10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s0001

THEATRUM HISTORICUM THEORETICO-PRACTICUM, In quo QUATVOR MONARCHIAE Nova et artificiosa methodo describuntur. Auctore CHRISTIANO MATTHIAE S. S. Th. Doct. Editio Tertia emendata et continuata.
[Gap desc: illustration]
AMSTELODAMI. Apud DANIELEM ELZEVIRIUM. M DCC LXVIII.


image: s0003

THEATRUM HISTORICUM THEORETICO-PRACTICUM. In quo QUATUOR MONARCHIAE. Nempe Prima, quae est BABYLONIORUM et ASSYRIORUM; Secunda, MEDORUM et PERSARUM; Tertia, GRAECORUM; Quarta, ROMANORUM. Omnesque REGES et IMPERATORES, qui in illis regnarunt, nova et artificiosa Methodo describuntur, omniaque ad usum Oeconomicum, Politicum et Ecclesiasticum accommodantur. AUCTORE CHRISTIANO MATTHIAE, S. S. Theologiae Doctore, antea in illustri Noricorum Academia Altorfina, et postea in Regia Sorana, PROFESSORE primario. Nunc primum accessit supplementum insigne earum rerum, quae desiderari poterant usque ad annum Christi M DCC LXVIII. Opus apprime utile, exhibens perfectum omnis Historiae compendium,
[Gap desc: illustration]
AMSTELODAMI, Apud DANIELEM ELZEVIRIUM, Anno M DCC LXVIII.


image: s0005

SERENISSIMO ET POTENTISSIMO PRINCIPI AC DOMINO D. FREDERICO III, DANIAE, NORVEGIAE, GOTHORUM, ET VANDALORUM REGI, Duci Slesvicae, Stormariae et Dithmarsiae; Comiti in Oldenburg et Delmenhorst. etc. DOMINO MEO CLEMENTISSIMO, Gratiam, pacem et salutem aeternam a IESU CHRISTO precor.

QUando, Rex Serenissime et Domine Clementissime, Naturam Historiarum, praesertim autem QUATUOR MONARCHIARUM, accuratiusego considero, omnino existimo, eas nullo commodiore nomine insigniri posse, quam si vocentur THEATRUM TOTIUS VITAE HUMANAE, in quo introducuntur omnes Monarchae, Reges et Principes, qui fere a condito mundo usque ad nostra tempora vixerunt. In illorum enim historia, velut in speculo limpidissimo, videmus eorum consilia, dicta atquefacta, tum bona, tum mala: quae si quis attente consideret, facile inveniet, quid in moribus suis corrigere, quid omnino fugere, quid magno studio sectari debeat, si ad perfectionem vitae praesentis, et ad felicitatem futurae pertingere velit. Quid autem quaeso utilius aut iuc undius cogitari potest, quam in Vitae humanae Theatro, quod Historia partibus omnibus instructum habet, sedentem, periculis aliorum cautum sapientem que fieri, exempla capere omnigena, quae ad usum tuum, quid videlicet in vita expetendum, et quid declinandum sit, traducas? Unde Historia tali laude atque encomio merito ornatur:

Illa ego, quae gestis praesum custodia rebus,
Digero quod caveas, quoaque sequaris iter.
Priscaque ne veteris vanescat gloria saecli,
Vivida defensant quae monumenta damus.


image: s0006

Et sua virtuti per me sunt praemia, rursum
Impia famosis defero facta notis.
Eloquor, et summi quantum iactentur et imi:
Eloquor, et caecae fasque nefasque Deae.
Quod maius Theatrum, circusque capacior, aut quae
Doctior humanas scena referre vices?
Me sine quis prudens? Unde experientia maior?
Qui me adiit, tandem non mage doctus eat?
Omnis enim nostro pendet prudentia sensu,
Riteque nil, nostra qui caret arte, sapit.

Cum quibus examussim congruit praeclarum illud et vere aureum monitum politicum, quod Basilius Imperator in Oriente ad filium Leonem in Imperio successorem hisce verbis scripsit: Per historias veteres ire ne recusa. Ibi enim reperies sine labore, quae alii collegerunt cum labore, atque illinc hauries et bonorum virtutes, et improborum vitia, vitae humanae varias mutationes, et rerum in ea conversiones; mundi huius instabilitatem, et impiorum praecipites casus, ac ut verbo complectar, malorum facinorum poenas, et bonorum praemia: quorum illa fugies, ne in iustitiae divinae manus incidas; haec amplecteris, ut praemiis, quae ea comitantur, potiaris. Haec Basilius recte et graviter monuit. Nam nulla res est, quae maiorem vim habeat ad hominum vitam recte informandam, ad eandem abotio, vitiisque omnibus ad laboris et verae laudis studium traducendam, quam clarissiomorum hominum et eximia virtute praeditorum exempla pulcherrima: quae magis movent quam verba: et facilius persuadent res gestae, quam diserti sermones, quia instructus animus redditur in futuris, si praeteritorum commovetur exemplis. Duae enim (uti Polybius prudenter monet) universis mortalibus propositae sunt ad praeficiendum rationes, per PROPRIOS casus, aut per ALIENOS. Evidentior quidem illa est, quae per propria ducit infortunia: at tutior illa, quae per aliena. Itaque viam priorem sponte suo nemo unquam debet ingredi: Magis enim eiusmodi correctio laboribus constat ac periculis: Posterior semper nobis capienda, per quam sine ulla noxa, id quod melius est, cernere, unicuique licet.

Has ipsas ob causas omnibus temporibus, apud omnium aetatum viros praestantissimos, summo in honore atque auctoritate Historia fuit, ac huic tam honesto, utili, iucundo et necessario studio plurimum tribuerunt non privati solum homines et plebei, sed sapientissimi et potentissimi etiam Reges, magnique Principes, cum aliiscribendo historias vacarent ipsi, aliieos, qui historias conscriberent, studio alerent munifico, et maximis iuvarent sumptibus. Alexandro Magno Aristoteles auctor fuisse


image: s0007

traditur, ut praedecessorum acta assidue evolveret, patrumque annales discuteret, unde optima exempla posset colligere, quoniam praeterita acta certum dent documentum infuturis. Nec utile hoc praeceptum neglexit aut contempsit Alexander: quinimo, Plutarcho teste, dum eo usque in Asia progressus esset, ut nullos libros inveniret, ex ipsa Graecia, praeter alios nonnullos libros, imprimis Philisti historias sibi mitti, Harpalo mandavit. Homero item ille tantum tribuit, ut ne dormiens quidem illius libros dimiserit, iisque asservandis inter spolia Darii Persarum Regis unguentorum scrinium captum, quod erat auro gemmisque ac margaritis pretiosum, varios eius usus amicis monstrantibus, addixerit atque devoverit.

Ptolemaeus Philadelplus a Demetrio Phalereo ad perlegendas hisorias, librosque de regno conscriptos, saepius admonitus est, cuius admonitioni Regem locum dedisse, nullum est dubium, quia tam immensam omnium auctorum bibliothecam sibi comparavit, qualis in toto terrarum Orbe tunc temporis reperiri non potuit, praecepitque praedicto Demetrio, ut pretiosissimos ex omnibus regionibus et terris libros colligeret. Percepit quoque Rex, adhuc quendam librum adesse, qui nonnisi Hierosolymae apud Iudaeos extaret: quapropter legatum Hierosolymam ipsius libri afferendi gratia ablegavit: et ita Biblia Hebraica ab Eleazaro Sacerdotum principe Regitransmissa sunt: ex quolibet etiam steemmate Israelitico sex viri ad Regem una venerunt, et Biblia in linguam Graecam transtulerunt. Hoc facto Rex gratitudinis declarandae gratia, Iudaeorum captivorum 100000. carcere eduxit, et manumisit: In templo Hierosolymitano auream mensam gemmis undique pretiosissimis ornatam erigi curavit; ut et duo aurea ingentis magnitudinis pocula, et triginta pateras donavit: cuilibet etiam Interpreti basilica dona dedit, uti Iosephus lib. 12, Antiq. Iudaic. c. 2. Cl. Alexandr. lib. 1. Stromat. Euseb. l. 5. Hist. Ecc. c. 8. Niceph. lib. 4. c. 14. et alii annotarunt.

C. Iulius Caesar adeo historiarum studio est delectatus, ut non solum aliorum libros legerit, sed ipse etiam ingentem historirarum codicem condiderit. Cuius Commentaria de Bello Gallico Selymus Turcarum Imperator primus in vernaculam linguam transferri curavit, ex iisque de bellandi arte instructus, magnam Africae et Asiae minoris partem cum maiorum imperio coniunxit, teste Bodino. Hos praeclare imitatus est Octavianus Caesar Augustus: quippe qui in evolvendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectatus fuit, quam praecepta et exempla publice vel privatim salubria; eaque ad verbum excerpta, aut ad domesticos, aut ad exercituum provinciarumque rectores, aut ad urbis Magistratus plerumque


image: s0008

misit, prout quique monitione indigerent, sicut refert Suetonius in Octav. §. 11. Quo eodem modo Pindarus Hieronem laudat Principem Syracusanum, quod ex omnibus heroum praestantissimor um virtutibus florem decerpere, et quae optima fuerint, ex crebra et frequenti quasi delibatione in suum mellificium, apum instar, convertere solitus fuerit.

L. Lucullum, qui Mithridatem in Ponto vicit, Roma profectum, rei militaris ignarum et pene rudem; cum totum iter et navigationem legendis historiis et doctorum hominum disputationibus consumpsisset, tantum evasisse Imperatorem annotat Cic. Acad. Quaest. lib. 2. ut Mithridates Rex post Alexandrum maximus, eum maiorem Ducem, quam quemquam eorum, quos legisset aut vidisset, a se cognitum fateretur.

Alexandro Severo Imp. haec consuetudo fuit, ut, si deiure aut den negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet. Si vero de re militari, milites veteres, ac bene meritos, et locorum, ac bellorum et castrorum periotis, et omnes literatos, maxime eos, qui HISTORIAM norant: requirens, quid in talibus causis, quales in disceptatione versabantur, veteres Imperatores, vel Romani, vel exterarum gentium, fecissent, uti affirmat Ael. Lamprid. in eius vita §. 16. Hic idem est Severus, qui Oppiano pro singulis versibus, quibus historiam de piscium generibus, natura atque captura, complexus erat, singulos numeravit aureos. Apparet inde, opinor, quanti historias ille fecerit, illarumque peritos aestimarit, quoque loco habuerit et habendos iudicarit.

Rex Alphonsus Liv ianam historiam semper habuit comitem, et ut historiarum lectioni suam bene regnandi facultatem acceptam se ferre testaretur, librum regiis suis insignibus appingi iussit; sicut scribit Panorm. lib. 4.

Videmus igitur ex his, studium historicum adeo esse necessarium, ut ne quidem eo carere possimus; videmus, quanto in pretio apud summos semper Principes, et augustissimos Rerum publ. gubernatores, fuerit. Quapropter recte faciunt Principes et Magnates, qui horum exempla imitantes, hoc studium ambabus (quod aiunt) manibus amplectuntur, et ita tempora distribuunt, ut lectioni historiarum et librorum, qui de Regimine Reip. tractant ac docent, certas adsignent horas. Ex iis enim (ut dictum) virtutes et vitia aliorum Principum cognoscere: bona et salutaria consilia addiscere: bella, ex quibus causis mota et suscepta, qui eorum exitus: quae forma Rerum publicarum, quae initia, quae incrementa, progressus, mutationes et eversiones fuerint, percipere poterunt. Ea denique ipsimet discent, de quibus ut alii ipsos monerent, nec tutum, nec ea ignorare honestum esset.


image: s0009

Quia autem valde utile est, in lectione historiarum Exempla omnium humanorum officiorum tamquam in illustri posita loco, prudenter accommodare ad regulas seu leges vitae, per Quatuor Monarchias ibo, et exemplis quibusdam memorabilibus in medium prolatis, ceu in speculo fructum historiarum ostendam.

IN PRIMA MONARCHIA de NABUCHDONOSORE M. qui in ordine XLVII Monarcha fuit, legimus, quod in urbe Babylone Scholam regiam instituerit, in qua pueri atque adolescentes in lingua Chaldaica aliisque artibus et disciplinis liberalibus instituerentur. Quibus Praeceptores doctissimi et sapientissimi singular istudio praeficiebantur, iisque de rebus omnibus ad vitam victumque necessariis regia munificentia prospiciebatur. Unde patet quantopere illi Scholae et Scholastica iuventut is institutio curae fuerint. Nam et ipse examini alumnorum suorum (quod etiam Carolus Magnus fecisse fertur) interfuit, imo praefuit: quia cum adolescentibus illis est colloquutus, inque profectum eorum inquisivit, sicut Dan. 1. vers. 18, 19. legimus.

Hoc Nabuchdonosoris exemplum dignum est, quod omnes Reges, Principes et Magnates imitentur. Ad officium enim Principum non secundarium, (ut quidam falso putant) sed primarium pertinet, scholas fundare et laudabiliter conservare. Nam si Scholae sunt pietatis et virtutis officina, et seminarium Ecclesiae et Rei publicae, quid privatio harum aliud quam atheismus, Epicureismus et regnum tenebrarum? Quare de optimis Scholis instituendis, augendis et fovendis maxime sint solliciti. Quod ut fiat, viros doctrina et eruditione praestantes accersant, liberaliter foveant et in pretio habeant. Nullos enim sumptus possunt melius collocare, quam eos, quos ad Scholarum aedificationem et conservationem convertunt, quia hac ratione, regnum Christi et Reip. commodum augent et promovent. Hoc ipsum optime intellexit Leo Imp. in Oriente, qui cum Eulogium ad aperiendam in urbe Constantionopolitana scholam stipendio liberaliori invitasset, et propterea a satellitibus reprehenderetur, laudabiliter respondit: Utinam meis temporibus ea, quae militibus dantur, Doctoribus numerari deberent!

Deinde Nabuchdonosor quoque Danielis 3. vers. 8. et seqq. vocatur ARBOR EXCELSA et ROBORATA, cuius altitudo caelum contingebat, et cuius aspectus in universam terram: Rami eius pulcherrimi, et fructus eius copiosus, et in qua cibus pro omnibus, sub qua habitabant bestiae agri, et in cuius ramis considebant volucres caeli. In hac arbore elegans imago boni Principis graphice depingitur, idque quadruplici de causa.


image: s0010

1. Propter accessus facilitatem. Sicut enim ad arborem in medio terrae stantem undique aditus et accessus est apertus: ita quoque Princeps subditis suis liberum ad se aditum aperiat, causas eorum cognoscat, ipseque eos audiat, et quidem sine ullo discrimine, non solum nobiles, divites et magnos; sed etiam vilissimos et pauperrimos, imo hi eum paratiorem inveniant, quam illi, quia praesentiore ope indigent. Hinc M. Antoninus Imp. ipsemet audivisse et iudicasse legitur pupillorum controversias et querimonias, palatiique fores egenis et viduis semper apertas habuisse, cum Ianitorum, quibus in palatio utebatur, munus esset, non ingressu prohibere tenuiores, sed accessu arcere locupletes. Imo haec verba frequenter usurpasse fertur: Decere Principes bonos et generosos, orbis et viduis viscera semper habere aperta, ut illis opitulentur, et portas numquam claudere, ut illos audiant. Ita Rudolphus I. Imp. suis satellitibus praecepit, ne quemquam pauperum accessu et colloquio suo arcerent, dicens: Date obsecro hominibus me accedendi locum et facultatem. Non enim ideo ad imperium evectus sum, ut hominibus in arca plaecludar. O horum Principum verba eximia et sublimia, et tum notatu tum citatu dignissima, quae utinam Principum cordibus inscrip ta forent!

2. Propter fructuositataem. Sicut bona arbor multos et bonos fructus affert: Ita quoque Princeps copiosis fructibus, hoc est, virtutibus, pietate scilicet, iustitia, fortitudine, prudentia, clementia, temperantia, et liberalitate sit fecundus, quo populus exemplum recte vivendi, moresque suos laudabiliter instituendi ab eo mutuetur.

3. Propter umbrae amoenit atem. Sicut arbor viridis et frondosa umbraculum praebet bestiis ad eam confugientibus: Ita quoque Princeps umbra alarum suarum subditos tegat, hoc est, corpora et facultates eorum contra iniustam violentiam fortiter defendat. Nam constitutus est religionis custos et subditorum patronus et clypeus. Ergo eius est veram religionem, ne salus hominum periclitetur, et gloria Dei minuatur, etiam armis, si aliter fieri non potest, propugnare, et pluris eam aestimare, quam ipsam vitam et omnia huius vitae bona: Quando hoc fit, tum Princeps est arbor frondosa, sub qua subditi suaviter quiescere possunt.

