10/2007 Reinhard Gruhl
text typed (without the marginalia) - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

HISTORIA RERVM POLONICARVM CONCINNATA ET AD SIGISMVNDVM TERTIVM POLONIAE SVECIAEQUE REGEM VSQVE DEDVCTA Libris Decem A SALOMONE NEVGEBAVERO a Cadano. Cum duplici, tum Personarum laudatarum, tum Rerum et Verborum Indice locupletissimo. [Gap desc: illustratio] HANOVIAE, SVMPTIBVS Danielis et Davidis Aubriorum, nec non Clementis Schleichii. ANNO M. DC. XVIII.



image: as002

IN INSIGNIA ILLVSTRIS AC PERANTIQVAE FAMILIAE FIRLEIAE.

[Gap desc: illustratio]

VT cauto fortem Leopardus corde Leonem
      Vincit, et in fouea cogit adire necem.
Quippe fodit terrae astutam sub viscere cryptam,
      Os cuius latum est, exitus inde breuis.
Ira igitur feruens si quando irruperit, isthinc
      Sese non potis est expediisse Leo.
Tum vis ingenio sollerti subiacet, atque
      Maior ab imbelli sternitur arte fera.
Sic quoque Firleiae praelustria pectora gentis
      Stragem sydereae robore mentis agunt:
Ipsaque Palladiis praeclare dotibus aucta,
      Palladis, vt possunt, remque decusque fouent.

F. SALOMON NEVGEBAVER a Cadano.



image: as003

ILLVSTRIBVS AC GENEROSISSIMIS DD. IOANNI ET ANDREAE FIRLEIIS DD. a DOMBROWICZA, FRATRIBVS GERMANIS, haeredibus in Koczko, VVoycza, Kozin, Holuby, Osmiehovvicze, Orla et Poczaiovv, etc. Vitam ac felicitatem SALOMON NEVGEBAVER A CADANO.

SI quid est, ad quod tacito quodam naturae impetu homines ferimur, est certa rerum cognitio, cuius desiderium omnibus (quemadmodum ex Philosopho Tullius confirmat) quibus sanior paulo mens, innatum. Illa etenim est, cuius causa mortalium genus conditum, et in amplissimi huius mundi, velut cultissimi atque instructissimi latifundij possessionem missum, et qua a brutis discriminatur. Est autem cognitio pro rerum subiectarum ratione variarum varia, sed quaecommode possit ad tria summa capita reuocari, diuinum, naturale, atque humanum. Diuinum Dei praepotentis ac beatorum angelorum consortium complectitur. Natur aleres naturales, earumque causas a primo et summo Principio Deo dependentes continet. Humanum hominis naturam actionesque eius, communicationem societatemque colentis comprehendit. Atque horum quidem omnium cognitio Historia dicta est, magis tamen proprie nomen id ad ea, quae sub sensum cadunt, est accommodatum. Nam deductum videtur [Gap desc: Greek words] , quasi dicas ocularem cognitionem ac demonstrationem rerum, quae sensibus sunt expositae, cuiusmodi sunt res naturales, omnesque earum proprietates actionesque, quas historia obseruat. Verum quia hominis actiones morales omnium sunt perfectissimae, eam ob rem earum commentatio et obseruatio absolute atque eximie historiae appellationem sibi vendicat, quae singularum actionum exempla, quae nostra superiorique aetate euenerunt, quorum praecepta moralis Philosophia vniuersalia tradit, notat. Quo nomine iucundior est eorum lectio, quae historiarum monumentis sunt consecrata, vbi res communisque vitae euenta ita viuis colorum lineamentis depinguntur, vt quasi in rem praesentem nos


image: as004

ducant, sic vt liceat inde celerrime ac sine labore discere, quo Philosopho iudice nil est suauius: hancque suauitatis laudem non morali solum Philosophiae, setreliquis quoque scientiis ereptam historia sibi suo quodam iure arrogat. Caeterarum enim disciplinarum nulla fere est, quae non multum laboris molestiaeque discentibus praebeat, qua ab earum accuratiori studio animi auocantur: at historia infinitis suauitatis illecebris in sui amorem veluti quodam philtro omnes pellicit. Quam humaniorum artium praeceptiones, quae iuuentuti proponi consueuerunt, sunt molestae, quandam difficultate, sua nauseam parientes? Pulcerrima sunt mathematum studia, a quarum tamen exactiore cognitione multi reigrauitate absterrentur, atque adeo Philosophia tota plurimorum calumnias atque criminationes subire cogitur. Historiae contra tanta est suauitas, tanta iucunditas, oblectatio tanta, vt omnis humanitatis expertem esse oporteat, qui eam aliquo modo saltem auersetur. Quod si tanto sciendi amore homines tenentur, vt fabellae ac confictae narratiunculae ipsis sint oblectamento, quod ad veras narrationes similitudine quadam accedere videantur, quanto putandum est maiorem hauriri voluptatem, cum eanarrantur, quae vere acciderunt? et ita narrantur, non quasi iamdudum accidissent, sed quasi iam acciderent, iam fierent, iam patrarentur coram? Maxima animi iucunditate vulgo deliniuntur, qui tabulam insigni artificio depictam suspiciunt. Quid suauius, quam in historia, velut in proposita subiectaque oculis tabula res intueri, quae ante longam temporum seriem gestae sunt? iam eorum exercitus, acies dispositas, et inter se vi et impetu incredibili confligentes videre, strages infinitorum mort alium humi iacentium contemplari? iam agrorum vastationes, vicorum ac oppidorum direptiones atque incendia aspicere? iam vrbes expugnari, regiones integras in potestatem redigi, Reges populorumque duces triumpho captiuos duci? quae sane delectatio talis tantaque est, praesertim si consiliorum ratio, euentuum causae, morumque formandorum aureae gnomae quasi emblemata illustria inserantur, vt non solum animi aegritudini, quam fere solent historiarum lectione depellere, medeatur, sed etiam corporis morbis praesentissimum adferant remedium. Alphonsum equidem Hispaniae ac Siciliae Regem adeo ferunt T. Liuij lectione captum, vt eius adminiculo valetudo, quae iam medicorum iudicio deplorata videbatur, ipsi fuerit restituta. Et Ferdinandum eorum regnorum Regem grauiter sontico morbo decumbentem Curtianae lectionis beneficio sanitatem recepisse tradunt. Recentiori memoria Laurentius Medices insignis ille bonarum literarum Maecenas sine vlla medicamentorum ope pristinae valetudini restitutus dicitur vnius historiolae commemoratione de Conrado III. Imperatore, qui quamuis Guelfo Bauariae Duce ad deditionem faciendam longa obsidione coacto, non tamen ab oppidi euertendi proposito se sineret abduci, victus tandem nobilium foeminarum precibus, permisit, vt inuiolatae, abirent, ea gratia ipsis indulta, vt ex oppido humeris, quantum possent, efferrent. Tum


image: as005

illae, quae carissima habebant, et Ducem, et maritos, et liberos, parentesque exportarunt. Quaeres tantae voluptati fuit Imperatori, vt effusis praegaudio lacnumis non modo irae modum statuerit, sed etiam oppido pepercerit, amicitia cum hoste infensissimo pacta. De Alexandro Magno memoriae proditum est, tantopere Homerica belli Troiani descriptione delectatum fuisse, vt Homeri Iliada perpetuo secum circumtulerit, imo cum pugione suo puluinari decumbens subiecerit.

Iucunditatis comes indiuiduus est facilitas historiae, qua non tantum cum alijs artibus certat, sed longo eas post se relinquit interuallo. Tanta ea certe est, vt sine reliquarum ministerioper sese a quibusuis capi intelligiue queat. Reliquae siquidem artes adeo arctis inter se vinculis sunt constrictae, vt mutuam sibi cognitionis praestent operam: historia vero suis circumscripta finibus, et contenta terminis, nilaliunde mutuatur, ne literis quidem ipsis opus habens, solaque auditione et sama ad seros transmittatur posteros. Vnde fit etiam, vt constanter historiae perdurent, quamuis tot regnis, regionibus, ciuitatibus, hominibus, igne, aqua, aliisque cladibus, quae in orbis exitium commenta est improbitas, extrema pernicie pereuntib. Exigua sunt haec, quae de suauitate ac facilitate historiae dicta sunt longe latius se in omnes vitae humanae partes diffundit vtilitas, in qua explicanda amplissimus dicendi campus se aperit. Historiae quippe fructus. qua in publica, qua in priuata vita longe maximus est dum exemplis neruosisque dictis alij quidem ad virtutem accenduntur, alij a vitijs deterrentur. Quamuis enim boni per se laudem merentur, praeter tamen ea, quae virtutem manent, praemia: hic etiam laudis fructus viuos ac mortuos consequitur, quod consceleratis debeat, bonos, quos opprimunt, in coelum euehi, sibi autemsuorumque nominiperpetuae infamiae maculam aspergi. Quorum etsi adeo profligata est malitia, vt ignominiae notam existimationi suae inustam susque se habere non erubescant: simulare tamen potius, quam verum dicere est certissimum: nisi furore quodam ab omni honestatis opinione abrepti in vitiorum barathrum praecipites sine sensu, sine spe et referantur. Si enim daretur animos ecrum penitus inspicere, et in aperto positos intueri, videre esset horribiles cruciatus, laniatus, et ictus, quibus ipsorum conscientia Platone quoque teste lancinatur atque excarnificatur, praesertim, quos infamiae metus torquet. Quod si qui eo nequitiae progrediantur, vt mentem humanam communem cum corpore interitum subire arbitrentur: quoad tamen lucis huius vsur afruuntur, plurimum sua interesse censent, quale posteritatis de se sit futurum iudicium, immanem illam ac plane barbaram vocem saepe apud se repetentes [Gap desc: Greek words]. Tiberius etsi crudelitate ac saeuitia immani sit grassatus, nisi tamen aliqua famae cura eum refrenasset, omnes feras crudelitate superasset. Ideoque (Suetonio autore) vt scelera eius occultiora essent, in remotam quandam insulam concessit, et vt prioris vitae infamiam aliquo modo abstergeret, qua se imperio indignum plane reddidisset; patris patriae appellationem vsurpans, imperium obstinate


image: as006

recusauit. Testatur id eius in Senatu habita oratio et epistolae, quibus sceleratam vitam sum [perhaps: suam] deplorat, seque posteritatis graues contumelias iam praesentiscere, nec tamen mores mutare posse. Atque vel sola hac vtilitate Tacitus iudicauit homines ad historiae lectionem atque scriptionem debere inflammari. Verum enimvero vtut eximium hoc, quod historiarum suppeditat lectio, est emolumentum: longe tamen hoc habetur maximum quod ex historia vera religio tanquam vberrimo fonte deriuatur. Huic acceptum ferendum, quod Deum verum, qui se in verbo suo nobis patefecit, cognouimus; quod mundum ante quinque annorum millia e nihilo conditum scimus, quod hominem lapsum; quod totum mortalium genus ob peccata diluuio extinctum constat; quod idem illud per septem homines communi exitio subtractos iterum propagatum, perque totam terram dispersum; quod exiguum populum a Deo vocatum, reliqua hominum vniuersitate in vijs suis ambulare permissa; quod vaticinia Prophetarum habemus; quod nobis cognita est tota salutis nostrae dispensatio, omniaque fidei nostrae dogmata; quae vtriusque Instrumenti libris continentur, quibus nonnisi cum interitu nostro careremus. Ad communem vitam iam si descendamus, vtilitas historiae quaquaversum se diffundit. Nam ea omnium artium, earum praesertim, quae in actione consistunt inuentrix conseruatrixque est. Quae enim a maioribus sunt diuturno vsu cognita, ea in historiae promtuario fuerunt deposita: quorum ductu tanquam Thesei filo vsi posteri, noua subinde diligenti instituta comparatione, obseruarunt, sicque praeterita in futuris connectendo, causasque cum effectis conferendo abstrusorum cognitionem plurimam sunt consecuti. In moribus vero instituendis, totiusque vitae actionibus conformandis maximum se exerit commodum. Plurimum quidem ad id valent Philosophiae Ethicae Ethicae praecepta virtutum ac vitiorum communia, sed historia eorundem exempla singularia profert quae tanto efficaciora, et ad mouendum aptiora sunt, quanto senus rationem euidentia atque oculari certitudine vincit. Ideo historia recte moralis quaedam Philosophia specialis dici potest quaenos vitas hominum inspicere, atque ex alijs exemplum quod nobis vsui siet, sumere docet Iulius Caesar cum esset Philosophicis institutis apprime imbutus, non perinde tamen illis, vt exemplo Alexandri Magni ad virtutem fuit accensus, quem cum gemitu legebat tricesimo aetatit anno victoriarum cursum confecisse, qua nil dum praeclare ipse gessisset. Ea aemulatione factum, vt Alexandrum rerum gestarum gloria non aequarit modo, sed fere superarit. Sic Scipioni Africano Cyropaedia Xenophontis, quam animo comprehenderat, stimulum vehementissimum adegregia facinora patranda addidit. Ad Cyrum enim vt virtute proxime accederet, talem se gessit, tantus vt euaserit, vt non solum ingens in Hispania bellum ex sola Scipionis admiratione aliorum imperatorum orto contemtu exarserit, sed etium latronibus piratisque inuiolatus abierit. Cum enim illi Scipionis villam accedentes a seruis vim metuentibus repellerentur supplices petierunt, sibi hominem illum diuinum contueri vt liceret, Alexandrum Macedonem quid


image: as007

eo prouexit, vt a rerum magnitudine Magnus cognomen meritus fuerit, nisi Achillea fortitudo ab Homero luculenter decantata? Ac ne longius abeam, Carolum Austriacum Caesarem potentissimum ad insignem illam gloriam, quam factis illustribus toga sagoque editis adeptus est, accendit Ludouici XI. Galliae Regis a Ph. Cominaeo descripta historia.

Hi fructus omnes vt ex historia vbertim redundant, commodumque in communem diffundunt vitam vberrimum: ita magna copia ex rerum quoque Polonicarum descriptione, quam his libris decem sincere circumscripteque collectam complexus sum, percipi poterit. Inde enim cognoscetur, quae prima gentis Polonicae origo, quae politia, qui mores, qui Principes, quae bello paceque egregie gesta, quae prosperorum atque aduersorum vicissitudines, quae vtiles leges atque constitutiones, quae noxiae; quae virtutes, quaeque vitia. Vnde cuiuis, quid decorum, quid contra, colligere in procliui erit, atque suum ad vsum accommodare, illosque exemplis non minus quam moralis Philosophiae praeceptis ad virtutem sectandam, vitia effugienda vtetur. Hoc autem quale quale est, Illustres Domini, quod a me praestitum hoc in opere concinnando historico, vestro visum est consecrare nomini, tum vt gratae conuersationis ac literariae nostra peregrinationis in Germania, Gallia, Belgio, ac Britannia, officiique mei, quo vobis per decennium praefui, publicitus extet monumentum: tum vel praecipue, vt singularis meae erga vos inclytamque familiam vestram obseruantiae ad alios sit argumentum. Nam familiae vestrae luculenta decora haud ita pridem fuerunt auus vester Ioannes Firleius Palatinus Cracouiensis, ac magnus Poloniae Mareschallus clarissimae memoriae, nec non patrui vestri Nicolaus Palatinus itidem Cracouiensis, ac Ioannes Castellanus Voinicensis et nunquam satis laudatus pater vester Andreas Castellanus Radomiensis; qui omnes amplissimos magistratus et sua cum laude et Reipublica Polonae emolumento gesserunt: vt superiorum quanquam inuitus vetustissimae notae nomina hic silentio praeteream. Omnium enim ac singulorum singula maiorum vestrorum merita loci huius angustia exequi non patitur, et historiae meae series quaedam duntaxat suo loco delibabit. Hoc addam, esse etiamnum hodie ac florere in florentissimo Poloniae regno Illustriss. Henricum Episcopum Plocensem, ac Petrum Castellanum Voinicensem patruos vestros. De quibus nil vnquam quicquam tam magnifice dici scribiue possit, id virtus quin superet ipsorum. Quorum vestigia cum hactenus non sine laude institeritis, eadem generoso animo omnium spes est vos persequuturos, illudque Flacci probatum ituros: Fortes creari fortibus. Quo in omine hic desino, nec verbum adijciam, ne currentes, quod aiunt, incitare videar, cum sciam, panegyricos plerosque haud longe abesse ab adulandi suspicione: quod vti nec vobis gratum, ita nec mihi vnquam vsitatum. Longum itaque florere, perennareque Illustrem Firleiorum gentem, ac in ea vos duos fratres illustria duo sidera animitus opto.



image: as008

GEORGII REMI IC. REIPVBL. NORICAE a CONSILIIS AD NOBILISSIMVM VIRVM D. SALOMONEM a Cadano Historicum florentissimum.

MOSCORVM coeli genium, moresque togaque
Atque sago gestas genti res, cetera, dixti [Reg: dixisti]
Aureolo lepidoque libro, vt nihil addere fas sit,
At dum Neugbaurere solum niuibusque pruinisque
Damnatum, siluas, dumetaque spissa venuste
Denarras, multum placuisti, mehercule, nobis.
Sed mage: dum Nos inde velut Cyllenius alter
Densis e nemorum tenebris, a frigore cano
Eductos, campis sistis, quae messibu' [Reg: messibus] gaudent,
Sarmaticis: qua prata virentia, pascua laeta;
Mille vrbes, pagi populosi, denique cultu
Oppopari tellus diues, celsique dynastae,
Ac magni Iagellono de sanguine creti
Imperitant longo saeclorum ex ordine Reges.
Nae multum placuisse potes, punctumque referre
Omne libro, res quo pertractas rite Polonas.
Historia [transcriber, in the print: Histotia] haec vigeat longum viuacibus annis;
Nocturnus Lector quam versabitque diurnus,
Sarmaticas quisquis solide res nosse laborat;
MNEMOSYNE hoc vouit, lucem vitamque spopondit.



page 001, image: s001

HISTORIAE RERVM POLONICARVM Liber Primus.

POLONORVM origo est Slauica et Sarmatica, quae olim e Sarmatia transmisso Vistula flumine in ea Germaniae loca, quae prius Vendi siue Vandali inhabitauerant, commigrauit, sedesque vsuas et imperium versus Occasum ac Septentrionem longe lateque protulit, ita vt a Sarmaticis montibus in Septentrionem quidem secundum vtramque fere eius fluminis ripam, in occasum vero secundum dorsum Herciniae syluae, quo Bohemia clauditur, atque inde porro secundum Albim fluuium vsque ad eius ac Visurgis ostia, et sinum Balthicum, quicquid terrarum est, eius gentis ditio fuerit complexa. Qui populi omnes Slaui seu Slauini dici voluere: a finitimis vero cum Veriedisiue Vindae tum Vandali crebrius et vsitatius nominibus gentium, quae prius ea loca tenuerant, nominati sunt. Suis vero interim nominibus peculiaribus, qui versus occasum Germanis erant viciniores, vsi sunt, et partim Sorabi, partim Obotriti, Lutitii, Vinuli, Rani, Vilzi, Rugii, Vetalabi, Retarii, Licicauici, Heueldi, Vuloini etiam, quod nomen cum Polonorum nomine cognationem habet, dicti sunt. Hos omnes Slauicae nationis ac linguae fuisse, et partim domesticis Satraparum et Ducum desectionibus et pactionibus, partim armis in finitimorum Saxonum ac Germanorum ditionem nomenque postea transisse memoriae proditum est.

De Slauorum autem origine variant Historici. Alii enim eam a Iapeto Noe filio repetunt per AEneam, Alanum, quem primum ex Asia in Europam commigrasse ferunt, et ex eius filio inter quatuor natu maximo Vandalo Vistulae flumimi et Polonis nomen inditum esse, indeque Vandalos dictos: multos etiam liberos genuisse, qui quarta parte Europae occupata, Polonorum, Rus sorum, Cassubiorum, Bohemorum, Morauorum, Slauorum, Dalmatarum, Pannonum, Bosnensium, Croatarum, Bulgarorumque regna condidisse perhibentur. Alii vero ab eodem Iapeto per Helisam filium harum gentium genus deriuant, illa ratione moti, quod Slauos, Dalmatas, et Illyrios esse opinantur, qui retineant etiamnum fere ea loca, in quibus hae gentes ab initio post extructionem turris Babylonicae in orbem vniuersum coloniis deductis, in Graecia consedisse a Iosepho et Beroso memorantur. Alii forte probabilius, cum animaduerterent, nationem Slauorum Vindos seu Vendos a Germanis appellari, et antiquitus haec loca, quae nunc Poloni, Silesii, Brandenburgici, Cassubii, et Pomerani tenent, ad Chersonesum vsque Cymbricam tenuisse ex veteribus Historicis ac Geographis recognoscerent, eosdem Slauos ac Vandalos esse


page 002, image: s002

existimarunt. Sed horum nil veritati consentancum esse videtur. Nam primam illam genealogiam fabulosam esse nemo non videt. Reliquae duae opiniones co refelluntur, quod non sit necesse, Slauos eosdem esse, siue cum Dalmatis et Illyriis, siue cum Vandalis, quod eorum loca incoluerunt, atque etiamnum incolunt. Nam non semper eaedem gentes eadem sedes tenuere: verum aliae subinde ab aliis pelluntur suis sedibus, aut etiam delentur: nonnunquam etiam vltro in alias regiones commigrant, aliqua vel commoditate inuitatae, vel necessitate adactae. Vera autem Slauorum origo putatur esse e Russia, quae complexa est, quicquid terrarum est inter sinumVenedicum, Liuoniam, Sueciam, Oceanum glacialem, Rha siue Volgam, Maeotim, mare Ponticum, Sarmaticos montes, Poloniam, Lithuaniam, et Samogitiam. Cuius populi Ottone Imperante Moesiam finitimam infestare coeperant, ita vt verisimile sit, ab iisdem posterius debilitatis partim Gothorum, Hunnorum, Vandalorum, Longobardorum, partim Parthorum, Persarum, et Saracenorum incursionibus atque bellis Romani Imperii viribus, non solum eam ipsam Moesiam, sed et Daciam, Pannoniam, Dardaniam, Liburniam, Illyricum, Dalmatiam, et Istriam subactas et habitatas: Thraciam, Macedoniam, et Graeciam diuexatas, et ad extremum Graecam linguam penitus corruptam esse, rebusque tam feliciter gestis eas Slauorum siue Slauinorum nomen a gloria sibi sumpsisse. Eadem autem facilitate alia ipsorum quasi examina ad occidentem solem progredi, et omnem eam Germaniae partem, quae a Vistula ad Salam et Albim seu Visurgim vsque inter Carpathum montem, Danubium, et Oceanum Germanicum protenditur, occupare, et in ditionem suam redigere potuisse, cum ea populis exhausta et vacua esset, Gothorum, Vandalorum, Alanorum, Burgundionum, et Longobardorum continentibus bellis, et in alias sedes migrationibus: easque gentes mox imperiis distinctas, diuersis etiam nominibus appellatas esse, ita vt partim a Ducibus, partim a situ locorum, partim a prioribus incolis, denique a studiis, habitu, vel euentu aliquo noua nomina sumerent. Solos autem eos, qui in natali suo remanserunt, antiquum Roxanorum siue Russorum nomen retinuisse.

Quando vero Russi Sarmatiam habitare coeperint, et vnde venerint, nomenque acceperint, nil certi scitur. Nam quod quibusdam ex Ezechiele deduci posse videtur, vbi mentio fit Ros Principis, Mosoch atque; Tubal, quia ambigitur, propriumne gentis sit Ros, an caput ibi significet, infirmum id est. Verisimilius Sigismundus Herberstenius vir iliustris in sua Moscouia Russos dici vult a Russia oppido vetusto ditionis Nouogrodensis: non enim inusitatum est, ab ignobilibus etiam oppidis populos denominari, qui cum obscuri fuissent initio, postea virtute et armis nomen suum vna cum imperio propagarunr. Cui opinioni adstipulari videtur id, quod in annalibus Russorum legitur, dominatum Russorum apud Nouogrodiam magnam Bialoiezorum siue album lacum, et Isborscum initium sumpsisse a Rurico, Sineo, ac Trubore Varaiis fratribus. Quod si cui displicet, vel altiorem etiam gentis originem requirit, nihil prohibet credere, Polonos ac caeteros omnes Slanos Sarmatas esse: praesertim cum constet iam, Bulgaros, Serbos, et Roxanos Sarmatiae gentes esse, indeque egressos populos quodam tempore, nouas sedes occupasse in Germania et Romano Imperio, et Slauos siue Slauinos sese dixisse. Demonstrari autem non possit, vnde et quo tempore populi illi in Sarmatiam aduenerint,


page 003, image: s003

et priscos illos Sarmatas (si qui modo alii fuerint) inde pepulerint, vel deleuerint: sicut de Gothis atque Tartaris potest, quorum illi quidem tenuerunt aliquando, hi vero etiam nunc tenent partem aliquantam Sarmatiae. Atque huius opinionis est Martinus Cromerus, Historicus Polonorum grauissimus, quae tantisper retinenda est, donec ab aliis solidioris aliquid afferatur.

Caeterum vnde et quando Poloni in has oras venerint, non minus, quam eorum origo, incertum est. Qui enim Slauos Vandalos et Germanos esse volunt, non habent necesse affirmare, Polonos cum suo Duce aliunde in has oras, quas nunc incolunt, post vetustam illam Tuisconis migrationem venisse. Itaque asserunt, Slauos regionem suam ab omni memoria ad campos Sarmaticos tenuisse, et cum angustae eis essent sedes in Polonia, Morauia, Bohemia, et Russia, nouas in Pannonia a Constantino Magno Imperatore eos impetrasse, indeque imperante Mauritio in Dalmatiam et Illyricum prosectos esse. Verum hanc opinionem refellere non est operae precium, cum ante dictum sit, Polonos et Slauos Vandalis successisse in his locis, vbi nunc est Polonia. Alii aliunde omnino Polonos et Bohemos, et quidem e Croatia, profectos esse sentiunt. Lechum enim et Czechum fratres Principes viros apud Crapinam et Psaros degentes pertaesosque dissidiorum ac bellorum ciuilium, coadunata suorum hominum et aliorum voluntariorum manu, ad quaerendas nouas sedes e patria versus occidentem solem per syluas montesque iter habuisse: donec ad Albim fluuium et Bohemiam venerint. Ibi Czechum soli bonitate delectatum cum parte multitudinis in incultis locis consedisse: Lechum vero cum caeteris ad Aquilonem ire perrexisse, eumque tractum, qui Silesiam et maiorem Poloniam complectitur, habitatoribus vacuum occupasse. In hac sententia fuit AEneas Syluius, et fere Bohemi, Polonique Chronographi. Adiecit praeter caeteros Syluius, Czechum caedis perpetratae iudicium fugisse, eique fratrem Lechum fugae comitem adhaesisse. Quod tamen minus vero consonum apparet: nulla enim causa erat, quare Lechus frater insons Czechum homicidii reum, ideoque poenam fugientem sequeretur, cum ex fratris fuga totius gentis principatum sperare potuerit. Quin, quod ineptum est, tantam multitudinem, quae amplissimis duabus prouinciis occupandis sufficeret, Principes suos poenam homicidii fugientes fuisse secutam, quae nullo negotio eos supplicii reatu potuerit absoluere.

Porro quo tempore id factum sit, non satis conuenit inter omnes. Poloni non multo post diluuium opinantur, quippe qui fratres illos partim filios, partim nepotes, partim pronepotes, aut non remotam certe posteritarem Iauani et Noe fuisse memorent. AEneas Syluius nullum tempus huic migrationi adscribit. Venceslaus Hagecus imperante Constantino tertio post Christum natum anno sexcentesimo quadragesimo quin to fundamenta regni Bohemici a Czecho iacta esse scriptum reliquit. Sed Lechum et Czechum nepotes Iauani, aut certe e propinqua eius posteritate progenitos fuisse, ac non multo post diluuium e Croatia siue Pannonia in Bohemiam et Poloniam commigrasse, eo falsum esse demonstratur, quod de prosapia eorum a veteribus Graecis et Latinis, ac ne quidem ab ipsis Slauis quicquam memoriae proditum edt. Neque etiam quisquam historicorum Graecorum et Latinorum res gestas Polonorum aut Bohemorum, siue Slauorum aut Vandalorum contra Alexandrum Magnum, et priscos illos Gallos res gestas attigit, quamuis pleraque omnia accurate descripta sint. Deinde ante lustiniani tempora Slauica gens Croatiam, aut Dalmatiam, aut Slauoniam, imo ne Pannoniam vel Germaniae partem, qua nunc Polonia


page 004, image: s004

fere, Silesia, Morauia, Bohemia, Lusatia, et Pomerania continetur, tenuit. Nam quod dici posset, habitasse iam inde a diluuio in his locis eas gentes post Lechum et Czechum conditores, sed aliis nominibus appellatas fuisse, eadem facilitate, qua dicitur, negari potest. Cur enim tam sero priscorum conditorum nomina, quorum memoriam interim longo isto temporis effluxu obliterandam fuisse probabile est, accepêre. Non magis vero etiam consentaneum est, eas gentes antiquitus quidem eas sedes tenuisse, verum longe post Lechum et Czechum eadem lingua vtentes, aliunde cum aduenissent, principatum adeptos, nouum nomen tum imposuisse. Non enim credibile est, externos Duces exules praesertim ab his gentibus in eo honore habitos fuisse, vt abiectis prioribus nominibus ab iis se denominari paterentur. Verum siue Czechus et Lechus ob caedem commissam siue intestina dissidia e patria migrauerint, siue vt commodiores atque patentiores sedes quaererent, certe nulla videtur fuisse ratio tam longinquae et incertae peregrinationis per auios montes ac syluas, ab extrema vsque Croatia suscipiendae. Nam videntur potius petituri fuisse Macedoniam, aut Epirum et Acarnaniam, aut Italiam, finitimas ac non incognitas sibi tum coeli clementia et vbertate soli, et omni cultu agrorum vrbiumque praestantes regiones, cum vsitatius sit, gentes a Septentrione ad Meridiem velut e frigidis atque incultis ad temperatiora ac cultiora loca migrare, quod exemplis migrationum gentium abunde probatur: quin substituros potius in Pannonia vel Morauia, quae et ipsae cultae ac fertiles terrae sunt, per quas iter ipsis necessario fuit faciendum, verisimile est. Caeterum grauibus autoribus demonitrare licet, ante sexcentesimum Christi annum, atque adeo ante Mauritium Imperatorem Slauos haec loca tenuisse, quae nunc Poloni. Iornandes certe, qui ante Mauritii tempora sui temporis historiam contexuit, Slauorum et Slauinorum mentionem faciens, ad sinistrum latus montium Sarmaticorum, et ad Vistulam fluuium, qui nunc Poloniam interluit, habitasse eos autor est. Per quae tempora Dalmatiam, Illyricum, et Istriam, infestatas quidem, sed nondum habitatas fuisse a Slauis, idem testatur.

Probabilius igitur est, circa Attilae tempora, videlicet anno Christi quadringentesimo trigesimo eos populos, qui nunc Poloni et Bohemi dicuntur, progressos e Russia et Sarmatia, itidem atque alios Slauos vacuas, aut certe infrequentes Vandalorum sedes occupasse, indeque porro in interiorem Germaniam et Bohemiam arma protulisse. Nam facilius citiusque hac secundum dextrum latus Carpathi montis ad interiorem Germaniam aliquo modo vacuam tum penetrare potuerunt, e Russia profecti, quam in Slauoniam aut Dalmatiam longius a se distantes, et Romanorum Imperatorum armis defensatas. In quas prouincias, vt et in Dalmatiam, Mace doniam, Thraciam, et Illyricum longe post Iustiniani tempora se infuderunt, vt ex Krantzio et Blondo constat.

Polonorum autem nomen vernaculum an fuerit commune Slauorum, an peculiare vnius cuiusdam populi, et quam vetustum, non satis constat. Ante septingentos quidem annos nusquam in annalibus vllis externis inuenitur. Nec vnum eius ety mon memoratur. Vel enim a pole, quod et planitiem, et venationem Slauis significat, Polacos siue Polanos mutataque vna litera Polonos appellari volunt, propterea quod et planam fere, apertamque regionem tenent, et apprime venandi studio tenentur: vel a conditore ac primo Duce gentis Lechosiue Lacho Polacos quasi Polachos, hoc est, posteritatem Lechi dici autumant.



page 005, image: s005

Eius autem non iidem semper fines fuere. Nam Russiae permagnam partem cum Podolia subactam, et Prussiae nonnullam, et Polessensem tractum barbaris Iazigibus ademptum quodam tempore, Poloni suo adiecerunt imperio. Missis autem veteribus Poloniae limitibus, qui non semper iidem fuêre, siquidem nonnullae prouinciae olim iuris Polonorum post detractae sunt, vt iam sunt circumscripti, breuiter delineandi fuerint. Igitur nunc Polonia, quae quidem vno regno et iure hodie continetur, secundum longitudinem terrae habitabilis e sententia Geographorum, a tricesimo octauo gradu, ad quinquagesimum secundum, vel tertium (incerti sunt enim in illa solitudine Scythica fines eius) ab occasu aestuo versus ortum hybernum obliqua protenditur, amplius quam per ducenta milliaria Polonica, quorum vnumquodque quatuor Italica continet: tametsi Russica et Podolica sunt aliquanto longiora. Latitudo autem Poloniae siue poli arctici eleuatio quam proxime est, vt loquuntur Astronomi, a quidragesimo nono vsque ad quinquagesimum quintum gradum. Pocucensis tamen Russiae tractus a quadragesimo octauo incipit: quamuis non totus ille tractus, qui vtraque commemorata poli eleuatione continetur, ad Poloniam, vt hodie est, pertineat. Nam orientalis et occidentalis non excedit spatium plus minus triginta milliarium. In medio autem versus meridiem et septentrionem ad mare Balthicum, vbi latissima est centum milliarium eius intercapedo, inde patet, figuram eius intensi arcus speciem prae se ferre: cuius neruus paululum reductus, ad meridiem et occasum hybernum quadamtenus spectat, exterior vero curuatura in septentrionem, et ortum aestiuum obuersa iit. Quod si Podlassia, et ei confinis Russia, Volynia, Podolia, et Liuonia, Prussiaque ducalis, et Lithuania cum sua Samogitia, et Russia Alba, (quae recens regno Poloniae accessêre) annumeretur, multo longius et latius versus orientem solem et septentrionem ea patebit. Sicque longitudo regni Poloniae a finibus Marchiae Brandenburgensis ad Nieprum ducta recta linea, non minus ducenta quadraginta milliaria complectitur. Latitudo vero ab ora Pocucensi ad Pernauam Liuoniae ducenta plus minus. Cingitur itaque Polonia ab occidente sole Marchia Brandenburgensi et Pometania vlteriore: a septentrione mari Venedico et Sarmatico, cuius aduersa littora tenent Sueci: inde Prussia ducali, eique continente Lithuania in ortum aestiuum fere vergenre. Hinc porro campestribus Scytharum siue Tartarorum solitudinibus prersus orientalibus, et indem in septentrionem inclinante Bialogrodensi Turcarum ora. Postea vero plane Australi Valachia siue Moldauia: deinceps Vngaria, et in Africum et occasum hybernum obuersa Silesia Bohemicae ditionis ad Marchiam pertinente.

Partes insigniores Poloniae sunt, maior et minor Polonia, Lithuania, Russia, Prussia, Podolia, Masouia, et Cuiauia: quae et ipsae deinde satrapiis siue Palatinatibus, ac territoriis fere distinctae sunt. Maior Polonia duas satrapias, nimirum Posnaniensem et Calissiensem complexa occidentalis est, Silesiam, Marchiam, Pomeraniamque, vlteriorem meridionali, occiduo, et arctoo latere attingens. Magis autem ad occidentem vergit Posnaniensis satrapia, Calissiensis contra ad ortum et septentrionem: qua parte sunt Paluci, Craina, et Cassubia. Minor Polonia orientalis est, Cracouiensi, Sendomiriensi, et Lublinensi satrapiis definita, versus Aquilonem et ortum aestiuum sitis. Quae a septentrione Massouiae et Podlassiae tractui, qui dudum Lithuanicae ditionis erat, ab ortu Russiae, a meridie Vngariae ac Silesiae finitima est. Sunt autem satrapiae


page 006, image: s006

Cracouiensis partes, tractus Siricius et submontanus, vterque Scepusio et Vngariae finitimus. Ac Sciricius quidem ad Occidentem vergens Cracouiae vicinior est: Submontanus vero Russiae et Sendomiriensi satrapiae iungitur. Lublinensis item satrapiae pars est Polesse reliquum, quod a Lithuanis detractum non fuit. Silesiae pars ea, quae adhuc est ditionis Polonicae, sic imphcata est Cracouiensi satrapiae, vt ab ea magna ex parte ambiatur. satrapiam ea nullam habet: sed in Cracouiensi fere censetur. Habet autem tria territoria: Osuiecimense, Zatoriense, et Seueriense, quorum duo priora superiori tempore suos habuerunt duces: nunc praefecturae regiae sunt. Seueriense est in ditione Episcopi Cracouiensis. Ab ortu vero hyberno Scepusiensem tractum vix et modice ea attingit. Inter minorem vero et maiorem Poloniam primarias totius Poloniae partes intermediae sunt satrapiae, Siradiensis, Lenciciensis, et Rauensis, nullum commune nomen habentes. Quarum prima ad Meridiem et Silesiam, Lenciciensis et Rauensis ad Septentrionem vergunt, Masouiamque attingunt. Harum autem occidentalior est Lenciciensis. Nonnunquam eae tres vna cum Cuiauia, imo et Masouia maiori Poloniae, sicut Russia et Podolia minori, accensentur. Cuiauia vero ab ortu Masouiae et Rauensi satrapiae, a Meridie Lenciciensi et Calissiensi iungitur. Continet autem inter se duas satrapias, Brestensem, quae magis ad ortum ac meridiem vergit, atque Inouladislauiensem, quae magis est occidua et septentrionalis. Cuius non exigua pars est Dobrinum vltra Vistulam, ab oppido sic dictum, latere orientali confine Masouiae, septentrionali vero Prussiae. Masouia quoque eodem latere Prussiam, orientali Lithuaniam et Polessensem tractum, et versus ortum hybernum Poloniam minorem, eiusque satrapiam Sendomiriensem, meridionali vero Rauensem attingit: duabus satrapiis distincta, Plocensi nimirum, quae occidentalis est, et ea, quae peculiariter Masouiae nomen retinet, propterea quod diutius ducum suorum de Polonorum Principum stirpe oriundorum dominatu segregata, postrema omnium nostra memoria destituta Ducibus, ex pactis et iure feudi Poloniae postliminio sit restituta, quae quidem orientalis est. Rauensis quoque satrapia quondam pars Masouiae fuit, suosque Duces habuit, sicut et Plocensis, et pleraeque omnes. Prussia regia praeter meridionale latus, ab occasu vlteriorem Pomeraniam confinem habet: a septentrione sinu Balthico seu Venedico: ab ortu Prussia ducali cingitur. Tribus autem satrapiis distincta est, Culmensi, Mariaeburgensi, et Pomeranica. Quarum haec occidentalis est: reliquae duae, Vistula fluuio ab illa diremptae, orientales. Ex his autem Culmensis ad meridiem spectat, Mariaeburgensis vero ad septentrionem. Varmia et ipsa pars est Prussiae regiae, ad Aquilonem vergens, ducali fere vndique cincta, et ab ea quodam tempore maiorem in modum accisa: Mariaeburgensem quoque satrapiam contingit: nec in vlla satrapia censetur, subiecta Episcopo suo et eius collegio, Regis Poloniae maiestatem agnoscentibus. Michalouiense autem territorium est in satrapia Culmensi, Masouiae ac Dobrino finitimum: olim pars Masouiae. Ducalis vero Prussiae, praeter regiam Prussiam, limes est a septentrione mare Sarmaticum cum lacu Curoniensi, et ora Liuoniae: ab ortu Samogitia, caeteraque Lithuania: a meridie vero Masouia, Satrapiam ea nullam habet, praefecturas plurimas. Russia, quam rubram nonnulli vocant, latere occidentali minori Poloniae iungitur: a septentrione Russiam albam et Volyniam habet: ab austro Vngariam, et nonnullam Moldauiae partem attingit eo tractu terrae, qui Pocuce appellatur. Nam caetera Moldauia siue


page 007, image: s007

Valachia, qua Podoliae quoque iungitur, magis est orientalis Russiae. Continet Russia duas satrapias, nempe Belzensem, quae ad Volyniam et Lithuaniam vergit, et eam, quae peculiariter Russica et Leopoliensis dicitur, australem magis et orientalem: nisi quod Chelmensis tractus eius non exiguus ad septentrionem, etiam vltra Belsensem prominet, et Podlassiae finitimus est. Reliquum autem orientale latus eiusdem Russiae, ac totius regni Poloniae claudit Podolia, ab aquilone et euro albae Russiae, a caetero ortu vastis campis Tartaricis ac Turcicis, a meridie vero Moldauiae continens: totaque vna satrapia censetur, quam Podolicam vocant. Hi nunc sunt Poloniae fines, hae partes.

Est autem regio tota fere plana et aprica, maxime qua ad occidentem solem ac septentrionem vergit, et quae penitus orientalis est, Podolia, ac vel nomine ipso decliuitatem prae se fert vicinorum Moldauiae, Russiae, et Vngariae montanorum intuitu. Minor Polonia itidem atque Russia, quo propius accedit ad fines Vngariae, hoc magis montana est et syluestris. Quo longius autem inde recedit, eo lenius decliuis est, magisque culta et meliore gleba. Tametsi in meditullio quoque Sendomiriensis satrapia aliqua ex parte leniter cliuosa est. Prussia pleraque omnis excepta Mariaeburgensi satrapia, qua ad Habum et mare vergit, collib. molliter, et ad fertilitatem amoenitatemque commode distincta est: itemque pars nonnulla Cuiauiae.

Montes Sarmatici, qui Poloniam et Russiam ab Vngaria dirimunt, ardui et syluestres, non ignoti êt [Abbr.: etiam] sunt veterib. Geographis et Historicis: et in his celebris est inprimis Carpathus. In meditullio vero minoris Poloniae Lysecius est siue caluus, in quo monasterium est S. Crucis, et Vauelus arce Cracouiensi, quam suo ipsius nomine nobilior, et is, in quo situm est, Czenstochouiense monasterium, quem clarum latine Monachi incolae appellauere. Syluestris sane fuit superiorib. temporibus pleraque omnis Polonia: sed nunc vbique diligenter excolitur, frugum leguminumque ferax, et pratis abundans. Nec tamen deest êt [Abbr.: etiam] nunc syluarum copia: non enim eae penitus exciduntur et extirpantur, partim propter pascua et mellificia, partim propter aedificiorum materiam, et ligna mitigando frigori necessaria. Tanta enim est vis frigoris interdum, vt radicitus arescant arbores, et aqua ex editiori loco effusa, priusquam terram contigerit, in glaciem concrescat. Lacus quidem, et paludes, et flumina duobus tribusue mensibus hybernis, nonnunquam autem vel in quintum ac sextum vsque glacie concreta, non modo peditibus, verum etiam equitibus, et curribus, ac plaustris quamuis oneratis, multis simul longo spacio peruia et secura praebent itinera. In tanta autem coeli intemperie pomaria tamen sunt non infrequentia et fructuosa, ad Vistulam praesertim, et in suburbanis Cracouiensibus, Sendomiriensibus, Varsauiensibus, Toruniensibus, Gedanensibus, Elbingensibus, item Vieliscensibus et Bochnensibus, licet remotiorib. a Vistula, totoque tractu submontano ac Sciriciensi, quib. pyrorum, pomorum, prunorum, persicorum, cerasorum, ac nucum bonitas varietasque certat cum Vngaricis et Italicis. Sunt et vites, quarum vuae in minori Polonia esui quidem non insuaues sunt, praesertim, si aestas et autumnus temperiem suam seruent: sed vinum inde expressum acerbius, vbi defecatum est. Nec metalla fossiliaque desunt in montanis: plumbi quidem intermixto argento apud Ilcussum, Sclaucouiam, Chranouiam, et Nouagoram oppida satrapiae Cracouiensis, et in finib. Silesiae: argenti vini apud Tustanum in Russia: aeris et lazurii, et plumbi item apud Chencinos: ferri in plurimis locis syluestribus: nitri apud Visliciam, et alibi: salis apud Bochnam et Vieliscam in satrapia Cracouiensi, et apud Haliciam, Colomeiam, Solum et aliis complurib in locis Russiae. Ac in Russia quidem id ex aqua e profundis puteis hausta decoquitur, et partim in modum farinae vel niuis minutum relinquitur,


page 008, image: s008

partim in frustula conformatur: in tractu vero Cracouiensi, partim lapidea duritie solidum instar ingentium saxorum et rupium in subterraneis specubus alte lateque excauatis, et villas, templa, oppidaque superaedificata sustinentibus, ferro excinditur, comminutumque deinde et mola tritum, ad vsus hominum accommodatur, partim et ipsum ex aqua iniectis lapidei salis frustulis et quisquiliis, quae secantibus id abraduntur, decoquitur. In maiore quoque Polonia apud Pinscum salinae sunt, verum tenuiotes. Sunt etiam in confinio Osuiecimensis territorii et Scepusii aquae salsae, vnde sal coctus Regi exhibetur, salinae tamen nullae sunt. Porro in desertis Podoliae et Borystheni vicinis loris lacus est, cuius aqua sereno et ardente sole in solidum salem concrescit, ita vt homines cum iumentis et curribus in eo, tanquam in glacie versentur, sectumque in frusta arbitratu suo auehant: quamprimum autem pluit, soluitur illa glacies non sine periculo insistentium. Apud Bieczum vero in submontana regione vitreolum effodi, ac in viridem lapide amque duritiem deco qui nuper coepit. Marmor quoque et Alabaster quibusdam in locis effodiuntur. Est in maiore Polonia prope Sremum oppidum collis, vbi ollae, amphorae, cacabi, et aliarum figurarum vasa fictilia sponte nascuntur, et sub terra effo diuntur mollia, in aerem autem prolata durescunt. Porro in mari Sarmatico Prussiam alluente colligitur succinum, quod fluctibus appulsum ad littora homines nudi obuiam euntes paruis retibus excipiunt, et extrahunt, molle primum, sed mox in aere durescit, tornoque ac scalpro varie conformatur. In lacubus quoque nonnullis a mari remotioribus id rerperitur: vt in Pissia Episcopae Varmiensis, modicum tamen.

Aquis irrigua est pleraque omnis Polonia, sed fluuios nauigabiles non multos habet: Praecipui sunt Vistula, Donaiecius, Sanus, Veprus, Varta, Notesius, Nester, Prutus, Bugus, Bohus, Pripetius, Narua, Dreuantia. Vistula in Teschinensi tractu e Sarmaticis montibus exoritur, et per minorem Poloniam decurrit, Masouiam interluit, Dobrinum a reliqua Ciciauia dirimit, ac Prussiam mediam diuidit. Supra Mariaeburgum autem in duos alueos sectus, insulam insignem et fertilem, quae Zulaua maior dicitur, efficit, nomineque amisso, sinister quidem alueus Leniuca, dexter vero Nogatus vocatur: quorum hic in Habum lacum tribus ostiis, ille vero duobus, partim in eundem Habum, partim in mare Balthicum se exonerat. Nieper, Borysthenes antiquis scriptoribus, in Moscouia ortus Albam Russiam, eique confinem Podoliam alluit, et in pontum Euxinum apud Ociacouiam munitionem Tartaricam exoneratur. Donaiecii fontes in iisdem Sarmaticis montibus sunt, non longe a Vistulae hic per Scepusium et submontanum tractum decurrit, et Popruto auctus non longe ab Opatouecio vico Vistulae miscetur. Sanus e Biesciade monte oritur, ac versus septentrionem et occasum aestiuum profluens, exceptis Liesco, Sobeno, Sanoco, Biozouia, Praemislia, Radimno, Iaroslauia, Lezeisco, aliisque torrentibus quam pluribus apud Sendomiriam in Vistulam se exonerat. Varta apud Cromolouiam originem habet, et per Siradiensem tractum ac maiorem Poloniam versus occasum aestiuum labitur multa oppida praeterfluens, aliquot fluuios minores excipiens, apud Costrinum in Oderam influit. Notessius e Goplo lacu apud Crusuiciam scaturiens, per maiorem Poloniam versus occasum currit, Pacossum et alia quaedam oppida atque arces alluit. Nester in Russia e Sarmaticis montibus oritur, et Bistricia, Lipa, Sereto Russico, Sbrucio, Smotricio, et aliis quibusdam fluuiis auctus, multa oppida praeterlapsus infra Pocuce


page 009, image: s009

a Valachia diuidit, et super Bialogrodum vrbem Turcicam in Pontum Euxinum influit. Bugus in Russia non longe ab Olesco oritur, receptis Rata et Muchauecio fluuiis, Naruae e Lithuania profluenti miscetur, qui apud oppidum Nouiduorum in Vistulam infunditur. Naruae hoc est peculiare, quod venenata animalia auersetur, adeo, vt serpentes, qui nauibus Bugo delatis adhaeserint, edito sibilo refugiant, quamprimum flumen illud attigerint. Priperius in Chelmensi tractu de palude quadam principium fluxus habens, postquam Styrum, Turum, Slucium, Suislocium fluuios admisit, in Nieprum siue Borysthenem supra Kiouiam se praecipitat. Bohus in finibus Podoliae e palude oritur, et per Russiam albam ortum versus longo fluxu in Borysthenem non longe ab ostiis eius decurrit. Prutus in montibus Sarmaticis fluens per Valachiam siue Moldauiam in Damubium effunditur. Dreuancia non longe ab Alba et Passaria oriens supra Toruniam Vistulam subit.

Lacubus piscosis abundat inprimis Prussia, in his nominatissimus est Habus, quem etiam recens mare vulgo vocant: ad quindecim milliaria in longitudinem inter Gedanum et Regiomontum secundum mare patens, et ab eo angusta insula, quae Neringa appellatur, disiunctus: in latitudinem vero duo milliaria plus minus. Hoc aliquanto amplior lacus alter est eodem nomine, cognomento Curoniensis, in Prussia ducali, in quo sunt ostia Nemenis fluuii siue Memelae per Lithuaniam defluentis. Inter hos duos Habos et mare peninsula est, quae et ipsa Neringa sed Curoniensis appellatur, arces et oppida continens. Secundum hos est Drausenus lacus in Mariaeburgensi satrapia, vnde Elbinga flumen profluit: Partecinus, Lubnus, Reusina et Viecininus in Culmensi: in Pomeranica vero Stuorzonagaci (quod stratum vel factum aggerem significat) inter Choiniciam, Slochouiam, ac Tucholiam septem milliarium spacio longus, quinque latus: vnde Berda fluuius profluens, per Crempscum, Lubonum, et Charsicouum minores lacus in Vistulam influit infra Bydgostiam. Nec ignobiliores his sunt, Vsdice, Lubscus, et Ossiecinus in eodem tractu. Sunt et in Varniensi ditione non pauci, praecipue vero Dadaius, Zainus, Vadangus, Pissia, Blanke, Sinser, Lingenaus, Lemanglus, Elbingus, et alii complures. Sunt et in ducali Prussia multi et grandes. Habet et maior Polonia et Cuiauia nonnullos piscosque [transcriber, in the print: piscoscosque] : in quibus Goplus princeps, quinque milliaria patens in longum, semis in latum: post hunc sunt Blendnus, Pouizus, Slesinus, Sanus, et reliqui non pauci. In Cuiauia vero Tur, Lanscus, Bielscus, Lubotinus, Orlie, Berdouus, Borimouus, Creuianta: et in Dobrinensi tractu Gorznus, Mocouus, et Scamscus, minores aliquanto superioribus. Pro lacubus minor Polonia, Silesia, Russia, ac Podolia piscinas habent arte manuque factas permultas et grandes. Non carent tamen et lacubus, Lublinensis maxime et Chelmensis tractus, e quibus Biale, hoc est, Albus, per antiphrasin dictus, cum aqua eins sit nigerrima, qua Aprili et Maio mense lauantes redduntur fusci, pisces profert pinguissimos, qui brasini siue clescii vocantur. De Krinice Belzensis tractus lacu mirabile illud est, quod narratur, eum certis temporibus altero vel tertio quoque anno exhauriri, cum mugitu quodam fluctuans ad fundum vsque, in vicinorum montium cauernas aqua, quae aliquot diebus post refluit, se insinuante: atque ibi facilis tum est piscatio. Sunt autem eadem genera piscium in lacubus, et piscinis. Vtrobique enim sunt lupi siue lucii, prasmi, percae, rhombi siue carassu sumi, sendacii, certae, tineae, anguillae, ruboculi, carpiones.


page 010, image: s010

Ferunt etiam lacus nonulli eos, quos suluizas siue Marenas vocant. Fluuiatiles vero sunt cum iisdem fere omnes, tum delicati inprimis, truta, barbo siue mullus, fundulus, oculata siue lampreta, alosa siue borbocha, Polonis Mientus, cutius iecur potissimum est in deliciis, itemque alii complures, qui latinis nominibus carent. Cancris et anguillis abundat inprimis Nida fluuius Pinczouiam, Visliciam et nouam ciuitatem praeterfluens: Anguillis etiam et Stintis Habus, et alii nonnulli lacus Prussici. Marinis piscibus non admodum abundat ea regio: nobiles praecipue sunt haleces, quorum sale conditorum maximus est vulgo vsus in tota Polonia, Lithuania, Silesia, Boemia, Morauia, et Hungaria. Non desunt pomochlae, neque passeres, salmones siue esoces, et stutiones vtrobique praehenduntur: sed e mari sursum fluminum certis temporibus enatant, transilientes obstacula, in quibus etiam insidiosis capsis collocatis capiuntur. Tanto autem sunt suauiores, quanto longius a mari et Habo recesserint.

E ferarum animantium genere fert haec regio copiam leporum, dorcarum, sciurorum, cuniculorum quoque alicubi: ceruorum etiam et aprorum, vrsorum, et luporum. Inprimis vero Nepolomicensis et Radomiensis saltus nobiles sunt ceruorum venationibus. Horum autem et onagrorum ac bisontium Prussia ducalis, eique finitima Massouia ferax est, et inprimis Podolia: vbi agminatim in campis non modo hae ferae, sed etiam feri equi pascuntur. Ferunt etiam capreas montana loca Vngariae finitima. Caeterum vri, hoc est, boues syluestres in solis Masouiticis syluis apud Vyskitcos extant, et harum quidem ferarum carnes aptae sunt humano esui. Cultui vero pelles subministrant panthera, martes, vulpes, lupi, Rosomaci, lutrae, et castores, quorum caudae etiam inter delicatos cibo, et pro piscibus habentur, reliqua carne inutili propemodum. Vrsorum quoque volae cum digitis comeduntur: pelles etiam stragulae vestis vsum praebent. Cuniculi, lepores, et sciuri cultui iuxta et esui apti sunt. Sunt etiam in Podolia animalia sciurorum vel cuniculorum magnitudine in cauernis degentia, varias et maculosas pelles habentia, quae ipsa ad vestitum et pallia foeminarum expetuntur, Crzecicos vulgo vocant. Omni autem genere ferarum magis abundat Lithuania propter vastitatem syluestrem. De iumentorum genere, bobus et equis abundat Polonia: camelis, alinis, et mulis caret: aliunde ii nonnunquam adducuntur, sed non diu durant. Ouium item et caprarum ferax est Auium quoque magnam habet copiam. Praeter altiles autem, nempe gallos gallinaceos, domesticos iuxta ac Indicos, (qui nuper adeo inuecti sunt) anseres, anates, et columbas: in deliciis hae sunt, Pygargus siue bistarda, pauo, grus, cygnus, perdix, bonosa, coturnix, sturus siue starnus. Et missis rapacibus aquilis, falconibus, accipitribus, miluiis, vulturibus, nisis, ardeis, et multis aliis, minorum quoque auicularum aptarum esui ingens est copia. In his nobilis inprimis ea, quae in solis fert Louiciensibus campis cum niue existit ac disparet, auicula passere non multo maior, quae a niue Sniegulae dicitur. Turdus rarior est, itemque Pardua auis syluestris, gallina non multo minor in campis Russicis ac Podolicis, in quibus etiam reperiuntur coturnices virentibus pedibus, quarum vsus spasmum inducit.

Genti Polonae sicut origo, ita et lingua communis est cum Bohemis, Russis, Moscis, Morauis, Silesiis, Cassubiis, Croatis, Bulgaris, Rasciis, Serbis, Illyriis, et vniuerso nomine Slauico: tametsi dialectis ea tam varia est, vt nonulli ex his populis aegre et vix se inuicem intelligant. Caeterum ab omnibus aliis


page 011, image: s011

linguis ea prorsus diuersa est: nisi quod multa instrumentorum, operum, et aliarum rerum ad opificia et communem vitam pertinentium vocabula a finitimis et priscis incolis Germanis mutuata est. Suntque hodie non modo mercatores et opifices Germani multi, sparsim in vrbibus habitantes, verum oppida pene tota et pagi pleni vtentium lingua Germanica in submontana regione, eique finitimis Russiae et Scepusio, itemque in extrema ora maioris Poloniae, deductis eo, sicut et in Silesiam, et in Prussiam quodam tempore Germanorum coloniis, ac multis de plebe compendii sui causa subinde immigrantibus. Quin et equestres quaedam familiae [transcriber, in the print: familae] antiquitus e Germania ducunt originem. Cui rei argumento sunt stemmata siue insignia, et eorum nomina. Sed iam ii, atque ettiam oppidani et pagani diuturnitate temporis ac domicilii, et connubiis magna exparte in Polonos transierunt. Libenter autem et Poloni propter multum vsum ac commercia cum Germanis discunt linguam Germanicam: libentius etiam Latinam propter sacrorum ritus et sacerdotia, scribendique vsum, qui vulgatissimus fuit antiquitus, hac lingua cum in priuatis scripturis et epistolis, tum in actis publicis, ac diplomatibus, mandatis, edictis, decretisque Principum, et omnium iudicum ac magistratuum. Polonica enim lingua neque tam copiosa est, quam aliae, neque scriptu lectuque facilis. Sed Pruteni cum maxima ex parte Germani, aut e Germanis oriundi sint, in conscribendis actis iudiciorum Germanica lingua magis vtuntur vulgo, mixtim Polonica et Germanica loquentes. In Russia meridionali praesertim iam fere vsitatior est Polonica dialectus, quam vernacula, ex quo gens ea Polonorum cessit imperio, Polonis propter vbertatem soli et militiam aduersus Tartaros libenter ibi figentibus domicilia. Sunt etiam in Russia Podoliaque Armeni, mercaturam exercentes: Iudaei vero longe frequentiores, etiam in caetera Polonia, praeter Prussiam, sparsim oppida ac vicos incolentes. Vtrique sua lingua vtuntur, sed et Polonica et Russica: Iudaei vero passim et Germanica.

Habitant autem Poloni pagis et vicis potissimum, atque etiam oppidis, quibus fere castella et arces adiunctae, sunt, dominorum ac praefectorum domicilia. Vrbes munitas non multas habet et cultas, princeps est Cracouia in minore Polonia, Regum et Regni domicilium, quae habet Academiam omnium disciplinarum ac doctrinae studiis et professione florentem. Secundum hanc sunt haud ignobilia oppida in eadem minore Polonia, Lublinum externarum gentium Christianarum iuxta ac barbarorum emporio nobile: deinde Sandomiria, Sandecia, Tarnouia, Bieczum, Vislicia, Ilcussum, et Osuiecimum in Silesia. In maiore Polonia Posnania est aemula Cracouiae, commerciis itidem, et emporio Germanorum exculta. Posthanc sunt Calissia, Gnesna vetustate et Archiepiscopi sede basilicaque nobilis, Vschoua siue Fraustadia, Costenum et Slupcia. In Russia Leopolis vrbs satis munita, duas arces adiunctas habens, emporio, ciuiumque elegantia ac humanitate florens, ac sede alterius Archiepiscopi non ignobilis. Praemislia quoque arce munita, et duob. Episcopis, Romano et Russico, cohonestata est. Chelma quoque itidem duos habet Episcopos, sed propter oppidi immuniti infrequentiam, Tartaricasque excursiones, Romani Episcopi cathedra Crasuostauiam translata est. In Podolia Camenecia est vrbs arte naturaque loci permunita, quae et ipsa suum habet Episcopum. In Masouia Varsauia, sedes olim et colonia Auarinorum populorum: deinde Ploscum basilica nobile et Episcopo, eiusque Episcopi oppidum Pultauia cum arce, et Lonza. In Cuiauia sunt Bresta et Vladislauia sedes et oppidum Episcopi cum arce. In Prussia Gedanum vrbs trib. oppidis coagmentata, portu, naualib. ac horreis nobilis: copia et varietate mercimoniorum


page 012, image: s012

partim maritimorum ex toto occidente et septentrione, partim terrestrium ex diuersis mundi partibu, et fluuiatilium maxime Vistulae praeterlabentis opportunitate abundans: munitione firma, ciuium, et conuenarum industria ac diligentia culta. Gedano proxima dignitate est Torunia olim emporio et rebus omnibus florentior: sed Gedani incrementa eam non paruis detrimentis affecere, et infrequentem reddidere. Quod ipsum itidem Culmae prius vsu venerat. Quae ciuitas ea dignatione fuit antiquitus, vt ab ea caetera omnis Prussia, atque etiam Masouia, pleraque ius peteret, quod inde etiamnum Culmense dicitur: Nunc paret Episcopo, qui inde nomen habet. Elbinga etiam Prussiae est vrbs gemina, permunita ac copiosa, nisi quod ei officit ab altera parte Gedanum, ab altera Regiomontum. Regiomontum ducalis Prussiae caput, tribus oppidis et arce magnifica, quam Pregola fluuius intersecat, et vno ferme milliario infra ea in Habum influit. Minoribus item oppidis frequens est admodum vtraque Prussia, et quidem nec incultis, nec immunitis. In regia primarium est Mariaeburgum, cum ipsum per se moenibus turribusque permunitum, tum arce amplissima et munitissima clarum, situm ad Nogatum brachium Vistulae. Mariaeburgo non multum cedit Heilsberga Episcopi Varmiensis domicilium. Brunsberga quoque oppidum geminum, permunitum, frequens et copiosum. Habet et alia plurima oppida moenibus cincta, et arces validas beneque aedificatas, quae hic singula enumerare non necesse est. In caetera quoque Polonia non infrequentia sunt oppida pleraque sine moenibus, nec nisi ligneis aedificiis praeter templa et castella siue arces adiunctas. Sunt item arces in editioribus locis ac rupibus extructae, nullis adiunctis oppidis. Sunt et monasteria ad munitionem pariter et commoditatem habitatorum exaedificata, et vicis pagisque non longe distantib. frequentata. Pagi plerique omnes, ad lacus, riuos, et flumina siti sunt, sparsim duplici vtplurimum ordine disiectis agrestium domiciliis. In his casae sunt ligneae vel luteae, humiles pleraeque omnes stramentis, nonnullae asserculis intectae, praeter praedia domosque dominorum, quae ampliores sunt et cultiores. In Prussia tamen agrestes minus inculte habitant: oppidani vero cultius et lateritiis fere domibus interiectu trabium firmatis, et ad omnem commoditatem instructis. Vrbes longe sunt cultiores, nisi quod habent domos angustiores: caeterae vero Poloniae vrbes primariae laxioribus domibus, nec minus cultis habitantur. In quib. cum Germani mercatores superiori aetate lateribus ac lapidibus elegantius aedificare coepissent, nunc Poloni quoque eodem studio tenentur. Hypocaustorum maximus vsus est in tota Polonia maiore anni parte, sicut et balneorum excalefactorum. Vestium genus neque vnum est, neque certum, aut suum cuique ordini, conditioni, aetati, et generi hominum: sed exoticis delectantur plurimi.

Victus gentis vulgo agrestis, praesertim succidia, lactariis, pisciculis, oleribusque potissimum constar. Vrbanis ac Nobilitati victus est lautior, mensae cum altilibus tum feris animalibus, auibusque et piscibus lautis instructae: in quibus permagnus est aromatum vsus. Nec desunt bellaria, aliaeque lautitiae, cum dominatae, tum exoticae. Triticei panis vinique vsus non ita pridem inoleuit apud lautiores. Nunc quidem vtroque multum vtitur etiam vulgus in conuiniis: nec obstat precium. Caeterum siliginei panis et cereuisiae promiscuus vsus est in tota Polonia. Fit autem cereuisia, in Prussia quidem ex hordeo, in caetera vero Polonia etiam e tritico minutatim molito, et aqua decocta cum lupulo. Admiscetur nonnunquam tritico siligo, vel spelta, vel auena. Mel quoque itidem cum lupulo aqua decoctum in frequenti vsu est, Russis praesertim et Podoliis, apud


page 013, image: s013

quos permagna est apum et mellis optimi ex dictamo et aliis bene olentibus herbis ac florib. collecti copia. Nec Lithuanis, Prutenis et Masouiis mel deest, qui et ipsi itidem id decoquunt, medonem vulgo vocantes. Color hominum fere candidus est, capillus flauus, vel magis albicans: statura mediocris, aut mediocrem paulo excedens, habitudo corporum succulenta, nisi quod foeminis, et maxime puellis nobilioribus, vrbanisque studium est, vt se iunceas reddant. Est in viris iuxta ac foeminis naturalis quaedam formae bonitas ingenuo rubore tincta.

Ingenia Polonorum sunt aperta et candida, et falli, quam fallere magis apta: non tam irritabilia quam placabilia, imo tractabilia, si placide tractentur. Exemplis autem inprimis ii commouentur, et sunt principibus ac magnatibus suis satis morigeri. Ad comitatem, ciuilitatem, benignitatem ac hospitalitatem prompti, ita vt ignotos et externos non modo libenter suscipiant hospitio, sed et inuitent, et omni officio prosequantur: et non modo ad conuictum ac familiaritatem quorumlibet faciles, sed etiam ad mores et imitationem eorum, cum quibus viuunt, externorum praesertim flexibiles. Iuuentutis laxior est educatio: sed ea naturae bonitate compensatur: ad scholas quidem mittere mares liberos, et Latinis literis teneram aetatem imbuere, omnibus pauperibus iuxta ac diuitibus, Nobilitati ac plebi studium est Puellae quoque nobiles et vrbanae vel domi vel in monasteriis vernacula, imo et latina lingua legere et scribere discunt: adultiores puellae quidem rei familiaris culinariae praesertim et pecuariae curandae, lanificioque seu linificio potius atque textrinae, et acu pingendi arti manus admouent: mares vel agriculturae, vel opificio cuipiam, vel mercaturae, vel magistratuum et procerum, sacerdotumque opulentiorum ministeriis sese addicunt. Multi domi cum parentibus vitam degunt, eosque in re familiari curanda subleuant, ac decedentibus iis, patresfamilias facti, rem suam agunt. Complures libenter peregrinantur, dispendiorum rei familiaris negligentes, egestatisque et omnium, quae peregrinantes consequuntur, incommodorum tolerantes. Externa enim magis quam domestica admirantur. Itaque linguas earum gentium, ad quas peruenerit, cupide et facile discunt: quinetiam in victu cultuque corporis et moribus noui aliquid peregre afferre student, indeque laudem elegantiae quaerunt. Sunt autem docilia hominum ingenia, et valent, quocunque intenduntur, sed alienis inuentis perdiscendis ea magis accommodant, quam vt noui aliquid ipsi excogitent, et excellere magnopere vlla re studeant. Non tam autem ad artes mechanicas tractandas Poloni apti esse videntur, quam ad studia doctrinae: nisi forte illas contempsere potius quam assequi ne quiuere. Externis quidem plerisque opificibus antiquitus vsi sunt, et vtuntur etiam nunc non paucis. Bonarum literarum ac doctrinae studia accuratius consectantur, inprimis ii, qui his praesidiis ex humilitate sordibusque domesticis emergere cupiunt, aut qui sua vel parentum voluntate ad sacerdotium animos adiiciunt. Rem porro familiarem diligentius curare non ita pridem, et eodem prope tempore, quo bellorum incommodis vacui, luxum splendoremque consectari coeperunt. Sed in ea minor est vulgo parta tuendi ac dispensandi, quam acquirendi diligentia. Ad conuiuia et festas epulas conueniunt plerique vicini et amici interse, ad vnum aliquem viri soli, vel pariter cum foeminis. Nec turpe habetur, puellas quoque interesse, et earum colloquia, conuiuia, choreasque a iuuenibus frequentari, parentibus earum cognatisque praesentibus: atque ita plurima contrahuntur matrimonia. Nec


page 014, image: s014

raro in eiusmodi conuiuiis simultates et inimicitiae abolentur, et vel dissolutae, vel nutantes amicitiae redintegrantur: quanquam intemperantioribus compotationibus interdum cruentae quoque pugnae inter conuiuas et amicos accenduntur, iurgiis plaerunque inter viliores seruos coortis. Potantibus enim dominis, nec illi a poculis arcentur: quin illiberalis conuiuator habetur, cui curae non est, vt seruitia conuiuarum bene pasta ac pota sint. Quo fertiliores enim hae sunt regiones, eo magis indulgent homines vulgo crapulae, prolixioribusque conuiuiis ac compotationibus, ita vt multi eum solum ducant fructum laborum ac diuitiarum suarum. Vigent autem passim inter mares compotationes ad aequales haustus non solum in conuiuiis, sed etiam in cauponis, ad quas vulgus compotandi cause conuenire solet: eoque prouecta est haec licentia, vt, quod profestis partum diebus est, festo die potando fere prodigatur. Atque inde fit, serpente potandi êt [Abbr.: etiam] profestis diebus et otii consuetudine et inertia, vt angustiore re familiari vtantur multi, praesertim cum nemini curae sit, quid priuatus quisque gerat negotii, vnde et quomodo se sustentet: et fructuosa etiam sit dominis et magistratibus illa potandi licentia. Etenim non exigua et tributorum et vectigalium publicorum ac priuatorum portio e cauponis corrogatur. Exolescit tamen sensim apud honoratiores illa ad aequales haustus potandi consuetudo, eotum studio, qui apud gentes politiores peregrinati sunt. In victu et potu, atque cultu corporis. vestiumque numero, varietate ac pretio maior luxus indies inualescit, inferioribus quibusque illustrium et nobiliorum exempla cupide amplectentibus, nullis autem legibus sumptuariis modum in victu cultuque corporis cuiquam ordini aut homini praescribentibus.

Distinguitur autem populus Polonus partim genere, partim ex religione et sumpto vitae instituto. Ac genere quidem in Nobilitatem ac plebem distribuitur: religione autem in sacrum et profanum, vel spiritualem et secularem statum et ordinem. Nobilitas Polona ad regimen ac defensionem caeterae multitudinis regionisque segregata est, atque inde, qui sunt huius ordinis, antiquitus milites, nunc equites ab equestri militia, cui sunt obnoxii, appellantur. Habet autem Nobilitas multas ac magnas praerogatiuas, quae partim Regum ac Principum munificentia firmatae sunt, partim moribus et institutis inualuere. Regi quidem ea soli fere subiecta est: iudicatur tamen ad praescriptum legum, et a magistratibus regni et regiis. E caeteris, priuatis praesertim, nemo Nobilitatem cum agris et pasis subiectam habet. Habet etiam Cracouiensis Episcopus in Seueriensi ditione: habet et Varmiensis, eiusque ipsius Ecclesiae collegium, et alii fortasse. Licet tamen hommi nobili scultetiam siue aduocatiam in bonis alienis, paganis et oppidanis voluntate domini obtinere. Licet etiam priuati conditione in vrbem vel oppidum cuiuslibet commigrare, saluis personae suae praerogatiuis, nisi is decus nobilitatis amittat. Nobilitas porro aestimatur genere et meritis, adiuncto vitae instituto. Habentur enim Nobiles, quorum maiores aut parentes virtutis ergo in eum ordinem allecti, militiaeque adscripti, ac gentilitio signo donati sunt, quiue ipsi haec meruere virtute sua. Sed praestabilius habetur, Nobilem natum esse, quam factum. Nasci autem Nobilem patre simul ac matre Nobilibus oportet legitimo coniunctis matrimonio: quanquam nec plebeia mater liberorum Nobilitatem minuit, dummodo pater sit Nobilis. Conferendi porro Nobilitatis potestatem solus Princeps habet: idque vel suo ipsius iudicio ac beneficio facit, vel interueniente testimonio, et quasi adoptione Princinpum


page 015, image: s015

alicuius familiae virorum, stemma et gentem suam cum eo, qui ita creatur Nobilis, communicantium. Eiusmodi tamen creatis Nobilibus obtinere et possidere bona terrestria statuto quodam nouo non licet: sed posteritas eorum pari cum aliis natis nobilibus iure esse incipit. Amittitur porro nobilitas decreto Principis ob admissum dedecus et atrox aliquod facinus. Contaminatur etiam et abdicatur quodammodo, si quis desertis militiae et agriculturae studiis, sordidum quaestum faciat arte mechanica, vel tenuiore ac minutioribus mensuris ac ponderibus vtente mercatura et cauponatione. Est autem pari dignatione Polonica omnis Nobilitas: nec est vllum in ea Principum, Marchionum, Baronum, Comitumque discrimen, exaequata quodam tempore omnium conditione. Ducum, qui peculiares haberent dominatus vel territoria, nunquam aliud genus fuit apud Polonos, quam id, quod a Boleslao Criuousto Principe propagatum fuit, cum is principatum inter liberos diuisisset. Vetum id iam defecit. Russi habuerunt antiquitus suos Duces, habent etiamnum Lithuani et Volynii. Neque enim subactis, velin deditionem acceptis ea praerogatiua adempta fuit.

Multae sunt autem Nobilitatis Polonae gentes, et quasi tribus, non locis et regionibus, verum signis quibusdam gentilitiis, eorumque appellationibus distinctae, quae singulae rursus multas stirpes ac familias cognominibus et agnationibus distinctas complectuntur. Signa vero gentilitia siue insignia partim a rebus, quarum sunt notae, partim ab euentu appellationem habent. Plurimorum ratio obscura est: nisi forte a primis conditoribus gentium ea sumpta sunt. Neque enim olim, vt nunc, ab arcibus, villis, et pagis, quibus dominabantur, denominabantur Nobiles, sed vndelibet sumpta aur indita nomina, ad longam posteritatem, amisso etiam vel commutato patrimonio, recte transmittebant. Qualia supersunt etiam nunc multa, cum alibi, tum in submontano et Sciricensi tractu, et in Russia. Nunc malunt plerique de arcium, oppidorum, et pagorum nominibus deflexa paululum per denominationem in ski vel ki voce appellari. Interdum autem sine hac deflexione vel adiectione arcis, vel oppidi, vel pagi nomen, vnde quisque ortus, vel cuius dominus est, cum praepositione, de, vel, a, vel in cognominis loco vsurpatur, a magnatibus praesertim, et Nobilioribus.

Habitat veto Nobilitas antiquitus sparsim in agris, in sua quisque villa, vel arce, rem familiarem operis ac laboribus adscriptitiorum suorum vel mercenariorum curans, et agricultura, gregum, armentorum, et apiariorum fructu, itemque venatione atque aucupio non modo sustentans sese cum domesticis suis familiis, sed êt [Abbr.: etiam] honestas diuitias comparans, vendendis iis, quae supersunt vsui domestico, quaeque desunt, inde vicissim comparandis. Matresfamilias autem et puellae Nobiles lanificium et linum, cannabimque et rem pecuariam tractantes, non dedecet vendere ea, quae ex huiusmodi re familiari et fructibus eius supersunt vsui domestico. Quin et culinae curam eae gerunt, exceptis illustribus, ac senatoriis, quae haec pleraque dedignantur, aut pedissequarum opera peragunt. Iter facientes, foeminae quidem vehiculis aut curribus vehuntur: mares vero vel iisdem, vel equis potius: pedestrem incedere per viam longiorem praesertim, minus honorificum vulgo habetur, nisi paupertas necessitatem; imponat. Prodeuntem in publicum nobilem virum iuxta ac foeminam asseclis maribus, foeminam vero etiam puellis pedissequis stipari honorificum habetur. Et in eum vsum alit quisque domi suae famulitium pro modo facultatum, idque simili


page 016, image: s016

figura et colore vestium, non sine sumptu et luxu vestiri vsitatum est. Aluntur et equi complures. Equitantem enim aut vehentem dominum famuli honoratiores non nisi per vrbem, vel ad suburbana pedestres assectantur. Ac Senatores quidem pedestres iuxta ac equestres, medii fere inter asseclas mares incedunt, honoratioribus antecedentibus, caetera vero turba cum pueris subsequente. In caetera nobilitate asseclae omnes sequuntur heros. Matronas autem et puellas nobiles mares quidem antecedunt, foeminae subsequuntur, praeter filias, et quae in filiarum loco habentur, ac sorores puellas, quae secundum anteambulones proxime matrem vel sororem praecedunt. Nec desunt nobiles iuuenes, qui vel studio ciuilitatis prudentiaeque vsu rerum comparandae incitati, vel tenuitate fortunarum adacti, vel praesidii contra vim potentiorum sibi suisque comparandi causa, non modo in magnatum et Episcoporum, sed etiam in parium ac inferiorum nonnunquam, eorum praesertim, qui magistratum gerunt, aut aliquo sunt numero in aula Regis, aut opibus, industria, eruditione, gratiaue populari valent, ministerium parua vel nulla mercede a parentibus et propinquis traduntur, vel ipsi sese addicunt: duratque ea ministeriorum praestatio, quoad vtrique hero siue patrono, et ministro siue clienti placet. Multi etiam deditioribus necessariorum et amicorum liberos pio quodam ac honesto iuuentutis educandae studio vltro sibi in familiaritatem ac ministerium adsciscunt. Ad eundem modum et foeminae foeminis famulantur. Nec ignominiosum est hoc genus ministerii, sed liberale et sociabile: nec rara est in eo vicissitudo, ita vt eum quis habeatin ministerio, cuius parentibus ipse seruiuerit, honestaque habetur haec iuuentutis nobilis educandae ratio, aequabilitatem quandam etiam in aequalibus fortunis continens. Ac multos ex humili loco ac tenui fortuna non modo ad mediocres, sed etiam ad summos nonnunquam honores, amplissimasque opes ipsorum virtus, dominorumque beneficentia prouehit, idque maxime conciliandis luculentis coniugiis, vel sacerdotiis. Honestatis magna semper a Nobilitate ratio habita est: fraudem facere, promissum fallere, peierare, mentiri, probrosum et infame semper habitum est, atque etiam nunc habetur. Quod si quid eiuscemodi in probri loco cuiquam obiiciatur, praesertim ab eiusdem ordinis viro, non tam legibus et magistratuum iudicio et authoricate, quam ferro manuque vindicatur. Dissimulare quidem probrosum habetur; loci tamen ratio ducitur. Plebeis minor est cura dignitatis ac pomposae ambitionis, exceptis vrbanis foeminis, quae et ipsae bene cultae, ac pedissequis comitatae incedere student. Vita autem laboriosior tam mulierum quam virorum, nullo fere sexus discrimine, nisi quod foeminae opificia non exercent, neque vecturam, neque negotiandi gratia peregrinantur: vicina tamen oppida intra fines Regni adeunt, domique negotiantur. In plebe autem numerantur, quicunque nobiles non sunt, siue sint agricolae, olitores, apiarii, et pecuarii, siue opifices et operarii, siue propolae, vectores, ac mercatores, et siue in agris, pagis ac vicis vitam degant, siue in oppidis ac vrbibus. Ac vrbes quidem et oppida a mercatoribus, opificibus, ac propolis habitantur: viciautem, et pagi, et suburbana praedia ab aratoribus, olitoribus, pecuariis, et apiariis. Caupones vero, molitores, operarii, vectores, iumentorumque locatores, vtrobique sunt. Sunt autem aliquanto meliore conditione vrbani et oppidani, quam agrestes. Ac censum quidem annuum vtrique dominis suis pensitant, verum agrestes et vicani plerique omnes, operas praeterea gratuitas ad colendos eorum agros, et alios vsus domesticos, non


page 017, image: s017

solum manuarias, verum etiam cum iumentis ipsi, per se, vel per mercenarios et operarios suos praestant. Nec alio cuiquam commigrare inconsulto dominno licet: ita vt videantur esse glebae adscriptitii, nec multum a seruis siue mancipiis differant, praesertim vt nunc sunt tempora. Cmetones vulgo vocantur. His autem deteriore conditione sunt hortulani, qui hortos colunt. Vtrique Chlophi appellantur. Habent sane in eos domini vitae necisque potestatem, praeter eos, qui ab ineunte aetate literarum studiis, sacrisque se addixerunt. In plebe vrbana non desunt, qui rem lautiorem per famulos ac vicarios administrantes, ipsi otio, honestioribus studiis, vel delitiis vacant. Multi lautius et sumptuolius victitant: atque inde crescunt rerum pretia, et non pauci ex iis ad egestatem rediguntur. Et haec de Nobilitate ac plebe suffecerint. Sequitur ecclesiasticus ordo.

Est autem certus ordo eorum hominum, qui religioni sacrisque peculiariter vacant, et inseruiunt, non genere, sed eorum, penes quos eius rei potestas est antiquitus, Episcoporum scilicet, authorirate, segregatione, et consecratione a reliqua omni multitudine distinctus. In quo non modo Episcopi ac sacerdotes, sed etiam caeteri sacrorum administri, et Monachi Monachaeque censentur, e plebeio iuxta ac equestri ordine allecti. Vtrisque enim antiquitus iam inde ab initio patuit aditus ad hunc ordinem. Patrum demum aut auorum nostrorum memoria ab episcopalibus non tam functionibus quam sedibus, et primariis quarundam opulentiorum basilicarum honoribus, quae praelarurae et canonicatus dicuntur, plebei (Theologis, Iureconsultis, ac Medicis aliquot exceptis) excludi coepere. Quod iam ad Abbatias quoque ac monasteria, vbi ex professo mundana omnia ab dicantur, inducitur. Secernitur etiam ecclesiasticus ordo vestitu ac cultu corporis. a caetera multitudine: sed inter se non modo a caeteris sacerdotibus Episcopi, et ab vtrisque Monachi, verum etiam ipsae inter se Monachorum et Monacharum sectae partim figura, partim colore vestium, partim toto vitae instituto distinguuntur. Quae, quoniam communia sunt Polonis cum caeteris Christianis populis, persequi hic prolixius necesse non est.

Distinctis ordinibus, reliqua rei familiaris Polonicae ratio paucis proponenda. In magna rerum omnium copia, vt fit, maior aliquanto fuit superioribus temporibus, quam nunc est, argenti et auri, reique nummariae penuria, praesertim cum auri et argenti metalla nulla extarent, et minus nota essent Polonis transmarina mercimonia. Neque proprium habebant nummum Poloni, sed externis et maxime Bohemicis vsi simt aliquandiu. Coepit deinde ante ducentos annos a Casimiro Magno Rege Poloniae aes et argentum signari ad Bohemorum exemplum. Aureos vero nummos primus omnium Sigismundus Rex nostra memoria signauit, bonitate et pondere Vngaricorum: tamet si Alexandri Regis quoque fratris eius aureus nummus visus est. Sic autem creuit iam auri prerium, vt duplo nunc carior sit aureus nummus, quam fuit auorum nostrorum memoria. Id adeo partim propter luxum ac crebriorem auri vsum, exportationemque ad exteros, partim quia deterior nunc esse fertur reliqua moneta, cum ponderis diminutione, tum aeris admixtione. Est autem ea multiplex. Ac grossus quidem argenteum numisma est cum admixto aere, olim vicesima octaua, nunc sexagesima pars Vngarici: sexagenae sexagesima, marcae quadragesima octaua, floreni tricesima. Sunt et minores grosso nummi. Medians quidem grossi dimidium, nona fere parte superans


page 018, image: s018

crucigerum Germanicum, sed iam exaequatus. Solidus tertia pars grossi, ternarius sexta, obulus vero decima octaua. Atque hi quidem nunc aerei sunt inalbati: superiori tempore habuerunt admixtum argentum, vt etiam nunc habent grossi et mediantes. Argentei vero sunt trigrossus ac segrosses, hic quidem sex, ille vero tribus grossis aestimatione par. Vtrumque primus signauit Rex Sigismundus primus. Sed iam pauci extant: exportantur enim et conflantur ab auaris Iudaeis, mercatoribus, et argentariis apud gentes finitimas. Permagnus est autem etiam nunc apud nos vsus externae monetae, quae pro mercibus vndelibet importatur. Magna sunt enim nunc, si vnquam alias, Polonis variarum rerum cum caeteris gentibus commercia: quanquam commutatione mercium permulta peraguntur. Exportantur autem inprimis siligo, triticum, hordeum, auena, et alia legumina, linum, lupulus, coria boum, sebuin, alutae, mel, cera, succinum, pix, cinis, mali, asseres, caeteraque materies fabricandis nauibus, et ornandis domibus apta. Ceruisia quoque et herba quaedam tingendis lanae ac serico idonea. Iam vero boum et equorum magna vis non modo finitimis, sed etiam remotioribus populis suppeditatur. Ac equi partim propter pernicitatem, et laboris tolerantiam, partim propter molliorem incessum a remotioribus etiam populis expetuntur. Importantur autem vicissim aliunde panni non modo sericei et aurei, sed etiam lanei lineique subtiliores, aulaea, tapetes, et alia parietum, equorum, et hominum ornamenta, quorum opificia minus exquisita sunt apud Polonos, licet non desit materia, et aliis gentibus suppeditetur. Margarirae item et gemmae, et pelles zobelinae, pantherinae, hermellinae, mardurinae, murium ponticorum, vulpinae, lupinae, vrsinae, et aliarum ferarum, quarum maiorem copiam producunt interiores Septentrionis Orientisque syluae: haleces quoque; et alia salsamenta, ac vento vel sole durati pisces marini. Ad haec argentum, aes, orichalcum, et chalybs cum facta tum infecta. Boum etiam copiam auget vber pascuis Valachia siue Moldauia, sicut equorum Vngaria. Vina plurima ex eadem Vngaria, ac Morauia: ex Austria, Rhetia, Slauonia, Italia, Creta et Graecia importantur etiam, sed pauciora. Gedanum autem Rhenense, Gallicum et Hispanicum, Canariense quoque et Creticum nauibus aduehitur. Porro aromata, et varia eduliorum condimenta, ac cupediae, quae vna cum vino et pannis aureis ac sericeis gentem hanc et Regnum vehementer exhauriunt, ab Oriente et Occidente importantur. Harum autem rerum atque mercium exportandarum, vel importandarum commercia sunt Polonis, maritima quidem cum accolis sinus Venedici, et Oceani Germanici, Pomeranis, Mechelburgensibus, Holsatis, Danis, Frisiis, Hollandis, Brabandis, et aliis Belgis, Gallis, Liuonibus, Moscis, Suecis, Noruegiis, Anglis, Scotis, Hispanis etiam et Lusitanis: itemque per pontum Euxinum cum gentib. Turcicae ditionis: terrestria vero cum Germanis, Morauis, Silesiis, Bohemis, Vngaris, Italis, Moldauis, Moscis, Armenis et Turcis.

Descripta Polonicae gentis origine, terrae situ, populi lingua, moribus, et statibus hominum: iam Reipublicae forma, et magistratuum ac munerum publicorum, quae tam bello quam pace obeuntur, ratio breuibus est delineanda. Ex tribus primis et simplicibus Rerumpubl. formis, monarchiam siue vnius principatum Poloni semper amplexi sunt, praeter duo quaedam tempora, quorum vnum posteritate Lechi extincta: alterum itidem post Vendam in imperium


page 019, image: s019

duodecim Palatinorum incidit, bonis plerunque ac moderatis, et a tyrannide alienis vsi Principibus. Fuitque contenta Polonia Principis siue Ducis nomine et imperio, donec Otto tertius Imperator Boleslaum cognomento Chrobrum, paulo post susceptam religionem Christianam: hoc est, anno post Christum natum 1001. regio diademate ac hohore dignatus est. Nec tamen vltra quartum Regem tuncis honos mansit apud hanc gentem. Nam post alterum Boleslaum prioris illius pronepotem, qui diuum Stanislaum interfecerat, ducentis amplius annis Principes Polonorum regio nomine abstinuerunt. Deinde vero anno Christi 1295. reuocatum, ac renouatum id in Praemislo, manet in hanc diem. Fuit autem initio liberior dominatus Principis, ac nullis propemodum legibus adstrictus, infinitam non modo omnium rerum, sed etiam vitae necisque omnium potestatem habens. Post susceptam vero religionem Christianam, temporaria coepit primum piis monitis Episcoporum ac caeterorum Christianorum, populorum imitatione et moribus. Deinde bellicosae Nobilitatis meritis atque obsequiis, et forte etiam contentionibus multa de suo iure remittentibus et indulgentibus Nobilitati Regibus ac Principibus. Nunc sane angustis finibus regia potestas in ecclesiasticum et equestrem ordinem, et vtrique subiectos homines ac bona circumscripta est. Ac in sacerdotes quidem iam inde ab initio susceptae religionis Christianae Rex nil prorsus iuris habet: de Nobilis vero capite ac fama non nisi in comitiis cum Senatu iudicat, cerris aliquot causis exceptis: Senatu autem inconsulto neque bellum cuique facit, neque foedus publice cum quoquam icit, neque tributa, vectigalia, ac telonia noua instituit, neque alienat quidquam de bonis regni, neque rem vllam maiorem ad Rempublicam pertinentem statuit, aut facit. Porro leges nouas rogare, pecuniam extra ordinem publice imperare, monetam signare, successorem sibi designare, ne cum Senatu quidem potest, absque consensu caeterae Nobilitatis.

Ius creandi Regis penes Senatum est, quod etiam Nobilitas sibi vendicare coepit, ita vt demum tum in eo ratum sit Senatus iudicium, si assentiatur caetera Nobilitas. Non temere tamen disceditur a stirpe regia mascula, si qua extat. A nouo Rege iusiurandum exigitur in hanc sententiam: quod secundum leges et instituta maiorum regnaturus sit, et suum cuique ordini ius priuilegiumque ac beneficium a prioribus Regibus collatum integrum conseruaturus, neque de regni finib. quicquam diminuturus, quin amissa êt [Abbr.: etiam] ab aliis pro virili sua recuperaturus. Vicissim autem Senatus omnis in verba eius iurat. Inauguratur autem olim quidem in Gnesnensi, nunc vero in Cracouiensi basilica ritu solenni Christianorum ab Archiepiscopo Gnesnensi sacris operante, ac duob. proximis Episcopis: vnctusque inter scapulas sacro oleo ante aram maximam, vbi etiam sacrosanctam Eucharistiam accipit, et corona aurea redimitus, accepto in dextram sceptro, et in laeuam pomo, aureis, in editiore solio ex tempore praeparato collocatur, omnibusque rite peractis coronatus in regiam reducitur. Postridie pompa itidem sulenni coronatus in forum equo vehitur, Senatoribus regni, Episcopis quidem pone sequentibus, secularibus vero antecedentibus longo ordine: e quibus tres primores pomum, sceptrum, ac strictum gladium ei praeferunt. Ibi erectum ex tempore tabulatum sublime cum iis conscendit, et in editiori sulio collocatur. Sedentem Senatus paulo inferior ordine circumsidet. Deinde assurgens Rex, versus quatuor mundi partes gladium vibrat, rursumque residens, eius contactu siue leni ictu inter scapulas cuiusque Nobiles et equites auratos creat. Vrbani autem magistratus in verba noui Regis iurnt.


page 020, image: s020

Inde rite peractis omnibus, in arcem cum eadem pompa reditur, ac solennibus epulis indulgetur. Nec multo diuersa est Reginae inauguratio, quae fit praesente, deducente, ac postulante pro ea Rege. Deducit autem eam coronatam etiam ad forum Rex ipse quoque coronatus cum simili pompa, sed non iuratur in verba Reginae, nec ei defertur vlla potestas, aut iurisdictio.

Vectigalia Principis aliquanto luculentiora et ampliora olim fuere, quam nunc sunt. Conferebant enim ei omnes agrestes et ascriptitii quotannis tributum rastrale siue regale in iugerum seu mansum duodenos grossos, et quidem Pragenses. Soluebant et alias quasdam cum nummarias tum pecuarias. frumentarias, auenarias, et aliarum rerum pensiones: nec modo agricolae, sed et oppidani, quin et Nobiles non penitus immunes erant, iumentaque ei, quacunque iter faciebat, alii secundum alios suppeditabant, et canes cum venatoribus eius alere necesse habebant. Ne monastica quidem et alia ecclesiastica bona initio prorsus erant libera ab huiusmodi oneribus ac tributis: quorum appellationes videre licet in vetustis Principum diplomatis. Liberae autem Principi erant vbique piscationes ac venationes: aliis non item, ne in suo quidem cuiquam fundo, absque peculiari Principis indulgentia. Multae quoque maleficiorum Principi dependebantur. Exinde cum permagna esset rerum omnium ad victum pertinentium vilitas, et nec dum maritima cum externis populis commercia extitissent, non distrahebantur fruges et alii fructus praediorum Principis, quaeque ex pensionibus in cellam eius comportata erant, neque ad vnumm aliquem totius regni locum (quod non sine graui agrestium presura futurum erat) conuehebantur, sed in praefecturis asseruabantur. Cumque ad officium Principis pertinere existimaretur, non desidem et vni alicui loco affixum haerere, sed obire omne regnum, ac fines eius tueri, et omnium vsibus sese exponere, querimonias afflictorum audire, ius dicere, tenuiores a potentiorum iniuriis vindicare, quoquo is venerat cum equitatu ac comitatu suo aulico; eius praefecturae fructibus ac prouentibus alebatur, quoad ei manere ibi libuisset, opusue esset, siue quoad horrea cellaeque sufficerent, seu denique descriptis cuique praefecto pro ratione praesecturae, et prouentuum certis temporum spaciis. Caeterum postea cum Principes vel certo se loco continere, vel bellis distenti peregre diutius abesse coepissent, distrahi coepere fructus praediorum, qui praefectorum cum sua cuiusque familia moderatis vsibus superessent. Remissae sunt deinde Principum beneficentia sacro et equestri ordini, et vtriusque adscripritiis ac subditis pleraeque omnes pensionesatque onera. Nunc sane equestris et ecclesiastici ordinis homines nil Regi pensitare necesse habent. Ac ne oppidani quidem eorum, aut agrestes adscriptitii, praeter binos grossos vernaculos de manso pagano, et eo quidem solo, quem adscriptitius ipse sibi colit. Nam qui sacerdotib. et equitib. coluntur, itemque suburbani et scultetorum agri ab ea quoque pensione immunes sunt: ne subseruiunt quidem Principi sacerdotum et equitum homines agrestes et oppidani, praeterquam ad arces tempore belli perficiendas, atque etiam nouas, si id e senatusconsulto fiat, condendas. Non ita pridem Abbates et Praepositi monasteriorum certas pensiones, quae stationes vulgo dicuntur, Regi denuo pendere coeperunt. Adscriptitii quoque ipsorum ad colendos Principi agros, subuectiones ac pensiones quasdam frumentarias reuocantur, quo praefectorum regiorum praesidio tutiores sint ab iniuriis improborum, His autem exceptis, soli praefecturarum adscriptitii in suis quique praefecturis agros colendo, et vectigalia pensitando rem familiarem Principis sustinent: quae nunc tamen ali quanto exquisitius curatur, quam


page 21, image: s021

olim. Habetis etiam e metallis mediocre vectigal. In iis autem conductitiarum operarum vsus est: quarum impensa deducta, reliquum cedit Principi. Omnium vero metallorum in Polonia fructuosissimae sunt salinae. Sed habet in illis Nobilitas hanc praerogatiuam, vt in vsum suum domesticum statis anni temporibus aliquanto minoris emat salem, quam caeteri homines. E teloniis quoque mercium et vectorum prouenit vectigal Principi. Caeterorum hominum nemo ius vllum habet instituendi et exigendi telonii, praeter peculiarem Regis indulgentiam, idque ob necessariam extra ordinem refectionem viarum, pontium et aggerum. Caeterum naulum a traiectu fluminum in suo cuique solo instituere licet.

Duplex autem est telonium, vetus et nouum. Ac vetus quidem exilc est, quod ab iis soluitur, qui intra fines regni negociantur. Nouum autem maius aliquanto. quod boum, equorum, coriorum, frumenti, lanae, cerae, sebi, et aliarum mercium, quae ad exteras oras exportantur, et earum, quae aliunde importantur, nomine pensitatur. Vtriusque immunitatem habent ecclesiasticus et equestris ordo, modo ne mercaturam quis exerceat, hoc est, venum ea exportet, quae ipse abunde emerit, ac non de suo pararit. Si quis tamen boues emptos suo pabulo ac frumento per hyemem aluerit, perinde habetur, ac si domi eius nati essent. Publice quoque ciuitates nonnullae, habent immunitatem veteris telonii. Haec igitur nunc sunt perpetua Principis vectigalia: quae distrahere, aut addicere cuipiam haereditario iure Rex Alexandri Regis lege prohibetur. extra ordinem nihil a quoquam, nisi forte a Iudaeis Regi pensitatur. Ex his autem vectigalibus Rex cum domestica familia sua sese sustentat: inde comitatui suo aulico stipendia praebet: inde in legationes, dotes et elocationes filiarum, arcium praesidia, et sarta tecta, viarum publicarum refectiones, machinas et apparatum bellorum, praemia bene merentium de se, ac de Republica, et in alios vsus impendit: inde et Senatoribus fere, ac magistratibus publicis, ac nonnullis sacerdotiis certi ac perpetui reditus antiquitus constituti sunt, partim pietate ac beneficentia Principum attributi, partim accepto in vsus necessarios precio venditi. Et haec de Rege et vectigalibus eius.

Legum scriptarum nullus fuit vsus apud Polonos vetustioribus temporibus: nec vllae extant antiquiores iis, quas Casimirus Magnus Rex condidit: quae sanae pauculae sunt, nec multae iis a successoribus eius adiectae sunt. Extremis demum fere temporibus Sigismundi primi, et regnante filio eius Sigismundo Augusto magis ac magis nouae leges fuerunt conditae, et antiquiores mutatae. Potestas autem condendarum legum, quae statuta regni vocantur, est simul penes Regem, Senatum, et Nobilitatis nuncios, nec nisi in comitiis. Priscis temporibus viua lex erat Rex siue Princeps: qui cum vnus in tam amplo regno omnia. neque praestare, neque prouidere, ac ne iudiciorum quidem difficultates recte explicare posse videretur, et lubricus procliuisque ad tyrannidem gradus in summa potestate esse soleat, adhibiti sunt ei Senatores siue consiliarii, qui et consilia actionesque eius ad salutem Reipublicae et iudicia ad iustitiae et aequitatis trutinam dirigerent, et monitis consiliisque salubribus, quasi viuis quibusdam legibus pro re nata cum animum eius informarent, tum potestatem moderarentur. Hic est Senatus regius, multo amplior nunc quam olim, certo hominum numero constans, qui Senatores regni appellantur, et non nisi iurati ad hoc collegium et ad consilium admittuntur. Et perpetuum


page 22, image: s022

est hoc munus, quoad viuit quisque, certis annexum honoribus ac magistratibus, partim ecclesiasticis, partim secularibus.

Sunt autem in Senatu regni Archiepiscopi duo, Episcopi quatuordecim, Palatini cum quibusdam Castellanis ac Capitaneis inter eos insertis triginta octo. Castellani maiores triginta et vnus, Castellani minores quinquagnta duo. Ossiciales regni decem. Archiepiscopi sunt Gnesuensis et Leopoliensis, Episcopi vero Cracouiensis, Posnaniensis, Vilnensis, Vladislauiensis, Plocensis, Varmiensis, Lucaeoriensis, Praemisliensis, Samogitiae, Culmensis, Chelmensis. Kiouiensis, Camenecensis, Vendensis. Episcopos subsequuntur Castellanus ac Palatinus Cracouiensis, Posnaniensis, Vilnensis, Sandomiriensis, deinde Castellanus Vilnensis, Palatini rursus, Calissiensis, Trocensis, ac Siradiensis, Castellanus Trocensis, Palatinus Lenciciensis, Capitaneus Samogitiae, post Brestensis, Kiouiem, sis, Inouladislauiensis, Russiae, Volhyniae, Podoliae, Smolenscensis, Lublinensis, Polocensis, Belsensis, Nouogrodiensis, Plocensis, Vitepscensis, Massouiae, Podlassiae, Rauensis, Bresciensis, Culmensis, Mscislauiensis, Mariaeburgensis, Braslauiensis, Pometaniae, Minscensis, Vendensis, Derpatensis, Parnauiensis. Castellani vero sunt Posnaniensis, Sendomiriensis, Calissiensis, Voinicensis, Gnesnensis, Siradiensis, Lenciciensis, Samogitiae, Brestensis, Kiouiensis, Inouladislauiensis, Leopoliensis. Volynensis, Camenecensis, Smolenscensis, Lublinensis, Polocensis, Belsensis, Nouogrodiensis, Plocensis, Vitepscensis, Czernensis. Podlassensis, Rauensis, Bresciensis, Culmensis, Mscislauiensis, Elbingensis, Braslauiensis, Gedanensis, Minscensis, Sandecensis, Medirecensis, Vislicensis, Biecensis, Rogosnensis, Radomiensis, Zauichostensis, Landensis, Sremensis, Zarnouiensis. Malogostensis, Vielunensis, Praemisliensis, Haliciensis, Sanocensis, Chelmensis, Dobrinensis, Polanecensis, Praementensis, Criuinensis, Czechouiensis, Naclensis, Rospirensis, Biechouiensis, Bydgostiensis, Brezinensis, Crusuiciensis, Osuiecimensis, Camenensis, Spicimiriensis, Inoulodensis, Coualiensis, Santocensis, Sochaczouiensis, Varsauiensis, Gostinensis, Visnensis, Racianzensis, Sieprcensis, Vissogrodiensis, Ripinensis, Zakroczimensis, Ciechanouiensis, Liuensis, Slonensis, Lubaczouiensis, Conariensis in Siradiensi, Conariensis in Lenciciensi, Conariensis in Inouladislauiensi Palatinatibus, Vendensis, Derpatensis, Pernauiensis in Liuonia. Postremo loco sunt in senatu magistratus quidam et administri Principis, qui officiales regni vocantur, nempe regni Mareschallus magnus, Mareschallus Lithuaniae, Cancellarius regni magnus. Cancellarius Lithuaniae, Vicecancellarius regni, et Vicecancellarius Lithuaniae, Thesaurarius regni, et Thesaurarius Lithuaniae, et duo de magistratib. aulicis, Mareschalcus curiae Polonicae, et Mareschalcus curiae Lithuanicae. Putantur etiam duo Praefecti, nempe maioris Poloniae, ac Cracouiensis ad consilium pertinere: sed raro accidit, vt ii non aliquo alio honore Senatorio praeditisint. Hoc igitur est consilium publicum apud Polonos, et Senatus regni cum coniunctis ci ditionibus 147. Senatoribus constans: quorum alii vocantur maiores, alii minores. Sunt autem maiores, Archiepiscopi, Episcopi, Palatini, et primarii aliquot satrapiarum Castellani vsque ad Sandecensem: caeteri omnes minores, qui posterius in consilium adhiberi coeperunt, et excluduntur noonnun quam a consiliis secretioribus. Porro Secretarii admittuntur quidem et ipsi iurati in Senatum, sed vt auditores modo et quasi seminarium quoddam Senatus. Duo Referendarii siue supplicum libellorum magistri. Putantur et succammerarii aditum habere ad locum habendi senatus, claudendi et aperiendi ostii causa, idque in suo tantum quisque territorio. Iam et Senatorum. filios adolescentes admitti in Senatum non inusitatum est


page 23, image: s023

Conuocantur autem Senatores a Rege ad consilium, praesentes quidem, quoties opus est: qui vero longius absunt, non nisi arduis de causis, vtpote ad comitia, vel celebritatis alicuius gratia, nimirum ad nuptias Regis seu liberorum eius, aut si quis socius aut obnoxius Regno Dux in verba Regis iuraturus sit. Cum iis vero, qui ad sunt. Princeps pro re nata consultat. Nisi forte res grauior incidat, quae plurium consilio et consensu sit explicanda, velut de indicendis comitiis. tunc enim absentes singuli per epistolas regias consuluntur. Subseruiunt quoque Senatores Regi ac Reipublicae, quoties opus est, domi quidem in iudiciis, cum aliis, tum recuperatoriis, quae commissiones vulgo vocantur, foris autem in legationib. obeundis, aut si quid aliud publice cum dignitate peragendum est: Cum autem ii certis magistratib. ac honorib. praediti sint, habent etiam praeter commune senatorium munus, curamque totius Reipublicae peculiaria officia pro diuersitate magistratuum siue honorum attributa. Ac Archiepiscopi quidem et Episcopi officia cuilibet nota sunt: nec vllum ii peculiare habent in Polonia prae caeteris nationibus: nisi quod Archiepiscopus Gnesnensis sit legatus natus sedis Apostolicae, primas regni, ac princeps senatus: penes quem est potestas indicendi comitia, conuocandi senatum, senatusque consulta definiendi et edicendi absente Rege, et regno vacante. Palatini munera sunt, esse ducem copiarum suae satrapiae in expeditionib. bellicis, indeque nomen habet lingua vernacula: in pace vero conuentus Nobilitatis instituit, iisque et iudiciis praesidet: precia reb. venalibus imponit, ponderum et mensurarum curam gerit. Iudaeorum quoque patrocinium ac iudicia ad Palatinum pertinent. Castellani vero sunt quasi legati Palatinorum, ductoresque ac praesides Nobilitatis sub suo quisque Palatino, et in suo quisque territorio: vbi nullam alioquin iurisdictionem, dominium, aut curationem praeter hanc legationem bellicam habent: Habent et plerique certos reditus anniuersarios. Appellantur autem Castellani etiam vernacula lingua mutuato a Latinis vocabulo, a castellis siue oppidis, eorumque territoriis, quae singulis singula sunt attributa. Solus autem Cracouiensis Castellanus, praeter nomen et reditus nihil habet commune cum aliis: sed liberum is honorem habet, absque vllo prorsus munere, praeter commune Senatorium. Tam Palatinum autem, quam Castellanum lege esse non licet quenquam in ea satrapia, in qua nullum proprium habet fundum seu bona terrestria. Vocanturque ii vtrique vulgo communi vocabulo Dignitarii, addito fere satrapiaenomine.

Officiales vero regni ab officiis et functionib. quibusdam publicis, quib. funguntur, ad vniuersam Rempublicam pertinentib. hanc sumunt communem appellationem. Quorum officia sunt haec: Mareschalcus est magister aulae regiae, et administer consilii publici, penes quem ius est conuo candi senatum iussu Regis, vel primatis, praestandi silentium et audientiam, faciendi potestatem dicendae sententiae, legatos externos introducendi, eiiciendi e consilio eos, qui ad id non pertinent, pronunciandi decreta regia in causis insamiae et capitalibus, promulgandi ad populum senatusconsulta, moderandi pompis publicis, hospites illustres suscipiendi, compescendi motus in quietorum, non modo circum senatum et in publico, sed etiam in priuatis Principis coenaculis et habitaculis, animaduertendi in delicta, quae in loco et oppido domicilii siue hospitii regii, vel comitiorum admittuntur, denique in comitiis, et in comitatu regio diuersoria distribuendi. et imponendi rebus venalibus precia: vnde etiam vectigal seu tributum forale ipsi prouenit. Ipsius etiam est in aulicum Regis comitatum et administros mensae, regiae, aliorumque munerumaulicorum


page 24, image: s024

(profanorum praesertim) iurisdictio, censura, et animaduersio: coque gestat in publicis conuentibus, et Regi in propatulum prodeunti praefert erectum sceptrum ligneum. Cancellarius et Vicecancellarius nominibus et loco distincti, sed potestate et munere exaequati, diplomatibus, edictis, mandatis, epistolis, et aliis scripturis regiis conscribendis ac signandis, quaeque ad eum mittuntur, accipiendis, et legendis praesunt. Itaque in potestate sua habent signa regia, Cancellarius quidem maius, Vicecancellarius vero minus. Autoritas eorum eo vsque patet, vt multa inconsulto Principe signare: quae vero contra leges esse videntur, iubenti illi negare possint. Dant etiam responsa regio nomine, et quibus de rebus consilium haberi debet in senatu, proponunt: denique senatusconsulta, regiaque et comitialia placita ac decreta literis mandant, ac in publicum edunt. Sunt et ii cognitores priuatarum querimoniarum, et prouocationum ab vrbanis et oppidanis, praefectorumque iudiciis, ad regium tribunal deuolutarum. Secretariis, scribis, sacerdotibus, concionatoribus, et cantoribus aulicis, ceremoniisque ecclesiasticis moderantur, is praesertim, qui est de ecclesiastico ordine. Lege enim quamuis non antiqua, alterutrum ex iis ecclesiastici, alterum secularis ordinis esse oportet, cum antiquitus soli fere sacerdotes eo munere fungerentur. Thesaurarius ipso nomine indicat munus suum, est enim promus et condus thesauri regii, symbolorum siue insignium Regni, quae sunt corona, pomum, sceptrum, et gladius, supellectilis et redituum regiorum scripturarumque ac monumentorum publicorum: autor et moderator quorumuis quaestorum, curatorum, ac dispensatorum Principis, et rationum reddendarum exactor, monetariae officinae magister, stipendiorum tam militarium quam aulicorum solutor: reddendae Principi rationi obnoxius. Numerantur autem inter magistratus et officiales Regni duo duces exercitus, quorum alter generalis et supremus exercituum Regni praefectus, alter Campiductor seu Campestris praefectus dicitur. Ac ille quidem dux est ac moderator belli secundum Principem, et vicarius Principis. Ducit exercitum, capit locum castris, acies instruit, dat signum pugnae ac receptus, commeatus et annonae curam in bello gerit, precia rebus venalibus imponit, ponderibusque et mensuris earum modum statuit, et in delinquentes animaduertit. Campestris vero huius est quasi vicarius a Principe datus, excubiarum potissimum explorationumque curam gerit, et mercenariis militibus, illo praesertim altero absente, praeest. Neuter tamen in senatu locum habet: quin temporarii esse perhibentur, neque inter magistratus Regni habiti ante.

Longe minus autem alii quidam, qui et ipsi nostra fere memoria pro magistratibus regni haberi et appellari coepere: neque tamen in Senatu locum habent, neque functionem vllam ad vniuersum regnum pertinenrem; ii vero sunt gladifer, pocillator, structor mensae siue incisor, dapifer, subdapifer, magister culinae. Quorum officia inter terrestres honores ac magistratus referuntur. Dicuntur autem terrestres honores ac magistratus, qui non vniuersi regni, sed terrarum et satrapiarum sunt peculiares. Officia terrestria vulgo appellantur, et, his qui praediti sunt, officiales terrestres. Sunt autem ii succamerarius, capitaneus, gladifer, vexillifer, pincerna, subpincerna, incisor. dapifer, subdapifer, tribunus, iudex, subiudex, notarius, thesaurarius, venator, magister stabuli. Habentque certas suas functiones antiquitus in sua quisque satrapia siue terra: quarum quaelibet olim, discerpto in multos dominatus regno, suum Ducem habuit. Eius autem hi fuerunt administri peculiares. Nunc magna pars solum


page 25, image: s025

nomen nudumque honorem retinent, nisi quod in extraordinariis iudiciis, quas commissiones vocant, regiis mandatis subseruiunt, et in colloquiis assident. Tametsi etiam nunc ii peculiaribus suis muneribus fungi recte posse existimantur in suo quisque tractu, a quo denominationem habet, quoties eum Princeps adit: nempe, vt gladifer Posnaniensis in satrapia Posnaniensi gladium ipsi praeferat in solenni pompa: pincerna poculum administret: incisor siue structor mensam apponat: dapifer dapes inferat: subdapifer dapiferum cum, baculo praecedat, subpincerna potus curam gerat: thesaurarius condus ac promus pecuniae sit ac supellectilis eius. Caeteri sane funguntur etiam nunc fere suis muneribus. Ac vexillifer quidem in bello vexillum praefert exercitui suae satrapiae. Tribunus custos est arcis in suo quisque tractu, durante bello: Venator venationibus ac syluis praeest. Magister stabuli equitio siue armento equorum. Iudex causis et controuersiis priuatis Nobilitatis disceptandis et iudicandis praesidet vna cum subiudice. qui eius est socius, non vicarius, loco tamen inferior. Notarius scriba est et actuarius iudicii: sed habet is quoque in iudiciis ius dicendae sententiae, consuetudine magis quam legum praescripto. Succamerarius olim fortassis praefuit cubiculo et cubiculariis Principis in sua quisque terra: nunc regendis modo finibus agrorum ac bonorum rerrestrium praeest: quem itidem atque iudicem, subiudicem, et notarium iuratum esse oportet. Habetque is ad id munus obeun dum vicarios, et ipsos iuratos in fingulis territoriis singulos, qui Camerarii vocantur, siue cubicularii, propterea fortassis, quod antiquitus ministri cubiculi Principis ad id munus legebantur a Succamerario. Nunc is eos sibi legit arbitratu suo ex equestri ordine eiusdem territorii, et iureiurando adigit, muratque, quoties vult. Cracouiensis Succamerarius prae caeteris ea praerogatiua est. praeditus vt salinarum eius ipsius tractus arbiter sit et inspector. Caeterum hi non omnes in omnibus satrapiis sunt, neque in singulis singuli.

Capitaneus siue praefectus arcis, cui praeest, custos est ac defenfor non solum arcis regiae, sed etiam pacis ac tranquillitatis publicae in sua quisque praefectura, quam a vi tutam debet praestare et vindicare, ac furibus latronibusque repurgare. Ideoque iurisdictionem et coercitionem late patentem habet, non modo in agrestes et oppidanos, sed etiam in equestris ordinis homines. Adhaec omnium aliorum iudicum, ecclesiasticorum iuxta ac secularium sententias ad extremum executioni mandat, si executores alii nolint, vel non proficiant. Gerit etiam curam commodorum et redituum Principis, qui ex refamiliari, ac censibus et pensionib. oppidanorum et agrestium proueniunt. Et omnino arces ac villae, seu rustica praedia cum suis sartis tectis, et oppida pagique principis in ditione praefectorum sunt. Solus omnium Cracouiensis Praefectus licet amplissimam iurisdictionem habeat, tamen sartorum tectorum arcis et redituum Principis curam non habet. Est enim magnus procurator arcis eius, qui vtrumque hoc onus sustinet. Oportet autem praefectum esse equestris ordinis, agros et fundos proprios in ea ipsa praefectura, cui praeficitur, habentem. Neque externo autem, neque regio vel ducali genere orto conferri praefecturam fas est: nec duas cuiquam habere licet: ac ne vnam quidem primariam duntaxat et iurisdictione praeditam cum primaria Castellania vel Palatinatu eiusdem satrapiae, Posnaniensi et Cracouiensi exceptis, in quibus non idem ius est. Ne Silesiacae quidem cadunt sub hanc legem. Capitanei vices gerit Vicecapitaneus, Burggrabius vulgo dictus, penes quem est vicaria praefecturae totius potestas, et rerum iudicatarum executio. Habet et alterum administrum statorum ac certis temporibus peragi solitorum


page 26, image: s026

iudiciorum, quem iudicem castrensem vocant. Sed vtrumque iuratum, et ex equestri ordine esse, certaque bona terrestria in ea ipsa praefectura habere oportet. Nec eundem iudicem et Vicecapitaneum, terrestremue et castrensem iudicem esse fas est. Habet item praefectura quaeque actuarium iuratum, quem notarium castrensem nominant. Non sunt autem satrapiis, sed arcibus ac territoriis fere distinctae praefecturae: nonnullae etiam complura territoria in se complectuntur. Sunt autem praefecturae in regno Poloniae innumerae, quae nulla successione, sed ex Regis gratia in bene meritos de Republica conferuntur. Omnium autem praefecturarum reditus partim ex agricultura, et re pecuaria, partim e molis frumentariis ac syluis, partim e censibus, ac pensionib. agrestium et oppidanorum proueniunt, et vel certo pacto praefectis locantur a Principe, vel eorum fidei committuntur, ita vt rationibus reddendis obnoxii sint. Condonantur etiam interdum ob eximia merita. Oppignorari quoque praefecturas non inusitatum est, eas praesertim, quae iuridictione carent, quaeque non sunt primariae cuiusque satrapiae. Sed ita demum id legitimum est, si rata redituum portio quotannis de capite deducatur. Quod cum in desuetudinem abiisset superiori tempore, comitiorum decreto nunc reuocatum est. In iis vero praefecturis. quae iurisdictionem habent, si vsus Reipublicae oppignorationem requirat, etiam assensu Senatus comitiali opus est. Sola Sendomiriensis priuilegio quodam neque oppignorari, neque locari perpetua locatione potest. Habet arx Cracouiensis peculianter decem custodes, qui Burggrabii sumpto a Germanis vocabulo appellantur, sine vlla potestate, praefecti autoritati obnoxios: qui pacis iuxta ac belli tempore nocturnas atque etiam diurnas, quando opus est, excubias per se, vel per administros suos seruant: habentque militiae vacationem, et eo nomine ambitur id munus a multis. Salinae et alia metalla habent suos curatores et administros iuratos, et rationibus reddendis obnoxios. Praeest autem salinis Bochnensibus et Vieliscensibus, earumque administris et operis vnus salinator, quem Zupparium Cracouiensem vocant. Russicis item vnus, quem Russicum appellant. Et est honorata haec vtraque curatio: sed neque in regni, neque in curiae, neque in terrestribus magistratibus numeratur: quemadmodum neque telonae siue quaestores teloniorum, neque tributorum atque exactionum publicarum exactores: et ii vero vtrique rationibus reddendis obnoxii sunt, telonae quidem, si non redemerint telonia: quod faciunt plerique Hucetiam scriba siue notarius thesauri regii, quem Rex ipse edit, ac thesaurario vicarium adiungit, scriba item castrensis siue campestris, mercenariorum. militum conscriptor, et solutor stipendiorum referendi sunt.

Sunt etiam a terrestrib. magistratibus non multum diuerse quaedam ministeria in aula Principis, quae officia curiae dicuntur. Quorum administri terrestrium plerorumque et regni officialium (quorum sunt cognomines) quotidianis ministeriis in aula Principis funguntur, fidemque suam Principi ad suum quisque ministerium iureiurando obstringunt. Sunt autem ii: Mareschalcus, Thesaurarius. seu Vicethesaurarius, Succamerarius, Referendarii duo, pincerna, structor mensae, sub dapifer, dapifer, magister culinae, et praefectus curruum, vexillifer, ac ductor aulicae militiae. Qui omnes addito nomine curiae, a superiorib. magistratibus et officialibus cognominibus suis distinguuntur: forte et Secretarii huc referri debent, licet nullum peculiare certumque munus attributum habeant, sed ad nutum Principis praesto sint in obeundis eius nomine legationib. in scriptionib et lectionibus publicarum ac regiarum scripturarum, in acciendis ac deducendis ad Regem, vel in Senatum illustribus hospitibus ac legatis Principum in


page 27, image: s027

exquirendis vel referendis sententiis aegrotorum, et a consilio absentium primariorum Senatorum, in recognoscendis pro Principe locis, factis, et causis controuersis, regiorum praesertim hominum et administrorum inter ipsos, vel cum magistratib. suis. Numerus eorum certus non est. In his eminet vnus, qui appellatur magnus secretarius. Is absentium Cancellariae praesidum vicem supplet in aula et comitatu Principis: nec tamen, vt illi, gestat signum regium, sed quoties opus est, petito ab ipso annulo signatorio tam diplomata publica, quam epistolas ipso praesente signat. Quod si is quoque absit, peragit ea quispiam de caeteris secretariis, quem Princeps iusserit. Habet autem magnus quoque secretarius secundum Cancellarium et Vicecancellarium praerogatiuam capessendi honores publicos et magistratus, qui vacauerint, in arbitrio tamen regio positam. Habet et locum honoratum supra omnes officiales terrestres et aulicos excepro Mareschalco. Mareschalcus curiae absente Mareschalco regni agit omnia, quae illius muneris sunt: a praesente etiam socius adhiberi solet ac debet ad ea, quae sunt maioris momenti peragenda, praefertque cum eo pariter Principi sceptrum erectum. Thesaurarius item Thesaurarii regni absentis vices gerit, adhibeturque et ipse a praesente ad pleraque omnia. Succamerarius est magister cubiculi atque puerorum cubiculariorum, aliorumque domesticorum Principis administrorum: sub cuius potestate est supellex ad lectum et cubiculum Principis, cultumque corporis pertinens. Referendarii supplicum libellorum magistri sunt, et querimoniis hominum audiendis, Cancellariaeque referendis praesunt: quin etiam in litibus vrbanis disceptandis praesto sunt eidem Cancellariae, eiusque permissu exponunt Regi cum consilio causas et controuersias litigantium. Nuper adeo sententias quoque rogari coeperunt in regiis iudiciis. Sunt autem duo pari potestate, alter ecclesiastici, alter secularis ordinis. Ductores copiarum, magistri stabuli, magistri culinae, et praefecti curruum quae sint officia, ipsa eorum nomina ostendunt. Caeterorum munera iam explicara sunt in terrestribus officiis et curationibus, eadem enim sunt horum, atque illorum. Sed cedunt hi illis praesentibus in sua cuique satrapia.

Caeterum stipendiarii et aulici Principis equites, concionatores et sacrifici, quamuis honorato sint loco, tamen inter officiales non censentur: multo minus stipatores siue satellites, cubiculariique et pueri: sed perpetui sunt administri Principis, et praesto sunt ipsi iter facienti, aut quouis loco manenti. Aulici vero equites equis stipendia merent. praesidii honorique regii causa, et equestrem eum vel currulem equestres fere comitantur. His vero Mareschalci moderantur. Caeteri ministri non habent necesse equos alere. Itaque pedestres prodeuntem in publicum Principem deducunt. In longioribus autem itineribus ii, qui equis non merent, vel regiis vel oppidatim suppeditatis, vel conductitiis equis aut curribus vehuntur. Ex his stipatores praesidii cause sunt circa Principem. Cubicularii et pueri praesto sunt ad quaeuis domestica ministeria: sed cubiculariorum peculiaris vsus est in acciendis in Senatum et ad Regem consiliariis, et perferendis quoquo versus literis, mandatis, edictisque regiis. Quam ad rem oppidatim et vicatim eis mandato Principis equi subministrantur: quae subuectiones siue cursus publici vocantur. Incedentem in publico Principem aulici quidem antecedunt, stipatores corporis praelongis bipennib. more peditum Germanorum armati latera eius cingunt, cubicularii vero cum pueris subsequuntur: sed ita, vt et aulici Proceribus ac Senatoribus secularibus, et cubicularii puerique Episcopis ac Secretariis ecclesiastici ordinis proxima Principi loca honoris causa concedant: nisi forte Regem Regina sequatur. Tunc enim Episcopi quoque et Secretarii cum proceribus antecedunt.



page 28, image: s028

Reginam vero longus ordo sequitur nobilium matronarum ac puellarum quae etiam suum habet comitatum, nec modo puellarum et matronarum, quae in gynaeceo sunt, sed etiam puerorum cubiculariorum et aulicorum, et in his peculiares administros siue officiales. Inprimis magistrum curiae, qui omnib. praeest, Reginamque prodeuntem cum sceptro antecedit: et magistram curiae, matronam gynaeceo moderantem: deinde Secretarium vel Cancellarium, cuius sunt munera, literas nomine Reginae conscribere, et signare, et legere, et compellantib. eam responsa dare, quod fere commune habet cum magistro curiae. Habet Regina etiam thesaurarium suum, et pocillatorem, et structorem mensae, et subdapiferum, et dapiferum, et culinae ac stabuli praefectos singulos, et alios inferioris conditionis: quib. omnibus victus, vestitus, et mercedes a Rege praebentur Indidem ipsius quoque Reginae mensa instruitur, res vestiaria, mundus muliebris, et iumenta comparantur. Quod si ea Regi superstes sit, vidua de suo, ac de fructibus et reditibus eorum bonorum, quae rex ipsi dotis ac donationis propter nuptias nomine de amplissimi consilii sententia attribuerit, sese cum vniuerso comitatu suo deinceps sustentat. Atque haec de magistratibus regni terrestribus et aulicis breuiter decursa sunto.

De ecclesiasticis magistratibus, honoribus, ministeriis, et curationib. quales sunt secundum Archiepiscopos et Episcopos, Suffraganeorum, Abbatum, Praepositorum, Decanorum, Archidiaconorum, Scholasticorum, Cantorum, Custodum, Cancellariorum, Vicariorum in spiritualibus, Officialium, Commissariorum, ministrorum, priorum, custodum siue guardianorum, poenitentiariorum, et paroecorum sine Plebanorum, non est operaeprecium hic persequi: ne de collegiis quidem Canonicorum, Monachorum et Monacharum, fratrum conuentualium, Vicariorum, et si quae sunt alia. Neque enim peculiare habent apud Polonos prae caeteris gentibus et nationibus Christianis neque ad Rempublicam pertinent exceptis Archiepiscopis et Episcopis, et si quibus forte praeterea peculiariter quaedam Reipublicae munera mandantur. Omnes autem ii Episcoporum et Archiepiscoporum potestati ac iurisdictioni subiecti sunt, praeter, si qui Pontificis Maximi autoritate exempti sunt.

Plebes vrbanae, oppidanae, vicanae, et agrestes partim Principi parent, partim procerib. et equitibus, partim certis sacerdotiis attributae sunt. Reguntur autem a suis quaeque dominis, eorumque praefectis ac procuratorib. ex aequo et bono, siue ex arbitrio magis quam certis legibus: quanquam non carent tamen suo quaeque iure. Praeter dominos autem, eorumque praefectos et procuratores habet plebs quaeque oppidatim, vicatim, et pagatim suos magistratus. Ac in pagis quidem scultetum, qui est quasi deductor ac defensor coloniae: qui vel ipse per se, vel per vicarium suum, cum adiunctis aliquot ex aratorum numero scabinis ius dicit. In ciuitatib. autem, et oppidis, et vicis praeter hos, sunt etiam consules, penes quos est ciuitatis cuiusque gubernatio et custodia: in delinquentes animaduersio: publicorum commodorum administratio, curaque aedificiorum et sartorum tectorum publicorum. Inter eos autem vnus praesidet magister ciuium seu proconsul, qui eos, quoties opus est, conuocat, et in consilium adhibet. Nam leuiora sine illis ipse gerit. Habent item singula opificum contubernia in qualibet ciuitate et oppido suos magistros, et his adiunctos aliquot seniores In maiorib. vrbibus sunt etiam aediles, vnus et alter, de numero decurionum delecti, pecuniae publicae quaestores, et sartorum tectores curatores. In oppidis vero et vicis haec a consulib. curantur. Hos magistratus in oppidis praesertim, iuratos esse oportet, praeter scultetos siue aduocatos haereditarios.


page 29, image: s029

Nullos autem communes magistratus pagi inter se, neque ciuitates habent. Haec de plebeis magistratibus.

Creandorum magistratuum, et honorum mandandorum in Polonia non vna est ratio. Olim Episcopi ex praescripto sacrorum canonum a collegiis primariorum sacerdotum legebantur: nunc Princeps vmbratili quadam electione illis relicta solus arbitratu suo edit Episcopum, et Pontifici Romano commendat (quod fiebat etiam a collegiis) vt eius authoritate approbetur, praeficiatur, et ab aliis Episcopis consecretur. Abbatum et Praepositorum eligendorum ius collegia Monachorum hactenus retinuere: sed iam vix retinent, ab Episcopis primum, deinde a Regibus etiam violatum. Palatinos, et Castellanos, et reliquum omnem Senatum regni Princeps legit, ac iureiurando obstringit sibi et Reipublicae. Item confert praefecturas, caeterosque omnes magistratus, honores, et ministeria publica. Sed in magistratibus regni illud receptum est, vt non nisi in comitiis renuntientur. In iudice vero, et subiudice, et notario terrestribus ita est adstricta legibus potestas Principis, vtNobilitas eius satrapiae seu territorii, cuius iudex, vel subiudex, vel notarius decessit, conuentu instituto authore et praeside Palatino, quatuor patresfamilias equites eligat, de quibus Princeps vnum, quem vult, in locum vacantem surrogat. Abrogari vero magistratus aut honor vllus nemini potest, nisi per maximam vel minimam capitis diminutionem, hocest, libertatis, ciuitatisue, siue nobilitatis et bonae famae amissionem: aut si quis alium magistratum honoremue adeptus sit, quem cum priori retinere iure non possit: ipse se quisque abdicare arbitratu suo potest. Praefectura et metallorum teloniorumque curatione Princeps amouere quemlibet, quando vult, potest, nisi cui ipse promiserit, ac diplomate cauerit, vt ad certum tempus, vel, quoad vixerit, amoueri nequeat. Aulico item magistratu et ministerio amouere quemque Regi licet: non temere tamen id facit, nec fere sine nota ignominiae, nisi lex iubeat. Exactores tributorum annui fere creantur a Rege, vel comitiali placito.

Plebeios magistrarus partim domini, vel praefecti creant, partim ipsi sibi, ciues legunt, praeter Cracouiam, vbi Palatinus ius legendi Senatus habet, ab rogandi non habet: nec nisi morte, aut maxima mediaue capitis diminutione honor is amittitur. Ex omni etiam numero vigintiquatuor consulum quotannis octo, quos vult, Palatinus rebus gerendis praeficit, quos praesidentes vocant: de quibus certo ordine singuli fiunt magistri ciuium in sex hebdomadas. Nec multum diuersa est ratio consulum in aliis quibusdam ciuitatibus et oppidis: nisi quod praefecti in suae quisque ditionis oppido vnum aut alterum legendi facultatem habent. Casimiriae, Clepariae, et Prossouiae magnus Procurator arcis Cracouiensis cum in legendis consulibus, tum in aliis rebus Praefecti vicem obtinet. Idem aduocatum et scabinos iuris supremi Magdeburgensis legit. Caeteros autem scabinos ipsi consules in sua quisque ciuitate et oppido legunt, et sacramento adigunt. Caeterum scultetus siue aduocatus haereditarius in quouis oppido, vico, atque pago semel a domino constitutus magistratum hunc, obnoxium ipsi domino ad equestre ministerium, Reique publicae, ad expeditionem bellicam, etiam ad haeredes transmittit: quin et in externum transferre assentiente domino potest. Est tamen ius fasque domino amouere scultetum contumacem aut inutilem, persoluto ipsi pretio, quod habet inscriptum in diplomate, vel secundum aestimationem emolumentorum atque aedificiorum: nisi quid enorme et priuatione dignum is commiserit.


page 30, image: s030

Quo quidem iure multi sic abuti coepere ad augenda commoda sua, vt scultetis sine vlla culpa eiectis prorsus, vel in ordinem redactis, agros eorum praediis suis adiunxerint, iudiciis vero iudiciales aduocatos arbitratu suo praeficiant. Reditus magistratuum Regni exigui, terrestrium vero et aulicorum nulli fere sunt. Honorem Poloni satis amplum et luculentum virtutis et honestorum laborum praemium esse duxerunt, etiam sine compendio. Sunt tamen certae mercedes, et quasi sportulae, quae iudicib. iudiciorumque administris penduntur a litigantib. Primores aliquot Palatini et Castellani mediocres tamen habent reditus, partim ex agris et praediis, partim e salinis vel teloniis, siue aliis quibusdam pensionibus a Principe antiquitus in omne tempus attributis. Episcopi nonnulli peramplos habent, vnde non modo ipsi commode et cum dignitate viuere, ac senatoria munera laute sustinere, sed etiam inferioris ordinis sacerdotes et administros suos recte alere ac tueri, et omnem cultum diuinum cum dignitate administrare, et egenis denique libetaliter subuenire queant. Habent etiam decimas omnium segetum publico Principum ac totius Poloniae consensu iam inde ab initio susceptae religionisChristianae attributas, et aliis quibusdam pensionibus postea vel cumulatas, vel commutatas. Habent et luculentos fundos, praedia, pagos, oppida, arces, et territoria, partim Regum et Principum, partim priuatorum munificentia adiecta.

Iudiciorum ratio varia et perplexa est. Habet ordo ecclesiasticus, quemadmodum et apud alios Christianos populos sua, quibus caeteri quoque homines nobiles pariter ac plebei obnoxii sunt aliquatenus, in iis praesertim causis, quae cum religionis, aut personarum, rerumue sacrarum ratione aliqua ex parte connexae sunt: quales sunt de institutis et ritib. religionis, de impietate, haeresi, schismate, magia, incantationibus, foenore, sacerdotiorum cauponatione: irem de decimis et fundis, et quibusuis censib. ac reditib. ecclesiasticis, de caede, vi, et iniuria sacris initiato homini, reiue aut loco sacro, seu sacerdotii fundo illata. Ad haec de iure patronatus, et de sacerdotiorum iure quaeuis controuersiae, item prae de iure matrimonii et natalium, et de miserabilium egentiumque personarum iniuriis, quaeque ex obligatione in foro ecclesiastico facta oriuntur. Testamentariae causae ptofanorum hominum in hoc aeque ac profanis foris disce ptanrur, dummodo extra iudicium testamenta sint condita. Aliter enim in eo foro disceptantur, in quo sunt condita. Nisi quid forte legatum sit pietatis ergo, et ad piam causam, hoc est, templis, ecclesiarumque ministris, aut egenis: prae causa propria est ecclesiastici iudicii. Est autem iudiciorum ecclesiasticorum summa penes Episcopos, quorum vices gerunt ii, quos vocant vicarios in spiritualib. cancellarii et officiales: inter quos vnus, qui est primarius, generalis appellatur, caeteri foranei. Ab Episcopis, eorumque vices gerentibus, prouocatio est ad Archiepiscopos: et ad Gnesnensem quidem ab ipso etiam Leopoliensi Archiepiscopo, idque eo nomine, que ille est legatus perpetuus, siue, vt vulgo loquuntur, natus sedis Apostolicae. Extrema tandem prouocatio est ad Pontificem Romanum. Omnes autem iudices ecclesiastici iudicant e praescripto ecclesiasticorum et Pontificiorum canonum: et praeter diras siue censuras et interdicta ecclesiastica, habent ius quoddam coercendi sontes, in sui quidem ordinis homines laxius, in profanos autem restrictius. ita vt contra hos ad executionem rerum iudicatarum, vrbanorum, ac terre strium magistratuum opem ad extremum implorare necesse habeant. Habent et profani inter se, Nobiles iuxta ac plebei sua iudicia, quibus sacris initiatum ac sacerdotio praeditum praeesse non licet. Ac Nobilitas quidem terrestribus iudieiis peculiariter


page 31, image: s031

subest, qiae a iudice, subiudice, et notario terrestribus exercentur, alibi quidem quater, alibi sexies quotannis, alibi vero singulis mensibus: nisi forte iudex, subiudex, aut notarius desit, aut bellica expeditio, vel comitia, colloquiaue interueniant. Tunc enim silent iudicia Nobilitatis, non terrestria modo, sed et alia. Sunt autem in quolibet Palatinatu certa oppida, in quibus ius hoc dicitur Nobilitati, in eo ipso territorio bona agrosque habenti. Nec euocari quenquam e suo territorio licet, nisi ipse certa obligatione nominatim ab hac praerogatiua recesserit. Caeterum, qui nulla habet bona terrestria, conueniri hoc iure non potest. Ne sacerdos quidem, exceptis causis finium regundorum, et adscriptitij alieni profugi, caesi, vel vulnerati: aut si vllo alio, quam sacerdotij nomine, bona terrestria possideat. His iudicijs disceptantur pleraeque om nes causae Nobilitatis priuatae ac ciuiles, ac ciuiliter institutae. Regundorum finium controuersia hoc ipso quidem iudicio primum disceptatur inter equites, vel inter equitem et sacerdotem: sed ad extremum ad Succamerarium terrestrem remittitur: qui in rem praesentem veniens, ipse per se, vel per, vicarium suum camerarium illius territorij eam definit, certisque metis ac signis fines controuersos designat. Atque haec est vnica Succamerariorum iurisdictio.

Caeterum si cum regijs bonis equiti sit controuersia, non apud terrestre et Succamerarij iudicium ea disceptatur, sed Princeps equite postulante edit commisarios ali quot de senatu ac terrestribus magistratibus siue officialibus eius satrapiae, in qua est controuersia inter quos etiam Succamerarius esse solet: qui in rem praesentem venientes iudicium id peragunt. Idem fit, si sacerdotalis fundus et ager cum regio controuersos fines habeat: nisi quod Episcopus quoque eius dioecesos editis a Principe recuperatorib. vnum aut alteru de suis adiungit. Eademque ratio est petendi recuperatores a Principe in causis herciscundae familiae, siue diuidendae haereditatis inter fratres et propinquos. Quanquam hoc iudicium êt [Abbr.: etiam] praefectus exercere potest. Criminales vero causae de stupro, in cendio, latrocinio, et vi armata alienis aedib. illata ad praefectorum in sua cuiusque praefectura iudicium pertinent. Ciuiles item quaecunque aduersus eos Nobiles instituuntur, qui certos agros ac bona terrestria nulla habent, et quilicet habeant, obligatione tamen sua ei foro obnoxios sese fecerunt, aut merent publica stipendia, aut sacris initiato homini damnum vel iniuriam intulerunt, aut alienum adscriptitium detinent, aut obstaculis denique liberam fluuij [transcriber, in the print: fluij] nauigationem impediuerunt, aut si quis executionem rei iudicatae prohibeat. Dicit autem Praefectus ins in arce, aut alio loco publico suae quisque praefecturae sexta quaque septimana per se ipse, vel pervicarium suum iudicem castrensem. Atque haesunt iudicij castrensis causae. Officij vero sunt, rerum iudi catarum excutio: viduarum de bonis dotalib. eiectarum, et aliorum spoliatorum restitutio: itemque deprehensos in scelere, et recenti crimine, aut si quis rem alienam apud se deprehensam non reddat domino repetenti: ad haec in turbatores conuentuum ac iudiciorum, et qui vetitis armis vtuntur: in tolerantes censuras ecclesiasticas vltra annum, in iniustos teloniorum exactores, et in sacerdotes, qui iuri patronatus secularium hominum derogant, aut seculares praeter ius ad forum ecclesiasticum euocant, animaduersio. In quib. causis quouis tempore: cuiuis quaerenti praesto esse debet praefecti autoritas per seipsum, vel per subpraefectum suum: cuius iurisdictio ad causas officij pertinet, si praefectus ipse ius non dicat. Denique furti suspectos praehendendi, reosque iudicandi ac supplicio afficiendi ius habet preafectus, ac subpraefectus eius. Nobiles tamen non nisi eos, qui ter ab eodem crimine damnatis editi et in album furum relati sunt.



page 32, image: s032

Porro status controuersiae, hocest, cum de genere cuiusquam ambigitur, et eae causae, quae infamiae, confiscationis bonorum, vel capitis poenam (praeter eas, quas dudum praefectis artributas esse dictum est) annexam habent, atque etiam de caede Nobilis, ad solius Principis iudicium pertinent. De quibus is in comitiis demum cum Senatu cognoscit: praeter, si maleficium in loco domicilii Principis ipsius, et sub aspectu eius patratum sit. Tunc enim, si autor recenti facinore comprehendatur, absque citatione Princeps eum ipse per se, vel per Mareschalcum iudicat. De personalibus vero causis ciuilibus, aut ciuiliter institutis, quae alioquin ad forum terrestre vel castrense pertinent, Princeps itidem quouis loco ac tempore cum iis, quos ad manum habet, consiliariis citatum iudicat. Quae citatio curialis, et post curiam vocatur. Sed eius vsus ita restrictusest, vt ea in minore Polonia contra eum, qui in maiore tantum agros ac domicilium habet, non valeat: neque contra. Id autem iudicium regiorum terminorum nomen habet. Vbi etiam in praefectos et administros suorum bonorum et redituum, quod ad munera eorum attinet, quicunque et vndecunque ii sint, Princeps ipse sibi, instigatore officii petente, et cuiuis postulanti ius dicit: ac de prouocationibus quoque ab officio castrensi ad se delatis cognoscit. Iniustus tributi publiciexactor etiam apud Episcopum, Palatinum, vel Castellanum loci recte conuenitur. Belli autem et expeditionis publicae tempore, cum silent omnia supra memorata fora, penes Principem est ius omne, ac iudicium eorum, quae in castris, et in ipsa expeditione flagitiose aut scelerate admittuntur. De iniuriis quidem damnisque datis in expeditione bellica Palatini vel Castellani cuiuis quaerenti contra suae quisque satrapiae, vel territorii homines ius dicunt. Si quis autem non pareat, Principi deferunt.

Ab omnibus porro iudiciis Nobilitatis prouocatio est ad Principem: nisi quod eae, quae fiunt a terrestribus iudiciis, in colloquiis fere prius disceptantur. Appellatur autem colloquium, peculiare Palatini cum dignitariis, ac terrestribus magistratibus iudicium: quod semel quotannis autumni tempore in qualibet satrapia siue Palatinatu exerceri debet, prouocationum a terrestribus et castrensibus eiusdem satrapiae iudiciis disceptandarum causa. Quod etiam terminos generales vocant, vbi et alienationes et obligationes bonorum terrestrium recte fiunt. Ab hoc itidem ad Regem est prouocatio, cuius duplex est ratio: est enim appellatio, qua inter litigantes solos disceptatur, iustene an iniuste iudicatum sit. Motio vero est, in qua iudex, a quo prouocatum est, necesse habet tueri sententiam suam, vt si iniqua et legibus aduerse fuerir, ipse pudefiat, ac mulctetur, quod tamen iam ferme exoleuit. Vtrobique autem regio vel colloquiorum iudicio iniustum decretum rescinditur, vel corrigitur, vniuersaque causa disceptatur ac diiudicatur, etiamsi ab interlocutoria sententia prouocatum sit. Tametsi non temere admittitur eiusmodi prouocatio. Cognitionum quoque Principis de prouocationibus non est vna ratio: nam de iis, quae fiunt a colloquiis, non nisi in comitiis cum frequenti Senatu cognoscit. Ad eundem modum de iis etiam, quae fiunt a terrestribus iudiciis. Nam de iis quoque recte a Rege cognoscitur in comitiis, si prius ea instituantur, quam colloquia. Itaque indiscriminatim prouocari solet ad colloquia, vel ad comitia. De caeteris vero prouocationibus, quae fiunt ab aliis iudiciis, etiam extra comitia cognoscit is cum iis consiliariis, quos ad manum habet, quouis tempore et loco: sed tamen intra fines regni modo. Foris enim nemo Nobilium sistere se Principi necesse habet vlla ex cause, exceptis fiscalibus. Tam in comitiis


page 33, image: s033

autem, quam extra ea in iudiciis regiis adhibentur in consilium etiam supplicum libellorum magistri, siue Referendarii: itemque iudex, subiudex et notarius eius territorii, in quo iudicium exercetur, praeter, cum de prouocatione ab ipsorum iudicio facta cognoscitur: habentque ii postremi omnium dictionem sententiae. Atque his fere foris ac rationib. Nobilitatis iudicia peraguntur. Nam barbaricus ille mos prouocandi aduersarium ad singulare certamen, et ferro vsque ad necem vel deditionem de iure et iniuria, veroque et falso decernendi, nihil habet commune cum iudicio. Caeterum iudiciorum ratio in comitiis Varsauiensibus anno millesimo quingentesimo septuagesimo octauo, habitis a Stephano Rege alia instituta est, quae tribunalitia vocantur: vt Respublica ex suo corpore in singulis Palatinatibus, maioribus binos, min oribus vero quibusdam singulo se Nobilitate quotannis sibi deligeret, qui primum a D. Martini vsque ad Paschatos Poloniae maioris Nobilirati Petricouiae, minoris autem a Paschatos vsque ad messem Lubliniius dicerent, ac causas appellationis siue vltimae, vt vocant, instantiae iudicarent. Atque sic omnia priuatarum rerum iudicia penes Nobilitatem deinceps essent: publica, iuris item regii ac fisci iudicia in eo, quo antea statu fuerant, penes Reges manerent: quemadmodum et earum terrarum, quae suis legibus, ac diuerso a caeteris iure vterentur.

Iudicatur autem Nobilitas suis legibus, quae paucae sunt, et constitutiones regni vocantur (tametsi Masouii peculiares habent) vel morib. vel ex aequo et bono, siue adeo iudicum opinione. Magnam autem in iis iudiciis vim habet exemplum, et res in simili causa a Principe iudicata: permagnam item iusiurandum. Magnus etiam est vsus praeconum, quos ministeriales terrestres appellant, magnaque eis fides adhibetur, itidem ac tabellionibus in iure ciuili Romano et Pontificio. Sed sunt ii fere illiterati ac plebei homines, Palatini vel delegati cuiuspiam regit arbitrio, nec semper exquisito delectu creati. Verum in omni fere functione sua vnum aut alterum equitem testem adhibeant oportet. Actori nulla est poena, si causa cadat, vel eam non prosequatur: ac ne litis quidem impensas reus soluit. Reus condemnatus si iudicatum non foluar, mulctatur et pigneratur. Condemnatur autem actori in ciuili causa, quanticunque is litem iureiurando interposito aestimauerit. Licet tamen iudici ante iusiurandum eius aestimationem moderari. si non paruerit rei iudicatae, reus condemnatur in duplum, quod perlucrum appellant: prior enim condemnatio lucrum dicitur. Si duplum ad certam diem non exoluerit, Praefecti regii eius territorii, in quo reus bona vel domicilium habet, opem actor implorat. Ex decreto autem Praefecti bona rei possidenda ei traduntur, adiecta certa multa, quod vadium vocant, si is prohibuerit. Sin iterum id fecerit, duplicatur mulcta: sin tertium, triplicatur, quae vadia duplicata et triplicata appellantur. Quae tamen sublata iam sunt, et post interpositum vnum vadium, reus si pergat esse contumax, proscribitur. Proscriptus vero, si vise nihilominus suaque tueatur, cuncta illius Praefecturae Nobilitas contra eum armatur. Ac ipse quidem praehenditur, bona vero eius a Praefecto possidenrur, donec de reditibus eorum non modo iudicatum, sed mulctae etiam et vadia soluantur. Indicta vero causa, hoc est, non citatum, neque conuictum Nobilem, qui modo agri aliquid habeat, praehendere nulli magistratui, ac ne Principi quidem licet, praeter furem a seruis poenae inter conscios et complices ter editum, aut in maleficio quouis deprehensum, aut qui satisdare nolit, vel non possit. Praefecto remissiori in executione rei iudicatae poeha est, abrogatio praefecturae: nisi


page 34, image: s034

forte eam oppignoratam teneat, tunc enim centum marcarum mulcta ipsi a Principe irrogatur, detrahenda de summa eius capitali, quoties officium suum non fecerit. Oppidanis vero et plebeis magistratibus, Nobilem etiam in scelere deprehensum sine Praefecti authoritate iudicare omnino fas non est. Haec de iudiciis Nobilitatis.

Plebs habet peculiaria iudicia, in pagis quidem simplicissima, quae vel ab aduocatis iudiciariis, vel scabinis, vela scultetis, vel a praefectis siue dominis, eorumque procuratoribus et administris, sine trepitu et figura iudicu exercentur. In vrbibus autem et oppidis exactiora sunt: quibus Nobiles quoque, qui in iis domicilia et ius ciuitatis habent, sunt obnoxii in causis ciuilibus duntaxat. Ea vero partim penes aduocatum et scabinos, partim penes consules sunt: partim etiam penes magistros contuberniorum. Consules ac magistri contuberniorum sine strepitu et figura iudicii iudicant, hi quidem singuli cum adiunctis sibi senioribus de leuioribus causis sui quisque generis opificum. Consules vero de quibusuis, proprietatis modo et possessionis rerum soli et haereditatis, itemque capitalibus ac sanguinariis exceptis: quae ad scabinorum et aduocati iudicium peculiariter pertinent. Parui momenti causas etiam consul solus agnoscit: a quo itidem, atque a magistris contuberniorum, ad consessum consulum est prouocatio. Ab his porro ad Regem. Inoleuit tamen multis in locis mos, vt prius Praefectus appelletur, atque inde domum ad Regem prouocetur, idque de regiis modo oppidis intelligendum est. Nam quae alii cuipiam subsunt, in iis prouocationes fiunt ad eorum dominos, ab iisque sine prouocatione iudicantur. Sed si quis aduersus eum, qui ipsi non subest, iniuste iudicauerit, siue per se, siue per vicarium et procuratorem suum, vocari potest eo nomine in ius, cui est obnoxius. Porro Episcoporum et aliorum ecclesiasticorum hominum subditis opem superioris, nempe Episcopi vel Archiepiscopi, contra vim et iniuriam dominorum suorum implorare licet. In iurato autem iudicio (sic enim vocatur id, cui scabini cum aduocato iurati praesident) accuratior seruatur processus iudiciarius, exerceturque id fere inter conciues quintodecimo quoque die, nisi is festus sit: externis vero et hospitibus postulantibus, quoties opus est, exponitur. Atque hoc quidem emptum dicitur, illud expositum. Est et tertium genus iudicii huius, quod magnum vocant, ac ter statis anni temporibus ob grauiores causas consule praesidente exercetur. A iurato autem iudicio legitima est prouocatio ad aliud quoddam iudicium primarium vrbium, quod quidem duplex est, itidem ac leges, quibus oppidani et agrestes fere vtuntur. Neque enim iisdem ii cum Nobilitate legibus tenentur. Ac in Masouia quidem, vbi ius Culmense viget, nunc ad Tosuniensem magistratum, atque inde demum ad Regem prouocatur. In caeteris vero Poloniae partibus, vbi iuris Magdeburgensis vsus est, olim ad Magdeburgensem ciuitatem prouocabatur. Sed Casimirus Magnus Rex aliud quoddam iudicium in arce Cracouiensi instituit, quod iuris supremi Teutonici siue Magdeburgensis appellauit: in quo aduocatus cum septem scabinis magno procuratore eiusdem arcis praesidente, non tamen iudicante, iudicant de prouocationibus, quae fiunt a iuratis quarumuis ciuitatum et oppidorum iudiciis. Inde vero prouocatio est ad aliud iudicium, quod sex ciuitatum dicitur. In quo eiusdem Casimiri instituto bini certorum oppidorum consules, Cracouiam conuenientes in arce ius dicunt sine prouocatione. Cognoscit autem Princeps de prouocationibus: iis, quae ab vrbanis et rusticis iudiciis veniunt, omnino de controuersiis plebeiorum


page 35, image: s035

suae ditionis, atque etiam de querimoniis aduersus Praefectos suos, vbilibet, etiam extra Regnum, et cum quibus vult, consiliariis. Saepe etiam Consiliariis et Referendariis, Secretariis earum cognitionem delegat, sedita, vt ipse tamen ad exttemum iis referentibus statum controuersiae decernat, praesertim si causa ad Nobilem pertineat. Soli Cracouienses ciues hoc praediti sunt priuilegio, quod a Senatu vrbano non nisi ad Principem est prouocatio, et quod eius, itemque Casimiriae et Clepariae ciuitatum causae ab eo non nisi Cracouiae iudicantur. Habent et sculteti siue aduocati haereditarii pagorum et oppidomum nonnullis in locis inter se peculiaria iudicia, a quibus item ad ius supremum Teutonicum, et inde ad sex ciuitates, vel ad Principem prouocatur. Iure autem suo quisque iudicatur, praeter, quod causae caedis et vulnerum Polonico tantum iure iudicantur, quo reus actoris iureiurando peragitur. A cin recenti quidem crimine comprehensus, caedem capitis supplicio luit. Post interpositam vero vigintiquatuor horarum moram ad certam et legen constitutam constitutam capitis aestimationem damnatur, quae diuersa est, Nobilils et plebeii. Pro plebeio capite partim domino eius, partim liberis ac haeredibus caesi caedit mulcta: pro Nobili vero solis liberis ac haeredib. exoluitur. Nobili tamen pro Nobilis caede vltra mulctam poena est etiam carcer annuus, et sex hebdomadae. Caeterum Masouiorum legibus carceris poena soluitur is, qui profugus annum totum exulauerit. Verum plebeio Nobilem interfecisse capitale est, nisi transigat cum actore. Vulnerum certae sunt aestimationes. Fit autem contemptu harum poenarum, et capiendae ex mulcta pecuniae, vt crebrescant magis indies iurgia atque caedes. Executio rerum iudicatarum contra oppidanos penes magistratum est in sua quemque ciuitate, aut si is negligat, domini vel praesecti auxilium imploratur. Atque haec iudiciorum Nobilitatis et plebis ratio.

