiqua Fessa in Scirifij castra transierant. continuata item per biennium obsidione, cultus erga regem et reuerentia pristina tractu temporis in odium verterat. itaque occulto cum obsessis tractatu habito Scirifius propius vrbem tentorium figit, et noctu vectibus atque vncis parte muri diruta antiquam Fessam ingressus est, tanto ciuium fauore, vt citius vrbe potitus sit, quam rex, qui in Fessa noua sedem habebat, de eo quidquam resciret: qui subito experrectus cum accurrisset, et ciuium animos a se auersos videret, retro cessit, sicque Scirifius vrbis veteris potens imposito in ea Hamubendendo praefecto in castra reuersus est. regi, quid ageret, incerto Buaço consilium dederat, vt secum ea nocte Velezium confugeret;


page 197, image: s197

ita fore, vt ibi metu soluti cum Christianis principibus amicitiam inirent, et ab ijs contra formidabilem etiam ipsis hostem auxilia impetrarent. sed cum ille non assentiretur, nec adduci posset, vt neglecta matris, coniugum, ac liberorum salute suae consuleret, sed in animo haberet viam pacis cum Scirifio tentare, Buaço conscenso equo admodum pernici per posticum nocta egressus Velezium contendit. rex extemplo per Letam Mahabibam parentem ad Scirifium missam, cum multis lacrimis vitam et condicionem regiae fortunae conuenientem pactus se dedidit. Scirifius vrbem nouam intromissis custodib. regem Marochum, Nacerium et Cacerium filios seorsim a patre Tarudantum attributo illis viatico ablegauit, et ducta, contumeliosius ne an intemperantius incertum, regis filia, quod illi quotannis solemne erat, ad fratrem Hametem misit, qui eum Tafileto excedere, quod per filios cum Fessano consilia communicasset, et Tiguretum in Zaharensi prouincia migrare suo nomine iuberet. ille excusato apud fratrem facto, filios omneis ad eum, vt ipsi praesto essent, misit; ex quibus ille Nacerum et Zidanum natu grandiores, quod ab ijs sibi metueret, ad patrem remisit; Buaconem et Mansorem iuniores cum duab. filiab. suis matrimonio iunxit, affectata, etiam cum maxime falleret, pietatis et humanitatis opinione. mox per Abdarramum filium Tafileti possessionem arripuit, et Amarem Dubudensium regulum, cum ipse venire iussus, vt obedientiam victori praestaret, excusatione hactenus imperium ludificasset, relictis laribus cum filio Melillam in Hispaniam confugere coegit: dein Harranum, Abdel-Caderum, et Abdalam filios Tremezenum mittit, qui ciuitatem, ne stricto quidem ense, dedente eam Mahumeto praefecto, occuparunt. inde Harranus relicto Tremezeni Abdala fratre tanquam Oranum obsessurus proficiscitur; sed in itinere morbo correptus, ac Fessam delatus, paullo post decessit. cum vero fama esset, Turcos recipiendi Tremezeni caussa cum magnis copijs aduentare, Scirifius Abdel-Caderum cum IIII OIO equitum eo mittit, et Abdarramum, qui Tafileti erat, cum totidem equitibus eum subsequi iubet: sed nata inter aemulos fratres discordia, vtrique exitio fuit. nam Turcis ad manus venientibus, cum Abdarramus spectator cum suis sederet, Scirifiani victi, et Abdel-Caderus in conflictu occisus, atque Abdala frater grauiter vulneratus est. huius facti mox poenas luit Abdarramus Bahamio Abdel-Caderi filio de fratricidio apud auum Mahametem expostulante, qui eum veneno, vti creditur, paullo post tollendum curauit. Scirifius hactenus felix, trium filiorum subita morte efferatus, cum Fessanum regem et eius filios rebellioni barbarorum, qui Derenderensem prouinciam tenent, caussam dedisse suspicaretur, in eum et innocentem eius filiam non indagata veritate rabiem effudit, et per Marochi ac Tarudanti praefectos eodem tempore ambos simul iugulari iussit. quo cognito Buaço statim ad Aluarum Bassanum mittit, qui et paratum se Caesari tributum pendere, et Penonium munitissimum castellum ei traditurum promitteret, si se in regnum familiare restitueret. cum cunctaretur Bassanus, expedita duo nauigia Buaço instruit, et captiuis Christianis compedes solui iubet, vt cum ijs in Hispaniam traijceret, simulata interim Fessam profectione, quo a Scirifio, qui de fuga eius iam per emissarios cognouerat, negotiorum caussa vocabatur, cum frustra Penonij praefectum tentasset, relicto in foro equo, quem quasi Fessam cogitans insessurus erat, clam per mare conscensa piscatoria naue aufugit, et Melillam profectus cum Maximiliano egit, ijsdem pro positis condicionibus de tradenda Penonij arce. igitur negotium datut Bernardino Mendozae triremium praefecto vt cum Buaçone illo proficisceretur, cumque Melilla VII Kal. VIIbr. Mendoza soluisset, et frustra Soronij praefecti animum amplissimis oblatis condicionibus periclitatus esset, an Buaçoni Penonium tradere vellet, Malacam cum eodem Buaçone re infecta reuertitur: qui inde rursus Pinciam ad Maximilianum profectus, cum nihil impetrare posset, hoc, de quo loquimur, anno cum eo Augustam Vindelicorum ad Caesarem venit. verum Caesare negotiorum mole oppresso, et ob id ad supplicis postulata minus ex eius sententia respondente, tandem Buaço in Hispaniam cum Philippo Caesaris F. reuersus, et, omissis cum eo frustra initis consilijs, noua cum Ioanne Lusitanorum rege communicare cepit, quorum successus initio


page 198, image: s198

felix, tristem postmodo exitum habuit, vti deinceps videbimus. Hoc etiam anno bellum Aphrodisiense a Caesarianis hanc ob caussam susceptum et confectum est. post Horuccij et Hariadeni Mitylenaeorum fratrum mortem, qui piraticis excursionibus mare inferum totos XL annos infestarunt, et Algeriae regnum diu tenuerunt, (quae omnia copiose et diligenter a Paullo Iouio XXXIV historiarum libro perscripta sunt) Dragutes humili vico Rhodi insulae natus, qui longo tempore sub Hariadeno meruerat, magnam seu virtute, siue rei naualis et locorum peritia in eo mari famam consecutus, infestam item negotiatoribus Italiae et Africae oram aduersam reddebat. ante decennium Hariadeno Ahenobarbo ad Turcicae classis praefecturam euecto, cum piratarum dux a Solimanno constitutus esset, crebrisque incursionibus per Tyrrhenum et Siculum mare discursaret, multis Christianis in seruitutem abductis, Caesar Andreae Auriae negotium dederat, vt collecta classe praedonem insequeretur, et quoquo modo posset, aut tolleret, aut in seruitutem redigeret. igitur Ianetinus Auria cum classe ad eum perse quendum a patruo missus tanta felicitate et diligentia vsus est, vt cum ille ad Giralatam iuxta Caesiae littus in Corsica securus stationem haberet, aduersis ventis remigij vi ipsum oppresserit, et cum XIII triremibus captum in catenas coniecerit. tulit indigne veteranus praedo a tirone se circumuentum, aucta etiam indignatione ob aliquot contumelias a Ianetina, dum captiuus esset, acceptas: sed quadriennio post, cum Ahenobarbus in Prouinciam venisset, et Tolonium cum Turcica classe appulisset, Auria patruus ab illo exoratus, vt furentem barbarum hac humanitate deliniret, accepto pretio Dragutem liberauit; qui seu pudore, siue recenti iniuriarum memoria inflammatus, eo capitaliora contra Christianos odia et inimicitias postea exercuit: ac mortuo Hariadeno Meningensium et Ruspinensium ope armatis XXIV biremibus Neapolim vsque excucurrit, direptis in ora Calabriae vicis, capta etiam Rhodiensium equitum triremi, quae nuper Guleta ad Lucrinum lacum appulerat. his iniurijs iritato Caesare, Andreas eius iussi cum XLIII quadriremium classe totam Africae oram anno superiore peruagatus praedonem in fugam compulerat, et Siagulem, Monasterium, Aphrodisium, Ruspinam, ac Clupeam, quae contra Tunetanum regem rebellauerant, ad officium reuocauerat, Bucaroque regis filio subiecerat. antequam vlterius progrediar, de toto illo tractu et insulis adiacentib., ac regibus qui ijs in locis rerum potiti sunt, quaedam dicenda occurrunt. in Africa, post Tingitanam Mauritaniam, de qua modo diximus, Caesariensis ad orientem sequitur, quae Ampsaga fluuio et Bugiae regno terminatur; et in qua Caesarea Iulia, quae hodie Algeria est, Turcorum praecipuum in Africa emporium, atque adeo totum regnum Tremezinum situm est; deinde semper orientem versus ad Cyrenaicam vsque porrigitur illa regio, quae a veteribus proprie Africa dicebatur; in qua nunc est Tunetanum regnum, quod in quattuor prouincias tribuitur: in Constantinam, quae Collobesum, Rusicadam, Tacacciam, Hipponem cuius olim episcopus Aurelius Augustinus, Bisertam, Constantinam ipsam, a qua regioni nomen, Miliam, Tifesam, Tebecam vrbeis continet; in Tunetanam, in qua Vtica illa nobilis morte et nomine Catonis iunioris, hodie Farinae portus, Carthaginis rudera, Tunes ipsa, Cammartia, Martia, Abdirana, Nebelis, Hamametha, Clupea, Heraclia, Siagul, Monasterium, Tobulba, Aphrodisium, Ruspina, Lorbusia, Ainzamitha, Casabatha, Curubis, quae et Caruenna; in Tripolitanam, quae Pentapolim ad orientem attingit et Circennam ac Meningem olim Lotophagitidem dictam insulas, Zoroatam, Lepidem, Tripolim ipsam ciuitates ambitu suo complectitur. Zebensis regio, quae quartam regni Tunetani prouinciam facit, pars Numidiae est, et ad interiorem Libyam pertinet. nulla prouincia migrationib. gentium et externo imperio maiorem mutationem passa est. itaque Gothis et Vandalis Romanos, atque illos vicissim Arabibus exigentibus, captae et dirutae vrbes, aliae aedificatae, et propter aut linguarum diuersitatem aut conditorum ambitionem mutatae appellationes, vt antiqua nomina indagare difficile atque adeo superuacaneum sit. totus autem iste tractus initio sub Poenis, dein sub Romanis fuit; post Vandali, et ijs eiectis Mahumetani Arabes successere: ac circiter anno Christi OIO CCC LXX Abdalecitus pietatis et