4. Propter habitationis commoditatem. Sicut enim aves caeli in ramis arboris altae atque roboratae nidulantur: Ita quoque subditi sub protectione Pii et Pacifici Principis vitam secure et pacate transigunt, quod vere divinum beneficium et summum bonum est. Unde non sine gravi causa S. Paulus 1 Timoth. 2. pro Regibus et cunctis


image: s0011

Magistratibus precandum esse monuit, ut tranquillam et quietam vitam cum omni pietate et honestate (sub illorum videlicet pacato imperio) degamus.

Denique in Nabuchdonosore detestandum habemus superbiae exemplum. et miram fortunae varietatem sive vicissitudinem. Nam cum sua sapientia suisque viribus pugnando arbitrabatur se Monarchiam obtinuisse, dicens: Haec est illa Babylon etc. Dan. 4. vers. 27. iusto Dei iudicio, qui per superbiam supra hominem seexaltaverat, infra hominem deiectus ad humilitatem bestiarum devenit. Hoc horribili exemplo omnes Reges et Principes moti se ipsos non extollant, ne horrendum in modum humilientur. Nam superbiam et arrogantiam numquam a Deo impunitam esse relictam, testantur exempla tum sacra, tum prophana, quae omnia hic enumerare nimis longum foret. Haec pauca instar omnium erunt. Superbus ille Pharao, qui dicebat; Quis est Dominus, ut audiam vocem eius? Exod. 5. 2. cum toto exercitu in mari rubro suffocatus est. Sennacherib a propriis filiis interfectus. 2 Reg. 19. Antiochus, qui fluctibus maris imperare sibi videbatur, 2 Maccab. 9. vivus a vermibus corrosus est. Xerxes se Dominum esse omnium hominum ab ortu Solis usque ad occasum iactitabat, sed paulo post a Graecis profligatus, parva navicula vitam aegre servabat. Sed mortem violentam minime effugere potuit: nam ab Artabano patruo suo interfectus misere periit. Alexander M. cum honorem divinum affectaret, Deusque haberi vellet, subito vel veneno, vel ebrietate inflorida aetate exstinctus est. Apreys Rex Aegypti tantam de regni sui firmitate conceperat fiduciam, ut palam iactitare non sit veritus, Regnum se possidere, quod nulla vi Deorum hominumque everti posset. Sed paulo post regnum una cum vita amisit. Dionysius Syracusanus Tyrannus gloriari solitus est, Regnum se filio relicturum adamantinis catenis colligatum. Verum hae catenae facili negotio sunt ruptae, et filius regno pulsus, panem mendicare coactus est. Carsus Rex Lydorum potentissimus, et ditissimus, se ob divitias beatum praedicabat. Verum Solon ei recte respondebat:

—— Dicique beatus
Ante obitum nemo supremaque sunera debet.

Nam postea a Cyro Rege Persarum victus et regno exutus, ad extremam paupertatem redactus est. Unde Proverbium: Irus et est subito qui modo Croesus erat. Ita Deus de throno suo superbos deponere et humiliare novit, sicut Maria Virgo in Canticosuo cecinit, Luc. 1. v. 22. Detraxit potentes de sede, et exaltavit humiles. Nemo enim sanae mentis negare potest, quin hoc a Deo rerum omnium moderatore fiat, qui pro imperscrutabili et liberrima voluntate sua Reges et regna constituit, constituta destruit,


image: s0012

destructa erigit, ut sciamus et credamus, eum esse Regem Regum, et Dominum Dominantium. Proinde Reges et Principes nil solidi in hoc fragili rerum statu sibi promittant, praeter factorum pie, honeste, et laudabiliter gestorum gloriam, et nominis sui apud posteros immortalem et solidam famam. Si sceptro, si poibus, si populis superbiunt, fallax ex iis, et non diuturna voluptas. Temporis ista omnia sunt dona et rapina: Id quod a Seneca Tragoedo hisce versibus expressum legimus:

Vos, quibus Rector maris atque terrae
Ius dedit magnum necis atque vitae,
Ponite inflatos tumidosque vultus.
Quicquid a vobis minor extimescit,
Maior hoc vobis Dominus minatur.
Omne sub regno graviore regnum est.
Quem dies vidit veniens superbum,
Hunc dies vidit fugiens iacentem.
Nemo confidat nimium secundis,
Nemo desperet meliora lapsus.
Miscet haec illis, prohibetque Clotho
Stare fortunam, rotat omne fatum.
Nemo tam divos habuit faventes,
Crastinum ut possit sibi polliceri.
Res Deus nostras celeri citatas
Turbine versat.

DE MONARCHIA SECUNDA iucunda visio Danielis 8. vers. 3. et seqq. In qua Monarchia II. praefiguratur per ARIETEM, quod inter alias causas fit propter admirandam trium Monarcharum Medo-Persicorum beneficentiam et liberalitatem. Sicut enim aries homines carne alit et lana vestit: Ita quoque Cyrus, Darius Hystaspis, et Artaxerxes Longimanus populum Dei magnis beneficiis affecerunt.

CYRUS in primo anno Monarchiae suae captivitatem Babylonicam solvit, captiuludaeos dimisit; et non solum edictum promulgavit, ut templum repararent, sed etiam omnia vasa templi restituit, omnibusque suis provinciis ac subditis imperavit, ut Iudaeis in patriam ituris viaticum omniaque necessaria subministrarent, sicut legimus 1 Esdr. 1. vers. 1. et seqq. Imo adeo liberalis hic Monarcha fuit, ut apud Xenophontem per Deum iuret, se maiore affici voluptate, cum aliis benefaciat, quam cum se ipsum ditet. Ita Artaxerxes Xerxis filius dicere solebat, Multo regalius esse addere quam adimere. Et Ptolemaeus Rex Aegypti: tou= ploutei=n to\ plouti/zein e)s2i\ basilikw/teron hoc est; Magis regium est ditare quam ditescere. O felices Res publ.


image: s0013

quae tales meruerunt Principes habere; ô felices linguas, quae talem potuere proferre sermonem!

II. DARIUS HYSTASPIS secundum edictum de structura templi Hierosolymitani continuanda et absolvenda promulgavit, sumptus largissimos ad illam contulit, et sub poena suspendii edixit, ne quis Iudaeos in adeificationis opere impediret, sacerdotibus item sacra peracturis omnia ad structuram templi necessaria praeberi de suo curavit, ut Deum pro vita regis et filiorum eius deprecarentur. 1 Esd. 6. vers. 8, 9, 10.

III. ARTAXERXES LONGIMANUS tertium edictum anno regni sui septimo promulgavit, quo populo Israelitico potestatem dedit in patriam redeundi, et non solum vasa templiaurea et argentea restituit, sed etiam ingentem vim auri et argenti de suo obtulit, ut templum instaurarent, urbemque sanctam repararent: praeterea thesaurariis suis, qui erant transflumen, mandavit, ut Esdrae Sacerdoti et Scribae largirentur, quicquid postularet, ut legere est 1 Esdr. 7. a. v. 12. usque ad finem.

Admodum iucunda apud Plutarchum de nomine huius Regis exstat observatio, cur nempe cognomento Longimanus sit dictus. Dextra manus ei longior fuit; quam sinistra. Quod cum ei vitio verteretur, ipse contra in bonum omen regiamque virtutem hoc ipsum convertebat, dicens: Sibi tamquam optimo Principi naturam concessisse, ut manum dextram haberet ad largiendum amplissimam atque longissimam: alteram vero, nempe sinistram, ad accipiendum et detrahendum brevissimam et contractam.

Huius vestigia postea insequutus Alexander M. adeo liberalis erga quosvis exstitit, ut inter alia illud inprimis praedicare solitus sit, Anemine sese unquam liberalitate et benignitate superatum esse. Id quod etiam re ipsa demonstravit. Nam traiecturus in Asiam adversus Persas, convocatis amicis et copiarum Ducibus, pene universum regium patrimonium eis benigne largitus est, ut nihil ipsi propemodum superesset. Cum in Aegypto versaretur, tenuioris fortunae homini, stipem in dotem filiae suae roganti, civitatem opulentam et magnam dono dedit. Cui obstupescenti, dicentique: Vide, Rex invictissime, quid des, et cui. Nam forte alium me esse opinaris, quam qui sum; aut quid petierim, non satis assecutus es. Respondit Alexander: Non ita sum ignarus, ut tu me esse arbitraris: Scio enim et quisis, et quid dederim: tu accipe, quod dedi, et tace. Nam ut petere, quod petiisti, est Biantii, ita donare, quod donavi, est Alexandri. Inprimis magna usus est liberalitate Alexander erga viros doctos, Eleo Pyrrhoni decem milia aureorum dono dedit. Xenocrati talenta quinquaginta muneris loco misit. Aristoteli pro Historia animalium describenda


image: s0014

subministratis omnibus necessariis sumptibus, praemium laboris dedit 800. talenta, hoc est, coronatorum aureorum milia quadringenta octoginta. Horum Monarcharum exemplo monentur Principes, ut liberalitati studeant; siquidem liberalitas, et beneficentia Principum erga subditos, magnum eis amorem conciliat atque favorem. Nam quemadmodum nullum tetrius est vitium in Principe et Rem publicam gubernant ibus avaritia et crudelitate, nihil certius ad derivandum populi in se odium et malevolentiam: Ita quoque Liberalitate et Clementia nullam esse Potentiorem dotem in Principe, nullum efficacius praesidium adversus malorum odium, nullum efficacius instrumentum ad amorem et benevolentiam populi sibi conciliandam constat.

Videant tamen Reges et Principes, ne in excessu peccent, hoc est, ne prodigalissimi et profusissimi potius sint, quam liberales, sicuti legimus apud Polybium de Antiocho Epiphane, quem cognomine paululum immutato, aliquando Epimanem, hoc est, furibundum et mente captum appellat. Hunc namque scribit immensos pecuniarum thesauros in comessationibus et symposiis prodegisse et brevi tempore profudisse, solitumque esse ludibundum interdum et ebrium grandiusculos nummorum sacculos in viis publicis abicere, et subinde dictitare: Isthaec accipiant ii, quos sors fortunave huic commodo iampridem destinavit. Imitatorem hac in re habuit C. Caligulam, qui aliquot diebus continuis pecuniam larga manu in vulgus dispersit. Similiter de Nerone scribit Dion, quod praetoriano militi dari iusserit aureorum 100000. cumque Agrippina mater eius ea in unum coacervasset locum, quo filium intuentem summam tantae pecuniae paeniteret, interrogavit Nero, quantum esset numeratum, cognitaque summa duplicari iussit, dicens: Non putavi, me tam exiguum munus dedisse.

IN MONARCHIA TERTIA contemplandus nobis proponitur ALEXANDER MAGNUS. Hunc insignem Monarcham Deus tamquam Heroem excitavit, eumque heroicis animi et corporis dotibus exornavit atque armavit, ut per eum a)ci/wma summi Imperii a Persis ad Graecos transferret. Nam multae virtutes in eo fuere coniunctae, quae in aliis summis viris vix reperiuntur singulae: Nullus enim Regum Ethnicorum cum eo comparari potest, sive spectemus insignem eius sapientiam, sive fortitudinem heroicam et felicitatem in rebus gerendis, sive alias virtutes, liberalitatem scilicet, iustitiam, clementiam, modestiam et continentiam etc. Verum quemadmodum segetes fecundae et uberes, non solum fruges, sed etiam herbas effundunt inimicissimas frugibus: Ita magnae et admirabiles naturae inter praeclaras actiones virtutis maxima


image: s0015

quoque vitia afferre consueverunt. Huius rei luculentum testem exhibet se nobis Alexander, cuius praememoratae virtutes non fuerunt purae putae, sed nigricantibus vitiorum notis aspersae. Nam tandem devicto Dario, quando videbatur potentiae et felicitatis humanae supremum attigisse fastigium, fortuna rerum gestarum ebrius factus, prorsus est immutatus, variisque vitiis atque flagitiis sese inquinavit. Vituperatur enim in eo:

I. Arrogantia. Facile namque persuaderi passus est, se non Philippi Regis Macedoniae, sed lovis Hammonis filium esse, adeoque immortalem Deum; et ridiculum est, quod a Graecis per literas petiverit, ut decreto suo ipsum Deum facerent. Itaque aliis aliter statuentibus, Lacedaemonii decretum eiusmodi fecerunt: *e)peidh *a)le/candros bou/letai *qeo\s2 ei)=nai, e)/s2w *qeo/s2. hoc est, Quoniam Alexander Deus esse vult, esto. Qua voce plane Laconice irriserunt stultam eius ambitionem, quod ea hominibus petierit, quae natura ei largita non fuerat, et putaverit ab iis posse creari Deos, qui ipsimet nihil aliud essent, quam miseri mortales. Et hanc ob causam Alexander toti Graeciae, suisque omnibus exosus est factus et ridiculus, cum divinos honores affectaret, et tum maxime Deumse declarari peteret, cum virtuti remisso nuntio, vitiis omnibus delectaretur, et pessimarum cupiditatum, ebrietatis, crudelitatis et superbiae servus factus fuisset. Quare Olympias mater eius, cum audivisset, filium iam longo tempore sepulchro carere, graviter ingemiscens, atque acerbissi me plorans, O fili, inquit, cum in Deorum numerum referri volueris, et id perficere summo studio conatussis, nunc neque illorum quidem, quorum omnibus mortalibus aequale et parius est, particeps fieri potes, nempe terrae sepulturaeque. Et sic simul infortunium suum luxit, simul etiam fastum et inanem filii arrogantiam taxavit.

Talis stultus quoque fuit C. Caligula IV. Imp. Rom. qui tamquam Deus adorari volebat, et miserebatur stultitiam Iudaeorum, quod se Deum esse sibi per suadere non possent: cum tamen paulo post experimento didicerit, se vere fuisse mortalem. Philo de legatione ad Caium. Sic Domitianus omnium edictorum et diplomatum caesareorum exordium ita fieri iussit: Dominus Deus noster hoc mandat. Unde in communi sermone ei titulus hic tributus fuit: Dominus Deus noster Domitianus. Verum paulo post non tantum falsam divinitatem, sedetiam veram humanitatem interfectus amisit. Ergo Princeps Christianus, humilis sit in oculis suis: quia arrogantiam et superbiam Deus detestatur. Prov. 8. vers. 13. et abominatio est coram Deo omnis arrogans. ibid. cap. 16. Unde etiam quovis tempore graviter a Deo puniti et humiliati sunt, sicut supra in historia Nabuchdonosoris dictum.


image: s0016

II. Truculentia. Nam Primo: Proficiscens ad bellum Persicum, omnes novercae suae cognatos, quos Philippus in excelsiorem dignitatis locum provehens imperiis praefecerat, interfecit, ne, se bellum in Asia gerente, materia seditionis, quod ipse putabat, in Macedonia remaneret.

Secundo: Cum Alexander divinos honores sibi deferri vellet, maximam civium suorum contraxit invidiam. Dicebant namque Macedones: pessime cum eo Principe agi, qui se Deum quam Regem haberi mallet. Haec res multis exitio fuit, siquidem ii, qui Alexandrum ut Deum adorare nolebant, iussu eius, vel leonibus obiciebantur, vel in carcerem coniciebantur, et postea interficiebantur. In primis Callisthenes Philosophus hanc arrogantiam Alexandri magna verborum licentia exsecrabatur. Quod cum accepisset Rex, gravi ira excanduit; eum insidiarum in se conscium accusari passus est, exegitque ab eo immanissimas et crudelissimas poenas. Nam truncatis manibus, abscissisque auriculis, et naso, labrisque mutilatis, deforme ac miserum spectaculum omnibus illum visendum praebuit, ac deinde eum in caveam cum quodam cane coniectum ad metum exemplumque ceterorum palam circumferriiussit. At Lysimachus Macedo vir illustris, et virtute viriumquegloria praestantissimus, miseratus tanti virifortunam, venenum ei in remedium miserandae calamitatis detulit. Quod adeo iniquo animo Rex tulit, ut Lysimachum ferocissimo leoni exponi iusserit. Sed cum leo in eum impetum aperto ore fecisset, manum pallio involutam in os leonis insevit, avulsaque lingua feram exanimavit. Quod cum vidisset Alexander, Lysimacho pepercit.