Comitia duabus de causis habentur, propter consultationes de Republ. et propter iudicia. Cum enim Polonis ea potissimum forma Reip. placuisset, in qua penes vnum quidem esset iudiciorum, ac rerum omnium in bello et in pace summa, sed, vt is rerum agendarum ac iudicandarum consilia cum pluribus consiliariis communicaret: hi porro cum propter alias functiones publicas, tum etiam propter curam rei suae familiaris, ad latus Principis assidui esse non possent, placuit, vt ii ad certum locum ac diem conuocarentur a Principe, ad exercenda cum ipso iudicia, consiliaque de Republ. capienda. Haec sunt comitia publica, quae etiam generales Regni conuentus vocantur: qui olim simpliciorib. ac melioribus seculis bidui vel tridui spacio peragebantur. Augescentibus deinde iudiciis et rebus agendis, extrahi coepere in longius tempus comitia: sic tamen, vt prore noua et insolita annotarit Dlugossus, in nonum diem ea extracta esse. Atque haec fuit vetustorum comitiorum ratio. Posteriori tempore, cum vniuersa Nobilitate, et vna de omnibus ciuitate Cracouiensi communicata sunt comitia: coeperuntque adhiberi nuntii Nobilitatis siue terrarum, et ciuitatis Cracouiensis, principio quidem vnam ob rem, nempe sciscendi in bellum tributi causa. Deinde vero, cum siue incuria Principum, siue Senatorum conniuentia, multa, quae ad salutem et amplitudinem Reipubl. pertinebant, negligi, ac Nobilitatis praerogatiuae minui viderentur, ad alias etiam consultationes de Repub. accedere coeperunt, non vt consiliarii, sed vt monitores Principis ac consiliariorum, et custodes libertatis, et praerogatiuarum Nobilitatis, ac legum publicarum. Nunc igitur sine nuntiis terrarum non habentur legitima comitia.

Atque eam ob rem quoties ea debent institui, indicuntur prius a Rege Nobilitati


page 36, image: s036

conuentus, quos vocant particulares, ad certos dies, certaque oppida. Quibus (nisi iusta cause obstet) Nobilitas cum Senatorib. ac magistraribus terrestribus eiusdem satrapiae, ad templum conuenit, et implorata ope diuini numinis legationem regiam audit, vbi, quando, et quibus de causis opus sit haberi comitia. Deinde praeeuntibus Senatoribus nuntios suos deligit, eisque vel peculiaria dat mandata ad comitia, vel vniuerse potestatem facit curandi ea, quaecunque in commune e Republica fore videbuntur. Lege autem ab hoc munere legationis exeluditur, qui priuatum habet negotium ac litem in comitiis. Finitur nuntiorum potestas vnicis comitiis. Nec idem est in omnibus satrapiis eorum numerus: sed pro numero territoriorum esse debere existimatur. Nuntiis ita creatis in particularibus conuentibus, mox instituunturalii conuentus, quos generales vocant. In maiore quidem Polonia Coli, in minore autem Corcini. Et ad hunc quidem Cracouiensis, Sendomirienis, Russicae, Podolicae, Belsensis, et Lublinensis satrapiarum: ad illum vero reliquarum proceres ac nuntii recens creati, ac de Nobilitate qui volunt, constituta itidem a Principe die conueniunt, auditisque iterum mandatis regiis, mandata Nobilitatis, et quae postulat vsus Reipublicae, inter se conferunt. Atque inde itur ad maiora comitia. Quo vbi conuentum est, re sacra solenni itidem in templo publice percta, itur ad aulam. Ibi Rege et Senatoribus in corona considentibus, adstantibusque pone secretariis ac nun tiis, Cancellarius vel Procancellarius Regis nomine proponit in medium, quibus de rebus in commune consuli operae pretium sit. Deinde Senatores ab Archiepiscopis et Episcopis orsi, ordine dicunt sententias. Hinc nuntii petita a Rege venia secedunt in aliud conclaue, iisdem de rebus inter se consultatuti: reuersique siue eadem, siue alia die per vnum aliquem exponunt id, quod ipsis in commune visum est, quid probent, quidue requirant. Nonnunquam pluribus mandant, si plura sint negotia proponenda, vt suum quisque edisserat. Non modo enim iis de rebus, quae Regis nomine propositae fuere, sed etiam, si quid aliud ipsis in mentem venit de Republica, postulant, vel admonent. Id vero si est eiusmodi, vt consultationem requirat, et ab eorum functione non alienum esse videatur, dicuntur etiam de eo sententiae a Senatoribus, exclusis nuntiis, interdum etiam non exclusis. In omnibus autem consiliis postremus omnium dicit Rex, et quod ei placuit, decreti comitialis et legis habet vigorem, dummodo prioribus legibus, Nobilitatisque aut sacri ordinis praerogatiuis ne aduersetur. Tunc enim refragari placito Principis non solum Senatui, sed etiam nuntiis fas est. Itaque in eiusmodi consultationibus suspendit fere sententiam suam Rex, donec inter nuntios et Senatores, maioremue eorum partem conueniat. Sed hoc iam aliter constitutum est. Caetera autem consilia de Republica, quae legibus diserte excepta non sunt, nec praerogatiuis Nobilitatis praeiudicant, cum Senatu solo Rex communicat. Quemadmodum iudicia quoque cum eo solo exercet, minimum biduo vel triduo singulis hebdomadis per tempus comitiorum. Sed interdum ea delectis aliquot e Senatu delegat. Atque ii quotidie fere, festis dieb. exceptis, iudicant. Verum ab his quoque assessoribus (sic enim vocantur ii iudices) ad Regem prouocatur. Atque ii statum controuersiae cuiusque decretumque suum in consessu reliqui Senatus exponunt. Sententias tamen denuo non dicunt. Publicarum inter ecclesiasticum et equestrem ordinem controuersiarum arbitrium atque transactio penes Regem est. Comitia quotannis, nisi quid forte impediat, institui vsitatum est. Nihil tamen prohibet, quo minus vel


page 37, image: s037

rarius, vel crebrius instituantur. Crebrius quidem vt id fiat requirit iudiciorum et prouocationum disceptandarum multitudo, quae cum antea nonnunquam in quartum et quintum, ac sextum fere mensem extraherentur, nunc lege sex septimanarum spacium praefinitum est. Locus certus comitiis habendis olim nullus erat, sed vbi Regi collibuerat, etiamsub dio, et in territoriis ea peragebantur. Postea lege in vnum conclusa sunt oppidum, in vmbilico et meditullio totius Poloniae situm Petricouiam. Sed iam ea inde noua lege in gratiam Lithuanorum Varsauiam translata sunt. Potest tamen Rex assentiente Senatu iusta aliqua de causa alibi quoque ea instiruere. Nec illud praetermittendum est, quod initio comitiorum nuntiis Nobilitatis singulis certa pecunia in victum de publico numeratur. Senatoribus non item. Caeterum non venienti ad comitia Senatori sine iusta causa, lege mulcta irrogatur: sed ea vix vnquam a Rege exigitur. Habet ecclesiasticus quoque ordo in Polonia suos conuentus siue synodos, quarum causas et vniuersam rationem e iure pontificio petat, qui volet. Atque haec etiam de comitiis. Superest belli gerendi ratio.

Bellum autem in hac genere a Nobilitate geri vsitatum et legitimum est antiquitus: quae cuncta equestris militat, idque pro modo bonorum et redituum facere debet Sed cum nulla publice instituta sit bonorum aestimatio, modus hic fidei cuiusque creditus, labente in deterius disciplina et fide, arbitrarius factus est, non sine Reipublicae totius incommodo atque iniuria. Arbitrarium est et genus armorum. Tenuiores, et qui equum alere non possunt, pedestres militant. Sculteti quoque siue aduocati haereditarii, et quicunque fundos terrestres haereditarios habent, non sunt immunes a militia. Mulctatur autem agris et bonis omnibus, si quis paterfamilias a bello abfuerit, aut filium adultum, fratremue, qui ipse separata bona, et militandi necessitatem non habeat, prose non miserit. Caeterum pupillis impuberibus, aegrotis, senio confectis, et viduis per necessarios et famulos militiam obire licet. Habent autem va cationem militiae tribuniterrestres, praefecti arcium in finibus Regni sitarum, vicarii caeterorum praefectorum iurisdictionem habentium; vice capitanei, et burggrabii, et qui Reipublicae causa absunt: habet item ordo cunctus ecclesiasticus praeter eos sacerdores, qui bona terrestria haereditario seu alio quouis, quam sacerdotiorum iure ac nomine obtinent. Euocatur ad bellum Nobilitas antiquo more, dimissis quoquo versus per praesecturas literis signo regio consignatis: quae deinde in pertica resti alligatae (vnde restium nomen acceperunt) a praeconibus siue ministerialibus terrestribus ad dignitarios et officialesb siue magistratus: primoresque Nobilitatis cuiusque prafecturae sublimes et conspicuae circumferuntur, et in foris vrbium ac oppidorum alta voce publicantur. Ter autem id fieri oportet interpolatis quaternis septimanis: nisi decreto comitiali tempus id accidatur, binaeque restes coniungantur. Post tertias demum restes domo se quisque mouet ad suae satrapiae conuentum, ad certum locum certumque diem in dictum. Inde porro autore ac ductore Palatino cum sui quisque territorii Castellano ad constitutum a Rege prope fines Regni locum pacati proficiscuntur. Verum hoc quoque, vt alia nonnulla recte a maioribus instituta, augescente indies equitum licentia conniuentiaque magistratuum in desuetudinem abiit, magno non modo sacerdotalium, sed etiam regiorum, et ipsius Nobilitatis praediorum et adscriptitiorum in commodo atque damno. Necesse autem habet Princeps equestris ordinis homines ab hostibus in bello captos redimere, ac damna amissorum equorum, quae ii extra fines Regni acceperint,


page 38, image: s038

exoluere. Captum vero hostem, nobilem praesertim, is qui cepit, Principi tradere debet, acceptis pro eo duobus florenis. Vsu venit nonnun quam, vt hae copiae diuidantur a Principe de sententia amplissimi consilii: ac caeteris quidem aduersus hostem proficiscentibus, vnius aut alterius satrapiae Nobilitas, vel plurium, si opus sit, ad praesidium eius orae, vnde item belli aliqua est suspicio, relinquatur. Haec est apud Polonos belli gerendi ratio: hoc robur militiae in equitatu situm. Hae sunt opes et vires gentis: hae copiae externis pene incredibiles, et cum quibusuis maximarum gentium opibus ac diuitiis comparandae: quibus olim Principes Poloniae res magnas gesserunt, non domi modo illata bella propulsando, sed foris etiam hostes vlciscendo, fines imperii longe lateque proferendo, et amicis ac sociis succurrendo. Sed cum abuterentur ii nonnunquam obsequio Nobilitatis, eamque crebrorum ac diuturnorum, minimeque necessariorum bellorum in commodis exercerent, lege cautum est intra ducentos annos et amplius, vt ne liceat Regi bellum facere sine comitiis et assensu Senatus: et vt Nobilitas fines quidem Regni, quoties et vbi opus est, absque vllo stipendio tueri necesse habeat, non sine Principe tamen, praeterquam in interregno. Caeterum extra fines ne ad vllam militiam educi possit inuita, nisi acceptis a Rege in quemlibet hastatum equitem quinque marcis.

Peditatus nullus est fere apud Polonos, praeter mercenarium, si quem Princeps conduxerit. Mittunt quidem ei oppidani currus commeatu onustos cum peditibus: sed is peditatus non multus est, et sternendis muniendisque viis, quam armis tractandis, accommodatior. In extrema tamen necessitate et grauiori bello, euocata ad expeditionem Nobilitate, oppidani quoque et agrestes decimum quemque peditem decrero comitiali armant et expediunt. Cum autem lentior sit expeditio haec vniuersa, et nonnunquam ciuibus et amicis magis quam hostibus incommodare soleat, excogitata est ratio conducendi militis mercenarii pedestris et equestris ad subitarias Tartarorum et aliorum hostium excursiones reprimendas, expugnandas munitiones, et alios miliares labores subeundos aptior et promptior. Quae copiae pariter cum decurionibus, centurionibus, turmarum et cohortium ductoribus tribunisque militaribus ab alterutro exercitus longe laxiori potestate, et seueriore disciplina, quam in expeditione publica reguntur. Est autem stipendium trimestre, in equitem quidem senum, in peditem vero quaternorum florenorum antiquitus constitutum. Perexiguum id sane est, nisi in magna alioqui rerum omnium ad victum pastumque pertinentium copia et vilitate, longe leuius etiam precium rebus venalibus bellica lex imponeret, et charitas patriae, studium que bellicae virtutis ac gloriae, et spes adipiscendorum publicorum honorum magis, quam vlla merces iuuentutem multitudine et ocio abundantem ad facienda stipendia excitaret. In hoc vero stipendium publice confertur pecunia, tributo, quam exactionem vulgo vocant, agrestibus ac oppidanis, Regi iuxta ac Nobilitati subiectis, imperato. Quo illi non inuiti agrorum domorumque suarum vexationem redimunt: si modo redimunt, mercenariorum etiam militum, non contentorum stipendiis suis, licentia et rapacitate indies magis ac magis progrediente, et nec sacerdorum, nec Nobilitatis, atque adeo neque Regis ipsius bonis abstinente. Id autem tributum ex agris quidem in mansum, ex oppidis vero ostiatim penditur. Quinetiam venalis cuiuslibet potus nomine in oppidis iuxta ac pagis pensitatur.


page 39, image: s039

Pendunt et molitores de moletrinis quiddam, et sculteti siue aduocati de suis agris, itemque nobiles ii, qui nullos habent adscriptitios, et plebei, qui neque domos, neque agros habent, et arte aliqua, vel opera sua victitant. Doctores, Magistri, Scholastici, et qui literarum studiis vacant, immunes sunt. Est et aliud quoddam tributum, in magna necessitate ali quando plebi vniuersae, exceptis scholasticis imperatum: quod quia de singulis capitibus pendebatur, capitale dictum est. Imponit nonnunquam et ipsa sibi Nobilitas cum Rege et proceribus tributum de agtis, vel de censibus suis pensitandum, si vsus et necessitas postulet. Non nisi in comitiis autem haec tributa sciscuntur ac decernuntur, et quidem consentientibus Senatoribus pariter ac nunciis terrestribus.

Caeterum ecclesiasticus ordo vna cum bonis et hominibus suis, iam inde ab initio susceptae religionis Christianae, non modo militiae perpetuam vacationem, sed tributorum etiam publicorum immunitatem habet in Polonia: verum ipse superiori tempore oppidanos et agrestes suos tributis, quae caeteris imperantur, vltro Reipublicae gratia subiecit. Nunc iam pro lege habetur, vt quories regiis et equitum subditis tributum imperatur, nec hi exortes sint. Pensitant ipsi etiam nonnunquam sacerdotes cum Episcopis rogati, vrgente necessitate, et charitate patriae suadente, de suis sacerdotiis certam redituum suorum portionem, quam pensionem contributionem appellant. Eius vero decernendae ius est penes synodum prouincialem: Exigendae vero penes eos, quibus Episcopi cum primario suo collegio in sua quisque dioecesi mandauerit. Superiorum autem illorum tributorum, quae plebi atque etiam Nobilitati imperantur, exactio plerunque Regis arbitratu, nonnunquam de Senatus ac nunciorum sententia per satrapias compluribus imponitur. Nec diutius id munus durat, quam ipsum tributum. Dispensatio penes Regem fere et Thesaurarium Regni manet. Nonnunquam tamen et ipsa aliis comitiorum decreto mandatur. Non adeo pridem excogitata est noua ratio comparandae in defensionem Regni militemque mercenarium pecuniae. Rex enim Sigismundus Augustus quartam partem redituum regiorum in eum vsum perpetuo Reipublicae concessit, quae pacis tempore in fiscum, in arce Rauensi constitutum, deponitur.

Atque haec de origine gentis Polonicae, situ terrae, soli vbertate, populis, lingua et moribus, ordinibus ac statibus, magistratibus et vniuersa Reipublicae forma, belli pacisque tempore. Nunc Principum siue Regum, et ipsius populi res gestae strictim percurrendae.



page 40, image: s040

HISTORIAE POLONICAE Liber Secundus.

LECHVS.

DIVTVRNO cunctae Slauicae nationis consensu celebratur, Lechum et Czechum Polonis atque Bohemis (qui etiam Czechi lingua Slauica vocantur) Principes praesuisse: ideoque alterum Polonis, alterum Bohemis nomen dedisse, dubitandum non est. Bernhardus quidem Vapouius etiam certum tempus edidit, quo Polonis Lechus praefuit, nempe circa annum Christi quingentesimum quinquagesimum, a quo quidem sumendum est initium rerum Polonicarum, propterea quod de vetustioribus gentis Polonicae temporibus nil comperti habetur. Lechusitaque primus gentis Poloniae auctor hanc regionem latissimam, quae regnum Poloniae complectitur et colendum et habitandum multitudini suorum distribuit: rarces et castella opportunis locis muniuit: ipse in vna ex his domicilium fixit, quam sexto a Varta flumine milliario, versus Septentrionem in patentissima planicie, ex rudi et non dolata materia extruxit, eique oppidum adiunxit, quo esset tamen aliqua hominum circum Principem frequentia, et Gnesno seu Gnesnae ipsi nomen imposuit, a nido, quem Gniazdo Poloni vocant, paululum deflexo vocabulo: siue quodeo loco, quo nidusauibus, arx illa sibi futura esset: siue quod aquilarum ibi nidum reperisset, indeque insigne boni auspicii adeptum mansisse, et manere successoribus eius Principibus Polonorum existimatur alba aquila, erecta expansis alis. Sic igitur fundato principatu, Lechus partim Gnesnae manendo, partim obeundo regnum ius dabat populo aequabile, non ex praescripto legum, quae nullae erant, sed ex arbitrio suo, hoce est, ex aequo et bono: vsus moderato imperio, magis pater quam dominus factus illorum, qui fidem ductumque suum secuti essent. Nec enim facile liber feroxque populus asperum et iniquum tyrannum aut initio secutus esset, aut postea pertulisset. Reditus tunc et agros peculiares nullos habebat Princeps: sed ei cuncti seminabant et metebant, deque omnium rerum prouentu acfructibus ipsi vectigal pendebant. Nam nummus tunc incognitus erat apud Polonos: sed, quo indigebant, permutatione rerum sibi comparabant. Quamdiu vero Lechus regnauerit, quid praeclari bello paceque gesserit, quosue liberos postse reliquerit, in incerto habetur. Vapouius inter alia scribit, centum quinquaginta ferme annis posteritatem eius regnasse in Polonia, ad annum fere a Christo nato septingentesimum. Caeterum quod Vapouius memorat, maris quoque fortunam Polonos tunc feliciter tentasse, et instructa classe traiectoque sinu Balthico Rugiam, Foeoniam, et alias quasdam insulas de


page 41, image: s041

Danis cepisse, et cum ea gente vario marte terrestribus et naualibus praeliis dimicasse, ac tandem Duce Vissimiro vno ex Lechi posteris, Syuardum Regem Danorum nauali pugna ab iis profligatum, et pulsum precario regni partem sub annuo tributo recepisse, concessa Polonis Iutia, Scaniaque: filitas vero eius duas captiuas, alteram Noruegis, alteram Germanis venditas: filium autem Iarmericum in obsidis loco asseruatum esse: inde Vissimirum Principem captiuis abundantem, duas vrbes maritimas circa mare condidisse: et ex his alteram Vissimiriam de suo nomine, alteram Dantiscum siue Gedanum a deuictis Danis, eoque deductis, appellasse: tandemque Siuardum postea seruitutis impatientem Vissimiro rebellasse, et in pugna occubuisse: filium vero Iarmericum aliquanto post e custodia elapsum nouos motus in Dania concitasse: verum cos a Polonis tunc sedatos esse, vero non videtui esse consentaneum. Nam vt ex Crantzio et Saxone satis constat, Vissimirus hic non Dux Polonorum fuit, sed Vandalorum, qui ea aetate totam Pomeraniam cum hoc, totoque Megapolitano tractu longeque aliquid amplius tenuere, et fertur sub annum Christi trecentesimum quadragesimum vixisse. Vnde colligere facile est, Gedanum eo tempore nondum extitisse, vix enim verisimile est, tot retro seculis vrbem tam celebrem et maritimam ab omnibus Historicis, qui orbem Arctoum, ipsiusque vrbes accurate descripserunt, istam alto praeteritam fuisse silentio. Quin Vissmaria non adeo vetusta est, vt a Vissimiro illo condita fuisse putanda sit, sed potius, vt ex aliis et praesertim annalibus ipsius ciuitatis liquet, a Gunshelmo Comite Suerinensi et Megapolitano, rerum potiente Valdemaro secundo Rege Danorum, circiter annum Christi millesimum ducentesimum quadragesimum. Krantzius hanc historiam ex Saxone sic narrat. Siuardum istum Regem Daniae primum a Gotharo Rege Sueciae profligatum fuisse, ideo quod Gotharo sororem suam in matrimonium promissam mutata post sententia elocare recusarit. Qua iniuria permotum Gotharum sponsam armis petiisse, tota regione occupata. Vandali, quorum tunc Rex erat Ismarus, animaduertentes, Siuardum a Gotharo in maximas angustias redactum, irruptione in Daniam facta praelioque commisso Siuardum caeciderunt, filius Iarmericus cum duabus sororibus paruulis praeda hostibus fuit, quarum altera Noruegis, altera Germanis, quod venalia quondam solebant esse connubia, prece vendita est, sicque tota ea a Vandalis subacta fuit. Errori vero huic occasionem praebuisse nominum Ismari et Vismari.

DVODECIM DVCES SEV Palatini.

Cum autem stirps Lechi defecisset, ab vnius imperio ad paucorum dominatum traducta fuit Respublica. Nam duodecim Palatini, ex omni procerum numero viri inprimis spectati, diuisa in totidem regiones Polonia, in principe eliguntur, quo suae quisque regioni praeesset: et Voievodae, hoc est, duces belli et copiarum vernacula dicti sunt lingua Et recte quidem illi, atque Repub lica initio initum magistratum gessere: legesque paucissimas et simplicissimas, vt rude illud ferebat feculum, non in libris, neque in tabulis, sed in animis hominum atque in vsu incidere. Sed post aliquanto adambitionem versi, dum suo quisque nutu omnia geri vult, et rem priuatam potentiamque suam augere studer, assentari multitu dini, eiusque licentiam alere, suos quisque perfas et nefas defendere et euehere, terrori esse iis, quos beneuolentia sibi adiungere non posset.


page 42, image: s042

Inde tandem contentiones, simultates, et factiones a studiis partium sunt exortae, quae Rempublicam funditus euertere coeperant. Pertaesi igitur malorum Poloni, quae sub duodecim Palatinorum imperio ipsis incubuerant, ad vnius Principatum respexere, et aliquid de gustata libertate ipsi sibi detrahere, quam perire prorsus volebant. Quamdiu vero horum Palatinorum durauerit imperium, in incerto habetur. Mansit quidem deinceps sub Principibus, manetque in hanc vsque diem is apud Polonos magistratus, aliquantum restricta potestate ac iurisdictione ipsorum, habentque ii principem secundum Episcopos in Senatu regio locum. Caeterum duodecim tunc Palatini fuerunt, vel nouo populi placito, vel vsitato etiam sub Principibus instituto: finibus vero Poloniae non iisdem perpetuo manentibus, sed accisis aliquando prolatisque rursus, ne regionum quidem eadem distinctio, nec idem Palatinorum numerus mansit.

CRACVS.

Abrogato Palatinorum imperio post longam in conuentu Gnesnensi consultationem vna omnium sententia ad Cracum Principatus defertur, quod factum esse circa annum Domini septingentesimum Vapouius vult: ideoque quando Lechi posteritas ad eum quoque annum fere (vt ante dictum est) manserit, non diuturnus fuisset ille Palatinorum dominatus, Siue autem Cracus vnus fuit de Voieuodis illis, siue non: vero propius est, ipsum fuisse Polonum, quam externum. Habebat enim et domicilium apud Istulam tredecim milliaribus a fontibus eius fluminis: vir cum amicitiis, copiis, et facultatibus potens, tum prudentia, animi magnitudine, et institiae, atque integritatis opinione apud omnes ita gratiosus, vt solus dilabentem Rempublicam recte sustinere et recreare posse videretur. Reluctabatur ille quidem diu et multum Reipublicae curam et administrationem suscipere, praesertim quod et licentia hominum intestinisque dissidiis perturbata, et externis bellis non leuiter quasseta fuit: precibus tamen et contentione multitudinis, amoreque patriae victus assensit. Neque vero fefellit Polonos hoc ipsorum de Craco iudicium, prudentiae ac virtuti ipsius datum. Nam hostes patriae alios foederibus sibi adiunxit, alios armis repressit, pacatis vero foris rebus, domi licentiam et audaciam perditorum coercuit: iudices priuatarum controuersiarum per loca constituit: vrbem in laeua Vistulae ripa, in loco domicilii sui condidit, ac de nomine suo Cracouiam appellauit, eique arcem in colle Vauelo, Vistula eum ab oppido tunc dirimente, felicibus auspiciis superaedificauit, quam regni caput Gnesna relicta fecit. In eo scopulo, cui arx Cracouiensis superimposita est, fertur immanem beluam, quam holophagum siue draconem vocant, cubile suum habentem, viciniam omnem deuorandis pecudibus, iumentis, et hominibus intentam Cracus astu interemisse, cum corpora illi obiicienda pice, sulphure, et fomite succenso infarciri iussisset, et ignis conecptus viscera beluae torruisset. Celebri Craci fama permoti Bohemi consanguinei Polonorum, ipsi quoque sibi eum principem adsciuerunt, vti Dlugosso et Vapouio placet. Sic Cracus cum per multum tempus bene ac feliciter regnasset, obiit tandem, et e conspectu Cracouiae vltra Vistulam in monte Lassotino, aggesto instar montis tumulo, quemadmodum ipse mandauerat, sepultus est: extatque in hunc vsque diem is tumulus, haud procul a delubro, quod diui Benedicti nomine vocarur.

LECHVS SECVNDVS.

Curato patris Cracifunere, filius eius natu minor Lechus, maiorem (cui


page 43, image: s043

Craco nomen erat) per speciem venationis in syluas eductum, incautum occulte interemit, ac fortuito casu eum periisse mentitus, simulatis lachrymis ac luctu honorifice sepelit: principatum que scelerate appetitum, qui maiori natu debebatur, sublato illo suscipit. Verum aliquanto post patefacto scelere, Principatu deturbarus, et in exilium missus est. Alii dolore et conscientia patrati parricidii, cum Diis hominibusque exosus esset, domi eum contabuisse, nullis relictis liberis, aiunt. Vincentius Cadlubcus viuente adhuc patre parricidium ab eo patratum, sed mortuo demum patre, et iam ipso regnante, scelus patefactum esse memorat.

VENDA.

Tam gratam vero sui memoriam Cracus Princeps apud Polonos reliquerat, vt vtroque eius filio orbati, ad Vendam filiam, quae vnica superstes erat, Principatum deferrent. Sperabant enim, habituros se esse praestantem aliquem de externis Principem, venustissimae et prudentissimae virginis Vendae coniugio inuitatum. Nec fane fefellisset Polonos opinio, nisi per Vendam stetisset. Nam Ritigerus illustris et potens ea tempestate in Germania finitima Princeps, per oratores suos coniugem eam sibi petiuit: verum illa excelsi et minime muliebris animi virago, negare se alicui esse nupturam: Principem quam Principis vxorem, esse malle. Orare iterum atque iterum Ritigerus, minasque adiicere. Vbi frustra se omnia tentare videt, coacto exercitu, armis negatum coniugium atquae principatum contemptu muliebris imperii persequi statuit. Nec fegnius Venda cum expeditis suorum copiis aduenienti hosti ad fines renis sui occurrit. Miscere rursus Ritigerus preces cum minis: illa vero exprobrare importunam libi dinem armato. Oratores reuersi, eximiam puellae pulchritudinem et sapientiam, animumque ad bellum quam ad nuptias paratiorem, renunciant suo Principi. Orant itaque ne se exercitumque suum propter intempestiuum amorem ac cupiditatem suam turpiter coniiciat in periculum, inglorium esse viro cum foemina certamen, etiamsi exploratam habeat victoriam. ni desinat, relicturos se eum, domumque signis conuersis reuersuros. Ille omnibus tentatis, vbi obstinatos suorum animos, et a praelii dimicatione alienos esse videt, mortem sibi consciuit, cum propter amoris impatientiam, tum quod a muliere sine vllo praelio victus esse videretur. Germani vero ictis cum Venda foederibus, finibus Poloniae decesserunt. Laetata hoc successu Vanda, ouans Cracouiam ingreditur, mactatisque quamplurimis victimis, ad extremum ipsa Diis patriis solenni ritu se deuouet, ac de ponte in profluentem Vistulae, ne quis aduersus casus eius felicitatem contaminaret, sese praecipitauit. Inuentum est postea Vendae ipsius cadauer: quod vno ab vrbe milliario, editiore loco e conspectu vrbis supra amnem Dlubniam Proceres sepeliuerunt, aggesto itidem vt patri, tumulo: indeque subiacens pagus Mogilae, hoc est, tumuli nomen sortitus adhuc retinet.

DVODECIM PALATINI ITERVM.

Vanda fatis erepta, cum nemo regiae stirpis superesset, commutata est rursus Reipubhcae forma, a duodeeimque iterum Palatinis Polonia cuncta militiae domique aliquandiu ad ministrata esse fertur: donec rursus ad vnum delatus est Principatus, ex mirabili quodam euentu ac stratagemate. Nam cum


page 44, image: s044

Poloni a Pannonibus et Morauis aliquoties profligati, animum a desensione finium suorum desponderent, homo quidam plebcius et aurifex Praemislus nomine coadunara aliquanta voluntariorum militum manu, arte et dolo hostem fudit. Galeas enim et clypeos e tenerioribus arborum corticibus, et quauis alia materia magno numero fabricari curaiut, eaque partim felle, partim lithargyrio extrinsecus illita, noctu e conspectu hostilium castrorum, in extrema sylua in truncis arborum, et in arbustis, tetraeque infixis ramis ita appendit, vt ad exorientem solem obuersa armati exercitus speciem eminus inspectantibus exhiberent. Quod conspicati Pannones contemptu victi saepe fugatique a se hostis, pauci tumultuarie correptis armis, quasi ad certam praedam procurrerunt: Poloni vero interea galeis atque clypeis submotis siue combustis fugam simulauerunt. Siue ergo praecipitaro illo tumultuario exercitu in insidias atque concisos, et mox indutis armis ipsorum, reliquos imparatos caeciderunt: siue, dum credunt fugisse Polonos, in securos illos, et crapula somnoque sopitos Poloni repente irruerunt: Praemissi certe industria singulari illo stratagemate singulariter tunc enituit, opemque patriae tulit: hostis vero caesus, et castris omni rerum copia refertis exutus inglorius Polonia excessit.

PRAEMISLVS SIVE LESCVS PRIMVS.

Ob tam praeclarum igitur facinus atque meritum in Rempublicam Praemislus omnium acclamationibus princeps renunciatur, et blandum Lesci nomen, gratiosum apud Polonos, ob Lechi conditoris memoriam, oblarum accepit. Quanquam Vincentius Lesticum ab astu vult appellatum fuisse. Videtur autem Principatus ipsius incidisse in annum Christi septingentesimum quinquagesimum aut septingentesimum sexagesimum, post quem susceptum, in pace moderatum euin in suos gessit. Necausus est quisquam eo viuente Poloniae fines infestare. Quamdiu vero regnauerit, vbi, et qua morte absumptus sit, non satis constat: liberos quidem post se nullos reliquisse fertur.

LESCVS SECVNDVS.

Praemislo siue Lesco eius nominis primo vita defuncto, exoritur noua de Principatu contentio: cumque nullus appareret ambiendi modus atque finis, placuit rem fortunae et sorti committere. Indictus est itaque ad certam diem maculosorum equorum cursus, qui primus ad metam peruenisset, eius dominus Princeps vt esset Poloniae. Figitur meta ad Prandnicum amnem in aperta planicie ad septentrionalem plagam Cracouiae. Status curriculo dies adest: effunditur ad spectaculum ingens hominum multitudo, solicita omnium, quem det fortuna euentum, expectatio. Consident delecti iudices, et munerarii, dant signum certaminis. Ibi Lescus quispiam, competitorum vnus, cum stadium vafro consilio stratis clam in sabulo ferreis acutis stylis, quibus currentium equorum pedes laederentur, impediuisset, primus ad metam obliquo et minime impedito tramite, caeterorum equis in cursu offendentibus, peruenit. Munierat autem is et equi sui calces ferreis soleis, vt si forte cum impetu currens in eos incidisset, non offenderet in stylis: cum omnes omnium aliorum equi de more illius temporis soleas nullas haberent. Illius itaque rei prorsus ignaris omnibus, et miraculo attonitis, iamque victorem et


page 45, image: s045

Principem, quasi diuinitus sibi oblatum, Lescum acclamantibus, dolus deprehenditur. Protrahitur Lescus in medium, conuincitur, damnatur, concerpitur. Notarant autem commentum illud impediti curriculi, duo quidam iuuenes tenucs et obscuri: cum enim, nemine etiam dum praesente, pedestri cursu in stadio illo forte certarent, ioco principatum inter se pacti, offendunt in stylis, subsistunt, inuestigant rem curiosius, notant tramitem stylis vacuum. Eorum alter, equitibus a carceribus procurrentibus, procurrerat et ipse pedester noto iam sibi tramite, omnibus effuso risu eum prosequentibus: omnium vero equis, postea quam ad stylos ventum erat, cespitantibus, iuuenis ille pedester primus post doli fabricatorem ad metam peruenerat. Eum igitur, Lesco interfecto, Principem populus omnis salutat: et, ne quid ad auctoritatem ac maiestatem ipsi desit, Lescus commutato nomine appellatur. Arque is Princeps factus tam insperato rei euentu, dedit operam sedulo, ne tanto munere indignus iudicaretur: nec modo finitimorum vim et incursiones repressit, sed quibusdam etiam populis vltro bellum intulit. Quantum vero ipsi dabatur otii a bellis et seriis Reipublicae negotiis, in exercenda virtute ac disciplina militari illud fere consumere: varios ludos et certamina equitibus pariter ac peditibus indicere: certantibus honorifica praemia proponere: ipse arbiter ac iudex praesidere, et pro meritis quenque collaudare. Fuit autem in hospites splendidus ac munificus: in suos cum virtute aliqua praestantes, tum egestate pressos liberalis: adeuntibus quoque facilis et comis, acerque vindex iniuriis pressorum. In victu cultuque corporis singularis erat parsimoniae: rudibus et crassis pannis aulaeorum loco passim vtebatur: nisi si quando in publico dare aliquid splendori et maiestati Principatus, propter externos homines maxime, cogebatur: quin ibi quoque crassos illos suos pannos, quibus ante adeptum Principatum vsus esset, ob oculos sibi poni iubebat, quibus admoneretur fortunae suae pristinae, et vnde ad tantum honoris fastigium esset euectus. Ab ebrietate vero ita abhorrebat, vt pecudi quam homini similiorem esse ebrium hominem iudicaret. His moribus et hac moderatione animi quandiu, quibusue rerum successibus regnauerit, et quomodo vita defunctus sit, itidem atque alia illius temporis, non liquet. Non desunt, qui hunc Lescum interfectum esse scribant in praelio, quod ipse vicinis suis Vngaris ac Slauis ferens auxilium, contra Carolum Magnum Imperatorem, siue ipsius Imperatoris filium nothum eiusdem nominis gessit circiter annum Christi octingentesimum quintum.

LESCVS TERTIVS.

Lesco hui ce rebus humanis sublato, vnicus eiusdem nominis filius successit, non degener a paternis virtutibus: Nam ita se gessit in principatu bello paceque, vt patrem non adaequare modo, sed superare etiam videretur. Multa hic cum finitimis, qui nouitate et humilitate eius generis despecta, nouos ciebant motus, bella gessit: eosque vel perdomuit, vel reuocauit ad officium. Quod si verum est illud, quod de patre ipsius in praelio interfecto dictum est: hic filius interfecti fortasse (vt quidam commemorant) legationem de pace ad Carolum miserat. Suscepit autem Lescus hic liberos complures mares, ex legitima quidem vxore Popelum: e concubinis vero Boleslaum, Barnimum, Bogdalum, Casimirum, Vladislaum, Vradislaum, Otam, Pribislaum, Ciessimirum, Iaxam, Semianum, Praemislum, Ziemouit, Ziemomyslum, Sbigneum,


page 46, image: s046

Spicimirum, Spicigneuum, Sobeslaum, Vissimirum, et Vislaum. Ex his Popielum in spem principatus liberaliter educatum, successorem sibi viuens designauit: caeteris vero non prius possessiones attribuit, donec sacramento adacti promiserint ea omnia, quae pater de Popielo et vniuersa herciscunda sua familia statuisset, rata et firma se habituros, nec nouis dissidijs eius regnum turbaturos aut interpellaturos. Quod vbi illi fecerunt, ad hunc modum inter eos partitus est prouincias. Boleslao quidem natu maximo, Barnimo, atque Bogdalo Pomerania cessit. Casimiro ac Vladislao Cassubia. Iaxae et Zieniano Serbia siue Sorabia: Vratislao Rania siue Rugia. Pribislao, Ciessimiro et Otae obtigit Ditiuonia. quae nunc Lusatia dicitur. Praemislo, Ziemouito, et Ziemomislao Marchia Brandeburgensis, quae a Polonis Sgorolecia vocata fuit. Reliquis reliqua eius orae: in quibus Vislaus Miedzibozumarcem, quae nunc Magdeburga, Sobeslaus Dalen, quod Daleburgum, Vissimirus in littore Oceani Vissimiriam aedificarunt.

POPIELVS SENIOR.

Lesco itaque vita pariter atque principatu defuncto, destinatum a patre Principatum Popielus suscepit, patris auique dissimilis, ignauus ac timidus. Qui cum nihil praeclari in Principatu gessisset, regiam tantum et domicilium suum Cracouia Gnesnam primum retulit, indeque non multo post Crusuiciam transtulit (cum cam arcem in planicie ad lacum Goplum condidisset) Cuius instituti causa haec potissimum fuisse creditur, quod homo meticulosi et desidis animi quaesiuit antrum, vbi remotior ab Vngaris et Germanis, et fratribus, a quib. sibi cumprimis metuebat, securius viueret, et a negotijs reipublicae alienatus indulgeret ventri, et ijs, quae sub ventre sunt. Sed non diu animi proposito frui concessum ei fuit. Iuuenili enim adhuc aetate, cum aliquot annis regnasset, in morbum incidit, ac paulo post obiit. Fertur autem subinde solitus esse murium deuorationem sibi suisque imprecari: quo quidem malo filius eius absumptus est.

POPIELVS IVNIOR.

Peracto solenni ritu Popieli funere, filius eius eiusdem nominis patruorum procerumque voluntate, etiam tum impuber, Principatui inauguratur, omnibus subiectionem ipsi interposito iureiurando promittentibus. Cum pubertatem attigit, suo arbitratu viucre: patruorum monita, quibus eius tutela, vtpote adhuc impuberis et pupilli, demandata fuit, aspernari: cum aequalibus consilia capere: conuiuia compotationesque largiores cum iisdem frequentare: in lustris, choreis, lusibus et amplexibus puellarum pernoctare: dein crapulae stuprique plenus multam in diem stertere: Rempublicam, iudicia, et querimonias hominum negligere: ad res agendas ineptus, ingenio nullo, ac inde omnibus erat despicabilis, vt vulgo Chostek despectus per contemptum appellaretur, cum dissolutos et perditos mores eius facies deformis, rarus in capite et barba pilus magis etiam deformaret. Patrui cum auis proceribus, dissolutam illam Principis vitam refrenare cupientes, vxorem illi dant eleganti forma puellam, Germani cuiusdam Principis filiam. Sed ne sic quidem de flagitiis et nequitia sua remisit quidquam: imo vero noua crudelitatis et auaritiae scelera vxoris consuetudine sibi adiunxit. Nam et auarior factus, decreta, honores, ac magistratus vendebat, et cum virtute ac dignitate non posset, fastu et crudelitate principatum sibi stabilire: et metui a suis volebat, cum amari non


page 47, image: s047

mereretur. Atque haec omnia vxore impellente faciebat: quae degustata semel dominatus, atque lucri dulcedine, despectaque viri inertia, muliebri astu imperium omne ad se transtulerat, maxime cum duobus filiis Lecho et Popielo aucta, mollem viri animum amore sui penitus adstrictum teneret, et perpetuum apud Polonos dominatum suum fore persuaderet. Vnus obstabat scrupulus, patruorum mariti sui gratia et authoritas apud multitudinem, integritare vitae, morumque grauitate, ac prudentia comparata. Itaque eos quam maxime potest suspectos, criminibus etiam confictis, apud ipsum maritum reddit: persuadet, illis viuis principarum ipsi certum firmumque esse non posse. Quem si retinere ipse vellet, et liberis suis relinquere, tolleret e medio patruos. Quibus dictis, facile aegrum atque timidum viri animum in deteriorem impulit partem: talisque nefandae mulieris instinctu necandorum illorum ratio initur. Grauem et periculosum morbum Princeps simulat: patruos neci destinatos accersi eius nomine vxor iubet. Conueniunt sine mora: morbi magnitudinem Princeps gemitu assimulat: finem adesse vitae suae diuinitus indicatum asseuerat: vxorem, paruosque filios ipsorum fidei ac turelae etiam atque etiam commendat. Itaque in eiulatibus, planctibus, et lamentis absumpto die, cum iam ad occasum sol tenderet, Princeps patruos quasi moribundus iam dimissurus, nomine quemque blande compellat, acin signum amoris circumferri medicatum poculum, paratum ad eam rem, iubet: praegustare se simular, caeterum spumam tantum, a medio extantem, halitu difflat, potum ne extremis quidem labiis attigit. Cum omnes bibissent ordine, fingit somno se premi, et velle quiescere. Vbi discesserunt, reuerenter salutato Principe, conceptum praecordiis venenum vitalia membra occupat, et subiro, de staru mentis dimori, et furentes maximo cum cruciatu exanimantur. Ibi mulier re statim per explorarores nuntiata, cadauera insepulta proiici mandar. Insidiatos eos vitae mariti sui, iusta et euidenti Deorum vindicta percussos, repente periisse diuulgat. Ac non sinit inulta esse diu diuinum numen scelera. Nam ex cadaueribus putrefactis enati mures, inusitatae magnitudinis, impium parricidam, cum scelerata vxore atque liberis fugientem, quoquoversus per aquam flammamque persequuntut: nec claustra prosunt, aut abigentium satellitum vlla praesidia. Ad extremum diffugientibus omnibus, absumptis prius filiis, Lecho et Popielo, deinde vxore, postremus ipse infelix miserabiliter lenta morte ab eisdem depastus est in arce Crusuicia, circa annum Christi octingentesimum vigesimumtertium. Ita non irritae ceciderunt patris eius imprecationes, qui subinde solitus esset murium deuorationem sibi suisque imprecari.



page 48, image: s048

HISTORIAE POLONICAE Liber Tertius.

INTERREGNVM.

EXTINCTO Popelo cum vxore et liberis, conuenit magna Procerum multitudo Crusuiciam, ad creandum nouum Principem. Agitata re aliquandiu, eo quod varia essent hominum studia, et ambitiosi quidam magnas post se traherent factiones, infecto tandem negotio disceditur. Ac dum nemo alteri paret, neque cedit, in summa omnium licentia caedes et latrocinia passim exercebantur, et iustis interdum praeliis inter dissidentes concurrebatur. Nec finitimae gentes, Germani praesertim, occasionem impune vel proferendorum finium suorum, vel praedas agendi praetermittunt: diuexatur misere Polonia. Indicta iterum sunt a primoribus comitia: sed frustra ibi consultatur, vbi non modo non remittuntur, sed intenduntur etiam partium studia. Non desunt sibi interfectorum Popeli senioris filiorum filii, quasi haereditarium principatum poscentes: sed ii, tanquam nothi, rempelluntur. Iam tanta multitudo, quae eo confluxerat, caritate annonae penuriaque vehementer premebatur, neque tamen apparebat, quorsum tanta contentio euaderet, quique comitiorum exitus futurus esset: cum ecce insperata salus afflictae Poloniae diuinitus oblata est. Erat Crusphiciae oppidanus, Piastus nomine, Cossisconis filius, statuta infra mediocrem, crassis atque robustis artubus, mediam aetatem supergressus, agello modico colendo et mellificio vitam sustentans, homo simplex et iustus, ac beneficus in egenos, atque hospitalis pro modo facultatum suarum. Is ex vxore a moribus suis non aliena, cui Repichae nomen erat, vnicum filium susceperat, eique viuente adhuc Popelo primam comam gentili ritu tonsurus, et nomen impositurus, amicos ad eam ceremoniam atque conuiuium, porco mactato, et vase aquae mulsae infuso, inuitauerat. Priusquam stata dies adesset, forte obtulerunt ei sese ignoti duo homines habitu peregrino: quos ille, cum regia excluderentur, comiter inuitatos, hilare domum suam introduxit, mensam instruxit, apposuit affatim ex his, quae ad futurum conuiuium apparauerat. Ibi res mira et stupenda accidit. Accreuit caro porcina, redundauit ex vase mulsa, ita vt non ciues modo, verum etiam Principem ipsum (vt tunc minime fastuosi ac delicati erant Principes) cum omni comitatu destinato conuiuio acceperit. Esdem igitur hospitibus sub tempus comitiorum reuenientibus, et iubentibus, Piastus ex tenui penu cellaque sua conuentum illum omnem penuria laborantem, augescente rerum earum, quae premebantur, copia refecit. Quo miraculo animaduerso, vulgatoque, vna voce omnes Piastum non humanis


page 49, image: s049

suffragiis, sed diuino iudicio Principem sibi dari conclamant. Fit domum eius concursus, obsectantium, labenti vt Reipublicae succurrat. Recusat ille: tandem hospitibus illis suis auctoribus assensus, ita vt erat veste et peronibus ex tiliae cortice textis indutus, in regiam a primoribus deducitur. Hospites illi, perfuncti officio suo, disparuerunt. Existimantur autem ii fuisse Angeli Dei, beneficentiam et hospitalitatem etiam in alieno a vera religione remunerantis.

PIASTVS.

Piastus inauguratus principatui, non mutauit cnm statu vitae animum. Quin auctus copiis, multum ad pristinam suam beneficentiam ac benignitatem adiecit: vxore non modo non dehortante, verum etiam adiuuante. Conquierunt autem sub eius principatu hostium incursiones, cessarunt et intestina dissidia, caedes ac latrocinia, reuerentia magis boni et vigilantis Principis, quam armis, seueritate, et suppliciis: praesertim quod eum Diis curae esse, et ipsorum non obscuro iudicio in illa Reipublicae specula collocatum certo sibi persuaderent. Nihil enim aeque valet ad religandos atque deuinciendos hominum animos, et ad moderandas stabiliendasque Respublicas, quam religio: quae pietate atque integritate Principis maxime excitatur et continetur. His praesidiis Piastus et bonis charus, et malis reuerendus, et finitimis venerabilis, longam etiam Principum Regumque Poloniae posteritatem per multa secula, vsque ad Casimirum secundum, qui Magni cognomen adeptus est, propagauit. Porro abominatus Crusphiciam, nefario scelere diroque interitu Popeli contaminatam, Gnesnam prisci Lechi regiam domicilium suum transtulit: cumque per multos annos sapienter clementerque regnasset, senex admodum, annum agens centesimum et vicesimum mortuus est, anno Christi octingentesimo sexagesimo primo.

ZIEMOVITVS PRIMVS.

Piasto successit vnicus filius Ziemouitus ex Repicha natus, cuius opera vicaria viuens adhuc, et senio confectus pater in bellis et grauissimis quibusque negotiis magno omnium fauore et beneuolentia vsus erat: vir impiger, et ad rem militarem factus, aestus iuxta ac frigoris, laboris et inediae patiens, somni parcissimus, victu cultuque corporis non multum a gregariis militibus differens, alieni abstinens, de suo munificus, facilitate et liberalitate militum procerumque studia tenere solitus: in animaduertendo, si quando necesse erat, lenis: noctu excubias ipse per se crebro obibat. His artibus arque studiis summam sibi hominum suorum charitatem comparauerat. Principatum post patrem adeptus, constituta primum disciplina militari, creatoque magistro militiae, et ordinum ductoribus, ad recuperanda ea, quae Vngari, Moraui et Germani sub Popeli principatu atque interregno inuaserant, neque ad eam diem recepta erant totum se conuertit: easque res ex animi sui sententia confecit, eo quidem minori negotio, quod eae tunc gentes bellis implicitae essent. Sicigitur prospere ab ea parte rebus gestis Ziemouitus a Prussis quoque, quae ii superiori tempore de Polonis occupauerant, bello repetiut. Tandem Pomeranorum et Cassubiorum Ducibus, Popiclisenioris nepotibus et posteris, qui a patre suo defecerant, bellum intulit: quod quidem illi, locorum difficultatibus magis quam viribus freti, diutius extraxerunt: domitique


page 50, image: s050

ad extremum essent, nisi Ziemouitus rebus humanis Gnesnae exemptus esset, altero et tricesimo sui principatus anno, circa annum Chisti octingentesimum nonagesimum secundum.

LESCVS QVARTVS.

Magno tam boni tamque bene de Republica merentis Principis desiderio ducti Proceres filium eius vnicum, cui Lesco nomen erat, in principatu ipsi surrogant adolescentulum, eique custodes ac moderatores consiliorum primores aliquot adiungunt. Hic cum adoleuisset, quietis potius et otii, quam belicea gloriae fuit amantior, contentus eo, quem a patre per manus acceperat, principatu: quo iuste, continenter, et clementer magna suorum beneuolentia, perfuncto, tandem vira defunctus est anno Christi nongentesimo decimo tertio, relicto filio Ziemomislo.

ZIEMOMISLVS.

Successit Lesco patri Ziemomislus, probus et ipse, lenis, beneficus, hospitalis, et quietis amans, quas virtutes quasi haereditarias a maioribus suis habebat. Sed non alia re nobilior, quam filio. Nam cum aliquot annis nullos ex vxore susciperet liberos: nascitur tandem ei filius, sed coecus, quae res ipsi, breui gaudio delibuto, maioris moestitiae causa fuit. praesertim cum vxor vno illo partu edito parere desiisset. Septimum annum puer attigerat, quo prima coma pueris gentili ritu attonderi, et nomen imponi solebat. Adsunt ad celchritatem frequentes Proceres, epulantur cum Principe moesto, et sortem suam, orbitatis non ita multum dissimilem deplorante, Principis et ipsi vicem dolentes: cum ecce insperata cunctis affulsit laetitia. Puer enim absque vlla medicorum, aut cuiusquam omnino ope subito lucem aspexit, quem mater videntem protinus exultans ad patrem in conuiuium adducit. Conuiuae miraculo attoniti, effuso gaudio sibi et Reipublicae tantum bonum diuinitus oblatum certatim gratulantur, festum diem largioribus inuitationibus, plausibus, choreis, concentibus, et acclamationibus instaurant. Puero Mieczislao, quasi qui gladio sibi gloriam acquisiturus sit, nomen est inditum: sed is postea a matre et pedissequis blandius, vt fit, Miesco vocatus est. Ziemomislus peracto conuiuio diuinos et ariolos de filii successibus, et quid hoc portenderet, quod is coecus natus, tanto interuallo videre coepisset, sciscitatur. Respondent illi, Poloniam eius Principatu illustratum iri. Accurate igitur puer, et vt Principe dignum est, iussu patris educatus, ipsi Ziemomislo patri circa annum Christi nongentesimum sexagesimumquartum Gnesnae mortuo et sepulto successit.

MIECZISLAVS PRIMVS PRINCEPS. Christianus.

Peracto Gnesnae solenni ceremonia Ziemomisli funere, Mieczislaus filius Principatum suscepit, et iuste quidem administrabat, sed tamen infra spem omnium, diumorumque vaticinia: ex quibus praeclarum quiddam et eximium de ipso sibi Poloni vulgo pollicebantur. Vxores septem more barbarico duxit: iisque et libidini fuae liberius in dulgens, nullos suscepit liberos. Eas tamen postea, cum de religioni et Christianae veritate, et castitate aliquid audiisset, dimisit: Dambroueamque Christianam Boleslai primi Boemorum Ducis filiam virginem de consilii sententia nouo matrimonio sibi iunxit. Quae posteaquam


page 51, image: s051

splendido comitatu Gnesnam aduecta est, Mieczislaus Princeps baprismo, vt conuenerat, ritu Christianorum initiatur, et subsequentibus diebus nuptias magna celebritate peragit, anno Christi nongentesimo sexage simoquinto. Deinde Boemos, qui nouam nuptam deduxerant, honorifice habitos, et splendide donatos remisit: mox totum sese ad propagandam per omnem principatum suum religionem, hortante et adiuuante vxore, conuertit. Basilicas nouem diuersis locis aedificat, easque supellectili omnis generis pretiosa ornat, censibus et possessionibus locupletat: et in dioeceses distributas, duas quidem ex his Archiepiscopis, nempe Gnesnensem et Cracouiensem: reliquas vero, hoc est, Posnaniensem, Smorogouiensem (quae postea Bicinensis, ac demum Vradislauiensis dicta est) Crusuicensem (quae Vladislauiam post translata est) Plocensem, Culmensem, Lubussensem, et Camenensem, singulis episcopis attribuit, eisque de cimas omnis generis frugum, de suis iuxta ac Nobilitatis, plebisque agris edicto perpetuo adscribit. Inde inferioris ordinis sacerdotibus ac ministris ecclesiasticis, in sua cuiusque dioecesi cerrae portiones Episcoporum arbitrio iure sempiterno attributae. Quibus etiam pagi praedia, et possessiones a Principe et locupletioribus quibusque adiunctae sunt. Templa etiam in oppidis et pagis permulta, studio pietatis certantibus inter se omnibus, extructa. His autem rebus perficiendis AEgidius Cardinalis, Episcopus Tusculanus, Ioannis decimitertii Pontificis Maximi, qui perillud ipsum tempus Leoni octauo successerat; legatus praefuit: qui primus Archiepiscopos et Episcopos Italici, ac quosdam Gallici et Germanici generis fecit: cum Poloni rudes adhuc essent, ac nouitii. Additi sunt et inferiores sacerdores, qui partim socii et consiliarii, partim administri essent Episcoporum: quorum opera, studio atque diligentia religio Christiana celeriter magna cepit incrementa in Polonia: praesertim cum alii muneribus et honoribus a pio Principe, ditionem suam omnem eius rei gratia circumeunte allicerentur, alii minis adigerentur. Dum vero totus est in his Mieczislaus, nascitur ei filius e Dambrouca vxore anno Christi nongentesimo sexagesimoseptimo: cui apud sacrum fontem aui materni Boleslai nomen imponitur: adulto deinde, pater viuens adhuc vxorem accepit Iuditham Geisae Vngarorum Principis affinis sui filiam, ex priore vxore susceptam. Nam ea mortua, sororem ei suam Adleidam Mieczislaus in matrimonium collocauerat: a qua persuasus Geisa, et ipse cum Vngaris suis Christianam religionem, quinto post Polonos anno, suscepit. Piis autem et quietis consiliis fere principatum suum Mieczislaus, annis triginta quinque administrauit: praeter, quod cum Vulodimiro Russorum Duce, ditiones suas inuadente, anno Christi nongentesimo octuagesimo quinto, necessarium bellum gessit, successu quidem vario, euenru vero non satis prospero. Nam Praemisliam, Ceruenum, et aliquot praeterea arces et oppida a Vulodimro capta amisit. Caeterum quo augustiorem principatum posteris suis relinqueret Mieczislaus: hortante Senatu, Lambertum Cracouiensem Episcopum, virum doctum et eloquentem, oratorem mittit ad Benedictum eius nominis septimum Pontificem Maximum, vt regium diadema sibi mitteret, Regemque Polonorum se et posteros suos esse iuberet: verum ea res propter certas et iustas causas in aliud tempus dilata fuit. Hoc Principe mos inoleuit apud Polonos, homines equestris ordinis in templis, dum facerdos apud altare pronuntiat, vnde recitaturus sit Euangelium, gladios mediotenus stringerent, quasi profitentes, mortem prius sibi oppetendam, quam a suscepto semel Euangelio et


page 52, image: s052

religionis professiione discedendum: choro autem respondente, Gloria tibi domine, rursus reconderent. Fuerunt etiam hoc tempore in solitudine apud Dunaiecium fluuium duo Monachi, sanctimonia vitae celebres: quorum Benedictus ab Vngaris, quod Christum profiteretur, caesus: Suiradus post vitam durissime exactam, in monasterio montis ferrei in Vngaria, quo ambo commigrarant, sancte decessit. Mortuus est anno Christi nongentesimo nonagesimonono, post vxorem vero vicesimosecundo, Posnaniae sepultus. Regnauit trigintaquinque fere annis prospere et feliciter.

BOLESLAVS PRIMVS COGNOMENto Chrobri.

Suscepit paternum principatum Boleslaus summa Polonorum omnium voluntate: quippe quos non indoles tantum eius egregia, nec vulgaris animi magnitudo, summo Principe digna, spe optima implerent: sed rara etiam, quae elucebat in eo modestia, verecundia, comitas, suauitas morum grauitate temperata, et reliquae adolescentiam magnopere commendantes virtutes, spem et opinionem de illo conceptam minime fefellerunt. Hic enim Princeps Polonorum nomen regia dignitate, externorum Principum necessitudinibus, et clarissimis rebus gestis vehementer illustrauit: militarem disciplinam auxit: regni fines longe lateque propagauit: religionem stabiliuit et ampliauit: denique feros et agrestes homines ad ciuiliorem aliquanto vitae cultum redegit. Erat sub id tempus apud Boemos Pragensis Episcopus Voicechus (qui Adalbertus ab externis appellatus est) vir nobilis, et sanctimonia vitae, pietatisque studio clarus. Is cum nihil apud Boemos, in retinendo impio cultu pertinaces, crebris admonitionibus, acribusque obiurgationibus proficeret: Romam primum, ac deinde impetrato a Pontifice Maximo commeatu: tentatis tamen iterum, an resipiscerent, Boemis, in Vngariam profectus erat: ibique annum et amplius commoratus, Geisa Principe cum vxore fauentibus, Vngaros religione Christiana per interpretem accuratius imbuit: postremo in Poloniam ire perrexit: vbi a primoribus, et caetera multitudine honorifice exceptus, eandem Polonis, quam Vngaris, nauauit operam: vbi etiam mortuo illis diebus Roberto primo Gnesnensi Archiepiscopo, magnis Principis precibus exoratus, in archiepiscopatu successit: sed non multo interiecto tempore, visu nocturno diuinitus admonitus, peregrinationem (aegre dimittentib. eum Principibus) in Prussiam persequitur: Gaudentio fratre relicto pro se Archiepiscopo. Ibi dum religionem Christianam magna cum difficultate et patientia disseminat, et gente barbara et immani, daemonum et idolorum sacrificulis cum antistite instigantibus, sacrum celebrans, prope oppidum, quod Fisshausum Germani postea dixere, sinus Sarmatici, a barbaris confossus interficitur die vicesimaterria Aprilis, anno Christi nongentesimo nonagesimoseptimo. Cuius corpus postea Boleslaus Rex, dilata in aliud tempus vltione, a Prutenis redemit: et minimo quidem, eo quod appenso in statera corpori, diuina, vt creditum est, virtute id efficiente, pondus sane perexiguum inesset. Tantum enim argenti siue auri, vt alii volunt, barbari pactierant, quantum corporis pondus adaequaret. Deductum solenni pompa primum in Tremesnensi monasterio collocauit, post ad Gesnensem basilicam transtulit: diciturque locus ac monumentum ipsius plurimis clarusse miraculis. Qua fama permotus Otto Ruffus, tertius eius nominis


page 53, image: s053

Imperator, ab Italica expeditione reuertens cum magno et splendido comitatu, pacatis in Poloniam ad sepulchrum noui martyris venit: quem Boleslaus vti paternum amicum, plus quam regali magnificentia ac libralitate excepitiae cum aliis amplissimis donis, tum abaco et instrumento mensae omni aureo et argenteo, quod triduo nouum semper promebatur, aulaeisque et vestibus preciosis donauit. Volens autem, tam splendido hospiti et amico parem referre gratiam, Regem cum appellat, sociumque et amicum Romani imperii, a tributo et omni iurisdictione Imperatorum immunem: ac diadema suum, Gaudentio Archiepiscopo solennes ceremonias peragente, ipsi imponit: cum que honorem sempiternum ipsi ac posteris eius in Polonia regnaturis esse iubet. His adiungit hospitale munus: vnum de clauis, quibus Christus dominus et Deus noster cruci affixus esse dicitur, et lanceam diui Mauritii: quae in basilica Cracouiensi, vbi sedes est Episcopi, adhuc visuntur. Vicissim autem brachium diui Adalberti a nouo Rege accepit: quod Romae in insula ad diui Bartholomaei aedem ab eo postea depositum esse fertur. Et quo arctior firmiorque inter ipsos et posteros ipsorum esset necessitudo, Rixam siue Richsam. Erenfridi Comitis Palatini Rheni filiam, e sorore sua Mechtildi susceptam, Mieczislao Regis filio, puero duodecimum annum agenti, despondet Imperator. Quae paruula aduecta in Poloniam, et a socru educata, duodecimo demum anno post adulta Mieczislao nupsit. Annus quo haec acta sunt, et Boleslaus Rex appellatus est, millesimus primus a Christo nato fuit.

Boleslaus nouus Rex Duci Boemorum Boleslao proptet crebras eius incursiones bellum intulit: eiusque oppida et arces partim vi expugnauit, partim in deditionem accepit. Morauos tributarios regno suo fecit: Iaroslaum Ducem Russorum anno Christi millesimo octauo fudit: Kiouiam insignem eatempestate vrbem per deditionem accepit, intactamque thesauro duntaxat Principis in donatiuum militum, et in sumptus belli ablato, Stopelco Duci exuli, Iaroslai fratri restituit. Discedentem iam inde Boleslaum Iaroslaus iterum cum valido exercitu apud Nouogrodiam comparato, ad Bugum amnem consequitur, vbi commisso graui praelio, vrgentibus Polonis, Regeque et Imperatoris et militis officium faciente, pulsi sunt Russi, tanta suorum caede, vt Bugus sanguine caesorum rubuisse dicatur. Victor autem in regnum reuersus vota Deo persoluit: templa complura, sed inprimis Gnesuae, dotauit ornauitque: Proceres et milites eos, quorum virtus maxime praeclaro aliquo facto persecta erat, pro meritis collaudatos honoribus et praemiis affecit: Chrobri, hoc est, acris appellationem, propter excellentem virtutem et animi magnitudinem, a Russis tributam accepit Monasterium Secechouiense in Sendomiriensi tractu condidit, conferente patrimonii sui partem Sececho Palatino Cracouiensi, et magistro militiae, a quo monasterium id nomen accepit. Construxe rat etiam idem Rex iisdem monachis aliud monasterium paulo ante Russicum bellum, in monte Lysecio siue caluo, orante et hortante Emerico Regis Vngariae filio, viro sancto et casto, qui lubens cum Boleslao propinquo suo vitam degebarin Polonia. Atque is portionem crucis Christi, quam Constantinopolitanus Imperator patri eius Stephano magni muneris loco miserat, quaque ipse pro amuleto vtebatur, in eo loco reposuit: vbi in hanc vsque diem salutaria hominibus edi perhibentur miracula. Hoc etiam tempore, atque adeo ante ipsum Russicum bellum, sex viri religione et sanctimonia vitae insignes, duram et incultam vitam degebant in illa solituding maioris Poloniae, vbi nucest Casimiria oppidum.


page 54, image: s054

Confecto bello Russico, Rex Boleslaus, ne sui diuturno ocio torpescerent, vtque ea, quae Poloniae maiorum suorum negligentia adempta erant, recuperaret, Saxonibus eo ipso anno bellum intulit. Non multo tempore post hoc bellum quieti dato, aliam rursus expeditionem in Prutenos suscepit, indignam diui Adalberti necem vlturus, et illam quoque gentem suo adiecturus imperio. Quare per Culmensem tractum (qui Polonicae ditionis erat) hostiles terras ingressus, agros vastat: Radzinum, Romoue, et Balgam arces nullo negocio capit ac incendit, vicosque et pagos diripit. Pacem postea a Rege petunt et impetrant Pruteni, tributum pendunt, et pensuros se deinceps quotannis promittunt. Dimittit ibi Rex viros, qui barbaram gentem rationem atque ritus Christianae religionis docerent: Victor ipse inde recedens, in Ossa flumine ferream columnam ponit, mille passibus a Rogosno oppido: vnde vicina villa Slupi, hoc est columnae nomen accepit. Biennium ab eo bello quieuit Boleslaus, quo tempore multa, quae ad religionis maiestatem, et ad Rempublicam bello domique administrandam pertinere videbantur, sapienter constituit. Interim vero optatam pacem Iaroslaus Dux Russorum turbabat, et aduersus Boleslaum Regem magno apparatu belli renouabat. Rexigitur non rumoribus modo, sed crebris etiam suorum praefectorum nunciis excitus, contra hostem cum exercitu proficiscitur. Ducebat autem et Iaroslaus ingentes copias Poloniam, si liceret, inuasurus. Veniunt ergo in conspectum apud Bugum amnem exercitus: decreueratque Boleslaus eo die praelio non dimicare, ob reuerentiam diei dominici: sed magnam in bellis fortuna vim habet, paruisque interdum momentis permagna fit rerum atque consiliorum mutatio, vt tunc accidit. Nam pugna inter paucos primum lixas et aurigas, dum adaquant equos, apud flumen, quod castra dirimebat, orta, mox pluribus vtrinque concurrentibus inualuit. Eminus sagitris et iaculis, conunus vero ab audacioribus nonnullis in flumine etiam res gerebatur: cum ecce Polonicus exercitus omnis celeriter armatus fluuium tranat. Committitur itaque acre praelium: cedere loco hostes, Poloni magis instare: ibique dux hostium a suis impulsus, fuga saluti suae consuluit, et reliqui omnes effuso cursu passim ex acie diffugiunt. Sic autem tum in praelio, tum in fuga concisis ac debilitatis magna strage hostibus Rex pacem dedit supplicibus, tributum modicum imposuit, et captiuos omnes, quos etiam superiori bello ceperat, liberaliter dimisit. Hoc bellum anno post Christum natum millesimum decimum octauum confectum est.

Pace per circuitum parta, auctoque et propagato in omnes partes cum laude atque gloria imperio, Boleslaus Rex reliquum vitae tempus instituendae domi Reipublicae dabat, duodecim vtens consiliariis, quos e tora Polonia probatissimos, et annis iudicioque graues delegerat: iudicia exercebat: tenuiores, dum litis finem expectant, suo sumptu mensaque sua sustentabat: egenis subueniebat vndique: et pauperibus causam suam agere nescientibus, causidicum de suo data mercede, attribuebat. Nulla autem in re pius hic Rex erat seuerior, quam in contemptu religionis, templorum profanatione, et sacerdotum iniuriis vindicandis: hominibus ecclesiasticis omnium onerum, laborum, et pensionum, Regi et Reipublicae praestandarum, immunitatem sempiterno iure concessit. Episcopos et sacerdotes ipse colebar, et ab omnibus coli volebat. Arces etiam et praefecturas, atque omne pene regnum crebro ipse obibat, dicere subinde solitus: malle se gallina vescentem, salutem et tranquillitatem suorum tueri, quam deliciis indulgentem pati, vt quisquam vexaretur aut opprimeretur.


page 55, image: s055

Pecuniam contemnebat, omniaque ad decus religionis, salutem Reipubl. ornamentum templorum, atque ad praemia bene merentium de Republica conferebar. Annis dcnique pariter aclaboribus confectus Mieczislaum filium suum successorem sibi omnium consensu designauit: eique, vt pietatem erga Deum, virtutem, iustitiam, benignitatemque in omnibus colat, Senatoribus suis honorem habeat, ab omnibus amari magis, quam metui studeat, ocium et voluptates tanquam pestem fugiat, moriturus praecepit. Tandem non multo post in morbum incidit, quem vbi inualescere, mortemque appropinquare sensit, sacris mysteriis ritu Christianorum procuratus summo omnium dolore atque moerore moritur, et Posuaniae moderata pompa, quemadmodum viuus praeceperat, sepelitur, cum annos viginti quinque regnasset, vixisset quinquaginta octo. Fuit is annus post Christum natum millesimus vigesimus quintus, tertia Aprilis. Fuit autem Boleslaus starura mediocrem non excedente, oris et corporis totius habitu eleganti, et ad modestiam composito: capillo denso, crispo, nigroque: victu cultuque corporis non neglecto, neque nimis tamen exquisito. Eius morte vniuersa Polonia, optime de se merito Rege orbata, annum totum in luctu ita fuit; vt neque conuiuia vlla celebrarentur, neque choreae vsque agerentur, neque vestibus cultioribus quisquam nobilium virorum aut foeminarum sese vestiret.

MIECZISLAVS REX SECVNDVS.

Curato Boleslai Regis funere Mieczislaus filius ex Iuditha Vngara, tricesimum quintum annum agens destinatum iam prius regnum iniuit. Diadema regium ipsi, et Rixae vxori eius Archiepiscopus Gnesnensis cum aliis Episcopis solenni ceremonia imposuit die Pentecostes. Inde dies aliquot festis epulis et conuiuiis dantur, spargunturque in vulgus missilia. AEstate sequenti in Russos, qui morte Boleslai nunciata Iaroslao et Mescislao ducibus rebellauerant, expeditionem fecit, et hos primo aduentu repressit. E Russia reuersus Mieczislaus plerasque Poloniae regiones obit, cum iuris dicendi, tum visendi gratia, filiumque Casimirum septennem literas doceri curat Bellum deinde contra Boemos mouit, propterea, quod tributum Regi Boleslao quotannis pensum Mieczislao negarant: regia praesidia vndique deturbauerant, interfecerantque: Morauiam, quae tunc in ditione Polonorum erat, inuaserant, ac in potestatem suam redegerant. In Morauiam autem ducto exercitu, Rex Mieczislaus oppidum nullum oppugnatione ten tauit: agris tantum et suburbanis vastatis, magnaque hominum et pecudum praeda abacta, domum reuersus exercitum dimisit. Pomeranis etiam rebellantibus bellum intulit, habens secum in exercitu Andream, Belam, et Leuentam Vngaros, Ladislai Calui filios, Stephani Regis fratrespatrueles: qui, cum Petrus eiusdem Regis sororis filius Stephano moriente regnum Vngarorum inuasisset, in Poloniam confugerant. Concurritur itaque infestis armis: funduntur Pomerani, et in potestatem Regis veniunt: autores vero defectionis capitali poen afficiuntur. Nam Duxin praelio occubuit. Praeclara eo praelio virtus atque opera Belae enituit: itaque generum eum sibi Rex filiae matrimonio adoptauit, Pomeraniarnque ipsi in dotem dedit.

Caetera autem, quae regni fuerun, Mieczislaus neglexit, nec vnquam ad ea recuperanda, quae amiserat, animum adiecit: verum torpori ac desidiae se dedit, ac voluptatib. iis, quae tactu gustuque percipiuntur. Aliarum etiam, praeter vxorem, mulierum cousuctudine vsus esse dicitur: vxori tamen mulieri auarae et


page 56, image: s056

importunae ita fuit obnoxius, vt eius maxime nutu et arbitrio regnum administraret. Quae quidem deinceps, cum Rex amentia correptus, sui compos non esset, dominatum omnem regium ad se transtulit: quo maius etiam hominum in se et Regem odium concitauit. Moritur haud ita multo postex morbo illo Mieczislaus anno Christi millesimo trigesimo quarto, decima quinta Martii, Posnaniaeque sepelitur: homo tardus et hebes, leuitate iuuenili, et iuuenum atque vxoris consilia plerunque sectatus. Quibus rebus factum est, vt suis atque externis, hostibus pariter ac sociis esset contemptui. Regnauit annis fere nouem, vixit quadraginta quatuor. Sunt qui cum in colloquio quodam insidiis exceptum a Boemis, gignendo inutilem redditum, et mox mente captum, non diu patri mortuo superstitem fuisse volunt.

INTERREGNVM.

Vnicum reliquit post se Mieczislaus Rex superstitem filium Casimirum: sub cuius ortum tremor terrae acciderat. Quod ita rarum et insolens est in Polonia, regione mediterranea, vt magni prodigii loco habeatur, quoties accidit: et tunc quoque habitum sit. Is igitur Casimirus impuber nondum ob aetatem regiam dignitatem et Reipublicae curam sustinere posse videbatur. Itaque ex vniuersi conuentus, qui Gnesnam ea de re conuocatus erar, sententia differtur noui Regis coronatio. Interim penes Rixam Reginam pueri mattem regia potestas relinquitur: qua abusa mulier, variis et grauibus exactionibus rusticanos homines, tam regios quam Nobilitatis magis ac magis premebat: nouas rationes cogendae pecuniae exquirebat. Polonos despicatui habebat: Germanos suos in consilium adhibebat, hos ad honores ac magistratus euehebat: hos diuitiis et possessionibus augebar. Indigne haec ferebant Poloni, orabantque Reginam vt, quorum armis ac sanguine regnum defenderetur, eorum maiorem quam externorum, quamque suae cupiditatis rationem duceret. Multa Polonos Principibus suis vltro concedere et indulgere, asperioris dominatus insuetos esse: externis hominibus, in quibus aliquid modo ingenii virtutisque sit, maiorem quam gens vlla habeat, honorem habere: sed posthaberi se in patria sua, dignisque indignos praeferri non oportere. Caeterum vbi vident, orando apud Reginam se nil proficere, fremebant inter se vulgo: atque adeo palam etiam loquebantur, non ferendum esse viris tam graue ac contumeliosum externae mulieris imperium. Contemnebant vicissim iussa Reginae, et regias possessiones ac reditus nonnulli inuadebant: comparabantur factiones, et omnia dissidiis ac seditionibus plena erant. Regina ergo verita, ne in tanta licentia, et irritatis in se hominum animis, maius aliquod in se malum redundaret, consilium fugae cum filio ac Teutonibus suis clam init: regium fiscum, in quo cum preciosae res multae, tum duo diademata Regis et Reginae erant, compilat. Regno excedens, in Saxoniam se contulit: ab Imperatore Conrado, oblatis ei magnis muneribus, et inter ea duabus coronis e Polonia asponatis, Salfeldum, vti vult Vapouius, seu Magdeburgum et Brunsuicum oppida cum suis territoriis vel emit, vel dono accepit. Casimirus quoque, vbi pulsam matrem videt, in Vngariam ad Stephanum Regem propin quum profugit, dein post Stephani mortem in Saxoniam ad matrem peruenit: cuius voluntate Lutetiam, vtingenium honestis disciplinis excoleret, profectus est: inde post aliquot annos visa obiter Italia, et Romualdo Abbate sancto, Cluniaci in Benedictinorum monachorum sodalitatem se dedit, monasticam vitam professus. Discessu Reginae


page 57, image: s057

et Regij filij, quasi lymphatico furore Polonia cuncta exagitatur: mifcentur omnia caedibus mutuis: latrociniis viae publicae infestantur: incenduntur pagi atque oppida: tumultuatur: collatisque signis inter ciues ac proceres concurritur: et, vt quisque audacissimus est, ita grauiora quoque non veretur patrare flagitia ac scelera: ita maximam perditorum hominum manum cogit, aliena inuadit, veteres poffeffores possessionibus deturbat: trucidantur passim diuites et locupletes patresfamilias, liberi eorum eliduntur. caesorum coniugiis atque bonis interfectores per vim potiuntur: stuprantur honessae virgines ac matresfamilias. In tanta vastitate et confusione, agrestes quoque a laboribus et agricultura feriati, in patronos ac dominos suos infurgunt: in Nobilitatis excidium conspirant: veteres nonnullorum iniurias et oppressiones, concepto in illos odio, omni crudelitate summaque acerbitate vlciscuntur. Neque sacrorum ministris, ac ne ipsis quidem templis, aris, ac sacris parcitur: et in pristinam barbariem atque impietatem Polonia, abiecto veri Dei cultu relapsura esse videbatur. In latebras sese abdebant Proceres et Episcopi, eratque miserabilis vndique rerum facies. Nihil vsque tutum: nihil cuiquam proprium: nemo mali exors erat.

Per hoc etiam tempus Maslaus, siue Masos, qui pocillator Regis Mieczislai fuerat, vir potens et audax, dominatum inter suos in tractu Plocensi arripuit: constuenteque ad eum vndique magna hominum multitudine, permagna potentia auctus, ei orae, quam dominatu complexus est Masossiae siue Masouiae nomen dedit. Ad haec mala domestica accedebant hostiles incursiones a Iaroslao Duce Russiae, et Fraedislao Boemorum Principe. Istis igitur tam saeuis tempestatibus totos pene sex annos iactati et fatigati Poloni, acerbiora etiam, extrernum que tam florentis dudum regni naufragium metuentes, remittunt non nihil de in testinis dissidiis: condonant sibi mutuo priuatas offen sas: cogitationem de Republica suscipiunt: comitia Gnesnam indicunt. Ibi de summa Reipublicae consultatur. Et ineer omnes quidem conueniebat, Rempublicam, nisi ad vnum rursus deferatur Principatus, saluam esse non posse. Quemnam vero potissimum deligant, variabant sententiae: nonnulli reuocandum esse Casimirum, optime de ipsis meriti Boleslai Regis nepotem, censebant: alij negabant, quod metuendum esse dicerent, ne is paternam ignauiam ac maternam auaritiam imitatus, vniuersa perderet: neue mem or iniuriae, crudelis vltor et acerbus tyrannus in ipsos existeret. Sed cum de Proceribus ac ciuibus neminem deligi placeret, externi vero Principes ij, qui erant finitimi, partim hostes essent, partim impares tanto oneri iudicarentur, partim etiam domesticis malis atque dissensionibus laborarent: vicit tandem ea sententia, quae Casimirum, vbi vbi sit, quaerendum, placandum, et reducendum esse censebat. Iuuenem esse, et facie liberali, nec fane crudelis patris filium: facile veniam daturum culpam deprecantibus: indolem vero eius omnia meliora, quam de patre matreque policeri: adhaec autem calamitate et exilio, non ad ocium et nequitiam, sed ad industriam et modestiam eruditum esse.

Oratores igitur delecti primores viri ad reuocandum eum, luculento viatico et amplis muneribus publice contributis instructi, ad Rizam in Sazoniam proficiscuntur: ei dona dant: in quo statu sit res Polona, ad quidue ipsi veniant, supplici et miserabili oratione exponunt. Illa implacabilis mulier, aspernari preces: exprobrare eiectionem suam: insultare malis miserorum:


page 58, image: s058

negare filium postulata ipsorum facturum esse, ipsorum scelere eo redactum, vt calamitatis taedio, exiliique pudore in Gallias secederet, Cluniacique monasticae vitae sese addiceret. Hoc accepto a Regina responso, oratores Cluniacum recta contendunt: inueuiunt Casimirum mutato nomine Carolum, non modo professum religionem, sed iam Diaconum: deprecantur culpam exilij eius, quae tamen penes Reginam fere fuerit: orant, respiciat afflictam, et pene euersam patriam: suscipiat paternum et auitum regnum, ab extremo interitu vindicandum: in eo solo spem Polonorum sitam esse: qua si decidant, funditus se periisse. Respondet ille modeste obortis lachry mis: exilium suum non ipsis, verum arcano Dei iudicio, et nonnulli fortassis parentum suorum culpae se imputare: casum dulcissimae patriae, quam sui maiores florentissimam reliquissent, miserari: sed alieni iam se iuris factum esse: datam semel Deo atque iis, quorum potestati se subiecisset, fidem fallere non posse. Moesti hoc responso legati Abbatem monasterij adeunt, eadem illa orant: muneribus animum eius mollire conantur. Ab eo ad Pontificem Maximum reiiciuntur. Sed ne eum quidem itineris laborem atque molestiam defugientes, Romam profecti, magna diligentia importunisque precibus tandem a Pontifice Max mo Benedicto eius nominis nono impetrant, vt Casimirus monachus et diaconus, professionis et saccamenti religione solutus, ad regnum maiorum suorum redeat, ac vxorem ducat. Pro hoc Polonis, quo beneficium sedis Apostolicae agnoscant, iniunctum, primum vt de singulis capitibus, exceptis Nobilibus siue equitibus, et qui sacris addicti sunt, quotannis obulus vnus in lucernam perpetuo in aede diui Petri Romae arsuram pendatur: qui etiamnum sancti Petri nummus dicitur. Deinde praescriptum est, vt omnes Poloni rotunda in morem monachorum tonsura capillorum vtantur, nec vltra auriculas ritu barbarico quisquam omnino comam promittat: festis solennibus, dum sacra peraguntur, vt singuli equites fasciam lineam candidam in modum stolae, qua in sacris vtuntur sacerdotes ac diaconi, e collo suspensam ferant. Suscipiunt non grauatim leges Pontificis oratores, et Poloniam omnem ad seruanda haec obstringunt.

His rebus ex sententia confectis, currirulo Cluniacum repetunt cum mandatis pontificiis: atque inde porro laeti Casi nirum reducentes ad Rixam matrem, ita volente ipso, diuertunt. Ea cum frustra reditum filio dissuadere conata esset, ad Henricum deinde Imperatorem adcunt, orant, vt diademata, quae Rixa e Polonia sublata Conrado patri ipsius donarat, propinquo Regi reddat, eumque auitum socium et amicum Romani Imperij tuen dum ac defendendum suscipiat: Bohemum Ducem ab inferendo Polonis bello cohibeat: et ad red denda, quae superiori tempore abstulerat, cogat. Non dissicilem sein iis, quae petebantur, Henricus praebuit. Nam et coronas reddidit, et sexcentorum equitum praesidium Casimiro deducendo addidit: et de Bohemo, cum quo bellum tunc gerebat, curae sibi fore promisit. Igitur auctus comitatu Casimirus, et plenus bonae spei, salutato Imperatore, in Poloniam pergit. Cum autem Poloniae sines attigisset, essusa obuiam hominum omnis generis, aetatis, atque sexus ingens multitudo officij gratia, laeta ac tripudians Regem suum tantopere expetitum excipit, ac reduci gratulatur: certatim omnes praeterhorum veniam et obliuionem supplices petunt Ille lachrymans et ipse, comiter eos consolatus, suspicione culpae metuque supplicij liberat. Quic quid factum sit, non sine diuino nutu factum, pro suis et maiorum suorum meritis. Adesse iam se, quem alio vitae generi deditum, et in eo acquiescentem, tanto studio expetissent


page 59, image: s059

ae reuocassent, salutem omnibus, et non perniciem cuiquam adferentem. Confidere autem se vicissim, ipsos omni fide ac beneuolentia complexuros se esse, boni ac vigilantis Principis officio fungentem. Ita densissimis, laetitiaque exultantibus hominum cateruis praecedentibus et subsequentibus Gnesnam honorificentissime deducitur, septimo, posteaquam regno excesserat, anno.

CASIMIRVS PRIMVS, REX POLOniae Tertius.

Restitutus igitur in paternum regnum Casimirus, vicesimum sextum annum agens, et summa omnium ordinum gratulatione laetitiaque Gnesnae de more inunctus et coronatus, legatis externorum Principum gratulantibus, celebritatemque eam cohonestantibus, benigne et sapienter respondit, eosque liberaliter donatos dimisit. Mox ad Reipublicae vulnera sananda animum adiecit: pucem publicam inter ciues grauibus edictis sanxit, et quoniam ex tanta rerum perturbatione, obducendam potius afflictae Reipublicae cicatricem, quam acerbis quaestionibus et iudiciis vulnus refricandum esse existimabat, vetus Atheniensium exemplum imitatus, praeteritorum quidem obliuionem edicit, restitutis modo in suas possessiones iis, quibus per vim ablatas esse constabat: in posterum vero eis, qui se vi, caede, latrocinio non abstinuissent, omnem spem veniae praecidit: in paucos contumaciores, qui a consuetis rapinis aegre rece debant, ad terrorem caeterorum, non sine moderatione tamen, animaduertit. Rebus domi maxima ex parte bene constitutis, ad externa circumspicit: et vt debilitatas regni vires externis auxiliis confirmaret, simulque vt posteritati suae consuleret, amplissimi Senatus suasu et rogatu cum Iaroslao Russorum Principe foedus et affinitatem init, sorore eius Maria filia Vlodimiri, ex matre Anna Basilij et Constantini Imperatorum Constantinopolitanorum sorore, vxore cum ampla dote ducta: quam ingenti pompa Cracouiam aduectam iuxta ac exceptam, Gnesnam deduxit: Graecorum schisma abdicantem, ecclesiae catholicae reconciliauit. Reginam solenni ceremonia fecit: et pro Maria Dobrogneuam appellauit. Iaroslaum affinem iure omni, quod pater auusque suus in Russia habuere, donauit: societatem tantum, et auxilia contra quosuis hostes pactus. Quibus auxiliis, itemque sexcentis Germanis equitibus, quos prasidij sui causa ex Germania secum adduxerat, fretus, insequenti aestate Masouios infesto exercitu adoritur. Nec segnius Maslaus, non parua suorum manu raptim coacta, aduenienti Regi occurrit, protinusque pugnae copiam facit: Prussorum quos in societatem belli asciuerat, auxiliis no expectatis. Fit acre praelium, hinc iusta ira, illinc veniae desperatione pugnante. Franguntur tandem, fundunturque Masouiorum acies: dant manus victori Regi. Dux ipse et autor belli Maslaus nihil sibi tutum foreinter suos ratus, ad Prutenos fugit: ab his simul et a vicinis Slonensibus et Iazygibus facile non modo auxilia, sed validos exercitus contra Regem impetrat, quod ipsorum rem agi diceret. Non quieturum enim esse Regem se victo, quin ipsis quoque arma inferret: et non tantum tributum, quod pendere desiissent, exacturum, verum etiam graues roenas rebellionis ab ipsis sum pturum esse. Tuerentur libertatem, in quam se asseruissent: cogitarent, non eas iam Polonorum vires esse, quae Boleslai regno floruissent, quibuque ipsi debellati essent: magnam vim hominum partim externis bellis, partim intestinis caedibus exhaustam esse; quisupersint, quiue maxime bellicosi sint, eos fere secum sentire: et partim aperte id profiteri, partim clam consilia communicare


page 60, image: s060

in Regem non optime animatos esse, quippe qui ocio et superstitioni in monasterio imbibitae deditus, militaribus hominibus minus indulgeret. Se quidem cum paucis non tam iusto praelio superatum, quam inopinantem oppressum, non incruentam tamen hosti victoriam reliquisse: ipsos tantis pollere copiis, vt Poloniam omnem nullo negocio possent subigere, afflictam praesertim atque laceram, vt tunc esset. Ad haec ipse etiam de suo ingentibus pollicitis eos onerat: nec difficulter homines barbaros ad societatem praedae magis, quam belli, quemadmodum videri volebat, allicit. Erant autem Iaxyges siue Slonenses populi inter Poloniam, et Russiam, atque Prussiam medij, in extrema Lithuaniae ora habitantes, acerrimi et bellicosissimi fuisse mem orantur, donec a vicinis attriti, et ad extremum deleti sunt. Per id tempus Casimiro Regi Boleslaus filius natus est anno Christi millesimo quadragesimo tertio.

AEstate insequenti Maslaus cum ingentibus barbarorum copiis in fines Masouiae ingressus, facile eam recepit: carebat enim praesidiis et munitionibus. Nec multo post Casimirus de aduentu hostium certior factus, adest et ipse, auctis numero et robore militum superioris anni copiis. Venientem apud Vistulam Maslaus spei et animorum plenus operitur: conseruntur propemodum castra castris. Rex vbi copias hostium suis longe maiores videt, concidere animo: poenitere praesentis fortunae ac regni: pristinam monasticae vitae quietem ac tranquillitatem animo requirere. His curis atque cogitationibus fatigatum sopor opprimit. Ibi per visum diuinitus recreatus et confirmatus, postero die pro concione militibus visum exponit, et repletos fiducia diuini auxilij, alacres in aciem educit. Nec hostes pugnam detrectarunt. Canunt signa: clamor vtrinque attollitur: nusquam deest suis Regis prouidentia et adhortatio, vt duce Deo certam victoriam amplectantur. Ferunt conspectum esse in aereiuuenem augusta specie corporis, veste candida, candido equo insidentem, et in hostiles turma vexillum inferentem. Nec mora, terga vertunt barbari: instant acrius regij fugientibus: fit strages maxima. In co praelio caesa feruntur hostium quin decim millia, capta duo: ex regiis pauci saucij, pauciores defiderati sunt. Rex inter primos hostem fugientem persequens, vociferando caedendoque lassus, cruore respersus, semianimis propemodum a gregario quodam milite in castra relatus est: quem postea militaribus affecit praemiis, et in equestrem ordinem retulit. Caeterum Maslaus ex fuga perpetuo cursu in Prussiam contendit: vbi ab ipsis cognito euentu praelij excarnificatus, in crucem actus est; insultantibus, vt alta teneret, qui alta petiuisset. Sic mali consilij autor male periit. Ab hoc praelio Masouia penitus in ditionem Regis reuenit: quae et nomen semel acceptumin hanc vsque diem retinet, quamuis mutatis, deinde finibus. Prussi clade suorum permoti, et veriti, nestatim sibi Casimirus victricia signa inferret, missis legatis culpam rebellionis deprecantur: Regi se et sua subiiciunt: tributa debita persoluunt, ac deinceps quotannis solaturos se esse recipiunt. Ita pax eis data est, et captiui dimissi. Rex altero filio Vladislao auctus est.

Pacato per circuitum regno, Casimirus memor pristinae conditionis, et vitae monasticae, victoriam que contra Maslaum atque barbaros diuino beneficio acceptam referens, Cluniacum, vbi monachus fuerat, legationem cum amplis muneribus mittit, benignitatem erga se Dei praedicat: sodalitati vniuersae se suosque commendat: aliquot monachos ad se mitti postulat, qui sectae


page 61, image: s061

illius quasi colonias quasdam in Poloniam deducant. Mittuntur itaque duodecim monachi, quibus partim Tineciam arcem vno a Cracouia milliario supra Vistulam, cum centum amplius pagis, partim Lubensum oppidum ad Oderam situm, cum compluribus itidem pagis et prouentibus aliis attribuit: domicilia monachis extruxit, atque templa, eaque perampla supellectili ad cultum diuinum apta ornauit. Fuit autem primus Abbas Tinecensis Aaron Gallus, cuius integritas et pietas Cluniaci adhuc Casimiro perspecta erat. Atque is deinde Rachelino sexto Archiepiscopo Cracouiensi mortuo, a sacro eius basilicae collegio postulatus, septimus successit Regis fauore adiutus. Multa item alia Casimirus Rex fecit et instituit, quae ad religionis et reipublicae instaurationem pertinere existimabat: pace perpetua post Maslaicum bellum fatigatam superioris temporis malis Poloniam, mirum in modum recreauit, eoque instauratoris pacifici cognomen meruit. Suscepit autem Casimirus ex Dobrogneua vxore liberos, mares quidem quatuor, Boleslaum, Vladislaum, Miesconem et Ottonem: foeminam vero vnam Suentochnam. Ex his Otho puer admodum, viuo patre: Miesco adultior iam, octauo post patrem anno, rebus humanis exempti sunt. Cum autem decimumoctauum Casimirus regnasset annum, incidit in grauem morbum: quo mensem vnum afflictus, vbi finem vitae suae adesse sensit, Proceribus liberos commendat, et sacramentis rite procuratus religiose et tranquille quanto Calendas Decembris extremum vitae clausit diem, et magno omnium moerore Posnaniae sepultus est, anno post Christum natum millesimo quinquagesimo octauo. Mortem eius cometes portenderat. Fuit autem Casimirus procera statura, forma liberali, bona et vegeta corporis habitudine, capillo denso, promissa barba, comptus et elegans: literis mediocriter eruditus, primus quidem inter Reges Poloniae: in pupillos et viduas clemens et beneficus: in ecclesiasticos homines in primis propenso animo: erga omnes comis, lenis, et benignus: denique in omnibus rebus agendis Dei timorem maxime ob oculos habere solitus.

BOLESLAVS SECVNDVS COGNOMENTO Audax, Rex Poloniae Quartus.

Conuentu apud Gnesnam acto, summa omnium voluntate et applausu ad Boleslaum Casimiri filium natu maximum, solenni ceremonia regnum et diadema defertur, cum quod aetati is honor habendus esse existimaretur: tum quod is adolescentulus etiam tum singulari industria, liberalitate, animi magnitudine, laudis ac gloriae studio praeditus, ad res maximas gerendas factus, et regno dignissimus esse videretur. Ad eum primis tribus annis tres illustres exules cum confugissent, magnam ei materiam sequentium bellorum praebuerunt. Ij vero fuerunt: Izaslaus Princeps Kiouiensium, Iaroslai Dabrognauae Reginae fratris filius: Bela Dux Vngariae, Andreae Regis frater, et Iaromirus Praemislai Bohemorum Principis filius: quos omnes Boleslaus auxiliis iuuit. Vratislaus ergo Boemorum Princeps permoleste ferens, receptum ex fuga fratri suo Iaromiro in Polonia patere, veritusque, ne quid ille noui contra se Polonorum fauore et auxiliis fretus moliretur, cum infesto exercitu in fines Poloniae ingressus est: Silesiam fere omnem populatus, igni ferroque vastauit. Quo nuncio ad se perlato, celeriter Boleslaus tumultuaria manu hosti occurrit, et inopinantem in sylua quadam asse cutus,


page 62, image: s062

reficere corpora et iumenta suos festinatione defatigatos iubet, postera die hostem aggressurus. Bohemus Regis aduentu cognito, neque dimicare cum Polonis, quorum vires non nosset, quosque locorum peritia adiuuaret, tutum sibi esse ducebat: et manere eum diutius in loco, penuria rerum omnium non sinebat: tum autem verebatur, ne succisione arborum, vel ab agrestibus receptu prohiberetur. Itaque fugae consilium cepit: a Rege fallendi causa colloquium in posteram diem petiit, quasi de admissis satis facturus, et secunda noctis vigilia relictis impedimentis, et paucis infirmis, maioribusque ignibus, quo facilius excubias Polonorum frustraretur, accensis, silentio suos eduxit, et festinus fugam arripuit. Postero die Boleslaus, vbi hostem effugisse animaduertit, dolore atque ira percitus, aliquot dies eum persecutus est, nec tamen assequi potuit: sed extremos tantum agminis, debiliores ac lassos excepit. Inde protinus in Morauorum fines diuertens, villas, vicos, et oppida incendit, multosque mortales nil eiusmodi metuentes in agris oppressit, et magnam praedam abegit. In sequentem vero annum maius bellum parabat. Quod vbi Vratislaus comperit, cum hostiles vires, tum suorum proditionem et fratrum insidias metuens, de pace per communes amicos agit: et quod alio spectabat Boleslaus, facile impetrat, his quidem legibus, vt damna Polonis illata sarciat, et sororem Boleslai Suentochnam tertiam vxorem ducat: alteram enim anno superiori defunctam amiserat. Suentochna ad sponsum non multo post a primoribus Bohemis accita ac deducta, et nuptiae magno splendore celebratae. Iaromirus autem Poloni Regis et reliquorum fratrum opera in gratiam cum Vratislao rediit, et Pragensis, deinde vero Olomucensis Epis opus non sine iniuria alterius factus est. Per id tempus Aaroni Archiepiscopo vita defuncto, cum episcopa ob discordiam sacri collegij toto biennio vacua fuisset, tandem Lampertus cognomento Zula Polonus successor electus est. Nec tamen is pallium de more a Pontifice petiuit. Inde igitur in posterum Cracouia Archiepiscopum habere desiit.

Sub idem tempus Pruteni contemnentes Boleslai Regis adolescentiam, et quod eum Bohemico bello distineri sciebant, rebellarunt. Pomeraniam finitimam transmisso flumine Vistula excursione repentina populantur: arcem Grodecum, quo se cum praeda recipiant, muniunt, inde crebro in adiacentes oras Poloniae nemine prohibente grassantur. In eos igitur Boleslaus, pacecum Bohemis facta, exercitum duxit: Grodecum oppugnare adoritur, verum difficultate expugnandi eius deterritus, eo quod natura munitus esset locus, egregieque a Prussis defenderetur, soluit obsidionem, in qua plusculum temporis frustra consumpserat: fremensque, quod syluis et paludibus et munitione illa sese tenerent hostes, nec vllam pugnandi copiam facerent, et se alio festinantem distinerent, arte sibi domandos esse, quos aperto marte non posset existimauit. Reducere se exercitum simulat: caeterum in insidiis latebat. Pruteni abiisse hostem rati, e latebris prodeunt et in Poloniam excursionem facere parant. Quod cum Boleslaus ab exploratoribus cognouisset, exercitum ducit in hostem alacer. Priusquam ad hostem veniretur, transmittendus erat Ossa fluuius, qui Poloniam a Prussia dirimit. Hunc primi armati incunctanter ingressi, pondere armorum, et altitudine aquarum, quae imbribus tunc forte excreuerant, absorpti sunt. Caeteri exuti armis et loricis, quae magni ponderis fiebant antiquitus, minori periculo tranarunt: hostesque securos et nil tale suspicantes opprimunt:


page 63, image: s063

et ingenti strage concisos in potestatem suam redigunt.

Prussicum bellum excepit Vngarica expeditio: nam Boleslaus Rex Belae exulis, et vxoris eius amitae suae precibus fatigatus, et profugientium ad eos Vngarorum multitudine, clandestinisque non nullorum procerum, fidem et studia sua Belae deferentium, legationibus motus, neque praetermittendam sibi esse tam praeclaram gloriae comparandae occasionem iudicans, reducere propinquos instituit: ac tribus agminibus, Belam in suo comitatu ducens (vxor enim et liberi in Polonia manserant) Vngariam ingreditur. Venientibus adiungunt se complures Vngari, ita vt quartum ex ipsis agmea conficeretur. Nec cunctantius Andreas Rex hosti aduentanti ad Tibiscum siue Tissam amnem, qui e Sarmaticis montibus ortus in Danubium influit, occurrit: magnas Vngarorum copias, maioraque Germanorum et Bohemorum auxilia ducens. Cum enim bellum contra se a Bela et Polonis parari intelligeret, miserat Salomonem filium in Germaniam ad Henricum tertium Imperatorem, et ad matrem ipsius Agnetem: quae siue socrus, siue auia Salomonis erat: a quibus Salomon non contemnenda auxilia, ducibus Guilhelmo et Botho, acceperat: a Bohemis item alia, quibus Vratislaus ipse Princeps praeerat. His ergo viribus fretus, transmisso Tibisco acies instituit: neque Poloni pugnam detrectarunt. Concurritur infestis armis, et aliquot horis dubio marte, et incerto euentu pugnatur. Ad extremum cedunt loco Andreae copiae. Ibi Vngari, qui cum Andrea Rege erant, premi suos, et Polonos vrgere conspicati, ad Belae partes transeunt: nec diutius Germani et Boemi, deserti et proditi ab Vngaris, impetum Polonorum pariter et Vngarorum sustinuere. In fuga oppressi sunt multi, capti item non pauci, et in his Vratislaus Princeps, et Germanorum duces. Rex vero Andreas longius fugiens, tandem ad portas Mosonienses comprehensus ab Vngaris, et male tractatus in sylua Boconiensi vitam finiuit. Magna eo praelio virtus et solertia Boleslai extitit. Post hanc victoriam Boleslaus Belam Albae regiae in sede regia colloeauit: ac victorem exercitum praemiis ab eo et Vngaris affectum domum reduxit. Procerum deinde suorum suasu, vxorem duxit praestanti forma virginem, Visseslauam Russorum Principis cuiusdam filiam vnicam, ad quam haereditas paterna pertinebat. Tantisper autem quieuit a bello Vngarico, et a nuptiis, quantum sat erat ad apparatum belli Russici, ad quod summo studio et omni cogitatione incum bebat.

Paratis omnibus, coadunatoque ad constitutum locum omni exercitu, in hanc sententiam apud milites in concione verba fecisse memoratur. Non ignoratis milites, complusculos iam annos Izaslaum cognatum nostrum, principatu suo paterno iniuste pulsum, apud nos exulare: eique restituendo nos hanc operam dare existimatis. Nec sane fallimini. Debemus hoc propinquitati: debemus humanitati. Quin ita hoc natura comparatum est, vt afflictae Principum fortunae, Principes quamuis alienos maxime ad misericordiam moueant. Sed nobis hic nos etiam serimus, milites. Scitis, quantum nobis imperium, quam amplam gloriam maiores nostri reliquerunt, et, vt alios praeteream, Boleslaus quidem proauus meus imperium hoc nostrum Botysthene, Albi, et Sala fluuiis, Sarmaticis montibus, et Germanico Oceano: gloriam vero nominis Poloni iisdem pene, quibus orbis terrarum clauditur, finibus terminauit. Nunc quanto nostro cum dedecore et imperium hoc accisum, et gloria obnubilata sit, quis nescit? Equidem vix teneo lachrymas, quod ad patrem auumque meum haec infamia inprimis attinet. Tametsi patrem vestra


page 64, image: s064

excusat iniuria, et afflictae nimium interregno vires: auo veniam, nisi sim ipse ignauissimus, dare non possum. Verumenimuero eam labem a genere nostro detergere, Russiam regno huic rursus adiicere, columnisque Boleslai (quem ego vt nomine refero, ita et factis referre cupio) imperium nostrum terminare, mihi in animo est. Quod vobis placere debet, milites, nisi forte a virtute maiorum vestrorum degenerastis. Atque maiores quidem nostri gentem hanc, sibi prius incognitam, adierunt, vexarunt, debellarunt. Nos iugum excutientem, et quidem domesticorum nostrorum malorum, non suarum virium fiducia non vlciscemur? non ad officium reuocabimus? nisi forte vbertas soli illius admiranda, hominum ingens opulentia et ex rerum copia ortus luxus ac mollicies, ab hoc bello vos deterrent milites. At ego, nobiscum haec omnia, contra ipsos facere iudico. Quin ista ipsa inprimis ad spem opimae, et luculentae praedae nos inuitant. Plura dicere parantem, clamore interpellant vniuersi: duceret quo vellet, bono omine: se impigre secuturos, et imperata facturos esse. Hinc magnam pecuniae vim inter milites, vt quemque superioribus bellis meritum esse nouerat, aut vsui sibi deinceps fore sperabat, distribuit. Sic animatis et optima spe impletis militibus, instructa acie triplici, Russiam ingreditur: propterea quod credebat, hostes mox ad praelij dimicationem venturos esse. Et aderat quidem ad Bialogrodum Visseslaus Dux cum non contemnendis Russorum copiis: verum explorata Polonorum multitudine atque apparatu, Poloscum paucis consciis fuga contendit. Exercitus quoque, cognita sui Ducis fuga, nulla interposita mora diffugit. Trepidare tota Russia, Kiouienses deditionem facere velle, ni metuant iratum Izaslaum, quem principatu eiecissent: implorare Stoslai et Vusseuolodi opem: ni adsint, exusturos se esse vrbem, et in Graeciam cum coniugibus ac liberis migraturos. Bono eos animo Stoslaus et Vusseuolodus esse iubent. Ipsi legatos ad Izaslaum fratrem mittunt, orant, vt parcat ciuibus atque patriae, dimittat exercitum, Kiouiam recipiat supplicem: Visseslaum Polosco sese continentem, non iam de victoria, aut Kiouia, verum de sua salute esse solicitum. Neminem praeterea ipsi aduersaturum. Quod si dolorem exilij ex animo delere non posset, ipse de sontibus supplicium arbitratu suo sumeret: Polonis patriam, vtcunque de se meritam, in seruitutem atque praedam ne daret. Cogitaret quam male olim Stopolco successisset, quod exul per eosdem Polonos restitutus esset. Ad haec Izaslaus de Boleslai sententia nihil aliud, quam periculum se facturum esse, quam vere illa de Kiouiensibus dicerentur, quaque illi voluntate in se essent, respondit. Mouet Boleslaus exercitum propius Kiouiam, et Mescislaum filium Izaslai cum expeditis aliquot turmis ad vrbem praemittit. Is intromissus, cum opportuna loca praesidio occupasset, auctores seditionis paternique exilij septuaginta comprehensos partim necat, partim excaecat. Patri et Boleslao Regi pacatas esse res Kiouiae renunciat: contenderunt ij tamen eo pacato agmine. Venientibus tota ciuitas ad septimum milliarium obuiam effusa esse dicitur. Dies ea fuit secunda Maij. Rex restituto in paternum principatum Izaslao, partem exercitus cum eo contra Visseslaum misit. Atque is fuga elapso Visseslao, nulla mora Polosco potitus est, filiumque Mescislaum, et non multo post eo mortuo, alterum Suentopolcum, siue, vt Russi habent, Stopolicum Michaelem cum praesidio ibi reliquit: ipse cum Polonis Kiouiam reuertitur. Rex distributo in aestiua, ac deinde in hyberna exercitu, ipse cum delectis aestatem atque


page 65, image: s065

hyemem illam Kiouiae peregit, amoenitate loci ac deliciis vrbis, et mulierum venustate, teneritudine, ac lepore admirando captus. Praebuit autem Izaslaus vniuerso exercitui per omne id tempus alimenta et vestes, insuper et Regem perquam honorifice, et exercitum pro meritis remuneratus est.

Exacta hyeme mature Boleslaus ex hybernis mouit, et in Praemisliensem tractum, iniuriane prouocatus, an quod ea paterna esset vxoris suae haer editas, an vero sola proferendi regni cupiditate ductus, non constat. Ac minoribus quidem oppidis, quae erant in itinere, primo aduentu potitus est: caeterum Praemislia a septentrionali quidem latere, qua ipse veniebat, Sano fluuio, qui e Sarmaticis montibus haud ita longe a Tibisci fontibus oritur, a reliquis vero fossis et aggeribus munita erat, et a magna praeterea multitudine hominum vrbanorum simul et agrestium atque nobilium, qui ex agris eo se cum familiis ac facultatibus suis receperant, defendebatur. Adhaec, ab vno latere arx oppido imminebat, in edito loco sita, et validis moenibus turribusque expugnatu, vt illa ferebant tempora, perdifficilis. Rex igitur cum fluuium, nequicquam prohibentibus Russis, vado satis alto transisset, oppidum summa vi oppugnat: nec segnius defendunt Russi, et crebris eruptionibus, abundante multitudine, Polonos oppugnationi intentos adoriuntur: sed reprimuntur, magnaque caede in oppidum repelluntur. Postremo vim Polonorum diutius sustinere se posse diffisi, deserto oppido, in arcem se receperunt. Rex oppidum summa rerum omnium copia, diuitiisque refertum, quarto, posteaquam oppugnare coepit, die captum, in praedam dat militibus: arcem, quia difficilis esse videbatur eius expugnatio, propter multitudinem defensorum, neque contrucidari suos volebat, corona obsedit sperans, fame sitique breui se eam sedendo in potestatem suam redacturum esse: equites peditesque quoquoversus pabulatum mittit, commeatum quamplurimum in castra comportare, villarum incendiis abstinere iubet. Ipse dispositis custodiis obseruabat, ne quid ad obsessos importaretur, neue ij libera e flumine aquatione vterentur. Nullas enim arx intus perennes habebat aquas. In magna difficultate, obstiuatis tamen animis, obsessi obsidionem sustinebant: donec fame sitique enectis iumentis, et peste in homines grassante, deditionem extremo aestatis tempore fecerunt, vitam, et quae singuli vno onere secum efferre possent, pacti. Rex arcem deditam, quantum potest, reficit et adornat, in eaque hyemem sequentem commoratus est, exercitu in hyberna distributo. Fuit hic annus a Christo nato millesimus sexagesimus nonus.

Eo tempore, cum Bela Rex Vngariae tertio regni sui anno camerae ruina in villa quadam afflictus, paulo post obiisset: Salomon Andreae filius ab Henrico quarto Imperatore affine suo in Vngariam validis copiis reducebatur: quo cognito, Geisa, Vladislaus, et Lampertus Belae filij, nil praesidij sibi in fluxa Vngarorum suorum fide fore rati, ex Vngaria in Poloniam excesserant: et Cracouiam recta contendentes, a Vladislao Regis fratre et Regina comiter ac benigne accepti sunt, Rege tunc apud Praemisliam cum exercitu moram trahente. Cumque hybernaturus is esse in Russia referretur, Geisa relictis Cracouiae fratribus, illuc ad eum venit, opem eius implorans. Quem Boleslaus comiter consolatus, cogitare ipse secum, ac deinde cum consilio castrensi consultare, quid faceret: propinquosne exules atque supplices, intermisso Russico bello reduceret, an hoc prius conficeret. Ac consilium quidem in eam fere inclinabat sententiam, vt Russiam prius pacandam domandamque, et alienam rem


page 66, image: s066

posthabendam esse censeret. Caeterum Regi placuit, non esse differendam expeditionem in Vngariam, donec Salomon regnum suum stabiliret, Germanorumque auxilia accerseret. Igitur aestate proxima, cum iam maturescerent segetes, Boleslaus Rex relicto Praemisliae, quantum satis esset, praesidio, in Vngariam cum reliquo exercitu et Belae filiis, superatis montibus, qui Poloniam et Russiam ab Vngaria diuidunt, contendit. Confluxit starim ad ipsos non paruus Vngarorum numerus. Salomon Rex, vbi de aduentu hostium cognouit, Buda regia vrbe relicta, Mosonum arcem munitissimam se recepit, eo quod inops ab externis auxilijs, parum praesidij sibi contra patrueles in Vngarorum suorum viribus atque fide esse existimaret. Ibi Episcopi medios sese interponunt: Belae filios orant, ne se patriae parricidio contaminent: pacem deinde inter eos et Salomonem, non abnuente Boleslao, qui ad intermissum Russicum bellum festinabat, componunt his conditionibus: vt Belae filij regium honorem cum, duabus partibus regni Salomoni permittant, ipsi tertia, Ducum que nomine contenti sint. His rebus magna omnium laetitia confectis, Boleslaum cum exercitu, datis de publico amplissimis muneribus, dimittunt.

Reuertens autem Praemisliam Boleslaus, reperit Izaslaum principatu Kiouiensi iterum a fratribus praetextu controuersorum finium illato bello eiectum. Itaque aestate, quae consecuta est, in Volyniensium fines infeflum duxit exercitum. Ad Luscum primum castra ponit, arcem vi capere nititur: vbi saepius res tentata non successit, animi dubius deliberat, quid faciat. Et ad Kiouiam quidem prono ferebatur animo: itaque iudicabat, ea recepta facile caeteras eius orae munitiones deditionem facturas esse: verum relinquere post se hostem integrum, et caeteris Russis horum exemplo animos ad resistendum addere, nec consultum, nec tutum fore arbitrabatur. Itaque obsidendo ad deditionem adigere, quos expugnare non poterat, statuit. Obsessi sex propemodum menses, vim et obsidionem cum sustinuissent, ad extremum freti benignitate Regis pactique liberum cum rebus suis discessum, arcem dedunt. Ibi Gregorius siue Igorus Dux, qui oram illam ditione tenebat, diffisus munitioni reliquarum arcium, missis primum ad Regem legatis, deinde ipsemet veniens imperata se factutum promisit, obsides dedit, pacem impetrauit. Anno sequenti ad Kiouiam mouit castra Boleslaus: obuium sese ipsi offert Vusseuolodus cum valido exercitu, e suis iuxta ac fraternis ditionibus collecto. Nam Stoslao fratre mortuo, principatum eius sibi adiunxerat: et ij per Lusci, Vuladimiriae, et Chelmae in praesidiis fuerant, dimissi, ad eum fere sese receperant: eoque inuitum multa suadendo et orando impulerant, vt praelio cum Polonis de summa rei de cerneret. Rex qui inprimis cupiebat adeptus, acies contra instruit: milites paucis cohortatur, vt optatam conficiendi illius belli occasionem, ab hoste praeter spem sibi oblatam, elabi e manibus ne sinerent: et extremum illum eius conatum desperatione magis, quam spe vincendi susceptum, fortiter retunderent: eundem esse qui prius ad manus venire nunquam ausus esset: et ex iis militibus fere collectum, qui victi prius, ac vel fuga elapsi, vel deditione ficta dimissi a se essent. Si ipsi viri esse pergerent, penitus debellatum iri ea victoria, nec nisi praemia belli, et ea quidem amplissima ipsis reliqua fore. Quod si quid eos paululum fefellisset, cogitarent, in hostico se esse: ne eos quidem quieturos, quos pacatos a tergo reliquissent, vt sunt Russobrum ingenia mobilia. Adniterentur, ne fortuito, sed sua virtutc ac fortitudine superiores victorias adepti esse viderentur. His dictis et clamore, crepituque armorum alacritatem significante vniuerso exercitu, canere signa iubet Cohorta


page 67, image: s067

et Vusseuolodus suos, fortiter vt pro patria, pro liberi, pro coniugibus, pro parentibus, pro aris et focis, pro libertate denique dimicarent: ex eius praelij euentu vel laetiora omnia deinceps, si vicissent: vel si, quod absit, victi essent, duram seruitutem, summamque miseriam expectarent. Congrediuntur infestis armis et animis instructae acies: incalescit pugna, et magis quisque vt hostem feriat, quam vt ictum ipse declinet, dat operam. Adsunt vbique suis Duces: iamque premi et conturbari Poloni coeperant in dextro cornu hostium clamore, fugere nostros vociferantium, magis etiam consternati: cum Boleslaus laborantibus subsidium submisit, et non modo pugnam restituit, sed etiam hostilem aciem perfregit et conuertit. Perturbatis ordinibus fugiunt Russi: Vusseuolodus, vbi aliquandiu suos nequicquam reuocauit, in fugam se et ipse coniecit. Ita plena, nec incruenta tamen victoria Polonis obtigit. Multi namque saucij in castra relati, mille propemodum desiderati sunt. Boleslaus aliquantum recreato ab ea pugna exercitu ad Kiouiam contendit: quam cum primo impetu capere non potuisset, oportuno loco castrametatus, oppugnauit vrbem iterum atque iterum, sed nullo operae precio, imo vero non minimo suo detrimento. Nam etsi locus neque situ, neque opere admodum munitus erat, sed tamen acriter cum ab vrbana multitudine, tum ab iis, qui e praelio dudum fuga elapsi eo se receperant, defendebatur: nec a viris modo, sed a mulieribus etiam atque pueris, Poloni moenia subeuntes eminus, atque e superiori loco iaculis omnis generis vulnerabantur. Omisse igitur oppugnatione, obsidione vtbem, multitudine hominum abundantem premere statuit, dispositisque in oens partes custodiis, commeatu oppidanos prohibet. Quod quidem facile fuit, longum prospectum quoquouersus praebente planicie, in qua Kiouia sita est. Nec multo post cum angustiore annona vti coepere obsessi: veritique, ne extrema pati cogerentur, et ad extremum in potestatem hostium venirent, culpam et necessitatem deprecati, vrbem dedunt. Boleslaus ingrediens in portam vibis ferro intactam gladium vibrauit, quod proauum item suum fecisse acceperat: oppidanorum autem facultates atque corpora capitali edicto a militum vi, iniuriis, atque rapinis tutatus est. Qua clementia eius atque animi moderatione moti oppidani ingentia dona vltro ipsi accumularunt: ea Rex pleraque omnia inter milites virtutis ergo collaudatos pro meritis cuiusque distribuit.

Pacata Russia, vectigalia magna non solum pecuniae, sed et omnium rerum ad victum cultumque corporis pertinentium instituit. Izaslaum summae rerum praeposuit. Is porro filios suos, Stopolcum quidem Polocensibus et Nouogrodiensibus: Vuladimirum Smolensciis: Iaropolcum vero Vissegradensibus praefecit. Rex quo magis imperium suum in Russia stabiliret, et quo diutius notis iam sibi antea Kiouiae deliciis ac voluptatibus perfrueretur, hyemem illam ibi mansit. Ibi robur exercitus Polonici illecebris opulentae, luxuriosae, et Graecorum commerciis corruptae ciuitatis elanguit, disciplina militaris licentia dissoluta, et ille victor multarum gentium exercitus, deuictae vrbis lasciuia, libidinibus, et flagitiis victus est: ita, vt ei vinci magis propemodum, quam vincere expediuerit. Etenim plurimorum, maximorumque malorum, quae Poloniam postea implicarunt, haec victoria causa et origo fuit. Nam dum illi Kiouiae nulla se nequitia et libidine abstinent, vxores eorum et filiae domi relictae, non ferentes tam diuturnam virorum absentiam (iam enim septimum forte annum in Russia et Vngaria militantes domibus aberant) tum aut libidinibus eorum, prae crebris nuntiis ad ipsas perferebantur, et iniuriis irritatae, flagitiis vicissim viros et propinquos suos pleraeque vlciscuntur: nonnullarum etiam pudor et constantia partim blanditiis, et falsa


page 68, image: s068

extinctorum virorum persuasione corrumpitur, partim vi expugnatur, iusta diuini numinis vindicta atque permissu. Praeclarum tunc muliebris pudicitiae exemplum in Margaretha Nicolai Zembocij Comitis vxore extitit: quae grassantem passim impune flagitiosorum iuuenum licentiam metuens in turri templi Zembociensis, vno a Prossouia milliario, cum duabus sororibus per multum tempus latuit, familia per funem alimenta ipsi subministrante. Haec vbi viris in hyberna renunciata sunt, fremere multi, ad quos illa pertinebant, et indignari, commea tumque domos visendi a Rege petere. Sed vel non admissi ad Regem, vel superbius repulsam passi, clam pauci primum sese subduxere, deinde plures paucorum exemplum secuti, ipsi quoque discesserunt, ita vt pauci cum Rege remanerent. Quos etiam Rex raptim cum reliquis consequitur, veritus, ne Russi mutatis animis, despectaque Polonorum paucitate, opprimendi sui consilium inirent. Posteaquam vero peruenit Cracouiam, conceptam animo in desertores iram, in apertum profert: a quibus fugae initium ortum erat, eos capitali poena afficit: in caeteros autem bonorum confiscatione, aut diuturno carcere animaduertit. Saeuit et in mulieres, quae culpae affines esse videbantur, quibusque misericordia et indulgentia virorum pepercerat, et quidem inaudito modo. Abstractis enim et abiectis infantibus, quos e stupris et adulteriis enixae erant, catulos ad earum vbera admouisse dicitur. Adhaec vulgus atque plebem nouis et grauibus exactionibus premebat: ius non dicebat, nec iniurias tenurorum vindicabat: impeditus consuetis voluptatibus, foedisque et abominandis libidinibus, de quibus nil remittebat. Quin Christina nobili foemina, a Meseislao marito abducta, palam per adulterium abutebatur.

His commotus (vt decuit) Stanislaus Cracouiensis Episcopus, vir pius et nobilis cognomento Scezpanouius, vidensque, iniurias et exempla regiorum flagitiorum ad multos pertinere, Regem adit, et semoti arbitris blande admonet, orat et obsecrat, vt illis moribus et corruptelis finem statuat, ne quod grande malum sibi, suisque, et vniuersae Poloniae accersat. Peccata per se esse maxima, longe tamen maiora in Rege, quam in priuato homine: cum ea quoque, quae in aliis leuia sint, in eo qui loco et honore eminet, grauissima esse videantur: propterea quod vltro hominum sese oculis ingerant, et plurimos secum malo exemplo in praeceps detrahant. Quo sublimior et fortunatior sit, hoc maiore vitae puritate et innocentia eum niti, Deique beneficentiam agnoscere oportere. Ni faceret, metueret, ne diuina vltione de summo gradu in imum deturbaretur, neu denique falsas ac momentaneas voluptates diris sempiternisque cruciatibus commutaret. Haec dicti Rex iniquiori animo pati, et ira odioque inflammatus conuiciis et maledictis optimum antistitem incessere: quaerere, quo pacto auctoritatem eius eleuaret, libertatemque linguae comprimeret: neque tamen quicquam eiuscemodi in vita ac moribus Stanislai, quod oportunum esset crimini aut reprehensioni, comperiebat. Emerat forte Stanislaus pagum Petrauinum in tractu Lublinensi a Petrico quodam Nobili, qui accepto precio iam obierat: priusquam Stanislaus de iure suo sibi ecclesiaeque suae, cui pagum illum adiungebat, cauisset. Ea de re Boleslaus Rex monitus, Petrici agnatos iubet de haereditate interuersa Stanislaum in ius vocare. Quod illi in sperati commodi spe adducti faciunt. Forte tunc iudicia, quae vulgo colloquia et generales termini vocantur, in pratis inter Soleciam et illud ipsum Petrauinum in papilionibus, vt mos erat antiquitus,


page 69, image: s069

a Rege exercebantur. Comparet Stanislaus citatus: emisse se pagum, et soluisse precium bona fide affirmat, testibus eius rei nonnullis citatis. Qui cum a Rege deterriti, testimonij dictionem subterfugerent, ibi Stanislaus non tam de pago retinendo, quam crimine depellendo anxius, tridui dilatione a Rege impetrata, Petrauinum contendit: vbi peracto cum sacerdotibus piis ieiunio, Deique ope inuocata, fama est detectum Petrici putre cadauer pedo tactum, magna fiducia exsurgere eum a mortuis in nomine Dei patris, filij, et Spiritus sancti iussisse. Surrexit ille, ad eam vocem quasi e somno expergefactus, et a Stanislao manu deducitur ad tribunal regium. Coram quo et reliquis adstantibus Petricus, venditi pagi precium omne se accepisse fassus fertur, Regem ac propinquos, quod innocenti viro litem mouissent, increpans. Ita inuito Rege causam vincit Stanislaus. Nulla Regis emendatione subsecuta, iterum atque iterum monitus est, acriusque obiurgatus ab eodem Stanislao, adhibitis etiam secundum praeceptum Christi grauibus aliquot viris, furere, caedemque minari ipsi coepit. Nec remissius Stanislaus, vbi non resipiscere Regem animaduertit, graui anathemate eum percellit: vetat sacra fieri tota vrbe, quo ille detestatione et conuicio populi, qui sacris arcebatur, ad saniotem mentem reuocaretur. Ipse per pontem Vistulae ad D. Michaelis aedem in rupe praerupta supra Vistulam e conspectu arcis sitam, ad facienctam rem diuinam clam cum paucis sacerdotibus commeabat. Quod vbi Boleslaus, a suis certior factus, cognouit, quadam die correptis armis cum compluribus asseclis et satellitibus eo contendit. Praemittit, qui Stanislaum sacris vacantem ad destinatam necem ab ipsis altaribus abstrahant. Quos ferunt introgressos, subito et insolito fulgore perculsos, supinos cecidisse: inde manibus pedibusque reptantes se proripuisse. Idem aliis a Rege submissis accidisse. Ille morae impatiens, et furore percitus, increpita satellitum ignauia et formidine, ipse stricto ense in templum irrumpit, lethalique ictu sancti viri verticem ferit, ita vt cadens cerebro parietem proximum aspergeret. Ibi satellites cohortati se mutuo, corpus humi procumbens templo extractum minutatim concidunt, morem gerentes furori regio, et in subiectis pratis, canibus, et volacribus laniandum disiiciunt. Dies quo haec patrata sunt, fuit octauus Maij. Anno Christi 1079.

Haec vbi Romae nunciata sunt, Pontifex Maximus Gregorius eius nominis septimus, atrocitate rei commotus, toti Poloniae sacris interdixit, Boleslaum diris deuouit, regnumque ipsi solenni ritu abrogauit. In posterum quoque ne quem Episcopi Regem iniussu suo vngerent et coronarent, edixit. Qui vero socij sceleris Regi fuissent, eos simul et posteros eorum vsque ad quartam propagi nem, a sacerdotum et omnium magistratuum ecclesiastico um functionibus alienos esse iussit. Erant autem satellitesij nobilibus et honestis familiis orti. Regnauit tamen postea Boleslaus annum et amplius, sed inuisus omnibus et externis etiam contemptibilis: ita vt iam Russi ab eo subacti, imperium eius detrectarent. Conspirarunt deinde in necem eius nobiles et proceres nonnulli: qua conspiratione detecta, veritus, ne ad plures ea etiam pertineret, in Vngariam cum filio Miescone, et paucis comitibus fugit: a Ladislao Rege Geisa fiatre, qui cum featre a Boleslao in Vngariam redactus erat, comiter et honorifice acceptus est: mansitque apud eum aliquandiu. Verum exagitante eum indies magis ac magis patrati sceleris conscientia acerbo et infatigabili scelerum carnifice, amentia cotreptus, mortem sibi ipse consciuit, anno post Christum natum millesimo octuagesimo primo: qui quidem aestu et siccitate insignis fuit.


page 70, image: s070

Sunt qui volont, eum in venatione concito equo efferatiore, in auias syluas delatum esse, canibus consequentibus: excussumque ab iis discerptum ac deuoratum. Alij eum clam omnibus errabundum inter Alpes ad monasterium quoddam, siue id ad Oenipontem, siue ad Villacum situm sit, peruenisse, ibique latentem, quisnam esset, post multos labores in coquinae ministerio vltro et poenitentia commissi parricidij susceptos et exhaustos, vitam finiisse produnt. Sarmcius in suis annalibus commemorat, sepulchrum eius inueniri in Carinthiae quodam oenobio Ossiae non procul a Feldkirchen oppido, vbi postante dictos exantlatos labores monachus vixit; nec prius a sodalitio agnitum, quam post mortem inter supellectilem ipsius repererint literas quasdam, quibus maximae res continebantur, et alia insignia regalia: tunc velut stupefacti vehementer mirari coeperunt, eiusque corpus summa reuerentia sepelierunt, superque caput statuam marmoream instar equi ephippia gestantis collocarunt, addito hoc epitaphio seu inscriptione: BOLESLAVS REX POLONIAE, OCCISOR SANCTI STANISLAI EPISCOPI CRACOVIENSIS. Fuerat autem futurus hic Rex clarissimus ac felicissimus: si fortunam perpetuo coeptis suis ad spirantem ferre didicisset. Verum secundis rebus elatus et insolens, animo suo minus, quam oportuit, moderatus est. Construxit autem Boleslaus viuens, et dotauit Mogilnense monasterium, in eoque Benedictinos collocauit. Audacis et liberalis cognomen viuo inditum, mortuus etiam retinuit. Regnauit annos ferme duos et viginti, cum decimum sextum annum nondum egressus regnare coepisset.

VLADISLAVS PRIMVS, COGNOMINE HERmannus, Ethnarcha siue Princeps Poloniae.

EXicto Rege Boleslao, priusquam ex motu illo Respublica sese colligerets. Russi incunctanter arripuere eam nouandarum rerum occasionem, et coacto exercitu, Pulonas ditiones Duce Basilio Roscislai filio, ferro et igne depopulati sunt, cumque magna praeda ad sua incolumes se recepere. Quo incommodo permoti Proceres, veriti, ne quo grauiore etiam casu rursus interregnum illud Rempublicam affligeret, comitiis habitis, ad Vladislaum fratrem Boleslai, quem Hermannum etiam vocarunt, qui vnus supererat, regnum deferunt. Is itaque suscepit quidem principatum: sed tamen se Regem appellari passus non est, vel quod inunctus et coronatus solenni Regum ritu, Pontificis Maximi interdicto, non esset: vel quod reuersurum aliquando Boleslaum, regnumque repetiturum existimaret. Principis et haeredis regni Poloniae noman sibi sumpsit: vir prudens quidem et virtute praedituae verum ad quietem et ocium propensior, quam ad bellum, et humanitatis ac religionis amantior, quam gloriae. Initio statim principatus sui Poloniam commotam nonnihil magna dexteritate pacauit, latrociniisque purgauit: ad Pontificem Maximum de tollendo interdicto, quo Polonia vniuersa ob necem Stanislai Episcopi obnoxia erat oratorem misi. Lampertum equestri ortum familia. Canonieum Cracouiensem, quem Pontifex diuo Stanislao successorem dedit, et sublato inter dicto Episcopum rem sit. Vxorem deinde Vladislaus duxit de amplissimi confilij sentencia suditham Vratislai Boemorum Principis filiam, ex Adleida Andreae Vngarorum Regis filia susceptam. Miesconem Boleslai fratris filium cum caeteris exulibus ex Vngaria reuocauit, fortunae eius misertus: aut veritus fortasse, ne qnn is ope Vngarorum, apud quos ob indolem gratiosus esse dicebatar, paternum regnum repeteret, nam pater eius iam perierat. Reuersum in filij


page 71, image: s071

loco dilexit: atque is, cum egregia indole et comitate sua paruo tempore animos multitudinis mirum in modum sibi deuinxisset, et optima spe oens impleret, sexto, postquam rediit, anno immaturam mortem obiit, nullis relictis liberis, et magnum sui apud oens desiderium reliquit. Creditumque est vulgo, veneno sublatum a paternae eius fugae autoribus, veritis, ne quando eos iniuriae memor, vlcisceretur: Vladislao Principe et patruo si non iubente, conniuente quidem certe: ne se aut liberos suos, populari gratia fretus, regno eiiceret. Habebat Vladislaus iam liberos, cum Mieczislaus hic mortuus est, Sbigneum nothum, ante initum principatum e concubina susceptum: et Boleslaum legitimum in principatu ex Iuditha vxore, cum aliquot annis sterilis ea fuisset, diuinitus, quemadmodum creditum est, in gratiam sancti Abbatis AEgidij datum. Cum enim orbitate sua principes coniuges maiore in modum angerentur, et Iuditha religiosissima foemina assiduis precibus, ieiuniis, eleemosynis in egenos liberaliter erogandis de prole Deum assiduo fatigaret, omniaque tentaret eius rei gratia: admonita a Lamperto Episcopo Cracouiensi mittit oratores in Narbonensem prouinciam ad monasterium diui AEgidij, vbi corpus eius conditum erat, amplissimis aureis et argenteis donariis, quae secum attulerat, et templo, et Abbati, et monachis dedicatis. Exponunt quid veniant, aut quid postulent. Indicitur monachis tridui ieiunium: oratur Deus, vt intuitu grati serui sui AEgidij, masculam prolem concedat piis Principibus. Triduo illo reuelatur per visum seni cuidam et pio monacho, impetratum esse, quod tanto studio petitum esset. Dimissis autem et reuersis oratoribus, natus est tandem ex Iuditha Boleslaus quae post quartum a partu mensem, extremum clausit diem, foemina pietati inprimis ac beneficentiae dedita: quae et ipsa facultates suas, mundumque muliebrem pene omnem in vsus pauperum, et ad cultum templorum viua elargita est, et a marito impetrauit, vt Croppensem siue Pabianicensem comitatum collegio sacer dotum Cracouiensis Basilicae, Lagouiense territorium Vladislauiensi Episcopo, Xiansnicensia vero bona Tinecensi monasterio sempiterno iure donaret. Non multo post etiam Dobrogneua Vladislai Principis mater, senex fatis concessit. Duxit deinde anno Christi 1088. alteram vxorem Vladislaus, suasu Ladislai Regis Vngarorum, Sophiam viduam Salomonis regis Vngariae, Henrici quarti Imperatoris sororem, honeste et honorifice post mortem viri a Ladislao Rege pio habitam, ex eaque tres filias, quarum nomina ignorantur, suscepit, quamuis ex ea Salomon nullos suscepisset liberos.

Per haec tempora Russi cognita morte Miesconis et vxoris eius morte, in libertatem sese rursus asseruere: munitiones, quae Polonorum praesidiis tenebantur, recepere: militibus Polonis partim pecunia et largitione corruptis, partim vi eiectis, partim longa obsidione ac desperatione nequicquam petiti et expectati a Principe suo auxilij deditionem facere coactis. Defecere et Pruteni et Pomerani. Hos Vladislaus, dilatis in aliud tempus Russis, bello persecutus, et Pomeranorum fines depopulatus est, arcesque et munitiones ali quot primo aduentu recepit. Nec sibi defuere Pomerani: sed cum Prutenis pariter coniunctis viribus, magno impetu Polonorum castra die quindecimo mensis Augusti adoriuntur. Nolebat eo die Vladislaus cum hoste manus coserere: habebat eum honorem Virgini matri, cuius assumptioni dies ille dicatus erat. Verum lacessitus, et iusta pene necessitate adductus, educit suos in aciem. Atrox praelium in magnam diei partem, vtriusque dubio euentu pro victoria contendentibus committitur. Incipiunt deinde pedem referre hostes: nostri cohortati


page 72, image: s072

se inuicem, instare cedentibus. Nec mora, illi effuso cursu diuersi diffugiunt: quos Poloni ira elati longius persequuntur, magnamque in fugientibus stragem faciunt: qua fusi fractique principis potestati et clementiae se suaque omnia permiserunt. Facile ille dedit veniam victis et supplicibus, arces tamen et munitiones oportunas, q [Abbr.: quae] illis rebellandi ansam dare possent, in potestatem suam redactas, partim praesidiis firmauit, partim demolitus est. Nec diu quieuere Pruteni et Pomerani, sed praefectis a Vladislao sibi datis, partim dolo necatis, partim pulsis, rebellant iterum Quam rebellionem Vladislaus, vt in primo statim ortu opprimeret, tumultuariis copiis coactis, media hyeme magnis itineribus ad fines eorum peruenit. Quos vbi munitionibus se tuentes, aut in syluas ac paludes abditos, pugnandi copiam non facere anima duertit. partitus exercitum cum Sececho Palatino Cracouiensi et magistro militiae, hostiles terras crudelem in modum vastauit ac depopulatus est. Reuertenti apud Drenum, quam arcem Naclus amnis circunfluit, nunciatur, hostes subsequi, nec longius quinque milliariis abesse: statuerant enim ij Polonos nec opinantes, animaduersa ac despecta eorum paucitate, magna vi adoriri et magna celeritate sese vndique conuolantes collegerant. Debilitabat Principis animum hostium multitudo: sed cedere non tam iustis hostibus, quam fugitius et contumacibus seruis, turpe sibi Poloni milites et infame ducebant, occumbendum potius honeste, si ita sors ferat, quam per summam turpitudinem concedendam esse vltro saepius a se victis victoriam. Concurritur vtrinque infestis et obstinatis ad vincendum aut moriendum animis. Poloni rei militaris peritia hostium vim sustinebant: illi contra abundante multitudine integros in sauciorum ac defatigatorum locum submittebant. Pugnatum est a mane vsque ad vesperam pridie eius dominicae, quae Christianis palmarum nomine celebris est, neutro inclinante victoria: nisi quod nocte praelium ditimente, aduersarij, pro victis, nemine tamen persequente, discessere. Postero die dilapsis hostibus, consultatur, quid porro faciant, instentne perterritis, nec vllum dent respirandi et colligendi sese spacium: an potius abacta et ablata praeda satis opima, domi sese prius exonerent, et mox aucto mercenariis militibus, qui e Bohemia et Vngaria expectabantur, commodiore anni tempore, maiore vi hostem adoriantur: neque pauci multos in solo ipsorum inuadentes, saepius fortunam periclitentur. Huic sententiae facile oens assensi sunt, et mouebat illud quoque plurimos, quod sacrum Paschae tempus prae foribus aderat, quo Christianos impensius cultui diuino vacare oporteret. Itaque diuersi ex hostico discedunt. Nec ita multo post recreatis ab illa hyberna expeditione iumentis, auctisque tum domestico, tum externo milite copiis, Vladislaus Princeps Pomeraniam ingcessus hostem quaerit: quo nusquam in apertum prodeunte, vastat iterum agros, pagosque, et oppida quam acerbissime. Deinde Naclum arcem inprimis munitam, quae receptaculum erat Pomeranis, ad excursiones in Poloniam faciendas valde opportunum, cum primo impetu capere non potuisset, eo quod valido teneretur praesidio, operibus circumuallare instituit, vt obsessorum eruptiones reprimeret. Discesserunt itaque Poloni re infecta ab oppugnatione Nacli, tum quod hyemis asperitate premerentur, tum qud terrores illos nocturnos in religionem verterant.

Insequenti aestate rursus in eosdem Pomeranos, et mox in Prutenos infestis armis impetum faciunt: regionesque eorum, quae quidem cultae erant, quoquouersus quam crudelissime vastant, nulli neque sexui, neque aetati hominum parcunt. His igitur fatigati fractique malis hostes, publico consilio deditionem fecerunt,


page 73, image: s073

misericordiam Principis supplices implorarunt. Ita perdomiti Pruteni et Pomerani ad tempus quieuerunt. Secutum est Bohemicum bellum, quod vt temere excitatum, ita cito, nec graui admodum exitu consopitum est. Vratislaum Bohemorum Principem Henricus quartus Imperator Moguntiae Regem appellauerat, anno post Christum natum 1087. eique et posteris eius Poloniam omnem, in qua vterque ne tantillum quidem habebat, quantum pedis vestigio calcare posset, attribuerat Vratislao ac Conrado item Vratislai fratre, qui post fratrem regnum susceperat, intra paucos menses vita defunctis, Praedislaus Vratislai filius ex Vngaria, vbi iustam patris iram fugiens exulabat, reuocatus successerat, qui immemor necessitudinum, que ipsi cum Vladislao intercedebant, siue persequendi imaginarij illius iuris causa, et spe occupandi aliquid de Polonis, siue praedae cupiditate Poloniae fines cum infesto exercitu inuaserat, incendiisque et populatione diuexauerat, Vladislao Pomeranico et Prussico bello implicato. Hanc iniuriam vlturus Vladislaus, quoniam tunc per anni tempus commode bellum gerere non poterat, proxime consecuta aestate, qui fuit annus a nato Christo millesimus nonagesimus quartus, exercitum in Morauiam, Conradi Principatu in vnius Principis ditionem cum Bohemia redactam, mittit, eique Secechum Palatinum Cracouiensem, praestantem in re militari virum praeficit. Ipse enim aduersa valetudine, et pedum dolore proficisci ad eam expeditionem prohibebatur: nec tamen volebat institutum bellum differre. Mandata cum dabat Sececho proficiscenti Vladislaus, aderat forte filius Boleslaus, nonum tunc agens annum; attentoque animo omnia hauriebat, et in leonini catuli morem, qui teneris etiam dum vnguibus, laniatu tamen iam gaudet, generosum pueri pectus belli gloriaeque cupiditate impendio exardescebat: neque diutius animo conceptam flammam ferens, genua patris amplexus, et collo eius implicatus, vix magnis precibus, osculis, et blanditiis eum exorat, vt cum Sececho ad id bellum mittatur. Sececho itaque pueri cura mandatur. Vbi ad exercitum ventum est, puer singula, quae fiebant, curiosius obseruare, versari inter ordines, omnibus arridere, aestum imbremque pati, vigilare, humi cubare, vigilias cum Sececho obequitare, aliaque multa praeter aetatem facere ferreque: ita vt indoles illa studiumque pueri, futuram eius magnitudinem non obscure porten deret. Vastata igni ferroque aliquousque Morauia, et paucis hostium turmis, quae sese Polonis tulerant obuias, aliquot praeliis profligatis (munitionum enim oppugnatione abstinere Vladislaus iusserat) reduxit cum Boleslao copias Secechus, praeda onustas.

Reuertente e Morauia Sececho et Boleslao, magna fuit inter patrem et filium gratulatio: nec diu tamen a bello feriati sunt. Arcem namque Medireczum a Pomeranis quibusdam priuato consilio interceptam esse, ex eaque latrocinia in subiectas oras exerceri nunciatum est. Difficulter quidem, sed tamen impetrat rursus a patre Boleslaus, vt sibi cum exercitu ad recuperandum Medireczum, et coercendos praedones ire liceat. Summa tamen rerum et administratio belli, ipseque adeo tyrunculus Boleslaus Secechi curae fideique committitur. Nec mora, operibus a castris ad arcem ductis, quatit murum aries, cuius non exigua ruina cum paucos defensores partim oppressisset, partim debilitasset mutilassetque, caeteri diffisi rebus suis, et liberam cum singulis equis et sarcinis abitionem pacti, arcem dediderunt. Recepta et refecta arce, dimissoque exercitu, Secechus et Boleslaus intra dies non ita multos, ad Vladislaum ouantes reuertuntur. Felix admodum sibi esse Vladislaus tali filio videbatur:


page 74, image: s074

sed fortuna, quae nihil ex omni parte beatum, nihilque in rebus humanis esse sinit, soelicitatem eius non nulla ex parte contaminauit. Valebat plurimum apud eum gratia et autoritate Secechus, idque non nullo suo merito, magnamque potentiam sibi compararat, ita vt ex eius fere nutu Respublica omnis et princeps ipse pendere videretur. Quae res ipsi magnam apud Nobilitatem Polonam inuidiam conciliauerat, maiusque ipse sibi indies odium intolerabili fastu suo ac immoderato dominatu conflabat. Itaque complures ab eo bonis exuti, multi proscripti, aut aliqua insigni iniuria vel contumelia affecti: multi item potentiam et importunitatem eius reformidantes, aut necessarios afflictos secuti, solum verterant. Quibus omnibus apud Bohemos tutus erat receptus, Praedislao Principe comiter ac benigne eos recolligente. Horum crebris sermonibus et querelis permotus Praedislaus Dux Bohemorum, damna a Polonis accepta alieno periculo vltum ire cupiens, facile aegros animos eo, quo ferebantur ipsi sua sponte, impellit: nempe, vt armis patriam repetant: auxilia pollicetur: ducem quoque satis, vt videbatur, opportunum ad eam rem ipsis edit, Sbigneum Vladislai filium nothum: quem pater literis a puero vtcunque imbutum, propter nouercale odium, et veritus, ne quid is postea negocij Boleslao, quem ex legitima vxore susceptum in spem principatus alebat, facesseret, in Saxoniam relegarat, ac monasticae vitae addixerat. Eum igitur ex monasterio extractum, ducem sibi exules Poloni adsciscunt, et Vratislauiam cum eo, et cum auxiliis Bohemorum, ac voluntariis Saxonibus contendunt. Obtinebat praefecturam Vladislauiensem. Magnus Comes illustris et spectatae probitatis, cui simultas etiam non nulla cum Sececho intercesserat. Ad eum praemittunt exules legationem, recipi se, et Sbigneum Principis filium postulantes: nolle se patriae bellum facere, neque principi optimo. Parentum, coniugum, liberorum, ac domorum suarum, ipsius denique patriae diutius carere non posse: vnde non ob aliquod scelus suum, neque iusta principis indignatione, sed per summam Secechi iniuriam et superbiam eiecti essent. Ipsum quoque Magnum multo digniorem praestantioremque Sececho virum, scire se tamen, haud penitus expertem esse illius iniuriae. Ne pateretur se in exilio consenescere: neue ipse deterioris dominatum ferret, suaque patientia aleret. Miseraretur vel Sbigneum Principis filium, qui Secechi opera et suasu in monasterium, quasi in carcerem quendam aerumnosum retrusus esset. Cauendum esse, ne homo ambitiosus eadem audacia alterum quoque Principis filium circumueniat, dominatumque Poloniae, non expectata etiam Vladislai morte, inuadat. Frangendis Secechi conatibus atque potentiae neminem aptiorem fore, quam Principis filium, iuuenem magni animi et consilij, Secechoque infensum. Eum igitur Magnus necessario illo ipsius tempore beneficio suo sibi deuinciret, per quem eum locum adipisci posset, quem tunc Secechus obtineret. Quieturos se cum illo esse Vratislauiae, quo facilius e propinquo reuocationem a Principe clementi impetrare possent, et reuocati accurrerent. Hac legatorum postulatione, iusta in speciem et honesta, aliquantum permotus Magnus, tamen ne quid imprudens contra fidem et officium suum faceret, conuentu Vratislauiensis territorij ciuitatisque celeriter conuocato, rogat ea de re sententias. Exosum erat vulgo Secechi nomen: misera bantur exulum gentilium plerique, et necessariorum suorum: miserabantur Sbignei: audierant magna esse Principem erga suos indulgentia: non oportere sese inter patrem et filium medios interponere: alioqui hunc offen suros, ab illo autem paruam, vel aullam gratiam inituros. Tum autem verebantur, ne hostes eos


page 75, image: s075

in agris experirentur, quos hospites et amicos recusarent. Ita de conuentus sententia, Magnus exulibus aduenientibus portas vrbis aperit: Sbigneum honorifice in arcem deducit, omniaque ad victum abunde suppeditat. Quae cum ad Vladislaum principem perlata essent, commotus animo maiorem in modum, mittit certos homines, qui Magnum et Vratislauienses suis verbis castigent, fideique et officij admoneant, eoque praetextu ociose et accurate rem omnem et consilia exulum cognoscant. Responsum est a Vratislauien sibus: eos non hostem, sed Principis filium recepisse putasseque id fore gratum Principi, a cuius fide non recessissent, neque auelli se a quoquam omnino passuri essent. De exulibus autem orare, vt princeps calamitosos homines clementia sua, redituque in patriam dignaretur, neue desperatione salutis ad duriora consilia capessenda eos cogeret. De Secechi crudelitate eos queri: eum ne plus pateretur posse, quam ipse sibi sumat Princeps: ne omnium voluntates propter vnum hominem, qui dominatum omnem ad se transtulisset, pergat offendere.

Haec missi Principi referunt. Non cessandum sibi ratus Vladislaus, nec patientia sua confirmandum vires et ausa exulum, raptim, quantas potest, copias cogit: cum iis ipse, quamuis infirmus, proficiscitur. Sececho, ne plus incommodi eius odio et inuidia acciperet, et Boleslao filio, ne is a fratre ambitioso atque audaci insidiis appeteretur, Cracouiae relicto cum Voislao, quem puero custodem, et quasi magistrum dederat. Vbi de Principis aduentu Vratislanienses certiores facti sunt, vniuersa multitudo nobilium pariter et oppidanorum, obuiam sese ipsi effudit, veniam errati petens. Qua comiter resalutata princeps patentem vrbem et arcem ingreditur. Deinde aduocata concione, clementer obiurgatis omnibus, culpam remisit: caeterum Magnum a praefectura amouit, et pro eo Voislaum Boleslai paedagogum absentem illis praefecit. Pridie quam Vratislauiam adueniret Vladislaus, Sbigneus cum suis inde profugerat, et Crusuiciam contendit, frequentem adhuc eo tempore et copiosam vrbem. Eum igitur Vladislaus, paucis diebus commoratus Vratislauiae, persecutus est: veritus, ne ille vicinorum Pomeranorum ad nouandas res procliuium auxiliis sese confirmaret. Nec eum opinio fefellit. Cognito enim aduentu et consilio Sbignei magna mox vis Pomeranorum ad eum confluxit: quorum ille suasu atque fiducia hostilem prorsus animum aduersus patrem induit. Venienti cum septem aciebus instructis ad lacum Gopli, qui Crusuiciam in insulae modum ambit, occurrit. Nec mora, expedit et Vladislaus ordines: canunt vtrinque signa; concurrunt infestae acies: acrius multo pugnabant ipsi exules, vtpote in suo periculo, quam auxiliarij. Ibi sors gentiles etiam, necessarios, agnatos, et fratres inter se commisit vt manus inter se consererent. Ad extremum acrius instantibus iis, qui cum Vladislao sentiebant, fusi aduersarij, maxima pars in lacum compelluntur, ibique vel a persequentibus trucidantur, vel aquis merguntur. Magna ea strages fuisse memoratur, ita vt aqua lacus illios cruore et cadau eribus infecta, vsibus hominum et iumentorum aliquandiu post-apta non esset. Sbigneus fuga in vrbem relapsus vinus in patris potestatem venit: vrbe, quod receptum ei praebuisset, militi in praedam conecssa, et ex eo tempore in eam, quae etiam nunc cernitur, solitudinem redacta est. Dimisit deinde Vladislaus exercitum, Sbigncumque in custodiam Sececho dedit: ipse in Masouiam inde diuertit. Vnde cum Gnesnam ad Basilicae dedicationem a Martino Archiepiscopo inuitatus cum multis proceribus venisset, eorum precibus expugnatus, veniam Sbigneo dedit, filium agnouit, et liberaliter apud se


page 76, image: s076

deinceps postea habuit. Nec ita multo post cum Boleslao legitimo filio, pessimo exemplo, et magno Reipublicae malo, honore eum exaequauit, et quibus finibus vterque post se Principatum obtineret, designauit. Caeterum interea dum Vladislaus Sbigneum Crusuiciam persecutus erat, Praemislaus Bohemorum Dux ad omnem occasionem, qua Polonis noceret, attentus, simul, vt exulibus promissum praestaret, cum tumultuaria suorum manu raptim in eam oram, quae ad Nissam fluuium est, praedabundus excursionem facit: Bardum arcem defensoribus vacuam nullo negocio cepit, et exissit. Aliam ipse in rupe quadam eminenti et vndique praerupta celeriter construxit, et Cameneciam appellauit: relictoque ibi aliquanto praesidio cum reliquis copiis domum se recepit. Tertio post anno fama vulgatur, Bohemum clam comparare exercitum, vt ex improuiso Poloniam inuadat. Contendit statim Boleslaus voluntate patris cum expedita suorum manu ad tutandos fines, et vim Bohemi propulsandam. Adueniens nullum tumultum, nullum metum reperitapud suos, qui Bohemis et Morauis erant finitimi. Missi exploratores, pacata esse omnia apud Bohemos referunt. Ibi rumor a quibusdam fictus tota peruasit castra, famam illam de motu Bohemorum a Sececho sparsam esse, vt conflato adolescentis temeritate bello periculo ipsum obiiceret aut a patre duntaxat seiungeret: ipse interim liberius potentiam suam stabiliret, omniaque ad inuadendum principatum, et ad exitium absentis Boleslai compararet. Extollunt apud Boleslaum in immensum omnia ij, quorum animos vel iniuria aliqua, vel nimia potentia Secechi offenderat; quique crescere ipsi aliena inuidia volebant. Et facile ambitiosi adolescentis in eum iram exacuunt. Fremitur totis castris: indignum esse facinus, ab vno sic omnes ludificari. Non ferendum esse diutius impotentem eius dominatum, et intentas in capita Principum suorum insidias. Placet acciri Sbigneum, quem sciebant Sececho ob relegationem et custodiam infensum esse. Aduolat ille: initur societas inter adolescentes aduersus Secechum, dato et accepto inuicem iureiurando: patrem aut exorandum sibi esse statuunt, aut terrore exercitus cogendum, vt Secechum a se, et ab administratione Reipublicae penitus amoueat. Missis legatis constantem fidem et pietatem suam erga patrem pluribus verbis asseuerant: intolerabilem omnibus Secechi potentiam maximo cum contemptu et dedecore principis coniunctam, et ad Principatum iam adspirantem exaggerant: insidias sibi ab eo comparatas, et manifeste a se deprehensas esse. Orant ne inultum scelus illud, et laesam maiestatem suam esse patiatur. Per omnia se patrem meritissimum debito honore et obseruantia prosecuturos esse, eiusque dicto obedientes fore. Caeterum salutem suam, dignitatemque ipsius minime neglecturos, et sceleratum Secechum vel inuito patre persecuturos. Aderant Episcopi aliquot et proceres, qui ad primum noui illius motus nuncium ad principem accurrerant: ab iis persuasum est Principi, vt filiorum postulata faceret potius, quam vim et furorem multitudinis vna cum Sececho experiretur. Restitui postea Secechum, et iuuenibus reconciliari posse, vbi irae eorum paulum resedissent. Itaque dat fidem Princeps filiis, facturum se de Sececho, quod postulassent. Adeuntipsi patrem adolescentes inermes, et laeti euentu illo consilij sui venerabundi patrem salutant, et veniam coepti sui non temerarij quam necessarij, vt ipsis videbatur, supplices petunt. Secechus conspectum eorum fugiens discessit ad arcem suam Secechouiam fossis ac propugnaculis bene munitam. Id vbi adolescentes cognouerunt, statuunt


page 77, image: s077

eum persequi: neque quieturi esse, nisi aut sublato illo, aut Polonia pulso, videbantur. Non poterat id pati Vladislaus, itaque nocte intempesta clam traiecta nauigio Vistula, tribus tantum ministris comitatus, ad Secechum contendit, praesentia sua periculum a capite ipsius, quemadmodum credebat, depulsurus. Nec eum spes fefellit. Cognito namque patris consilio, adolescentes mutant consilium: partitique inter se copias, ad ditiones a patre sibi destinatas vterque proficiscitur: arces primarias eiectis Secechi partium praefectis in potestatem suam redacturi. Et Boleslaus quidem nemine repugnante Cracouia, Sendomiria, Siradia et aliis quibusdam suae ditionis munitionibus potitus est: Sbigneus vero a Plosco repulsus, Boleslai opem implorat. Nec moratur ille: iunctis viribus Ploscum obsidetur. Interea Martino Archiepiscopo Gnesnensi interueniente, pax iterum inter patrem et filios ex lio Secechi sancita est qui in Russiam exulatum abiit, et quamuis longo post tempore placato Boleslao ab exilio redierit, nunquam tamen ad pristinum dignitatis ac potentiae gradum peruenit.