page 199, image: s199

sanctimoniae specie magnam inter Arabas auctoritatem adeptus sub Caimo Adamo Calipha Caruennae rebellauit, qui quamuis ab Arabibus Caimi auspicijs subito oppressus et occisus est, duos filios reliquit, quorum vnus Bugiae, alter Tuneti regnauit, et vterque quo se alienis opibus in regno tueri possent, Iosepho Texifio, cuius supra mentionem fecimus, ac eius successoribus Almoharauidis tributum exsoluerunt. deinde Almoharauidis ab Almoadis Africae imperio deiectis Iacobus Almansor Tunetanum regnum occupauit, ex eoque Abdeliciti heredes expulit. sed postquam ingenti illa pugna ad Naueis Tolosanas, de qua nuper diximus, commissa, Almoadarum vires profligatae sunt, rursus Arabes in Tunetanum regnum inuasere, et eo praefectum, qui Marochensis regis nomine vrbem tenebat, redegerunt, vt longe illi petito auxilio opus esset. eo missus Abdul-Hedius Hispalensis, qui Carthagine Contestanorum cum XX onerarijs nauibus ac numeroso milite in eas imposito soluit, et Tunetem appulsus prudentia et animi moderatione tantum effecit, vt pace ab Arabib. infestissima gente modico tributo redempta, quod postea semper a Tunetanis regibus pensitatum est, labente Almoadarum imperio res suas in eo regno firmauerit. huius filius Zacharias bello feliciter contra Merinenseis gesto omne robur contra Tripolitanos et Numidas vertit; ac fere semper victor magnas opes decedens Abu-Ferezi filio reliquit: qui ex dissensionibus inter Fessanos, Tremezenos, ac Marochenseis reges ortis occasionem captans, post deiectos Zeienenseis, qui diu Tremezeno regno potiti fuerant, et pacem cum Fessano factam, rex Africae appellari meruit, relicto post mortem Humene, patris fortuna ac tantis opibus digno filio: quo mortuo rursus Merinenses Africae imperium recuperarunt, porrectis ad Philonerum vsque aras finibus, Humenis nepotibus, qui se in vicinos montes ac deserta receperant, interea occasionem operientibus, qua in auitum regnum restitui possent; inter quos Mule-Bulabes cum magno proelio ab Abu-Henuno Fessae rege victus et captus esset, postea Abu-Celeni, qui Abu-Henuno patri in regno successerat, beneficio liberatus Tunetem recepit, et Tripolim ac reliquas regni Tunetani prouincias rursus imperio adiecit. ab eo in eadem gente mutuis interdum, quod inter eos sollemne est, caedibus interrupto ordine, per XXXV regum intra CCCCL annorum spatium successionem regnum ad Mahumetem Mule-Assis patrem peruenit: qui Mule-Asses cum nefario scelere ac tot fratrum nece cruentus in paternum solium inuasisset, ab Hariadeno Ahenobarbo diuinae, vt apparuit, vindictae ministro regno spoliatus est: verum mox a Caesare restitutus, ab Hamida filio, nondum vna regni spoliatione vindicato satis digne scelere, rursus regno expulsus, postremo oculis orbatur. is est, qui ante triennium ad Caesarem post partam de Ioanne Friderico Saxone victoriam Augustam Vindelicorum venit, paricidij vltorem quaerens: verum Caesar, qui non tam eius caussa in Africam traiecisset, quam vt inde Hariadenum expelleret, et aedificata in faucibus Carthaginensis portûs arce pacatum et tutum a piraticis depraedationibus mare Siculum redderet, postquam eius vicem dolere se ostendit, quod alijs negotijs distineretur, eum, vt in Siciliam se conferret, hortatus est, honorifica in viaticum attributa pensione, donec rebus compositis iustae de ingrati filij paricidio querimoniae satisfaceret. Dragutes igitur qui domesticas illas dissensiones suis consilijs idoneas existimaret, occasionem nactus, Aphrodisium commodum suis et sibi necessarium oppidum occupare statuit: id astu primo tentatum, cum non succederet, mox vi aggreditur, ac postremo digna scelerato praedone perfidia consummauit, nam dum in Meninge proxima hiemaret, intellecto Aphrodisienseis excusso Tunetani regis iugo rempub. per se administrare, nec in Caruennae reguli, id quauis arte et condicione ambientis clientelam se tradere voluisse, quinimo Hascenam Meningensem piratam, qui Solimani nomine venerat, quod exstructo castello tyrannidem affectare videretur, ciuitate exegisse, mense Februario huius anni Meninge soluit, et Siagulem, Monasterium, Taphnen sollicitatis ad seditionem ciuibus in fidem accipt, eiecto inde Bucaro Mule-Assis iuniore filio, quem superiore anno ab Andrea Auria restitutum diximus. quo facto iam vicinior Aphrodisio per Abrahamum Embarcam summum amicum suum, et magnae inter Aphrodisienseis auctoritatis,


page 200, image: s200

ciuium animos periclitatur, an vellent eum in ciuitatem admittere, et classi suae receptum dare; sic enim fore dicebat, vt ciuitas ab incursionibus secura, breui in opulentissimam euaderet. Abrahamus, vt Dragutes in publico consilio audiretur, a ciuibus impetrauit. cum ergo in eam rem Dragutes orationem artificiosam habuisset, ciues Hascenis recenti exemplo admoniti, gratias pro beneuolo eius in ipsos animo agunt, et tutam quidem classi stationem pollicentur, ceterum Turcos in ciuitatem admittere omnino recusant. hac spe delusus praedo vim furtiuam parat, et Ruspina profectus, adiutore eodem Abrahamo, ad eam vrbis partem, quae inter orientem et meridiem portum respicit, suos disponit, et appulsa extra vrbem classe, quod illi a ciuibus permissum erat, in terram IO C Turcis expositis vrbem intrat, et occupatis vicinis turribus, ac personantibus repente lituis et tubis quasi certa iam victoria, tantum terrorem oppidanis iniecit, vt quamuis initio gnauiter se defendissent, multis vtrinque occisis, cum viderent hostem crescere, et Abrahamum pro Dragute stare, tandem positis armis deditionem faciunt, et quem modo tanquam ciuem admittere noluerant, saenissimum tyranum experti sunt, arce mox etiam dedita. cum Dragutes omnia pro tempore ordinasset, relicto in vrbe Hessaraisio propinquo suo cum CCCC Turcis, vt Abrahami perfidia erga patriam insigniore perfidia pensaret, negotium dat, vt eum de medio tolleret, quod iure metuere se diceret, ne qua nuper in patriam, cui plurimum debebat, vsus fuerat, perfidia, eadem erga se, cui minus debebat, vteretur. ita Dragutes soluit, abductis secum obsidum loco praecipuis ciuibus. fama rei sparsa, continuo Auria, qui minime ignoraret, quantum momentum illius oppidi adeo muniti commoditas ad res Dragutis in Africa firmandas afferret, cum ante experientia satis didicisset, quantum ob liberum tantum in Meningem et vicina loca munita receptum Christiana res detrimenti antehac accepisset, quamprimum obuiam iri debere praedonis tam formidandi conatibus censuit, et summissis a Gonzaga OIO Hispanis, quibus praeerat Ferd. Lupus Lusitanus, ijsque in naueis impositis, Genua soluens Neapolim versus nauigauit; atque in itinere Liburni III triremeis a Cosmo Florentinorum duce Iordani Vrsini ductu, totidem a Pontifice Centumcellis Carolo Sfortia duce accepit. Neapoli vero IO CCC Hispanis sibi adiunctis duce Garsia Toletano Petri F. Panhormum appulit; vbi Io. Vega Siciliae prorex adhuc quo res pertineret ignarus, alios IO Hispanos, qui Cephaledi et Thermis Himerensibus per praesidia dispositi erant, V triremibus impositos duce Aluaro Vega filio Auriae attribuit. vnaque cum ipso Bucarum Tunetani regis filium, et IIII Hierosolymitanorum equitum duce Cl. Sangleo naucis longas optime instructas proficisci iubet. Auria inde, nondum constituto quid sibi agendum esset, donec in rem praesentem venisset, et cum Lud. Peresio Varga Guletae praefecto consilia communicasset, Drepanum, et Drepano AEgusam cum tota classe peruenit. ibi vocatis ducibus, cum consultaretur, Aphrodisiumne quamprimum tentandum, an Dragutes bello perfequendus videretur, Sangleus XV triremeis, quibus Bernardinus Mendoza praefectus a piratarum excursionibus oram Hispaniae tutabatur, accersendas censuit, quarum pars citeriori Hispaniae defendendae, pars Sardiniae inferuiret, tertia ad Africae oram excubaret; sic enim fieri posse, vt Dragutes interciperetur, aut si elaberetur, tum de Aphrodisio obsidendo statueretur. Cicada vero ante omnia Aphrodisium obsidendum existimabat: nam euenire posse. vt quemadmodum Dragutes nuper vrbem subito occupasset, sic nondum illius firmata ibi potentia, ad classis conspectum rebellantibus ciuibus rursus facile capi posset. Marcus autem Centurio Auriae legatus nihil decernendum esse, donec re cum Varga communicata de Dragute et Aphrodisij statu certius cognouissent. honoris potius caussa tunc duces belli conuocati fuerant, quam quod Auria inpraesentiarum de summa quidquam decernere statuisset. inde classis tempestate iactata Mercurij promontorium appulit. Rubricato fluuio, qui alijs Ardalio, hodie Ladogus paullum inuerso nomine vocatur, ad Hipponem continuo tractu orientem versus ora porrigitur: inde paullum intra recedens ad Hipponitidem paludem et Thinissam olim dictam sinuatur, atque in mare excurrens Apollinis promontorium efficit: in cuius dextro