Tertio: Parmenionem Ducem suum praestantissimum innocentem, et nil sibi male conscium, crudelissime interfici mandvait. Imo multos suorum amicorum et consiliariorum optime meritorum, nec non Clitum Ducem suum fidelissimum, aliosque, inter pocula e medio sustulit.

In hoc igitur Alexandri M. exemplum omnes Principes et Magnates intuentes a crudelitate abstineant, quia plus clementia quam saevitia proficiunt. Adde, quod bonus Magistratus civibus sit carus: Tyrannus vero exosus. Nam illo in publicum procedente, tamquam ad clarum et beneficum sidus certatim advolant: Hoc vero conspecto, tamquam malum aliquod seu noxium animal e cubili prosiliret, omnes defugiunt. Et experientia omnium rerum magistra testatur, tyrannos raro ad senectutem canam pervenire. Unde Thales aiebat, nil sibi insolens magis esse, quam tyranni senis aspectum. Testatur eadem, rarius, imo numquam illos placidum ex huius vitae ergastulo exitum sortiri. Nimirum.


image: s0017

Ad generum Cereris sine caede et sanguine pauci
Descendunt Reges, et sicca morte tyranni.

Quod exempla Pharaonis, Absolomi, Achabi, Nimrodi, Cambysis, Ochi, Antiochi, Belsazaris, Herodis Ascalonitae, Antipae, Agrippae, Neronis, Diocletiani, Aureliani, Valeriani, Iuliani, Phocae, Maximini, aliorumque tyrannorum innumerabilium ostendunt.

III. Luxuria. Tantam denique sui mutationem subiit Alexander, ut qui totum ferme terrarum orbem vicerat, omnemque vim humanam spreverat, et initio egregia continentiae specimina ediderat, tandem nec libidinis ardorem inhibere, nec epulandi potandique voluptatem vincere potuerit. Hinc Monarchia III. Graecorum Hirco caprarum, item Ventri aeneo comparatur, ad significandam Alexandri helluationem et lasciviam, quippe qui immoderatis cupiditatum motibus frena ita laxasse perhibetur, ut ei nefas non videretur 365. concubinas in aulam introducere, dies noctesque comessando et potando consumere, certamina potationum instituere, et victoribus praemia distribuere. Ferunt ipsum aliquando apud Medum Thessalum in viginti convivarum symposio perpotantem, singulis singulos vini calices propinasse, ab eisdemque totidem accepisse, et ilico hausisse. De eo quoque, teste Athenaeo, refert Ephippius, quod plurimi fuerit vini, ita ut aliquando e symposio per manus ablatus duos postea integros dies totidemque noctes pertinacius sterterit: et quod in convivio quodam scypho bicongio accepto, meroque repleto illum Proteae Macedoni, qui bibacissimus esse ferebatur, propinaverit: qui scyphum hilare accipiens, illum omnium convivarum profusissimo cum applausu integre totum hausisse, pauloque post eundem scyphum mero repletum Alexandro rursus propinasse. Quem accipiens Rex, generose quidem illum ebibisse, verum deficientibus statim viribus, deposito scypho, in pulvillo procubuisse, indeque in morbum incidisse fertur, quo paulo post exstinctus. Aelianus lib. 3. Var. Hist. hac de re ita scribit: Haec, inquit, non sunt laudanda in Alexandro, quod, cum quinta die mensis, ut fama est, perpotasset apud Eumaeum, deinde sexta crapulam edormierit, septima deinde die epulatus est apud Perdiccam, qua se rursus vino ingurgitavit, et octava dormivit. Et decimaquinta die eiusdem mensis iterum indulsit vino: et sequenti solito more crapulam somno decoxit, etc.

Quare omnes Reges et Principes considerantes hoc Alexandri exemplum, quod magno nocumento sibifuerit, tot diebus potando consumptis: a nimio Baccho abstineant, ebrietatem tamquam rationis hostem et noxiam pestem fugiant, et nimias perpotationes exsecrentur. Nam crapula et ebrietas Principem reddit ignavum et ineptum ad officii sui munia recte


image: s0018

obeunda. Quid boni proficisci potest a Principe quottidie gulae et genio dedito? Quid infelicius ebrietatis dominatu? Haec artium et disciplinarum pernicies, haec omnis honestae vitae morumque pestis et corruptela. Haec mentis usumpervertit, omnem humanae vitae dignitatem commaculat, Dei in homine sculptam imaginem debilitat, corporis robur perdit, Iliada morborum gignit, imo, ut uno verbo complectar, omnium vitiorum gurges est et sentina. Neque silent historiae, quam funesta ebrietas iis, qui ei dediti fuere, exstiterit. Alexander M. hac luxuria et immoderato harum voluptatum usu eo processit, ut optimos etiam amicos, Consiliarios ac Duces occiderit, suamque vitam abbreviarit. Hinc Alphonsus Rex cum interrogaretur, quid sibi vellet, quod vinum aqua dilueret? Ne ebrius fiam, respondit. Non enim ignoro, quantum vini intemperantia Alexandri Macedonum Regis gloriae obfuerit. Quo impietatis et crudelitatis Nero impurissimus non prosiliit? Cum vino gulaeque tam deditus esset, ut mutato nomine, pro Claudio Tiberio Nerone, Caldius Biberius Mero dici meruerit. Quot quaeso ad duriorem reservati casum, vel linguae suae temeritate, vel casu inter compotandum iugulati? quorum vita, heu! male

—— Cum gemitufugit indignata sub umbras.

Sic Clitus periit. Sic Belsazar. Sic Holofernes Assyriorum Dux; cum se vino obruisset in convivio, et in lecto iaceret nimia ebrietate sepultus, gladium eiusdem Iudith fortissima virago arripuit, et divino robore munita bestiam immanem turpissima morte confecit. Iudith c. 13. vers. 10. Sic 1 Maccab. c. 16. legimus ebrium et temulentum factum fuisse Simonem senem, et filium eiusdem: quod simul atque intellexit Ptolemaeus, arma cepit statim, et cum militibus in palatium, in quo convivium maximum lectis magnificentissime stratis celebrabatur, tumultuosissime invasit, et ille et milites caedendi faciunt initium, et stragem, in illum, in filios, in pueros irruentes, horribilem edunt. Sic multi alii sine modo bibentes perpotationibus immoderatis mortem sibi consciverunt ac misere exstincti sunt.

—— Quorum si nomina dicam.
Icariae numerum scribere concer aquae.

IN MONARCHIA QUARTA nobis sistuntur multi praestantissimi Imperatores, quorum (ut tantum paucos in aream producam) post Ethnicos Impp. Constantinus, Theodosius et Carolus, cognomento Magni dicti, fuere praecipui et celeberrimi.

PRIMO: CONSTANTINUS M. tot tantisque virtutibus fuit ornatus, ut nemo ex antecessoribus illi praeferri, imo ne comparari cum eo possit; inprimis magna in ipso PIETAS (ut ceterarum eius virtutum iam non faciam mentionem) fuit. Nam 1. ipse primus ex Impp. Rom.


image: s0019

Christianus factus Christumque amplexus est: et postquam devictis tyrannis Ethnicis solus summa rerum potitus; ad religionem Christianam instaurandam, stabiliendam et amplificandam, omnem curam, studia ac laborem contulit, liberum religionis exercitium Christianis concessit, piis Ecclesiae Doctoribus stipendia constituit, iisque magna privilegia concessit, adeoque non tantum Politiam, sed etiam Ecclesiam bene gubernavit ac protexit.

2. Cum Arius pestilentissimus ille haereticus Deitatem Filii Dei negaret, Constantinus Imp. praecipuos Ecclesiarum, per omnem Asiam, Africam, et Europam, Episcopos Niceam convocavit, quos oratione pia et clementi ad concordiam animorumque coniunctionem cohortatus est. In qua inter alia haec sententia vere aurea eminet: Intestina, inquit, seditio in Ecclesia Dei conflata, multo plus molestiarum et acerbitatis, quam quodvis bellum pugnave inse complectitur. Conscriptum est in hoc Concilio Symbolum Nicaenum, quod adhuc in Ecclesiis Christi retinetur.

3. Biblia suis sumptibus saepius describi (nam typographia tunc temporis nondum fuit inventa) et in exteras nationes hinc inde mitti curavit, quo vera religio longe lateque propagaretur.

Novum Testamentum sibi semper praeferri mandavit: Quo insinuare voluit, quod ipse ex eo veram Dei atque Christi agnitionem hauserit, inque ea constanter perseverare, subditosque suos protegere vellet. Ex hisce aliisque documentis Constantini Pietas satis superque effulget. Optime namque novit hic Imperator, PIETATEM REGNA FIRMARE; quod pientissimi Regis CHRISTIANI IV. parentis R. M. V. beatae ac gloriosae memoriae, et Evergetae mei, dum viveret, benignissimi, Symbolum vere aureum fuit. Ab hac enim sola Magnatum et Rei publicae felicitas dependet: vera pietate pax conservatur, bella exstinguuntur, hostes in fugam coniciuntur, tropaea eriguntur, et victoria paratur. Contra vero Principes, qui Deum non timent, nec ipsi felices esse possunt, nec eorum subditi, quia ibi nulla potest esse felicitas, ubi nulla est pietas. Proinde in praesentissimo versatur periculo regnum, cuius Princeps est malus Christianus. At fortunatum, cuius Princeps ambulat in lege Domini, deque ea meditatur die ac nocte. Quare Principum primarium est officium, ut pietati studeant, verbum Dei diligant, magnifaciant, libenter audiant, ruminentur, et in corde suo conservent: sint veri Ecclesiae nutritii, hoc est, dent operam ut in suis finibus Ecclesia Christi crescat, vigeat et floreat: Doctores purae et sanae doctrinae addictos vocent, liberaliter foveant et defendant: sine horum enim opera et studio Ecclesia feliciter crescere non potest, quia sunt


image: s0020

organa talia, per quae Spiritus Sanctus in cordibus hominum operatur.

SECUNDO: THEODOSIUS M. post Constantinum M. Imperator celeberrimus et religiosissimus fuit, ac magnae, omnibusque Christianis Principibus imitandae virtutes in eo eminuerunt. Inprimis laudatur eius:

1. Pietas. Ipse namque primus fuit, qui cultum inanium Deorum severe prohibuit, fana ac templa Deorum extirpavit radicitus, et sempiterna oblivione obruenda curavit, teste Theodoreto. Nam Constantinus M. omnibus praeconiis merito efferendus, videns adhuc orbem terrae caeco errore furentem, tametsi vetuit omnino daemonibus hostias immolari: non tamen eorum delubra demolitus est, mandatum solum dedit, ne quisquam ad ea accederet. Sed revertor ad Theodosium, cuius fidem et pietatem etiam Augustinus lib. 5. de Civ. Dei miris laudibus effert, dicitque, eum in bello magis orando quam feriendo pugnasse: et hoc tam manifestum fuisse omnibus, ut etiam Claudianus Poeta Gentilis de eo cecinerit:

O nimium dilecte Deo, tibi militat aether,
Et coniurati veniunt ad classica venti.

Meminit quoque Augustinus, Theodosium solitum fuisse dicere, magis se gaudere, quod membrum Ecclesiae Dei esset, quam in terris regnaret. Imo Theodosium piissimum fuisse Imperatorem, patet ex oratione eius proagwni/w|, qua filios suos Arcadium et Honorium (quos in imperio habuit successores) serio hortatus est, ut patriis vestigiis insistentes hoc sibi unice curae esse vellent, ut fidei et pietatis doctrina pura et incorrupta conservaretur, et ad posteros propagaretur, ac in eo conatu nullis laboribus ac sumptibus parceret. Hinc D. Ambrosius Theodosium inter eos, qui bebeatissima in vita aeterna laetitia et gloria fruuntur, connumerare non dubitat. Sic enim loquitur in oratione funebri de laudibus eius habita ad populum: Convertere, inquit, anima mea, in requiem tuam, in quam festinavit ingredi ingredi Theodosius. Et paulo infra: Absolutus igitur dubio certamine fruitur nunc Augustae memoriae Theodosius luce perpetua. Et infra; Manet ergo in lumine Theodosius, et sanctorum coetibus gloriatur.

2. Amor et studium erga Rem publicam. Non nesciebat Theodosius, vigilantiam Principis Ecclesiae et Rei publicae esse incrementum; oscitantiam vero eius decrementum et ruinam. Quare iuxta Dei et naturae praescriptum ita imperio praefuit, ut omni ratione publicis consuleret commodis, omnique studio caveret, ne quid Ecclesia et Res publica damni acciperet: et potius sua commoda neglexit, ut publica promoveret, iuxta monitum Claudiani:

Tu civem patremque geras, tu consule cunctis,
Nec tibi: nec tua te moveant, sed publica vota.


image: s0021

Itaque cum multi Tyranni adversus Theodosium insurgerent, ipseque, nisi opprimerentur, imminere exitium Rei publicae prospiceret, pro lege et grege pugnandum existimavit. Multa autem proelia gessit, quorum tria inprimis notatu digna. Primum adversus Barbaros, qui cum Istrum flumen transiissent cum ingentibus copiis, ut non solum Thraciae, sed etiam toti Orienti terrorem maximum incusserint: occurrit illis Theodosius, nondum Imperator, sed a Gratiano Imp. Dux militum electus: et primo praelio tanta celeritate illos fudit, ut cum Caesare dicere posset: Veni, vidi, vici. Eaque causa fuit, ut Gratianus eum consortem Imperii declaraverit. Alterum proelium, fuit commissum cum Maximo tyranno, qui Gratianum interfecerat, et imperium eius invaserat: Sed hoc sine sanguine militum suorum confecit, occiso repente tyranno et occidentali Imperio recuperato. Tertium proelium cum Eugenio altero tyranno commisit, sed pugnante Deo de caelo pauci multos vicerunt, et ita Theodosius, quia non in gladio et potentia sua, sed in Deo vivo et vero suam collocabat fiduciam, semper in praelio victor evasit.

Hac in re omnes Reges ac Principes Theodosium imitari debent, ut bellum contra hostes gesturi, non in multitudine aut robore exercitus sui cum Sennacheribe, Xerxe, et Maximo confidant, sed in omnipotenti Deo, a quo solo victoria est exspectanda. 2 Sam. 1. v. 21. 1 Mac. 2. vers. 18, 19. Psalm. 22. vers. 5, 6, 7, 8. et Psalm. 33. vers. 16, 17. Quod optime intellexit Heraclius LXIII. Imp. Rom. qui palam professus est, neminem sibi praeter Deum auxiliari posse: quo volente, unus mille facile persequatur. Quare hoc symbolo usus: A DEO VICTORIA. Digna quoque vox est Imperatore, quae in legum volumine hisce verbis repraesentatur: Deo auctore nostro gubernante imperium, et bella feliciter peragimus, et pace decoramus, et fatum sustentamusReipublicae, et ita nostros animos ad Dei omnipotentis adiutorium erigimus, ut neque armis, neque nostris militibus, neque bellorum Ducibus, vel nostro ingenio confidamus, sed spem omnem ad summae Triunitatis Prov identiam referamus. Et memorabile est illud de Carolo V, quod referunt historici: In expeditionibus illum bellicis saepius cum Deo quam hominibus locutum esse, quod de suis consiliis cum nemine aut paucis communicaret. saepe ad Deum ardentes preces funderet.

3. Liberalitas. Valde liberalis fuit Theodosius erga omnes, imprimis autem erga Ecclesiae Doctores et egenos: et cum de nimia liberalitate moneretur, dixit: Numquam defuturum fisco regio pecuniam, quam diu pauperes eleemosynas acciperent, et Ecclesiarum Doctores ex eo sustentarentur. Secutus hac in re Cyrum, Darium Hystaspem, Artaxerxem Longimanum,


image: s0022

Alexandrum M., Titum Vespasianum, Ulpium Traianum, Antoninum Pium et Constantinum M. qui maximis laudibus ob immensam liberalitatem, qua erga egenos, et imprimis viros doctos usi sunt, efferuntur. Unde mirandum non est, quod illorum aetate doctrinae et artes ita floruerint, ut tot et tam multiplices fructus ad nos propagati sint. Ut enim fruges aeris temperie liquidioreque caelo exuberant: haud secus bonae artes benignitate, honorificentia, humanitateque excitantur: E contra invidia, sordibus, morositateque eorum, qui rerum potiuntur, restinguuntur et languescunt. Quis enim est, qui, si praemium laborum suorum vel habet vel exspectat, non ad omnia alacrior et promptior reddatur? Et teste Claudiano in laudibus Stilliconis Paneg. 2.