Pertaesi quietis Pomerani, et commodam rerum nouandarum occasionem ciuili Polonorum bello oblatam sibi esse rati, Santocum arcem Polonis ad reprimendos ipsorum motus valde oportunam per fraudem intercipere conati sunt: vbi dolus non processit, ac ne aperta quidem vis, alteram et ipsi arcem e regione illius, quae a Polonis defendebatur, magna celeritate excitarunt: vnde Polonos commeatu, et pabulatione prohiberent, et ipsi liberius in Poloniam incursiones facerent. In eos mittit Sbigneum Vladislaus cum iusto exercitu: sed is difficultate expugnandae hostilis munitionis deterritus, re infecta recessit. Indigne id tulit Boleslaus excelsi animi adolescens, et mox cum expeditis copiis profectus ad hostem peruenit. Pomerani superioris temporis successu feroces impetum in Polonos ex arce faciunt. Quos fusos Boleslaus in arcem compellit. parumque abfuit, quin cum fugientibus simul irrumperet. Repressi Pomerani, et qui dudum nostros obsidebant, vicissim obsessi, desperatis rebus, incensaque munitionesua, subobscurae noctis silentio diffugere. His peractis ad patrem reuertit, qui alendam sibi esse laude et honore praecocem adolescentis virtutem existimans, Baltheo militari quatuordecim annos natum cingere statuit. Conuocati Proceres vtriusque ordinis, Ploscum ad praestitutam diem conueniunt. Interim nunciatur, Pomeranos iterum, summa vi Santocum oppugnare: nec diutius Poloni, qui erant in praesidio, hostiles impetus sustinere posse dicebantur. Ibi Boleslaus cum equitibus, quos ad manum tunc habere poterat, nequicquam retinentibus patre et proceribus celeriter ad ferendam Santoco opem excurrit. Et facto tota nocte itinere, primo diluculo in hostes, securos ab ea parte, irruit: inermes ac dormientes vel contrucidat, vel capit: pauci ex magno exercitu fuga elapsi sunt. Ita celeriter confecto bello, victor cum longo captiuorum agmine, magnisque spoliis. Ploscum ad intermissam celebritatem reuertens, ingenti laetitia patrem, omnesque perfudit. Et mox solenni ceremonia ipse primum, deinde complures nobiles iuuenes, qui virtutis aliquod specimen ediderant, Baltheis militaribus a Vladislao donati sunt.

Insequenti anno Russi ducibus Vladimiro Nouogrodensium, Dauide Olecho Pereaslauiensium, Volodoro Praemisliensium Principibus, et Iaroslao Iaropelci filio, cum valido exercitu Poloniae fines inuasere, et ad Vistulam vsque excursionibus longe lateque factis, ingentem praedam et magnum captiuorum


page 78, image: s078

numerum abigebant. Hos Boleslaus tantisper, dum raptim copias cogit, moratus, iam extra Poloniae fines vno agmine euntes, et nihil hostile a tergo metuentes consecutus, nocte intempesta, dum fessi potique dormiunt, sublato ad terrorem hostium clamore adoritur. Ad fugam spectabant omnes, refistebat nemo: nec tamen fugae consilium explicabant, veriti, nesubducentibus aspectum hostium tenebris, in insidias sese praecipitarent. Impeditos caedunt Poloni neque captiui cessant, sed ruptis vinculis obuios quosque vel obtruncant vel iisdem, quae ipsi dudum gestarant, vinculis constringunt. Ita longe maiore, quam pro numero Polonorum, strage fusi sunt Russi, temeritatis et perfidiae suae poenas dedere: duces tamen noctis praesidio cum paucis effugere. Sequenti anno, qui fuit a Christo nato millesimus centesimus et secundus, Vladislaus morbo et angore confectus, sacrisque mysteriis ante mortem a Mirtino Archiepiscopo ritu Christiano procuratus, obiit pridie nonis Iunij, cum viginti regnasset annos, vixit propemodum quinquaginta nouem: solennique pompa ab ambobus filiis, et magna procerum ac nobilitatis frequentia in Basilica Plocenfi sepultus est. Dlugossus prodit, opinari nonnullos, qui ante se scripserint eum a Sbigneo filio dolo interemptum esse.

BOLESLAVS TERTIVS, COGNOMENTO Criuoustus, Princeps Poloniae.

PErsolutis Vladislao Principi iustis, nihil eorum mutatum est, quae is viuens de principatu constituerat. Concessit enim Boleslaus Sbigneo fratri Masouiam, Cuiauiam, et Lenciciensem tractum: caetera ipse cum summo imperio obtinuit. Tanto autem patris desiderio tenebatur Boleslaus, vt diu sanelachrymis et fletibus non temperaret; gestabatque de collo suspensam in pectus auream laminam, in qua nomen et imago patris insculpta erat, qua subinde memoriam eius sibi refricaret, et quicquid vel faceret, vel loqueretur, sic ageret, quasi inspiciente omnia et exaudiente patre: ita vt summa in iuuene existeret modestia ac verecundia. Exacto luctu annuo, suadente et orante Senatu vxorenduxit, Sbislauam Suentopolci siue Stopolci Michaelis (sie eum Russorum annales vocant) Kiouiensium Principis filiam: non sine indulgentia tum Pontificis maximi, ne propter intercedentem cognationem incestae eae essent nuptiae. Eas nuptias Sbigneus non modo non cohonestauit, sed pene defaedauit et interturbauit, si euentus conatui respondisset. Etenim mala mens, malus animus, cum fraternae gloriae inuideret, atque ad vniuersum Principatum adspiraret, moliebatur fratri exitium, seque ad Boriuoium Bohemorum Ducem Vratislai filium, qui tuncapud Bohemos post Praedislaum fratrem fraude suorum occisum principatum tenebat, contulit, persuasitque precibus et pecunia vt sub nuptiarum tempus in Boleslai ditionem inuaderet. Ad Graecium iam Bohemi peruenerant, cum subito murmure et fremitu castra complentur, ad iniustum se bellum contra cognatos et confoederatos duci: minime necessaria expeditione, nec minoribus propemodum, quam in quos eant, Polonos, incommodis se ab auaro Principe suo confici. Boriuoius vbi videt, alienos esse ab illo bello Bohemorum suorum animos, reduxit exercicum. Ita conatus ille primus, sumptusque Sbignei tunc incassum cecidit, nisi quod in sequentem annum bellum tamen conflatum est. Nam Boleslaus incursione illa Bohemorum superiori anno facta prouocatus, primo vere coegit exercitum, eumque mox duce Zelislao mifit in Morauiam. Iam que Zelislaus, peruastata


page 79, image: s079

tripartito agmine Morauia, ingenti praeda onustum reducebat exercitum, cum certiorfit, Suentopolcum Morauorum Ducem magnis cum copiis a tergo venientem, non longius duobus milliariis a se abesse. Itaque praemissis impedimentis et captiuis, signa conuertit, et instructa acie manus cum hoste conserit. Pugnatum aequo marte aliquandiu, plurimumque humani sanguinis vtrinque fusum est, ducibus vbique praelium instaurantibus. Ad extremum neutro inclinante victoria, vtrique moesti et pro victis se gerentes: illi quidem retrocessere, Poloni vero cum praeda incolumes in Poloniam se recepere. In eo praelio Zeslislaus, dum ducis pariter ac militis officio fungitur, dextram amisit: quem Boleslaus princeps collaudatum pro meritis et virtute aurea manu donauit. Nec longa quiete data militibus, iterum eadem aestate Boleslaus ipse transmissis montibus ac syluis, quibus Morauia a Polonia versus Occidentem disiungitur, incursionem in Morauiam fecit: exustisque nemine resissente plurimis vicis ac pagis, aliquanto tamen minorem praedam, quam Zelislaus, reuexit.

Reuertenti et ouanti ex Morauis Boleslao, geminata est ipsi victoriae huius laetitia nato filio Vladislao: quanquam contaminabant eam laetitiam Sbignei non obscurae machinationes, a quo exciti esse Bohemi, solicitati Pomerani dicebantur. Dissimulabat tamen Boleslaus, et patientia sanare fratrem volebat. Caeterum Pomeranos e Polonia praedas agentes coercere, et insigniter vlcisci cupiens, aestate sequenti in Bohemos expeditionem simulat. Ad Glogouiam conuenire equites iubet. Inde conuerso itinere, per densas syluas septimis castris ad Colbergam frequens et opulentum tunc oppidum peruenit: et nocte quidem in syluis quieti data, insequentis diei diluculo, vadato amne, qui oppidum praeteifluit, et maiore copiarum parte ad subitos hostium impetus, si forte eos aduentus suus non fefellisset, sustinendos relicta, cum reliquis oppidum improuiso adortus est. Iamque portas oppidi effregerat, cum facto ab oppidanis concursu, recipere se coactus est, veritus, nesui, pauci a multis, in quibus et pueri et mulieres bonande domibus ac tectis opeiam nauare possent, opprimerentur. Plaerique enim e Polonis praedae cupidiores ad saburbana diripienda discurrerant. Boleslaus castigatis iis, quorum importuna praedae cupiditate factum erat, ne oppidum primo impetu caperetur, maiore deinde vi et omnibus copiis oppugnationem aggressus: vbi casso labore et vulneribus confici suos ab oppidanis strenue moenia defendentibus animaduertit, direptis et incensis suburbanis, in Poloniam cum praeda reuersus est: pancisque diebus quieti datis, cum iisdem copiis inexpectatus in Pomeraniam rursus inuadit: Suatoborum maritimae orae Ducem socium et consanguineum suum liberaturus. Nam is propter crudelem dominatum captus a suis, in vincula coniectus erat. Itaque praemissis, qui Suatoborum repeterent, ipse non magno interiecto spacio cum exercitu subsequitur. Pomerani repentino hostium aduentu territi, Suatoborum dimiotunt, et ad Boleslai castra perducunt. Boleslaus Suatoboro admonito officij sui, et non optimae erga seante eum diem fidei, starim reduxit exercitum. Insequenti anno rursus, missa cum Scarbimiro magistro militum aliquanta manu, Pomeraniam nemine prohibente depopulatus est. Nam ipse cum praedatoribus illis profectus non est: haud longe tamen a Pomeranorum finibus aberat. Reuertens e Pomerania Scarbimirus ad Principem contendit, ab equite quodam familiari suo ad nuptias pariter atque dedicationem templi inuitatum. Adueniens maiore laetitia explet conuiuium. Inde Princeps hilarior, venatum


page 80, image: s080

se in syluam cum centum non amplius equitibus e conuiuio proripuit. Ibi in Pomeranos, qui tunc forte raptim in Poloniam incursionem fecerant, sua damna compensaturi, cum incidisset: fugere turpe ratus, manus cum hoste, quamuis longe impar, conseruit: magnaque in eis strage edita, dum iterum atque iterum perrumpit hostile agmen, deficiente ex vulneribus equo ipsius, et vno de comitibus alium equum ipsi suppeditante, vix cum triginta, inter quos et Scarbimirus erat, saluus euasit, Pomeranis in stuporem versis, et persequi abeuntes non ausis. Sic temeritas Principis prosperum tamen euentum habuit. In ea pugna Scarbimirus valde consauciatus, dextrum etiam oculum amisit. Implet mox fama huius praelij atque periculi Principis omnem Poloniam, multa (vt fit) veris affingens. Concurrunt ad visendum primores: obiurgant Principem periculosae temeritatis: orant, in postaerum ne sese, remque publicam in tantum discrimen praecipitet. Ille contra, reprehensionem facti sui, quod iam infectum fieri nequeat, in aliud tempus differendam esse censet: hostem vero, si vicem suam, caesorumque fratrum doleant, secum statim vlciscantur, hortatur. Annuunt omnes, et mox domos ad arma capienda dilapsi, quantum quisque, copiarum ex tempore contrahere poterat, contrahunt. Accientur ex foedere Russorum auxilia: conducuntur etiam ex Vngaris mercenarij milites. Nunciatur interim Boleslao Suentopelcum Bohemorum Principem, qui pulso Boriuoio patruele, Bohemorum principatum illis diebus inuaserat, cum valida equitum peditumque manu expeditionem parare in Poloniam, Is siue suopte ingenio, siue ob receptum e suga Boriuoium Polonis infensus, siue adeo a Sbigneo subornatus, incursionem in Boleslai ditionem, dum ille Pomeranico bello distinetur, facturus esse dicebatur. Distrahebatur ancipiti cousilio Boleslaus, Pomeranosne prius vlcisceretur, an Bohemorum excursionem reprimeret. Tandem aduenientibus Russis et Vngaris, vtrumque bellum persequi statuit, et Scarbimirum quidem cum parte copiarum in Pomeranos mittit: ipse cum reliquis ad saltum Hercinium, qui Bohemiam terminat, Bohemis obuiam ire pergit. Verum ij cognito Boleslai occursu quieuerunt: nec eos tunc sibi lacessendos Boleslaus existimauit. Scarbimitus vastatis, vt mandatum erat, Pomeranotum finibus, nemine obuiam prodeunte, exercitum praeda onustum reduxit. Hoc etiam anno Boleslaus filia Suentoslaua auctus est: et cum Sbigneo fratre opera Suentopelci siue Stopolci Kiouiensium Principis, ad quem Sbigneus profugerat, in gratiam rediit.

Sequentianno maiore vi Pomeranis bellum fecit. Iam ij malorum perraesi, et assiduis agrorum suorum vastationibus fracti, ad deditionem animis inclinabant, soli Dialogrodenses (ciuitas ea fuit Pomeranorum inprimis diues et populosa) ferociores, caeteros quoque a proposito auerterunt. Itaque in eos omnem belli molem confert: sed prius tamen missis cum legato duobus scutis, animos eorum tentat, albumne, quo PAX, an rubrum, quo BELLVM excidiumque significabatur, mallent. Superbius illi responsum dedere, ambobus scutis acceptis: sanguine Polonorum se sibi candidam victoriam pacemque paraturos. Itaque Boleslaus admotis ad moenia Bialogrodi castris, actis vineis, et turribus celeriter excitatis, summa ope vrbem expugnare nititur: quatit murum aries: ipse Princeps periculi immemor, inter primos versari, nec deterreri multitudine telorum hostium, aut suorum circa se cadentium miserabili interitu, quin ad portam vrbis excindendam suis praeirer.


page 81, image: s081

Depelluntur tandem summa Polonorum vi e propugnaculis hostes, Polonique liberius effractis portis, caesisque vel summotis, qui in introitu vrbis repugnabant, in vrbem signa in ferunt. Tune demum Bialogrodenses abiectis armis clementiam victoris supplices implorant. Parci iubet inermibus Boleslaus, et receptui signo dato, ab excidio ac direptione vrbis abstinere milites iubet: euocatoque et obiurgato magistratu vrbis et omni multitudine, dat veniam victis. Hac victoria et victoriae moderatione accepta, Colberga, Camenum, Velenum, Cosminum, et aliquot praeterea oppida Pomeranorum in potestatem Boleslai venere. Hoc etiam tempore Pomeranorum manus, siue ea praedabunda forte incursionem fecerat, siue intentis in vnum insidiis ad rem certam venerat, Spicimirum vicum improuiso inuasit. Secesserat eo tunc cum paruo comitatu Martinus Archiepiscopus Gnesnensis, pius et venerandus senex: atque is ad primum tumultum et aduentum hostilem, timore subministrante consilium ac vires, inter contignationem templi absconsus latuit: ministri vero et comites eius dilapsi partim euaserunt, partim in fuga ab hostibus capti sunt, inter quos erat Archidiaconus Gnesnensis. Eum Pomerani, que et sacerdos, et splendide vestitus, et magna oris dignitate praeditus esset, Archiepiscopum esse rati, spoliato raptim templo, secum abduxerunt. Ferunt, Pomeranos omnes, quicunque Archidiaconum et sacra templi vasa attigissent, domum reuersos, cum liberis, coniugibus, propinquis, atque domesticis familiis, vel comitiali morbo correptos, ad parietes et saxa sese allisisse, vel in amentiam versos partim mutuis caedibus concidisse, partim dentibus et vnguibus in seipsos saeuiisse. Quo malo perculsi, causaque mali notata, Archidiaconum cum sacris vasis et omni instrumento templi Spicimiriensis conquisito, domum remiserunt. Addunt Dlugossus et Vincentius, ex eo tempore Pomeranos religionem Christianam suscepisse: quibus adstipulatur Albertus Krantzius, qui et ipse Pomeranos Boleslai huius Principis opera Christianos factos esse fcribit, tametsi paulo posterius.

Posthaec Bohemicum, et ex eo Germanicum exarsit bellum in Polonia, ex huiusmodi causa. Henrico quarto Imperatore capto, et in carcerem coniecto, ac deinde angore animi confecto libere iam Henricus filius eius tenebat habenas imperij: mferebatque is bellum Vngaris, ob violatos milites, qui ex vniuerso orbe Christiano ad Asiaticam contra Saracenos et Turcas expeditionem, et recuperandam Hierosolymam per Vngariam proficiscebantur, et Almum Colomanni Regis fratrem exulem reducebat. Ad quod bellum Bohemos etiam vtpote tributarios Romani Imperij secum in exercitu ducebat. Hac tanta belli mole territus Vngarorum Rex Colomannus Geisae filius a Boleslao colloquium petiit. Loco dieque constituto conueniunt Principes in Scepusiensi territorio: societatem inter se ineunt: communes amicos, communes hostes sibi fore promittunt: foedus, quo firmum perenneque sit, noua affinitate sanciunt: Colomannus enim Iuditham Boleslai filiam Stephano filio suo natu maiori despondit: Scepusiense territorium, quod Polonicae ditionis erat, in dotem datum, ex eo tempore in potestatem Vngarorum venit. Veniebat iam Henricus Imperator cum valido exercitu contra Vngaros, Almum Colomanni Regis fratrem natu minorem secum ducens. Ibi Boleslaus Vngaris, quemadmodum conuenerat, auxilia mittit: ipse cum non contemnendis aliis copiis in Bohemiam inuadit, Boriuoium et Sobeshum Suatopolci Bohemorum Principis fratres patrueles, Colomanni Regis


page 82, image: s082

sororis filios, exules in comitatu suo habens. Suatopelcus Henricum Imperatorem ad Vngaricum bellum cum auxiliaribus copiis sequens, Vasconi et Mutinae proceribus sum mam rerum Bohemicarum commendauerat. Hi igitur Boleslao fines Bohemiae ingredienti cum aliquanta suorum manu occurrunt: initoque praelio profligati Pragam se receperunt. Boleslaus vastata magna parte Bohemiae, oppidisque aliquot captis ac direptis, incolumem ingentique praeda ditatum reduxit exercitum. Suatopelcus de domestico periculo certior factus, aegre impetrato ab Im peratore fremente, et Polonis iam tunc minante, commeatu, raptim cum suis in Bohemiam reuertit: cumque Polonos tum vlcisci procliue ipsi non esset, in suos iram conuertit, quasi eorum conniuentia ac proditione Bohemia vastata esset. In Vngaria nihil praeclari gestum est a Polonis: sed rebus cum Caesare et Almo fratre amice compositis, dimisit Colomannus auxilia.

Reuersum autem a Bohemica expeditione, Boleslaum duae res aduersae et molestae excepere. Nam Sbislaua coniunx eius vitam cum morte commutarat: Pomerani autem Vsce arcem Gneuomiro Czarnicouiensi domino vel autore, vel adiutore, per deditionem interceperant, deceptis, qui in praesidio fuerant, cum falsum de Boleslai morte rumorem confinxissent, quasi is victus a Bohemis, captusque, et Henrico Caesari traditus esset. Itaque omnibus rebus posthabitis Boleslaus, a Bohemica expeditione maximis itineribus recta in Pomeraniam cum paucis expeditis militibus contendit, reliquo exercitu dimisso, vt praeda Bohemica exoneratus ad Pomeranorum fines sibi occurreret. Nec tamen expectauit, quoad is exercitus conueniret: sed cum paucis illis, ita vt venerat rapida excursione, caedibus hominum et incendiis villarum hostium fines vastauit: non quo sic vlcisceretur eorum iniurias, sed magis vt incolumem se esse, et mox iustas poenas de perfidis exacturum, ipsis ostenderet. Posteaquam vniuersus conuenit exercitus, Velenum oppngnat, nam id quoque recepto Gneuomiro defecerat, necita magno, vt Vsce, praesidio tenebatur. Erat in exercitu cum fratre Sbigneus: sed cum hostibus, qui aliquanta manu coacta, opportunitatem inuadendorum Polonorum obseruabant, eosque clam per internuncios de omnibus rebus et consiliis fratris certiores faciebat, et prodendi perdendique eius occasionem quaerebat. Nocte quadam castris clam egressus persuadet Pomeranis, vt se duce castra Polonorum adoriantur: perfacile esse quamuis paucis multos inopinantes opprimere. Sequuntur Pomerani. Agebat forte in statione et excubiis Boleslaus, quod quidem crebro facere solebat, is re animaduersa, hostes cum tumultu et strepitu in castra irrumpentes, cum iis, qui in statione erent, a tergo adoritur: suos in castris subita re perculsos voce sublata animat: concidunt animis hostes, in insidias praecipitatos se esse rati: conciduntur et capiuntur vtrinque: pauci tegentibus eos tenebris effugiunt. Captus est et Sbigneus, detractaquegalea agnitus et ad Boleslaum adductus, in sequentem diem asseruatus est. Orto die, refert rem Boleslaus ad castrense consilium. Ibi alius alio acerbiorem in Sbigneum dicit sententiam: sed omnium acerbissimam Secechus Palatinus Cracouiensis, qui iam ab exilio reuerterat. Productus, et causam dicere iussus Sbigneus, cum se non explicaret, et re manifesta redargueretur, non morte tamen, quemadmodum censebant omnes, sed exilio a mitissimo fratre damnatus in Bohemiam abiit. Velenenses vigiliis, defendendaeque arcis labore


page 83, image: s083

assiduo fatigati, et desperato suorum auxilio arcem apertis portis dedunt Introgressi milites, crebris Pomeranorum defectionibus et immedicabili perfidia commoti, in omne genus hominum, nullo neque sexus, neque aetatis discrimine desaeuierunt, nequicquam reuocante Boleslao, et victis parci iubente. Gneuomirus ad Principem viuus adductus, comminuto fustibus capite, iustas perfidiae poenas dedit. Boleslaus, cum per hyemem iam nil recte geri posset, reduxit, dimisitque exercitum.

Sequenti anno millesimo centesimo nono Germanicum bellum exarsit: breue quidem illud, sed prospero succestu, magnaque gloria Boleslai Principis et Polonorum gestum. Henricus enim Caesar adiutos a Polonis Vngaros, et vexatos retractosque e suis castris Bohemos ipse per se indigne ferens, magis et. iam a Bohemis contra Polonos incitabatur. Solicitabatur et a Sbigneo exule magnis policitationibus, eaque spe implebant, vt per Sbigneum Poloniam omnem nullo negocio in potestatem suam redacturum se esse crederet. Affirmabat enim Sbigneus, primo eius aduentu certatim Polonos ad se defecturos esse. Igitur initio aestatis Poloniae partem quae nunc Marchiae Brandeburgensis ac Silesiae nomen habet, ingreditur: captis quibusdam oppidis exercitum ad Glogouiam duxit. Iam eo Boleslaus partem copiarum praemiserat, quae hostem transitu Oderae fluuij prohiberent, dum ipse Russorum et Vngarorum auxilia expectat. Verum Caesar inuento vado, haud ita procul a Glogouia transducit exercitum ad nonum calendas Septembris, peneque Polonos vltra Oderam statiua habentes oppressit: paucos quidem milites in agris vagantes, et magnam agrestium pecu dumque praedam cepit. Reliqua militum manus partim in oppidum se recepit, partim fuga dissipata est. Magna vi oppugnatur oppidum, frequens quidem ea tempestate, sed non munitissimum. Oppidani veriti, ne capto per vim oppido, extrema quaeque ab irato hoste paterentur, quinque dierum inducias petunt: quibus nisi succursum sibi esset, deditionem promittunt; obsides dant primorum ciuium liberos: ad Boleslaum Principem mittunt, quanto in discrimine sit oppidum et quid cum hoste constituerint, exponunt: orant, celeriter sibi vt opem ferat. Collaudat ille eorum consilium: affuturum se esse mature pollicetur. Quod ni adfuerit ad constitutum cum hoste tempus, sustinere eos porro impetum hostium iubet: ni faciant, deleturum se eos post discessum Caesaris iurat. Malint ergo paucorum obsidum iacturam facere, quam vniuersi perire. Valuit apud Glogouienses plus fides et auctoritas Principis, quam priuata pietas: Itaque biduo, quod de induciis erat reliquum, ad sustinendam vim hostium omni ope sese comparant, turres et moenia quassata reficiunt, lapidum et aliorum telorum maximam vim in turres congerunt. Adueniente quinta die, promissam deditionem Caesar poscit: vbi mutatos oppidanorum animos videt, iratus corona oppugnat oppidum, obsidesque palliis (quae sunt asseres compacti, qui milites moenibus succedentes tegunt, et a missilibus desendunt) alligari, et ad moenia obuerti iubet, vt dum suis oppidanorum misericordia parcit, facilius et liberius moenia subeant milites. Sed nihilominus oppidani omne telorum genus in suos iuxta ac in hostes congerunt: qui propius ad moenia accesserant, aut scalis admotis muros iam scandebant, eos contis deturbant, lapidibus obruunt, pice et aqua feruenti perfundunt, praecipitesque agunt. Caesar hostium siue pertinaciam, siue conftantiam, admiratus, et suorum vulnera ac pericula miseratus, receptui canere iussit. Sic eo die et succedentibus aliquot deinceps frustra tentata oppugnatio


page 84, image: s084

est. Nec voluit postea Caesar suos periculo obiicere. Permultos enim fortes viros, Bauaros, Saxones, et Bohemos vna illa oppugnatione amiserat. Non recessit tamen ab oppugnatione Glogouiae Caesar. Iam Boleslaus expectata auxilia acceperat, validosque de suo milite copias habebat: itaque propius hostem accedit: nec tamen pugnandi copiam, quamuis flagitantibus suis faciebat, sed e latebris et insidiis hostilem exercitum carpebat, pabulatores et alia quauis de causa castris egressos per submissos milites excipiebat, et trucidabat: saepius intempesta nocte cum clamore et clangore tubarum hostium castris adequitabat, excubias aut opprimebat, aut e stationibus depellebat: inter diu quoque nonnunquam prandentes aut quiescentes tumultuarie adoriri, persequenti hosti cedere, recipientem sese rursus persequi, celeritate equorum suorum, et hostilium tarditate, grauique atmatura fretus. Itaque neque oppugnandi oppidum, neque reficiendi se, neque quiescendi spacium hosti dabat. Exurebat etiam circumiacentes villas, obsidebat itinera, ita vt integras legiones pabulatum mittere hostes, et longius commeatum petere necesse haberent: saepeque reuertentibus praeda excutiebatur. Celebre his rebus erat Boleslai nomen inter hostes, totaque castra laudes et virtutes eius, compositis etiam ad id carminibus, personabant: ita vt Caesar capitali poena, ne id fieret, sancire cogeretur, veritus, ne ea res formidine ac desperatione animos militum suorum deiiceret. Angebatur autem ancipiti malo Caesar, obsesso quam obsidenti similior. Et infectis quidem rebus ab obsidione discedere turpe, manere autem diutius in loco periculosum ducebat: ne non mutantem castra exercitum et pestis, et fames, et peruigilia propter crebros Polonorum insultus conficerent. Tandem Boleslaus ratus Caesarem non satis auspicati belli iam pertaesum, simul quod hyems instabat, faciliorem placidioremque fore: legatos ad eum de pace misit. Edit ille pacis conditiones, vt Sbigneus in principatum suum restituatur, et vt Poloni tributarij sint Romano imperio. Durae videbantur legatis hae conditiones, neque existimabant, Principem eas accepturum esse. Ibi Caesar ambitiose admodum et arroganter, ostendens legatis thesaurum, quem ingentem habebat: Hic, inquit, Polonos perdomabit. Erat legationis princeps Scarbicus Comes ex ea gente, quae insigne habet lineas iunctas in modum duorum trigonorum aequalium acutos angulos habentium, quorum Bases sursum versus pateant. Is Caesaris iactantiam notans, annulo, quem digito gestabat, in thesaurum proiecto: aurum, inquit, adiiciatur auro. Id scomma intellectum Caesar gratias agendo excepit, hab Danck/ inquiens, lingua Germanica. Inde familiae id nomen mansit, vt Habdanci dicantur.

Reuersi ad Boleslaum legati, mandata Caesaris referunt, mirari ille confidentiam Caesaris, et iniquitatem conditionum, quasi victor victis leges imponeret, ac non dubia adhuc esset martis alea. Itaque, quam non impetrabat pacem, vi et armis extorquere pergit. ac maioribus quam prius damnis hostem afficit: nullam ei dat lignandi, pabuladi, commeatus petendi, atque adeo e castris prodeundi facultatem. Quibus malis fatigati Germani, maioraque metuentes, alio transferre bellum statuunt, vt loci munitione, aura meliore, pabulatione, commeatuque laxiore vterentur. Simul autem elicerese Polonos ad decernendum de summa rei vniuersis copiis aliqua occasione posse sperabant. Soluta igitur Glogouiae obsidione, ad interiora Poloniae et Vratislauiam vrbem instructa acie contendunt. Inuadit a tergo, carpitque


page 85, image: s085

extremos hostium Boleslaus, turbat ordines, impedit iter: nec sustineri Polonorum impetus a paucis poterat, vulnerabantur hostes hastis cominus, eminus sagittis: cum illi conuersis signis ad praelium se expedirent, Poloni diuersi refugiebant, rursusque ex interuallo iter prosequentes adoriebantur. Orabant Principem Poloni suum pleni fiduciae, tota vt acie cum hoste dimicaret: satis sibi esse animorum, satis virium ad apertum certamen: defungi se cupere semel totius belli labore: indignum esse, vastari agros suos, expugnariarces et oppida se intuentibus. Quietos iubet esse Boleslaus, et ad omnia paratos: sibi curae fore, quid facto opus sit. Caesar magno cum labore et caede suorum aegre in conspectum Vratislauiae venit. Est circa Vratislauiam late patens planities: Boleslao locus is visus est peropportunus ad dimicationem praelij, et Polonis propter leuem armaturam et pernicitatem equorum, equitumque multitudinem, quam hostibus commodior. Itaque paucis milites cohortatus; Adesse tempus, quod dudum flagitassent: meminissent policitationum suarum: cogitarentin eo praelio imperium, salutem, et libertatem patriae verti, viri, et maioribus suis digni esse pergerent: vastatos agros, incensos pagos, capta oppida, in seruitutem redactos agricolas vlciscerentur: gloriam denique maiorum suorum illustrarent. Deinde maiore quam alias, vi hostes a tergo et a lateribus lacessit. Conuertunt illi acies more solito, Polonos repulsuri. Non iam refugiebant Poloni: sed celeriter ad signa et ordines, ita vt iussi erant, concurrentes, praeter opinionem hostium, pugnandi copiam fecere. Praelium fere exoriente sole initum durauit vsque ad meridiem. Et in clinabat quidem ad hostes victoria: reprimebantur enim Poloni equites graui illorum armatura, nec densas peditum phalanges perrumpere poterant, sed quasi in murum incurrebant, maiore suo quam hostium detrimento: iamque audacius illi vicissim signa inferebant: nutabant Poloni: verum Boleslaus omnia solicite prouidens, vbicunque deteriori loco rem suorum esse animaduertebat, accurrebat, et hortando orando, subsidiarias copias submittendo iustaurabat pugnam. Tandem Polonorum ac Silesiorum virtute inclinauit ad Boleslaum victoria. Plurimi tunc vtrinque interfecti sunt, permulti viui in potestatem venere: atque ij honeste et liberaliter iussa Boleslai habiti et asseruati sunt. Multi etiam ex Polonis ceciderunt: longe plures (vt in nudis, aut certe leui armatura tectis euenire necesse erat) vulnerati sunt. Campus, vbi pugnatum erat, plenus cadauerum, acerbum et miserabile spectaculum exhibebat. Ac Poloni quidem conquisitiac sepulti sunt. Germani insepulti canibus et volucribus esca iacuere. Inde cum eo tanta vis canum conuenisset, vt difficilem transitum praeberet iter facientibus, caninus campus a Polonis atque Germanis locus ille dictus est: et in hodiernum vsque diem vtraque lingua hoc nomen, is, qui ibi est vicus, retinet. Abest autem vno a Vratislauia milliari.

Boleslaus tam insigni, tametsi non incruenta, victoria triumphans, quod hyems iam aderat, dimisit exercitum suum, auxiliares vero Russos et Vngaros pro meritis remuneratus, in hyberna distribult. Clarius vero, quam antehac ea victoria Boleslai et Polonorum nomen apud Germanos factum est. Itaque cum Henricus Caesar acceptam a Polonis ad caninum campum cladem vlcisci insequenti aestare pararet, minus alacres militum animos ad eam expeditionem habuit: et res italicae praeterea eum ab illa cogitatione auertebant. Verebatur autem, ne se in Italiam profecto Poloni vicinam sibi Germaniam


page 86, image: s086

in festis armis inuaderent. Adhaec sciebat, multos nobiles et egregios tribunos militum, centuriones, turmarum et alarum prarfectos, quorum praeclara opera in ilia Italica expeditione vti posset, captiuos a Polonis detineri; et pacem quidem cum Boleslao facere cupiebat: sed offerre eam vltro, quam dudum a se petitam negarat, turpe sibi ducebat. Ideoque communes ad extremum amicos subornauit, qui Boleslao persuaderent, vt ipse eam a Caesare peteret, ac de voluntate ipsius illi prolixe pollicerentur. Vicit animum suum Boleslaus, vt ipse ad Caesarem Babenbergam splendido apparatu et comitatu proficisceretur. Adueniens comiter ac honorifice acceptus est a Caesare: ibi multis inter se sermonibus habitis, et causis offensarum et immicitiarum discussis atque sublatis, pax inter ipsos facta est aequis conditionibus, nouaque affinitate sempiterna amicitia inter ipsos Principes et posteros ipsorum sancitur ac stabilitur. Nam Boleslaus Henrici sororem Adleidam vxorem duxit, et filio suo Vladislao impuberi adhuc Christinam eiusdem Caesaris filiam paruulam despondit: captiuos omnes Caesari liberaliter remisit, et ab eo vicissim oppida capta superiore bello recepit. Peractis autem magna celebritate et summa omnium laetitia nuptiis, datis et acceptis vltro citroque magnis muneribus, aucto nobilibus Germanis nouas nuptas deducentibus comitatu, Boleslaus in Poloniam reuertit.

Post Germanicum bellum, Boriuoius oblatam Suatopelci fratris interitu, et Othonis ac Vladislai de Bohemiae principatu contentione, occasionem non praetermittendam sibi esse ratus, quin Principatum, vnde a Suatopelco eiectus fuerat, repeteret, impetrat a Boleslao Polono auxilia: et confluentibus ad eum certatim proceribus et equitibus, paruo negocio Pragam caput Bohemiae in suam redegit potestatem. Sed euocatus a Caesare ad cognitionem ac disceptationem causae pariter cum Vladislao fratre, qui impar viribus Caesaris opiem implorarat, in vincula coniectus est: Vladislaus vero Bohemorum Princeps declaratus. Moleste autem ferens Boriuoij circum scriptionem Boleslaus Polonus, motusque Sobeslai fratris eius, qui apud se adhuc exulabat, precibus, insequentianno, cum Henricus Caesar Romam ad suscipiendum diadema imperatorium profectus esset, in Bohemos duxit exercitum. Praemissis autem logatis postulata Vladislao missionem Boriuoij, et vt se arbitro constitui de principatu inter fratres patiatur. Recusat Vladislaus, et ad arcendam vim Boleslai se comparat. Itaque desperata pacificatione, Boleslaus Bohemiae oram eam, quae cis Albim est, ferro ac incendiis vastanit: Bohemumque sua dofendentem comisso ad Cidlinam amnem praelio, profligatum in fugam vertit: et mox cum magna praeda et spoliis hostium, propter anni tempus in Poloniam se recepit, ad octauum enim Idus Octobris praelium factum erat.

Excurrerant tunc forte Pruteni et Pomerani praedabundi in Massouiam, vastatisque raptim agris et pagis permultis, celeriter secum praeda domum recipiebant: quos Praefectus Masouiae Magnus Comes, quem a Vratislauiensi praefectura amotum fuisse ante narratum est, tumultuaria manu collecta persecutus prima luce inopinantes, et postpopulationis laborem, largioresque ex praeda epulas altum dormientes adortus, ad internecionem oens deleuit, nullo de suis desiderato. Hostes autem sexcenti interfecti sunt, capti mille ducenti. Caeteri qui in proximas syluas diffugerant, sequentibus aliquot diebus ab agrestibus excepti ac trucidati sunt. Non satis autem poenarum Prutenos ae Pomeranos dedisse ratus Boleslaus, aestate sequenti expeditionem in Pomeraniam suis indixit, exercitum que ad Crusphiciam conuenire iubet. Iam moueri castra


page 87, image: s087

debebant, et ecce clara die inspectante omni exercitu, apparuisse fertur in culmine Basilicae Crusuicensis formosus iuuenis, candida veste refulgens: cunstisque stupentibus desiliit, et ante signa progressus est. Ibi vniuersus exercitus laetus euestigio motis castris diuinitus oblatum ducem sequitur: vbi vero ad Naclum ventum est, iuuenis ille malum aureum, quod manu gestabat, aduersus oppidum proiecit ac subito disparuit. Oppugnatum est oppidum summa vi: qua oppugnatione oppidani perculsi, quindecim dierum inducias a Bolesko impetrant, ea lege, vt nisibi interea succursum esset, dederent sese: a Prutenis autem et Pomeranis auxilia petunt. Ingentes iam Prutenorum ac Pomeranorum copiae conuenerant, ac de ratione belli gerendi inter se consultabant. Fit fremitus totis castris ad primum nuncium Naclensium. Deinde inito consilio, respondent Naclensibus in tempore se a affuturos, opemque obsessis laturos. Amotis itaque equis, ne eorum hinnitu proderentur, per syluas, quae a statiuis eorum ad Naclum vsque pertinebant, silenti agmine iter faciunt, vt incautos et inopinantes Polonos opprimerent. Nec sane inanis eorum conatus fuisset, si statim ex itinere castra Polonorum adorti essent. Dies erat Laurentio Martyri sacra, qua Poloni nil de hostibus suspicati, quod induciae cum oppidanis adhuc durabant, inermes diuinae rei vacabant, et iam sacris peractis discedebant, cum subito conspicantur hostes, agmina e vicinis syluis explicantes. Conclamatur ad arma: tumultu ac trepidatione castra complentur. Perturbantur omnes non tam multitudine hostium, quam quod in puncto temporis omnia prouidenda et facienda erant. Sed hostium cunctatio Polonis colligendi sese, arma capiendi, et ordines explicandi spatium dedit. Nam posteaquam illi conspectos se a Polonis animaduertere, de prima spe deiecti, locum castris ceperunt, frontem et latera sudibus praeustis et hastis transuersis in modum sepis munierunt. Difficilis quidem et periculosa propter sepes et fossas Polonis futura erat pugna: sed Boleslaus nuda esse hostium terga animaduertens Scarbimiro magistro militiae negocium dat, vt cum ipse hostem a fronte adorsus in se conuertit, ille cum parte copiarum facto circuitu, a tergo in auersos impetum faciat. Quod vbi factum est, clamore caedeque a tergo orta, impelluntur ab extremis primi. Summa fit inter hostes trepidatio et confusio, perculsis instat etiam a fronte Boleslaus, perrumpit impedimenta: hostes vtrinque circumuenti, cum vallo illo suo ac saepe impediti, fugam expedire non possent, maxima strage concisi sunt, ita vt caeforum numerus ad viginti septem millia peruenisse dicatur: lacubus etiam et paludibus multi hausti memorantur: capti fuere bis mille. Naclenses desperatis rebus suis deditionem fecere, eorumque factum sex oppida alia fecuta sunt. Quibus omnibus Boleslaus Suentopelcum praefecit, vnum de proceribus suis, hominem non tam opibus aut natalium splendore, quam virtute et scientia rei militaris clarum.

Exarsit deinde rursus Bohemicum bellum, a Boleslao quietis et ocij impatiente conflatum: cuius praetextus suit Sobeslai in Polonia exulis restitutio, quem iam ante euocarat Vladislaus frater, cumque eo in gratiam redierat, Zatecensemque tractum ipsi attribuerat, matris precibus et lachrymis victus. Verum Sobeslaus aliquanto post, cum non satis placatum et beneuolum fratris animum erga se animaduerteret, et a Vascone intimo consiliario incitari eum in se, siue certo iudicio, siue falsa aemulorum delatione dicisset, per insidias eum interfecit, et fratrem ob id facinus iratum fugiens, in


page 88, image: s088

itinere captus, in custodia asseruatus est: vnde cum negligentius asseruareatur, post vnum mensem elapsus, in Poloniam euasit. Huius ergo rogatu Boleslaus Polonorum Princeps, bellum in Bohemos iterum sufcepit. Praemisit autem legatos ad Vladislaum postulans, vt cum Sobeslao fratre vltro in gratiam rediret, principatumque partiretur. Respondit Vladislaus: non eiectum a se esse Sobeslaum, neque vlla iniuria affectum: sed ipsum ingratum et immemorem benignitatis suae, fidelissimum consiliarium suum indigne interfecisse, et conscientia sceleris profugisse. Exulare etiam apud se Sbigneum Boleslai fratrem: eum si Boleslaus in partem Principatus a patre attributum restituat, neque se recusaturum de Sobeslao. Boleslaus cum nil impetrasset, Bohemiam cum infesto exercitu ingreditur, obuia quaeque vastat et exurit. Antequam cum Vladislai copiis congressus fuisset, re diuina facta, procuratoque sacris mysteriis exercitu a sacerdotibus Boleslaus diserta oratione milites ad cauendas insidias et ad reprimendum hostium impetum, si quem in se reuertentes, locorum opportunitate, non viribus freti facerent, animauit. Primam et extremam aciem, ac latera quoque robore militum communit: in medio captiuos, impedimenta, ac infirmos milites colloeat: ita quadrato agmine progreditur. Et iam fere ad exitum syluae peruenerat, cum subito hostes dato signo e latebris prosiliunt, et tumultuosissime vndique in Polonos inuadunt. Sustinent Poloni impetum inuadentium saluis et integris ordinibus. Inprimis Boleslaus Dux hostem, qui forte ante alios pugnam ciebat, manu sua peremit: hinc proximum Derslaus pocillator: horum exemplo incensus ardor caeterorum militum, hosten referre pedem coegit. Hic ergo Poloni victoria potiti, repetitaque e vestigio in Bohemiam excursione; incolumes cum ingenti praeda in Poloniam reuerterunt. Sequenti anno cum parari rursus in se a Polonis expeditionem Vladislaus Bohemus accepisset, fractus animo, de pace legationem ad Boleslaum mittit, Sobeslao fratri partem principatus et obliuionem superiorum offensarum promittit: constitutoque locoac tempore conueniunt Principes apud Nissam fluuium. Ibi pax inter fratres, et Ottonem Marchlonem Morauiae patruelem, quem Vladislaus paulo ante e carcere dimiserat, autore Boleslao certis conditionibus ac iureiurando vtrinque dato redintegrata est. Sobeslao Gradecensis tractus cum quinque casteliis in Bohemia, in Morauia vero Olomucensis, cuius domini per illud ipsum tempus extincti erant, a Vladislao fratre concessus: datisque et acceptis vltro citroque muneribus, et conuentu soluto Principes discessere.

Hoc eodem anno millesimo centesimo decimo quarto. Boleslaus hyberno tempore cum expeditis copiis Prussiam ingressus, vicos, oppida, et pagos longe lateque extenta populatione, ferro et igne vastauit, et nusquam prodeunte ad dimicationem hoste magnam praedam abegit: captiuos, quorum ingens erat numerus, ad colendos agros in Polonia per diuersa loca distribuit: extantque etiam nonnulli pagi, ex eo tempore Prussorum nomen retinentes. Sbigneus reliqua spe, quam habebat in Bohemorum, et Pomeranorum armis, penitus abiecta, cum hos quidem debellatos a Boleslao accepisset, cum illis autem pacem factam esse sciret, Caesaris vero affinitate potentiorem etiam Boleslaum esse iudicaret, fratris misericordiam et dementiam supplici legatione rursus tentat: agnoscit ac deprecatur culpam: fratris fidei ac potestati totum sese permitut: orat ne inops, egensque in exilio vitam finire cogatur,


page 89, image: s089

vt paululum quid sibi in patria prae manu detur, vnde vitam sustentare possit: quicquid id fuerit, eo se contentum: ret fratri, quem ipsi Deus et virtus ipsius dominum constituisset, obsequentem semper fore. Emolliit fregitque haec legatio Boleslai animum, pronum suapte natura ad misericordiam: reuocatur Sbigneus, nequicquam reclamantibus proceribus. Veniens nil de fastu et vanitate sua remisit: sed quem legati supplicem ad pedes fratris prostraturum se esse polliciti fuerant, is cum tubis ac tympanis incedens, praeferri sibi strictum gladium de more Principum iussit. Dissimulauit id quidem Boleslaus, et comem se fratri praebuit: sed tamen coepit mox animum eius subire facti poenitentia, quod insanabile cernebat ingenium Sbignei. Alebant eum igniculum in pectore Boleslai conceptum proceres, qui Sbigneo infensi erant, et multis verbis ac suspicionibus odium eius inflammabant. Nunquam esse quieturum illum: eoque reditum impetrasse, vt quem aperta vi frustra tentatis multis, tollere de medio nequiuisset, dolo circumueniret. Anteuerti oportere scelus eius, si sibi liberisque suis Boleslaus consultum vellet. His dictis eo impellunt Principem mitissimum, vt de nece fratris quibusdam mandaret. Faciunt illi iussa: iurgro de industria aggressi Sbigneum, frustra implorantem fratris opem interfecerunt. Vehementer postea Boleslaum ad missi facinoris, contaminataeque vna illa labe existimationis suae poenituit: multisque postea lachrymis, eleemosynis, et laboribus peregrinationum vltrosusceptarum scelus id eluit. Non multo autem interiecto tempore, post patratum in Sbigneum facinus illud, Scarbimirum quoque Palatinum Cracouiensem virum magni ingenij et factiosum cepit, in carcerem coniecit, excaecauit, senatu mouit, et abdicare se vtroque magistratu coegit: propterea quod is elatus rebus secundis, et bellis aliquot suo ductu prospere gestis omnia sibi arrogaret, ac de Principis laude virtuteque detraheret: eumque propinquorum et beneficiariorum suorum multitudine, gratiaque populari fretus contemneret: conuiciis et maledictis incesseret, iamque in apertam rebellionem euasurus esse videretur. Atque ex eo tempore Castellanus Cracouiensis, qui longe inferior fuerat, Palatino in Senatu Praelatus est. Hoc etiam anno, qui fuit a Christo nato millesimus centesimus decimus septimus, Boriuoius Bohemus, Henrico Imperatore ab Italica expeditione reuertente, e custodia dimissus, Boleslai opera et arbitrio Vladislao fratri reconciliatus est. Nec diu tamen firma fratrum gratia stetit, assentatoribus improbis, vt fit, alterum alteri suspectum et inuisum reddentibus. Itaque non multo post Boriuoius a Vladislao sibi metuens solum vertit, et ad Polonos primum, inde mox ad Vngaros se contulit, ibique diem vitae clausit extremum.

Sequenti anno millesimo centesimo decimo octauo Boleslaus pacatis domi rebus, statuerat Prutenos ac Pomeranos, fractos iam ac debellatos, ad extremum perdomare: verum imbres anni illius perpetui, et ingens aquarum, vis ac inundatio, quae neque seri agros, neque meti passe est: (neque id in Polo. nia modo, sed in vicinis quoque regionibus) quiescere eum coegere. Praecesserat autem eos imbres tale prodigium, quod coelum totas tres horas post occasum solis ardere visum est. Sedatis ventis et tempestatibus, quae post imbres superiores vehementes ac diuturnae fuere, bellum contra Prutenos ac Pomeranos persecutus est Extremam autem vastitatem timentes Pruteni et Pomerani, iuuentutem omnem, opificumque et agrestium multitudinem armarunt: et vltimam praelij fortunam tentaturi, Boleslao cum exercitu aduenienti


page 90, image: s090

occurrerunt, viam ipsi ad interiora ditionum suarum corporibus suis praeclusuri. Nec ille quidem cunctatus est, quin mox cum hoste, quamuis numerosiore, manus consereret. Pugnatum est a primis marte dubio: ibi enim robur omne exercitus sui hostes collocauerant. Vbi cedere ij loco coepere, immittit Boleslaus perculsis nouas aliquot cohortes, quae mox totam aciem conuertere. Primis enim partim caesis, partim perturbatis reliqua multitudo imbellis in fugam effusa est. Parci iussit Boleslaus, fugientibus, ne regio cultoribus vacua prorsus redderetur: itaque multo plures capti, quam caesi: reliqui flore omni iuuentutis amisso, cum oppidanis et munitionibus, et rebus suis omnibus Boleslao se dedidere. Restabat Suentopelcus Nacli praefectus, qui dominandi cupiditate ductus, minus erat dicto audiens Boleslao, et cum Pomeranis hostibus Polonorum societatem iniuerat. Cumque veniam desperaret, obstinatius in rebellione permanebat, Naclumque armis, propugnaculis et commeatu bene munierat. Motis igitur castris Boleslaus Naclum obsidere coepit, ad sextum idus Septembris. Ac tentabat Principis animum Suentopelcus per internuncios, culpam deprecabatur, pecuniam et obsides pollicebatur. Sed surda haec aure Boleslaus accipiebat, eo quod pessimi exempli facinus nolebat impunitum relinquere. Sed cum paratiores quam initio crediderat, ad perferendam obsidionem hostes, oppugnationem autem oppidi, eo praesertim anni tempore, perdifficilem esse animaduerteret: fremeret vero exercitus, ne hyberno quidem tempore militiae vacationem sibi concedi, nec solum hostibus, verum etiam cum frigore, procellis, et niuibus se conflictari: tandem negatam diu veniam dat Suentopelco et Naclensibus: pecuniam et obsides imperat: fuitque inter obsides Suentopelci filius. His actis, dimittit Boleslaus exercitum circa calend. Ian. Sed iterum aestate proxima, noua Suentopelci et Naclensium defectione permotus, adco constantei vrbem candem oppugnauit, vt oppidani, desperatis rebus, vitam modo pacti, oppidum et Suentopelcum dedere cogerentur: quem Boleslaus mox perpetuo carceri mancipauit. Naclo recepto, cuncta Pomerania, teste Dlugosso, in potestatem Polonorum venit: religionemque Christianam bis ante susceptam et bis rursus repudiatam, tunc demum autore Boleslao Polonorum Principe (vt Crantius testatur) tertium cum Varcislao duce recepit, et huc vsque retinet.

Boleslaus pacata omni Pomerania, dimissoque exercitu: reuersus in Poloniam, sequenti anno nuptias filio Vladislao, cum Christina Henrici Imperatoris filia, qui tunc demum ambo puberes facti erant, maximo apparatu celebrauit: quibus Stephanus Rex Vngariae Boleslai gener, et Russorum quidam Duces interfuere. Interfuit et Boriuoius Bohemus: itemque Iaroslaus Vladimiriensium Dux, affinis Boleslai, vterque fuga sibi salutem quaerens. Exacto autem post eas nuptias anno, qui fuit millesimus centesimus vigesimus secundus, Adleida Boleslai vxor, post decem annorum sterilitatem, filium Casimirum peperit. Eodem quoque anno Volodor Praemisliensium Dux, cum saepe latrocinantium in morem praedas in Polonia ageret, nec desisteret admonitus a Polonis, apud Vyssokie profligatus, captus, et ad Boleslaum adductus decies mille pondo, siue vicies mille marcis argenti se redemit. Fuit etiam eodem anno magna caritas annonae, arefactis segetibus perpetuo trium mensium vemorum aestu ac siccitate.

Insequenti anno Vladislaus Bohemorum et Sobeslaus Morauorum Duces fratres germani, ad iurgia, testatasque rursus venereinimicitias, cum propter alias causas, tum propter Boriuoium tertium fratrem exulem: quinetiam


page 91, image: s091

coactis vtrinque copiis praelium inter se commisere. In quo victus Sobeslaus ad Gaesarem, atque inde, cum nihil aequi ibi impetraret, ad Boleslaum in Poloniam rursus confugit. Quem comiter quidem tunc Boleslaus accepit, et consolatus est: sed auxilium tamen distulit propter Russicam expeditionem, quam Iaroslai affinis sui causa susceperat. Quam cum prosequeretur, coniunxit se cum eo apud Praemisliam ColomannusDux Vngariae, qui et ipse cum non contemnendis copiis reducendi Iaroslai causa veniebat: itemque Volodor et Basilius Praemisliensium Duces. Itaque commanibus armis et consiliis a Polonis, Vngaris, et Russis illud bellum gerebatur, breuique Belzum, Ciruenum, et Vlodimiria arces, et quaedam aliae ignobiles munitiones vel expugnatae, vel deditae, in potestatem Iaroslai venere. Inde ad Kiouiam Russorum metropolim itum est. Praecedebat autem Iaroslaus exercitum cum septem millibus equitum ab Vngaris et Polonis attributorum: qui vbi Kiouiae appropin quauit, obuium habuit ex vrbe hostilem exercitum pedestrem, cum quo conserta puqua superior esse videbatur. Sed summisere suis oppidani subsidium: itaque instauratum est praelium. Iaroslaus dum inter primos pugnam ciet, confosso ab hostibus equo, in terram excussus est. Acre circaeum certamen fit: hinc Kiouiensibus opprimere, inde Polonis et Vngaris eum eripere satagentibus. Ceduntinn Russi, et in vrbem se recipiunt. Iaroslaus faucius relatus, paucis diebus mortuus est. Nihilo tamen minus Vngarus et Polonus Kiouiam obsidere pergunt. Sed non multo postre infecta discessere, pace data Kiouiensibus: orantibus Russis, qui in castris Polonorum militahant, et Andrea praefecto arcis Kiouiensis. Nam Princeps ipse Vladimirus iam inde ab initio in vlteriorem Russiam se receperat, neque moenibus, neque fidei Kiouiensium sese credens.

Iterum anno millesimo centesimo vigesimo quarto non ita multo post Volodor Praemisliensium Dux, immemor foederum et iurisiurandi, quod Boleslao Kiouiae daederat, misso Volodimiro filio cum exercitu vicinam sibi Poloniam praesidio vacuam caedibus et incendiis vastcuit vsque ad Bieczum oppidum, ingentemque pecudum, iumentorum, et hominum praedam abegit. Itaque Boleslaus insequenti aestate billum Volodoro intulit, cumque praelio vicit, multis fortibus et insignibus viris, partim in bello, partim in fuga trucidatis. Dux autem Volodor Haliciam fugit. Post victoriam Boleslaus liberius hostiles regiones depopulatus est, vicemque Russis cum foenore red didit: citoque reduxit exercitum, nulla munitionum expugnatione tentata propter vrgentem hyemem, quae saeuissima ac diuturna eo anno fuit. Cracouia eo anno penitus conflagrauit: incertum, fortuitone incendio, an a Bohemis clam subornato propter receptum Sobeslaum exulem: cui Bohemiam eodem anno repetenti (eo quod Viadislaum fratrem, rerum in Bohemia tunc potientem, periculose aegrotare acceperat) Boleslaus pecuniam et milites liberaliter suppeditauit. Et redintegrata quidem est paxinter fratres, Suatana matre interueniente. Verum paucis illis diebus Vladislaus extremum clausit diem, eique Sobeslaus in principatu Procerum et populi fauore successit. Quod moleste ferens Otto Marchio Morauiae, cum ipse Sobeslai viribus impar esset, Lotharij Caesaris, qui Henrico quinto paulo ante defuncto successerat, opem implorauit. Ac dedit quidem Lotharius Saxonibus suis negocium insequenti anno, vt eum in Bohemorum principatum inducerent: sed is exercitus a Sobeslao profligatus est: vbi etiam Otto cecidit. Sobeslaus vero cum Caesare, cui tunc grauius a Conrado Sueuorum Duce, et ipso ad imperium


page 92, image: s092

aspirante, bellum imminebat, in gratiam rediit, et impotentius dominan Bohemis coepit: fratrum enim filios et proceres noonnullos in carcerem coniecit. Hoc ipso anno Volodor Russorum Praemisliensium Dux in medio belli apparatu vita decessit. Verum filij eius Volodimirus et Roscislaus exercitum a patre cogi coeptum, nihilominus ad vastandos Polonorum fines immiserunt: sed is pauculis pagis ad Vislocum flumen exustis cito se domum recepit: non plus habens animorum, quam sui duces, qui ad eam expeditionem profecti non erant. Quieuit a bellis eo anno et sequentibus aliquot Boleslaus, cum plaeraeque omnes fiaitimae gentes partim externis aliis, partim ciuilibus bellis distinerentur. Quietem igitur nactus Boleslaus, ad religionem cultumque diuinum animum adiecit. Nam Bisilicam Cracouiensem humilem etiamtum et neglectam, in augustiorem formam redegit, excitatis altius muris eius, ac duabus turribus ad latera adiunctis: supellectilem auream ac argenteam maiorem in modum auxit. Quin et collegium sacerdotum siue Canonicorum eius Bisilicae, viginti ad veterem numerum adiectis, amplificauit, eisque certos pagos ipse, Radossus vero Episcopus decimas attribuit. Auctus est deinde filio sui nominis Boleslaus: cui quidem postea Crispo a capillorum specie cognomen fuit.

Posthaec Boleslaus, quamuis magnis in ornatum templorum, et in alimenta sacerdotum et egenorum impendiis et donationibus, iugique precatione et lachrymis, et aspero tenuique victu ac cultu corporis, cilicio pro veste vtens, et cinere sese aspergens, aegrotorumque mendicorum pedes subinde manibus suis abluens, admissum in Sbigneum fratrem facinus sedulo expiaret, cum aliis satisfaceret, tamen ipse sibi non satisfaciebat, nisi et laborem longae molestaeque peregrinationis adiiceret. Itaque solenne Christianis quadraginta dierum ieiunium, pane tantum et a qua gustandis, cilicium inductus, cum exegisset, paucis sacerdotibus et aliis piis hominibus comitatus, ad AEgidij tutelaris diui sui sepulchrum, peregrinationem priuati habitu suscepit, atque id iter magna ex parte nudis pedibus confecit. nullum templum, nullum monasterium, nullum egentium domicilium, neminem denique sacerdotem aut mendicum praeteriens, quin liberalitatis ac munificentiae quippiam in eum depromeret. Quindecim dies apud diui sepulchrum ieiuniis ac supplicationibus vacans, commoratus cum in Poloniam reuertisset, et reliquum illius anni tempus quieti dedisset, vere proximo in Vngariam ad D. Stephani sepulchrum alteram peregrinationem instituit: eaque religiose et pedestri item itinere obita, Gnesnam etiam adiit ad D. Adalberti reliquias paulo ante e tenebris in propatulum prolatas. His peractis, non ita multo post Casimirum filium im matura morte defunctum amisit, verum eum moerorem mox Mieczislaus natus mitigauit, cui propter grauitatem morum ac prudentiam senis cognomen inditum est. Alius item sequenti anno millesimo centesimo trigesimo secundo natus est ei filius, qui aui materni et auunculi Caesarum nomine Henricus appellatus est. Post in Vngariam valido exercitu, et euocatis ex foedere Russorum auxiliis contendit, vt nepotes suos Stephani Regis exules filios cum matre reduceret. Nam hos Vngari mortuo Stephano Belam caecum Regem creantes praeterierant Occurritigitur Boleslao in Scepusiensi territorio cum magnis Vngarorum et Austriorum copiis Albertus Marchio superioris Pannoniae siue Austriae, cum quo soror Belae nupta Regi erat. Committitur durum praelium: tandem virtute et constantia Polonorum, ac


page 93, image: s093

ducis solerti diligeutia in fugam hostes acti sunt. Ab Vngarico bello Bohemorum in Poloniam excursione Boleslaus reuocatus deinceps est: Russique nouas res moliri, et ad excutiendum iugum Polonorum aspirare coeperunt. Quae res cum permanasset, ad Boleslaum, conturbauit eum illa alieno suo tempore constituta rebellio: quod ad duo maxima bella, Vngaricum scilicet ac Bohemicum, tertium non minus ipsi accederet. Conuocat senatum, exponit de intempestiua Russorum defectione: dicuntur sententiae: ibi inter alios proceres Petrus Vlostouicius Comes Xiansensis in eam sententiam verba fecit, vt diceret: non maximo negocio nascentem rebellionem opprimi posse, si caput eius rebellionis Iaropelcus amputetur: idque arte facilius esse factu, quam apertis armis: nec dedecere, si dolo perfidia vindicetur: ad eam querem operam suam policetur: caetera quietos esse iubet. Inde paucis fidis comitibus, neque tamen consilij consciis, assumptis, in Russiam ad Iaropelcum proficiscitur: exilium et fugam simulat: Boleslai crudelitatem in se, et iniurias graues incusat: fugae perfogium tutum quelatibulum a Iaropelco, de cuius humanitate et virtute multa audierit, petit: addit multa de impotentia et saeuitia Boleslai in omne genus hominum, quibus rebus suis exosus factus sit. Pergratus fuit aduentus Petri Iaropelco, pergrata oratio: gaudebat diuinitus sibi oblatum consilij sui adstipulatorem et adiutorem: multa de Boleslao, et statu rerum Polonicarum quaerit, nonnihil etiam de defectione sua significat. Accommodat Petrus responsa sua ad illius voluntatem, approbabat consilium. Quibus rebus fidem sibi adstruxit apud eum, et in intimam eius familiaritatem sese insinuauit. Itaque Iaropelcus communicato cum suis consilio maturare rebellionem statuit. Rus sorte secesserat cum paruo comitatu: secutus erat et Petrus, qui obseruata rei bene gerendae occasione, Iaropelcum cum paucis prandentem, signo suis comitibus dato, comprehendit, conftringit, et equo impositum celeriter, dispositis prius per loca equis et nauibus auehit, et incolumis ad Boleslaum perduxit. Collaudauit fidem, studium et operam Petri Boleslaus, et amplis eum muneribus ornauit, Iaropelcum vero custodiae tradidit. Vnde intra vertentem annum, maximo auri et argenti pondere a Basilico siue Vasilco fratris sui filio redemptus, ad principatum suum, data Boleslao fide reuersus est: in qua tamen fallen da patrio indulsit ingenio. Nam cum aperta vi imparem se esse Boleslao cerneret, ad dolos animum conuertit, vt par pari referret. Vngarum quendam hominem non ignobilem, caeterum vafrum ac callidum subornauit, qui pro perfuga ob defensas Stephani liberorum partes ad Boleslaum delatus, captata occasione, vel vitam illius peteret, vel insigni aliqua clade Polonos afficeret. Is itaque Vngarus industria sua et eloquentia, et bene assimulatis ad tempus officiis, ita se in amicitiam creduli Principis breui tempore infinuauit, vt ad consilia, quae habebantur de Republica, adhiberetur, ac praefectura Vislicensi donaretur: cumque Boleslaum regno absentem, propter componendas res Bohemicas, apud Lotharium Caesarem animaduertisset: commodam proditionis occasionem nactus, celeri nuncio laropelcum aduocat, ac ad sextum Idus Februarij ad Visliciam cum expeditis copiis adeffe iubet. Certior igitur Vngarus de aduentu Russorum factus, commigrare viciniam omnem cum liberis, vxoribus, ac facultatibus suis Visliciam iubet Libenter facit iussa Nobilitas pariter et plebs, vt se suaque loco munito ab hostium armis defendat. Adsunt ad conductum tempus Russi: intromittuntur ab Vngaroclam in oppidum intempesta nocte:


page 94, image: s094

ingentem vulgi nullo neque sexus, neque artatis discrimine, aut misericordia caedem edunt: oppidum succendunt: nobiliores ac ditiores cum reliqua praeda, pecudum in modum cursim abigunt. Proditori Iaropelcus Princeps praemij loco linguam praecidit, oculos effodit, membraque genitalia abseidit. Sic ille perfidus dignam sceleris sui mercedem tulit. Oderunt enim fere proditorem Principes ac Reges, quamuis proditionem ament.

Reuersus autem ex Germania Boleslaus, cum de Visliciensi excidio, et Iaropelci perfidia didicisset, ingentes aduersus Russos et Iaropelcum iras concipit: magnoque non modo ex Nobilitate, verumetiam ex oppidanis et agrestibus exercitu comparato, Russiam fremens, perinde ac leaenae vel vrsae rapto foetu solent, ingreditur. Cum autem nemo ipsi prodiret obuiam (nam Iaropelcus peccati simulac virium suarum sibi conscius, procul in paludes et syluas sese abdiderat) Vladimiriensi regibne omni, et proximis quibusque crudelissime vastatis, cum ingenti praeda reuertit in Poloniam. Irritatus magjs quam fractus ea suorum clade ac calamitate Iaropelcus, et caeteri Russorum Principes, iterum de ratione belli cum Polonis gerendi consultabant, in eamque veniebant sententiam, vt dolis aggrederentur eos, quibus virtute pares non essent. Ad quam quidem rem optata eis sese occasio obtulit. Etenim Iaroslaus Haliciensium Dux, quod cum Polonis sentire, ac consilia Russorum prodere diceretur, principatu ab eis deiectus in Poloniam ad Boleslaum confugit. Nec ambigebant Russi, eum a Polonis reductum, et se vltum iri: anteuertendos et fallendos sibi eos esse iudicant, vt pacato agmine tanquam in tranquillis rebus venientes ex improuiso opprimerent potius, quam aperta vi non sine periculo graue bellum repellerent. Halicienses subornant, vt simulato Principis, sui desiderio, a Boleslao petant, vt euin primo quoque tempore reducat: affirment, poenitere Russos, quod eum eiecissent. Faciunt iussa Halicienses, eadem pene confirmant Nobiles quidam Vngari Haliciensibus finitimi, ab iisdem ad astruendam et pei ficiendam institutam fraudem conducti et submissi. Habuit fidem dictis Boleslaus (vt erat natura credulus et apertus.) Itaque iusto quidem, sed minori tamen, quam pro belli magnitudine et clandestino apparatu Russorum, exercitu, Iaroslaum reducit, nihil hostile suspicatus. Appropinquanti Haliciae primae Vngarorum turmae instructae gratulabundae occurrunt, et praeteruectae Polonos, extremum agmen claudunt: subsecuti deinde Halicienses, idem et ipsi faciunt. Suspecta ea res esse Boleslao coepit, accitoque Vuseborio Palatino Cracouiensi, et magistro militiae, suspicionem suam communicat. Dum haec illi inter se conferunt, ac de euitando periculo et insidiis consultant, ecce apparent procul a fronte instructae Russorum acies, quas saropelecus citato cursu ducebat. Praecipitatum se in insidias, et in medio hostium conclusum Boleslaus videhat: et quanquam longe imparense numero hostium animaduerrebat, tamen, quisemper solitus esset vincere, satius esse ducebat honeste occumbere, quam fugiendo victoriam vltro hosticoncedere. Itaque instructis pro tempore aciebus, signoque dato, primos in imminentem a fronte hostem impetum facit: concurrunt infestae acies: extollitur ad coelosclamor virorum, clangor tubarum, et strepitus arinocum. Contendunt Poloni de salute, Russi de victoria. Iamque res Polonorum veterani militis virtute et peritia meliori loco esse incipiebant: cum subito perturbatis ordinibus, et fugae initio a Palatino quodam, cuius nomen non memoratur, orto, sequentibuseum, qui proximi steterant, magna pars exercitus Polonici in fugam coniecta est Pugnabat nihilominus cum paucis, et iis quidem partim sauciis, partimlassi. Boleslaus: et cum fugere


page 95, image: s095

turpe sibi duceret, nolebat tamen inultus mortem oppetere. Forte equus, cui insidebat, multis vulneribus confectus, ac debilitatus concidit. Ibi miles quidam gregarius et obscurus subleuatum eum equo suo imposuit, et, vt patriae magis quam gloriae suae rationem duceret, fugaque melioribus se rebus seruaret erauit. Sic ille tunc quadragies septies victor Princeps (tot enim secundis praeliis dimicasse memoratur) nobilissimi viri fuga proditus, gregarij militis opera praesenti se morti eripuit. Reuersus autem in Poloniam Palatino fugae principi leporis pellem, colum, et fusum dono misit, meticulositatem eius et muliebrem animum notans: qua ignominia ille ad voluntarium suspendium adactus est: militem vero salutis suae autorem insignibus nobilitatis, luculenta pecunia et possossionibus remuneratus, etiam ad honores amplos ac magistratus euexit, posteritatemque eius omnem nobilitauit: deinde fiscum suum in redemptionem captiuorum, quipermulti erant, effudit.

Et vehementer quidem angebatur animo Boleslaus, vt solentij, qui perpetuo secundis rebus vsi, aduerso aliquo casu affliguntur, pudebatque et pigebat eum suiipsius, quod tantae illius cladis culpam in se agnoscebat, quippe qui credulus nimium et incircumspectus fuisset. Sed tamen de labe illa delenda, et vlcifcendis perfidis Russis et Vngaris, sedulo etiam atque etiam cogitabat. Et quo liberius id faceret, cum Sobeslao Bohemorum Principe Closci conuentum egit, pacemque fecit, arbitris vtriusque populi proceribus. Pudore autem ac dolore stimulantibus, conspectum hominum et colloquia vitabat, quae res ei maturabat mortem. Nam ex moerore illo et anxietate animi in morbum incidit: qui sensim ingrauescens omnem medicinam renuentem toto anno leto affixum, magnopere debilitauit. Nec angorem ac morbum eius natus filius Casimirus leuauit. Vbi mortem sibi appropinquare sensit, conuocatis proceribus, et qua tuor filiis adstantibus, de concordia apud eos verba fecit: partitusque omnia, quae tunc erant Polonicae ditionis, inter quatuor filios, Principatum et summam rerum penes Vladislaum natu maximum constituit, caeteros eius autoritatem sequi iussit. In partitione quintum filium Casimirum, qui superiori anno natus erat, praeterierat: id eum Proceres obliuione fecisse rati admonent, vt ne illum exortem patrimonij relinquat. Respondit Princeps: iam illi quoque portionem suam esse designatam. Admirantibus cunctis: non aduertitis, inquit, in curru inter quatuor rotas quintam eam esse partem currus, cui homines insiden, et onera imponunt, quae quidem a rotis sustentantur atque portantur. Eum igitur locum inter quatuor fratres quintus obtinebit, illisque suo tempore succedet. Diuinicusne id, quod futurum erat, praesciuerit, an, vt solent homines, iustante morte, alienati mente diuinare, an vero discerpere in plures partes Principatum noluerit, dicere non habeo. Nec ita multo post sacris Christianorum mysteriis rite procuratus vita excessit, maximo tetius Poloniae desiderio: cum renasset post patrem triginta sex annos, vixisset quinquaginta tres. Funus Ploscum solenni pompa elatum, et iuxta patrem conditum est.

Fuitautem Boleslaus hic habitudine corporis satis firma, vegeta, et laborum patiente colore fusco, statura mediocri: os ei carbunculus morbus ab ineunte aetate distorferat, atque inde Criuoustus siue distortus cognominatus. Animo vero excelso fuit et periculorum contemptor: iusti et aequi obseruantissimus: ad iram, gratiam, misericordiam ex aequo pronus: ad credendum perfacilis: ad beneficentiam, et liberalitatem promptus: modestia et clementia singulari laboris et


page 96, image: s096

gloriae cupidus: pacis artium non penitus expers, verum belli studiis longe praestantior, ad quae a teneris (quod aiunt) vnguiculis toto animo ferebatur. Hincomnem fere suum Principatum bella gerendo exegit: miles strenuus et audax: dux prouidus, solers, animosus, et felix, excepto illo vltimo Haliciensi praelio. Obiit autem anno Christi nati millesimo centesimo trigesimo nono, cum eum Lotharius Imperator vno anno anteuertisset.

VLADISLAVS SECVNDVS, PRINCEPS.

MOrtuo Boleslao, torpor quidam animos hominum occupauit, fururorum malorum omine, propter sectionem regni, quam testamento Boleslai nuncupatam, filij eius flagitabant. Videbant enim omnes, se, qui dudum sub vnius imperio florentes et formidabiles cunctis in circuitu vieinis. populis fuissent, deinde discerptis viribus ac studiis, quorumuis iniuriae fore obnoxios. Neque enim diu concordiam inter fratres, constitutionemque paternam valere posse (cum infida fere sit omnis regni societas) neque contentos illos fore suis sortibus, degustata semel regnandi dulcedine; sed iniuste aliena inter se mutuo appetituros et inuasuros et vim atque iniuriam inter se inuicem propulsaturos, ciuilibus tandem ac parricidialibus armis inter se concursuros esse: quibus necesse esset tam amplam ac florentem dudum Rempublicam euerti. Itaque aliquandiu triste silentium omnes tenuere, promiscueque a frattibus imperabatur, donec ij diuersa iubendo perturbare omnia coepere. Tum demum conuentu apud Cracouiam acto, cum flagitatio fratrum, studiaque et factiones comparatae, ad vnum deferri vniuersam rerum summam non paterentur, nec rectius quicquam in mentem cuiquam veniret: necessario Boleslai constitutio approbatur, vt iuuenes certis ac definitis a patre finibus dominarentur: Principatus vero et summa belli, pacisque autoritas penes natu maximum esset. Partitione regni secundum descriptionem patris facta, Vladislao quidem natu maximo Cracouiensis, Siradiensis, et Lenciciensis tractus cum Silesia obtigere: Boleslao, qui Crispus appellatus est, Masouia, Cuiauia, Culmensis, ac Dobrinensis tractus: Mieczislao Gnesnensis, Posnamensis, Calissiensis et Pomerania: Henrico Sendomiriensis et Lublinensis: Casimirus vero infans exors, quemadmodum pater voluerat, a Vladislao curandus atque educandus susceptus est. Ita ad suas quisque ditiones, et quasi satrapias discessere, vt Vladislaum tamen Principem agnoscerent, eiusque maiestatem comiter conseruarent: qui iam sextum et tricesimum agebatannum. Nam haec anno Christi millesimo centesimo quadragesimo acta sunt.

Mutata itaque Reipublicae forma, non diu vicinorum arma quieuere. Primus omnium Sobeslaus Bohemorum Dux, immemor foederum, quae cum Boleslao et vniuersa Polonia iurisiurandi religione interposita icerat, nondum exacto a morte Boleslai anno, Silesiam infesto exercitu longe lateque populatus est: nec ea praeda, quamuis magna, contentus, ad subigendam omnem eam oram animum adiecit: ac, quo facilius id faciat, locum oportunum apud vicum Coscenum inter lacus et paludes munitione et praesidio firmare adoritur. Sed hoc molientem vindicta diuina, iusta violati foederis et iurisiurandi vltione percutit. Nam valida febre correptus, incoepto desistere coactus est: relatusque Pragam non multo postinualescente morbo extinctus est. Ita bellum exoriens repente inter initia vnius morte sedatum est. Vladislaus autem


page 97, image: s097

accisum, et mutilatum principatum moleste ferens, sibique erepta ducens ea, quae fratribus patris voluntate, cunctaeque Poloniae assensu cesserant: acceptas iniurias vastationemque ditionis suae vlcisci minime perrexit: aegrumque sua sponte eius animum vxor Christina, superba, auara, et ambitiosa mulier, et quae Polonos in porcorum loco habebat, Germanis suis impendio delectata, magis etiam inflammauit, quod eum praeter mores, iuraque gentium, ad quartam modo partem Principatus detrusum esse dictitaret, qui in vniuersum Principatum patri, vtpote natu maximus, succedere debuisset: se Caesaris filiam, Caesaris neptem, ex inclyta familia, cum amplissima dote in spem vniu ersi Principatus ipsi nupsisse: nunc vero ad exiguam sortem cum liberis communibus redigi, qui quidem post patris mortem ad egestatem indignam suo genere, et ipsorum ordine, redituri essent. Patrem eius non tulisse vnum fratrem participem imperij: ipsum tres ferre. Quartum quoque, vbi adoleuerit, si sapiat, portionem suam repetiturum esse. Summum illud ius et autoritatem monarchiae vmbratilem esse: neminem ipsi obsecundaturum. Quid si quis reliquorum fratrum ad summum illum Principatum adspiret ? quid si omnes inter se contra vnum conspirent? tunc vero nullam ipsi fore spem salutis, nisi in fuga et exilio. Praestare ergo anteuertere, quam anteuerti.

Haec eadem identidem iterando, querendo, lachrymando, fremendo, et obiurgando, tandem ad maturandum impium facinus virum impulit. Sed vt sub honesto, praetextu lateret scelus: et quo facilius vel adiuuante, vel certe non aduersante multitudine suorum, cogitata perficeret, Senatum conuo cat. Queritur, perniciosam esse Reipublicae partitionem Principatus a patre suo institutam, propterea quod multitudo Principum cum hostes ad inuadendum audaciores, tum ciues ad resistendum infirmiores redderet, cuius rei aliquem iam gustum paruo temporis spacio ipsi fecissent, vexati impune a Bohemis: qui non modo commouere se, dum penes vnum patrem suum fuit imperium, ausi non essent, verum etiam pacis conditiones ab eo accepissent Neque vero diu quietam esse posse ab intestinis discordiis ac ciuilibus bellis eam Rempublicam, quae a pluribus exaequato dominatu, non certis legibus, sed arbitratu cuiusque gubernetur. Nec diu maiestatem vnius cuiuspiam ab iis conseruari solere, qui non modo genere, sed viribus etiam et potentia, vni illi pares esse sentirent. Exemplo esse recenti pene hominum memoria Sbigneum, qui licet genere impar, tamen quod pater eum fratri ex iusta vxore suscepto exaequasset, tantis malis, cladibusque Rempublicam inuoluerit, vt eam euersurus omnino fuerit, nisi iusta fratris indignatio aliquado tamen eum e medio sustulisset. Bohemos quoque et Russos vicinos suos nullam aliam ob causam ciuilibus bellis inter se ad excidium pene collidi, quam quod in multos partita sint eorum imperia. Quocirca vellent, iuberent, vt penes vnum se, quem primogeniti praerogatiua caeteris fratribus praetulisset, vere esset regnum. Attributurum se esse fratribus, aut definitos e fisco suo reditus, aut vero agros nonnullos et territoria, in quibus illi vitam honeste sustentare queant, nec tamen calcitrandi materiam aut occasionem habeant. Multo esse praestabilius, paucos quosdam incommodo ac detrimento affici, quam vniuersos perire. Senatores sententias rogati, cum stupefacti rei nouitate aliquandiu silentium tenuissent, tandem omnes, paucis a Christina sub ornatis exceptis, impium Principis consilium detestari: orare, ne patris vltimam voluntatem irritamfaciat, ne vniuersae Poloniae consensum aspernctur:


page 98, image: s098

ne leges naturae labefactet. Valde esse dissimile, quod de Sbigneo commemoratum sit: illum nothum fuisse, nec vllo more aut iure in partem Principatus admitti debuisse: hos legitima vxore, et quidem Caesaris filia ortos, exortes paterni dominatus fieri recte non posse. Illum improbum, impudentem, et iam inde ab initio in patrem impium extitisse: hos liberalibus ingeniis, honestissime educatos, summo esse pudore ac modestia: aequissimisque animis ferre et laturos porro esse maximi natu fratris principatum. Magis autem consultum esse Reipublicae, si plurium ea consiliis et armis coniunctis defendatur, quam si ex vnius iudicio et propugnatione dependeat. Non posse commode vnum omnia prospicere, nec ad omnes Regni partes suis opem ferentem pariter accurrere, nec omnia per se munia Principatus obire. Quod si vicaria cuiusquam opera vtendum sit, magis fidum, magisque beneuolentem esse fratri fratrem, quam extraneum.

His et aliis dictis propemodum ad sanitatem reuocata erat mens Principis, nisi violentior vxoris amor, nocturnaeque eius persuasiones ac blanditiae, quae plurimum apud vxorios viros valent, tantoque pestilentiores sunt, quanto plus potest is, quem superant, praecipitem eum egissent. Deliberato scelere, tributum siue subsidium pecuniarum fratribus et fraternis ditionibus primum imperat, vt eorum tentaret patientiam: et si renuerent, iustum haberet belli ipsis inferendi praetextum. Vbi paritum est, deinceps ad intercipienda, quae eorum ditionis erant, animum conuertit, nec tamen Polonorum, quibus iam suspectus et exofus esse coeperat, quosque alienos a cupiditate sua esse nouerat, ministerio et militia vti ad eam rem ausus est: sed Russorum, quibus cum materno genere coniungebatur, auxilia clam acciet: cum his aperte iam in fraternas ditiones grassatur: edicit, ne cuiquam Poloni praeter seobediant: contumaces aut vinculis, aut verberibus coercet, aut bonis mulctat. Nonnullas iam fratrum munitiones et oppida cum pagis adiacentibus, partim per Russos occuparat, partim in deditionem acceperat, ad florentiorem fortunam vel metu, vel (vt est vulgus fere nouarum rerum, nouorumque dominorum auidum) leuitate deficientibus passim hominibus. Ibi iuuenes impio fratris proposito perspecto, quid faciant porro cum suis consultant. Animaduertunt a bello ciuili animos popularium suorum abhorrere: nec ipsi satis animorum ad vim fratris propulsandam habebant, propterea quod et viribus minus valebant, et quantum cuique fidendum esset, nesciebant. Itaque ad mifericordiam Procerum confugiunt, paternorum meritorum, paternae voluntatis, publicique omnium ordinum consensus de partiendo imperio ipsos admonent, ipsorum fidei ac protectioni sesuaque commendant. Ad fratrem etiam profi ciscuntur: et quoniam caput illorum consiliorum Christinam glotem suam esse senserant, ad mulieris pedes sese prosternunt, clementiam eius supplices implorant. Verum ea surdis auribus leuirorum preces accipiebat, et salutem Reipublicae, quae omni necessitudini praeponenda esset, causificabatur.

Commouit ea res multos ex primoribus, cum iuuenum misericordia, tum metu exorientis tyrannidis, cuius argumentum erat, que Vladislaus externum militem in suos immittebat: tum auarae importunaeque mulieris odio, quae praeter hanc in fratres mariti sui inclementiam, nouis etiam exactionibus animos multorum offenderat. Itaque impensius iam et apertius non nulli iuuenibus fauebant, inprimis vero Vuseborius Palatinus Sendomiriensis et magifter militiae, ac Petrus Danus, Comes Scrinnensis: quorum ille non nunquam Russos


page 99, image: s099

ex insidiis paruis praeliis fundebat: Petrus vero monendo Principem ab instituto auocabat: quaeres ei, si non exitiosa, calamitosa quidem certe fuit. Nam Vladislaus, vt omnibus de rebus cum vxore communicabat, ita de Petri quoque consilio ac studio ipsi narrauit. Excanduit subito in hominem iracunda mulier, alioqui etiam ipsi infensa, ex huiusmodi causa. Venatum forte Vladislaus Princeps, et Petrus hic in remotas syluas ierant: ibi totum diem inuestigandis et persequendis feris defatigati, ad vesperum ad focum constructa e cespite mensa, cum se pane ac ferina carne, et aqua fontana vtcunque refecissent, et humi stratis penulis cubituri essent, Vladislaus domesticarum lauticiarum, et mollium stratorum recordatus, ioco Petrum appellans: mollius, inquit, nunc Petre vxor tua cum Abbate Scrinnensi cubat, quam nos. Petrus contra, vt iocum ioco retunderet: fortasse, inquit, et tua cum Dobesso. Erat autem Dobessus iuuenis ex equestri ordine non inelegans, quo familiarius Christina vtebatur. Tetigit id dictum Principis animum, et sermonibus quidem tunc, iocisque finem fecit: vultu vero ne postea quidem satis dissimulauit siue dolorem, siue solicitudinem: incertum, liberiori ne dicto Petri offensus, an de crimine vxoris ex verbis Petri, et superioris temporis coniecturis, quas non tam scrupulose ad eam diem notarat, suspiciones colligens. Christina vbi tristiorem cogitabundumque praeter morem virum reuersum animaduertit, sciscitatur causam, dissimulat aliquandiu Vladislaus: ad extremum victus blanditiis vxoris, detegit ei vulnus animi sui. Inde grauiores ea in Petrum iras conceperat, occasionemque vlciscendi eius quaerebat: quam cum fortuna percommodam attulisse videretur, in eo quod Petrus aperte cupiditati Principis aduersabatur, ibi vero instare violenta mulier apud maritum noctes diesque, vt Petrus e medio tolleretur. Eo viuo, nunquam animi compotem futurum Vladislaum. Subornat tandem Dobessum Christina, partim probri infamia irritatum, partim policitatione bonorum Petri illectum, vt eum quouis modo vel caperet vel interficeret. Nec est tamen ausus Dobessus hominem aperta vi aggredi: sed obseruabat tempus, quo per fraudem eum incautum opprimeret. Forte Petrus nuptias filiae, quam Iaxae Serborum Duci in matrimonium collocabat, Vratislauiae insigni pompa ac celebritate apparabat: eo se Dobessus quoque magno comitatu confert, securumque et nil eiusmodi suspicantem Petrum solum forte conspicatus, dum ministri circa apparandas nuptias et hospites comiter accipiendos satagunt, correptum celeriter paratis et dispositis ad hoc equis asportat, et ad Principem adducit. Diu, quid eo faceret Vladislaus, animi dubius fuit. Reuerebatur hominis dignitatem, gratiamque popularem: reminiscebatur, quo is honore apud patrem suum fuisset. Contra suggerebat Christina, si incolumis Petrus dimitteretur, acerbiorem eum capitalemque hossem fore Principi iniuria illa exacerbatum. Vbi cunctari virum videt, minatur se ab eo discessuram. vbi impune probro prostitutae pudicitiae afficeretur. Vicit tandem perfecitque, vt indicta causa Petro lingua praecideretur, et oculi effoderentur. Vixit tamen post eam calamitatem Petrus quinquennium, et mortuus Vratislauiae in S. Vincentij quod templum et monasterium ipse condiderat, honorifice sepultus est.

Petro tam crudeliter excarnificato, minus ausi sunt Proceres voluntati tyranni aduersari: creuerunt tamen omnium in eum odia, quae secundo fortunae flatu occultata, postea afflictis rebus eius in apertum erupere. Minus deinceps is dissimulanter iam agere, et fratres ditionibus ipsorum pellere,


page 100, image: s100

magnis Russorum fretusauxiliis, quibus Suatoslaus, Vuseuolodi Kiouiensium Principis filius, Izaslaus, et Vseuolodimirus Haliciensium Duces praefuere: iamque Henricum Sendomiria, et Boleslaum Plosco, omnique Masouia expulerat. Restabat Mieczislaus, ad quem caeteri fratres confugerant. Adeos igitur Vladisaus in maiorem Poloniam cum exercitu magnis itineribus contendit, in celeritate plenam victoriae spem reponons. Veniens Posnaniam, quaeipsi portas clauserat, cum primo impetu capere non potuisset, obsidione cinxit. Vastabant interim Russi agros liberioribus excursionibus, exurebant vicos et pagos, captiuos viros ac mulieres in seruitutem abducebant, diripiebant fana, vimque honestis puellis ac matronis inferebant, ne a pueris quidem abstinebant. Quae facinora indigna Iacobus Archiepiscopus Gnesnensis, venerabilis et pius senex, excelsique animi, cum vidisset, patriae calamitosam sortem miseratus, sacro pontificum cultu et infula, quo augustiorem speciem Principi exhiberet, indutus, et carpento in castra vsque ad ipsum Vladislai tentorium inuectus, comiter Principem nefarij coepti admonet. Negat esse boni Principis, patriam, a qua in lucem editus, educatus, et ad summum honorem euectus sit, externis armis hostilem in modum impetere, vexare, ac diripere: negat esse Christiani hominis fratres coniunctissimos ac obsequentissimos, quos tuendos susceperit, oppugnare: et non modo attributis a patre et vniuersa Republica ditionibus exuere, sed vitam etiam et sanguinem eorum sitire. Si homines non reuereretur: at Deum metueret, acerrimum scelerum omnium, et maxime violatae humanae coniunctionis et societatis vltorem. Non commouit haec Archiepiscopi oratio Vladislaum, nec ab instituto deterruit. Quod cum vir pius animaduerteret, quasi numine afflatus, e sella assurgens: quando, inquit, humana simul ac diuina iura superbe contemnis, et paterna mea monita obstinate respuis, Dei omnipotentis, cuius vices gero, autoritate sacris et Christianorum hominum societate tibi interdico, caputque tuum et omnium adiutorum tuorum diris deuoueo. Deinde multa in eum et exercitum eius execratus, recedebat. Forte dum imprudentius auriga carpentum conuertit, in columnam, quae tentorium Principis sustentabat, extremo axe impingens, mota loco columna, tentorium solo prostrauit. Mali ominis ea res cunctis visa est. Tenuit tamen iram Vladislaus, nec acerbius quicquam in Archiepiscopum aut fecit, aut dixit: ita vt mirarentur omnes eius patientiam. Diligentius dein omnia ad expugnationem Posnaniae administrare perrexit Vladislaus, cum in castris nullus subesset hostilis metus, Russique securius agerent, quam ratio castrorum exigit: et vel ad praedas agendas quoquouersus discurrebant, vel genialibus epulis et compotationibus, ludisque et lusibus indulgebant, vel his rebus grauati et fatigati altum stertebant in atationibus rari, nec jj sobrij excubabant. Delitescebant interea in abdito Boleslaus, Mieczislaus, et Henricus cum modico militum praesidio, occasionem benegerendae rei captantes: ij postquam vel ex transfugis, vele captiuis per insidias, dum incautius pabulantur, exceptis, certo didicere de negligentia et securitate hostium, sileti agmine ad castra propius accedunt. Oppidani e turribus procul suos conspicati, nec ignari, quid in subiectis oppido castris ageretur, propofito vexillo signum dant suis faciendi in hostem impetus tempestiui. Animaduertere id vexillum praeter morem extensum Russorum Duces, qui tunc forte cum Vladislao conuiuabantur: rogant, quidnam rei sit, et quid sibi velit vexillum


page 101, image: s101

illud? Respondet Vladislaus: deditionis signum esse, parcendum esse Russi censent supplicibus: negat Vladislaus vllum fore iis, qui tam obstinate obsidionem sustinuissent, misericordiae locum. Nec muito post exauditur ab extremis castris ingens clamor ac strepitus, iam intra vallum, et in caede versantium hostium: erumpunt eodem tempore et opptdani, ac turribus caeterisque operibus et tuguriis militum, e stipula stramentisque factis celeriter ignem subiiciunt. Fit trepidatio, discurritur totis castris, perculsis resubita et inopinata omnibus: nec quid agerent, aut quo se verterent, ac ne fugae quidem consilium explicantibus. Caeteri vel ad Ducum tentoria vel ad sternendos equos, vel ad efferenda, quae quisque charissima habebat, festinabant, vel attoniti denique amentium more huc atque illuc discursabant. Ad extremum grassante late vndique ferro et incendio, effundunt sese castris, qua quisque exitum inueniebat. Fugientes vero partim trucidantur ab equitibus, partim in Vartam et Glouunam fluuios, qui non ita procul a castris erant, compulsi merguntur. Vladislaus cum Russis Ducibus, et paucis quibusda in euadens, offuso cursu Cracouiam contendit. Inde quoque Russi, nudi pene ac inermes, et omni um rerum egeni domos sese recepere. Direpta sunt copiosa et opulenta Vladislai Russorumque castra. Annus, quo haec acta sunt, suit a Christo nato millesimus centesimus quadrag simus quintus.

Magna fit statim ea victoria rerum commutatio. Transibant omnes passim a victo ad victores, et augebant eorum exercitum: arces et munitiones interceptae, in fidem et potestatem pristinorum dominorum vltro redibant. Caeterum non contenti victores iuuenes eo, quod fratrem se oppugnantem profligassent, suaque omnia recepissent, exterminare eum etiam vicissim propriis ditionibus, et Principatu eiicere instituunt, rati, nun quam eum ad sanitatem et modestiam rediturum esse: sed auxiliis Russorum fretum, bellum renouaturum. Itaque ae state sequenti cum validiore, quam fuerat initio exercitu Cracouiam contendunt Quod cum Vladislao nunciatum esset, diffisus munitioni arcis, suorum que studiis et voluntatibus fratrumque desperata miscricordia, quippe quos ipse supplices nulla dignatus esset, relicta Cracouiae vxore, ac tribus filiis, per Silesiam in Germaniam profugit, Conradi tertij Imperatoris vxoris suae sobrini, opem imploraturus. Cracouienses autem cum primum aduenientibusBoleslao, Mieczislao et Henrico portas clausissent, cognita Principis longiore fuga, et consensu totius Poloniae aperuere: nec multo postarx etiam deditur: in qua recipienda summa vsi sunt iuuenes moderatione. Liberos et vxorem Vladislaiquamuis infestam sibi, et quae origo omnium illorum malorum fuerat, ab omni iniuria ac contumelia iratorum militum atque procerum defenderunt: et cum omni supehectili in Germaniam, aut quo vellent, additis praesidj causa, qui abeuntes deducerunt: dimiserunt. Sicinfelix Vladislaus, qui suasu vxoris iniuste aliena concupiuerat, sua iuste amisit: et qui in amplima fortuna, Principatusque praerogatiua non acquieuerat, in exilio cum mala consultrice vxore miser contabuit. Obtinuit autem principatum Poloniae Vladislaus non totos septem annos. Sub ipsum Principatus eius initium IanicusVratislauiensis Episcopus, ac deinde Archiepiscopus Gnesnensis, Ianislaus dictus, et Clemens fratres germani equestri nati familia Griffonum, vt vulgo vocant, monasterium Andreouiense condiderunt: eique oppidum ipsum Andreouiam, et septem


page 102, image: s102

pagos de bonis suis attribuerunt, atque in eo Cistereien sis sectae monachos a Bernardo abbate sancto conditos, e Burgundia euocatos collo carunt.

BOLESLAVS QVARTVS CRISPVS, Princeps Poloniae.

EXacto cum vxore et liberis Vladislao Principe, contordifratrum iuxta ac Procerum, Nobilitatisque sententia ad Boleslaum, qui Vladislao natu proximus erat, Principatus et summa rerum defertur, et quaecunque in ditione Vladislai fuerant: Casimirus etiam natu minimus frater, eius curae commendatus est. Et moderate is clementerque regnauit: fratres magna ben euolentia ac charitate complexus, beneficentia etiam et liberalitate maiorem inmodum sibi deuinxit. Nonnulla enim bona et possessiones, quae ipsius iuris fuerant, ipsis vltro donauit et edixit: eoque summaij fide, summoque studio vicissim eum defenderunt, nihil neque Russorum, neque Bohemorum, neque Germanorum, ac Conradi Caesaris minis deterriti, aut precibus emolliti. Instabat enim Vladislaus assiduo, tum apud Vladislaum Ducem Bohemorum, ad quem ea de re adierat, tum apud Caesarem, vt eorum vel autoritate in paternum Principatum restitueretur, vel armis reduceretur. Solicitabat et Russos legationibus: sed hi nondum se satis e clade Posnaniensi refocillarant, et nolebant consentientem Poloniam irritare. Caesar vero et Bohemus prolixe promittebant: verum hic domesticis motibus, ille Asiatica expeditione, impediti, praestare commode promissa non potuere. Misit tamen Conradus Imperator legationem ad Boleslaum, et caeteros fratres, vt Vladislao ademptas ditiones et principatum sua sponte red derent, potius quam armasua experirentur: neque enim se recte et affini, et calamitoso ac supplici Principi deosse posse. Cui legationi Boleslaus Princeps de sententia fratrum ac Procerum ita respondit: Nulla a se fratribusque suis iniuria affectum esse Vladislaum, se nequic quam deprecantes impio bello ab eo petitos, et attributis a patre, et ab vniuersa Republica ditionibus et principatibus iam pene exutos, cum tamen pacem multis aequis conditionibus impetrare possent, vitam defendisse suam: illumque omnis diuini et humani iuris violatorem, fratres insontes et obsequentes eiicientem, intolerabilemque in gentem liberam dominatum vsurpantem, non tam ipsorum viribus, quam diuina vltione euidenter perculsum, fugicntemque magno vniuersae Poloniae consensu exilio sempiterno dam natum esse. Recipere eum talem, tamque iuste consensu publico pulsum, neque sibi tutum esse, neque Polonis expedire. Ne ergo Caesar id a se postularet, neue ab inuitis extorquere pergeret, quod sine periculo, et sine magno Reipublicae malo facere non posset. Esse quidem Caesaris afflictis subuenire, sed iis demum, qui immerito afflicti essent: caeterum ad vim et iniuriam faciendam nemini opem eius patere debere: quippe qui ab in nocentia contra scelus, ab officio contra improbitatem, a modestia contra audaciam, a iustitia contra iniustitiam, denique a pietate contra parricidium stare debeat. Esse Vladislaum affinem Caesaris, se vero cognatos etiam: auxilium se ab eo sperare non bellum expectare, cuius nullam neque dedissent, neque daturi essent occasionem. Habere se illi eum honorem, quem et cognato, et maximo Principi haberi par esset: libenterque in aliis rebus autoritati eius se obsecundaturos, in vna illa re id: fieri non posse. Libentius se cum quouis capitali hoste, quam cum illo tali fratre in gratiam reditutos esse, et quiduis potius passuros, quam commissuros, vt suo sibi iumento, quod dicitur,


page 103, image: s103

malam rem adsciuisse, et Rempublicam, quae in fidem suam confugerit, prodidisse viderentur. Fregit ea responsio Caesaris animum, ita vt multum de studio suo in Vladislaum deinceps remitteret: praesertim quod ad expeditionem Asiaticam totus spectabat, quamuis a Proceribus suis et Bohemo, quos sedulo vna eum liberis et vxore prensabat Vladislaus, in Polonos incitaretur. Conradus vero Caesar cum expeditionem illam suam maturasset, per Poloniam attestante Dlugosso statuit iter facere: quod et compendiosior ea via esset, et minus periculorum haberet: simul quod non dissideret, se Vladislaum cum fratribus coram reconciliaturum esse. Et acceptus quidem est a Boleslao, caeterisque fratribus perquam honorifice et liberaliter, vna cum Vladislao Bohemorum Principe, omnique eius exercitu, sed de reconciliatione nil tunc aliud impetrauit, nisi quod pollicitus est Boleslaus cum fratribus, se, cum reuertisset ab illa expeditione Caesar, q [Abbr.: quae] is vellet, facturum esse. Sub Hyemem eiusdem anni duxit Boleslaus cum Henrico fratre exer citum in Russiam, Izaslai KiouienSium Principis conspiratione caeterorum Principum Principatu eiecti, precibus et muneribus inuitatus: castrisque apud Cemerinum positis, totam hyemem ibi consumpsit, et nulla re memorabili gesta propter ignauiam Izaslai, et non satis certam fidem Russorum, in Poloniam rediit. Izaslaus vero post discessionem auxiliorum, Lusci obsessus ab hostibus, pacem tandem ab eis impetrauit.

Anno vno intericto, reuersus ab expeditione Asiatica Caesar, cum non magnum ibi operae precium fecisset, magnamque copiarum suarum partem partim praelio Turcico, partim dolo Emanuelis Constantino politani Imperatoris amisisset, bellum Polonis intulit, vt per vim Vladislaum exulem in principatum restitueret: cum Boleslaus, caeterique fratres promissorum admoniti tergiuersarentur, quod dicerent, Vladislao reducto, se nouos motus, noua pericula, summamque Reipublicae perturbationem reformidare. Verum id bollum in speciem ingens et formidabile Boleslai Principis humanitas et sapientia inter ipsa initia restinxit. Nam vt Caesar cum validis Germanorum, Boemorum, et Morauorum copiis Poloniae fines attigit, non destitit. Boleslaus cum expeditis turmis, quas de suis tumultuarie coegerat, omnibus locis opportunis hostilia itinera, pabulationes, frumentationes, et aquationes, ex insidiis obseruare, et in incautos hostes impetum facere, interdumque totum exercitum reficientem se, aut quiescentem subito tumultu, et ad castra adequitantis exercitus ostentatione exagitare ac perterrefacere. Illis vero ad arma conclamantibus, ad impedita loca raptim se cum suis recipiebat, nec vnquam renfortunae et dimicationi committebat. Cum autem ad Oderam substitisset, et castra metatus esset Caesar, eo quod aquae eius fluminis tunc forte excreuerant, et Poloni vlteriores ripas obseruantes, difficilem, traiectionem ipsi effecerant: simul autem e Germania noui quidam motus ipsi afferebantur, quibus ad rerum domeslicarum curam reuocabatur: accepta fide Boleslaus in castra ad eum venit, factaque publica audientia, Vladislai fratris facinora ac peccata omnia, in se, ac caeteros fratres, et in omnes ordines Reipublicae Polonae luculenter exposuit: necessariam expulsionem, iustamque restituendi eius recusationem suam, et vniueisae Reip, excusauit: necessitudinem suam cum Conrado maiorem, quam Vladislai commem orauit: sludia et officia sua nonnulla in Caesarem et Germanos modeste refricauit: ne cognatum et Christianum sanguinem sitirent, neu se ad extrema adigerent, orauit. Munera êt [Abbr.: etiam] non contemnenda Caessari, et nonnullis Principibus, maximeque iis, quos gratia plurimum valere apud Caesarem didicerat, priuatim misit. Ita poscente Boleslao, suadentibus primoribus, ad sua defendenda festinaiuibus militibus, ipso Caesare ductum iri diutius opinione


page 104, image: s104

sua bellum animaduertente, et ad componendas res domesticas festinante, bellum illud statim solutum est: dimissusque postridie exercitus, nequicquam reclamante Vladislao exule, ac Bohemorum Principe, non tam exulis rem agente, quam Polonis inimico. Pace cum Caesare facta, aut verius bello in aliud tempus dilato, Boleslaus et Micczislaus vxores duxere, sorores germanas Vseuolo dimiri Haliciensium Principis filias: Boleslaus quidem Anastasiam, Mieczislaus vero Eudoxiam: verumis, hac non multo post mortua nondum exacto a primis nuptiis biennio, aliam duxit, Gertrudam Regis Vngarorum sororem. Belae caeci filiam. Caeterum Hernicus coelibem vitam secutus ad Hierosolymitanam militiam cum non contemnendo comitatu profectus est, Principatu suo Boleslai fratris fidei ac tutelae commendato: cumque totum annum ibi commoratus, non vulgare virtutis suae specimen aduersus. barbaros Saracenos edidisset, sospes reuersus est, et in Zagosce pago ad Nidam amnem paroeciam ac domiciliumTemplariorum sodalitati, quae tunc bonam in Asiatico bello Christianis nauabat operam, condidit, et luculentis reditibus instruxit.

Vladislaus exul, quamuis desiderio et spe sua frustratus iterum atque iteherum, pergebit tamen molestus esse Caesari de reductione sua: et commouebat quidem Caesarem, cum assidua flagitatione et querimonia, tum aspectu ipso miserabili, ac tantae fortunae commutatione: pudor etiam cum indignatione mixtus Caesarem stimulabat; quod contemni et postulata, et minas suas, nec promissa praestari a Polonis Principibus, maiestate sua in dignum iudicret. Sed tamen exulem reducere non potuit, partim aduersa valetudine ac diuturno morbo impeditus ... [reading uncertain: print faded] etiam propriis ac necessariis negociis, et nonnulla imperij perturbatione distentus. Verum quo lcuius intereaVladislaus ferret exilium, possessiones ei quasdam deditvtendas fruendas, vndese et vxorem liberosque sustentaret: adiungit exiguas copias equitum peditumque cum quibus ille crebris excursionibus Vratislauiensium tractum, et viciniam illam omnem, extructis in confinio duabusareibus Nemcio et Grothecio, quo se tuto recipiebat, infestauit. Non tulit hoc Boleslaus. Nam coacto exercitu ad praedatores illos persequendos, et arces euertendas profectus est. Id vbi cognouit Vladislaus, munitis praesidio militum arcibus, in Germaniam se recepit, siue metu, siue auxiliorum peten dorum gratia. Qui in in praesidiis relicti erant Germani siue Bohemi, sustinuerunt aliquandiu impetum et obsidionem Polonorum: tandem deficiente an nona, et morbis inualescentibus, ac desperatis auxiliis, deditionem fecere. Nec ita multo post, nempe anno Christi millesimo centesimo quin quagesimo tertio Conradus Imperator mortuus est: cui Fridericus Barbarossa Friderici Sueuorum Ducis filius Conrado patruoin imperio successit, qui sub initium petendo impe riali diademate, pacandisque seu potius turbandis rebus Italiae, ac Pontificibus Romanisarbitratu suocreandis ac deiiciendis occupatus fuit. Reuersum in Germaniam, et conuentum totius Germaniae Herbipoliagentem adit supplex Vladislaus, orat de reductione fua: et quo magis eum ad misericordiam flecteret, tres filios iuuenes pedibus propinqui Imperatoris ad mouit. Idem pro eo petiit Vladislaus Princeps Bohemorum, fastum Polonorum et contemptum Caesareae maiestatis exaggerans: idem plerique Germanorum Principes, quibus iam Vladislaus exul diuturna consuetudine familiaris factus erat, quosque ea dere prehensauerat. Quamuis vero rebellarant Imperatori


page 105, image: s105

Mediolanenses cum sociis suis, tamen exoratus Imperator priorem in Polonos expeditionem decreuit: ac legatos quidem statim ex comitiis illis ad Boleslaum Principem ac fratres eius misit, qui ipsis, nisi reciperent Vladislaum, aut nisi ipsi tributum, quod fortasse pollicebatur Vladislaus, Imperatori Romano penderent, bellum denuncient; ipse vero hyemem illam in apparatu belli consumpsit. Reuersi Cracouia legati, non dissimile eius, quod Conrado olim datum erat, responsum retulerunt: cuius ea vis erat, vt quiduispotius passuri Poloni Principes, qui ea dere Cracouiam ad Boleslaum conuenrant, quam aut tam im manem, ac tur bulentum fratrem recepturi, aut tributum cuiquam daturi esse viderentur. Itaque aestate anni sequentis millesimi centesimi quinquagesimi octaui Fridericus Imperator cum maximis Germanorum ac Bohemorum copiis per Saxoniam in Polonorum fine singreditur, et ad vndecimum Calendas Septembris Oderam amnem, nemine prohibente, vado transiuit. Nam Poloni Principes, etsi non contemnendam et ipsi manum habebant, nusquam tamen ausi sunt aperte se tanto exercitui opponere: sed munera inter se copiasque partiti, quod equitatu a bundarent, leuique armatura vterentur, partim in praedatores et pabulatores ex insidiis vim faciebant: partim villas et oppida sua, qua iter facturum esse Imperatorem sufpicabantur, ipsi comburebant: partim etiam munitiones deiiciebant, ita vt neque progredi recte Imperator propter pabuli ac commeatus inopiam, neque vestigium ponere firmo aliquo et munito loco posset. Erant in magna difficultate res Germanorum: quippe quibus neque frumentum, neque pecudes ad vescendum, neque vinum aut cereuisia ad bibendum suppeteret, omnia itinera Polonis obsidentibus. Itaque in testinorum dolore laborari vulgo coeptum, quo morbo plurimi absumpti sunt: iamque non mussitabant milites. sed a pertis conuiciis et maledict is Imperatorem incessobant. quod ab eo ad inauspicatum bellum ob rem alienam educti essent. Quibus rebus permotus Fridericus Imperator, simul quod res Italicae discessu eius turbatae, eum ad se reuocabant, de redu cendo exercitu cogitare coepit: sed metuebat, si nulla pace facta retrocederet, vt satis tuto id facere posset: quod non dubitabat, Polonos terga reuertentium pressuros, et aliquam Germaniae oram dimisso a se exercitu vicissim iuuasuros ac deuastaturos esse: sin pacis mentionem prior fecisset, pro victo seb abitum ac contemptum iri: vtrumque non ex dignitate Imperatoria fore. Etenim exae quo turpe et ignominiosum est, eum, qui bellum alteri intulerit, aut pacem vltro offerre, aut rebus infectis retrocedere. Eum sensum Imperatoris cum probe calleret Bohemorum Princeps, siue iussus, siue pertaesus et ipse belli, agit cum Polonis, vt de pace ad Imperatorem mittant, aut ipsi veniant: sperare se, ac recipere, aequis conditionibus eam iri compositum. Amplectuntur Poloni eius consilium, petita acceptaque fide ad hostem proficiscuntur. Ibi multis vltro citroque habitis fermonibus, pax tandem his legibus constituitur: Vt Vladislaus ad Sit siae modo dominatum restituatur, caeteris se abstineat: et vt Boleslaus vna cum fratribus trecentos hastatos equites Friderico Imperatori in auxilium ad Mediolanense siue Lombardicum bellum mittat. Et quo firmior haec pax sit, Adleidam Imperatoris sororis filiam Mieczislaus tertiam vxorem duxit. Nam alteram, quae fuit Vngara, haud ita multo ante amiserat, susceptis ex caduobus filiis, Ottone et Stephano. Pace facta cum Polonis, deduxit Imperator exercitum, et anno sequenti expeditionem in Italiam prosecutus est, Bohemorum


page 106, image: s106

et Polonorum auxiliis adiutus. In ipso autem procinctu Vladislso Bohemorum Principi Ratisbonae diadema imposuit, Regemque eum appellauit. Fames deinde Poloniam afflixit, frumento belli tempore partim non demesso, partim ab hostibus consumpto, partim vero a Polonis ipsis corrupto. Mortua est eo anno Anastasia Boleslai vxor ex dolore partus, cum Lescum alterum filium peperisset: nam biennio ante Boleslaum pepererat. Duxit postea Boleslaus alteram vxorem Helenam Roscislai Praemisliensium Principis filiam, suasu fratrum, cum ad Adleidae Mieczislai coniugis puerperium conuenissent. Apparabat iam Vladislaus reditum in patriam opera et benefieio Friderici Imperatoris impetratum, post tredecim annorum exilium: verum in ipso apparatu extinctus, et Aldenburgi in Holsatia sepultus est: ita vt non irrita fuerit Archiepiscopi Gnesnensis deuotio, nec potuerint humani conatus diuinam sententiam, et iustam fratrum et patriae violatoris vltionem immutare. Vixit autem Vladislaus quin quaginta quinque, praefuit Polonis non integros sex annos liberos reliquit masculos tres, Boeslaum, Mieczislaum et Conradum, cui Lascongo propter gracilitatem crurum cognomen fuit: quem quidem Conradus Imperator Fuldensi Abbati educaudum dederat. Christina vero Vladislai vxor Aldenburgi in exilio consenuit, vitamque cum morte ibidem commutauit. Filij non ausi absente Imperatore Silesiae Principatum ex foedere patri promissum repetere, quarto demum anno post mortem patris, nempe anno a Christo nato millesimo centesimo sexagesimo tertio instante apud Boleslaum Friderico, cum is ab Italica expeditione capto Mediolano reuertisset, reuocati, Silesiam omnem, quae continentibus syluis a reliqua Polonia di imitur, vsque ad Bohemorum Misnensiumque fines, inditionem suam acceperunt ea quidem Iege, vt maiostatem summi Principis Polonorum comiter conseruarent, neue patris tyrannidem imitarentur. Vtautem omnis dissidiorum materia inter fratres deinceps tolleretur, patrui inter eos ditiones partiti sunt, ita vt Boleslao, qui Procerus siue Altus cognominatus est, Vratislauiensis tractus: Mieczislao Ratiboriensis et Opoliensis: Conrado vero Glogouiensis et Crosnensis obtingeret. Ex his Mieczislaus insano mulierculae cuiusdam amore captus, Opauiam ipsi iure sempiterno donauit.

Restitutis Vladislai filiis, sublatoque omni metu belli, Boleslaus Crispus Princeps Polonorum, ex fratrum et fratris filiorum, consiliique totius sententia, Prutenis, qui iam inde a Boleslai Criuousti morte a fide Principum Poloniae et a religione Christiana desciuerant, bellum fecit: traductoque Ossam amnem exercitu, tripartito agminead interiora ipsorum penetrauit, ferro et incendiis omnia miscens, et magnas praedas agens. Ea vastatio ne moti Prutenorum primores, cum vires suas impares tanto bello sustinendo esse animaduerterent, quippe qui non plus decem millibus peditum, et sexdecim equitum facere possent, supplices a Boleslao pacem petunt, imperata se facturos policentur. Negat is pacem se eis daturum, nislulta et vana multorum Deorum superstitione sese abdicent, et Christianam religionem populariter recipiant. Durius hoc Prutenis videbatur: sed tamen impendentibus malis adacti, accipiunt conditionem: demoliuntur fana et simulacra falsorum Deorum, vni vero Deo Christianorum deiecta ac desolata pridem instaurant: liberos post desertam religionem sibi natos, ritu Christianorum initiant, certatimque omnes nomina Christo dant, sed magis deuitandi praesentis periculi


page 107, image: s107

metu, quam ex animo. Itaque deducto exercitu et amoto metu, rursus ad ingenium rediere. Vixdum circumacto anno, Pruteni in pristinam impietatem aperte relabuntur: ritus Christianos explodunt: sacerdotes eiiciunt: templa profanant. Veriti autem, ne extrema quaeque pro his, quae patrarant, paterentur, ad Boleslaum Principem legatos mittunt cum donis magni precij: profitentur se in eius fide permanere, caeteraque omnia iussu eius facturos esse, religionis modo Christianae necessitatem vt sibi remitteret: multitudinem patrias et auitas religiones neutiquam velle, aut posse abiicere, et omnia prius malle perpeti, quam ab inueteratis tempore et consuetudine ritibus ad nouos tranfire. Leuius, quam decebat Christianum Principem, violatam et neglectam ab ipsis religionem ferre Boleslaus visus est, cum ij de fide erga ipsum sua nihil mutarent. Itaque sic tunc legatos eorum dimifit, vt factum eorum approbasse videretur, pluris faciens suam quam Dei maiest tem: siue adeo muneribus, quae sapientum quoque mentibus caliginem offundunt, delinitus. Pruteni videntes impune sibi cessisse prima ausa, sublatis animis haud ita multo post exactores Principis propellunt: factaque manu valida e promiscua hominum multitudine, Culmensem tractum et Masouiam nec opinantibus Polonis ingressi, crudeliter vastarunt, ingentes que pecudum ac hominum praedas abrgerunt. Qua dere certior sactus Boleslaus, nihil sibi fecit reliqui ad celeritatem: quin cum paucis, quos circum se habebat, et quos proficifcen adiungere sibi potuit, militibus auxilio suis accurreret. Sed iam Bruteni abierant, nec cos longius ille cum paucis cursu defatigatis persequi ausus set Verum fremens, et sibiipse ob superiorem conniuentiam displicens, tunc quidem ditionis suae fines quali quali praesidio aduersus repentinas Prutenorum excursiones muniuit: caeterum anno sequenti millesimo centesimo sexag simo septimo, maiorc vi et apparatu expeditionem in eosfecit. Aderant et fratres cum in structis suorum copiis. Pruteni sceleris et perfidiae suae sibi conscij desperabant veniam, nec satis virium ad sustinendos Polonos habere se iudicabant. Itaque in remotas syluas et inuias paludes se cum gregibus et armentis abdunt: nihilominus exquirunt, quomodo Polonos insidiis et dolis circumueniant. Erant apud Boleslaum in castris Pruteni quatuor perfugae non ignobiles, qui sic iam probarant fidem suam Boleslao, vt iis ducibus et consultoribus in expeditione illa maxime vteretur: erant enim periti regionum et rerum Prussiearum. Eos Pruteni clam per certos homines, qui et ipsi transugas se simularant, magnis donis, maioribus promissis ad proditionem pellexerunt: tempus et ratio proditionis constituitur. Magnam iam Prussiae partem Poloni depopulati, ad syluestria quaedam, palustria, et vliginosa loca perucnerant, quae in speciem herbida ac compascua, limosos abscessus et voragines occultabant. Circum haec, vti conuenerat, latebat Prutenorum exericitus. Ibi transfugae magnum numerum pecoris ad ea loca compulsum esse, magnamque multitu dinem hominum cum rebus et facultatibus suis serecepiss affirmant, persuadent que Principi, ne praedam illam contemnat. Vbi primum agmen, quod Henricus Sendomirien sis Dux Boleslai frater ducebat, argre aliquantum progressum esset, dictitan tibus transfugis, perbreuem eam esse difficultatem: ibi signo dato subito Pruteni pedites vndique e latebris prosiliunt, et sagittas omnisque generis tela eminus in impeditos coniiciunt. Poloni neque progredi iam, aut consistere ex aduerso hostium, neque regredi poterant, terra


page 108, image: s108

abscedente, et equites ac pedites armatos absorbente. Erat miserabile spectaculum, cum Poluni sine ordinibus progressi, et inopinato hostium occursu autimpulsi, aut perterrefacti terga veratebant, seque inuicem proterebant et conculcabant. Multi ibi mortales caesi, longe plures voraginibus absumpti sunt. Pauci per caeterorum corpora salui ad extremum agmen, quod sirmiori loco substiterat, sese recepere. Ibi Henricus Dux inter primos pugnans fortiter occubuit: ibi omne pene robur Polonorum afflictum acque debilitatum est. Reliquas copias Boleslaus cum Mieozislao fratre nihil cunctati in Poloniam tumultuarie reduxere, ne Henrici quidem fratris corpore recepto, aut perquisito. Pruteni mortuorum spoliis potiti, Diis ea suis, quibus victoriam illam acceptam referebant, consecrarunt.

Sub finem eiusdem anni edixit comitia Cracouiam Boleslaus cum aliis de rebus, tum de Sendomiriensi ditione, Henrico sine liberis extincto, quid fieri oporteret. Post longam consutationem placuit, vt Casimiro minimo de filiis Boleslai Criaousti, qui ad eam vsque diem exors patrimonij fuerat, principatus ille mandaretur: tametsi Sendomiria cum territorio et aliis quibusdam proximis oppidis consentiente Casimiro Boleslao concessa est, quoad viueret, quo commodius onera Principatus posset sustinere. Nec multo post duxit Casimirus vxorem Helenam Vseuolodi Bolzensium Ducis filiam. Displicuerat id, quod factum erat de Sendomiriensi ditione, filiis Vladislai: existimabantque ij partem eius aliquam post patrui mortem agnationis iure ad se pertinere. Et iam ante alienioribus erant animis a Boleslao patruo, quod is munitiones quasdam in Silesia, cum eam ipsis traderet, in potestate sua retinuisset. Residebant etiam in animis eorum irae veteres, et dolor exilij, ereptique sumrri Principatus, et Cracouiensis ditionis quae vtraque haereditario iure secundum patrem sibi arrogabant. Haec omnia percommodam repetendi occasionem oblatam sibi esse arbitrabantur, quod inuisum esse offensioneilla et re male gesta imperium Boleslai Proceribus ac equitibus plerisque animaduertebant. Forte non deerant etiam, qui cos in spem recuperandi illa vel omnia, vel pleraque clam vocarent, et operam studiumque suum policerentur. Itaque aperte querebantur de iniuriis Boleslai, arma bellumque ciuile non dissimulanter parabant: e Germania auxilia et mercenarios milites accersebant. Id vbi Boleslaus cognouit, virium suarum et offensionis popularis sibi conscius, ac veritus, nelatius incendium illud diffu oderetur, per proceres et consiliarios communes derebus componendis agit, iisdemque arbitris de summo quidem principatu, ac de Cracouiensi, itemque Sendomiriensi ditione postulata filiorum fratris modeste refutauit, quod Cracouiensem ditionem cum summo Principatu totius Poloniae consensu coniunctam esse diceret: principatu autem iuste eiecto patre eorum, summa omnium voluntate ad se delatum, et alioqui illo e viuis sublato, ad se. qui illi esset natu proximus, iure attinere. Sendomiriensem vero ditionem recte fratri Casimiro datam, quem non oporteret exortem esse patrimonij, eam que fuisse mentem patris, vt is cae teris fratribus absque libens decedentibus succedetet. De Sendomiriensi nonnihil se voluntate eius detraxisse, quo rectius onera ac dignitatem Principatus sustineret. Idem se fecisse in Silesia, cum fratribus caeteris, tum vniuerso Senatu assentiente. Sed tamen liberaliter se eis remittere et condonare, quae ad eam vsque diem in Silesia retinuisset, quo maiorem in se patrui benignitatem agnoscerent. Quo iunioreailli essent, hoc impensius


page 109, image: s109

se, qui senior et vsu rerum peritior sit, rebus eorum consulere aequum esse, ne temeritate sua, aut prauis aliorum consiliis seducti, eant praecipites. Ita deliniti iuuenes Boleslai commoditate ac facilitate, Procerumque persuasione, conquieuerunt, et nascens etiamdum perniciosum bellum suppresum est. Non cessarunt tamen seditiosi quidam e Cracouiensi ditione homines equestris ordinis res nouare. Etenim conspirationefacta, cuius capita fuere Iaxa et Suentoslaus, potentes et factiosi homines, ad Casimirum Sendomiriensem Ducem, aetate et gratia populari florentem, summum Principatum deferebant: Boleslaum perosi, quod imbellem et ignauum ad obeunda Principatus munera esse dicerent: simul vt Mieczislao, qui aetatis beneficio Boleslao succedere debebat, viam praecluderent, de quo non bene sentiebat. Et egit quidem ipsis gratias Casimirus de studio ac iudicio: verum Principatum delatum modeste recusauit: quod negaret suum esse, fratri maiori et optime de se merito prin cipatum eripere, quem omniope defensum et adiutum ire deberet. Illosquoque non aequum facere, qui tot annos moderato illius imperio vsi, ad extremum quasi vetulum canem eum exellerent: et quidem bene merentem, et aequitate animi prudentiaque sua potius quam armis exorientia bella amolientem. Nam cladem Prussicam, qua maxime offenderentur, non tam temeritate eius, quam diuino permissu acceptam esse. Neminem neque tam felicem esse, neque tam omnibus horis sapere, quin effendat aliquando: perturbari etiam interdum diuinitus consilia Principum, et bene consulta male cadere, propter peccata populi. Quod si deterius etiam aliquanto Principatum administrasset, ferri tamen eum conueniret, propter patris Boleslai memoriam: in quem ingratissimi futuri essent, si progeniem eius tolerabiliter imperantem de principatu, quem ille maiorem in modum auxisset, deiicerent. Se quidem non modo non fore focium eius consilij et periurij, sed etiam fummo conatu fratri coniunctissimo et beneficentissimo opitulaturum esse. Ita rursus gliscens ciuile dissidium Casimiri grauitate et constantia sopitum est. Eodem tempore Vernerus Episcopus Plocensis, equestri rosarum familia, integritate et vitae sahctimouia clarus, a Bolesta viro potenti ac violento Castellano Visnensi, propterea quod eum in ius propter pagum Carscum ademptum vocasset, causamque obtinuisset per Prutenos subornatos trucidatus est, cum quibus ei non modica consuetudo erat. Qua re cognita Archiepiscopus Gnesnensis Petrus familia Sreniauius, qui Ianico non multo ante successerat, de consilio caeterorum Episcoporum toti prouin ciae suae sacris interdixit. Motus itaquec et atroritate facinoris, et interdicto Archiepiscopi Boleslaus comprehendi Bolestam, et ex vinculis causam dicere apud se, condemnatumque, in foro Gnesnensi, vbi haec agebantur, extructo rogo cremari iussit. Verneri vero corpus Ploscum delatum honorifice sepultum est. Aliquot deinde annis, quibus vixit Boleslaus, quietae suerunt res in Polonia, nec memoratu dignum quicquam gestum est. Poltea moritur Boleslaus et Cracouiae sepelitur anno Christi millesimo centesimo septuagesimo tertio, cum Poloniae principatum annos viginti septem tenuisset, vixisset sex et quadraginta, relicto vno silio Lesco, cui Albi cognomen inditum est, maior enim natu Boleslaus paulo ante patrem obierat. Moriens tutelam filij Casimiro fratri commen dauit, eumque haeredem filio substituit. Supellectilem vero omnem inter eundem fratrem, silium, et vxorem partitus est.



page 110, image: s110

MIECSISLAVS SENEX.

BOleslai Crispi funebribus exequiis peractis, conuentus Cracouiae a fratribus eius, fratrisque Vladislai filiis et Proceribus cunctis, de creando nouo Principe instituitur. Et quanquam minoris Poloniae procerum et equitum studia in Casimirum in clinabant: vicit tamen maior pars, quae Mieozislaum, qui maiori Poloniae praeerat, vtpote natu maiorem. nequicquam praetereundum esse censebat. Verum is, qui puer ob grauitatem morum ac prudentiam Senis cognomen adeptus erat, suscepto Principatu prouecta iam aetate, spes hominum fellit. Nam consultore malo Henrico Kitlicio vtens, initio statim aspero et auaro dominatu hominum voluntates offendit: noua onera, noua vectigalia, et varias exactiones Nobihbus iuxta ac plebeis imponens: et leuibus de causis, velut ob vrsum caesum aut ceruum, captamque dorcam, bonorum confiscatione mulctans. Solius enim tunc Principis in Polonia erant omnes vbique venationes. Adhaec praefectos etiam suos et ministros aulicos in possessiones et facultates aliorum grassari aut iubebat, aut certe permittebat: nec afflictorum querimonias audiebat. Iudicia et alia munera publica quaestuose mandabat: ita vt mirum non esset, plura peccari ab huiusmodi magistratibus, quam ab ipso Principe. Vendebant enim ijlibere, quae ipsi emerant. Audiebantur vulgo suspiria, gemitus, et querelae calamitosorum hominum: quibus permotus Gedeon Cracouionsis Episcopus, vir magnianimi et constantiae, Mieczislaum semotis arbitris adit: mixtisque cum grauitate bladitiis, orat et admonet placide, more maiorum vt regnet, contentus vsitatis vectigalibus et operis hominum: ne quid praeterea a libero populo exigat, abhorrere enim vehementer animos popularium a nouis oneribus, quamuis leuibus. Magistratus rite atque ordine dignis himinibus mandet, neu quid iniuste aut crudeliter ab eis, fieri patiatur: eius enim periculo omnes eius vicarios ac min stros peccare. Commemorabat nonnulla exempla domestica vetustiora atque recentia, quibus eum ab inisituto deterrebat. Sed nil plane profecit, nisi quod cum sibi infensum redilidit, et ita dimissus est, vt sua curaret: illa adipsum nil pertinere: sesuo arbitratu, non ad cuiusquam praescriptum gesturum esse Principarum.

Tam super be et procaciter reicctus Gedeon, haud remisit tamen solicitudinem subueniendi afflictae patriae, atque emendandi Principis: et cum apertis monitis suis praeclusum esse a ditum ad aures eius intel igeret, callide comminiscitur, quomodo suo eum sibi iudicio reuincat: Mulierem suborrnat, quae sordido ac miserabili habitu assumpto, vbi in conspectum Principis venit, lamentabili voce et eiulatu ementito opem eius implorat. Motus eius lachrymis et importuno clamore Mieczislaus, accitam quid queratur, quidue sibi velit, rogat. Illagregem se ouium numerosum habuisse, et filio commendasse, illum porro mediastinis pascendum commisisse: eorum negligentia gregem a lupis dilaniatum, seque ad extremam inopiam inderedactam esse: rogare, vt, cuius culpa damnum datum esset, ab eo praestaretur. Citati mediastini, qui patiter subornati venerant, negant sua negligentia damnum datum esse, verum adolescentis, qui priuignus, non silius esset eius mulieris, culpa, Eum enim venationi deditum, feros canes alere, qui soluti, partim ipsi gregem laniarint, partim disiectum ac dissi patum lupis in praedam dederint. Eum igitur damnum praestare oportere; se neque


page 111, image: s111

canes abigere, neque dispersis ouibus suecurrere potuisse. Aderat et adolescens, crimenque in mediastinos referebat: se praesidio gregi canes alere. Neque tamen satis illorum dicta refellebat. Cognita causa Mieczislaus, cum nonnihil cogitasset, condemnat matri siue nouercae adolescentem damni illati: approbantque, qui tum aderant Senatores, Principis iudicium. Ibi tum Gedeon: iuste, inquit, et sapienter iudicasti Princeps inclyte. Adolescens certe maternae calamitatis et laniati gregis culpam sustinet, quippe qui eiusmodi canes apud gregem habuerit, qui non modo praesidio gregi aduersus lupos non fuerunt, verum ipsi eum vel concerpserunt, vel certe dissiparunt, quo magis luporum morsibus esset obnoxius. Verum tunc demum iusti et veri iudicis functus eris officio, si iudicatum ipse facias, et quae in alios statuis, primus in te ipse praestes. In te ipse nunc iustam tulisti sententiam: te ipse condemnasti. Tu filius es huius amplissimae et florentissimae dudum Reipublicae matris tuae: sed tu te priuignum dici mauis (tametsi non tam tua haec culpa est, quam aliorum) te illa in lucem editum, ac tenere educatum ad hoc honoris fastigium extulit: tibi gregem suum, seque ipsam curandam ac tuendam commendauit: tu porro gregem eum nummariis iudicibus ac magistratibus tradis: tu feros canrs, hoc est, crudeles exactores et praefectos facultatibus et sanguine innocentium hominum saginas: quorum cupiditate caeca et asperitate fit, tenuiores vt a potentioribus, perinde quasi a lupis impunc diripiantur et opprimantur. Haec damna omnia ac incommoda Reipublicae tibi praestanda sunt, quemadmodum ipse iudicasti, si non humano, at diuino certe iudicio: quod nemo, quamuis magnus, quamuis potens, quamuis sapiens recusare potest, aut effugere. Resipisce igitur, et miseram sordidamque matrem, afflictam Rempublicam, quam florentem accepisti, respice: ne eas perditum quam seruate debes. Si praestare praeterita non vis, aut non potes, at in posterum ne quid loci querelis hominum relinquas. Ita autem existimato, per me tibi nunc vniuersam Rempublicam, ad genua tua accidentem supplicare. Quod si preces eius repudias, illa quidem fortasse diuinitus salutem et praesidium nacta fuerit: at tu vltorem Deum experiere, seueriorem fortasse, quam coguominis tuus Rex Mieczislaus, quam Boleslaus eius nominis secundus, maiorestui: quam Vladislaus frater: quam denique omnes, quicunque vsquam auare et crudeliter dominati sunt, quandoquidem eorum exemplis atque exitu non commoueris. Incensus hac oratione Episcopi Mieczislaus, fremens e Senatu se proripuit: multa Gedeoni, multa caeteris Senatoribus, qui Gedeonis dicta approbare videbantur, minitans, et plusculum irae et odio suo indulgens, grauior etiam deinceps hominibus esse pergit.

Forte autem in maiorem Poloniam proficiscebatur: eam occasionem nacti Primores, cum auctam etiam esse monendo acerbitatem Principis viderent, et minas ac saeuitiam eius cum animis suis reputarent, conueniunt certo loco, et secreto inter se de salute sua et Reipublicae consultant. Princeps Gedeon amouendum esse Principatu Mieczislaum tam praefractum et impotenter dominantem censet. Eius sententiam sequuntur caeteri, sed vnus oens premebat scrupulus, quem ei successorem darent. Ibi Stephanus Palatinus Cracouiensis Casimirum Sendomiriensem Ducem nominat: grauitatem eius, humanitatem, facilitatem, iustitiam, solertiam, vigilantiam, et animi moderationem


page 112, image: s112

praedicat, iudicium, ac diligentiam in mandandis iudiciis ac magistratibus, liberalitatem in remunerandis recte factis, seueritatem in puniendis sceleribus et flagitiis etiam suorum ministrorum inprimis laudat. Quam sit fratri dissimilis, vel vno eius facto posse cognosci. Accidisse aliquando, vt cum aulico quodam suo Ioanne Gonario alea luderet animi oblectandi gratia. Incensum vtrumque vincendi studio, in profundam noctem ludum produxisse: pertaesos dein de ludi et vigiliarum, vno iactu summam reliquilusisse: vincentemque Cisimirum, et quod lucratus erat argentum non modicum auferentem, palma manus in faciem a Conario ictum esse: illumque noctis beneficio elapsum, postridie inuentum, et ad Casimirum adductum. Clamantibus autem cunctis, eum capitis poenam commeruisse, qui Principis maiestatem minuisset: minime gentium, inquit Casimirus, eum occidi oportere, qui dolore grandis iacturae incogitans deliquisset, et cum fortunam, a qua damno affectus erat, vlcisci non posset, in se fortunae alumnum commotus esset. Se magis in culpa esse, qui conditionis suae ac dignitatis oblitus, eum ad ludendum prouocasset. Non modo igitur sem eum absoluere, verum etiam ipsi gratias agere, quod se ictu illo admonuisset, ne quid indignum Principe in se admitteret, neu se ludo, aut vlli rei leui ac inhonestae deinceps daret. Sic igitur illum Principem, seueriorem in sese, quam in alios iudicem, homini, a quo laesus erat, omnium iudiciis damnato, indulsisse: quin et argentum omne, quod ludo quaesierat, ipsi reddidisse. Ad eum igitur deferendum esse Principatum: eum iure et more Mieczislao succedere debere: eum fama virtutum suarum et gratia plurimum valere apud omnes ordines, ita vt ei nihil negocij futurum sit, vim Mieczislai, si is Principatum repetat, repellere. Si recuset, consensu suo et autoritate Reipublicae, cuius ipsi personam sustineant, vel inuitum cogendum esse, vt causam publicam suscipiat. Huic sententiae cum omnes assensi essent, indidem ad Casimirum recta contenderunt, eum recusantem, et pietatem suam; aetatisque fraternae praerogatiuam causantem, et repudiatum a se prius eundem Principatum commemorantem, excipiunt illi et refellunt, quod dicerent, longe diuersam esse rationem huius temporis a superiori: quod tunc quidem priuatorum quorundam consilio ac conspiratione delatum Principatum non sine iusta sugillatione violati ossi cij in optime de se meritum et iuste imperantem fratrem Boleslaum, accepturus fuerit. Nunc vero Mieczislai mores ac tyrannidem publice perosis omnibus, nec diutius tolerare valentibus, a publico consilio eum rogari, vt afflictae et oppressae patriae subueniat. Si persistat recusando, videat, ne ingratus et impius in patriam iudicetur, neue ea aliunde opem sibi petere necesse habeat. His atque aliis dictis vix tandem eum, vt postulatis suis annuerent, impulerunt. Sic Mieczislaus, cum non multum supra quatuor annos aspere et impotenter dominatus esset, absens Principatu deiectus est, anno post Christum, natum millesimo centesimo septuagesimo septimo.

CASIMIRVS PRINCEPS.

CAsimirus fratre amoto ad ineundum Principatum, et redigendum in suam ditionem Cracouiensem tractum, qui Principatui peculiariter attributus erat, paruo comitatu profectus est, ne non accitus, sed velut inuasor alieni, venire videretur. Venienti magna cum laetitia et gratulatione obuiam prodiit ingens omnis generis multitudo, liberatorem ac seruatorem


page 113, image: s113

eum salutans. Pulsus et exclusus omni suo dominatu Mieczislaus Ratiboriam cum coniuge ac liberis se recipit. Indead Fridericum Imperatorem affinem suum profectus, cum frustra opem eius implorasset, propterea quod et Italicis rebus distinebatur, et in Asiam expeditionem parabat: reuersus et omni auxilio destitutus, ad fratris misericordiam per inter nuncios confugit. Nec sane durum se et inexorabilem Casimirus fratri calamitoso et supplici, et summo Principatu sese abdicanti, suamque modo portionem petenti, praebuit. Indignum enim iudicabat, fratrem nil male vnquam de se meritum exulare et egere, a filio natu maximo Ottone omnibus fortunis exutum, qui Procerum quorundam fauore et ope maiorem etiam Poloniam, quae in fide Mieczislai adhuc erat, occupatis. nonnullis arcibus ac munitionibus, ipsi eripuit, missisque ad Casimirum legatis in potestate eius se fore, et imperata facturum recepit: iratus patri, quod is praecipua quaeque ditionis suae natu minoribus filiis e tertia vxore susceptis destinabat. Cuius exemplum Pomerani quoque proceres secuti in Casimiri fidem se contulerunt. Commouit Casimirum ingens illa in fratre fortunae mutatio, et inconstans rerum humanarum conditio. Itaque ad Senatum de reuocando Mieczislao, et ad dominatum suum restituendo refert. Grauiter Senatus, et non obscuro murmure eam Principis orationem excepit: petitoque seorsim ab ipso colloquendi et consultandi spacio, obiurgat Principem, quod priuatum officium publicae saluti ac tranquillitati anteferret, praesentemque pestem optime de se merenti patriae, ac sibiipsi quoque vellet accersere. Nunquam illum quieturum, neque vllam recuperandi summi Principatus occasionem praetermissurum esse: nihil de moribus et crudelitate sua mutaturum, eiectionis suae recordatione. Desineret itaque restitutionis illius mentionem facere, aut ipse quoque sibi ab infensa Mieczislao multitudine caueret. Hoc responso Senatus deterritus Casimirus, gratias agere singulis de tam constanti erga se voluntate, neque quicquam deinceps aperte de reuocando Miec zislao mouere: clam tamen, vincente misericordia et pietate, impensius ipsi fauere, et vt sibi aliqua ratione prospiceret, monere: non aduersante se id facturum esse. Habebat Mieczislaus filiam nuptam cum Mesciugo satrapa in Pomerania, qui florebat opibus et gratia populari inter Pomeranos. Eius igitur opera reconciliatis sibi Pomeranis, et collecta aliquanta manu, inopinantibus omnibus Gnesnam intercepit, non ignaro, sed conniuente Casimiro: nec cunctatus, com plures alias munitiones partim vi, partim per deditionem capit. Quibus rebus consternatus Otto, petita et impetrata venia, patris potestati sese omniaque permisit. Sic Mieczislaus post biennium rursus omni dominatu maioris Poloniae a patre attributo potitus est. Casimirus vero initio statim Principatus sui vectigalia illa et labores, caeteraque onera, quibus instituendis et exigendis Mieczislaus offenderat, sustulit: iudicia corrcxit: magistratuum licentiam coercuit: infinitamque potestatem circumscripsit: prauos quosdam et barbaricos Procerum ac Nobilium mores, quibus ij tam suos quam aliorum subditos opprimcbant, in comitiis apud Lenciciam hibitis anno Christi mil lesimo centesimo octuagesimo omnino sustulit. Inoleuerunt enim superiorum Principum negligentia et conniuentia, vt iter facientes quotiescunque et vbicumque collibitum esset, agros et prata rusticorum et oppidanorum depascerentur ac non modo pabulum, sed etiam victum omnem ipsis imperarent, siue adeo ipsi effractis horreis ac cellis per vim auferrent: neque contenti, quantum libuisset,


page 114, image: s114

absumpsisse, reliquum eriam malitiose profundebant, dissipabant, et corrumpebant, iumenta e pascuis et stabulis, atque etiam iuncta curribus et aratris vtenda, vel potius ad cursum abutenda abducebant: eaque vel derfatigata et enecta dimittebant, vel, si forte placuisset, retinebant et vsurpabant In possessiones et facultates morientium Episcoporum ac caeterorum sacerdotum inuadebant, easque crudeliter diripiebant. Quin et praefecti Principis idem faciebant, et Principis horrea, praedia, et fiscum bonis, cultus diuini ad ministris et egentibus dedicatis, augebant: Domesticos quoque motus quosdam per ea tempora excitatos optimus Princeps placide et sine bello composuit, ita vt nulla non pars Reipublicae curata, ac melius, quam dudum, constituta esse videretur. Obtinebant Silesiam, certis ac distinctis finibus Vladislai filij. Ex his Mieczislaus sorte sua non contentus, Vratislauiam Boleslao ademerat: verum Casimirus inter eos pacem fecit, et Boleslao quidem Vratislauiam restituit: Mieczislao vero, quoaequiori animo conquiesceret, Osuiecimense territorium de suo largitus est: filiumque tunc ei natum e sacro fonte suscepit, ac de suo nomine Casimirum appelauit.

Anno deinceps Christi millesimo centesimo octuagesimo secundo ad Haliciam duxit exercitum, vt Mieczislaum Ducem sororis suae filium, quasi nothum a fratribus pulsum, reduceret. Moleste ferebant eam expeditionem plerique Proceres, fortassis recordatione cladis apud illud oppidum Boleslao Criuousto rerum potiente, acceptae: mussitabantque, se ad externum et iniustum bellum procul domo educi. Haec Casimirus, cum ad eum perferrentur, dissimulauit, et in proposito perstitit. Ad Haliciam ventum erat, cum nunciatur, Vseuolodum Belzensium, et Volodimirum Mescislai exulis fratrem Haliciensium Duces cum magnis copiix appropinquare. Tunc vero aperte Poloni fremere, et queri, se plane prodi hostibus. Russi contra alacres, et pleni bonae spei ex responsis sagarum et magorum, quibus ea gens apprime dedita est, prospera omnia suis pollicentium, conuiciis Polouos lacessebant. Nihil his commotus Casimirus, paucis milites ad praeliandum cohortatur. Eosdem esse hostes, quos ipsi cum alias saepe, tum superioribus aliquot annis apud Posnaniam fratribus suis ducibus, pauci multos vicissent: alacritatem illam inconsultae temeritatis, conuicia vero mulierositatis esse argumentum. Ipsi, qui se viros semper praestitissent, manu ferroque maledictas linguas vlciscerentur, seque indignos esse illis maledictis, dignos maioribus suis Russiae domitoribus ostenderent: et manibus partim patrum, partim propinquorum suorum, qui iis ipsis in locis dolo ac proditione victi cecidissent, sanguine perfidotum Russorum parentarent. His animatos in aciem educit, ac sinistro quidem cornu Nicolaum Palatinum Cracouiensem ducem exercitus praeficit, ipse vero dextrum administrat. Nec mora, signis canere iussis, pugnandi copiam facit. Explicant et Russi acies suas, concurritur infestis armis et animis, ac durum praelium committitur. Premebantur Poloni in sinistro cornu a sagittariis, nec iam suos satis seruabant ordines. Ibi Casimirus re intellecta subsidium suis laborantibus submittit, et inclinatam aciem vix restituit. Reprimuntur feroces Russi, et mox mutata fortuna pedem referre in cipiunt. Instant Poloni acrius turbatis ac terga dantibus: et cohortati se mutuo in fugam eos coniiciunt. Quo animaduerso caeteri, qui dextrum Polonorum cornu adhuc sustinebant, terga vertunt et ipsi: persequuntur Poloni, maiorem longe in fugientibus


page 115, image: s115

stragem edunt, permultos viuos capiunt: duces hostium commutando equos euasere. Deinde reuersi castra opulenta diripiunt: Halicienses mox deditionem fecere. Quibus Casimirus Mescislaum Ducem praefecit, accepto ab eo iureiurando, quod semper in fide et clientela Principum Poloniae futurus esset.

Dum haec in Russia geruntur, Mieczislaus senex, iam ante ad omnem recuperandi summi Principatus occasionem intentus, et multa saepe apud suos de Casimiro fratre questus, conatusque clam Procerum animos ab eo alienare, tunc vero absente Casimiro magis etiam curam et cogitationem suam omnem in id intendit: Lescum Boleslai fratris filium blanditiis captabat, Ziramque Comitem, qui curator et consiliarius Lesco a Casimiro datus Masouiam et Cuiauiam omnem gubernabat, muneribus et ingentibus promissis induxit, vt ipse a Lesco, qui lento morbo consumebatur, haeres scriberetur, tutorque reiecto Casimiro nuncuparetur. Videbat enim, permultum rebus ac viribus suis accessurum esse, si Masouiam et Cuiauiam sibi adiunxisset. Et expugnata quidem est adolescentis constantia curatoris persuasione, quod is verebatur, ne paulo post a curatione illa Mieczislai autoritate amoueretur. Asseuerabat enim Mieczislaus, conuenisse sibi secreto cum Casimiro fratre, vt ipse pro interuerso principatu ius succedendi Lesco haberet. Igitur cum a Russica expeditione Masouij et Cuiauij reuertissent, iurant omnes in verba Mieczislai, Lesco iubente. Id cum accepisset Casimirus, ferebat aequo animo, et quauis ratione quam armis fratrem et alterius fratris filium sanare, iusque suum recuperare malebat. Et cito sane mansuerudini et lenitati eius fortuna respondit. Nam vt Mieczislaus curationem Lesci, ac dominatus eius administrationem adiit, amouit veteres magistratus et praefectos in Masouia et Cuiauia, nouosque arbitratu suo instituit, ac prodomino, non curatore se gerere coepit. Moleste ferebat Lescus, negligise, viuentemque dominatu suo pene excludi: Zira vero autoritate sua excidisse se, et in contemptum venisse animaduertebat. Vtrunque poenitebat praecipitis consilij, quo se ab optimo Principe Casimiro alienassent, et vltimam patris voluntatem temere immutassent. Itaque optimum factu rati, male consulta emendare, ad Casimirum proficiscuntur: fatentur peccatum: excusant imprudenter verius, quam malitiose factum: deceptos se esse a Mieczislao, quod ei credidissent affirmanti, ita sibi cum Casimiro constitutum esse, vt ipse Lesco haeres fieret, procidunt, errati veniam petunt, orantque lachrymantes, vt se in gratiam fidemque recipiat. Ignoscit Casimirus supplicibus, comiter prius castigatis, et quod resipuissent, collaudatis, inde Lescum amplexus, exosculatus, et ampliter muneratus dimittit, et ad sua recipienda reuerti iubet. Atque ita ille fecit, et vix biennium postea vixit. Cum autem diuturno morbo exhaustus, destitui se viribus sentiret, Casimirum ad se accersiit, et se viuente Masouiae et Cuiauiae possessionem adire iussit, ne quid postea Mieczislaus turbaret. Mortuus Plosci a Casimiro honorifice sepultus est. Ex eo tempore Masouia semper, Cuiauia etiam aliquandiu deinceps in ditione Casimiri permansit. AEgresuccessionem illam Casimiri tulit Mieczislaus, quod diceret, iure se quoque e semisse fratris filio haeredem esse: sed tamen gratiam et potentiam Casimiri reueritus quieuit.

Anno deinde post Christum natum millesimo centesimo octuagesimo quinto


page 116, image: s116

bellum Russicum, ex eoque natum Vngaricum Casimirum excepit, ex huiusmodi causa. Mescislaus ad Haliciensem principatum a Casimiro reductus, vix exacto triennio propter impotentem dominatum, et quod in Polonos, quos circum se praesidij causa habebat, propensior erat, parum suis fidens, veneno sublatus est: reuocatusque Volodimirus ex Vngaria, quo se ex aduerso iilo Haliciensi praelio receperat. Atqueis, quod audierat, Romanum Vladimiriensium Ducem fratris sui filium a Casimiro Polonorum Principe missum Haliciam contendere, commeatum, auxilia, et reductionem a Bela Rege Vngarorum petiit. Sed non modo non impetrauit, sed etiam in vincula coni ctus est: missusque celeriter cum non contemnenda manu a Bela Andreas filius, qui Haliciam in suam potestatem redigeret. Venienti Andreae magno cum plausu Halicienses portas arcis aperiunt, rati, eum Volodimiri, non suam rem agere: praesertim affirmante illo, Vlodimirum pone se sequi. Occupata arce, profitetur, id, quod erat, non Volodimiro, sed sibi dominatum se quaesiuisse. Deinde iurare omnes in verba sua cogit. Renuentes aut cunctantes modo capit, caeteros arce excludit, magistratibus amouet, ac per suos Vngaros omnia administrat. Caeterum Volodimirus tam aperte circumscriptus a Bela, cum biennium fere in custodia asseruatus esset, corruptis custodibus effugit, iisdemque comitibus Haliciam peruenit: sed arce tamen potiri non potuit, tenentibus eam ac defendentibus Vngaris. Confluxere mox ad eum Russi, cum quibus viciniam omnem latrociniis infestare coepit, ingentesque praedas hominum, pecudum, et iumentorum etiam e Praemisliensi tractu, qui tunc Polonis parebat, egit. Non tulit id Casimirus, verum misso cum expeditis copiis Palatino Cracouiensi, praedatores illos persecutus, in rem otiores syluas ac montes propulit: Cum vero in angusto res suas positas esse Volodimirus secum perpenderet, iam que non tam de recipienda Halicia, quam de salute sua cogeretur esse solicitus, damnabat ipse consilium suum, quod Russos et Polonos, a quibas auxilium sperare debuerat, parui compendij causa in se prouocasset. Respicere dein dead Casimiri clementiam coepit: ad quem cum petita per internuncios fide venisset, facile non modo veniam, sed etiam auxilium impetrauit, dato iureiurando, se in fide et potestate Polonorum semper fore. Mittitur ad eum reducendum cum valido exercitu Palatinus Cracouiensis: coniungunt se cum Polonis Russi, coronaque Haliciam obsident, fossisque et castellis muniunt, ne quid ad obsessos im portaretur, quos nouerant breui difficili annona vsuros esse. Alacres initio obsidionem atque omnia incommoda ferebant Vngari, qui arcem tuebantur, quod propediem Belam Regem cum magnis copiis ad liberandum filium affore sperabant. Sed cum is moraretur, nec iam alimenta obsessis suppeterent, deditionem fecere, pacti cum Palatino, vt ipsis vna cum rebus suis saluis discedere liceret. Magnam ea victoria et restitutione Volodimiri laudem apud exteros et maxime apud Russos Casimirus adeptus est: quod, quem Bela hospitem violarat, ipse hostem deuicto et eiecto Regis Vngariae filio, in paternam sedem collocasset.

At Bela non ferens contumeliam obsessi et eiecti filij, ereptaeque Haliciae, querebatur violata a Casimiro foedera, quae Vngari cum Polonis a multo tempore sanxissent. Et iustum quidem in Polonos bellum maiore vi moliebatur: tunc autem misso, quem ad manum habebat, exercitu, Poloniae fines depopulatus est. Idem fecerunt Poloni vicissim in Vngaria: Vastabantur vtrinque


page 117, image: s117

agri, exurebantur villae, diripiebantur vici et oppida, miseri agricolae et mercatores in seruitutem abduccbantur, greges et armenta abigebantur. Grauiter id ferre Poloni, fremere contra Principem, violatam ab eo cum Vngaris pacem et amicitiam querebantur, exuscitatumque minime necessarium bellum perfidi hostis gratia, quem non adiutum ac restitutum. sed supplicio propter vexatam Poloniam affectum esse oportuerit. Ne Vngaris quidem belum illud placebat, distinebantur enim ij tunc bello Dalmatico cum Venetis gerendo. Agitur de pace per proceres vtriusque gentis: quae cum difficilius coiret, quod vtrique ab alteris iniuria se affectos esse asseuerarent, tandem triennes induciae fiunt, vtinterim de pace per ocium constitueretur.

Collegerat permultum odij Casimirus apud plerosque proceres ac equites illa Volodimiri restitutione, et bello Vngarico. Igitur cum is forte in Russiam controuersiarum quarundam de finibus inter Vseuolodum Belsensium, et Romanum Vladimiriensium Duces componendarum causa profectus esset, celeriter conspirarunt contra cum Proceres. Mieczislaum accersunt ad recipiendum amissum pridem principatum: et quo magis in eum studia populi inclinent, fingunt Casimirum in Russia veneno extinctum esse. Accurrit propere Mie zislaus, recipitur a proceribus, praefectis, et caetera multitudine: Cracouiam venienti portae vrbis aperiuntur: arcis vero aditu arcetur a Fulcone Episcopo, ac Nicolao Palatino fratribus, qui a conspiratione illa alieni, firmo eam militum ac clientum suorum praesidio tenebant. Quo viso, aliam ex aduerso illius arcem in oppido excitauit Mieczislaus e robore, Bochnae item aliam, de quarum munitionibus aduersariorum et Casimiri conatus reprimeret. At Casimirus certior factus de defectione suorum, auxilia Volodimiro, Romano, et Vseuolodo imperat, ipsosque proficisci secum iubet: praeterea quantum potest voluntariorum et mercenariorum militum cogit. Cum his copiis Cracouiam contendit: coniungit se cum co Nicolaus Palatinus cum non contemnenda manu: Mieczislaus, vbi appropinquare Casimirum cum valido exercitu cognouit, Boleslaum filium cum Henrico Kitlicio, qui ipsi cum aliorum consiliariorum, tum repetendi Principatum semper autor fuerat, in praesidio nouae arcis relinquit: ipse in maiorem Poloniam maioris exercitus comparandi causa, magnis itineribus contendit. Verum antequam ille veniret suis suppetias, Casimirus summa ope adnisus, nouam arcem vel expugnauit vel per deditionem accepit, et exussit: fratris filio et plerisque omnibus aduersae partis militibus non modo vitam et libertatem concessit, sed etiam ampla munera largitus est. Qua indulgentia et clementia sua ita sibi cum omnium, tum imprimis Mieczislai fratris animum deuinxit, vt nunquam is deinceps, quoad vixit Casimirus, de repetendo Principatu cogitarit. Caeterum Kitlicius, cum culpam illius belli solus sustinerer, supplicioque se destinatum esse intelligeret, in penetralia primarij templi quod Trinitatis appellatur, Cracouiae se abdiderat. Sed Russis victoriae fiducia, et innata auaritia ad diripiendum templum irruentibus, in turbam se immiscuit, vt ignotus effugeret. Verum tumultu Russorum interuentu Casimiri sedato, Kitlicius in turba agnitus et comprehensus, Romano Duci a Casimiro traditus est in exilium deportandus. Russi praemiis affecti, domos remissi sunt. Cum Vngaris deinde certa pax costituta, et Principum ipsorum congressu confirmata, ea lege vt vtrinque obliteratis iniuriis, et condonatis in uicem offensis Rex Vngarorum Haliciensi ditione et Russia omni se abstineret:


page 118, image: s118

communes amicos, communesque hostes Vngari et Polonihaberent: ad extremum Proceres et Principes ipsi donis inter se certarunt, conuentumque amice soluerunt.