page 201, image: s201

latere Vtica siue Farinae portus; in interiore sinu trans Corneliana castra Bagrada in mare exoneratur; inter quem rursus et Catadam fluuium ruinae Carthaginis visuntur, Romae olim ad perniciem suam aemulae: tum recedente semper orientem versus terra Carthaginensium olim qui fuit portus aperitur, qui XX milliaria ambitu suo complectitur, cum in longitudinem et latitudinem non plus VII pateat: in huius capite Tunes vrbs prouinciae hodie caput; tum coeuntibus vtrinque littoribus gulae specie in angustas fauces desinit: in quibus ante XV annos arx a Caesare aedificata fuerat, ob id Guleta dicta, quae deinde a Turcis capta ac diruta est. ab altero littore in orientem tendentib. Mercurij promontorium prominet; in quo Clupea, et in imo sinu Neapolis; tum Siagul, Aphrodisium, Ruspina, quae Cunicularias insulas respicit; ac tandem recedens, primum Cercinam et Cercinitidem, quae ponte huic olim iungebatur; deinde in interiore sinu Meningem, omneis insulas, quae in Syrte minore sunt, obuias habet, ac postremo ab ea parte Tritone fluuio terminatur. cum ergo ad Hermeam classis appulisset, nec vti constitutum erat, Guletam reflante vento contendere potuisset, in terram egressi milites, vt aquam haurientibus praesto essent, Clupeam edito loco iuxta mare positam, in qua complures iuges putei, capiunt ac diripiunt: inde in Larnesias insulas delati, ibique propter aduersam tempestatem biduum morati in Aphrodisij conspectum veniunt: ibi duces vrbem propius contemplati, dein recedente classe, quod crebris ab vrbe displosis tormentis infestarentur, etiam vicinae orae situm eminus speculati, bellone tentanda videretur, consultant; ac plerique sine mora rem aggrediendam censebant, idque expeditu facile existimabant. nam etsi vrbs admodum munita esset, et fossa ac muro valido firmata, tamen quod tantum CC Turcos praesidiarios haberet, spatiosis adeo moenibus defendendis nequaquam pares, nec bene concordarent inter se ciues, sic iudicabant, si antequam obsessi vireis ac spiritus collegissent, vrbs oppugnaretur, fore, vt sua vi haut satis potentes, et alioqui ciusum animis diffidentes, eam protinus desererent, aut parua interiecta mora deditionem facerent. sed Berengarius Requesenes classis Siculae praefectus, qui, si bellum terra gerendum esset, eius administrationem ad Vegam Siciliae proregem pertinere sciebat, adductis in medium rei difficultatibus de ea cum Vega agendum, et inaiores conquirendas copias esse sententia sua obtinuit. interea cum aqua egeret classis, Monasterium peti placuit, vbi et probatarum aquarum copia, et tutissimus portus, si oppidum expugnari posset, capiendae classi esse ostendebatur. expositis igitur in terram militibus ad oppidum itur. primum agmen Aluarus Vega ducebat: Garsias Toletanus cum ijs, quos Neapoli aduexerat, subsequebatur. cum Auriae iussu, qui in classe remanserat, aliquantulum substitissent, opperientes, an oppidani, sicuti significarent, dedere se vellent, conspecto illos per auersam portam aufugere, iam omnis morae impatientes non exspectato signo et Auriae iussu, ad oppidum confusis ordinibus subeunt, et hastis praelongis partim innixi, partim manibus ad proiecta applicatis, in murum euadunt, et oppidum expugnant ac diripiunt. CCC in eo ex incolis capti, reliqui in arcem confugiunt, quae mox corona ab Aluaro cincta, ac postridie tormentis tam ex classe quam alijs in terram expositis, et vehiculis, quorum in opere rustico vsus est, tumultuario comportatis verberata tandem impetu capitur, Antonij Auriae, cuius signum ante reliqua in summo muro statutum fuerat; militibus magna virtute annitentibus. qui resistere ausi sunt, omnes interfecti; IO C circiter capti. ex Christianis Fr. Mendoza Hierosolimitanus eques, Didacus Ruisius, Nauarretus, et Gerrus desiderati. acceptum et damnum in Sicula classe, tormentis vitiose conflatis, dum disploduntur, ruptis, et vna trireme saluo remigio et armamentis depressa, altera prorae parte diminuta, et carina perforata. nullum praesidium in oppido relinquendum esse censuit Auria, ciuibus magna ex parte caesis et diruta arce: sed recto cursu Guletam ad Vargam contendit, quo cursum antea tenere non potuerat; a quo in sententia de Aphrodisio obsidendo confirmatus, Ferdinandum Vegam, qui cum ipso venerat, ad patrem remittit, vt quid belli ducibus visum esset, exponeret, et vt ille de numero militum et rebus in eam expeditionem necessarijs prouideret, et se quamprimum ad profectionem pararet, suo nomine hortaretur.


page 202, image: s202

missus et Neapolim Garsias, qui de terrestrium copiarum imperio spem conceperat. postquam Lilybaeum ambo appulissent, ille Panhormum, hic Neapolim petijt. interim ex Bucari consilio Auria Siagulem mittit, qui oppidanos ad deditionem inuitarent; Bucarum enim adesse Mule-Assis filium, quem Caesar ipsis praeesse cuperet. illi protinus Bucarum accepere, eiecto Hali strenuo milite, qui cum parua manu, quam secum habebat, Aphrodisium ingressus suo ingenio et virtute diu obsidentium victoriam moratus est. Vega per Ferdinandum filium de Auriae consilio certior factus, quanquam Meningem insulam prius petendam esse, in eam rem a Caesare dux antea electus, et non nisi rebus abunde prouisis in Africam traijciendum esse censeret, tamen quod sententiis ducum in contrarium raperetur, et periculum esse cerneret, si longius Aphrodisij muniendi spatium Draguti concederet, vt vrbs situ munita vix vlla vi postea expugnari posset, et ipse assensus est: ac prouisis pro tempore, quae ad obsidionem necessaria videbantur, impositis etiam in naueis III Hispanorum centurijs et Graecorum vna, eo proficisci decreuit, quod huc vsque tamen dissimulauerat. ea res Garsiam fefellit, qui comparatis rebus omnibus, quasi expeditionis illius dux futurus, patrui Garsiae sibi cognominis, qui in bello contra Meningenseis ante XXXIX annos Ferdinandi auspicijs suscepto perierat, maneis vltum ibat, adductis secum omnibus fere praesidiarijs, qui in regno Neapolitano erant. cumque recta in Africam omissa Sicilia nauigare vellet, quasi antequam rei fama ad Vegam peruenisset, bellum confici posset, Berengario et Fr. Chimerano, qui cum eo venerant, prius ad Vegam eundum esse vrgentibus, consilium mutauit, et quamuis aegre cum illis Drepanum contendit, quo iam ante triduum Auria, partim vt rebus ad obsidionem necessarijs triremeis instrueret, partim vt discessu suo Afros solutiores redderet, appulerat: quod prudenter factum, tamen ex euentu intempestiuum fuisse compertum est. nam interim tria nauigia comeatu et militibus onusta ex AEgypto venere, ita vt iam IO C Turci in vrbe essent, qui coniectis in carcerem, qui suspecti erant, reliquam multitudinem ad vrbis defensionem bene concordem semper experti sunt. iamque omnia a Vega parata erant, qui veritus, ne quis se absente motus in Sicilia excitaretur, aut ne quod summo studio in hanc expeditionem a Garsia parabatur, si spe praefecturae excideret, intermitteretur, siue, quod verius est, quia nondum consilia cum Auria contulisset, demum se in Africam, quod huc vsque celauerat, profecturum palam professus est, relictoque Ferdinando filio, penes quem per suam absentiam rerum summa esset, XI Kal. Vtileis prima vigilia, abducto secum Mule-Asse, Panhormo soluit, ac secundo post die Drepanum ad Auriam venit, quo iam ante triduum Garsias Neapoli appulerat, qui dissimulato dolore, se Vegae vt imperatori summo in illa expeditione semper morigerum praebuit. inde AEgusam, ac postridie Cosyram sub meridiem venêre, ac mox Aphrodisium. ibi cum Vega Auriam officiose conuenisset, et initio modestiae certamen inter ipsos de summo imperio fuisset, altero alteri illud deferente, Vega se facile vinci passus est, vt sententias rogaret, et cum omnino obsideri vrbem placuisset, omnesque in id consensissent, Antonius Auria ad haec addidit, sibi videri, e re praesenti, esse, vt locus prius in littore muniretur, quo comeatus et quidquid munitionum caussa conueherent tuto deponi posset, antequam propius vrbem castra admouerentur. ea vrbs in humili ac plano saxo fundata maiorem partem mari alluitur, eoque plerunque vadoso, vt triremes ad eam commode accedere non possint, qua parte terram attingit, CCXXX tantum passuum spatio, valido muro crebris per interualla turribus et propugnaculis distincto vallata. vrbi collis imminet accliui a septentrione descensu, sed a tergo vndique praeruptus, qui a praesidiarijs Turcis tenebatur. eum continuo capiendum duces decreuere, quod eo occupato contra Afrorum incursiones, et auxilia, si qua summitterentur, tutiores se existimarent, et vrbs a re frumentaria ceterisque necessitatibus atque omni denique subsidio intercluderetur. erecto igitur munimento illo, de quo diximus, a Io. Osorio Quinonio collis inuaditur, et cedentibus praesidiarijs nullo negotio occupatur. commodum vero accidit, vt Numidae quidam in castra citatum venerint, an Tunetanus rex in triremibus esset; potestateque illis per Auriam et Vegam facta