—— Egregios invitant praemia mores.

4. Clementia. Egnatius et D. Ambrosius scribunt de Theodosio, quod summa in eo Clementia fuerit, quam etiam (teste Zonara) declaravit erga Antiochenos. Nam Imperator post exantlatos difficiles labores bellicos, civitati Antiochenae tributum novum imperavit: quod cum durius graviusque videretur civibus, ad iram excitati, Imperatori non solum infamiae notam inurere annituntur, sed in maiorem adhuc contumeliam, statuas tum ipsi, tum coniugi erectas, quasi furoris oestro perciti, deturbant, affligunt, comminuunt, dissipant: praeterea e Magistratu quosdam interficiunt. Agnoscentes postea delicti sui gravitatem, et Imperatoris indignationem subodorantes, sibi suisque omnibus non nisi cladem funestam et exitium certum iam iam impendere sentiunt. Hinc paenitentia ducti Flavianum Episcopum ad Theodosium Imp. supplices ablegant; qui in aulam cum venisset, Imperatorem magno irarum aestu (ut par erat) flagrantem offendit, ut vix ulli intercessioni locus esset relictus. Quocirca, cum cantorum Magistro aulico re communicata, supplices civium literas numeris rhytmicis astringendas esse concluditur, atque admensam Imperatoris ab ordinariis pueris symphoniacis decantandas. Hoc ita facto Imperatori ubertim exit lacrimarum vis, animus demulcetur, iracundia tollitur: et Episcopus tandeinre ex voto gesta, civibusque impetrata gratia, in pace dimittitur. Magnopere igitur laudandus Theodosius, quod Antiochenis tam clementer ignoverit, cum saepius Reges et Principes, ob leviusculam causam, (quae non tanti momenti, quam haec Antiochenorum contra Theodosium commissa) personam tyranni induant, et crudelissime agant, uti Cambyses, Ochus, Xerxes, Alexander, Phocas, et alii fecere. Si quis autem Theodosio obicere vellet peccatum caedis Thessalonicensis, huic D. Ambros. in Orat. eius funeb. respondit, dicens: Dilexi virum, qui magis arguentem, quam aaulantem probaret. Stravit omne quo utebatur, insigne regium, deflevit publice


image: s0023

in Ecclesiafactum suum quod ei aliorum fraude obrepserat: gemitu et lacrimis oravit veniam, quod privati erubescunt: non erubuit Imperator publice paenitentiam agere. Neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem. Haec Ambrosius.

Hinc multa Principes addiscere possunt. I. Quando etiam ex insirmitate humana lapsi, atrocia peccata commiserunt, in iis non pertinaciter perseverent aut sub eorundem mole desperent, sed cum Theodosio vera fide paenitentiam agentes ad Deum confugiant, et remissionem peccatorum ab eo petant, quo poenae aeternae condonentur, et temporales mitigentur,

II. Facile iniuriarum obliviscantur, uti Theodosius fecit. Quod esset gravissimis iniuriis et contumeliis ab Antiochenis exceptus, eos ex iusta causa ulcisci, deque iis supplicium sumere potuisset: attamen eos in gratiam recepit, omniumque offensarum oblitus est. Nam haec summa Principis laus est, in offensione clementiae studere: iniurias contemnere, animum iracundum vincere, parcere subiectis et debellare superbos. Proinde clementia et lenitate multi Reges ac Principes sua imperia sibi acquisiverunt, acquisita conservarunt: conservata auxerunt atque amplificarunt. Hac Alexander M. totum fere terrarum orbem imperio suo subiecit. Hac potens factus est in Gallia Iulius Caesar. Cuius praeclara vox notanda: Nulla ex re maiorem se capere voluptatem, quam iniurias condonardo, et beneficia compensando. Optandum esset, ut vocem hanc Christiani omnes, praesertim autem Principes et Magnates, non solum in pectus demittant, verum etiam imitatione exprimant. Fidc Caesar paganus fuit et gentilis, sed hac in re fecit tamquam optimus Christianus.

III. Principes quoque iracundiam summo studio fugiant. Nam hac incensus Theodosius, cetera pius et optimus Imperator, ad septem hominum milia Thessalonicae trucidari iussit. Hac inflammatus Alexander Lysimachum leoni obiecit: hasta Clitum traiecit: Callisthenem mori coegit. Sunt Alexandriae Caracallae iussu omnes pii interfecti, qui gestus eius ridicule expresserunt. Iracundiae suae monumenta plurima Periander, Lysander, Sylla, Cassius, Cambyses, Totilas, et alii reliquerunt.

TERTIO: Denique CAROLUS M. quantus ipse Imperator fuerit, neminem adeo in historiarum cognitione hospitem et peregrinum esse puto, ut non audierit, si minus legerit. Ipse namque fuit boni et optimi Principis perfectum exemplar, quia omnibus fere virtutibus, quae in Principe requiri possunt, ornatus fuit. Quas, quia dignae sunt ut omnes


image: s0024

Christiani, adeoque Reges et Principes imitentur, breviter percurram, usumque earum ostendam. Praecipuae autem hae sunt:

I. PIETAS. Carolus M. bene intelligens, super omnia proeclara, quae regnum sive imperium habet, pietatis cultusque divini coronam Principem exornare, pietatis studio adeo delectatus est, ut ipse se choris psallentium in Ecclesia immiscuerit, et coram se, ubicumque esset, divinum pergi officium ac ministerium curaverit: imo in id unice incubuit, ut religionem Christianam (quam ipse primus in Germaniae oras invexit) promoveret ac propagaret. Quare cum ita in Republ. fieri videamus, ut

Mobile mutetur semper cum Principe vulgus;

non tantum in moribus, sed etiam Religione: et quod subditi omni tempore imitentur opiniones et facta Dominorum sive bona sive mala: in id potissimum Princeps incumbat, huc omnes suas cogitationes inprimis dirigat necesse est, ut pietate animum exornet, cultuque tam interno quam externo Deum veneretur: Sic facile subditos quoque suos ad pietatem et optimos mores adducet, sibique obsequentiores reddet. Numquam moritura laus est Theodosii II. Imp., quod aulam suam veluti Scholam, in qua ad pietatem se suosque exercuit, instituerit, habens ordine distributa tempora lectionum, Psalmorum, ieiuniorum, imo et vigiliarum. Ut de aliis Christianissimis Imperatoribus et Principibus nihil dicam.

II. PRUDENTIA. Prudentissimus hic Imperator fuit, et se potius scientia rerum divinarum et humanarum, quam potentia excellere velle saepius dixit. Prudentia enim Principi inprimis est necessaria ad regendum alios, et etiam ad regendum se ipsum. Hinc David filio suos Salomoni Regi, tunc primum inuncto a Deo, precatur hanc virtutem maxime omnium ei necessariam, dicens: 1 Paral. 23. Det tibi Deus Prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui etc.

III. FORTITUDO. Carolum M. fortissimum Heroem fuisse testantur varia bella felici successu ab eogesta. Ipse namque domuit indomitos antea Saxones, brevi temporis spatio redegit sub imperium suum Italiam, Radbodum Frisiorum Regem e regno suo fugavit, ipse compescuit Hungaros, vicit Hunnos et Avares, ille maiorem Hispaniae partem Saracanis inde expulsis sibi subiecit, et Sclavos ac Bohemos in ordinem redegit. Unde omnibus exteris Regibus et gentibus adeo terrori fuit, ut ipsum velut Dominum suum coluerint. Annon igitur Carolus a tanta rerum gestarum magnitudine, qua totum terrarum orbem complevit, merito dictus est MAGNUS? Quem hinc Principes et Magnates habent usum? Hunc videlicet, ut sint Alexandri, Iulii, Ottones, Caroli hoc est, fortissimi et heroes, bellatores, et pro lege et grege, si necessitas postulat, alacriter puguare non


image: s0025

detrectent: non autem sint ignavi, ut Licinius Gallienus Imp. quo Remp. non curante, 30 Tyranni, eius contemptu, imperium occuparunt. Non sint desidiosi, ut Phocas, cuius negligentia hostes Romani Imperii undiquaque potentiores sunt facti: denique, non sint inertes, ut Wenceslaus, qui administrationem imperii et regni paterni Bohemiae ita neglexit, ut passim seditiones exorirentur, et itinera latrociniis infesta redderentur. Fortissimorum enim Principum virtus animique magnitudo toti regioni salutaris, imo necessaria est.

Ast quemadmodum Carolus M. nullum bellum nisi summa necessitate coactus, suscepit: Ita quoque Reges et Principes prudentissimi cavere sciant, imo debent, nebella temeraria moveant, quia eiusmodi non necessaria bella, hoc est, non propter defensionem, vel bonorum amissorum recuperationem, sed vel ex avaritia, vel ambitione, vel propriarum virium fiducia suscepta, semper infelices successus, tragicosque ex itus habent, id quod exempla tum sacra, ut Iosiae, 2 Par. 35. Sennacheribi, 2 Reg. 19. Esa. 37. Amaziae, 2 Reg. 14. tum profana, videlicet Semiramis, Croesi, Cyri, Xerxis aliorumque testantur.

IV. IUSTITIA. Iustitiae Carolus fuit amantissimus et administrator fidelissimus. Hac enim sola proxime ad Deum Princeps accedit, et ut recte et ubique eam semper exerceat summopere necesse est, si verus Dei Vicarius interris, aciustus Princeps audire, populique amorem promereri cupit. Nam quando iustitiam sincere administrat, a Deo benedictione cumulatur, et a subditis suis amatur: Si secus, odium subditorum in se, Deique iram derivat. Hoc considerantes Darius Medus, Cyrus, Augustus Imp. Nerva, Traianus, Alexander Severus, Adrianus, Titus Vespasianus, Antoninus Pius. Otto III, iustitiam optime administrarunt, sicut ex historia eorum patet.

V. TEMPERANTIA. Cum Principes sint specula vel exemplaria, in quae subditi respiciunt, seque eorum moribus accommodare sataguntiea de causa si Principes sobrietati studeant, multos ex subditis cum magna sua laude tales efficient. Contra vero si sunt Epicurei et helluones, et utuntur hoc symbolo: Ede, Bibe, Lude, post mortem nulla voluptas; plurimos exemplo suo trahent ad inferos. Proinde Carolus laudabili temperantiae exemplo suis subditis praeivit, a crapula et nimio potu vini abstinuit, ebrietatemque cane et angue peius aversatus est. Quid enim perturbationes illas, quae in Regum et Principum animorum quasi visceribus haerent, reprimet et sedabit, Temperantia moderatrix si non adfuerit? Illa remota omnes virtutes reliquae mutilae sunt et imperfectae. Ob Temperantiam laudem invenit Cyrus, celebres sunt Epaminondas, Agesilaus, Scipio, Paulus Aemylius, Iulius, Augustus, Traianus, aliique Principes. Inreprehensionem contra ob


image: s0026

ingluviem et crapulam venerunt, tragicumque exitum sortitisunt, Sardanapalus, Belsazar, Cambyses, Antiochus Epiphanes et Alexander M. Inter Caesares, C. Caligula, qui in caena una 150000 ducatorum consumpsisse, et intra annuum spatium 675 tonnas auri intiliter profudisse scribitur. Eius imitatores fuere Nero, Sergius Galb, Domitianus: et Aulus Vitellius, qui tanta fuisse luxurai dicitur, ut nisi mature ab imperio amotus fuisset, commessationibus suis at que symposiis facultates imperii consumpsisset omnes. Hos autem superavit Heliogabalus XXIV. Imp. Rom. ut Aelius Lampridus et alii referunt. Sed quarto statim imperii anno a militibus interfectus meritassuae intemperantiae poenas dedit.

VI HUMANITAS. Carolus per omne vitae tempus erga quosvis domi et foris summa usus est humanitate. Unde etiam ab omnibus mirifice dilectus est. Quid enim hum anitas et mansustudo principis non efficit? Cives atque socios omnes ita devincit, ut eum non secus, atque parentem liberi, ament: pro eius vita at que incolumitate vota ad Deum faciant, proeodem caput suum periculis obicere, sanguinem profundere minime dubitent. Non igitur Princeps talis sit, de quo Poeta ait:

Nec visufacilis, nec dictu affabilis ulli.

Sed comitate, humanitate, mansuetudine et affabilitate sua quo scumque sibi devinciat et obstringat. Haec Alexandrum M. militibus univerlis gratum reddidit. Cum semel frigore pene esset correptus, ignique corpus refovens assideret, gregarium vidit e suis militem algore prope mortuum ac torpentem: nec mora, loco et sede sua exsiliens militem illim in sede sua collocyvit. Oadmirandam in tanto Monarcha Humanitatem! Illa est, quae Traiano Imperatori civium et militum omnium amorem conciliavit, dum milites in praelio vulneratos curaret. Hac Titus Vesp. Imp. effecit, ut Amor et delitioe generis humani vocaretur

VII. CONANTIA IN PROSPERIS ET ADVERSIS. Cum Generosum animum non deceat prospero fortunae flatu insolescere, nec adversae telis succumbere: certe Carolus. M. neque irrascentis fortunae ictibu neque arridentibus successibus animum mutavit, sed semper suisimilis permansit, exemplo M. Antoini Imp. qui neque plurimis fortunae blandimentis, ut illi fideret, adduci potuit, neque adversis, quae in vita sustinuit plurima, fractus animum unquam despondit, Ita Caroli Vanimi excelsi atque invicti Magnitudo et firmitas laudatur, qui eandem in rebus secundis et adversis constantiam et tranquillitatem retinuit, ut in cubiculo eodem cum ipse versantes, numquam laeta vel tristia ad eundem allata ex eius vultu deprehedere potuerint. Numquam enim Regius ipsius animus nutante, veletiam urgente fortuna abiecte se demisit: vel prospero et


image: s0027

secundo flatu aspirante, insolentius se efferre, aut iactitare solitus est, teste D. Chytr. in Orat. de Car. V. Tales Principes summis laudibus sunt provehendi, qui hac in re praedictos Imp. imitantur, ita ut ferant quamlibet sortem, felicitatem et infelicitatem, et nulli calamitati aut dolori succumbant. Sromnia ad voluntatem et voluptatem fluunt, non fiant insolentiores: sin vero acerba et dura occurrant, a statu recto et dignitate sua haud discedant. Proeclara enim est, in quit Cicero, oequabilit as in omni vita, et idem semper vultus, eademque frons.

VIII. AMOR ERGA LITERAS ET LITERATOS. Carolus M. non solum eruditissimus Princeps fuit, quod varia ingenii eius monumenta ostendunt, sed etiam cum doctis ac usu rerum et experientia civili ac miligari insignibus viris libenter conversatus est, de rebus ad Prudentiam necessariis cum iis quottidie contulit, eosque in summo honore habuit et magnifecit, Nec immerito id fecit. Cum enim duplex ratio temporis sit consideranda, alia Pacis, alia Belli: Principi quoque alia Prudentia in bellogerendo, alia in tranquillo Reip. statu opus est. In hoste vincendo, et bello feliciter ac laudabiliter conficiendo Imperatore et Ducibus strenuis ac fortibus nec non peritis utendum. In pacata vero Rep. doctis et prudentibus viris negotia utiliter expedienda recte committuntur. Hoc duplici hominum genere nullus Princeps, nulla Resp. carere potest. Hinc factum est, ut summi Heroes Liter atossummo semper sint prosecuti amore et honore. Alexander M. tantus fuit studiorum liberalium et virorum doctorum fautor et admirator, ut nullius fuerit Philosophus, Poeta, Oratoraut Mathematicus, quem ille non videret, alloqueretur, honoraret et ditaret at que adeo non nullis statuas curavit erigi, quo declararet publice, quanti eruditionem et virtutem faceret, et aliorum animos ad se imitandum accfederet. Augustum Caesarem nullo hominum genere magis quam literatorum et eruditorum delectatum esse Historici memorant. Ideoque assidui ipsius comites fuere Maecenas, Horatius, Virgilius et alii. Traianus Imp. Philosophos, qui ipso imperante Romam confluebeant, maximo in pretio habuit, ac honoribus affecit: imo elonginquis regionibus magno stipendio conductos evocavit, tantique fecit, ut Dionem in curru triumphali secum veheret.