Pacatis domi rebus, Casimirus Prutenis bellum intulit, vt cladem sub Boleslao Crispo acceptam, fratrisque Henrici mortem vlcisceretur, et gentem barbaram atque rebellem domaret Vbi ad fines Prutenorum ventum est, cautius exercitum duecre Casimirus, instructaque acie, et exploratis itineribus progredi, pabulatum et frumentatum non nisi cum armatorum praesidio mittere: omnia denique circumspicere, ne quid detrimenti per insidias a vafro hoste acciperet. Nec sane irrita fuit ea cura et diligentia: obseruabant enim Polonos ex insidiis Pruteni, adomnem occasionem bene gerendae rei attenti. Sed in irritum ipsis cadebant omnes conatus et doli. Poloni quacunque proficiscebantur, incendiis ac caedibus omnia vastabant, nec vlli aetati, aut sexui parcebant, iusta ira et memoria caesorum suorum animos omnium extimulante. Quibus malis victi Pruteni pacem supplices a Casimiro petunt: su periorum annorum tributa persoluerunt: imperata omnia in posterum se facturos fancte promiserunt: obsides centum dederunt primorum filios: captiuos Polonos dimiserunt: signa superiori bello de Polonis capta reddiderunt. Nam ad religionem Christianam, quam abiecerant, reduci se passi non sunt.

Deducto e Prussia exercitu, bellis omnibus, velarmis, vel benignitate, sapientia, et felicitate Casimiri extinctis, pacisartibus, hoc est, arcibus et oppidis instaurandis, moribusque et legibus ciuium emendandis reliquum aetatis tempus Casimirus transmittere cogitabat: et magnam sibi virtutis ac fapientiae opinionem apud exteros iuxca atque suos couciliauerat: ita vt felis et admirabilis et omnibus suis charus deinceps regnaturus esse videretur, cum subitus eum casus humi prostrauit. A Pontifice maximo Lucio eius nominis tertio reliquias Floriani martyris impetrauit, et in suburbano Cracouiae septentrionali (quod post in formam oppidi redactum, nunc Cleparia dicitur) extructo splendido templo collocauit, idque templum preciosasupellectili dotauit. Porro diem martyris memoriae sacrum, qui ad quartum. nonas Maij anniuersarius institutus est, totum rei diuinae in aede eiusdem diui Floriani impendit, largas in egenos et afflictos effundens eleemosynas. Quod fere omnibus festis diebus facere consueuerat, neque temere coslusibus et conuiuiis contaminabat. Insequenti die grande conuiuium instruxit: Pioceres omnes, qui tuuc aderant, inuitauit. Feruente conuiuio, exhilaratis conuiuis, et multa de praeteritis bellis ac periculis inter se conferentibus, ac Principis res gestas, et felicitatem celebrantibus, ipse non nulla de immortalitate animi in medium proposuit. Deinde hausto mediocri poculo subito concidit, et paucis horis animam exhalauit. Subitusne morbus eum inuaserit, an venenum a muliercula, quam deperibat, praeparatum hauserit, incertum est, nam et hoc sermone hominum diuulgatum est. Nec sane immunis et incorruptus ab illicitis amoribus et adulteriis vixisse fertur. Caetera moderatus, candidus, frugi, et abstinens, seuerus iuxta et demens, bello paceque clarus, et laude dignus princeps. In fratres vero, et fratrum filios ita pius et indulgens, vt multa detrimenta, incommoda, et pericula eorum gratia subiret. Diuini cultus perquam studiosus, multa ad ornatum templorum contulit. Monasterium Suleouiense in Gnesnensi Dioecesi Cisterciensi sodalitati,


page 119, image: s119

antequam summum Principatum adeptus esset, condidit et locupletauit. In Principatu vero et Floriano martyri aedem et Collegium instituir, et Coprounicense monasterium eidem Cisterciensi sodalitati excitauit. Regnauit autem Casimirus annos septendecim propemodum, vixit sex et quinquaginta: reliquitque filios duos impuberes, Lescum (cui Albo a capillorum colore cognomen inditum) et Conradum: et filiam Adleidam, quae decimoseptimo post patrem anno mortua est, cum caste religioseque vixisset. Nam Boleslaum puerum admodum viperae morsu extinctum viuens Casimirus amisit. Fuit autem is annus, quo mortuus est Casimirus post Christum natum millesimus centesimus nonagesimus quartus. Quarto vero post mortem die in Basilica Cracouiensi sepultus est, magna vxoris, filiorum, atque omnium ordinum comploratione.

LESCVS ALBVS CVM MAtre, Ethnarcha Poloniae.

FVnebribus iustis Casimiro peractisibidem Cracouiae, vt frequentes proceres atque equites ad funus Casimiri conuencrant, comitia instituunt. Ibi dies aliquot variis studiis ac sententiis certatum est. Et Fulco quidem Episcopus Cracouiensis, qui Gedconi successit, ob memoriam Casimiri meritorum, censebat ad filium eius Lescum natu maiorem deferendum esse Principatum, et quidem priusquam Mieczislaus senex, aut Vladislai filij moliri aliquid possent. Alij contra periculosum esse asserebant, puero tanti imperij habenas committere: cauendum esse, nehaereditarium principatum facerent, quem liberis suffragiis, cui vellent, mandare more maiorum possent. Quod si valere quicquam deberet sanguis et successio, Mieczislaum senem vnum de filiis Boleslai Criuousti superesse: ei deberi Principatum caereris fratribus extinctis, iure et more gentium. Sin crudelem et impotentem eius dominatum pristinum perhorrescerent, esse proximos gradu Silesiae Duces Vladislai Principis filios. Ex his Mieczislaum Opoliensem et Ratiboriensem Ducem, et vicinum sibi esse et armis prudentiaque multum valere. Eum, si Princeps renunciatus sit, et Mieczislai senis conatus, quem verisimile sit, non esse quieturum, reprimere, et tributarios principes et populos, si qui forte ad res nouas aspirent, in officio posse continere. Non iniquis auribus ea accepta est sententia: vicissetque adeo, ni Fulco eam refellisset, quod diecret referendam esse hancce gratiam optimo Principi Casimiro, ne eius filij posthabeantur. Potentiores autem cos esse paternis meritis, clientelis, amicitiis, ac dominatu haereditario, quam vtrunque Mieczislaum. Nam quod aetatem eorum et in firmitatem consilij quis causificetur, nihil esse. Esseiam pubertati propinquum Lescum: nec obstare quicquam, quin ei, dum adolescit, curatores et moderatores consiliorum de Senatu dentur. Assentiuntur tandem Fulconi omnes, et Lescum Album Principem renunciant. Sed interim, dum is adolescit, Proceres penes matrem eius Helenam imperium omne et summi Principis autoritatem esse iubent, ea quidem lege, nequid illa sine consilio Episcopi et Palatini Cracouiensis, qui curatores puero ac gubernarores dati sunt, faceret. Ibi Nicolaus Palatinus facta audientia, gratias agit cunctis de gratitudine erga defunctum Casimirum, ac de studio erga filium eius Lescum, primusque in verba eius iurat: et quouiam se cum fratre curatorem eius esse voluissent, eiuscemodi iusiurandum


page 120, image: s120

ab omnibus exigit. Protinus igitur iurant cuncti, semper se Lesco Principi fideles et obsequentes fore. Haec vbi Mieczislao seni, ita vtacta erant, nunciata sunt, maiorem in modum excanduit, non solum quod praeteritus esset, sed quod temporis etiam puncto exclusus, ne ad esse sibi in comitiis posset. Itaque comparare ipse arma ad persequendam iniuriam: et suos, atque etiam Silesios irritare, quod ad creandum communem Principem, quem communi totius Poloniae iudicio eligi, et creari oporteret, neque vocati, neque expectati essent. Collecto itaque exercitu maximo, magna celeritate Cracouiam contendit, sperans terrore solo exercitus, absque vlla praelij dimicatione se aduersarios, et Principatum ipsum in potestatem suam redacturum esse. Sed eum spes fefellit. Nam Palatinus Cracouiensis cognito hostili aduentu, non contemnendas etiam et ipse copias collegit; et Romanus Vladimiriensium Dux euocatus, non paruam Russorum manum in auxilium Lesci adduxit. Iam in Cracouiensis orae fines Mieczislaus senex inuaserat, et ad Mosgauam amnem septimo a Cracouia milliario statiua habebat, cum hostes ad esse prius propemodum vidit, quam audiuit. Nondum ei Silesiorum auxilia conuenerant: id cum scirent aduersarij anteuertendum sibi esse praelio existimarunt, dum pares hostibus esse possent; quibus vniuersis, si se coniungerent, impares futuri erant. Itaque instruunt acies, et pugnandi copiam faciunt. Nihil cunctatus Mieczslaus educit et ipse suos: concurritur infestis animis: magno ardore vtrinque pugnatur: cerneres miserabile spectaculum amicorum, affinium, gentilium, propinquorum, et fratrum, deuoto odio, nullaque misericordia aut respectu pietatis inter se confligentium: cadebant multi vtrinque: nemo referebat pedem: et magis ferre quisque hostem, quam declinare ictum studebat. Boleslaus Mieczislai senis filius inte primos fortiter pugnans, in conspectu patris hasta traiectus occubuit. Romanus pluribus vulneribus acceptis, Russis suis partim caesis, partim disiectis, praelio excessit semianimis Mieczislaus ipse sauciatus, cum sese, quisnam esset, detracta casside prodidisset, supplexque veniam peteret, seruatus, et exacie clam eductus, fuga sibi consuluit. Nec multo post superu enere Mieczislaus et Iaroslaus Silesij Duces recentibus cum copiis: ad quos se recollegere dispersi exercitus maiorum Polonorum, fixisque signis quasi victores haud longe a loco certaminis consedere, cum ij, qui ex aduerso erant, perterriti ac diffugientes, pugnandi copiam facturi non esse viderentur. Sed non tuleruntij intem pestiuam Silesiorum exultationem, cum ignominia sua coniunctam: verum celeriter a Gouoricio Palatino Sendomiriensi, cuius agmen in subsidiis superiori praelio collocatum erat integrius, recollecti, et in ordines redacti in aciem processere. Nec Silesij pugnam detrectarunt. Certatum est collatis signis, ab bis quidem, vt rem sua mora perditam restituerent: ab illis vero, vt victoriam partam retinerent. Cum ingens vtrinque caedes ficret, Gouoricius ab hostibus captus est. Quo facto minores Poloni perturbati terga vertere: sed nox tamen fugtentes texit. Postero die Silesij, cum Mieczislaum senem saucium lectica domum referri cognouissent, nec vsque adeo fractos minores Polonos esse animaduerterent, quin ij recollectis animis et viribus praelium instaurare possent: trophaeis erectis, et abductis captiuis domum reuerterunt. Quieuerunt post aliquandiu tam Silesij, quam Mieczislaus senex, cum quod non satis prospere primi conatus ipsis cesserant, tum quod Cracouiensibus et sociis eorum neque animos, neque vires, neque constantiam


page 121, image: s121

ad defendendum Lesci principatum deesse intelligebant. Dum hoc in statu est Polonia, venit a Pontifice Coelestino eius nominis tertio legatus in Poloniam Petrus diaconus Cardinalis cognomento Capuanus: habitisque Synodis cum alia quaedam, quae aduersa religioni Christianae et constitutionibus ecclesiasticis in vtroque ordine inoleuerant, correxit, tum sacerdotibus iniunxit, vt concubinas et vxores, quibus tunc passim libere vtebantur, a se abdicarent.

Anno millesimo centesimo nonagesimo octauo Volodimirus Haliciensium Dux mortuus, nouae expeditionis occasionem Polonis praebuit. Ambiebant dominatum Haliciensem nonnulli Russorum Duces, et in his facile Princeps Romanus Vladimiriensium suo quodam iure sibi eum deposcebat, quod et Volodimiri fratris filius esset, et bene meritum de Polonis et Lesco Principe ciuili illo bello se esse diceret. Abhorrebant autem Halicienses ab Romano, crudelitatis eius metu. Itaque decreuit Senatus, vt Romanum Nicolaus Palatinus cum exercitu in Haliciensem principatum induceret. Ibi Lescus orare, vt sibi cum exercitu illo proficisciliceret. Pertaesum se iam esse mollis et ociosae vitae, quam hactenus inter coetus muliebres apud matrem exegisset. Cupere se deinceps armatum inter armatos viros versari, et quae Principis essent munera, vsu condiscere. Si adhuc nequiret alium, tamen eum se vsum in exercitu praestiturum, quem figna sua praestarent. Quod si non impetraret, tamen vel cum vno comite castra sesecuturum esse. Itaque approbante Senatu et indolem dignam Principe, et neutiquam degenerem a maioribus ipsius certatim extollente, cum exercitu proficiscitur, Palatini Cracouiensis custodiae commendatus. Vbi in Haliciensem agrum ventum est, occurrunt Halicienses armati et instructi: praesenserant enim Romano se addictum iri. Excipiunt Poloni eorum impetum, et minimo negocio in fugam eos coniiciunt. Pulsi fusique veniam petunt, auri et argenti, gemmarum, vestium, et equorum magnam vim Lesco policentur, si ipse eos in ditione sua teneat, nec Romanum ipsis dominum imponat. Posteaquam non impetrarunt, imperata se omnia facturos promiserunt: portas arcis aperuerunt, iussique Romano sacramentum publice dixerunt. Is porro Lesco Poloniae Principi fidem suam obstrinxit. His peractis, dimissoque exercitu Lescus Cracouiam rediit.

MIECZISLAVS SENEX ITERVM.

MIeczislaus vero senex quamuis post Mosgauiense praelium ad male tentata prius arma segnior factus esset: animo tamen haudquaquam conquiescebat, neque cogitationem recuperandi iniusti sibi praecepti, quemadmodum ipse existimabat, principatus deponebat. Sed cum aperta vi peruenirese ad eum posse diffideret, ad dolos conuersus est. Ac primum quidem Cuiauiensem oram, quae in potestate Casimiri liberorum erat, ditioni suae finitimam fraude quarto, postquam ad Mosgauam male pugnauerat, anno intercepit. Quod facinus eius cum armis vindicatum non esset, propteraetatem puerorum, ac dissensionem Palatinorum Cracouiensis et Sendomirienfis (quae ab aemulatione et obtrectatione orta, eo vsque progressa est, vt Gouoricius Palatinus Sendomiriensis solum vertere cogeretur) maiora deinde moliri Mieczislaus coepit. Episcopum Cracouiensem et Palatinum fratrem eius, donis et ingentibus policitationibus ad proditionem solicitat. Quod


page 122, image: s122

vbi non successit, muliebrem sexum credulum ac deceptioni propter infirmitatem consilij obnoxium, blandis dolis adoritur. Ad Helenam Lesci matrem, penes quam tunc erat summa rerum, allegat: negat Lescum rite Principem creatum esse, neque se inuito certum stabilemque Principatum obtineri posse, quem ipse bis sibi praereptum omni ratione repetiturus et vindicaturus esset. Non deesse sibi consilia, non vires domesticas, non auxilia externa. Lescum vero puerum esse, curatores eius inuidia laborare, benam Nobilitatis partem clam secum sentire, Senatum in duas factiones diuisum inter se dissidere. Haec omnia pro se, et contra puerum facere. Nuper id adeo rem ipsam declarasse, cum Cuiauiensem terram impune occupasset. Verum si sibi ea Principatum concedat, redditurum se esse filiis eius Cuiauiam, cincturumque ipsos militari Baltheo, et in filiorum locum adoptaturum, certosque sibi successores in Principatu ipsos designaturum. Et sane senem se esse, nec diu viuere et regnare posse: interim dum Lescus aptus fieret Principatui, rectius ac conuenientius eum a sc, qui tamen de regia stirpe, et patruus Lesci esset, quam ab alienis, ac seruis suis administrari posse. Dedignari Nobiles aequalium dominatum, se et caeteros Duces a Ducibus ortos, et Regibus oriundos minime laturos inferioris ordinis hominum imperium: atque ita principatum Lesci vna cum ditionibus paternis in discrimen venturum esse. Eius rei non obscurum argumentum esse Gouoricij cum Nicolao Palatino Cracouiensi dissensionem. His inducta et persuasa credula mulier, nequicquam aduersantibus curatoribus ac caeteris proceribus, annuit Mieczislai postulatis, modo vt is iurisiurandi religione promissa stabiliat. Quod ille cum se facturum recepisset, condicta die, quae diui Bartholomaei memoriae consecrata est, Cracouiam cum splendido procerum suorum comitatu veniens, haud grauatim fecit. Iurarunt et Proceres vtriusque partis, se ea omnia, quemadmodum pacta conuenta essent, rata firmaque habituros esse. Ita rursus Mieczislaus Principatu potitus est: Helena vero cum filiis Sendomiriam commigrauit. Nec multo post Gouoricius amicorum literis reuocatus, quod iam nil commune cum Nicolao habiturus esset, e Bohemia rediit.

Hoc anno, qui fuit a Christo nato millesimus ducentesimus, ad quintum nonas Maij terraemotus vchemens meridiano tempore excitatus, aliquot diebus consequentibus permulta aedificia in Polonia, et in vicinia eius conquassauit: quae res inaudita propemodum in his regionibus prodigij loco habita est Annum totum nequicquam Helena Mieczislaum senem literis ac legationibus crebris de promissis admonuerat, nunc occupationes publicas, nunc aduersam valetudinem causantem, ad extremum ipsa eum Cracouiae adit, eadem illa, quae in pactis conuenerant coram orat et flagitat. Blandis ille eam verbis et policitationibus ducebat: instare illa importunius, fidemque datam requirere, et iurisiurandi religionem violatam queri. Ibi ille nihil iam dissimulans: iniquis pactis et iureiurando contra ius gentium atque ipsius naturae exacto se non teneri: habere se iure gentium et naturae certos suos haeredes, ex iusta vxore susceptos filios, et quidem iam adultos, ac maturos Principatui: eos pactis vllis aut priuilegio a successione sibi debita excludi nefas esse: et adultis filiis praeteritis, alienis pueris tantum principatum tradi non oportere. Ita dimissa atque reiecta Helena, ingenti animi sui dolore damnare ipsa credulitatem suam et praeceps consilium: sero Procerum


page 123, image: s123

consulta, quibus in tempore non obtemperasset, probare. Neque tamen solicitudinem pro filiis remisit. Reuersa Sendomiriam, dimissis circum proceres Cracouienses, quorum prius consilia contempserat, et apud quos gratam Casimiri mariti sui memoriam residere iudicabat, literis atque nunciis, de iniuria ac perfidia Mieczislai queritur: eorum fidem implorat: Casimiri merita publice priuatimque extantia commemorat: liberorum eius pupillorum solitudinem, et indignam deiectionem Mieczislai fraude et sua stultitia factam deplorat. Quae a se male consulta essent, ab eis corrigi petit, quippe qui iureiurando suo se inauspicatis illis pactis cum Mieczislao staturos esse promisissent. Promissa etiam non leuia addit: adhaec odium Mieczislai exaggerat. Et offenderat is iam sane non leuiter animos procerum et equitum, propterea quod nonnullos possessionibus certis et antiquis deturbarat, easque suisquibusdam e maiori Polonia asseclis et ministris donarat: et quod eisdem magiftratus mandabat, indigenas praeteriens.

LESCVS ALBVS CVM MAtre iterum.

ITaque quasi sublato signo plerique omnes Proceres Cracouienses in Mieczislaum conspirarunt: quorum Princeps Nicolaus Palatinus Cracouiensis idoneam absente tunc forte Mieczislao occasionem nactus, Cracouiam occupauit, Helenamque cum Lesco filio celeriter accersitos intromisit: reliquas deinde arces ac munitiones Cracouiensis ditionis nullo negocio recepit, cedentibus vltro, qui eas pro Mieczislao tenebant, cum totius Cracouiensis conuentus consensum et conspirationem viderent. Hoc anno Boleslaus procerus siue Altus Dux Vratislauiensium, amissis intra breue spacium temporis quatuor filiis mortuus, solum Henricum Barbatum haeredem reliquit. Hic pro Benedictinis monachis Cistercienses in Lubensi monasterio collocauit, de Portensi monasterio euocatos: qui delicatorum malorum genus, quae etiamnum deporta siue daporta vocantur, in Polonia propagauit. Filius vero eius de quatuor natu maximus Iaroslaus Episcopus Vratislauiensis Nissam cum ter. ritorio a patre sibi datam Vratislauiensi Episcopae sempiterno iure adiunxit. Tertium deiectus Principatu Mieczislaus, non destitir tamen rursus ad eum adspirare: nec eum conatus fefellit, et quidem iisdem, quibus prius, artibus grassantem. Helenam enim iterum blanditiis atque dolis aggreditur: affirmat, non per se stetisse, quominus pactis satisfaceret: verum per proceres Cracouienses, et inprimis per Nicolaum Palatinum. Eos non siuisse se promissa implere: eamque eiectionis suae causam esse, quod obnoxius contra eorum sententiam filios Casimiri fratris adoptare pertenderet. Se paratum esse fidem suam liberare, et absque vlla procrastinatione Cuiauiensem tractum ipsi et filiis eius redditurum. De caeteris quoque, quae in pactis essent, quibus illa vellet modis et monimentis cauturum esse. His cum eam emolliisset, monet, vt clam Proceribus omnia faciat: Nicolaum autem ante omnia a se amoueat et releget, si sibi liberisque bene consultum velit: illum seditiosum esse hominem, et prolibidine sua Principes instituere ac destituere, vt ipse alieno nomine dominetur. Probe enim intelligebat Mieczislaus, vnum illum, cuius autoritatem reliquus conuentus Cracouiensis sequebant, sibi ad recuperandum Principatum obstare. Nec difficulter psuasit mulieri omnia timenti, et omnia credenti. Nec deerant inuidi quidam et maleuoli, qui muliebrem animum in Nicolaum magis ac magis irritabant.


page 124, image: s124

Neque Gouoricium Palatinum Sendomiriensem tantam vlciscendi inimici occasionem neglexisse credibile est.

Factus autem certior de mulieris consilio Nicolaus, adit ad Helenam et filios eius, merita sua et studium in illos commemorat: orat, ne se, famam, caputque suum aemulis et inimicis suis prodant: quos quidem inimicos cepisset, dum ipsis fidelis esse studet, dumque caput suum pro eorum salute et imperio multis periculis obiicit. Non priuato cuiusquam odio se oppugnati, sed velut obstantem vafris Mieczislai conatibus, et Casimiri optimi ac bene de se meriti Principis filiorum partes enixius defendentem, summa cum contumelia remoueri: propterea, quod se incolumi circumscribi illi, et a Principatu excludi non possent. Vbi videt, non commoueri precibus implacabilem mulierem, Posnaniam ad Mieczislaum quamuis infensum sibi contendit, saluti et incolumitati suae prospecturus, simul et inimicos ingratamque mulierem vlturus. Existimabat autem, non ingratam Mieczislao transitionem suam fore Nicolaus: quippe qui sciret, quantum in se vno momenti esset ad consequendum et obtinendum Principatum. Nec eum spes fefellit. Ab eo igitur veniam praeteritarum offensionum petit, et in posterum ei studium suum defert: qua fide erga Casimirum et liberos eius eousque fuisset, eadem se erga ipsum fore, quantumque dudum obfuisset, tantum breui profuturum. Accepit eum comiter et honorifice Mieczislaus, benigneque et liberaliter habitum, et magnis promissis oneratum dimisit: ac per eum nullo negocio Cracouiensem omnem regionem in potestatem suam redegit. Tanta erat autoritate et gratia apud omnes ordines Nicolaus.

MIECZISLAVS SENEX TERTIVM.

ATque inde iam aperte profiteri Helenae Mieczislaus, se pactis et iureiurando non teneri, quod non ipsius concessione aut ex pacto, sed Nicolai opera Principatum adeptus esset. Nec satis habuit, non reddere fratris filiis Cuiauiensem tractum: quin et Vislicense territorium, et tria praeterea castella de Sendomiriensi ditione ipsis ademit: sua illa esse, et ad Principatum pertinere asseuerans. Haec agentem, ac de redintegratione vniuersi principatus ac regni Poloniae cogitantem, mors inopinata oppressit, sexuagesimum tertium vitae annum agentem anno Christi millesimo ducentesimo secundo. Sepultus est Calissiae in templo Pauli Apostoli memoriae dicato, quod ipse condiderat, et collegio Canonicorum instituto ornauerat. Verum oppido in alium locum postea translato, sepulchrum eius sub dio relictum est. Contulit autem is et alibi non parum ad amplificandum cultum diuinum. Nam Landense et Vangrouecense monasteria, et alia quaedam, tum et ptochodochium siue hospitale recipiendis et sustentandis egenis Posnaniae ad D. Michaelis extruxit et locupletauit, eiusque curam hospitalariis fratribus Hierosolymitanis mandauit. Reliquit autem Mieczislaus senex haeredes, Ottonem et Vladislaum filios, nam caeteri iam obierant. Quin et Otto non multo post patrem secutus est, relicto Vladislao item filio impubere: cui Sputatori postea propter crebrae spuitionis vitium cognomen fuit. Cuius tutelam Vladislaus patruus, qui Magnus et Lasconogus etiam a gracilitate crurum dictus est, aliquandiu gessit.



page 125, image: s125

VLADISLAVS LASCONOGVS.

MIeczislao sene de functo, in Lescum Album rursus vniuersi fere conuentus Cracouiensis studia prona erant, negabantque locum esse creando Principi viuente Lesco, qui iustus Princeps omnium esset suffragiis creatus, sed fraude doloque Mieczislai bis Principatu summotus esset. Aduersabatur huic sententiae Nicolaus Palatinus cum Fulcone fratre Episcopo, quorum magna tunc erat autoritas et potentia propter splendorem familiae, magnasque necessitudines et clientelas, ita vt perdifficile esset in conuentu quippiam iis inuitis statuere. Eratautem Nicolaus infensus Helenae Lesci matri ob superiorem iniuriam. Adhaec sciebat, Gouoricium, cum quo capitales gerebat inimicitias, principem in consilio atque in amicitia Lesci et Helenae locum obtinere. Cessere tamen et ipsi consentienti multitudini: illud vero peruicere, vt ea demum lege Lescus Principatum reciperet, si Gouoricium Palatinum Sendomiriensem relegaret. Missi ad Lescum legati, mandata conuentus exponunt. Dubius animi Lescus ob adiectam de Gouoricio conditionem, quid faceret, deliberat. Stultum aut certe damnosum esse videbatur, Principatum vltro oblatum recusare, et subesse alteri malle, omnibus cum praeesse posset. Sed eiicere persummam iniuriam charum sibi fidumque consiliarium, ac de se bene merentem nolebat, indignumque iudicabat, tam duras et iniustas leges sibi dici. Cunctantem Gouoricius vltro hortatur, ne sua causa tanta commoda negligat: male sibisuisque posteris eum consulturum esse, si propter se vnum seniculum, et pauculos, atque eos incertos dies vitae suae, in aliam familiam transferri principatum sinat. Libenter se pro eius commodis ac honore in exilium abiturum, pro quo vitam quoque ponere deberet atque cu peret. Felix ac sempiterna posteritatis memoria gloriosum illud suum exilium fore, susceptum pro dignitate et amplitudine optimi principis. Commouit Lescum ea Gouoricij oratio, et insignis beneuolentia cum animi magnitudine coniuncta, in eam quidem partem, vt is illico negaret, tantise facere Principatum, vt eius adipiscendi gratia tam fidum consiliarium proderet, immerentemque magistratu simul et patria eiiceret. Principatum quidem duplici nomine ad se pertinere. quod et haeres Casimiri esset, et a conuentu pridem electus atque expetitus, nunquam se eo abdicasset. Verum tyrannicam illam vocem: Si ius violandum sit, regnandi causa violandum esse, non placere sibi, qui iusto et legitimo imperio suos regere, a patre et maioribus suis didicisset Proinde alium sibi Cracouienses proceres istis legibus quaererent, se in paterna sua ditione acquieturum esse potius, quam per scelus Principatu potiturum.

Cognita Lesci sententia, denuo consultatur in conuentu Cracouiensi de Principatu. Displicebat multis acerbitas decreti superioris de relegando Gouoricio: admirabantur Lesci virtutem, et excelsum vereque regium spiritum, qui carere Principatu mallet, quam insontem consiliarium iniuria afficere. Nicolao succensebant: neque tamen mutare decretum illud poterant, refragante eo, et responsum Lesci quasi superbum et plenum contemptus cauillante. Nam quo clarius dederat Lescus propensae in Gouoricium voluntatis documentum, eo magis potentiam eius Nicolaus reformidabat, summoque studio contendebat, vt cuiuis potius, quam Lesco Principatus mandaretur: perfecitque tandem, vt Vladislaus Lascorogus Mieczislai senis filius, quasi


page 126, image: s126

iustus, haeres, absens Princeps renunciaretur. Missi ad eum legati, vix, vt oblatum Principatum susciperet, ei persuaserunt: nec aliter tamen, quam si Lescus eum omnino repudiasset. Itaque ad Lescum mittit: postulata Cracouiensis conuentus, et quid ipse responderit, exponit: negat se prorsus quidquam aduersus Lesci sententiam facturum, ad quem longe ante delatum esse Principatum sciret: neque se tam cupidum esse, vt principatus causa ius sanguinis violaret. Respondet Lescus: ea lege, quae sibi a Cracouiensibus Proceribus diceretur, Principatum se accipere noluisse, nolleque: nec aduersus animi sui sententiam factumm esse Vladislaum, si eum delatum accipiat. Hoc vbi responsum a Lesco Vladislaus accepit, tum demum postulatis Cracouiensium legatorum annuit, et Cracouiam profectus Principatum iniit: magnaque facilitate, humanitate, iustitia, atqueliberalitate studia et Voluntates hominum adiungere sibi coepir.

At Romanus Vladimiriensium et Haliciensium Dux immemor iurisiurandi sui, inaudita cruderitate Nobilitatem fere omnem Haliciensem, nullo non supplicij genere vsus, extirpauerat: dictum illud subinde vsurpans, Melle neminem, nisi interfectis apibus, secure vesci posse. Interfectorum autem et proscriptorum, ac metu tyrannidis diffugientium bona confiscarat, magnasque diuitias conflarat: vnde potens effectus, finitimis quoque ducibus erat formidabilis, ita vt noonnullos sibi faceret tributarios, et alios eiiceret, alios inftitueret. His rebus clatus, vbi Lescum Principatu excidisse accepit, contemnere animi eius angustiam, vt ipse interpretabatur, et aetatem: maioraque moliri coepit. Ac primum clandestinis excursionibus in Lesci ditionem sibi finitimam, deinde negociatorum Polonorum, in Russia rationes habentium, direptione, patientiam Lesci tentauit. Mox legatis cius amice res repetentibus, durius ac superbius respondit, ac Lublinensem tractum vltro a Lesco et Conrado poposcit mercedis nomine, ob stipendia facta aduersus Miec zislaum, et ob detrimenta in praelio Mosgauien si accepta. Sed cum postulata ei Lescus et Conradus refutassent, quod dicerent, desertori, et ei qui ex acie profugisset, nil se debere: accensus ira, aperte iam Lublinensem oram latrocinio et populatione agrorum in festabat. Cohibebant vero Sen domirien ses liberiores eius excursiones, et ex eius ditionibus vicissim praedas agebatur. Maiore deinde vi Romanus bellum gerere instituit: coactoque valido excrcitu Poloniae fines ingreditur, toti Poloniae atque adeo religioni Larinae (sic enim Russi eos, qui principatum Romani Pontificis agnodcunt, appellant) exitium superbe minitans, ad interiora Poloniae contendit, immaniter et contumeliose in omnem sexum, aetatem, statumque, et maxime in sacerdotes, atque etiam in innoxia tecta saeuiens. Transmissoque partim nauibus, partim vado flumine Vistula apud Zauichostum oppidum in ripa Vistulae castra locat, altero a Sendomiria milliario. Ibi cognoscit Polonos appropinquare: neque tamen credebat pugnandi copiam facturos esse. Vbi vero Polonos in structis aciebus adessevidet, consternari ac trepidare coepit, quod imparato sibi praeter opinionem dimicandum esset. Neque recte explicare ordines poterat. Polonis perpetuo cursu et magna cum vociferatione irruentibus, cum ira et indignitas belli a socio ac tributario duce, ac de quo Lescus optime esset meritus, illati, animos ipsis adderet Praecrat autem Polonis Christinus Gosdouius Palatinus Plocensis vir acer et rei militaris peritus. Nam Lescus et Conradus adolescentes aberant de consilij sententia, cum aliquanta manu praesidij causa, eminus euentum praelij


page 127, image: s127

expectantes, vt si qui durior casus exercitum afflixisset, retipere se commode ad tutiora loca possent. Romanus vero in acie inter primos versabatur, strenui ducis fungens officio, ne manus quidem a Polonis abstinens. Feruente aliquandiu pugna, et multis vtrinque cadentibus, cum Polonisira virtusque suffragarentur, hostes vero abundarent multitudine, et Dux ipse cohortatione eos animaret, debilitatos confirmaret, et pedem referre incipientes sisteret, conspicati id Poloni, globo facto impetum in eum faciunt. Nec segnius ille resistit, donec strage suorura, confossoque multis vulneribus equo, fugae praesidium mandare coactus est, equam effoetam nactus: qua vectus, cum Vistulam iam tranasset, immixtus multitudini suorum fugientium a Polonis instantibus in turba interfectus est. Exercitus autem hostilis partim pugnans, partim fugiens, ad internecionem fere deletus est. Fuit autem hic dies, quo apud Zauichostum pugnatum est, ad tredecimum calen das Iulij, annus vero a Christo nato millesimus ducentesimus quintus. Per hoc tempus Lithuani gens fera, syluestris, et obscura Russorum agros praedis agendis infestare coepere. A quibus cruento praelio victi, subera, restes, et fasces frondeos, quibus ea gens in balneis sudorem prouocare solet, tributi nomine deinceps pendere iussi sunt.

LESCVS ALBVS TERTIVM.

MAgnam e Russica victoria virtutis et felicitatis opinionem Lescusapud suos pariter atque exteros consecutus est, eoque maius sibi desiderium in animis Cracouiensis conuentus accendit. Summis eum laudibus passim omnes efferebant, Vladislaumque suum prae eo contemnebant. Patrum etiam vtriusque merita inter se comparabant: et reiectum a setemere et iniuste optimi Principis Casimiri optimum filium dolebant. Forte autem per id tempus, nondum circumacto anno a Zauichostensi praelio, Nicolaus Palatinus Cracouiensis vita defunctus est Itaque summoto iam eo obice, qui solus Lesco ad Principatum obstiterat, summo consensu conspirant, vt excluso Vsadislao, Lescum veluti iustum Principem accersant. Acto conuentu, cui et Fulco Episcopus interfuit, legatos cum decreto ad Lescum mittunt Necille, cum vniu ersi conuentus consensum videret, cunctatus est. quin postulatis eorum annueret. Cracouiam igitur veniens Principatum nemine repugnante recepit. Nam Vladislaus vir modestus, et quietis amans, cognito consensu conuentus, cessit, ac Posnaniam se recepit, nec vlla re postea Lesco molestus fuit. Annus, quo haec acta sunt, fuit post Christum natum millesimus ducentesimus sextus. Insequenti anno Fulco siue Pelca Cracouiensis Episcopus Palatini frater vita excessit: qui sibi et successoribus suis praerogatiuam loci et suffragij secundum Archiepiscopum in Gnesnensi prouincia, ab Innocentio tertio Pontifice maximo impetrauit. Cui successit Magister Vincentius Cadlubcus Praepositus Sendomiriensis, vir pius et doctus, qui primus Polonorum historiam gentis suae conscripsit. In Russia deinde Lescus Princeps per legatos res quasdam vario marte gessit, siue excursionibus eius gentis in Poloniam prouocatus, siue ad ferendam Colomanno Regis Vngarorum silio opem inuitatus, siue vtrumque.

Anno a Christo nato 1211. Cometes decem et octo diebus mensis Maij, coma in Orientem obuersa apparuit, futurorum malorum, quae statim Poloniam vtramque afflixcrunt, prodigium: cuius et illa non minima causa


page 128, image: s128

fuit, quod Russi anno sequenti millesimo ducentesimo dudecimo nouum dirumque hostem nacti sunt, qui vires eorum deinceps penitus attriuit, et multas alias Christiani orbis gentes magnis calamitatibus et cladibus inuoluit, ac pene funditus euertit. Tartari enim gens Scythica, siue a fluuio, siue a multitudine nomen habens, cum ante vltra Caspium mare, et intra Imaum montem ad orientem solem obscuri ignotique Graecis iuxta ac Latinis habitassent, circa annum Christi millesimum ducentesimum secundum, vel secundum alios millesimum centesimum octuagesimum octauum finibus suis egressi, deuicto et interfecto Indorum Rege, cui seruierant, Asiam pene omnem victores longelateque peruagati, et Rha siue Volga flumine transmisso ad Occidentem progressi, vicinis Russorum Polouciis, campestria ad Tanaim et Maeotim paludem loca habitantibus, bellum intulerunt: ac commisso praelio, victores Tartari magna strage Poloucios et Russos, qui in communi periculo Polouciis opem tulerant, fudere et fugauere. Munitiones dein Polouciorum expugnatae: ipsi deleti, et omnis ill a circa Tanaim et Maeotim ora cum Taurica Chersoneso a Tartaris habitari coepta. Deinde Russi debellati et subacti sunt, ita vt non modo tributa eis penderent, et iussa facerent, sed etiam seruis ante suis Lithuanis praedae essent.

Nullum deinde Lescus, quoad vixit, bellumgessit, pace et ocio impensius delectatus. In pace vero iuste, clementer, et moderate Principatum administrauit: aedificia partim collapsa instaurauit, partim noua excitauit. Obibat autem cunctas regiones ditioni suae subiectas, causasque et controuersias hominum omnibus in locis ipse per se cognoscebat et iudicabat: in sontes, et maxime in calum niatores animaduertebat: oppressos a potentiorum iniuriis vindicabat. Pomeraniae, quae longius non sine incommodo a Principe ius petebat, Suentopelcum praefecit, et amplissimam potestatem ac iurisdictionem, etiam in Palatinos (qui tum duo erant, Gedanensis et Suecensis) et in caeteros magistratus ipsi concessit. De reditibus autem Pomeraniae mille pondo siue marcas argenti quotannis fisco Principis Polonorum vt penderet constituit, et iureiurando in sua, posterorumque suorum Principum Poloniae verba eum adegit. Masouiam vero et Cuiauiam de consilij conuentusque sententia Conrado fratri minori in sortem patrimonij concessit, comitiis eam potissimum ob rem Sendomiriae habitis. Deinde duodetrigesimum agens annum, rogatu Procerum vxorem duxit Grimislavam Iaroslai Russorum Ducis filiam anno Christi millesimo ducentesimo vigesimo. Ex qua anno sequenti millesimo ducentesimo vigesimo primo Boleslaum, qui postea Pudicus appellatus est, deinde filiam Salomeam suscepit. Pacatis vero rebus omnibus tantum sub hoc Principe in Polonis religionis amplificandae studium vigebat, vt eo potissimum inter se certarent. Nam Henricus Barbatus Vratislauiensium Dux, Heduigis vxoris suae (Bertholdi Ducis Morauiae et Carinthiae filiae) foeminae piae ac religiosae rogatu Trebnicense monasterium tertio a Vratislauia milliario maximis sumptibus exaedificauit, et puellis Cisterciensis sectae attribuit. Addixit autem Heduigis, indulgente viro, illi monasterio oppidum ipsum Trebniciam et complures pagos suos dotales, ita vt in mille hominum alimenta reditus eius sussecturus esse videretur. Quod exemplum secutus Nicolaus Henrichouius, vir nobilis et locuples, qui Henrico Barbato a secretis fuit, et ipse patrimonium suum omne Cisterciensibus monachis, assentiente Henrico Barbato donauit: extructoque eis monasterio


page 129, image: s129

in pago suo Henrichouo, ipse quoque ibi religionem professus vitam peregit. Mieczislaus quoque Vladislai filius Dux Opoliensis et Ratiboriensis Ribnicense monasterium Praemonstratensis sectae puellis condidit ac donauit: et Vincentius Cracouiensis Episcopus, cum Basilicae Cracouiensi multa contulisset, Episcopatu se abdicauit, nequicquam aduersante Principe, ac dissuadente collegio sacerdotum. Huic successit Iuo Sauli filius, qui Romam profectus, Dominici Calaguritani (qui tunc nouae sodalitatis et sectae, quam astudio concionandi Praedicatorum vocant, autor florebat) doctrinam vitamque admiratus, Iacicum siue Iacintum gentilem suum de territorio Opoliensi, Canonicum Cracouiensem, et tres alios de comitibus suis, a Dominico vitae illius institutum edoctos atque professos, Cracouiam reduxit, nouaeque sodalitati primarium in vrbe templum, quod Trinitatis nomine appellatur, attribuit, et copiosam supellectilem templo dicauit: Paroeciam vero inde ad templum Virgini matri Dei Mariae dicatum, ob id tunc a se constructum, transtulit. Complura deinde eidem sodalitati coenobia in Polonia condita sunt. Idem Iuo Cacicense etiam monasterium Cisterciensibus monachis condidit: nec multo post Mogilam supra Vistulam vno a Cracouia milliario, locum a Vendae Principis tumulo dictum, id transtulit, et magnifice locupletauit. Ptochodochium quoque, siue hospitale egenis, et morbo ac senio debilitatis Cracouiae extruxit ac dotauit, illud templi Spiritus sancti a se erecto adiecit. Henricus etiam Archiepiscopus Gnesnensis, Theodorici Ducis Bernensis ex Eudoxia Polona filius, bonam et ipse in hoc pietatis studio nauauit operam. Perfecit enim diligentia et autoritate sua, vt Principis atque omnium Ducum, Procerumque Polonorum consensu, et vniuersi conuentus constitutione, ecclesiasticus ordo omnis cum adscriptitiis etiam ac subditis suis ab omnium secularium iudicum, etiam Ducum, atque ipsius summi Principis iurisdictione liber esset, ita vt ne per exceptionem vllam quidem, aut reconuentionem pertrahi ad vllum ciuile forum possent. Eamque constitutionem Pontificis Maximi et sedis Apostolicae autoritate confirmauit. Sacerdotes vero omnes ex decreto Synodi a se conuo atae, vxores et concubinas, quas retinebant adhuc plerique, post edictum legati Pontificij, abdicare coegit, iureiurando ab eis exacto. Hic etiam obtinuit a sede Apostolica Archiepiscopis Gnesnensibus perpetuae legationis munus. Mortuo deinde anno Christi millesimo ducentesimo decimonono, cum decem et nouem annis ecclesiae illi praefuisset, Vincentius successit. Biennio post densi ac continentes per totam aestatem imbres, ingenti aquarum inundatione vehementer Poloniam afflixere: plurimos pagos ac vicos euertere atque abripuere: segetes hybernas vastauere; vernam sementem fieri passi non sunt. Consecuta mox est hyems acris et horrida. Inde fames et pestis postca totum triennium saeuientes, maximam vim iumentornm atque hominum absumpsere. In his tantis malis Iuonis Episcopi beneficentia egentibus passim exposita. permultis saluti fuit.

Concesserat Lescus Conrado fratri Masouiae, Cuiauiae, ac Dobrini dominatum. Sed quoniam is iuuenis admodum erat, et ocio, desidiae voluptatibusque deditus, Christini Palatini Plocensis arbitrio pleraque omnia administrabat. Et recte is sane se gerere, domi scelera seuere coercere, foris Prutenis et Lithuanis finitimis formida bilis esse, ita vt vulgo iam ab exteris magnus Masouiae Palatinus vocitaretur. Inuidere ipsi eam gloriam et autoritatem


page 130, image: s130

tem multi atqui in his Ioannes Czapla Scholasticus Plocensis, et Cancellarius Ducis caeteris impensius. Itaque is sedulo Cristino apud Conradum obtrectabat, et inuidiam odiumque omni ratione conflabat. Admonebat crebro Conradum Cristinus officij sui: et cum remissiorem et nequiorem indies fieri animaduerteret, in frequenti quoque Senatu forte acrius obiurgaret. Eam igitur occasionem exoptatam aemuli eius cupide arripuere, iratumque sua sponte Cristino Conradum magis etiam irritarunt, multis falsis criminibus in eum confictis, et inprimis, quod is ad dominatum Masouiae aspiraret, ac Conradi vitae insidiaretur. His incitatus Conradus, Cristinum in vincula coniccit, deinde excaecauit, postremo necauit, liberosque eius proscripsit: optime merentem pessime remuneratus.

Caeterumnon impune hoc scelus Conradus abstulit. Nam vbi sublatum de medio Cristinum Pruteni accepere, resumptis animis in ditionem Conradi incursarunt, et Culmensis tractus magnam partem Palatini eius loci, cumis puellae cuiusdam Prussicae amore captus esset, proditione in potestatem suam redegerunt. In Masouiam vero progressi, maximis eam affecere incommodis, ferro et igni longe lateque grassantes, ita vt Ploscum etiam oppidum Masouiae caput exurerent. Quibus malis adactus Conradus, cum Prutenorum excursionibus cohibendis per se ipse par non esset, cruce signatos in auxilium contra Prutenos Christiani monachi sectae Cisterciensis opera vndequaque euocauit. Inter quos facile Principes erant Henricus Dux Silesiae, Vratislauiensisque et Lubussensis Episcopi, et multi e nobilitate Polonica: quorum ope cum Culmensem et Lubauiensem tractum in potestatem suam redegisset, Christianum ibi primum Episcopum instituit, quo per eum barbari ad religionem Christianam ad ducerentur. Id anno Christi millesimo ducentesimo vigesimo secundo actum est. Nec tamen ab illo cruce signato exercitu perdomari Pruteni potuerunt. Itaque Conradus inito consilio, et missa ad Albertum Archiepiscopum Rigensem legatione, sodales siue fratres militiam Christi professos, qui rubrum ensem cum crucein pallio insutum gestant, e Liuonia cuocauit. Verum ij quoque vno praelio, quod biduo durasse memoratur, obtriti a Prutenis. ac deletisunt; ita vt quinque solum euaderent. Dum haec ita geruntur, Lesco Principi nouus hostis exortus est, ex huiuscemodi causa. Suppetias is Conrado fratri contra Prutenos miserat, siue ipse iuerat. In eo exercitu et bello Ioannes gente Gryphius equestri loco natus, et non nulli alij, quorum nomina non memorantur. cum aliter, quam ipsis et eorum genere dignum erat, se gessissent, caeterique fuga eorum proditi occubuissent, reuersi ignominia notati, et magistratibus a Lesco amoti sunt. Permoleste tulit eam notam familiae suae inustam Marcus Palatinus Cracouiensis (nam et ipse Gryphius erat) itemque Andreas Magister et Canonicus Cracouiensis, praefati Ioannis frater. Itaque cum clam contra Principem cum caeteris suae factionis conspirassent, Marcus Palatinus ad Henricum Barbatum profectus, persuasit homini, vt ad Principatum iure optimo ad se pertinentem, quippe qui natu maximus tunc esset in familia Boleslai Criuousti, sibi vendicandum adspiraret: operam ad id studiumque suum, et maximae partis procerum equitumque Cracouiensis conuentus, quibus exosus sit Lesci dominatus, prolixe ipsi deferens. Henricus (vt est ingenium hominum, quoad opes, honores, et eminentiam insatiabile, et facile sperat, creditque, quod optat) passus est sibi persuaderi a Palatino, quem gratia et autoritate plurimum


page 131, image: s131

valere apud suos nouerat. Itaque facta de suis manu satisvalida, spei plenus, frustra reclamante vxore Heduigi, Cracouiam coqtendit. Non latuere Lescum molimina Marci, et apparatus Henrici Ducis. Igitur exercitum, quantum potest maximum, contra comparat, et a Conrado fratreauxilia accersit. Iam ad Dlubnam amnem vno a Cracouia milliario Henricus cum suis copiis peruenerat, cum de apparatu et exercitu Lesci maiore quam suo, cognoscit, et maiorem longe, quam Marcus pollicitabatur, difficultatem adipiscendi Principatus reperit. Nec ausus rem praelij pericolo committere, ad Lescum misit, tempus, locumque, et modum colloquij petens. Non abnuit Lescuspacis et ipse amans. Conuenitur vtrinque pari numero procerum et stipatorum, erecto inter castra tentorio. Ibi multis vltro citroque sermonibus habitis, tandem Iuonis Episcopi opera maxime pax componitur inter Duces. Henricus iure suo, si quid haberet ad principatum, sese abdicat. Vtrique vero, nunquam se alterorum bonis et possessionibus inhiaturum, sed commoda honoremque alterorum inuicem curaturos defensurosque esse paciscuntur. Inuitatus deinde Cracouiam a Lesco Henricus, octo dies splendide et honorifice acceptus et habitus, qui hostis venerat, amicissimus discessit. Marco Palatino, verisimile est, Lescum Henrici intercessione reconciliatum esse. Nam post Lescimortem, in eo conuentu, qui de eligendo Principe nouus habitus est, interfuit, et vxori filioque Lesci non defuit.

Circa id tempus maior quoque Polonia non immunis fuit ab intestinis dissidiis et ciuilibus bellis. Vladislaus enim Sputator, Ottonis filius, nondum egressus ex ephebis, dimitti ex tutela a patruo Vladislao Lasconogo, et partiri cum eo dominatum flatigabat. Cum non impetraret, coacta clam aliquanta manu, Calissiam arcem intercepit. Qua de re certior factus Lasconogus celeriter cum tumultuariis copiis accurrit, arcem obsidet, non instructam ad longam obsidionem perferendam. Quintumdecimum diem iam durabat obsidio, cum commeatus obsessos deficere coepit. Quocirca, qui in praesidio erant, vitam et incolumitatem pacti, arcem Lasconogo dedidere. Vladislaus vero Sputator per noctem cum septem tantum comitibus effugit, et ad Lescum Principem Cracouiam, deindein Vngariam se recepit ad Andream Regem, a quo benigne acceptus, nouem ferme annos apud eum metu patrui exulauit. Posthenc Vladislaus idem Sputator societate et affinitate clam per internuncios cum Suentopelco Pomeraniae praefecto inita, quod filiam eius Helenam vxorem ducebat monachi habitu clam in Poloniam rediit, et Suentopelci ope Vscearcem munitissimam intercepit, indeque subiectas ac vicinas oras vexare coepit: praedia patrui, et Mogilnense monasterium diripuit: complures nobiles, qui cum Lasconogo sentiebant, interfecit. Haec vbi accepit Lasconogus, validum ex omni dominatu suo conscribit exercitum: arcem Vsce dissicilem expugnatu obsidione cingit, castella pluribus in locis extruit: vnde dispositi in stationibus milites obseruarent, ne quid ad obsessos importaretur, neue iterum Sputator manus suas effugeret. Vbi hac non proficit, diuturna obsidione et fame ad deditionem obsessos ad gerestatuit. Cumque ad medium mensis Iulij a primo vere duraret obsidio, nec obsessi e munitione prodirent, negligentius omnia coepere agi in exercitu. Rari, atque ij inermes sere, et ebrij in stationibus apparere. In castris etiam pauci ac dissoluti obuersari. Hoc animaduerso, hi qui obsidebantur, alere etiam ipsi data opera simulato metu obsidentium negligentiam. Die quadam cum


page 132, image: s132

infrequenres admodum stationes et infrequentia castra superne conspexisset Sputator, celeriter constructis in arce ordinibus, cohortatusque paucis milites, apertis portis erumpit, deiectaque nullo nogocio statione hostium, ad castra curriculo contendit: ibi permagnam in inermibus, et inopinata re perturbatis stragem edidit, donec Lasconogus retractis et animatis suis, globoque facto, in caede exultantes repressit, et in arcem compulit. Quo incommodo consternatus postero die obsidionem soluit. Discedentem Sputator magna iam fiducia suarum virium secutus est, et multi ad eum a Lasconogo accepta fama praelij deficiebant. Posnania quoque et Calissia primaria oppida non grauate sese ei venienti dedidere.

His tam secundis generi sui rebus Suentopelcus Pomeranorum praefectus, cum alioqui magnis opibus et facultatibus terra marique partis et gratia populari tumeret, insolentior factus, a Lesco Principe magnopere contendit, vt se Ducis Pomeraniae nomine et honore dignaretur, et sempiternum id sibi posterisque suis esse iuberet: vt ij tamme summo Polonorum Principi obtemperarent. Concessisse id auum eius Criuoustum Boleslaum in inferiore Pomerania et Cassubia Boguslao gentili suo. Refutauit postulata Suentopelci Lescus: qua repulsa ille accensus, ad defectionem spectare coepit, neque pensionem annuam de more Lesco misit. Lescus igitur cum consilium eius non modo hominum sermonibus, sed etiam reipsa deprehendisset, communicato cum Henrico Barbato consilio. Gansauam, quae villa est Tremesnensis monasterij prope Znenam in maiori Polonia sita, vniuersae Poloniae comitia ad tertium idus Nouembris, quae dies D. Martini sancti Episcopi memoriae, dicata est, indicit, quasi de Republica, ac de componendis intestinis Ducum maioris Poloniae diffidiis: reuera autem, vt Suentopelcum praetextu comitiorum euocatum, sine armis et bello opprimeret. Subolfecit id Suentopelcus, et vltro in Principem insidias intendit vna cum Vladislao genero suo, quod eius quoque iuxta ac suam rem agi diceret, et ad spem summi Principatus adipiscendi eum incitaret. Conuenere ad praestitutum locum atque diem Lescus Princeps, Henricus Barbatus, Conradus, Vladislai duo, Lasconogus et Sputator Duces, magnusque Procerum numerus. Suentopelcus solus moras nectebat, missisque subinde per speciem excusandae suae morae hominibus, statum omnem comitiorum cognoscebat, et occasionem peragendi cogitati facinoris captabat. Cum triduo de pace inter Vladislaos tractatum esset, ac Suentopelci aduentus requireretur, propterea quod totius conuentus sententiae eo inclinabant, vt ipse et Pomerani maioribus Polonis de dam nis cum Sputatore illatis satisfaceret, quartaque dies comitiorum curandis corporibus data esset: ad balneum se Lescus et Henricus contulere. Ibi Suentopeleus cum expedita suorum manu adest, prope enim delituerat, et opportunitatem rei peragendae didicerat: et in diuersoria ac tentoria proxima irrumpens obuios quosque, rei nouitate attonitos, facile aut remouet, aut obtruncat. Lescum quaerit, ad balneum, vbi cum esse acceperat, contendit. Interim exaudito tumultu certior factus de hostili aduentu Suentopelciexilit, et equum nactus cum paucis fugere coepit. Fugientem Suentopelcus cum plerisque suis persequitur: illum vnum se petere potissimum, in vno illo capite omnia sibi esse posita dictitans. Vbi effugere Lescus inse quentium se manus non potuit, conuerso equo et reuocatis fugae comitibus, cum aliquandiu multis et bene armatis nudus pene cum paucis restitisset, fortiter dimicans


page 133, image: s133

ad Marcincouum pagum occubuit. Henricus quoque aetate grauis aliquot vulneribus debilitatus ac prostratus in balneo, cum esset a Peregrino Weissem burgio, vno de aulico ipsius comitatu, corporis sui obiectu protectus, semianimis relictus est. Percussores rati vtrumque exanimem, discessere, et recolligendi se spacium Henrico concessere: qui raptim furtimque Vratislauiam lectica delatus a suis, haud ita multo post sanitati pristinae restitutus, et posteros Peregrini liberatoris sui magnis muneribus et honoribus ptosecutus est. Ex eo igitur tempore Suentopelcus pro Duce Pomeraniae gerere se coepit. Lesci vero corpus Cracouiam relatum, in Basilica magna omnium comploratione sepunltum est. Regnauit autem Lescus a morte patris annos triginta tres propemodum, cum puer admodum ad Principatum euectus esset: sed in his triginta tribus annis Mieczislaus quidem duos fere, Vladislaus vero filius euis tres annos, quibus sum moto Lesco Principatum obtinuere, sibi vendieant. Annus, quo haec acta sunt, fuit a Christo nato millesimus ducentesimus vigesimus sextus.

Per hoc tempus Prutenis Masouiam vehementer vexantibus et vastantibus, inops consilij ConradusDux, habito conuentu suorum, tandem Christiano Episcopo suggerente, fratres Teutonicos, et ipsos piam contra barbaros militiam sub titulo S. Mariae professos (qui paulo ante a Saracenis e Syria eiecti fuerant) per eum ipsum Christianum Roma acciuit, Culmensemque tractum, et quic quid est inter Vistulam, Mocram, atque Deruanciam flumina, eis tradidit, his legibus: vt contra Prutenos sedulo, et summis viribus bellum gererent. Vbi vero cos domuissent, Culmensem quidem ditionem redderent: caetera vero quaecunque de barbaris cepissent, arbitrio bonorum virorum ex aequo secum, seu cum posteris suis partirentur: Polonis ne quam vim aut iniuriam facerent, neue hostes ipsorum receptarent, aut vllo fauore prosequerentur: contra barbaros autem et a religione Christiana alienos, vt ipsis, cum opus fuerit, praesto essent. Si quid horum transgrederentur, poenae, quae contra ingratos est ex iure gentium, subiacerent, hoc est, beneficia accepta amitterent. Haec ita inter Conradum et Crucigeros, quorum tunc Hermannus de Salcza summus magister erat, conuenere, et a Gregorio nono Pontifice maximo approbata et confirmata sunt. Atque haec fere anno Christi millesimo ducentesimo vigesimo octauo acciderunt. Sic ergo Cruciferi Masouiorum et Polonorum defendendorum, ac Prussiae barbaris eripiendae prouinciam suscepere: breuique tempore Masouiis adiuuantibus, et voluntariis multis vndique pietatis ergo accurrentibus Prutenorum excuisiones repressere, et exiguo tempore magna in illis oris incrementa fecere: arcesque et vrbes non ignobiles paucis annis muniere.

BOLESLAVS QVARTVS PVDICVS.

LESco e medio sublato, placuit Proceribus deferre Principatum filio eius Boleslao: sed cum puer admodum esset, nec dum aptus administrando perse Principatui, de eius tutela, ac de summa rerum nil constitui publico consilio potuit, cum Proceres inter se dissentirent, et nonnulli Conrado Lesci fratri fauerent, iureque patruum pupilli tutorem esse debere asseuerarent: alij vero, quorum maior pars erat, vna cum Grimislaua Boleslai matre, et Marco Cracouiensi atque Pacoslao Sendomiriensi Palatinis, profligatos Conradi


page 134, image: s134

mores perosi, saeuitiamque reformidantes, ad Henricum Barbatum Ducem Vratislauiensium tutelam pueri, et ad ministrationem Principatus deferrent. Neque vero illi liberis comitiorum suffragiis rem permisere, sed armis ac per vim, quasi oblatam fortuito praedam, dominatum pro se vterque vsurpare aggressi sunt. Itaque comparatis vterque magnis viribus, in Cracouiensem ditionem inuasere. Et arcem quidem Cracouiensem Grimislauia cum liberis obtinebat. Henricus vero maiore, quam Conradus celeritate vsus, et Procerum fauore fretus, duas ex tempore munitiones nouas excitauit, alteram prope Scalam oppidum in colle, quem Prandnicus amnis alluit: alteram ad Miedzibozum: easque validis militum praesidiis muniuit, vt inde aduersariorum conatus retunderet, tractumque illum omnem in potestate sua teneret, nec facile intercludi a sua ditione posset. Porro Conradus re cum Cruciferis constituta, omnia sibi in eo posita esse existimabat, si nouas munitiones et praesidia Henrici deiiceret, quod eorum fiducia Cracouienses sibi resisterent. Itaque ad Scalensem munitionem oppugnandam contendit. Occurrit ei Henricus: durum praelium committitur. In quo multis vtrinque cadentibus, Praemislus quoque Conradi filius inter primos pugnans interficitur. Quo aduerso casu fractus Conradus receptui canere iussit, atque pro victoabiit Nec multo post ad alteram munitionem duxit, quasi mutaturus cum loco fortunam, et acceptam ignominiam deleturus. Verum ibi quoque, cum eum Henricus consecutus esset, apud Vrocirissum pagum eodem, quo prius, ac deteriore etiam euentu pugnauit. Henricus debellatum eum iam credens, et quod hyems instabat, vt tempori agricolae sementem facere possent, dimisit exercitum, ipseque sine vllo metu cum paucis comitibus in Cracouiensi tractu versabatur. De quo certior factus Conradus, improuisus cum expedita manu aduolat, Henricumque in Spitcouiensi villa rei diuinae vacantem capit, et in Masouiam abducit. Hoc posteaquam Henrici filius Henricus accepit, raptim, quantum potest, maximum conseribit exercitum, ad patrem liberandum. At Heduigis pia, quae consilium illud mariti de principatu adipiscendo non probarat, tunc quoque dubios euentus belli secum reputans, et sanguinis Christiani atque cognati profusionem, bellique calamitates perhorrescens, iuncto curru in Masouiam ad Conradum, expeditionem filij anteuertens, excurrit, ac oriens belli parricidialis incendium sapientia sua restinxit. Eius enim precibus et suasu motus et placatus Conradus, Henricum et caeteros captiuos omnes dimisit, duasque neptes ex Henrico filio, filiis suis Casimiro et Boleslao vxores despondit. Henricus autem tutela Boleslai, et administratione Principatus, iureiurando interposito, se abdicauit. Exinde Conradus frustra renitente Grimislaua Boleslai nomine Principatum in minori Polonia administrare coepit.

In maiori vero Polonia perid tempus res non adeo quietae fuere. Nam Vladislaus Lasconogus post solutsam illam Vscensis arcis obsidionem, coadunatis nouis copiis ac vicinorum auxiliis, recuperate amissa, et vlcisci fratris filium statuit. Nec ille quamuis inferior tunc viribus, quippe qui soceri auxilia dimisisset, ad resistendum patruo segnior occurrit, superiorisque temporis successu confisus, temere magis, quam animose pugnandi copiam fecit: commissoque praelio fusus, viuus in patrui potestatem venit. Verum aliquanto post, custodum fauore elapsus, ad Suentopelcum socerum profugit. Quem non modo armis et copiis instruxit Suentopelcus, verumetiam ipse prosecutus est. Ad primum


page 135, image: s135

autem eorum aduentum Lasconogus, suis diffisus, quos propensiores in Sputatorem esse animaduertebat, non tentata belli fortuna cessit, et Ratiboriam ad Casimirum Ducem se recepit. Vbi cum in quartum annum exulasset, multique e maiori Polonia, quos vel Sputatoris taedium coeperat, velaes alienum, scelerisque conscientia, et iudiciorum metus premebat, ad eum conuenissent, aut per internuncios sua ei studia significassent, magna spe rursus ad recuperandum dominatum aspirare coepit. Sed eum fortuna in ipso cursu destituit. Verum vbi frustra duos menses in obsidione Gnesnae contriuit, neque quisquam omnino per id tempus ad eum desciuit, ac Vladislaum Sputatorem cum Suentopelco, magnisque copiis aduentare nunciatum est, soluta obsidione moestus abiit: nec multo post moerore confectus Srodae vitam cum morte commutauit, et in Lubinensi monasterio, vel secundum alios Ratiboriae sepultus est, vir propter mores foedos ac libidines suis exosus. Nullos autem reliquit liberos: itaque eius morte vniuersa maior Polonia in ditionem Vladislai Sputatoris recidit. Sputator vero Dei benignitati successus suos acceptos referens, vtaliquod grati animi signum in propagando cultu diuino aederet, Olobocense monasterium Cisterciensibus Virginibus condidit, ac locupletauit. Donauit item ecclesias Gnesnensem et Posnaniensem, et oppida pagosque earum, etiam quos in postrum ecclesiae illi acquisiturae essent, vacatione omnium laborum ac munerum. et immunitate pensionum, quae Principibus Ducibusque praestantur. Fecit etiam idem Vladislaus potestatenn Archiepiscopo Gnesnensi, et Episcopo Posnaniensi monetam cudendi, et venandi in syluis ac bonis ecclesiarum suarum, quod antea nemini praeter Principem licebat. Crobiam quoque amplum et locupletem pagum Sulcouiam prius dictum, nun coppidum, Posnaniensi Episcopo donauit. Quae quidem largitiones inuidiam ipsi, iniustus vero et superbus dominatus odium etiam apud plerosque omnes Proceres conflarunt, ita vt in eius expulsionem coniurarent, et Henrico Barbato, quem propter Gansauiensem proditionem et vulnera hostem Vladislao esse senserant, accito, se dominatumque omnem dederent. Nec ausus est Vladislaus Henrico cum valido exercitu venienti sese opponere, diffisus viribus suis, et voluntatibus militum. Sed Bnino atque Sremo arcibus, quae non satis munitae essent, crematis, Gnesna vero firmo praesidio munita, ad Suentopelcum socerum confugit. Henricus vero munitionibus plerisque omnibus et oppidis facile potitus, Bninum quoque et Sremum refecit, et praesidia oportunis locis imposuit, eisque Boriuoium nepotem suum ex filia Adleida Dipoldi Marchionis Morauiae filium praefecit. Ipse reliquas copias domum reduxit, domesticone aliquo bello reuocatus, an vindicandae tutelae Boleslai pueri, et ad ministrationis Principatus gratia, non constat. Vindicauit quidem certe vtrumque priusquam ad subiuganda reliqua, quae in si de Vladislai perstiterant, reuerteretur. Nam vt Conradus Dux Masouiae, concedente et abdicante se Henrico, pro tutore ac Principe se gerere coepit, Iuo Episcopus Cracouiensis, siue Henrici voluntate, siue sua sponte, et odio metuque Conradi, cui adaersatus erat sedulo, profectus ad Pontificem Maximum Gregorium eius nominis nonum, cum quo adolescens in Academia Parisiensi coiuncte et familiariter vixerat, relaxationem per vim exacti iurisiurandi Henrico impetrarat. Proximus iam pubertati erat Boleslaus, et a Conrado patruo alienus, in Henricum prono studio pariter cum matre ferebatut: siue adeo sui iam iuris esse cupiebat. Haec vbi


page 136, image: s136

non obscuris indiciis intellexit Conradus, Boleslaum vna cum matre per speciem colloquij euocatum capit: Cirscumque in Masouiam asportat, ac de necando puero cogitabat. Deinde mutata sententia, suasu Vladislai Sputatoris, et Marci Palatini Cracouiensis opera, in Secechouiense monasterium eos transtulit, ibique asseruari iussit. Ipse vero cum nonnullis Ducibus finitimis, et cum nouis hospitibus ac defensoribus Crucigeris expeditionem in Prussiam fecit, hostilemque regionem longe et late igni ferroque vastauit.

Dum autem Conradus bello eo distinetur, interim Boleslaus cum matre opera Abbatis Nicolai Franci, partim corruptis, partim ineb riatis ac sopitis custodibus. intempestae noctis silentio dispositis clam equis effugit: Zauichostoque et Sendomiria potitus, non ausus est tamen in sua ditione vsquam consistere, propterea quod praecipuis arcibus Masouios suos Conradus praefecerat: sed in Silesiam ad Henricum Barbatum profectus est. Venientem humanissime Henricus accepit, et consolatus est: comparabatque exercitum, quo cum reduceret, Conradumque eiiceret. At Cracouiensis conuentus ordines, cognita Boleslaifuga, et apparatu Henrici, non obscure illis fauere et in Conradum conspirare. Erat in Sendomiriensi ditione Boleslaus Conradi filius, siue a patre ad Prussicum bellum proficiscente cum im perio, ne quid forte se absente nouaretur, relictus, siue tunc primum accepto de fuga Boleslai. ac de motu Sendomiriensium ac Cracouiensium nuncio, aduolarat. Is igitur facta suorum manu, crudeliter in eos, quos aduersae factionis esse didicerat, imo vero promiscue, nulloque amici vel inimici discrimine, caedibus et incendiis debacchabatur, et Visliciae belli sede constituta, in Cracouiensem oram populabundus excurrebat. Venit tandem valido cum exercitu Henricus, Boleslaum secum ducens: ac decedentibus metu Masouiis, magno omnium ordinum consensu, atque alacritate susceptus est, et Cracouiensem, Sendomiriensem, ac Lublinensem oram omnem facile in suam redegit potestatem. Et quoniam permagnos sumptus fecerat, paternus autem Boleslai thesaurus a Conrado direptus erat, Cracouiensem quidem ditionem vna cum Principatu summo, permittente Boleslao, Henricus sibi retinuit: Sendomiriensem vero ac Lublinensem ei concessit. Cum autem is non satis tuto se in vicinia Conradi esse existimaret, Scalam Praeginensem arcem cum suo territorio, in Cracouiensi tractu, ab Henrico, vbi cum matre vitam degeret, impetrauit, et quinquennium ferme ibi vsque ad Henrici obitum exegit. Atque eo quidem anno millesimo ducentesimo trigesimo quarto Conradus a Prussica expeditione reuertens, satis habuit exortum domi in opinatum bellum propulsare. Siquidem Misnensis Marchio, cum ipse quoque piae aduersus barbaros militiae nomen dedisset. Ploscum arcem Conradi interceperat, incertum, cupiditatene ductus, an iniuria prouocatus. Sed cum Conradus cum filiis mox eiccit, multis de exercitu eius caesis, multisque cum Basilica, in quam confugerant, crematis.

Insequenti vero. aestate anno Christi millesimo ducentesimo trigesimo quinto Conradus in Henricum arma mouit, et proceres Cracouienses ac Sendomirienses nequicquam ad defectionem solicitauit. Cum vero omnes a se alienos esse animaduerteret, admouens exercitum propius Cracouiam, Scarbimiriense et Prandocinense templa, et monasterium Andreouiense communiuit, praesidiisque firmauit. Deinde Cracouiam oppugnare adortus,


page 127, image: s137

in radice montis, cui arx imposita est, et ad moenia vrbis castrametatus est: templumque diui Andreae, quod tunc suburbanum erat, castelli loco communiuit, primus Polonorum ausus consecrata Deo templa impiis armis profanare. Habebat quidem Henricus magnas copias, sed tamen vniuersae dimicationis discrimini rem non committebat, facilius et minori incommodo bellum ducendo debellari posse Conradum existimans, propterea quod sibi domi bellum gerenti rerum omnium copia suppetebat. Hosti vero longius frumentari et pabulari, aut domo supportare commeatum non sine periculo necesse erat, cum subinde dispositae a de turmae ex insidiis in pabulatores et frumentarios impetum facerent. Qui vero in praesidio Cracouiae erant, omnes oppugnantium conatus frustrabantur. Itaque Conradus his difficultatibus implicatus, vastatis agris, incensis pagis et villis, non modico etiam vicissim detrimento accepto, in Masouiam redit Agi deinde a proceribus de pace coeptum, conuentumque, vt Henricus iuxta ac Conradus tutela ac Principatus gubernatione se abdicarent, ac Boleslai iam pubescenti arbitrio permitterent, vtrum ipse sibi curatorem sumeret. Facta potestate e vestigio is patruo praeterito Henricum sibi delegit. Moleste id tulit Conradus, verum tamen praesidia ex pacto deduxit, et desponsas pridem filiis suis Henrici neptes. Constantiam quidem natu maiori Boleslao, Gertrudim vero Casimiro vxores accepit, partitus inter eos, ac tertium Ziemouitum, dominatum suum, quibus quisque finibus post se dominaretur, ne quid dissidij se defuncto inter eos oriretur. Ipse vero, quoad vixit, nihilominus omnia ad ministrauit. Hoc tempore Casimirus Dux Opoliensium et Ratiboriensium Mieczislai filius vita excessit, et Mieczislaum ac Vladislaum filios ex Venceslaua v core susceptos reliquit. Quorum Mieczislaus cum luditham Conradi filiam vxorem duxisset, sine liberis decedens fratrem habuit successorem.

Facta pace cum Conrado, Henricus quamuis Principis Cracouiensis, ac Ducis Sendomiriensis titulo abstineret, tamen suo nutu eas regiones gubernabat, ac magnam redituum partem non inuito Boleslao accipiebat, vt sumptus in bellum factos compensaret. Et recte vtiliterque multa de consilij sententia constituit: leges quasdam malas sustulit: meliores nonnullas sanxit: immunitates ecclesiarum confirmauit: magistratus bonis viris mandauit: in maleficos ac calumniatores seuere animaduertit. Opatouiam oppidum cum sexdecim pagis, amotis inde templariis, in quorum ditione fuerat, Lubussensi Episcopo iure sempiterno adiunxit et addixit, Boleslao assentiente. Quin et in Silesia Borcum oppidum cum territorio, et in maiore Polonia postea Casimiriam cum quatuordecim pagis ac decimis eidem Episcopo donauit. Dum Henricus de tutela Boleslai et Principatu cum Conrado belligeratur. Boriuoius, qui ab eo cum praesidiis in maiori Polonia relictus erat, coepit abuti potestate sua. Etenim cum fines bonorum Episcopi Posnaniensis inuaderet, nec aliis iniuriis abstineret, ac Paulus Episcopus Posnaniensis ex condicto Sremum ad eum venisset, vt certorum hominum arbitrio iis derebus cum eo transigeret, captus ab eo, et in vinculis habitus est. Verum non impune hoc ei cessit. Episcopus enim cum forte euasisset, e coetu Christianorum eum eiecit, et Vladislaus Sputator cum praedatoria manu, qua agros aduersariorum et oppida vexabat, noctu a custodibus in arcem Sremensem intromissus, ipsum cum pluribus militibus, qui ad primum tumultum non diffugerant, obtruncauit, arcemque nereceptaculum deinde hostibus esset, exussit.


page 138, image: s138

Henricus cognitis iis, quae in maiore Polonia gerebantur, a Craeouiensibus rebus eo conuersus, vt Vladislaum reprimeret, neque vllam ei munitionem, ex qua bellum renouare posset, reliquam faceret, exercitum conscribit, et ad Gnesnam, quae adhuc Vladislai praesidio tenebatur, ducit. Materia fere et roboribus arx Gnesnensis munita erat antiquitus, sed egregie tamen a militibus Vladislai defendebatur: multique oppugnantium, cum sub moenia successissent, saxis atque aliis telis, aut contis etiam superne icti cadebant. Quibus incommodis permotus Henricus, et ad Silesiae suae ditionis res componendas reuocatus, soluit obsidionem: et ad extremas ditionis suae Silesiacae oras contendens, in itinere apud Crosnam grauiter aegrotare coepit, nec multo post rite sacris mysteriis procuratus, diem clausie extremum, anno Christi millesimo ducentesimo trigesimo octauo: et in Trebnicensi monasterio ab Henrico filio, cui Pio cognomen datum est, honorifice est sepultus.

Sub illud tempus Mieczislaus siue Miesco, propter capitis intemperlem Cossisco cognominatus, Conradi Ducis filius, cui pater Cuiauiam concesserat, cum inopum, pupillorum, ac vid uarum bona iniuste diriperet, indeque quodam tempore conuiuium multis inuitatis praeberet, ab ingenti multitudine murium im petitus, et frustra naui fugiens, muribus fugientem etiam per aquas persequentibus. miserabiliter periisse dicitur: exemplo futurus posteris; ne se rapinis, iniuriis, ac sanguine miserorum hominum saginent. Defuncto Henrico Barbato, adspirare rursus Vladislaus ad amissum dominatum coepit. Sed abhorrentibus ab eo voluntatibus omnium, praeter paucos, et Henrico Henrici Barbati filio fauentibus, fidemque suam obligantibus, moerore ac dolore animi in grauem morbum incidit, cum apud socerum Suentopelcum in Pomerania esset, paucisque diebus moritur, relictis Praemislo ac Boleslao postea Pio dicto filiis. Corpus eius Posnaniam delatum permittente Henrico Pio in Bafilica (nam ita mandauerat moriens) sepultum est. Post eius mortem Naclensis et Vscensis arx cum territoriis suis in fide filiorum eius permansere: Gnesna vero deditione facta in potestatem Henrici Pij venit, Caeterum Conradus Masouiae Dux, Henrici morte rursus in spem Boleslai opprimendi erectus, vexare ditiones eius clandestinis latrociniis, ac mox etiam apertis excursionibus coepit. Ad cuius conatus reprimendos Boleslaus, vt externa quoque sibi auxilia adiungeret, ad Belam quartum Vngarorum Regem legatos misit: noua cum eo foedera icit, siue adeo antiqua firmauit: filiam eius Cunegundim, puellam moribus et vitae sanctimonia nobilem anno Christi millesimo ducentesimo trigesimo nono vxorem duxit: cui dos fuit quadraginta millium marcarum. Tali autem coniuge beatus Boleslaus, tamen primis nuptiarum diebus eam non attigit. Inde confirmata postea mutuo consensu religione, ambo perpetuo vouere continentiam. Hinc Boleslao Pudico cognomen inditum. Post haec foedera ac nuptias Conradus Boleslaum bello lacessere ausus non est. Verum Bydgostiam arcem, quae ciuili bello inter ipsum et Henricum bello vigente, a Suentopalco Pomeranorum Duce intercepta erat, in potestatem suam redegit. Nec tamen quieuit Suentopelcus, quin postea tumultuaria excursione Inouladislauiam oppidum, compluresque pagos circumcirca ferro et igni depopulatus est.



page 139, image: s139

Porro a Prutenis quietior iam erat Conradus. Nam ij Cruciferorum, ac voluntariorum quorundam principum Germanorum ac Pomeranorum armis fracti, et in angustum redacti erant. Caeterum domi non perinde tranquillas res habuit. Atque id, quicquid erat mali, sua sibit emeritate ac furore praecipiti, false suspicione inflam mato, accersiuit. Profectus erat Casimirus filius eius Vratislauiam, vt sponsam et affines suos viseret: captusque consuetudine sponsae, diutius ibi, nequicquam reuocante patre, commoratus est. Suspecta ea res Conrado, vt est fere suspicaxac solicita tyrannis, esse coepit, verito, ne quod filius cum Henrico socero contra se ac caeteros fratros consilium iniret Neque enim adhuc Henrico, quamuis reconciliato, ac duplici affinitate secum coniuncto fidebat. Erat cum Cadimiro Ioannes Czapla Vladislauiensis et Plocensis Scholasticus, ac ducalis Cancellarias, cuftos et moderator adolescenti a patre datus. Eum igitur Conradus quasi conscium, siue adeo autorem consiliorum filij literis teuocauit, captumque cause non cognita in carcerem coniecit, ac mox quaestionibus subiectum, eodem furore in patibulum egit. Cuius cadauer cum Dominicani fratres (quos Ploscum Conradus ante aliquot annos condito eis monasterio induxerat) deposuissent, ac Christiano ritu funus deducerent: Agathia Conradi vxor mariti furori suffragata, ereptum, et in plaustro duobus bobus contumeliae cause vectum, noua furca ad id ex tempore ad monasterium Dominicanorum ex aduerso Basilicae erecta, iterum appendi iussit. Nec tamen deterriti sunt Dominicani, quin iterum id deponerent, ac honorifice sepelirent. In quo quidem euidenter diuina iusticia apparuit, scelesta tyranni manu ad vltionem patrati prius a Czapia illo sceleris vsa, eo quod is iniustae ac nefariae Cristini Palatini Plocensis necis autor, aut sane incentor fuerat. Hoc Conradi facinus Andreas Plocensis Episcopus Marci Palatini Cracouiensis filius vindicare ausus non est, ne quid et ipse a tyranno pateretur. Caeterum Petrus Archiepiscopus Gnesnensis re cognita, maiore animo vniuersae Plocensi dioecesi sacris interdixit. Quamobrem excanduit quidem primum Conradus, verum post ad se reuersus, agnouit culpam, et Lenciciam ad Archiepiscopum, vt ille iusserat, venit: de admisso scelere Archiepiscopi arbitratu satisfecit: Louiciam villam cum circumiacentibus syluis Archiepiscopo iure sempiterno donauit, ea quidem lege, vt is Plocensis Canonicus semper esset et libram siue marcam auri Duci Masouiae eorum bonorum nomine quotannis penderet. Vladislauiensi item et Plocensi ecclesiis idem Conradus multa largitus est: atque ita Archiepiscopus interdictum suum relaxauit, et Conradus Dux a delegatis Pontificis Maximi Gregorij noni Episcopo Vratislauiensi, et Scholastico Cracouiensi a crimine absolutus est, cum ea, quae Archiepiscopo, et Vladislauiensi ac Plocensi Episcopis receperat ac donarat, vna cum filiis suis confirmasset. Id adeo millesimo ducentesimo quadragesimo Christi anno actum est. Circa haec tempora Boleslaus Pudicus. matris precibus adductus, coenobium Cracouiae fratribus D Francisci Asisinatis, nouo tunc instituto viuentibus, Praga accitis, condidit.

Hoc eodem anno Tartari Russia peruastata, ac maxima ex parte subiugata. Lublinensem oram Russiae sinitimam magno impetu inuaserunt: exustaque arce Lublinensi, omnem illam regionem vsque ad Vistulam longe


page 140, image: s140

lateque depopulati, Zauichostum etiam arcem in ripa Vistulae sitam incenderunt: indeque in Russiam reuet si, deposita tuto loco praeda, quam ingentem abegerant et asportarant, curriculo in Poloniam hyberno tempore reuersi sunt: transmissoque Vistula flumine glacie concreto, Sendomiriam expugnauere: Copriunicense monasterium diripuere: vt obique praeter ciues magnam agrestium ac nobilium multitudinem, quae illuc confugerant, vna cum monachis interfecere: progressique longius nemine prohibente, per Visliciam, Scarbimiriam vsque peruenere. Inde vero in capite quadragesimae anni sequentis omnis generis praeda onusti, ingentem etiam hominum vtriusque sexus forma et aetate florentium multitudinem loris astrictam in morem pecudum prae se agentes reuertebantur. Continebat se Boleslaus Princeps Cracouiae simul cum matre, nusquam ausus tantae hostium multitudini sese opponere. Caeterum Vlodimirus Palatinus coacta aliquanta manu, insecutus abeuntes. apud Turscum pagum vno a Polanecio oppido milliario, statiua habentes, ex improuiso adortus est, et magnam in perturbatis et inopinata re perterritis initio stragem edidit. Verum postea Tartari animaduersa Polonorum paucitate, facile multi paucos, et multa caede fatigatos superarunt, et caesis noonnullis, reliquosin fugam verterunt. Interim dum pugnabant Tartari, captiui discissis vinculis in proximassyluas effugerunt. Porro Tartari sua strage perculsi, metuentesque, ne maioribus Polonorum copiis opprimerentur, raptim ac tumultuarie sese recipientes, et saucios aegrotosque abiicientes, prope Secechouum in magna sylua, quae Stremech dicitur, aliquot diebus delituere, vt insequentes fallerent: inde postea in Russiam rediere.

Nec multo post auctis maiorem in modum copiis irarum pleni, in Poloniam reuertere, et cum apud Sendomiriam biduo Statiua habuissent, quo plura populationibus complecterentur, bifariam diuisi sunt. Ac pars quidem Lenciciensem ac Cuiauiensem oram duce Kaidano vastarunt: cum reliquo vero exercitu Battus summus eorum dux Sendomiriensem tractum versus Camionam fluuium et Ilzam arcem et oppidum Episcopi Cracouiensis infestauit. At Proceres et equites Cracouienses ac Sendomirienses, non ferentes, charissimam patriam se inspectantibus tam crudeliter vastari: parentes, vxores, et liberos suos dulcissimos omni genere contumeliae affectos, vel miserabiliter trucidari, vel in foedam seruitutem abduci: villas atque penates incendi: templa caedibus, libidinibus ac sanguine sacerdotum pollui. Haec inquam non ferentes, simul autem conflictu Turscensi animati, facta manu, Tartaris apud Chmielnicum pagum non longe a Szidlouia oppido occurrunt, eo quidem proposito, vt vel corporibus suis viam ipsis ad vlteriora obstruerent. Tartari vbi de aduentu Polonorum cognouerunt, duas acies instruunt, quarum altera magno cum clamore in Polonos aduenientes procurrens praelium commisit: altera in subsidiis erat, vt laborantibus suis opem ferret. Pugnatum est horis aliquot acriter. ad extremum Tartari multis fortibus virisamissis, cedentes ad subsidiariam aciem sese recepere, Polonis acriter instantibus et debellatum esse credentibus. Ibi vero deouo instauratur praelium. Tartari integri ac recentes fessis ac sauciis succedunt, Poloni primo successu freti, extremum conatum faciunt, vt aut plena victoria potiantur, aut vero honeste pro patria mortem oppetant. Tandem amissis ducibus ac fortissimis quibusque militibus ad paucos redacti, terga dedere, et itinerum


page 141, image: s141

notitia, syluisque tecti euasere. Factum est autem hoc praelium decima octaua die Martij.

Continebat se per id tempus Boleslaus Pudicus cum matre et coniuge sua Cunegundi in arce Cracouiensi: sed accep to nuncio de clade suorum, inVngariam cum familia et supellectili, raptim collectis sarcinis, ad socerum profugit. Principis exemplo plurimi, ditiores praesertim, partim in Vngariam, partim in Germaniam diffugerunt: tenuiores vero in syluas, montes, et paludes sese abdiderunt. Porro Tartari post Chmielicensem victoriam ad Cracouiam contendunt, et cum vacuam defensoribus reperissent, flammis in tecta saeuierunt. Templum tamen D. Andreae duabus turribus munitum, cptum extra oppidum erat, ab egenis ac debilibus, qui in id se receperant, interfectis superne com pluribus barbaris, qui propius accesserant, defensum est. Post in Silesiam ingressi, cum disiectos Oderae pontes reperissent, compactis ex tempore ratibus, apud Ratiboriam flumen traic cerunt. Seruabat ripam, vlteriorem Mieczislaus Dux Ratiborien sium cum parua manu. Is igitur in eos, qui primi amnem transmiserant, facto impetu, magnam in eis stragem edidit: sed reliquo exercitu celeriter nauigando pariter et natando (valent enim ea reipsi iuxta ac equi ipsorum) superueniente cessit, ac Ligniciam ad Henricum Pium, qui ibi cogebat exercitum, se recepit, cum que eo se coniunxit. Tartari vero continuato cursu ad Vratislauiam metropolim orae illius festinarunt, quam incen sam repererunt. Oppidani namque cognito aduentu barbarorum munitioni oppidi diffisi, supellectili sua et com meatu in arcem comportato id reliquerant: milites vero, qui in arcis praesidio erant, ne ciuitas hostibus praedae vel receptaculo esset, hanc incenderant. Quam ob rem indignati Tartari arcem obsederunt. Sed frustra consumptis die bus aliquot, cum obsessi ad lopgiorem etiam obsidionem perferendam non imparati esse viderentur, irrito coepto inde similes fugientibus abierunt, ac Ligniciam, vbi Henricum Ducem cum magnis copiis et auxiliis esse cognouerant, contenderunt, auctis viribus suorum aduentu, qui ante in Lencicien sem et Cuia uiensem tractum excursionem fecerant.

At Henricus, aduentu hostium cognito, obuiam eis progreditur, procurato sacris myster iis exercitu, eo quidem animo, vt aut vinceret, aut fortiter pro aris et focis, aut pro populo suo dimicans occumberet. Quinque autem agminibus exercitus eius constabat. In primo erant cruce signati ex variis gem tibus, Pontificis Maximi autoritate et cohortatione post cladem superioris anni collecti: cum quibus ordinati erant fossores ex metallis Goldbergensibus: cui agmini praecrat Boleslaus Dipoldi Marchionis Morauiae filius. In secundo erant maiores Poloni et Cracouienses nonnulli, quos ducebat Sulislaus Vlodimiri Palatini Cracouiensis frater. In tertio erat Mieczislaus Dux Ratiboriensis et Opoliensis cum suis copiis. Quartum tenebat Pompo Magister Prussiae cum suis Cruciferis. In extremo ipse Henricus cum flore militiae Silesiacae et Polonicae, et mercenariis externis. Sub Legnicia igitur ad Nissam amnem, in planicie spaciosa, quae bonus campus dicitur, concurrunt acies, primique cruce signati (nam id ab Henrico impetrarant) pugnam in eunt, et primos barbarorum praecursores facile fundunt. Verum illis siue pulsis, siue de industria cedentibus, (etenim fugiendo pugnaregenti maximev vsitatum est) primum illud agmen cruce signatorum, productum longius a se is, et a multitudine barbarorum circundatum, denso imbre sagittarum


page 142, image: s142

obruitur, ita vt pauci inde euaderent: magna siquidem ex parte nudi erant, tametsi ne loricae quidem, aut thoraces, aut galeae satis vim Tartaricarum sagittarum sustinent. Ibi et Boleslaus Dux inter primos pugnans cecidit. Succedit alterum agmen ex duobus iunctum, cui Dux Opoliensis et Sulislaus praeerant. Atque id facto impetu in hostes in caede primorum exultantes, magnam stragem edidit, cum balistarij contra sagittarios eorum constitissent Quod animaduertentes Tartari, duo item agmina suis laborantibus succursura submittunt. Nec tamen segnius Silesij cum Polonis pugnam cient, donec quispiam de exercitu Tartarorum eques a latere Polonis ex improuiso apparens, Polonica lingua, vt fugerent, vociferatus, eos conturbauit, et in fugam conuertit, initio fugae orto a Mieczislao Opoliensi, qui vocem illam amici esse, saluti suorum consulentis, quasi iam reliqua agmina a barbaris deleta essent, credidit. Ibi Henricus nil suorum strage fugaque deterritus, extremo agmine cum Cruciferis coniuncto, fugientes insequentium Tartarorum im petum excipit: instauratoque praelio, Tartaros vicissim premit. Succurrit et Battus vehementer debilitatis. Certatur vtrinque totis viribus pro victoria: exaequata rursus aliquandiu pugna, tandem Henrici res virtute militum meliori loco esse coeperant. Erat in extremo illo agmine inter caetera signa vexillum insigne, cuius pictura Xliterae figuram prae se ferebat: in cuspide vero imago erat terra, nigraque capitis humani barbati. Id igitur vexillum cum signifer vehementius quateret, fumum ac nebulam densissimam et foetidissimam exhalabat. Ea nebula non modo aspectum barbarorum nostris adimebat, verum etiam odore teterrimo eos enecabat: totumque ad eo exercitum nostrorum nouitate ac miraculo rei stupefactum perturbauit. Incantationibus id quibusdam Tartari effecerat: quibus iuxta ac ariolationibus ac diuinationibus caeteris cum alias, tum in bello plurimum vtuntur. Tunc vero barbari, vbi nostros trepidare senserunt, cohortati se inuicem, im pressionem in cos faciunt, pertur batisque ordinibus magnam caedem faciunt: in qua Pompa Magister Cruciferorum cum fortissimis quibuque; suorum occubuit. Diffugiunt caeteri ex acie, praeter eos, qui circa Ducem erant. Nam is turpe ratus fugere, non inultus mori volebat. Ad extremum tamen, cum aliquandiu fortiter pugnans hostium vim sustinuisset, persuaderi sibi passus est, vt se melioribus seruaret rebus: perruptisque hostilibus cuneis, quatuor tantum comitantibus, nempe Sulislao, Clemente Palatino Glogouiensi, et Conrado Conradi, et Iohanne Iuani filiis, nobilissimis ac fortissimis viris, iam periculum euasurus esse videbatur, cum subito fortuna conatum eius destituit. Equus enim, cui insidebat, multis vulneribus in praelio acceptis debilitatus concidit. Et quan quam Ioannes alium ipsi a cubiculario eius petitum subministrat, tamen dum in sequentes et obuios barbaros ferro summouet, et in prementem se maxime Tartarum sublato brachio gladium vibrat, ab alio quodam hasta sub ascella ictus, moribundus de equod fluxit. Ibi barbari inconditum clamorem attollunt, deductunvque per manus Henricum ad alterum balistae iactum, capite plectunt, et cadauer nudum detractis armis ac vestimentis relin quunt. Tresquoque illi, qui eum, fugientem comitati sunt, pugnantes cecidere. Nam Ioannes imposito in alium equum Duce, ferro per medios hostes viam sibi ac Duci pate faciens saucius cum duobus ministris vix euasit. Tantus autem in eo praelio interfectorum Christianorum numerus fuit, vt singulis singulae auriculae a Tartaris praecisae, nouem ingentes saccos explerent. Post hauc deinde pugnam Tartari Ratiboriensem


page 143, image: s143

oram repetita excursione vastarunt, ibique octo dies commorati in Morauiam inuadant: quam cum nemine prohibente, et Venceslao Rege in Bohermia delitesente, amplius vno mense vsque ad Austriae et Bohemiae fines crudeliter diuexauissent, in Vngariam superatis momibus et syluis peruenerunt. At Henrici corpus post discessum Tartarorum inter cadauera, sex digitorum in pede laeuo argumento Anna coniuge indicante inuentum, cum aliis nobilioribus Vratislauiam deductum, et in diui lacobi, quod monasterium Franciscanis ipse inchoauerat, Anna vero vxorpostea consummauit, honorifice sepultum est. Caeterum Heduigis mater, quae monasterij Trebnicensis munitioni diffisa. Crosnam vna cum grege monacharum et Anna nuru, sub aduentum Tartarorum se receperat, nihil nuncio cladis atque interfecti filij commota est. Quin monachas et nurum lamentantes, ac pectora plangentes comiter consolata, minime deiecto vultu gratias cgit Deo, quod eius munere talem filium peperisset, cuius ipsa viuentis pietatem summam in se experta semper esset, quique ad extremum pro religione et populo suo vitam alacer proiecisset.

Henrico Pio caeso, Boleslao Pudico nusquam comparente, oppidis, pagis, vicisque ad vastitatem redactis, Nobilitas Cracouiensis et Sendomiriensis deteriora etiam timens, quod sine Principe ac magistratibus esset, inito consilio, Boleslao Caluo Henrici Pij filio natu maximo Principatum detulit. Atque is Princeps factus, statim Magistratus creauit: plerique enim tempestate illa Tartarica desiderati erant, Clementemque Rusiecium Sulislai filium Palatinum Cracouiensem creauit. Quod cum accepisset Conradus Dux Mafouiae, permoleste tulit, alienum sibi Casimiri Principis filio, Lesci Albi fratri, in Principatu praelatum esse. Itaque colloquium a Suentopelco Pomeranorum Dace petiit, foedus cum eo percussit, auxiliaque ab eo contra Boleslaum Caluum impetrauit. Nam ipse Suentopelcus negauit ad id bellum se posse proficisci, aliis curis et occupationibus distentum. Interim dum Conradus in apparatu belli occupatus est, Tartari ex Vngaria per Scepusiensem tractum excursione rursus facta in Poloniam, Cracouiam inexpectati aduolarunt: direptaque vrbe, ac maiore quam prius caede hominum facta, cum ingenti praeda in Vngariam per Osuiecimense territorium citi reuersi, atqueibitres annos commorati sunt. Conradus vero Dux, omnibus ad bellum comparatis, accitisque Pomeranorum auxiliis, in Sendomiriensem, ac deinde in Cracouiensem tractum duxit exercitum: et facile munitiones oens opera Zegotae gente Toporij, eiusque familiae, et clientum, dedentibus se vltro omnibus, in suam redegit potestatem. Caeterum Clemens Palatinus Cracouiensis, et alij, qui cum Boleslao sentiebant, cum impares essent conatibus Conradi reprimendis, Scalensem arcem valido praesidio tenuerunt. Nec eos Conradus oppugnare tunc adortus est, sed Cracouiam veniens arcem muniuit, constitutisque rebus in Masouiam rediit. Aduenit mox Bolesbus Caluus cum exercitu suo, et Germanis mercede conductis, recuperaturus ereptum Principatum. Cum autem Cracouiensem arcem expugnare niteretur, re cognita, superuenit iterum Conradus cum maioribus copiis, cum quibus Caluus congredi non ausus in Silcsiam se recepit. At Conradus Scalam admouit exercitum. Territus Clemens Palatinus destitutum se ope Boleslai cernens, petita impetrataque a Courado venia arcem ei dedidit.



page 144, image: s144

Potitus iam omni Principatu Conradus, cum belli sumptibus exhaustus esset, grauia mox vectigalia et exactiones non modo oppidanis et agrestibus, sed etiam equestri et sacerdotali ordini imposuit: ac ne ocio ad res nouandas inuitarentur, in reficiendis veteribus et extruendis nouis munitionibus acerbe vulgus exercere coepit Quae post tantas calamitates a Tartaris illatas, famemque grauem, cum pergrauia et intolerabilia omnibus viderentur, magnum odium Conrado conflarunt. Redierat is forte in Masouiam. Ibi Proceres Cracouienses clam de eiiciendo ipso consilia in eunt: nonnullos conscios, qui Boleslaum Pudicum perquirerent, dimittunt. Atque is de voluntate et ftudio suorum certior factas, redicum parabat, ac de Vngaris auxiliarem manum cogebat. Porro Conradus, cum alienatos a se esse Cracouiensis et Sendomiriensis conuentus animos accepisset, ac de consilio reuocandi Boleslai Pudici, et eiiciendi sui sensisset, propere accurrit cum non contemnendo comitatu suorum: dissimulatoque consilio, comitia apud Scarbimiriam indixit. Ad quae cum frequentes proceres et equites conuenissent, capiuntur quidam ex eis nobiliores, qui contra Conradum sentire videbantur, et in Masouiam vincti abducuntur. Caeterum Clemens Palatinus cautior, et aduentum Conradi celerem, comitiaque illa aestate media praeter morem indicta suspecta habens, cum fratribus et aliis nonnullis ad Boleslaum Pudicum, qui in Pienina arce in Vngariae finibus ad eum diem latuerat, profugit. Nec sane multo postilli, qui in Masouiam abducti erant, fractis compedibus, intempesta nocte cum euasissent, omnem suorum multitudinem palam contra Conradum concitabant. Eoruum reditu cognito, Clemens Palatinus confestim aduolat, et facta manu coniunctisque viribus Cracouiam in suam potestatem redigunt, eiecto Conradi praesidio. Subsequitur Boleslaus Pudicus cum coniuge, cui venienti ingens multitudo hominum omnis ordinis, aetatis, ac sexus exultans ac gratulabunda obuiam sese effudit, et mox nouum iusiurandum Principi proceres dicunt. Quo consensu permoti, qui arces et munitiones pro Conrado tenebant, Boleslao eas reddiderunt.

Factus autem certior Conradus de defectione minorum Polonorum, ac dereditu Boleslai Pudici, magnis itineribus Cracouiam ac currit, cumque videret Boleslaum Cracouiensis arcis munitione (neque enim spacium cogêdi exercitus habuit) sese cum praesidio continere, obsidere cum coepit: et quod longius ductam iri obsidionem, neque satis virium se ad bellum in hostico gerendum habere sentiebat, templis D. Andreae, et D. Georgij, quod ex aduerso arcis in eodem colle situm, tunc extra munitionem arcis erat, castellorum loco vallis et fossis communitis, com mêdataque cura exercitus et obsidionis Boguthae equiti Cracouiensi, secum sentienti, in Masouiam ad maiores copias mox adducen das recessit. Nec mora, Bogutha mutata fide, de templis prae sidia deduxit, obsidionemque soluit. At Conradus conscripto maiore exercitui, accitis etiam in auxilium Praemislo Posnaniensi, et Mieczislao Opoliensi Ducibus, Lituanisque item et Iazygibus, tractum Sendomiriensem populabundus ingreditur. Nec Boleslaus committendum sibi esse existimauit, quin sua defenderet. Itaque magna celeritate, quantum potest exercitum comparauit, in quo erant et Vngari; et ad Suchodolum pagum Conrado occurrens, quarnuis esset viribus longe inferior, tamen pugnandi copiam fecit. Et fauit sane iustiori causae Deus, nominumque preces pro Boleslao passim supplicantium


page 145, image: s145

exaudiuit. Commisso enim praelio, numero sus ille Conradi exercitus cum ducibns suis a Boleslao fusus et in fugam actus est: victorque moderate victoria vsus, neque fugientes longius persecutus est, et saucios benigne recreauit, et captiuos dimisit. Cuius quidem moderationis fructum mox con secutus est. Nam reliqui de Nobilitate Sendomiriensi, qui Conradi partes ad eam diem pertinacius tutati erant, statim in poteltatem Boleslai venere. Boleslaus itaque recuperatis omnibus, quae ab sensamiserat, Cracouiam reuertens ingenti omnium gratulatione exceptus est.

Nec in maiore Polonia post Tartaricum bellum quietae res fuere. Nam post interfectum Henricum Pium a Tartaris, cum Boleslaus Caluus filius eius natu maximus dominatum suscepisset, grauis Nobilitati, et caeterae multitudini esse coepit, atque externos in digenis, Germanos Polonis, et quidem infimos optimatibus praeferebat: in hos perparcus et restrictus, in illos munificus et liberalis, ita vt honores quoque et magistratus eis mandaret. Male haec res Polonorum proceres habebat. Itaque questi inter se de fastu Ducis, et contemptu sui, celeriter contra eum conspirarunt, et conuentu apud Posnaniam acto, Praemislum et Boleslaum Vladislai Sputatoris filios, bonae indolis iuuenes, accient, abdicatoque Caluo, duces eos sibi constituunt. Commorabantur autem ij in arceVscensi, quam de patrimonio solam habebant reliquam. Naclum enim Suentopelcus auus maternus eis per fraudem ademerat. Venientibus iis traduntur arces et munitiones, vna excepta, cui Praementae nomen, cuius praefectus in fide Boleslai Calui perstabat: quam tamen haud ita multo post Nobilitas expugnauit. TuIit eam iniuriam et contumeliam non iniquo animo Caluus, suadente auia Heduigi, quae et antea maritum, et posterius filium ab eo dominatu frustra auocauetat, et tunc nepoti, ne iniuste iustis haeredibus olim ereptum retineret, aut repeteret, persuasit. Quin is posteriori tem pore affinitatem etiam cum Praemislo contraxit, collocata ei in matrimonio sororc sua Elisabetha, vna de quinque: sed id post mortem Heduigis actum est. Vix enim vno anno ea postea vixit, altero post filium defuncta: qui fuit a Christo nato millesimus ducentesimus quadragesimus tertius, septimaidus Octobris, et sepulta Trebnicij.

Cruciferi quoque eodem tempore, cum Pomponi apud Legnicium interfecto, Henricum de Vida Magistrum suffecissent, non modo Prussiam bello quaesitam, sed etiam ea, quae initio a Conrado Duce acceperant, pene amiserunt Suentopelci fraude, et mox aperto bello. Qui, Prutenis a Crucigeris iam ope multorum Germaniae principum in angustiam redactis, magnaque ex parte debellatis, successibus Crucigerorum inuidens, simul et sibi dominatuique suo metuens, Prutenos clam partim ad bellum, partim ad defectionem et rebellionem solicitauit et impulit. Conradus autem Dux Masouiae post Suchodoliensem cladem de vlciscendo Boleslao Pudico sedulo cogitabat: et cum imparem se ecius viribus videret, Lithuanos et Iazygas finitinios in eum concitauit. Qui ilico in Sendomiriensem oram sibi proximam tunc vsque ad Vistulam inundarunt, et magnam iumentorum ac hominum praedam e Lucouiensi et Secechouiensi territorio abegerunt. Nec aberat Conradus cum suis, caede et in cendiis in obuia quaeque saeuiens. Coegit et Boleslaus exercitum, quantum angustia temporis patiebatur, querelis ac lachrymis suorum fatigatus, et aduersus Conradum duxit, sua defensurus, et illatum bellum propulsaturus: commissaque ad Iarossinum pagum pugna, vincitur, et


page 146, image: s146

multis caesis captisquie fugit ex acie. Ingens inde trepidatio. Sendomiriensem Nobilitatem inuasit: quocirca metu constricta et praesenti periculo, desperato Boleslai Principis auxilio, Conrado se dedidit. Et parci quidem tunc iussit Conradus caeteris omnibus: solas Episcopi Cracouiensis possessiones, quod in Boleslai fide permanebat, crudeliter diripuit ac incendit. Hac iniuria commotus Prendota Episcopus, Conradum velut inuasorem ecclesiasticorum bonorum, et sacrilegium autoritate sua pontificia publice diris deuouit. Quam rem Archiepiscopus Gnesnensis Fulco cum vniuerfa synodo ea de causa conuocata, comprobauit. Muniuitautem postea Conradus arces quasdam in Sendomiriensi tracto: verum eas non multo post Boleslaus, deiectis eius praesidiis, recepit, cum Conradus cursim in Masouiam, excursione Prutenorum excitus discessisset. Nec diu moratus, repulsis Prutenis, expeditionem aduersus Boleslaum renouauit vna cum Casimiro filio, et Mieczislao genero Duce Opoliensi, atque in Cracouiensem oram duxit exercitum. Continebat se Boleslaus in arce Cracouiensi, non ausus iterum praelio rem committere. Itaque e regione arcis Conradus castra metatus est, quo loco Rudaua amnis Vistulae miscetur: eumque locum fossis, aggeribus, castellisque muniuit. Et quod obsidio longior fore videbatur, vno a Cracouia milliario supra Vistulam nouam arcem munit, in eo colle, in quo monasterium Tinecense situm est. Aliam item apud Lelouiam oppidum, decimo a Cracouia milliario. Sed cum nihil obsidione proficeret, Lelouiensi arce Mieczislao genero suo commendata, Tinecensi prasidio suo bene munita in Masouiam reuertit. Post cuius discessum Boleslaus Tinecensem arcem in suam redegit potestatem: quo cognito, ij quoque, qui in castris ad Cracouiam relicti erant, decessere, veriti, ne et ipsi expugnarentur. Et paucis diebus illis Mieczislao mortuo, Lelouiensis quoque arx Boleslao dedita est. Ita paruo negocio omnes Conradi conatus, labores, ac sumptus in irritum tunc reciderunt. Necita multo post Conradus extremum vitae clausit diem, relictistribus filiis superstitibus, Boleslao, Casimiro, et Ziemouito, anno Christi millesimo ducentesimo quadragesimo septimo. Cum autem Boleslaus paucis diebus patrem secutus esset, Casimirus non acquiescens in Lenciciensi et Cuiauiensi dominatu, quem ipsi viuens pater attribuerat Siradiam. Spicimirum, et Rospram arces inuasit, et fratrem Ziemouitum cum vxore Gertrudi captum in vincula coniecit.

Boleslaus vero Pudicus a morte Conradi pacem nactus, collapsa et vastata bello instaurare, deprauataque corrigere instituit, magnamque mansuetudinis et probitatis laudem etiam apud exteros adeptus est. Qui status rerum minoris Poloniae hoc fuit admirabilior, quod non modo caetera Polonia, verumetiam tota pene Europa bellis tuncardebat. Nec in maiori Polonia et Silesia quietae res tunc fuere, Belli vero principium illud fuit Silesia. Henricus Pius a Tartaris interfectus ex Anna vxore Ottocari primi Regis Bohemiae filia quatuor reliquit filios, Boleslaum Caluum, Henricum, Conradum, et Vladislaum. Ex his duo natu minimi ab Heduigi auia sacerdotio destinati, et in Italiam missi literis nauabant operam, et Conrado quidem Bambergensis Episcopa, Vladislao vero Archiepiscopa Salisburgensis promissa erat. Itaque reliqui duo fratres de matris et consilij sententia dominatum paternum in Silesia inter se partiti sunt, ita vt Boleslao Caluo Vratislauiensis, Henrico vero Legnicensis tractus sorte obtingeret: ne duo illi minores omnino exhaeredes


page 147, image: s147

essent, Conradus quidem Henrico in Lignicensi, Vladislaus in Vratislauiensi Boleslao consors accederet. Verum paulo post Boleslaus cupiditate ductus, quod Lignicensem portionem potiorem esse iudicaret, Conradumque fratrem, qui in ca consors Henrico factus erat, iam hypodiaconum, portionem suam petiturum non esse existimaret, repudiato Vratislauien si dominatu, Legnicensem vsurpauit, Henrico vero Vratislauiensem concessit. Atque hic fomes postea ciuilium bellorum inter ipsos fuir. Tunc autem Boleslaus Caluus poenitentia ductus, quod maioris Poloniae dominatum a Praemislo et Boleslao Vladislai Sputatoris filijs praeripi sibi suadente auia passus esset, ad recuperandum eum adspirare coepit, arcemque nouam Copaniciam supra Oderam in finibus ditionis Praemisli muniebat. Ad eam igitur munitionem prohibendam Praemislus et Boleslaus fratres copias comparabant. Sed proceribus vtriusque partis interuenientibus, pax inter affines Duces constituta est, his quidem legibus, vt Praemislus Boleslao Caluo Santocum, Medireczum, et Zbansinum (quam arcem non ita pridem condiderat) daret: ille vero nouam munitionem demoliretur. Nec multo post Barnimus Cassubiorum Dux Santocum sibi vendicare, et cum exercitu oppugnare adortus est. Et facile quidem paucis arcem defendentibus expugnasset, ni propere ei Praemislus succurrisset. Mox Boleslaus quoque Caluus ad ferendam suis opem accurrit. Quorum amborum vires metuens Barnimus, ab obsidione recessit. Boleslaus autem vt Praemislo gratiam referret, Santocum ei reddidit. Sub id tempus Casimirus Dux Lenciciensis et Cuiauiensis, vt cum alterius iniuria dominatum suum amplificaret, Landense territorium in Calissiensi tractu inuasit, monasteriumque eiusdem nominis supra Vartam fluuium situm praesidio firmauit. Verum id Boleslaus Dux Calissiensis deiecto Casimiri praesidio mox recepit: disiectisque propugnaculis monachis restituit. Porro Casimirus qui aliena appetiuerat, non modicum suorum detrimentnm tunc accepit. Suentopelcus enim quietis impatiens, violatis foederibus, quae cum Casimiro et Cruciferis icerat, cum subito cum Prutenis in Cruciferorum ditionem irrupisset, multosque mortales apud Golubum incautos oppressisset, in Cuiauiam quoque impetum fecit, quo luculentio repraeda Prutenos sibi deuinciret, suorumque inopiam releuaret. Venerat his temporibus Iacobus Leodiensis Archidiaconus, legatus ab Innocentio Pontifice Maximo, cum ad res Polonicas componendas, tum vt Pontifici a Friderico Imperatore vehementer afflicto aliquid subsidij corrogaret ac corraderet. Itaque conuocata Vratislauiam Episcoporum synodo, impetrauit, vt quinta pars redituum ecclesiasticorum ex tota Polonia in triennium ei decerneretur. Relaxauit autem tunc Polonis partem ieiunij eius, quod est solenne cunctis Christianis ante Pascha. Nam cum id totis nouem hebdomadis veteri Pontificum instituto vulgo seruarent, indulsit, vt esset deinceps hebdomadarum sex et dimidiae.

Per eadem tempora Silesia Boleslao Caluo autore et incentore ciuilibus bellis ardebat. Nam cum Conradus refutato sacerdotio a Boleslao fratre praeter spem eius portionem Lignicensic dominatus sibi destinatam repeteret, Vladislaus vero Archiepiscopus factus, partem suam in Vratislauiensi non peteret, Boleslaus ad Vratislauiensem, quem prius contempferat, redire velle coepit. Negante Henrico, exercitum e Germania accitum coegit, ac Vratislauiensem ditionem armis et flammis infestauit: Nouoforo oppido cum


page 148, image: s148

templo et hominibus incenso Vratislauiam contendit, quae nouis tunc moenibus muniebatur, et tamen trimestrem Boleslai obsidionem sustinuit, obsidentesque crebris eruptionibus exagitatos re infecta discedere coegit, cum Henricus impar fraternis vitibus ad pralij dimicationem prodire non esset ausus. Rediit mox Boleslaus cum maioribus copiis, et frustra tentata iterum Vratislauiae expugnatione, vastatis longe lateque agris et pagis, cum munitiones Henrici praesidiis tenerentur ac defenderentur, reduxit exercitum tristior, quod duabus expeditionibus sumptuosis, nullum tantis sumptibus dignum operae precium fecisset. Sed tamen tertiam deinde adiecit, et cum ne ea quidem ex ipsius animi sententia cessisset, nec haberet, vnde stipendia debita mercenariis militibus dissolueret, infestare ij latrociniis ditionem eius coepere: inde odisse eum iam sui, ac deserere. Qua re adactus, supellectilem omnem suam in stipendia militum distraxit: et cum ne sic quidem ipsis satisfaceret, arces eis quasdam ac possessiones hypothecae nomine habendas dedit. Denique Lubussense territorium Brande burgensibus Marchionibus Ioanni et Ottoni oppignorauit, quod ex eo tempore in Marchionum potestatem venit. Cum autem Boleslaus Caluus inops, gensque, et a suis exosus, nec satis compos mentis oberraret, ab Henrici militibus exceptus, et Vratislauiam adductus fratris misericordia statim dimissus est. Nec illa tamen lenitate ac mansuetudine fraterna cupiditas et feritas Boleslai victa est: quin is Ligniciam reuersus, noua aduer sus fratres cosilla cum externis militibus (cum suos a se alieniores esse anim duerteret) agitabat: neque Conrado portionem ipsius, quemadmodum receperat Vratislauiae, reddebat: et cum pecunia in digeret, Sittauiam et Gorlicium oppida suis quibusdam hominibus oppignorauit. Quibus rebus magis etiam alienatis ab ipso animis omnium, Crosnense territorium et arx cum aliis finitimis ad Conradum ab eo defecit. Sed cum is parari sibi a Boleslao fratre insidias comperisset, neque satis virium ad resistendum ei se habere, ac in Henrico quoque parum sibi spei reliquum esse cerneret, ad Praemislum Posnanienlem et Calissiensem Ducem profugit. Quem benigne Praemislus accepit, et bene sperare iusso, sororem suam Salomeam ipsi despondit: nuptiisque Posnaniae celebratis, ad Henricum et Boleslaum legationem misit postulans, vt ij Conrado fratri iustam partem patrimonij concederent. At Henricus quidem negauit a se repetendam esse Conradi portionem, sed a Boleslao, cum quo acturum se ea de re policitos est. Boleslaus vero durius respondit: Conradum sacris initiatum, iure omni patrimonij repetendi excidisse. Quocirca Praemislaus cum exercitu suo fratrisque Boleslai Lignicensem tractum ingreditur, Conradum secum ducens, et magna celeritate arcem Bythomiam, siue in veteribus ruinis, siue alio quodam oportuno loco supra Oderam non procul a Glogouia excitauit: et turribus, aggeribus, et fossis muniuit, turmasque aliquot et cohortes Conrado attribuit, cum quibus ille finitimas oras Boleslao Caluo subiectas tam diu vexaret, quoad ius suum ab ipso consequeretur. Et pau is quidem dicbus debellatum erat, si ad extremum fortuna Conradi coeptis respondisset. Boleslaus enim Caluus, dum incautius forte aduersariorum copias ac nouam munitionem speculatur, comprehensus ab aduersariis in stationre excu bantibus, et in custodia a Conrado habitus, ad quasuis iniquas conditiones adduci potuit, nisi corruptis custodibus euasisset.

Caeterum in minore Polonia cum pacatum iam principatum Boleslaus Pudicus


page 149, image: s149

obtineret, anno Christi millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo, salis metalla apud Bochnam pagum, quod iam oppidum est, quinto a Cracouia milliario inuenta sunt: vnde vberes Principi reditus accessere. Cunegundis vero vxoris Boleslai pietati ac sanctimoniae bencficium id non modo Polonis, sed etiam finitimis populis perutile, acceptum refertur. Hoc eodem tempore D. Stanislaus Episcopus quondam Cracouiensis, satagente Boleslao Principe, et Episcopo Cracouiensi Prendota ab Innocentio quarto Pontifice summo de amplissimi collegij sententia, re diligentissime examinata, in numerum Sanctorum relatus est, centesimo demum et quinto ac septuagesimo post mortem anno, qui fuit a Christo nato millesimus ducentesimus quinquagesimus tertius. Anno vno celebritatem illam praecessit ingens aquarum inundatio in tota fere Polonia ex perpetuis imbribus, ab Aprili mense vsque ad vicesimam quintam Iuhj delapsis, ita vt campi, agri, syluaeque nauigabiles essent. In Masouia vero praeterea Lithuani Visnensem oram deuastarunt. Tertio deinde anno Lublinensem quoque tractum depopulati sunt, et arcem ligneam etiam tunc incenderunt. Erat autem tunc Lithuanorum Dux Mendocus siue Mindacus, qui Cruciferorum armis debilitatus et attritus, anno Christi millesimo dutente simo quin quagesimo fecundo religioni Christianae initiari cum suis assensus est, et Samagitensem, Veisensem, Curoniensem, et lazygum siue Polessensem tractum donaturum se esse Cruciferis promiserat, vt imminenti ab ipsis exitio sese eriperet. Quorum etiam opera regium nomen a Pontifice maxino adeptus est, etv a Rigensi Archiepiscopo, et Culmensi Episcopo solenni ritu diademate cinctus. Verum non multo post stabilitis rebus suis, neque Cruciferis promissa praestitit, et religione abiecta ad sua idola resiliit, et ex finitimis Christian orum regionibus praedas agebat, vt tunc e Lublinensi, post ex aliis. Aberat autem forte tunc Boleslaus Pudicus Morauica expeditione occupatus, cuius haec fuit causa. Post interfectum Austriae Ducem Fridericum, Praemislus siue Ottocarus Venceslai Lusci Regis Bohemorum frater, vel secundum quosdam filius, Austria potitus erat, ducta in matrimonium sorore Friderici Margarita iam anu, quae prius Henrico Friderici Imperatoris filio nupta erat. At Styriam quoque idem Ottocarus sibi adiunxerat, quod eo facilius fuit factu, quod imperium in Germania tunc vacabat post mortem Friderici. Huic igitur Ottocaro cum Bela Rex Vngariae bellum facere vellet, et virium ad id non satis haberet, Boleslaum generum Principem Poloniae in auxilium euocauit. Nec ita multo ante Venceslaus Rex post Mieczislai Ratiborien sium et Opoliensium Ducis mortem, cum is nullos reliquisset liberos. Opauiam occuparat et Nicolao filio notho suo tradiderat. Quocirca Boleslaus, vt in gratiam soceri manum Bohemorum distineret, Opauiamque Polonis rursus adiungeret, in Opauiensem oram, et in Morauiam cum exercitu ingressus, ferro et incendiis eam longe lateque vastauit, magnamque praedam abegit: nec tamen Opauia potitus est. Ne Bela quidem operae precij quicquam fecit: quin a Morauis fusus fugatusque esse fertur. Hac igitur expedittone Morauica occupato Boleslao, liberior fuit excursio Lithuanis in Poloniam.

In Silesia vero Conradus ditiones fratrum ex arce Bythoniensi armis infestabat, quem quo expeditius adiuuaret Praemislus socer, cum Boleslao fratre, quem iniuria affectum, in carcerem etiam quasi insidiatorem coniecerat, in gratiam a Fulcone Archiepiscopo reductus est, ac denuo dominatum cum


page 150, image: s150

eo partitus, Gnesnam, Calissiam, Rudam seu Velunum, Pysdros, Srodam, Bninum, Biechouiam, Gazum [reading uncertain: print faded] , et Pobiediscos ei concessit. Posnaniam cum caeteris munitionibus ac territoriis ipse retinuit. His ita transactis, in Vratislauien sem regionem duxit exercitum, et omnem eam oram, quae est circa Olesniciam, Syczouiam, Trebniciam, et Cerequiciam oppida, vsque ad Vidauam amnem, deinde et vltra Oderam vadato flumine depopulatus est, eo quod Henricus Dux Vratislauiensis neque ipse partem patrim onij Conrado reddebat, neque ad repetendam eam a Boleslao fratre opem ei ferebat. Pax deinde ac concordia inter Silesios fratres, Episcopi Vratislauiensis et aliorum procerum interuentu com ponitur, ac Glogouiensis dominatus Conrado a Boleslao Caluo, quanquam inuito, conceditur: Conradus obsides et captiuos dimittit: aliis item, qui prius ex pacto dimissi erant, aestimationes capitum remittit. Mendocus Dux Lithuaniae abiecta religione Christiana, infestior indies Christianis vicinis erat, coactoque e suis Lithuanis et Prutenis idem sentientibus valido exercitu, in quo triginta millium armatorum censebantur, Masouiam omnem crudeliter vastauit, caputque gentis Plocensem arcem defensoribus vacuam incendit, et ingenti hominum atque iumentorum praeda domum remissa, in Cruciferorum ditionem eodem furore inuasit: eaque peragrata exustaque, homines quidem captos immanitate barbarica trucidauit, caeteram vero praedam permagnam abegit. Cruciferi non ausi obuiam prodire tantae multitudini, munitionibus tunc sese continuere.

Postea vero anno Christi millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto aduenientibus Ottocaro Rege Bohemorum, Marchionibus Brandeburgensi et Morauiae, Duce Austriae, Pragensi, Olomucensi, et Ermeliensi siue Varmiensi Episcopis, cum magnis copiis, magnaque item multitudinc crucis militiam professa, aucti viribus et animis, vicissim Prutenis bellum inferunt, et illis ad praelij dimicationem nusquam prodeuntibus, ferro et igni in obuia quaeque desaeuiunt. Quibus malis adacti Sambienses, in potestatem Cruciferorum vencre, religionemque Christianam suscepere. Suentopelcus vero quietis impatiens nouum excitauit bellum. Etenim misso clam cum expedita manu filio, quem obsidem pace facta a Prutenis receperat, Naclum arcem Praemisli nepotis sui, conscio et adiuuante vno de custodibus, pecunia corrupto, noctu iterum intercepit. Quod vbi Praemislo nunciatum est, quantum potest, cogit ex er citum. Mittunt ei auxilia Duces alij Polonorum, tanquam ad restinguendum commune incendium: cum quibus ad Naclum contendit Praemislus. Cumque arx situ atque arte munitissima egregie a Pomeranis defenderetur, ac difficilis esset eius expugnatio, aliam e regione eius ad occidentem solem summa celeritate excitauit, eique imporrato copioso commeatu praesidium imposuit, quantum suffi ciebat ad vexandos, et quasi in obsidione continendos hostes, qui in praesidio antiquae arcis erant. Quo facto dimisit reliquum exercitum. Fiebant autem crebrae vtrinque ex arcibus eruptiones, et conflictus marte vario. Alteram deinde Praemislus cum Boleslao fratre et Casimiro fecit expeditionem in Pomeranos, et omissa Nacli expugnatione, noctu silenci agmine ad Racianzum arcem Pomeraniae, in quam se magna multitudo Pomeranorum cum facultatibus suis propter bellum contulerat, contendit: eam que antelucano tempore adueniens incendio consumsit Post cuius discessum Suentopelcus cum exercitunon contemnendo, hostibus ex noua arce obsistere non ausis, in Naclum perrupit, et commeatu importato,


page 151, image: s151

suos laborantes victus inopia confirmauit. Deinde om nem conatum ad nouam arcem vel capiendam, vel euertendam conuertit, sed irrito coepto post recessit. Videns autem Suentopelcus, dissiculter se Naclum retinere posse, ad pacem cum Praemislo faciendam inclinari animo coepit. Nec difficulter ea Popone vno de Cruciferis, qui Suentopelcum et Praemislum materno sanguine attingebat, interueniente coiuit. Conuentu enim apud Xynam acto, Suentopelcus per sententiam Poponis ex compromisso latam Praemislo Naclum reddidit: Praemislus vero Suentopelco pro impendiis et Racianzi demolitione quingentas marcas argenti certis pensionibus exoluturum se esse, nouem obsidibus nobilibus datis, cauit; et exoluit postea. Captiui vtrinque dimissi. Pax perpetua mutuo iureiurando firmata est, ita vt neuter alterius ditionem vnquam inuaderet. Nec toto ab ea pace facta anno circumacto, Praemislus triginta sex annos natus, pridie nonas Iunij immatura morte extinctus, Posnaniaeque sepultus est. Mitissimus sui temporis princeps, et supra aetatem prudens: iustitia autem et animi moderatione in iudicando tanta, vt eius iudicium victus atque victor ex aequo probarent. Ebrium aut iratum eum nemo vidit. Vsque adeo vero addictus fuit religioni et cultui diuino, vt per tempus quadragenarij ieiunij cilicina veste super nudum corpus, et vino diluto admodum, aut insipidiore ceruisia vteretur. Nocturnis temporibus cum dormire putabatur, prolix ae precationi vacabat. Ouanscense monasterium Cisterciensis sectae puellis ad Vartham fluuium condidit: Srodecense vero Dominicanorum Posuaniam transtulit. Gnesnense etiam Xenodochium siue hospitale sepulchri Christi militibus contulit et commendauit, Praepositoque Miechouiensi subiecit. Praeter multas autem alias pias largitiones, Gnesnensi quidem ecclesiae Cirnelinum pagum, Posnaniensi vero Bucum donauit, non sineinuidia et offensione procerum. Reliquit autem Praemislus quatuor filias, ex Elisabetha vxore susceptas, et filium posthumum post quartum mensem natum. cui paternum nomen inditum est.

Eodem anno millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo Iacicus siue lacintus post exhaustos multos labores in Polonia et Russia pro religione Christiana, mortem cum vita commutauit ad decimum octauum Calendas Septembris. Non omnino tunc Silesia ab intestinis motibus immunis erat. Etenim Boleslaus Caluus, cum dolore amissae Glogouiae percitus, tum bello superiori exhaustus, vt iram simul et cupiditatem suam expleret, Episcopum Vratislauiensem cum duobus Canonicis ruri captum, et vestibus exutum in carcerem abduxit, a quibus postulabat decem millia marcarum. Quae cum non penderent, coniecit eos in tetrum carcerem compedibus constrictos. Qua re cognita, Archiepiscopus Gnesnensis Boleslaum diris deuouit: Vratislauiensi vero omni dioecesi sacris interdixit. Quas diras cum Boleslaus negligeret, et nihilomagis dimitteret captos, Pontisicem Maximum Alexandrum quartum certiorem ea de re fecit, et quid porro fieri oporteret, rogauit. Rescripsit Pontifex Archiepiscopo, vt Poloniam omnem ad arma contra Boleslaum sumenda crucis militia promulgata vna cum caeteris Episcopis concitaret. In eandem sententiam Magdeburgensi quoque Archiepiscopo de concitandis Germanis scripsit. Sed interea Episcopus pertaesus diri carceris, duobus millibus marcarum, et commutatione decimarum


page 152, image: s152

manipularium in pecuniarias per totam dioecesim suam vna cum Praeposito et Canonico se redemit. Neque vero vno illo scelere contentus Boleslaus fuit. Nam Praemislo, cuius ope Conradus gener nitebatur, mortuo, Conradum quoque fratrem per fraudem capere, et Glogouia exuercadortus est. Sed hoc non itidem successit Certior enim factus Conradus deinsidiis fratris, cum Lignicium ab eo dolose ad conuiuium vocaretur, cum expedita manu profectus est, ac reliquis in sylua propinqua Lignicio latere iussis, cum paucis expeditioribus veniens, a Boleslao simulati officij causa obuiam prodeunte in arcem deducitur. Vbi conspicit loca superiora ab armatis teneri, anteuertit meditatum fratris facinus, captumque eum metu perculsis omnibus asportauit, et in custodia habitum aliquandiu, atque ea, quam ab Episcopi Vratislauiensi emunxerat, pecunia mulctatum postea dimisit. Sic Boleslaus laqueo, quem alteri tetenderat, ipse se implicauit.

Anno sequenti millesimo ducëresimo quinquagesimo octauo terrae motus vehemens Poloniam concussit, et animos hominum propter rei raritatem non metu tantum, sed etiam religione impleuit, velut magnorum malorum, quae mox consecuta sunt, prodigium. Nam et ciuilibus bellis mox agitata, et barbarorum excursionibus afflicta est. Ciuilium autem bellorum Casimirus Dux Siradiensis, Lenciciensis, et Cuiauiensis causa fuit: cuius inexplebilis cupiditas eousque progressa est vt Ziemouito fratrein vincula coniecto, Siradiensem tractum, cuius haereditas secundum Boleslaum fratrem iure ad vtrumque pertinere debcbat, solus occuparet: Landense territorium, vnde prius a Boleslao Pio Duce Calissiensi depulsus erat, iterum inuaderet: Racianzum item Episcopo Vladislauiensi auferret, quod tamen post reddidit, cum ei litem intendisset Episcopus. Lelouiense territorium Boleslao Pudico adimeret, munita arce in colle supra oppidum. His igitur de causis primus omnium Boleslaus Pius in eum arma sumpsit, inita Societate cum Varcislao Cassubiorum Duce, quod is Suentopelco, cuius gener tunc Casimirus factus erat, propter iniurias quasdam infensus esset. Obtinebat Boleslaus etiam Posnaniensem satrapiam, vtpote tutor liberorum fratris defuncti. Itaque conscripto ex omni maiore Polonia magno exercitu, coniunctisque cum Varcislao viribus, Cuiauiam vastabundus ingreditur, Inoula dislauiamque arcem obsidione cinxit: cui, sicut et caeteris munitionibus, Casimirus, cum non haberet exercitum, metuebat. Itaque legatione ad Boleslaum missa bellum deprecatur: Landense territorium. red diturum se ipsi promittit, arcemque, quam in eo praesidij causa communierat, demoliturum. Secutus eius fidem Boleslaus, obsidionem soluit, exercitumque dimisit. Sed Casimirus non modo non praestitit Boleslao, quae receperat, verum etiam Calissiensem tractum vicissim insequenti anno depopulatus est, cum de clade Varcislai, cui Boleslaus ex foedere auxilia miserat, in Pomerania cognouisset. Proficiscebatur tunc Boleslaus Calissia Posnaniam, cum de Casimiri excursione nuncium accepit. Protinusigitur cum solo aulico suo comitatu reuertens, triginta tantum equitibus in itinere collectis, et agrestibus, quos hostes damno affecerant, sequentibus, in sylua, cui Soleciae nomen est, hostilem exercitum, magnoque animo impetum in eum facit, extremisque perturbatis, et primos impellentibus, et omnibus maiores multo, quam erant inse quentium se, copias (propterea quod sylua longiorem prospectum adimebat, clamantium vero sonitum ampliorem reddebat) esse credentibus, vniuersum agmen in


page 153, image: s153

fugam agit, praedam excutit, plurimosque ex hostibus captiuos abducit. Nec tamen clade hac affectus Casimirus acquieuit, sed non ita multo post Pacossum oppidum Boleslai capit, arcemque in eo munit: vnde Calissiensem oram liberius infestabat. Ibi tunc Boleslaus Pudicus et Ziemouitus Casimiri frater, vt et Boleslao Pio subuenirent, et suo quoque nomine Casimirum vlciscerentur, coniunctis cum Boleslao Pio viribus, Lenciciensem tractum crudeliter vastant, arcem aedificant, et commeatu copioso implent, ac Ziemouito commendant. Fractus hisceincommodis Casimirus, inducias duorum mensium petit, aequa omnia se esse facturum promittit iureiurando dato. Sed elusis Ducibus, amotoque praesenti periculo, non seruauit fidem. Itaque insequenti anno Boleslaus Pius in Cuiauiam duxit exercitum. Deprecante vero Casimiro, non prius deduxit, quam ille arce Landensi et Pacosso praesidia deduceret. Quod quidem Casimirus extrema pene adactus necessitate fecit, cum alio quodam infortunio maximo mulctatus esset. Nam duo filij eius, Lescus cognomento Niger, et Ziemomyslus e priore matrimonio suscepti, veneno, vt aiebant, a nouerca appetiti, vel potius iusta Dei vindicta incitati, Siradiensem et Lenciciensem ditionem absente patre, Proceribus cum omni Nobilitate fauentibus, occuparunt: et Lescus quidem Siradiensem, Ziemomyslus vero Lenciciensem obtinuit. Ita qui aliena iniuste appetebat, sua turpiter amisit. Atque hi tunc sane ciuiles motus in Polonia inter propinquos, agnatos, fratres, parentes, ac liberos extiterunt.

Dum autem hi sic inter se bellum gerunt, ecce Tartarorum ingens vis Nogaio et Celebuga ducibus, in Poloniam sese per Russiam mense Decembri effudit, Russis ipsis adiutoribus atque ductoribus. Flumina tunc iam glacie concreta erant: itaque summa celeritate vsi, et Lublinensem oram, quam a Lithuanis vastatam superiori tempore Daniel Russorum Rex, arce Lublinensi intercepta, ac turri rotunda praesidioque firmata vsurparat, praetergressi, in Sendomiriensem impetum faciunt, et plurimos mortales incautos opprimunt: monasterium Zauichostense, quod Boleslaus Pudicus nuper condiderat, et viginti quinque pagis dotatum puellis D. Francisci vitae institutum professis attribuerat, diripiunt, itemque id, quod in Lyssecio siue caluo monte situm est: Sendomiriense oppidum incendunt, arcem nullo respirandi ocio defensoribus dato, die nocteque oppugnant, verum nullo operae precio: nam a multis ea gnauiter defendebatur. Ibi Russorum Duces Leo et Romanus Danielis filij, et Basiliscus frater, qui in castris Tartarorum erant, primo per internuncios, deinde per se ipsi cum Petro praefecto arcis agunt, vt, sise, arcemque seruatum irevelit, ad Tartarorum Duces in castra veniat', et imperatase facturum professus, paruo se, arcemque, et omnem multitudinem redimat. Fidem dant, nilin ea re fore periculi, se haecita confecturos esse. Credidit praefectus, Russos Christiani sanguinis misericordia commotos, quemadmodum prae se ferebant, illa suadere et recipere. Itaque praefectus cum fratre suo, et primoribus ex Nobilitate ad castra hostium, quemad modum conuenerat, proficiscitur. Duces barbarorum, vt erat edoctus a Russis, adorat, de salute sua et arcis supplex agit. Barbari autem, vt sunt fallacissimi, in supplices impetum faciunt, spoliatos et verberatos immaniter obtruncant, et confestim sublato clamore, effuso cursu in arcem. nihil tunc eiusmodi expectantibus defensoribus, inuehuntur, in caedeque hominum, omnibus perterritis et latebras quaerentibus, promiscue grassantur. Matronas tantum et puellas formosiores


page 154, image: s154

ad contumeliam et explendam libidinem (vt est gens libidino sissima) adseruarunt. Defessi autem caedendo, reliquum vulgus hominum gregatim in Istulam im pulerunt. Tanta vero caedes in arce tunc facta esse dicitur, vt sanguis caesorum ad Vistulam vsque doflueret. Incensa arce, barbari nulla mora interiecta versus Cracouiam Russis Ducibus itineris contendunt, et vrbein defensoribus vacuam incendunt, valetudinarios et mendicos trucidant. Nam Boleslaus princeps, nuncio de Sendomiria capta accepto, in Vngariam cum vxore profugerat: caetera hominum multitudo partim in syluas se abdiderat, partim munitionibus arcium sese defendebat. Tartari vero caedibus et incendiis vsque ad Bythomiam in Opoliensem tractum impune prouecti, post alterum siue adeo tertium mensem praeda onusti in Russiam reuerterunt. Annus, quo haec gesta sunt, fuit post Christum natum millesimus ducentesimus sexagesimus.

Circa haec tempora Daniel Romani Ducis filius, aduersae factionis Ducibus vel domitis, vel in suam sententiam adductis, magnam potentiam et monarchiam fere in Russis Australibus vsurpabat: et quo maiorem sibi autoritatem compararet, legatione ad Opissonem legatum Apostolicum in Poloniam missa, cum promitteret, se cum vniuersa gentesua ad Romanae ecclesiae societatem accessurum, ac Christianas regiones aduersus Tartaros, qui iam ingentem formidinem omnibus principibus Christianis incusserant, defensurum, nomen ac diadema regium sibi ac posteris suis impetrauit. Verum consecutus id, quod concupierat, fidem et iurisiurandi religionem violauit: et in pristinum errorem relapsus. non modo non defendit a barbaris Christianos, verumetiam cum Tartarispariter infestauit, mox etiam cum Lithuanis. Nam cum eis Suarmonem sororis filium cum magna manu ad populandam Masouiam misit. Qui celeritate vsi, Ziemouitum Ducem cum Conrado filio et aulico comitatu in Iassouusco praedio secure rusticantem cepere. Ac Ziemouitum quidem Suarno barbarica crudelitate intersecit; Conradum vero Mindacus, cui cesserat, seruauit, et pecunia redemptum postea dimisit. His patratis, Masouiam pene omnem Duce orbam Russi cum Lithuanis populabundi peragrarunt. Miseratus autem acerbam illam cladem Masouiae Boleslaus Dux Calissiensis, et precibus Gertrudis Ziemouiti vxoris exoratus, venit cum exercitu in Masouiam, copiosum commeatum et fabros secum ducens, releuataque populi calamitate et inopia, et arce Plocensi, quae ab hostibus exusta fuerat, refecta, ac bene munita discessit. Reuertuntur deinde aestate sequenti Lithuani in Masouiam, et non respondente eorum cupiditati ac spei praeda longius progressi Louiciense territorium ferro et incendiis vastarunt. Graues iam admodum non modo Masouiae, sed et Boleslai Pudici ditionibus Lit huani esse coeperant, ni diuinitus auxilium affulsisset. Intestini enim eorum motus respirandi spacium Boleslao Pudico dederunt. Mindacus enim a Stroinato fratris filio per insidias dormiens cum filiis interfectus est, et Srtoinatus dominatu Lithuaniae potitus. Nec mitior is futurus erat in Christianos: mox enim initio principatus sui Masouiam depopulatus est: captaque Orsimouia arce, mares quidem puberes trucidauit, impuberes vero cremauit. Sed cito scelerum suorum poenas dedit. Nam a Voisalco Mindaci interfecti filio superstite, qui monasticae vitae institutum apud Russos professus erat, venationi vacans captus, exeruciatus, et necatus est. Nec ita multo post Voisalcus


page 155, image: s155

Lithuanorum dominatu potitus, a Leone Danielis Russorum Regis filio per dolum interfectus est. Dum haec ita turbantur in Lithuania, non putauit Boleslaus Pudicus praetermittendam sibi esse illam occasionem, quin Iazygas finitimos et infestos regionibus suis vlcisceretur. Itaque duxit in eos exercitum. Qui fortiter dimicantes et Conato etiam Duce a misso pedem non referentes, ad internecionem vsque caesi sunt, adeo vt ex eo tempore nomen quoque lazygum pene deletum sit. Regione eorum deinde potitus Boleslaus, exiguas gentis reliquias Christianam religionem suscipere capitali poena in contumaces sancita coegit, et ne regio vasta et inculta maneret, colonias eo deduxit. Ab Vrbano autem quarto Pontifice Maximo impetrauit mandatum ad Archiepiscopum Gnesnensem, vt nouum genti praeficeret Episcopum. Nunc sane tractus ille est in dioecesi Lucensi siue Lucaeoriensi: quae Episcopa Ludouici Regis studio et opera posterius condita est. Annus hic fuit post Christum natum millesimus ducentesimus sexagesimus quartus, quo post apparitionem cometae trimestrem pestis acerba in pecora et pecudes in Polonia grassata est In Prussia vero Cruciferi, aduersa fortuna vsi, pene deleti sunt a Prutenis.

Insequenti anno Russi Duce Suarnone magna vi in Sendomiriensem oram populabundi inuasere: sed a proceribus Sendomiriensibus cum Nobilitate et agrestibus proeter opinionem occurrentibus insigni clade profligati, in turpem fugam acti sunt. Irritatus autem vehementius, quam solcbat, Boleslaus excursionibus Russorum, et Ziemouiti caedem vltum ire cupiens, anno sequenti expeditionem in Russiam suis indicit. Summa rerum et admi nistratio belli Petro Palatino Cracouiensi commissa. Boleslaus enim ipse ad eam expeditionem profectus non est: verum precationibus ac supplicationibus cum Cunegundi vxore vacans, exercitus sui curam et protectionem Deo commendabat. Petrus itaque exercitu suscepto, hostilem regionem ingressus prudenter et accurate omnia agere, instructis ordinibus caute progredi, speculatores quoquouersus dimittere, castris loca opportuna capere, excubias in oens partes seruare, neque pabulatores, frumentatores, et lignatores absque firmo armorum praesidio castris emittere, non ignorans, cum vafro hoste sibi rem esse. Non multum in hosticum progressis Polonis apud Pietam campum, occurrit Suarno Dux Russorum, ingentes Russorum et Tartarorum in auxilium euocatorum copias ducens, nec longe a Polonis castrametatus est. Sequenti die, qui erat decimus nonus Iunij, quod eo die prospere contra eosdem Russos ad Zauichostum ante complures annos dimicatum erat, educit suos in aciem Petrus, diei illius victoriaeque admonitos. Nec detrectat pugnam Suarno. Eminus quidem primum Poloni balistis, hostes arcubus pugnabant. Sed quoniam eo pugnandi genere meliore loco erat res hostium, expeditiori genere armorum plures de Polonis vulnerantium, magno mox impetu Poloni in hostiles acies inuehuntur, et cominus hastis ac gladiis rem gerunt. superioreloco Polonorum res esse coepit. Referunt pedem hostes, instant Poloni. Vniuersa acies hostium conuertitur, et mutuo sese impellit et impedit. Caedunt Poloni terga fugien tium, et plurimos abiectis armis viuos capiunt, et plena potiuntur victoria. Ea vero clade vires et animi Russorum ita fracti sunt, vt permultis deinceps annis nil hostile contra Polonos molirentur. Porro Boleslaus abunde contentus, repressisse ea victoria feroces Russos, ipse quoque quieuit, benign et


page 156, image: s156

mitis princeps: cuius cum vxore precibus a Deo impetrata illa victoria existimata est, magis quam humanis viribus parta, de tanta scilicet hostium multitudine, vt quadruplo ea Polonos excederet.

Anno Christi millesimo ducentesimo sexagesimo octauo Casimirus Cuiauiensis, Lanciciensis, et Siradiensis Dux obiit, qui moriens Lescum Nigrum filium Siradiensem ditionem retinere passus est, vt ab eo fuerat occupata: reliquas vero Ziemomyslo, cui Suentopelci filiam Salomeam desponderat, cum tribus aliis, videlicet Casimiro, Vladislao Loctico, et Ziemouito ex altero matrimonio susceptis partiendos reliquit. Suentopelcus etiam Pomeranorum citeriorum Dux eodem anno mortuus est aetate decrepita, relictis quatuor filiis, Mestuino siue Mesciugo, Varcislao, Samborio, et Ratiborio. Quibus moriens praecepit, vt a bello Cruciferis inferendo, quoad possent, abstinerent: Polonos vero Duces omni beneuolentia sibi deuincirent. Quorum illi praeceptorum immemores, magnis se postea calamitatibus implicarunt. Porro anno Christi millesimo ducentesimo sexagesimo nono Ziemomyslus Casimiri filius Vladislauien sem dominatum adeptus, despicatui suos habere coepit: cum Cruciferis, apud quos ab ineunte aetate educatus erat, familiarius viuere, eorum arbitratu omnia agere, et consiliis niti. Quibus rebus offensa Nobilitas, mussitate primum, dein de apertius fremere: ad extremum, eo non mutante mores, ad Boleslaum Calissiensium Ducem desecit. Qui iam Bydgostia supra Bredam fluuium sita, Theodorici Prussi proditione, qui post susceptam religionem Christianam a Casimiro Ziemomysli patre ei arci praefectus fuit, potitus erat. Exorauit postea Boleslaum Ziemomyslus, vt sua sibi redderet, donato ei territorio Crusuiciensi, placataque Nobilitate, quod reciperet, nihil sibi commune dein fore cum Cruciferis.

Hoc eodem anno bellum inter Boleslaum Ducem Calissiensem, et Marchiones Brandeburgenses recruduit ex huiusmodi causa. Otto Marchio Conradi frater cupiens Santocense territorium in potestatem suam redigere, arcem Sulentiam inter Lubussum et Medireciam, comportata celeriter domo materia extruxit, et argilla extrinsecus. ne incendio esset obnoxia, contexit. Id vbi Boleslaus accepit, ratus id quod erat, non de nihilo arcem illam in confinibus Poloniae munitam esse, tamen quia in suo solo eam Otto munierat, oppugnatione quidem eius abstinuit, ne prior foedus rupisse argueretur: caeterum Medireciam ipse vicissim fossis et ligneis propugnaculis munire coepit. Necdum perfecta erat munitio, cum Otto cum expedita manu aduolans oppidum diripit et incendit: arce tentata potiri non potuit. Certior earum rerum factus Boleslaus, hostem discedentem cum expeditis, quos ad manum subito habere potuit, persequitur: et cum consequi eum intra fines suae ditionis non posset, Lubussense territorium per circuitum vastauit, deinde ad Sulentiam arcem expugnandam reuertitur. Quo aduerso, milites facta e scutis et clypeis testudine, munitionem subeunt, dimotaque securibus argilla, ignem subiiciunt: qui subministratis alimentis moxarcem omnem corripuit, ac cum praesidiariis pariter absumpsit. Ita tunc Boleslaus Ottonem vltus, reduxit exercitum. Sequentis autem anni initio, cum Boleslaus Calissiensis Cracouiam, vt viseret Boleslaum Pudicum, profectus esset, non praetermisit eam occasionem Otto, sed magna celeritate vsus quamuis hyberno tempore, Santocensem arcem ligneis propugnaculis, vallis, fossis, commeatu, et praesidio muniuit. Reuertens autem Boleslaus, vbi pacta cum Conrado inita ex professo


page 157, image: s157

temerata esse comperit, ipse quoque Drenum instaurauit, et intra octiduum munitionem perfecit, impositoque piaesidio discessit. Sed aliquanto post, cum Poloni negligentius, vt solent, arcem custodirent, a Santocensi praesidio noctu ea intercepta, et Ottoni tradita est.

Multa eo anno portenta et prodigia in Polonia extiterunt. In Cracouiensi quidem regione honesta quaedam matrona Margarita Virboslai Comitis vxor triginta sex pueros viuos vno partu edidit vicesima die mensis Ianuarij. Calissiae intra octauam diem natalis Christi natus est vitulus cum duobus caninis capitibus ac dentibus, et septem pedibus vitulinis: capitum autem maius quidem antrorsum in suo loco: minus vero retrorsum ad caudam situm erat. Ab eius cadauere canes et volucres abhorruere. In Silesia vero apud Michalouum pagum, et inter Oderam ac Nissam fluuios, triduo sanguinem pluisse dicitur. Praecedente quoque anno ferebantur visae esse in aere armatorum acies inter se concurrere. AEstas eius anni tota fere continentibus pluuiis, et insolita aquarum inundatione non modo segetibus, sed etiam pecudibus et iumentis, pagisque, et oppidis plurimum incommodi attulit. Haec cum ingentem terr orem animis hominum incussissent, supplicationibus ac sacrificiis publice procurata sunt. Secuta sunt autem cum externa quaedam aduersa Polonis bella, tum domestici motus.

Insequenti anno Christi millesimo ducentesimo septuagesimo primo, Boleslaus Calissiensis Santoci occupatione atque Dreni ereptione irritatus, coactis magnis copiis, et auxiliis Cuiauiensium et Ziemomysli adiutus, bellum fecit Marchionibus Brandeburgensibus: et cum illi ad praelij dimicationem non descen derent, munitionibus sese defendentes, vastato Santocensi agro, ad Soldinum duxit, et scalis admotis oppidum cepit, diripuit, et incendit, magnamque praedam abegit. Reuersus Crusuicense territorium Ziemomyslo pro nauata opera reddidit, arcem demolitus. Atin Silesia Boleslaus Caluus. Conradum fratrem parum abfuit, quin caperet Boleslauiae securum. Sed tamen effugit is, de hostili aduentu fratris in ipso articulo factus certior. Oppido autem Boleslaus potitus est.

Sequenti deinde anno bellum, quod a Boleslao Calissiensi cum Marchionibus Brandeburgensibus gerebatur, in Pomeraniam translatum est ex huiusmodi causa. Post Suentopelci mortem bellum ciuile inter filios eius Mesciugum et Varcislaum exortum est In eo cum firmiores essent partes Mesciugi, Varcislaus ab eo captus, et paulo post e carcere elapsus, Conradi Marchionis Brandeburgensis implorauit opem, remunerationem iustam policitus. Accepit conditionem Conradus. Cum autem pignoris loco Gedanum ei tradidisset Varcislaus, paucis diebus illis in ipso apparatu belli mortem obiit. Repetit a Conrado Gedanum Mesciugus: negat ille se redditurum, ni sibi sumptus in bellum facti, quos permagno aestimabat, exoluantur. Cum autem imparem se viribus illius esse Mesciugus sciret, misit legationem ad Boleslaum Calissiensem, a quo impetrat, vt secum aduersus communes hostes arma coniungat. Duxit igitur exercitum in Pomeraniam Boleslaus, iunctisque cum Mesciugo copiis ad arcem Gedanensem admouit: qua capta, nihil negocij futurum erat in potiundo oppido. Tentata deditione, et pulsata machinis arce nullo operaeprecio, nona deinde die factis testudinibus ex asseribus, Poloniaudacius succedunt sub ipsa moenia et propugnacula: et alij quidem conuellunt et rescindunt munitionem, vtpote ligneam: ignem alij subiicit nt,


page 158, image: s158

alij scalis admotis moenia scandunt, arceque potiuntur. Arce capta, mox oppidani deditionem fecere. Boleslaus domum reuersus quatuor mensium spacio militibus ad quietem dato, rursus contra Marchiones expeditionem. fecit, eique Praemislum iuuenem fratris filium, decimum sextum annum agentem, praefecit, adiunctis, quorum consilio faceret omnia, Palatino Posnaniensi et Castellano Calissiensi, rei militaris peritis. Dreno praeterito vastatur longe lateque hostilis regio, quae cis Oderam est, Strelce arx haud ita pridem a Conrado condita expugnatur diripitur, et exuritur. Saeuitur in homines, agros, et tecta, nonnullis tamen, Praemislo deprecante, vita conceditur. Abigitur ingens praeda, cum qua reuertens Praemislus, cum apud Velenum exercitum dimitteret, cognoscit, Drenum arcem paruo hostium praesidio teneri: Cassubiosque qui in castris eius militauerant, domum abeuntes nauigio, primam portam arcis incendisse. Reuocatis igitur exitinere militibus, ad Drenum contendit, et praesidiariis deditionem facientibus, arcem recepit, praesidioque communiuit. Dedititios vero liberos dimisit, datis, qui eos deducerent, ne quam vim a Polonis paterentur. Haec tunc rudimenta militiae Praemisli fuere. Sex deinde totis annis vtrinque ab armis cessatum est.

Interea vero minor Polonia quasi vicissitudine quadam bellis ardere coepit, autore Paulo Episcopo Cracouiensi, gente Polucosio, qui Prendotae mortuo a collegio sacerdotum electus successit. Is enim suae dignitatis immemor, cum totus voluptatibus, venationi, et libidini deditus, ac subditis suis grauis, aduersus Principem vero Boleslaum contumax esset, nec precibus et monitis tum Principis, tum collegij sui flecteretur, et praeterea monacha quadam, de Scalensi monasterio educta, pro concubina abuteretur, in Cunouiensi praedio degens, ab Ottone et Zegota iuuenibus, equestri Topororum familia ortis, captus, ac Siradiam deportatus, a Lesco Nigro in honesta custodia mensem vnum seruatus erat. Boleslati Pudici, quemadmodum exitus rei comprobauit veliussu, vel permissu. Sed cum Archiepiscopus Gnesnensis omni prouinciae suae sacris eam ob rem interdixisset, conuiciis et maledictis populi exagitatus Boleslaus, dimitti eum iusserat, et in gratiam cum eo redierat, cum ducenta pondo argenti ipsi appendisset. Nec tamen conquiescebat Episcopus, verum in hoc erat totus, vt Boleslaum vlcisceretur. Domi itaque factiosorum bominum animos in Principem concitabat, inprimis vero eorum, qui cum sua turpiter prodegissent, et ad inopiam redacti, aut etiam aere alieno oppressi essent alienis inhiabant, aut qui ob latrocinia, et alia scelera poenas metuebant, siue adeo multati iam erant. aut etiam in pace cupiditatibus suis minus commode satisfaciebant. Incensis igitur plurimorum animis, nec occasio cogitata perficiendi defuit. Erant inter Praemislum Regem Bohemorum et Boleslaum Pudicum inimicitiae propter surreptam Polonis a Bohemo Opauiam, et propter adiutum a Boleslao Belam Regem Vngarorum contra Boh emos. Ac facta est quidem pax inter Ottocarum et Belam paulo ante mortem suam. Sed Stephanus filius eius suscepto paterno regno bellum redintegrauit, quod vt maiori vigereret, ad Boleslaum affinem Cracouiam venerat. et cum eo foedus paternum renouarat, moxque magnis incommodis Bohemos affecerat. Quibus adductus Bohemus, vt Polonorum auxilia Vngaro detraheret, cum Boleslao de Opauia transigere statuit. Nec abhorrebat a pace Boleslaus. Idcirco anno Christi millesimo ducentesimo septuagesimo tertio ad constitutum tempus Opauiam is profectus erat, et cum Bohemo conuentum agebat. Hoc tempus nacti coniurati,


page 159, image: s159

maturant defectionem illam aduersus Boleslaum, offensionis causam praetexentes, quod is se insciis, nec de conuentus sententia Lescum Nigtum Ducem Siradiensem propinquum suum haeredem nuncupasset. Erant et aliae quaedam causae, quae bonos etiam viros non paucos infensiores Boleslao reddiderant: nimirum quod is negligentia aut indulgentia quadam calumnias in iudiciis regnare patiebatur, quibus implicati sim pliciores, multi mulctas graues expendere cogebantur, multi patrim oniis exuebantur. Adhaec onerosus erat Nobilitati propter crebras venationes, eo quod et canes Principis alere, et equos atque subucctiones ipsi praebere omnibus passim, quacunque iter faciebat, necesse erat. His igitur de causis plures infensi erant Boleslao, sperabantque mutatione principis defunctum se iri illis malis. Itaque conuenticulo habito, ad Vladislaum Ducem Opoliensium mittunt, principatumque ei deferunt. Non renuebat ille oblatum principatum, sed conuentum illum omnem ad se Opoliam venire iubet, vt ibi ea res iureiurando et literarum monumentis confirmaretur. Faciunt illi iussa, et frequentes Opoliam proficiscuntur. Nihil horum latebat Boleslaum. Itaque soluto conuentu Opauiensi, rebus infectis, et induciis tantum in viginti annos cum Praemislo factis, festinus ad sedanda domestica mala reuertitur, et proficiscentes Opoliam aduersarios incompositos et inopinantes cum aulico suo procerumque comitatu, ad Bogucinum pagum altera die mensis Iunij adoritur. Nec illis animus ad defendendum se defuit: com mittitur atrox pugna, nemine referente pedem. Ad extremum Boleslao cessit victoria, sed non incruenta tamen. Oppressa coniuratione, paucis diebus Lithuani in Lublinensem oram excursionem fecere, magnamque praedam nemine prohibente auexere. Nam vires minoris Poloniae Boguciensi illo praelio vehementer attritae erant. Nec tamen inulta Lithuanis excursio illa fuit: nam dum illi Lublinensem oram populantur, Polessiensis eorum ditio, et Prussia vicissim a Masouiis et Cuiauiis vastata est. Boleslaus vero Pudicus iratus Vladislao Duci Opoliensium, quod suis nouas res molientibus fauisset, exercitu conscripto Opoliensem et Ratiboriensem oram omnem infesto agmine depopulatus est, ita vt suburbana quoque primariorum oppidorum exureret: nec Vladislaum tamen elicere ad pugnam potuit. Mains vtrinque in sequentem annum bellum parabatur: contrahebantur auxilia: mercenariis stipendia pronunciabantur. Sed gliscens bellum Boleslai Calissiensis opera consopitum est.