page 203, image: s203

eum allo quendi, Mule-Asses Auriae renuntiauit, venisse illos, vt fidem ei suam et operam offerrent; haut longe C equites abesse, qui eadem de caussa ipsum conuenire cupiant. inter eos primaria femina erat tanta prudentia et pudicitia, vt virtutis opinione conciliatis militum, qui marito militauerant, animis, etiam eo mortuo idem in eos imperium retinuerit. eorum Numidarum toto obsidionis tempore fidem constantem Caesariani experti sunt, comportato ab illis in castra copioso comeatu. iamque admoueri cepere machinae, quae duobus locis, nouenae singulis, dispositae sunt ad collis nuper occupati radices, vbi castra erant, CCCL ab vrbe passibus, et alia parte, qua murus ad orientem mari proximus est, CCL, nec amplius, itidem ab eo passibus. eius rei cura Garsiae commissa erat, qui ita ab inferiore loco in superiorem reflexo aggerem duxerat, vt tuto comeandi vltro citroque ad vtrunque militi facultas esset. post longam et nunquam intermissam verberationem cum parum profici Vega animaduerteret, quod interius pomerium terra ad summum esset oppletum, et firmissimo structurae genere muri aedificati, expectandum tantisper censuit. dum nouis munitionibus et auxilijs firmatior redintegrata verberatione in vrbem impetum faceret; neque enim verendum esse adeo copioso comeatu, vt miles deficeret, aut Numidae Turcis infestissimi voluntatem mutarent, profligato Dragute, quem post captum Monasterium a suis magna ex parte desertum, et nuper in Sardinia CCCC circiter amisisse constaret. cum tandem dies aggressionis venisset, Mamertinus puer quidam transfuga ad Vegam venit, et eum monuit, murum, qui foris ruinam minabatur, a parte vrbis adhuc integrum et altissimum esse, ac sub eo Turcos profundam latamque fossam duxisse, in eaque asseres praelongos clauis adactis, et stipites praeustos a summo peracustos destituisse, taleas insuper ferreis hamis confixas defodisse, vt qui forte in illam praecipitarent, se vallis acutissimis ac mucronibus ferreisque hamis induerent: atque vt facilius irruenteis fallerent, tabulis teretibus fossam constrauisse, cespitibus super iniectis, vt nihil subesse doli intuentibus appareret: actos etiam sub terra caniculos, et igneis artificiose praeparatos, atque ab vtroque latere disposita tormenta, vt qui insidias euasissent, flammis ambientibus correpti, aut a tormentis discerpti exanimarentur. ita omissum quasi Deo monitore oppugnationis consilium. sed cum ducibus videretur, turreis interim quasdam occupandas esse, atque eam inprimis, quae occidentem spectabat, negotium quibusdam datum, vt noctu admotis scalis impetus in eam fieret: quod infeliciter cessit, LX circiter occisis, quorum capita illico Turci contis affixa pro moenibus, vt ab omnibus conspici possent, tanquam tropaea statuere. communi itaque ducum consensu decretum, vt in moenium quassationem acrius incumberetur, ac cunei agerentur, machinaeque atque instrumenta bellica reficerentur. missae interim Guletam IIII triremes, II in Siciliam ad puluerem tormentarium et pilas conuehendas, milites item saucij Drepanum deportati. has subsecutae sunt V triremes, quae Neapolim petierunt, et inde CCC circiter milites in Africam reportarunt. nec multo post Marcus Centurio cum longis XVI nauibus in Siciliam nauigauit, sicubi Dragutem, quem inter Pachynum et Pelorum visum esse percrebuerat, intercipere posset. Sub id tempus Mule-Asses siue ex maerore animi, siue belli diuturnioris incommodis in grauem morbum incidit, et vindictam adhuc spirans fato concessit anno aetatis LXVI; cuius corpus mox arca conditum Bucatus filius Caruennam deportari, et in maiorum monumentum inferri curauit. Caruennae tunc rex erat Mahametes Botuibi F. Cidiarfei N., qui summo odio Turcas et Hamidam paricidam prosequebatur. huic cum Peresio Varga arctissima intercedebat amicitia: per Mahometem Beuceinum Scirifium cum eo agitur, vt vireis contra Turcam communem hostem iungeret, tandemque in eas condiciones conuentum est, vt aduersus Hamidam infestissimum ipsi hostem auxilia a nostris summitterentur, pignorisque loco Monasterium ac Siagulem a Bucaro derelicta oppida, quod ijs tuendis impar esset, Caesaris beneficio retineret, quorum etiam si Bucarus in regnum restitueretur, dum vita frueretur, possessionem non amitteret. his ita transactis Caruennae rex, qui exitum belli opperiretur, haut magno pero condicionib. institit, donec Dragutes, quem vndique copias, vt obsessis subsidium ferret, parare audiebat,


page 204, image: s204

a Caesarianis fusus ac fugatus est. is enim post Monasterium et Siagulem amissa, et cladem in Sardinia acceptam, cum intellexisset Aphrodisium a nostris arctius in dies obsideri, ex Meninge XIII Kal. VItil. cum VII biremibus et IIII celocibus soluerat quib. OIO CC partim Turcos, partim Afros homines delectos vehebat, et cum antea Tacapae, quae vrbs ab Aphrodisio CXXC passuum millibus abest, atque alijs locis finitimis ad OIO OIO Numidarum coegisset, Tafrae portum iuxta Tritonem fluuium tenuit; ibique expositis in terram militib. cum exploratores a Caruennae rege missi iuxta Marnaben ipsum adijssent, et de eius consilio cognouissent, ad regem suum retulêre, qui ancipiti adhuc anim o rei euentum expectans minime ad Caesarianos scripsit: tamen se apud Dragutem contra communeis hosteis opem implorantem excusauit. consilium praedonis erat, die Iacobi festo, quo inaudiuerat Caesarianos in vrbem impetum facturos, castra a tergo aggredi, et obsessos monuerat, vt eodem tempore eruptionem facerent, quo vndique circumuenti Caesariani opprimerentur atque ad internecionem caederentur. sed cum prius cuniculos agi et pluteos altiores extrui placuisset, ad quod vallis ac viminib. et simili materia opus esset, eodem illo Iacobi die, qui erat VIII Kal. VItileis, Vega lignandi caussa proficisci statuit, et quamuis de Dragutis aduentu ignoraret, tamen quod a vagis quibusdam et ad praedam errantibus passim Afris atque adeo ab Hamida parricida sibi metueret, curatis corporib. paullo ante meridiem IO CC ex omni numero delectos educit, quos sub tria signa sic ordinat, vt in primo agmine duo vexilla ducib. Peresio Varga et Ferd. Lupo, ex scloppetarijs fere conflata incederent; qui ligna caesuri erant, et vimina ac virgarum fasceis in castra relaturi, cum lixis et calonibus in medio essent, ipie cum tertio vexillo vltimum agmen clauderet. sic instructa acie Vega oliuetum versus tendit. cum in itinere admoneretur visos hosteis multo maiore quam sui essent, numero, iter non intermisit: verum vbi ad locum ventum est, et lignatores operi incumbere cepere, subito a laeua ex edito colle magna Afrorum multitudo, quae II OIO IO numerum excedere videbatur, a dextra CL equites cum non exigua peditum turba apparuere. heic Vega suos cohortatus, scloppetarios in prima fronte locat, qui magna virtute hosteis repulere; nec segniorem operam, qui cum Peresio in dextro cornuerant, nauabant: sed numero victi paullum initio recedere coacti, demum succedente Vega recreati, collectis animis et viribus proelium redintegrant, et hosteis iam de victoria quasi certa triumphanteis reijciunt: in quos renitente Vega Peresius ardentius inuectus, vt Palumbari signifero periclitanti succurreret, Meningensibus, quos Dragutes in insidijs collocauerat, repente irrum pentibus ictu scloppeti equo deturbatus interijt. quo animaduerso Turci, cum Vegam ipsum interemptum crederent, id ex habitu et armorum splendore coniectantes, animos resumunt, ingentique circa corpus certamine vtrinque pugnatur. sed virtute Francisci Amatoris militum praefecti corpus seruatum, multisque ex hostibus occisis reliqui se in fugam dederunt. CLXXX ex Turcis desiderati, CCC amplius vulnerati; ex Christianis LXX circiter occisi, LXXXII sauciati sunt. parta insigni Dei beneficio ea victoria Vega Peresij morte tristis ad suos regreditur, et Garsiam in itinere, quem suis subsidio venire iusserat, iam re confecta obuium habuit, comperitque obsessos, vti moniti a Dragute fuerant, dum pugnaretur, eruptionem fecisse, sed fortiter a suis intra muros vrbis compulsos esse. hac vltima clade accepta Dragutes suis passim dilabentibus (nam socij iam cum eo coniunctionem diremerant) fugienti similis continuo ad naueis ijsdem itineribus reuertitur; quibus conscensis Meningem repetijt, ibique cum XXI reliquis nauigijs subsistere constituit, dum de rebus nostris certior, resarcire damna posset, et rursus se mari committeret. haec postea ex transfugis et captiuis, qui effractis catenis ex Lotophagitide insula aufugerunt, ab Auria et Vega cognita sunt. interea Ant. Auria cum X triremibus instructis missus, vt Dragutem interciperet; sin minus, in Siciliam traijceret, et lustratis Syracusarum, Messanae, Mylarum, et Panhormi arcibus, quicquid tormentarij pulueris ex ijs corradi posset, sumeret, et nouum etiam militem transportaret, missus et Marcus Centurio Genuam, qui terra Ferdinandum Gonzagam conueniret, et nouum militem posceret. ij aliquanto post quae iussi erant diligenter