Ceteras Caroli M. virtutes alique multa nunc omitto. Nam ex dictis luce meridiana clarius effulget, quod nulla mortalibus facilior ad vitae institutionem via sit, quam rerum antea gestarum cognitio, ac pronide QUATUOR MONARCHIAE recte THEATRUM VITAE HUMANAE appellari possint, in quo w(s2 en tu/pw| exempla splendidissima et abso lutissima, et in illis expressae atque illustres imagines omnium ferme et singularum Decalogi virtutum pulcherrimarum conspiciuntur, quae ad


image: s0028

vitam Christianam recte instituendam, et Remp. prudenter administraudam requiruntur.

Salomon Rex sapientissimus Prov. 25. Vers. 11. pulchre inquit: Sicut poma aurea in caelatur a agentea sunt aspectu iucunda atque grata: ita quoque est verbum vel factum eu)/kairon, hoc est, tempestivum. Recte ego hoc dictum Salomonis ad praesens meum institutum accommodare possum. Nam Deus summus mundi Dominus nuper Regiae Vestrae Maiestati Sceptrum Regium tradidit, eamque in Throno Regio paterno collocavit. Quare nunc in tempore Maiestari Vestrae Theatrum hoc Historicum offero, hum illime rogans, ut Regium hoc opus clementi vultu aspiciat atqueaccipiat. Nam cui hoc copus dedicarem et consecrarem, nisi Regiae Maiestati Vestrae, cuius insignis pietas, admiranda clementia atque humanitas (quam speciatim erga me non semel perspicuis indiciis demonstravit) talis est ac tanta, ut nemini, nisi in orbe Christiano sit hospes, incognita esse possit? Idcirco nunc ex animo gratulor Maiestati Vestrae defelici huius officii Regii ortu atque ingressu. Faxit Rex Regum et Dominus Dominautium, utomnia Regiae Maiestati Vestrae consilia, verba atque facta unice tendant et vergant ad Dei Trinunius honorem atque gloriam, ad Regni Christi amplificationem, nec non ad totius Regni Daniae et Norvegiae, adcoque ad proprium vestram saltutem.

Ego Deum meum ardentibu votis supplex invocabo, ut ille Regiam Maiestatem Vestram cum coniuge Regia et liberis Regiis quam diutissime et felicissime sospitem atque incolumem praestet atque superesse iubeat, animumque vestrum Spiritu principali, uti hactenus, ex alto induat atque augeat, et Pietate, Iustitia, Clementia omnique virtute heroica ornet, Regiam Maiestatem Vestram ab omni malo protegat, et in viam rectam deducat, ut Religio vera in templis, bonae artes in Academiis et Scholis, iustitia in foro, honestas in toro, publica denique tranquillitas et pax aurea in universo Daniae et Norvegiae Regno vigeat at que floreat,

His votis Dominus pondus inesse velit!

Dabam Ultraiecti, 1 Septemb. Anno 1648.

Regiam Vestram Maiestatem

Humillime colens

CHRISTIANUS MATTHIAE, S. S. Theolog. Doctor.


[Gap desc: index]


image: s0069

IN LIBROS QUATUOR MONARCHIARUM PROLEGOMENA.

UT recto ordine in Monarchiarum tractatione progrediamur, placet Prolegomena praemittere, antequam ad specialem Monarchiarum descriptionem accedamus. Agemus. I. De Monarchioe notatione. II. De Monarchie descriptione. III. De Monarchlarum numero et quantitate. IV. De Monaribiatum relatione, sive ordine.

I. DE MONARCHIAE NOMINE, EIUSQUE NOTATIONE.

Apud chronloges decantata vox est, quod Monarchioe temporum dique bisteriarum sim columnoe. De vera autem Monarchiae Etymologiatenendum est, quod illa sit duplex: nempe absoluta, et comparativa.

Absoluta (siv generalis) est, qua monarxi/a dicitur a mo/nos, hoc est, solus, et a)rxh\ hoc est, imperium: quod im Monarchia unus imperare debeat. Quae notatio Bodine in libr. de Method. Ilistor. c. 7. Arridet, ut ex illa evincere possit, Romanum Imperium non esse Monarchiam. Siquidem in eo potius vigeat Aristocratia, quam Monarchia.

Comparativa (five specialis) est, qua dicitur a mo/nos, et arxh\, kat) e)coxhn\, sie dicta. Ita ut sensus sit: Monarchiam esse summum in mundo impetium, sivetale Regnum, quod Maiestate sua omnia reliqua Mundi Regnaesuperet atque vincat, quasi solum et unicum, cui cetera velut capiti subesse cogantur. Omnia cnim Regna cetera quotquot in Orbe exstiterunt, vel etiamnum exsistunt, ad Monarchiam, tamquam ad caput, reserridebent.

II. DE MONARCHIAE DEFINITION.

Si Monarchiam recte definire velimus, oportet nos distinguere inter Monar. biam Politice et Theologice acceptam.

Monarchia Politice velgenraliter accepta, defininir ad Aristotele in Politicis, quod sit Imperii forma ubi unes imper at omnibus. Et hanc sententiam Aristotelis Bodinus alique sequuntur.

Monarchia vero Theolocie vel specialiter accepta, est summun in Orbeimperium, a Deo ipso praefigur atum, et a Daniele Propbeta ex Spirium S. inspiratione explicatum, quod Deus prae taeteris mundi regnis mana porestate amapit at que Maiestate ornaritlet preillis emineat. Unde patet, quod, quando de IV Monarchiis loquimur, nostint illae ex schola Aristotelis, sed Spirtus S. definiendae. Ille namque Monarchiam accipit in sensu absoluto, non comparativo; sed perperam. Nam quando Monarchiae numerantur et distinguuntur, non tam ad statum unius Regni, quam ad ipsam molemimperii sive ad supreman in tot Orbe potemiam respicimus; illamque Monarchiam kat) e)coxhn\ appellamus, quae praecipuum et supremum est in orbe Regnum, Legibus constitutum, et armis viribusque ad tuendam disciplinam instuctum, licet plures in eo simnl imperent; uti, in Imperio Romano, tum ante, tum post divisionem, factum esse, historiae docent, Hinc ipse Spiruus S.


image: s0070

IV Monarchias appellat pambasilei/as2, hoc est, catholica et universalia imperia, illisque totius Orbis dominium assignat.

De prima Monarchia hoc affirmat, quando Daniel PIropheta c. 2. v. 37. Nabuchdonosorem (qui illo tempore Monarcha Babyloniorum erat) Regem Regum appellat, cui Deus caeli OMNIA, in quibus habitant filii hominum, in manus dederit, ac sub eius domnio UNIVERSA constituterit. Et Dan. 4. v. 19. de eodem dicitur, potesatem eius pervenisse in terminos UNIVERSAE TERRAE.

De secunda Monarchia Daniel. c. 8. v. 4. inquit: Vidi ARIETEM (hoc est, Regem Persarum) cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem. OMNES bestioe non potuerunt resistere ei, neque liberari de manu eius. Ita 2 Paral. 36. v. 32. de Cyro primo Monarchiae Persicae auctore dicitur, quod Dominus Deus illi OMNIA REGNA TERRAE, dederit, Esdroe I. V. 2.

De tertia Monarichia Dan. 2. v. 39. dicitur, quod imperatura sit UNIVERSAETERRAE.

De quarta Monarchia Dan. 2. v. 40. exstat: OMNIA contest aque comminuet. Luc. 2. v. 1. Exiit decretum a Casare Augusto, ut censerentur pa=saoi)koume/nh, hoc est, totus orbis. In quam sententiam etiam Petronius canit:

Orbem iam TOTUM Victor Romanus habebat.

Et Romanum Imperium pambasilei/a, hoc est, catholicum sive univer sale imperium vocatur a Pompeio, versiculis aureo Victoriae simulacro inscriptis. cum caelitus illud ractum estet, deiectis alis. Natal. com. in Mytholog. Et im lib. 4. Epiram. Gracorum a lobanne Erudaeo Turo nensi illustr atorum, Edit. Bastiies. Anno 1549. pag. 487. ita legitur: *ei)s2 a)/galma ni/khs2 a)/pteron en *r(w)mh, h(=s2 ta\ ptera\keraunw=| katefle/lqh, *pomphi+=ou.

*r(a/mh pambasilei/a teo\n kle/os ou)/pot) o)lei=tai.
*ni/kh ga/r se fugei=n a)/pteros ou) du/natai.

DUBIUM.

At dicata aliquis: si IV Monarchiae sunt catholica orbis Imperia; qui igitur fit, quod nullus umquam Monarcha omnibus Gentibus ac populis in mundo imper asse legatur?

Quod nulla unquam Monarchia omnibus omnino mundi partibus dominata sit; sicut neque hodierna Monarchia Romana omnibus Gentibus imperat; sed exiguis finibus circumscritpta est: illud duplici de casusa fieri dicendum est.

1. Propter perversum hominum ingenium: ut quidam Historici volunt, quiscribere haud verentur, hoc ipsum confusioni ac perversitati humanae tribuendum esse, quae caput a Deo ordinatum non velit agnoscere.

2. Propter Mysterium: (quae ratio nobis placet.) ut insinuentur, quod Deus atque Christus eius sit Rex pantokra/twr praeter Eum namque nihilinfaitum agnoscimus, velratione ou)si/as2, hoc est, essentiae; vel ratione parousi/as2, hoc est, praesentiae; vel dnique ratione e)cousi/as2, sive ptoentiae. Psalm. 72. v. 8. Zach. 9. v. 10. Et hac de cuasa nullus unquam sub sole absolute catholicus mundi Monarcha fuit.

Nam omnes Monarchiae fatales suos terminos habuerunt, ulara quos progredi non potuerunt, ut omnes Reges agnoscant, se esse sub DEO, sicut Iseph dicebat Gen. 50. v. 19. Sic PRIMA MONAR CHIA CHALAEORUM et ASSYRIORUM fatalem terminum habuit Helle spontum, agnustum illud fretum inter Asiam et Europan prope Constantiopolin


image: s0071

interiacens. Testatur hoc exemplum Semir amidis; de quo vide Didor. Sicul. lib. 2. de rerum antiquit. c. 5.

SECUNDA MONARCHIA MEDORUM et PERSARUM; fatalem terminum habuit, non tantum Hellspontum, cum prima Monarchia Communem; sed etiam versus Septentrionem terminus illi fatalis fuit Tanais fluvius, et mons Caucasus. Isque eidem cum MONARCHIA TERTIA CRAECORUM communis fuit. Sic Darius Hystaspis et Xerxes Hellspontem transgresse, cum exercitu, re infedcta, magnisque cladibus acceptis, intra fatales terminios revocati sunt: sicut testatur Strigelus in Chron. pag. 71. Cyrus, primus Monarchioe Persicoe fundator, ad Colchidem a Tomyri Massagetarum Regina victus est. Herodotus lib. 1. Darius Hystaspis, contra Scythas profectus, re infecta domum est reversus. Herodot. lib. 1. Et notandum est, quod nullus Rex in Septentrionem altius ascenderit Dario, sed tamen ultra Tantaim fluvium non est progessus, Alexander Magnus, non irritatis feris gentibus Septentrionis, Portas Caspias, ferratis repagulis obseratas clausit, ut gentes Scythica shoc pacto ob Asiae aditu arceret. Plutarchus in vita Alexandri.

QUARTA denique MONARCHIA ROMANORUM, versus Orientem fatalem terminum habuit Euphratem. Quandocumque enim Romani ultra Euphratem progressisunt, semper infelices fuerunt: sicut testantur exempla Cari, Valeriani, Iuliani Apostatae, Imperatorum Romanorum; de quibus consulantur Philippus Melanchth. in Chron lib. 3. pag. 193. Cuspinianus et Flavisu Vopiscus in vita Cari Imperatoris p. 104. chytroeus in Iosaum fol. 67, Hunc transgressus

Crassus, ad Euphratem, Natumque, Aquilasave, suosque
Perdidit, et leto est ultimus ipse datus.

USUS.

Discimus nos hinc: I Omnia regna mundi et Imperia esse periodica; hoc est, Deum constituisse o(roqesi/an; (uti Paulus in contione ad Athenienses habita Act. 17. inquit:) hoc est, constituisse metas et fines singulis imperiis, ultra quas metas et fines progredi haud potuerunt. Confer Syst. nost. Polit. l. 2. Exercit. 1. pag. 218.

II. Solum Christi regnum esse oecumenicum. Intellige non corporale, (quod Christus non habuit; quia regnum eius de hoc mundo non fuit, lob. 18. v. 36.) sed spirituale: quia ipse solus dominatur a mari usque ad mare et terminos terrae. Psal. 72. 1. Psal. 110. 2. Zach. 9. v. 10. Ac proninde omnes mundi Reges ac Donini, fasces Christo sponte submittere, eumque Regem Regum et Dominum dominantium, sicut Apoc. 16. vocatur, imo Deum et Creatorem suum, agnoscere debebant.

III. DE MONARCHIARUM QUANTITATE.

Monarchiae in praedicamento Quantitatis ratione Numeri, hoc est, Quotnam erarum sint, considerantur. Ubi nos ductum Scripturae S. sequuti dicimus, quaturo esse Monarchias, id quod ex duabus visionibus Danielis probamus.

In capite 2. quatuor Monarchiae praefigurantur per Statuama Nabuchdonsore in sommio visam, quae in quatuor partes dividitur. 1. in capur aureum. 2. in pectus et brachia argentea. 3. in ventrem et semora aenea. 4. in tibias ferreas, pedesque ex partetum ferreos, tum fictiles. Ubi diligenter notandum est, quod statua illa Danielis non sis consideranda


image: s0072

materialiter, hocest, secundum materiarum diversitatem; sed formaliter, hoc est, secundum diversam partium corporis applicationem.

In cap. 7 eaedem Monarchiae praefigurantur per 4 distinctas Bestias. 1. Per Leonem alis aquilinis ornatum. 2 Per Ursum carnivorum. Per. Pardum alatum. 4. Per Bestiam terrificam adspectuque horrendam.

IV. DE MONARCHIARUm RELATIONE, vel ORDINE.

Monarchiae in praedicamento Relationis confiderantur ratione Ordinis. Qui talis est: 1. Est Monarchia Charldoeorum (Babyloniorum,) vel Assyviorum, 2. Monarchia Medorum et Persarum. 3 Monarchia Graecorum. 4. Monarchia Romanorum. De hisce in 4 libris (in nomine Iehovae) acturisumus

Deus T. O. M. ingressum instruat, progressum dirigat, et egressum compeat, ad Nominis sui sacrosancti laudem et gloriam, mean multorumque hominum Salutem!


[Gap desc: illustration]


page 1, image: s0073

DE MONARCHIA PRIMA, Quae est CHALDAEORUM; (Babyloniorum,) vel ASSYRIORUM. LIBER I. TRACTATIO GENERALIS.

PRAECOGNITA.

I.

IN generali Monarchiae PRIMAE tractatione sex veniunt notanda: I. Triplex Monarchiae Primae appellatio. II. Typica Monarchia l proefiguratio. III. Generalis eius delineatio. IV. Monarcharum primoe Monarchioe enumeratio. V. Genealogiarum ordin atio. sive familiarum enumeratio. VI. Regia, vel habitatio.

II.

I. Triplex Monarchiae primae appellatio.

Monarchia prima triplici nomine indigitatur.

1. Vocatur Monarchia BABYLONICA. Quia Nimorod charmi nepos Regiam suam sed em in Babylone Chaldaeae metropli posivit. Sicur pater ex Gen. 10. v. 10. Initum Regni eius fuis BABEL, quae ad confluentem Tigridis et Euphratis erat sita. Unde Babylonia vocatur terra NAMROP, qui primus Rex Babylonis fuit. Mich. 5. v. 6. et Reges primoe Monarchia dicuntur Reges Babylonis. Sic Nabuchdonosor, 2 Reg. 24. v. 1. Ier. 21, v. 2. 4. 7. 10. et Belsazar, Dan. 7. v. 1. Rex Babylonis vocatur, Esai. 13. v. 19. Baby. on vocatur Decus Regnorum.

2. Vocatur Monarchia CHALDAEA, vel CHALDAICA, a Regione Chaldoea Orientali, in qua Babylon sedes regia erat sita, et in qua regione Reges Babylonici regnabant, Hiac Nabuchdonserdicitur Rex Chadloerum, 2 Paral. 36. v. 6 17. et Esdre 5. v. 12. composito nominc (NB) idem vocatur Rex Babylonius Chaldaus. Esaioe 13. v. 19, Babylon vocatur Deucus Regnorum et Glroia Maiestatis CHALDAEORUM.