Nihil autem illo, et proximo deinde anno memorabile vsquam in Polonia gestum est, praeter contracta et conciliata quaedam Ducum matrimonia, et duo illa portenta, quae in Cracouiensi territorio extitisse memorantur. Nam puer quispiam dentatus eodem, quo natus est, die distincte et articulate locutus est, donec religioni Christianae initiatus, et dentes et sermonis vsum amisit. Alius vero semestris Cracouiae prolocutus, Tartaros aduenturos, et Polonorum capita praecisuros esse praedixit, quod post duodecimum annum euenit. Non libet autem hoc miraculum silentio praeterire, quod illo tempore multis testibus accidit. Homo quidam splendidus equestris ordinis, sed violentus et rapax, et suis iuxta ac alienis grauis, cum grauiter aegrotaret, admonitus crebro a religiosis quibusdam viris, vt ad Dei clementiam confugiens, animae suae saluti consuleret: negauit sibi veniae locum relictum esse. Iam enim diuino iudicio traditum se esse daemonum potcstti aiebat. Illico audiuntur a circumstantibus vehementium verberum et percussionum strepitus: apparentin corpore


page 160, image: s160

aegroti foedi liuores et vibices, ita vt omnes obstupescerent. Inter haec ille infelix nullam vocem, nullumque gemitum edens, infelicem animam exhalauit. Annus tunc agebatur millesimus ducentesimus septuagesimus sextus.

Post id tempus Silesia rursus intestinis dissidiis exagitari coepit, materiam subministrante inuidia. Grauiter ferebant et Duces, et Proceres, Crosnam, Prinum, et Greifensteinum Conradi culpa in externorum iurisdictionem recidisse. Sed neque Conradus ipse, neque frater eius Boleslaus, obaerati ambo. redimere oppignorata poterant. Nam decem millia aureorum Archiepiscopo Magdeburgensi exoluenda erant. Abundabat autem pecunia Henricus Vratislauiensis Probus, Henrici tertij fratris eorum filius, quae eo puero a curatoribus ex ampliori dominatu collecta erat. Itaque suasu procerum suorum redemit is territoria illa, quod ipsi inuidiam apud patruos conflauit. Acerbior tamen erat Boleslaus Caluus, qui anno proximo Henricum adolescentem rusticantem forte in villa sua captum abduxit, causam praetexens, quod haereditas relicta a Vladislao Archiepiscopo, non minus ad ipsum et Conradum fratrem, quam ad Henricum pertineret: quod tamen erat expresse contra vetera pacta primae diuisionis. Charus erat suis Henricus propter probitatem, a qua etiam cognomen ad eptus est. Quocirca de liberando eo consilia ineunt, exercitum comparant: a caeteris etiam ducibus Boleslao Pudico, Boleslao Calissiensi, Praemislo Posnaniensi, et Vladislao Opoliensi indignitate rei motis, auxilia impetrant. Displicebat et Conrado Glogouiensi Boleslai fratris facinus in alterius fratris filium perpetratum. Itaque misit et ipse Vratislauiensibus auxilia contra fratrem. Verum Boleslaus explorato Vratislauiensium apparatu, magna celeritate militem ex Germania magnum conduxit, et priorin Vratislauiensem oram impetum fecit. Educunt et Vratislauienses suas copias, et obuiam Boleslao prodeunt. Magno ardore committitur praelium inter Scorolcium et Procianum, et neutris referentibus pedem aliquandiu, tandem Boleslaus Caluus conspecta suorum strage, vno tantum comitatus milite, dam se ex acie subduxit. Sed filius eius Henricus natu maximus, animose pugnam restituit, et tandemvictoria quamuis cruenta potitus est. Captus est in eo praelio Praemislus Dux Posnaniensis, natus ex sorore Boleslai. Clade hac perculsi Vratislauienses, Ottocari Regis Bohemorum opem implorant, ab eoque petunt, vt aut autoritate, aut armis apud Boleslaum Caluum nepotem ex sorore suum, dimissionem sui principis impetraret: et vt eum facilius flecterent, ditionem Glocensem ad tempora vitae ipsi tradiderunt, ea lege, vt ea postobitum Ottocari in Henrici ducis sui potestatem recideret. Itaque Ottocarus, qui distinebatur aliis bellis, pacem fecit inter Boleslaum et Henricum: sed iniquam, nempe, vt Henricus Boleslao patruo Strigoniam, Nouoforum, Strozam, Greiffenbergum, et alia quaedam oppidula iure sempiterno daret. Accepit tamen eas conditiones Henricus, vt se et Praemislum vinculis liberaret. Verum non diu fruebatur ista laetitia Boleslaus, obiit enim anno millesimo ducentesimo septuagesimo octauo princeps iniustus et saeuus.

Eodem anno Lithuani cum Prutenis peruastata Masouia, Culmensique, et Cuiauiensi tractu, Lenciciensem quoque crudeliter depopulati, ingentem praedam abegerunt, in qua quadraginta millia hominum fuisse memorantur. Tunc quoque prodigium apparuit circa Cracouiam; etenim nocte media, in qua initium noui anni est, caelum clara et non iniucunda luce ad


page 161, image: s161

breue tempus resplenduit, Principis mortem, quod re postea comprobatum est, portendens. Memoratur autem et spectrum quod dam tunc in eodem Cracouiensi tractu apparuisse: lacum enim quendam peram plum infestatione daemonum, piscationibus et vsibus hominum exemptum fuisse. Ad eum hyberna glacie concretum vicinos cum sacer dotibus vexilla, cruces, et reliquias sacras, quibus vis daemonum propulsaretur, ferentibus, piscandi gratia conuenisse. Immisso autem reti, primo quidem tractu, contendentibus piscatoribus, tres pisciculos, altero nihil nisi rete conuolutum, tertio denique monstrum horrendum caprino capite, et in speciem ignis ardentibus oculis extractum esse. Territis autem ac diffugientibus cunctis, spectrum illud sub glaciem se immersisse, ac toto lacu discursans, terribilem strepitum ac sonitum edidisse: afflatosque abeo nonnullos homines foeda vlceraretulisse. Resumpsit aestate sequenti Boleslaus Calissiensis cum Praemislo fratris filio expeditionem aduersus Marchiones Brandeburgenses ob Santocum, auctus Pomeranorum auxiliis. Vastanti autem illi hostilem regionem cis Oderam occurrit Otto Longus Marchio cum non contemnendis copiis, commissoque praelio funditur et fugatur, vtpote viribus inferior: ac deinde intra munitiones arcium sese continuit. Boleslaus vero omnem oram cis Oderam victor peruagatus ac depopulatus, dimisit exercitum, et intra anni decursum febri extinctus est, tribus filiabus relictis, quarum tutelam Praemislo man dauit. Consecutus est eum sub finem eiusdem anni millesimi ducentesimi septuagesimi noni ad quartum idus Decembris Boleslaus Pudicus Dux Cracouiensis ac Sendomiriensis, et Cracouiae apud diui Francisci, quod monasterium ipse condiderat, sepultus est: benignus et religiosus princeps, ac in egentes cultumque Dei, ac ministros eius munificus. Cuius illa extant in Cracouiensem Episcopam et ecclesiam memora bilia beneficia, diplomatibus eius consignata, quibus cunctos sacri ordinis homines, eorumque adscriptitios omni prorsus onere seruitutis et pensionis Duci debitae, etiam telonij, liberauit, atque ab omni suorum iudium et magistratuum, suaque ipsius iurisdictione exemit. Episcopum autem Cracouiensem omnino ducali iure in bonis suis esse iussit, modo vt semel quotannis Principem hospitio acciperet, subuectionesque ipsi vt praeberet, quando ipsi vsuuenerit per episco palia praedia iter facere. Condidit etiam ac dotauit Crizanouicense monasterium supra Nidam amnem, Praemonstratensibus virginibus: Cracouiae item apud sancti Marci, ordinis mendicantium, qui vocatur de poenitentia beatorum martyrum. Ciuitatem vero Cracouensem iure Saxonico siue Magdeburgensi, quod etiam Sredense et Teutonicum vocant, stabiliuit. Regnauit autem Boleslaus hic, seu vixit potius post mortem patris quinquaginta duos annos. Mortem eius Cunegundis vxor, virgo etiam tum, moderate tulit: quin gratias egit Deo, quod se coniugij vinculo tandem liberasset. Ac mox vna cum sorore Iolenta, quae post mortem mariti Boleslai Calissiensis Ducis ad eam se contulerat, distractis, et in vsus egenorum distributis cunctis facultatibus suis, diui Francisci professioni et instituto vitae sese addixit, et veterem Sandeciam nequicquam refragantibus proceribus commigrauit, ibiqur reliquum tempus vitae in monasterio a se et marito suo condito peregit.



page 162, image: s162

LESCVS NIGER ETHNARcha Poloniae.

BOleslao Pudico in principatu Cracouiensi et Sendomiriensi successit Lescus Niger ex fratre ipsius patruele ortus, quem ipsi sibi Boleslaus successorem designarat. Nec tunc sane quispiam ipsi aduersatus est, bello a Russis ingruente, cuius metus locum ac spacium contentionibus et nouandis rebus non dabat. Nam Leo princeps in Russorum Ducibus, Danielis filius, post Boleslai mortem media hyeme in Lublinensem oram cum ingenti Russorum, Tartarorum, ac Lithuanorum exercitu inuaserat: eaque peruastata, Sendomiriensem quoque tractum ferro et igni vastabat. Sed eum Varsius Castellanus Cracouiensis, et Palatini duo Cracouiensis ac Sendomiriensis tertia die Februarij apud Goslice pagum cum parua manu temere quidem, sed tamen euentu prospero represserunt, atque in fugam egerunt. Caesa feruntur eo praelio hostium ad octo millia, capta duo. Non contentus autem ea victoria Lescus, intra paucos dies maiores coegit copias, ita vt ad triginta equitum, peditum vero duo millia peruenirent, et in Russiam duxit, vt Leonem vlcisceretur, qui, nondum resumpto e superiori clade animo, in penitiora Russiae se recepit. Quocirca impune Lescus hostilem regionem ad Leopolim vsque, quae arx cum oppido ab isto ipso Leone condita nomen sumpsisse videtur, peruagatus, ingentem praedam abegit, in qua ad quatuor millia hominum fuisse, caesa vero ad quinque millia feruntur. Sequenti deinde anno millesimo ducentesimo octuagesimo primo Lescus contra Henricum quartum Ducem Vratislauien sem cognomento Probum, tunc non respondentem nomini suo, expeditionem instituit ex hac causa. Henricus is Boleslai Calui patrui fraude per iniuriam bonis quibusdam mulctatus, vlturus veteres iniurias, sub specie amicitiae ad se Praemislum Posnaniensem, Henricum Lignicensem, et Henricum Glogouiensem Duces patrueles suos Bariciam euocatos, ac nihil hostrle timentes ceperat, ac Vratislauiam deportatos asseruabat, vt aliquid vicissim ab eis iniustis pactis emungeret. Indigne id ferre Lescu, qui vocatus et ipse vna cum caeteris Ducibus Polonotrum, excusatione quada vsus non venerat: ac Praemisli vicem maxime dolens, armis illum vindicare decreuit, orantibus maioribus Polonis, et auxilia pariter cum Mesciugo Pomerano policentibus. Itaque coadunato exercitu, et auxiliaribus illis maioribus Polonis et Pomeranis ad condictum locum conuenientibus, triplici agmine Vratislauiensem Henrici ditionem aggressus, acerbe eam diuexauit, ad ipsa vsque moenia vrbis. Nec tamen principes captiui dimissi sunt. Peruastata omni ora Vratislauiensi, et abacta ingenti praeda Lescus auxiliares dimisit, et suas copias domum reduxit. Duces vero capti pertaesi carceris arbitratu Henrici se redemere. Ac Praemislus quidem Rudense seu Velunense territorium ipsi concessit: Lignicensis vero et Glogouiensis quin quennio seipsi cum triginta hastatis militaturos esse dato iureiurando receperunt, obsidibusque cauerunt. Peridem tempus Pruteni Cruciferorum ditionem vehementer afflixerunt, et longe lateque ferro et igni grassati, Christiburgum, Clementiam, Zantirum, Mariaeuerderum, et Grudentuna arces de ipsis ceperunt ac diruerunt.

Insequenti anno Lithuani cum Iazygum reliquiis subita excursione Lublinensem regionem tripartito agmine crudeliter depopulati sunt. Iura tunc de more Lescus reddebat Cracouiae, cum de barborum excursione certior factus est.


page 163, image: s163

Iaque omissis rebus omnibns, arma corripere his, qui circum se, quique in itinere erant, equitibus, et sesequi iussis, magnis itineribus in Lublinensem oram peruenit. Sed hostes ia praeda onusti recesserant. Itaque angebatur animo, quod sibi hostem vlcisci, suosque, qui captiui ab ducebantur, vindicare procliue non esset. Neque enim cum parua manu longe maiorem hostium multitudinem per ignotos sibi, illis vero notissimos, syluarum et paludum tramites abeuntes persequi audebat. In hoc aestu animi cum eum ex labore itineris fatigatum sopor inuasisset, expergefactus deinde, postero die laetus, ab Archangelo Dei Michacle in somnis confirmatum se, et sponsione certae victoriae persequi barbaros iussum esse, pro concione militari exposuit. Quo sermone animatis militibus, et impedimentis cum commeatu pone se sequi iussis, ipse cum expeditis arma tantum, et aliquot dierum cibaria ferentibus, recentibus abeuntium hostium vestigiis insistit, et inter Naruam et Nemenum flumina tertiadecima die Octobris eos consequitur. Neque enim belli praeda impediti, iter celerius facere potuere. Perculsi sunt inopinato Polonorum aduentu barbari: sed tamen arma cito expediunt, auctoribus maxime Iazygibus, qui summa erant audacia. In eos inuehuntur Poloni vna et simplici acie, quod et locus syluis cinctus, angustus, et exiguae copiae, quippe quae sex millia equitum vix continerent, diducere manum in plures acies non sinebant. Nec segniter et barbari primos Polonorum impetus excepere: sed in pugnam intentos, captiui signa suorum conspicati, fortuito oblatis telis a tergo adoriuntur: inermes quoque et foeminae clamore sublato suos animabant, hostibusque terrorem incutiebant: quin et canes, quos secum ducebant barbari, et qui dudum laetiore vlulatu aduenientibus Polonis gratulari visi sunt, saeuis morsibus barbaros impetebant. Itaque ancipiti malo perturbati, effusa fuga proximas syluas petunt. Instat fugientibus Lescus: instant et captiui mutuo sese cohortantes, dolore et ira extimulante. Nox tandem persequendi finem fecit. In eo praelio reliquiae Iazygum, quae pertinacius Polonis restiterant, et a suscepta religione defecerant, ad internecionem delete sunt. De Lithuanis quoque, qui quatuordecim millia bellatorum expleuisse dicebantur, non multi sane euaserunt: compluresenim, qui euaserant, partim pudore, partim timore suorum, mortem sibi consciuere. Lescus recuperata omni praeda, et cumulata etiam hostium caesorum spoliis, victor in Poloniam reuersus, Lublini templum, monumentum victoriae suae, condidit ac diui Michaelis, quem in somnis victoriam sibi policentem viderat, memoriae dicauit.

Pace per circuitum ab externis hostibus parta ciuiles motus Lescum exceperunt. Sendo minensis enim conuentus Ioanne Palatino et Cristino Castellano eius orae auctoribus, cum quibus et Paulus Episcopus Cracouiensis sentire dicebatur, ab eo defecit, et Conrado Masouiae Duci accito se munitionesque suas subdidit: nec vinci beneficiis ac secundis rebus Lesci potuit, vt conceptum in eum iam inde ab initio odium deponeret. Verum Lescus hoc sic abire palsus non est. Nam coacto tumultuario exercitu, de Cracouiensi ditione et aulico suo comitatu, in Sendomiriensem oram contra Conradum profectus est. At ille de aduentu Lesci certior factus, cum se non satis crederet Sendomiriensibus, et paruam ipse manum secum adduxisset, in Masouiam celeriter se recepit, promittens confestim se cum maioribus copiis reuersurum. At Lescus magna animi moderatione vsus, proceres autores defectionis, dostitutos a Conrado, facile sibi reconciliauit: per quos conuentum omnem vna


page 164, image: s164

cum munitionibus in potestatem suam redegit, gliscensque ciuile bellum oppressit. Laboratum est fame eo et sequenti anno in Polonia, vsque adeo, vt multi de plebe cum vxoribus ac liberis praesens malum euitaturi, in Vngariam et Russiam commigrarent. Sed vtrobique pro salute acerbiori calamitate per gentium illarum immanitatem et perfidiam operti sunt. A Russit quidem tributi nomine Tartaris in seruitutem traditi: ab Vngaris vero Cumanis barbaris venundati. Per hoc tempus Philippus Episcopus Firmanus legatus Pontificis ex Vngaria venit Cracouiam. Inde in Prussiam contendit controuersiamque inter Mesciugum Pomeranorum Ducem ac Cruciferos diremit.

Sequenti anno millesimo ducentesimo octuagesimo tertio mense Octobri rursus Lithuani per Lucouiense territorium in Sendomiriensem tractum improuisi excurrerunt, et magnis incommodis et calamitatibus illum affecerunt, Nobilitas enim in arces proximas diffugerat. Exercebat tunc Lescus iudicia Cracouiae: quam primum vero de barbarorum excui sione cognouit, correptis celeriter armis concurrente ad se Nobilitate, caeterisque sine mora sequi iussis, nocturnis pariter ac diurnis itineribus hos insequitur. Concurrentibus omnibus, vbi non longe seab hostibus abesse sensit, aduocatis in concionem militibus, graui oratione eos in hostem animat, vt viri esse pergerent, et coniugibus ac liberis suauissimis, propinquis, atque etiam agricolis suis, qui in soedam seruitutem a barbaris ab ducebantur, subuenirent. Caefos senes ac pueros, vastatos agros, incensas villas et oppida, direpta fana, violata sacra grauiter vlciscerentur, et insignem suam, patriae que communis ignominiam, vel cum vitae suae discrimine vindicarent. Honestissimum esse pro patria, pro aris et focis dimicantem occumbere. Gloriae quam vitae bonos fortesque viros cupidiores esse debere. Non prouenire autem solidam gloriam sine magnis periculis. Irent ergo alaeres, caesisque suis eorum sanguine parentarent, et captiuos opem suam lachrymis et eiulatibus implorantes liberarent. Et quo meliore spe ac fiducia diuini auxilij Dei contem ptorem hostem adorirentur, confessione eos peccata expiare, et sacrosancta eucharistia communire se iubet. Praesensere aduentum Polonorum barbari, et anni superioris fortunam reformidantes, in proximas syluas se subducunt, ibique de salute sua consultant. Relictis itaque in syluis cum paruo im becillium et aegrotorum praesidio sarcinis, captiuisque arctius colligatis, ne sibi rursus a tergo negocium facerent, magno impetu et cum clamore incondiro in Polonos feruntur. Perturbauit nonnihil Polonos primus eorum aspectus, propterea quod praeter omnem expectationem ad se contendere eos videbant, quos fugere crediderant: sed tamen cohortante duce, et instruente acics, cito animos resumpsere. Duas is incursantibus hostibus acies obiecit, quarum alteri Cracouiensis, alten Sendomiriensis Palatinatus praeerat. Ipse in omnes partes oculos et totum corpus circumferre, ac solicite circumspicere, quid quaque in partegereretur, et sicubi laborantes suorconspiceret, vt mox subsidia submitteret. Nec diu primus ille barbarorum impetus viguit: sed virtute Polonorum, quasi firmo muro obiecto, statim refractus est, et in fugam actus. In Paulum Episcopum Lescus Lithuanicarum illarum excursionum, acitem defectionis Sendomiriensis conuentus culpam conferebat: habebat enim Paulus magnas necessitudines et clientelas in tractu Sendomiriensi, et cum barbaris amicitias et affinitates coniunxerat. Lesco vero iam inde ab


page 165, image: s165

initio propter captiuitatem suam infensus erat, ita vt verisimile esset, vtrumque ab ipso cocitatum esse, quo magis Lescum inuisum apud omnes, suis quenque damnis et publica indignitate acuente redderet. Itaque captus is est iterum a satellitibus Lesci, et Siradiam deportatus: dimissusque deinde maiorem immunitatem bonorum suorum ecclesiasticorum a Lesco accepit.

Anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, Henricus Probus Dux Vratislauiensium Calissiensem arcem proditione Sandiuoij praefecti traditam Praemislo eripuit, oppidum enim paulo ante fortuito incendio conflagrarat. Quam arcem tertio postanno Poloni maiores vi expugnatam in Praemisli potestatem redegerunt. Neque eam tunc Henricus armis vindicauit, sed dolos versabat in pectore: ad quos ita factus erat, vt ne a sacris quidem rebus et sacerdotibus manus abstineret, dum nimia opum cupiditate flagrat. Thomae enim Episcopo Vratislauiensi, et vniuerso ordini ecclesiastico eius dioeceseos permagnam vim pecumiae imperauit praeter ius et morem in bellum: quae cum ipsi esset negata, conuertitarma in Episcopum, et ipsi oppida, quaecunquep possidebat, ademit. Torsit in illum ob hoc facinus fulmen excommunicationis Archiepiscopus Gnesnensis Iacobus Suinca, Vratislauiae et omnibus locis, quae in ditione Henrici erant, sacris interdixit. Cui decreto paritum est ab omnibus, praeter Franciscanos monachos, pluris facientes emolumenta sua ac fauorem Dacis, quam disciplinam ecclesiasticam. Quae res maioris crudelitatis Henrico causa fuit: irritatus enim Episcopum et sacerdotes omnes ditionibus suis eiecit. Episcopus moerens Rariboriam se contulit, vbi a Casimiro Duce perbenigne et honorifice acceptus et habitus est. Quo factum est, vt aequiore animo exilium illud suum in quintum vsque annum ferret. Henricus vero cum Casimiro literis et legationibus expostulauit, quod inimico suo receptum praeberet: minasque adiecit, ni eum polleret. Quae cum a Casimiro contemnerentur, coegit exercitum, et Ratiboriam obsidione cinxit. Cum autem aliquot dies duraret obsidio, murmurare contra Episcopum et caeteros sacerdotes exules plebs a victu imparata coepit, et paesertim ij, quorum bona in agris et villis diripiebantur, et qui ea formidabant, quae victis captisque vrbibus ab irato hoste euenire solent. Qua recognita, Episcopus collocutus cum suis, indignum esse, ait, vt sua et paucorum exulum causa, bene merita de se ciuitas periculum subeat, aut vllo afficiatur in commodo. Induit deinde sacras et pontificales vestes, nonnullosque de sacerdotibus, quemadmodum ad sacra peragenda solent, indui iubet, atque ita cum illis vrbe egressus, ad hostitia castra profectus est. Venientes eminus conspicatus Henricus, attonitus, de papilione exiliit, et obuiam procurrens ad pedes Episcopi sese abiecit, et culpam supplex deprecatus est. Episcopus benigne eum humo attollit, amplexatur, et exosculatur non sine lachrymis, veniamque si eum factorum poeniteat, policetur. Deinde in proximam aediculam diuo Nicolao dedicatam ingrediuntur: ibi semotis arbitris inter se in gratiam redeunt, cum Henricus redderet, quaecunque Episcopo, Ecclesiis, et vniuerso ordini sacro ademerat. Quibus peractis, soluit obsidionem, et ab Archiepiscopo vinculo excommunicationis liberatus, interdictumque sublatum est.

Dum haec ita geruntur in Silesia, nec in minore Polonia quietae res fuere, turbante maxime Paulo Episcopo Cracouiensi, et omnium odia in Lescum Principem, quo captiuitatem suam vlcisceretur, inflam mante. Qod malum eousque progressum est, vtiam non priuata paucorum conspiratione, sed


page 166, image: s166

publica procerum ac nobilitatis consilio Conradus Cirnensium Masouiorum Dux ad suscipiendum principatum accerseretur. Cui cum exercitu venienti Varsius Castellanus, et Zegota Palatinus Cracouiensis, Ioannes Sendomiriensis Palatinus, et Cristinus Castellanus cum Paulo Episcopo, et maxima Nobilltatis multitudine ad Sendomiriam obuiam progressi sunt, et in verba eius iurarunt. Itaque nullo negocio Cracouiensi et Sendomiriensi dominatu omni tunc potitus est Sola restabat Cracouia, in qua se Lescus cum vxore continebat. Nec tamen explicabat rationem, quomodo eam in tanta contra se omnium conspiratione retineret. Nam et ij, qui ei fauebant, quique in comitatu eius aulico fuerant, ab eo se subducebant, veriti, ne sibi fraudi esset, a publico vniuersi conuentus consilio dissentire. Desertus ab omnibus, ad Cracouiensis cuistatis, cuius studia non aliena a se esse animaduertebat, misericordiam confugit: eius fidei ac tutelae arcem commendauit. Ipse in Vngariam ad Ladislaum Regem profugit. Suscipiunt arcis defensionem Cracouienses: et quia difficulter se arcem et vrbem pariter tutari posse existimabant, cum quod humiles erant vrbis muri, nec bene instructi propugnaculis, tum quod distracta multitudo imbecillior futura erat ad sustinendam vim aduersariorum, qui iam appropinquare cum Conrado dicebantur, relicta vrbe commigrant in arcem cum vxoribus, liberis, ac facultatibus suis. Cognita Cracouiensium ciuium voluntate Proceres, mittunt ad eos, quorum autoritate deduci eos de fententia posse credebant, et non modo impunitatem illius coepti, sed etiam maiora a Conrado quam a Lesco praemia ipsis policentur, si consensum vniuersi conuentus secuti, Conrado se et arcem dedant: sin recusent, minas adiiciunt. Nihil neque bladitiis deliniti, neque minis territi Cracouienses ciues, respondent legationi Procerum: Non licere sibi fidem et iusiurandum Lesco semel datam violare. Re integrain consilium illud se non esse adhibitos: ne nunc quidem ad id accessaros, cum eius rationem probabilem reddere non possent. Scirent, quid agerent, se omnia charissima et vitam ipsam prius amittere, quam fidem frangere decreuisse. Hoc responso irritati Proceres, et multum frementes, ad Cracouiam castra ad mouent, cumque perdifficilem sibi eius expugnationem scirent, vrbem vacuam incendunt, vt vel sic ciuium pertinaciam, siue constantiam praesenti priuatorum cuiusque malorum aspectu frangerent.

Impetrauerat Lescus a Ladislao Rege non contemnenda Vngarorum et Cumanorum auxilia, et cum iis iam aduentabat, eo quidem celerius, vtarci Cracouiensi subueniret. Id vbi didicit Conradus, occurrit ei cum exercitu, collatisque signis apud Bogucice pagum ad Rabam fluuium vincitur, dissipatoque longe maiori, quam Lescus habebat, exercitu, in Masouiam vsque profugit, veritus, ne alienatis a se aduerso praelio voluntatibus eorum, a quibus accitus erat, in potestatem Lesci veniret. Sic euentus tunc ostendit, vter iustius arma sum psisset. Lescus moderata vtens victoria, captiuos oens dimisit: proceribus culpam deprecantibus veniam dedit. Cracouiensibus ciuibus gratias egit, vrbem fortius muniuit, eiusque regimen Germanis solis, qui fidem ipsi praeclare seruassent, proprium deinceps attribuit. Habitu quoque et cultu corporis cum eis conformato quanti eos faceret, ostendit. Haec anno a nato Christo millesimo ducentesimo octusgesimo quinto gesta sunt. Quo etiam Boleslaus Plocensium Dux, Conradi frater, Russiam, siue adeo, quae Russi in tractu Lublinensi et Polessensi de Polonis capta tenebant, repentina excursione populatus, cum praeda onustus domum reuertisset, mox idem incommodum


page 167, image: s167

a Russis accepta damna vlciscentibus, in ditione sua vicissim pertulit. Insequenti vero anno Conradus Gostinino, quod in ditione Vladislai Loctici erat, per fraudem potitus est. Cum enim nonnullos de suis eo prodendae arcis causa submisisset, Lithuanos deinde euocauit: quibus ex improuiso aduenientibus ij, qui subornati erant, arcem prodiderunt. Captam illi ac direpta Conrado concesserunt, plus sexcentis hominibus ibi partim necatis, partim captis, quos cum reliqua praeda abegerunt. Non tulit eam iniuriam Vladislaus, sed tumultuaria manu facta, silenti agmine ad Ploscum contendit, noctu que aggressus arcem, vigilibus caesis, facile fit voti compos. Deinde Procerum vtriusque partis opera pax sit inter Duces, red ditis inuicem, quas interceperant, arcibus, damnisque Vladislao persolutis. Nec tamen impune abiit Masouiis, alienae rei manus admouisse: eodem enim anno ab iisdem Lithuanis, quos in Gostinense territorium immiserant, graui excursione vexati sunt, et Sochazouia, Ploscumque arces negligentius custoditae, captae, et exustae. Prussiam hoc anno nouo vermium genere per aestatem infestatam fuisse ferunt, qui caudis cancrorum praediti, quoscunque aculeo pupugissent, intra tertium diem extinguebant.

Sequenti vero anno Lescus dissimulato proposito, per speiem Lithuanicibelli Conrado bellum intulit. Vastarant Lithuani cum Prutenis Dobrinensem tractum, qui in ditione Ziem ouiti erat: Dobrinumque oppidum magna hominum strage edita diripuerant et incenderant, cum inexpectati die Dominico, vacante diuino cultui multitudine, irrupissent. Fratris igitur iniuriam vlcisci se velle cum simulasset Lescus, comparato cum de suis, tum de voluntariis cruce signatis non paruo exercitu, in Masouiam deflexo itinere, obvia quaeque ferro et igni nemine resistente vastauit, et cum ingenti praeda domum reuersus est. Atque ex eo tempore prior illa fortuna ab eo recessit, et secundae res aduersis commutatae sunt, ne impune ferret, Deum et homines fefellisse, et praetextu pietatis irae suae impensius indulsisse. Itaque et tunc, licet nemine persequente, complures tamen de suis in traiectu fluminum amisit, et mox ad finnem eiusdem anni cunctae eius ditiones longe lateque a Tartaris peruastarae sunt, et ipse fuga in Vngariam consulere sibi coactus est. Nam Tartari fame domestica stimulati, per Russos et cum Russis, primum in Lublinensem oram, et in Masouiam delati, locustarum in modum eas regiones caedibus et incendiis nusquam abstinentes, depopulati sunt. Inde porro diuertentes, Sendomiriensem tractum et nonnullam partem Sitadiensis eadem crudelitate peruagati, frustra tentata Sendomiriae expugnatione, Lysecensis monasterij, quod sanctae crucis dicitur, direptione, suasu Russorum penitus abstinuerunt, et ad Cracouiam pridie natalis Christi populabundi peruenerunt. In cuius oppugnatione cum nonnullos fortes viros amisissent, et Lescum Ducem cum vxore et primoribusin Vngariam profugisse didicissent, maiore licentia et furore in pagos et oppida vsque ad Carpathum montem debacchati, tandemque satiati caedibus ac praeda, in Russiam reuerterunt. Tantam autem hominum praedam tunc abegisse dicuntur e Polonia, vt cum eam ad Vladimiriam recognoscerent, et partirentur inter se, vnum et viginti millia innuptarum puellarum censa esse dicantur, eas enim libidinis causa seruant maxime: prouectiores tum viros tum mulieres, iremque pueros paruos immaniter trucidant. Ne Russi quidem, quamuis socij ac tributarij, expertes malorum a barbaris fuere. Nam excessuri e Russia, vt


page 168, image: s168

est malitiosum genus hominum, et incantationum ac veneficiorum gnarum, aquasomnes infecerunt, exectis captiuorum caesorum cordibus, et praesentissimo veneno imbutis, et verubus subter aquas defixis. Vnde plurimi mortales postea ex aquae venenatae vsu immedicabilibus morbis correpti, miserabiliter extincti sunt, cum serius mali causa anim aduersa esset. Nihil acerba illa cuncti dominatus sui vastitas animum Lesci emolliit: quin is reuersus ex Vngaria, in sequentem aestatem expeditionem contra Conradum Ducem Masouiae rursus parare coepit: sed cum segniorem ad eam esse cerneret Cracouiensem ac Sendomiriensem Nobilitatem, Palatino Siradien si mandat, vt ipse cum Siradiensibus suis, qui minus calamitatis a Tartaris pertulerant, in Masouiam popula bandus excurrat. Fecit iussa Palatinus. Etiam permultis vicis pagisque vastatispraeda onustus reuertebatur, cum eum Conradus, qui ditionem suam siue ob im becillitatem virium, siue ex industria vastari passus erat, cum valida equitum ac rusticanorum manu occultis itineribus secutus, vicesima quinta die Iunij in finibus Masouiae adipiscitur, et securum incautumque exercitum ex improuiso adortus, non leui strage fudit ac dissipauit. Palatinus cum paucis fortiter dimicans occumbere, quam fugere maluit. Praeda omni Conradus potitus est.

At Lescus his aduersis rebus et sugillationibus hominum afflictus, ex moerore et angore animi in morbum incidit, quo sensim tabescens, vltima demum die Septembris anni sequentis, qui fuit post Christum natum millesimus ducentesimus octuagesimus nonus, vitam cum morte commutauit, et in templo S. Trinitatis apud sodales Dominicanos honorifice sepultus est, bonus et moderatus princeps ac felix, si extrema cum primis contexuisset. Quod tamen improbitati et perfidiae procerum magis, quam ipsi imputandum est. Donauit hic Episcopo Cracouiersi iure sem piterno decimam de omuibus metallis in cuinscunque solo essent, intraipsius dioecesim. Praecessit autem Lescum Ziemomyslus frater Dux Vladislauiensium, non toto biennio, relictis tribus filiis, Lesco, Praemislo, et Casimiro ex Salomea filia Suentopelci susceptis. Hoc anno Casimirus Opoliensium Dux Venceslao Bohemorum Regi et successoribus eius se cum dominatu ac liberis suis subdidit. Quod Henricus quoque Vratislauiensis aliquanto prius, viuente adhuc Ottocaro Rege, fecisse perhibetur.

INTERREGNVM.

LESco Nigro sine liberis vita defuncto, Cracouiensis, Sendomiriensis, ac Siradiensis dominatus in medio erant, quos alius iure agnationis sibi vendicabat, alius gratia populari ambiebat, alius vi et potentia vsurpabat. Primus omnium Vladislaus Locticus Lesci mortui frater, eodem patre, sed alia matre prognatus, Siradiensem dominatum seiungentem sese a reliquis, et vltro se ipsi subdentem occupauit. Verum Cracouiensis et Sendomiriensis conuentus proceres et equites, comitiis apud Sendomiriam habitis, Paulo Episcopo autore et suasore, Boleslaum Ducem Plocensem, Conradi fratrem, Principem creauere, posthabito Conrado, cui se bis antea viuente Lesco subiecerant, propterea quod is remissius et ignauius tunc agere visus oblatum sibi principatum non retinuisset, et quod ipsi postea, cum Lesco ditionem eius vastassent, veriti, ne memor esset acceptae iniuriae. Accitus igitur Boleslaus, possessionem principatus adit, Cracouiamque solenni pompa deducitur.


page 169, image: s169

Nec multo post Henricus Dux Vratislauiensis omissa Bohemia, ad cuius principatum procerum quorundam conspiratione contra Venceslaum inita inuitabatur, a Cracouiensibus ciuibus clam accessitus, cum iusto exercitu aduenit. Venienti ciues portas vrbis, quemadmodum conuenerat, aperuere. Ibi Boleslaus noua et inopinata re perculsus, quippe qui spe quieti principatus potiundi cum non magno, et ad celebritatem ac splendorem, quam ad bellum instructiore comitatu venerat, ex arce Cracouiensi se proripuit, et nequicquam retinentibus proceribus, qui copias ad eiiciendum Henricum cogebant, iratus in Masouiam rediit, dictitans, se non ad bellum, sed ad pacatum principatum suscipiendum, accersitum venisse. Post discessum Boleslai, arx quoque Cracouiensis Henrico dedita est Ibi tum proceres capto ex tempore et re praesenti consilio, legationem ad Henricum mittunt, leges quasdam ipsi, si apud se dominari vellet, praescribunt. Quas cum iile accepisset, Princeps renunciatus est. Nec tamen diuturna ei possessio Principatus fuit. Vladislaus enim Locticus, iam Siradiensis Dux, indignum ducens, alienum fratri suo Lesco successorem in Principatu quaesitum esse, exercitum cogit, a maioribus Polonis et Pomeranis auxilia impetrat. Casimirus quoque frater Dux Lenciciensis, et Conradus ac Boleslaus Masouij cum suis per seipsi eum adiuuabant. Quibus omnibus copiis coadunatis, Cracouiam primo vere contendit, ad deiiciendum Henrici praesidium, qui in Silesiam, relicto Cracouiae praesidio, redierat.

Factus autem certior de consilio et apparatu bellico Vladislai, cum ipse aegrotaret, Henricum Lignicensem, et Praemislum Sprotauiensem patrueles suos, et Boleslaum Opoliensem Ducem cum expeditis copiis Cracouiam mittit. Quorum aduentu cognito, Vladislaus ad Seueriam oppidum ad quartum Calendas Martias eis occurrit, et praelio commisso, multis vtrinque cadentibus, ad extremum Vladislao cessit victoria. Praemislus Conradi Glogouiensis Ducis filius, adolenscens ad modum interfectus, Boleslaus Opoliensis saucius captus est. Victor Cracouiam profectus, cum proceres et equites plaerique omnes in fidem eius venirent, apertis portis receptus; omnium consensu et acclamatione Princeps renunciatus est. Sed hic item non diu possessionem Principatus retinuit. Henricus enim Vratislaunsis non deiectus clade priori, praesertim quod ciues nonnulli Cracouienses clanculum spem eius alerent, nouum rursus exercitum Cracouiam cum Henrico Ligniciensi (ipse enim adhuc decumbebat aegrotus) transmitrit. Qui latenter profectus, et nihil ad celeritatem sibi reliqui faciens, cum nocte intempesta ad Cracouiam accessisset, in vrbem a consciis recipitur. Clamore sublato a Silesiis, vt fieri solet capta vrbe, tumultuatur tota ciuitas: nox ac tenebrae incerta omnia, et longe quam erant, formidabiliora reddebant. Locticus, cum inopinato tumultu perterritus, et neque numerum, neque genus hostium exploratum haberet, proditionem metuens, ad Franciscanos fratres se recepit, vbi suos passim per vicos et plateas caedi, ac se quaeri didicit, sumpto monachi habitu de muro a Franciscanis demissus euasit. Qui vero partium eius fuerant in vrbe, reperti ab hostibus partim necati, partim capti, et bona eorum direpta sunt. Cuius calamitatis ne Paulus quidem Episcopus expers fuit, quod impensius Vladislao fauisset. Deinde in agros et villas procerum et equitum qui defectionis ad Locticum capita esse existimabantur, ferro et igni saeuitum est. Quibus malis adacti caeteri, certatim in potestatem redierunt Henrici, qui


page 170, image: s170

consecuto Principatu paulo post veneno a suis propinato, vt creditum est, mortuus est anno Christi millesimo ducentesimo nonagesimo sine liberis. Veniens autem Vratislauiam Henricus Lignicensis post mortem Henrici Probi, multorum ciuium et procerum ac militum fauore, vrbe, et arce, ac dominatu denique omni Vratislauniensi potitus est, elapso per fugam Conrado patruo, Glogouiensium Duce, quem defunctus Dux in eo Dominatu heredem testamento instituerat. Nam Cracouiensem et Sendomiriensem ditionem Praemislo Duci maioris Poloniae legauit. Quem per idem tempus Mesciugus etiam Dux Pomeranorum fratribus siue iam extinctis, siue iusta vindicta praeteritis, successorem sibi designauit, et mox Pomeranos in verba eius adegit, et intra quartum annum mortuus, vacuam ipse Pomeraniae possessionem reliquit. Morte atque testamento Henrici cognito, vrbs et arx Cracouiensis Praemislo seruatur. Sendomiriensem vero dominatum Vladislaus retinebat, ac de recuperando etiam Cracouiensi cogitabat, cum noua et inopinata res obiecta rationes eius omnes conturbauit. Etenim Gryphina L. sci Nigri, vxor, siue pertaesa belli ciuilis, siue, ne dotalibus bonis a victore eiiceretur, verita, missis clam legatis ad Venceslaum sororis suae filium, Bohemorum Ducem, donauit ei Cracouiensem ac Sendomirien sem dominatum, quem sibi a Lesco marito donatum esse, confictis diplomatis affirmabat.

Non recusauit quamuis cassam donationem Venceslaus, cupidus proferendi imperij Itaque anno sequenti millesimo ducentesimo nonagesimo primo, cum ipse motibus quibusdam domesticis, et morte soceri Rudolphi Imperatoris, ac noui Caesaris electione impediretur, Tobiam Pragensem Episcopum cum exercitu in Poloniam possessionis adeundae gratia misit. Cui Praemislus, ne duplici bello pariter se implicaret, et vt exorientem Vladislai Loctici potentiam, quam suspectam habere coeperat, validiori hoste ipsi obiecto, reprimeret, deducto praesidio suo, Cracouiam Bohemis tradit. Hinc omnis tractus Cracouiensis in potestatem eorum venit. Ad Sendomiriensem deinde animos adiiciunt, ac Vislicia primum per deditionem potiuntur, deinde Oblecomum arcem prope Vistulam situm vi capiunt. Sendomiriam vero oppugnare adorti, a Loctico caesis captisque plurimis, ignominiose repulsi sunt. Itaque inde reuertentes, relicto ad tuen das munitiones et maxime Cracouiam forti praesidio, et abducta secum Gryphina, ne sententiam suam de donatione mutaret, in Bohemiam se receperunt. Ibi Locticus re apud Sendomiriam foeliciter gesta erectus, munitiones aduersariorum armis aggreditur et expugnat. Visliciam deiecto hostium praesidio recipit, inde ad Cracouiam pregressus, omnem circumcirca regionem vastat ac diripit. Nec tantum animorum et virium habebant Bohemi, vt liberiores Loctici excursiones reprimerem. Itaque in Bohemiam ad Venceslaum mittunt, vt sibi subueniat. Mittit ille eis rursus Tobiam Episcopum mediocri manu, vt eos vtcunque confirmaret, et vel induciis cum Loctico bellum suspenderet, si cohibere eum nequiret. Sed is, cum neque viribus Loctico parem se esse cerneret, neque ferocem animum eius flecteret, mox in Bohemiam rebus infectis rediit. Cum autem vexare Cracouiensem oram Vladislaus Locticus non intermitteret, crebris suorum nunciis et querelis excitus Venceslaus, ipse per se sequenti anno expeditionem in Poloniam fecit, Ottone Longo Marchione Brandebugensi tutore aliquando suo in auxilium euocato. Hi ergo Duces iunctis copiis per Opoliensem tractum, post medium mensem Augustum Cracouiam aduenerunt, et accepti honorificentissimue, aliquot septimanis


page 171, image: s171

ibi de ratione belli cum Loctico gerendi consultarunt, cum ille quiesceret interim, et hostium consilia captaret. Tandem in Siradiensem eius ditionem impetum faciunt, camque liberiore excursione depopulantur. Hibebat quidem exercitum Vldislaus, sed nusquam tamen ad vniuersae, rei dimicationem veniebat: verum ex insidiis hostem vexabat, et saepe quiescentes et corpora curantes, quam tumultuosissime ad castra obequitans exagitabat, pabulatores frumentatores, ac lignatores e latebris subito prosiliens excipiebat, vt ij postea nusquam e castris absque forti equitum peditumque praesidio prodire auderent, et in castris excubias nocturnas duplicarent. Ita eis terrorem Locticus incusserat. Quare non diu morati, oppido Siradiensi exusto, arce vero, in palustri loco sita, ne tentata quidem, Cracouiam, atque inde mox domo suas reuerterunt gloriabundi, quasi magnum operae precium fecissent, quod pagos aliquot et oppidum, neque manu, neque situ munitum incendissent. Nec ita multo ante Lithuani Duce Vithene per syluas Masouiae conniuente Boleslao Duce profecti, in Cuiauiam impetum fecerunt: ac Brestense territorium depopulati, magnam praedam abegerunt. Annus hic millesimus ducentesimus nonagesimus secundus post Christum natum insignis est etiam morte Cunegundis vxoris Boleslai Pudici, sanctaea ac religiosae foeminae. Quam consecutus est improbus Episcopus Cracouiensis Paulus, qui cum aliis studiis minime dignis Episcopo, tum venationi sic fuit deditus, vt venatorem, quod feram imprudem e cassibus repulerat, venabulo transfigeret. Successor ipsi datus est Procopius Praepositus Sendomiriensis, et Canonicus Cracouiensis, quem Dlugossus Gryphinae propinquum, ac Lesci Nigri Cancellarium fuisse memorat.

At in Silesia per eadem tempora Conradus Dux Glogouiensis bellum ad uersus Henricum Lignicensem animo versabat, ob interuersum Vratislauien sem dominatum: cumque imparem se illi esse viribus intelligeret, incautum dolis circumuenire studebat, clandestinis nocturnisque excursionibus atque latrociniis ditiones eius vexabat. Deinde fratrem germanum Henrici Poleslaum Suidnicensem Ducem, felicitati fratris inuidentem, in societatem belli asciuit. Videns autem Henricus, bellum a Conrado patruo contra se magno studio comparari, cum non paruam Vratislauiensis conuentus partem illi fauere non esset nescius, ad eundem fratrem Boleslaum mittit oratum, vt arma secum aduersus Conradum coniungat, ignarus pactorum, quae ille prius cum Conrado pepigisset. Causificatur Boleslaus tenuitatenfacultatum suarum. Tandem acceptis ab Henrico duobus territoriis, Iauoriensi et Stregoniensi, iusiui andum dat, se ipsi non defuturum. Vbi tempus expeditionis faciendae aduenit, admonitus pacti ab Henrico Boleslaus, moraa nectere, et nunc hoc, nunc illud causari. Dat ei rursus Henricus tria oppida, Reichenbachium, Francosteinum, et Strelam. Nihilo tamen ille magis fidem promissis praestitit. Porro Conradus cum animaduertisset, non optima fide secum agere Boleslaum, a quo sperarat, dolo captum iri Henricum, quemadmodum conuenerat, Luticum vnum de aulicis inti. mis Henrici, gente Habdancum, donis et promissis ad proditionem heri induxit. Erat hic Luticus magnis ab eo beneficiis affectus: sed patrem eius Pacoslaum gratia et fauore principis in solescentem Henricus capite plecti iusserat, quod is homicidij reus, crimen, frustra dissuadente ipso iudice, gloriabundus fateretur. Lenierat tamen eum Lutici dolorem Henricus postea, collatis in eum plurimis beneficiis. Et ille iure caesum patrem professus iureiurando dato persuaserat Henrico, ne quid ob eam rem de fide sua dubitaret. Haec non


page 172, image: s172

ignora Conrado erant. Itaque cum faces Lutici animo subderet, ac male curatum vulnus refricaret, effecit, vt apud cum plus valeret vetus dolor, quam tot recentia beneficia. Forte in balneo ad Oderam haud longe ab arce Vratislauiensi corpus curabat Henricus, aduolat eo Luticus cum armatis, Henricum que nil tale suspicantem, nudum pene e balneo extrahit, ac vili palliolo tectum, equoque impositum, continuato nocte dieque cursu ad Conradum asportat. Inde vinctus Glogouiam perductus, in angustum vas ferreum includitur, cuius erat ea angustia, vt nec stare, nec sedere, nec iacere etiam exporrectus posset: erant que in eo solum duo foramina, alterum, quo cibum sumeret, alterum, quo aluum purgaret. In eo sex totos menses asseruatus est, ita vt ex illuuie totus vermibus et vl. eribus scateret. His malis victus tandem, numeratis Conrado triginta millibus marcarum pecuniae, datisque Namislouiensi, Beroltouiensi, Olsaensi, Cruciborgensi, Bicinensi, Cunstadiensi, Rosenbergensi, Boleslauiensi, et Hainouiensi territoriisdimittitur. Nec tamen postea conualuit Henricus: sed tertio deinde anno morbo lento consumptus est, relictis tribus filiis, Boleslao Henrico, et Vladislao.

In minore autem Polonia posteaquam Venceslaus Bohemus vastata Siradiensi ora recessit, vt cum Adolpho Caesare, qui Rodolpho successerat, affinitatem contraheret, Vladislaus Locticus rursum subiectam illi ditionem Cracouiensem infestabat, et magnis incommodis praesidiarios Bohemos vastationem agrorum prohibere volentes afficiebat. Verum Tartarica rabies Sendomiriensem oram crudeliter depopulata, vires eius debilitauit. Hoc eodem anno millesimo ducentesimo nonagesimo tertio accidit. Insequenti vero Vithenen Lithuanorum Dux, quamuis magna strage paulo ante in Prussia fusus a Cruciferis, et vix suga elapsus, cum mille octingentis equitibus clam per Masouiam traductis, ex inopinato Lenciciensem tractum inuasit. Oppidum Lencicien se ac, templum propter celebritatem quampiam plenum hominibus diripuit et incendit, agrosque vastauit. Reuertentem cum praeda Casimirus Dux Loctici frater cum tumultuaria manu prope Sochazouiam vadato Bsuram amne, consecutus est, collatisque signis magnam in barbaris stragem edidit. Sed ad extremum in confertissimos hostes audacius prouectus et interfectus, victoriam hosti concessit. Nam Dacis casu conspecto, raeteri terga vertere. Tantam vero praedam hominum abduxere tunc barbari, vt viginti capita singulis cederent. Successit autem Casimiro sine liberis defuncto in Lenciciensi dominatu Vladislaus frater. Eodem anno Conradus Dux Masouiae Cirnensis morte absumptus, cum nullos haberet liberos, Boleslaum fratrem haeredem reliquit. Nec multo post Cruciferi Visnam arcem in Masouia expugnarunt et exusserunt, quod ea receptaculum esset Lithuanis, excursiones in ipsorum ditiones, et in Poloniam facientibus, cum Boleslaus crebro a Cruciferis, neid fieri pateretur, frustra esset ad monitus. Magnus enim ei fuit cum Lithuanis vsus, ita vt vxorem quoque inde haberet Troidem Ducis filiam.

PRAEMISLVS REX.

INtermisso apud Polonos ducentis quindecim annis regno, Proceres pertaesi malorum sub tot principibus, ad regnum et vnius dominatum respicere coepere. Cui rei tempus etiam ipsum optatam occasionem afferebat. EtenimPraemislus Praemisli primi filius posthumus, viracer, et ad res magnas


page 173, image: s173

gerendas factus, maiorem Poloniam solus obtinebat. In Marchia Brandeburgensi, et in Pomerania praeclarum virtutis specimen superiori tempore dederat. Pomeraniae accessione auctus, Henricique Vratislauiensis testamento Cracouiensium ac Sendomiriensium Princeps nuncupatuserat. His opibus fretus, facile sperabatur Praemislus et externa bella a Poloniae ceruicibus depulsurus esse, et caeteros Duces ad officium reducturus, et cum dignitate regia nomen laturus. Etiam Cracouiensium animi a Bohemo alieniores facti erant. Igitur anno post Christum natum millesimo ducentesimo nonagesimo quinto indictis Gnesnam comitiis Praemislus Rex creatur, tricesimum octauum annum agens, et mox vicesima sexra die lunij solenni ritu inunctus, diadema regium a lacobo Suinka Archiepiscopo Gnesnensi accepit. Suscepto autem regno, mox cogitationes suas omnes eo coepit intendere, vt Poloniam vniuersam pacaret, et in concordiam pristinam, vnumque corpus redigeret. Ac primum omnium. offensos ob praesumptum a se regnum caeterorum Ducum animos blandis legationibus demulcere, et ad restinguenda mutua odia, ac dissidia intestina componenda cohortari instituit. Deinde ex ternis bellis sedandis tollendisque manum admouit, quo facilius laxatae ex haustaeque suorum vires reficerentur et coalescerent. Et quoniam Cruciferorum in Prussia vicinitatem suspectam habebat, molirique eos nonnihil de adipiscendo Gedano, cosque ad Pomeraniae totius dominatum aspirare senserat, munire Gedanum orsus est.

Tam praeclaros autem conatus eius mors immatura praecidit septimo vel octauo regni suscepti mense. Mortis eius autores Marchiones Brandeburgenses fuisse ex stimantur: qui veteribus odiis incitati, ac potentiam vicini et inimici principis, noui regni et Pomeraniae accessione auctam veriti, ac de Santocensi territorio Polonis pridem surrepto metuentes, cum eum per dolum demedio tollere statuissent, locum et tempus ad peragendum facinus idoneum nacti sunt, cum ille fessum Reipublicae curis ac negociis animum apud Rogosnum Polonicum in vicinia Marchiae Brandeburgersis ralaxaret, quod continentes ei loco syluae iucundas venationes praebebant, tempore etiam ad id inuitante, quo vulgo more ex prisca bacchanalium superstitione deducto, maiori licentia genio indulgetur. Vtigitur eum ibi securum et in cautum opprimerent, Otto Longus Marchio Elector, cum Ottone altero, et Ioanne Conradi fratris filiis, ex Constantia Praemisli sorore susceptis, et valida suorum manu nocturno itinere per syluas et auia profecto, diluculo eius diei, quo Christiani anniuersario ritu cinere capitibus aspergendo praeteritorum flagitiorum abdicationem et vitae mutationem profitentur, armatis locum circumdant, rati, omnibus, qui circum Regem erant, longa vigilia et crapula pridiana sopitis, nil sibi negocij fore in peragendo scelere. Expergefactus tamen primo tumultu Praemislus, nec subita et inopinata reconsternatus, cum paucis, qui euigilarant, in hostes ad se venientes, nesciens quinam. quamque multi essent, insiluit: et multis strenui fortisque viri operibus in eos editis, cum vnus omnium telis cominus eminusque peteretur, obrutus cecidit; cum regnasset menses septem, dies vriderim, vixisset annos triginta octo, menses tres, dies viginti quatuor. Ibi diffugiunt Poloni. Attollunt semianimem Regem Brandeburgenses, et equo imponunt, vt eum secum abducerent. Sed cum agitationem nullam ferre posse videretur, pugionibus im maniter confossum reliquere, Volunt nonnulli, Zarembas quosdam et Nalencios caedis Praemisli,


page 174, image: s174

si non adiutores conscios quidem certe fuisse, quod seueriorem cum vindicem scelerum, et in honestas parandae rei familiaris rationes refrenantem ferre non possent: manfisseque patrati sceleris notam in his familiis, vt neque rubris vestibus vti, neque inter equestres homines in acie consistere eis liceret, vsque ad id praelium, quo Casimirus secundus Rex cum Russis conflixit. Corpus Praemisli Posnaniam relatum, in Basilica cum maioribus cius conditum est Reliquit vnicam filiam Rixam nomine materno dictam, decem annos natam. Condidit Xenodochium fiue hospitale in suburbano Calissiensi, Posnaniae; vero coenobium puellis sodalitij Dominicani.

VLADISLAVS LOCTICVS Rex designatus.

SVblato per dolum Praemislo Rege, ad nonum calendas Maij, qui dies D. Alberti memoriae apud Polonos dicatus est, Proceres cum Nobilitate et Pomeranis de nouo Rege creando frequentes Posnaniam conuenerunt. Iniecta quidem est a nonnullis Rixae filiae Praemisli mentio: sed metus belli, quod a Marchionibus, atque etiam a Cruciferis impendere videbatur, viro forti potius, et potenti, quam imbelli puellae regnum mandare suadebat. Vladislaus ergo Locticus inter Duces Polonos potissimum idoneus visus est, quippe qui et bellis compluribus gestis acer, ac peritus rei militaris esset, et non parum roboris domesticis suis opibus ad teneras adhuc noui regni vires esset adiecturus, cum Siradiensem, Lenciciensem, ac Sendomiriensem tractum omnem, et Cuiauiensis magnam partem ditione teneret et Cuiauiensium Ducum fratrum germanorum fauor et auxilia non defutura ipsi esse crederentur. Quare magno consensu cum Regem creant, et in verba noui Regis omnes iurant. Distulit tamen is, incertum, qua de causa, solennem coronationis ritum, nec Regis nomen, sed haeredis regni Poloniae nomen vsurpauit. Profectus autem in Pomeraniam e maiore Polonia, susceptus est summo cum honore ab omnibus, etiam a Lesco Ziemomysli fratris filio. qui mox a Praemisli morte Pomeraniam occupare nixus est, Gedanumque iam tunc obtinebat. Hoc amoto, ne quid absente se turbaret, secum que abducto, Voislaum quendam Pomeranum uobilem Pomeraniae praefecit.

Sequenti deinde anno in minorem Poloniam se contulit, et Bohemorum praesidia, fautoresque crebris excursionibus vexauit: tamet si praeter munitiones, quas praesidiis Bohemi tenebant, haud fere quisquam in fide ipsorum permanebat. Fauebant Silesij ferme Bohemis, et in caeteras Poloniae oras aditum eis praebebant, Vladislaum vero Regem aspernabantur. Itaque in eos, tunc expedition em fecit Locticus, Silesiamque longe et late depopulatus, luculentam praedam nemine prohibente auexit: siquidem dissidebant ipsi inter se Silesij Boleslaus enim Suidnicensium Dux suscepta tutela liberorum Henrici fratris Ducis Vratislauiensium et Lignicensium, moliebatur bellum aduersus Conradum patruum Glogouiensium Ducem, quodis Henricum fratrem suum foedo tetroqae carcere ad mortem adegisset, magnaque parte bonorum, mulctasset. Verum gliseens bellum inter ipsa initia sopitum est inter agnatos, veritos, ne inter se belligerantes tertio praedae essent. Nec diu post pacificationem illam cum Boleslao Conradus Glogouiensis superstes fuit: a quo collegium lacerdotum ope Thomae Episcopi Vratislauiensis accedente


page 175, image: s175

Glogouiae institutum est. Secutus est eum Boleslaus, qui primus subditis suis exactiones inauditas ante eum diem in Polonia imposuit, Nobilitatemque ex censu pro magnitudine possessionum et redituum descripto militare iussit, cum viritim antea militaret. Reliquit autem filios Bernardum Suidnicensem, Henricum laurouiensem, et Boleslaum Monsterbergensem Duces. Conradus vero Glogouiensis Henricum et Conradum filios reliquit: Quorum Henricus quidem patri successit, Conradus vero gibbosus Stinauiensis Dux, Praepositus Vratislauiensis fuit Vocatus autem ad Archiepiscopatum Salisburgensem, ab Henrico fratre illustri comiratu instructus, dimissus est, cumque in itinere Viennae deficeret lagena ceruisiae suae Stinauiensis flagitauit ibi aliam, et cum non inueniret, sciscitatus de Salisburga accepit, ibi nullum esse vsum cereuisiae, sed hauriri vina generosa. Ibi bonus ille Silesius non passus est auelli sese a suo dolio patrio sed aperte contestatus est, malle se episcopatum, quam ceruisiam deserere. Offensus agresti hoc facto fratris Henricus, eum tanquam hominem parum sanae mentis Glogouiae inclu sit in turrim arcis. Vnde suorum vi et ope liberatus, paruo tempore vixit. Atque ita vnicus Dux vniuersi ducatus Glogouiensis relictus est.

Post hanc vero Silesiacam expeditionem Locticus in maiorem Poloniam cum copiis profectus, quieti se et ocio, voluptatibusque dedit: quae res ei perniciosa suit non immerito. Milites enim in bellis rapto viuere assueti, ne in pace quidem ab iniuriis ac vexationibus tenuiorum et ecclesiasticorum bonorum direptionibus, ingrenuarumque matronarum ac virginum stupris sibi temperabant. Eam licentiam ille non modo non coercebat, sed indulgentia magis etiam alebat. Caetera quoque boni ac vigilantis principis munera negligentius obibat, mulier cularum amoribus irretitus, ita vt externi quoque et finitimi Saxones plerasque Poloniae et Pomeraniae oras impune latrociniis infestarent. Quibus de rebus cum frustra admonitus ac reprehensus esset aliquoties ab Andrea Episcopo Posnaniensi, toti dioecesi suae sacris ab eo interdictum est. Deinde conuentu apud Posnaniam habito, regnum ipsi tunc absenti forte, et in minorem Poloniam profecto, post tertium annum abrogatum est Henricoque Glogouiensi, qui id ambiebat, et aliis suae stirpis Ducibus praeteritis, ad Venceslaum Bohemorum Regem delatum, quod retineret is etiam tunc munitiones quasdam in tractu Cracouiensi, nemoque potentior hostis obiici Loctico posset. Id autem anno Christi nati millesimo trecentesimo factum est. Quo anno Romae iubileus imitatione Hebraeorum a Bonifacio octauo Pontifice Maximo primus institutus est. Per haec tempora Lithuani cum reliquiis Prutenorum assiduis excursionibus Cruciferos in Prussia et Liuonia affligebant.

VENCESLAVS BOHEMORVM REX.

ACcitus splendida legatione Venceslaus, adfuit sine mora, Gnesnaeque de more a lacobo Archiepiscopo inunctus, ac regio diademate cinctus est, et mox Posnaniam profectus, Procerum suasu duxit Rixam siue Elisabetham, Praemisli Regis defuncti filiam, quo magis eius coniugio regnum apud Polonos stabiliret. Deinde dimissis quoquouersum copiis, omnia, quae dudum in ditione Vladislai fuerant, in potestatem suam redigit. Dum haec ita geruntur, Russi tempus aduenisse rati, quo tanquam in vacuam finitimae sibi Poloniae possessinonem impune possent inuadere,


page 176, image: s176

dum Locticus desertus fere a suis, de retinendo, siue adeo recuperando regno laborat: Venceslaus vero nouus Rex stabiliendo eo, et redigendis domi in potestatem suam iis, qui imperium eius adhuc detrectabant, occuparus est, magnis copiis Sendomiriensem tractum infestarunt: et longe lateque peruagati, capta et incensa arce Corcinensi, quae lignea etiam tunc erat, raptim cum, ingenti praeda domum se receperunt, prius fere quam ad Venceslaum Regem de excursione eorum nuncius perferretur. Per idem tempus Lithuani Dobrinum depopulati sunt Malebat autem Venceslaus tunc Locticum persequi, quam Russos vlcisci. Verum ille cautus et callidus, nusquam pedem figere, nemini se credere, omnes habere suspectos, in syluis et locis solis latitare, locumque subinde mutare, famem coelique inclementiam patienter ferre, et Procerum animos clam pertentare. Quos vbi partim alienos a se esse, partim arma Bohemorum, et Polaniae totius consensum metuere, decretumque comitiorum praeuaricari nolle animaduertit, et patrimonio quoque omni a Bohemo spoliatus est, abiecta spe recuperandi regni et insidias aduersariorum declinans, in Vngariam profugit. Inde porro Romam priuato habitu profectus, facinora sua duriore poenitentia expiauit. Deinde reuersus in Vngariam, Amedaei Palatini Vngariae hospitio vsus est annis aliquot occasionem expectans, qua regnum ereptum repeteret.

At Venceslaus Rex subactis omnibus, quae in Loctici ditione fuerant, Gostinium quoque et Ploscum adortus est sed re infecta, agris tantum vastatis, e Masouia sese recepit. Constitutis autem rebus suis in Polonia, relictisque praefectis Bohemis, penes quos rerum summa esset, in minore quidem Polonia Nicolao Duce Opauiensi, in maiore vero Fricio Silesio, in Cuiauia vero Tassa Vissemburgio, in Bohemiam rediit, nec post id tempus Poloniam vsquam aspexit. Fuerunt autem eo regnante quietae res in tota Polonia, praeter, quod minores Poloni cum vetusta Lublini ereptione, tum noua in Sendomiriensem oram excursione irritati, vlrro expeditionem aduersus Russos susceperunt. Cuius non ignari Russi, magnum et ipsi coegerunt exercitum, Lithuanorum ac Tartarorum auxilia sibi adiunxerunt, et apud Lublinum Polonis aduenien tibus occurrentes, pugnandi copiam fecerunt, freti multitudine sua. Nec Poloni quamuis longe pauciores pugnam detrectarunt, et summa ope adnixi, victos hostes in fugam egerunt praecipites. Magna tunc ea strages Russorum et barbarorum fuit, fuissetque maior, ni propinqua arx. Lublinensis receptum eis praebuisset: tametsi ne munitio quidem satis eos tutata est. Obsessi enim a Polonis, cum eruptionem tentare ausi non essent, fame inualescente, deditionem fecere. Ita Lublinensis arx post septimum et quinquagesimum forte annum, posteaquam a Russis capta erat, a Polonis recepta est.

Coepit deinde noua spes recuperandi regni affulgere Vladislao Loctico, cum Polonis iam exosa esse inciperet Bohemorum superbia et auaritia, et Venceslaus. Vngarico bello se implicasset pro Venceslao filio. Harum rerum cum non ignarus esset Locticus, arripuit oblatam occasionem, et Amedei hospitis ope adiutus, in Poloniam cum aliquanta manu Vngarorum contendit: adueniensque arcem Pelciscam Visliciae imminentem occupat. Mox Bohemorum praesidium Vislicia fauentibus ciuibus deturbat: deinde Lelouiam arcem in suam potestatem redigit. Vnde vicinia omnis vi et metu adacta, ad eum deficiebat, et copias eius augebat. Adiuuit autem et fortuna conatum eius


page 177, image: s177

Nam Venceslaus non ita multo post, vt forte Vngarorum perfidiam perosus, ex Vngaria filium repudiato regno reduxerat, Pragaemorbo correptus, lenta tabe absum ptus est, nono Calendas Iulij anno a Christo nato millesimo trecentesimo quinto. Eius morte cognita, res Loctici aliquanto meliore loco esse coeperunt. Nec magno is negocio agrestium fere opera Sendomiriensem tractum omnem, deiectis vndique Bohemorum praesidiis recepit. Tunc vero primores cum pleraque omni Nobilitate Cracouiensis ac Sendomiriensis conuentus fortunam secuti, cumVladislao seconiungunt, et ad subigendas Cracouiensis orae munitiones Ducem eum sequuntur. Venienti cum exercitu Cracouienses ciues Alberto aduocato autore portas vrbis aperuere. Nec morati Bohemi arcem quoque dedidere, cum tardius ipsis subueniret iunior Venceslaus (qui patri haeres in Bohemia successerat) et victus ac commeatus inopia pressi, Iongiorem obsidionem sustinere non possent. Fecit tandem anno sequenti Venceslaus iunior expeditionem in Poloniam, regni paterni repetendi causa, cuius iam titulum vsurparat. Sed antequam Poloniae fines attingeret, Olomucij meridiano tempore in cubiculo quiescensinterfectus est, a suis ne, an subornatis ab Alberto Imperatore percussoribus, ne tum quidem in recenti scelere certo sciri potuit. Ab eo tempore Bohemi externos Reges et principes habere coeperunt.

VLADISLAVS LOCTICVS iterum Rex.

MOrte Venceslai vulgata apud Polonos, tunc vero Bohemi, qui iam antealienatas esse a se Polonorum voluntates persenserant, sibi prospicere, ac de praesidiis vndique decedere. Poloni vero, quos ad eum diem metus Bohemorum continuerat, in potestatem Vladislai veniunt: et actis Cracouiae comitiis, magno omnium conuentuum consensu Locticus iterum Rex creatur. Posnanienses modo et Calissienses aberant, quod abhorrerent ab imperio Vladislai Loctici pristinorum flagitiorum et iniuriarum eius memores, et veriti, ne is grauius in se animaduerteret, quod eum prius eiecissent. Itaque a caetera Polonia sese tunc ij segregarunt, ac Henrico Duci Glogouiensi Conradi filio, quod ex sorore Praemisli natus erat, subdiderunt. Quod quidem dissidium in causa fuit quo minus tunc Vladislaus coronaretur, cum diadema ac reliqua regni insignia Gnesnae de more asseruarentur, et Archiepiscopus, sine quo non fit coronatio, in ditione Henrici esset. Tametsi vacua tunc fuit rursus annis aliquot sedes metropolitica post obitum Iacobi Suincae Archiepiscopi Gnesnensis, propter diuturnam Cardinalium dissensionem in creando Pontifice Maximo post Benedictum vndecimum. Fecitautem bellum Henrico Locticus: sed illo nusquam in dimicationem prodeunte, vastatis per aestatem aduersariorum agris, villis, et oppidis, in Pomeraniam cum noonnullis Polonorum proceribus descendit, et Gedani ab vniuerso Pomeranorum conuentu iusiurandum accepit, quod in potestate eius futuri semper essent. Praefecit autem toti Pomeraniae Praemislum et Casimirum Duces, Ziemomysli fratris filios: Gedano excepto, quod pariter cum arce Bogussae iudicis Pomeraniae fidei commendauit.

Dum autem Locticus Gedani commoratur, Lithuani silentiagmine per syluas progressi, in maiorem Poloniam excursionem fecere, Calissiam et Stauissinum oppida incendere, et omnem circumcirca regionem vastauere, ingentemquepraedam


page 178, image: s178

dissimulantibus Masouiis, et qui Loctico parebant, abegerunt. Eodem anno qui fuit millesimus trecentesimus sextus, octaua die Maij Basilica Cracouiensis et arx tora, quae lignea tunc erat, penitus conflagrauit: quae dirutis veteribus muris, in eam, quam nunc obtiner, formam et amplitudinem post decimum quartum annum reaed ficata est a Nankero Episcopo, nobili Silesio qui lohanni successit, conferente in eam rem pecuniam non modo Episcopo et Collegio, sed etiam vniuerso ordine Ecclesiastico, qui est in dioecesi Cracouiensi: adhaec semestribus fructibus omnium sacerdotiorum, quaecunque per illud tempus vacare contigit, eum in vsum conuersis. Non diu vero pacatam tenuit Pomeraniam Locticus, auctor enim nouorum motuum fuit Petrus Cancellarius Pomeraniae Palatini Gedanensis filius, qui quanto plus possidebat, tanto maiori cupiditate et ambitione flagrabat: et cum repulsam a Loctico de quibusdam postulatis passus esset, consilium capit nefarium prodendae Marchionibus Brandeburgensibus patriae, patre, si non impulsore, certe non inscio. Nec diffi cile hoc ipsi erat peragere, cum et dignitas inter Pomeranos maxima esset eius familiae, et nouem arces in potestate sua haberet. Sed proditis re nondum matura eius consiliis aduolat Vladislaus, captumque Petrum Cracouiam abduxit: quem tamen non multo post a fratribus eius exoratus dimifit, cum ij se obsides fore pro fratre obtulissent: atque ij quoque, cum negligentius asseruarentur, breui euaserunt. Acciti itaque ab iis Ioannes et Voldemarus Marchiones, cum exercitu Pomeraniam ingressi sunt, statimque omnes plerasque eius regiouis munitiones partim per deditionem accepere, partim expugnauere, adiuuante Petro cum fratribus, necessariis, et clientibus.

Ad Gedanum deinde castra admota sunt: et oppidani quidem, cum magna iam ex parte Teutones essent et cum Teutonibus plurima haberent commercia, Saxonibus portas vrbis aperuerant. Arcem tenebat Bogussa iudex Pomeraniae cum Nobilitate, quae se perfidia Petri non contaminarat: is veritus, ne obsessi extrema pati cogerentur, neue aut molestia diuturnae obsidionis fracti, aut largitione co rupti, hosti arcem dederent, cum Nemira maximis itineribus ad Vladislaum Locticum commendata aliis arce excurrit, repertumque Sendomiriae, de statu rerum Pomeraniae, ac de periculo Gedanensis arcis edocet, opemque eius implorat. Pollicetur Vladislaus, breui se eis affuturum esse auxilio: sed quia tardius id fore iudicabat Bogussa, quam praesens necessitas postulabat, si tunc primum indici vniuersae Poloniae expeditio in Pomeraniam deberet, praesertim aestate iam declinante, suggerit Vladislao, vt Cruciferorum opera ad defendendam arcem vteretur, tantisper, dum ipse commode bellum aduersus Saxones comparare posset. Approbat consilium Vladislaus, extemplo Bogussa cum regiis mandatis ad Magistrum Cruciferorum proficiscitur. Prolixe illi omnia policiti, constituerunt cum Bogussa, vt dimidiam arcem ipsi tenerent, et annum vnum suis sumptibus defenderent, deinceps vero post exactum annum, quaecunque impendia facerent, vt ea Vladislao expensa referrent, nec prius arce decederent, quam exoluta illa sibi essent: damnorum vero, si qua acciperent, nulla ratio duceretur. His igitur conditionibus in arcem recepti, magnam vim commeatus secum importarunt: ac munera cum Pomeranis, quemadmodum conuenerat, partiti, non habebant satis


page 179, image: s179

defendere munitionem. verum crebris etiam eruptionibus hostem lacessebant, ita vt is in oppidum se recipere cogeretur, et ad extremum instante hyeme obsidionem solueret, relictoque in oppido aliquanto praesidio discederet. Verum id quoquenon ita multo post expugnatum, et praesidium interfectum est, ac de autoribus defectionis sumptum supplicium. Etiam non magnopere opus erat adiutoribus ac defensoribus Cruciferis: sed tamen alebant ij metum Pomeranorum, et subinde pluresarmati in arcem submittebantur. Cum autem superioresiam se esse Pomeranis animaduerterent, ferocius sese gerere, ac saepe cum illis rixari: Ad extremum apertiustotam sibi arcem vendicarunt, et primores nobilitatis Pomeranicae, ipsumque praefectum arcis in carcerem compegerunt. Qua necessitate adactus Bogussa haec pacta cum iis iniuit, nimirum, vt totam arcem ipsis concederet, ita tamen, vt eam Vladislao ad primam eius postulationem redderent, cum is impensas belli ipsis exoluisset.

Qua re ad Vladislaum Cracouiam perlata, coepit eum poenitere consilij de acciendis contra Saxones Cruciferis. Videbat enim selupis, quod dicitur, oues commisisse, et non sublatum, sed duplicatum sibi esse bellum, duosque se pro vno hostes cepisse. Ac tunc demum recordabatur, adhuc Praemislo regnante Cruciferos ad interuertendum Gedanum adspirasse: nec multo dissimili cupiditate, quamuis dissimili arte, Michalouiensem ditionem vsurpasse. Acceperant eam hypothecae nomine a Lesco Duce Cuiauiae, datis ei mutuo trecentis marcis Toruniensibus, quibus ille se in bello Vngarico a Venceslao Bohemorum Rege captum redimebat. Conuenerat autem Cruciferis cum Lesco, vt si is intra triennium pecuniam illam non redderet, propria iure sempiterno Cruciferorum fieret ea ditio. Et offerebat quidem eis Lescus cum fratribus pecuniam intra constitutum tempus. non acceptarunt tamen eam illi, degustara semel possessionis et vtilitatis dulcedine, iam hoc, iam illud causifi cantes, donec aliquanto post Lescus necessitate adductus, acceptis insuper ab eis ducentis sexaginta duabus marcis, dominatu illo, et iure suo omni sese abdicauit. Haec tunc secum de Cruciferis Vladislaus Locticus reputabat: nec tamen spem penitus omnem de fide eorum abiiciebat. Existimabat enim, quamuis literis et legationibus nihil apud eos profiecret, tamen si ipse in colloquium cum eis veniret, facile autoritate sua ad aequas conditiones rem perduci posse. Alebant illi hanc spem eius blandis responsis, quo maiore vi ac diuturnitate temporis Gedani possessionem sibi stabilirent. Tandem constituto loco ac tempore conueniunt Rex et Magister Cruciferorum Henricus ad pagum Graiouice in tractu Cuiauiensi cum primoribus vterque suis. Ibi Vladislaus exorsus longa oratione cum Magistro de occupatae arcis iniuria expostulat: beneficia maiorum suorum in ordinem Cruciferorum commemorat, pro quibus aliter ij gratiam sibi referant, quam gratis bonisque viris dignum sit. Atque vt ingrati, iniusti, ac impij esse vellent, fidem certe et pacta conuenta, quae ne barbari quidem temere violarent, seruare eos debuisse. Adhaec Magister nihil beneficiorum et ingratitudinis, perfidiaeque exprobratione commotus, placide et modeste respondet: Se, quicquid fecerit, bono Vladislai fecisse. Metuentem enim, ne Pomeranorum insolentia suorumque impatientia res in malum maius erumperet, excedere Pomeranos arce iussisse, quam retinere ipsi per se non possent. Paratum autem se esse eam reddere si impendia sibi persoluerentur. AEquum eum Vladislaus postulare affirmat,


page 180, image: s180

et edere impendiorum summam iubet. Ibi ille conceptum animo dolum detegens, centies mille marcas latorum siue Bohemicorum grossorum poscit. Negare Vladislaus iustam esse eam aestimationem, bonorumque virorum arbitrio in ea stare velle. Recusare id Magister, et quantum edidisset, poscere. Ingens tunc ea summa fuit in magna annonae vilitate. Itaque re infecta, et irritatis magis animis disceditur.

Cruciferi omnem iam Pomeraniam animo complexi, maiore vi bellum comparabant. Augebat autem eis spem potiundae eius, quod sciebant, Vladislaum ciuili aduersus Henricum bello de maioris Poloniae possessione distineri: Lithuanos quoque non modo aduersariorum, sed etiam ipsius Vladislai ditiones infestos. Ipsi vero Cruciferi contra Lithuanos prosperiore fortuna bellum gerebant. Temporis igitur opportunitate sibi vtendum rati anno Christi millesimo trecentesimo decimo, magnas e Germanis suis copias conducunt: cum Marchionibus Brandeburgensibus foedus iciunt, ea lege, vt ij retinerent', quicquid superiore bello in Pomerania occupassent: Gedanum vero Dersauiam, et Suece, munitiones in ripa Vistulae sitas sibi bello quaerendas concederent. Deinde vero Cruciferi ad Gedanense oppidum, quod in potestate Vladislai erat, et a Pomeranica Nobilitate defendebatur, castra admouent, eo potissimum tempore, quo plurima hominum multitudo eo vndique ad anniuersarias nundinas confluxerat, hoc est, primis Augusti mensis diebus. Idque eo maxime consilio fecere, vt ex direptione opulenti oppidi, et mercatorum ac Nobilitatis, quae facultates suas eo importarat, pecuniam in stipendia militum, et in caeteros vsus belli conquirerent. Defendebatur quidem oppidum strenue, plurimumque negocij in expugnando eo habituri esse videbantur Cruciferi, ni proditio interuenisser. Etenim nocte quadam hostes a ciuibus quibusdam Teutonici generis aperta porta intromissi, oppidum ceperunt, ingentemque caedem hominum omnis generis ediderunt, vt eo crudelitatis exemplo reliquos a defensione caeterarum munitionum deterrerent. Nec in vlla cuiusquam munitionis expugnatione plus Polonici sanguinis effusum esse proditur ab vllis barbaris, quam tunc a religiosis istis et Polonorum beneficiariis effusum sit.

Gedano potiti, ad Dersauiam ducunt exercitum, neque tamen interim populationibus et incendiis pagorum et villarum, hominumque caedibus abstinent. Praeerat ei arci Casimirus Dux, cui cum Praemislo fratre Pomerania a Vladislao commendata fuit. Is igitur de aduentu hostium certior factus, ad castra eorum proficiscitur, quod non parua ei erat cum Cruciferis et Magistro consuetudo: sperabat enim, eos sua causa susceptum bellum deposituros esse, propterea quod meminerat, prolixe eos sibi fratrique suo de beneuolentia sua policeri. Admissus in conspectum Magistri et Commendatorum, quorum erga se fratremque beneuolentiam ac policitationes commemorat, eorum hortatu se administrationem Pomeraniae suscepisse: nihil vnquam hostile, sed bonam vicinitatem et auxilium ab iis sperare iussos. Orat deinde, vt pollicitationum suarum memores esse velint, xercitumque deducant. Si quid ipse fraterue suus, aut Pomeranorum quisquam, aut patruus denique suus Vladislaus in eum, vel in ordinem Cruciferorum deliquisser, cumulate satisfacturos esse. Superbe ei Magister respondit, fassus ea, quae ille commemorat: verum eo id se fecisse, quod ipsos, quam potentiorem quempiam vicinum habere mallet. Nunc se, quam illos, Pomeraniam obtinere


page 181, image: s181

malle: sibi se esse amiciorem, quam ipsis. Verum eam tamen se eis gratiam facere, vt eis praesidium deducere, et res suas saluas auferre liceat: aut si id nollent, se suaque defenderent. His dictis mensam apponi iubet, inuitat hominem comitesque eius comiter. Dum illi prandent, interim exercitus Cruciferorum obsidione arcem cinxit. Peracto prandio, cum Casimirus nihil aequi a Magistro impetraret, et in arcem cum suis reuerti vellet, videt aditum obsessum ab hostibus. Mittit ad Magistrum, qui eum admoneant, praeter ius gentium id sibi factum videri, quod interim, dum ipse de pace agit, arx obsessa sit, et ipse ab ea excludatur. Respondet Magister, errasse Casimirum, qui existimarit, se cum tanto exercitu ad quietem somnumque capiendum eo venisse, vllumque tempus vacuum a rebus gerendis intermissumrum esse, donec Pomeraniam in suam redigat potestatem. Si sibi ille auscultare vellet, arcem sibi, deducto praesidio, rebusque exportatis, traderet. Ibi Casimirus cum sciret, arcem non satis munitam esse aduersus tantam vim hostium, neque commcatu instructam, consilium cepit neccssarium dedendae arcis, saluisque rebus et hominibus ad Praemislum fratrem in Suecensem arcem se contulit.

At Cruciferi Dersauia in censa vlterius progressi, Choiniciam, Nouum, et alia quaedam oppida partim per deditionem acceperunt, partim expugnata exusserunt. Deinde ad Suece castra mouerunt, quae vna arx erat reliqua in Pomerania, natura a teque bene munita, et ad ferendam obsidionem instructa, quod in cam se Praemislus et Casimirus Duces, et Pomeranica Nobilitas omnis, quae supirerat, cum copiis et facultatibus suis contulissent. Quod cum intelligerent Cruciferi, maiore cura ad expugnationem eius animos intendere coeperunt, excitatisque machinis aliquot, moenia arcis, quae lignea erant, quatere instituerunt, ac duobus patibulis e regione arcis positis, exitium obsessis, ni arcem dederent, minabantur. Quo vero maiorem terrorem eis incuterent, quotidie aliquot homines rusticanos captos appendebant. Nihil tamen Cruciferorum illa crudelitas. minaeque eorum, qui in praesidio erant, animos a defendenda arce et obsidione perferenda retardabat. Itaque Cruciferi cum animaduerterent, sedendo se tempus terere, et aperta vi nil proficere, ad dolos se conuertunt, et Andream Cedrouicium auro corrumpunt, vt sibi arcem proderet. Is igitur nocte quadam chordis catapultarum et balistarum, quibus Poloni maxime hostium vim eminus reprimebant, succisis, ad Cruciferos transsugit, et quid egerit, exponit. Itaque postero die Cruciferi magna fiducia turres, quas excitarant, ad moenia arcis propius peruoluunt ab ea parte, quae interrupto fluminis ambitu liberiorem praebebat aditum. Poloni cum summouere hostem, solito ferocius vrgentem oppugnationem, vellent, reperiunt balistas et catapultas redditas esse inutiles. Re noua perculsi, tandem oblatis fortuito telis, extremum conatum faciunt, et partim contis moenia scandentes hostes detrudunt: partim saxis deiectis audacius succedentes obruunt, ita vt receptui canere Magister cogeretur. At Poloni periculo illius diei admoniti, ac veriti, ne grauius in se a Cruciferis capta arce consuleretur, misso caduceatore inducias menstruas a Cruciferis impetrarunt, deditionem pacti, ni sibi intra id tempus subueniretur. Vladislaum de omnibus certiorem faciunt, et, nisi celeriter sibi opem ferat, actum esse de se, ac de arce docent. Atille, cum domi quietas res non haberet, Andream Rospirensem Castellanum cum aliquanta manu in auxilium Pomeranis proficisci


page 182, image: s182

iubet, vt bellum modo duceret. Verum is negligentius agens, neque ausus per hostilem exercitum in arcem perrumpere, priusquam conspexisset hostem, retro abiit.

Finitis induciis, cum nulla spes auxilij obsessis ostentaretur, post septuagesimum obsidionis diem excedunt arce Praemislus et Casimirus Duces cum praefecto arcis et omni praesidio, armis et facultatibus suis, et ad Vladislaum profecti, humanissime ab eo recreati sunt. Ita tunc Suecensem arcem, simul et omnem Pomeraniam Vladislaus Locticus amisit, dum de maiore Polonia sibi adiungenda solicitus est. Etenim ceperat iam maiores Polonos Henrici taedium, quod contem ni se ab eo, et iura institutaque maiorum suorum violari viderent. staque conuentu Gnesnae habito, deserto Henrico, in Vladislai fidem et potestatem reuenerant. Quod cum accepisset Henricus, Ioannem Bibersteinium cum exercitu ad reuocandos ad officium Polonos misit. Cui venienti Posnaniam ciues portas vrbis aperuere, praesidiumque munita Basilica accepere. A quo in Praelatos et Canonicos, domosque eorum saeuitum est quod cum Vladislao sentirent. Ad caetera vero subigenda pergenti Bibersteino, Dobrogostius Szamotulius Thomislai Palatini Posnaniensis filius gente Nalencius cum Polonis occurrit, initoque praelio multis vtrinque caesis, ad extremum victoria potitus est. Inde praesidium Silesiorum Posnania eiectum: in ciues, quod Henrico fauerant, et occasionem malorum, quibus sacerdotes affecti sunt, praebuisse videbantur, ea poena sancita, ne liberi corum in collegia Bisilicarum cooptarentur, reciperenturue. Nec ita multo post Henricus domi a Boleslao Duce Vratislauiensium, Henrici quinti filio, bello lacessitus et profligatus, ex moerore, cum aegrotasset, quinto idus Decembris mortuus est, relictis filiis quatuor: qui sic inter se partiti sunt patrimonium, vt Henrico Saganensis, Conrado Olsnicensis, Ioanni Stinauiensis, Praemislo vero natu minimo Glogouiensis dominatus cederet. Atque ex eo tempore maiorem Poloniam pacatam tenuit Vladislaus Locticus, suscepitque eodem anno Casimirum filium ex Heduigi vxore natum pridie calendas Maij. Inopia quoque et fame, ex imbribus et inundatione aquarum orta, laboratum est eo anno in Polonia, et nonnullis aliis regionibus.

Subacta omni Pomerania, non deposuere tamen solicitudinem Cruciferi, veriti, ne bello a Polonis ea constitutis domirebus repeteretur. Quocirca vt sibi possessionem eius stabilirent, colloquium a Vladislao Magister Carolus, qui Henrico successerat, petiuit. Nec renuit Vladislaus, sperans pactis aliquibus (quod malebat quam armis) recuperare se a Cruciferis amissam Pomeraniam posse. Itaque anno sequenti praestituto die apud Brestam Cuiauiensem conueniunt. Ibi Magister grauiter a Vladislao accusatus, paucis ad excusationem facti sui dictis, magnis precibus ab eo, principibusque Polonis contendit, vt Pomeraniam sibi et ordini suo iure sempiterno concederent, certam auri et argenti summam, et Nessouiam arcem cum Orlouo et Murinouo pagis vicissim a se acciperent. Adhaec quadraginta hastatorum auxilium ad quaeuis bella Polonis contra quemuis hostem Cruciferorum stipendiis militatura promittit. Addit etiam, peramplum monasterium, quibuscunque monachis vellet Vladislaus, pro salute eius maiorumque eius conditurum se esse. Offensus hac oratione Magistri Vladislaus, quod irrideri etiam se vltro ab eo existimabat, indignabundus et minitabundus discessit. Magister vero repulsam passus, vt aliquem tamen duntaxat


page 183, image: s183

in speciem iustum titulum sceleri suo praetexeret a Marchionibus Brandeburgensibus Ioanne, et patruo, tutoreque ciusVoldemaro decies millies marcis latorum grossorum eandem Pomeraniam, de cuius inuasione eos dudum depulerat, emit, eamque emptionem ab Henrico Caesare sibi et ordini suo confirmari curauit. Nec dissimili scelere Liuonienses quoque Cruciferi eodem fere tempore Rigam vrbem atque territorium Rigense Archiepiscopo, a quo ante centum et quatuor annos simili de cause in Liuoniam inducti erant, per summam iniuriam eripuere. Qua de re cum Romae lis plus octoginta annis ducta esset, tandem Bonifacius nonus Rigam ordini Cruciferorum quindecim millibus aureorum acceptis addixit. Per idem fere tempus Templariorum ordo, potens et ipse, per vniuersum orbem Christianum, quasi dato a Pontifice signo e Viennensi concilio, deletus est, ob nefanda quaedam scelera, et pranas de religione opiniones, bonaque eorum Rhodensibus D. Ioannis militibus attributa.

Quo minus autem statim Cruciferos Vladislaus vlcisceretur, suaque ab iis erepta recuperaret, motibus quibusdam ciuilibus, et Cracouiensis ciuitatis defectione impeditus est. Nam dum is caeteras Poloniae regiones, a Cuiauiensi illo colloquio digressus, visit, ciues Cracouienses, Alberto aduocato autore, Boleslao Opoliensium Duci sese subiecerunt, accitumque in vrbem receperunt: et ad capiendam arcem, quae in fide Vladislai permanebat, adiuuerunt. Sed cum ea neque dederetur, neque expugnari ab eo posset, aduocati domum in ipsis moenibus vrbis prope portam, quae a diuoNicolao nomen habet, eminentem, pro arce Boleslaus cum suis occupauerat. Qua de re certior factus Vladislaus, nihil sibi reliqui ad celeritatem fecit, quin manu facta ad eiiciendum inuasorem contenderet. Legatos tamen ad Boleslaum praemisit, qui de tam insigni iniuria cum eo expostularent, monerentque eum, vt sua sponte excedere, quam arma sua experiri mallet. Paruit monitis Boleslai Vladislaus, cum non ignoraret, eum magnis copiis subsequi, deductoque de domo aduocati praesidio, vibe excessit. Quem aduocatus et nonnulli alij ciues, qui defectionis capita fuerunt, secuti, in Silesia deinceps et in Bohemia exularunt. Profugorum bona Vladislaus adueniens in fiscum suum redegit: aduocatiae reditus peramplos e molis, macellis, atque tabernis ademit: primarios quosdam ciues, vt exemplo suo terrori aliis deinceps essent, diris suppliciis affecit. Ciuitati ius omne creandi senatus abstulit, et in Palatinum transtulit, vt vel ita superbiam ac rebellionem ciuium in posterum reprimeret. Insimulatus est etiam Ioannes Muscata Episcopus Cracouiensis conscius fuisse defectionis illius, quod eo facilius creditum est, quod esset Silesius. Itaque multis post incommo dis est affectus a Vladislao, captum quoque, et in custodia seruatum referunt. Biecense quidem territorium ei non reddidit Vladislaus, quemadmodum promiserat, sed ex eo tempore id in Regum potestate mansit. Nec ita multo post Boleslaus Opoliensis e vita excessit. Masouiae quoque Dux Boleslaus eodem anno nempe millesimo trecentesimo decimo tertio mortuus, Ziemouitum et Troidenum filios e Lithuana vxore susceptos, et Venceslaum e Bohema haeredes reliquit. Quieuit tunc annis aliquot, incertum qua de causa, Vladislaus, nec ad vindicandam Pomeraniam animum adiecit, nisi forte fames in causa fuit, quae anno millesimo trecentesimo deeimo quinto, ac deinde vno anno interiecto, iterum duobus annis tam acerbe Poloniam omnem afflixit, vt nullo quamuis foedo edulij genere, ac ne cadaueribus


page 184, image: s184

quidem humanis vulgo abstineretur, ac si Dlugosso credendum est, parentes in liberos, et hi vicissim in illos saeuirent, quam famem dira pestis consecuta est.

At Cruciferi augessente indies cupiditate sitis, ne sacris quidem ac Deo dicatis bonis iniustas manus abstinuere: sed vt antea Culmensem ecclesiam occuparant, et a Gnesnensis Archiepiscopi iurisdictione abstractam, Rigensi subiecerant: ita tunc in Pomerania possessiones ac praedia Ecclesiarum inuasere, decimas e suis arationibus sacerdotibus omnino denegarunt: ex agricolarum vero in pecuniarias pensiones commutarunt, atque ita diminuerunt, vt ex manso siue iugero quaterni tantum grossi penderentur. Quibus rebus factum est, vt derelictui haberentur, ac deinde maligne a Cruciferis supprimerentur multa sacerdotia. Inique haec tulere Archiepiscopus Gnesnensis, et Vladislauiensis ac Posnaniensis Episcopi, qui decimas e Pomerania capiebant, itemque Ioannes Plocensis, cui etiam ex territorio Michalouiensi decima negabatur. Et cum hoc quidem Magister Carolus transegit ea lege, vt septem annis immune esset id territorium a pensione decimae, post eos vero nonaginta marcas Torunenses Episcopus decimae nomine quotannis acciperet. Caeteri vero cum tenaciores essent iuris sui, Magistrum, Commendatores, et caeteros Cruciferos publice in templis execrabantur, et locis quibusdam sacris interdixere. Verum contemnebanteam disciplinam Cruciferi, praetextu prouocationis ad Pontificem summum. Qua re adducti Episcopi, communicato cum Vladislao consilio, Vladislauiensem Episcopum, in cuius dioecesi est pleraque omnis Pomerania, ad Ioannem eius nominis vicesimum secundum Pontificem miserunt, vt non modo de ecclesiasticis bonis ac decimis, sed etiam de erepta per summam iniuriam Pomerania, Regis et vniuersae Poloniae nomine contra Cruciferos actionem institueret: simul autem vt Vladislao diadema et nomen regium impetraret, existimabant enim, inauspicato id sibi Praemislum iniussu Pontificis assumpsisse, quod non ignorarent, interdictum esse ea re nomini Polono post caedem D. Stanislai.

Non latuit consilium Polonorum Cruciferos, et, ne id procederet, omni ope enitendum sibi esse existimarunt. Itaque miserunt et ipsi ad Pontificem, qui Polonorum conatibus obsisterent, litemque, quantum possent, ducerent. Regnabat tunc apud Bohemos Ioannes Henrici Imperatoris filius, qui etiam Polonorum Regis nomen quasi haereditarium sibi vendicabat. Eum igitur etiam promissis et muneribus induxere Cruciferi, vt Vladislao negocium facesseret: et, neregnum ei decerneretur, summa ope apud Pontificem intercederet. Ad quas res perficiendas, cum opus haberent grandi pecunia Cruciferi, tributum toti Pomeraniae imperarunt, binos grossos in marcas, vnde triginta millia marcarum redacta esse dicuntur: ad haec eiectas naufragio mercesin marilege Rhodia vsurpare coeperunt. Quibus rebus factum est, vt toto ferme quadriennio, nihil aliud impetraret Gerardus a Pontifice, quam vt cognitio causae inter Polonos et Cruciferos, Archiepiscopo Gnesnensi, Posnaniensi Episcopo et Abbati Mogilnensi delegaretur. Quod vero ad regnum attinet, vt non impediret Pontifex, quo minus Poloni iure suo vterentur (nam aperte Vladislao regnum decernere noluit, ne Ioannem Bohemorum, et socerum eius Philippum Francorum Reges offenderet:) secreto tamen voluntatis suae significationem Gerardo dedit, eamque Gerardus


page 185, image: s185

literis suis Regi descripsit: ipse vero Auinione, vbi tunc degebat Pontifex, mansit, suam cum Cruciferis litem persequens. Cum igitur sententiam Pontificis, non tam rescripto ipsius, quam literis Gerardi perspectam haberet Vladislaus, atque proceres Poloni, comitiis Cracouiam indictis ad vicesimam diem Ianuarij mensis, Vladislaus cum coniuge Heduigi in Basilica Cratouiensi tunc primum instaurata et consummata, ab Archiepiscopo et caeteris Episcopis ritu solenni coronatur anno Christi millesimo trecentesimo vigesimo. Atque ex eo tempore ius coronandi Reges, atque ipsa regni insignia Gnesna Cracouiam propter amplitudinem, splendoremque vrbis, et plurimas commoditates translata sunt. Nec multo post Vladislaus Elisabetham filiam Carolo Vng. rorum Regi bis viduo in matrimonium collocauit, et Budam ad sponsum cum splendido comitatu misit. Intendit deinde animum ad purgandam Poloniam furtis et latrociniis, et ad persequendam litem contra Cruciferos: verum detrectaruntij iudicium delegatorum, apud Brestam Cuiauiensem ius dicentium. Sed tamen refutata appellatione, cum causam suam Vladislaus plurimorum fide dignorum sacri pariter et profani ordinis hominum testimoniis luculente probasset, damnati sunt: et Pomeraniam Regi reddere, ac centum quinquaginta millia marcarum pecuniae pro perceptis fructibus, aliaque triginta millia in litem expensa numerare iussi. Cum autem non parerent rei iudicatae, anathemate icti sunt, ita vt nusquam iis praesentibus sacra fieri liceret. Per id autem tempus Lithuani impune Dobrinum rursus, et Misouiam depopulati sunt.

Dum haec ita geruntur in Polonia et Pomerania, Sile sia ciuilibus atque adeo parricid alibus Dacum suorum bellis exagitata et labefactata est: et ad extremum libertate partim vendita, partim per vim aut fraudem amissa, Bohemorum iugum accepit, magno Reipublicae detrimento, nec minori suo malo ac dedecore. Autor eorum malorum Boleslaus natu maximus filius Henrici quinti Ducis Vratislauiensium et Lignicensium fuit: cuius auaritia, maximam dedit Ioanni Boemorum Regi vel dolo interuertendae, vel per vim subigendae Silesiae occasionem. Cum enim iam adoleuisset Boleslaus, et amoto a tutela Boleslao patruo Duce Suidnicensium, per se ipse paternum dominatum administraret. dilapidare paterna bona coepit. Qua re offensi caeteri fratres, cum et ipsi iam adolescerent, maturius patrimonij partitionem efflagitarunt. Tres partes pro numero fratrum factae, Vratislauiensis, Lignicensis, et Bregensis. Quae cum inaequales essent. placuit, vt cui Bregensis. quae minima erat, sors obtigisset, ei caeteri certam pecuniam annumerarent. Lignicensis quidem triginta duo millia marcarum, Vratislauiensis vero octo et quadraginta. Non tentata sortitione, Bregensem vltro Boleslaus accepit, illectus pecunia, qua in sumptus quotidianos indigebat. Reliquis vero duobus sortitis, Henrico quidem Vratislauiensis, Vladislao vero, qui iam hypodiaconus erat, Lignicensis obuenit. Qui cum praesenti pecunia, quam fratri Boleslao ex pacto debebant, carerent, Henricus quidem a suis hominibus mutuam accepit et exoluit. Vladislaus vero Boleslao Legnicense territorium cum oppido hypothecae nomine tradidit. Quam ob rem cum tenui fortuna esset, malo vsus consilio, vexare et suam, et Boleslai ditionem latrociniis et populationibus instituit. vt Boleslaum ad remittendam sibi pecuniam, reddendamque Ligniciam adigeret. At ille abundans viribus, cum fratris conatus improbos aliquoties repressisset, ad extremumeum cepit, et in vincula coniecit.


page 186, image: s186

Deinde proceribus interuenientibus cum eo pacificatus est ea conditione, vt quingentas ei marcas quotannis ex omni ditione Lignicensi penderet. Quibus pactis, quamuis iureiurando firmatis, non diu stetit Vladislaus: verum infestare rursus latrociniis coepit Boleslai ditionem ex Hornisperga arce cuiusdam Nobilis. Dumque in cautius praedas agit in Bregensi ditione, a rusticis captus cum viginti sociis, et ad Boleslaum ductus, iterum ab eo in carcerem coniectus est. Vbi cum annum vnum asseruaretur, in furorem actus est: dimissusque postea misericordia fratris, egens, vagusque, nec satis compos mentis vixit: et in Misouiam profectus, Boleslai eius orae Ducis filiam vxorem duxit. Conrado deinde Olsnicensium Duci bellum fecit Boleslaus Bregensis, quod in eius ditione ferme erant oppida ea, quae auus ipsius Conradus Dux Glogouiensium ab Henrico patre suo iniquis pactis extorserat: cumque regionem omnem Olesnicensem peruastasset, eo adegit Conradum, vt is facto foedere Namislouiam, Berolthouiam, Cruceburgum, Bycinam. et Cuncestadiam oppida sibi traderet: vicissim autem ipse ei Boleslaus, misertus egestatis eius, Volauiam et Lubensum donauit. Neque tamen hae tantae accessiones inopiam Boleslai releuarunt: sed cum omnia tanquam in barathrum quoddam, aut in pertusum dolium caderent, homo sumptuosus ac prodigustmm aes alienum contraxit, vt Nimcense territorium Bernardo Suidnicensium Duci, Hainouiam vero et Goldbergam Vratislauiensibus oppignoraret. Aliud deinde cepit parandarum opum consilium. Nam ab Henrico fratre, quod is nullos masculos haberet liberos, contendit, vt sibi Vratislauiensem dominatum concederet, Lignicensem vero a se acciperet. Quod cum negatum esset: facile aeger sua sponte animus eius a Ioanne Bohemorum Rege in deteriorem partem impulsus est. Parebant iam Opoliensium, Ratiboriensium, Tessinensium, et Bythoniensium Duces Bohemis, a Venceslao Rege blanditiis et muneribus allecti. Emerat et Closcum Ioannes Rex a Boleslao Monsterbergensium Duce: vnde cum proximas Silesiae oras latrociniis infestaret, eo rem perduxit, vt Francosteinum quoque a Nicolao filio Boleslai paruo emeret. Ad Glogouiam deinde cum animum adiecisset, fauentibus ciuibus magna iam ex parte Germanis, neque Praemislum eorum Ducem vel blanditiis, vel precio ad se pollici, ac ne vi quidem perpelli posse animaduerteret, veneno cum sustulerat. Cumque ipsi Henricus et Ioannes fratres pariter successissent, et Conrado tertio fratri Stinauiam concessissent, paruo negocio Rex a Ioanne, qui conscius fortassis necis fraternae fuit, dimidium Glogouiae pecunia numerata acceperat, et mox corrupto Henrici praefecto, reliquum etiam in suam redegerat potestatem. Tametsi recepit aliquanto post paternam portionem Henricus, Henrici huius filius a Carolo Bohemorum Rege, nam ipse Henricus senior non diu calamitati superstes fuit. Haec ergo cum haberet iam in Sil sia Ioannes Rex, totiusque regionis sibi adiungendae magna cupiditate flagraret, Boleslaique Bregensis ac Lignicensis auaritiam et egestatem suis fraudibus maxime opportunam esse iudicaret, magnis donis ac policitationibus eum ad inferendum Henrico Vratislauiensium Duci bellum perpulit. Quare clandestinis primum incursionibus Boleslaus Vratislauiensem oram latrocinantium in morem vexauit, deinde apertis viribus infestare adortus est. Agebat hoc quidem Rex Ioannes, vt fratrum dissidiis res suas in Silesia stabiliret, commissosque inter se vt facilius opprimeret: aut vero alteri ferendo opem, et illum sibi obnoxium faceret, et alterum subiugaret: sed eum prima haec spes fefellit. Henricus


page 187, image: s187

enim, cum fratris iniurias et populationes partim ferendo, partim arcendo cohibere tamen satis non posset, ad Vladislai Regis Polonorum auxilium confugit, eiusque fidei se ac dominatum suum omnem tradidit. Ac facile sane Vladislaus Boleslai conatus fregit, metuque proprij periculi eum compescuit. Quo facto, vir bonus Henricum sua sibi habere iussit, vt sorores nubiles elocaret.

Id vbi cognouit Ioannes Rex, qui iam de Vratislauia propemodum desperarat, noua spe erectus, dolis sibi agendum esse duxit. Henricum per speciem arduorum et arcanorum negociorum ad se accitum, et perquam honorifice acceptum, blanditijs, liberalitate, precio, ingentibus promissis, et odio denique inimici fratris tandem induxit, vt sibi Vratislauiensi dominatu cederet: Closcumque, quoad viueret, vtendum fruendum a se acciperet, adiutoribus ad eam rem Henrico persuadendam vsus proceribus et ciuibus Vratislauien sibus, quorum consiliis Henricus vtebatur, pecunia corruptis. Ita Vratislauia potitus Ioannes, non multo post Hainouiense et Goltbergense territoria, quae Vratislauienses hypothecae nomine a Boleslao Duce possidebant, per iniuriam eis ademit, condignamque nauatae sibi ab ipsis in adipiscendo dominatu operae gratiam retulit. Expostulauit cum eo de praerepta Vratislauia Boleslaus, foedusque et iusiurandum, quod sibi mutuo dederant, ne quid alter contra alterum moliretur vnquam, in memoriam reuocauit: commemoranit etiam sua merita ac beneficia, quod eum dificillimo eius tempore eiectum a Bohemis omni ope adiuuisset. Sed tantum profecit, vt Ioannes propinquiorem se sibi, quam illi esse responderet, atque ad eius quoque ditiones per fas et nefas in potestatem suam redigendas animum adiiceret. Ad quam rem non defuit ei, quasi diuina quadam virgula oblata occasio. Vladislaus enim tertius Boleslai frater, qui exclusus dominatu Lignicensi in Masouia vxorem duxerat, dissipata dote, reuertens in Silesiam, Ligniciam Ioanni vendere se velle ostendit, literasque Lignicensium exhibuit, quibus se illi ad Vladislaum iure pertinere, et in potestate Regis Bohemiae libenter fore significabant. Deliberandi spacium Ioannes cepit, interim Boleslaum ad se accei sit, et, quae secum Vladislaus egerit, ipsi exponit, et literas Lignicensium commonstrat. Addit deinde: si Ligniciam ipse retinere velit, in sua et Bohemorum fide semper se fore profiteatur: ni faciat, et Legniciam. et caetera omnia amissurum. Quo metu perculsus ille, imperata fecit, eo redactus inopiae, vt filios quoque ad extremum Vratislauiensibus mercatoribus oppignoraret. Sed cum vxorem, quae Regis Bohemiae soror fuit, amisisset, et alteram bene dotatam Cracouia duxisset, releuatus aliquantulum, ipse quidem Bregam secessit: filiis vero Venceslao et Ludouico Lignicensem dominatum, ingentiaere alieno grauatum concessit. Verum post Lignicensis conuentus collata in commune pecunia omne id exoluit. Posthaec reliqui quoque Duces Silesiorum, nempe Glogouiensis, Saganensis, Olsnicensis, Stinauiensis, et Falckenbergensis vltro in ditionem Bohemo rum concessere, et partim timore potentiae Ioannis, partim inuidia Vladislai Loctici Regis Poloniae libertatem suam Bohemis prodidere. Solus Bernardus Suidnicensis Dux, gener Vladislai Regis, et post eum filius eius vnicus Boleslaus in fide ac societate Polonorum permansere.

Caeterum Vladislaus Rex tot tantisque difficultatibus semel implicitus erat, vt singulis explicandis vix par esse posset. Nam solicitum eum faciebat erepta a Cruciferis Pomerania, et auulsa a Bohemis Silesia, postremo crebrae Lithuanorum in Poloniam excursiones intendere eum animum ad externa illa bella non


page 188, image: s188

sinebant. Itaque incertus consilij deliberat, quid faceret, et quo se primum verteret. Videbat, Cruciferos non modo non acquiescere in Pomerania, sed Dobrinensi quoque tractui inhiare, quem redactum pene in solitudinem a Lithuanis, ipse nuper a Vladislao Duce Ziemouiti fratris filio acceperat, concessa ei. quoad viueret, Lencicia. Animaduertebat ita coniunctos esse cum Cruciferis Bohemos, vt ab eorum societate auelli non possent, praesertim cum Silesia in ditionem suam redacta nuper inescati, in spem totius Poloniae occupandae per eos venirent. Vterque per se satis validus et potens hostis erat, nec tamen alter lacessi poterat, quin cum vtroque dimicatio futura esset. lam Brandeburgenses quoque lingua et foedere cum Cruciferis coniuncti, non defuturi ipsis esse videbanturs et alioqui imminebant ipsi quoque Poloniae per omnem occasionem, et qua vi qua fiaude fines eius carpebant. Intento autem in haec bella Regi, vel prodenda erat Polonia Lithuanorum populationibus, vel certe relinquendo ad excursiones eorum arcendas praesidio militum distinendae, minuendaeque vires, quae ne integre quidem aduersus illos hostes admodum suffi ciebant: assiduis enim excursionibus iam has, iam illas oras Polouiae Lithuani vexabant. Ac per illud ipsum tempus etiam Pultoscum Episcopi Plocensis oppidum, ac centum triginta pagos in Masouia diripuerant et incenderant. Neque vero facile ij domari poterant, cum neque foris dimicandi copiam facerent, sed rapta praeda fugerent: et domi fluminum obiectu, syluarumque et paludum latebris, ac denique incultarum solitudinum vastitate tuti essent: ita vt si quis bellum eis inferret, ei non magis cum hoste fugaci et insidioso, quam cum viarum difficultatibus, cum intemperie coeli, et cum fame conflictandum esset. Itaque quod erat reliquum, placuit tentare, si forte ij mitigari vlla ratione, et in societatem pertrahi possent. Ad quam rem perficiendam nonnullam ei spem faciebat, quod communes sibi cum illis hostes Cruciferos esse nouerat: assidua namque bella Cruciferi cum Lithuanis varia fortuna gerebant. Quam sententiam cum frequens senatus comprobasset, mitruntur ad Gediminum Principem gentis siue magnum Ducem legati, qui foedus cum eo feriant, et filiam eius Casimiro Regis filio vxorem petant, nec dotem aliam ab egeno principe, quam captiuorum omnium Polonici generis missionem postulent. Non grauate Gediminus legatorum postulatis annuit: initaque cum Polonis societate, sine longa procrastinatione sponsam cum eis misit: quae ingentibus omnis conditionis, sexusque, et aetatis captiuorum cateruis comitata, aduecta Cracouiam, religionemque Christianam a Nanckero Episcopo edocta, sacroque lauacro initiata, Annae nomen accepit, et ritu solenni CaSimiro decimum sextum annum agenti nupsit Anno Christi millesimo trecentesimo vigesimo quinto. Atque ex eo tempore pleraque omnis Polonia, magna ex parte vastata et inculta superioribus bellis et populationibus barbarorum, populosior et cultior esse coepit, dimissis ac deductis quoquouersus agricolis, qui ex captiuitate redierant.

Pace et societate cum Lithuanis constituta, maiore iam fiducia studioque in Crucifericum bellum Vladislaus Rex coepit incumbere, primumque Masouios et Brandeburgenses, qui vtrique foederati erant Cruciferis, ab eorum societate auellere, ac proprij periculi intuitu, ne illis auxilia mitterent, deterrere instituit. Quocirca misso in Masouiam exercitu e Cracouiensi ac Sendomiriensi equitatu comparato, ferro et igni eam longe lateque vastauit, et


page 189, image: s189

oppidum Plocense incendit. Sequenti deindeanno maioribus copiis coactis, per se ipse in Marchiam Brandeburgensem expeditionem fecit, magna Lithuanorum et Russorum auxilia secum habens: et ad Francofordiam vsque cum infesto exercitu progressus, cum nemo contra prodiret, munitionum quidem oppugnationibus abstinuit, populationes vero in omnes partes exerceri iussit: incensisque plurimis pagis ac vicis. magnum captiuorum numerum et caeteram praedam ingentem abegit. Crudelius in bello se gessere barbari, et magnam hostium caedem fecerunt, matronas ac virgines contumeliose constuprarunt, delubra atque templa passim profanarunt, diripuerunt, et incenderunt. Memoratur autem ea in expeditione praeclarum Monachae cuiusdam facinus, quae capta a Lithuano quopiam, cum ad stuprum traheretur, rogauit eum, ne sibi vim faceret: mercedis autem loco promisit, se eum edocturam esse, qui corpus eius vulnerari nullo vnquam ferro posset. Quod cum discere ille percuperet, iugulum ei puella praebuit; vt in se eius rei periculum faceret. Credulus ille stricto gladio caput eius amputauit. Sic illa barbari libidinem elusit, stuprumque honesta morte euasit. Dimissi Lithuani, per Masouiam praedabundi domum reuertere. Sequenti item anno Lithuani in Marchiam excursionem fecere, et cum caedibusatque incendiis in obuia quaque desaeuiissent, praedam raptim abegere. Cruciferi vero cum Venceslao Masouiorum Duce facto impetu in Cuiauiam, Couale arcem ceperunt et incenderunt.

Non putauit sibi diutius differendum esse bellum in Cruciferos Vladislaus, qui ne Pontificis quidem auctoritate, vt Pomeraniam sibi redderent, commouebantur: quin etiam veteres iniurias nouis cumulabant. Itaque in sequentem annum millesimum trecentesimum vigesimum octauum expeditionem toti Poloniae in Cruciferos indicit. A Carolo Rege Vngarorum genero suo non contemnenda auxilia impetrat, et a Lithuanis item ac Russis finitimis. Cum quibus omnibus copiis hostium fines ingressus, Culmensem tractum omnem vsque ad Ossam fluuium caedibus et populationibus peruastauit: nec tamen elicere hostes in aciem e munitionibus, in quas sese abdiderant, potuit. Munitionum vero oppugnatione prorsus abstinuit, quod et bene munitae erant, et rudes tunc adhuc et impenti oppugnationum Poloni erant. Dimisit deinde auxiliarios: suis vero praecepit, vt Masouiam infestarent. Quod cum factum esset, non multo post excurrerunt vicissim Cruciferi cum in Masouiis in Cuiauiam: quo cum propere Poloni accurrissent, collatis signis funduntur hostes, et Masouij quidem cum Duce suo Venceslao diffugerunt: Crucigeri fortiter dimicantes ad internecionem vna cum Commendatore Toruniensi caesi sunt.

Insequenti anno millesimo trecentesimo vigesimo nono Ioannes Rex Bohemorum a Cruciferis in auxilium vocatus cum grandi exercitu vere ineunte in Prussiam aduenit, et cum Cruciferis se coniunxit. Arx inde Dobrinensis diu et acriter oppugnata, deditionem tandem fecit dedente prasecto Paulo Spicimirio Palatino Lenciciensi, eiectisque Polonis Cruciferorum praesidio concedente Bohemo munita est. Motis deinde ex Dobrino castris, trans missoque Vistula flumine, Vladislauiam adorti, primo impetu ceperunt, et exusserunt. Cechocinense quoque territorium, quod in ditione Episcopi erat, abstulere. Erat autem tunc Episcopus Vladislauiensis Matthias Golanczeuius gente Toporus, qui Gerardo Auinione mortuo a Pontifice Maximo


page 190, image: s190

suffectus fuit: de cuius prodigioso ortu illud memoratur, matrem eius duodecim filios vno partu edidisse: verum ex ijs vnum illum vixisse, reliquis mox, vt nati erant, mortuis. Masouiam deinde Crucigeri cum Bohemis ingressi, crudeliter eam depopulantes, eo adegere Ducem gentis, Venceslaum forte, vt se Ioanni quasi iusto Polonorum Regi subiiceret. Dum autem iusti videri, quam esse malunt Cruciferi, ne iniuste ac per vim Pomeraniam vsurpasse dicerentur, perfecerunt precibus ac precio apud Ioannem Regem, vt sibi Pomeraniam iure sempiterno donaret. Dobrinum quoque idem ipse Ioannes quatuor millibus et octingentis sexagenis Pragensibus eisdem Cruciferis se vendidisse consignatis literis testatur, ea quidem lege, vt eos priuilegio pontificio a pensione decimarum ex eo territorio liberet: nec aliter pacem faciat cum Vladislao, quam si is, et Ziemouiti fratris eius filius omni iure terrae Dobrinensis sese abdicarit. Hisperactis ingruente hyeme reduxit Ioannes exercitum, et stulta vanitate de subactis, et ad religionem adactis barbaris triumphauit.

AEstate vero sequenti millesimi trecentesimi trigesimi anni maturescentibus segetibus conuenit rursus magnus Germanorum et Bohemorum militum mercenariorum numerus ad Cruciferos: cum quibus copiis illi facto impetu in oras finitimas Poloniae, Vissegradum Cuiauiense, et Naclum arces vi, sed non sine magna strage suorum cepere et exussere. Nam Radeouia cremata erat, ne capta receptaculum esset hostibus ad excursiones. Apud Racianzum Episcopi Vladislauiensis arcem diutius morati sunt, et multos fortes viros in oppugnatione arcis eius amiserunt, quod a multis nauiter ea defendebatur. Ad extremum tamen ea quoque potiti sunt, adempto puteo, qui solus aquam suppeditauerat: magnamque ibi in omne genus hominum crudelitatem exercuere. Tandem vbi aduentare Vladislaum Regem cum magnis copiis, et Vngarorum, Austriorum, ac Lithuanorum, auxiliis Cruciferi accepere, omissa oppugnatione alienorum, ad sua defendenda redierunt. Posteaquam autem hostium fines Vladislaus attigit, exerceri longe lateque populationes in tractu Culmensi iussit. nec vllum crudelitatis genus ab iratis omissum est. In transmittendo Dreuancia flumine aliquantum difficultatis fuit, nam vada eius fluminis ripasque Cruciferi caudicibus ac sudibus per longum spacium impedierant: ipsique in vlteriore ripa castra metati, transire Pelonos prohibebant. Rex facta ibi aliquot dierum mora, inuentoque vado liberiore ad moletrinam Lubiciam, cum animaduerteret, quo se cunque ipse verteret, hostem sibi occurrere, delectas aliquot turmas occulte prope id vadum reliquit: ipse cum caetero omni exercitu aduerso ab eo loco itinere, versus Brodniciam ire pergit: Consequuntur hostes, nihil de fraude suspicati. Ibi Poloni e latebris prorumpentes, vadum praesidio vacuum superant, fumoque signum dant suis. Quo viso, Rex citato agmine retro, vnde profectus erat, reuertitur, et fluuium traiicit. Grauioribus vtebantur equis hostes, itaque non potuere tempori ad vadum Polonis occurrere, aduentantiumque vim ij, qui primi de Polonis transmiserant, fortiter sustinuere, donec omnis exercitus traiicit, et ad ordines rediit. Cruciferi inopinata re perculsi, cessere Polonis pugnandi copiam facientibus, dilapsique in munitiones sese recepere. Ibi vero Poloni effuse agros pagosque hostiles vastarunt, villas, vicos, et suburbana munitiorum oppidorum exusserunt. Deinde praemissa in Poloniam praeda omni, Dobrinensem oram ingressi sunt, et arce Dobrinensi tentata, cum eam egregie tutantibus Cruciferis capere


page 191, image: s191

non possent, re infecta redcuntes, quic quid erat reliquum in Culmensi tractu vsque ad Ossam amnem, ferro et igni absumpsere: Prussia vltra Ossam, quae iam Cruciferis parebat, reliqua erat: quam cum Poloni intactam dimissuri non esse viderentur, tunc demum Magister cum primoribus Cruciferorum, qui Grudenti erant, de pace vel induciis cum Vladislao Rege agerecoe perunt. Induciae in annum factae, ea conditione, vt Dobrinensem arcem atque tractum, et Bydgostiam Cruciferi Regi Vladislao mox redderent. De Pomerania vero Carolus Vngarorum et Ioannes Bohemorum Reges arbitri delecti.

Rebus ita cum Cruciferis constitutis, reduxit Vladislaus exercitum, auxiliaque dimisit Liberati praesenti metu Cruciferi, minus iam pacem cupere nec Bohemum ad arbitrandum de Pomerania, sicut conuenerant, adducere. cum Carolus Vngarus rogatu Vladislai praesto esset. Paruo deinde momento, vt fit, ad renouandum in sequentem annum millesimum trecenresimum trigesimum primum bellum impulsi sunt. Comitia Vladislaus Rex aestatis initio apud Chencinum habuit: in his cum alia nonnulla de republica salu briter de amplissimi consilij sententia constituit, tum quod graue sibi et periculosum bellum cum Cruciferis impendere non ignorabat, aetatemque suam ingrau escentem, et vires magnis laboribus et aduersis rebus attritas et affl. ctas considerabat, Casimirum filium vnum et viginti annos natum maiori Poloniae toti praefecit, vt fama nominis eius non tam ficile se Bohemi et Saxones commouerent: adhaec vt in tuto is esset, si quid sibi aduersi in bello Prussico accideret. Grauiter tulit Vincentius Szamo tulius Palatinus Posnaniensis, praefecturam illam sibi ademptam esse, ignominiae loco id ducens. Itaque ira et metu pissimis consultonibus vsus, clam ad Magistrum Mariaeburgum profectus est, expositis aduentus sui causis, molienti sua sponte bellum aduersus Polonos facile persuasit, vt in maiorem Poloniam expeditas copias mitteret, quod ibi non modo magna praeda potiri, sed et munitiones plerasque et Casimirum Regis filaum sua suorumque opera facile in potestatem possent redigere, Praefecti copiarum Crucifericarum de sententia Szamotelij omnia facere iussi sunt: qui traiecta apud Toruniam Vistula, parum abfuit, quin Brestam et Inouladislauiam ex improuiso caperent, nicitato cursu, armorumque et vexillorum forma proditi ab ipsis vsque portis concursu Polonorum cum ignominia ducentis amissis repulsi essent. Nec eis tunc vacabat oppugnationi oppidorum insistere, ad aliud longe maius facinus profectis: cuius peragendi spem omnem in celeritate, Polonorumque securitate ponebant. Itaque magnis et occultis itineribus in maiorem Poloniam perueniunt, et capta primo impetu exustaque Slupcia, Posnaniensis Episcopi oppido, continuato itinere Pysdros contendunt, in quo oppido Casimirum esse didicerant, magnoque impetu adorti oppidum non munitum, facile eo potiuntur. Sed euentus eorum, spei non respondit: paulo enim ante Casimirus de aduentu hostium factus certior cum paucis comitibus oppido se eiecerat, et in proximam syluam receperat. Quamobrem irati Crucigeri ac dolore amissae praedae, cuius causa maxime venerant, incensi, omni crudelitate in oppidanos desaeuierunt, direptumque oppidum cum templis, et sacris iuxta ac profanis rebus omnibus exusserunt. Deinde viciniam omnem cis et trans Vartam ferro et igni depopulati sunt, atque inde cum magna praeda retro abiere. Probauit ea expeditione Szamotulius fidensuam Cruciferis.


page 192, image: s192

Itaque et tunc honorifice pro nauata opera muneratus est, et maioribus promissis oneratus, in maiore precio deinceps apud eos esse coepit, sic vt eius athitrio multa in eo bello gererentur.

Cum autem maior militum numerus ex in feriore etiam Germania, et e Liuonia ad eos confluxisset, rursus eadem aestate vexare Poloniam, qua parte intacta adhuc eorum populationibus erat, statuunt: eo scilicet adacturi Polonos cladibus domesticis, vt sibi ius omue in Pomerania atque aliquid etiam praeterea lubentes concederent, pacemque redimerent. Profecti igitur composito et pacato agmine per Cuiauiam, quod eam reuertentes suae ditionis facere destinabant, in Lenciciensem tractum insultum faciunt, arcem vi capiunt et incendunt, pagos et oppida crudeliter vastant. Deinde in Calissiensem oram iter flectunt: qua omni peruastata, oppido tamen potiti non sunt, non sine caede inde reiecti. Vbi cum quinque dies commorati, Ioannem Bohemorum Regenfrustra expectassent, progressi longius populando, Gnesnam, Znenam, Naclum, Srodam, Podebiscos, Clecicum, Costrinum oppida diripuerunt, ac circumcirca pagos exusserunt, ne templis quidem ac monasteriis, sacrisque rebus manus abstinentes. Reliquias tamen diui Adalberti cupide quaesitas, sed occultatas a ministristempli, non inuenere. In Siradiensem tractum deinde impetum fecerunt, et pari celeritate vniuersum percurrentes, ferro et igni cuncta vastarunt. Quo incendio Siradia, Vncouia, Vartha, Stauus, Sehadecum oppida pleraque cum arcibus conflagrarunt. Siradiensi tractu vastato, rursus ad Calissiam expugnandam reuertere, sed amissis nonnullis militibus, post paucos diesre infectad scessere, est enim permunitum id oppidum, non tam arte quidem, quam situ et naturaloci, nempe a Prosna flaminelatius, vt in magna planicie, restagnante ambitum. Hinc Coninense oppidum et territorium vastarunt.

Porro Vladislaus Rex non longe cum suis copiis aberat, s. d nusquam certo loco pedem figebat, nec aude bat praelio rem committere: non ignarus, quantum esset robur Germanicarum phalangum et cataphractorum equitum. Discruciabatur autem summopere, videns patriam charissimam tam imminiter vastari, flagrantes circumquaque pagos et oppida, et in numerabilem pene hominum omnis generis et ordinis multitudinem partim caesam, partim captam. Augebat dolorem eius, quod neque opem vilam rebus suis tam calamitosis afferre, neque hostem vlcisci procliue sibi offe arbitrabatur. Cum igitur animum in omnes partes versasset, neque opem vllam rebus suis tam calamitosis afferre potuisset: vna tandem via rei expediendae ipsi se ostendit, nimirum, vt Szamotulium sibi reconciliaret. ciusque proditione, vel circumueniret hostes, vel consilia eorum perturbaret: intelligebat enim, quantum in eo momenti Cruciferi ponerent. Itaque secreto per internuncios eum hortatur, vt afflictae ac pene perditae patriae misereatur, impunitatem admissi pollicens. Nec male ipsi hoc consilium cecidit. Subiit enim animum Szamotulij patrati sceleris poenitentia, cum reputaret secum diligentius, quantam infamiae sempiternam notam nomini suo familiaeque inustam ad posteros esset transmissurus. Itaque proditionis maculam obliterare, et recenti beneficio Prorem iniuriam obscurare statuit: constitutoque tempore, nocte quadam per speciem exploratoris e castris Cruciferorum egressus, ad Regem venit, veniam supplex petiit, et impetrauit. Deinde Regem ad conserendas cum hoste manus animat: docet, in tanta multitudine plurimam esse fecem hominum


page 193, image: s193

inermium et imbellium. Sibi vero eas partes sumit, vt hostem ab omni suspicione praelij auersum fallat ac deinde intentum in pugnam, a tergo cum suis adortus noua re perturbet. His ita constitutis, in castra Crucigerorum reuertitur, nihil a Polonis periculi ipsis esse renunciat: Regem pauidum, et conscium virium suarum non diutius exercitum tenere statuisse. Quod vbi accepere Cruciferi, sublata spe praelij, cum satis iam debacchati in Polonia effent, et ingentem praedam vix traherent, adhaec imbribus et frigoribus autumnalibus vrgerentur, reuerti in Prussiam incipiunt. Et quoniam praeda grauibus et impeditis lemius progredi necesse erat, Ottonem Brunsdorffium Commendatorem magnum, et Ruthenum Plauium cum expeditiori parte copiarum ad expugnandam Brestiam ex itinere praemittunt. Iam extremum agmen ad Plosce siue Plouce pagum prope Radeouiam peruenerat, vbi late patens est planicies, ita vt oportunior is locus ad praelium esset Polonis equitatu maxime valentibus quam hosti, cum subito illucescente die ij, qui extremas seruabant excubias, renunciant in castra Polonorum exercitum adesse: Non creditum est narrantibus, Szamotulio maxime omnia sibi exploratiora esse affirmante, donec strepitus aduentantium, et hinnitus equorum exaudiri coeptus est: nam conspectum densa nebula adimebat: et tamen non credebant, Polonos rem vniuersae dimicationi commissuro: sed tantum abeuntium iter solis adequitationibus et particularibus certaminibus impedituros. Vbi vero aciem ad dimicandum instructam cum signis adesse sensere, tum demum tumultuari, et ad arma conclamare primores: perturbari re noua multitudo caetera, cum vix armandi se spacium haberent, qui pridiana crapula et ebrietate grauati et sopiti, classico expergefacti erant, et semisomnes, quidnam rei esset, alius alium percontarentur.

Instructis tandem vtcunque primis ordinibus in aciem prodeunt, catenisque per baltheos primorum et antesignanorum militum immissis, ordines et phalangem colligant, ne perrumpi et perturbari ab equitibus Polonis posset. Rex, quia nebula caliginosa incerta omnia reddiderat, parumper impetum suorum inhibuit, dum ea resideret, atque interim graui oratione ad pugnam milites incitauit: quae huiusinodi fuisse fertur. Non vos latet, milites, cum quibus nobis hostibus res sit, nempe, qui beneficiarij sunt maiorum nostrorum, acciti in haec loca, vt eis auxilio essent contra vicinos Prutenos. Nunc ij ingrati pro summis beneficiis parrieidialia arma in nos conuertere. Pomeraniam nobis surripuere verius, quam eripuere, itemque Cuiauiam pene omnem, reliquae etiam inhiant. Neque hoc satis illis est. Cernitis iam omnem fere Poloniam crudeliter ab eis vastatam, populatos agros, incensos pagos, euersa oppida, aratores vestros necatos, parentes, coniuges, liberosque vestros dulcissimos vel caesos, vel in foedam seruitutem abstractos. Quid ego commemorem profanata ac direpta templa ac monasteria? abreptas ab ipsis aris ad stupra incesta monachas? respersa sanguine et innocentium hominum et sacerdotum, qui pro vestra salute et incolumitate huius regni sacra faciebant, venerandi Christi lesu mysteria? Haec vos pati potestis milites? tam ferrei estis, vt vos vestrarum coniugum, sororum et filiarum ad stupra trucium Crucigerorum asseruatarum non misereat? tam duri, vt non paruorumli berorum et fratrum vestrorum misera conditione commoueamini, quos Germani milites cauponibus, laniis, coquis, et meretricibus in intima Germania in perpetuam seruitutem addicent? At sacra quidem tam indigne et


page 194, image: s194

contumeliose attrectata ferre non debetis, acrius et promptius pro his semper maiores vestri, quam pro liberis et coniugibus, nedum pro facultatibus suis dimicarunt. Quid vero? creditis hostes malis nostris iam satiatos, aut modum vllum cupiditati et crudelitati suae posituros esse? Non facient profecto, nisi vos sedibus vestris omnino propulerint, aut sanguinem vestrum prorsus ex sorbuerint, nomenque extirparint. Sed ne ego virtuti vestrae diffidere videar, qui vos tam diligenter in hostem tam trucem incitare instituerim: quasi vero non per me steterit hactenus, ne cum eo manus consereretis. Fateor equidem, ad hanc vsque diem obstitisse me sedulo vobis praelium flagitantibus, et vel hostium, vel, si ita sors tulisset, vestro ipsorum sangnine patriae flagrantis incendia restinguere cupientibus. Sed melioribus rebus et minori discrimini vos seruaui milites: neque enim semper aperto marte bella gerenda esse existimo: arte doloque vtendum, vbi impar sis viribus. Plurimum etiam momenti habet temporum et locorum opportunitas. Ita saepe maximos hostium exercitus a paucioribus nostris fusos profligatosque reperiet, qui veterum reminisci volet. Nunc ita nobis instructa expeditaque sunt omnia, vt diuina iustitia, quae procul dubio fauebit iustiori causae, et vestra virtute fretus, confidam in manibus nos habere victoriam, daturosque nobis ilico perfidos et impios hostes condignas scelerum et audaciae suae poenas. Primum enim certum exploratumque habeo, multitudine eos nobis praestare, non viribus: quanquam ne multitudine quidem iam superant, nuper enim florem ipsum exercitus sui ad subigendam reliquam Cuiautam praemiserunt. Fex fere imbellis cum captiuis, sarcinis, et impedimentis mansit: neque parillis nobiscum dimicatio est: illi enim mercede conducti fere et alienum bellum belligerantes, et multorum scelerum sibi conscij, minus studij, minusque animorum ad praelium afferent: Vos pro iis rebus, quaecunque hommi sunt charissimae, et pro patria ipsa iusta et pia arma sumpsistis. Tum autem securi hi dudum, et soluta omni disciplina militari, re noua et inexpectata conturbantur. Auditis enim clamorem illum dissonum et inaequalem, timoris argumentum: aspicitis cursitationem trepidationemque ad signa concurrentium, imo potius fugam circumspectantium. Postremo ita nobis constitutum est, vt eos in pugnam intentos, si modo primum vestrum impetum sustinebunt, alius et inopinatus hostis a tergo inuadat. Vincentius Szamotulius is est, Palatinus quondam Posnaniensis, cuius ope et consilio inprimis nituntur. Is namque iustas iras vestras hostium capitibus placare, et nouis meritis infamiam priorem delere decreuit. Agite ergo milites, impigri et alacres pugnam capessite, totque millia captiuorum fratrum, liberorum, coniugum et aratorum etiam vestrorum vindicate: caesos vlcisciimini, fumantesque adhuc pagos et vicos vestros inuiso cruore respergite, imperium et libertatem vestram defendite: quae vtraque in discrimen veniunt, si quid forte, quod omen Deus auertat, titubaueritis. Denique Deum piorum adiutorem, et scelerum ac flagitiorum, contaminatorumque sacrorum suorum, et religionis sanctae vltorem inuocate.

Haec elocutus, vbi alacres et incitatis animis pugnam poscentes conspexit, et iam nebula residere coeperat, canere signa iussit. Prima de quinque aulicorum acies, quae erat firmissima magno impetu et infestis animis in hostes inuehitur. Excipiunt illi, qui contra constiterant. non impigre. Deinde caeterae acies concurrunt, praeter subsidiarias. Pugnatur vtrinque summa contentione, neque


page 195, image: s195

quisquam pedem referebat, sed magis quisque ferire hostem, quam ictum declinare studebat. Adest omnibus locis Rex suos animans, et fessis integros summittens, ipse indefessus, quamuis senili corpore. Feruescente autempraelio, cum Szamotulius adhuc nusquam appareret, subuereri iam Rex coeperat, ne quem is dolum necteret: Circumspiciebant et milites, memores promissorum Regis: cum ille a tergo hostium sublato clamore cum suis impetum in extremos auersos, quemadmodum conuenerat, fecit. Ibi vero turbari illi noua re perculsi, primo quoque exaudito post se clamore ac tumultu respicere, et scifcitari inter se, quidnam esset. Instant Poloni acrius respectantibus, et remissius pugnantibus: iamque caesis ducibus, totas acies ancipiti praelio perterrefactas conuertunt. Fit longe maior fugientium strages, quam quae dudum pugnam. tium fuerat: adeo namque dolori, iracundiaeque Poloni indulgebant, vt neminem viuum seruarent. Et iam plena victoria potiti esse videbantur, cum ecce longo interuallo, vtpote discussis iam prorsus nebulis, nouas copias hostium effuso cursu aduenire adspiciunt. Erantautem ij, qui ad Brestiam capiendam praemissi erant: qui certiores facti de Polonorum aduentu, suppetias laturi fuis accurrebant. Ibi Vladislaus captiuis aliquot nobilioribus cum praesidio retro amandatis, et paucis cohortatus milites, ne labori succumberent, neu sibi partam victoriam eripi sinerent, mox in venientes impetum facit, ne quod eis clade suorum conterritis, et fugientium multitudine inter ordines sese immiscente perturbatis, colligendi sese spacium daret. Nec par superiori praelium illud fuit, non enim vim Polonorum recenti victoria ferocium hostes sustinuere. Itaque paruo negocio vertuntur in fugam. Nec tamen multi euadere potuere, graui armatura et longo cursu defatigatis equis pariter et militibus, alioqui laboris etiam impatientibus. Caesa feruntur his duobus praeliis hostium supra viginti millia, de Polonis quingenti, vel secundum alios, triginta tantum de promiscua multitudine, ac de nobilioribus duodecim cecidere. Tam paruo tam insignis victoria Polonis constitit. Castra hostium opulenta capta et direpta sunt. Poloni captiui soluti, vbi ingens fuit inter fratres, coniuges, parentes, et liberos mutuo sibi quasi postliminio redditos gratulatio. Dies, quo haec gesta sunt, fuit vicesimus septimus Septembris. Et quoniam ad vesperam fere pugnatum erat, reliquum diei illius, et nox sequens, curandis, et reficiendis corporibus data est. Postero die caesorum numerus recognitus, et spolia lectasunt. Vbi Rex obequitans, forte conspicatus est vnum de suis, hominem equestris ordinis, multis vulneribus debilitatum, resupinato corpore iacentem, et ilia per vulnus effluentia manibus cohibentem, conuersusque ad comites, quam magnus hic est, inquit, huius viri cruciatus. Responditille: maiorem esse eius, qui in eodem pago malum vicinum habeat, qualem ipse expertus sit. Rex contra, bono, inquit, animo es: isthoc ego te malo liberabo, si vixeris: et sublatus curatusque, totum pagum amoto malo vicino regia munificentia adeptus est, insuper praeclarum virtutis testimonium consecutus ad posteros transmisit, vt stemma eius familiae, quaetres hastae in modum stellae transuersae sunt, ielitorum, hoc est, ilium nomine appelletur, cum prius Kozlierogi ab hirci cornibus diceretur. Fuit autem is Florianus cognomento Szari. Szamotulius quoque ob nauatam bene operam non modo impu nitate donatus sed etiam abrogata infamia, pristino honori restitutus est. Verum non impune tamen ei cessit hostes in patriam induxisse. Insequenti enim anno


page 196, image: s196

conspiratione non nullorum equitum, quos ira et dolor amissarum rerum, charissimarum in eum stimulabat, interfectus est.

Statuerat quidem Rex cursum illius victoriae mox persequi, sed eum Bohemi cum Silesiis ab ea cogitatione auerterunt. Qui cum primum cladis sociorum nuncium acceperunt, rati Vladislaum post victoriam illam in Pomeraniam, et in Cruciferorum ditionem ducturum esse exercitum, cum subitariis copiis in maiorem Poloniam fecerunt insultum, Posnaniamque obsidere coeperunt, vt auerso Rege Vladislao Crucigeri respirare possent. Quod cum accepisset Vladislaus, mutato consilio, ad propulsandum nouum bellum cum vniuerso exercitu contendit. Nec tamen hostem adeptus est, nam is cognito Vladislai aduentu in Silesiam praepropere se recepit. nec eum tunc Vladislaus Rex persecutus est, quod et hyems iam instabat, et quies danda erat militibus, vt vires in sequentem annum refocillarent. Ferunt quidem, e Bohemis et Silesiis apud Posnaniam cecidisse supra septingentos, praeter fossores, qui in cuniculis opus faciebant. Tentata est dein de paxinter Vladislaum et Crucigeros. Carolo et Ioanne Regibus arbitris: quae tamen non conuenit, Crucigeris Pomeraniam non reddentibus. Et paulo post ij, cum e Germania nouis copiis aucti essent. Cuiauiam quatuordecim diebus ad finem Nouembris populibundi infestarunt. Nec multo post initio noui anni, nil morati asperitatem hyemi, iterum, sed maiore apparatu, in eandem Cuiauiam ingressi, Brestiam obsederunt, rati, fame se oppidanos ad deditionem compulsuros. Sed cum frustra tres fere menses in obsidione insumpsissent, ea die, qua vniuersus Christianus orbis salutarem Christi mortem anniuersario ritu recolie, summa vi oppidum oppugnant. Nec segnius Poloni defendunt: verum quatriduano labore defatigati, tandem quinto die oppidum dedunt. Cruciferi imposito ibi praesidio, ad Inouladislauiam castra mouerunt, eamque mox dedentibus oppidanis acceptam, praesidio itidem munierunt Progressi vlterius, Gnieucouiam arcem oppugnant, in qua erat Casimirus Dux Vladislai Regis fratris filius. Is igitur pactuscum hoste, vt sibi suisque res suas asportare liceret, ipse inspectantibus et permittentibus Cruciferis arcem incendit, et cum miserabili illo suo Cuiauiensis Nobilitatis comitatu ad Vladislaum Regem profetus est. Ignobiliora deinde oppida Cruciferi facile in potestatem suam redegere. Pacossum arcem Albertus Coscielecius Palatinus Brestensis egregie tutatus est, et non paruis in commodis hostes affecit, Vtautem Cuiauiensis ac Dobrinensis orae possessionem sibi stabilirent Cruciferi, demoliti Brestiam veterem, munitiore eam loco condiderunt, et arces quasdam eo in tractu cocto latere munierunt. Nam Vladislaus maturas segetes, et Vngarorum auxilia expectauit. Quae cum conuenissent, per Masouiam in Culmensem tractum infestum duxit exercitum, et hostibus praelij superioris euentu pauidis, et pugnam detrectantibus, vastare eorum regionem longe lateque coepit. Excitus autem quoquouersus collucentibus pagorum et vicorum suorum incendiis, caedibusque agrestium Magister, decernere praelio cum Rege cupiebat: sed Commendatores temeritatem eius reprehen derunt. Itaque meliore consilio vsus, caduceatorem ad Regem misit: et cum aequas conditiones pacis accepturum se essereciperet, facile a credulo Rege annuas inducias impetrauit.

Quibus constitutis ex, ne nihil tantis copiis et sumptibus dignum egisse videretur, atque Silesios, qui superiori anno Poloniae arma intentatant, vlcisceretur,


page 197, image: s197

in Silesiam copias duxit: ac nemine pugnandi copiam faciente, quinquaginta et amplius munitiones hostium cepit ac incendit. Costenum oppidum cum arce, inter stagna et paludes situm, quod valido hostium praesidio tenebatur, obsidione cinxit. Irridebant Polonorum obsidionem ij, qui erant in praesidio, fisi viribus suis et situ arcis. Itaque motus hac indignitate Casimirus Regis filius, audacius cum ea manu, quam circum se habebat, ad moenia progressus, vi expugnare munitionem adortus est. Quod conspicatus reliquus exercitus, Ducem secutus, non prius oppugnare arcem destitit, quam ea per vim potitus est. Quo facto mox oppidani sese dedidere. Saeuitum est autem in praesidiarios atrocius, quod non pauci de Polonis in expugnatione ceci derant Atque ex eo tempore Costenum rursus in potestate Polonorum est. Extremum id operum Vladislai Regis fuit: reuersus enim ab eo bello Cracouiam, donatisque ac dimissis auxiliariis, languere coepit, ac sensim inualescente morbo, vbi imminere sibi mortem sensit, sacris procuratus mysteriis, Casimirum filium Proceribus assidentibus languida voce commendauit, vtque eum post se Regem crearent, rogauit. Ipsum vero ad colendam iustitiam et clementiam in suos, et ad persequendos bello ingratos Cruciferos, recuperandaque ea, quae illi a regno suo abstraxerunt, ad hortatus est. Posthaec ad sextum idus Martias, qui mensis senibus exitialis esse solet, anno millesimo trecentesimo trigesimo tertio mortuus, et in Basilica Cracouiensi ad laeuam arae maximae sepultus est. Fertur corpus eios pluribus post mortem diebus insepultum, dum solennes exequiae parantur, nihil putredinis aut tetri odoris contraxisse. Regnauit autem ab eo tempore, quo diademate cinctus est, annis tredecim et paulo amplius, Princeps singulari patientia et mansuetudine animi praestins, et adeuntibus perfacilis: statura perbreui, caeterum manu promptus: virtute vero tanta, et animi magnitudine vsque ad decrepitam aetatem varia fortuna exercita, vt cum maximis Regibus recte comparari possit: ac eo quidem magis, quo turbulentius et mutilatius regnum accepit.

CASIMIRVS SECVNDVS, COGNOMENTO magnus Rex.

IVstis funebribus Vladislao rite peractis habita sunt comitia Cracouiae de creando nouo Rege. Introducti legati Caroli Regis Vngarorum, petie runt, vt Casimiro regnum post patrem mandaretur. Et facile ij, quod postulabant, impetrarunt, cum alioqui etiam omnium procerum atque equitum voluntates eodem declinarent. De vxore noui Regis scrupulus iniectus est: negabat enim Heduigis Casimiri mater, se Regina superstite eam coronari debere: tamen exorata a filio cessit, atque vt iniectum scrupulum prorsus demeret, Sandeciam antiquam secedens, D. Francisci institutum vitae professa est. Itaque Casimirus vna cum vxore Anna vigesimaquinta die Aprilis in Basilica Cracouiensi ab Ianislao Archiepiscopo solenni ritu inunctus diadema accepit. Datus est autem ei iunenilium consiliorum moderator Ioannes Melstinius Castellanus Cracouiensis, virgrauis et prudens, et Reipublicae amans. Et quoniam videbat Casimirus, omnem pene Poloniam Cruciferorum armis atque domesticis latrociniis, quae patre regnante impunitate increbuerant, attritam, domesticis malis prius quam externis manus admouit. Ac cum Cruciferis quidem inducias fecit, per quas perpetua pax Vngarorum et Bo


page 198, image: s198

hemorum Regibus arbitris componeretur. Adiectum in pactis, vt Magister Cruciferorum Brestam oppidum Ziemouito Duci Masouiorum Cirnensium, aut Mathiae Vladislauiensi Episcopo tenendum concederet, qui id pace firmata Casimiro traderent: sin minus coisset pax, Magistro redderent. Verum in eo Magister fidem non seruauit: nihilo tamen minus mansere induciae, quibus durantibus diligenter vbique praedones et infestatores publicarum viarum perquisiti, ex quisitisque suppliciis affecti sunt. Neque quicquam praeterea memorabile eo et sequenti anno in Polonia gestum est, nisi quod vigesima tertia die Aprilis intra annum a coronatione Regis ingens nix decidit: quae cum quinque dies durasset, praeter omnium expectationem singularem fertilitatem agris attulit.

Insequenti vero anno millesimo trecentesimo trigesimo quinto tanta vis locustarum peruagata est, vt volantes solis aspectum hominibus adimerent: humi vero stratae equorum vngulas altitudine superarent: quae depastae maturescentes segetes angustiorem annonam fecere. Nouembri vero mense eiusdem anni pax inter Casimirum ac Cruciferos arbitrio Caroli et Ioannis Regum Vissegradi in Vngaria facta est, iniquior Casimiro, quam. Crucigeris. Accepit tamen eam pacem Casimirus, plus, quam dignum erat, quietis et ocij cupidus. Fuit autem in conditionibus, vt Cruciferi Pomeraniam siue Pomerellam concedente Rege retinerent, atque etiam Niessouiensem arcem in Cuiauia supra Vistulam: Regi vero Dobrinensem et Cuiauiam relinquerent, ne ea quidem portione exclusa, quae ad Casimirum Ducem Ziemouiti filium pertinebat, ac decem millia florenorum pro damnis datis annumerarent. Profugis autem vtriusque partis, vt liceret ad possessiones derelictas reuerti, vel eas vendere arbitratu suo. Impendia damnaque vtrinque compensata. Non steterunt tamen his pactis Cruciferi, quamuis approbasset Casimirus sententiam Regum ex compromisso latam, nisi etiam diserte vna cum Senatu, Nobilitate, ac Ciuitatibus, diplomatis et iureiurando dato Pomeraniam, Culmensem, ac Michalouiensem tractum a se et posteris suis prorsus abdicaret. Quod cum ille ad Senatum et comitia retulisset, omnibus indigna res visa, post tam iniquum arbitrium nouas etiam durioresque pacis leges ab hoste, perinde atque a victore sibi ferri. Itaque bellum malle, quam tam iniquam et ignominiosam pacem. Placuit tamen non inferre bellum, sed si inferatur, propulsare, atque ad Pontificem Maximum Benedictum duodecimum, primo quoque tempore de vi ac iniuriis Cruciferorum propter religionem ad eius iurisdictionem pertinentium referre. Legatus ad eam recuperandam missus Ioannes Grotus Slupecius Episcopus Cracouiensis, qui nequicquam impedientibus negotium aduersariis, magna cura ac diligentia tandem perfecit apud Pontificem vt is Galardum Titulensem Praepositum, et Petrum Geruasium Aniciensem Canonicum legatos ac iudices ea de re in Poloniam et Prussiam mitteret, qui Poloniae Regi Cuiauiam ac Dobrinum reddi, ac decem millia florenorum adiudicata numerari a Cruciferis curarent: de caeteris vero controuersiis cognoscerent. Crucigeri vero, vt praetextum aliquem iniuriae, et neque arbitrorum decreto, neque Pontifitis mandatis parendi haberenr, perfecerunt apud Ludouicum Imperatorem, cui tunc neque cum Regibus, neque cum Pontifi econueniebat, vt is Magistro Theodorico et vniuerso ordini gtauissima poena adiecta interdiceret, ne cuiusquam praecepto quicquam de iis terris, quas ab imperio haberent, cuiquam concedant,


page 199, image: s199

neue apud vllos iudices de iis disceptent, praeter assensum suum. Cum autem iudices a Ponttfice delegati Varsauiae cognoscendae causae aliquandiu operam dedissent, refutata friuola detrectatione ac prouocatione Cruciferorum, anno Christi 1339. adiudicarunt Casimiro ac Polonis Pomerellam, Cuiauiam, Dobrinensem, Culmensem, ac Michalouiensem ditionem: Cruciferos aute ad centum nonaginta quatu or millia et quingentas marcas Polonicas pro damnis datis, itemque ad mille sexcentas marcas impensarum nomine condemnarunt: ad haec vt templa ac monasteria in Polonia superiore bello direpta et exusta instaurarent. Cumque iudicata non facerent, anathemate deuoti sunt, ac sacris interdictum omnibus locis, quae in ditione eorum essent, et ad quae quispiam eorum peruenisset. Interim annis aliquot quietae res fuerunt in Polonia, nisi quod Lithuani crebris excursionibus Masouiam quamuis affinitate Ducum sibi coniunctam depopulati sunt: tametsi non oens illae excursiones prospere eis cesserunt. Nam anno millesimo trecentesimo trigesimo septimo cum direptis Ciechanouia et Pultouia oppidis, cum copiosa praeda incomposito agmine, vt solent, reuerterentur, ingruentibus ex inopinato Masouiis, cum trepidi mutuo se in traiectu Naruae fluminis impellerent et impedirent, plurimos de suis partim caesos, partim impetu et altitudine fluminis absorptos, et praedam omnem amisere.

Quid interim Casimirus Rex egerit, non constat: credibile tamen est, cum studia pacis, ad quae factus erat, coluisse, arces et oppida muniuisse, leges partim nouas condidisse, partim veteres emendasse, iudiciorum rationem correxisse: huius enim Regis ea sunt maxime opera in Polonia, quae certe vno atque altero anno perfecta non sunt. Cum vero nullos ex Anna vxore mares liberos susciperet, praeter vnam filiam, successorem sibi in regno designauit, indictis ad eam rem comitiis Cracouiam ad octauum diem Maij anno Christi millesimo trecentesimo trigesimo nono. Vbire in consultationem Senatus posita, quamuis alij Ziemouitum, alij lanussium Duces Masouiorum, alij vero Vladislaum Opoliensem mallent, quod oens hi e vetusta Regum Poloniae prosapia oriundi essentz peruicit tamen Casimirus, vt omnium sententiae in Carolum Regem Vngarorum sororium suum, et filios eius inclinarent, refutatis aliorum, qui dissenserant sententiis: quod diceret, Silesios quidem defectione ad Bohemos indignos sese eo honore reddidisse: e Masouiis autem nil dignitatis atque amplitudinis regno accessurum esse, cum ij stipendiarij, socij et vasalli Polonorum sint. In neutris vero satis fore virium ac praesidij contra hoftes. Porro Caroli filios Ludouicum et Stephanum praeclarae indolis iuuenes matre Polona ortos, ac tanti Regis filios amplificaturos esse regni maiestatem: nec eis defuturas esse Vngarorum opes, siue ad defendendos, siue ad proferendos fines Poloniae. Re confecta ex animi sententia, conuentuque dimisso, mox Vissegradum in Vngariam ad Carolum se contulit Casimirus cum splendido comitatu. Ibi foedera inter vicinos duos populos renouata et confirmata sunt, et pacta quaedam cum Rege ac regiis filiis de sententia totius conuentus Polonici inita. Eodem anno Casimirus vxorem Annam amisit, mulierem lusibus et choreis, supra modum deditam.