page 205, image: s205

executi, reuersi sunt; hic quidem OIO L Hispanis cum munitionib. ac non exiguo comeatu intra mensis spatium adductis; ille CC circiter Hispanis, quos Io. Gusmanus ex praesidijs Vegae mandatu conscripserat, ac centuria vna ex Italis, Graecis, et Hispanis vltro nomen militiae dantibus composita. dum in eo essent, inter lignandum aliquot certamina commissa, et in ijs ex Caesarianis Matthaeus et Andreas Graeci desiderati; etiam Ferramolius Bergomas machinator eximius, dum cuniculos ageret, contrario cuniculo ab hoste oppressus est, magno Vegae dolore, qui summam in illius viri industria fiduciam collocauerat. in eius locum Andronicus Spinola successit. de cetero omnia ad victum necessaria abunde a Numidis suppeditabantur, maxime postquam Dragute profligato Mahometes Caruennae rex Monasterium et Siagulem, vti conuenerat, accepit. iam quod ab ea patte, quae terram respiciebat, parum continua tormentorum quassatione proficeretur, decretum fuerat, vt ab aduerso latere, quod mari alluitur, qua murus debilior, machinae dirigerentur. sed cum propter aque humilitatem et crebra vada propius triremes appellere non possent, rursus se magna difficultas obsidentibus obijciebat; quae tamen industria Garsiae superata est. is triremem voluptarij spectaculi gratia constructam pro pius vi remorum et operum admouit, adiunctis duobus vtrinque nauigijs, quae catenis et transuersis tabulis cum illa coniungebantur, substratis etiam dolijs vacuis, quibus efficiebatur, vt displosis maioribus tormentis triremis altius non mergeretur; tum supra plutei erecti in tantam altitudinem, vt ijs complures capi milites et tegi possent. institutum etiam vt ab oriente, nam hactenus ab occidentali parte verberatio facta fuerat, tormenta disponerentur, quod intellexerant duces murum eo loci admodum debilem esse, quo deiecto, quanquam aqua intercedebat, tamen quod humilis esset, miles ea parte commode subire et in murum tuto posset euadere. atque ab occidente quidem, quod murus omnino solidus esset, parum proficiebatur. sed Vega a Mauro Baetica transfuga admonitus ad locum cauum, in quo cochlea erat: qua in turrem proximam ascendebatur, dirigi tormenta iubet: ita factum, vt magna ruina breui tempore efficeretur, et ascensus in turrim Turcis impediretur. heic vero contentio inter Auriam et Vegam incidit de summa potestate, quam cum Auriae huc vsque detulisset, Vega demum imperiose arripuit. inde originem simultas habuit, quod Auria initio in terrestris praefecturae petitione Garsiae fauisse diceretur. vnde Vega toto obsidionis tempore adeo se alienato ab Auria animo ostenderat, vt in consilijs capiendis contrariam semper sententiam tueretur, et dum tuta magis quam audacia consilia se amplecti simulat, quo magis festinandum ille censeret, tanto hic magis cunctaretur et moras necteret. quo factum est, vt parum ad illam victoriam momenti Vega attulisse creditus sit. contentio tamen vtcunque Philippino Auria vltro citroque ad eos comeante pro tempore composita est, et magno impetu tribus locis, vt hostium vires diuellerentur, continuata verberatione aggressioni dies dicitur IIII Eid. VIIbreis. Carsias cum IO CCC et Franc. Amatore et Gaspare Gusmano partem occidentalem oppugnandam suscepit: alteram aciem in vrbem irrupturam, qua turris octanguli formam habentis pars decem continuis diebus quassata murique illi commissi corruerant, ducebat Ferdinandus Toletanus. haec OIO L militibus constabat, quibus Ant. Moreus et Morerola duces attributi. Ferdinandus Lupus a maris parte vrbem aggressurus IO CCCCL ptaeerat, quorum partem ipse, partem Hier. Manrices ducebat. ad tormentorum custodiam relicti Ferd. Silua, Petrus Acunea, et Rodericus Paganus cum suis ordinib. post hos CCC circiter collocati erant, qui extra ordinem militabant, Siculi fere omnes, quorum dux Constantinus Sacanus a Iacobino Sacano Mamertino originem trahens, qui Rogerium comitem, Sergij IIII P. M. temporib. ante IO LXXX annos comitatus est in illa felici expeditione, quam contra Mauros suscepit, profligatisque quinque illorum ducib. Siciliam eorum iugo liberauit. castrorum praesidio Io. Gusmanus ac Bernardus Solerius relicti, quibus praeerat Aluarus Vegae filius. aderant et Carolus Sfortia et Iordanus Vrsinus; Astor item Baleonus et Antimus Sabellus, qui Caesaris nominis studiosi se vltro ad id bellum contulerant aderant et Hierosolymitani ordinis milites, quorum dux Bernardus Chimeranus.


page 206, image: s206

cum vero viderent Turci, a mari, quod minime rebantur, vrbem peti, ipsi subito tormenta ad illam partem disponunt, et machinam aduersam quatiunt, magnoque detrimento impositos milites afficiunt: sed displosis a nostris vicissim tormentis, et opposita murorum parte diruta reuictus hostium impetus. heic suos cohortatus Vega tubae sono signum dari iubet. nec segnius obsessi quisque pro parte sua laborabant. dispositi erant per muros praesidiarij; intus vero in foro vrbis equites se collegerant, vt suos fugienteis sustinerent, et si defensores repelli contingeret, ipsi irrumpenteis Caesarianos obtererent, et recentes pugnam redintegrarent. Halis ante omneis strenuus ductor ad pugnam fortiter capessendam suos incitabat, vrbem se viuo nunquam in hostium manus deuenturam audacter spondens. nec verbis fides defuit. nam in primis ordinibus pugnans occubuit. concurrentibus vndique ad signum militib., ex ijs qui ab orientali parte veniebant, quod e longinquo incedentes hostium telis expositi essent, CII desiderati; plerique vulnerati, antequam ad manus venirent, atque ipse Ferd. Lupus inprimis militum tribunus. verum incitati per cadauera suorum et pectorib. ac plerumque humeris tantum e fluctibus extantes in murum tandem euaserunt, et quantumuis strenuam operam nauantibus Turcis signum in muri pinna statuunt. octangulari illa, quam diximus, turre disturbata, Turci, vt ad coniunctum illi vtrinque murum comeare liceret, tignum longissimum, sed angustum destituerant, quo ipsi ad illius partis defensionem transibant; atque id magno fune colligauerant, vt cum Caesariani illac irrumperent, tignum ad se hoc adminiculo subducerent: quod illis perniciem attulit. nam impetu ingressi milites tanto pondere tignum grauauerunt, vt a Turcis substrahi non potuerit, ac Fr. Toletanus ante alios in vrbem illac ingressus diuisis copijs ad forum vadit, vbi grauiter vulneratus paullo post obijt, cum eoque Melchior Smarraga fortissimus centurio interfectus fuit. mox Bartholomaeus Peresius Sumelsus P. Acuneae signifer per scalam in murum, qui ad mare est, subijt, et signum statuit; continuoque Andreas Auria admotis actuarijs nauibus et scaphis milites destinatos auxilio summisit; qui cum ad Mahametis aedem peruernissent, negotiumque iam confectum existimarent, ecce obuij Turci, qui in foro stabant, et oppidarij pro coniugibus, liberis et vita pugnantes certamen redintegrant: quo animaduerso Vega iam omni externo metu vacuus, ad ea quae intus agebantur, animum intendit, et Garsiam cum ijs, qui seruandis castris relicti fuerant, in vrbem remittit, qui occisis aut captis, qui resistebant, hostibus, tandem vrbe potitus est LXXIIII die postquam obsideri cepit. ominis fausti loco acceptum, quod cerua, quam domi alebat Vega, quamuis ex ignauorum animalium genere maxime omnium natura sua pauida, aggressionis die sponte ac nemine impellente per ruinam insilierit, nec militum clamore aut tormentorum fragore strepituve vllo reuocari potuerit, quo minus in vrbem ante milites ingrederetur. periere ex Turcis et Afris IO CC sub iugum missa X OIO hominum omnis generis et sexûs. ex Christianis CCCC in oppugnatione desiderati sunt, IO sauciati. praeter eos, quos diximus, Lupus Vlloa, et Monregius equites Hierosolimitani in conflictu interempti sunt; item Monterola, cuius etiam duo fratres alter alteri in statuendo eodem signo inuicem succedentes, eadem honestissima morte ceciderunt. ex Turcis CXX, qui se capta vrbe in turreis receperant, cum dedere se paratos, modo de vita caueretur, per Scirifium significarent, missus Bucarus, cui, quod Afer esset, illi fidem habere noluerunt. itaque mox Alfonsus Coua, qui in Peresij Vargae locum praefectus Guletae a Caesare impositus fuerat, tessera Vegae exhibita, eos in fidem accepit. captus Hesarraesius Draguti consanguinitate coniunctus, et Cicadae in custodiam datus, vt cum eius filio, quem Dragutes captiuum tenebat, permutaretur. dein Garsias suorum corpora, ne barbari ea strage cognita intumescerent, terrae mandari curauit. templum primarium mox lustratum, et in Christianorum vsum consecratum est. quibus actis Vega rei gestae nuncium per Io. Osorium Quinonium ad Caesarem in Germaniam misit, cui Roma transituro litteras etiam ad Pontificem dedit, mox ampliore legatione eum dignatus, misso Horatio Nucula Interamnate huius belli scriptore non contemnendo, si in Vegae laudibus nimius non esset; cui, nouo ostentationis genere, praeter leones