3. Vocatur Monarchia ASSYRIACA, vel ASSYRIORUM, ab Assur silio Serni, qui Regnum Assyriaeprimus sundiavit, et Monarchiam a Chaldaeis ad Assyrios, et sic a samilia chami ad stirpem Semi transtulit. Nam Assyrii a Semi filio, nempe Assur, descendunt. Hinc Assyria vocatur terra Assur, Mich. 5. v. 6. Et Reges prime Monarchoe ut Phul, 2 Reg. 15. v. 19. Tigaltphilosar, 2. Reg. 16. 7. Salmanassar. 2. Reg. 17. 3. Sennacherib, 2. Reg. 18. 13. qui et Sargon, Esai 20. v. G et Nabuchdonosor, Iudith 1. v. 5. Reges Assyriorum appellantur.


page 2, image: s0074

III.

II. Typica Monarchiae primae praefiguratio.

Monarchia prima Chaldaeorum vel Assyriorum in duplici visione apud Danielem Prophertam praefiguartur. In visione prima, quae describitur in cap. 2. per CAPUT AUREUM. In visione secumda; quae describitur in cap. 7. per LEONEM ALIS AQUILINIS ORNATUM adumbratur.

IV. Explicatio prioris Visionis.

In priori visione Monarchia prima comparatur CAPITI AUREO, quintuplici decausa.

1. Propter dignitatem et eminentiam. Sicut enim caput in corpore humano est summum et honoratissimum membrum; quippeprimo et summo loco positum : ita quoque Monarchia Chaldaica inter quatuor mundi Monarchias, uti prima, ita quoque dignissima et honoratissima suit. Huc pertiner insignis locus ex Esdi. 13. v. 19. in quo vocatur Babylon DECUS REGNORUM et Gloria MAIESTATIS Chaldoeorum.

2. Propter sapientiam. Sicut caput est arx sapientia; quippe in quo ingenium, iudicium et memoria sedem sibi sixerunt: ita Monarchia Chaldaica ceteris omnibus sapientiâ antecelluit. Nam in Chaldaea non modo artium humanarum, Dan. 1. v. 20. et c. 4. v. 2. et 27. sed etiam divinarum sapientia tradita fuit: uti ex Dan. 2. v. 48. colligitur. Ibinamque legimus, quod Daniel a Nabuchdonosore Magno Magistratus sive Scholarcha super cunctos sapientes Babylonis constiutus sit. Quare ipse veram religionem in regno Babylonico plantavit. Et cap. 2. v. 44. ipse egi Babylonico diserte vaticinatur de Regno caeli venturo, quod in aeternum duraturum sit. Hinc dicendum, quod Magi, qui incundabula Christi inquisiverunt, Matth. 2. non erlumine naturae, (hoc est, ex stellae novae apparitione, quod impossibilo, 1 cor. 2. v. 6.) sed potius ex luminegratiae, sive ex Spiritus S. inspiratione christum agnoverint. Quia Daniel Propheta doctrinam de Messia quibusdam Magis instillavit: ut nullum sit dubium, quin seminatia quaedam doctrinae caelestis in sehola Magorum manseriut. Conser Dn. D. Chemn. Harmon. Evangelic. cap. 10. p. 212.

Huc etiam pertinet, quod Iustimus Martyr in paroenesi ad Groecosde Chaldoeis scribit: Consulente quodam oraculum Ethnicum, quinam unquam exstiterint vere pii et religiosi homines, tale responsum illi dedit:

*mou=noi *xaldai=oi sofi/hn la/xon, h)/d) a)/r) *e)brai=oi,
*a)utoge/nhton a)/nakta sebazo/menoi *qeo\n a(gnw=s2.
Id est:
Solus Chaldaeus sapit, et Iudius Apella,
Perse exsistentem Regemque Deumqus colentes.

Quod tamen nos potissimum de Merodachi, Nabuchdonsoris, et Evilmerodachi temporibus intelligendum esse statuimus.

3. Propter opulentiam. Quia haec Monarchia reliquis opulentior. ac praesertim auri abundantior fuit; sicut ex Dan. 3. v. 1 Esaia 13. v. 17, patet. Undeetiam Babylon AUREA, hoc est, auri ditissiam, dicta fuit, Esai. 14. v. 4. Quoniam a finitimis regnis et gentibus omnibus tributum auri accepti. (Ita namque vocem Ebraeam
[Gap desc: Greek word]
debabb Rabbi David, item Chaldaei, Syri et Arabes exponunt.)

4. Propter integritatem et vita innocentiam, quae in ca maior fuit, quam posterioribus saeculis. Tunc namque aetas vere aurea fuit, cui argentea, et huic postea aenea, et huic denique ferrea successit.

5. Propter clemmtiam. Quia licet etiam in hac Monarchia prima immanis tyrannis atque idololatria grassata sit, tamen tolerabilior populi DEI status sub hac Monarchia, quam sub aliis, fuit. Idcirco caput aureum appellatur, non in sensu absolesto, sed comparativo.

V. Explicatio posterioris Visionis.

In secunda vistone (quae erstat Dan. 7. v. 4.) Monarchiaeprima comparatur Leoni alis aquilinis ornato. Quo duplex Monarchiae adumbratur status.

PRIMO: Status exaltationis; hoc est, quando in summos flore atque vigore fuit: illeque duplici similitudine depingitur.

Nam 1. Monarchia prima comparatur LEONI. Quia sicut Leo est omnium animialium animalgenerosisimum, animosissimum atque robustissimum, adeoque Rex animalium fimul tamen est atrox, atqueferox: Ita etiam Monarhia prima reliquis Monarchiis antecelluit, ob Monarchas generosos heroicâque animi magnitudine at que invicto robore praeditos: quales fuerunt Nimrodus, Ninus, Semiramis, Merodachus, Nabuchdonosor, etc. in quibus tamen magna mixtura virtutum et vitiorum, nempe libidinis et crudelitatis suit, adeo uto non immerito Leones appellentur. Quo titulo Nabuchdonosorem et Chaldaeos insignit Propheta


page 3, image: s0075

Esaias c. 5. v. 29. Rugitus eius ut immanis Leonis: rugiet ut iuvenes Leones, et fremet, et prehendet praedam, salvamque deportabit; et nemo eripiet. Et Ieremias c. 4. v. 7. Ascendet Leo ex vepreto suo, et Interfector gentium proficiscitur: prodit e loco suo, ut exponat terram tuam desolationi, et civitates tuae destruantur, et nemo inhabitet.

VI.

II. Deinde Leoni isti ALAE AQUILINAE tribuuntur. Quae similitudo dittw=s2 exponi potest.

1. In bonam partem. Sic Leoni Babylonico Alae aquilinae tribuuntur propter celerrimam regnorum acquisitionem et subiugationem. Quia Monarchae primi regni, praesertim autem Nabuchaonosor, in dilatando imperio et subiugandis diversis populis atquegentibus, adeo alacres atque veloces fuerunt, ut victoriis quasi volârint. Nam ita Ieremias c. 48. v. 40. de Nabuchdonosore in persona Dei inquit: Eccesimilis Aquilae involabit, pandetque alas suas in Moabum. Ezechiel c. 17. v. 3. Sic ait Dominus Iehova: Aquila quaedam maxima, magna alis, alatissima, plena plumis, cui species artificiosissima, veniens ad Libanum desumpsit calamum summi cedri. Similiter Habacuc c. 1. v. 7. 8, 9. de militibus et exercitu eius Regis ita scribit. Ego (inquit Deus) suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. Horribilis et terribilis est, leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: Equi cius volabunt, quasi Aquila festinans ad comedendum.

2. In malam partem. Sic Leoni Babyloncio ALAEDUAE tribuuntur propter superbam Regnorum duorum administrationem. Quia per duas alas Leonis duo Regna denotantur, nempe Babylonicum et Assyriacum: in illo metropolis Babylon; in hoc vero Ninive erat. Quae duo Regna initio uni monarchae parebant, et coniunctim ab co regebantur, usque ad tempus Sardanapali, quo prima illorum divisio est facta. Verum propter duas illas alas. hoc est, propter duo illa, quae coniunctim gubernabant Regna potentissima, Monarchae isti Leoni cristas erigebant. Nam statim in textu additur; quod Bestia alis e terra sublata sit, hoc est, quod supra communem hominum sortem sese clevârint, et os in caelum ponere voluerint. Psal. 73. Sicut enim Aquila omnium altissime volat, nec reverita solem, contumaci constantique acie in ipsum contuetur: ita Reges illi tantâ erant superbiâ, ut Deum contemnerent, seque pro Deo adorari vellent; sicut de Nabuchdonosore Eaias scribit cap. 14. v. 13, 14. quod dixerit: Adscendam super caelum, super astra exaltabo solium ineum: similis ero Altissimo.

VII.

SECUNDO: Status Humiliationis; hoc est, quando in declinatione et decremento fuit. Illeque similiter duos gradus comprehendit.

I. Primo namque alae, quibus haec Bestia e terra efferebatur, ei sunt evulsae. Haec verba dupliciter exponi possunt: vel de Rege, vel de Regno ipso.

Si de REGE accipiuntur; tum vaticinium hoc accommodari potest vel ad Nabuchdonosorem, vel ad nepotem eius Belsazarem. Quando accommodatur ad Nabuchadonosorem; tun dicendum est, quod alae ei sint evulsae, hoc est, Nabuchdonosori, quando ille Regno suo privatus, per septennium cum bestiis terrae in silvis oberrare coactus est: tum sane alae superbiae ei ita sunt decussae, depressae atque contusae, ut in bestiam mutatus fuerit; sicut Dan. 4. v. 30. legitur. Quando vero haec verba accommodantur ad Belsazarem; tum sane alae ei sunt evulsae, quando aquilina illa alacritas, et velocitas, qua se antea supra communem aliorum hominum sortem extollebat, est depressa atque in terram prostrata, alacritate mutatâ in segnitiem, et velocitate in cunctationem, adeo ut ipse cum Ducibus atque militibus suis, contra Cyrum, urbem obsidione cingentem, ne egredi quidem extra meonia ausi fuerint; sicut Xenoph. lib. 7. de paedia Cyri scribit.

Sin vero haec verba accipiuntur de REGNO; tum hic sensus est, quod Regno Babylonico alae sint evulsae, hoc est, quod illud omni eminentiâ, potentiâ at que opulentiâ spoliatum atque exutum sit, cum fatalis eius periodus advenisset: idque factum est prw/tws2, vel principaliter, a Deo supremo mundi Iudice, qui transfert Regna, Dan. 2. v. 21. Dan. 4. 22. ob peccata Regum atque subditorum, Dan. 5. 25. deuteras2 vero, vel ministerialiter, per Darium atque Cyrum, ita ut Medorum atque Persarum dominationi parere, iisque servire coactum sit.

VIII.

II. Deinde: Bestia in pedes velut homo stare coacta est, et cor hominis datum est illi, Dan. 7. vers. 4.

Haec verba dittw=s2 explicari possunt:

1. PARTICULARITER de quibusdam Regibus Babylonicis, qui antea velut alis aquilinis in aere volitantes, aliosque infra se spernentes, postea iusto Dei iudicio depressi ad humanam sortem redacti sunt. Exempla habemus in Sennacherib, qui


page 4, image: s0076

corde suo alta spirabat, et supra ipsum Deum sese efferebat: sed postea cor ei humanum est datum, quando a propriis filiis in templo Nisroch immania inter sara interfectus, hominem mortalem se esse didicit. Unde in templo Aegyptio ei monumentum est erectum cum hac inscriptione:

*ei)s2 e)me\ ti\s2 o(ra/wn, eu)debh\s2 e)/s2w.
hoc est:
Quisquis me intuetur, pietatem veneretur.

Vide 1 Reg. 19. v. 36, 37. Esai. 37. v. 37, 38. Similiter in Nabuchdonosore, qui etiam habebat cor leoninum, hoc est, animosum et superbum, atque alis aquilinis in caelum subvolare praesumebat. Dan. 4. v. 27. Poste alae ei sunt evulsae, hoc est, ipse propter superbiam mente captus, regnoque privatus et ex hominum societate eiectus, per septem annos bestiarum quadrupedantium ingressu, victu et habitatione est usus. Sed evoluto septennio cum paenitentiam ageret, summamque Dei altissimi potentiam agnosceret, super pedes velut homo stetit, et cor hominis ei datum est. hoc est, post castigationem divinam didicit sapere, atque agnovit, se hominem fragilem et mortalem esse, nec quasi aquilam in caelum volare debuisse. Quo facto humanam figuram, rationem et incessum, regnumque recepit.

2. UNIVERSALITER. Sic tum de Belsazare, tum de toto Regno intelligendum est. Belsazar enim cor leoninum, hoc est, tumidum, ferox atque superbum habebat, et alis aquilinis in caelum subvolare cogitabat, quando in convivio magnifico, quod optimatibus, uxoribus et concubinis apparaverat, vasa aurea et argentea, quae Nabuchdonosor pater (hoc est, avus eius) e templo Ierosolymitano asportaverat, afferri mandabat, atque ex iis cum optimatibus et uxoribus suis bibebat, Deum Israelis contemnebat, et contra Deos suos fictitios laudabat. Sed cum in illa hora apparerent digiti, quasi manus hominis cribentis contra candelabrum, in superficie parietis aulae, et Rex articulos manus scribentis aspiceret, Dan. 5. v. 3, 4, 5. tunc facies Regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant cum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur. Ibid. v. 6. Ita ille, qui velut aquila in caelum volare cogitabat, quasi homo super pedes stare coactus est, et cor, quod antea leoninum, ei est ademptum, et cor hominis datum, alaeque aquilinae ei prorsus sunt evulsae a Dario Medo atque Cyro. Nam eâ ipsâ nocte Babylon a Cyro est capta, ipseque a duobus Cyri Praefectis Gobrya et Gadata interfectus est. v. 30.

Similiter etiam subditi eius, mores Regis sui perperam aemulabantur, (iuxta tritum illud sermone vulgi proverbium: Qualis Rex, tales subditi) et superbissimi erant, instar leonis, alis aquilinis volare satagentes; quia omnes gentes terrae prae se contemnebant, seque solos prae omnibus mortalibus sapientiâ, prudentiâ atque potentiâ pollere putabant, sicut Esai. 47. v. 10. de Babyloniis dicitur: Sapientia tua, et scientia tua decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et praeter me non est altera. Sed et illis ALAE AQUILINAE sunt evulsae, et velut HOMINES pedibus suis super terram stare sunt coacti, COR LEONINUM illis ademptum, et contra COR HOMINIS eis datum, hoc est, ad communem hominum sortem sunt redacti, ut non amplius essent similes leoni, sed homines privati omnibus viribus atque potentiâ suâ spoliati. Deinde COR HOMINIS DATUM EST EIS. hoc est, Babylonii, loco excelsi illius animi, quo antea, velut leo, ferociebant atque superbiebant, animum abiectum timidumque induerunt, non secus atque vulgi animus coram Magnatibus abiectus est, factique sunt quasi quilibet privatus; sicut Xenophon lib. 7. de Cyropaedia scribit. Nam Cyrus Babyloniis demandavit, ut arma traderent, terram colerent, tributaque persolverent, atque his obsequerentur, quibus singuli eorum dati essent: quibus etiam iussit, ut Persas atque Medos tamquam Dominos suos salutarent. Quin etiam constituit Cyrus Babylone praesidiariorum satis, utque mercedem illis darent, imperavit Babyloniis; quippe quos vellet maxime imbelles et effeminatos reddere, quo et humillimi et maxime subiecti essent. Hoc sane erat cogere ut in pedes starent, hoc est, ut velut homo privatus, et unus aliquis de plebe, servire et ministrare discerent.


page 5, image: s0077

IX. III. Artificiosa Monarchiae primae s1kiagrafi/a sive delineatio.

Monarchiae primae tres sunt Gradus:

I. Ortus. In quo Dynastia I. viguit; quâ Monarchiae I. fundatio facta est a Nimrodo; uti dicitur Gen. 10. v. 9, 10. anno M. 1788. iuxta Bucholtz. Chron. p. 3.

II. Progressus. In hoc tres Dynastiae notandae sunt:

Dynastia II. in hac Monarchiae Lamplificatio, hoc est, utriusque Regni Chaldaici et Assyriaci coniunctio facta est,

Dynastia III. In hac facta est Monarchiae I. disiunctio vel divisio.

Dynastia IV. in hac facta est Monarchiae reparatio, h. e. nova utriusque regni Babylonici et Assyriaci coniunctio.

vel a Belo primo Assyriorum Rege, iuxta Africanum; qui anno 29 Regni sui, devictis Babyloniis, a)ci/wma Monarchiae ad Assyrios transtulit, atque ita utrumque Regnum coniunxit.

vel a Nino, iuxta Iustinum, qui Niniven, in Assyria sitam, Regiam suam esse voluit, primo ab Assure aedificatam, et deinde a Nino magnifice amplificatam. Haec utriusque Regni coniunctio duravit usque ad Saranapalum.