Sequentem annum Russia meridionalis subacta, ac in prouinciae formam redacta insignem facit. Fuerat ea quidem olim in ditione Regum ac Principum Polonorum Boleslaorum maxime armis subiugata: sed cum suos tamen Duces indulgentia Polonorum haberet, pedetentim deinde iugum excusslit, eo potissimum tempore, quo Polonica Respublica multis dominatibus discerpta,


page 200, image: s200

mox etiam ciuilibus bellis concussa, ac euersa propemodum, neque spacium, neque vires ad coercendos rebelles Russos habuit. Ad extremum paulo ante, cum mascula progenies Danielis Regis liberorum, quorum summa erat in Russis autoritas ac potentia, defecisset: Lubartus Gedimini Lithuanotum Ducis filius, cum Vladimiriensium Ducis filiam vxorem duxisset, omni eo tractu Russiae, qui Lithuanis finitimus est, Russis Ducibus, quorum propter multitudinem ac discordias extenuatae erant vires vel deuictis, vel in deditionem acceptis potitus est. Nam caetera Russia, quae ab Halicia et Leopoli in Poloniam vergit, in Boleslai Masouiorum Ducis ditionem concessit, quod ei Maria matre Russa edito, legitima secundum auunculos successio deberi videretur. Nec tamen hic dominatus diuturnus ei mansit. Offensi enim Russi eius intem perantia, et sororum, vxorum, filiarumquestupris, siue grauioribus exactionibus, siue ob magistratus externis mandatos, seu denique propter diuersitatem religionis, veneno eum de medio sustulere.

Quod cum accepisset Casimirus Rex, ratus venisse tempus, quo Russiam maiorum suorum negligentia amissam facile posset in potestatem suam redigere, subitario exercitu de aulico suo procerumque comitatu coadunato stipatus, mense Aprili magnis itineribus in Russiam contendit, Leopolimque caput gentis circumsedit. Nec longum tempus interecssit, cum sese, arcemque superiorem et inferiorem, atque oppidum Russi dedidere: illud vnum pacti, vt retinere sibi veteres religionis ritus liecret. Ingens vis auri et argenti gemmarum, preciosarum vestium, et reliquae supellectilis, vetusta Russorum Ducum gaza, in iis arcibus reperta est: in qua insignes erant duae cruces aureae plurimis ac preciosis gemmis distinctae, quarum altera portionem ligni, in quo Christus pependit, inclusam habuit, quae extat etiamnum in Basilica Cracouiensi: itemque duo diademata cum sella, et veste auro gemmisque rigente. Quam gazam Casimirus reuertens in Poloniam secum asportauit, et arces ipsas, vtpote ligneas, concremauit, ne earum fiducia Russi rebellarent, cum ipsi distrahere in praesidia earum copias suas exiguas non satis tutum sibi esse existimaret. Tantisper autem commoratus Cracouiae, dum ex omni Polonia indicta expeditione vniuersali copiae ad certum locum conueniunt, rursus cum iis copiis ad subigendam reliquam Russiam reuertitur, instante iam messe: nulloque negocio Praemislia, Sanoco, Halicia, Treboulia, Lubassouia, Tustano, caeterisque omnibus eius orae munitionibus potitur, ita vt ad Cremeneciam vsque arma circumferret. Atque his ita gestis Rex conuentu Russorum habito, in formam prouinciae Russiam a se subactam redegit, Palatinos, Castellanos, Praefectos, iudices et alios magistratus Polonorum more instituit, Russosque eodem cum Polonis iure esse iussit. Neque deinceps consilio publico ea pars Russiae a Polonis desciuit. Per hoc tempus Lithuanirursus Masouiam depopulati sunt. Ianislaus vero Archiepiscopus Gnesnensis extrema senectute defunctus successorem accepit Iaroslaum Scotnicium. Nankerus quoque Vratislauiensis Episcopus veneno, vt ereditum est, extinctus Praedislaum Pogorzelium successorem accepit. Reuersus a Russico bello Casimirus, cum luctum annuum post mortem Heduigis matris expleuisset, vxorem alteram duxit Adleidam Henrici Ferrei Hessorum Landgrauij filiam cum dote duum millium sexagenarum Pragensium promissa. Quae cum esset deformior, mox eam despicatui habuit,


page 201, image: s201

et concubinarum illecebris et amoribus captus segregatam a se in Zarnouicensem arcem relegauit, quo maiore licentia libidinibus indulgeret.

Anno sequenti millesimo trecentesimo quadragosimo secundo, ad funus Caroli Regis cohonestandum, consolandamque sororem in Vngariam profectus, mox ad voluptates et libidines suas rediit: quae quidem sic animum eius emollierunt ac dementarunt, vt paternorum praeceptorum dignitatisque suae oblitus iniquas pacis conditiones a Cruciferis acciperet potius, quam erepta ab his bello repeteret. Ad quod quidem gerendum satis virium, praesertim accessione Russiae habere videbatur. Lite enim cum eis ad extremum perducta, cum ij diris deuoti, nil tamen autoritare pontificia mouerentur, vt iudicata facerent, facile Casimirus concessit petentibus, vt iure omni, quodcunque ipsi a maioribus suis haberent in Pomerania, Culmensi, et Michalouiensi ditione, sese posterosque suos iureiurando intreposito, et literarum monumentis consignatis abdicaret, ac de sigillo etiam, quo diplomata regia signantur, Pomeraniae nomen eraderet, Cuiauiam ac Dobrinensem ditionem ab eis reciperet. Itaque constituto cum Magistro Cruciferorum congressu Inouladislauiae ad vigesimum secundum diem mensis Iulij comitia quoque suis indixit. Vbi abdicatio illa promulgata, Calissiae vero non modo Regis, sed etiam Ziemouiti Visnensium, Ziemouiti Cirnensium, ac Boleslai Plocensium Masouiorum Ducum, procerum quorundam Polonorum, et primariarum ciuitatum, nempe Cracouiensis, Posnaniensis, Sendomiriensis, Sandecensis, Calissiensis, Vladislauiensis, ac Brestensis diplomatis consignata est. Episcopi neque vt signarent, neque vt approbarent, adduci vlla ratione potuere. Annus, quo hac acta sunt, fuit millesimus trecentesimus quadragesimus tertius.

Tam damnosa pace facta, recuperataque Cuiauiae ac Dobrini possessione, Casimirus reliquo eiusdem aestatis et autumni tempore, Henrico Saganen sium Duci magnis viribus bellum intulit, veritus, ne Ioannes Boemorum Rex suppetias ei veniret. Causa belli fuit, vt recuperaret Vschouiense seu Fraustadiense territorium, ab Henrico Duce Glogouiensi huius Henrici auo interceptum, et a maiori Polonia auulsum. Vbi ad oppidum ventum est, quassatis aliquot diebus deiectisque muris, captum id est, nequicquam defendentibus Silesiis. Inde progressus Stinauiam cepit ac diruit, agrumque circumiacentem depopulatus est. Inde porro ad Saganum cum duceret exercitum, Henricus Dux supplici legatione ad eum missa, ac deinde in castra ipse cum fratribus suis venire iussus, pacem aequissimis legibus impetrauit, Fraustadiensis tantum territorij iure omni et vendicatione a se abdicata. Ita bellum illud paucis diebus solutum est. Collocauit autem eodem anno Casimirus Rex filiam suam Elisabetham e priore vxore susceptam in matrimonium Boguslao Duci Pomeraniae, societatemque cum eo et fratribus eius Barnimo ac Varcislao iniit his legibus, vt mutuam sibi opem ferrent contra quosuis hostes, nominatim autem contra Cruciferos, quoties opus esset, cum quadringentis galeatis, eosque intra mensem, ex quo essent admoniti, mitterent, velipsi adducerent: ac in sua quidem ditione vtrique auxiliaribus commeatum et pabulum suppeditarent, in hostico autem sibi quisque prospiceret: munitiones ab hostibus recuperatae, vt redderentur ei, cui ademptae fuissent. Quae vero ad neutros prius pertinuissent, captae inter socios diuiderentur, aut dato alteri dimidio precio, ab altero retinerentur. Hoc tunc primum foedus


page 202, image: s202

Pomeramorum Ducum cum Polonis fuit, non minus metu Cruciferorum, quam affinitate conciliatum. Dos autem puellae fuit viginti millia sexagenarum Pragensium, praeter caeteram supellectilem peramplam sane et splendidam. Vicissim autem Boguslaus duum millium sexagenarum prouentus annuos nouae nuptae promisit. Nuptiae Posnaniae sub finem Februarij sequentis anni magna pompa celebratae sunt. Quo quidem anno magna vis locustarum ex Vngaria coorta, et mox ingentes Tartarorum copiae in Russiam et Poloniam inundauere, a Dasaone, quem Rex Praemisliae praefecerat, et Daniele Ostrogio, ac noonnullis aliis Russis res nouas molientibus euocatae. Nam ij nacti tempus, quo Rex Casimirus longissime aberat, Cruciferorum colloquiis. Silesiaco bello, et filiae nuptiis occupatus, missis clam legatis, admonuere Tartarorum Principem, ne tributariam sibi Russiam a Polonis occupari pateretur: non defuturam ipsi fidem suam. Habebant autem ij inuisum Polonorum imperium, cum quod non libenter fere externis parent homines, tum quod secta ritibusque suis, ne callide sensim abolerentur, metuebant. Videbant enim multos de suis ad Romanam ecclesiam se transferre, pluresque indies honoribus et aliis praemiis a Rege ostentatis inuitari. Ab his igitur exciti Tartari et adiuti, obiter transcursa Russia, in Poloniam magna vi contendunt. De quorum aduentu cum tempori Casimirus a suis e Russia certior factus esset, coacto celeriter exercitu, in Sendomiriensem tractum obuiam eis profectus, positis in ripa Vistulae statiuis, transitu fluminis arcere cos satis habuit, non ausus cum longe maioribus copiis manus conserere. Eminus modo hinc balistis, illinc arcubus velitatum est: in qua velitatione Albertus Palatinus Sendomiriensis sagitta ictus cecidit. Tartari vero frustra tentato multis in locis transitu Vistulae magno cum tumultu populabundi, et ferro atque igni obuia quaeque vastantes, per Lublinensem tractum retro abiere, nec arcem Lublinensem aliquot diebus oppugnatam expugnare potuere.

Insequenti anno millesimo trecentesimo quadragesimo quinto intulit Ioannes Boemorum Rex bellum Poloniae Saganensi, vt videtur, bello prouocatus, ac tanto quidem ardore animi, vt quamuis senio laboribusque confectus esset, ac alterum quoque oculum iam amisisset, tum denique se libenter moriturum affirmaret, cum Cracouiae muros manu victrice palpasset: sed fortuna votis suis non respondente turpiter a Polonis fusus, et in fugam actus est. Palma rei bene gestae Prendotae Galcae Odrouanzo data: itaque magnis praemiis et militari baltheo a Casimiro is ornatus est. Joannes ipse Rex paulo post in bello Anglico in Gallia interfectus occubuit. Annus, quo haec acta sunt, fuit post Christum natum millesimus trecentesimus quadragesimus quintus. Nil postea memorabile in Polonia gestum esse proditur, praeter leges in comitiis Visliciensibus scriptas: quibus Palatinorum et iudicum infinita potestas certis cancellis coercita est, vt non ex moribus aut libidine sua, sed e scripto iure deinceps iudicarent. Certae enim mercedes eis, et aliis ministris iudiciorum constitutae sunt, vt ne quid praeterea a litigantibus exigeretur, mulctaeque, quas iudices arbitratu suo dicebant et exigebant, definitae. Adhaec sublatus mos barbarus iurisiurandi conceptis verbis dandi, in quo si quis verbo lapsus esset, atque adeo si titubasset, causa quantumuis iusta cadebat. Anno millesimo trecentesimo quadragesimo sexto Casimirus nouum oppidum Cracouiae iunctum condidit, et de suo nomine Casimiriam appellauit, cum antea Baruolus pagus diceretur.



page 203, image: s203

Anno dein de millesimo trecentesimo quadragesimo nono fecit Casimirus Rex expeditionem in Russiam, vt eam quoque partem eius, quam Lubartus et Keistutus vsurpabant, regno suo adiiceret: magnaque felicitate vsus, vna aestate expugnatis arcibus, Lusco, Vladimiria; Bresta, et Chelma, ac caeteris in deditionem acceptis, Volyniam omnem, Belsensemque ac Brestensem tractum in suam potestarem redegit: Russos Duces deditionem facientes retinere sua iussit, primariis modo munitionibus Polonos praefecit. Et quo certior quietiorque ipsi esset Russiae possessio, cum Ludouico Rege Vngarorum assentiente etiam Stephano fratre Ludouici transegit, ac contra Cruciferos societatem iniit: atque eundem Ludouicum certum sibi successorem in Polonia designauit, si ipse sine masculis liberis decederet. Misit autem tunc Ludouicus Rex matrem suam in Poloniam, vt suo nomine iusiurandum a Polonis exigeret. Reuersus autem ex Russia Casimirus, et secundis rebus laudibusque hominum insolescens, de libidinibus nihil omnino remisit, sed palam concubinas Opoczni atque Cressouiae alebat: et cum a Bozenta Episcopo Cracouiensi, qui non adeo pridem Petro Falconio ante annum Auinione mortuo successerat, officij sui admoneretur, non modo non resipuit, sed etiam ipsi subiectos homines in territorio Sendomiriensi per Ottonem Pilecium Palatinum ac Praefectum Sendomiriensem eius loci indebitis tributis atque laboribus vexauit. Porro cum de his rebus Episcopi Poloni Pontifici summo indicassent, isque moneri eum suo nomine vellet: Martinus cognomento Bariezkae vnus de vicariis Basilicae Cracouiensis, qui solus id facere ausus est, in profluentem Vistulae demergi ab eo iussus est: verum non diu scelus id diuina maiestas inultum esse siuit: Nam et Rex diris deuotus est ab Episcopo, et pestis acerba, quae epidemia Graecis dicitur, duobus illis annis Poloniam oninem peruasit, tanta vi grassata, vt pagos atque oppida hominibus vacua redderet. Increbuere tunc per vniuersum fere Christianum orbem greges virorum pariter ac mulierum, nudis vmbilico tenus corporibus obambulantium, et flagellantium sese, diuinamque clementiam miserabilibus vocibus implorantium, vexillis praeeuntibus. Itaque in Poloniam quoque tunc venere ex Vngaria: sed cum ea religio siue superstitio a flagitiis ac prauis dogmatibus non penitus immunis esse deprehenderetur, poenis coercita et extincta est. Neque tamen hic tunc malorum finis Poloniae fuit. Quin vbi pestis conquieuit, Lithuani ob ereptam Russiam irritati, crebris excursionibus Sendomiriensem tractum pene omnem vastarunt, et Russiae eam partem, quam dudum Lubarto Casimirus eripuerat, Russis fidem mutantibus, ac praesidia Polonoram eiicientibus, in potestatem suam redegerunt. Vladimiria, Belzo [reading uncertain: print faded] , Chelma et Bresta, quam arcem Casimirus cocto latere munierat, per deditionem potiti. Inde ad Leo polim excurrentes, cum vtramque arcem nouis muris ac praesidio Polonorum munitam esse cognouissent, non tentata oppugnatione, circumia centem oram omnem ferro et igni foede vastarunt.

His tot tantisque detrimentis excitus tandem Casimirus anno Christi millesimo trecentesimo quinquagesimo primo comparatis magnis copiis vna cum Ludouico Vngarorum Rege in Russiam rursus expeditionem fecit, vi etisque leui praelio Lithuanis, ac Duce eorum Lubarto capto, arcem tractum que omnem Vladimiriensem recepit, exercitumque dimisichyome appetem te. Infestarunt deinde iidem Lithuani Sendomiriensem oram vsque ad Zauicho stum: nec deerant de Polonis, qui se barbaris duces ad vastandam patriam praeberent, inter quos insignes erant Petrus Psonca, et Otto Scecarouicius, qui locorum


page 204, image: s204

et rerum periti clam excursiones Lithuanorum dirigebant, et Polonorum consilia ipsis prodebant, ac sicubi cauendae essent insidiae, praemonebant. Forte autem accidit, vt Petrus a barbaris in interiorem Poloniam excurrere destinantibus ad exploranda vada Vistulae praemitteretur: inuentum vadum infixis in alueo fluuij praelongis stipitibus notauit, et cum renunciasset Lithuanis, rediit. Paulo post cum piscatores ad eum locum nauiculis aduecti animaduertissent, id quod erat, suspicati, euulsos stipites non longe in profundiori ac vorticoso flumine infixerunt. Nocte intempesta Lithuani, quo facilius Polonos fallerent, et incautos trans flumen opprimerent, ad Vistulam venientes, secundum signa monstrante Petro traiicere incipiunt, et non pauci, qui in flumen primi se praecipitarant, eius altitudine et vorticibus absorpti vna cum equis perierunt. Id vbi duces animaduertere, dolum subesse rati, Petrum vti proditorem in ripa capite plexerunt: maioresque insidias veriti, interdiu latitantes nocturnis itineribus recesserunt. Tartari quoque per idem tempus ab Olgerdo euocati Russiam inferiorem, quae Podolia dicitur, quae et ipsa in Casimiri Regis ditione iam erat, depopulati sunt. His tot ac tantis calamitatibus admonitus Casimirus, tandem admissum in sacerdote necando scelus lachtymis et austeriore vita expiare instituit, missoque Albrico Cancellario Dobrinensi absolutus a Clemente sexto Pontifice maximo, et societati Ecclesiasticae reconciliatus est. Simul autem impetrauit vt sibi decima decimarum ab vniuerso ordine ecclesiastico totius Poloniae quadriennio in subsidium aduersus barbaros Lithuanos ac Tartaros conferretur. Restituit autem tunc Casimirus ecclesiae Cracouiensi immunitatem ademptam, cum quae ad adscriptitios eius et agrestes pertinebat, tum quae ad conucctionem et venditionem decimarum, rapinasque coercendas: adhaec possessiones et praedia Radlouensia, Vssuensia, caeteraque in regione submontana, quae per vim occuparat, Episcopo reddidit. Condidit etiam complura templa, Sendomiriense, Visliciense, Sidlouiense, Stobnioense, Zagoscense, et Gargouiense. Extat in archiuo regio conspiratio siue confoederatio Nobilitatis maioris Poloniae contra quemlibet hominem, excepto Rege, anno Christi millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo facta et conscripta, atque vno et viginti signis consignata, a qua excluduntur furti et latrocinij publici rei. Vnde autem nata sit, et quid sibi voluerit, quoue pertinuerit ea conspiratio, non liquet, nisi quod iniuriis forte et asperitate praefecti regij expressa esse videri potest. Inde quietae res domi forisque complures annos fuere. Caeterum Prussiam Lithuani crebris excursionibus infestarunt. Per quod tempus Polonia pacis artibus magna cura studioque Regis effloruit, ac non exigua ciuilitatis et elegantiae incrementa accepit. Anno Christi millesimo trecentesimo quinquagesimo tertio, cum Martius, Aprilis, et Maius vltra medium verno ac pene aestiuo calore ad calamos et aristas segetes perduxissent, coorto derepente acri frigore et gelu, nix duos cubitos alta terram operuit, et in sextum vsque diem durauit. Qua soluta postea, cum corruptas esse segetes omnes existimarent, tanta praeter spem vbertas frugum, quanta vix vnquam alias fuit.

Anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto missi ad Lodouicum Regem Vngarorum legati nomine totius Poloniae, retulerunt diploma eius, quo is recipit, nunquam se, neque posteros suos vllum tributum, aut exactionem vlli ordini Polonorum, neque sacro, neque equestri imperaturos,


page 205, image: s205

neque iter facientes oneri cuiquam omnino futuros. Praeterea damna ac detrimenta in expeditionibus, quae fiunt vltra fines regni, accepta militantibus exoluturos. Haec sunt, quae ordini Nobilium Rex Ludouicus ante regnum initum concessit. Accessit eodem anno Masouia ad societatem caeterae Poloniae, Ziemouito Duce iis pactis in regni Regisque potestatem se submittente, vt totius quidem Masouiae dominatum ipse obtineret, verum non haereditario iure, sed regia munificentia, et in feudum se eum habere, Regisque maiestatem se cum posteris suis comiter conseruaturum, et contra quosuis hostes barbaros iuxta ac Christianos auxilio Polonis semper affuturum, neque cum vllo foedus vllum inconsulto Rege sanciturum, solenni ritu ac iureiurando profiteretur. Acta sunt haec Calissij ad sextum Calendas Ianuarij anno Christi millesimo treoentesimo quinquagesimo quinto. His autem peractis, Casimirus cum Poloniam ac Russiam partim bellis superioribus et excursionibus barbarorum, partim pestilentia exinanitam, minus cultam, minusque populosam esse cerneret, Teutonici generis hominibus siue accitis, siue vltro venientibus agros attribuit, quorum non exiguae reliquiae in submontana et Vngaris finitima regione, et Russia in hodiernum vsque diem manent, eorumque cura et opera Polonia frequentari, et cultior esse pagis et oppidis coepit. Sunt enim frugaliores ac diligentiores in re paranda ac tuenda, quam Poloni, et lautius habitant. Fuit in eos, et in caeteros oppidanos et agrestes propensior ac indulgentior Casimirus: nec eos grauioribus Iaboribus, vel exactionibus aut vllis iniuriis praefectorum suorum, siue adeo Procerum ac Nobilitatis premi passus est, animaduertendo in eos, qui aliquid eiusmodi ausi essent, ita vt vulgo rusticorum siue plebeiorum Rex vocaretur. Non solum autem Germanos iure suo Saxonico siue Magdeburgensi vti permisit, sed suis quoque Polonis Nobilitate excepta id indulsit.

Quoniam vero ab iis iudiciis ad Magdeburgense tribunal prouocabatur, non sine quadam ignominia Polonorum, et magno sumptu ac dispendio litigantium, sustulit eam prouocationem Casimirus, et in arce Cracouiensi supremum ac prouinciale iudicium Teutonicum constituit, ad quod prouocationes omnes ab inferioribus iudicibus ex tota Polonia minore fierent. Cui quidem iudicio praesidet peritus eius iuris aduocatus cum septem scabinis, (Sic enim appellari cum quaesitorem cum iudicibus vsitatum est) quos magnus procurator arcis legit de certis oppidis et pagis. Ab eo quoque iudicio ad Regem prouocatio est. Sunt autem eae ciuitates, Cracouia, Sandecia, Bochna, Velicia, Casimiria et Ilcussum. Habent autem supra memorati iudices septem cum quaesitore suo ab eodem Casimiro immunitatem omnium onerum atque exactionum regiarum, neque iudicari a quoquam nisi a Rege aut peculiariter delegatis ab eo iudicibus possunt. Ita tunc Casimirus populosiorem cultioremque externis colonis Poloniam reddidit, et ne ij cum indignitate sua ac totius Reipublicae ius aliunde petere necesse haberent, prouidit. Coercuit etiam succrescentia rursus latrocinia, Matthiae Borcouicij Palatini Posnaniensis supplicio. Is enim cum praedones clam receptaret, quos punire debuit, consuetudine turpis lucri captus, ducem se ipsis deinde praebuit. Quae res cum ad Regem crebris querimoniis hominum perferretur, nec ille tamen, quamuis admonitus, ab incoepto desisteret, captus est Calissiae, cum eo forte ad Regem venisset, et in Olstinensem arcem deportatus, in tetro et obscuro carcere inedia vitam finiuit. Cuius mortem cum Ioannes


page 206, image: s206

frater vlcisci velle diceretur, iussu Regis interfectus est. Bona eorum confiscata. Filius vero Mathiae profugus, cum ex Marchia Brandeburgensi in Polonos mercatores et equites postea grassaretur, quodam tempore in oppido Rosrazouo ab agrestibus trucidatus poenas dedit. Fuere, vt habet Dlugossus, qui existimarent, causam tam dirae mortis Palatino fuisse, quod de stupro Reginae insimulatus esset: sed quaenam Regina ea fuerit, non memorat Dlugossus. Secunda quidem Adleida siue Heduigis, cum quindecim annis in Zarnouecio castello quasi relegata vixisset, ad extremum biennio ante hanc Palatini necem a patre nemine prohibente domum reducta est, et paulo post e viuis excessit. Nec diu cunctatus Casimirus, tertiam duxit vxorem, Heduigin Henrici Glogouiensis Ducis filiam, post cuius nuptias anno sequenti millesimo trecentesimo quinquagesimo octauo supplicium illud de Palatino Posnaniensi esse sumptum Dlugossus tradit.

Infequenti anno millesimo trecentesimo quinquagesimo nono controuersiae quaedam de iure decimarum, de iurisdictione ecclesiasticorum iudicum, de visitationibus et exactionibus Archidiaconorum, Praepositorum, et Paroecorum, de nouis paroeciis instituendis, de moderatione immunitatis clericorum, ac de semestribus vacantium paroe iarum reditibus, qui iam inde a Nankero Episcopo in instaurationem Basilicae Cracouiensis vsurpabantur, inter Bozentam Episcopum Cracouiensem, et Nobilitatem Cracouiensis ac Sendomiriensis conuentus exortae, interueniente Rege et Iaroslao cognomento Bogoria Gnesnensi Archiepiscopo sublatae sunt: et Lublinensis; Lucouiensis, et Secechouiensis territorij homines propter vastitatem ex Tartarorum ac Lithuanorum crebris incursionibus immunitate decimarum spaciotriginta annorum donatae. Statimque illis ipsis diebus Casimirus igno miniosam fecit expeditionem in Valachiam huiusmodi de causa. Mortuo Stephano Voieuoda siue Palatino Valachorum, duo filij eius Stephanus ac Petrus de principatu contendebant. Petro quamuis natu minori, tamen propter liberalem indolem ac morum suauitatem plures fauebant. Et acceperat is etiam ab Vngaris auxilia: itaque nullo negocio dominatum occupauit. Exclusus dominatu Stephanus, simul et iusidias fratris metuens, in Poloniam cum noonnullis suae factionis Valachis, ad Casimirum Regem profugit: et cum se in potestate et clientela eius fore policeretur, facile ab eo impetrauit. vt se ad paternum dominatum vi et armis reduceret. Itaque Casimirus conscriptum e minore Polonia ac Russia exercitum non contemnendum initio mensis Iulij in Valachiam cum legatis et Stephano misit. Nec male Polonis ea succedebat expeditio principio: in velitationibus enim et particularibus certaminibus fere superiores euadebant. Petrus vbi se imparem esse animaduertit eorum viribus, ad dolum se conuertit: et quo facilius incautos falleret, clam per internuncios cum exulibus redit in gratiam. Superanda erat Polonis interiorem Valachiam ingressuris sylua densa et impedita, quae Ploniny a soli sterilitate vocatur. Eam Petrus cum suis insedit, et qua Poloni iter facturi erant, arbores succidit, ita vt truneis tamen vtcunque haererent. Vbi Poloni indaginem illam ingressi sunt, ibi coorti ex insidiis Valachi arbores succisas vi impellunt, ab extremis orsi, ita vt caeteri mutuo sese impellerent. Qua ruina Poloni sic obruti sunt, vt, qui obtriti et extincti non sunt, viui tamen fere, debilitatis ac collisis membris in hostium potestatem venirent. Pauci de extremo agmine salui euasere. Capta sunt in eo conflictu


page 207, image: s207

tria vexilla magna, Cracouiensium, Sendomiriensium, ac Leopoliensium: signa minora militaria seu gentilitia nouem, Topororum, Leliuiorum, Lissorum, Rauiorum, Gryphiorum, Srenauiorum, Habdancorum, Polucosarum, et Stremeniorum. Casimirus clade hac ad se perlata moestus, ac de proditione exulum questus, de redimendis captiuis ad hostem misit, et facile impetrauit. Cladem Valachicam alia non minor domestica post vnum annum consecuta est pestilentia: quae cum late per Poloniam sex mensibus serperet, in oppidis atque pagis dimidiam ferme partem hominum absumpsit. Cracouiae quidem viginti millia mortuorum censa sunt: magis tamen ea in locupletes ac nobiles, quam in vulgus grassata est. Cruciferi vero ope Ludouici Marchionis Brandeburgensis Lithuaniam tribus excursionibus vehementer tunc afflixerunt Keistutumque Ducem Gedimini filium ceperunt. Sed is commutatione captiuorum liberatus est, nec multo post iterum ac tertium captus, custodias frustratus euasit.

Anno sequenti, qui fuit millesimus trecentesimus sexagesimus primus, Casimirus Rex missis Auinionem ad Vrbanum Pontificem maximum oratoribus, impetrauit, vt in Russia cathedra metropolitica Leopoli erigeretur, primusque Cristinus homo equestris ordinis a Gnesnensi Archiepiscopo praesente Rege consecratus est. Praeterea repullulans rursus inter Episcopum Cracouiensem et Regem, sacrumque et ciuilem ordinem controuersia de iure decimarum et interdictorum, eodem anno arbritrio Iaroslai Archiepiscopi Gnesnensis, qui tunc forte Cracouiensem dioecesin visitabat, ex compromisso sedata est.

Insequens annus millesimus trecentesimus sexagesimus secundus annonae penuria et fame apud Polonos et vicinos populos insignis est: quae tamen Regis beneficentia ac solertia non sine magno Reipublicae fructu mitigata est. Erat enim in praediis regiis atque horreis ingens vis frumenti e superiorum annorum vbertate reliqua: idque frumentum Rex externis quidem ac ditioribus suis iusto precio vendi iussit: plebs vero egena partim commutatione rerum frumentum accipiebat, partim opus faciendo merebat. Quo quidem tempore complures arces et oppida muris, vallis, ac fossis munita sunt: piscinae, aggeres, et aquaeductus multis in locis facti. Redegit autem et pecuniam non modicam Casimirus e frumento vendito: quae splendori eius anno sequenti non minimum suffragata est in nuptiis neptis, filiae Boguslai Ducis Pomeraniae, quam Carolus quartus Imperator vxorem duxit, Ioanne quodam Franciscano id procurante, qui ab Vrbano Pontifice ad componendas inter Carolum Inperatorem et Ludouicum Vngariae Regem generum Caroli inimicitias, atque adeo maximum iam vtrinque oriens bellum sopiendum missus fuerat. Et iam Ludouicus Casimirum, cum Russorum ac Tartarorum auxiliis, et per eum Valdemarum Danorum Regem Boguslai propinquum in societatem belli pertraxerat: Carolus vero Bohemiam, Morauiam, et Germaniam omnem ad arma concitabat. Sed Ioannis Franciscani prudentia, qui impigre iam ad Carolum, iam ad Ludouicum et Casimirum recurrebat, non modo pacem inter inimicos Reges, verum etiam affinitatem confecit. Nuptiis igitur dictus locus Cracouiae ad liberalia, quod carnispriuium vulgo vocant: quo conuenere inuitati a Casimiro Reges, Ludouicus Vngarorum, Valdemarus Gotihorum siue Danorum, et Petrus Cypriorum,


page 208, image: s208

Ponto et aduerso Istro in Valachiam, et inde terrestri itinere per Russiam Cracouiam aduectus: Duces praeterea, Otto Bauarorum, Ziemouitus Masouiorum, Boleslaus Suidnicensium, Vladislaus Oppoliensium, et Boguslaus cum filia sponsa. Ad extremum venit Carolus cum splendido comitatu: eique venienti omnes principes ac Reges cum Casimiro Cracouia ad vnum miliare obuiam profecti, et non modicum spacium pedibus progressi, quod idem facere Imperatorem cognouerant, amice inter se consalutarunt. Cum autem vrbi appropinquaret Carolus Imperator, sponsam cum patre et magna puellarum ac matronarum caterua obuiam habuit: deductusque cum ingenti pompa Cracouiam in arce, Casimiro petente, diuertit: caeteris in vrbe hospitia distributa. Omnes autem hi principes aduenientes in extremis Poloniae finibus Casimiri iussu comiter et perhumane accepti ac deducti, liberaliter et magnifice habiti sunt, durantibus vsque in vicesimum diem nuptiis et conuiuiis. Et cum abunde omnia ad nutum suppeditarentur hospitibus regiorum procuratorum ac dispensatorum prouidentia, tamen ne quid magnificentiae desideraretur, magna dolia in foro vrbis collocata sunt, alia vini, alia auenae plena, vnde sumerent, quantum quisque vellet. Praeerat autem procuratoribus Verincus Germanus, consul Cracouiensis, quem Rex Casimirus propter singularem industriam ac dexteritatem in rebus agendis thesauro suo praefecerat. Is cum esset ditissimus, non habuit satis nuptias illas regio nomine quam splendidissime administrare, sed vt sua quoque magnificentia Poloniae splendorem adderet, Imperatori, Regibus, Ducibus et proceribus eorum domi suae conuiuium magnifico apparatu dedit, et ampla munera omnibus largitus est, inprimis autem Regi suo Casimiro, ita vt, quae ei donauit, plus centum millibus florenorum aestimata esse dicantur.

Nuptiis rite peractis, et foedere sempiterno inter Reges icto, et missis inter se vltro citroque amplissimis muneribus, domos quisque suas diuersi discesserunt, ad fines vsque regni a Polonis proceribus deducti. Dedit autem Casimirus sororis filiae in dotem centum millia florenorum. Quoniam autem habebat Casimirus vxorem, et ex ea iam filiam vnam atque alteram susceperat, remisit ei Ludouicus ius succedendi, ea conditione, si quem is post se filium relinqueret. Infestata est deinde hoc ipso anno peste populari Polonia. Sequentis vero anni hyems tam fuit aspera et niuosa, vt feras quoque bestias in syluis ac valucres extingueret. Adiecit deinde Casimirus animum ad recuperandam eam partem Russiae, quam ante tredecim aut quatuordecim annos defectione Russorum magis quam vi Lithuanorum amiserat: indictaque toti Poloniae expeditione, cum magnis copiis aduersus Russos ac Lithuanos profectus est. Cum autem Belsensium fines primum attigisset, venit ad eum Georgius Dux eius orae, et placato Rege imperata facere policitus impetrauit, vt ditionem illam suam retineret. Itaque ibi nil hostile fecere Poloni. Quin et Chelmensem ditionem cum Chelma arce de Lithuanis captam Casimirus ei adiecit: nam Lubarto petenti veniam dare noluit. In Volyniam deinde exercitum promouit, et cum nemo pugnandi copiam faceret, Luscum, Vladimiriam, et Olescum arces vi in deditionem suam redegit, caeteras per deditionem accepit. Atque ita Lubarto eiecto oram illam omnem subactam ac tributariam factam Alexandro Duci Gedimini nepoti addixit: et quo facilius eum in fide atque officio contineret, Luscum et Vladimiriam ipse retinuit, praesidiaque iis arcibus imposuit. Et Alexander quidem in Casimiri


page 209, image: s209

fide perstitit: Georgius vero ambigua fide aliquoties postea rebellionem tentauit. Porro Lithuani nunquam deinde, quoad vixit Casimirus, neque Russiam, neque Poloniam infestarunt, eo quod satis negocij habebant cum Cruciferis, et quod praesidia contra eos opportunis locis Rex collocarat: Masouiam semel Duce Keistuto impune depopulati sunt, ad Pultouiam vsque prouecti. Quo oppido direpto incensoque, quippe quod munitum non esset, arx quoque cum plurimis mortalibus, qui in eam se cum facultatibus suis receperant, conflagrauit, barbaris materiam incendio subiicientibus.

Neque memorabile vllum Casimiri Regis factum post subactam Russiam quatuor illis annis, quibus postea vixit, memoratur, nisi quod cum Petro Lubussensi Episcopo, quem bonis quibusdam spoliarat, transegit, ea lege, vt Episcopus Lubussensis, quae antiquitus intra fines regni Polonici iam inde a tempore Henrici Barbati Ducis habebat, retineret, Regem autem dominum ac patronum suum agnosceret: item quod idem Rex magna parte Poloniae peragrata in Prussiam se contulit cum pacato comitatu, videndi Mariaeburgi, aliarumque arcium et oppidorum gratia, quae Cruciferi frequentia, permunita, ac bene constituta habuere, vt ad eorum exemplum Poloniam etiam magis cultam redderet. Vbi perhumane ac honorifice a Cruciferis, quocunque adiit, acceptus est. Quin et inimicitias cum Carolo Imperatore suscepit, idque siue sua sponte et aliqua iniuria prouocatus, siue Ludouici Regis Vngarorum gratia: qui hoc ipso tempore Carolo bellum indixisse, ac Morauiam infestasse memoratur. Nec illud silentio praetereundum est, quod per hoc tempus metalla Bythonuensia plumbi cum argento intermixto feracia euanuerunt, post interfectos crudeliter ab oppidanis publico consilio duos facerdotes. Sub hoc ipsum tempus Boleslaus Dux Suidnicensium et Iauorensium mortuus, Carolum Imperatorem, et Regem Bohemorum affinem suum ex pacto haeredem reliquit. Ita tunc Silesiae quod reliquum fuerat, Bohemiae regno adiectum est.

Porro anno Christi millesimo trecentesimo septuagesimo, cum hyemem Cracouiae Casimirus exegisset, vere appropinquante in maiorem Poloniam profectus, per aestatem ibi commoratus est. Deinde autumno inde discedens in Sendomiriensi tractu, et in Russia venationibus hybernum tempus dare decreuerat: iamque Praedboriam peruenerat, cum eum grauis casus afflixit. Forte enim ad sextum idus Septembris venatum in proximas syluas frustra dissuadentibus nonnullis profectus erat: vbi cum cupidius ceruum fugientem impedito loco, et inter vepres persequitur, labente magno cum impetu equo, quo vehebatur, vehementer homo senex et carnosus conquassatus est, ita vt febre exagitaretur. Relatus autem Praedboriam, et cito Medicorum ope releuatus, Sendomiriam contendit. Vbi cum spretis Medicorum praescriptis intemperantius viueret, et pyris, malisque, ac caeteris fructibus, quos locus ille producit eximios, sese ingurgitaret, balneisque nimium vteretur, in febrim recidit. Neque tamen tam acris ea fuit, quin rheda vehi posset, Medicis Cracouiam proficisci suadentibus, quod ibi faciliorem esse medicationem dicerent. Itaque Sendomiria Chrobranos profectus, cum ex agitatione itineris grauiore aestu vrgeretur, frigidam praeter medicorum sententiam bibit, atque inde maiores flammas concepit. Quibus Medicorum arte mitigatis, lectica in Copriunicense monasterium delatus succollantibus aulicis, octo dies ibi quieuit: releuatusque aliquantulum, iter institutum prosecutus


page 210, image: s210

est. Ossieci antem cum alterius de medicis Matthaei permissu mulsam bibisset, rursum deterius habere coepit: sed tamen Corcinum, atque inde post aliquot dies pridie Calendas Nouembris Cracouiam delatus languebat magis. Quaerit deinde ex medicis, num iam Cracouiam peruenissent, tacite eos admonens promissorum, quibus ei Cracouiae certam quodammodo sanitatem erant policiti. Deinde eos rogat, vt vere ac libere sibi dicerent, an de vita sua desperarent; Sed iis, vt sit, bonam spem ostentantibus, nihilominus cum destitui se viribus animaduerteret, accito Episcopo Cracouiensi Floriano, ac Vladislao Duce Opoliensi sororis suae nepote, quem Ludouicus Rex Vngarorum illis ipsis diebus ad visendum eum miserat, itemque nonnullis aliis de coetu sacro basilicae Cracouiensis, adhaec et aulicis ministris suis, in Christiana religione vti Christianum decet, mori se professus est, testamentumque condidit, quo multa multis cum satellitibus, tum nothis filiis suis, plurima Casimiro Pomeranorum Duci largitus est: quaedam etiam Gnesnensi et Posnaniensi Basilicis: Cracouiensi vero crucem illam insignem, quam Leopoli deportarat, cum inclusa portione ligni crucis Christi. Duabus vero filiabus e tertia vxore susceptis, stragulam vestem omnem, ac dimidium aureae, argenteae, et gemmeae supellectilis: reliquum autem eiusdem supellectilis matri earum vxori suae legauit. His rite peractis, sacris mysteriis de more procuratus nonis Nouembris vitam cum morte commutauit, ac tertia die post in Basilica Cracouiensi ad dextram arae maximae honorifice sepultus est, vbi extat eius adhuc monumentum cum imagine sculpta in marmore.

Regnauit autem Casimirus annos triginta septem, vixit sexaginta: pacis quam belli artibus et operibus clarior: vnde etiam Magni cognomentum solus hic inter Polonos principes, non tam virtute bellica ex victoriis meruisse videtur, quam operibus magnificis, et plurimarum arcium et oppidorum munitione, et quod omnium summorum pariter et infimorum hominum erga se beneuolentiam iisdem, quibus collegerat, virtutibus, hoc est, iustitia, facilitate, humanitate, elegantia, et clementia ad extremum retinuit. Etenim ad gloriam quidem plus valent bellicae virtutes, pra sens vero hominum beneuolentia lenioribus his virtutibus facilius comparatur. Magis illas fere homines admirantur, sed has gratiore memoria prosequuntur. Tamet si bellicae quoque gloriae non expers fuit cum alibi, tum in Russia maxime, quam a maioribus suis amissam maiore foelicitate, quam sudore recuperauit. Quidam a corporis habitu et statura Magni cognomen ei datum esse volunt. Hic inextricabiles iudiciorum laqueos resecuit: leges barbaras et iniquas, quoad tunc potuit, vel sustulit, vel correxit: adeuntibus facilis et comis: querimonias etiam infimorum benigne ac patienter audiuit: tenuiores a potentiorum vi et iniuria vindicauit sic vt aequior plebi, quam Nobilitati esse videretur: captos ab hostibus suos promiscue redemit: ne cuiquam oneri esset, cauit: seueritate non nisi necessario vsus est: Poloniam superiorum temporum bellis et aliis calamitatibus vastam et infrequentem populosiorem reddidit, et ad meliorem cultum redegit, maxime indulgentia in agrestes, ac Germanorum coloniis deducendis. Arcium vero et oppidorum in Polonia plerorumque omnium munitiones, ac templa lateritia, eius sunt opera, et monasteria itidem aliqua: quibus omnibus amplam et luculentam supellectilem ad cultum diuinum accommodatam attribuit. In summa, publica Regis huius acta et opera pleraque omnia laude digna sunt, ac eo quidem magis, quod dissimilem habuit


page 211, image: s211

successorem. Caeterum domestica vita impurior fuit, in cibo potuque intemperans: in libidines vero ita proiectus, vt praeter greges concubinarum Bohemam quandam Rochiczanam captus eius pulchritudine, in loco iustae vxoris haberet, promissa ei conceptis verbis (cum aliter potiri ea non posset) fide matrimonij, interueniente Abbate Tinecensi thyara ornato, quem mulier Episcopum Cracouiensem esse credidit. Sed eam deinde, cum caluam et scabiosam esse comperisset, eiecit, et Iudaeae cuiusdam Esterae consuetudine vsus est, cuius operal Idaei magnas praerogatiuas in Polonia a Rege adepti sunt, cum nouas, tum quas ipsis olim Boleslaus Dux Calissiensis in sua ditione concesserat. Quamuis autem tam libidinosus ipse esset, tamen continentes sacerdotes singalari clmentia prosecutus est. Quod si industria dexteritateque etiam praediti essent, multum eis vtebatur: et quamuis plebeij et obscuro loco nati essent, nobilibus eos non modo exaequabat, sed etiam an teponebat. Statura procera fuit et corpulentus, capillo denso et crispo, promissa barba, voce sonora, sed balbus aliquantulum. Per hoc tempus Cruciferi Prussici et Liuonici mutuis populationibus ac munitionum euersionibus inter se certabant, nonnunquam etiamad manus veniebant, et quidem marte vario.

Finis libri tertij,



page 212, image: s212

HISTORIAE POLONICAE Liber Quartus. PROOEMIVM.

HACTENVS a Lecho regnarunt in Polonia principes et Reges indigenae, Venceslao Bohemo excepto, qui per modicum temporis spacium rei Polonae praefuit, extinctus paulo post cum filio, in quo desiit stirps Regum Bohemiae, cognomine. Postea vero Casimiro Magno sine liberis masculis defuncto, ad exteros Poloniae regnum peruemt, vtpote Ludouicum Vngarum Casimiri Regis ex sorore nepotem, et generum eius lagellonem Lithuaniae Principem, cuius posteritas ad haec tempora rem Polonam feliciter administrauit.

LVDOVICVS VNGARORVM et Polonorum Rex.

CERTIOR factus de graui morbo, ac mox, etiam de morte Casimiri Regis Ziemouitus Dux Massouiorum a Ioanne filio, quem hac de causa ministerio Regis addixerat, ilico Ploscum, Rauam, Vissegradum, Gostinum. et Sochazouiam arces in suam redegit potestatem, dedentibus eas vltro prafoctis, cum quod sciebant, ex pactis conuentis eas Ziemouito deberi, cum quod muneribus ac policitationibus ab eo corrupti erant. In vtraque etiam Polonia, et in Russia post vulgatam mortem Regis noui quidam motus ex citi sunt a finitimis. Ex alia vero parte Lubarthus Lithuanus cum Keistuto fratre et ex peditis copiis Vladimiriensem arcem in Volynia, posteaquam primo impetu capere non potuit, circumsedit et acceptam valido praesidio firinauit Inde in Lublinensem ac Sendomiriensem tractum excursionem fecere iidem barbari, magnasque praedas egere, ac inter alia Lyssecense siue calui montis monasterium diripuere. Caeterum Ludouicus Rex Vngarorum, quem Casimirus multo ante successorem sibi designarat, licet mox de morte auunculi certior factus esset: tamen continuit se domi, et quorsum Polonorum consilia vergerent, expectabat. Verebatur enim, ne ij mutata sententia alij regnum mandarent. Erant enim superstites duae filiae Casimiri. Erat et Casimirus Pomeraniae


page 213, image: s213

Dux nepos ex filia. Erant etiam Cuiauiensium ac Masouiorum Duces propinqui et necessarij. Matrem tamen suam Ludouicus Casimiri Regis sororem celeriter in Poloniam praemisit. Nec ita multo post venerunt ad eum Vissegradum e comitiis Polonorum oratores, Florianus Episcopus Cracouiensis, et Ioannes Strelcius Cancellarius regni, rogantes, vt primo quoque tempore in Poloniam veniret, regnumque destinatum susciperet. Audita illa legatione, aliquandiu, quid faceret, deliberauit: cunctanti vero cum et Poloni orando, et Vngari proceres suadendo instarent, tandem respondit: Non satis intelligere, neque hos, quid suadeant: neque illos quid petant. E neutrorum enim re id fore, sicuti ne duobus quidem gregibus expcdiat vnum habere pastorem. Satis et abunde esse negocij vni populo praeesse. Duas resspublicas vix vlla ratione sine alterutrius siue adeo vtriusque malo et in commodo ab vno ad ministrari posse. Ita tunc Ludouicus. Sed tandem victus precibus oratorum annuit.

Venientem Proceres Poloni cum frequenti Nobilitate ad Sandeciam obuiam progressi excepere, et Cracouiam deduxere. Ibi rursus armatae ciuitatis occursu honorifice consalutatus est. De coronatione deinde noui Regis ab Archiepiscopo et maioribus Polonis scrupulus iuiectus, quod ij contendebant, vt ea Gnesnae more veteri fieret: sed Ludouicus proximorum Regum Vladislai aui et Casimiri auunculi exemplum ea in re secuturum se esse dixit. Quo responso sedatis maioribu Polonis decimo septimo die Nouembris a Iaroslao Archiopiscopo Gnesnensi in Basilica Cracouiensi diadema solenni ritu accepit. Nec tamen dosiderium Casimiri defuncti Regis ex animis hominum euulsit Rex nouus, imo plus etiam accendit, cum non modo dissimilis esset Casimiri, sed ne adiri quidem a Polonis sine interprete posset: quin res quoque Polonicas negligere, ac parui facere videretur, ac non modo non intenderet animum ad recuperanda ea, quae superiori tempore a Polonia auussa erant, verum etiam enormem donationem adiiceret, qua Vladislao Duci Opoliensi Vngariae Palatino Ostressouiensem ac Vielunensem tractum omnem, itemque Olstinense, Crepicense, et Bobolicense territoria in tractu Cracouiensi, adhaec Bresnicense in Siradiensi ditione donauit. Exequias deinde magnificas et sumptuosas auunculo mortuo apparauit: vbi permultum argenti facti Basilicae Cracouiensi oblatum atque donatum est, et infinita pene hominum multitudo lachrymis, planctu, et eiulatu desiderium defuncti Regis testata est: praesertim quod cum eo successione Regum suorum vetustam a Piasto vsque propagatam extinctam esse cerneret, regnumque ad externum Regem peruenisse, qui longe abfuturus esset. Quod cum Ludouicus animad ertisset, veritus, ne quam filiae Casimiri nouandarum rerum occasionem Polonis darent, ablegauit eas in Vngariam et constituto ibi iudicto, perfecit, vt non ex iusta vxore natae, atque exhaeredes pronunciarentur. Vt vero postulatis maiorum Polonorum satisfaceret, in maiorem Poloniam post paucos dies profectus est, et biduum, Gnesnae commoratus, paratum sibi in Gnesnensi Basilica solium ascendere noluit, affirmans, neque sibi, neque Polonis id decorum fore, vt coronationem Cracouiae peractam quasi in dubium reuocaret. Deinde Cracouiam reuersus, cum animos Pololaorum vexatione, violatione et rapinis Vngarorum offendisset, Transalpinorum Valachorum Palatini siue principis defectione excitus, mox in Vngariam rediit, omni gubernatione Poloniae matri Elisabethae commissa. Quo


page 214, image: s214

facto, cum duobus exercitibus Transalpinam Moldauiam ingressus, alterum quidem in syluis circumuentum ab hostibus amisit, cum altero victor defectores in suam redegit potestatem: et ne tam facile ij deinceps rebellarent, Seuerinum oppidum instaurauit, praesidioque firmauit.

Interim Elisabetha mater eius in Polonia muliebri vsa consilio iuuenes et imperitos homines in senatum allegit, compluresque bonos ac graues viros magistratibus mouit, et nihili homines atque assentatores eis suffecit. Ac inter alios inprimis Praedislaus Goluchouius Palatinus Galissiensis vir moderatus ac magnanimus praefectura maioris Poloniae motus, eique Otto Pilecius successor datus esse memoratur. Quam rem aegre tulerunt maiores Poloni, et parere Ottoni detrectabant, propterea quod nullas is habebat possessiones in maiori Polonia, atque ita contra leges praefecturam obtinebat. Sed tamen homo splendidus ac liberalis, vt quemque de Nobilitate factiosum, et sibi maxime aduersarium esse nouerat, ita os eius comitate ac munisicentia sua primum obstruxit: sic aliquanto patientius dein de imperium eius ferri coeptum. Sed cum ora illa Poloniae finitimorum latrociniis infestaretur, neque Otto domesticis opibus, quas ibi nullas habebat, compescere ea posset, et Nobilitas vulgo eius odio militiam detrectaret, cessit inuidiae, et praefectura se abdicauit. Cui Sendiuoius Subinius indigena successor datus est. Neque is tamen satis praedonum vim et furta coercuit. Pestilens hic, itemque sequens annus Polonis fuit. Prodigium etiam insigne Posnaniae accidit: Basilica enim cum adhaerente sibi turre dextra de coelo tacta est, ita vt perrupto culmine et angulo turris, parua fissura facta in fornice, in sacellum regium fulmen penetraret, ac caeteris rebus intactis, solas Praemisli Regis et Rixae vxoris eius imagines confringeret.

Insequens annus nil fere memorabile habe, praeter quaedam de Iaroslao Archiepiscopo, nempe quod is Ziemouitum Massouiae Ducem ecclesiastico interdicto perculit, eoque adegit, vt duorum pagorum donatione ipsi satisfaceret, pro eo, quod bona eius ecclesiastica in Masouia iubente vel certe conniuente Ziemouito latrocinio infestata ac vexata sunt. Nec multo post senio confectus et oculis captus Iaroslaus, cum supra triginta annos Archiepiscopus fuisset, Nicolao Cossutouio Praeposito Gnesnensi propinquo suo Archiepiscopam concedere statuerat. Sed cum is improuide sine regia commendatione et Collegij Gnesnensis consenSu Auinionem ad Gregorium vndecimum Pontificem ea de re se contulisset, infecto negocio inanis rediit. Neque tamen Iaroslaus dimittendae Archiepiscopae cogitationem deposuit, sed Ioannem Strelcium cognomento Suchyuilcum sororis filium sibi successorem legit: verum is quoque plusculum negocij in conficienda re habuit, palam commendante, et clam impediente eius causam Ludouico apud Pontificem. Ad extremum tamen noua Regis commendatione et collegij approbatione adiutus, voti compos factus est. Iaroslaus vero Pomeranicis et Opatouiensibus possessionibus ac decimis in ora Calissiensi indulgentia Pontificis ad vsum suum retentis, ia Landense monasterium secessit, ac biennium fere ibi exegit. Deinde pertaesus monasterij Calissiam commigrauit, vbi intra vertentem annum vita excessit. Permultum hic Archiepiscopatum amplificauit, et ornauit. Nam Louicium, Opatouicum, Vneouiam, et Camenum arces condidit: aulas quoque Archiepiscopales, Gnesnae, Lenciciae, Velum, et Calissiae construxit. Louicienses reditus primus ita auxit, vt cum antea census duas maraeas non excederet,


page 215, image: s215

runc ad octingentas perueniret. AEdificauit etiam templa Gnesnae, Calissiae, Curelouiae, Opatoueci, et Vneouiae, vbi etiam collegium facerdotum instituit, ac monasterium Benedictinis condidit, ac Tinecensis Abbatis iurisdictioni id subdidit. Memorabile de eo illud refertur, quod cum iuuenis adhuc Bononiensis Academiae Rector esset, autoritate sua Bononia transtulerit Academiam propter Anglum quendam scholasticum a magistratu vrbis capite plexum, nec prius eam restituit, donec pro caede Angli satisfactum est Fertur autem mandasse moriens idem Iaroslaus, vt cadauer suum non ostio, sed pertuso pariete in Basilicam sepeliendum inferretur, quod non rite, neque ordine Archiepiscopum se factum esse diceret.

Per hoc tempus Ludouicus Rex cum Carolo Imperatore in gratiam rediit, ae filiam suam natu maiorem Mariam filio eius Sigismundo e quarta vxore su scepto, paruulo etiamnum despondit, et in aula sua ipsum educauit. Cum enim duas filias, duoque regna haberet Ludouicus, vtrique filiae viuens cupiebat prospicere, ita vt altera apud Vngaros regnaret, apud Polonos altera. Ac apud Vngaros quidem iam vni prospexisse videbatur: de altera autem solicito fortuna siue consilium talem occasionem obtulit. Poscebat is Polonos vectigal, quod regium et Poradline, quasi rastrale, dicitur, duodenos grossos latos, et siogulos modios siliginis et auenae in mansos, quemadmodum antiquitus pendi solitum erat. Negabant proceres sacri pariter et politici ordinis, quod ab eo Poloniam immunem factam esse liberalitate Casimiri dicerent: ille vero admonitus a noonnullis promissam modo, non etiam datam esse a Casimiro immunitatem illam arguebat, cum, quoad vixerit, id vectigal solutum sit. Tandem eo rem deduxit per internuncios, vt, si alterutram de filiabus suis regnare deinceps apud se Poloni iussuros se esse reciperent, binos tantum grossos quotannis deinceps in mam, sum penderent, quibus Regem agnoscerent: a reliquis pensionibus et oneri bus, quae Regibus ac Ducibus antiquitus debebantur, cuncta Nobilitas ac subiecti homines perpetuam vacationem et immunitatem haberent, praeterquam, si Rex nouam arcem conderet, aut veterem tempore belli reficeret, tunc vt Nobilitatis subditi cum regiis opus facerent. Accepere conditionem Poloni. Atque inde in hodiernum vsque tempus manet vectigal hoc Regi: tam etsi Episcopi tunc id suos agricolas pendere passi non sunt, defendentes mordicus Boleslai Pudici et Casimiri remissionem. Illa quoque in pactis fuere, ne Rex magistratum siue honorem vllum perpetuum supprimeret, ne externo cuiquam conferret, ac ne praefecturam quidem arcis cuiusquam aut oppidi, quae iurisdictionem adiunctam babeat, imo ne indigenae quidem illustri Ducum genere orto. Haec ita tunc conuenere Cassouiae anno post Christum natum millesimo trecentesimo septuagesimo quarto.

Secuti sunt deinceps noui motus in Polonia, quos paulo altius repetito principio persequi placet. Ziemomyslus Vladislai Loctici frater tres filios motiens reliquit, qui sic patrimonium inter se partiti sunt, vt Praemislo Byd gostia cederet, Lesco Inouladis lauia, Casimiro Gnieucouia. Ex his solus Casimirus liberos reliquit, Elisabetham et Vladislaum cognomento Album. Atque Elisabetham quidem cum Caroli Regis Vngariae coniunx Vladis lai Loctici filia educandam suscepisset, Stephano Bosnensium Regulo in matrimonium collocauit, de qua Elisabetha item filia nata est, quae secunda Ludouici vxor fuit. Vladislaus vero cum patri et Praemislo patruo concedente Rege Casimiro successisset, causamque de vi et alieno agro vsurpato


page 216, image: s216

quodam tempore apud eundem Regem dicere iussus esset, furore percitus temere Bydgostiam repudiauit: nec eam post vllis precibus recuperare a Casimiro potuit. Postea Gnieucouiam quoque acceptis mille florenis Regi concessit, ac peregre profectus cum permulta loca peruagatus esset, tandem Cistercium veniens monachus factus est: nec multo post mutato consilio, Diuione in Burgundia Benedictinorum sectae se addixit, ac complures ibi annos commoratus, sororis Casimirique Regis liberalitate sustentatus est. Cum igitur proceres quosdam de maioribus Polonis nouarum rerum cupidos poenitentia Regis externi et absentis, muliebrisque dominationis cepisset, communicato clam inter se consilio, legationem ad acciendum Diuione Vladislaum misere, quod nemo eo propinquior Casimiro ac Vladislao Regibus agnatus viueret: ac facile is, vt erat leuis, in spem ac cupiditatem regni adipiscendi adductus est. Quoniam autem iam diaconus erat, Auinionem ad Pontificem summum obtinendae indulgentiae siue dispensationis causa contendit, legatis Basileaese expectare iussis. Et quamuis nil a Pontifice impetrasset, tamen Basileam, atque inde legatorum suasu dimissis eis, in Vngariam dissimulato proposito ad affinem Regem profectus est: apud quem Reginae propinquae suae, magnis precibus perfecit, vt ad Pontificem pro se legationem mitteret, quo sibi mutato ordine possessiones et principatum obtinere liceret, sed repulsam etiam tum passus, clam se cum quatuor tantum comitibus ex Vngaria subduxit, ac veniens Inouladislauiam arcem ex improuiso occupauit, et oppidanos mox accitos in verba sua iurare iussit. Inde Gnieucouiam, eadem celeritate vsus, et Zlotoriam quoque eodem die per deditionem accepit, cum necem Praefecto sub arcem abducto minaretur, ni ea sibi dederetur. Ita tribus arcibus vna die potitus, cum voluntarij multi ad eum concurrerent, sumpta maiore fiducia postero die Sarleium arcem oppugnare adortus, tertio die in potestatem suam redegit.

Haec ad Sendiuoium Subinium Praefectum maioris Poloniae cum perlata essent, celeriter Ludouicum Regem de statu rerum Cuiauiensium certiorem facit, simulque cum non contemnenda manu ad reprimendos Vladislai conatus contendit. Obsessa primum Inouladislauia, cum nihil esset spei in Vladislao, deditionem fecit. Qua re permotus Vladislaus, simul et ab iis, qui cum eo se coniunxerant, desertus, reliquas quoque arces reddidit, promittente ei Sendiuoio clementiam ac munificentiam Regis. Qua diutius expectata cum frustraretur, ac inopia premeretur, rursus eadem, quae prius, moliri instituit: et quo facilius Zlotaria potiretur, ad praefectum eius loci Scripinium senem ebriosum fallendum subornat piscatores, qui eum allato Torunia vino inebriarent. Eo vino somnoque sepulto ac sopito pariter et custodibus, nocte intempesta missa a Vladislao manus, scalis admotis arcem, custodes, praefectum que cepit. Hinc rursus magnus egentium, aere alieno oppressorum. ac facinorosorum hominum concursus ad Vladislaum factus est, et cum aliquanta peditum equitumque manu Racianzum arcem Episcopi capere nixus est, sed repulsus ab iis, qui in arce erant, Gnieucouiam oppugnauit, ac fauentibus oppidanis arcem incendit, praefectumque arcis Gerhardum Sloneuium in potestatem suam redegit. Infestabat autem Vladislaus ex arce Zlotoriensi maiorem Poloniam latrociniis, vsque adeo, vt Sendiuoius solus cum maioribus Polonis eum reprimere non posset. Itaque etiam Ioannes Cmitha Praefectus Siradiensis cum Nobilitate Siradiensi ad restinguendum gliscens


page 217, image: s217

incendium profectus est, et coniunctis cum Praefecto Brestensi copiis, Vladislao apud Gnieucouiam occurrit, consertoque praelio facile eum fudit ac fugauit. Nactus autem nauiculam Vladislaus, fugiens Vistulam traiecit, et in Zlotoriensem arcem se recepit. Ac quamuis Sendiuoius prarsidium militum in munitione Iaroslai Sluzeuij ad arcendas ex cursiones eius collocasset, agebat ille tamen nihilo minus praedas ex vicinia. Quare maiore vi Sendiuoius contra eum bellum gerere instituit, maioribus Polonis cunctis et Cuiauiis arma sumere iussis, accitoque etiam in auxilium Casimiro Stetinensium Duce. Ab his copiis Vladislaus in arce Zlotoriensi oppugnatus ac circumsessus aliquandiu, non modo sustinuit obsidionem, verum etiam non leuibus incommodis ac detrimentis obsidentes se afficiebat Nocturno enim tempore expeditos milites ex arce nauigiis emittebat, qui praeteruecti silentio castra obsidentium, non modo eos, qui longius e castris egressi erant, excipiebant, sed etiam extrema statiua inrestabant: quin machinis etiam quibusdam artificiosis oppugnationi intentos ex arce vulnerabant ac summouebant. Earum vero machinarum opifices et administri erant duo molitores, quorum alter Zlotoriam Vladislao prodiderat, alter Hanco Brestensis moletrinae haeres, captus superiori tempore a Vladislao. Cum autem hic ipse Hanco exitum illius belli et obsidionis, quam diu sustineri non posse propter commeatus penuriam videbat, secum reputaret, metuens, ne fraudi sibi effet hostes patriae iuuisse, consilium cepit prodendae arcis: sed re coniecturis quibusdam deprehensa, subiectus quaestionibus, rationem et ordinem omnem meditatae proditionis aperuit. Quibus rebus exploratis, emisit Vladislaus Hanconis generum ad hostes cum mandatis Hanconis de proditione. Laetus ea re Sendiuoius, cum gloriam captae arcis solus obtinere cuperet, Casimirum Ducem caeterosque Proceres consilium suum celauit: ipse vero intem pesta nocte, quem admodum constitutum erat, cum expedita suorum manu sine vllo strepitu id arcem accessit, patefactaque porta, cum iam viginti sex milites immisisset, antequam ipse cum caeteris ingressus est, milites Vladislai, qui haec superne clam obseruabant, celeriter cratem portae impendentem deiecere: cuius pondere et clauis prominentibus insignes duo equites oppressi sunt, subitoque illustrata ignibus arce, viginti sex illi, qui primi ingressi erant, saxis et iaculis vndique coniectis obruti sunt. Ita in insidias praeeipitatus Sendiuoius tot fortibus viris amissis tristis et confusus in castra rediit. Illucescente vero die fremens ob acceptam ignominiam totis viribus arcem oppugnauit vsque ad vesperam, nec tamen eam capere potuit. In ea oppugnatione Casimirus Dux Pomeranorum saxo per cassidem ictus in capite, non diu postea vixit. Postero die eum Vladislaus de retinenda arce desperasset, crematis palam ante arcem molitore ac genero eius, itemque iis, quorum opera arcem interceperat, deditionem fecit, et ad Regem in Vngariam missus decem millia florenorum ab eo pro Gnieucouiensi territorio accepit. Adhaec abbatia quadam opulenta in Vngaria donatus est: in qua aliquantisper commoratus, Diuionem reuersurus, in itinere Argentinae obiit, et Diuionem deportatus, ibi sepultus est. At iili, qui eum ad res nouandas in Polonia adiuuerunt, partim voluntarium sibiipsi exilium indixere, partim carcere ac bonorum confiscatione damnati poenas dedere.

Pertaesa Polonorum motuum Elisabetha Ludouici Regis mater excesserat Polonia, et peramplos reditus in Dalmatia de Venetis dudum recepta a


page 218, image: s218

filio acceparat: sed non ita multo post poenitentia ducta. in dulgente eodem in Poloniam rediit. Venienti cum magno ac splendido comitatu Proceres Poloni Cracouienses atque Sendomirienses apud Sandeciam gratulabundi obuiam prodierunt: simulque renunciarunt, compenum se habere ab exploratoribus suis, Lithuanos de inuadenda vastandaque Polonia consilium iniuisse. At illa muliebri leuitate quietos et securos esse cos iussit, filium enim suum tam longis grauibusque manibus praeditum esse, vt ad solum nomen eius non modo Lithuani, sed et cunctae in circuitu nationes contremiscant. Haud mora, Lithuani cum valida manu e Lithuania et Russia coacta, Ducibus Keistuto, Iagellone, Vitoldo, Lubarto, et Georgio, percurso magnis ac clandestinis itineribus propter vastitatem Lublinensi tractu, quicquid loci in Sendomiriensi tractu est inter Sanum et Vistulam, populabundi et vastabundi magna celeritate peruagati sunt, ita vt permulti de nobilioribus quoque et locupletioribus vel infuga, vel in domibus suis in cauti a barbaris opprimerentur. Itaque permagna ea barbarorum praeda fuit, quam integram nihil vsquam hostile passi abegerre. Elisabetha vero Regina, quamuis a Proceribus de Lithuanorum ex cursione ad monita, de lusibus et choreis, quibus mulier octogenaria nimium indulgebat, nihil vtique remittebat, donec eam praesentius aliud malum perculit. Vngari namque qui cum Regina venerant, domestica consuetudine foenum atque auenam, cum Cracouiam siue ad mercatum, siue ad priuatum cuiusquam vsum importaretur, passim diripiebant. Id Praedborius Brezius nobilis a dolescens, ne ipse quoque pateretur, familiam suam armatam ante domum suam, quae ad portam vrbis Casimiriensem sita erat, obseruare iussit: ibi cum Vngari in foenum, quod aduehebatur, impetum facerent, Praedborij vero ministri prohiberent, iurgium atque praelium inter Vngaros ac Polonos ortum est. Quod cum concursu vtrinque suis opem ferentibus atrocius fieret, missus a Regina ad sedandum tumultum Ioannes Cmitha Praefectus Cracouiensis, sagitta Vngarica in turba collo ictus, ex equo decidens expirauit. Ibi familiares eius dolore propefurentes, facto vndique concursu in Vngaros coorti, magnam caedem fecere, non eorum tantum, qui se in tumultu illo obtulerant, sed eorum quoque, qui in hospitiis et diuersoriis inuenti sunt. Centum et sexaginta Vngari eo die trucidati feruntur: atque ij modo salui fuerunt, qui in arcem effugere potuere. Triduo deinde arx clausa, et ab armatis obsessa fuit. Annus, quo haec acta sunt, fuit post Christum natum millesimus trecentesimus septuagesimus sextus. Elisabetha igitur paruo interiecto tempore moesta in Vngariam reuersa est, Petro Cmithae Ioannis filio in solatium necis paternae paefecto Lenciciensibus dato.

Sequentianno Ludouicus nouos praefectos in Polonia de sententia matris instituit, et excursionibus Lithuanorum in Poloniam, et Belsensium Ducis defectione motus, bellum contra eos parabat, indicta toti Poloniae expeditione. Omnibus itaque ad Sendomiriam conuenire iussi, ipse cum non contemnenda Vngarorum manu transmisso Carpatho, per Sanocum recta Sendo miriam profectus est. Vbi conuentu habito, recensitisque copris, cum abundaret viribus et multitudine: partem exercitus cum Sendiuoio ad recipiendam Chelmam misit: ipse vero cum reliquo ad Belsum castra mouit. Ac Sendiuoius quidem intra octauum diem Chelma potitus, Graboueciam quoque, Grodlum, et Seuolussum munitiones cepit: deinde ad Regem Belsum adhuc obsidentem reuertit, erat enim arx ea natura loci permunita. Itaque fame Rex praesidiarios ad dedtionem


page 219, image: s219

compellere decreuerat, nisi Keistutus Dux Lithuanorum ex hoste pacificator factus, ad castra Regis veniens, pacem certis legibus impetrasset. Quibus expletis, Ludouicus Rex Georgij blanditiis ac policitationibus delinitus, non modo Belsum ei reddidit, sed etiam Lubassouiam et centum marcas annuas in stipendium e salinis Bochnensibus adiecit, accepto ab eo iureiurando. quod in fide atque clientela Polonorum semper futurus esset. Fortassis autem et illud adiu memo fuit Georgio ac Lithuanis, quod orto inter Vngaros ac Polonos iurgio, ac Petro Szuffranecio in faciem ab Vngaro quopiam vulnerato, ad seditionem et caedem mutuam res spectare coeperat. Itaque Petri quidem dolorem Rex donato ei territorio cum arce Pieskouaskala mitigauit: exercitum vero, ne quod, maius malum irritatis vtrinque animis excitaretur, statim dimisit. Cum autem Regi fertile solum Russiae placuisset, missa Auinionem ad Gregorium vndecimum Pontificem Maximum legatione, effecit, vt duae ibi cathedrae episcopales, nimirum Praemisliae ac Vladimiriae, Haliciae vero Archiepiscopalis, quae postea Leopolim translata est, episcopatu Cameneciam translato, institueretur. Caeterum quoniam propensiore eratanimo Ludouicus in Vngaros, quam in Polonos, Vngaris adiungere Russiam instituit, Polonis, a quibus subacta erat, ademptam. Obtinebat in ea nonnullas praefecturas et ampla territoria Vladislaus Dux Opoliensium Ludouici beneficentia iure haereditario donata, ita vt iam Dux Russorum vulgo appellaretur, et ipse hunc titulum vsurparet. Quod facilius igitur Ludouicus id, quod cogitabat, perficeret, dedit Vladislao Dobrinensem ditionem, ac Bydgostiensem, itemque Inouladislauiam, Gnieucouiam, Zlotoriam, et Sarleium, quae a Vladislao Albo Duce redemerat. Et ea quidem lege haec ei dedit, vt sacramento adactus in clientela Regum Polonorum semper esset, et ad solos masculos haeredes ea transmitteret. Russicas autem praefecturas ab eo recepit, et Vngaris eas attribuit.

Suspecta et molesta ea res de Russia Polonis fuit: sed mussantur fere Principum iniuriae. Nec sane tunc in promptu erat, quid ea re facerent absente Rege, aut quo malo voluntati eius refragarentur: quin alia magis praesentia mala cos a sensu illius, quod in diem differebatur, auertebant. Increbuerant latrocinia: creuerat audacia perditorum hominum: debilior praedae erat potentiori: vis, non ius valebat: iudicia vel silebant penitus, vel potentiorum iniuriae contra tenuiores suffragabantur, propterea quod nemo vnus vindex legum, scelerumque vltor erat, quem caeteri omnes reu ererentur. Haec publica quidem mala, sed cum plurimorum priuato dolore coniuncta, tolerabilins illud videri faciebant, quod ad neminem priuatum pertinebat. Itaque de praefecturis Russiae patienter tunc latum: de domesticis vero incommodis crebris literis ac nunciis, et querimoniis multorum cum Rege actum. Quibus ille commotus, cum ipse non veniret in Poloniam, quod negaret auram Polonicam se ferre posse, Vladislaum, Opoliensem Ducem pro se guberna torem et vicarium misit. Et erat id quidem non ingratum plebi ac tenuioribus, verum Nobilitas cum proceribus, duobus conuentibus, altero Visliciae, altero vero Gnesnae actis, negarunt se homini, quem ipsi sibi principem non constituissent, parituros esse, propterea quod id contra leges et instituta maiorum suorum esset. Atque cum his mandatis legati de primoribus e comitiis ad Regem missi, facile effecerunt, vt is Vladislaum reuocatet. Verebatur enim, ne Poloni ea offensa ad res nouas incitarentur.



page 220, image: s220

Interim autem dum haecita fiunt, vectgal, rastrale superius appellatum, et quod ad duos grossos a Ludouico redactum est, dimidium eius, quod antiquitus pendebatur, iussu Regis ab ecclesiasticorum agrorum cultoribus exigi coeptum est, hoc est, seni grossi, et singuli modij siliginis et auenae in mansos: negantibus exactoribus regiis, gratiam illam, quae Nobilitati facta sit, etiam ecclesiastico ordini factam esse. Quocirca Ioannes Archiepiscopus Gnesnensis synodum Calissiam conuocauit, vnde legati, in Vogariam missi Florianus Episcopus Cracouiensis, ac Dobrogostius Decanus, impetrarunt, vt eodem iure, quod ad illud vectigal attinet, cum Nobilitatis bonis ecclesiarum bona censerentur. Haec vsque ad annum Christi millesimum trecentesimum septuagesimum octauum octo annis regnante Ludouico in Polonia acta sunt. Per quod tempus Lithuani et Cruciferi mutuis se excursionibus et cladibus vehementer afflixerunt: et Carolas Imperator ex tremo anni tempore vitam cum morte commutauit, relicto sibi filio natu maiore Venceslao successore cum in Bohemia, tum in Germania. Hoc eodem autem anno et sequentibus aliquot non vsquequaque tranquillae res fuerunt in maiori Polonia. Quanquam publico consilio nullum bellum gestum est, sed priuatis consiliis ac latrociniis propemodum a Polonis finitimi populi, tum ab illis Poloni infestati, et vis vi vltro citroque propulsata est.

Per hoc tempus circa annum Christi millesimum trecentesimum octuagesimum machinam aeneam, quam a sono terribili bombardam vocant, certissimo vitae ac virtutis humanae exitio Germanus homo apud Venetos excogitauit. Insequens annus Elisabethae senioris Reginae matris Ludouici Regis, et Ziemouiti Masouiorum Ducis morte insignis est. Ac Ziemouitus quidem moriens duos filios Ioannem et Ziemouitum e priore vxore Nicolai Opauiensium Ducis filiae susceptos haeredes reliquit: ex altero autem matrimonio Zambicensium Ducis filiae Henricum et duas filias susceperat. Caeterum Ludouicus Rex matre defuncta, cum assiduis Polonorum querelis fatigaretur, vt Reipublicae Polonae constituendae, iudiciorumque aliquam rationem iniret. Budam eis comitia indixit ad medium quadragesimae. Erat res noua, multaque secum serebat incommoda: frequentes tamen eo proceres profectisunt, frequentiores multi, quos priuatae iniuriae factaque spes iudicij regij excitarat. Multa ibi variaque de ad ministratione Reipublicae, absente Rege, ac de summa iudiciorum iactata. Ad extremum de sententia Regis paucis approbantibus summa rerum Polonicarum iudiciorumque tribus, nempe Zauissae Curosuancio Episeopo Cracouiensi, qui non ita pridem Floriano mortuo successerat, et Dobeslao Castellano Cracouiensi Zauissae fratri, et Sendiuoio Subinio Palatino Calissiensi, et praefecto Cracouiensi mandata. Iudicia vero ibi nulla exercuit Ludouicus, sed ad vicarios illos suos siue triumuiros reiecit. Ad haec fecit potestatem Episcopo omnium magistratuum et honorum, quicunque vacaturi essent, (exceptis Castellania et Palatinatu Cracouiensi) in Polonia conferendorum. Ita conuentus ille solutus est, et calamitosi homines spe iuris sui obtinendi frustrati, moesti domos reuertere. Triumuiri vero illi in Poloniam reuer si, audierunt quidem compluribus in locis magno hominum concursu querimonias, sed nusquam ius dixerunt, omnibus Calissiam se sequi iussis, quod eo Zauissam Episcopum, sine quo iudicare nolebant, venturum esse sperabant. Nam is profectus non erat cum caeteris, sed Archidiaconum Cracouiensem Cancellarium suum pro se miserat. Quo responso accepto, omnis illa querentium multitudo maledictis incessens Regem atque triumuiros, dilapsa est.



page 221, image: s221

Vexata sunt eo anno in Polonia non nullis in locis bona ecclesiastica. Nam Vladislaus quidem Dux Opoliensium vetuit in Dobrinensi tractu decimas dari Episcopo Plocensi. Insuper de agricolis eiusdem Episcopi quaternos et vicenos grosses in mansos exegit. Sed anathemate perculsus a Doberlao Episcopo, interueniente Archiepiscopo Gnesnense, et Episcopo Vladislauiense, in arce Zlotoriensi cum eo in gratiam rediit, ac de omnibus iniuriis satis fecit. In maiore vero Polonia, cum Domaratus praefectus eius orae iussu regio expeditionem contra Bartholomaeum Cosminium qui etiam Chotelius nuncupatus est, viciniam omnem latrociniis ex Odolanouia arce sua in festantem fecisset, crudeliter admodum vulgus militum in bona Gnesnensis et Lubussensis ecclesiarum debacchatum est. Bartholomaeo vero petenti pax his conditionibus data, vt Regi arcem territoriumque omne redderet: aestimationem vero eius, hoc est, decem et octo millia florenorum acciperet, deducta tamen inde ea pecunia, quae Gallis mercatoribus, quorum merces Bartholomaeus ditipuerat, numerari debuit. Nec multo post Vneouia arx Archiepiscopi Gnesnensis a Bernhardo Garbouio intercepta est. Praeerat ei arci Pelca Bernhardi frater, Praepositus Curelouiensis, qui inuitatus ad conuiuium a Petrassio Malocha Praefecto Lenciciensi, rixa de venationibus quibusdam cum Castellano Lenciciensi excitata, ab eo interfactus est. Sed ne Castellanus quidem fugiens, manus ministrorum Pelcae euasit. Cognita ergo caede fratris Bernhardus arcem occupauit: et quo paratior esset ad sustinendam vim et obsidionem, si qua alicunde afferretur, pecudes multas mactatas in arcem importauit, hominum quantum potuit in societatem adsciuit, et cum his thesaurum Archiepiscopi diripuit: nec prius arcem Archiepiscopo reddidit, quam impunitatem facti simul ac thesauri direpti, Domarato Praefecto maioris Poloniae, et quibusdam aliis proceribus internenientibus pactus est.

Insequentem annum millesimum trecente simum octuage simum secundum aliquot primorum Episcoporum, et Regis mors, subsecutique motus nobilem faciunt. Primum enim pridie idus Ianuarij Zauissa Episcopus Cracouiensis in praedio suo Dobrouoda, seu repentino morbo, seu de scala lapsus, cum aceruum forte ad constuprandam rusticanam puellam ascenderet, (variat enim fama (extinctus est. Cuius funus cum pompa militari a patre Dobeslao et fratre Creslao Castellano Sendomiriensi elatum esset, ferunt noctu in Basilica Cracouiensi, vbi sepultus est, exauditos esse strepitus et hinnitus equorum discursantium, daemonumque voces vociferantium: proficiscamur meretricatum. Instituit hic Episcopus in Basilica Cracouiensi collegium quoddam sacerdorum, quos mansionarios vulgo vocant, alioqui profanis negociis, ac voluptatibus magis, quam diuinis rebus addictus. Praefuit ecclesiae Cracouiensi annis duobus et dimidio. Successit autem ci Ioannes Radlicius Regis medicus et Cancellarius Poloniae, Ludouici Regis fauore adiutus. Zauissam post alterum mensem Nicolaus Cumicius Posnaniensis Episcopus secutus est, carcinomate morbo in genitalibus membris biennio, ac deinde febre quartana, et gutturis ac linguae exulceratione tanta, vt vsum sermonis amitteret, affl ctus et extinctus, homo garrulus et contentiosus. Etintra paucos dies quoque Archiepiscopus Gnesnensis decessit, vir dexteritate ingenij, prudentiaque commendatior vulgo dum priuatus vixit, quam in magistratu, praecipiti iracundia, in ecclesiasticos homines dictis ae factis contumeliosus, nec satis acer defensor et vindex sacerditum ac bonorum ecclesiasticorum. In agnatos plus aequo propensus.



page 222, image: s222

Porro Ziemouitus Plocensis Dux cum Archiepiscopum defunctum esse vita accepisset, facta manu pagos Archiepiscopales populatus est, Louiciumque obsedit. Legato autem Gnesnensis collegij, qui a suffragiis erat Archiepiscopo, causas belli sciscitanti respondit, ad se pertinere, vt bona Archiepiscopi, quae a maioribus suis profecta essent, obtineret, dum cathedra illa vacat. Neque tamen id se postulaturum fuisse, si Louiciam Canonicus quispiam, et non inimicus suus Derslaus Iuenius Castellanus Gnesnensis teneret. Quo responso accepto, maturauit collegium noui Archiepiscopi electionem. Electus autem est Dobrogostius Nouiduorius, Cantor Gnesnensis, ac diaconus Cracouiensis, quo postulante soluit Ziemouitus obsidionem. Sed tamen Archiepiscopam Dobrogostius tunc adeptus non est, aduersante ipsi Ludouico Rege, quod cum Ziemouito, vt sibi in regno Poloniae succederet, fauere Domarati Praefecti delatione accepisset. Cum autem Dobrogostius praeter sententiam. Regis Romam ad Pontificem summum vna cum Nicolao Posnaniensi Episcopo designato profectus esset, Taruisij vterque a Venetis a Ludouico Rege subornatis captus et detentus est aliquandiu. Bozenta vero regius procurator Cracouiae ab Vrbano sexto Pontifice Archiepiscopus renunciatus est. Posnaniensis vero Episcopus Ioannes cognomento Cropidlo Boleslai Opoliensium Ducis Vladislai fratris filius, adolescens ad modum factus est.

Eodem anno Ludouicus Rex cum languere se, ac sensim viribus destituisentiret, vt viuens adhuc res filiarum stabiliret, indixit Polonis comitia sub finem Iulij Zuolenum siue Zolium in Scepusio. Quo cum frequens Senatus conuenisset, successores sibi designat in regno Poloniae Mariam filiam natu maiorem cum Sigismundo sponso eius Caroli Imperatoris filio, quartumdecimum tunc annum ageote. In quorum verba Proceres Poloni iussu Regis statim iurarunt. Soluto conuentu Zoliensi, profectus est Sigismundus in Poloniam cum non contemnenda Vngarorum manu ad sedandos intestinos motus, et adcundam viuente adhuc socero possessionem. Interim Ludouicus Rex tertiadecima die Septembris Timauiae, quo conuentum Vngaris edixerat, vitam finiuit. Quo nuncio accepto Sigismundus Posnaniam se recepit. Ludouici vero funus Albam regiam, vbi Regum Vngarorum fere sepultura est, solenni pompa elatum est. Regnauit autem Ludouicus apud Polonos duodecim annis, apud Vngaros vno et quad raginta, vixit sex et quinquaginta. Statura fuit mediocri, prominentibus oculis et labris, capillo barbaque crispa, sereno vultu, humeris parum incuruis. Moribus ita temperatis fuit, vt foris bella acriter gereret, domi placabilitate ac iustitia pacencoleret: vtrobique prudentia et animi moderatione singulari erat: in contumaces seuerus, in supplices clemens, maleficio iuxta ac beneficio superari se non patiebatur: in doctos viros fuit propensior: nam et ipse studia bonarum literarum libenter coluit: nec fere quicquam inconsulta astrologia solitus erat auspicari. Pietatis autem atque religionis ita fuit obseruans, vt non in postremis duceret, Iudaeos et Cumanos falsorum Deorum cultores ad Christianam religionem adducere. Quod in Cumanis quidem affecutus est: Iudaeos autem, cum neque minis, neque praemiis propositis illis persuadere posset, oens proscripsit. Plebis non minorem quam Nobilitatis curam gessit: itaque noonnunquam dissimilato habitu vicos et oppida perlustrauit, vt cognosceret, quid de publicanis et exactoribus, iudicibus et magistratibus suis, ac de se denique vulgus hominum assentandi nescium sentiret, multaque ex huiusmodi sermonibus in se suisque castigauit.



page 223, image: s223

HISTORIAE POLONICAE Liber Quintus.

INTERREGNVM.

DIVVLGATA morte Ludouici Regis, Vngari, qui Russiae, plerasque praefecturas obtinebant, Cremeneciam, Olescum, Grodlum, Lopatinum, et Rohatinum arces cum territoriis suis Lubarto Lucensium Duci, magna vi auri et argenti ab eo accepta, prodidere. Atque ex eo fere tempore Lithuani Volynensem oram sibi vsurpare coeperunt. In Polonia vero quum Sigismundus Marchio Rex iam esset designatus, non magna re magna facta est voluntatum mutatio. Noluit is Proceribus ac Nobilitate postulante, Domaratum a Praefectura maioris Poloniae amouere: Quare conuentu apud Mislouiam habito, maiores Poloni mittunt legationem ad minores, vt ij conuentum secum pariter de statu Reipublicae ac de nouo Rege apud Radomscum agere vellent. Obsecundatum est, lecti de Proceribus ac Nobilitate minoris Poloniae constituto loco cum maioribus Polonis ad vicesimum quintum diem Nouembris conuenere, eoque in clinabant plurimorum sententiae, vt Heduigim Ludouici natu minorem filiam Ziemouito Masouiorum Duci vxorem cum regno darent. Tuebantur Sigismundi partes Bozenta Archiepiscopus, ac Domaratus Praefectus maioris Poloniae. Itaque res ad contentionem venerat. Tandem ita decretum est, vt memores pactorum cum Ludouico initorum, et iurisiurandi sui essent, neque progeniem Ludouici a regno Poloniae excluderent: verum eum de genere Ludouici Regem crearent, qui in Polonia proesens per seipsum regnum administraturus esset. Quo quidem tacite Sigismundus excludebatur, qui Vngariam simul obtinere cupiebat.

Altera deinde comitia minorum Polonorum Visliciae ad sextum diem Decembris habita: quo vicissim legati maiorum Polonorum venerunt. Venit et Sigismundus Marchio cum Bozenta Archiepiscopo, et Domarato Praefecto, ne deesset causae suae. Aduenerant autem et a Regina Elisabetha Oratores, Stephanus Agriensis, et Ioannes Chanadiensis Episcopi, qui facta dicendi potestate, gratias egerunt Polonis, quod fidem datam Ludouico de filiabus eius seruarent: idemque deinceps vt facere pergerent, hortati sunt. Dein postularunt, ne sententiam praecipitarent, neu quem prorsus Regem sibi sumerent, donec a Regina matre de filiabus constitutum esset, vtram in Vngaria, vtram in Polonia regnare vellet.

Cupide haec oratio a conuentu audita est: quod cum decreto Radomscensis conuentus, et cum voluntate omnium fere congruebat: placuitque alia comitia Siradiam ad vicesimam sextam diem Februarij anni sequentis indici, aequicquam


page 224, image: s224

deprecante Sigismundo, qui offenderat iam Polonorum animos, tum propter Domaratum, tum quod eiici Polonos, cum cibum sumpturus esset, patiebatur, et quod sacerdotium quoddam in Polonia, repudiatis Procerum precibus, Boemo contulerat. Quocirca repulsam passus, Vislicia discedens Cracouiam diuertere voluit: sed eum Dobeslaus Curosuancius, Castellanus Cracouiensis non intromisit. Ita acceptus a Polonis in Vngariam rediit: sumptus tamen ei de publico suppeditati sunt, quo ad per Poloniam iter fecit.

Cum vero instaret tempus praestitutum comitiis, misit Elisabetha Regina Vesprimiensem Episcopum cum aliis duobus proceribus Vngaris Siradiam, qui Polonos de voluntate sua certiores facerent. Hi Reginae mandato Proceres atque Nobilitatem iurisiurandi religione, quo se Mariae natu maiori Ludouici filiae, et Sigismundo sponso obstrinxerant, primum soluerunt: deinde, vt regnum ad Heduigim natu minorem decreto comitiorum deferretur, postularunt: sed vt ea tamen, vbi ad proximum Paschae in Poloniam deducta et coronata esset, triennio deinceps propter teneram et immaturam regno viroque aetatem in Vngaria apud matrem educaretur. Re in consultationem posita, variae dictae sunt sententiae: et cum non contemnenda pars Senatus atque Nobilitatis ex maiore Polonia bello ciuili distenta abesset, placuit comitia ad vicesimam octauam diem Martij prorogari, et interim per legatos totius conuentus nomine de pace inter dissidentes agi. Frequentes rursus proceres atque equites Siradiam ad constitutam diem conuenere et omnium pene sententiae in Ziemouitum Masouiorum Ducem inclinatae erant, vt ei cum Heduigis Ludouici Regis filiae coniugio regnum mandaretur. Cui fauebat et Bozenta Archiepiscopus: atque ei roganti, placeret ne regnum Ziemouito mandari, magna acclamatione vniuersus conuentus assentiebatur. Sed vnus homo oratione sua mox omnium voluntates conuertit. Ioannes is Tencinius fuit Castellanus Voinicensis, qui impetrato silentio in hanc sententiam verba fecisse dicitur. Non equidem consensum istum et iudicia vestra reprehendo, Proceres: nec a Ziemouito alieno sum animo. Sed videte, ne quam infamiae labem nomini nostro Polono aspergamus. Ego, si integra ea nobis res esset, liberaque prorsus suffragia, tamen de re tanta consultantibus ampsius deliberandum esse censerem. Periculosa enim est in re qualibet inconsulta festinatio: et praeceps consilium fere poenitentia sequitur. Nunc vero cum mortui Regis Ludouici filiae fidem nostram obstrinxerimus, perpendite cum animis vestris diligentius, an ea praeterita recte nobis Regem creare possimus, Equidem fallendi iurifiurandi nunquam vobis autor ero. Quod si quispiam est in hoc coetu, qui religionem iurisiurandi, sanctissimum societatis humanae vinculum, paruipendat, ab hoc mihi libere dissentire liceat. Neque enim ego ita sum institutus, vt aut homines fidem meam secutos mentiendo, aut Deum mentium inspectorem, quem volens sciensque iurisiurandi testem adhibui, peierando, fallam. A vobis quoque Proceres, et a genere nostro talem mentem, seu verius amentiam Deus vt auertat, precor. Quid igitur faciemus? dicet aliquis. Ergone Rege orbi, mutuis caedibus et intestinis bellis peribimus? Procul hoc omen Deus auertat. Quid ergo? dicam, quod sentio. Differendam ego hanc de creando nouo Rege consultationem adhuc esse censeo. Adsunt hic oratores senioris Reginae, quae mandata siue adeo postulata ad nos attulerint, non ignoratis. His igitur ita responden dum esse iudico. Non mutare vos id, quod semel cum Ludouico Rege vestro iureiurando


page 225, image: s225

dato constituistis. Liberatos autem a Sigismundi Marchionis fide, libenter in Heduigi minore natu filia Ludouici fidem seruaturos esse. Sed quod Polonia tam diu orba Rege in maximo versetur discrimine, etiam atque etiam a Regina seniore petere, vt Heduigim filiam primo quoque tempore ad vos mittat, diadema ritu solenni suscepturam, et nupturam viro sibi nobisque grato, et cum eo regnum administraturam. Quod nisi illa ad proxime venturam Pentecosten desiderio nostro satisfecerit, tum demum testati, non per nos stare, quo minus pacta conuenta cum Ludouico seruentur, siue Ziemonitum, siue alium quempiam Regem creabimus. Neque enim eousque cunctantem, ne dicam, ludificantem nos Reginam expectare debemus, dum funditus interimus.

Cunctis sententia Tencinij placuit. Igitur in eam itum, ac decretum factum est: in quo illud adiectum est, vt Heduigis adueniens, si Regina esse vellet, reciperet, se de consilio Procerum nupturam, et in Polonia cum viro mansuram, et summo studio annixuram esse, vt Vielunensem Dobrinensemque tractum, ac in Russia, quicquid Poloniae detractum esset, recuperaret. Atque cum hoc responso oratores dimissi sunt, solutusque conuentus. Instante autem Pentecoste frequentes proecres et equites Sandeciam, qua Heduigin Reginam designatam venturam esse sperabant, honoris illius cause profecti sunt. Sed illa ad constitutum tempus non venit, cuius moram Palatinus Calissiensis, cum mandatis Elisabethae veniens, excusauit: quod diceret, eam cupientem votis ipsorum satisfacere, Cassouiam vsque peruenisse, inde porro commode progredi non potuisse, imbrium vi et inundatione aquarum prohibitam. Orare autem, quod sine incommodo eorum fiat, vt ipsi Cassouiam ad se veniant, et melius atque certius praesentes cum praesente omnibus de rebus constituant. Efficax fuit oratio Palatini: quocirca caetera multitudine domos reuersa, primores de Senatu, nempe Dobeslaus Curosuancius Castellanus, Spitco Melstinius Palatinus Cracouiensis, Ioannes Tamouius Sendomiriensis, Vincentius Kempius Posnaniensis, Sendiuoius Subinius Calissiensis Palatini, ac Domaratus Castellanus Posnaniensis et praefectus maioris Poloniae Cassouiam profecti sunt Ibi antiquato aliquantulum decreto comitiorum Siradiensium, noua pacta cum Regina inita sunt: nimirum, vt ad tertium Idus Nouembris (quae dies diui Martini Episcopi memoria sacra est) Heduigis in Poloniam veniret, ac de sententia amplissimi Senatus matrimonium iniret. Quod si ea postea, nullis liberis relictis, decederet, vt Maria soror cum sua posteritate ipsi in regno Polonorum succederet, vicissimque idem ius esset Heduigi secundum Mariae mortem in Vngaria. Ita sem piternum foedus inter Polonos et Vngaros sancitum.

Interea Ziemouitus Masouiae Dux ex actis Siradiensium comitiorum, et non obscuris plurimorum procerum studiis in magnam spem adipiscendi regni et coniugij Heduigis erectus, cum quingentis suis equitibus Archiepiscopo ac Bartholomaeo Cosminio comitantibus Cracouiam contendit, eo consilio, vt Heduigim ex Vngaria venientem, si potiri coniugio eius aliter non posset, vi raperet. Nec eius aduentus cum tam insigni comitatu latere Cracouienses ciues potuit. Quapropter in vrbem intromissus non est, veritis ciuibus, ne per vim eam occuparet: sed in aedibus Praepositi diui Floriani diuertit. Nec ibi diu perstitit. Nam cum suspectum se esse Cracouiensibus intelligeret, veritus, ne qua in se eruptio ex vrbe fieret, postridie Corcinum, quae etiam noua ciuitas


page 226, image: s226

appellatur, se recepit. Atque ibi quindecim dies Heduigis aduentum, ac deinde Cassouiensis conuentus exirum praestolatus, in maiorem Poloniam praepropere abiit, vt maiorum Polonorum studia propensiora in se quam minorum retineret et augeret. Creditum est autem, aduentum Heduigis propter insidias Ziemouiti cuitandas tam diu prorogatum fuisse. Ille vero posteaquam animaduertit, nihil se dolis proficere, ad apertam vim conuersus est: missoque Palatino Plocensi cum expeditis copiis, plerasque oens Cuiauiae munitiones in suam redegit potestatem, Petrassio Malocha Praefecto, et Castellano Brestensi, qui Crusuiciae praeerat, fauentibus. Et quanquam iis propter non obscura studia in Ziemouitum Stiborius Moscicius successor datus erat ab Elisabetha, sero tamen is ex Vngaria venit, occupatis iam a Ziemouiti exercitu arcibus. A Brestensibus modo oppidanis crudelitatem Ziemouiti formidantibus receptus est: sed non multo post excedere oppido coactus, cum a Masouiis circunsessus esset. Accepto per deditionem oppido, multi oppidani in carcerem coniecti, et bonis mulctati: Lencicia quoque per eundem Petrassium in Ziemouiti potestatem venit. Igitur accessione Cuiauiae et Lenciciae auctus animo vitibusque Ziemouitus, aperteiam regnum sibi vendicare, indictisque vniuersae Poloniae comitiis Siradiam ad decimum quintum diem Iunij caedes et incendia comminari iis, qui dicto audientes non essent. Aduenere Nicolaus Vladislauiensis et Stiborius Plocensis Episcopi, et Bozenta Archiepiscopus cum aliquanta maiorum Polonorum caterua. Ibi Ziemouitus ab Archiepiscopo Rex renunciatur, acclamantibus, qui aderant ex equestri ordine: coronabatur etiam, ni quidam graues viri dissuasissent.

Conuentu soluto, Ziemouitus Calissiam cum exercitu contendit, arcemque cum oppido obsedit. Ibi se coniunxit cum eo Conradus Dux Olesnicensium, cum trecentis hastatis adueniens, Odolanouiam mercedis loco concedente Bartholomaeo sibi pactus. Quin ipsi quoque maiores Poloni per idem tempus rursus nouis motibus agitabantur. Haec cum ad minores Polonos, apud quo quieta erant omnia, et in Vngariam perferrentur, minores quidem Poloni fratrum vicem doluere, et indictis Cracouiam ad octauum calendas Augusti omitiis, exoratisque Duce Ziemouito et Bozenta Archiepiscopo, vt ad ea comitia venirent, de pace totius Poloniae et concordia ordinum cum eis diligenter egere. Vix tandem inducias bimestres consecere. Tametsi perstitit nihilominus in obsidione Calissiae Bartholomaeus, magnisque incommodis circumiacentes pagos et oppida contem ptis induciis affecit, donec a Ziemouito veniente abscedere, et quiescere iussus est. In Cuiauia quoque praefecti et legati Ziemouiti aduersariorum bona nihilosecius vexabant.

Porro Elisabetha Regina Sigismundum Marchionem generum suum cum duodecim millibus armatorum in Poloniam misit, ad coercendum Ziemouitum et factionem eius, pacandamque maiorem Poloniam, quae nouis motibus agitabatur. Transmisso autem Sigismundus Carpatho monte, apud Sandeciam statiua habuit. Quo cum proceres Cracouienses et Sendomirienses, siue vitro, siue euocati ad eum conuenissent, disceptatum est, an Ziemouito bellum inferri fas esset, quod alij negarent, violandas esse inducias, alij contra iam ab ipso priore violatas esse contenderent. Vicitque haec posterior sententia. Quapropter sumpsere et ipsi cum Vngaris contra turbatorem publicae pacis arma. Per Radomiensem igitur oram pacato agmine in Masouiam pariter Poloni et Vngari Duce Sigismundo ingressi sunt, et Ziemouito nusquam faciente


page 227, image: s227

pugnandi copiam, ditionem eius omnem crudeliter igni ferroque vastarunt. Caeterum Ioannis fratris eius ditione abstinuere, propterea quod is quiescebat, nec temerabat pacta cum Ludouico publice de regno inita. Peruastata Masouia Sigismundus, in Cuiauiam duxit exercitum et Brestam vndecim diebus obsedit. Induciae deinde semestres cum Ziemouito vsque ad Pascha factae interuentu Vladislai Opoliensium Ducis: a quo Domaratus, cum studium suum operamque Sigismundo probare vellet, cum Saxonibus et Pomeranis mercenariis e Cuiauia praedas agens, apud Inouladisiauiam non leue detrimentum acceperat, quod per ditionem eius ipso inuito Cuiauiam infestasset.

Dum haec ita geruntur turbanturque in Polonia, Lithuani occasionem bene gerendae rei nacti, Iagellone Olgerdi filio Duce Masouiam inuasere: Drohicinum arcem, quam Ioannes Dux Masouiorum Keistuto Duci socero suo ciuili bello occupato, non ita multo ante vna cum Mielnico, Camenecia, et Surasso interuerterat, obsidione vallauere. Forte tunc aberat praefectus arcis Saffinus Magister curiae; qui, vbi de periculo arcis, in qua nil ipse praesidij reliquerat, accepit, cum subitaria triginta hastatorum et sexaginta balistariorum manu accurrens, et facto cuneo per medios hostes in arcem perrumpens receptus est a suis. Qua eius audacia Lithuani de spe potiundae arcis deiecti, abire parabant. Interim Russi quidam, a quibus ora illa fere habitabatur, proditionem cum eis pacti, arcem incenderunt, et per funes in flationes hostium sese demiserunt. Lithuani arcem flagrantem summa vi oppugnarunt, ne quod spacium Polonis restinguendi incendij darent. Ita plurimi partim hausti incendio, partim hostilibus telis necati sunt. Praefectus vero cum paucis reliquis omni ope desperata viuus in potestatem hostium venit.

Turbauerat vero Polonorum mentes Elisabetha Regina, quod Heduigin filiam ad constitutum tempus ipsis non mittebat. Itaque frustra expectato Nouembri ac Decembri mense, post initium noui anni millesimi trecentesimi octuagesimi quarti Sendiuoius Subinius Palatinus Calissiensis et Praefectus Cracouiensis, de sententia Episcopi et aliorum procerum Cracouiensis conuentus cum nobilissimorum quorumque adolescentum comitatu ad Elisabetham Iaderam vsque Dalmatiae profectus, statum rerum Polonicarum, et postulata Procerum diligenter exposuit: petiitque ab ea vt quam primum Heduigim ad breue tempus in Poloniam mitteret, coronatam mox ipsi remissum iri pollicebatur, vt cum ipsa esset, donec adolesceret. Quum vero moras Elisabetha necteret, et aliam ex alia excusationem quaereret, ambiguisque responsis Sendiuoium duceret, exacer batus ille, iram non obscure prae se ferre, velleque discedere innuit. Quod vbi Regina animaduertit, verita, ne is, in cuius potestate erat Cracouia, reuersus turbas cieret, Ioannem Tarnouium Castellanum Sendomiriensem ad occupandam arcem Cracouiensem misit: Sendiuoium autem discedere vetuit. Non latuit Sendiuoium Reginae consilium: itaque vnum de comitibus fidelem curriculo mittit Cracouiam, qui Tarnouij aduentum anteuerteret, curaretque, ne arx ipsi dederetur, etiamsi ipse extrema pateretur. Ipse vero clam sese Iadera euoluens, fere intra viginti quatuor horas sexaginta milliaria bene longa (vt sunt Vngarica) crebro mutando equos emensus, Cracouiam lassus peruenit, et proceres de omnibus rebus certiores fecit.

Indixerant Lelouiam comitia minores Poloni ad secundam diem Martij: sed adueniente Sendiuoio, Radomscum ea transtulere, vt maiores quoque Poloni ad ea propinquitate loci inuitati venirent, et in commune de Republica consulerent.


page 228, image: s228

Vbi cum multa de superbia et frustratione Elisabethae, de sedandis dissidiis, ac de nouo Rege creando tractara essent, neque tamen creatio noui Regis malorum finem allatura esse videretur, eo quod neque foris pacem ob violata pacta cum Ludouico inita, neque domi quietem in tantis animorum ac studiorum dissensionibus habituros se esse iudicabant, tandem placuit, vt Reginae animum adhuc leuiore legatione pertentarent, si forte legati humilitas, que magnam offensionem et alienationem animorum significaret, pertinaciam Reginae frangeret. Deinceps vero, ne quis omnino ad eam neque publice, neque priuatim proficisceretur. Statuta Reginae dies octaua Maij, vt Heduigim Cracouiae tandem sisteret, si regnare eam in Polonia vellet. Ni faceret, aliter sibi prouisuros esse. Haec vtita rata manerent, iureiurando se mutuo ob stringunt.

Missus est itaque cum his mandatis Praedislaus Vauelius, equestri familia non illustri: qui commouit Reginam, ita, vt Sigismundum generum suum, viris, equis, armisque instructum, ad gubernandam Poloniam, tantisper dum adolescat Heduigis, mitteret. Quod vbi apud Polonos proceres percrebuit, indignati ludibrio se esse foeminae, eiusque et Vngarorum arbitratu sibi praefectos atque adeo dominos imponi, et Sigismundum peculiariter perosi, exercitum contrahunt, et ad Sandeciam contendunt: inde Lubouuliam siue Liblium, quae tunc Vngariae ditionis erat, legationem ad Sigisinundum mittunt: monent, ne se inuitis in Poloniam veniat: si secus faciat, pro hoste se eum habiturum esse. Itaque repressit gradum Sigismundus: sed illud impetrauit a Polonis, vt non nulli de primoribus ad sevenirent, ac de rebus quibusdam secum constituerent. Missi Spitco Melstinius, Sendiuoius Subinius, et Ioannes Tarnouius: a quibus illud modo impetrauit Sigismundus, vt aduentus Heduigis ad Pentecosten vsque expectaretur. Author expectandi maxime Sendiuoius fuit, quod ei Sigismundus receperat, liberaturum se esse nobiles illos adolescentes, qui post fugam ipsius Iaderae detenti in custodia asseruabantur, qui fere propin qui erant Sendiuoij. Neque tamen praestitit promissa Sigismundus propter motus fortassis illos Vngaricos, quibus agitabatur. Interim rursus non quiescebat maior Polonia, certatumque est mutuis caedibus ac captiuitatibus inter proceres et equites. At vero Cracouienses et Sendomirienses proceres ad octauum diem Maij, quemadmodum constituerant conuentum rursus egere apud Sandeciam, Heduigisque aduentum praestolabantur. Sed cum ea non veniret, placebat rursus oratores mitti in Vngariam, ni Praedislaus Vauelius dissuasisset, quod diceret, aut semendacij, aut conuentum omnem leuitatis argutum iri, si, cum constituissent, et Reginae denunciassent, neminem se deinceps nec publice, nec priuatim ad eam proficisci passuros esse, nouam legationem mitterent, contemptumque iri eam legationem. Itaque placuit in commune, vt mittenda legatione pariter et creando Rege ad tempus adhuc supersederent.

Sendiuoius vero Subinius, cuius animum inprimis angebat nobilium adolescentium detentio, priuatim in Vngariam profectus, perfecit tandem, vt Heduigis in Poloniam veniret. Comitati sunt eam Demetrius tituli sanctoctorum quatuor coronatorum Presbyter, Cardinalis, et Archiepiscopus Strigoniensis, et Ioannes Chanadiensis Episcopus, et plures alij proceres Vngari. Ad cuius aduentus famam exciti Polonorum Proceres cum frequenti Nobilitate Cracouiam accurrere, et qui tempore aduenerant, venienti vsque


page 229, image: s229

ad sines Vngariae obuiam profecti sunt Deducta Cracouiam honorifice cum perampla ac splendida aurea et argentea, et stragulae vestis supellectili, idibus Octobris (qui dies memoriae diuae Heduigis Lignicensis apud Polonos festus est) Regina Poloniae renunciata, et a Bozenta Archiepiscopo solenni ritu inuncta et coronata est, magna omnium laetitia et fausta acclamatione; regnique amplissimi administratio tenerae puellae commissa. Lenitum erat in animis Polonorum Regis desiderium, propter suaues et liberales mores Heduigis Reginae, cum verecundia, modestia, prudentia, decentique suauitate coniunctos: quarum virtutum non vulgare condimentum erat, forma corporis eximia. Nec grauatim viri muliebri imperio parituri esse videbantur, nisi ad domesticas procerum dissensiones sedandas, et externorum bellorum impendentium motus, parum auctoritatis et prasidij fore in puella iudicassent. Nec satis in tuto Reginae pudor illa aetate, illaque forma, et necessaria cum viris consuetudine sine coniugio futurus erat. Adhaec posteritati quoque prospiciendum erat. Itaque noua cura procerum animos incessit, de adiungendo Reginae marito, qui regiam dignitatem, molemque rerum maximarum recte sustinere posset. Destinarat quidem Ludouicus Rex adhuc viuens generum sibi et luccessorem in Vngaria, siue in Polonia, Vilhelmum Austriae Ducem, quem puerum admodum in aula sua educarat, promisso ei Heduigis filiae matrimonio. Sed non magnopere Polonis placebat eum habere Regem, qui propter paternum principatum longo spacio et interiectu terrarum a Polonia distantem, longius aliquanto a regno abfuturus esset: nec multum opis princeps tenui fortuna et potentia domestica Poloniae in rebus dubiis afferre posset.

Dum autem diutius de re tanta consultatur, commodum aduenerunt ab Iagellone magno Duce Lithuanorum Oratores Skirgello et Borissus fratres Principis, perampla munera Heduigi Reginae attulerunt: coniugium eius regnumque dotale Principi suo petiuerunt: multa magnaque pollicentes, quae ad amplitudinem Reipublicae Polonae, et ad incrementum religionis Christianae pertinere videbantur. Non surdis auribus oratio illa a Proceribus Polonis audita est. Caeterum Heduigis abhorrebat a barbari matrimonio. Propositae oratoribus causae, quam obrem non impetrarent, quibus de rebus venissent: nimirum quod Christianae cum barbaro nuptae esse non liceret, et quod pacta iam quaedam cum Vilelmo Austriae Duce de matrimonio prius intercessissent, adiecta ducentorum millium florenorum pactione, ni pactis conuentis statum esset. Ad haec oratores responderunt. Quod ad religionem Christianam attineret, Iagellonem cum caeteris fratribus Christiana matre natum, iam inde ab ineunte aetate Christiana religione imbutum, non alienum ab ea gerere animum, quamuis eius mysteriis de more initiatus non sit. Illa vero ducenta millia ipsum etiam praestaturum, ac si necesse sit, exoluturum esse, thesaurosque suos omnes et maiorum suorum in Poloniam comportaturum, et Lithuaniam Poloniae adiuncturum, vt eodem deinceps cum ea imperio censeatur. Permouebant haec magnopere Polonorum animos: magna videbatur fore ad amplitudinem regni Lithuaniae accessio: perutile non modo pacem, verum etiam auxilium eius gentis adiungere, cuius hostiles excursiones, quibus magna pars Poloniae superiori tempore ad vastitatem redacta esset, perdifficulter cohiberentur: praeclarum et gloriosum nomini Polono, si eius opera Lithuania religionem Christianam susciperet. Verum


page 230, image: s230

tamen nihil praeter senioris Reginae sententiam iis de rebus statuendum esse visum est, ad quam Heduigis etiam prouocabat, cum aliter Procerum postulationem recte refutare non posset. Itaque missi ad Elisabetham oratores in Vngariam, optatum responsum retulere. Respondit enim eis Elisabetha: si id Poloni ex re sua publica fore existimarent, non remoraturam se esse eorum commoda, neque religionis Christianae incrementa praecisuram. Nec multo post in Croatiam cum altera filia tendens ab Horuato Bano e medio sublata est. Hoc responsum Elisabethae quum in Poloniam relatum esset, de vniuersi conuentus sententia (in quo tamen pauci aderant ex maiori Polonia, siue quod Ziemouito fere fauebant, siue quod intestino bello distinebantur (Lithuani oratores dimissi, et Vulodicus Ogrodonecius, et Cristinus Ostrouius, itemque Petrus Szafranecius, et Hincia Roscouicius, legati ad lagellonem cum eis missi sunt, vt eum ad coniugium Heduigis et regnum Polonorum vocarent, si is supra memoratas conditiones accepisset, iureiurandoque suo stabilisset: vna insuper adiecta, de recuperandis iis, quae in eum diem a iurisdictione Polonorum Regum quoquo modo exciderant. Cum Ziemouito autem transegit Regina his conditionibus, vt is munitiones in Polonia sub interregno captas redderet: ac pro iis decem millia sexagenarum Pragensium ab ipsa acciperet. Cuiauiam autem hypothecae nomine retineret, donec ea pecunia sibi numeraretur. Captiui vtrinque dimitterentur liberi. De iniuriis intra inducias vitro citroque illatis et acceptis, delecti vtrinque arbitri arbitrarentur: pactum, quod de Lencicia cum Proceribus Polonis Ziemouitus iniuerat esset irritum: denique Mogilnense monasterium idem Ziemouitus recuperaret, ac redderet.

Dum haec ita fiunt, interim Vilhelmus Austriacus certior factus de statu rerum Polonicarum, ac de propensa Heduigis Reginae erga se voluntate, eius ipsius nutu (vt creditum est) a Gnieuossio Daleuicio Succamerario Cracouiensi (cui se illa concredebat) admonitus, ne ipse sibi deeffet, cum splendido comitatu et apparatu magnisque diuitiis Cracouiam inopinatus aduenit. Sed arcis ingressu Dobeslai Curosuancij Castellani Cracouiensis, et aliorum Procerum autoritate prohibitus in vrbe diuertit: conuenitque cum eo dentidem Heduigis Regina in coenobio diui Francisci luce clara, aulico suo virorum ac puellarum comitatu stipata, choreisque indulsit: et in vrbe optatis nuptiis cum eo defungi tentasset, nisi Demetrius Goraius Thesaurarius regni ei dissuafisset. Intelligens autem Vilhelmus, palam sibi Polonos Proceres aduersari, simul de aduentu Iagellonis certior factus, post aliquantam moram clam se euoluit Cracouia, depositis apud Guieuossium thesauris, quos secum apportarat. Vnde Gnieuossius postea multas amplasque possessiones sibi comparasse existimatus est, sed quae tamen a liberis eius deinde turpiter distractae et dilapidatae sunt.

VLADISLAVS IAGELLO.

ADuentabat iam cum fratribus Iagello, et cum magno comitatu Lithuanorum: sed ei Heduigis nupturam se non esse praese ferebat, Vilhelmi amore capta, cui se a patre desponsam esse, eodemque lecto paruulam cum paruulo cubuisse asseuerabat. A Iagellone vero eo magis abhorrebat, quod eum breui statura, deformem, et barbaris moribus esse accepisset. Negabant Proceres, valere id matrimonium, quod inter impuberes contractum esset. De Iagellone


page 231, image: s231

autem orabant Reginam, vt maiorem Reipublicoe et religionis Christianae propagandae, quam suarum voluptatum rationem duceret. Vbi emollitus est muliebris animus, cum multiplici persuasione et precibus, tum legatione Zauissae Olesnicij, qui ad contemplandam speciem moresque Iagellonis per speciem salutandi missus, vtraque commodiora opinione in illo esse renunciarat, tum demum pauci proceres ei obuiam profecti sunt, in quibus principem locum Spitco Melstinius Palatinus Cracouiensis obtinebat. Plures eum Cracouiae cum Regina expectarunt. Aduenit autem Cracouiam Iagello duodecima die Februarij anno Christi millesimo trecentesimo octuagesimo sexto habens in comitatu suo cum alios Duces et proceres Lithuanos atque Russos, tum Borissum et Suidrigellonem fratres germanos, et Vitoldum patruelem. Iam enim eum sibi e Prussia reuocatum reconciliauerat, concesso ipsi Grodnensi dominatu. Brestia, Drohicinio, Mielnico, Bielsco, Surasso, Camenecia, et Volcouisco oppidis ac territoriis, pactus sibi fidem et obsequium eius. Adueniens in thalamo Heduigin Reginam magna cum admiratione eximiae formae eius salutauit: postridie vero perampla ei donacum Vitoldo, Borisso, et Suidrigellone misit. Priusquam autem cum Heduigi matrimonium iniret, vna cum fratribus et proceribus, atque vniuerso comitatu suo (exceptis iis, qui iam apud Russos initiati erant) decimaquarta die mensis Februarij a Bozenta Archiepiscopo, et Ioanne Episcopo Cracouiensi sacro fonte ablutus, et Christianae religioni initiatus, Vladislai nomen accepit: atque ita mox matrimonium cum Regina solenni ritu contraxit, Lithuauiamque omnem cum Samogitia, et ea parte Russiae, quae in ditione ipsius, fratrumque et patruelium eius erat, Poloniae iure sempiterno adiunxit, et in vnum corpus redegit, iureiurando interposito, et obsidibus datis ipso Vitoldo, Michaele Duce Zaslauiensi, et Lubarto Duce Lucensi. Quarto autem die post inunctus ab Archiepiscopo diadema regium nouum suscepit. Nam vetus in Vngariam a Ludouico asportatum, nondum ad eam diem reportatum erat. Sequenti die in vrbem solenni pompa deductus, et in foro posito solio collocatus iusiurandum a Cracouiensibus et caeteris oppidanis de more accepit. Lithuani quoque et Russi Duces atque Proceres, qui tunc aderant. in verba Regis et Reginae iurarunt: indultumque est postea conuiuiis, choreis et lusibus complures dies.

Per hos dies Magister Crucigerorum Prussicorum Conradus Zolner, spreta inuitatione Regis et Reginae, qua ad nuptias per Demetrium Goratum inuitatus erat, hostiliter in Lithuaniam vacuam tunc ducibus et militibus duplici agmine inuasit: et longe lateque eam depopulatus, Lucomliam arcem vi cepit, Andreamque Iagellonis fratrem, apud Russos religionem Christianam professum, quo autore et concitatore expeditionem illam susceperat, ei praefecit: eui se Polocenses quoque dediderunt. Eodem vero tempore ex composito Russorum Smolensciorum Dux Suentoslaus Lithuaniam et ipse circum Vitepscum et Orsam vexauit, Mescislauiamque oppugnauit. Haec vbi accepit Iagello, mox Skirgellonem et Vitoldum cum Lithuanis, et cum Polonis voluntariis in Lithuaniam misit: qui festinantes, cum Crucigerorum exercitum Lithuania excessisse didicissent, Lucomliam partim trucidato, partim eiecto Andreae praesidio receperunt. Inde Mescislauiam profecti, nihilo maiori negocio omnem eam oram in potestatem suam redegerunt, Suentoslaoque interempto, silium eius Georgium iurare in verba Vladislai et Skirgellonis


page 232, image: s232

iussum, Smolensciis praefecerunt. Poloscum quoque recuperarunt, ac de auctoribus defectionis poenas sumpserunt. Dedit et Andreas Dux postea temeritatis suae poenas, toto triennio in arce Chencinensi squalore carceris confectus.

Caeterum Rex ipse Iagello, perfectis rite solennibus regni suscepti ceremoniis, ad pacandam maiorem Poloniam animum intendit: profectusque eo cum Heduigi Regina, et magno comitatu armatorum minorum Polonorum, Posnaniae sacrum pascha peregit, et Grimaliorum atque Nalenciorum familias, capitalibus odiis inter se dissidentes, cum ducibus suis Domarato et Vincentio Palatino, in concordiam reduxit. Bona Ecclesiastica a quibuscunque per vim siue dolum occupata erant, iustis dominis restituit: Bartholomaeum Cosminium, praedonicam exercentem, et venire ad se contumaciter et praefractae recusantem, proscripsit: Ioannem Venetium iudicem terrestrem Posnaniensis tractus, qui propter iniusta iudicia, et scelera perpetrata cruenti daemonis cognomen meruit, confiscatione bonorum et carcere puniuit. Quum autem Gnesnam venisset Vladislaus, et commeatum siue stationem, vt vocant vulgo, a collegio eius basilicae petiisset, nec impetrasset, fertur more barbarico oppignorasse facultates adscriptitiorum ecclesiae. Verum cum eam ob rensacris ciuitati interdictum esset a Nicolao Strosbergo Praeposito et vicario Archiepiscopi, reprehensus a Regina Vladislaus, pignora capta reddi iussit. Ibi illa suspirans: Pignora quidem reddemus. inquit, agrestibus, caeterum lachrymas quis eis reddet. Sic tunc res maioris Poloniae perturbatas admodum placide Vladislaus composuit. Autumnus totus cum aestate his rebus constitutendis datus. Hyeme et sub anni sequentis initium Vladislaus nouus Rex ingenti procerum atque equitum Polonorum caterua stipatus, vna cum Regina in Lithuaniam se contulit: Archiepiscopum Gnesnensem, et multos sacerdotes, ac pios homines secum ducens. Ziemouitus etiam et Ioannes Masouiorum, et Conradus Olsnicensium Duces eum comitati sunt.

Conuentu Vilnam indicto ad initium quadragenarij ieiunij, conuenerunt eo Skirgello Trocensium, Vitoldus Grodnensium, Volodimirus Kiouiensium, et Coributus Nouogrodensium Duces, fratres Principis, et infinita equitum plebisque multitudo. Ibi de religione Christiana populariter suscipienda, ac de exterminando cultu falsorum Deorum et omni superstitione diligenter actum, ipso Rege maximam ei rei nauante operam, non solum hortando, ac orando, et praemiis inuitando, sed etiam docendo: quum Polonici sacerdotes linguae imperiti essent, ipse autem Russicam callens, Polonos loquentes intelligeret. AEgre gens barbara maiorum suorum religionem relinquebat: sed cum iussu Regis sacer ignis extinctus, templum araque eius diruta, et adytum (vnde oracula a sacerdote edebantur) euersum Vilnae esset, necatique serpentes et succisi luci, quos pro diis colebant, nulla cuiusque laesione (quod praeter opinionem barbarorum acciderat:) tum vero barbari vanitate sua agnita alacriores ad Principum suorum religionem facti, et aliquot diebus capita religionis, quod Symbolum vocatur, et orationem Dominicam (pio Rege nullum laborem subterfugiente) edocti, Christianis mysteriis de more initiati sunt. Sed cum immensi laboris esset, singulos sacro fonte tingere, nobilioribus tantum hic honor habitus est: reliquum vero vulgus turmatim distributum, aqua lustrali siue sacra a sacerdotibus conspersum est:


page 233, image: s233

vnumque nomen cuique turmae tam virorum, quam mulierum inditum. Plurimam ex his multitudinem Rex aduectis e Polonia pannis laneis et calceis vestiuit, cum ad eum diem gens illa conficiendarum earum rerum ignara esset, sed aduectitiis tantum nobiliores vterentur: nam vulgus agreste peronibus magna ex parte etiam nunc vtitur, et lineis vestibus, pelliceisque tunc vtebatur. Basilica deinde Vilnae condita est, et reditibus amplis atque sacerdotiis locupletata, ac D. Stanislai memoriae a Bozenta Archiepiscopo consecrata est, institutusque in ea Episcopus Andreas Vassilo Polonus, qui Elisabethae Reginae a confessionibus fuerat. Septem praeterea paroeciae a Rege constitutae et dotatae sunt, quarum templis Regina plurimam supellectilem ad cultum diuinum accommodam largita est. Remissa deinde Regina in Poloniam Vladislaus Rex totum annum in Lithuania Christianae religioni propagandae vacauit: Dobrogostium Posnaniensem Episcopum, ad Vrbanum Pontificem allegauit, eique se dicto audientem fore solenni Regum Christianorum more promisit. Postea Vitepscum et Poloscum profectus, nouos motus sedauit, sumpto de seditiosis supplicio. Inde Vilnam reuersus, SkirgellonemTrocensium Ducem fratrem suum pro se summae rerum apud Lithuanos praesecit: legem condidit, ne Russis et catholicis matrimonium inter se contrahere liceret, nisi Russus, vel Russa a suis ad catholicos transiret: aliam item, qua bona ecclesiastica omni onere, labore, pensione et iurisdictione Principis et profanorum quorumuis liberauit. Sorori Alexandrae Ziemouito iuniori Masouio in matrimonium collocatae magno apparatu nuptias fecit, Radomiensemque ditionem nouo affini in dotem promisit.

Reuertens autem in Poloniam, per Russiam iter fecit: Creslaumque Curosuancium Castellanum Sendomiriensem Lusco praefecit: Leopoli Petrum Palatinum Moldauiae siue Valachiae cum proceribus ipsius, solenni iureiurando adactos, in fidem et clientelam accepit: quum ij ab Vngaris sub interregno defecissent. Nec diu post discessum Regis quietae res fuerunt in Lithuania. Cum enim esset aemulatio inter Skirgellonem et Vitoldum, indignumque duceret Vitoldus, excelsi animi vir, deteriori parere, nec stare promissis Regem, aut respondere spei meritisque suis anima duerteret, nec ignoraret etiam, Skirgelloni homini feroci vicissim se suspectum esse, metuens eius insidias, Grodno et Brestia arcibus suis valido praesidio firmatis, in Masouiam ad Ioannem Ducem sororium suum cum Anna vxore profugit, inde ad Ziemouitum fratrem eius se contulit. Sed ab vtroque inhumanius tractatus, in Prussiam ad Cruciferos contendit: a quibus comiter acceptus et habitus est, quod ij per eum facile se Samogitia et Lithuania potituros esse sperarent. Interim Lithuania Cruciferorum Prussicorum pariter et Liuonum armis vexata est, et in duas factiones, quarum altera Vitoldo, altera Skirgelloni fauebat, diuisa intestinis dissidiis laborare coepit. Veritus autem Vladislaus Rex, ne Vitoldus Vilna Russorum impensius ipsi fauentium proditione per ignauiam Skirgellonis potiretur, misit eo Nicolaum Moscorouium cum mediocri militum Polonorum praesidio et apparatu bellico, vt arcem vtramque tueretur. Icerat quidem Vitoldus foedus cum Cruciferis, et spe potiundae Lithuaniae ab eis onerabatur: sed cumsuspectam eorum fidem, siue vana suspicione, siue coniecturis quibusdam habere coepisset, clam sibi per internuncium Vladislaum Regem proditionem Russorum et Lithuanorum metuentem reconciliauit, et accepta ab eo spe adipiscendi principatus, in Lithuaniam inscientibus


page 234, image: s234

Cruciferis reuertit, et in itinere tres arces eorum Samogitis confines, cum velut socius et amicus intromitteretur, cepit et exussit, praefectis et praesidiariis militibus Cruciferorum partim caesis, partim in seruitutem abductis, vt aliquo tamen cum munere ab hostibus ad suos rediret. Cum autem spem sibi datam a Rege diutius duci videret, consilium cepit Vilnae per proditionem capiendae. Verum fraude intempestiue detecta, spe frustratus, in Prussiam, reconciliatis sibi per literas et internuncios Cruciferis, sese recepit, indeque biennio Lithuaniam cum auxiliis eorum infestauit.

At in Polonia lites et simultates inter Regem et Reginam, suspicionibus quibusdam ac susurronum delationibus excitatae eousque increuerant, vt non longe essent a dissidio, nise Primores interposuissent. Conuenit tandem, vt delatores vtrinque ederentur. Editus est Gnieuossius Daleuicius Succamerarius Cracouiensis, qui optimam foeminam Heduigin Reginam clam apud maritum Regem probri insimularat, quod diceret, absente illo Vilhelmum Austriacum Cracouiam secreto venisse, et aliquot diebus cum Regina consueuisse. Qua de re satisfecit Regina Regi iureiurando: verum in Gnieuossium iudicium de infamia Visliciae in conuentu Procerum institutum est: ibique accusatus et damnatus Gnieuossius, quum non probasset, quae dixerat: nec dixisse se negare posset, ex decreto iudicij mentitum se esse clara voce et latratu subter scamnum edito professus est. Est autem ea grauissima apud Polonos et infamiae plena mendacij retractatio, quae fit publice latratu canino adiuncto. Ita sublata omni sulpicione, amor coniugalis est inter Regeni et Reginam redintegratus.

Fecit deinde Vladislaus Rex anno Christi millesimo trecentesimo nonagesimo expeditionem in Lithuaniam, vt gliscens inter Lithuanos et Russos studio partium dissidium reprimeret, Vitoldique potentiam frangeret, atque excursiones arceret: cuius iuuandi gratia Cruciferi exercitum in Germania et aliis exteris oris comparabant. Tenebantur Vitoldi praesidiis arces Brestia, Camenecia Podlassensis, et Grodnum, e quibus crebraefiebant in finitimas oras excursiones. Eas igitur arces primum Rex in ditionem et potestatem suam redigere adortus, Brestam intra decimum diem occupauit, et Hinciam Rogouium Polonum cum praesidio ibi collocauit. Inde, cum Poloni milites impatientia frigoris (nam initio Februarij haec agebantur) et pabuli commeatusque penuria missionem efflagitassent, cum aulico suo comitatu et paucis voluntariis ad Cameneciam castra mouit, captamque nullo negocio arcem Zindrami Mascouicij equitis Poloni fidei commendauit. Inde porro nihil paucitate suorum, ac dubia Lithuanorum ac Russorum fide deterritus, transmisso Nemeno fl. ad Grodnum castrametatus est. Ibi conuenere ad eum Skirgellonis, Volodimiri, et aliorum Lithuanorum ac Russorum Ducum, ac Procerum non contemnendae copiae. Coributhus vero Nouogrodensium Seuerianorum Dux, cum Russis de religione sentiens, pro se ipse cum insigni equitatu in castra Regis fratris venit. His copiis Grodnum, cum non facile vi caperetur, obsessum est. Non latebant haec Vitoldum, nec ignorabat is, Grodnenses diuturnam obsidionem ferre non posse. Protinus igitur cum non parua Cruciferorum manu in auxilium suis aduenit, ac cis Nemenum e regione arcis castris positis, nouam arcem in aggesto ex terra tumulo munire instituit. Verum nihil ea re obsessi releuabantur. Et iam inferior arx inspectante ipso expugnata erat. Igitur intermisso coepto opere, Vitoldus ferream


page 235, image: s235

catenam nauibus deuectam per flumen ad arcem deligauit, eaque continuatis nauibus in flumine pontem iunxit, quo facilius laborantibus suis subueniret. Contra id opus regij milites ingentes pinus siuc pinastros in ripa succisas, et in amnem deiectas secundo flumine implerunt, quae impetu rapidi amnis celiter delatae catenam perruperunt, nauesque nonnullas cum homibus obluctantibus attriuerunt ac demerserunt. Ex quibus vnus quispiam Germanus in vlteriorem ripam ad regia castra, frustra inclamantibus suis, vt in vndis periret potius, quam in hostium potestatem veniret, enatauit. De quo rerum hostilium status omnis cognitus est Insequenti autem nocte Vitoldus cum suis desperata defensione arcis fugienti similis discessit, et arx post quinquagesimum obsidionis diem in ditionem Regis venit. Nec sane multo leuior ea obsidio obsidentibus, quam obsessis fuit. Tanta enim commeatus pabulique penuria pressi sunt, vt vix ater panis (quali etiamnum vulgus Lithuanorum fere vtitur) militibus ad vescendum suppeteret: equis vero frondes arborum, ac vetus palea de rusticanis tuguriis detracta, ac per quatuordecim miliaria petita pabuli loco esset. Ab ea Grodni deditione Vladislaus Rex in maiorem Poloniam profectus est, in qua Varcislaus Pomeranorum Dux ritu ceremoniaque solenni iureiurando praestito in fidem et clientelam regni, ac in societatem contra Cruciferos a Rege receptus est.

Interea vero, dum Rex expeditione Lithuanica occupatus fuit, fertur Heduigis Regina alterum de Polonis exercitum comparasse, et Iaroslauiam, Praemisliam, Grodecum, Haliciam, Trebouliam, superiorem Leopolim, et alias quasdam arcesin Russia meridionali in potesatem suam redegisse, eiectis Silesiis et Vngaris, quorum fidei arces illae a Ludouico Rege olim commendatae erant. Maturescentibus autem segetibus, cum Lancaster Heinrici Regis Anglorum filius cum permagna Anglorum, Francorum, Germanorumque voluntariorum manu in Prussiam piae contra barbaros militiae opinione venisset, triplici agmine in Lithuaniam itum est, Vitoldi vindicandi restituendique praetextu, reuera autem, vt Lithuaniam sibi Cruciferi subiugarent. Ducebat autem vnum agmen Vitoldus, alrerum Magister Cruciferorum Liuoniae, tertium ipse dux belli Conradus Valerodus Magister Prussiae. Ad Caunam igitur initio eae copiae conuenere, inde ad Trocos peruentum, et mox ad ipsam Vilnam castra mota. Ibi regij hosti aduentanti, occurrere, commissoque praelio terga dedere, multis fortibus viris amissis. Deinde arx Vilnem fis inferior, quam Curnam vocant, vixdum obsessa a proditoribus Russis et Lithuanis succensa est. Ex quo incendio cum sese Corigello frater Regis subduceret, ab hostibus exceptus, et capite plexus est. Caetera multitudo omnis in ea aree partim absumpta incendio, partim ferro hostili crudeliter caesa. Ad quatuordecim millia hominum ibi periisse existimantur. Superiorem arcem Poloni cum Moscorouio praefecto tenebant, nec aut cladesuorum, et conflagratione arcis inferioris, aut minis hostium et ostentatione capitis Corigellonis, ac ne acerrima quidem oppugnatione, qua pars muri non exigua deiecta erat, ad deditionem compelli poterant. Veriti autem proditionem ipsi inter se custodias, ac caetera defendendae arcis munia, submotis Russis ac Lithuanis, partiti sunt. Loca deiecti muri vel humo fimoque opplebant, vel coriis iumentorum laxe praetendebant, et sic ictus bombardarum eludebant. Skirgello quoque Regis


page 236, image: s236

frater noctu fere cum suis Lithuanis et Russis erumpens, non paruis detrimentis et cladibus hostes afficiebat. Cum autem plus minus tres menses arx irrito labore obsessa et oppugnata esset, primis demum Octobris deibus hostes magna non modo profanarum, sed et sacrarum aedium vastitate, et inermium hominum infantumque caede perpetrata, ab obsidione discessere. Non paucos tamen et ipsi fortes viros in ea obsidione desiderauere. De Ducibus autem hinc Narimundus Iagellonis, illinc Totiuilus Vitoldi frater periere: hic quidem tormento ex arce ictus, ille vero in singulari certamine victus, captus, et pedibus ex vlmo iussu Vitoldi suspensus, et sagittariorum spiculis confectus. Depopulatus est deinde finitimam Prussiae Samogitiam Vitoldus cum Commendatore Ragnetensi et praefecto Insterburgensi, quibus hoc negocij datum erat a Magistro. Quare Vladislaus Rex opem laturus afflictae patriae, mense Nouembri magnis comitatus copiis, commeatuque copioso in Lithuaniam venit, et nutantes Russorum ac Lithuanorum animos liberalitate et largitione maxime lanearum vestium confirmauit. Nec tamen ibi diu moratus subministrato opportuno commeatu, Ioanneque Olesnicio in Nicolai Moscorouij locum suffecto, in Poloniam est reuersus, cum nullo modo Moscorouium in ea praefectura diutius retinere potuisset: qui partim Skirgellonis, quem postea Rex Kiouiensi orae praefecit, superbia offensus, partim ob hostium potentiam, partim ob fluxam incolarum fidem aliquid laude dignum se praestare non posse ratus magnopere se excusabat Drohicinensem vero tractum cum Drohicino, Mielnico, et Bielsco arcibus Ioanni seniori Duci Masouiae haereditario iure donauit, pactus, vt is tractus, sicut ad Poloniam pertinebat, ita deinceps quoque pertineret. Idem autem eius nomine Dux Regi praestaret, quod alij Duces in Lithuania praestant. Hyeme postea Rex in Poloniam reuertit, ac milites in supplementum commeatum atque arma Olesnicio in Lithuaniam transmisit.

AEstate sequenti rursus Vitoldus cum Cruciferis ad Vilnam duxit exercitum, spe proditionis ab iis, quibus exosus erat Skirgello (quem inde amotum esse nondum cognouerant) faciendae inductus. Cogniro vero aduentu hostium, Olesnicius oppidum, ne receptaculo esset holtibus, cremauit, septisque de viridi robore pluribus in locis extructis, aditum ad arces impediuit, et in venientes hostes ad aedem diuae virginis intra moenia vobis impetum secit. Animaduersa Polonorum audacia, desperataque ob amotum Skirgellonem proditione, Vitoldus et Cruciferi paucis diebus soluerunt obsi dionem, ex ne nihil egisse viderentur, reuertentes Vilcomiriam et Nouogrodecum cestella supra Vilnam fl. vi cepere et incendere, interfectis Polonorum praesidiis. Duabus deinde aliis excursionibus eadem aestate Lithuaniam populati Mednicos et Velzanos in Samogitia exussere. Hyeme vero ad Caunam quae regio praesidio tenebatur. profecti tres munitiones in circuitu excitarunt, Naugardum Metemburgum, et Ritteruerderum, ex quibus subiectam oram infestarunt. Porro Olesnicius, vt hostium conatus reprimeret, Alexandrum Viguntum Regis fratrem cum expeditis copiis ad expugnandas eas munitiones misit. Ceperat iam Vladislaum Regem eius belli satietas propter Polonicas occupationes, quibus distinebatur, et magnitudinem sumptuum. Cogebatur enim per omne id bellum frumento, leguminibus, et pecudibus submittendis non modo praesidiariorum, sed et totius gentis inopiam releuare, ne regio hostilibus excursionibus peruastata, et alioqui inculta tunc fere atque


page 237, image: s237

sterilis desereretur, et ab hostibus occupanda permitteretur. Itaque Henricum Ziemouiti Masouij filium, qui Plocensis Episcopus post Sciborij mortem designatus erat, subornat, vt ad Vitoldum profectus clam de pace ageret. Sublatus erat veneno per eos dies Alexander Viguntus Regis frater, qui propter industriam ac dexteritatem in rebus agendis Regi charus fuerat. De cuius morte Vitoldus vulgo insimulatus est. Hoc igitur sine liberis extincto, facilius de pace inter Regem et Vitoldum conuenit, cum Rex ei magnum Ducatum posthabitis fratribus germanis superstitibus, policitus esset, cum quod illos ignauos, et venationibus modo ebrietatique deditos esse cerneret, tum vt se molestia belli Lithuanici et metu insidiarum Vitoldi liberaret. Hac igitur conditione Henricus Vitoldum Vladislao reconciliauit, et ipse iam hypodiaconus repudiato sacerdotio filiam Vitoldi Ringalam vxorem duxit. Sed paucis diebus veneno extinctus, temerati voti poenas dedit.

Vitoldus autem rebus suis cum Vladislao Rege ex animi sententia compositis, Cruciferos et Germanos mercatores in Rittervverdero castello fecum commorantes comprehendit, et incenso castello vinctos in Lithuaniam abduxit. Veniens Vilnam Vitoldus cum captiuis, et non contemnenda praeda parta de Cruciferis honorifice ab Olesnicio acceptus est. Quibus de rebus certior factus Rex ad finem mensis Iulij propere in Lithuaniam profectus, apud Ostrouum Vitoldum cum suo comitatu supplicem obuiam habuit, et clementer eum consolatus, cum Skirgellone in gratiam reduxit. Vbi Vilnam ventum est, ibi Rex Vitoldum amoto de praefectura Olesnicio, summae rerum apud Lithuanos ac Russos praefecit, accepto ab eo iureiurando, quod in fide et clientela Pulonorum semper futurus esset. Id anno Christi millesimo trecentesimo nonagesimo secundo actum est. Nec tamen concessus Vitoldo principatus pacem Lithuanis attulit. Nam Suidrigello et Skirgello indigne tulerunt, quod germani fratres Vitoldo patrueli a Rege post habiti essent. Ac Suidrigello quidem cum minus animi et virium haberet, ad Cruciferos profugit, ac Lithuaniam cum eis, vltro in Vitoldum incitatis, crebris populationibus diuexauit. Skirgello vero maiore animo et opibus praeditus, ex aemulatione et iurgiis ad testatas cum Vitoldo inimicitias venit. Quorum malorum sedandorum causa Rex rursus cum Regina anno sequenti in Lithuaniam se contolit, Skirgellonem, adiecto ei Cremenecensi, Starodubensi, et Starotrocensi tractu, placauit. In posterum si quid noui dissidij inter eos ortum esset, conuenit, vt Regina arbitrio staretur. Ita rebus constitutis Lithuanicis Rex et Regina in Poloniam reuertere. Per hoc tempus Cruciferi incitante Suidrigellone Lithuaniam crebris excursionibus longe lateque vexarunt, munitiones etiam nonnullas ceperunt, et caput gentis Vilnam tenta runt, spesubornatae per Russos monachos proditionis. Sed cum ab vno ex ipsis detecta esset proditio, sumptumque de consciis supplicium, Cruciferi re infecta recesserunt.

Dum haec ita aguntur in Lithuania, interea Rex et Regina studiis pacis occupati, muros arcis Cracouiensis qui humiles ad eam diem fuerant, altius excitarunt, praefectis vigilum, quos Burggrabios vocant, stipendia auxerunt, et vt singulos equites sagittarios in promptu semper haberent, iniunxerunt. In suburbano etiam Cracouiensi septentrionali, et inora Clepardiae oppidi monasterium tituli S. crucis inchoarunt, et in eo Slauos Benedictinae sectae Praga accitos, qui Slauica lingua sacris operarentur, collocarunt. Verum


page 238, image: s238

morter Reginae intermissum, consummatum non est. Aliud iidem monasterium in eodem suburbano occiduo, titulo sanctae Mariae in arena Carmelitis sodalibus mendicantibus condiderunt. Psaltarum quoque siue Psalteristarum collegium in Basilica Cracouiensi iidem instituere, attributo eis de salinis solario.

Venit per eadem tempora in Poloniam Sigismundus Vngariae Rex visendae Heduigis Reginae causa: A qua dies aliquot Sandeciae perhumane habitus, et postlongos tractatus de rebus publicis et priuatis dimissus, in Vngariam reuertit. Mox bellum inter Regem et Vladislaum Opoliensem Ducem ortum. Causae autem belli Regi hae fuisse memorantur, vt se religione iurisiuraudi, quod initio regni sui dederat, de recuperandis iis ditionibus, quae superiori tempore a Polonia auersae erant, exolueret, et Vladislaum imperium detrectantem suum coerceret. Nam neque reddebat ille, quae prodiga Ludouici Regis donatione acceperat: neque iusiurandum dabat, se in fide et potestate Polonorum iure feudi semper fore. Quinetiam superbe legatis regiis responderat, ac tumulis etiam compluribus exeitatis ditiones illas suas ad Zitnum oppidum a reliqua Polonia disiunxerat. Adhaec Inouladislauiense, Tucholiense, atque Tusnense territoria Rege inconsulto Heduigi filiae, quae cum Alexandro Duce nupta fuit, donarat. Magistro autem et ordini Cruciferorum primum Zlotoriam sex millibus sexcentis triginta duobus anreis Vngaricis, mox totam Dobrinensem terram quinquaginta millibus oppignorauerat. Eius belli praeter Regem quinque Senatores erant conscij, et quo molitio belli occultior fieret, Vladislaumque incautum facilius opprimeret, praemisit Rex Cristinum Ostrouium Castellanum Sendomiriensem cum parte copiarum aduersus Dobrinum, ipse cum reliquo exercitu, cum se Ostrouium subfequi simulasset, d. flexo itinere ad Olstinum castra metatus, tertio die eam arcem expugnanit. Postea ad caeteras arces, partitus cum Spitcone Melstinio Palatino Cracouiensi copias, aduentu Ducum Masouiorum auctas, sine mora discurrit, ne quod perterritis recolligendi se spatium daret, intra septimum diem Crepicia, Vielunum, Ostressouia, Breznicia, Bobolice, et Grabouia in deditionem accepta. Vladislaus vero Dux, e Silesia regias ditiones infestauit, mercatorum Polonorum ad Vratislauienses nundinas proficiscentium merces et facultates cum curribus diripuit. His igitur irritatus Rex, in ditionem eius paternam cum exercitu impetum fecit, Castella quaedam et oppida cepit, et Opoliam primarium eius oppidum cum duabus arcibus obsedit. Et implorauit quidem Vladislaus Dux Venceslai Imperatoris et Regis Bohemorum opem, sed non impetrauit, eo quod icerat is paulo ante foedus cum Rege Polonorum. Sed reuera ignauia Venceslai in causa fuit, quod clienti opitulatus non est. Cum igitur in illo nihil essetspei, Vladislaus aliam rursus gerendi belli ingreditur rationem et Duce Olesnicensium Conrado, aliisque deprecatoribus ad Vladislaum Regem missis, pacem impetrauit his conditionibus, vt ablata mercatoribus Cracouiensibus bona restitueret: Rex vero Lublineciam et Strelce arces, aliaque oppida de ipso capta iure belli retineret: quae mox Spitconi Melstinio vtenda fruenda dedit. Ille autem postea Premislo Duci Teschinensium mille marcis, vt tum ferebant modicum


page 239, image: s239

aes tempora, ea oppignorauit. Haec acciderunt mille simo trecentesimo nonagesimo sexto.

Insequenti anno Rex Vladislaus iratus Cruciferis, quod ij violato foedere arma contra se sumpsissent, Dobrinumque infestis armis petiissent, simulque, quod Lithuaniam infestare non intermitterent, magnamque iam Samogitiae partem occupassent, bello eos persequi cogitabat. Verum abhorrebant ab eo Procerum animi, quod non ignorabant, se vniuersam Germaniam in se concitaturos esse. Itaque re in consultationem posita, cum maxima pars Senatus quieta consilia magis probaret, placuit, vt conuen tus cum Cruciferis iis de rebus Inouladislauiae ageretur, ad eumque conuentum vt Regina modo cum Proceribus proficisceretur: verebantur enim, ne Rex dolore acceptarum in Lithuania iniuriarum exacerbatus, asperiore aliquo dicto intempestiuum bellum exuscitaret. Sed neque hac ipsa ratione aequi aliquid a Cruciferis impetrari potuit: qui nectere moras et excusationes, Polonorumque patientiam eludere, vt sibi diuturnitate temporis possessionem Dobrini firmarent. Ibi Regina reprehensa eorum auaritia, et foederis ac iurisiurandi violatione, tum superiorum temporum ingratitudine, qua in patronos suos Polonos vsi erant, diserte quasi fatidico ore adiecit: se quidem viuente nihil eos aduersi pro illis ausis passuros esse, post mortem vero suam maximis cladibus suis illa omnia expiaturos. Ita tunc rebus infectis, neque certa pace, neque aperto bello Inouladislauia discessum est.

Hoc autem anno Vitoldus expeditionem in Tartaros suscepisse fertur: tribumque vnam Tartarorum, quam illi Ordam vocant, cum pueris et mulieribus abegisse, partem captiuorum Regi et Proceribus Polonis dono misisse, reliquos in Lithuania supra Vacam amnem prope Vilnam agris attributis collocasse. Qui ibi vsque in hodiernum diem manent, boni et diligentes patresfamilias, et virtutis priscae, armorumque non immemores: ritus autem patrios Mahometicae superstitionis adnuc seruant. Inescatus autem hac victoria Vitoldus, annum quidem vnum quieti, et comparandis maioribus copiis dedit. Quo anno Sigismundus Rex Vn gariae Cracouiam, siue visendi Regis ac Reginae, siue res suas stabiliendi causa, magis etiam alienatis ab eo post cladem Nicopolensem animis Vngarorum, et non obscure nouas res molientibus, iterum venisse fertur. Et sane pepigit is tunc cum Vladislao Rege inducias ad annos sedecim.

Sequenti vero anno millesimo trecentesimo nonag simo nono Vitoldus nequicquam dissuadentibus Rege et Regina, alteram expeditionem fecit in Tartaros: ad quam permulti de Polonica et Germanica Nobilitate gloriae cupidi nomina dederunt. Fuerunt autem in ea expeditione de Polonis maxime insignes: Raphael Tarnouius, Sendiuoius Ostrorogius, Dobrogostius Szamotulius, Ioannes Glouacius Palatinus Masouiae, Ioannes Dambrouius, Varsius Michouius, Socha Plocensis Palatinus, Thomas Verincus, et denique Spitco Melstinius Palatinus Cracouiensis. Recensitis itaque apud Kiouiam copiis Vitoldus bonae spei plenus, Scythiam cum infesto exercitu ingreditur. Imperabat tunc apud Tartaros Tamerlanes, humili quidem loco uatus, verum scientia rei militaris, et felicitate eo potentiae prouectus,


page 240, image: s240

vt duodecies centena millia hominum haberet in exercitu, ac Turcis profligatis, Imperatoreque eorum Baiazete capto, et in ferrea cauea ferae in modum secum circumuectaret, et Iberia, Albania, Armenia, Persia, Mesopotamia, Asia, AEgyptoque incredibili celeritate vastatis, orbem terrarum terrore nominis sui impleret. Cum hoc Vitoldus congressus, multitudine barbarorum obrutus, fusus est. Cecidere de Polonis plurimi, nec inulti tamen: in his fratres Regis Andreas, et Demetrius Coributus, et alij nouem Duces Lithuani et Russi. Vitoldus cum Suidrigellone patruele, Ostrorogio, et Szamotulio, cum inclinari aciem suorum cerneret, pernici fuga euasit. Melstinius quum seu fuga, seu Ducis hostium indulgentia, cui virtutem et prudentiam suam inter colloquendum de pace probarat, saluus esse posset, inter confertissimos hostes honeste occum bere maluit, quemadmodum ipse optarat, et praedixerat Paulo Sciucouio, timorem ipsi et amorem venustae vxoris exprobranti. Sciucouius vero ille dictis, quam factis fortior, primus propemodum fugam iniit. Nec diu Tamerlanes ei victoriae superstes fuit, eo ipso anno extinctus. Porro Tartari continuantes cursum victoriae, in Lithuaniam populabundi vsque ad Luscum excurrerunt. Kiouienses tamen tribus millibus rublorum (tontinet autem rublus centum grossos) oppidum et agrum suum redemerunt. Sub idem fere tempus Heduigis Regina filiam Elilabetham Bonifaciam primo partu enixa est: eique post tertium diem extinctae, nec ipsa diu superstes fuit, et in laeua parte Basilicae Cracouiensis ante aram maximam sepulta est, elata magnificentissimo funere, multorum Regum et Pontificis maximi Bonifacij noni splendidis legationibus celebrato: tametsi non ad exequias, sed ad leuandam de sacro fonte prolem regiam, Rege ipso inuitante, eae missae erant. Fuit autem Heduigis singulari pietate et sanctimonia vitae praedita, ab omni fastu, leuitate, et iracundia aliena, ocij iuxta ac alienorum a suo statu negociorum fugiens, tempus omne suum vel diuino cultu, vel lectione eorum, quae ad pietatem moresque formandos pertinerent, vel denique audiendis et leuandis viduarum, pupillorum, et aliorum miserabilium hominum querimoniis impertiebat. Facultates suas, quas amplissimas e paterna domo secum aduexerat, liberaliter in vsus egentium, in cultum diuinum, et in publicas vtilitates expendebat: ac praeter ea, viuens aras duas in Basilica Cracouiensi dotauit. Pragae domum amplam Lithuanis, qui honestis disciplinis operam darent, siue emit, siue condidit, possessionesque peramplas, vnde eis sumptus suppeditarentur, adiecit, quae domus Reginae vulgo dicitur. Moriens vero, quicquid habuit reliquum in supellectili, partim egenis dilargiendum, partim ad erigendam consummandamque Cracouiae Academiam, quam Cazimirus Magnus Cazimiriae inchoauerat, legauit, nuncupatis executoribus vltimae voluntatis suae, Petro Episcopo, et Ioanne Tencinio Castellano Cracouiensi. Donauit etiam Basilicae Cracouiensi vestem ad sacra peragenda factam, margaritis et lapidibus pretiosis distinctam. Duo anni tempora, Quadragesimam et Aduentum Domini religiosa abstinentia et ieiunio semper coluit: delitias, pompas, et ostentationem diuitiarum ita contempsit, vt quum propinqua partui, regali cultu et magnificentia exornare cubiculum Regis absentis literis iuberetur, respondisse ei feratur: se pompam omnem et inanem splendorem pridem abdicasse, nec insciam esse, saepe mortem partui comitem esse. Tum autem rectius se vilitate et neglectu mundani fastus


page 241, image: s241

diuinae benignitati, quae sterilitatis probrum a se amouerit, responsuram esse.

Iustis Reginae peractis, Vladislaus Rex moestissimus, ac de retinendo regno addubitans, quod non ignoraret, se externum vxoris nomine apud liberam gentem cousque regnasse, in Russiam secessit: cogitabatque vltro se regno abdicare, et ad paternum principatum reuerti potius, quam vt vi et armis cum ignominia pelleretur. Sed haec eum cogitantem Proceres Poloni placide consolati confirmauerunt, quum ei sua studia in posterum quoque detulissent. Quod si quam id ei dubitationem faceret, quod alienus amissa vxore nil iam haereditarij iuris in regno haberet, ostendebant ei rei remedium, quod ipsa etiam Heduigis Regina moriens indicasse ferebatur, nimirum vt Annam Vilhelmi Ciliae Comitis filiam, cuius fororem iam Sigismundus Rex Vngarorum post Mariam in matrimonio habebat, secundam vxorem duceret. Eam enim iustam regni haeredem esse, propterea quod Casimiri Regis neptis esset. Placuit consilium Vladislao. Missi igitur oratores ad Hermannum patruum puellae (nam pater iam obierat) Ioannes Obychouius Castellanus Sremensis, Hincia Rogouius, et Ioannes Ostrouicius, optata omnia retulere, simulque sponsam ad decimum sextum diem Iulij mensis anni sequentis Cracouiam adduxere. Et cum ea nullius linguae praeter Germanieam gnara esset, octo menses addiscendae linguae Polonicae operam dedit, priusquam nuptiae celebrarentur. Interea Rex in Lithuaniam profectus, pacta et foedera cumVitoldo et Lithuanis suo Polonorum que nomine renouauit: vbi promissum est, et literarum monumentis cautum, vt si Vitoldus sine liberis decederet, in Regis et regni potestatem reciderent omnia, quaecunque is possedisset vna cum magno Ducatu, excepta dimidia parte Nouogrodeci cum quatuor praediis, quae Sigisinundo Vitoldi fratri cedere deberent, ea quidem lege, vt is tamen Regi et Regno sit subiectus: exceptis etiam bonis dotalibus Annae vxoris Vitoldi, quae post eius demum obitum ad Regem et Regnum redire deberent. Haec anno Christi millesimo quadringentesimo primo acta esse literis ea de re tunc conscriptis et consignatis constat. Reuersus autem Rex e Lithuania, cum anuptiis propter deformitatem sponsae ab horreret, proceribus Polonis interuenientibus, mense Februario apud Bieczum oppidum cum Ciliensibus proceribus conuentum habuit, nouisque pactis initis seu prioribus confirmatis, liberalibus diebus nuptias peregit: cui ceclebritati Reginae mater Anna Casimiri Rigis filia, et Vitoldus cum vxore, interfuere.