page 207, image: s207

cicures et equos more gentis instratos, magnum carceris vectem ac claustrum ipsum, quo Christiani saeuissime constringebantur, Romam vsque perferendum commisit. iamque de munienda vrbe agi ceptum, quae cum amplior Vegae videretur, quam vt ab exiguo militum numero custodiri posset, contrahi eam placuit, designataque munitionis figura et ad Caesarem missa est. interim ruinae instauratae, et comeatu ac OIO IO veteranorum praesidio vrbe firmata, eiusque custodiae praefecto Aluaro filio, Vega cum Auria, cui iam summam potestatem deferebat, de perquirendo et persequendo Dragute consilium inijt; quod a captiuis, qui effractis catenis Lotophagitide aufugerant, intellexerat Othomanum ex re cognomento Caecum, quod reb. Turcorum faueret, et Dragutis gratiam omnib. rationibus aucuparetur, ab altero eius insulae praefecto occisum esse, qui loci incolis graui poena denunciata edixerit, ne quis Turcos exciperet, aut vlla ope subleuaret: itaque Dragutem cum vxore, liberis ac reliqua familia subito sarcinas collegisse, et quo se tuto recipiat, adhuc dubium circunspectare: rumorem tamen sparsum Cercinam insulam illum cum XIIII reliquis nauigijs appulisse, ibique hiemare decreuisse. igitur XV Kal. VIIIbr. orientem versus cursum direxerunt, sed reflantibus ventis Taphrae subsistere coacti sunt, et inde Aphrodisium omisso Dragute repetere. Aphrodisio mox in Siciliam nauigauerunt, ac postquam periculosa tempestate iactati sunt, tandem Drepanum appulere. vbi rursus Vega cum Auria altercari cepit, quod Drepani partem classis relinquendam esse contenderet, vt si quid noui Dragutes ijs locis moliretur, ad omneis casus praesto esset; contra Auria classem superiore tempestate fere consumptam ad rem bene gerendam prorsus inutilem esse diceret, et veris tempus expectandum esse, quo refectis triremibus eo redirent. itaque quantumuis obstante Vega, Auria retro Neapolim, atque inde Genuam IXbri mense redijt, re in proximum mensem Martium reiecta. Auria postquam intellexit Dragutem proxima hieme pactis cum Solimano Meningis insulae regulo inducijs, eo sua omnia nauigia redegisse, triremium suarum ac Neapolitanarum assumpta parte in Africam ineunte Martio profectus est; ac forte accidit, vt eodem tempore Meningem appulerit, quo Dragutes instructa piratica classe praedatum iturus erat. sed de Auriae aduentu certior, cum euadendi facultatem non haberet, Cantara (sic locus, vbi stationem habebat, appellabatur,) se continuit, quod eo propter canalis angustias et vadi breuitatem, qua Auriae intrandum erat, triremeis inferri non posse sciret. itaque nauigijs, quantum potuit, interius in siccum deductis aggerem moliri terra aduersus Auriae impetus cepit. cum ille nec mari nec terra vllum praedoni detrimentum inferre se posse cognosceret, tam paruo pugnatorum ac triremium numero, nisi a Solimano, et insulae incolis adiuuaretur, subito ad eum misit, qui quo Dragutes ingenio esset, qua fide Mauros Aphrodisio eiecisset, atque ad exitium obiecisset, multis verbis exponeret; petijtque vt sibi hominem Deo et mortalium generi inuisum in manus traderet, eoque beneficio imminentem pestem auerteret; et intermissi erga Caesarem officij, non persoluto integre tributo, gratiam resarciret; sic enim fore, vt Caesar ei omnia remitteret, atque ipsum, perinde ac Tunetanum regem, in clientelam reciperet. Solimanus ad haec, omnia, quae ab Auria proponerentur, verissima esse non infitiari, sed quo minus in eo ipsi gratificari posset, fide Draguti data prohiberi: taque si auxilium suum expeteret, incassum eum expectaturum; sin ipse per se rem gerere vellet, impedimento minime futurum. Auria ergo cum nihil in Solimano spei esse cerneret, ex Sicilia, Campania, Liguria partem triremium, cum magna militum manu atque omni oppugnationis instrumento accersit. verum heic Dragutes minime sibi defuit; cumque canalis exitum obferuantibus Aurianis aperte elabi non posset, clam alia via se subduxit; et alueo noui canalis, qui inter insulam et continentem relinquebatur, X dierum spatio effosso, nauigia sua omnia oneribus per noctem eiectis diligenti ac fideli OIO OIO seruorum opera in diuersam insulae partem occulte traduxit; neque id aut Auria prospicere, aut ab incolis, quippe Draguti fauentibus, rescire, nec si resciuisset, omnino impedire poterat; cum ab eo loco, in quo erat, ad eum, per quem canali ducto Dragutes euasit, L passuum mil lia intercederent: neque vero tutum existimabat, diducere aut partiri classem, singulis


page 208, image: s208

eius partib. vniuersae praedonis classi oppugnandae minime sufficientibus. ita cum periculum effugisset Dragutes, Cercinam se recepit, et in itinere obuiam factam Siciliae praetoriam, in qua Bucarus Mule-Assis F. erat, intercepit, vnaque captum Bucarum Constantinopolim secum abduxit, vbi in turrem, quam vocant, nigram inclusus miserabili exitu diem summum clausit. eo cursum tenuit Dragutes, vt classem, quae ad vindicandam iniuriam Aphrodisio capto illatam instruebatur, praesentia sua ad accelerandam profectionem magis incitaret. huic praefectus Sinan purpuratus a Solimano, qui cum nuper ex infeliciter suscepta in Parthiam expeditione redijsset, ob violatas a Ferdinando inducias in Pannonia et a Caesare in Africa, non amplius expectandum duxit, dum illae exirent, sed vim vi quamprimum repellere ac coercere constituit. classis erat omnino CXII triremium, II nauium onerariarum cum myoparone, additis XXX biremib. atque aliquot celocibus, quibus XII OIO pugnatorum imposita sunt. Sinani praefecto attributi Dragutes et Sala-Raisi. cum Sinan oram Italiae legere inciperet, et prudens quisque merito metueret, ne in Melitam cursum dirigeret, Ioannes Omedes Hierosolymitani ordinis princeps nunquam adduci potuit, vt crederet, inalios vsus tantam classem paratam esse, quam vt in regis gratiam in Prouinciam descenderet, et rex tanto robore potens res nouas in Italia moliretur, bellumque Caesari inferret. itaque, siue quod ita credevet, siue quod omnium rerum inopta pressus aliud non posset, arces munire et comeatu ac milite firmare prorsus neglexit: cumque in Siciliam classem tendere, iamque Sinanem cum Vega per interpretem de Aphrodisio, Monasterio, ac Siagule recuperandis egisse intellexisset, id simulate prae se ferre Sinanem caussatus, in proposito pertinaciter haesit: Vega autem Purpurato de violatis inducijs expostulanti, et de captorum oppidorum restitutione Solimano satisfieri flagitanti cum respondisset, Dragutem, non Caesarem inducias violasse; cui manentibus inducijs liberum fuerit, praedonem, qui prior eum aggressus sit, bello persequi, et oppida capta recuperare, aut adempta ijs, qui in sua clientela erant, restituere; Sinan, qui belli occasionem quaereret, hoc responso commotior, protinus in Siciliam descendit, et cum se Messanae ostendisset, ad Catanam deflectit, quasi eam oppugnaturus, et mox Augustam petit, quod est oppidum in peninsula supra Syracusas positum, anno OIO CCXXIX a Friderico II conditum, captaque prius arce illud capit, diripit, incendit. id actum XVI Kal. VItil. inde leui vento delata classe Melitam appulit, portumque subit, alteri portui, qui arcem subluit, coniunctum, modico collis iugo interiecto, vbi hodie S. Anselmi castellum est. id eo maiorem terrorem incussit, quod praeter Omedis sententiam accidisset, qui classem Turcicam Tolonij in Prouincia expectari pertinaci asseueratione confirmabat, sed breuioris itineris compendio meridianum Siciliae littus legisse. itaque passim trepidare omnes, et quo quisque poterat, cum rebus carissimis confugere. duo omnino oppida erant in insula, vnum sub radicibus arcis, quod quia collibus vndique impendentibus cingebatur, defendi non posse apparebat; alterum VI ab eo milliaribus distans; quae ambo cum tantae multitudinis minime capacia essent, reliquum erat, vt in arcem, receptûs et maioris securitatis caussa, multi confugerent. rursus cum arx vix equites ac defensores caperet, eo fiebat, vt plerique ad vehementeis caniculae aestus subsidio miserabiliter exponerentur, et superante multitudine ac foetore excrementorum obsessi multa incommoda acciperent. praedis abactis, et pecore vel capto vel suffosso, cum Turci aliquot e suis, qui longius euagati fuerant, inter angustos calleis, quos muris e viuo lapide sine luto sepire insulanis vsus est, iutercepti fuissent, et arcis eam naturam esse perspicerent, vt facile tunc oppugnari non posset, VI OIO passuum progressi rursus militem effundunt, et ad vrbem mediterraneam inuadendam pergunt. ab ea parte, quae orientem spectat, et a qua colubrinae iactu suburbia absunt, primus fit impetus. commisso leui certamine, cum Sinan saxo impositam vrbem duabus partibus extare cerneret, tertia, quamuis aspera, decliui tamen iugo in vallem desinere, quae colle arduo et vndique circumciso, qui vrbem faftigio exaequat, clauderetur; quod minus ab illa parte munita esset vrbs, vtpote nullis turribus ac propugnaculis in ea erectis, illac quassationem et aggressionem facere instituit.