1. Quando facta? Post occasum Sardanapali; qui, obsessus a Praefectis suis, salute desperata, in pyra se ipsum combussit.

2. A quibus? A Praefectis eius,

Arbace. Hic Regnum Medicum renuit, et Ecbatanam sedem Regiam suam esse voluit.

Belocho. Hic regnum Babylonicum et Assyriacum occupavit.

1. Quando facta? Post interfectum Sennacheribum, anno M. 3229.

2. A quo?

1. iuxta quosdam a Nabonassare, a quo celeberrima illa aera Chaldaeorum originem ducit; testo Iosepho l. 10.

2. iuxta alios, a Merodacho Praefecto Babyloniae, qui filium Sennacheribi Assarhaddonem Regem Assyriorum vicit, et totum Assyriorum Regnum Babylonico adiunxit; teste Sleidano lib. de 4. Monarchiis.

III. Egressus. Hic notanda Monarchiae eversio,

Qundo, et a quo facta?

Monarchia I, quae a Nimrodo est fundara A. M. 1788, eversa est in Belsazare ultimo Babyloniorum Rege, a Dario Medorum, et Cyro Persarum Rege, A. M. 3434. Stetit 1646. annis.

X. IV. Catlogus sive ordinata omnium Regum primae Monarchiae enumeratio.

1. Nimrod.

2. Belus.

3. Ninus.

4. Semiramis.

5. Ninyas. (Zameis.)

6. Arius.

7. Aralius.

8. Baleus I. (Xerxes.)

9. Armathrites. (Armamithres.)

10. Belochus I. cognomento Priscus.

11. Baleus II.

12. Altadas. (Sethus.)

13. Mamitus.

14. Mancaleus.

15. Sphaerus.

16. Mamelus.

17. Sparetus.

18. Ascatades.

19. Amyntas.

20. Belochus II.

21. Bellopares. (Balatores.)

22. Lamprides.

23. Sosares.

24. Lampares.

25. Pannias.

26. Sosarmus.

27. Mitraeus.

28. Tautanes.

29. Teutaeus.

30. Tinaeus.

31. Dercilus.

32. Eupales. (Eucpacmes.)

33. Laosthenes.

34. Pyrithidias.

35. Ophrataeus.

36. Ophraganeus. (Epacheres.)

37. Ascrazapes. (Aeracarnes.)

38. Sardanapalus. (Tonosconcoleros.)

39. Belochus. (Phul-Belochus.)

40. Phul-Assar. (Tiglat-Philassar.)

41. Salmanassar. (Nabonassar.)

42. Sennacherib. (Sargon.)

43. Assarhaddon.

44. Merodachus. (Merodachus-Baladan. Mardocempad.)

45. Ben-Merodachus.


page 6, image: s0078

46. Nabuchdonosor I. (Nabulassar vel Nabopollassar.)

47. Nabuchdonosor II. cognomento Magnus.

48. Evil-merodach.

49. Belsazar.

XI. V. Genealogiae Monarcharum Balbylonicorum et Assyriorum consignatio.

1. NIMRODUS.

I. FAMILIA BELI.

2. BELUS vel Assur.
3. Ninus.
4. Uxor Semiramis.
5. Ninyas.
6. Arius.
7. Aralius.
8. Baleus I.
9. Armatrites.
10. Belochus I.
11. Baleus II.
12. Altadas.
13. Mamitus.
14. Mancaleus.
15. Sphaerus.
16. Mamelus.
17. Sparetus.
18. Ascatades.
19. Amyntas.
20. Belochus II.
21. Bellopares.
22. Lamprides.
23. Soares.
24. Lampares.
25. Pannias.
26. Sosarmus.
27. Mitreus.
28. Tautanes.
29. Teutaeus.
30. Tinaeus.
31. Dercilus.
32. Eupales.
33. Laosthenes.
34. Pyrithidias.
35. Ophrataeus.
36. Ophraganeus.
37. Ascrazapes.
38. Sardanapalus.

II. FAMILIA PHUL-BELOCHI.

39. PHUL-BELOCHUS.
40. PHUL-ASSAR. (Tiglat-Philassar.)
41. SALMANASSAR.
42. SENNACHERISUS.
43. ASSARHADDON. Adramelechus. Sarassar.

III. FAMILIA MERODACHI.

44. MERODACHUS.
45. BEN-MERODACHUS.
46. NABUCHDONOSOR I.
47. NABUCHDONOSOR II. cognomento Magnus.
48. EVIL-MERODACHUS.
49. BELSAZAR. Regassar. Labassardachus.

XII. VI. Distincta Monarcharum regia, sive habitatio.

Ex eo tempore, quo Ninus Niniven condidit, duae distinctae suerunt in Monarchia I. regiae: una in urbe Babylon, altera in Ninive. Monarchae autem diversi, pro cuiusque indole, modo illam, modo hanc Regiam incolebant; quod notatu est dignisimum.

In Dynastia I. Nimrod et Belus Regiâ usi sunt Babylone.

In Dynastia II. Ninus Ninive a se condita Regiâ usus est.

In Dynastia II. Semiramis initio Ninive Regiâ usa est.

In Dynastia II. Semiramis postea Babylone Regiâ usa est.

In Dynastia II. Ninyas Babylone aliquamdiu remansit: postea Niniven repetiit.

In Dynastia II. Ninyas Idem exemplum omnes successores eius usque ad Sardanapalum sequuti sunt.

In Dynastia III. Ninive regia sedes permansit a Sardanapalo usque ad Assarhaddonem, qui victus est a Merodacho praefecto Babyloniae.

In Dynastia IV. Merodachus, expulso Assarhaddone, vel patriae amore quodam, vel quod minus Assyriis fideret, Babylonem praetulit, eâque Regiâ usus est.

Et hac de causa Reges e Nini et Phulbelochi stirpe, Assyrii; e Merodachi vero prosati, Babylonii nuncupantur: licet etiam Phulbelochus gente Chaldaeus fuerit.


page 7, image: s0079

TRACTATIO SPECIALIS. DYNASTIA PRIMA. MONARCHA I. NIMROD.

I.

IN proswpografi/a| Nimrodi tria sunt notanda: 1. Ortus. 11. Progressus. 111. Egressus.

II. SECTIO I. I. DE ORTV.

1. GENERATIO. Nimrodus fuit filius Chusi, nepos impii Chami, pronepos Noae. Gen. 10. v. 8. Quod autem Moses illum non inter reliquos Chusi filios v. 7. enumeratos; sed v. 8. seorsim ponit: illud factum vel propter generationem eius diversam, quod forsan illegitimus fuerit, vel, quod verius, propter eius e)cox??? et excellentiam: quod videlicet res magnas atque praeclares prae fratribus suis gesserit. Nam Monarchiae, sive summa in mundo imperia, originem ab eo traxerunt. Confer D. Augustin. lib. 17. de Civitate Dei cap. 2.

III.

2. APPELLATIO. Circa appellationem Nimrod tria veniunt notanda.

Primo, o(mwnumi/a. Vox NIMROD quater in Bibliis legitur, sed in sensu diverso. Nam ter legitur proswpikw=s2. Et sic est nomen proprium Nimrodi, de quo hoc loco agimus. Semel usurpatur topikw=s2 Et sic est nomen regionis atque urbis. Ita usurpatur Mich. 5. v. 6. Pascent in gladio (hoc est, depascent, depopulabuntur) Terram Assur (hoc est, Niniven, ab Assure filio Semi aedificatam. Gen. 10. 11.) et TERRAM NIMROD in lanceis eius. Hic
[Gap desc: Greek words]
arez Nimrod, terra Nimrod, hoc est, Nimrodica, significat urbem Babylonem, a qua postea tota regio dicta est Babylonia.

IV.

Secundo, pol??? Nimrod fuit poluw/numos. Ebraice dicitur
[Gap desc: Greek word]
Nimrod. LXX. *nebrw\d, vel *nembrw\d (ut quaedam exemplaria Graeca habent.) Latine Nimrodius, vel Nemrodus. Aventinus in Annal. Boioar. p. 8. legit: Nymbrothus. Berosus lib. 4. vocat Nimbrodum, et Babyloniae Saturnum primum, (quod videtur Regum Babylonicorum cognomen fuisse) patrem Iovis Beli prisci, et avum Nini, etc. Similiter etiam Cedrenus testatur, quod Nimrod Saturni, alias etiam Orionis nomine appellatus sit.

V.

Tertio, e)tumologi/a huius nominis est gemina: Ebraea et Germanica.

1. Ebraea. Sic Nimrod
[Gap desc: Greek word]
Politice dicitur a
[Gap desc: Greek word]
mar, amarus, et
[Gap desc: Greek word]
radah, dominatus est, quasi dicatur, amarus Dominator: quoniam amarum, hoc est, tyrannicum erga subditos gessit Imperium. Vel Ecclesiastice dicitur a
[Gap desc: Greek word]
marad, quod Graecis est a)pisatei=n, rebellare, deficere. (Num est formativum Nominis.) Quoniam a vera religione ad idololatriam defecit, et cultum divinum nefarie oppugnavit. Quare in hoc sensu Nimrod idem est atque Apostata, ein abtrünniger. Nimrod namque factus est rebellis, et mundum rebellem fecit. Ionathan ben Uziel ad nomen Nimrodi alludens ait, illum fuisse Merodat; quod Tyrannum et Apostatam denotat.

2. Germanica. Sic quidam viri docti in Germanico huius vocis etymo luserunt, dicentes, quod Nimrod dicatur, quasi Nim-brod; vel *nembrw/d, quasi dicatur, Nem-brod: quia pauperibus panem e faucibus eripiat. Confer Dresser. Millen. 11. p. 101. Quidam eum vocant Nimrod, quasi dicat Nimmer-roth / hoc est, quod absque pudore atque rubore fecerit, quicquid ei placuerit. Herberg. in postill. Verum haec potius est ficta lepidave allusio, quam vera notatio.

SECTIO II. II. DE PROGRESSV. VI.

In progressu notanda est Nimrodi vita, eaque gemina: 1. Privata, 2. Publica.

VII. VITA PRIVATA.

Nimrod a Mose vocatur
[Gap desc: Greek word]
Gibbor. Haec vox dittw=s2 accipi potest. 1. De corporis quantitate, Sicut LXX reddiderunt: Fuit Gigas, hoc est, vastae molis homo, qui vulgo Gigas appellatur. Secundum horum igitur opinionem statuendum est, formam corporis eius reliquis hominum


page 8, image: s0080

corporibus fuisse maiorem, augustiotem et robustiorem. Chronicon Thuringiacum MSS. duodecim ulnis longum cum fuisse fabulatur. Simile est figmentum fictitii Methodii, quod narrat Hist. Scholast. lib. Gen. c. 37. Nimrodum fuisse Gigantem 10 cubitorum. Confer Perer. in Gen. p. 402. 2. De corporis qualitate, hoc est, de virium corporis abusu, quod videlicetillis abusus fuerit ad ferociam: atque venandi studio in primis annis deditus, literas humaniores nihil curârit. Siquidem efferus et tyrannus fuit. Contra:

—— didicisse fideliter artes
Emollis mores, nec sinit esse feros.

VIII. VITA PUBLICA.

Quod vitam Nimrodi publicam attinet, notandasunt Acta eius triplicia: 1. Politioa. 2. Ecclesiastica. 3. O Economica.

IX. 1. ACTA POLITICA.

Nimrod persona politica fuit, et primus in orbe Monarcha. Eius autem acta politica sunt duplicia: Togata, et Bellica.

X. Acta Togata.

Acta Togata concernunt Imperium eius. Circa quod tria veniunt consideranda: 1. Imperii ortus atque modus. 2. Tempus. 3. Locus.

XI.

1. IMPERII ORTUS Moses Gen. 10. 8, 9, Nimrod coepit
[Gap desc: Greek word]
potens esse in terra, et erat robustus venator conam Domino.

XII.

Haec verba bisariam intelligi possunt.

Primo, IN MALUM. Sic quidam dicunt, quod Nimrod fuerit Tyrannus, hoc est, coeperit tyrannice alios opprimere atque in suam potestatem redigere. Hactenus enim Noah, eiusque posteri, per singulas familias placide gubernaverant alii alios, nec de stabilienda aut per vim acquirenda in alios potentia laboraverant: Hic autem primus imperium in plures violentum affectavit atque usurpavit.

In hac sententia plerique sunt Theologi, et Ecclesiae Doctores. Hieronymus in quaest. Ebraic. Gen. ita scribit: Nimrod arripuit insuetam primus in populo tyrannidem. Chrysostomus homil. 29. Abusus est Nimrod naturae privilegiis, novum servitutis modum invenit, et Princeps atque Rex fieri attentavit. Philo quoque in librode Gigantibus, Nimrodum a)posasi/as2 accusat, indeque nomen factum illi esse affirmat. Marad enim est deficere. Similiter Ionathan ben Uziel ad nomen Nimrodi alludens, ait illum fuisse Merodat, quod et apostatam et Tyrannum denotat. Ita etiam Ionathan in Targum explicat, quando inquit: Hic fuit Heros rebellis coram Iehovah; propterea dictum est: A diebus creati mundi non exstitit velut Nimrod, potens in venatione, et rebellis coram Domino.

Deinde, IN RONUM a quibusdam accipiuntur illa verba: Fuit potens venator coram Domino, vel ut in textu Ebraeo est, in conspectu Domini: hoc est, Dei iussu atque mandato certam politiae formam sive Monarchiam primam instituit, et leges honestas praescripsit, hominesque in officio continuit, ad tuendam Remp. et Ecclesiam, adeoque ad Dei gloriam.

Verum hanc sententiam quidam refutant; qui Nimrodum simpliciter Tyrannum appellant. Illudqueprobant I. EX NOMINE. Quia dicatur Nimrod, quod nomen apostatam, rebellem, seditiosum defectorem notat. Vide §. 5. II. EX PERITHRASTICA NIMRODI DESCRIPTIONE. Quiafuit
[Gap desc: Greek word]
gibbor zaiid, fortis venator: quo elogio persequutores atque oppressores insigniri inscripturis solent. Metaphora a feris desumpta Thren. 3. v. 51. Venando venati sunt me velut avem inimici mei immerito. Ierem. 16. v. 16. Mittam venatores multos, et venabuntur eos in omni monte. Ezech. 32. v. 30. Ibi Principes Aquilonis omnes (hostes populi Dei, Duces atque satrapae Babylonici) et universi venatores. Ita etiam Nimrod venator hominum dicitur, quod nempe homines vel trucidatos, vel sub iugum missos, violenter oppresserit; sicut venatores solent feras captas interficere, vel vivas loris constringere. III. EX TURRIUM ATQUE MUNITIONUM AEDIFICATIONE, cuius finis, ut haberet praesidium suae tyrannidis, e quo genus humanum impugnare, et cuius altitudine ac robore omnem inimicorum insultum excipere atque reprimere posset. IV. EX REGIA SEDE. Principium regni eius fuit Babel, dicit Moses, Gen. 10. v. 10. Quare procul dubio turris Babylonicae exstrundae auctor fuit. Et hae sunt rationes, quibus inducti quidam Theologi imperium Nimrodi nonlaudandum existimant.

XIII. *e)pi/krisis2.

Verum nos distinguimus inter ipsam potestatem


page 9, image: s0081

et potestatis acquisitionem atque usurpationem. Ipsa potestas Nimrodica regia fuit a Deo: quia omnis potestas est a Deo. Rom. 13. v. 1. et ille solus Regna constituit atque transfert. Dan. 2. v. 21. Deus imperia in mundo constituit, gladioque armavit, ad defensionem bonorum et coercitionem malorum. Si namque mali non reprimerentur, sed in aliorum corpora atque bona pro lubitu et impune grassarentur; nulla honesta hominum societas salva manere posset. Quare cum multitudo hominum cresceret, patriaque auctoritas ob malitiam invalescentem vilesceret, Deus hoc novo consilio societatem humanam munivit; videlicet, excitato Duce, qui armis populos coerceret, ne latrocinia grassarentur, sed ad poenas improbi vi pertraherentur. Quare Nimrod memor gladii, abavo suo Noae divinitus concessi, reprobos et contumaces poenis coercendos, ac proinde regnum armis constituere coepit. Unde etiam Nimrod dictus est, hoc est, amarus Dominator. Quia haec Imeprii Monarchici forma fuit terribilior, quam antea paterna auctoritas atque porestas. Et dicitur Venator coram Domino. Quia et feras et latrones cepit, atque a Deo robore atque successibus armatus est, ut durabilem imperii formam legibus, iudiciis, atque praesidiis constituere, sontesque ad poenas vi pertrahere posset. Verum Nimrod potestate divinitus acceptâ abusus est contra Deum, uti ex structura turris Babylonicae patet, Gen. 11. v. 3, 4. atque contra homines, quos instar venatoris violenter tractavit, atque in potestatem suam tyrannice redegit. Quo facto diabolus, humani generis hostis a)/sp ondos2, Magistratum velut sanctam bonamque Dei ordinationem turbare, hominibusque exosam reddere sategit. Unde patet, quod Nimrodus non fuerit Tyrannus, ratione tituli, sed ratione exercitii; uti Politici loquuntur.