Per haec ferme tempora Academia Cracouiensis ex testamento Heduigis Reginae, et liberalitate Regis condita est: duae domus siue collegia extructa, alterum Philosophis et Theologis in platea, quae nunc diuae Annae nomine nuncupatur, alterum Iureconsultis et Medicis, qua ex vrbe ad arcem itur. Acciti Magistri et Doctores omnis generis e Pragensi Academia, censusque iis in perpetuum attributi a Rege e salinis et telonio, et adiuncta omnia sacerdotia ad aedem D. Floriani, praeter Praeposituram, vt vocant. Quietae tunc res erant in Polonia, eoque florebant studia pacis. Neque memorabile quidquam gestum esse per haec tempora memoratur: praeter, quod perduellium quorundam vias publicas infestantium latrocinia tunc Rex Vladislaus coercuit, expugnata Sorsteno arce in Masouia, quae illis receptaculo fuerat. Fuereautem praedonum illorum principes Grotus Slupecius, et Ioannes Rogala


page 242, image: s242

Castellanus Vladislauiensis. Quorum hic quidem captus, multis annis carcerem pertulit, donec in Zauissij Nigri gratiam dim ssus est: ille vero euasit, sed arx eius Konari in Sendomiriensi tractu diruta est. Latrocinandi vero occasionem Slupecio dederat prior proscriptio ob caedem Ioannis Ossolinij Carstellani Visliciensis dum disceptant inter se de limitibus agri Praebendae Sendomiriensis, quam filius Ossolinij obtinebat, patratam.

Anno sequenti, qui fuit a nato Christo millesimus quadringentesimus tertius, Valachiae Palatinus Alexander, et mox Romanus Petri filius, cum e potestate et vinculis Suidrigellonis a Regeliberatus esset, iurati vna cum consiliariis in verba Regis, se in potestate Regis atque Regni fore professi sunt. Romanus vero etiam societatem belli contra quosuis hostes, Prutenis et Lithuanis propter locorum intercapedinem excepti, promisit. Boguslaum vero Pomeranorum Ducem Rex in aulam suam suscepit, octingentarum marcarum stipen dium ipsi pollicitus, vt, quoties opus esset cum centum hastatis sibi militaret. Porro Vilhelmus Marchio Misnensis foedus et societatem cum eodem Rege pepigit, item que Vngari proceres cum Polonis: quo cautum est, nealteri contra alteros Regibus suis opitularentur. Ad Regem quoque Vladislaum iidem post de pace ac foedere oratores cum certis mandatis misere: Sed an inter eos conuencrit, non liquet. Ac ne illud quidem constat, quid his foederibus causam praebuerit nisi forte odium Vngarorum, et perpetratum facinus in Regem suum S gismundum. De quo magno studio Vladislaus liberando laborasse fertur, ita vt regnum quoque a proceribus Vngaris sibi oblatum contemneret: cum Sigismundus Rex in vinculis ab eisdem detentus, misericordia nobilis matronae, cuius filiis in custodiam traditus erat, et opera Sciborij equitis Poloni, qui armis Polonorum et Bohemorum superiores Vngariae partes Poloniae et Morauiae finitimas in fide eius continuit, euasisset. Caeterum Vitoldus magnus Dux Lithuaniae cum Smolensciis rursus rebellibus bellum gerebat, fretusque Polonorum auxiliis, arcem Smolenscum, in quam ciues et nobiliores quique vxores, liberos, et fortunas suas contulerant, aliquam diu obsessam et oppugnatam amissis non paucis Polonis cepit, magnasque opes in ea repertas partim Vladislao Regi transmisir, partim militibus, vt quisque meritus erat, dilargitus est. Caeceras vero arces in deditionem accepit, et principatum omnem in formam prouinciae redegit. Dux in Vngariam profugit, et in ministerio Sigismundi Regis vitam finiuit.

Cum Cruciseris quoque Prussicis et Liuonicis bellum paruo tempore intermissum Suidrigellonis opera ipsi recru duerat. Nun quam is tamen hostibus ditionem suam infestantibus occurrere ausus est: verum Liuones cum praeda reuertentes vestigiis clam secutus, cum ij diuersi domos abiissent, agros eorum vicissim longe lateque vastauit, pagos vicosque incendit, ac Dzuinam siue Duncburgum oppidum munitum vi cepit ac diripuit: arcem vero oppido imminentem sibi subiecit, incensisque arce pariter et oppido ingenti cum praeda in Lithuaniam se recepit. Nec multo post rursus Lithuania hinc a Prussicis, illine a Liuonicis Crucigeris vehementer peruastata est, multique in seruitutem abacti, quos Vitoldus permutatione captiuorum liberauit. Vladislaus vero Rex, afflictae patriae vicem miseratus, Suidrigellonem fratrem exulem, qui Crucigeros concitabat, e Prussia reuocauit, magno aere alieno, quod ibi contraxerat, exoluto. Ac ne quod ei cum Vitoldo noui dissidij se minarium relinqueret, Podoliam ei quinque millibus marcarum Pragensium a filiis Spitconis Melstinij redemptam


page 243, image: s243

concessit: itemque Strium, et Zidaczouiam in Russia, Szidlouiam, Stobniciam atque Drugniam in Polonia: adhaec mille quadringentas marcas annuas e salinis adiccit. Nec tamen ea Regis liberalitas Suidrigellonis animum sanauit. Conuentum postea Rex cum Prussicis Crucigeris apud Racianzum Episcopi Vladislauiensis oppidum ad Pentecosten anni sequentis habuit, vbi sic de pace conuenit: vt Rex quin quaginta vel (secundum Dlugossum) quadraginta millia florenorum Cruciferis exolueret, Dobrinumque et Zlotoriam reciperent: sed vt ratas tamen Magistri donationes ac largitiones haberet, et pacta a Casimiro Magno cum eis conuenta rata esse iuboret. Deinde vt Nouogrodi magni dominatus Regi, Samogitia vero Cruciferis cederet: ipsi vero, vt omni iure, quod habebant in Lithuania, sese abdicarent: nec paterentur hostilem aliquem exercitum per ditiones suas in Lithua niam transire, neque ipsi per eam sine permissu Regis copias suas ducerent: neque receptarent proscriptos e Lithuania, ac ne profugos quidem propinquos Regis: denique vt liberam mercaturam ac societatem haberentinter se Lithuani atque Pruteni. His autem conditionibus implendis annuum tempus consticutum.

Sic necessaria magis, quam speciosa pace facta, Vladislaus Rex inuitatus a Magistro Toruniam cum magna Procerum parte diuertit, triduoque ibi man sit, magnifice et splendide acceptus. Per quos dies simulacro equestris pugnae inter Crucigeros et Polonos aedito, cum superiores illi fere essent in eo genere, ad extremum tamen Dobeslaus Olesnicius Polonus palmam et brabium obtinuit. Inde discedens in maiorem Poloniam diuertit, aestateque ibi exacta, et particularibus conuen tibus habitis (qui tunc primum haberi propter nouam rem coeperunt) Corcinum, quo comitia toti Poloniae ad vndecimam Nouembris diem indixerar, venit, perfecitque precario, vt sibi redimendi Dobrini causa agraria contributio noua omnium ordinum consensu extra ordinem decerneretur, nempe denig ossi in mansum, ab agrestibus tantum et oppidanis cultum. Ex qua contributione cum ordinaria illa binorum grossorum, quae rastralis nuncupatur, coniuncta, ad centum millia marcarum tunc redacta esse memorantur. Vratislauiam deinde Rex splendido plus quam quinque millium equitatu comitatu profectus est, cum Venceslao Rege Bohemorum, illo postulante, congressurus. Animaduertebat enim Venceslaus, se de sum ma rerum periclitari. Bis captus, et ab imperio amotus erat. Palam ab eo Sigismundus frater, vt sibi Bohemia cederet, contendebat, et non obscure ei fauebant Bohemi proceres. In gratiam etiam eius Dux Austriae Morauiam infestare videbatur. Quo igitur obuiam iret conatibus aduersariorum Venceslaus, et regnum suum stabiliret, Regis Poloniae amicitiam et societatem certo foedere sibi adiungere satagebat. Itaque aduenientem perhumane lauteque accepit, non sine admiratione opum eius: ita vt etiam Zbigeo Brezio Mareschalco regni cum sexcentis equitibus antecedenti, Regem in eo comitatu ad esse ratus, extra vrbem obuiam prodiisse dicatur. Octo diebus de foedere inter consiliarios tractatum est, et eo res propemodum perducta erat, vt Bohemus Polono Silesiam omnem redderet, Polonus illi vicissim cum quadringentis hastatis equitibus, si quando res ita posceret, praesto esset. Sed vel indigna res visa est Polonis proceribus, Bohemis esse obnoxios: vel certe Ioanues Zmiritius, consilio et autoritate praestans inter Bohemos, superueniens, rem infectam fecit.

Dum haec ita fiunt, nihilo tamen magis fida pax Polonis fuit a Cruciferis.


page 244, image: s244

Etenim cum expedita manu clam in Masouiam ingressi, Ioannem Ducem Cirnensem nil hostile suspicantem, in praedio quodam cepere, et equo impositum, ac subter aluum equi pedes indigne colligatum, arce incensa, secum abduxere: haud multo post tamen a Rege de violato foedere ad moniti dimiserunt. Anno a Racianzensi conuentu circumacto, alter conuentus Gnieucouiae a Rege et Cruciferis de perficienda pace inchoata habitus est. Ibi noua res a Cruciferis oblata, negocium omne irritum fecit. Postulabant ij, vt Rex Pomeraniae nomen in inscriptionibus ac sigillis suis non vsurparet, quemadmodum cum Casimiro Rege multo ante conuenerat. Negabat ille, consiliariis dissuadentibus. Itaque Cruciferis Dobrinum non reddentibus infecta pace discessum est. Nec felicior euentus fuit alterius conuentus cum Vitoldo in Lithuania. Is enim cum aegre se aduersus potentiam et vim Cruciferorum defenderet, cessit ipsis Samogitia. Detrectabant quidem Cruciferorum imperium Samogitae, et nocturnis incursionibus atque insidiis praesidium eorum affligebant, Vitoldumque obsecrabant, ne se immanlbus Crucigeris proderet. Sed vincebat vtilitatem necessitas. Itaque iussu Principis obsides dedere Cruciferis. Quo facilius vero eos Cruciferi in officio continerent, tres arces in Samogitia condidere, duas supra Neuazam fl. tertiam vero in confluente Nemenis atque Dabezae.

Profugerat iterum in Prussiam Suidrigello, spe totius Lithuaniae per Crucigeros potiundae: sed Podoliam nihilominus suis praesidiis tenebat. Itaque conuentu Gniecouiensi soluto, Rex eo profectus, omnem eam cum arcibus in deditionem recepit, orto a Camenecia ciuitate initio: praefecturam que eius orae Petro Szaffranecio Polono mandauit. Ab Alexandro Valachorum Palatino, iam inde a duo bus annis sibi addicto, eiusque consiliariis solen ne iuliurandum quod in fide et clientela sua, Reginae, et filiorum, et regni Poloniae permansuri essent, ibidem accepit. Vitoldus vero pacem nactus a Crucigeris, eo dem anno, qui fuit millesimus quadrin gentesimus sextus, transmisso Vgra fl. primam in Moscos expeditionem parat, siue proferendorum finium gratia, siue iniuria prouocatus a genero Duce gentis Basilio. Nec tamen illi ad pugnam elici potuere. Peruastata igitur longe lateque eorum regione, Vitoldus praeda onustus in Lithuaniam rediit. Maiore is vi postea in id bellum anno vno intermissum incubuit, fretus maioribus Polonorum, quibus Zbigneus Brezius Marschalcus praefuit, viribus et Crucigerorum auxiliis: et vsque ad Occam fl. populabundus peruenit. Quo minus autem flauium traiiceret, Suidrigellonis patruelis armis prohibitus est. Nam is seu leuitate quadam ingenij, siue inuidentia stimulatus, Bransco et Starodubo arcibus, quae in Seueria Vladislai Regis beneficio obinebat, incensis, ad Basilium hostem Vitoldi transfugerat, bonamque illi nauabat operam, exercitum Vitoldi ex insidiis, et iniquis locis lacessendo. Petiit tamen nihilominus pacem a Vitoldo Basilius, et aequis conditionibus impetrauit. Qua constituta, Vitoldus celeriter equos permutando in Lithuaniam ad vxorem, vt erat in venerem pronus, contendit. Exercitus vero eius sine imperio et ordine ex Moscouia decedens, cum per vastata dudum a se, et ab ipsis etiam Moscis loca iter faceret, fame afflictus, et magnis incommodis propter coeli intemperiem in vliginoso solo affectus, et a Tartaris etiam, quos Moscus velut cliens patronos in auxilium acciuerat, a tergo et a lateribus in cursantibus vehementer vexatus est. Verum ij tamen virtute Polonorum atque Cruciferorum pedestri


page 245, image: s245

magis, quam equestri praelio victi pulsique sunt. Poloni amissis armis et equis reuertentes, liberalitate Regis abunde recreati sunt.

Per hoc tempus lacobus Cobilenius, Nicolaus Chranstouius, et Andreas Tencinius de adulterio Reginae a Rege insimulati sunt. Et Chranstouius quidem solum vertit, Cobilenius vero triennio in arce Leopoliensi asseruatus est: Tencinio, quod minus suspectus esset, nihil accidit. Obiurgatus autem Rex a Senatu de nimia credulitate, et probro Reginae, iudicium in delatores instaurauit: vbi Clemens Moscorouius delator editus, publice et solenni ritu dicta sua retractauit, mendaciique seip sum damnauit. Porro in Lithuania post Moscicam illam expeditionem, qua vires Lithuanorum vehementer attritae erant, Cruciferi nullum cupiditati suae modum statuentes, nouas inimicitiarum atque belli causas quaerere, neque iniuriis abstinere. Quibus rebus adductus Rex Vladislaus, cum ad pacem quamuis iniquam, pronior, quam ad iustum bellum esset, conuentum cum Vlrico Iungingio Magistro Cruciferorum apud Caunam egit. Caeterum nihil aequi a Magistro ex manstuetudine Regis maiores spiritus sumente impetrare potuit, amice tamen missis vltro citroque muneribus discessum est, Cruciferis bellum, quod meditatum nondum maturauerant, dissimulantibus. Nec diuturna tamen ea dissimulatio fuit. Nam vt reuertit Rex in Poloniam, viginti naues frumento onustas e Cuiauiensibus horreis suis secundo flumine Vistula ad mare misit, vt inde potro aduerso Nemene in Lithuaniam ducerentur, subuenturus genti suae, inopia ex malo frugum prouentu tunc laboranti. Eas naues Cruciferi, intercepere. Missi ad eos repetitum res legati, Nicolaus Curouius Archiepiscopus Gnesnensis, Nicolaus Michalouius Send omiriensis, Ianussius Tuliscouius Calissiensis, et Vincentius Granouius Naclensis Castellani, re infecta rediere, causificantibus Cruciferis, arma iis nauibus contra se barbaris supportata esse. Mox et alteram iniuriam adiecere. Etenim Lithuanos mercatores apud Ragnetam violarunt, mercesque eorum diripuerunt. Hac gemina iniuria irritatus Vitoldus, prior bello persequi Cruciferos adortus, Marschalcum clam cum expeditis copiis in Samogitiam misit, praesidia Cruciferorum, quae erant cum Michaele Kochmeistero praefecto nouae Marchiae, vel cepit, vel interfecit, vel eiecit, et Samogitiam omnem iam inde ab initio a Cruciferorum imperio abhorrentem suae potestatis fecit. Venere deinde sequenti anno millesimo quadringentesimo nono post Christum natum Obornicos ad Regem legati Cruciferorum, questum de erepta Samogitia, captisque, et caesis ibi praesidiis suis: et cum bello sibi tantam iniuriam vlcisci necesse esset, eo quod res repetitae a Vitoldo non redderentur, quaerebant ij ex Rege, essetne illi opem laturus? Fluctuabat animo Rex, quid faceret: si deesset Vitoldo, Cruciferis eum atque patriam suam plane prodebat: sin opitularetur, omnem belli molem in se et Poloniam, commodiorem praedantibus et bellantibus quam Samogitia est, attrahebat. Abhorrebant ab eo bello Poloni. Itaque ad comitia regni res integra reiecta, neque certi quic quam legatis tunc responsum. At illi clati superbia et im patientia, et protestati, non a se, verum a Rege violari foedera minabundi discessere.

Comitia deinde Rex Lenciciae ad decimum septimum diem Iulij habuit, indeque, quum omnia prius experiri, quam ad arma venire in commune placuisset, tres legati ad Magistrum missi, iidem, qui prius, vltimo excepto. Postulabant hi a Magistro, vt conuentu constituto amice cum Rege de omnibus


page 246, image: s246

iniuriis transigeret, Regis enim, non Vitoldi, proprium et haereditarium esse dominatum Lithuaniae. Ex candescere Magister, et moram pati nolle, confestimque arma se Lithuaniae illaturum esse minari. Ibi Archiepiscopus non ferens Magistri uperbiam: desinas, inquit, nos bello terrere: Si arma contra Lithuanos ceperis, vicissim arma nostra domi tuae senties. Quibus Magister statim subiecit: Bene se rem habere, quum sententiam Regis teneat; caput se potius petiturum, quam pedes, et culta magis, quam in culta. Ita tunc legati impatientia bellum approperatum est. Nec mora, dictis facta adiecit Magister. Dimissis enim legatis, ad medium Augusti mensis Dobrinum magna vi oppugatum cepit atque incendit: Polonos, qui arcem defendebant, vna cum praefecto arcis Iacobo Plominio, capitali poena affecit. Inde Ripinum et Lipnum oppida primo im petu capta vastauit, magnaque in oppidanos et agrestes crudelitate debacchatus, ne tenerae quidem aetati et muliebri sexui pepercit. Inde motis ad Bobrounicos castris arcem oppugnando in deditionem accepit: quamuis ea defendi diutius arte, praesidio et commeatu munita potuisset. Quare praefectus arcis Varcislaus Gotartouicius foedum carcerem postea Regis decreto pertulit: caeteri vero, qui in praesidio fuerant, infamia notati. Zlotoria deinde acriter oppugnata, post octauum diem in potestatem Crucigerorum venit, cum magna pars defensorum ictu balistarum et bombardarum trucidata esset: reliqui captiui abducti, cum de commutatione captiuorum postea cum Vitoldo conuenissent, tamen Cruciferorum perfidia, cum ij suos recepissent, dimissi non sunt. In Bydgostia expugnanda cum plusculum laboris sentirent, propterea quod arx ea munitior erat, per proditionem, corrupto Praefecti vicario, quem Burgrabium vocant, ea potiti sunt.

Rex vbi haec crebris certisque nunciis accepit, minime cessandum sibiratus, expeditionem et ipse toti Poloniae, Russiae, et Lithuaniae aduersus Crucigeros indixit. Minores Poloni cum Russis ad Volboriam: maiores ad Lenciciam conuenire iussi. Quod vbi factum est, recensito apud Radzieiouiam exercitu, ad Bydgostiam sub finem Septembris castra admouit, arcemque obsedit: quae post octauum diem a Polonis expugnata, et mox refecta, praesidioque firmata est, Magister vero ad Suece suos conuenire iusserat: quod vbi Rex cognouit, partem copiarum statim eo misit, pulsi dissipatique, qui primi de hostibus conuenerant, et castris exuti. Interea interuenere oratores Regis Bohemorum Venceslai, bellum que in duciis vtriusque partis consensu, vsque ad vicesimam quartam diem Iunij sequentis anni constitutis diremere, vt interim Venceslaus de tota controuersia inter dissidentes arbitraretur. Venceslaus vero, quum arbitrium inter dissidentes ex compromisso ad se delatum recepisset, vt erat homo nihili, et voluptatibus atque ebrietati totus immersus, ne cognita quidem causa, de sententia Iodoci Marchionis Morauiae, qui Vladislao infensus erat, propterea quod is aemulum suum Procopium contra se armis adiuuisset, ita pronunciauit, vt nullum prorsus neque iustititiae, neque aequitatis rationem duceret, et ineptissime, quae extra controuersiam erant adiungeret, vt Poloni non nisi ex occidentalibus oris Regem sibi deinceps peterent: Dobrinensem autem tractum vt ipse vno anno obtineret, atque interim deliberaret. vtri parti eam adiudicaret. Quae sententia cum Germanica lingua a scriba recitari inciperet, Poloni discessere, negantes, se Germanicae concioni propter linguae imperitiam interesse velle

Desperata igitur aequa pace, Vladislaus dimissis in omnes partes literis restibus


page 247, image: s247

alligatis, quae ex eo restium nomen obtinent apud Polonos, expeditionem cunctae Poloniae indixit. Ne quid autem absente se Sigismundus turbaret, quemadmodum prae se ferebant, Ioannem Scecocinium Castellanum Lublinensem et Praefectum Sandecensem, cum omni Sciriciensis et Biecensis orae Nobilitate ad tutandam illam oram ab Vngaris reliquit: Vitoldum et aulicum suum comitatum, vt se ad bellum compararent, dimisit: militem mercenarium cum ductoribus ordinum atque centurionibus, metandorum castrorum et instruen darum acierum peritis e Bohemis atque Morauis de sententia Zbignei Brezij Marschalci (aliis aduersantibus, et sumptuum magnitudinem, du biamque externorum militum fidem causantibus) acciuit: cum Zbigneus diceret, victoribus quidem illis victos hostes stipendia pensuros esse: si vero victi forte essent, pro caesis captisque non fore, qui ea peterent: fidelem autem operam eos nauaturos esse in conspectu eorum, apud quos stipendia facerent, dimicantes, et infamiam ignauiae siue perfidiae ex disciplina militari metuentes. Misit tamen iterum Vladislaus Rex legationem ad Sigismundum Regem, eumque et foederum, et promissi de tentanda pace inter se et Cruciferos admonuit. Et prolixe quidem ille promisit, sead Cruciferos ea de causa profecturum csse, sed mutata sententia Nicolaum Garam Vngariae, et Sciborium Polonum Transsyluani Palatinos, atque Georgium Gersdorfium Silesium legatos misit in Prussiam, non tam pacis tractande, quam quadraginta millium floren orum a Cruciferis emungendorum causa. Benigneque ij legati habiti a Vladislao, et in Prussiam vsque eius iussu ac sumptibus deducti sunt. Nihilo tamen magis remittebat is institutam expeditionem. Erant in aula et ministerio Sigismundi Regis Vngarorum complures Poloni ordinis equestris, qui propter praeclara merita sua non contem nendas facultates et possessiones in Vngaria, beneficentia eius Regis adepti erant. Qui oens vbi Regem suum Vladislaum ad Prussi cum bellum proficisci, et Sigismundum ad violandum cum eo foedus pronum esse senserunt, relictis possessionibus, et ingentibus Sigismundi pollicitationbus repudiatis, memorabili exemplo Vladislaum Regem secuti sunt. Nec male eis postea respondit Vladislai gratitudo et liberalitas.

Proficiscens itaque Rex ad bellum Prussicum, Nicolaum Curouium Archiepiscopum Gnesnensem Cracouiae cum imperio reliquit, et quacunque iter faciebat, profusa in egenos largitione vrebatur. Quum autem Slupiam, oppidum Episcopi Vladislauiensis sub Lyssecensi monasterio situm peruenisset, biduo ibi commoratus, diluculo ad aedem sacram in excelso monte positam pedester ascendebat, nec nisi vesperi ad sumendum cibum in oppidum descendebat, quum totum diem precationi flexis genibus in templo vacasset. Iam in duciae cum Cruciferis expirarant, Polonique equites, quos Rex de aulico suo comitatu ad praesidium Inouladislauiae, Braestiae, et Bydgostiae praemiserat, initium belli fecerant, incensis compluribus pagis in ripa Vistulae, Magistro Cruciferorum cum legatis Sigismundi non sine pertur batione animi inspectante. Sed furore eius mitigato, legati decem dierum inducias, per quas de pace ageretur rursus confecerunt. Quae quidem induciae, tam etsi nihil per eas de pace actum est, tamen ex re Polonorum fuere, quod nondum copiae ad constitutum locum conuenerant. Cum autem eae apud Ciruenscense monasterium conuenissent, nauali ponte iuncto, qui multo ante ad cum vsum ingeniose apud Cozinicios saltus paratus erat, Vistulam cum impedimentis, curribus et bombardis transmisere, et in vlteriore ripa castra posuere. EoVitoldus cum Lithuanicis et Tartaricis copiis aduenit. Exactis decem dierum in duciis, cum ne tentata quidem pax esset,


page 248, image: s248

Ioannes Broglouius, quem Rex praesidio Bydgostiensi praefecerat, cum non contemnenda suorum manu, noctu in Suecense territorium ingressus, insidias opportuno loco posuit. Ipse vero postridie cum paucis circum arcem et oppidum populabundus hostes elicuit, et simulata fuga in insidias induxit, vbi a fronte et a tergo circumuenti omnes ad vnum partim caesi partim capti sunt. Quo cognito Cruciferi Henricum Plauenium Commendatorem Suecensem cum praesidio tueri oram illam iusserunt.

Venerunt deinde in castra Regis legati Sigismundi, et perspecta voluntate Regis, ad pacem aequis conditionibus componendam inclinata, ad Cruciferos reuerterunt. Fuerunt autem conditiones a Rege editae, vt Cruciferi Dobrinensem ditionem sibi redderent, Samogitia abstinerent: de damnis vero vt Sigismundus arbitraretur. Nec eas tamen Cruciferi accipiebant, indignum rati, ab hoste armato, ac ditiones suas infestante, huiusmodi conditiones accipere, quasi victoriam in manibus haberent. Cum autem nihil responsi Rex ab Vngaricis legatis acciperet, misit ad eos Petrum Korsbocum equitem, vt de Cruciferorum sententia certior fieret. Re in consultationem Cruciferorum a Magistro posita, fremere omnes, et bellum quam pacem malle. Vnus ab omnibus Commendator Meuensis Comes Vendensis, annis et vsu rerum prudentior, dissentiebat, pacem suadens, et communem esse martem dubiumque euentum belli dictitans. In quem Vernerus Tetinger Commendator Elbingensis grauius inuectus: Poteras, inquit, cum isthoc animo domi manere, et aegrotorum fratrum curam gerere. At ille: ego, inquit, quae recta et vtilia iudico, in medium consulo; sed tamen si his aliter videbitur, ita me Deo volente geram, vt genere meo dignum est: tu vide, ne sis dictis ferocior, quam factis fortior.

Interea dum haec fiunt, promouebat castra Vladislaus, et quodam tempore ex composito hostium aduentum nunciari iussit, vt inopinato tumultu negligentiam et securitatem suis excuteret. Cum autem ad Vucram amnem castra haberet (qui locus Masouiticae quidem ditionis erat, sed eum tunc Cruciferi, datis Duci mutuo quinque millibus marcarum Pragensium, hypothecae nomine obtinebant) ibi Lithuani et Tartari non secus, ac in hostes omnem crudelitatem, nulla neque sexus, neque aetatis miseratione exercuere. Qua de re grauiter reprehensus Rex a primoribus Polonorum, cum se ij omni cum Nobilitate Polonica tam impia castra deserturos esse minarentur, captiuos omnes solui iussit ac dimitti. Motis vero ex eo loco castris, cum primum hostium fines attigit, expandit acies in longe patenti planitie, acceptumque manu sua vexillum maximum, (cuius insigne est alba aquila coronata hinute rostro et extensis alis) explicat, suspiransque et lachrymabundus ita fatur: Deus optime maxime, non modo factorum atque dictorum, sed et cogitationum omnium cognitor, tu mihi testis es locupletissimus, me inuitum cum Christianis qualibus qualibus, Christianis tamen, ad hoc bellum descendere, maximis et intolerabilibus Cruciferorum iniuriis prouocatum, et officio meo adductum, vt populos abs te curae et fidei meae concreditos de rapacibus et cruentis eorum manibus, et infandis contumeliis vindicem. Tu nosti, consilia pacis me nunquam defugisse, et vel iniqua pace bellum iustum redimere cupiuisse. Caeterum quando apud homines suae cupiditati insatiabili, et irreligiosae superbiae modum nullum statuentes, mansuetudine et patientia vix priuato homini, nedum priucipi consentanea nihil proficio, tuae iustitiae fiducia,


page 249, image: s249

iusta piaque arma sumpsi, tuisque auspiciis vexillum hoc nunc explico. Tu quaeso iustiori causae faueto, et sanguinem Christianorum hominum, qui immaniter hactenus a Cruciferis trucidati sunt, quosue hoc bellum vtrin que absumet, ab illis, qui causam dederunt, expetito. Haec Rex, collachrymante omni exercitu. Idem fecere deinceps Vitoldus, et Masouij Duces, atque Proceres tam Poloni, quam Lithuani. Poloni vero abstersis lachrymis, carmen patrium siue paeana diuae virgini dicatum, cuius autorem Adalbertum Archiepiscopum ferunt, cecinere.

His peractis, qua situs est, cui summa administratio totius belli se cundum Regem committeretur. Detrectantibus autem tantum onus maximo cum periculo coniunctum Bohemis et Morauis, qui scientia rei militaris praestare inprimis videbantur, ad Zindramum Mascouicium Ensiferum Cracoui ensem munus id defertur. Erat is quidem statura parua, sed ingentispiritu et ingenio, solertia que non vulgari. Huic adiuncti consiliarij, Vitoldus, Cristinus Ostrouius Castellanus Cracouiensis, Ioannes Tarnouius Cracouiensis, Sendiuoius Ostrorogius Posnaniensis, Nicolaus Michalouius Sendomiriensis Palatini, Nicolaus Tramba Procancellarius Zbigneus Brezius Marschalcus, et Petrus Szaffranecius Succamerarius Cracouiensis. His constitutis, ad Luterbergam hostile oppidum, quod iam Poloni succenderant, castra mota. Ibi res horrenda accidit, ac barbarico duorum Lithuanorum supplicio disciplina militaris in exercitu sancita est. Dira ac detestanda scelera Lithuani et Tartari in excursionibus et populationibus pagorum nihilo minus patrabant, matronas et virgines constuprabant, infantes dissecabant, templa cum sacris diripiebant, et quodam loco hostiam, quae in templis de more asseruatur, in terram abiecerant. Qua re commotus Rex, auctores sceleris perquiri iussit. Inuenti duo Lithuani, qui iussu Vitoldi ipsi sibi furcam excitarunt, et suis vterque manibus barbaro more sese suspenderunt, obiurgantes sese mutuo, ne sua cunctatione iram Principis in se accenderent: quasi is atrocius etiam aliquid in eos posset statuere. Nec fere tale quippiam postea designatum est, territis cunctis duorum supplicio. A Luterburga deinde ad Curetnicum oppidum, quod cum arce superposita ad Rubicouum lacum situm est, haud procul a Dreuan cia fl. castra mota. Vnde cum pabulatum nonnulli de Polonis excurrissent, quin quaginta equos hostium, qui in flumine adaquabantur, sessoribus deiectis cepere, et cum his reuertentes, eminus conspecti, cum speciem hostium aduen tantium praebuissent, tumultum in castris conciuere. Verum mox is resedit, errore cognito. Quod ne deinceps accideret, edictum est publice Regis iussu, ne quis absque commeatu castris egrederetur, neue in castris tuba vteretur, praeter vnum regium tubicinem.

In mouendis autem castris haec ratio instituta, vt ad primum regij tubicinis cantum cuncti sese armarent: ad secundum equos sternerent et frenarent: ad tertium vero vt Marschalcum cum regio vexillo minore praecedentem, compositi suo quisque ordine sequerentur. Omnia denique cautius et accuratius fieri coepta, propterea quod non procul castra habebant Cruciferi, traiectu fluminis Polonos prohibituri, cuius vtramque ripam et alueum densis stipitibus et sudibus praefixis impedierant. Quibus rebus cognitis, Rex, ne suos in extruendo ponte fatigaret, ac dimicationi obiiceret, reflexo ad caput amnis per aspera et montosa loca itinere, prope Dzialdouiam oppidum


page 250, image: s250

castra metatus est Venit eo ad Regem Fridericus Repitius Silesius cum madatis legatorum Sigismundi Regis: et quando frustra de pace apud Cruciferos tentatum esset, bellum Vladislao Sigismundi nomine in secreta Magistri militiae, et octo consiliariorum audientia literis Sigismundi exhibitis denuntiauit. Soli autemRegi secretius in aurem insusurrauit, ne quid ea denuntiatione terreretur: quadraginta enim millium aureorum a Cruciferis emungendorum causa eam factam esse, anim auitque eum, vt ne conserere manus cum Cruciferis, quorum vires longe inferiores essent, reformidaret. Dimissus cum eo responso, quo Vladislaus Sigismundo extremam pro compluribus maximisque suis beneficiis ingratitudinem exprobrauit, et vltionem diuinam in caput eius, qui prior foedus rumpebat, imprecatus est. Vbi in castra Cruciferorum rediit Fridericus, certiores eos fecit de regiis castris. Crediderant enim ij, Polonos et Lithuanos subito pauore perculsos, fuga dissipatos esse. Nec multo post ab exploratoribus nunciatum est, Polonos Dambrounum (Germanis Gilgen burgum) oppidum frequens et opulentiimexpugnalTe. dircptumqueincendisse, et verSusManaeburgum itertendere. Quo nuncio accepto Cruciferi, ira perciti vociferari, indig nissimum facinus, impune ab his ditiones suas infestari, quibus ipsi prius Pomeraniam atque Dobrinum eripuissent, et quorum regionem ferro et igni quodam tempore longe lateque peruastassent: nec ferendum amplius, quin de summa rerum cum Polonis primo quoque tempore decernerent. Itaque in hostem se duci flagitabant. Neque Magister abnuit. Rex cum altero quoque die apud Dambrounum expugnatum statiua habuisset, captiuosque omnes, exceptis Cruciferis religionem professis, benigne relaxsset, praedaque et commcatu copioso exercitum ditasset: tertia die, hoc est, decima quinta Iulij facto duum milliarium itinere, inter fruteta et nemora prope Gruneualdum et Tannebricum pagos castra posuit. Fuerat nox praecedens tempestatibus inquieta, sed apud Cruciferorum castra longe inquietior, ita vt eorum tentoria disiiceret: mane autem vehementiores venti flare coeperant. Quam ob rem cum Rex non facta re diuina praeter morem castra mouisset, apud Cruneualdum demum erecto tentorio rei sacrae vacauit. Interim ei nunciatur ab exploratoribus certatim accurrentibus, hostes adesse. Ad extremum veniens et ipse Vitoldus, nunciat hostes in conspectu esse: ni maturetur, in imparatos impetum daturos: nec tamen auelli Rex ab altaribus, donec sacra peragerentur, potuit. Et fuit saneres in periculo, si hostes aciebus Polonorum nondum instructis ilico signa intulissent. Sed ne id facerent, diuinitus, vt creditum est, impediti sunt, veriti, ne quid fraudis et iusidiarum Poloni nemorum opportunitate occultarent.

Interea commode a Zindramo et Vitoldo acies instructae: laeuum cornu Poloni, dextrum Lithuani tenuere. Quin quaginta fuere signa Polonica, Lithuanica quadraginta. In prima acie robur totius exercitus et veterani milites collocati. Iamque pugnae signum a Rege poscebatur, et singuli bini ternique inter duas acies procurrentes, cum pari numero hostium manus conserebant: et Rex iam peractis sacris armatus in aciem prodierat, quum ex hostili acie duo caduceatores progressi, quod mandata ad Regem a Magistro ferre se significabant, intacti ad Regem deducti sunt. Hortabantur autem Regem ij Magistri nomine, ne tam cunctanter et meticulose pugnam


page 251, image: s251

gnaminiret: et quo incunctantius id feceret, duos gladios strictos et cruentos Regi et Vitoldo obtulere, vt vel iis aduersus Cruciferos vterentur. Ne quam vero angustiarum ad explicandos ordines excusationem necterent, neue inter nemora latitarent, concessurum ipsis esse Magistrum plus campestris spacij. Haec tam superba mandata dum caduceatores exponunt, interea Crucifericus exercitus, vt fidem dictis eorum praestaret, non modico interuallo retrocessit. Rex placide et modeste caduccatoribus respondit. Quamuis armorum satis habeat in exercitu, accipere se tamen in Dei nomen gladios, ab hoste contumeliae causa missos: atque ita accipere, vt omen victoriae, quam sibi armorum traditio portendat. Nunquam se quidem a pace abhorruisse: sed quando bellum mallent Cruciferi. et sanguinem Christianum tantopere fitirent, sperare, mansuerudini suae et iustiori causae diuinum aux lium affuturum, ac de illis dignas poenas crudelitatis et superbiae expetiturum. Omnem autem eam rem vna cum electione campi se diuinae sapientiae et iustitiae committere. Accepti gladij in aerario regio in hanc vsque diem asseruantur. Mox Vladislaus paucis pro tempore milites cohortatus, canere signa iussic, simulque exercitus omnis patrium paeana cecinit. Editiore loco Cruciferi constiterant, inde cum duas bombardas dato loco ciaculati essent, nec vllo tamen fere detrimento Polonos affecissent, per decliue cum infestis signis decurrerunt. Commissum vtrinque summa vi praelium, ita vt fragor sonitusque armorum procul exaudiretur. Iamque ad vnius ferme horae spacium pugna durauerat, et neutro tamen indinabat victoria. Ibi Cruciferi animaduertentes, debilius esse cornu dextrum Polonorum, in quo Lithuani, Russi, et Tartari armis, equis, et multitudine Polonis aliquanto inferiores, turmatim instructi erant, cum aliquot alarum subsidiis maiorem in id impetum dedere, eo consilio, vt pulso eo, totis viribus laeuum cornu, in quo pertinacius Poloni dimicabant, adorirentur. Nec vanus omnino conatus is fuit. Statim enim res Polonorum ea in parte deteriore loco esse coepit, Lithuanis, atque Tartaris sensim (dum cataphracti acrius vrgent) pedem referentibus, et ad extremum, quum ad vnius iugeri spacium tamen vtcunque hostium impetum sustinuissent, in fugam, nec quicquam reuocante Vitoldo, effusis. Nec ij sisti vllo modo potuere, sed perpeti fuga plaerique in Lithuaniam contendentes, actum esse de vniuerso exercitu renunciarunt. Soli Smolenseij Russi, qui sub tribus signis in eodem cornu constiterant, foeditatem fugae detestati, eximiae virtutis et fortitudinis laudem meruere, et vna turma penitus deleta, duae reliquae cum Poionis in laeuo cornu sese coniunxere. Alia iam erat ibi rerum facics: Poloni enim acerrime dimicantes, vexillum regium, cuius signifer fuit Martinus Vurocimouicius Vexillifer Cracouiensis, ab hostibus deiectum, summa vi connixi recuperarunt: ibi que primum inclinari coepit hostilis acies. Instabant Poloni perturbatis: et commodum leni pluuia delapsa, puluis, qui longiorem aspectum adimebat, resederat, Adfuere quidem, sed post tempus ferrne ij, qui Lithuanos a dextro cornu pulsos longius persecuti erant: et ni confusi iam fuissent eorum ordines, restituissent procul dubio pugnam. Verum ij quoque et fatigati, et suorum perturbatione consternati, et sine ordine inuecti, non diu Polonorum impetum sustinuere.



page 252, image: s252

Erat extremum agmen Cruciferorum sub sedecim signis, quod nondum praelij fortunam tentauerat, in quo Magister, et primores Cruciferorum erant. Id vbi suorum fortunam cognouit, circumduci coeptum. vt a latere Polonos inuadcret. Forte in ea parte Rex cum globosuo et minori vexillo constiterat, euentum pugnae expectans: ratusque: in se aciem illam dirigi, Zbigneum Olesnicium scribam in aciem ad suos misit, vt cohortes aliquot subsidiarias inde sibi adduceret. Verum is reiectus a Nicolao Kielbassa, negante id fieri commode posse, ne speciem fugientium exhiberent, et hostibus perculsis quidem, sed non deuictis terga obiicerent, retulit, nullum in acie cuiusquam imperium exaudiri. Ibi Rex cum experiri nihilominus martis fortunam cuperet, retentus estab his, quorum fidei a toto exercitu commendatus erat, et vexillum minus, ne ex eo ibi esse agnosceretur, occultatum. Interim vero Lusatius quidam Dipoldus Kickercius, milesstrenuus, torum corpus armis tectus, ex hostili acie procurrens, Regem et ipsum armis insignem infesta hasta petere videbatur. In cum et Rex vicissim hastam direxert: sed Zbigneus Olesnicius inermis cum semifracta hasta praecurrens, vt vel suo pericolo regium periculum auerteret, a latere vibrata hasta Dipoldum de equo deiecit: quem regij satellites inter fecere. Praeclarum et memotabile nobilis adolescentis facinus: quod Rex postea magnis donis et episcopa Cracouiensi remuneratus est, quum ille sacris initiari cogitans, baltheum militarem abnuisset. Iam Poloni totam hostilem aciem, seu quae initio contra se constirerat, seu quae actis in fugam Lithuanis posterius accesserat, ingenti strage fractam profligarant, cum illum, forte cuneum sub sedecim signis procul aspexere; et primum quidem Lithuanos esse e fuga reuersos credidere. deinde cum error Dobeslai Olesnicij opera et audacia discussus esset, signa in cum cuneum a Polonis illata sunt, et auctus is erat accessione non modica eorum, qui e profligata acie fuga eo delati sunt. Sed eadem ibi fortuna fuit: victi hostes non magno negocio. Caesis enim primoribus, qui primi pugnam inierantifacile reliqua multitudo, cum nihil iam spci opisque vsquam cernerer, in fugam acta est. Fugientium terga Poloni prementes, codem impetu castra iunctis carris atque curribus munita ceperunt, et ploresibi mortales contiucidarunt, ita vt inde torrens sanguinis longius profluxisse memoretur. Sed vinum id fuit, sanguine caesorum tinctum. Nam cum Poloni captis castris ad praedam versi essent, et magnam vini copiam in castris delicatis Cruciferorum reperissent, auidius eo se, vt qui aestu et labore diuturno et vulneribus confecti sitirent, ingurgitare coeperunt. Quare ne a continuanda victoria retraherentur, neu immoderatiore potu morbum contraherent, vinum inter caesorum corpora profluens, sanguinis speciem praebuit. Neque vero lougiore fuga multi hostium euasere. Nam fugientes quoquouersus Poloni persecuti ad aliquot milliaria partim ceciderunt, partim captiuos abegerunt. Caesa feruntur hostium ea die quinquaginta millia, in quibus Magister et Commendatores omnes paucis exceptis. fuere: capta ad quatuordecim millia: signa militaria relata vnum et quinquaginta. Nec id mirum cuiquam videri debet. Nam ad centum quadraginta millia hostium fuisse, auctores habentur. Fere enim omnis Germania tunc autoribus Cruciferis in exitium Polonorum conspirauerat. Silesiorum item et Pomeranorum Duces in consanguincorum ac progenitorum suorum perniciem deuoti, Cruciferos armis virisque iuuerunt. Ex his Conradus Albus Olesnicensium, et Cazimirus Stetinensium


page 253, image: s253

Duces, qui soli per se ipsi cum auxiliis affuerant, viui capti, multi item alij illustres viri: castra opulenta direpta, in quibus magna vis taedarum ad incendia Poloniae, magna catenarum, funium, et compedum ad vinciendos Polonos comparatarum, malo dominorum suorum reperta.

Et sane Polonis non obscure diuinum auxilium in co praelio adfuit. Nam praeter Tartarorum, Russorum, et Lithuanorum stragem, quae non parua fuit, de nobilioribus Polonis pauci cecidere, inter quos Iacubouius et Imbramus Zulicius maxime insignes fuere. Nonnihil fortasse momenti ad victoriam Polonis et Bohemi Morauique mercenarij, sed imprudentes, attulere. Nam ij cum vno vexillo, cuius signifer fuit Ioannes Zarnouius, siue metu, siue auro Cruciferorum corrupti, sub initium pugnae secesserant. Eos in sylua conspicatus Nicolaus Tramba Vicecancellarius, cum ex acie inssu Regis in castra cum caetera imbelli turba reuerteretur, accurrit ad eos, et grauiter obiurgatos in aciem redire compulit, in ductorem suum Zarnouium culpam omnem referentes. Hi ergo reuertentes in aciem, speciem noui exercitus hostibus praebuere, terroremque addidere. Dum autem Poloni post victoriam pertinacius hostes fugientes persequuntur, Rex cum impedimentis subsecutus, non longe a loco praelij versus Mariaeburgum sixit tentoria, et ad vesperum suos cum spoliis et magna captiuorum multitudine reuertentes, ingenti cum laetitia in castra recepit. Ibi defessa totius dici labore, aestu, et inedia corpora, cibo potuque, ac deinde somno curata sunt. Insequenti die sacris inprimis Deo solenni pompa peragendis, hymnisque iussu Regis vaca tum est Hinc caesorum funeribus cura impensa, collectaque Magistri et principum Cruciferorum (inter quos Comes Vendensis erat, qui ita, vt praedixerat, fortissime dimicans occubuit) corpora, et curribus imposita, Mariaeburgum transmissa sunt a Rege. Relata deinde ad Regem capta signa, et captiui omnes exhibiti. Ac caeteri quidem omnes sponsione militari a Zbigneo Brezio Marschalco obligati, vt se ad diem D. Martini Cracouiae sisterent, iussu Regis domos dimissi sunt, dato etiam pro cuiusque conditione viatico. Casimirus vero Stetinensium et Conradus Olesnicensium Duces, ac caeteri, qui erant de Crucigerorum ordine, in Poloniam missi per arces asseruandi dispertiti sunt. De duobus saltem Marquardo Salisbachio Commendatore Brandeburgensi, et Sumbergio, nequicquam deprecante Rege, a Vitoldo supplicium sumptum: quod ij in colloquio quodam prope Caunam matri suae probrum obiecissent, et tunc captiui nihil de fastu suo remisissent.

Dimissus deinde in Poloniam veredarius cum nuncio victoriae et literis, ad Archiepiscopum, Episcopos, ac praesides Academiae et ciuitatis Cracouiensis, celeriter cunctam Poloniam immensa laetitia affecit. Quamobrem solennes supplicationes apud omnia templa habitae, diesque iduum Iulij mensis tam insigni victoria mernorabilis, quo diuisio Apossolorum Christi repraesentatur, inter festos relatus. Mouit deinde castra Rex, et cum oppida quaedam atque arces sibi subiecisset, repertamque copiosam supellectilem Cruciferorum in milites partitus esset, septimis demum castris ad Mariaeburgum peruenit, et postridie oppidum expugnauit: parumque abfuit, quin eodem impetu arcem quoque caperet, Polonis refugientium e capto oppido terga prementibus. Arx deinde dispertito in terna castra exercitu obsideri a Polonis coepta: quorum vna Poloni in superiore parte, altera Lithuani in inferiore,


page 254, image: s254

tertia vero inter vtrosque interiecti ad meridiem Russi obtinebant: bombardisque distributis, et nonnullis in templo oppidi, aliis in ea parte, vbi pons fuerat, trans flumen collocatis, vtrinque quassata sunt moenia.

Dum haec apud Mariaeburgum geruntur, pleraque omnis Nobilitas Prussica, Culmensis, et Pomeranica, cum Episcopis quatuor, Culmensi, Varmiensi, Pomesaniensi et Sambiensi, vltro in porestatem Regis venit: arces quoque et oppida in deditionem accepta, inprimis Gedanum, Elbinga, Torunia, Culma, Regiomontum, Grudentum, Gneuum, Brodnicia Osterroda, Suece, Golubia, Dersauia, Stuma, Tucholia, et reliqua. Sed Elbingensium maxime studium in Polonos enituit, qui Vernerum Tetingerum Commendatorem suum ex arce, quo se ex praelio Gruneualdensi turpi fuga receperat, ciccerunt, arcemque Regi dediderunt. Eam vero Rex Ioannis Tarno uij Palatini Cracouiensis fidei commendauit. Nobilitatem vero omnem et oppidanos. quum in verba sua iurassent, suo sibi iure vtrumque ordinem viuere permisit. Oppida atque arces inter duces, proceres, et equites, ne Bohemis quidem praeteritis, pro meritis cuiusque distribuit. Dum autem continuatur Mariaeburgi obsidio, quadam die obsessi, cum negligentius stationes a Polonis seruari animaduerrissent, cum impetu erupere: verum mox accurrentibus Polonis non sine strage in arcem compulsi sunt, quos Poloni temere prouecti, vsque ad murum arcis persecuti sunt. Erat is ab ea parte ictu bombardarum labefactatus: itaque facile cum hostes in Polonos incautius succedentes impulerunt, eaque ruina non paucos oppresserunt. Petiit deinde, et impetrauit Henricus Plauenius a Rege colloquium, adueniens in castra cum fratre, et paucis Bohemis ac Silesiis, supplicis habitu, ita apud Regem verba fecisse perhibetur. Deuicti abs te Rex potentissime grauissimo praelio, et ad extremum fere deleti, nihil est, quod veltua victricia arma incusemus, vel fortunae succenseamus: penes nos ipsos huius cladis et omnium malorum, quae cumulate nunc in nos inundarunt, culpa est. Nos iniuste tua appeciuimus, et diuexauimus, nos mansuetudinem et potentiam tuam contempsimus, nos denique te grauiter laesum, et tamen aequissimas pacis leges ferentem superbeaspernati sumus. Itaque iusta diuini numinis vindicta abs te tuoque exercitu perculsi et afflicti sumus. Sed satis iam abunde poenarum tibi Deoque vltori dedimus, non modo exercitu nostro ad internecionem deleto, verumetiam ducibus et autoribus horum malorum extinctis. Iam aguito errore et culpa nostra, exiguae miserorum Cruciferorum reliquiae ad tuam clementiam confugimus, ne ad extremum nos excindas. Eiusdem est virtutis, Rex inclyte, parcere subiectis et debellare superbos Nouimus te Christianum principem esse, et clementiae magis atque bonitatis, quam fortitudinis laudem expetere. Quanquam, quae fortitudinislaus esse potest, si prostratos ac iacentes proteras? Ne leones quidem atque vrsi id facere dicuntur. Quid tibi seu commodi, seu voluptatis nostrum adferet excidium? Multa, fateor, in te tuosque Lithuanos et Polonos peccauimus. Verum quo maior est culpa nostra, hoc illustrior erit clementia tua. Neque nos tamen tibi omnem victoriae fructum eripimus, Pomeraniam, Culmensem, et Michalouiensem tractum, et si quid aliud de Polonis, siue bello, siue qua alia ratione quaesiuimus et vsur pauiumus, tibi vt habeas, per noslicebit. Prussiam modo, quam olim maiores nostri, dum Masouiam atque Poloniam illo praemio inuitati defendunt, iustis armis et sanguinesuo


page 255, image: s255

barbaris eripuerunt, nobisconcedas, te per salutarem Christi Iesu mortem, et sanctissimae matris eius Mariae noman, sub cuius signis militam us, rogamus et obsecramus.

Varie haec oratio Plauenij a consilio regio excepta est. Flexerat enim nonnullos ad misericordiam religionis incuitu, et ipsa aequitate conditionum ac postulatorum, perpendentes secum fortunae in constantiam, et rerum humanarum varietatem. Alij vero secundis rebus elati, praesentisque fortunae cursum perpetuum sibi pollicentes, incumbendum esse percussis, extirpandosque omnes penitus ex illis oris: ne, quae tunc necessitate concederent, mox resumptis viribus per vim et fraudem vsitatam repeterent. Et videbatur Mariaeburgum, vbi tunc summa rerum erat, diuturnam obsidionem tolerare non posse. Vicitque haec in Senatu sententia, in quam Zbigneus Brezius Marschalcus Plauenio a Rege respondere iussus: Accipere eum a victore conditiones pacis, non domo adferre debuisse, dixit: aut si adferret, non ea sane victori bus eum concedere oportere, quae ipsorum et olim fuissent, et nunc denuo iure belli ac deditione facta essent: Mariaeburgum potius, et quae alia in potestate sua haberet, dederet, ac tunc demum clementiam victoris imploraret. Offensus hoc responso Plauenius, cum aliud instanti non redderetur: at ego, inquit, aequissimas vobis conditiones attulisse me arbitrabar. Sed quando aliter vobis et Regi vestro visum est, Mariaeburgum, caeterasque munitio nes, quas adhuc retinemus, Cruciferi prius, quam ego dedam, extrema quaeque experiar. Et respiciet iam nos, vt spero, deinceps magis propitius Deus, si quidem iram et offensionem eius ruptione foederis et superbia nostra contractam satis, vt opinor, expiauimus. His dictis, multa Deum rerum omnium inspectorem testatus in arcem se recepit. Neque irritae fortassis eae Plauenij preces Deo fusae sunt. Nam ex eo tempore minus prosperae Polonis res esse retroque relabi coepere.

Paucis diebus, quibus haec acta sunt, statio Vielunensium pulsa, bombardae deiectae, et aliae quaedam parua incommoda accepta. Nec multo post Hermannus Liuonum Cruciferorum Magister clam cum quingentis militibus in Prussiam aduenit, occasionem bene gerendae rei captans, qua quidem non difficulter per fraudem potitus est. Nam vt Rex de aduentu eius cognouit, Vitoldum cum suis, et cum duodecim vexillis Polonorum contra eum misit. In quem cum Vitoldus apud Passariam amnem vltra Hollandiam oppidum impetum facere vellet, ille ab armis ad dolos conuersus, colloquio Vitoldi secreto impetrato, persuasitei, vt suam potius, quam Polonorum rem ageret, ac Samogitarum Sudorumque oras pactis secum et cum Cruciferis ineundis sibi pacaret ac stabiliret. Itaque eo autore Hermannus caetera manu apud Balgam et Brandeburgum relicta, cum quinquaginta equitibus ad Regem in castra, atque inde permittente Rege in arcem obsessam, quasi sequester deditionis, vel arbiter pacis peruenit: Plauenium et obsessos confirmauit, cum eos de animo Vitoldi certiores fecisset, ac de ratione persequendi, si opus sit, belli, et amissa recuperandi, cum eis constiuisset. Quibus peractis, pace infecta discessit. Inde iam auctus animo Plauenius, nullam facere pacis mentionem: a Polonis veco factam ita accipere, vt, quas ipse prius conditiones tulerat, abnueret. Vitoldus vero et ipse missionem a Rege flagitabat, et illum ad soluendam coeptam obsidionem inducebat. Verum hoc tamen non persuasit, illud partim precibus, partim odio,


page 256, image: s256

multa causisicando, tandem impetrauit. Mox et Masouiorum Ducesindulgente Rege discessere.

Interim dum haec fiunt, parochus Gedanensis, senex admodum, quasi molestias obsidionis diutius ferre non posset, ex arce Mariaeburgensi Polonis permittentibus, et nil fraudis subesse suspicantibus, aetatique et sacerdotio honorem habentibus, excessit, et inter supellectilem suam triginta millia aureorum nummum duplicium a Plauenio accepta secum exportauit, ac inter Gedanensem, Slochouiensem, et Suecensem Commendatores, vt ij mercenarium militem inde conducerent, distribuit. Sed lentius id erat, quam vt sustineri posset tam diu obsidio, quae difficilis sane et molesta Bohemis mercenariis, propter frumenti penuriam dysenteria vulgo afflictis, incipiebat. Itaque ij priuato consilio per Ioannem Socolum Bohemum, et ipsum in castris regiis militantem de prodenda arce cum Rege constituerunt, incolumitatem et quadraginta millia florenorum pacti. Verum re ad Senatum relata, turpe visum Polonis, auro et proditione hostilium munitionum potiri victores dudum, et ferrum in manibus habentes. Ita reiecti Bohemi. Falso deinde rumore in castris regiis percrebuit, Sigismundum Caesarem valido cum exercitu in Poloniam inuasisse: quo commoti Poloni missionem a Rege flagitabant, et suadebant id Regi complures proceres. At vero primores Nobilitatis Ciuitatumque Prussicarum et Pomeranicarum, quae post victoriam Gruneualdensem ad Regem defecerant, sedulo dissuadebant, ac ne praecipuum illius victoriae fructum Mariaeburgi expugnationem omitteret, orabant. Ni faceret, omnia mox rursus Cruciferorum fore, quae in potestatem eius dudum venissent: excusantique Regi inopiam pecuniae in stipendium, suadebant, vt tributum sibi imperaret. Cum ille in nouo imperio, nouis dedititiis oneri esse nollet, fuere, qui suaderent. vt arces et oppida earum regionum mercenariis militibus debiti stipendij nomine pignori daret. Ne id quidem probauit, veritus, ne milites illi ciuibus graues essent, neu quae siue ab his, siue ab illis proditio fieret. Itaque salutaribus repudiatis consiliis, quorum autor praecipuus erat Nicolaus Tramba Procancellarius, non modo verbis, sed etiam lachrymis suadens, nequaquam coepto desistendum esse, ad decimum tertium calendas Octobris incensis statiuis, et mediocri aulicorum comitum praesidio cum Andrea Brochocio, Stumae ad infestandam oram Mariaeburgensem relicto, ab obsidione discessum est. Iucundum id fuit spectaculum obsessis, qui eo inopiae iam redacti fuerant, vt vix pauculos dies Henricus Plauenius arcis Commendator ab eis impetrauerit, ne sese, arcem que Regi dederent. Quominus autem laetus discessus ille discedentibus Polonis esset, non maxima res effecit: nempe quod equus regius, qui dudum alacriter hinniens adstiterat, dum Rex eum abiturus conscendit, subito exanimatus concidit: quae res mali ominis vulgo est habita. Discedens autem Rex, Radinum arcem permunitam, in qua oppugnanda pars exercitus a praelio Gruneualdensi frustra tempus triuerat, in deditionem accepit, quum iam eam milites facto impetu, portaque effracta fere cepissent. Quindecim ibi Crucigeri insignes reperti, in Poloniam captiui abducti sunt: reliqua multitudo nihil aduersi passa. Arx Ioannis Socoli Bohemi fidei commendata: eoque mox Toruniae, quo Regem secutus erat, veneno a ciue quodam Toruniensi extincto, Dobeslao Ptichalae, et Alberto Malscio pariter Rex custodiam eius


page 257, image: s257

mandauit. Socoli vero paruos filios propter merita patris honeste et liberaliter educari Cracouiae iussit.

Non cessabat interim Henricus Plauenius, qui iam Magister Cruciferorum factus erat: sed vndique contrahebat exercitum, acceptis mutuis in stipendium centum millibus florenorum a ciuitate Gedanensi, quae iam rursus in fidem Crucigerorum inclinarat, totidemque et insuper quindecim millibus a Venceslao Rege Bohemorum, cum ei bona Chomentouiensia, quae Cruciferi in Bohemia habebant, hypothecae nomine tradidisset. Et quae prima manus e vicinioribus oris conuenerat, ea Michaele Sternbergio archimagiro Aduocato nouae Marchiae duce Tucholiam arcem obsedit: nam oppidani primo aduentu hostium deditionem fecerunt. Niessouiae tunc Rex erat, quum haec ad eum perlata sunt, neque is expediebat, quomodo suis succurreret, vastationemque ditionis suae prohiberet. Centum modo, vel paulo plures hastatos de aulico suo comitatu et ipsos necessariam missionem flagitantes precibus promissisque adduxit, vt cum suis quisque ministris, quibus merebat, Tucholiam praesidij causa proficiscerentur, quibus Petrus Miedzuecius Magister militiae praefectus est. Oportune autem Sendiuoius Ostrorogius Palatinus Posnaniensis, et Dobrogostius Szamotulius Castellanus, et Martinus Labissinius Palatinus Brestensis, cum suis cohortibus sese coniunxere. Atque haec manus omnis, seu quod aditu Tucholiae interclusa esset, seu qua alia de causa Coronouiae (quod oppidum nec arte, nec natura munitum haud longe abest a Tucholia) substitit. Cuiauiensem vero atque Dobrinensem Nobilitatem Rex Brodniciae, Brestae, Ripini, et Nacli in praesidiis esse iussit, ad tuendas eas munitiones, arcendasque hostium excursiones. Ipse Inouladislauiae cum exiguo comitatu mansit, et quidem damnans consilium suum de soluta obsidione Mariaeburgensi, dimissoque exercitu, cum alia super alia aduersa ipsi renunciarentur. Nam et Osterroda, Nideburgum, et Dzialdouia arces per eos dies ab hostibus receptae sunt, et Stanislaus Charbinouius Sulimaeus, ac Nicolau Synouecius cum de praesidio Coronouiensi decessissent, aduenientes perterruerant Regem, quod dicerent, praesidium in magno esse periculo, siue vt honestam causam turpi facto suo praetexerent, siue vt eius consilium opemque implorarent. Erant enim in propinquo iam satis magnae vires hostium cum Michaele Sternbergio. Atque ij quidem, vt de aduentu et paucitate Polonorum cognouerunt, paucis ad obsidionem Tucholiae relictis, raptim tanquam ad certam praedam Coronouiam contenderunt, vt Polonos nec opinantes opprimerent. Et sane aspirare initio conatibus eorum fortuna visa, tamen non ad extremum vsque respondit. Etenim cum exploratores Polonos incautius progressos excepissent, et ex his callide et constanter omnia eleuantibus exiguam modo promiscuae et imperitae multitudinis manum Coronouiae coaceruatam esse didicissent, contemptim, turbatisque ordinibus ex equis delapsi, latrocinantium in morem impetum fecere in oppidum.

Poloni vbi adesse hostem sensere, et forte tum pranderent, tumultuarie correptis armis ad monasterium in crepidine montis supra Berdam amnem situm, intrepide sese recollegere, celeriterque aciem instruxere. Quod cum praeter expectationem hostibus accidisset, curriculo ij sese ad equos suos recepere, atque his conscensis retrocessere: idque siue re inopinata perculsi, siue certo consilio, vt equites Polonos a peditum auxilio longius ab ducerent.


page 258, image: s258

Et sane impigre Poloni equites pugnae auidi recedentibus institere, audacius adequitando iaculando, et cominus etiam feriendo, remorantes agmen, donec pedites consequerentur. Vbi ad Lanscum, qui pagus monachorum Curonouensium est, vno ab oppido milliario, non sine multis hostium vulneribus peruentum est, substitere Crucigeri in colle quodam editiori, et ordines instruxere. Ne Poloni quidem pugnandi moram fecere: erant enim vtrinque milites et numero, et virtute, et scientia rei militaris fere pares. Sed eratascensus ad hostem ab ea parte, qua Poloni constiterant, arduus ac difficilis. Itaque ne simul cum hoste, et cum iniquitate loci dimicarent, circumuecti, leniori et accliuiori ascensu aciem aduersus collem erexerunt. Prius vero quam signa canerent, Conradus Nemcius Silesius, de cohorte Regis Sigismundi ex hostili agmine eques in medium procurrit, aliquem de Polonis ad singulare certamen prouocans. Incunctanter sese ipsi Ioannes Scicius obtulit: victus atque captus a Polono Silesius, non leue de euentu vniuer si praelij omen ac praeiudicium suis vterque attulit. Confestimque sublato vtrinque clamore, signa collata. Aliquandiu pugna dubia fuit nemine ex eo loco, quo primum constiterat, pedem referente. Itaque defatigatis vtrinque militibus, quasi ex composito pugna vtrinque intermissa, diuersi paululum retrocedunt, saucios summouent, vulnera alligant, commutant captiuos, sudorem sibi equisque ociose abstergunt. Quin et pocula inter se misisse memorantur, ita vt colludentium, non infestis odiis concurrentium agmina videri potuerint. Vbi aliquantisper respiratum est, signo dato redintegrant praelium, non minore quam prius pertinacia. Vulnerantur et cadunt vtrinque multi: nec tamen in alterutram partem inclinat victoris. Rursus ergo consensu quodam mutuo cessatur et respiratur: refocillatisque, sicut prius, viribus, adeo acriter concurritur obstinatis vtrinque vel ad vincendum, vel ad moriendum animis. Ibi Ioannes Ostrouicius cognomento Nassianus adacto equo vexilliferum hostilem obtruncat, vexillumque, quo vno totus eorum exercitus itidem atque Polonicus vtebatur, abripit: Qua re tandem hostium acies perturbari, ac deteriori loco esse coepit. Institere Poloni acrius trepidantibus. Ibi vero illi metu pudorem superante auersi fugam capessum: premuntiterga fugientium Poloni: nox tandem persequendi finem fecit. Caesa feruntur eo praelio hostium ad octo millia: captorum numerus non memoratur: non exiguus tamen fuit.

Insignior haec victoria superiore illa Gruneualden si habita est, eo quod maiore contentione et labore parta est, et quod ita ea vires atque animi Cruciferorum fracti sunt, vt per multos annos postea nunquam auderent rem vniuersae dimicationi committere. Parta est autem decima die Octobris. Sequenti die spolia a Polonis lecta, humatique, qui ceciderant. Deinde motis castris Bydgostiae praedam inter se partiti, Inouladislauiam ad Regem cum longo captiuorum ordine peruenere: Ibique omnibus a Rege gratiae actae, ac perampla munera data sunt iis, quorum illustriora merita esse constabat. Captiuos autem recreatos, et benigne consolatos, ac militari sponsione obligatos, vt se ad diem certum sisterent, dimisit excepto Michaele sternbergio duce exercitus, quem aliquandiu postea in arce Chencinensi in vinculis habuit. Nihil tamen consternati animis ex ea clade ij qui ad obsidionem Tucholiae relicti erant, dolo etiam locum ex ea inuenere. Subornatis enim transfugis Polonis, et qui inter ipsos Pclonicae linguae gnari


page 259, image: s259

erant, et pro captiuis eos ostentantes magna strage se deuicisse Polonos apud Coronouiam illis testificantibus mentiti, persuaserunt Ioanni Broglonio praefecto arcis ac praesidij, vt arcem sibi dederet. Augebatur enim indies Crucifer orum exercitus nouo milite mercenario, et a Tucholia in Poloniam excursionem facturus esse videbatur. Id ne accideret, celeri consilio prouidendum sibi esse Rex ex stimauit. Quocirca nouam expeditionem maiori Poloniae indixit, nec segniter ea manus Bydgostiam, vt a Rege imperatum erat, conuenit. Inde porro eam cum cohorte Regis Petrus Szaffranecius Succamerarius Cracouiensis sub signis duodecim ad Tucholiam duxit: praemissisque sexcentis balistariis, qui prae das agendo, vastandoque subiectam Tucholiae oram, hostem elicerent, ipse cum reliquo exercitu opportuno loco in insidiis substitit. Simulatque conspexere equitatum Polonicum per agros palantem hostes, contempra eius paucitate, cum pertinacius eum fugam si mulantem insecuti essent, in paratas insidias praecipitati sunt. Quas cum mature animaduertissent, pedem retulere. Ibi Poloni tardius, quam res postularet, signo dato, pauciores aduersus plures coorti ex insidiis, vsque ad portas oppidi fugientes persecuti sunt: et quoniam agilioribus equis vtebantur, multos ex illis partim interfecere, partim viuos cepere, ac castris hostium, quaeante oppidum posita erant, vacuis potiti sunt. Non pauci oppido, ne Poloni simul irruerent, exclusi, inconsiderate in vndas sese praecipitantes, mersi sunt. His ad vicesimam octauam diem Octobris gestis, captiuisque ad Regem missi, exercitus omnis, praeter aulicam cohortem, mox iniussu regio domos dilopsus est, propter tempus anni, euiuis rei magis, quam bello gerendo, commodum. Captiuos Rex, accepta ab eis itidem atque ab aliis prius sponsione, dimisit.

His cladibus permotus Plauenius Magister Cruciferorum, non ausus denuo fortunam periclitari, in interiorem Prussiam reliquias profligati exercitus deduxit, ac Stumam arcem aliquandia obsessam in deditionem accepit. Eam deditionem Morangi quoque deditio fecuta est. Inde ad Radinum castra mota circumsessaque ea arx sex septimanis Sed cum in spem Toruniae Gedanique per deditionem recipiendi Magister venisset, soluta obsidione, sauciisque, quorum non exiguus erat numerus, cum praesidio in oppido Radino relictis, ad recipiendas eas vrbes profectus est. Quo discedente, Poloni accitis celeriter his, qui erant in praesidio Brodnicziae impetum fecere in oppidum, expugnatumque paruo negocio diripuere et incendere. Porro Torunienses et Gedanenses adueniente Magistro cum exercitu miserunt ad Regem, vt sibi ex continenti opem ferret, quod ipsi per se oppida sua defendere non possent. Caeterum cum praeter opinionem eorum accidisset, vt Rex tempori se illis adfuturum esse promitteret, ac sine mora eo contenderet, tursus ei legationem obuiam misere Gnieucouiam, se iam necessitate adactos, deditionem cum Magistro pactos esse. Itaque Rex dimissis contra sententiam multorum legatis saluis, quod diceret, testatum se cunctis facere velle, non suam illis, sed illorum fidem sibi defuisse, Inouladislauiam se contulit. Magister acceptis in deditionem ciuitatibus Gedano et Torunia, arcem Torunensem nequicquam oppugnauit: nam ea strenue a praesidio regio defensa est. Rex postea Gnesnam ad sepulchrum D. Adalberti, et Posnaniam ad aedem corporis Christi, votorum, quae ante praelium Gruneualdense nuncupauerat, exsoluendorum causa profectus, equestrem ordinem totius illius tractus denuo ad


page 260, image: s260

expeditionem in Pomeraniam exciuit, eamque omnem, omissa arcium et oppidorum oppugnatione, longe lateque ferro et igne vastauit.

Dum autem haec in Prussia et Pomerania aguntur, interim Sigismundus Rex Vngarorum, vt Vladislaum a Cruciferico bello auerteret, promissisque (ob quae quadraginta millia florenorum a Cruciferis acceperat) satisfaceret, Sciborium Transsyluaniae Palatinum cum duodecim vexillis Bohemorum, Morauorum, et Austriorum (nam Vngari foedera sibi cum Polonis constare causati sunt) ad vastandam submontanam Poloniam misit, cum iam Poloni, qui ad praesidium eius orae relicti a Rege erant, hyeme ingruente domos dilapsi essent. Verum celeriter tamen ij ad primum nuncium concurrentes, hostem praeda ex agro Sandecensi capta onustum, abeuntem persecuti sunt, et non procul a Bartfa sine Bardcouia adepti, magnoque impetu adorti, prossigarunt. Hoc eo dem anno sub exitum Nouembris memorabili rursus victoria de Liuonibus potiti sunt Poloni. Hermannus enim Liuonicorum Cruciferorum Magister validum ex Germania et Bohemia in Prussiam adduxerat exercitum, eoque apud Golubam relicto, ipse cum paucis equitibus Mariaeburgum ad Cruciferos, vt cum illis de ratione belli consultaret, profectus erat. Id cum comperissent Poloni, qui Ripini et Bobrouunicis in praesidiis erant, ausi facinus audax, ductore Dobeslao Puchala, ad hostem viris armisque longe superiorem contendere: insidiisque apto loco dispositis, pauci per agros palantes, sub Goluba sese ostendere. Eos hostes correptis armis auidius persecuti, locum insidiarum incaute praeteruecti sunt: quos Puchala cum toto agmine a tergo adortus, perterritos et incomposite fugientes, vsque ad oppidum persecutus est. Oppidani, vbi id animaduertere, veriti, ne patentibus portis Poloni permixti suis in oppidum irrumperent, portas clauserunt. Ita exclusi oppido hostes, quum caederentur passim in medio, proiectis armis supplices Polonis sese dediderunt, et quadruplo maior numerus captiuorum, quam eorum, qui eos ceperant, fuisse proditur. Verum illi re inopinata perculsi, alium longe maiorem exercitum Polonorum in syluis latuisse crediderant. Ripinum tandem captiui cum appulsi essent, ingenti cum dolore ac pudore errorem suum cognouerunt. Inde porro Brestam ad Regem transmissi, sub militari sponsione omnes dimissi sunt: Curouiensibus modo, quod fidei tenaces non essent, et iis, qui religionem professi erant, retentis.

Conuentus deinde inter Regem et Cruciferos habitus: verum in eo tamen de induciis non conuenit. Posterius autem eae menstruae tantum per Szaffranecium confectae sunt. Quibus durantibus Rex propere in Poloniam excurrit, et apud Radossice oppidum cum Regina congressus, excitisque denuo ad expeditionem cunctis Polonis ad instaurandum cum Cruciferis bellum, post noui anni initium reuertit. Vitoldus quoque cum Lithuanicis auxiliis Vladislauiam ad eum venit, eiusque consilium de circumuallanda Torunia, vbi Magister et primores Cruciferorum erant, spe pacis iniecta, mutauit, persuasitque, vt in sylua quadam castra faceret. Interea de pace in insula Torunensi agi coeptum. Forte accidit. vt induciae expirarent, et consensu mutuo in longius tempus prorogarentur. Sed eius rei ignarus Ioannes Broglouius praefectus Bydgostiensis praesidij, cum permagnum numerum equorum hostilium apud Papouiam esse didicisset, traiecta cum quadraginta modo equitibus Vistula, et facto impetu ex improuiso in antemurale Papouiense, equos ibi stabulantes abegit, et antemurale incendit, Qua re Toruniam subito nunciata,


page 261, image: s261

emissi sunt non pauci equites, qui eum persequerentur. Hoc animaduerso, Broglouius, caeteris cum equis captiuis praecedere, ac tranare Vistulam iussis, ipse cum duodecim modo equitibus persequentes se hostes sustinuit, non ausos sensim cedentem pertinacius sequi, metu insidiarum. Receptus deinde in naues paratas, nullo accepto incommodo flumen traiecit. Pax deinde victoribus quam victis iniquior, instante maxime Vitoldo, proceribus vero Polonis Regi dissuadere non ausis, stabilita est: cuius haec potissima fuere capita, vt Samogitiam Vitoldo et Regi, quoad viuerent, Cruciferi conced erent, ducentaque millia florenorum Pragensis pecuniae intra annum vertentem tribus pensionibus numerarent: Ziemouito autem Masouiorum Duci Zaucrense territorium redderent: Rex Cruciferis, quae de ipsis bello ceperat, remitteret: Dobrinum sibi haberet, captiui omnes inuicem vt dimitterentur. De Dreno et Santoco, et aliis controuersiis seni viri vtrinque delecti arbitrarentur. Quod si inter eos non conueniret. Pontificis Maximi atbitrio staretur. Complexi sunt autem hoc foedere, Rex quidem Duces Pomeranorum et Masouiorum: Magister vero Sigismundum Regem Vngarorum, si is vellet: interim autem, dum de eo non constat, ne ei Polonus bellum faceret. Haectam iniqua Polonis pax, stipulatione vtrinque interposita, cum Magister Henricus in castra Regis venisset, firmata est, et mox captiui omnes sponsione soluti. Munera deindeinter Principes vltro citroque missa. Vitoldo au tem ibi Rex, inconsulto Senatu Polonico, Podoliae dominatum, amoto, a praefectura Petro Vlodeco Charbinouio, vtendum fruendum concessit, non sine magno Polonorum incom modo, dimissoque post exercitu in Poloniam rediit. Nec diu ibi moratus in Russiam contendit, cum Alexandro Palatino Valachorum iam prius foederato et cliente suo nouam contra Sigismundum Regem Vngarorum societatem inijt: Sniatinumque et Colomeiam, atque omnem tractum Pocuciensem ipsi pignorireliquit, acceptis ab eo mutuis mille rublis, siue ciclis argenti.

Eodem vero anno Stephanus, cum Alexandro siue extincto, siue pulso in principatu successisset, missis ad Regem quatuor oratoribus, in fide et clientela ipsius itidem, vt maiores sui fuissent, se fore, et vbi ac citus ab eo fuerit, venturum, solen neque iu siu randum daturum: neque repetiturum vnquam Pocuciam, sed praesentem cum praesenti Rege arbitratu ipsius de eo stransacturum esse promisit. Per idem tempus opera Zauissij Nigri, apud Vngarorum iuxta ac Polonorum Regem gratiosi, effectum est, vt primores Poloni et Vngari simul apud nouam villam conuentum de pace inter Reges redintegranda agerent, sed ea non confecta, octo mensium inducias tantum constituerunt, ea lege, vt Polonis cum Cruciferis pax rata maneret. Quod si eam Poloni nouo bello rupissent, illae quoque induciae cum Sigismundo et Vngaris irritae forent: sin Crucigeri priores id facerent, Sigismundus sese deinceps ab amicitia et societate eorum seiungeret.

His ita compositis, Rex per Chelmensem oram sub initium veris in Lithuaniam secessit. Ad Ioannem vero Pontificem, qui Alexandro quinto mortuo successit, oratores suos misit cum peramplis donis, nempe quatuor patinis, duobus crateribus magnis aureis, tribus vestibus Zobellinis et culcitra item ab altera parte e pan therarum, ab altera ex hermelinorum pellibus con suta: obedientiam ipsi suam delaturos, postulaturosque, vt Pontifex declararet, ipsum iuste bellum contra Cruciferos suscepisse, et quicquid rerum


page 262, image: s262

sacrarum e templis Prussicis per id bellum ablatum esset, recte in Polonica templa conuersum esse: dein, vt ipsi crucis militiam contra Tartaros concederet Ac caetera quidem impetrata sunt: extremum hoc ne impetraretur, illud obstitit, quod eiusdem modi militia contra Ladislaum Regem Neapolitanorum ab ipso Pontifice promulgabatur, et obstabant Polonis Sigismundi Regis, et Cruciferorum oratores, veriti fortassis, ne contra se Rex vteretur illis militibus. Posthaec venit Rex Cracouiam, pedes religionis causa incedens, vexillaque et signa militaria vnum et quinquaginta de Cruciferis capta, ad sempiternam tam insignis victoriae memoriam in Basilica suspendit: quae in hunc vsque diem extant. Haud ita multo post inde discedensin Lithuaniam, partem hyemis in venationibus exegit.

Sequentis autem anni millesimi quadringentesimi duodecimi initio Cracouiam iter vertit, de aduentu Ernesti Ducis Austriae certior factus, cum quo affinitatem iunxit, collocata ei in matrimonium Cimbarca Ziemouiti Masouiorum Ducis, et sororis suae filia. Aduenerat et Venetorum legatio, quingentorum hastatorum stipendium Regi pollicens, si Sigismundo Vngarorum Regi bellum facerepergeret. Iam enim creatus erat Caesar Sigismundus; et facessebant ei negocium Veneti in Dalmatia. Ipse vero a Ioanne Pontifice in Italiam, et ad liberandam de manu Ladislai Regis Neapolitani Romam, suscipiendumque diadima im periale inuitatus: Foroiuliam Venetorum ditionem infestabat. Auerti igitur eum Veneti ac distineri bello Polonico volebant. Sed nihilim petrarunt: cauebant enim proreres Poloni, ne vetusta cum Vngaris foedera violarentur. Quod cum sensisset agi aVenetis Sigismundus, misit et ipse legatos ad Vladislaum de renouando foedere, aut certe de conuentu et colloquio. AEgre conuentu ad certam diem Lubouuliam impetrato, prior Anna Regina Poloniae eo profecta est, Barbaram sororem, quae Sigisinundo nupta erat, visum. Rex deinde, qui Sandeciae substiterat, secutus, Boleslao Masouio et Sigismundo Coributo patruele, ac multis proceribus Polonis deducentibus. Venienti Vladislao Sigismundus obuiam prodiit vna cum vxore vsque adiugum montis, atque ibiseptem diebus tentata frustra inter proceres Regum pace, cum discedere iam Vladislaus velet, ad seretum colloquium semotis prorsus arbitris, a Sigismundo inuitatus blanditiis eius et ingentibus pollicirationibus expugnatus, tandem homo minime malus, in gratiam cum eo, pactis iureiurando mutuo firmatis, rediit. Aduenere eo quoque legati Venetorum, quod eis Vladislaus rogatu Sigismundi spem pacis aequissimis eonditionibus faciendae fecisset. Ac tentata quidem Vladislao interueniente, sed non confecta pax est, propterea quod nihil aequi Veneti attulissent, nec Sigismundo ereptam Dalmatiam reddidissent.

Dum autem Vladislaus Budae commoratur, venit forte eo ad eum splendida legatio Tartarorum cum muneribus, magna auxilia, si quando res ira posceret, ei pollicens. Honorisica erat haec eilegatio apud exteros. Persuasit autem is legatis, vt eadem Sigismundo nunciarent. Quo ille ferocior factus, Venetos territabat. Dimissis legatis, ludis, ac deinde venationibus vacatum est, vbi cum Vladislaus bubalinis caseis recentibus sese replesset, ac deinde calido balneo vsus, in profluente Danubij diutius sese abluisset, febrim contraxit. Ab ea vero paucis diebus medicorum opera releuatus, et amplissimis munesibus a Sigismundo donatus, per Morauiam atque Teschin ensem oram in Poloniam


page 263, image: s263

reuertit, quinto demum mense, postea quam Vngariam ingressus fuerat Erant autem praecipua dona, quae a Sigismundo acceprat, corona, fceptrum, et pomum, aurea, Bole lai Chrobri gladius et infrgnia regni, quae Elisabetha Ludouici Regis mater in Vngariam asportauerat, verita, ne Polonimutata sententia alium sibi Regem crearent. Ea Rex Ciacouiam ingrediens publice sibi praeferri iussit. Nec diu moratus Cracouiae, per Sendomiriensem, Lublinensem, et Chelmen sem tractum profectus, supra Bugum fl. prope Rubessouum oppidum cum Vitoldo de omnibus, quae in Vngaria egerat, communicauit. Dimisso deinde Vitoldo, Russiam Rex obibat: quo cum legati a Sigismundo Rege ad eum venissent, octoginta millia florenorum Pragensium ab eo mutua acceperat, dato ei in pignus Scepusiensi tractu cum tredecim oppidis, arce tamen excepta. Atque ex eo tempore Scepusium in ditione Polonorum est in huncvsque diem. Russia peragrata, in Poloniam Rex se recepit, paucisque diebus Nepolomiciae exactis in Lithuaniam rursus concessit, et hymem illam ibi exegit: quae quidem prodigiose mitis fuisse memoratur, ita vt initio Februarij flores et olera inregione frigidissima existerent. Verno atque aestiuo tempore Poloniam rursus fere omnem obiuit. Apud Grodlum deinde supra Bugum amnem Polonorum et Lithuanorum conuentum babuit: ibi foedera inter has duas nationes renouata: concessumque ius nobilitatis Lithuanis, iis duntaxar, qui ritus ecclesiae Romanae seruarent: iisdem vt insignibus atque Praerogatiuis, quibus Polonica Nobilitas, vterentur, praeterquam vt deinceps quoque iussu magni Ducis arces conderent, vias publicas reficerent, tributaque solita pendrent. Senatum autem et magistratus more Polonorum haberent. Honores vero et Magistratus ne alienis ab ecclesiae Romanae in stitutis mandarentur. Ducem qnn vsus postularer, non nisi de sententia Regis, et amplissimi Senatus Polonorum legerent: vicissimque Poloni, vt ne insciis inconsultisque Duce et Senatu Lithuanico Regem sibi crearent: comitiis communibus quoties opus esset, vt ea Lublinum vel Parczouiam, velalias, quo videretur, mutuo consensu indicerentur: ordo item ecclesiasticus vt eodem iure, iisdemque praerogatiuis, quibus in Polonia, frueretur. Haec omnia Proceres Lithuani, libertatem et praerogatiuas, nobilitatis adepti, approbarunt ac literarum monumentis consignarunt.

Soluto conuentu, quia pestilens autumnus erat in Polonia, in Lithuaniam Rex secessit. Inde porro in Samogitiam profotus, gentem eam, quae nondum falsorum Deorum cultum penitus abdicauerat, magno studio, magnaque cura extinctis sacris ignibus, succisis lucis, necatisque serpentibus et aliis sacris animalibus, ad religionem Christianam conuertit, non modo pij Regis, sed etiam doctoris et Apostoli fungens officio, suggerentibus sacerdotibus Polonis, quae diceret; quaeue faceret, cum ipsi barbaros loquentes non intelligerent, nec ab eis vicissim intelligerentur. Episcopum apud Mednicos, attributis agris et reditibus, et paroecos duodecim (totenim territoriis continetur Samogitia) vt iidem Canonici Mednicenses essent, instituit. Tuncautem Rex praefecto genti Kesgellone nobili Lithuano, et religionis curam inprim is in rudi populo gerere iusso, in Lithuaniam, arque inde porro post anni sequentis millesimi quad ringentesimi decimi quarti initium in Poloniam, et in Cuiauiam ad constitutum cum Cruciferis apud Slonscum conuentum contendit. Iam summum apud Cruciferos magistratum Michael Sternbergius gerebat, amoto et in carcerem coniecto Henrico Plauenio, siue propter profusas largitiones, siue propter inuidiam, siue quod a Magistro ambitioso homine, quasi Polonis im pen sius faueret, insimulatus


page 264, image: s264

mulatus esset: Quo comperto, Vlricus Henrici frater Commendator Gedanensis, metuens et ipse sibi, clam ad Regem profugit. Fugisset Henricus quoque e custodia, re clam per in ternuncios cum Rege composita, nisi eum Ioannes Cropidlo Vladislauiensis Episcopus, cum quo forte Rex ea de re secreto communicarat, prodidisset. Pace cum Cruciferis tentata, sed non confecta, causa vero tota a Strigoniense Archiepiscopo delegato Sigismundi Caefaris iniquissime disceptata, cum Cruciferi iniuriis nullum modum statuerent, mercatoresque Posnanienses Gedani, direptis eorum mercibus crudeliter interfecissent, et per subornatos homines multa oppida ac pagos in Polonia in cendissent, latrocinantiumque in morem e Dobrinensi et Polonia finitima praedas agerent, cumque ad extremum sub signis populabundi in Dobrinum excurrissent, ac subito pauore turbati diffugissent, nouam in cos expeditionem Rex Polonis, Russis, ac Lithuanis cunctis indixit.

Dum autem bellum id adornatur, ipse maiorem Poloniam percurrit. Forte tunc Petrus Vissus Episcopus Posnaniensis lento morbo confectus obiit: qui ni obiisset, restitutus fuisset auto ritate Constantiensis Concilij in Cracouiensem Episcopam Alberto deiecto: sed profuit Alberto mors eius, vt facilius a Concilio Rege petente veniam impetraret. Tunc autem cum collegium Posnaniense petiisset a Rege, vt sibi Episcopum arbitratu suo legere liceret, non abnuit is: solusque in consilium sacerdotum ingresus, impetrauit, vt de quatuor a se editis (inter quos etiam fuit Alexander Masouiae filius, e sorore sua natus) vnus legeretur Episcopus. Lectus ast absens magno omnium consensu Andreas Lascaris Goslauicius Decanus Cracouiensis, et Canonicus Posnaniensis, qui tunc forte legatus a Rege cum tribus aliis ad Sigismundum Cazarem de causa Cruciferica profectus erat. AEque tamen is decreto collegij cum voluntate regia coniuncto assensus est, vir bonus, et non ignarus, quantum onus in se susciperet. Iam ingentes copiae ex omni Polonia, Russia, Lithuania, et Masouia cum suis Ducibus Volboriam conuenerant: Tartarorum etiam non contemnenda auxilia Vitoldus adduxerat. Erat et mercenariorum militum ex Bohemis et Silesiis non exiguus numerus: quin et Silesiorum Duces exercitum regium auxerant. Itaque Rex non moratus diutius, in terram hostilem eum duxit, instructum inspectantibus legatis hostium, qui siue ad auertendum bellum, siue ad speculandum vires Polonorum venerant. Verum non ita magnum operaeprecium cum tantis copiis factum est Oppida modo et castella quaedam ignobilia, partim vi expugnata, partim in deditionem accepta, partim vacua dilapsis habitatoribus occupata, direpta, atque exusta. Venit interim legatus Pontificis Ioannis trigesimi tertij Ioannes Lausanensis Episcopus: qui impettauit facile a Rege desidis et famelici belli (vulgo postea si cappellati) iam pertaeso, vt duorum annorum in duciis cum Cruciferis constitutis, Constantiensis Concilij iudicio causam et controuersiam omnem suam cum Cruciferis permitteret. Itaque Rex dimisso exercitu reuersus in Poloniam, de Senatus amplissimi sententia legatos ad Concilium misit, Nicolaum Archiepiscopum Gnesnensem, Ioannem Vladislauiensem, Iacobum Plocensem Episcopos, Andream Lafcarem electum Posnauiensem, Ioannem Tuliscouium Castellanum Calissiensem, et Zauissium Garbouium cognomento Nigrum. Pollicebatur autem Sigismundus, non defuturum se ibi esse causae regiae contra Cruciferos, eique vicissim rerum Vngaricarum


page 265, image: s265

curam commendauit. Idem fecit Concilium illud, scriptis ea de re ad Regem literis. Ac fecit quidem Vladislaus amici officium: nam cum Turcae ipsoabsente Vngariam infestarent, Bosnamque a Sigismundo prius recuperatam, ipsi iterum fusis profligatisque Vogaris eriperenr, Vladislaus missa ad Turcas minaci legatione, sex annorum inducias inter eas gentes captiuis Vngaris proceribus liberatis confecit: pacemquoque perpetuamconfecisset, ni Pipo Florentinus Comes Themessiensis temere omnia turbasset, capto pro exploratore Gregorio Armenio Vladislai internuncio, qui Turcicae legationi de pace venienti tutum ad Vngaros accessum praestructurus an tecesserat.

Interea Vladislaus Rex Lithuaniam, Poloniam, et Russiam continentibus fere itineribus obiuit: et Sniatini quum esset in Russia ad Pentecosten anni sequentis, venit ad eum supplex Alexander Palatinus Valachorum magna et splendida Nobilitatis suae caterua stipatus, et vexillo ad pedes eius proiecto, datoque con ceptis verbis iureiurando, in fide atque clientela eius et Polonorum se fore sem per promifit. Venit et ab Imperatore, et Patriarcha, Constantinopolitanis legatio, frumentarium subsidium petens. Vehementer enim TurcaeThraciam insestabant et premebant. Vladislaus itaque Rex inopia laborantibus Constantinopolitanis liberaliter opitulatus, in Cacybeio portu maris Pontici, qui in ditione Polonorum tunc erat, frumentum ad mensus est. Sniatino in Lithuaniam rursus diuertens, viginti millia marcarum Pragensium, quadraginta vestes zobellinas eximias, centum equos, totidemque aureos pannos a Vitoldo dono accepit. Anno sequenti millesimo quadringentesimo decimo sexto cum Annam Reginam Cracouiae mortuam sepelisset, rursus in Lithuaniam profectus, apud Velunam Samogitiae cum Cruciferis Prussicis pariter et Liuonicis de regundis finibus Samogitiae, ac de pace perpetua constituenda conuentum egit. Verum Cruciferis intolerabili faftu tumentibus, neque vllam aequi aut iniqui rationem ducentibus, re non pecfecta discessum est. Augebat autem eis spiritus, vt creditum est, societas cum Tartaris inita, qua eos ad vastandos Russiae fines excitarant Nec multo post ingens vis Tartarorum duce Ediga in Kiouiensem tractum improuiso effusa, ferro ignique omnia depopulata est: vrbem quoque ipsam Kiouiam diripuit ac diruit, quae ex eo tempore splendorem pristinum nunquam recuperauit. Arce quidem summa vi oppugnata hostis potiri non potuit.

Rex pro eo, quod hostes bello persequi debuit, Sanoci nuptias celebrauit, indignas illa aetate, et nomine ac dignitate sua, ducta in matrimonium Elisabetha Pilecia, Ottonis Palatini quondam Sendomiriensis filia, vidua prouectae iam aetatis, et complurium virorum thoros experta; quippe quae virgo propter magnitudinem dotis a Morauo quodam rapta, eique aliquanto post ab alio quodam Morauo itidem erepta, et inter fecto priore raptore, in loco iustae vxoris habita, ad extremum Vincentio Granouio Castellano Naclensi, despon dente Spitcone Melstinio propinquo, nupserat. Siue autem Intem pestiuo amore et consuetudine eius mulieris captus, siue philtris etiam et magicis artibus dementatus Rex, eo se tam impari matrimonio implicauit, magnam certe nomini suo infamiam non modo apud suos, sed etiam apud exteros aspersi: ita vt Concilium quoque ea fama, traducentibus Cruciferis, impleret. Rex inde Cracouiam indicto conuentu, Reginam quoque


page 266, image: s266

eam ritu solenni socit, nequicquam aduersantibus nonnullis Proceribus, et inprimis Sendiuoio Ostrorogo Palatino Posnaniensi. Quoniam autem ea ab Archiepiscopo Leopoliensi Ioanni Ressouio coronata erat, veritus Nicola Archiepiscopus Gnesnensis, qui tunc in Concilio Constantiensi erat, ne sibi successoribusque suis ea praerogatiua Reges et Reginas coronandi praeriperetur, obtinuit apud Concilium, vt Archiepiscopus Gnesnensis deinceps Poloniae primas sit. Prorogauit deinde Vladislaus Rex inducias cum Cruciferis in aliud biennium, Caesare ac Rege Francorum Carolo petentibus. Et anno sequenti, qui fuit millesimus quadringentesimus decimus octauus, rursus apud Velunum Samogitiae cum Cruciferis de pace conuentum celebrauit, deductis secum primoribus Polonorum. Vnde cum re infecta discessisset, dimissisque proceribus, ipse cum paucis ad Vigros (syluae id nomen est) venationi operam daret, parum abfuit, quin in Rastenburgensis Commendatoris insidias incideret. Subidem tempus Vitoldus amissa paulo ante Anna vxore, alteram duxit Iulianam viduam, prioris materteram. Atque id matrimonium incestum Ioannes Episcopus Vladislauiensis, qui etiam Regem forte in Lithuaniam secutus erat, praeter disciplinam ecclesiasticam iunxit, cum Petrus Vilnensis, vt id faceret, nequaquam adduci posset.

In sequenti anno, cum Rex in Poloniam reuertisset, venere ad eum legiti Martini Pontificis Maximi, Iacobus Campius Spoletanus, et Fernandus Hispanus Lucensis Episcopi, de pace cum Cruciferis conficienda postulantes: qui comiter et liberaliter a Rege habiti, cognita eius voluntate ad pacem propensa, in Prussiam inde ad Cruciferos contenderunt. Qui corrupti muneribus, cum monumenta ad causam ipsorum pertinentia inspexissent, ac deseripsissent (ad quam forte rem magis, quam ad pacem faciendam Crucigerorum rogatu et sumptibus venerant) Regis causam incognitam temere testimonio suo damnarunt. Qua de regrauiter postea Rex Pontifici questus est: qui fecit postea Regi potestatem producendi documenta causae suae. Dimissis autem legatis pontificiis Rex Cassouiam petiit, ad colloquium a Caesare Sigismundo inuitatus: ibique blanditiis eius inductus, arbitrum eum tulit Cruciferis ex compromisso de contumeliis, damnis, et iniuriis, quas ab illis acceperat, reclamantibus, quos secum duxerat, Proceribus, et ad extremum vt certa tamen formula, certoque die id compromissum adstringeretur, suadentibus. Recusabant autem id compromissum Cruciferorum legati, qui tunc ibi aderant, siue adeo recusare se ex composito simulabant. Qua re Caesar vehementer, vt videri volebat, irritatus, arma se cum Vladislao contra eos coniuncturum iureiurando interposito pollicitabatur. Qua de causa remittere ei Vladislaus pecuniam, quam mutuam dederat, Scepusium que reddere mox cogitabat, ni Proceres, cum quibus ea de re communicarat, id ei dissuasissent.

Soluto conuentu, Vladislaus Rex in Poloniam reuersus, magna cura bellum aduersus Cruciferos apparauit. Misit et Caesar Episcopum Passauiensem, et Ioannem Comitem Hardeccium Cracouiam, vt in speciem arma, et caetera ad Prussicum bellum necessaria exereitui suo compararent: quibus laute a Rege sumptus suppeditati sunt. Caeterum ij, cum supra quadraginta dies Cracouiae mansissent, vltrone an reuocati, non constar, in Vngariam ad Caesarem redierunt. Reuersus est deinde ad Regem ex Vngaria Zbigneus


page 267, image: s267

Brozius Marschalcus, qui ad deducenda a Caesare auxilia relictus erat, vanitate Caesaris perspecta. Lactatus inanibus Caesaris promissis Vladislaus Rex, tamen institutam in Prussiam expeditionem non remisit, ne legatione quidem eius motus, qua illeab eo postulabat, vt in aliud tempus id bellum reiiceretur. Iam copiae omnes Volboriam conuenerant, indeque per Masouiam progressae, ad fines hostium peruenerant, cum venit ad Regem in castra Bartholomaeus Capra, Archiepiscopus Mediolanensis legatus a Caesare, dirimendi eius belli causa. Pepigit is quidem rursus adiuuante maxime Vitoldo, et accedente Pontificis Maximi autoritate duorum annorum inducias, cum compromissi sui Regem admonuisset, et aliud ei ex aduerso respondens ipse a Cruciferis attulisset. Praefinita autem compromsso dies ad octa uum idus Ianuarij. Itaque irritus tantus ille conatus atque apparatus belli fuit, non sine magno omnium fremitu, imprudentiam Regis in faciendo compromisso incusantium. Verum eam culpam Rex in Cancellarium transtulit: quam ob rem is magno omnium odio deflagrauit. Cum Erico autem Daniae, Sueciae, et Noruegiae Regibus, ac Duce Pomeraniae, eiusque consiliariis, publice aVladislao et Vitoldo in castris tunc ictum est foedus ac societas, cum contra alios vtriusque partis hostes, tum nominatim contra Crucifero: ea lege, vt etiamsi quis Principum ab eo foedere vellet discedere, subditi tamen ipsius eo nihilominus temerentur: ne tamen vteruis altero inscio, Cruciferis, vel cuiquam bellum omnino intentaret. Excepti sunt autem a Vladislao et Vitoldo Sigismundus Caesar, et Venceslaus Rex Bohemorum, propter priora cum ipsis foedera. Reuertens autem ex eo bello Vladislaus, per Cuiauiam in maiorem Poloniam diuertit. Posnania vero Srodam proficiscentem aduersus casus perculit. Nam sub vesperum, cum serenum esset coelum, subito atris nubibus obductum est: vnde inter crebra fulgura ac tonitrua fulmen magno fragore decidens quadrigas carpento, quo Rex vehebatur, iunctas, duosque ftipatores regios, et equos complures alios, vno ictu interfecit: aurige et sessoribus equorum nil aducrsi euenit, nisi quod cubiculatij vestis discerpta est. Rex cum aliquandiu exanimatus iacuisset, tandem respirauit, caetera sospes, praeter quod surdaster paucos dies, et modico manus dextrae dolore affetus fuit.

Sub illud tempus Ediga Princeps Tartarorum, missa legatione cum mu neribus ad Vitoldum, foedus cum eo iniit. Venit paulo post, prius tamen sibi aditu et colloquio impetrato, ad Vladislaum Sigismundus Caesar Sande ciam, et cum animo esset distracto, vtrum Turcicum bellum prosequi, an Bohemiam post Venceslai fratris obitum, qui non ita pridem paralysi extinctus erat, Hussi religione et domestica seditione aestuantem recuperare debuisset: Vladislaus ei suasit, vt Bohemiam ante omnia potestatis suae faceret, Hussique doctrinam vires sumentem opprimeret, et ad haec peragenda auxilia illi pollicitus est. Qui Pragam cum exercitu veniens, cum non exiguam cladem a Taboritis, qui a castris nomen sumserunt, accepisset, castrisque exutus esset, Vratislauiam iter deflexit, quo se legatos Vladislai Regis et Cruciferorum sequi iusserat, vt ibi inter eos de controuersiis arbitrium perageret. Verum ipse ad extremam demum compromisso praefixam diem post initium nouianni eo venit. Veritus igitur, ne die praeterita irritum esset compromissum, vt Cruciferis gratificaretur, causa non cognita,


page 268, image: s268

gnita, neque disceptata, sententiam ex scheda, quam in pera paratam habebat, insertis quibusdam, quae in controuersiam non venerant, recitauit, reclamantibus frustra legatis Vladislai, et fidem religionem que iudcis requirentibus. Quod quidem tam molestum legatis Polonicis fuerat, vt insalutato Caesare et moderationem decreti pollicente actutum discederent. Eo vero spectabat potissimum decretum illud Caesaris, vt decreto Pontificis maximi delegatorum abolito, Caroli Vngariae et Ioannis Bohemiae Regum arbitrium, pactaque apud Toruniam inter Regem Poloniae et Magistratum conuenta, rata essent.

Haec vbi celeriter ad Vladislaum in Lithuania tunc venationibus cum Vitoldo vaeantem perlata sunt, dolore et ira vterque ad lachrymas vsque exarsit. Mox communicato cum paucis consilio, Rex Zbigneum Olesnicium ad Caesarem misit, qui ei beneficia sua plurima et maxima, et ipsius non modo ingratitudinem, summam iniustitiam, sed etiam perfidiam et periurium exprobraret, seque pariturum esse illi sententiae negaret. Quod cum Olesnicius grauissimis verbis fecisset, simulque Nicolaus Cebulca subsecutus, Vitoldi nomine cum alia quaedam acerbe in Caesaremdixisset, tum soedus et amicitiam olim cum eo constitutam repudiasset, ita commouerunt Caesarem, vt eos, violato iuregentium, in profluentem demergere voluerit, nisi eum, qui proximi assidebant, Episcopi et Principes a tam praecipiti consilio auertissent. Sine responso autem ij dimissi sunt. Nec ita multo post Caesar missis duobus legatis ad Regem, correcturum se esse pollicitus est, quod non malitiose, sed imprudenter Cruciferorum fraude circumuentus deliquisset. Verum ne in eo quidem seruauit fidem, cum Vladislaus Rex rursum Episcopum Cracouiensem, et Marschal cum ea de re ad eum misisset Relata deinde re ad Senatum, parendumne esset iniquo Caesaris decreto, an eo spreto inferen dum bellum Cruciferis, placuitad tempus quiescere et expectare, ecquam priores Cruciferi, non parendo decreto Caesaris, iustam belli occasionem darent. Nec ea diu expectata est. Cum enim Cruciferi duodecim millia et quadringentos aureos nummos Regi decreto Caesaris ad certam diem numerare deberent, nec satis auri paratihaberent, legati regij Ioannes Koscielecius Palatinus Vladislauiensis, et Zbigneus Olesnicius Secretarius argentum, quod in supplementum auri dabatur, non acceperunt: dieque lapsa, testati, priores Cruciferos iudicatum non fecisse, discessere. Quae res apprime grata et exoptata Regi, atque etiam Vitoldo accidit. Quietae tamen aliquandiu postea res fuere inter Polonos et Lithuanos, atque Cruciferos. Caeterum domi in comitiis Lenciciensibus ad vicesimam quintam diem Iulij parum abfuit res a perniciosa seditione et caede. Infensa erat Elisabetha Regina Alberto Episcopo Cracouiensi, cum quod is matrimonium eius cum Rege imprimis improbabat: tum quod Iohanni filio, quem Granouio pepererat, diploma de Comitatu, quo is a Rege contra leges publicas ornatus erat, non signabat. Cum autem non ignoraret mulier, infiniti com promissi culpam a Rege reiici in Albertum Episcopum, Tuliscouium Castellanum Calissiensem, et Brezium Marschalcum, quos etiam alienioribus forte a se animis esse sentiebat, mulier vindictae cupida, vrpebat eam occasionem, Regem in eos assidue instigabat, et eo Regem propemodum perpulerat, vt Episcopo indicta causa Cancellarij munus abrogaret, in tres vero illos vt iudicium publicum in comitiis institueretur, perfecit. Et mortua quidem est Elisabetha ante diem comitiorum


page 269, image: s269

publica omnium ordinum (praeterquam Regis ipsius) laextitia, quam splendidior vestitus omnium tesiatam faciebat. Iudiciumtamen nihilominusin Episcopum et reliquos duos insturatum est. Ibi cum propinqui et clientes Petri Vissi, veteris iniuriae memores, frequentes Alberto insultarent, et Bartholomaeus Vlodecus, cui Petri fratris filia nupta erat, causam aduersus Albertum dicens, acerbius in eum inueh eretur; non tulerunt id Alberti fratres propinqui et clientes, quorum numerosa turba stipatus aduenerat. Crescebat iniuriis et conuitiis mutuis tumultus, et ab vtrisque ad arma sumenda, acciendosque socios ex arce in oppidum decurrebatur. Rex cum proceribus in penitius cubiculum se sub duxit: et ni mox porta arcis clausa, ponsque sublatus esset, multum ibi sanguinis effusum fuisset. Repressa tandem est a proceribus gliscens seditio, Rexque reconciliatus reis, maxime Ioannis Tarnouij Palatini Cracouiensis opera.

Consultatum deinde est de Republica, et inprimis de Bohemis, an eos petentes Rex in fidem suam reciperet: nam ij victo pulsoque Sigismundo ad Vladislaum regnumdeferre nunciabantur. Re diligentius in Senatu agitata, placuit, ne Rex regnum a Bohemis delatum reciperet, propter dogma Hussitarum, quod totam iam Bohemiam infecerat, et propter intestina gentis dissidia, factionesque diuersas, neue Sigismundum Caesarem, ad quem iure haereditario regnum illud spectabat, in se concitaret: nec aperte tamen id detrectaret, sed dubios legatos dimitteret, vt eo metu Sigismun dus in officio contineretur. Soluto conuentu Lenciciensi, venere deinde Bohemorum legati, quibus questis de Sigismundi superbia et acerbitate, regnumque Vladislao deferentibus, responsum est: Regem vicem eorum dolere, ipsum quoque multis insignibus iniuriis a Sigismundo affectum, vt merito Bohemis pro tam propensig eorum in se studiis, auxilio aduersus eum esse deberet: sed quoniam res magna ac difficilis esset, quam postularent, nolle eum quicquam de ea sine Vitoldi fratris consilio statuere. Hoc responso accepto, pars legatorum in Lithuaniam ad Vitoldum profecta est: caeteris Nepolomiciae manendi locus datus,, sumptusque suppeditati, ne in vrbe propter ipsorum praesentiam supersederi sacris necesse esset. Indictis deinde rursus comitiis Nepolomiciam ad vndecimam diem Nouembris, legati Bohrmorum (iam enim et ij, qui ad Vitoldum ierant, reuersi erant) non praecisa aperte omnispe suscipiendi a Vladislao regni, dimissi sunt. Reuerterunt autem ij post sequentis anni initium, repertoque Rege vna cum Vitoldo in Lithuania apud Mereciam, idem quod prius postularunt, adiieientes: si Vladislausregnum illud abnueret, vt Vitoldus id capesseret. Diu eos Vitoldus suspensos tenuit, ostentata nonnulla spe, vel Sigismundi vlciscendi causa, se id non recusaturum. Tandemque ad decimum octauum calendas Septembris Lublini certum eis responsum Regis pariter ac Ducis nomine datum est, cuius ea fuit sententia: Licet ambo grauiter a Sigismuudo laesi sint, non essetamen sibi in animo improbitate cum eo certare. Scirese, Bohomiam iure ad Sigismundum pertinere: meminisse foederum, quae cum ipso sibi constent, quamuis non eadem fide vtrin que seruentur: religionem etiam sibi esse, apud haereticos regnare. Honoris autem Bohemorum gratia se omni ratione curaturos esse, vt a Sigismundo et Pontifice in gratiam recipiantur.

Dimissa cum his mandais Bohemorum legatione, misit Rex legatos ad Sigismumdum Caesarem IoannemTarnouium Palarinum Cracouiensem, et


page 270, image: s270

Zbigneum Olesnicium Secretarium: qui eommemoratis modeste supeioribus Vladislai in eum beneficiis, illiusque vicissim in Vladislaum Regem iniuriis, perstare tamen Vladislaum in amicitia, nec mutare fidem ostenderent: peterentque ab illo, vt cum Bohemis in gratiam redire, ecclesiaeque reconciliare eos clementer vellet. Si ille pateretur, vtramque rem Vladislao corae fore, et vel armis, si aliter nequiret, eos ad officium reducturum, et in ditionem eius, societatemque ecclesiae catholicae reducturum esse: modo vt postea vicissim Sigismuodus cum ipso contra Cruciferos secundum pacta conuenta tandem arma coniungeret. Eius autem rei praestandae pignus interim Silesia in potestate Vladislai vt esset, tantisper, quoad Sigismundus fidem suam apud eum liberasset. Grata haec fuit legatio Sigismundo, maioraque is vltro Vladislao, quam quae postulabant legati, obtulit, nimirum coniugium filiae vnicae suae, cuius Vngaria et Bohemia haereditaria regna futura essent, aut vero Agathae viduae, quae cum Venceslao Rege fratre suo nupta fuisset, si magis compar coniugium ipsi placeret. Adhuc enim impubes erat filia Sigismundi. Ei vero viduae dotem fore Silefiam, et centum millia florenorum. Haec cum legati a Caesare ad Regem retulissent, missus est deinde Zbigneus ad Vitoldum in Lithuaniam, vt cum eo rem omnem communicaret. Res autem ipsa reiecta est ad comitia Nepolomicensia. Inde Zauissius Niger de amplissimi Senatus senten tia ad Sigismundum de Agathae matrimonio conficiendo ablegatus est. Qui cum Sigismundum in expeditione Bohemica occupatum sequeretur, eoque ab Hussitis profligato, in proximum oppidum Goram cum multis aliis ex acie sese recepisset, oppidoper proditionem ab Hussitis capto, in potestatem ipsorum venit, Pragamque ductus, per longum tempus in custodia habitus est. Eius igitur captiuitas diuturna impedimento fuit, quo minus matrimonium illud perficeretur.

Dam haec siunt, Vladislaus Rex cum Friderico Marchione Brandeburgensi. affinitatem iunxit, desponsa filio eius natu maximo Friderico vnica filia sua Heduigt: atque is, quam impubes etiam tum esset, in aula regia deinceps honeste et liberaliter educatus est. Conuenerat enim inter affines assen tiente Senatu Polonico, (nam Cracouiae haec agebantur, quo Fridericus senior ea de re aduenerat) vt, si Vladislaus nullos mares liberos susciperet, regnum Polo niae post eius mortem dotale Fridericus gener, etiamsi ante nuptias moreretur sponsa, acciperet: Marchiamque paternam suam ditionem, quae a Poloniaquondam auulsa esset, iure sempiterno, quemadmodum Dlugossus prodit, cidem rursus adiungeret. Si quas vero alias filias Rex relinqueret, eas Fridericus elocaret. Sin filum haeredem Rex relinqueret, centum millium aureorum Vngaricorum puellae dos esset, intra duos an nos post consum matum matrimonium exolueada: quae tamen Heduigi defuncta ad Regem et Regnum rediret, si Fridericus ex ea nullos liberos procrearet. Quod si Fridericus dote non accepta e viuis excederet, Heduigis tamen nihilosecius, quoad viueret, in Marchia certorum praediorum ac bonorum ducentis millibus aureorum aestimatorum vsumfructum haberet. Pollicebatur autem Fridericus pater Vladislao magna aduersus Cruciferos auxilia, quoties opus esset. Verum ea cum ex pacto paulo post poscerentur, negauit in eum annum se mittere posse, persuafitque Regi, vt in sequentem annum bellum Crucifericum differret, quod diceret, initurum se esse rationem, vt Cruciferi vltro im perata Regis facerent, et vel culinarium eius currum traherent. Accessit etiam ad prorogam das inducias Ponticis maximi authoritas, apud quem tunc causa inter Regem ac Cruciferos,


page 271, image: s271

Paulo Vladimirio Custode et Canonico Cracouiensi negocia Regis Romae curante, disceptabatur. Et venit quidem sequentis anni, qui fuit a Christo millesimus quadringentesimus vigesimus secundus, initio legatus Pontificis Antonius Zenus iureconsultus, vir integer et incorruptus, fiue ad componendas res inter dissidentes Polonos et Cruciferos, siue ad cognoscendam diligentius causam, et audienda vtriusque partis testimonia, describendaque monimenta. Secutus autem is est Regem in Lichuaniam, vbi tunc inconsulto Senatu Polonico Rex quartas nuptias cum Zonca Russa (cui postea Sophiae nomen fuit) Andreae Kiouiensium Ducis et sororis Vitoldi filia celebrabat. Id vero matrimonium sine dote Vitoldus frustra resistentibus Polonis, qui cum Rege erant, conciliauit: vsus illa occasione, quod Zauissio capto, nihil ad eam diem cum Caesare constitutum erat.

In Poloniam Rex reuersus, poposcit ordinem ecclesiasticum quinque millia florenorum, quae ei Pontifex summus exigenda concesserat. Verum ea de synodi sententia negata sunt, ne quid eiusmodi in consuetudinem veniret, et quod nullum tunc bellum Rex aduersus Hussitas gerebat: nam in eum vsum eam exactionem Pontifex indulserat. Bellum deinde Regi cum Cruciferis praeter omnem opinionem exarsit. Nauiter operam dabat causae diiudicandae Zenus legatus, et iam finis induciarum inter Regem ac Cruciferos appetebat. Egit ergo is cum vtrisque de protrahendis induciis, eoque rem perduxerat, neutris recusantibus, vt eae conuenirent, ni fraus Cruciferorum deprehensa esset. Offensus enim iniquitate Caesaris Vitoldus, Sigismundum Coributhum fratrem cum non contemnendis Polonorum et Lithuanorum copiis in Bohemiam ad recipiendum ac defendendum aduersus eum gentis illius regnum haud multo ante miserat, si non annuente, certe non aduersante Rege. Id cum aegerrime ferret Caesar, Cruciferos ad inferendum Polonis bellum incitabat, et, vt facilius incautos fallerent suadebat, vt inducias non abnuerent, illa duntaxat conditione in pactis adiecta, vt eatenus eae firmae essent, quatenus ipsi quid aliud siue a Pontifice, siue a Caesare in mandatis non haberent. Ea de re cum Caesar aliquot hominibus habitu mendicorum ornatis literas ad Magistrum Cruciferorum perferendas dedisset, vnae ex his inter vestes mendici cuiusdam apud Coninum (quod maioris Poloniae oppidum est) forte mortui inuentae, dolum detexerunt. Itaque cum Cruciferi in iudiciis Pontificis, siue Caesaris autoritatem diserte exciperent, re infecta et arguta euidenter a Polonis Cruciferorum fraude, irritatisque animis discessum est, bellumque magna celeritate, et ingenti animorum ardore comparatum. Intra paucos dies cunctae copiae e Polonia, Russia, et Lithuania, quo iussae sunt, conuenere. Interim autem Zenus cum cognitioni causae apud Vratislauiam insisteret, mandato Pontificis importunitati Caesaris concesso reuocatus est, suspecta enim fides eius et integritas Cruciferis esse coeperat.

Ingressus autem Rex hostilem terram, composito agmine, perinde ac si hoste in conspectu essent, incedebat: et habebant ij sane supra triginta millia equitum pariter ac peditum: commissurique erant rem vniuersae dimicationis discrimini, ne vastari sua sub oculis suis paterentur, nisi Conradus Nencius Silesius, vir scientia rei militaris praestans, temeritatem eorum, qui cum tanto exercitu pauci dimicare vellent, redarguisset, Erant enim supra centum millia bellatorum in castris regiis. Itaque


page 272, image: s272

Cruciferi mutato consilio ad tuendas munitiones dilapsi sunt: relicta aliquanta manu ad prohibendum Polonis Deruanciae amnis transitum. Sed ea facile a Polonis pulsa est, caesis captisque compluribus. Circum castella deinde et oppida Poloni arma circumtulere: Fridecum siue Vanibreznum, et Golubum oppida cepere, diripuere, et incendere: piaesidiarij omnes, qui supra quadringentos fuerunt, cum quin decim Cruciferis intercepti, et in vincula coniecti. Ibi dum Rex castra habebat, venit ad eum Corbauiensis Episcopus, legatus a Caesare, petens, vt Coributhum e Bohemia reuocaret, Cruciferos ne bello vexaret. Si quid ij deliquissent, iure cum eis apud Caesaris tribunal, cui illi subiecti essent, ageret. Quod si iniquitate sententiae Caesaris offenderetur, Caesarem, si quid eiuscemodi esset, correcturum esse. Si qua alia iniuria laesum se esse a Caesare arbitraretur, Polonis et Vngaris Proceribus rem disceptandam secundum foedera permitteret. Adhaec sic ei responsum est. Quod ad Cruciferos attineret, Regem satis perspectam habere fidem et aequitatem Caesaris, pariturum tamen eum fuisse eius decreto iniquissimo, nisi Cruciferi priores id contempsissent Deinde producturum quoque nihilominus inducias cum eis fuisse, si de eorum fraude ex literis Caesaris interceptis non constitisset. Illud etiam quale esset, quod Caesaris opera Antonij Zeni legati pontificij incorrupti viri iudicium intercepisset? Itaque oportere Regem armis sua repetere, quando aliter non possit. Coributhum non Regis iussu in Bohemia cum exercitu esse. Intulit mox Vitoldus, a se eum illuc missum esse, vt Caesaris iniurias et violata foedera vlcisceretur, futurumque ibi esse deinceps et iam, vt intelligeret Caesar, quos homines sub specie amicitiae dolis falleret. Cum his responsis dimissus legatus.

Non intermittebant interea Poloni populabundi hostiles agroslonge lateque dispersi infestare. Forte quadringenti Valachi expediti (tot enim Palatinus Regi in auxilium miserat) sub Mariaeburgo praedas agebant. In eos Cruciferi magno numero ex arce effusi, impetum fecerunt. Valachi, venientium contra se hostium multitudine aduersa, in proximam syluam se abdunt, ex equis desiliunt, non insueto genere pugnandi pedestres inter condensas arbores sese defensuri. Descendunt et Cruciferi, vt latitantes, quemadmodum opinabantur, e latebris extraherent. Verum mox denso sagittarum imbre a Valachis obruti, caesis captisque primis, fugam capessunt. In fuga quoque a persequentibus Valachis non paruam cladem accepere. Victores Valachi cum praeda et captiuis in castra pedem retulerunt, Alia quoque non minori clade per idem Cruciferi inter Orlouiam et Murinouiam pagos profligati sunt ab Andrea Brochouio praefecto Brestensi, qui erat cum Mathia Labissinio Brestensi, et Ioanne Coscielecio Inouladislauiensi, Palatinis, et cum omni Nobilitate Cuiauiensi, relictus a Rege ad praesidium eius orae cum summo imperio, ne quid ibi a Cruciferis moueretur. Indignati autem Palatini, sibi eum praelatum esse, domos cum clientibus suis per speciem comparandi commeatus recesserant. Perstitit in castris Brochouius, nihil ea discessione deterritus, diligentiusque agebat excubias quoquouersus dispositas. Erant in praesidio Nessouiae octingenti equites Cruciferorum: ij vt incautos Polonos opprimerent, silenti agmine circumuecti a tergo, vbi nullas rebantur haberi excubias, noctu eos adorti sunt. Sed non fefellere tamen. Et primas quidem excubias securas oppressere: verum a secundis ad tertias. et inde in castra clamor perlatus, Brochocium cum suis exciuit. Armis raptim correptis, hosti septa castrorum


page 273, image: s273

conuellere iam incipienti intrepide occursum est, commissoque proelio (lucente forte luna) cessit Polonis victoria: dissi pati fuga hostes, cum per ignota sibi loca, syluasque errarent, agrestibus praedae fuere per subsequentes dies: magnusque fuit numerus captiuorum, in quibus Commendatoris Torunensis vicarius, ac duodecim Cruciferi fuerunt. Nam Commendator ipse fuga elapsus est. Rex Golubensi arce potitus, ad Coualouiam castra mouit, et in arcis illius oppugnatione nonnihil commodi accepit: nam oppidum ipsi Cruciferi succenderant. Captus cum paucis Dobrogostius Castellanus Camenecensis, per cuius incuriam Drahimum haud multo ante interceptum erat a Germanis militibus in Prussiam euntibus: tametsi intra paucos dies arx ea a Polonis recuperata fuit, Pauli Vernici Germani opera; qui cum esset inter praesidiarios hostium, Polonos clam noctu cassibus venatoriis in arcem sustulit, a quibus mox praesidium hostile deiectum est. Omissa Couolouiae oppugnatione, ad Toruniam Rex duxit. Forte didicerat ab exploratoribus, Cruciferos non contemnendas copias coegisse: quanquam non habebant ij in animo, aperto praelio cum Rege manus conserere, sed occasionem et opportunitatem rei bene gerendae captabant. Contra hos ergo sedecim Polonorum totidemque Lithuanorum vexilla misit. Caeterum priusquam in conspectum ventum est, hostes, aduentu Polonorum cognito, fuga dilapsi sunt. Rex cum pestem Toruniae grassari accepisset, contagionem metuens, mutato consilio, vastatis modo suburbanis, in Culmense territorium exercitum reduxit, vt id siue peruastaret, siue in potestatem suam redigeret.

Interim Cruciferi, et ipsi inauspicati belli pertaesi, et Nobilitatis oppidanorumque suorum clamoribus ac querimoniis defatigati, legatos ad Regem depace miserunt, quam non difficulter impetrarunt. Pacis leges supra Ossam fl. et apud Melnum lacum in castris conscriptae, inter quas erant praecipue, vt Rex Galardi et Petri iudicum a Pontifice maximo delegatorum decretum: Cruciferorum vero Magistri Paulus Prussiae, et Sigfridus Liuoniae, pacta Torunensia, et Sigismundi Caesaris decreta duo ex compromisso lata rescinderent: Samogitiam, Nessouiam, arce tamen ab ipsis diruta et materia asportata Rex haberet, itemque dimidium Istulae, et nauli apud Toruniam: Cruciferis vero redderet, quicquid de iis tunc cepisset, iniuriaeque vtrinque factae obliterarentur. Quod si vteruis bellum renouare vellet, vt subditis eorum impune liceret dominis suis nullam opem ferre. Haec ita conuenta, non diu rata fuere. Nam discedente Rege non impleuerunt Cruciferi promissa, ita iubente Caesare. Vnde cum irritatio animorum inter Principes maiores motus parturire videretur, Vngarorum proceres conuentum cum Polonis expetiuerunt, facileque impetrarunt, vt ad Kesmarcum oppidum delecti a Rege de sententia comitiorum secum conuenirent. Ibi constitutum, vt ad medium quadragesimae anni sequentis ipsi inter se Caesar et Rex conuenirent, et Proceribus Vngaris ac Polonisarbitris, quemadmodum erat in foedere, de iniuriis mutuis disceptarent: Cruciferorum quoque legati cum luculentis mandatis vt adessent. Congressi deinde Caesar et Rex ad praestitutam diem apud Staresolum, cum de iniuriis mutuis inter se audientibus Proceribus expostulassent, pacem inter se renouarunt: Cruciferi quoque pacta conuenta apud Melnum lacum seruare iussi, dicto audientes fuerunt, et controuersa quaedam pactorum conuentorum capita, ad mercaturam et commercia pertinentia,


page 274, image: s274

conuentu cum Polonis apud Niessouiam instituto explicarunt. Reuocatus deinde est a Rege Coributhus e Bohemia, vbi non contemnendas vires habuerat, et autoritatem sibi apud Bohemos praeter Ziscae factionem comparauerat. Reuersus inde, cum Dobrinensem dominatum a Polonis non obtineret, solicitabat animos multorum ad res nouas. Qua re sibi magnum odium apud Regem et Proceres conflauit. Missi deinde a Rege Zbigneus Olesnicius Episcopus designatus Cracouiensis, Sendiuoius Ostrorogius Palatinus, et Dobrogostius Szamotulius Castellanus Posnaniensis, et Stanislaus Ciolcus Procancellarius, ad regundos fines cum Cruciferis in Samogitiam, certis signis Samogitiam a Cruciferorum ditione diremerunt. Nihil praeterea memorabile eo anno gestum, nisi quod Proceres cum Nobilitate in comitiis Vartensibus Rege absente leges quasdam condidere.

Insequenti autem anno, qui fuit millesimus quadringentesimus vigesimus quartus, duodecima Februarij Sophiae Reginae diadema solenni ritu impositum est. Quam celebritatem praeter Polonos et Lithuanos Proceres, Sigilmundus Caesar cum Barbara vxore: Ericus Rex Danorum, qui tunc forte Hierosolyma religionis ergo iter habebat, Branda Cardinalis cognomento Placentinus legatus pontificius. Iulianus Caesarinus auditor camerae Apostolicae, qui postea Cardinalis fuit; Ludouicus Bauarorum, Ziemouitus, Vladislaus, et Alexander fratres Masouiorum, ac non pauci Silesiae Duces, itemque Torunensis et Elbingensis Commendatores nomine Magistri Cruciferorum Pauli Rusdorffij cohonestarunt Vitoldus venire noluit, incertum, qua de causa infensior Reginae factus. Tentatum est in illo conuentu a Principibus de Heduigi Regis filia Boguslao Duci Pomeraniae in matrimonium collocanda: cum Vladislaus Rex non obscure alienum a Friderico Marchione, cuius filio ea desponsa erat, animum prae se ferret, eo quod is auxilia nulla ex pacto ipsi ad bellum Crucifericum miserat. Sed nihil tamen ea de re impetratum est, dissuadentibus Regi Proceribus, fidemque rebus omnibus potiorem ducentibus. Dissuasit et Vitoldus absens, apud quem tunc Fridericus iunior educabatur, cum res tota ad eum a Rege reiecta esset, Caesarque et Reges ad ipsum ea de re oratores ablegassent. Accessit etiam Pontificis autoritas postea, qui Fridericum e sua familia Columnensi originem ducere profitebatur. Effectum est autem in eodem conuentu, annuente maxime Cardinale, vt Rex Vladislaus Caesari praeter voluntarios, qui certatim crucis militiam a Pontifice promulgatam amplectebantur, quinque millia equitum ad bellum contra Bohemos Hussos promitteret. Acta et alia nonnulla in secretis colloquiis. Post decimumquintum tandem diem Reges et Principes liberaliter ac magnifice habiti, suas quisque domos repetiuere. Vladislaus Rex Visliciam se contulit: ibi eum legatio Bohemorum conuenit, petens, vt quando ipse, Vitoldusque nollent, Coributhum sibi Regem mitteret. Probauerat enim is priori expeditione Bohemis industriam, virtutem, ac diligentiam suam. Non modo negatum, sed bellum quoque denunciatum Bohemis, ni haeresin abiicerent, et Romano Pontifici dicto audientes essent. Profectus est tamen iterum ad Bohemos Coributhus Rege inscio, cum aliquanta facinorosorum et obaeratorum hominum manu, quae ad eum confluxerat. Quam ob rem suspicionem Caesaris, multorumque praeterea vitare Vladislaus non potuit, quamuis promissa equitum auxilia duce Petro Miedziuecio Caesari misisset. Quin ea quoque auxilia, cum per Morauiam iter facerent, et suspecta se esse iis, quibus suppetias ibant, haud


page 275, image: s275

obscure animaduerterent, oppidisque excluderentur, verita, ne vbi opprimerentur, Olomucio in Poloniam subito reuertere. Hoc anno natus est Vladislaus filius pridie calendas Nouembris ingenti patris laetitia, et post quartum demum mensem religioni Christianae ritu solenni initiatus, Vladislai nomen accepit. Adfuerunt autem ei ceremoniae Pontificis Maximi, Caesaris, Venetorum, et Mediolanensium Ducum, ac nonnullorum aliorum principum a Rege inuitatorum legati, cum amplis donis puerperae allatis. Vitoldus vero argenteas cunas centum pondo puero misit. Nihil praeterea memoratu dignum duobus illis annis, nisi quod pestis ingens Poloniam et Lithuaniam peruagata est, ita vt Rex cum Regina et Vitoldo in syluis degere cogeretur. Vbi cum vacaret venationi, casu equi crus fregit, in quo curando menses aliquot Crasnistauiae absumpsit.

Anno vero millesimo quadringentesimo vigesimo sexto ad Pentecosten comitia Lenciciae habita sunt: ad ea Rex per Masouiam proficiscens Ziemouitum seniorem Ducem in gratiam recepit, cum is ipsi primum per filios. deinde per se ipse satisfecisset de eo, quod insimulatus erat, quasi in potestate Regis esse nollet. Postea in iisdem comitiis a Rege res magna tentata, sed non impetrata est, quum is promissa eam ob rem in superioris anni comitiis Brestensibus facta non praestaret Promiserat autem confirmaturum et aucturum se Nobilitatis libertatem et praerogatiuas, stationes ecclesiis et monasteriis remissurum, Cuiauienses autem auenae pensione liberaturum, si filium suum anno superiore natum Regem post se designarent: conueneratque, vt de iis rebus Rex in proximis comitus diplomatis in singulos tractus seu Palatinatus datis, diligenter caueret. Verum is mutato suasu Caesaris consilio, quum negaret id se facturum esse, consurgens omnis Senatus, diploma suum, quo Regi de filio promittebat a Zbigneo Episcopo, cuius fidei concreditum erat, receptum, magno fremitu ac tumultu Rege inspectante concerpsit. Sic re infecta conuentus ille solutus est. Alia tamen via Rex id, quod cupiebat, postea per fecit, quum singulos Senatores priuatim, (quemadmodum Caesar monuerat) prensasset, et a singulis chirographa exegisset, itemque a ciuitatibus et plerisque conuentibus Nobilitatis, praesertim Russiae et Podoliae. Perpauci de proceribus re perti, qui maiorem Reipublicae, quam priuatorum commodorum suorum et gratiae regiae rationem ducerent. Natus est autem eo anno Regi alter filius Casimirus, et intra annum vertentem mortuus.

Porro Vitoldus conducto e Polonia magno numero mercenariorum militum, fecit eodem anno expeditionem in Pscouienses Russos, liberos tunc, post vero in ditionem Moscorum redactos. Nec ea expeditio satis prospera ei fuit initio, quippe quae nulla iusta de causa suscepta esset, perennibus fere pluuiis madente humo, per se etiam vliginosa, ita vt neque progredi commode exercitus, neque pabulari posset. Ad extremum tamen Pscouienses magna vi auri et argenti infecti pariter et signati pacem redemerunt. Vladislaus vero Rex per idem tempus de Nobilitate Russica ditionis Polonicae quinque millia equitum, duce Ioanne Cobilenio Praefecto Sanocensi in auxilium Sigismundo Caesari contra Turcas misit, qui ad Brailouum vsque (quod oppidum in extremis Valachiae et Moldauiae Transalpinae sinibus fuit) longum iter emensi, duos menses in eo loco campestri vna cum Valachis, qui et ipsi ex foedere iussu Regis praesto fuerant, castra habuere, dum Caesarem vltra constitutum tempus expectant. Vbi vero non venturum esse, Bohemicis rebus impeditum, intellexerunt, pacato agmine, quemadmodum profecti domo erant,


page 276, image: s276

reuertere. Detrectabant nonnulli de Russis eam militiam, propterea quod quinae marcae in hastas ex Ludouici Regis sanctione ipsis non dabantur; eos Rex carcere diuturno coercuit, bonisque mulctauit. Sed remisit post omnibus mulctam rogatu procerum, aduocatiam modo Crosnensem retinuit. Mortuus est eodem anno Ziemouitus Dux Masouiorum, relictis quatuor filiis, et quinque filiabus. Ac filij quidem sic inter se paternum dominatum partiti sunt, vt Ziemouito Rauensis, Vladislao Plocensis, Casimiro Belsensis ditio cederet: quartus Alexander exors patrimonij, sacris initiatus, Episcopus Tridentinus, et post Cardinalis presbyter fuit Defiliabus vero Cimbarca Ernesto Austriae Duci nupsit, ex qua Fridericus tertius Imperator natus est. Eufemia Venceslao Teschinensium: Cunilia Boguslao Pomeranorum Duci: quarta Agathia Michaeli Duci, qui Sigismundi Vitoldi fratris filius fuit: quinta innupta obiit.

Insequens annus nulla fere alia re, quam probro Reginae memorabilis est. Eius vero autor Vitoldus fuit, qui siue odio Reginae, siue cupiditate regni, quam aperte postea prae se tulit, stimulatus, seu denique rumoribus hominum vulgatis permotus, augente suspicionem in decrepita Regis aetate, tertio, quod instabat, Reginae puerperio, cum omnibus minime mali Regis actionibus moderaretur, facile credulum hominem, vt in pudicitiam Reginae inquireret, induxit. Captae duae puellae pedissequae Reginae, Catharina et Elisabetha, sorores Sciucouiae, quae omnium esse consciae existimabantur, terrore tormentorum adhibito, confessae sunt de libidinibus Reginae, quod cum sex quibusdam amatoribus rem habuisset, sed verene, an falso, compertum non est. Regina vero non audita, plena moeroris ex tam insigni infamia, Cracouiam remissa est. Remittebatur in Lithuaniam asseruanda in custodia, ni Poloni Proceres, et inprimis Ioannes Tarnouius Palatinus Cracouiensis, cuius magna tunc erat autoritas, dissuasisset. Is enim, quum id a Rege clam agi ex apparatu curruum, et mox ipsius confessione cognouisset, percontatus est Regem: quid filiis ex ea natis facturus esset? quumque Rex secum eos fore, et in spem regni educatum iri, respondisset. Apage, inquit Tarnouius, tune Reges nobis relinquere vis, quos ipse, dum matrem eorum probro afficis, pro tuis liberis non agnoscis? Caeterum Senatus frequens eo rem perduxit, vt Regina se suo ipsius et septem honestarum ac nobilium foeminarum iureiurando purgaret. Posthaec iudicium in Ioannem Strassum a Regina efflagitatum est, quod is princeps hunc de ipsa rumorem apud Vitoldum et Germanos sparsisse diceretur. At is neque confessus, neque conuictus, cum se etiam decreto Petri Vidauij iudicis Siradiensis, cui Rex cognitionem eius causae mandarat, iureiurando purgasset, et accusatores ad singulare certamen prouocaret, in carcerem tamen a Rege coniectus est Sendomiriae: vbi parum abfuit, quin fumo et vapore prunarum illatarum enecaretur. Tunc autem paulo post Regina filium enixa est, cui Andreae Casimiro nomen fuit: atque ita posthaec Reginae infamia conquieuit. Sed tamen res ea dissidij, quod deinceps inter Regem et Vitoldum accidit, seminarium fuit. Id vero dissidium gliscens Sigismundus Caesar tertio deinde anno maleuolentia quadam ductus maxime inflammauit. Cum enim subolfecisset, subiratum esse Regi Vitoldum, conciliandum eum sibi esse existimauit, a cuius consiliis Regem totum pendere non ignorabat, vt vel committeret eos inter se, vel facilius ipse Regem ab astutia alienum circumueniret. Itaque colloquium vtriusque expetiuit: verum


page 277, image: s277

id Turcico bello implicatus, in tertium annum distulit. Duxit autem exercitum in Turcas sequentianno millesimo quadringentesimo vigesimo octauo, quo Golubeciam arcem a Rasciano quodam Turcis, cum ipse eam emere nollet, paruo venditam recuperaret: siue adeo, quo belli Turcici praetextu cessationem suam a bello Bohemico Martino Pontifici id vrgenti excusaret. Sed priusquam ad congressum cum hostibus veniret, retro se transmisso raptim Danubio cum magna parte exercitus ad tutiora loca in Transsyluaniam recepit, proditis hosti reliquis, quos naues capere non potuere.

Hac fere tempestate Vitoldus fretus Polonis militibus, quos non paucos circa se habebat, partim voluntarios, partim stipendio proposito euocatos, Nouogrodensibus Russis, libero populo praetextu controuersorum finium bellum intulit: superataque praeter spem eorum difficultate itineris, cum ad, Oposcam castra faceret, supplicibus et ingentia dona adferentibus pacem dedit. Ex illo igitur inauspicato bello Turcico reuersus Caesar Vladislaum Regem incusabat, quod is promissa sibi auxilia non misisset (quae tamen ille superiori anno frustra miserat) et maiori in eum odio exardescens, vrgere consilium illud suum de adiungendo sibi Vitoldo colloquiumque efflagitare. Nec aegre id impetrauit. Dies dicta conuentui apud Luscum ad sextum diem Ianuarij sequentis anni. Cum autem conuenissent Luscum Caesar cum coniuge sua, Rex, et Vitoldus, actum est aperta fronte de mutuis offensis, ac de Valachis maxime. Postulabat Caesar ex formula foederis, vt Valachiam secum pariter subiugarent et partirentur: propterea quod nemini satis fida ea gens esset, et quod sibi ad Turcicum bellum dudum praesto non fuissent. Negabat Vladislaus, id se facturum passurumque esse: parere enim sibi Valachos antiquitus. Nam quod subsidio Caesari non venissent, ipsius, non illorum esse culpam: venisse enim vna cum Russis, et expectasse frustra superiori anno. Et cessit quidem in ea re Vladislao Caesar: caeterum secreto longe alia cum Vitoldo egit. Societatem enim cum eo iniit, ac diadema ipsi regium pollicitus est, vt eum cum Vladislao Rege Polonisque committeret. Non recusabat id quidem Vitoldus, homo ambitiosus et ingentis spiritus: at negabat, sibi inuito Vladislao Rege accipere licere. Itaque ad Vladislaum callide et blande affectata a Caesare et vxore eius via, perfectum est, vt is cohonestandae patriae gratia non abnueret, si senatus Polonicus assentiatur.

Ad Senatum vero cum res relata esset, et praesens ipse Vitoldus hoc sibi concedi peteret, dicendisque sententiis, quo minus libere dicerentur, non optimo exemplo interesset, princeps senatus Albertus Iastrembiecius Archiepiscopus Gnesnensis longis verborum ambagibus vsus, nihil tamen certi statuebat. Post hunc Zbigneus Olesnicius Cracouiensis Episcopus grauissimis verbis Vitoldi praesentis consilium reprehendit: pactorum conuentorum, quae Rex, quaeque ipse cum Polonis sanctissimo iureiurando interposito olim firmassent, et quibus Lithuaniam Poloniae adiunxissent, admonuit: turpem esse prudenti seni, et saturo gloriae principi intempestiuam illam ambitionem, quae magnas secum clades atque calamitates Lithuanis iuxta ac Polonis importatura esset: cogitaret, venenatam esse illam offam, et exitiale munus, quod sibi a communi hoste Caesare offerretur: non hoc illum agere, vt honorem ipsi habeat, sed vt dissidium inter eum ac Vladislaum faciat: et quos coniunctos nullo incommodo possit afficere, disiunctis ac dissidentibus omne malorum genus inuehat: reputet secum ingentia Polonorum et Vladislai beneficia,


page 278, image: s278

magis, quam recentes et insidiosas Caesaris pollicitationes: illum numquam fideliter, neque cum ipso, neque cum Vladislao amicitiam coluisse, pacta conuenta toties irrita fecisse, sub specie beneuolentiae, vel maxime semper nocuisse: A Polonis vero Lithuanos omnium rerum egenos, et aduersus Cruciferos aegre sese tuentes, in societatem receptos, et ad regnum posthabitis potentibus aliis Principibus vocatos: Polonorum armis atque sanguine inexplebilem Cruciferorum crudelitatem a ceruicibus eorum depulsam esse. Ipsum a Vladislao prae germanis fratribus Principatum Lithuanorum adeptum, regni etiam administrandi moderatorem fore magis, quam participem adhiberi: vafrum illud Caesaris consilium multo ante sibi notum fuisse, at non se credidisse, Vitoldum tanta prudentia praeditum vnquam eo irretitum iri: rediret ad se, neque pateretur, tot tantasque res in eam diem a se praeclare gestas, et sempiternam sui nominis memoriam aliena fraude contaminari. Haec elocutum excepit Ioannes Tarnouius Palatinus Cracouiensis, grauique oratione et ipse rem illam, et conatum Vitoldi exaggerauit. Hos frequens Senatus magno consensu secutus est. Itaque repulsam passus Vitoldus, iratus foras se proripuit, minitans, quando sic ipsis videretur, alia id se via tamen assecuturum esse. Correptus deinde Rex a Senatu, quod tam facilis et credulus, hostem suum in regno in perniciem suam, reique publicae Polonae grassari pateretur: ni sibi caueret, futurum esse, vt mellitis dolis eius caperetur.

Haud mora, Proceres Lusco frequentes abeunt, quos Rex proxima nocte secutus est Caesar paucos dies cum Vitoldo commoratus, veritusque ne quem in se dolum Poloni offensi intenderent, propere in Vngariam rediit. Misit autem postea Vitoldus instinctu assentatorum suorum Gastoldum Palatinum Vilnensem, et Rombuldum Marschalcum oratores ad Regem et ad proceres Polonos, qui frequentes ad Regem Corcinum de impediendis Vitoldi censiliis conuenerant, fuitque haec oratorum extrema oratio: Vitoldum volentibus nolentibus Polonis Regem fore. Ad eam legationem, qui responsum Vitoldo referrent, Zbigneus Episcopus Cracouiensis, et Nicolaus Michalouius Palatinus Sendomiriensis de senatu missi, cum eum foederum et iurisiurandi sui, ac temerarij perniciosique incepti admonuissent, ac, ni desisteret, Polonos armatos conatibus eius obuiam ituros asseuerarent, ille in Vladislaum Regem culpam reiecit, ab eo se detrectantem ad id impulsum esse. Non fore autem e dignitate sua, si rem semel institutam remitteret. Nec sane remisit, quin per internuncium promissum a Caesare diligentius exigebat, incitantibus maxime Cruciferis, qui nullam incommodandi Polonis occasionem etiam in pace praetermittebant, foedusque et societatem fraudulentam cum Vitoldo inibant. Id vbi apud Polonos increbuit (nam et literae, et nuncij aliquot intercepti erant) conuenere Proceres ad Regem Sendomiriam ad natalem D. Mariae, decreta iterum legatio ad Vitoldum, cuius principes fuere Zbigneus Episcopus iterum, et Ioannes Tarnouius Palatinus Cracouiensis. His datum in mandatis, vt si aliter animum Vitoldi a proposito flectere nequeant, Polonorum regnum concedente Rege ad eum deferrent, vt, quando tantopere regnum appeteret, ab amicis id potius, quam ab hostibus acciperet. Vladislaus quidem non tam altos spiritus nactus, et pristinum ingenij vigorem aetate magis ac magis indies hebescentem, viresque suas exhaustas sentiens, non grauate Vitoldo longe vegetiori regnum concedebat, cuius iam ipse pertaesus erat: et filios paruos, regnoque administrando inutiles adhuc habebat: ad quos tamen id, Vitoldo


page 279, image: s279

nullos relinquente liberos, rediturum esse haud ita multo post intelligebat: iam enim et Vitoldus octogesimum annum excesserat. Huc accedebat non aliena a Vitoldo plerorumque Procerum Polonorum voluntas, munificentia eius conciliata. Ipse quoque Vladislaus Rex per multum tempus eius consiliis maxime in omni re nixus, ita eius autoritatem indulgentia sua apud Polonosauxerat, vt illum magis quam se colerent Flexisset haec talis oratio quamuis praefractum Vitoldi animum, nisi Proceres quidam Poloni priuata compendia publicae rei praeferentes, vt largitiones eius in se assentando magis augerent, clam eum per internuncios hortati essent, vt persisteret in proposito: de quibus etiam cognouerat, priusquam legati aduenirent, quid ij afferrent. Itaque respondit Vitoldus legatis: nolle se esse tam impudentem et impium, vt Vladislaum regno spoliaret: caeterum incepto per omnium gentium ac principum ora vulgato abscedere, turpe sibi et indecorum videri. Nihil se aduersus Regem et Polonos moliri, sed si quod bellum sibi ab eis inferatur, omni conatu propulsaturum. Dum autem aliquot dies ibi commorantur legati, allatus est Vitoldo a Caesare draco affabre factus, pignus societatis, expetitumque iusi urandum de seruanda societate certis legibus. Ac draconem quidem pro hospitali munere, non pro pignore societatis accipere se respondit: iusiurandum vero nullum dedit, reueritus legatos regios qui grauiter et seuere cum eo agebant: ac Zbigneus quidem longe, quam collega liberius. Itaque illum amplis donis Vitoldus honorauit, siue quod beneuolentiorem sibi esse crederet, siue vt Zbigneo aegre faceret. Cum Zbigneo vero expostulauit, quod solus desiderio suo aduersaretur, Tarnouio collega non adeo aduersante. At Zbigneus perspectam habens fidem et integritatem Tarnouij respondit haud cunctanter: se quoque ipsi assensurum esse, si Tarnouius assentiretur. Ita Vitoldum refellit vir excelsi animi et rarae integritatis: nec tamen ille coepto destitit.

Dum haec ita fiunt, constituere Poloni Proceres cum Vngaris, vt certo loco certoque die simul conuenirent, ac de resarcienda Regum suorum amicitia toties interrupta inter se tractarent. Verum neque ad constitutam, neque ad comperendinatam diem Vngari adfuerunt. Omnia vero tentabat Rex, vt ne consilium Caesaris de coronando Vitoldo procederet. Itaque et ad Pontificem maximum questum ea de re misit: et frustra is vtrumque missis literis ab instituto dehortari conatus est. Intelligens autem Vladislaus, quorsum Caesaris et Vitoldi conatus ac molimina, et noua cum Cruciferis foedera Spectarent, anno sequenti, qui fuit millesimus quadringentesimus trigesimus, comitiis Iedlinam (pagus hic est in tractu Radomiensi, venationibus tantum nobilis) indictis, vt Polonorum voluntates beneficiis suis sibi liberisque suis obstringeret, regnique successionem alteri de filiis stabiliret, veteres priorum Regum ac Principum donationes et immunitates confirmauit, permultaque equestri ordini, nonnulla etiam ecclesiastico, pauca oppidanae rusticanaeque plebi indulsit, ac de pensionibus et oneribus remisit. Quae quidem his fere capitibus continentur: Honores et magistratus sacri iuxta ac profani vt non nisi in digenis in suo cuique tractu mandentur, neque quicquam eorum cuipiam, priusquam vacet, promittatur. Arces et praefecturae ne cuiquam ducali genere orto, neve externo committantur. Ecclesiae et monasteria cum suis praesidibus vt pensionum, quas stationes vocant, immunitatem prorsus habeant. Equites vt absque vllo stipendio regni fines per se ipsi defendant: si extra fines ad bellum proficisci iubeantur, quinas marcas in hustam stipendium accipiant:


page 280, image: s280

quod si forte accepto eo, intra biennium non educantur, deinceps vt pro eo nihil debeant. Si praelium intra fines commissum sit, capti vt a Rege redimantur: extra fines vero etiam damna ac detrimenta exoluantur. Captiui hostes vt eorum sint serui, a quibus capti fuerint. Pro vnoquoque Rex, si velit, duos florenos ei, qui cepit, numeret. Monetam ne quam Rex, nisi de Senatus sententia, cudat. Equitum aratores et adscriptitij vt immunes sint ab omni frumenti iuxta ac pecuniae pensione, procuratione, subuectione, et alio quouis onere Regi praestando, excepta rastrali pensione: et ab ea tamen sculteti siue aduocati, qui patroni sunt pagorum, et oppidani agros colentes, vt immunes sint, itemque hortulani, molitores et caupones, qui exiguos colunt agros. Nobilem indicta causa ne liceat praehendere, aut supplicio afficere, excepta causa furti, incendij, homicidij voluntarij, stupri virginum et matronarum, latrocinij, et iis qui vadimonium promittere nollent, aut non possent. Bona item ne Rex cuiquam Nobili absque iudicij autoritate auferat. Ad fines regundos recuperatores siue commissarios, qui in rem praesentem veniant, ne cuiquam neget. De controuersiis, si qui pendente lite amice inter se composuerint, vt ne mulctae iudiciariae ab eis exigantur, quae vero mulctae a litigantibus debebuntur, vt ipse eas Rex per se, vel per procuratores suos exigat, neque cuiquam exigendas donet. Actuarij siue notarij terrestres, vt ipsi per se adsint in omnibus iudiciis, nec vicariis, nisi necessaria causa impediti, vtantur: atque eos vicarios, vt integrae famae apud praesides iudicij edant. Russi vt eodem penitus iure sint cum Polonis, auenae modo pensione Regi, quoad vixerit, salua. Cuiauienses quoque ac Dobrinenses post decem annos deinceps vt ab auenae pensione liberi sint.

Haec tunc a Rege concessa publice, et literarum monumentis consignata: receptumque est ei vicissim de alterutro filio, vter aptior administrando regno fore videretur, Rege creando, et quum adoleuerit, praerogatiuasque atque beneficia superiorum Regum cunctis ordinibus publice data confirmauerit, coronando. Missi deinde ex iis comitiis legati ad Vitoldum, Zbigneus Episcopus tertium, et Nicolaus Michalouius iterum, qui ei pro Rege satisfacerent. Querebatur enim Vitoldus, traductum se esse ab eo apud Pontificem, et alios Principes Christianos. Dein vt foederum eum admonerent iterum atque iterum, et ad sanam mentem reducerent. Rebellionem enim moliens, nouo sacramento Lithuaniam omnem adigebat, et arces finitimas Poloniae muniebat. His responsum a Vitoldo datum, quo ille prae se ferebat, non nouandarum, sed stabiliendarum rerum suarum causa ea se facere, ne incautus ab hostibus opprimeretur, ideo quod accepisset, petiuisse a Rege Bohemos, vt se per Poloniam in Prussiam et Lithuaniam exercitum ducere pateretur: ac de eo se praeter morem a Rege celatum esse. Rex vbi nulla ratione Vitoldum de sententia dimoueri posse animaduertit, simulque maturari coronationem ad decimum sextum calendas Septembris didicit, negocium dat Ioanni Czarncouio Succamerario Posnaniensi, vt ad confinia Poloniae et Marchiae Brandeburgensis obseruaret, atque internuncios Caesaris et Vitoldi per Prussiam vltro citroque commeantes interciperet. Nec male successit Czarncouio negotium. Etenim Baptistam Cigallam iureconsultum Genuensem et Sigismundum Rothum Silesium a Caesare ad Vitoldum proficiscentes comprehendit, scripturasque ad Regem ab eis ablatas attulit. Missi autem ij erant, vt Vitoldo scrupulum omnem eximerent: qui dubitabat, an Caesar siue Rex


page 281, image: s281

Romanorum, qui Imperatorium diadema nondum adeptus est, potestatem habeat noui regni instituendi, simulque vt diplomata Caesarea, quibus in Lithuania regnum constituebatur, et Vitoldus Rex creabatur, ipsi afferrent, ac diadema ad tempus allatum iri ab aliis legatis promitterent. Habebant et alia quaedam mandata, de foederibus ac societate Cruciferorum, aduersus Polonos.

His cognitis Rex Czarncouium splendide pro meritis remuneratum, et amplioribus pollicitationibus oneratum, ad praecludendas et obstruendas vias remisit. Propediem enim Germanorum, Vngarorum, et Bohemorum legationes splendidae cum diademate a Caesare ad Vitoldum profecturae erant. Caeterum cum Czarncouius propter aduersam valetudinem ei rei diutius vacarenon posset, Nobilitas omnis maioris Poloniae, Sendiuoio Ostrorogio Palatino et Praefecto, Dobrogostio Szamotulio Castellano Posnaniensi, et Iarando Bruzeuio Palatino Vladislauiensi ducibus, nemine iubente, quasi sublato signo armata, itinera et syluas ad Turagoram insedit, dimissis quoquo versus exploratoribus, vt, quocunque opus esset, etiam ad extremum Oceanum Germanicum cuncta accurreret, vel cum longe maioribus copiis pro patriae tranquillitate et honore decertare parata. Iam Francofordiam ad Oderam legati Caesaris praetergressi erant, quum obsideri vias omnes a Polonis acceperunt: et non ausi peticulo sese committere, quum duos menses frustra expectassent, ad Caesarem reuersi sunt. Non omisere tamen Poloni longiorem custodiam: quae cum suspecta esset Cruciferis, suorum sibi consiliorum et conatuum consciis, misit Paulus Rusdorffius Magister perquisitum ab iis, hostesne eos, an amicos, ducere deberet? Responsum est: Nihil eius referre, si ipsi intra fines suos armati rerum suarum curam habeant. Si bellum illaturi sint, indicturos id esse prius.