page 209, image: s209

vrbi Georgius Adornius praeerat, qui nullum strenui ducis officium praetermittebat, sed municipe tantum milite fretus, verebatur, vt si arctior obsidio esset, eam diutius sustinere posset. itaque petito ab Omede auxilio, Nic. Durandus Villagagnonus, qui nupere Gallia venerat, et de Turcica classe aliter rem habere, quam sibi ab initio finxerat Omedes, persuadere ei non potuerat, cum VI tantum viris mittitur, inutili prorsus si Turci in instituto perseuerassent, subsidio. interea obsessi ea parte, quae infirmior videbatur, murum diligenter muniunt, ducta fossa XVI pedes lata et X alta, et in exteriori labro exstructa maceria treis pedes solummodo alta, ne displosis tormentis ruina maceriae fossa compleretur: vtrinque ad extremum aggerem ex duobus tectis a summo ad medium dirutis et terra oppletis duo humilia propugnacula eriguntur, in quae machinae impositae, quae etiam diruta maceria hosteis in fossam irruenteis ab latere, sine vllo obsessorum incommodo, deturbarent. verum hosti ad subuehendas machinas instrumenta deerant, et longo tempore opus habebat, vt noua fabricarentur, ad haec metuebat, ne interim longe relicta classe idoneo defensorum numero vacua, Caesariana classis superueniret, et diuisis viribus, aut a coniunctis opprimeretur, aut amissis tormentis, quod aeque incommodum ac turpe erat, fuga facienda esset. his difficultatibus aliquot dies conflictatus, post multas ac saeuas populationes reductis tormentis ad classem reuertitur, et inde Cosyram insulam, quae IIII a Melita ad latus occidentale milliaribus abest, defertur, de ea ante tractatum fuerat, defendi placeret, an deseri: cumque plerisque videretur, deserendam esse, Omedes, qui Melitam minime peti existimaret, defendi quidem debere, sed non propterea externa auxilia eo vertenda censuit, quod arx edito loco ac fere vndique praerupto saxo sita, a paucis, contra numerosum hostem, aditu tam difficili facile defendi posset; eo se insulanos recipete posse; quos patriae ac suorum caritas ad defensionem et extrema quaeque subeunda incitaret; praeterea in ducis Hispani, qui insulae praeesset, virtute summam fiduciam se collocare; neque certo constare. eo classem Turcicam tendere; leuitatis autem summae esse, atque etiam turpitudinis, ad leuem rumusculum ita commoueri, vt insulam magno municipum detrimento, nec minore totius ordinis dedecore putent deserendam. itaque cum insulani spe auxiliorum se destitutos cernerent, atque vxores ac filios et imbelleis senes ideo in tutum transferre statuissent, duas nauiculas onustas Melitam traducunt. id vbi Omedi renunciatum est, protinus oneribus minime expositis eas reuehi iubet, vt propinquorum misericordia alacriores ad insulae defensionem redderentur. igitur eo delati Turci protinus castellum, quod mari vicinum esset, expositis XX tormentis tertia vigilia quatere incipiunt; ac licet continua verberatione murus labefactatus ruinam minaretur, tamen arx eo situ erat, licet moenibus nudata, vt vndique praecipiti saxo inaccessa tam cito expugnari non posset. nihilominus Sinuessanus praefectus, cui adeo Omedes fidebat, cum omni spe auxilij destitueretur, animum despondens, quantumuis oppidanis, vt defensionis curam suseiperet, neque se desereret, eum animose hortantibus, tecto succedit, omissa propugnationis cura. heic vir Anglus, cum consternatos suorum animos insolita virtute erexisset, hostes primo repulsi, sed eo occiso a pugnae subsidio ad deditionis consilium recurritur. condicio haec erat. si incolumibus municipibus exire liceret, arcem tradituros. sed cum Sinan post tormentis verberatum murum id peti insolens esse diceret, et vt sine condicione se dederent, haut incerta misericordiae spe, vrgeret, praefectus CC capita eximi petijt, quibus postremo ad XL redactis, fit deditio, et portae obstructae aperiuntur. inter obfessos vir Siculus erat, qui cum seruitute mortem optabiliorem duceret, desperatione adactus, crudeli admodum facinore se et suos periculo eripuit. is contracto apud insulanos domicilio vxorem duxerat, ex qua duas filias sustulerat, quas cum videret prope esse, vt in miserabilem seruitutem abducerentur, gladio transadigit, matremque ad strepitum accurrentem vna interficit: ipse ne suorum morti diu superesset, neque tamen inultus caderet, ballistam et scloppetum instruit, et reseratis soribus, duos ex hostibus, qui ad praedam festinabant, audacius prouectos missilibus petit ac perimit; tum stricto gladio in medios ruens se confodiendum


page 210, image: s210

praebuit. VI OIO ac CCC capita sub iugum missa. castello capto, et abducta praeda incenso, atque insula exinanita, Sinan, vt fidem in speciem liberaret, imbelleis ac senes ex omni turba delegit, qui XL numerum explerent, in quibus cum non comprehendi praefectus quereretur, et fidem Sinanis imploraret, veste exutus remigio addicitur. eum tamen Omedes, vt facti inuidiam elueret, tormenti ictu sublatum sparserat, hoc addito, quandiu anima exsuperasset, arcem conseruatam fuisse, eo mortuo, municipib. territis statim deditam. his actis Sinan idoneam tempestatem nactus in Africam vela facit, et de Tripoli aggredienda consilium capit. ea quartae ac postremae regni Tunetani ad orientem prouinciae caput est; nam a Tritone fluuio, de quo supta diximus, Tacape est, atque inter Hipponae et Lethae promontoria Syrtis minor iacet, in qua Cercinna et Meninx insulae. a Lethae promontorio tractu continuo ad veterem Tripolim itur, a Phoenicibus, vti vero simile fit, olim conditam, cognomine ei quae in Syria est appellationes; in eam Cyniphus, si Ptolomaei tabulis fides, influit: verum illa ab Arabibus, Omare Calipha, qui secundus a Mahomete fuit, capta, et eiectis Gothis omnino diruta, aliam haut ita longe eiusdem nominis Afri condiderunt; de qua heic sermo est. hinc ad Philaenorum vsque aras maior Syrtis porrigitur. ab eo tempore Tripolis sub Tunetanis regibus semper fuit, aut eorum praefectis aliquando, vt fit, rebellantibus; donec Petrus Nauarrus, qui postea signa nostra secutus est, Bugia capta anno huius seculi X, pestilentia in vrbe grassante, vt suorum saluti consuleret, Didacum Valentinum Neapolim misit cum duobus nauigijs, quib. IO CCC milites portabantur; ipse cum exerci tu, qui erat XV OIO hominum Cosyram venit, et ibi accepto a Valentino comeatu ac munitionibus in Africam transmittit, atque auctore Vionello Veneto, qui quod frequens Venetis cum Tripolitanis commercium intercedebat, sitûs ac loci valde peritus erat, vrbem aggreditur, repulsisque oppidanis ac milite in terram exposito, eam tandem expugnat, occisis VI OIO Maurorum et captis amplius XV OIO, in ijsque vrbis regulo cum coniugibus et liberis, qui in Siciliam sub custodia ablegatus est, ac postea Caesaris beneficio libertati restitutus. capta vrbe ac magna ex parte destructa castellum vetus seruatum est, et aliud nouum iuxta portum institutum, vtrumque a Caesare praesidio imposito eo vsque custoditum, donec Rhodo a Solimano ante XX VIII annos capta, et inde Hierosolymitanis equitibus eiectis, Caesar eis Melitam attribuit, et Tripolim, quae ab ea haut amplius CCLV passuum millibus abest, vna tuendam commisit. itaque et de ea etiam munienda, antequam certum esset, quo Turcica classis tenderet, actum inter equites: cumque Omedes minime nudandam equitibus insulam esse contenderet, et subsidium ex montanis et agrestibus Siculis collectum atque a Vega summissum sufficere diceret, capta Cosyra, sero tandem eum erroris et obstinati animi poenituit, Turcis eo appulsis, neque in Franciam, vti iactabat, contendentibus. exscensione ergo in terram facta Turci arcem, quae orientem spectat, dispositis XXXVI maioribus tormentis sine intermssione verberant. huic praeerat Gaspar Valerius Allobrox vir rei militaris scientia ac virtute inter suos magni nominis, et cui Omedes ipse, alioqui Gallico nomini iniquior, plurimum tribuebat. is prouisis pro tempore, quae potuit, murum ea parte terra oppletum substructionib. ita firmauerat, vt continua quassatione parum ab hostibus proficeretur: sed transfugae iudicio emendatus error. is erat Caualionensis ex comitatu Venascensi pontificiae ditionis, homo notae perfidiae, qui assidua cum Mauris consuetudine a nostra relligione desciuerat. admonitus ab eo Sinan tormenta loco moueri imperat, et ad aliam partem, quae cellae promptuariae ad praefecti vsus inseruiebat, minus firmam, quod terra oppleta non esset, dirigi. ibi cum paruo temporis spatio magna ruina ederetur, Valerius, qui videret equites socios animo concidere, per Poesium equitem Gallum magni animi virum, eos confirmat: ruinam enim eiusmodi esse, vt commode sarciri possit, et si animis nitantur, non defuturas vireis ad propulsandos Turcorum impetus; tantum audeant, et virtutis pristinae memores se non deserant. Hispani contra vrgere, vt magnitudini periculi praeuerteretur, idque non sine inuidia nostrorum; Gallorum enim et Hispanorum longe diuersam rationem esse; ab his enim continentia bella cum Turcis geri,


page 211, image: s211

quibus iccirco certa pernicies immineat, nisi in tempore sibi prospiciant; illis magnam cum ijsdem Turcis coniunctionem esse, et adesse regias naueis hostilibus permistas, quae ipsis, si quid sinistri accidat, perfugio futurae sint: hac fiducia Poesium hanc animi praesentiam ostentare; breuem esse consultandi occasionem, qua praetermissa cedendum esse, et adempta omni auxilij militibus spe turpem deditionem subeundam. haec ab Hispano centurione iactata cum Poesius impatienter ferret, consilio se surripuit, ac tacitus domum contulit. paullo ante e Gallia Gabriel Aramontius Melitam venerat cum Michaele Seureo, et Cotignaco a rege Constantinopolim missus, vnde sub exitum superioris anni redierat. is cum ab Omede de iniuria in Melitensi clade et Cosyrae vastatione ab equitibus accepta cognouisset, egregiam regis voluntatem erga tam bene de repub. Christiana meritum ordinem testatus, sibi admodum dolere dixit, quod non tempestiuius aduenisset, verum se graui morbo in itinere fuisse retardatum. heic interfatus Omedes, Satis tempestiue, inquit, siquidem per tuas occupationes licebit, vt Tripolim versus iter flectas, et Sinanem ac Dragutem ab obsidione vrbis, interposita regis Christianissimi auctoritate, reuoces, aut quoquomodo gratia, qua apud eos plurimum vales, auertas: quod te per Christi viscera, per tibi merito carissimum regis potentissimi caput, qui nos summa beneuolentia, cuius nobis fiduciam fecisti, prosequitur, obsecro et obtestor, ne graue sit, moram aliquantulam profectioni tuae interponere, qua gloriosissimo ac toti Christiano orbi maxime fructuoso beneficio nos obstrictos habeas, et depulso a nostris ceruicibus tam formidando hoste, regi tuo immortalem gloriam, tibi vero sempiternum ex rei bene gestae conscientia gaudium parias. tam obnixe roganti, quamuis iter accelerare in animo haberet, non potuit non assentiri Aramontius, quod et sibi honorificum, et regis voluntati consentaneum id esse intelligeret. itaque accepta celoce Tripolim contendit, cum iam expositis in terram muralibus machinis, fossae ductae, et omnia ad obsidionem parata essent. Sinanis anhelantem semper ad maiora animum Aramontius, quantumuis precibus atque arte annixus, flectere nequaquam potuit, quod ille diceret, equites amissa Rhodo fidem Solimano obstrinxisse, nunquam se contra Turcos arma laturos: nihilo secius spreta iurisiurandi relligione Caesari contra Solimanum bellum gerenti semper praesto fuisse; ac nuperrime in Aphrodisij oppugnatione magnum Draguti damnum attulisse; hanc iniuriam bello vlcisci Solimanum decreuisse, eamque ob rem hanc tantam classem instruxisse, vt eos omni Africa expellat; cuius mandatum sibi minime liberum sit vllis precibus aut vllius respectu negligere. cum nihil apud barbarum suas valuisse preces videret Aramontius, continuata nauigatione sibi quamprimum Solimanum adeundum duxit, vt ab eo impetraret, quod legatus concedere recusarat. verum id ei per Sinanem non licuit, qui Gallos rei euentum opperiri, et in ancoris spectatores sedere voluit. cum igitur inter equites, defendenda an deserenda vrbs esset, discreparent sententiae, quod Poesius periculum eleuaret, Hispani in maius extollerent, deligitur Geuara Hispanus, cui propter aetatem et rei militaris peritiam milites multum tribuebant, qui ruinam inspiceret, an commode sarciri posset, et ad consilium referret. cum opinione maius periculum esse renuntiasset Geuara, milites eo Valerium adigunt, vt e muro facta significatione colloquium deposceret. missi duo equites, et in his Geuara, qui, si incolumibus vrbe excedere liceret, et naues transportando militi concederentur, deditionem facturos se pollicerentur. has condiciones initio minime se reijcere finxit Sinan, modo de impensis belli satisfieret. cum illi negarent, et ita dimissi essent, ex Dragutis consilio reuocantur, ne videlicet omni spe misericordiae praecisa, ex desperatione ad fortitudinem recurrentes, vltimam necessitatem experirentur. cum ergo Sinan ratam se deditionem habere praedicaret, et in Dragutis gratiam de repraesentandis in bellum factis sumptibus condicionem remittere, idque sacramento per Solimani caput concepto confirmasset, ex purpurati domesticis vnus mittitur, specie, vt Valerium euocaret, cum quo Sinan de nauibus pro capitum numero praeparandis ageret; re vera, vt obsessorum vultus, et quid fiduciae illis esset, diligenter obseruaret. is ergo expositis, quae a Sinane habebat, mandatis, vt


page 112, image: s212

Valerium, an egredi deberet haesitantem magis falleret, se obsidis loco missum profitetur. ita Valerius discrimini se committit, et vt maiorem fiduciae significationem daret, quem obsidis loco retinere poterat, cum vno equite secum ducit. vbi purpurati tabernaculo appropinquauere, emissarius ille praecurrit, et eo metu omnia intus perturbata enuntiat, vt quas velit condiciones ab obsessis extorquere possit. Sinan, qui dolum successisse gauderet, increpitum Valerium ac contumeliose habitum, renouata de belli impensis condicione, in vincula conijci iubet. id vbi per equitem, quem vna secum duxerat, intus renunciatum est, indignatione, iurgijs, sed multo magis pauore misceri omnia. tum purpuratus, qui arcem conseruare in animo haberet, et omnem moram tollendam censeret, vt prius Valerium, sic arcem et inclusos equites fraude in suam potestatem redigere aggreditur. Valerio vocato omneis se condiciones remittere, et obsessis libertatem concedere confirmat; cumque postridie vrgeret Sinan, vt in condicionem de belli sumptibus consentiret, vim deprecatus Valerius capite se minutum dixit, ac proinde nullius momenti suam sententiam fore, quippe qui cum libertate praefecturam et imperium amisisset. hoc prudenti responso Valerius a Sinane iam deceptus effecit, ne ille se ministro amplius ad obsessos decipiendos vteretur. itaque eos per nuncium euocat, ipsisque nihil nocitum iri fidem obstringit, et rursus per Solimani caput deierat. maiore quam prius leuitate Sinanis periurijs habita fides ab obsessis, ob imminentis expugnationis metum: ac statim equites ceterique milites cum coniugibus et liberis conferti exeunt, qui ab obuijs Turcis turmatim ante portas dispositis euestigio omnes spoliantur, et ad naueis captiui abducuntur. Mauri, qui ad CC supererant ex ijs qui equitibus militauerant, mox interficiuntur. cum per fidem datam Valerius obtestaretur, responsum est, canibus fidem seruandam non esse, qui eam priores Rhodi Solimano datam fefellissent. tandem vix ab Aramontio impetratum, vt CC numero eximerentur, qui praecipue Galli fuere: Hispani equites asseruati et aliquot Galli adolescentuli, quos postremo Aramontius pretio exsoluto a Sinane obtinuit, vt catenis soluerentur. arce capta restabat turris illa in portu olim ab Hispanis aedificata, quae a Gallo equite non ita credulo cum XXX militibus tenebatur. is dum de condicionibus tractatur, extracto tempore conuasatis rebus suis nauiculam conscendit, et recta ad Aramontium pergit. ita Turci arce et vrbe potiti sunt XV II Kal. VIIbr., XLIo, postquam a Petro Nauarro capta fuerat, anno, moxque in Dragutis manus Sangiaci-begi titulo tradita est, qui in ea duas arceis exstruxit, alteram ad turrem ab Hispanis quondam aedificatam, alteram paullo interius, vbi firmum Turcorum praesidium ab eo tempore habetur. magna laetitiae demonstratione totis castris celebratus hic dies, Aramontio etiam ad conuiuium barbara magnificentia paratum, quod inuidiam nostris auxit, inuitato, et displosis passim tormentis, moxque sub vesperam accensis per triremeis et cunctas naueis lucernis continuata per noctem laetitia est; atque vt iucundo aliquo specta culo oculos pascerent, Io. Cabassium bombardarium, quod ictu tormenti manum exercitûs scribae abstulisset, in foro, vtroque pugno, auriculis ac naribus truncatum statuunt, tum viuum defodiunt vmbilico tenus, et sagittarum ictibus diu et crudeliter confixum ad extremum ingulant. Aramontius potestate a purpurato facta discedit, et Melitam reuertitur, abducto secum Valerio, qui mox custodiae ab Omede traditur. inuidiam facti cum Hispani in Gallos reijcerent, Villagagnonus edito scripto eas diluit, et auaritia Omedis, qui amplissimas ordinis facultates fraudato aerario in familiareis vsus interuerterit, atque obstinata peruicacia factum dicit, vt minime summissis, quae opus erant, in tempore Tripolim subsidijs, Valerium et equites obsessos omni spe auxilij destitutos ad festinatam deditionem nec satis honestam aut tutam compulerit. qui sincere magis de ea re existimant, Omedis pertinaciam, Valerij crudelitatem, centurionis illius Hispani, de quo diximus, nimiam formidinem, ac denique Caualionensis transfugae proditionem in caussa fuisse putant, cur rebus nondum in extremum discrimen adductis arx validissima in Turcarum manus tam facile deuenerit. nam Aramontium in ea caussa praeuaricatum, et vt Omedes iactabat, Valerio deditionis auctorem fuisse, procul a verisimili abest, cum eum


page 213, image: s213

constet a Momorantio E. M. penes quem tunc summa regni erat, ad Omedem priuati Officij mandata habuisse, quibus quanta beneuolentia Hierosolimitanum ordinem prosequeretur, et post Philippi Villerij Insuladami cognatione sibi coniuncti mortem, eius commoda praecipuo commendationis loco semper habuisset, abunde significabat. et sane Momorantium grauiter amissae Tripolis casum tulisse, ex eius litteris eo tempore ad Brissacum Insubrum praefectum, cum quo minime dissimulabat, datis, quas penes me habeo, didicimus; quibus vrbem Christianis ereptam, et latronum speluncam effectam dolet. cum vero rex indigne ferret haut occultis Caesarianorum vocibus Gallorum nomen insidiose proscindi, quasi eorum atque adeo Aramontij ipsius opera factum esset, vt Tripolis in Turcorum potestatem deuenisset, ad ordinis Hierosolymitani principem prid. Kal. VIIIbr. dat litteras, easque Belloio nobili viro e domesticis perferendas committit, quibus de rumore sparso conquerebatur, et petebat, vt siquidem Aramontius, eorum, quae contra eum diuulgabantur, reus esset, per ipsum tanquam melius ac certius de ea re instructum certior fieret, vt eum pro criminis magnitudine debita poena afficeret; sin innocens esset, ex ipsius testimonio publice de veritate apud exteras nationes constaret. quibus ab ordinis Magistro rescriptum XV Kal. Xbr. in haec verba; Ad ea quae M. V. a nobis flagitat, quo eius desiderio et imperio, quantum in nobis est, satisfiat, respondemus, ac dicimus, Kal. VItil. vltimis Aramontium huc appulisse cum II triremibus et minori trireme; qui postquam a nobis pro merito conuenienter exceptus, mandata sua exposuit, nimirum vt Constantino polim proficiscens in itinere nos adiret, ac vestro nomine operam suam prolixe nobis deferret, a nobis rogatus est, vt Tripolim diuerteret, et operam daret, vt Turcos ab obsidione illa, si forte nondum cepta esset, auerteret; aut si iam arx obsessa esset, Turcis, vt ab obsidione discederent, omni ratione persuaderet. onus vero in se libenti animo suscepisse Aramontium, eo cum celoce nostra profectum, sed cum nihil impetrare ab obstinatis Turcis potuisset, re infecta ad nos redijsse, ac publice in consessu ordinis testatum esse, quanto cum suo dolore accidisset, vt Tripolis amissa esset, quo in negotio nullum officium praetermisisset, vt ordini ea in re nostro gratificaretur; hoc enim a V. M. enixe ac relligiose sibi iniunctum. praeterea vt quorum culpa ea clades accepta esset, certo cunctis constaret, vndique probationes collegimus, et inquisitione diligenti super ea re habita, nihil comperimus, quo Aramontium cladi caussam dedisse, aut deditionis auctorem fuisse credi debeat. quinimo ex equitib. captiuis, post quam ad nos ipsius triremibus vecti rediere, didicimus eum non solum omni culpa vacare, sed multis benefactis totum ordinem sibi deuinxisse, ac proinde non recte nec secundum rationem factum existimamus, vt is rumor sparsus sit. eas litteras, quarum exemplum penes me habeo, postea rex per oratores suos passim publicari iussit, qua publicatione compressis Caesarianorum querellis ac rumoribus, euulgata in Gallici nominis inuidiam fama pariter conquieuit.

[Gap desc: lib. VIII. etc.]