Permoleste haec tulit Vitoldus, vbi resciit: sed tamen dolorem apud hospites, ad celebritatem inuitatos, sedulo dissimulauit, et ad finem vsque Septembris eos apud se retinuit. Fuerunt autemii, duo Magistri Cruciferorum cum primoribus Commendatoribus: Moscorum, Tuerensium, et Odoiouiensium Russorum Duces, et principes Tartarorum. Cum ergo Vitoldus inuitis Vladislao Rege et Polonis voti se compotem fieri posse desperaret, arte sibi tentandum esse duxit, quod aperta vi peragere non poterat. Sciebat Regem Vladislaum nullo negocio exorari a se posse, si eum in Lithuaniam, cuius desiderio teneri eum nouerat, extraxisset. Itaque misso ad Regem legato praeterita excusat, iam se omnem de regno cogitationem deposuisse ostentat, in Lithuaniam eum ad venationes inuitat. Cupiebat Rexire in Lithuaniam, sed suspecta erat proceribus, qui cum eo Lublini tunc erant, Vitoldi inuitatio, tamque repentina mutatio. Quare mittuntur cum Rege cum alii proceres quidam, tum Zbigneus Episcopus, cuius neque prudentia facile circumscribi, neque integritas corrumpi, neque constantia frangi a Vitoldo posset: quemque Rex reuereretur, vt nequid praeter sententiam eius faceret. Non ignorabat haec Vitoldus: ideoque cum Regem et caeteros omnes, qui in comitatu eius erant, ab exttemis finibus Lithuaniae comiter et liberaliter acciperet, vnum Zbigneum negligebar. Vbi vero Vilnam peruentum est, instabat Regi Vitoldus, orando, nesibi regium diadema inuideret. Negabat ille, licere id sibi concedere, Polonis reclamantibus: eaque de causa Zbigneum sibi in Lithuaniam proficiscenti, adiunctum esse comitem, qui omnibus neruis hune


page 282, image: s282

ipsius conatum impediret et reprimeret. Illum praehensandum, et quoquo modo expugnandum esse.

Allegat Vitoldus ad Zbigneum, qui eum orent suo nomine, et ingentibus promissis onerent, ne solus honori suo se opponat. Si deduci de sententia nequeat, vt existimationi tamen suae vtcunque consulat, et simulari momento remporis coronationem sinat. Acceptum diadema statim se depositutum esse. Si pertinacior ne hoc quidem concedat, pro hoste se illum habiturum esse, et manibus pedibusque adnixurum, vt de episcopatu deiiciatur, quemadmodum Petrus Vissus antea deiectus esset. Immotus ad haec Zbigneus, renunciari Vitoldo iussit: Dignissimum eum sibi videri regio diademate, et summis quibusque honoribus: verum saluis foederibus et iurisiurandi religione assequi id eum non posse. Quocirca suaderese, desineret id affectare, quod ei non honorem, quemadmodum ipseputet, sed dedecus et infamiam sempiternam pariturum, Poloniae vero et Lithuaniae praesens exitium approperaturum esset. Ne erret, non honoris eius gratia id ei suadere Caesarem et Cruciferos, deuotos non magis Polonorum quam Lithuanorum hostes; sed, vt duos coniunctissimos populos, qui coniuncti graues sibi essent, disiunctos commissosque inter se, in testinis atque ciuilibus propemodum bellis debilitentatque deleant: idque Caesarem vulgo iactare, dictitantem, se os in medium duorum canum coniecisse, ob quod ii ad mutuum vsque interitum concertaturi sint. Poneret ergo Vitoldus seniculus, capulo iam proximus, nullos habens liberos, quibus regnum relinquat, modum intempestiuae ambitioni: se quidem neque precibus emolliri, neque largitione corrumpi, neque minis deterreri posse, quo minus in hoc cupiditati eius aduersetur. Pluris apud se esse fidem, virturem, et charitatem patriae, quam fauotem, gratiam, et omnes thesauros Vitoldi. Mirari vero se magnopere, quod Petri Vissi, eiusque deiectionis mentionem faceret, quam sine sua Regisque infamia commemorare non posset: neque id se reformidare. Alia iam esse tempora, et minus turbulenta, minusque deprauata, quam tunc erant, coeca plurium de Pontificatu maximo contendentium ambitione. Paratum autem se esse, non honoris modo, verum etiam vitae discrimen adire pro patria, quae tantam illam rem suae fidei credidisset, neque falsurum esse vnquam eius expectationem. Atque ita quidem Zbigneus, non sine magna ipsius Vitoldi admiratione.

Inualescebat interim Vitoldi morbus, quem paulo ante siue ex angore animi, siue alia ex causa contraxerat, ita vt ipse desperatione vitae suae cogitationem omnem de regno abiiceret, et ad mortem, vti Christiano Principa dignum est, obeundam sese componeret. Rex vbi animaduertit, viuere eum diutius non posse, Zbigneum et caeteros Polonos proceres in Poloniam amandauit, quod intelligebat, iis praesentibus Suidrigellonem fratrem, se Lithuanis

Ducem, quem ad modum animo destinabat, praeficere non posse. Discedens autem Zbigneus, cum rogaretur ab Iuliana Vitoldi vxore, vt supellectilem suam gazam que inde asportaret, ac superstiti sibi seruaret: si quid autem humanitus sibi acciderit, ad cultum diuinum eam conuerteret, assensus non est. Vitoldus vero, quum se viribus destitui sentiret, sacris procuratus, et vere

Christianum se mori testatus, veniam superiorum admissorum a Vladislao petiuit, et Lithuanos ei commendauit, petens, vt acta donationesque suas ne rescinderet. Nec multo post apud Trocos spiritum exhalauit, cum octogesimum annum excessisset: Princeps impiger, et vegeto ingenio; abstemius in


page 283, image: s283

omni vita, nihil praeter aquam bibere solitus, in victutemperans, temporis ita perparcus, vt supra mensam iudicaret, et responsa legatis daret. Caeterum in venerem procliuior, in externos liberalis, suos vero metu magis, quam beneficentiâ in officio continere solitus: staturâ fuit mediocri, gracili corpore, ra dere barbam et genas solitus. Habebar autem in more, vt procuratores bonorum suorum rapinis ditatos excuteret, atque expilaret, rursusque praefi ceret.

Post mortem Vitoldi Lithuani et Russorum Proceres suspensi animis haerebant, quidnam secum fieret. Supererat Coributus Vitoldi frater: sed aberat, Bohemis ducem se praebens, nec vllum praeclari ingenii specimen in Lithuania ediderat. Porro Suidrigello Regis frater, qui Vitoldum metuens ad Sigismundum Caesarem aliquanto ante profugerat; et Vitoldo indulgente in Lithuaniam redierat, homo erat nihili et ebriosus, et praecipitis iracundiae, sed tamen liberalitate multorum sibi animos conciliârat: imprimis autem Russi ei fauebant, ideo quod a sua secta non alieno eum esse animo existimabant. Sed tamen sensum Regis, penes quem rerum Lithuanicarum summa erat, non tenebant. Posteaquam autem praesenserunt, Principatum Lithuaniae clam ab eo ad Suidrigellonem deferri, tunc vero certatim omnes ad eum concurtêre, studiaque ei sua probare velle, ita vt ingens circa Regem solitudo esset. Venit deinde Vilnam ad exequias Vitoldi Suidrigello ingentiturba stipatus: elatusque fauore hominum, Vilnensem, Trocensem, et alias quasdam primarias arces occupauit, et pro Duce gerere se absque autoritate Regis coepit. Deinde magis ac magis insolescens, assentatoribus frigidam suffundentibus, oblitus omnium beneficiorum Regis, fraternaeque necessitudinis Regem contumeliosius tractate, carceris et exilii veteris memoriam refricare, venisse tempus dictitans, cum vlcisci eum probe posset: Polonos, qui cum Rege erant, asperius appellare: internuncios, qui a Rege in Poloniam, quive ex Polonia ad Regem mittebantur, excutere, epistolasque refrmgere. Plus eius amentiâ atque temeritate, quam suopericulo Rex commouebatur, et quantum poterat, furorem eius et in solentiam lenitate et comitate suâ mitigabat. Placatiorque is iam futurus esse videbatur, quum res noua oblata denuo furorem eius accendit. Podolii namque proceres, nimirum Paulus Episcopus Camenecensis, vir humili quidem loco natus, verum generosi animi, cum aliis quibusdam, cognitâ celeriter Vitoldi morte, Doigertum Palatinum Vilnensem, qui Podoliam Vitoldi nomine administrabat, rerum omnium adhuc ignarum, euocatum ad colloquium ceperant: arcesque, Cameneciam, Smotriciam, Scalam, et Ceruonigrodum occupauerant, magnamque Podoliae partem facile in potestatem suam redegerant, vt Regi eam et Polonis restituerent, et ne deinceps in ditione Lithuanorum ea esset.

Idvbi factum resciuit Suidrigello, homo violentus et impotens, fremere, et maledictis Regem Polonosque incessere, et palam vincula necemque praesentibus intentate, ita vt excubare omnes die noctuque circum regiam necesse haberent. Non deerat Polonis, quamuis paucis, animus, no solum ad defendendum sese atque Regem, verum etiam ad inuadendum ac trucidandum Suidrigellonem. Sed Rex, siue quod sibi metuebat, siue quod Suidrigellonem nimio plus diligebat, seu denique quod Lithuaniae quam Poloniae incrementis et amplitudini impensius fauebat, inconsultis omnibus, assensus est de Podolia Suidrigelloni,


page 284, image: s284

recipienti vna cum proceribus Lithuanis, Regi se eam bona fide redditurum esse, si de ea inter Polonos et Lithuanos non conuenerit: ac deindeius suum persecuturum ac repetiturum. Eaque de re Zaclicam Tarlonem in Podoliam cum literis et mandatis misit, qui eam Michaeli Babae Russo Suidrigellonis nomine recipiendam et obtinendam traderet. AEgre id ferebat iuuentus Polona, quae in comitatu Regis erat, et inprimis duo iuuenes nobilissimi, Andreas Tencinius, et Nicolaus Dreuicius custos Sendomiriensis, cui Rex annulum suum signatorium, Cancellario et Procancellario absentibus, credebat. Igitur hi duo ducti amore patriae scripsere Michaeli Buczacio Praefecto Camenecensi: Regem extrema necessitate adactum, Podoli a Suidrigelloni cedere: sed si ipse communi patriae simul et honori suo consultum vellet, non modo non pareret mandatis regiis, verum Tarlonem pariter et Babam comprehenderet. Eas literas, quoniam palam ferri nequibant, Suidrigellone omnes iter in Poloniam capessentes excutiente, conuolutas ceraque contectas, vt speciem cereiprae se ferrent, Tarloni omnium inscio dederunt, vt is, quamprimum Cameneciam venisser, cereum illum Buczacio Praefecto redderet, atque haec verba adderet: vt si errare ille nollet, ex eo cereo vna cum magistratu vrbano lumen quaereret. Cum autem Tarlo bona fide omnia fecisset, miratus Buczacius, quid sibi cereus ille, et ambigua mandata vellent, non de nihilo tamen omnia illa esse suspicatus, refracta cera, literas inuenit, Tarlonemque et Babam in custodia habuit.

Dum hoc agitur in Lithuania, cognouere tandem Poloni, referente Ioanne Olesnicio Marschalco, qui mille ciclos argenti, et alia quaedam munera, post reconciliationem a Suidrigellone Regi donata, in thesaurum Polonicum inferre iussus erat, quo in statu Regis res essent. Quare de liberando eo nulla interposita mora, agendum sibi esse existimarunt. Grassabatur quidem tunc dira pestis in tota fere Polonia, sed nihilo tamen segnius comitiis ad sextam diem Decembris Vartam indictis, frequentes conuenerunt. Re diligentius in consilio agitata, expeditio in Lithuaniam decreta: edictumque, vt ad medium Ianuarii apud Kianos pagum supra Veprum amnem armati omnes praesto essent. Tentari tamen prius legatione Suidrigellonis animum placuit: ad eamque obeundam designati, Zbigneus Cracouiensis, et Ioannes Vladislauiensis, Episcopi: Sendiuoius Ostrorogius Posnaniensis, et Ioannes Lichimus Brestensis, Palatini. Sed ii cum Varsauiam vsque progressi essent, mandato Regis, nunciantis liberum se iam esse, domos redierunt. Vt enim audiuit Suidrigello, quae in Vartensibus comitiis acta ac decreta essent, liberum ac reconciliatum sibi Regem dimisit. Eiusdem autem Vartensis conuentus decreto, cura regiorum liberorum educam dorum ac instituen dorum, Magistro Vincentio Cotho Dembinio Custodi Gnesnensi, et Petro Riterscio Equiti mandata est.

Post insequentis anni principium Rex per Chelmensem tractum e Lithuania reuersus, Sendomiriae comitia habuit: ibi cum de Suidrigellonis insolentia siue amentia plenius cognitum esset vulgo, afferreturque, etiam castella quaedam in Podolia per illud tempus ab eius copiis intercepta, Smotriciam circumsessam, Trebouliensem et Leopoliensem oram excursionibus et populationibus diuxari, damnabant omnes praeceps Regis consilium, et billum aduersus Suidrigellonem flagitabant. Verum peruicit Rex, vt legatio prius ad eum de repetendis rebus mittezetur. Missitaque Stanislaus Posna


page 285, image: s285

niensis, et Ioannes Chelmensis, Episcopi: Sendiuoius Ostrorogius Posnaniensis, et Ioannes Lichinius Brestensis, Palatini, cum his mandatis, vt Suidrigello castella, quae in Podolia cepisset, redderet: Lusco et Volynia decederet, ad Regem ad certam diem veniret, ab eoque Principatum Lithuaniae certis legibus acciperet, quem contra foedera perperam inuasisset: Secus necesse fore Polonis cum Rege ius suum armis persequi. Ferocius his responsum est a Suidrigellone. Nihil enim eorum, quae postulabantur, faciebar, et asseuerabat, se quicquid egisset, ageretve, optimo iure egisse et agere: quinetiam reliquam Podoliam a Rege repetebat. Interea dum ea geruntur, venit ad Regem Coributus frater Vitoldi cum caeteris Bohemorum Hussitarum, qui post mortem Ziscae coeci orphanos sese dixere, ducibus, qui Bohemia siue pulsi, siue vltro excedentes, quum Lusatiam diuexassent, Silesiam quoque belli sede Gliuiciae posita, longe lateque vastabant, oppida hostilem in modum diripiebant et incendebant, in templa atque monasteria, sacerdotes atque monachos debacchabantur, Ziscae ducis sui immanitatem secuti: qui moriturus cutem sibi detrahi, eam que tympano induci iussit: fore asserens, vt ad eius tympani sonum animis conciderent ipsorum aduersarii. Cum his itaque se coniunxerat Coributus, captus, et mox pulsus a Pragensibus, et cum primoribus eorum ad Regem venerat, accepta ab eo fide publica. Actum cum his de religione: adhibiti Doctores Cracouiensis Academiae, qui errores ipsorum disputando refellerent. Rex ipse simpliciore oratione vsus, quanta rerum perturbatio secuta apud eos ex mutata religione esset, commemorauit: vtque florentissimum quondam Bobemorum regnum ad interitum properaret, sublatis magistratibus sacris arque profanis, euersis oppidis et munitionibus, caesis vel fuga dilapsis optimatibus, constupratis honestis matronis et virginibus, agris partim hostiliter vastatis, partim furore quodam ipsorum cultorum desertis, direptis ac dirutis templis, abrogatis cerem oniis, religione contaminata, actam variis portentosisque opinionibus discerpta, ita vt nemini propemodum cum altero conueniret. Quae omnia, ni mature resipiscerent, praesens et extremum exitium cousequi necesse est. Quod si his rebus commouerentur, pollicitabatur, se perfecturum, vt aequis conditionibus eorum res componeret. Haec et alia grauissime praefatus, surdis tamen auribus Bohemi ea accepere. Quoad autem ilsubstitere Cracouiae, cessatum est a sacris, interdicto Zbignei Episcopi. Itaque propter solennes Paschae dies Casimiriam Bohemicum Coributo a Rege ire iussi sunt, frementes in Episcopum. Hoc eodem tempore Czenstochouiense monasterium, quod propter peculiarem diuae virginis cultum, et frequentes non modo Polonorum, sed etiam vicinorum peregtinationes, magnis diuitiis refertum esse credebatur, Poloni quidam, qui iam a Bohemis latrocinari didicerant, diripoere atque, vt patratisceleris suspicionem a se in Bohemos amouerent, imagini Virginis matris, quae vulgo magna religione colitur, vulnus inflixere. Caeterum minorem opinione praedam reperere, meritasque sacrilegii poenas intra illum ipsum annum expendête.

Dimissis Bohemis cum Coributo, Vladislaus Rex Bieczum profectus, bellum in Suidrigellonem parabat. Eo venit ad ipsum Ludouicus Commendator Toruniensis legatus a Magistro Cruciferorum, deferens eius operam ad componendas res inter dissidentes fratres. Ei gratiae actae, factaque potestas, vt id ageret. Misit deinde Rex Ioannem Brezium fcribam ad Suidrigellonem, vt


page 286, image: s286

cum ad saniotem mentem reuocaret. Sed eum Suidrigello excandescens contra ius gentium violauit. Quare irritatus Rex, maturauit expeditionem, motisque castris ad Grodlum oppidum supra Bugum amnem duodecim dies statiua habuit, et maiores Polonos tardius venientes, hostiliterque pene in suos, quacumque iter faciebant, grassantes, expectauit. Deinde Bugum fl. traiecit. Interim vulgus omne eius orae cum iumentis, pecudibus, et facultatib. suis in densas palustresque syluas sese abdidit. Aduenit et Suidrigello cum sex fere millib. armatorum, arcemque Lucensem armis, commeatu, praesidioque muniuit. Certatum deinde est leuib. aliquot praeliis cum hoste, in quib. omnibus Poloni, vel nullo, vel paruo incommodo accepto, fere superiores fuere. Senco Dux Russus occisus, captiui non pauci ad Regem adducti, incensa Vladimiria, peruastatum Vladimiriense territorium, quod Rex Theodoreto Duci Ruslo fratris filio donauit, qui et non multo post mortuus Regem instituit haeredem. Non intermittebat tamen Rex Suidrigellonem ad pacem inuitare: sed nihil inde pacati referebatur. Sperabat enim ille, Regem breui inde ad aliud bellum a Cruciferis, cum quib. foedus icerat, reuocatum iti. Aduenere deinde maiores Poloni, quib. grauiter de tarditate et neglecta disciplina militari in itinere obiurgatis, Rex cum omni exercitu Styrum fluuium qui Luscum alluit, difficili ac profundo vado transmisit, cum Suidrigello pontem disiecisset vlterioremque ripam frustra seruasset. Videns autem Suidrigello, se valde imparem esse tanto exercitui, incenso Lusco oppido, arce vero Iurzae Russi fidei commendata, ne tentata quidem praelii fortuna fugam iniit. Ducem suum secutae copiae, diuersae et ipsae dilapsae sunt. Sed multi mortales ex his in fuga a Polonis caesi, captique Inter captiuos insignes fuere Rimboldus Marschalcus Lithuaniae, et Gastoldus. Quos Suidrigello deinde liberauit, cum spopondisset Regi, eos Cracouiam, cum Rex iussisset, venturos esse. Cecidere tamen de Polonis quoque nonnulli nobiles et fortes viri, dum incautius Tartaros, qui in castris Suidtigellonis militabant, persequuntur.

Alia quoque per eosdem dies victoria de eodem hoste Belzensem tractum vexante Polonis parta est. Nam eo sex millia hominum Rex cum Casimiro Duce Masouiorum et Ioanne Menzico Dambrouio Praefecto Russiae ad praesidium suis miserat. A quib. Olescum arx, cum capi posset, tamen in potestate Bogdani Rohatinii Russi qui ad Suidrigellonem nulla necessitate adactus profugerat, praefecturamque eius arcis ab eo, confiscatis a Rege bonis suis, adeptus erat, relicta est, ea conditione, vt eam Regi redderet, cum is Lusco potitus esset. Obsessa est deinde a toto exercitu arx Lucensis, et oppugnata etiam: sed remisse admodum et segniter, indulgentia quadam Regis, vti creditum est. Et cum pars muri a Polonis bom bardarum ictu deiecta esset, frustra tamen impetus factus est. Trium dein dierum induciae, per quas de deditione deliberarent, obsessis datae a Rege, frustra dissua dentibus consiliariis: per quos dies moenia et propugnacula arcis refecta sunt, saxa, et alia missilia congesta, et aqua importata, cuius haustu a Polonis arcebantur praesidiarii. Post iterum quoque idem factum est, non sine murmure totius exercitus. Fuere tamen inter proceres et consiliarios regios, qui noctu clam cum obsessis colloquia habere, et arma eis commeatumque suppeditare soliti esse dicerentur. At Suidrigello ridiculo magis, quam callido, vt ipse existimabat, commento Polonos ab instituto deterrere aggressus, confictis literis nomine Principis Tartarorum ad Regem, vt is Podoliam Suidrigelloni a se donatam redderet. Caeterum vbi is commentum id sibi non procedere animaduertit, legationem de pace ad Regem misit, siue ex animo id agens, siue


page 287, image: s287

producendi belli, et obsessis subueniendi causa, simulans. Intelligebat enim Polonos belli ob aduentantem hyemem, grassantemque in equos luem pertaesos, do mos reuerti cupere, et ipse Tartarorum ac Valachorum auxilia, cum quib. per hyemem Russiam et Poloniam infeataret, expectabat. Conuenit, vt proceres vtrinque delecti certa die de conditionibus pacis inter se agerent.

Dein his de rebus tractatur, Rathnum arxregia, prodentibus eam Russis defensoribus, a Suidrigellone capta et exusta est, Chelmensisque ora diuexata. Verum eos Ciolcus Praefecti Chelmensis vicarius cum centum triginta non amplius hominibus, facto in securos animose impetu, vltus est, ita vt trecentos ex iis in terficeret, quadraginta viuos caperet. Ad Cremeneciam quoque eodem tempore beneres a Polonis desolantibus oram eandem incursionibus gesta est. Cum enim hostes in Polonos paucos consulto per agros palantes ex arce decurissent, excepti insidiis, perpauci in arcem refugerunt, plurimis vel caesis, vel captis. Continua batur autem a reliquo exercitu obsidio, et maioribus odiis quam viribus inter obsidentes et obsessos certabatur Lithuani, et qui cum eis sentiebant, Russi quoscunque Polonici generis et Latinorum, vt ipsi loquuntur, ritus in arce repererant, ex quisitis suppliciis in propugnaculis, inspectancibus Polonis, necabant, et omne genus contumeliae in Polonos iactabant. Saeuiebant et Poloni vicissim in Russos, quoscunque ceperant, vt par pari referrent. Conueniebat iam de pace inter proceres: Sed eam Suidrigello approbarenoluit, nisi Cruciferi quoque et Valachi foederati, et socii sui pacis eius lepibus continerentur. Vtrosque enim in societatem adsciuerat, eoque magnis muneribus illectos adduxerat, vt et Cruciferi rupto foedere Cuiauiam atque Dobrinum, et Valachi clientes Polonorum, Podoliam et Russiam finitimam armis infestarent: quos quidem cum ingenti praeda e Sniatinensi, Halliciensi et Camenecensi agro capta redeuntes, Russi regii Buczaciis fratrib. ducibus e castris regiis curriculo profecti, et consecuti, magna strage fuderunt, praedamque excusserunt. Non dissimili, sed pro numero tamen aliquante minore clade Cruciferi quoque Crainensem oram vastantes affectisunt ab agrestibus Cuiauiis ac Dobrinen sibus, Ioanne larogneuio, Bartholomaeo Visemborgio, ac Dobrogostio Colinio equestris ordinis ducibus, cum ii accepto domesticae ca lamitatis nuncio, praepeti cursu e castris domum contendissent. Capti sunt ibi Theodoricus Mareschalcus Liuonicus, et septem Commendatores cum quatuor vexillis, Cracouiamque ad Regem missi, omnes praeter Theodoricum in carcere vitam finierunt. De vniuerso autem agmine illo, in quo septingenti Liuonici equites praeter caeteram Toruniensium, Suecensium, Tucholiensium, Slochouiensiumque equitum pariter ac peditum manum, fuere, paucissimi equestres fere euaserunt. Nam reli quus Cruciferorum ex ercitus peruastata longelateque Cuiauiensi ac Dobrinensi ora, viginti quatuor oppidis, et plurimis pagis direpris atque incensis, arceque Niessouiensi praesidio munita, incolumis et praeda grauis domum pedem retulerat. Illos vberioris praedae spes a Iodoco Tucholiensi Commendatore ostensa longius prouexerat, et quidem non sine magno compendio, nisi id sanguine suo exoluissent.

Cumigitur de conditionibus pacis Regi cum Suidrigellone non conueniret, induciis interceptum est bellum, ita vt postride calendis Februarii anni sequentis de pacis conditionibus in conuentu Parczouiensi firmandis denuo tractaretur: protinusque soluta est Lusci obsidio, dimissusque exercitus. Ac tum demum Cuiauienses illi, quorum ante mentio facta est, et complures alii eiusdem orae Nobiles cursu omnia praeuertentes, et cum agrestibus adunati, illam de Cruciferis victoriam adeptisunt. Miserat quidem Rex et Suidrigello pariter, induciis sic inter se


page 288, image: s288

factis, legationem ad Cruciferos, vt ne Poloniam bello vexarent: sed tatdius ea peruenit, cum iam hostes satis in homines omnis ordinis et aetatis, innocuaque tecta debacchati, praeda onusti domum reuerterentur. Rex vero Lusco discedens, in Chelmensi regione aliquandiu substitit: per quod tempus Russi Volynii nullum genus crudelitatis omiserant in Polonos, qui ibi post pacem factam et discessum Regis cum mercibus omnis generis Lucensibus venum expositis, siue alia quauis de causa remanserant, aut antiquitus domicilia fixerant. Templa etiam, quaecunque Russicititus non essent, crudeliter exusta et euersa sunt.

E Chelmensi deinde ora Rex Leopolim contendit: quo cum ingens Cuiauiensium ac Dobrinensium Equitum multitudo conflueret, opem et subsidium Regis afflictis et perditis Cruciferica incursione rebus suis atque suorum implorans, magna in cunctos ac profusa benignitate vsus est: cumque immensis donationibus sese et aerarium suum exhausisset, ecclesiastica illis bona dilargiri coepit, vt per hyemem duntaxat eorum vsufructu sustentarentur. Perniciosi exempli eares visa Antistitibus. Itaque Albertus Archiepiscopus Gnesnensis, et Zbigneus Episcopus Cracouiensis cum primoribus ecclesiarum sacerdotibus propere ad Regem excurrerunt, tam iniustas donationes eius repressuri. Et Archiepiscopus quidem demisse frustra orabat Regem: Zbigneus vero maioris animi vir grauius in eum inuectus est, cum praeterita eius peccata commemorans, tum iniustas illas alienorum bonorum donationes reprehendens: ni incepto absisteret, grauiore se in eum censura et animaduersione vsurum esse minitans. Excusantique Reginecessitatem, et piam calamitosorum hominum commiserationem, adiecit: Nihil ea commiseratione et misericordia opus futurum fuisse, nisi ipse calamitatem illam sua culpa inuexisset. Vulgo enim iactari, ab eo ipso Cruciferos quiescentes excitatos esse. Quod si id verum non sit, non esse tamen ipsum culpae expertem, propterea, quia iustum aduersus sceleratum et ingratum fratrem bellum, quod paruo negocio debellari potuerit, peruersa quadam sua indulgentia duxisset, commeatumque et arma obsessis Lucensibus subministrasse diceretur. Inducias quidem certe, per quas illi se recrearent, bis eis contra omnium sententiam concessisset. Ita tunc Zbigneus, (quanquam nihil cuiquam Rex in eius dioecesi praeter quaedam Miechouiensis monastetii donarat) non tam suam, quam publicam ecclesiastici ordinis causam agens.

Reuersus deinde Rex estin Poloniam ad comitia, quae Nepolomiciam ad vn decimam Nouembris diem indixerat. Ibi Heduigim, filiam Friderico iuniori Marchioni Brandebur gensi desponsam, immatura morte defunctam amisit. Creditum vulgo est, veneno eam a nouerca sublatam esse, ne quo filiis suis impedimento ad regnum adipiscendum esset: eo quod Casimiri Magni, cuius grata etiam cum erat memoria apud Polonos, Regis proneptis esset. Rex quo que ipse aequiori, quam par erat, animo mortem eius tulisse visus est. Post initium vero sequentis anni Lublinum Rex magna Procerum caterua stipatus profectus est, proceresque omnes, excepto Archiepiscopo, Parczouiam ad conuentum cum Suidrigellone celebrandum transmisit. Verum ii cum diu frustra Suidrigellonem moras nectentem expectassent, nullo cum fructu discesserunt. Erat autem apud Suidrigellonem Ludouicus Commendator Toruniensis, qui hoc agebat sedulo Cruciferorum nomine, ne pax cum Polonis coiret. Rex de statu Reipublicae, ac de impendentibus vndique periculis anxius,


page 289, image: s289

ad vicesimam tertiam diem Aprilis Siradiae comitia habuit: ibi Vladislausmaior natu filius regni successor a patre designatus, totiusque conuentus fuffragiis approbatus est. Constitutum est etiam, vt si plura simul bella ingruissent, caeteris omissis ad tempus, in id, quod esset grauissimum, toto conatu et cunctis viribus incumberetur, ne diductae multipliciter, et extenuarae copiae nulli recte sustinendo suffi cerent. Nuptias deinde Rex Ameliae Masouiorum Ducis et sororis suae filiae, Boguslao Pomeraniae Duci in matrimonium collocatae, splendido apparatu fecit.

Reuertentem in minorem Poloniam, Pabianiciae (oppidi collegii Cracouiensis basilicae) legati Bohemorum Hussitarum conuenerunt, auxilia contra Cruciferos pollicentes, et Coributo Regem reconciliantes: adhaec Basiliensis Concilii propensionem erga se nunciantes. Grata fuit ea legatio Regi et Proceribus, bellum in Cruciferos molientibus: quare comiter et laute legati habiti sunt, et assentientibus Archiepiscopo et Episcopis, qui tunc aderant, ad sacrorum communionem admissi. Perfuncti vero legatione, cum reuerterentur, et Cracouiam contra praeceptum Regis ex itinere diuertissent, cessatum est a sacris mandato Episcopi, licet absentis. Contumeliosumid visum Bohemis, Regi vero et caeteris Episcopis permolestum fuit, quod Zbigneus vnus omnium acta ac placita irrita faceret. Accendebant etiam magis iram Regis Ioannes Menzicus Dambrouius Palatinus Russiae, et Petrus Korsbocus, qui Bohemos honotis causa iussu Regis deduxerant. Itaque excanduit is in Episcopum et venienti ad se Visliciam dextram beneuolentiae symbolum non porrexit: quin asperioribus etiam verbis eum increpuit, et ne episcopatu amoueatur, minatus est. At ille imperterritus respondit: Fauorem se, non offensam Regis meritum arbitrari, quod solus et salutis et existimationis eius, quae ab inimicis eins, et maxime Cruciferis, cum alias, tum in Basiliensi concilio proscinderetur, curam haberet, prouideretque omni ratione, ne Rex merito pro fautore haereticorum traducatur. Et quum de religione agitur, neque Regis, neque cuiusquam omnino vultum aut minas se formidare, quin id faciat, quod rectum esse intelligat. Autoritate Archiepiscopi ac caeterorum Episco porum nihil se hac in parte moueri, habentem adstipulatores diuini humanique iuris professores, Episcopatus amissione se non terreri, paratum pro religione exilium atque etiam mortem subire. Quum autem Rex subiiceret, se quoque diuini et humani iuris peritos diuersae sententiae autores habere, acciti primores Academiae Cracouiensis, et cum his commissi Ioannes Szaffranecius Vladislauiensis, Ioannes Theologus Chelmensis, Episcopi, et Viadislaus Oporouios Pontificii iuris peritus, Procancellarius Regis, qui postea Vladis lauiensis Episcopus fuit, haud difficulter refurati sunt. Neque tamen penitus ira Regis in Zbigneum resedit: admonitusque is est a Ioanne Tamouio Palatino Cracouiensi, vt sibi diligenter caueret: subornatos enim esse a Rege, qui eum de medio tollerent. Et egit quidem gratias Palatino Zbigneus, sed tamen nihil ea nocte, in quam sibi periculum comparatum esse acceperat, de consuetudine sua remisit. In eodem cubiculo, eodem lectocubuit, nullam sibi custodiam adhibuit: nocteque intempesta cum vno sacerdote et puero lumen praeferente ad matutinas precationes templam adiit. Neque aduersi quidquam ei accidit, quod vel Rex mutasset consilium, vel vanusalleterror fuisset.

Venit autem eodem ad Regem illustris legario lani Cypriorum, Hierosolymorum, et Armeniorum Regis, mediterraneo mari per Propontidem et Pontum Euxinum, atque inde aduerso Danubio aduecta in Moldauiam, et inde


page 290, image: s290

porro rerrestri itinere non sine magna difficultate in Russiam et Poloniam profecta. Eius legationis princeps Balduinus de Noris Mareschalcus Cypri, do nis Regi et Reginae oblatis connubium Heduigis regiae filiae, Regis sui filio, ac ducenta millia aureorum nummûm ipsi Regi mutua petebat, bessemque, hoc est, duas tertias partes Cypriorum regni hypothecae nomine Vladislao Regi offerebat. At nihil impetratum, quod et Heduigis iam obierat, et pecuniam Rex se habere assiduis bellis exhaustum negauit. Misit deinde Rex Laurentium Zarembam Castellanum Siradiensem legatum in Lithuaniam, admonendi in speciem, et sanandi Suidrigellonis causa: reuera autem, vt Lithuanorum procerum animos suâ sponte iam a Suidrigellone, cum propter crudelitatem eius, tum propter propensiorem erga Russos fauorem alienatos, magis etiam clam in eum incitaret: Sigismundumque Vitoldi fratrem germanum Starodubensium Ducem ad inuadendum principatum Lithuanorum animaret. Neque infelix hic conatus fuit. Cognita enim voluntate Regis, Lithuani cum Sigismundo conspirantes, aduersus Suidrigellonem apud Oamianostunc agentem arma capessunt. Et euasit quidem Suidrigello fugâ in Russiam, a Ioanne Monuido de insidiis praemonitus: cupideque receptus est, cum a caeteris Russis, tum a Smolensciis: indeque postea adiunctis sibi Liuonibus Lithuaniam vexauit. Vxorem vero eius Russam Tuerensium Ducis filiam Sigismundus cepit, Lithuaniamque omnem suam in potestatem redegit. Deinde ad Regem misitoratum, vellet iuberet seprincipem esse Lithuaniae. Missi in Lithuaniam septem de primoribus Polonorum, conditiones Sigismundo tulerunt, vt iureiurando interposito reciperet, se in fide et clientela Regis, qui supremi Ducis Lithuaniae titulum retineret, et Polonorum, semper futurum: eosdem cum eis amicos hostesque habiturum, suisque stipendiis eis militaturum, cum Suidrigellone et Cruciferis nullum foedus contra Regem ac Polonos seruaturum: Olescum, Grodlum, Rathnum, Lopatinum, et omnem Podoliam, quae in ditione Polonica fuisset, deinceps quoque esse passurum: neminem alium, quam Regem et liberos eius in principatu successorem relicturum: Michaelem vero filium, et reliquos haeredes suos legitimos in Trocensi tantum dominatu et patrimonio sibi successuros, fidem et subiectionem Regi Regnoque profitentes, iis vero, si absque suis haeredibus decederent, Regem et Regnum haeredes fore. Volyniam, quoad viueret, sibi concessam et adiunctam, quemadmodum et Vitoldo concessa esset, se mortuo in ius ac ditionem Polonorum reuersuram esse. Haec omnia sigismundi ipsius, et filii Michaelis, Senatusque Lithuanici, et vniuersae Nobilitatis consensu approbata, atque literarum monumentis consignata sunt. Quibus rite peractis, Zbigneus Episcopus princeps legationis regiae, gladium, Principatus insigne, Sigismundo Regis nomine publice tradidit. Interfuit his omnibus Ludouicus Commendator Torunensis, cum tribus collegis a Paulo Magistro Cruciferorum ad ineundam nouam cum Sigismundo, posteaquam Suidrigello principatu eiectus erat, societatem missus. Atque is enixe studuit, infecta reddere, quaecunque a Polonis proceribus agebantur: adiutorem ad id nactus Georgium Butrim Lithuanum, hominem ingeniosum et callidum, quippe qui multas Christiani orbis regions peragrâset. Sed irriti tamen ii conatus fuere: iussique Cruciferorum legati, velut hostes, Lithuaniae finibus statim excedere.

Compositis rebus Lithuanicis, ad Podoliam pacandam Rex animum intendit. Et miserat quidem eo non nihil copiarum: sed in Olesci obsidione tempus ex terebant, et minores erant, quam vt Podoliam, cuius nonnullae munitiones


page 291, image: s291

adhuc Suidrigellonis praesidiis tenebantur, subigere possent. Iraque Leopolim profectus est, vt ex propinquo rectius e re nata rebus consuleret. Ibi Lucensi conuentui ad priores immunitates adiecit, vt Nobilitatis sub diti non nisi aduenienti in id territorium Regi commeatum et stationes praeberent. Templa Russorum ne vastarentur, neque cogeretur quisquam transire ad religionem Romanam. Forte per eos dies Olescum oppugnarum erat. Eas igitur victrices copias nouo supplemento auctas, ad recipiendas reliquas munitiones Podoliae misit: nec magno eae negotio in potestatem Regis peruenerunt. Btatislauiam vero arcem, ne Poloni eâ potirentur, Theodoretus siue Fedco Ostrogius Dux Russus, partium Suidrigellonis, vir strenuus et bellicosus, vna cum oppido incendit. Habebat is quidem circa se non contemnendam manum, sed nusquam aperto marte cum Polonis rem gerebat, nec se certo loco tenebat. Ex insidiis vero Polonos latessens, saepe fusus fugatusque erat. Cum autem hominem in late patentibus campis cum expedito equitatu vagantem adipisci, et perdomari difficile esset, tempusque anni hybernum bello gerendo minime aptum, reuertebantur Poloni, et nihil minus quam bello amplius cum hoste certare velle videbantur, ecce subito Fedco Valachorum, Tartarorum, et Bessarabum auxiliis auctus, et numero militum Regis superior factus, apud fl. Moraquam, qui in Nestrum in fluit, limosum et late restag nantem, ac fragili iam glacie concretum, regios flumen superare conantes in vlteriori ripa ex insidiis aggreditur. Iam pars regiorum angusto tramite impeditum locum transierat, pone carri et impedimenta in medium recepta sequebantur: cum Fedco magno cum impetu, clamore, et dissono tubarum, tibiarum, tympanorumque cantu ac strepitu inuectus, nec opinantes ad oritur, et in iis stragem edit memotandam. Trepidi re noua et inexpectatâ Poloni, cum neque ad extremum agmen receptus daretur, nec ab eo magna auxilii spes affulgeret, impetum tamen hostium vtcunque sustinuêre. At qui in extremo agmine erant, vbi suorum periculum animaduertere, nil cunctati, contempto omni periculo, partim per constratam viam, euersis et in coenum deiectis carris, partim per infirmiorem amnis restagnantis glaciem superata difficultate, auxilio suis iam laborantibus accurrerunt, ac praelium instaurarunt. Superabant tamen multitudine hostes, pettur batosque Polonos et sine ordine pugnantes premebant: pars etia quasi parta iam victoria ad diripiendos currus discurrebat. Deplorata res Polonorum erat, cum subito quasi diuinitus eis auxilium affulsit. Kemlicius quispiam tribunus militum cum centum equitibus pabulatum profectus, opportune rediens, et clangore tubarum signo pugnae dato, inftructâ tumultuaria acie, denuo praelium redintegrat, et intentos in pugnam hostes, a tergo pariter, et a fronte fudit ac dissipauit, fugientibus institere Poloni vsque ad mediam fere noctem, quae tunc sublustris erat: et cum neminem viuum seruarent, magnam hominum stragem fecerunt, duo decimque signa capta rerulerunt. Dux ipse maturius, quam par fuerat, fuga euasit. De regiis non adeo multi desiderati sunt, et ii fere gregarii. Abest autem locus ille praelii a Leopoli, non minus quadraginta miliaribus bene longis, et tamen, quo die haec gesta sunt, hoc est, vltimo Nouembris, quum Rex in templo, vbi tunc totos dies transigebat, diuinam opem sedulus imploraret, non ignarus, cum quam grauibus et in sidiosis hostibus exercitui suo res esset, rumor de victoria sparsus totam vrbem impleuit. Nec autor eius rumoris inueniri potuit, ita vt vana exultasse laetitia homines viderentur. Sed cum postera luce certo nuncio res omnis, vt gesta erat, cognita esset, gratiae Deo actae, ac dona a Rege missa militibus.



page 292, image: s292

Nec multo post cumulata est Regi ea laetitia, profligato a Sigismundo Duce apud Osmianos insigni strage Suidrigellonis exercitu, e Russis, Tartaris, et Liuonibus collecto: de quo ad decem millia caesa, quatuor capta esse, relata sunt. Suidrigello quidem pernici fuga crebro murando equos euasit. Sigismundus monimentum victoriae, templum et collegium sacordotum apud Osmianos postea constituit. Hac geminâ victoriâ Rex laetus, Leopoli discedens, Cracouiam ad comitia, ad natalem Christi indicta, venit, et ouans pedibus vrbem ingressus, apud complura templa festas supplicationes obiuit, priusquam arcem ascenderet. In comitiis deinde de Prussico bello agi coeptum, resque integra ad alia comitia, quae ad secundam dominicam quadragesimae Sendomiriam promulgabantur, reiecta. Eo porro aduenerunt oratores e Concilio Basiliensi, quod Eugenius Pontifex cum initio approbassec, Ferrariam transferebat, atque adeo dissoluebat. Concilium contra abrogare Pontificatum Eugenio nitebatur. Quanquam obstabat Sigismundus Imperator, vt gratiam referret Eugenio, a quo Romae paulo ante diadema Caesareum ritu solenni acceperat. Postulabat autem ea legatio, vt Rex cum omnibus populis suis Concilio aduersus Pontificem faueret, et vt vexandis bello Cruciferis supersederet, Concilioque causam illam omnem cognoscendam et arbitrandam permitterer. Cui responsum est: Non abhortere Regem a pace, si a Cruciseris ipsi satisfieret. Porro de iis, quae Praeterea Oratores postulabant, diligentius eum consultaturum, ac deinde missurum legatos suos ad Concilium cum certo responso. Ita dimissi Oratores Concilii, in Prussiam ad Cruciferos, vt eos ad conditionem accipiendam pacis a Rege oblatam adducerent, profecti sunt. Caeterum in comitiis Sendomirien sibus de bello contra Cruciferos ad ministrando nihil remissius agebatur: tametsi gerendi eius ratio non expediebatur, propterea quod Rex senio confectus, et caligantibus oculis munia belli per se ipse obire non poterat et Lithuanorum, Russorum, acValachorum auxilia, cum eae gentes partim domesticis bellis implicatae essent, partim a fide Regis desciuissent, defutura erant. Itaque tertia comitia armatorum ad diem S. Ioannis Baptistae natalem Colum indicenda, et liemorum, quae offerebant, auxiliis vtendum esse, quamuis refragantibus Episcopis, decretum est.

Nec ita multo post conuentuinter Polonos ac Cruciferos opera oratorum Concilii de pace frustra in stituto, cum Cruciferi quindecim dies vltra condictum expectati nonvenirent, euocati Bohemi a Rege duce Czapconepraesto fuere, coniunctique. cum maioribus Polonis, quib Sendiuoius Ostrorogius iussu Regis praeerat, nouam Marchiam Cruciferorum imperio subiectam, crudeliter vastarunt, duodecimque oppida munita, partim vi, partim deditione ceperunt: quae quide omnia direpta ac diruta sunt, Ernisberga siue Chossno excepto: quod quoniam muntissimum erat, praesidio firmatum est, quo faciluis omnis ea regio in fide regia contineretur. Pet eofdem fere dies Sigismundus Dux Lithuanorum, adunatis magnis copiis, duodecim dies Liuonam depopulatus est, et ingentem praedam inde aspor tauit. In Russia vero Gregorius Kerdeius Nossum Ducem Russum, Suidrigellonis partium, qui Luscum non ita pridem inter ceperat, profligauit et cepit. Vbi statuta armatorum comitiorum dies aduenit, frequens connentus sciuit, vt Rex in Polonia subsisteret: exercitui vero vniueiso, et summae rerum praefectus est Nicolaus Michalouius, Castellanus et Praefectus Cracouiensis. Huic Rex deditin mandatis, vt ho stiles regiones ferro, flamma, ac direptionib vexaret, munitionum vero oppugnationib. abstineret. Colo profectus Michalouius, cum exercitu in Pomeraniam, non diu


page 293, image: s293

mandatorum regiotum memor fuit maiores Poloni cum Bohemis subacta omni noua Marchia, praeter Landisbergum oppidum, in Pomeraniam antecesserant, et Choiniciam obsidebant. Quoniam autem consultissimum videbatur coniunctis copiis rem gerere, eo duxit reliquum exercitum Michalbuius, facileque persuaderi sibi ab Ostrorogio passus est, vt coeptam Choiniciae obsidionem prosequeretur. Erat autem oppidum bene munitum, commeatu, praefidio, et omni apparatu belli instructissimum. Vbi in longius tempus obsidionem eius duci animaduersum est, in stitutus cuniculus, quo ex improuiso in oppidum ir rumperetur: verum is non alte ductus, priusquam perduceretur, subsidente sabuloso solo obrutus est. Tentata deinde vi et impetu oppugnatio, exiccata fossa oppidum ambiente. Sed inde quoque, multis vulneribus acceptis, nullo cum fructu discessum est, cum primi Bohemi in tutum se recepissent, Iam difficiliore annona propter multitu dinem et vias ab hostibus insessas Poloni vtebantur, et ex pabuli inopia plutimos equos amittebant. Itaque sero regiorum mandatorum recordati, quum totos duos menses in obsidione Choiniciae casso labore consumpsissent, ea soluta, castra mouerunt, et in interiora Pomeraniae populabundi progressi sunt: praetergressique nonnulla oppida, direpto Peplinensi monasterio, magnifice aedificato et opulento, ad Dersaniam peruenerunt. Praecesserant et praeterierant oppidum Bohemi, quiprimas stationes seruabant, et loca metandis castris capiebant. Poloni vero, quo minus in suburbana praedandi causa discurrerent, cohiberi a ducibus nequiuere. Erat in opppido validum hostium praesidium. Nam ii quocunque ad motutos esse Polonos suspicabantur, omnia praesidia ex propinquis munitionibus deducta noctu eo contrahebant. Idigitur praesidium occurrit Polonis ad extrema suburbana: sed tamen, quo minus eaincenderentur, pronihero non potuit. Itaque late vagante in cendio, in oppidum se hostes retu lerunt. Evestigio aduerso ac vehementi vento flante, vrbana quoque ae dificia flamma corripuit: nec ea restingui vllo cum hostium ipsorum, tum ad extremum etiam Polonorum conatu potuit. Sic oppidum munitius et opulentins, quam Choinicia, quasi fortuito in cendio conflagrauit: praeda omnis, praeter eam, quae in subterraneis cellis et fornicibus absconsa erat, igne corrupra: captiuorum supta decem millia fuisse dicuntur. Ex his quicunque Bohemi fuerunt, Czapco reuertens, vt sibi condonarentur, impetrauit: traditos, quod Teutonibus contra Polonos eiusdem secum originis et linguae militarent, corripuit, pyraque ingenti extructa exussit. Eius exem plum secutus Ioannes Strassus Bialaczouius nauticos homines in ergastulo conclusos, quorum inter Cruciferorum praesidia non pauci fuere, circumiecta palea et arida materia succendit. Qui cum effracto ergastulo ligneo effugere vellent, aduersis Polonorum hastis excipiebantur, donec Michalouius superueniens caedem eorum repressit, ignemque restinxit. Matronis vero et puellis captiuis iustus honor lubitus est, ad hibita publice custodia, ne quid contumeliose in eas fieret, aut nequa priuatim a quopiam occuleretur: omnes ad Vistulam deductae, traiectaeque nauibus, liberae dimissae sunt. Perhonorificum id fuit Polonis, apud ipsos etiam hostes, omnesque eis omnia bona precari: suis vero, qui longo fuissent in populanda Polonia dissimiles, mala imprecari. In templis, monasteciis, et rebus sacris Poloni non eadem abstinentia vsi sunt. Sed plus hic valuit ira et dolor immanissime direptorum a Cruciferis in Cuiauia templorum. Itaque Oliuiense quoque monasterium paulo post direptum et incensum est. Inde ad


page 294, image: s294

Gedanum castra mota, quatriduoque in eius vtbis conspectu statiua habita: per quos dies omneid territorium petuastatum, et munitio portus lignea disiecta.

Desolata vsque ad mare Pomerania, reuertentes alio itinere Poloni, Tucholiensem et Iasenecensem oram vastabant. Cum autem apud Iaseneciam statiua haberent, de pace ab hostibus tractari coeptum est. Dum colloquuntur inter se primores, pauci de Polonis iuniores temere impetum in arcem fecere, eosque praegressos exercitus omnis, cum esset sine imperio, quasi dato signo secutus est. Capta momento arx, direpta atque in censa est. Captiui ad vnum omnestrucidati, furore militum, ob interfectum in oppugnatione Ioannem Leuinum Velcinium, neminiparcente. Permoleste id factum, dum de pace agitur, tulere Cruciferi. sed Polonis in iussu id suo, et tamen iure belli, neque pace nequeinduciis adhuc constitutis, factum defendentibus, acceleratae suntinduciae trium mensium. Interim autem ad calendas Decembris, vt in conuentu Brestensi de conditionibus pacis constitueretur: captiui Cruciferorum nobiliores facta sponsione sistendi sese, si depace non conuenisset, dimissi: tenuiores et gregarii, vel commutati, vel binis florenis redempti. Poloni munitiones in noua Marchia quaesitas ret inuere, pacti nihil munire interim, nec reficere. Mirum vero est, tum demum Cruciferos de pace et induciis quam diligentissime egisse, cum Poloni peruastata omni Pomerania (ita vt soli quatuordecim pagi inter lacus et paludes intacti a Polonis relin querentur) domum reuerterent. Peractis his, exercitus, accepta a Michalouio missione, suam quisque domum dilapsus est. Sed Bohemorum primotes Pysdros ad Regem, vt erat ab eo praeceptum, profecti, honorifice ab eo accepti et remunerati sunt. Nouum etiam tunc foedus contra Cosimirus Dux Pomeraniae Stetinensis cum Rege Vladislao icit, veteri forte violato, quo recepit sub fide et honore suo, vna cum primoribus suis, nullam opem se laturum Cruciferis esse aduersus Polonos: neque passurum esse quenquam, qui contra eos arma sumpserit, per ditionem suam transire. Hoc foedere facto, et Bohemis dimissis, Rex in Sendomiriensem tractum contendit fugiens pestem, quae maiorem Poloniam inuaserat: qua quidem Ioannes Szaffranecius Episcopus Vladislauiensis absumptus, Vladislaum Oporouium Procancellarium regni Rege suffragante successorem accepit. Cum autem Prossouiae Rex esset, vonit ad cum Bohemus quispiam sacerdos Hussiticus a Christiano Astrologo, nuncians, vt mortem sibi prope imminentem caueret. Id cum ille semotis arbitris agetet, Zbigneus Episcopus Cracouiensis veritus, ne quid de religione Regi suaderet, grauiter obiurgauit Regem, quod neminem de con siliariis ad audientiam Bohemi ad hibuisset. Et satisfecit quidem Rex Zbigneo, nihil Bohemum neque de religione, neque de Republica secum locutum esse, sed tamen coactus est eum primo quoque tempore instante Zbigneo dimittete, eo quod spargebatis vulgo suum dogma.

Nec multo autem post cometes non obscurus, plus quam vnum mensem pernox face ad occidentem versa appatuit: regiae mortis, vt vulgo tunc creditum est, post modum euentus comprobauit, praenuncius. Nepolomiciae iam Rex erat, quo comitia ad diem D. Martini Episcopi memoriae dicatum edixerat: eo venit Elias Alexandri Palatini Moldauiae defuncti filius, a minore natu fratre Stephano dominatu paterno eiectus, Regis opem implorans, et in fide clientelaque Regis ac Polonorum, se fore semper, solenni iureiutando


page 295, image: s295

promittens. Consecuta est eum et Stephani fratris legatio cum splendidis donis, Lenciciam vsque Regem sequens, et postulans, vt ipsi potius, quam fratri omnibus inuiso, Rex faueret: fore et ipsum perpetuo in fide et clientela Polonorum, quem admodum pater maioresque ipsius fuissent. Habebat quidem Elias in matrimonio sororem germanam Sophiae Reginae: sed tamen re in consultationem posita, placuit, vt Stephanus, in quem studia gentis indinassent, dato iureiurando in verba Regis et regni Poloiae, retineret Valachiam, tractumque Sepinensem cum Chocimo, Cecuino, et Chmielouia munitionibus a Rege iure sempiterno reciperet. Heliae vero, quo magis Stephanus eius metu in officio contineretur, luculentae possessiones a Rege in Polonia datae sunt. Caeterum cum his ille non acquiesceret, et ad recuperandum dominatum paternum aspiraret, ex fuga retractus, Siradiae deinceps sub honesta custodia cum vxore et liberis vixir. Stephanus vero, sicut conuenerat, Soczauiae solenne iuramentum legatis regiis exigentibus praestitit, et, vt gratiam referret Regi, non ita multo post Tartaros in ditiones Polonicas excursionem parantes repressit, Bratislauiamque, quae Suidrigellonis praesidio tenebatur, interceptam, Regi restituit. Ex iisdem comitiis missi sunt proceres quidam in Cuiauiam ad conuentum Brestensem, celebrandum cum Cruciferis. Verum ex eo conuentu re non composita, et irritatis animis, incertum, qua de causa, discessum est. Lenciciae Rex exitum illius conuentus expectabat: vbi rediere ad eum legati e conuentu, de bello agi coeptum, visumque est, non expectandam esse aestatem, sed quamprimum immittendum in terras hostiles exercitum. Expeditiora fore omnia concretis glacie fluminibus et lacubus, quibus abundat Prussia. Vnares difficultatem faciebat, quod pecunia Regi deerat in stipendium: et prope abfuerat res a seditione superiori aestate apud Choiniciam, fremente vniuersa Nobilitate contra Proceres, quod ii bellum extra sines Poloniae sine stipendio decreuissent, receperantque illi, nunquam id se deinceps admissuros esse. Inuentus tandem est modus eius difficultatis explicandae, vt Palatini suae quisque ditionis Nobilitati de stipendio soluendo cauerent.

Haec vbi didicere Crüciferi, missis mox ad Regem legatis, quas antea repudiarant conditiones, vltro accepere, in duodecim annos pacti inducias. Adiectum, vtad diuae virginis diem natalem sequenti anno apud Slonscum de pace perpetua tractaretur. Ibi tunc Marschalcus Cruciferorum Liuonicorum ex pacto dimissus, siue adeo sponsione militari solutus, ac Theodoricus Buczacius Praefectus Camenecensis pro eo receptus: qui captus a Fedcone Duce Camenecensem agrum vastante, cum paucitate praedatorum contempta temere in eos erupisset, ac Magistro Liuonum petenti a Suidtigellone donatus erat. Neque enim quiescebat Suidrigello cum Russis: sed cum ipse per se auxilia Tartarorum et Liuonum habens, Lithuaniam tum per Fedconem et Nossum Duces Russiam regiam aestate praeterita Cruciferis incitantibus infestarat, illa occasione vsus, quod Poloni Russico bello distinebantur, et quod is Sigismundum Ducem Lithuanorum inuisum iam esse plerisque Lirhuanis acceperat. Et sumpferat Sigismun dus paulo ante supplicium capitis de Ioanne Monuido Palatino Trocensi, et Rumboldo summo Litbuaniae Marschalco, autoribus conspirationis, quae in eum com parata esse dicebatur.


page 296, image: s296

Libere etiam tunc Suidrigello Lithuaniam depopulatus est, Vilna, Lida, Trocis oppidis immunitis exustis, et Bresta Russica obfessa: qua non difficulter potitus esset propter commeatus inopiam ac dubiam Russorum fidem, nisi Masouios iussu Regis arma sumpsisse, et aduentare eo nunciatum esset, Tartaros quoque magnis donis ad populandum eam oram Russiae, quae Sigismundo parebat, concitarat. verum ii, cum aliquousque progressi, Sigismundum in clientela Regis Polonorum esse intellexissent, mutata statim sententia, in Kiouiensem et Cernichouiensem tractum, qui in Suidrigellonis ditione erat, populabundi excurrerunt.

Insequens annus millesimus quadringentesimus trigesimus quartus Vladislai Regis morte in signis est. Ac initio quidem eius anni in Lithuaniam is rogatu Sigismundi Ducis profectus Krinchos peruenit. Inde vero stabilito Sigismundi Principatu Korcinium, quae et noua ciuitas dicitur, venit, et comitia ibi per tempus quadragenarii ieiunit habuit: in quibus legati ad concilium Basiliense designati sunt, ad obtrectationes et falsas criminationes, quae aduersus Regem Vladislaum iactabantur, Sigismundi Imperatotis et Cruciferorum refellendas, ac de vniuersa causa cum Cruciferis disceptanda.

Fuerunt autem principes eius legationis, Zbigneus Olesnicius Craco uiensis, Stanislaus Posnaniensis, Episcopi, Ioannes Konieczpolius Cancellarius regni, et Nicolaus Lassocius Decanus Gracouiensis. Non putauit autem Olesnicius sibi praetermittendam occasionem castigandi Regis priusquam peregre profi cisceretur. Itaque in illo ipso consessu, grauissimis id verbis egit, in hanc sententiam locutus: Non recusare se iniunctum legationis onus pro honore ac dignitate patriae simul et Regis: sed non posse tamen, quin Regem quibusdam derebus pro officio suo, priusquam proficiscatur, admoneat. Vereri enim se, vt eum reuertens e concilio superstitem reperiat, quippe qui tam grandis natu esset, et debilitatis iam viribus. Nescire etiam, quonam pacto plerasque Imperatoris ac Cruciferorum criminationes in ipsum diluat. Nam et ipsum se, et alios plerosque omnes in illo consessu anim aduertere in eo nonnulla reprehensione digna. Multas quidem in eo dignas bono principe virtutes relucere: sed non carere eum vitiis, quibus virtures illae obscurentun: qualia sint, quod ipso veliubente, vel permittente, multis per iniuriam, aut certe summo quodam iure, et nimis exacta et acerba interpretationeiuris, bona adimantur: quod oppressi a potentioribus non vindicentur: quod calamitosorum causae non audiantur, neque decidantur, ipso in profundam noctem prolixioribus coenis indulgente, ac deinde magnam diei partem in erti somno absumente. In itineribus etiam pergrauem eum esse ecclesia sticis iuxta ac equestribus hominibus, oppidanis et agticolis, propterea, quol aulicum suum comitatum, a rapinis, stupris, et iniuriis non cohibeat: subuectionesque et procurationes praeter ius et aequum acerbe, et pignoratione iumentorum, exigi patiatur. Adhaec monetae cudendae potestem foeminis eum fecisse, eam vero perleuem cudi magno Reipublicae decrimento. Super stitiones vero quasdam ex prisco daemonum cultu, quas ipse quoque non ignoret, retinuisse, Egisse se his de rebus plerisque omnibus cum ipso, primum semotis arbitris, deinde paucos etiam arbitros adhibuisse, verum quando nihil profecisset, in amplissimi consilii consesiu id sibi facere necesse fuisse, vt, quom timor Dei in officio non contineret, pudor hominum duntaxat emendaret. Quod ni haec quoque profutura essent, acerbioribus deindo medicamentis


page 297, image: s297

ad sanandum eum vsurum esse. Licere quidem sibi, non minus quam aliis, dissimulando, vel etiam assentando gratiam eius aucupari, sed mem orem se esse offirii sui, et nullo neque metu, neque gratiâ deserturum esse stationem, in qua se Deus, et Rexipse, et Senatorem et Episcopum constituisset. Pluris se facere incolumitatem patriae, quam omnia, quae vulgo concupiscantur: et pro magnis Regis in se beneficiis antiquiorem sibi esse eius salutem, quam praesentem et assentando quaesitam gratiam, quae tamen stabilis et certa esse non soleat. Non poterat se diutius Rex tenere, quin sermonem eius interrumperet. Itaque fremens atque lachrymans respondit: intemperanter eum et arroganter facere, qui, cunctis aliis senatoribus cum Archiepiscopo ipso Primate tacentibus, vnus tam acerbe in se inuehatur. Ibi assurgens cunctus Senatus, eandem omnium esse sententiam, et illam Cracouienis Episcopi orationem, suam esse, professus est. Quo audito Rex accensus magis e consilio se proripuit, multa Zbigneo minitans: verum cito ad se reuersus, impensius Zbigneum postea dilexit, et corrigere ea, quae ille reprehenderat, studuit. Albertus veto Archiepiscopus etiam gratias egit Zbigneo, quod maiore fiduciâ Regis peccata corrigere aggresus esset.

Hisita actis, et conuentu soluto, Rex Cracouiam contendit, vt inde porro in Russiam proficisceretur, iusiurandum a Stephano Palatino Valachorum promissum ritu solenni coram accepturus. Dum autem itineri se accingit, nunciatum est, Fridericum quempiam Russum Ducem exulem, cum non contemnenda Bohemorum manu arcem nouam prope Corstenum munire in stituisse, vnde in finitimos Polonos et Vngaros latrocinium exerceret. Id vbi Rex accepit, misso confestim aulico comitatu suo manum illam dissipauit: dein iter institutum ingressus, cum Grodecum oppidum in Russia pernenisset, inter prandendum validâ febri correptus est: quam inde accidisse existimatum est, quod nocte praecedenti, quae praeter tempus anni frigida fuit, in syluis diutius lusciniae cantu se de more oblectans, coeli intemperiem pertulisset., Vbi vitae suae finera adesse sensit, sacris mysteriis procutati se iussit, offensas omnes remisit, sibique ab omnibusvicissim remitti petiuit: testamentum condit: si quid cuiquam per iniuriam abstulisset, reddi iussit. Filios Proceribus praesentibus atque Nobilitati commendauit, ac Vladislaum quidem diligentius, nam eum tenerius diligebat. Zbigneo vero Episcopo annulum nuptialem ab Heduigi Regina, quo nihil carius in omni vita sua habuerat, dono misit, veniam superiorum omnium admissorum ab eo petens, et animam suam, liberosque superstites ei commendans. Deinde pridie calendas Iunias, decimo septimo die, postquam aegrotare coeperat, animam exhalauit, quum regnasset annos duo dequin quaginta, et tres fere menses. Nam quantum vixerit, non constat: Vitoldo quidem natu maior fuit. Tanta autem fuit libetalitate, vt non modo fiscum exhauriret, verum etiam magnam partem regiarum possessionum etiam immerentibus, ac tota interdum singulis hominibus territoria donaret: sic vt quodam tempore Martinus quintus Pontifex maximus prodigalitatem eius inhibendam sibi esse duceret, dato ad Archiepiscopum Leopoliensem mandato, vt donationes eius rescinderet. Basilicas Chelmensem atque Kiouiensem in Russia instituit, et Episcopis attribuit. Monasterium Lublini D. Brigittae nomine condidit. In Casimiriensem vero Cracouiae vicinam par oeciam Canonicos D. Augustini institutum profe ssos induxit: Gnesnense, Sendomiriense, et Visliciense templa Graecâ picturâ decorauit: in peregtinos hospitalis et munificus.


page 298, image: s298

Nullum quamuis exiguum munus asper nabatur: nec cos, qui donatant, irr emuneratos dimittebat. Aliquid petentibus a se, fere dimidium eius, quod petiissent, largiebatur. Itaque duplum petebant, qui simplum auferre cupiebant: offensarum immemor: ad supplicia de sontibus sumenda lentus. assentatoribus ac delatoribus autem libenter accommodabat. Cultui diuino apptime deditus. Ieiuniorum diebus pane et aqua fere vtebatur. Superstitiones quasdam ab ineunte aetate imbibitas ad extremum vsque retinuit: in quibus illa fuit, quod quotidie, priusquam prodiret in publicum, ter se in gyrum vertebat, et stipulam ter confractam in terram abiiciebat. Abstemius in omni vita sua, nec nisi aquae potu vsus: caeterum cibi appetentissimus fuit, itemque balnei cultu corporis neglecto, neque aliis, quam agninis pellibus, et laneis fere vestibus vsus. Venationum sine vllo modo auidus fuit, interfectas feras maiores, et praesertim bisontes, in Praelatos et Canonicos, Academiaeque ac ciuitatis Cracouiensis praesides et magistratus partiri solitus. A pomis ita abhorruit, vt ne odorem quidem eorum ferret. Statura fuit mediocri, facie oblonga, macta, et ad mentum contractiore: capite caluo, paruo, et fastigiato, oculis nigris, paruis, et instabilibus: ceruice longa, voce graui et cita. Corpus eius magna pompa Cracouiam relatum, et intra mensem in basilica Cracouiensi frequenti Procerum atque Nobilitatis concursu funus celebratum est.

VLADISLAVS TERTIVS REX.

IAM Zbigneus, caeterique legati ad concilium missi, Posnaniam petuenerant, cum de morte Vladislai Regis nunciatum esset. Itaque conueniunt frequentes Proceres Posnaniam, Nobilitasque maioris Polonia, atque ex consilii sententia Vladislao natu maiori defuncti Regis filio regnum deferunt, et ad Sigismundum magnum Ducem Lithuanorum oratores mittunt, vt ad eam celebritatem vel ipse adsit, vel legatos mitrat. Moleste hoc maiorum Polonorum praeiudicium minores Poloni tulere sed tamen quia Zbigneus Episcopus Cracouiensis, ho mo suarum partium, auctor eius fuerat, et ex Republica maxime esse videbatur, ne qua dissensio, neu qua mora in re tanta fieret, in eandem et ipsi sententiam decretum fecerunt. Dies modo ad octauum calendas Augusti prorogata est, quo maiore et splendidiore pompa omnia celebrarentur. Erant in equestri ordine duo factiosi ac turbulenti iuuenes, Spitco Melstinius Palatini quondam Cracouiensis filius, ac Derslaus Rithuianius Palatini quondam Lencicien sis filius; qui cum res nouare cuperent, et vterque magnas post se iuuentutis cateruas traheret, Opatouiae ad tertium idus Iulias, communicato cum suis consilio, conuenticulum instituere. Ibi omnium vna erat sententia: male tantum regnum puero committi, cuius aetate et Regina mater, superba mulier, et Primores ad dominatum abusuri essent, aliter de republica constitui oportere. Confirmabat autem id imprimis Gouorcus Chrobranius, homo senex, multa ex veteri memoria ad rem facientia commemorans, Redierat iam Zbigneus Cracouiensis Episcopus cum Koniecz polio Cancellario, reuocatus ex itinere, reliquis duobus legatis institutum iter Basileam prosequentibus. Ab eo itaque Regina non ignara consiliorum Spitconis atque Derslai impetrauit, vt Opatouiam pro ficisceretur, turbulentaque iuuenum concilia disturbaret. Non fuit gratus eius aduentus iis, qui illuc conuenerant: sed tamen ille singulari patientia vsus, et in consilium admissus, graui et prudenti oratione


page 299, image: s299

plurimis persuasit, vt abiecto nouandarum rerum studio, decreto Brestensium comitiorum starent: quo cautum est, vt Vladislaus defuncti regis filius, Rex post mortem patris designaretur. Ita conuentus ille nulla reperfecta frustr frementibus seditionis auctoribus solutus est Nec tamen ii quieuerunt, nacti plures sententia suae ad stipulatores: In quibus praecipui fuerunt Abraham Zbanscius iudex Posnaniensis conuentus, et Ioannes Strastus. Nam quum vndique frequentes proceres ac equites Cracouiam ad praestitutam diem conuenissent, iniectus est ab iis scrupulus, nouum et inusitatum esse impuberi diadema imponi: in discrimen autem adduci libertatem et praerogatiuas Nobilitatis, magno labore et sanguine maiorum suorum partas, illa impuberis Regis coronatione: neque enim rite ab impubere iusiurandum dari posse. Quod si in aliud tempus differatur, difficulter exactum iri ab eo, qui iam rerum potiatur. Caeterum hic quoque scrupulus a maioribus natu exemptus est, producto a Zbigneo codice e basilica Cracouien si, in quo effigies Casimiri magni Regis, dum coronaretur, impubes depicta erat. De iureiurando autem Regis reiecta res ad pubertatem eins, interim autem placuit, vt Sophia mater et Proceres sacri pariter et ciuilis ordinis pro eo fideiuberent, nec eum prius ad guber nacula regni admitterent, quam iusiurandum rite praestitisset. Conquietuti iam turbatores illi videbantur, quum in ipso coronationis articulo nouas conciuerunt turbas, vociferantes, ne sibi inuitis paucorum conspiratione Rex imponeretur. Inita denuo suffragia, nec ea tamen libere ferri poterant, factiosis illis altercando tempus extrahentibus, vt praeteriret dies, et interim ipsi plura de Nobilitate ad se pertraherent: ii porro, quibus magis placebant quieta consilia, vt taedio diuturnae morae domos dilaberentur. Quod vbi a Proceribus animaduersum est, Ioannes Olesnicius cognomento Glouacius Marschalcus e Senatusconsulto pronunciauit ad Nobilitatem: vt quibus placeret Vladislaum coronari, in dextram discederent: qui aliter sentirent, in laeuam. Id vbi factum est, vna voce omnes Vladislaum Regem esse iusserunt. Melstinius vero cum Zbanscio et Strasso, qui in editiorem locum conscenderant contradicturi, deturbati sunt, extemploque coronatio Regis in basilica solenniter peracta est, sole ad vesperum declinante. Postridie in vrbein descensum, ad recipiendum ab oppidanis et plebe iusiurandum. Nec tamen ascendit tunc Rex in praeparatum sibi in foro solium, contentione orta inter Episcopos et Duces Masouiorum, quod proximum Regi locum sibi vtrique vendicarent.

Subsequentibus deinde diebus consultatum est a proceribus de ratione administrandae Reipublicae: multorumque sententiae in Ziemouitum Ducem Masouiorum inclinabant, vtis gubernator regni esset, erat enim vir bonus, et magni consilii. At vicit plurium sententia, metuentium, ne is dominandi dulcedine degustata, ambitione deptauatus, aliquid aduersus Regem et Rempublicam moliretur: et indignum visum est, ad eum summam rerum Polonicarum deferre, qui in clientela Polonorum esset. Itaque placuit, in singulis satrapiis siue Palatinatibus singulos constitui prouisores, in Cracouiensi vero propter monetariam officinam duos, ex iis, qui summis in Republica honoribus non fungerentur, qui quaestores regiorum redituum essent, et intra suos quisque fines negotia publica regio nomine administraret. Sed ne quid tamen noui in Republica, nisi ex amplissimi consilii decreto,


page 300, image: s300

statuerent. His quin quagenae marcae annuae in sumptus constitutae. Ibi etiam Russica et Podolica Nobilitas cum Polonica omni iure exaequata est a nouo Rege, non sine multorum murmure, qui remitti illa quoque Russis aegre ferebant, quod necesse eis fuit antiquirus, quandocunque et quocunque Rex iusserat, sine vllo stipendio ad bellum proficisci: ad arces muniendas ac reficiendas operas mittere: de quolibet iugero culto duos auenae, totidemque siliginis modios, et quaternos grossos quotannis Regi pendere. Verum illud maxime permouit Regem, quod a patre et Senatuillam exaequationem promissam eis esse constabat. Incessit deinde cura consiliarios constituendae Reipublica: et pacis: muliae vndique difficultates impendebant, cum, Cruciferis, cum Sigismundo Imperatore, cum Suidrigellone, cum Silesiis, qui post mortem Regis finitimas sibi oras Nicolao Cotsicio duce latrociniis in festabant. Ne domi quidem vsque quaque quietae res erant, nouatorib. illis Nobilitatem aduersus ecclesiasticum ordinem ob repressos conatus suos concitantibus, et ius decimandi, censuraeque ecclesiasticae siue excommunicationis in controuersiam vocantibus. His de rebus omnibus frequenti Senatu actum. Et ad Sigismundum quidem Imperatorem missi legati Cancellarius et Mareschalcus, quo aequiorib. conditionibus pacem conficerent, coniugium duarum filiarum Alberti Ducis Austriae generi Caesarei nouo Regi fratrique eius petere iussi sunt; Sed suspensa tes ab Imperatore; vt prius dissidiorum causae conuentu instituto summouerentur, eique rei constituta dies ad Pentecosten sequentis anni. Quod autemtunc nihil impetratum est, in causa fuit illud quod Imperator tutelam Regis, et gubernationem regni sperabat, et ambiebat, legatosque largitione et pollicitatione frustra tentarat, vt eum sibi honorem publice vel simulate deferrent, repudiaturo honestius, quam diuulgarat. Cum Cruciferis conuentus actus apud Racianzum et Zlotoriam ad nata lem D. Mariae, sed vtrinque re infecta discessum, propterea quod in expectatione erant Cruciferi, quonam modo succederet Liuonibus, qui Samogitiam et Lithuaniam cum Suidrigellonetunc bello vexabant. Et iam Poloni discedentes Brestam Cuiauiensem peruenerant, cum eos Commendator Osterrodensis confecutus est; de pace postulans: fefellerat enim Cruciferos exicus Samagitici belli. Nam Liuones praeda onusti e Samogitia reuertentes, in sylua quadam succisis arboribus impediti, a Samogitis, et circumuenti magna strage profligati erant. Atque id Poloni quoque eo ipso puncto temporis. quo Commendator aduenit, cognouetant. Ptorogat aesunt tamen induciae ad tertium nonas Maias insequentis anni, et de alio conuentu constitutum.

Cum Silesiis quoque Bendzini conuentus actus est, ipsis postulantibus, propterea quod Cristinus Cozeglouius Castellanus Sandecensis damna passus a praedonibus Silesiis, cum foenore ipsis vicem referebat, et Gliuiciam oppidum in Silesia interceperat. Renouata pax his conditionibus, vt Cotficius turbator pacis vna cum sociis suis vtrinque pelleretur: damna data acceptaque inuicem compensarentur. Deinceps vero, si quod latrocinium ab al terutris in alteros patraretur, ad id armis persequendum vt praesto essent ii quoque ipsi a quorum parte id extitisset. Nec diu tamen haec a Silesiis obseruata sunt, ad ingenium redeuntibus. Podoliam vero cum Suidrigello infestaret, ac Fedconem Nesuissensem Ducem cepisset, repressus est a Polonis ducibus Vincentio Szamotulio, et Michaele Buczacio: receptusque et liberatus


page 301, image: s301

Fedco Bratislauiam et Cremeneciam Regi dedidit, moxque rursus concedente Rege eas, quoad viueret, retinendas recepit, cum se vna cum posteris suis in fide et clientela eius, et regni fore solenni iureiutando professus esset. Porro domi diutius res agitatae inter Ecclesiasticum atque Equestrem ordinem, conuentumque saepius, neque tamen conuenire quicquam inter partes poterat, Melstinio, Zbanscio; et Strasso omnia miscentibus. Temperatum tamen est a vi, metu interdicti ecclesiastici. Tandem pedetentim turba omnis conquieuit, compluribus exiis, qui antesignani erant illarum turbarum, intra breue tempus extinctis, caeteris religione et metu interdicti ecclesia stici perculsis Illud autem in contentionem venerat, quod cupiebant politici valere constitutionem Iaroslai Archiepiscopi, qua sancitbatur, vt qui agti exillo tempore coli coepissent, ex iis ne manipularis decima penderetur. Verum ea. constitutio per vim expressa esse ferebatur. Praeterea, quem agrum quisque Nobilis agresti et adscriptitio depusso sibi ipse coleret, vtinde paroeco suo decimam penderet, quamuis alii prius ea pendi solita esset. Sed neutrum extortum, illud modo concessum: vt quoscunque agros Nobilis coleret, ex his canapale ne solueret, neve conueheret suo curru decimam, neque delectum in ea sacerdos haberet, nisi data opera vitiosum frumentum a Nobili relinqueretur. Aliud quoque minorum Polonorum intestinum inter ipsos dissidium mortuo Spitcone Palatino Sendomiriensi, de conferendis honoribus in conuentu Visliciensi diuersis partium studiis excitatum, sedatum est: cum esset constiturum, vt vacantes honores iis, qui essent gradu proximi, conferrentur. Itaque Ioannes Czizouius Castellanus Sendomiriensis Palatinus sactus est: in eius vero locum Castellanus Lublinensis suffectus, et sic aliis alii deinceps successerunt. Brieczensem vero Castellaniam Clemens Strelcius alter de primoribus Cracouiensis tractus, Nobilitatis suffragiis adeptus est. Verum haec duo extrema insequenti fere anno millesimo quadringentesimo trigesimo quinto acta sunt.

Conuentus deinde rursus cum Crucifetis apud Brestam Cuiauiensem et Sluzeuiam eodem plane, quo superiori anno, exitu actus est. Cruciferis itidem ex euentu Samogitici belli pendentibus, et Polonorum facilirate abutentibus, et ad octauum idus Decembris conuentum et inducias extrahentibus. Inde Siradiae comitia Rex habuit: ibi de dimittendo Helia Valacho petitum ab eius fautoribus, nec tamen impetratum. Sed post paucos dies is, siue praefecti conniuentia, siue custodum negligentia, euasit, et miscere Valachiam ciuili bello adortus est. Autumno vero eiusdem anni Sidrigellonis exercitus cum auxiliaribus Cruciferis Liuonicis insigni strage in Lithuania a Polonis, duce Iacobo Cobilanio in auxilium Sigismundo Duci a Rege missis, ad Vilcomiriam profligatus est, multiibicapti, multi caesi, multi Suentae fl. vndis, vbi prae lium commissum est, suffocati. Ibirobur omne Liuonum cum Magistro et Marschalco concidit. Captus est in eo praelio Sigismundus Rothus Silesius is, qui a Caesare ad Vitoldum proficiscens, a Ioanne Czarcouio captus, et sub militari sponsione dimissus, fidem fregerat: itemque Coributhus qui paulo ante e Bohemia, vbi negligi iam se animaduerterat, per Prusiam cum auxiliaribus Bohemis et Silesiis reuersus, cum Suidrigellone se coniunxerat. Vterque in profluentem demersus: Suidrigello vero cum paucis Russis effugit, et ex eo tempore Smolenscum, Orsam, Poloscum, Vitepscum, et Russiam sere omnem victotis fidem secutam amisit. Miserat interim, dum haec in Lithuania


page 302, image: s302

geruntur, Sigismundus Imperator legationem ad Vladislaum Regem, vt bellum inter cognatos principes componeret, non tam pacis cupidus, quam quod Suidrigellonis partibus, quem ipse vanis promissis ad id bellum concitarat, metueret. Ei legationi, priusquam de exitu belli Lithuanici cognitum esset, responsum est: Libenter id facturum fuisse Regem si integrum esset: verum credere eum, illos collatis signis iam ferro inter se decreuisse. Vtrilibet autem cessisset victoria, eum difficiliorem fore ad aequas conditiones pacis. Commodum legati discesserant, cum de victoria Sigismundi allatum est. Quo minus postea negotii fuit cum Cruciferisin concilianda pace perpetua, cum ii fracti animis duriores etiam conditio nes acceptarent.

Subsequenti anno ad Pentecosten Proceres Polonorum et Vngarorum apud Kesmarcum conuenerunt, sublatisque dissidiorum causis pacem inter Reges suos fecerunt. Qua confecta, misit rursus Vladislaus Rex legationem ad Imperatorem, coniugium neptium eius sibi fratrique suo postulans. Nec ille ab nuit, sed in aliud tempus, quo esset bellicis curis et negotiis Bohemicis solutior, eam rem suspendit. Interim vero ille pacata Bohemia non diu post mortuus est.

Inter dissidentes autem fratres Valachos Rex per legatos tunc composuit pacem, partitus inter eos dominatum, ita vt inferior et maritima ora (quam Bessarabiam vocant, in qua Bialogrodium arx est, et Kilia) Stephano: superior vero, hoc est, occidentalis et Russis vicinior cum Soczauia metropoli Eliae cederet.

Qui quidem Elias omni mora postposita Leopolim veniens, in verba Regis praesentis ac habitu regio praesidentis, vna cum proceribus suae partis iurauit: vexilloque ritu solenni ad pedes Regis abiecto, in fide ac clientela eius, et omnium deinceps Regum Poloniae semper se fore, et contra quosuis hostes summa ope ipsis affore, professus est. Quo facto, Rex eum sublatum exosculatus est. Proceribus vero Valachis dextram dedit, tributumque centum equorum, totidem, siue (vt volunt alii) quadringentorum sericorum pannorum, quae Camchae vulgo vocantur, totidem boum, ac ducentorum curruum Visonis (piscisid praegrandis nomen est cuius ferax est Danubius) in singulos annos imposuit: Scepinensem vero tractum, diplomaque paternum, quo is tractus Stephano donabatur, ex pacto ab eo recepir, in compensationem damnorum, quae Alexander pater eius in Colomeiensi et Sniatinensi praefecturis dederat. Haliciensis vero arcis possessionem Eliae, quoad viueret, Rex concessit. Post quartum demum annum et Stephanus, et Elias frater iterum cum vniuerso senatu suo in verba eiusdem Regis iurarunt.

Sub finem anni huius pax cum Cruciferis Prussicis et Liuonicis Brestae Cuiauiensi facta est a Rege: qua cautum est fide et iureiurando principum inter caetera, vt foedus Cruciferorum cum Suidrigellone esset irritum: Episcopis et ecclesiis Polonicis bona sua ac decimae in ditione Cruciferorum saluae esseut atque liberae, fructus praeteritorum duorum annorum interuersi, ad Pascha proximum vt iis a Cruciferis restituerentur. Episcopo Vladislauiensi mille ducenti aurei pro domo Gedanensi diruta soluerentur. Nouam Marchiam


page 303, image: s303

et Chosnum Rex Cruciferis, ipsique vicissim Niessouiam, ac dimidium traiectum Vistulae apud Toruniam Regi redderent, et nouem millia florenorum ac quingentos aureos numerarent. Iaseneciam retinerent: nec fraudi esset cuiquam a suis dominis ad hostes defecisse: finium regundorum ratio certa praescripta.

De controuersiis dirimendis conuenit, vt quotannis bini vtrinque delecti arbitri certo loco conuenirent: sed ita, vr Polonos Magister, Prutenos Rex ederet. Atque haec pacta conuenta noui Reges, Duces, et Magistrt intra annum vertentem a creatione sua, consiliarii vero ac subditi decimo quoque anno folenni iureiurando coram legatis alterius partis approbarent: Nobilitas atque ciuitates cauerent sibi inuicem, non fore se dicto audientes dominis suis, si ii contra haec pacta venire vellenr. idque impune fore, principes ipsi suis quisque subditis intra certum tempus cauerent.

Sequens annus nulla re memorabilis est, nisi quod cum Sigismundo Lithuanorum Duce de Suidrigellone reconciliando per principes Senatus Polonici, legatos a Rege missos, frustra actum est. Commouerat enim Suidrigello Regem Senatumque Polonicum ad misericordiam supplici habitu adueniens, et Luscum, quod adhuc retinuerat, Regi tradens: quod non multo post Rex Sigismundo repetenti ex foedere tradidit, ea lege, vt eo mortuo in ditionem Regis et Polonorum cum tota Volynia recideret.

Insequenti vero anno millesimo quadringentesimo trigesimo octauo non vsque adeo quietae res fuere domi forisque. Etenim Spitco Melstinius partim inuet erato in Zbigneum Olesnicium Episcopum Cracouiensem odio, quod conatibus suis ad nouandas res intentis obstitisset, partim etiam nouo (quod de haercsi exagitaretur) inflammatus, bona eius Vsseuensia Melstinio arci suae propinqua armata manu inuasit atque diripuit: castellum interceptum praesidio muniuit. Citatus a Rege velut publicae pacis turbator, in gratiam cum Zbigneo rediit, cum ei communium amicorum arbitrio satisfecisset. Quae tamen gratia diuturna non fuit.

Ea vero causa fuit vtriusque ordinis proceribus, vtin comitiis Corcinensibus mense Aprili habitis sancte se obstringerent, pro perduelle habituros, quisquis iudicia contemneret, armisque priuato consilio sumptis ius suum persequeretur: et quisquis haeresim vllam profiteretur, aut profitentes defenderet.

Vbi etiam minores Poloni frequentes constitueruntinter se, prouisoribus siue curator ibus regiis deinceps non parere, dominatus eorum pertaesi, siue adeo indignum esse rati, a paribus regi.

Vix dum hoc malum conquieuerat, cum subito aliud exortum est. Derslaus namque Rithuianus, opibus et animo ex direptis propatruisui Alberti Ar chiepiscopi Gnesnensis superiori anno defuncti, facultatib. auctus, validam pedit um equitumque manum coegit. accitusque ad Regem, negauit se quidquam contra Rempublicam moliri. Dimissus, nocte quadam ad Zatoriam coactum illum exercitum duxit, et scalis admotis oppidum id cepit, oppidanis nil eiusmodi suspicantibus: deinde Osuiecimesem tractum omnem in dicionem suam redigere adortus est. Et iam Sigismundus Imperator Vngarorum et Bohemotum Rex obierat. Molestum id fuit Regi Senatuique, vicinum et amicum


page 304, image: s304

principem, eamque oram, quae promptuarium quoddam est Cracouiae, a suis vexari. Nec tamen reuocari se a coepto Derslaus passus est, donec dum incautius statiua habet. fusus fugatusque a Silesiis, Regi Zatoriam tradidit, acceptis ab eo mille marcis impendiorum nomine. Rex vero non prius eam Venceslao Osuiecimensium Duci Casimiri filio reddidit, donecis in fide et clientela Regis Polonorum se deinceps fore, solenni iureiurando spopondit, et Berualdum castellum infame latrociniis ipsi concessit. Dederantautem ei tumultui causam Duces ipsi Silesii, qui cum late propagati pattimonia sua in tenues portiones diduxissent, neque pro dignitate inde sustentare se possent, rapto viuere neutiquam turpe aut ignominiosum ducebant: et cum alias in mercatores viatoresque grassabantur, tum post pacem haud multo ante cum Polonis factam, Vielunense territorium nouo latrocinio infestarunt: quanquam non impune. Nam reuertentes a Laurentio Zaremba, caeteraque Vielunensi Nobilitate praedâ omni exuti, trepide domos dilapsi sunt. Sic ergo tunc Vladislaus Rex Silesios vltus est. Quo fit, vt minus moleste factum illud Rithuianii tulisse videatur.

Bohemicum deinde bellum exarsit, neque spacio tempotis diuturnum, neque exitu funestum, cuius haec fuit causa: Sigismundus Imperator moriens, cum animaduertisset, Barbaram vxorem suam de regno magis, quam de vita sua solicitam, cum primoribus Bohemorum clandestina consilia conferre: Albertum generum suum Vngaris et Bohemis proceribus diligenter commendauit. Barbara, quae regna illa ad Vladislaum Regem Polonorum dotalia afferre, quam filiam Reginam videremallebat, capta Znoimae, et cum funere mariti in Vngariam ducta est. Post Sigismundi mortem nihilominus Bohemi in duas factiones diuisi, partim Albertum, quem Vngari iam sibi Regem coronârant, partim Casimirum Vladislai Regis fratrem ad regnum iuuitârunt. Acceptauit delatum regnum Casimirus magnâ Senatus Polonici parte nequicquam dissuadente: caeterum prouisoribus siue curatoribus regni compendiis sui causa, quemadmodum creditum est, inprimis suadentibus. Itaque missi in Bohemiam ad adeundam possessionem regni nomine Casimiri Sendiuoius Ostrorogius Posnaniensis, et Ioannes Tencinius Sendomiriensis, Palatini, cum non contemnendis copiis, cum quibus sese non exiguus Bohemorum numerus coniunxit, ita vt ad quatuordecim millia essent in eo exercitu. Praeuerrerat eos Pragam Albertus, iamque solenni ritu diadema susceperat: quin coegerat etiam longe validiorem exercitum, cum de Bohemis et Vngaris, tum ex omni fere Germania, cumque eo obuiam hostibus prodiit. Casimiriani ne iniquo loco cum potentiori hoste pugnare cogerentur, ad Thaborum oppidum fossis et carris castra communiunt. Nec Albertus castra oppugnare ausus, non longe et ipse castra sua metatus est. Crebris excursionibus et leuibus certaminibus haud leuia vrrinque damna accepta. Cum autem Casimiriani, quo tutiores essent ab ictibus bombardarum, quibus acriter petebantur, in oppidum se recepissent, dimisit Albertus exercitum: nam difficili et ipse pabulatione atque annonâ iam vtebatur, et difficilis erat oppidi permuniti oppugnatio. Casimiriani quoque nullo operaeprecio facto numis exhausti, et amissis equis Bohemiâ excesserunt. Verum id priusquam Vladislaus Rex factum resciret, quoniam depericulo eorum certior factus erat, nihil deterritus minaci legatione Alberti, Poloniam omnem ad bellum Bohemicum exciuit, et in Silesiam cum infesto minorum Polonorum exercitu ingressus, longe lateque


page 305, image: s305

eam vastauit. Idem ab altera parte maiores Poloni in inferiori Silesiâ fecere. Inde in Bohemiam Rex progredi, et suis opem ferre parabat. Sed cum destatu rerum Bohemicarum apud Opauiam ex Palatino Sendomitiensi e Bohemia reuertente cognouisset, exercitum dimisit, domumque rediit.

Non fuerunt in ea expeditione Russi et Podolii, clade domesticâ, quam insignem eius aestatis initio a Tartatis acceperant, impediti. Excurrebant enim Tartari populabundi in Podoliam, ingentemque praedam abigebant Recedentes eos cum Podolii manu validâ factâ persequerentur, in limosam quandam paludem ex metu recipere se coegerunt: ignarique locorum, adactis equis impetum in eos fecerunt. Stabant contra inftructi Tartari aequiori loco, eminusque imbrem sagittarum in Polonos cum coeno conflictantes iaculabantur. Ibi ancipiti malo perculsi primi extremis, vt retrocederent, sibique explicandi sese ex illa difficultatate locum darent, significabant. At illi actum esse de suis rati, in fugam se prorsus coniecerunt. Nec Tartari occasioni defuerunt: obtritis enim primis, caeteros auersos obstinate persecuti, magnâ strage profligarunt, neminem viuum seruantes. Ibi pleraque Nobilitas omnis et firmamentum Russiae cum Michaele Buczacio. Praefecto Podoliae concidit, ita vt crebris deinceps excursionibus absque mctu oram illam omnem Tartari peruastarent. Qua in clade Ioannes Vlodecus egregium fortis et tolerantis viri exemplum praebuit. Is multis vulneribus confectus, quum inter cadauera iacens a victoribus despoliaretur, ita compressit vitalem spiritum, vt, quum barbarus caligas de pedibus eius non sine vnlnere rescinderet, digitum que cum annulo praecideret, tamen nullam doloris atque sensus signiticationem edidit, et incredibili patientiâ vitam seruauir. Eodem anno confirmatum est Vladislao regnum in comitiis Petricouiensibus mense Decembri habitis: amotique ab administratione curatores siue prouisores, quum Rex iam decimum quintum an num, qui apud Polonos finiendae tutelae legitimus est, attigisset, ac iusiurandum solen ne dedisset. Sigismundo magno Duci Lithuanorum renouanri pacta conuenti cum lagellone et Polonis stabilitus principatus regio diplomate. Monetae quoque probandae qui praeessent, in singulis ciuitaribus designati, valde enim iactab itur nummus. Verum non diu id decretum valuit, praeterquam in minore Polonia et Russia.

De pace deindeinter Caesarem et Regem Concilium tunctemporis Basiliense, et Eugenius Pontifex per Oratores diligentius egerunt: quo commodius sublato inter hos Principes bello Graecis atque Vngaris subueniretur. Vtrisque enim grauis erat Turcarum Imperator Amurathes, qui Transalpinam Valachiam iam sibi vectigalem fecerar, ac Rusciam et Serbiam vectigales Regum Vngarorum ditiones affligebat. Non abhorrebat â pace Caesar, acne Poloni quidem: iam enim refrixerant studia Bohemorum in Casimirum. Silesii vero Alberto Marchione Brandeburgensi duce accepto a Caesare. crebris populationibus Poloniam vexabant. Itaque ex illis ipsis comitiis Petricouiensibus quatuor de proceribus legati missi ad Imperatorem Vratislauiam, quo is venerat e Bohemia, multis hinc inde iactatis, eo rem perducebant, vt porestas fieret Bohemis denuo, quem vellent, Regem creandi. Id eo lubentius faciebant Poloni, quod Caesar secreto pollicitus esse dicebatur Archiepiscopo principi legationis Polonicae, daturum se Casimiro Bohemiam in dorem cum filia natu minore. Nec tamen depace connenireibi potuit, variante Caesare conditiones pacis, quorundam consilio et maleuolentiâ nam ipse vir bonus, et


page 306, image: s306

pacis amans erat. Discedentes autem legati infecto negocio, precibus legarorum Pontificis et concilii aegre reuocati sunt. Namislouiae deinde tentatum de conditionibus pacis, neque ibi tamen ea conuenit: induciae modo quadrimestres, per quas commodius pax conficeretur, constitutae. Atque id anni millesimi quadringentesimi trigesimi noni principio actum.

Quo quidem anno foris pax fuit, domi turbae quaedam, siue nouandarum in religione rerum studio, siue ecclesiaftici ordinisodio et inuidia, siue vtroque excitatae, paucorum supplicio sedataesunt. Corcinum ex composito erant indicta comitia post Pascha, iamque eo ipse etiam Rex peragrata maiore Polonia et parte Russiae venerat, quum Spitco Melstinius clam cum armatis suae factionis hominibus et agrestibus suisin oppidum improuisus irrupit, et impetu facto in diuersoria Vladislai Episcopi Vladislauiensis, et Nicolai Lassocii Decani Cracouien sis summo mane, quiescentibus adhuc omnibus, ea diripuit. Idemque monasterio fecit, quum ibi Ioannem Konieczpolium Cancellarium, et Ioannem Olesnicium Marschalcum, qui ibi diuerterant, non inuenisset. Commodum enim se subduxerant, praemoniti a quibusdam Spitconis sociis, quod eum infensum ipsis esse nouerant, quippe qui conatibus eius antea restitissent. His patratis, ex oppido suos eduxit, et e regione oppidi curribus et fossis castra munire coepit. Caererum priusquam ea perficeret, coadunati omnes, qui circa Regem erant, impetum in exercitum eius Hincia Rogouio, et Dobeslao Scecocinio ducibus, inermes fere in armatum fecerunt: commissoque praelio, quum Spitconem ipsum inter primos pugnam cientem interfecissent, facile caeteros in fugam egerunt. Nec multum ibi sanguinis fusum est, parci enim Rex agrestibus, qni inuiti dominum secuti erant, iusserat. In Spitconem palpitantem adhuc iudicium instirurum damnatusque perduellionis, triduo nudus et inhumatus in publico iacuit. Rapstinumarx eius in ditionem regiam redacta: Melstinium vero vxori eius deprecanti concessum. Quin et iudicium decretumque suum Rex procerib. supp licantib. ne quid factum eius posteris obesset, clementer rescidit, quod amentia deliquisse diceretur. In Zbigneum vero Episcopum conatus illos suos maxime intendiffe existimatus est, partim propter litem quandam priuatam. ex affinitate ortam, partim quod ab eo diris deuotus, et senatu propter baeresin abstinere iussus erat. Sed vim eius Zbigneus praemonitus, ad comitia non veniendo, declinauit. Non minores in Polonia maiore per idem tempus motus erant, Abrahamo Zbanscio eos concitante. Fauebat et hic Hussitarum dogmati, Bohem osque sacerdotes domi suae alebat, per quos dogma illud in populum spargeret. Catholicis vero sacerdotibus et Episcopo Posnaniensi Stanislao Cioleo ita infestus erat, vt is Cracouiam commigtare cogeretur. Eo vero defuncto, Andreaque Bninio successore ei dato, magis sacerdotes vexabat Zbanscius. Et perculit quidem eumanathemate Andreas Episcopus: sed quum ea via nihil proficeret, vi coercere eum adortus est. Coactos enim nongentos amplius equites de propinquis et clientibns suis, ad Zbanscinum arcem duxit, dedique sibi quinque Bohemos sacerdotes coegit: quos instaurato Posnaniae iudicio publice cremauit. Hoc etiam anno magna pars Cracouiae gemino incendio conflagrauir.

Ad Pentecosten eiusdem anni actum de pace inter proceres Polonos et Vngaros, neque ramen Regibus ipsis absentibus quicquam confectum. Reiecta res ad congressum ipsorum Regum, qui antequam contingeret, Albertus Imperator ab expeditione, quam in Turcas nullo operaeprecio instituerat,


page 307, image: s307

reuertens, dysenteria ex immoderato esu peponum contracta, vitam finiuit. Post cuius mortem Vngari perpendentes in quantis essent periculis, Turcico bello implicati, communicato cum defuncti Caesaris et Regis sui vxore Elisabetha consilio, ad Vladislaum Regem Polonorum vna cum ipsius Elisabethae coniugio, tametsi praegnans tunc erat Elisabetha, regnum detulerunt. Missi publice ad acciendum Vladislaum e Polonia loannes Signiensis Episcopus, Matthias Taloncius Dalmatiae et Croatiae Praefectus, Emericus Marcellus Magister curiae, Ioannes Perenaeus maior, et Ladislaus Palocius, mense Februario insequentis anni cum splendido comitatu et legatis ciuitatum Cracouiam venerunt, et postulata totius Vngariae Vladislao Regi exposuerunt. Re in consultationem Senarus posita, variabant sententiae Senatorum, disuadentibus multis, dissicultatemque duorum amplissimorum regnorum administrandorum, et Turcici belli magnitudinem exaggerantibus, aliis contra rem splendoris et gloriae plenam nequaquam repudiandam esse censentibus, neque prodendam barbaris cum florentissimo regno salutem et amplitudinem Reipublicae Christianae, quae illo quasi firmissimo propugnaculo niteretur: tum quod, illo regno quasi intermedio pariete sublato, Polonos omnem maximi ac difficillimi belli cum Turcis molem sustinere oporteret. Proniorin eam partem Vladislaus erat, vt regno suo paterno contentus esse vellet, cum propter illas, quae modo commemoratae sunt causas, tum quod adolescens prouectae mulieris coniugium fastidiebat. Cessit tamen plurium diuersum suadentium senrentiae, et Vngarorum precibus. Et aderat forte Amurathis Turcarum Imperatoris legatio, quae viuente adhuc Alberto Caesare misse, foedus et amicitiam tyranni, pecuniamque, et centum millium armatorum auxilia Vladislao contra Albertum deferebat. De conditionibus deinde cum Vngaris tractatum Conueniebat iam legatis, totius conuentus Vngarici et Reginae mandata diserte proferentibus, vt si Elisabetha Regina ex Alberto Caesare mascu lum posthumum peperisset, eum Vladislaus ad Bohemicum regnum adipiscendum adiuuaret, Vngaricum ipse ad posteros suos transmitteret, Quod si nullos mares liberos relinqueret, tum demum vt Alberti posthumus in Vngaria ipsi succederet. Haec dum ita constituuntur, interim aduolat ex Vngaria veredarius cum literis ad legatos, quibus scriptum erat, vt infecto negocio redirent, eo quod Regina filium peperisset. Abiecerat illo nuncio Rex omnem de suscipiendo eo regno cogitationem: sed tamen victus est legatorum perseuerantia, qui diserta mandata se habere asseuerabant, vt etiamsi Regina marem peperisset, nihilominus Vladislao regnum deferrent. Tum demum Turcarum legationi, quae ali quotmenses expectabat, Cracouiae responsum a Rege datum est: regnum sibi ab Vngaris delatum esse. Si igitur Amurathes amicitiam suam expeteret, Vngariam ne infestaret, sociis et clientibus Vngarorum Rasciis redderet, quae ademisset. Nam is post expugnatam Smiderouiam, alias eriam quasdam Rascinorum munitiones, partim viuente, partim defuncto iam Alberto Caesare, ceperat.

His ita compositis, legati Vngarorum, duobus ad deducendum Regem relictis, caeteri in Vngariam reuerterunt. Ac Pereneus quidem apud Sarissam arcem suae ditionis Regem venientem hospitio accepturu substitit: Mathias vero et Emericus ad Reginam dolorem et iram dissimulantem


page 308, image: s308

contenderunt, eiusque iussu comprehensi, et in vincula cum omni comitatu suo coniecti sunt. Id vbi Sendiuoius Ostrorogius Palatinus Posnaniensis, et Ioannes Konieczpolius Cancellarius regni, qui legati a Vladislao ad Reginam missi erant, accepere, omissa Simo nis Agriensis Episcopi suasu legatione, in Poloniam redierunt. Scinduntur in duas partes Vngari, dum alii Reginae, alii Vladislao student: nihil tamen hac Vladislaum mouebant, vt mutaret sententiam Quin aliud quoque maius impedimentum fortuna ei obiecit. Nam per eos dies, quibus iter adornabat in Vngariam, nuncium accepit e Lithuanie, Sigismundum Ducem Lithuanorum auare et crudeliter dominantem, conspiratione Iuani Czartoriensis Ducis, et aliorum quorundam Russorum et Lithuanorum procerum, apud Trocos interfectum esse: Suidrigellonem vero Luscum Russorum proditione. rursus in potestatem suam redegisse. Magnos etiam thesauros Sigismundus reliquerat, eosque interfector vna cum Trocensi arce occuparat. Sic autem is Iuanus Sigismundum ex insidiis adortus esse fertur: Vrsam habebat Sigimundus cicurem, quam ad mensam et ad cubiculum familiariter admittebat. Illa vel non venerat illo eunte cubitum, vel de more emissa exiuerat, et a coniuratis alieubi conclusa erat. Eius igitur vngnium scalptura ad ostium cubiculi assimulata, coniurati intromissi Ducem nihil tale suspicantem trucidarunt. Desiderabant non nulli de proceribus Lithuanis Regis praesentiam, et res ipsa flagitabat. Nihil tamen his de sua profectione in Vngariam mutabat, neleuitate quadam, aut metu et angustia animi coepto destitisse videretur. Casimiro vero fratri recipiendae, pacandae, et gubernandae suo nomine Lithuaniae negocium dedit. Ingtessurum autem iter post medium Aprilem ingens aquarum inundatio, soluta tunc primum niue, et glacie, remorata est. Asperrima enim praeterita hyems fuerat, magnaque niuium vis ante medium Nouembrem delapsa, ad illud vsque tempus durararat. Neque vero benesuperiore aestate fruges prouenerant, ita vt hominibus vulgo fohis ac tenerioribus frondibus arborum, et radicibus herbarum vesci necesse esset. Pecudes vero et iumenta vetustis tuguriorum stramentis detractis aegte sultenrata: indeque magna vis morbi passim grassabatur. Cuncta haec ag minatim concurrentia, omninosa vulgo habita, Regem tamen minime commouerunt. Itaque institurum iter parans, in minore quidem Polonia et Russia Ioannem Czizouium Castellanum Cracouiensem: in maiore vero Albertum Malscium Palatinum Lenciciensem vicarios pro se reliquit. Praefectos autem Cracouiensem; Posnaniensem, et Podoliensem, incertum, qua de cause, mutauit. Porro Scepusium Zbigneo Episcopo Cracouiensi, vt inde debitum pro argento caelato signatoque, cuius non modicum pondus ab eo mutuatus erat, sibi detraheret, commendauit. Boleslao Duci Masouiorum praecepit, ne cuiquam Drohicinensem tractum concederet, quem post interfectum Sigismundum Lithuanorum Ducem ex foedere vetusto, sed ab ipso Sigismundo renouato, occuparat.

His peractis, et rebus omnino Polonicis pro tempore constiutis, cum magnificentissimo, apparatu, et comitatu Nobilitatis Polonae elegantissimo, iustique exercitus speciem praese se ferente in Vngariam profectus est: praemissoque Simone Rosgonio Episcopo Agriensi, Vincentio Szamotulio Castellano Medirecensi, Ioanne Sennenio, et Andrea Tencinio, Budam in potestatem suam redegit. Regina vero certior facta de omnibus, filium suum Ladislaum nondum quadrimestrem, sublato Alba regali diademate diui Stephani


page 309, image: s309

a Dionysio Zecho Cardinali et Archiepiscopo Strigoniensi, praesentibus et assentientibus Benedicto Iauriensi Episcopo, Vlrico Comite Cliae, Ladislao Garo, Nicolao Iristacio, Stephano Rosgonio, et Thoma Zecho fratre Archiepiscopi, coronari curauit. Posteaquan; Budam venit Vladislaus magnaque Nobilitatis ac procerum (in quibus et Archiepiscopus Strigoniensis, et Ladislaus Gara fide publica accepta fuere) multitudo ad eum conuenit, per interpretem huiusmodi concionem habuisse fertur: Alium ego, proceres et viri Vngari, alium longe quam video, regni huius statum me repertutum esse speraui. Credebam, enim summo omnium ordinum hominumque consensu me accitum esse, vt vobis volentibus imperarem, Turcarumque arma ab Vngaria depellerom. Itaque omissis rebus Lithuanicis, quae meam praesentiam nunc maxime requirebant, desiderio vestro, et precibus legarotum vestrorum satisfeci, et meum ad vos aduentum maturaui. At nunc aduenienti alia se mihi rerum facies offert. Non idem est sensus omnium: diuersa studia: habet inter vos non paucos, nec obscuros fautores Alberti filius post humus, et iam ab his diademate redimitus est. Quid hinc aliud quam ciuile bellum inter vos propodiem expectandum est? Eius ego vobis aurhor causaque, esse nolo. Abunde regno paterno contentus sum. Vos, me nihil obstante, quouis modo commodis vestris et quieti, salutique publicae diligenter etiam atque etiam prospicite: mei vero nullam rationem dicite. Haec clocuto Rege, secedunt in consilium Vngari, suspicientes Regis modestiam et excelsum animum

Postea Laurentius Hadreuarus Palatinus Vngariae ex omnium sententia gratias Regi egir, quod patris clarissimi et optimi Regis vestigiis insistens, religionem Christianam inprimis defeadere studeret, plurisque publicam salutem, quam suam amplitudinem faceret: deinde orauit eum, vt susceptum semel summa omnium cum laetitia et spe optima regnum, nerepudiaret. Paucorum vero illorum, qui aut mulicbri consilio seducti, aut dominandt alieno nomine cupidi cum Regina sententiam mutarunt, conatibus nefariis nihil moueretur Ne quam vero ei dubit ationem relinquerent, statim cuncti in verba eius iurarunt, ocsi a Dionysio Cardinali et Archiepiscopo Strigonieusi (nam eum, qui prassentibus aliis quibusdam proceribus puerum Ladislaum Albaeregiae coronauerat, poenitebat iam facti) sublatumque de more gentis in humeros Vladislaum acclamante populo Regem promulgarunt. Vissegradum deinde itum est, vbi asseruari solebat diadema, quod D. Stephani ferebatur: verum id Regina inde clam omnib. subtraxerat. Quare parum abfuir, quin Ladislaus Gara Banus, praefectus eius arcis et aerarii tumultu populi concerperetur. Captus quidem est, sed mox Regis beneficio liberatus, cum is in Poloniam statim rediturum se esse minaretur, ni sibi Ladislaus, qui fidem suam secutus eo venisset, condonaretur. Decretum autem est, vt Vissegraden sis atcis praefecturam deinde non nisi Polonus obrineret. Itaque Vincentio Szamotulio Castellano Medirecensi tunc ea mandata est. Regi vero Vladislao diadema de caluaria sancti Stephanr detractum ad decim um sextum calendas Augusti solenni ritu apud Albam regalem ab Archiepiscopo Strigoniesi impositum. Coronatione rite peracta, Rex Polonos proceres, qui se in Vngariam deduxerant, dimisit. Ex his Zbigneus Episcopus nouo Cardinalis praesbyteri honore auctus, tam ab Eugenio Pontisice, quam ab Amadeo Allobroge Duce, quem Concilium


page 310, image: s310

Basiliensc amoto Eugenio suffecerat, et Felicem quartum appellarat, Cracouiam reuertens magna omnium gratulatione exceptus est. Tametsi in itinere apud Keuessum oppidum in Vngaria non multum abfuit a periculo, iurgio inter oppidanos et familiam eius concitato. Nemo tamen de comitatu eius caesus est, vulnerati complures: oppidani vero multorum sanguine et nece, dimidiique oppidi conflagratione, excirati temere rumultus, poenas luerunt.

Conuentum deinde minores Poloni bis apud Corcinum egerunt, et auxilia quinque millium equitum Regi in Vngariam decreuerunt. In. eorum vero stipendia vt agricolae duodenos grossos in iugera penderent: sculteti et nobiles, qui nullos haberent adscriptitios, octonos et quadragenos. Caeterum qui equites per se ipsi eam militiam obire vellent, vt et ipsi, et adscriptitii eorum ab omni pensione immunes essent. Fuit autem necessarium id subsidium, eo quod Vngari apertius iam factiones alere coeperant, ac partim Regi Vladislao partim Reginae studebant. Et firmiores erant Reginae partes in superiore Vngaria, cuius ciuitates pleraeque omnes a Germanis habitatae, non contemnendo externi militis mercenarii praesidio, duce Ioanne Iscra Bohemo, in fide Reginae continebantur. Ab his aduersariorum agri vexabantur, munitiones etiam partim expugnabantur, partim per proditionem intercipiebantur: Ab altera quoque parte Ladislaus Gara male referens Regi liberatori suo gratiam, temerato vna cum Archiepiscopo Strigoniensi iureiurando, multos in Reginae partes potentia et authoritate sua pertraxerat, et validum exercitum contraxerat. Contra quem Rex. non expectatis Polonorum auxiliis, aulicum suum comitatum, Vngaris ac Polonis constantem, et quos ad manum habuit Vngaros voluntarios, Nicolao Fristacio siue Vilachio, qui a Regina ad Regem defecerat, et Ioanne Huniade ducibus, misit, et certam sibi victoriam pollicentem insigni strage profligauir. Ladislaus tamen ipse fuga euasit: sed non ita multo post a Friderico Caesare, qui Alberto patrueli in imperio successerat, captus, septuaginta millibus florenorum se redemit, cum Reginam secutus in Austriam venisset. Captiuos autem omnes Rex liberaliter dimisit. Qua clementia permagnam apud Vngaros gratiam iniit, Slauoniamque et Croatiam, misso illuc Nicolao Lassocio Decano Cracouiensi legato, sine armis recepit. Fristacium vero et Huniadem amplissimis muneribus affecit: et illum quidem Croatiae praefectum, (quem illi Banum vocant) hunc vero Transyluaniae Palatinum fecir, dein vero etiam Themessiensi et Seueninensi praefectura auxit. Postmodum vero quum nauiter rem gereret, Turcasque Vngariam infestantes ali quoties magnis cladibus affecisset, etiam Magister Vngaricae militiae ab Vladislao crearus est.

Dum haec ita fiunt, Casimirus Regis frater cum plerisque proceribus minoris Poloniae et Ducibus Masouiorum Casimiro et Boleslao splendido comitatu pro gubernatore in Lithuaniam profectus, accepta de aerario regio pecunia, Vilnae magnus Dux a Lithuanis renunciatus est, frustra reclamantibus Polonis, et foedera, Regisque aduersam voluntatem testantibus. Verum plus valuit apud Lithuanos praesens metus. Verebantur enim, ne si vicarius modo ducis esset Casimirus, Michael Sigisinundi interfecti filius Samogitarum et aliorum fautorum suorum ope principatum arriperet, poenasque mortis paternae [reading uncertain: print faded] se expeteret. Quin apud Russos noui iam


page 311, image: s311

motus extiterant, et Smolenscia plebs inprimis tumultuara, sumpris armis praefectos suos cum Nobilitate profligarat et eiecerat, arcem sibi subiecerat, et Georgium Mescislauiensium Ducem dominum sibi adsciuerat. Sed Casimirusnouus Dux cum subitario exercitu, exusto oppido, ingentique caede hominum edita, arcem recuperauit. Haec igitur causasiue praetextus fuit Lithuanis creandisibi magni Ducis praeter sententiam Regis, et contra pacta conuenta cum Polonis. Petiuit tamen a Rege Vladislao postea diligenter Casimirus, vt factum Lithuanorum, quo semaguum Ducem declararint, approbaret: sed non modo non impetrauit, verum etiam vehementius eum irritauit, quod neque exemplum Regi placebat, et Michaelem Sigismundi filium Casimirus patrimonio omni exuerat, et Bielscum Mielnicum, ac Drohicinum cum omni eo tractu Boleslao Masouiorum Duciademerat. Nam Boleslaus eas munitiones auosuo Ioanni a Iagelloue Rege olim donatas, sed a Vitoido deinde ereptas, post Sigismundi demum obitum, ex pacto occuparat.

Insequenti anno minorum ac maiorum Polonorum, ac Russorum auxilia partim ex mercenatiis militibus, partim ex voluntariis collecta, ducibus Ioanne Tencinio Palatino Cracouiensi, Ioanne Olesnicio Castellano Sendomiriensi, Petro Odrouanzo Palatino Russiae, Gregorio Kerdeio Palatino Podoliae, Laurentio Zaremba Castellano Siradiensi, Ioanne Siennenio praefecto Sendomiriensi, Derslao Rithutanio, et nonnullis aliis viris illustribus in Vngariam, nequicquam prohibente Iscra, ad Regem venerunt. Quorum opera ductu Tencinii in ea quidem parte, quae Austriae finitima est, supetiores fere partes Regis fuerunt, Posnoniensis arx obsidione liberata: aliae munitiones, quae Reginae praesidiis tenebantur, partim per vim, partim per deditionem extrema adhuc hyeme receptae sunt. In ea vero ora, quae ad Poloniam vergit, diuersa fortuna Regis fuit, ita vt ab obsidione Cassouiae re infecta discedere Poloni cogerentut, Kesmarcum amitterent. Scepusiensem etiam oram, quae ditionis Polonicae est, et a Zbignoe Episcopo tunc tenebatur, Iscra infestaret, et Podolinetiam obsideret. Nec tamen eo Rex arma conuertere ab Vngaris permissus est, siue propter grassantem pestem, siue quod ii vererentur, ne pertaesus tam onerosi ac turbulenti regni in Poloniam propinquitate loci inuitatus sese subduceret. Pestem tamen ita is contempsit, vt quamuis plurimi passim repente conciderent, et in intimum quoque cubiculum eius contagio morbi peruaderet, nihilo tamen minus versaretur in publico, regiaque obiret munia. Apud Parczouiam vero Poloni proecres cum Lithuanis conuentum egere, fustraque, Lithuanis rem iuterturbantibus, concordiam inter Cisimirum Regis fratrem, et Boleslaum Masouiorum Ducem; et Michaelem Sigismundi Ducis filium tentarunt. Per quod tempus Moscorum Dux adiunctis sibi Tartaris Cassanensibus excur sionem fecit in Lithuaniam, Vesmensemque tractum ferro et igni depopulatus est. Quem Lithuani insecuti commisso praelio fuderunt, et vicissim regionem eius longe lateque vastarunt, ingentemque praedam abegerunt. Casimiro interim Somolensci euentum belli expetante.

Sequenti anno maiores Poloni Silesiae finitimae magna detrimenta intulerunt, vlti crebra Silesiorum latrocinia. Vexarum est tamen postea


page 312, image: s312

nihilominus territorium Vielunense a Vratislauiensibus, Vierussouumque oppidum cum castello incensum, ac dominus eius loci captus. Podoliam vero ac Russiam Leopolim vsque ingentia Tartarorum examina impune ferro ignique vastâtunt, et infinitam pene captiuorum multitudinem, caeteramque praedam abduxerunt. Reuertentes praefectus Glinianorum paruâ cum manu insecutus, magnâ strage afflixit, multosque captiuos liberauit: sed ad extremum hostium multitudine circumfusus, honestam cum suis omnibus mortem oppetiit. Rex vbi de excursione Tartarorum nuncium accepit, Polonos et Russos proceres profuse magis quam liberaliter, non modo pecuniâ dereditibus Polonicis proueniente, verum etiam censibus, possessionibus, ac totis praefecturis praeter leges Polonorum siue donatis, siue hypothecae nomine addictis, atque etiam alienis bonis perperam per imprudentiam attributis, remuneratos dimisit. Ex his Petrus Odrouanzus Palatinus Russiae et praefectus Leopoliensis cum suis Russis festinanter reuertens, cum Agriae ab Episcopo laute acceptus esset, a Bohemis, qui Cassouiae erant in praesidio summo diluculo duce Telepho in oppidum inprouiso irruentibus captus est, currusque eius direpti. Caeterum Bohemos cum praeda raptim sese recipientes consecuti Poloni pariter cum comitatu Episcopi, ad internecionem pene caeciderunt, suaque omnia praeter ipsum Odrouanzum recuperârunt, quem Telephus in arcem quandam propinquam praemisetat. Sed eum tamen praefectus arcis Iacobus Zuder Regi condonauit, defectionisque suae impunitatem, placato Rege eo munere, impetrauit. Pauci hostium viui in potestatem Polonorum venere, inter quos fuit ipse Telephus. Hi omnes Simoni Episcopo traditi, non multo post ab eo, icto cum Iscrafoedere, et affinitate firmato dimissi sunt. Sub idem fere tempus Nicolaus Czaica, et Nicobus Komorouius in Scepusio praefecti exiguis cum copiis noctu Eperiassum oppidum, quod modico Iserae praesidio tenebatur, admotis scalis ingressi, raptim direptum incenderunt. Quo repente cognito licra cum expeditis equitibus eos abeuntes insecutus, facile fusis vel caesis, vel captis paucis, qui cum ducibus hostem eminus conspectum temere expectârant, praedam fere omnem recepit. Czaicam et Komorouium duces cepit, et ad Brozoueciam ad motis castris altera arce siue fortuito incendio, siue subiecto a quopiam igni exusta, altera per deditionem potitus est. Quocirca sub sidiarias aliquot cohortes Zbigneus Cardinalis ad tenendum Scopusium mittere ex Polonia coactus est.

AEstatis huius initio duo legati pontificii in Vngariam ad Regem iisdem de causis venerunt. Ab Bugenio quidem Iulianus Caesarinus Cardinalis Episcopus Sabinensis: a Felice vero et Concilio Basiliensi Alexander Ziemouiti Masouiorum Ducis filius Patriarcha Aquiliensis, Episcopus Tridentinus, et Cardiinlis praesbyter tituli S. Laurentii in Damaso, non ita multo ante ab ipso Felici creatus. Atque hic quidem vt Felicis, ille vero vt Eugenii autoritatem Rex vna cum suis omnibus sequeretur, postulauit. Iustior Eugenii causa Vngaris visa est, quippe quae Graecos etiam et Armenios adstipulatores haberet, qui concilio Ferrariam ab eo conuocato, et propter pestem Florentiam translato interfuere. Polonis, quoniam Academia Cracouiensis autoriratem Concilii defendebat, et non modo Zbigneum Cracouiensem Episcopum, sed etiam Vincencium Archiepiscopum Gnesnensem Cardinalis praebyteri honore ornarat Felix, tutius visum, neutrum, donec dissidium illud maneret, pro Pontifice summo agnoscece. Egit deinde Iulianus cum Rege et Vngaris de pace facienda


page 313, image: s313

cum Regina Elisabetha, et de susbiciendo bello contra Turcas. Et pax quidem cum Regina secretis conditionibus composita est, quum ad eam Rex Iaurinum rogatu Iuliani venisset, moresque et virtutem suam, ac dignitatem oris ei probasset. Verum ea pax, Regina paucis diebus ex dysenteria ac dolore matricis mortua, rurfus infecta mansit, defendentibus nihilo segnius partes Ladislai posthumi, seu verius suam rem agentibus iis, qui in superiore Vngaria cum Regina senserant.

Neque vero in persuadendo bello Turcico plus difficultatis sensit Iulianus, quum non tam vtilitas inferre bellum barbaris, quam necessitas illatum ab iis depellere, et amissa recuperare suaderet. Etenim Araurathes non ignarus Vngaricorum dissidiorum, ciuilisque belli, infestabat reliquum Rasciae, atque Transyluaniam: Belogradum obsederat, et summa vi oppugnarat. Ac quamuis Vladislaus Rex per Dobrogostium Ostrorogium, et Lucam Gorcanum Polonos oratores suos postulasset ab eo, vt ab obsidione discederet, et pacem foedusque dudum vltro expetitum secum sanciret, ille tamen ferox, amandatis Smiderouiam oratoribus, continuauit obsidionem in septimum mensem, nec nisi maxima suorum strage adactus ab ea recessit. Ac ne tunc quidem demisit spiritus: quin dimittens oratores Regis, iis demum legibus pacem se datutum respondit, si sibi reliquum Rasciae et Belogradum (quod Nandor Albam et Albam Graecam etiam vocant) traderetur. Pollicebatur interim Regi et Vngaris Iulianus ingentia Pontificis, et quorundam Principum Christianorum ad id bellum auxilia. Adhaec autem augebantur Vngarorum spes per se ipsae iam inde ab initio in Vladislaum erectae, rebus ad eum diem aduersus eundem hostem prospere gestis. Nam praeter id, quod Amurathes a septimestri illa Belogradi oppugnatione nulla re perfecta turpiter recedere coactus erat, Ioannes quoque Huniades Regis huius auspiciis eosdem barbaros tribus ingentibus praeliis per illud ipsum tempus vicerat, et magais cladibus affecerat: Mezitem Bassam ducem exercitus bellicosissimum cum filio interfecerat: et Sciabadinum alterum Bassam trepide fugere coegerat. Commouebat etiam Regem et Vngaros Stephani siue Georgii Despotae Rasciae et Albaniae misericordia, qui paucis illis annis vtraque ditione exutus a Turcis, et filiis duobus captis, exsectis et excoecatis orbatus, Regis beneficentia in Vngaria sustentabatur. Superba denique Amurathis legatio, in illud forte consultationis tempus coniecta, quae tributum a Rege et Vngaris exigebat, aut traditionem Belogradi contendebat, omnium animos vehementer accendebat.

Itaque procerum animis ad bellum inclinatis, comitia Budam ad Pentecosten annisequentis, qui fuit a Christo nato millesimus quadringentesimus quadragesimus tertius, a Rege indicuntur: ibique bellum vno omnium consensu decernitur. Mittuntur oratores ad Fridericum Caesarem, atque alios Principes Christianos, et ad Cruciferos Prussicos atque, Liuonicos, nominatim in hostes Christiani nominis militiam professos, petitum auxilia ad tam piam, ac toti Christianae Reipublicae salutarem expeditionem. Verum nihil vsquam impetratum, praeter duorum annorum inducias a Caesare Friderico. Pontifex quidem Eugenius piam crucis militiam aduersus bar baros per omnes nationes Christianas pronunciari iussit. Inde aliquantus voluntariorum milirum siue adeo promiscuae multitudinis numerus, quem duxit Iulianus legatus, cruce pro vexillo vtens, confectus est. Poloni vero non contemnenda auxilia Regisuo misere, eo quidem


page 314, image: s314

tempore, quo magnus terrae motus Vngariam, Bohemiam, et Poloniam nonis Iunii afflixit, quo multa aedificia atque arces etiam quaedam concussae et disiectae sunt. Vicesima secunda die mensis Iulii Buda castra mota sunt, transmissoque apul Salsum lapidem Danubio, ad hostiles terras peruentum. Capta et incensa in Rascia et Bulgiria non pauca ignobilia oppida, et caeterae munitiones. Vbi ad Morauam flunium, alium ab eo, qui Morauiae nomen dedit, ventum est, quum didicisset Rex ab exploratoribus, in propinquo esse hostium copias, Ioannem Hunniademcum decem millibus ex peditorum militum, in quibus et Poloni erant, contra eos misit. Qui cum intempestae noctis silentio improuiso in statiua eorum impetum fecisset, magna strage ad internecionem hostes profligauit. Carsa feruntur ad triginta millia Turcarum, capta quatuor. Bulgaria deinde pleraque omnis, partim per vim, partim per deditionem, ob linguae et stirpis cognationem in potestatem Regis redacta. Ad fines post Macedoniae peruentum est, vbi Carambeius propinquus Tyranni praefectus Asiae, montes ad prohibendum transitum Christianis insederat: quumaque ilii ad montes appropin quarent, pridie natalis Christi impetum fecit in Regis exercitum. Neque Rex detrectauit pugnam, victosque et fusos barbaros, duce ipso Carambeio capto, in montes compulit: et rupem, in qua statiua habebant, vsque ad vesperum summa vi frustra oppugnauit, non sin suo incommodo, ita vt ipse quoque, licet armatus, aliquot sagittas aduerso pectore exciperet. Post hanc victoriam magnis itineribus Rex Belogradum peruenit. Ibi aliquot diebus refecto exercicu, continuato itinere Budam attigit, et nudis pedibus vrbem intrauit, signa hostium in aede D. Virginis affixit.

His in vniuersum orbem Christianum celeri fama vulgatis, frequentes a plerisque omnibus Priocipibus et Rebuspublicis, etiam a Constantinopolitano Imperatore Ioanne Palaeologo legationes, tam insignem victoriam Regi gratulabantur, et ad prosequendum coeptum bellum eum cohortabantur, auxilia pollicentes. Nominatim autem Pontifex Eugenius cum Venetis, Genuensibus, et Philippo Duce Burgundiorum classem, ad prohibendum Turcis ex Asia traiectum, deferebant. Ar veto Poloni proceres, missis publice et priuatim legatis, vere et ipsi gratulabantur tam felices Regi suo successus: obtestabantur autem eum, vt vno illo periculo defunctus: ne rursus difficilis belli fortunam tentaret, in Poloniam veniret, ac bene merentis patriae saluti et tranquillitati consuleret. Nam et Tartari crebris excursionibus Podoliam et Russiam infestabant, et Lithuanicum Duce suo Casimiro aduersus Boleslaum Masouinm, ob occupatum (post interfectum Sigismundum Ducem Lithuanorum) Drohicinensem tractum, quem ei Rex in Vngariam proficiscens addixerat, bellum apparabant: et vero e Silesia ipsa magna belli moles conspiratione Principum existere videbatur. Illa igitur praesentia partier et impendentia mala, vt Rexaduentu suo sedaret et auerteret, Poloni magnopere instabant. Haec itaque optimi Regis animum in diuersa distrahebant. hinc dulcedo degustarae gloriae, aut potius salutare ex profligato Christiani nominis hoste gaudium, et cohortationes maximorum Christiani orbis Principum. illinc Polonorum, quibus quantum deberet, intelligebat, preces et impendentia pericula, cogitationes eius differebant. Vicit tamen causa totius Christiani orbis publica, instante maxime legato pontificio. Caeterum ne Polonos om nino derelictui habere videretur, pollicetur se in Polonia ad Pentecosten futurum, acde amplissimi Senatus sententia Rempublicam constiturum esse.


page 315, image: s315

Vngaris vero ad diem S. Georgii Budam indixit comitia. Venerat huc quoque euocarus Ioannes Iscra Bohemus, aduersae factionis princeps, et dux belli strenuus, data sibi a Regefide (nam Vngari proceres post Reginae mortem omnes iam in fide et potestate Regis erant) ibique pactis cum Iscra et factione Ladislai pueri induciis, bellum in Turcas summo omnium ordinum consensu decernitur: oppidanis atque agrestibus pecunia in sumptus belli, quia aerarium regium nullum erat, imperatur. Dant vltro nomina piae militiae Ioannes Varadiensis, et Simon Agriensis, Episcopi.

Peractis comitiis, Regem in Poloniam iter adornantem Vngari proceres summo studio et contentione retinuerunt, veriti, vt a Polonis desiderium eius non ferentibus rursus dimitteretur. Quae res non paruo Polonis constitit: nam Boseslaus Opoliensis posteaquam cognouit, Regem Turcico bello implicatum in Poloniam venturum non esse, maiore confidentia mercatores Cracouienses ad nundinas Vratislauienses proficiscentes diripuit: quod damnum ad ducenta millia aureorum nummûm aestimatum est, Quae res cum ad Regem in Vngaria relata esset, quietos esse iussit suos, quoad ipse a Turcico bello reuerteretur. Dum autem bellum id comparatur, de pace a Turcis agi coeptum est cum Georgio Despote Rasciae, et Ioanne Huniade per speciem redimendi Carambeii, pro quo quinquaginta millia nummûm aureorum numerata sunt Despotae. Quo vero proniorem ad pacem redderet Huniadem Despotes, promisit ei cuncta, quae exulin Vngaria partim Sigismundi et Alberti Imperatorum, partim Vladislai Regis munificentia nactus erat. Cupi ebat autem Amurathes pacem propterea, quod non ignorabat, quanto consensu, et quanta mole Christiani principes contra se bellum pararent, et saris iam anno superiore solius Vladislai vires expertus fuerat. Adhaec aliud ei pergraue bellum in Asia a Carmanorum principe imminebat, in quod totis viribus incumbere, pace cum Vladislao facta, cogitabat. Nec Vladislaus, neque Vngari ab honesta et gloriae plena pace abhorrebant, ex multo tempore petere a Turcis, ac non dare ipsis pacem soliti: et nihil dum consentaneum promissis de classibus et naualibus sociis Venetis ac Genuensibus afferebatur. Segedinum igitur profectus Rex, non intermisso tamen apparatu belli, quo facilius hostem in suas conditiones perduceret, oratores Amurathis ampla dona afferentes audiuit: pacemque petentibus, siue adeo inducias decem annorum dedit, his legibus, vt Amurathes certas arces, totamque Rasciam, et eam partem Albaniae, quae in ditione Despotae Rasciae fuisset, ac duos filios Despotae captiuos redderet: ad eaque implenda pauci dies constituci. Interim allatae sunt literae et Francisco Cardinali Veneto, praefecto classis pontificiae, et aliarum fociarum classium praefectis, itemque a Ioanne Palaeologo Imperatore Constantinopolitano, quibus nunciabatur, Amurathem omnes fere copias suas in Asiam ad Carmanicum bellum traduxisse, mareque sociis classibus teneri. Maturaret Rex expeditionem: neque occasionem tam commodam Graeciae liberandae, et Europae vindicandae elabi sibi e manibus sineret. Pollicebantur autem ii, se praestaturos, ne Turcae ex Asia in Europam rursus traiicerent. Palaeologus vero terrestres etiam copias et societatem belli promittere. His permotus Iulianus Cardinalis, qui pacem frustra dudum dissuaserat, tunc vero ad omissum bellum summa cura atque diligentia Regem in citate: belli praemia longe ampliora quam pacis in immensum attollere: necessitate expreasam pacem, quae diuturna futura non esset, eleuare


page 316, image: s316

ac temporis causa simulatam dicere. Argumento esse, quod lapso iam tempore, tamen promissa a barbaris non implerentur. Qnod si maxime nulla per eos mora in tradendo fieret, priora tamen cum Pontifice, Duce Burgundiorum, Venetis, et Genuensibus foedera, et societatem pii belli initam magis valere oportere. Quod si qua religione Rex tenetetur, ne iusiurandum barbaris datum violaret, illo se eum metu Pontificis maximi autoritate prorsus liberare. Haec identidem agendo et incul cando, tandem perpulit iuuenem, vt nouo sacramento se cum proceribus ad continuandum bellum Turcicum obstringeret; cedente de priore sententia etiam Huniade, Bulgarici regni promissione illecto.

Non placebat hoc Regis de violandis pactis consilium Polonis proceribus, qui absque eo quoque Regem illo bello tunc implicati, moleste ferebant, et pacis nuncio dudum exhilarati erant. Itaque quum primum haec acceperunt, comitia Petricouiae instituunt, ad vicesimum quintum diem Iulii, legationem ad Regem decernunt. Verum ille eos anteuertit, misso ad conuentum Ioanne Gruscinio Custode Cracouiensi, qui referret, Regi omnino constitutum esse Turcicum bellum persequi, iuberetque Polonos auxilio esse Boleslao Masouio aduersus Lithuanos et Casimirum; si bellum id aequis conditionibus dirimere non possent. Iam enim Casimirus ad Drohicinum castra posuerat. Habebat et Boleslaus exercitum hostili non imparem, in quo multi de Polonica Nobilitate voluntarii militabant. Nec Michael Sigismundi Ducis filius et Boleslai gener aberat, qui non parum momenti rebus soceri allaturus esse videbatur, propterea quod complures ex Lithuanico exercitu cum eo clam sentire, commissoque praelio transituri esse ad eum dicebantur. Nec tamen Nicolaus Pouala Succamerarius Sendomiriensis, et magister militiae Masouiticae fortunam praelii absente Boleslao experiri volebat, intererat enim Boleslaus comitiis: atque ibi eo petente, e sententia Regis decretum est, vt Lencicienses, Cuiauienses, ac Dobrinenses arma pro eo capesserent. Praemissi tamen ad Casimirum Vincentius Archiepiscopus Gnesnensis, et Ioannes Olesuicius Palatinus Sendomiriensis, cum pacem nequirent, inducias et controuersiae totius reiectionem in aduentum Regis confecerunt. Sed mox ipsis inter se ducibus de retota ita conuenit, vt Boleslaus Casimiro omnem illam controuersam ditionem, excepto Vengrouiensi territorio, concederet, ac duodecim millia florenorum Pragensium ab eo acciperet. Nec ad amussim tamen Casimirus ea pacta seruauit: mox enim et Vengrouiense territorium Boleslao eripuit; Legati vero, qui ad Regem designati erant, vbi de Gruscinio cognitum est, Regem iam iter ingredi, reuocati sunt. Missae tamen publice ad Regem illa ipsa de re literae per veredarium.

At Rex post medium Septembris Segedino castra mouit, non satis alacer, nec spe optima, eo quod violari a se foedera et iurisiurandi religionem non cogitare non poterat. Iam enim Turcae et filios Despotae, et munitiones promissas reddiderant: et animaduertebat, quam longe minores copias, quam pro magnitudine belli, et quam superiore expeditione duxisset, duceret. Multi enim cum ex Vngaris, tum ex aliis Christiani orbis nationibus non occurrebant, pacis conuentione decepti. Adhaec de Polonis, qui circa Regem fuerant, multi, quod eorum spei liberalitas Regis minus respondebat, commeatu accepto discesserunt, cuius rei inuidiam Nicolaus Lasocius, qui fiscum Regis administrabat, sustinuit. Directo autem in Bulgariam itinere, tertia die Nouembris Rex cum


page 317, image: s317

omni exercitu apud Orsauam Danubium traiecit. Erat consilium eius, vt Callipolim ad oram Hellesponti sitam; vbi erar statio classis Iraliae, recta duceret, et ibi se maritimis cum copiis coniungeret. Arque eo si compendioso maxime itinere peruenire vellet, per fines Macedoniae et Adrianopolim proficiscieum necesse erat. Quoniam autem iter illud difficillimum, per montes transitum habet, nec muniti paucitas exercitus profi ciscentis obiecta curruum inter angustias poterat, per Bulgariam planiori et flexo in laeuam itinere ad Pontum Euxinum exercitus iter habuit, nec oppugnationi vrbium et arcium intendit, vt milites quam integerrimi ad dimicationem essent. Ad Nicopolim, quae metropolis Bulgariae est, vicesimo sexto die quum peruenisset, venit ad eum Vladus siue Dracula, PalatinusTransalpinae. Valachiae, veniam petens, quod necessatium cum Turcis foedus superiori tempore icisset: visaque paucitate exercitus regii, in quo vix quindecim millia equitum, pedites vero longe pauciores, et ii fere cruce signati erant, quum reditum Regi persuadere nequaquam posset, quatuor millibus suorum hominum, duce filio, exercitum eius auxit: ipse vero domum reuertens, duos equos pernicissimos, duosque iuuenes viarum peritos in aduersum belli euentum ei dedit.

Vbi ad fines Thraciae peruentum est proposuit Rex edictum, vt milites a Christianorum templis manus abstinerent: itemquevt Turcae libere et secure saluis rebus suis, munitionum praesidiis decederent: eiusque edicti exemplaper Turcas captiuos quoquo versus dimisit. Hinc deditae nonnullae munitiones: Petressum vero et Sumenum; quae Bezechium et Sunium vocat Bonfinius, quum non dederentur, vna die summa vi expugnatae sunt. Vbi praeclarum imprimis eximiae virtutis specimen duo Poloni equites, Iohannes Tamouius, et Lescus Bobricius, vel Vngaricorum annalium restimonio, edidere: dum alter Sumeni portas duobus vulneribus acceptis refregit: alter Petressi murum primus ascendit. Interim Amurathem cum quadtaginta (vt Vapouius scribit) centum, siue (vt Iouius) octoginta millibus Turcarum infra Callipolim paruis nauibus ex Asia traiecisse allatum est, siue conniuentibus Venetis, et Genuensibus mercede corruptis, siue quum commeatus compa randi causa e custodia decessissent. Nec tamen hic nuncius Regem a coepto deterruit. Decima die Nouembris quum exercitus Christianus ad Varnam (quem Dionysiopolim dixere veteres) oppidum mox clade sua nobile futurum, quod jam in deditionem suam receperant, castra haberet, post ortum solis hostes adesse ab exploratoribus nun ciatum est. Laborare ex apostemate pedis Rex coeperat: Itaque Huniades militibus praelium poscentibus exercitum instruxit, atque sic instructa acie ad duo millia passuum obuiam hostibus itum est: deinde signis defixis (quae tamen subita tempestas in tranquillo coorta concerpsit) adtres horas hostes expectati. Apparuerunt ii post, ab extremis collibus in dextrum cornu Christianorum inuehentes: nec eorum impetum Christiani ab ea parte, equis insuetum camelorum aspectum et odorem non ferentibus, Transalpinis que illico dissipatis, sustinuerunt: fusi fugatique per montosa versus Galatam ad decem fere millia passuum. Meliore vero fortuna a Rege et Huniade ab alia parte collata signa, et ad quatuor millia passuum submoti non sine caede barbati, instabili fere genere pugnae vtentes. Inde ad opem ferendam suis, qui reliqui in dextro cornu cum Iuliano et Francobano aegre vim barbarorum sustinebant, Rex reuertens, inde quoque hostes in fugam egit, ita vt ii dissipati Thraciam trepidatione implerent, quasi deletisiam omnibus suis copiis.



page 318, image: s318

At Rexfuso fugatoque iam omni equitatu Turcico, in Ianiczerorum phalangem (in qua Amurathes ipse erat, et in quam se Bassa Asiaticus ex fuga recipiebat) temere cum paucis, iisque Polonis maxime inuectus, quum ab Huniade, siue persequente adhuc hostem fugatum (vt Vngari et Turcae ipsi) siue fugiente cum media parte exercitus (vt Poloni prodidere) nequicquam reuocaretur, pedem referre turpe, et segenereque suo indignum esse duxit: neganti eius esse, qui bellum inferret, fugere. Itaque cum magnam inter confectos hostes pugnans stragem faceret, arque Asiaticum Bassam (quemadmodum Bonfinius memorat) interfecisset, ad extremum sub vesperum iam equo ab Ianiczaris confosso periit, Princeps longiore vita et immortali gloria dignissimus. Nec barbari tunc equitatu destituti persequi fugientes Vngaros atque Transalpinos, ac ne currus quidem et castra vsque ad tertium diem inuadete ausi sunt. Nox enim pugnantes adbuc opprimens, incertam eis fecerat victoriam: et insidias autem timebant. Tertio demum die castra immaniter trucidatis aegrotis et sauciis direpta. Iusianus autem Cardinalis, et Varadiensis atque Agriensis Episcopi fugientes periisse narrantur. Ac Cardinalis quidem secundum Cromerum fugiens a Transalpino nauiculario cum per Danubium veheretur, propter aurum, quod secum ferebat, occisus, et in pro fluentem nudus deiectus periit. Callimachus in valle quadam a latronibus spoliatum, et a Gregorio Sanocio praetercurrente conspectum, et cum exprobratione perfidiae increpitum, periisse scribit. De Polonis duo tantum ex praelio euasere, Iohannes Ressouius, et Gregorius Sanocius. Cecidere autem insignes maxime duo fratres Tamouii, et Zauisii. De omni exercitu, qui viginti millia pugnatorum non excessisse existimatur, vix quintam partem eo praelio desideratam esse, et tamen vix tertiam euasisse, multo pluribus in coeno ac longa fuga absumptis: Turcarum autem ad octoginta millia, vt vult Dlugossus; secundum Bonfinium autem supra triginta millia (quum fuissent sexaginta) periere. De captiuis Polonis Paulus Grabouius, qui Chelmensis Episco pus, Albertus Zichdinius, qui Procancellarius regni, Iohannes Strelcius, qui Cano nicus Cracouiensis, Andreas Siennenius, Iohannes Borouinius, Petrus Lathosinius postea mirabiliter euaserunt. Duodecim vero alii nobiles adolescentes Poloni Adrianopoli, cum ab Amurathe ex omni captiuorum numero pro pter eximiam formam fecreti, et in cubiculum tytanni deducti essent, in necem eius coniutarunt: peregissent que facinus praeclarum, et omnibus seculis memorabile, ni in ipso articulo a Bulgaro, quem vnum socium consilii adhibuerant, proditi essent. Atque ii tamen, vbi rem palam esse cognouerunt, ne tyranni siue libidini, siue crudelitati essent obnoxii, obditis ostio pessulis, armati inter se concurrerunt, et mutuis vulneribus fortiter conciderunt. Accidit autem clades haecanno a Christo nato millesimo quadringentesimo quadragesi mo quarto, regni vero Vladislai, in Polonia quidem vndecimo, in Vngaria vero quinto, quum is vicesimum aetatis suae annum vix dum egressus esset.

Fuit autem Vladislaus hic statura procera, facie fusca, sed honesta ac dignitatis plena, capillis nigris, laboris et inediae patientissimus, abstemius, iustitiae et religionis cultor eximius: probitate, comitate, et clementia etiam in hostes singulari: liberalitate propemodum nimia: animi vero magnitudine tanta, vt nihil humile cogitaret, nulla difficulrate ab eo, quod consulto instituerat auelli se pateretur. Denique summa in eo fuerunt omnia, quae maximos et optimos principes decent: Poloniae quidem, totus in Turcicum bellum


page 319, image: s319

intentus, minorem, quam debuit, cutam gessit, eiusque regni non modo aerarium in alienam rem exhausit, sed etiam reditus profusis largitionibus extenuauit.

INTERREGNVM.

POsteaquam in Polonia de clade Regis Vladislai incerto primum rumore, deinde et sermonibus eorum qui fuga euaserant, percrebuit, ingens moeror atque luctus mentes omnium peruasit. De Rege ipso, viueretne, an periisset. certum sciri non poterat Missi publice in Thraciam, Graeciam, et Bulgariam Johannes Ressonius, et AEgidius Suchodolius, perquisitum Regem, nihil tamen explorati retulere. Dum autem haec ita fiunt. Poloni proceres inducias annuas cum Ducibus Opoliensib. publice pacti sunt Glogouiae: quae argumento sunt, orto a latrociniis mutuis initio, ne ab armis quidem temperatum esse. Conuenit autem vt captiui, vtrinque data cautione dimitterentur: Polonis eum aliquo alio bellum gerentibus, vt liceret ex Opoliensi agro commeatum petere: Duces vero illi, ne cul aduersus eos opem ferrent, neve suos homines ferre paterentur, ac ne transitum quidem praeberent per ditionem suam latronibus et hostibus Polonorum: si quid iniuriae damnivi datum esser vtrinque, de eo bini arbitri certis locis conuenirent, ac deciderent. De vniuersa autem controuersia, vt Vladislai Regis, si is reuersus esset, arbitrio staretur, si cum Polonis proceribus Duces rem non composuissent: promittebant enim ob idventuros se esse in Poloniam. Cum Vratislauiensibus quoque tertio post anno decennes induciae factae sunt, iisdem fere conditionibus; Porro Opauiensium, Ratiboriensium, Teschinensium, Osuiecimensium, et Toscensium Duces eo ipso anno Cracouiam cum venissent, pacem et concordiam cum Regibus et regno Polonorum redintegrarunt. Vndesatis euidens est, non leues offensas tunc Polonis cum vniuersa Silesia intercessisse, ex quo tempore Rex Vngaricis negociis, et Turcico bello distentus erat: quae tamen magna ex parte sopitae sunt, incerto adhucrumore de morte eius:

Caeterum vbi cognitum est, Vngaros alium sibi Regem, Ladislaum posthumum Alberti Caesaris filium, nondum quinquennem, creasse. Poloni quoque ad vicesimam tetriam diem Aprilis insequentis anni post amissum Regem Siradiae comitia frequentia de Rege creando habuere: atque ibi in Zbignei Cardinalis sententiam, quamuis aduersantibus nonnullis, qui expectandum adhuc censebant, decretum factum est, vt Casimiro Vladislai Regis fratriregnum mandaretur, facile et aequo animo fratrem fratri cessurum, si is vel post aliquot annos reuerteret. Missi igitur legati ad Casimirum in Lithuaniam, qui eum, re tota suspensa, ad alia comitia, quae ad vicesimum quartum diem mensis Augusti indicebantur Petricouiam euocarent ad consultandum in commune, et constituendum de Republica Polona, Rege orba. Et Polonorum quidem legatos absque certo responso Casimirus dimisit, fuos vero Petricouiam ad conuentum his cum mandatis misit: Debilitatum se aegritudine ex aduerso casu fratris, venire eo non posse, et inopem esse consilii: praeter quod im matura sibi ea de surrogando Rege consultatio videretur: se quidem, dum ad huc incerta essent omnia, neque regnum, neque administratie nem vllam suscepturum esse. Videri autem sibi, vt ii deinceps quoque summae rei prae essent, quos Vladislaus in Vngariam discedens vicastios et guber natores reliquisset. Non acquieuit in eo responso conuentus. Iraque placuit, vt octo principes Senatus ad Casimirum mitterentur, ac diserte ad regnum


page 320, image: s320

suscipiendum eum vocarent: si renueret aut cunctaretur, alium sibi quaesituros esse. Neque enim tutum sibi esse, neque consultum Reipub. diutius Principe carere. Perstabat in sententia Casimirus, siue quod de fratris vita non desperaret, siuequod Lithuani eum aegre a se dimitterent, lenis ac lenti im perii dulcedine sub Casimiro degustata, ac veriti, ne absente eo Michael Sigismundi filius dominatum arriperet, interfectique patris poenas a se expeteret. aut si cui alii Principatus a Casimiro mandatus esset, ne is profusas ipsius donationes in se retractaret: adhaec Luscum et Podoliam in suam ditionem redigere cupiebant. Id autem si regnum capesseret Casimirus, commode fieri non posse iudicabant. Nec tamen Casimirus regnum penitus repudiabat.

Vbi per Lithuanos stare, quo minus Casimirus tunc regnum delatum acciperet, animaduersum est, actum est cum eis diligenter: at nil impetratum. Itaque discedebant re infecta legati, testati, se suo functos officio, quod paternum frater numque regnum Casimiro detulissent, deinceps aliter sibi prospecturos esse. Regina quoque Casimirum filium, vt saniote vteretur consilio, ne quicquam obsecrabat: quem vbi obstinatum vidit, a legatis impetrauit, vt referre illi de re tanta ad Lithuanotum et Russorum conuentum liceret. Ad octauum idus Ianuarii sequentis anni, qui fuit post Christum natum millesimus quadringentesimus quadragesimus sextus, eum certum responsum Polonis daturum esse. Vbi vero tempus id aduenit, frequens senatus Nobilitasque Petricouiam venit: Venerunt etiam sex legati a Casimiro et Lithuanis, differri adhuc rem postulantes. Quod ni fieret, bellum comminantes, propterea quod Casimirus armis ius suum persecuturus esset: quem tamen dicebant in principatu Lithuanorum acquiescentem, regnum non appetere. Irritati hoc responso Poloni, alium Regem sibi creare statuunt. Caeterum cum ad rem ventum est, poenitentia nonnullorum mentes subiit, metuentium, ne graues inde motus existerent. Veniebat enim in mentem, Cruciferos orto inter Polonos et Lithuanos dissidio, minime defuturos esse occasioni vexandae et infestandae Poloniae. Quare placuit rursus rem in tertium mensem differre, et interim adhuc Casimiri animum pertentare. Missi itaque ad id Praedborius Konieczpolius Sendomiriensis, et Sciborius Sarleius Inovvladislauiensis, Castellani, qui authores comperendinandi in senatu fuerant, nihilo aequius responsum retulerunt. Ideoque ad vicesimam octauam diem Martii, quum frequens senatus Petricouiam conuenisset, cunctusque (quo sic religiosius Reipublicae consuleret) sacris mysteriis procuratus esset, inita de Rege creando suffragia: ea tamen conditione, vt Casimiro etiam tunc acceptandi regni locus relinqueretur. Persuadebant enim sibi complures, mutaturum eum esse sententiam, vbi intelligeret, alium Regem creatum esse. Ac Episcoporum quidem sententiae fere in Fridericum Marchionem Brandeburgensem, qui iam ante gener et successor Iagelloni Regi destinatus fuerat, inclinabant: praeter Paulum Gizicium Plocensem Episcopum, qui ad alterutrum de Ducibus Masouiorum, Vladislaum vel Boleslaum regnum deferebat. Hunc secuti Ioannes Czizouius Castellanus, Ioannes Tencinius Palatinus Cracouiensis, Lucas Gorcanus Palatinus Posnaniensis, ac maior pars senatus, et pleraque Nobilitas Boslaum Regem edebant. Itaque ex senatusconsulto Boleslaus a Vincentio Archiepiscopo Gnesnensi Rex renunciatus, designatique quinque de primoribus oratores ad eum, si Casimirus ante Pentecosten mutatae voluntatis significationem nullam daret.



page 321, image: s321

Ibi iam Casimirum, quum de iis, quae Petricouiae acta erant, celeriter certior factus esset, poenitere vehementer consilii sui coepit: nec medo speratum re gnum se amisisse dolebat, sed etiam de Principatu Lithuanorum, ac de vita denique in periculum se venturum esse propediem augurabatur. Non ignorabat, impigrum esse Boleslaum, et sibi merito suo inimicum. Michaelem vero hostem itidem suum generum eius esse, in eumque rursus Lithuanorum et Samogitarum studia inclinata esse, alienatis a se animis, quod moleste ferrent, Gastoldi arbitratu sibi imperari: et meminerat, aliquoties iam insidias a coniuratis capiti suo et ferro et veneno comparatas esse, etiam ab iis, quos intimos habuerat. Cogitabat ergo, si secundis rebus suis, septies tamen petitus, aegre insidias depulisset, quid futurum esset aduersis? Itaque consultores suos, et ipsos per se peccatum suum agnoscentes, reprehendebat: et ad matrem secreto misit, vt erratum suum, si quo modo posset corrigeret. Nec sergniter ea proceres atque Nobilitatem pro filio praehensauit, multa largiendo, plura pollicendo. Nec difficulter minores Polonos induxit, vt conuentum apud Belzice agerent, indeque Petrum Curouium Castellanum Sandecensem ad Casimirum mitterent. Is vbi cupere cum iam regnum retulit, Regem eum Nobilitas, quae frequens Cracouiam conuenerat, declarauit, reclamante zbigneo, et nonnullis aliis proceribuis: qui leuitatem multitudinis reprehendebant, quod, nulla propria Casimiri legatione expectata, soli sine caeteris Polonis de re tanta statuerent. Itaque reiecta res ad maiores Polonos: ad quos Ioannes Pilecius legationem sibi desumpsit.

At illi. Coli conuentu acto, in Casimirum ipsi quoque rursus animos inclinant, et abrogata Boleclai electione, legationem nouam ad Casimirum decernunt, vt ad penultimum Septembris diem Parczouiae, siue vsquam alibi in finibus Lithuaniae inter Brestam et Parczouiam conuentum secum celebraret. Deinde et minores Poloni ad decimum octauum Calendas Septembris Corcini conuentum rursus egerunt, et Colense decretum approbarunt. Conueniunt ergo proceres frequentes Parczouiam ad praefixam diem. Casimitus vero frustra expectatus, et admonitus, vt veniret, negauit vllam se significationem suae voluntatis de acceptando regno dedisse, se matris et quorundam Polonorum procerum sibi amicorum precibus adductum Brestam venisse: siquid forte Poloni secum agere vellent, illuc ad se venirent. Nimia tunc erat Polonorum patientia, et misera propemodum conditio, quod fastum hunc et lud ficationem tamaequis animis ferrent Et tamen miseruntii sex de primoribus ad eum Brestam: qui eam conditionem legatis tulit, non aliter se suscepturum regnum, nisi Podolia, Luscum, et Olescum Lithuanis redderetur. Quam quum Poloni non acciperent, et re infecta recedere pararent, insusurrarunt nonnulli Casimiro, in manu eius fore suscepto regno vt per se ipse faceret, quae tunc aliunde postularet. Placuit a Csimiro consilium, et sic tandem Colonorum desideriis assensus, ad octauum demum Calendas Iulii sequentis anni in Poloniam ad capessendum regnum venturum se esse recepit. Nec multo post Duces Ratiboriensium et Tessinensium aduenientes Cracouiam, pacem cum Polonis fecerunt, reddita Sbigneo Episcopo Cracouiensi Seueria, quam emerat a Venceslao Tessinensium Duce sex marcarum Pragensium millibus.

[Gap desc: body text (Libri VI.-X.) and index]