XIV.

2. IMPERII TEMPUS. Initium Monarchiae Babylonicae a Chronologis diversis diversum statuitur.

Coepit anno

Ab orbe condito

A diluvio

1788. iuxta Lutherum, Bucholzerum in Chronol. pag. 3. Dress. in Millen. 11. p. 100.

1789. iuxta Eliam Reusn. in Chron. p. 181.

1718. iuxta Sethum Calvisium in Chronol. p. 5. et D. Helvicum in Chron.

131. iuxta Berosum lib. 4. et Chytr. Onom. p. 101. Dress. Millen. 11. p. 94.

162. iuxta Sethum Calvis. Chron. p. 5.

NOTA.

[De initio Monarchia Babylonicae Historici et Chronologi variant. Non enim apponuntur Regibus Babylonicis et Assyriacis anni cerro explorati, sed tantum probabiles; illique non a priori, sed a posteriori investigandi sunt.

Duas autem hoc loco supputationes attingemus.

Una est LUSTINL Hic licet non omnes Reges Babylonicos aut Assyriacos recenseat, talem tamen annorum numerum ponit, qui et cum scriptura et cum aera Babylonis bene convenit. Nam e Trogo Pompeio asserit, Monarchiam Assyriorum a Nino (quem ille primum Monarcham esse ait) usque ad casum Sardanapali stedisse annos 1300. Adde his annos 55 Beli patris ante Ninum, aut annos 65 iuxta Augustin. lib. 16. de Civ. D. c. 17. et habebis 1355, vel 1365. et proxime pervenies ad inicium aerae Babylonicae, quae coepitanno M. 1717. vel 1718.

Altera est DIODORI SICULI, quae cum Iustini suppuratione pulchre congruit. Hic Diodorus e Cresia Cnidio Dicit, Regnum Assyriorum stetisse annis 1360, usque ad casum Sardanapali. Numera retro annos 1360 a casu Sardanapali, qui contigit circa annum M. 3073, et pervenies ad caput aerae Babylonicae, hoc est, ad initium Beli. Babylonis autem aera a Callisthene Philosopho prodita fuit, qui Aristoteli de antiquitate rerum Chaldaicarum quaerenti, ex Archivis Babysonicis rescripsit, captam ab Alexandro M. Babylonem anno 1903 ab Epocha Babylonica, ut est apud Simplic. Capta est autem Babylon ab Alexandro Magno anno M. 3619. Hinc annis 1902 deductis, manet initium regni Babylonici, nempe anni 1717.]

XV.

3. IMPERII LOCUS. Locus aut sedes Imperii Nimrodici fuit geminus: 1. Communis. 2. Proprius.

XVI.

LOCUS COMMUNIS, in quo Nimrod sedem Regni sui fixit, fuit Terra Sinear, Gen. 10. v. 10. et. 11. v. 2. Ita olim vocata fuit Babylonia, vel Chaldaea, quae est regio in Asia maiori potentissima versus orientem respectu Iudaeae, sita intra Tigrim et Euphratem. Vide Plin. lib. 6. c. 28. Strabon. lib. 16. Volaterran. lib. 11. Geograph. Hinc Chaldaea dicitur Terra Nimrod, Mich. 5. v. 6. Et Reges Babyloniorum dicti sunt Reges Chaldaeorum. Ier. 37. 38. 39. 40. et in Daniele. Et Monarchia prima Chaldaica vel Babylonica appellatur.

XVII.

LOCUS PROPRIUS fuit BABYLON. Nam Nimrod urbem Babylonem primus ad Euphratem aedificavit, eamque regni sui metropolin regiamque sedem esse voluit; sicut Moses Gen. 10. v. 10. dicit: Principium Regni eius fuit Babel.
[Gap desc: Greek word]
sic dicta a confusione linguarum, Gen. 11. v. 9. Quia Deus aedificantium linguas ibi confudit. Et sane Paulus Orosius lib. 2. c. 6. tradit, Nimrodum celebrari a multis ranquam Babylonis conditorem.


page 10, image: s0082

Antiquissima haec et potentissima civitatum post diluvium fuit, quam, uti dictum est, Nimrodus primus aedisicare coepit, Semiramis consummavit, (quae communis est Graecorum et Latinorum sententia; uti patet ex Herodoto lib. 1. Diodoro Siculo lib. 3. Strab. lib. 16. Pomponio Mela lib. 1. c. 11. Iustino lib. 1.) collapsam denique et disiectam Nabuchdonosor reparavit, et latissime amplificatam magnificentissimis operibus adornavit, uti suis locis plenius dicemus. Hanc urbem Plinius vocat caput Chaldaeae, lib. 5. c. 36. caput Chaldaicarum gentium, lib. 6. cap. 36. quia fuit locus totius Orientis fortissimus, ibid. tantaeque ubertatis, ut sequenti anno sponte restibilis fierot seges. lib. 18. cap. 17.

XVIII.

Condidit quoque Nimrod praeter Babylonem tres alias in Chaldaea urbes munitissimas, nempe Erech, Accad, et Calne. Gen. 10. v. 10. De quatuor autem hisce urbibus diversae exstant Doctorum opiniones.

Quidam illa nomina intelligunt in sensu coniuncto de una eademque civitate, nempe Babylone, quae fuit tetra/polis2, hoc est, in quatuor partes distincta; non secus atque Hobron olim dicta fuit Kiriath-arba, hoc est, civitas in quatuor partes digesta. Iosuae 15. 13. Et pro hac sententia confirmanda adducunt auctoritatem Plinii, qui lib. 6. c. 26. scribit: plures urbanas plebes in ea fuisse. Item Aristotelis, qui Babylonem gentis potius, quam urbis aut civitatis circumscriptione contineri memorat. Item Provinciam muris cinctam appellat. lib. 3. Polit. c. 3.

Quidam vero, ut D. Lutherus et Targumici interpretes, aliive, haec quatuor omnia accipiunt in sensu disiuncto, hoc est, pro quatuor distinctis urbibus; idque verissime. Nam I. BABYLONA Ionathane in Targum vocatur Babylon magna. II. Erech. [
[Gap desc: Greek word]
longanimis] ab eodem: uti etiam a Targum Hierosolymitano; Hadas vel Edessa ab Hieronymo et Lyra vocatur. III. Accad. [
[Gap desc: Greek word]
amphora, vel hydria] tempore Hieronymi Nisibis vocata est, sicut Hieronymus in quaestionibus Ebraicis scribit. IV. Calne. [
[Gap desc: Greek word]
Sponsa lamentatrix.] Haec ad Euphratem fuit sita in terra Sinear 179 milliaribus a Ierosolyma versus Orientem. Esai. 10. v. 9. Amos 6. v. 2. Chaldaici paraphrastae, Ionathan et Ierosolymitanus, vocant eam Ctesiphontem; illis suffragatur Hieronymus in quaestionibus Ebraic. Strabo lib. 16. scribit Ctesiphontem esse vicum prope Seleuciam, qui Civitatis magnitudinem et potentiam habeat. Buntingus in Itinerario part. 1. pag. 170. Calnen putat esse Seleuciam, quae a Seleuco non procul a Babylone iuxta confluentes Eeuphratis et Tigris condita est, ut Babylonis potentia et opes hac aemulâ minuerentur. Atque hasce quatuor civitates, nempe Babel, Erech, Accad, et Calne, in terra Sinear vel Babylonia sitas esse, Strabo lib. 16. fol. 709. testatur.

XIX.

Praeterea in urbe Babylone Turrim stupendae molis Nimrodus aedificavit, Gen. 11. vers. 3, 4.

Haec autem TURRIS quadrupliciter considerari potest.

I. ORIGINALITER. Sic causa consideranda est Efficiens; quae fuerunt Architecti, nempe plurimi ex filiis et nepotibus Noae, inter quos Nimrodus Princeps atque e)cgodiw/kths2 totius operis fuit.

II. MATERIALITER. Materia Turris fuerunt lateres ad ignem cocti, et bitumen: illi quidem vicem lapidum expleverunt; hoc vero pro caemento adhibitum fuit. Strabo lib. 5. fol. 705. scribit: In Babylonia bitumen multum innascitur; unde glebae maximae concremantur ad aedificia idoneae, quae ex coctilibus fiunt lateribus.

III. FORMALITER. Formam Turris Architecti mente conceptam ore suo exprimunt, nompe quod in urbe sua (scilicet Babylone) Turrim aedificare velint tantae altitudinis, ut caelum attingat. De hac Turri ambigit D. Augustinus lib. 16. de Civit. Dei c. 4. utrum unam, an vero plures intelligant: Quoniam usitatum sit, nomine singulari non semper individua, sed saepe speciem indicare; ut cum miles pro militum exercitu, rana et locusta in Exodo pro multitudine illarum bestiarum usurpatur. Verum nos respondemus, quod altitudo atque amplitudo operis haud admittat ut credamus, illos plures eiusmodi turres molitos fuisse. Herodotus de Turri hac Babylonica ita scribit: In medio Iovis Beli templo, quod meâ etiam nunc aetate exsistit, duorum undecumque stadiorum amplitudine, figura quadrata turris, solida, crassitudine simul et altitudine stadii, cui alia rursus superimposita turris, et huic subinde alia, ad octavam usque. Haec ille. Octo igitur turres sibi invicem superimpositae, erant turris una, octo stadiorum altitudine, hoc est, milliaris Italici. Haec suit Turris illa, de qua Architecti isti dicunt: Cuius caput caelum attingat.

IV. FINALITER. Finis huius Turris ex parte aedificantium fuit triplex: Oeconomicus, Politicus, Ecclesiasticus.

Finis Oeconomicus suit, ut Nimrodus magnificam Arcem regiam haberet, in qua magno cum


page 11, image: s0083

spolendore atque gloria habitare posset; atque hac ratione magnam sibi nominis famam pararet: uti ex verbis architectorum Genes. 11. vers. 4. patet.

Finis Politicus fuit, ut novum in terris imperium constitueret, atque firmissimum adversus vim hostium haberet praesidium. Quia enim Tyrannus erat, hostes suos metuebat. Tyranni namque naturâ sunt timidi; iuxta illud Davidicum: Ibi trepidant timore, ubi non est timor. Psal. 53. v. 6. Mala quippe conscientia eos facit trepidare, ut fugiant, nemine persequente; et persequatur eos strepitus folii volantis. Levit. 26. v. 36.

Ut folium a quovis agitatur mobile vento:
Sic minimus terret conscia corda pavor.

Exemplum memorabile habemus vel in solo Domitiano Imp. Hic metu insidiarum, porticuum, in quibus spariari consueverat, parietes, phengite laide distinxit, ut eius splendore per imagines, quicquid a tergo fieret, praevideret.

Finis Ecclesiasticus fuit, ut Idololatriam suam stabiliret, atque longe lateque propagaret. Debuit enim Turris ista oraculum esse, ad quod omnes undique homines concurrerent, tamquam ad sedem Dei peculiarem. Verum Tragicus fuit fastuosi et temerarii huius aedificii eventus. Nam Gen. 11. v. 5. seqq. legimus, quod Deus urbem et turrim aedificantium lustraverit, factum atque temerarium eorum institutum improbârit: illisque poenam inflixerit, adeificantium linguas confundendo, eosque in omnes terras dispergendo. Quo facto opus inchoatum est disturbatum.

USUS.

Consilia impia, temeraria atque superba, sunt TURRIS BABEL. Qui enim illa adversus Deum, Ecclesiam et Remp. suscipiunt, aedificant turrim Babel; sed similem tandem eventum sortiuntur. Quemadmodum enim Deus turrim Babel, cuius singulae partes firmâ solidâque commissurâ inter se compactae erant, in plagas mundi diversas longe lateque dispersit: ita quoque idem Deus ingentem illam consiliorum machinam atque molem, quam superbi veluti novam Babelis turrim aedificant, derepente dissipat atque dispergit, ut propriis consiliis vel sapientissime excogitatis evertantur. Quare moniti sint omnes mortales, ut tractent ta\o)ikei=a, hoc est, propria, Ecclesiae et Rei pub. salutaria, et versentur in timore Dei, cum humilitate et modestia. Ita felices consiliorum atque actionum suarum eventus experientur.

XX.

Quaestio hic moveri dubia potest: Anne etiam urbs Ninive a Mirodo sit aedificata?

Ratio dubitandi desumitur ex Gen. 10. v. 11. ubi haec verba leguntur: E terra hac egressus est Assur,
[Gap desc: Greek word]
, et aedificavit Niniven.

Haec verba ab Interpp. bifariam explicantur.

1. Quidam vocem
[Gap desc: Greek word]
Asschur interpretantur gewtrafikw=s2 de Regione Assyria, et narrationem de Nimrodo (cuius Moses in v. 10. praecedente mentionem facit) intelligunt, quasi ille Babylonico Regno non contentus, e Sinear, hoc est, e Chaldaea in Assyriam progressus, ibique alias urbes quatuor, ut Niniven, Rehoboth, Calah et Resen condiderit; sicut etiam postea Regnum Babylonicum et Assyriacum colaverunt. Et sic ita textus ordinandus foret: E terra Sinear egressus est (scilicet Nimrod)
[Gap desc: Greek word]
Assur, ut subaudiatur,
[Gap desc: Greek words]
hoc est, in Assyriam. Et in hac sententia sunt Targumici Interpp. Iohan. Calvin. comm. in Genes. Francisc. Iun. in Bibl. Ioh. Alsted. Chronol. p. 129. Tossan in Bibl. Germ. not. margin. Pareus Gen. p. 936. Iohan. Piscat. in Gen. p. 247. Ut unt ur illi hisce argumentis. I. Dicunt, esse hoc loco Ellipsin praepositionis. Nam positum esse
[Gap desc: Greek word]
Asschur pro
[Gap desc: Greek word]
Beasschur, Piscat. pag. 247. vel
[Gap desc: Greek words]
el Asschur, ut Pareus Gen. p. 937. II. Dicunt, in voce ASSUR duplicem esse Metonymiam; unam Efficientis, alteram Adiuncti: videlicet, Assur, pro Assyriis ortis ex Assur; et Assyrii, pro Assyria regione, quam incoluerunt illi. Piscat. p. 247. III. Dicit Piscator: Qui vertunt (E terra illa exivit Assur) illi alienum a proposito loquuntur. Nam in hoc loco Moses loquitur de Nimrodo, eiusque actis et rebus gestis. At de Assure, qui filius Semi fuit, demum in v. 22. loquitur. Nec voluit (inquit Pareus p. 936.) Moses commiscere Genealogias. Nulla enim fuit causa, cur hîc recenseret res gestas Assuris.

2. Quidam nomen
[Gap desc: Greek word]
Asschur interpretantur proswpikw=s2 de Persona, nempe de Assure filio Semi, hoc modo: E terra hac (Sinear) egressus est Assur (filius Semi,) et aedificavit Niniven. Luth. Von dem Lande ist darnach kommen der Assur/ und baucre Niniven. Ita ut sit sensus: Assur filius Semi e terra Sinear egressus, vel nolens (hoc est, saevitiâ et tyrannide Nimrodi inde expulsus,) vel volens (hoc est, sponte fugam capessens) terram Sinear, hoc est, Chaldaeam, reliquit. Cum enim videret Nimrodum tyrannidem affectare, vera religione abnegata, idololatriam stabilire, ne cum homine impio videretur iugum trahere, hoc est, consilia contulisse,


page 12, image: s0084

inque subditorum oppressionem coniurasse; sponte cessit, Ninivenque Assyriae Regiam aedificavit, a Nino filio, (ut quidam volunt) a quo etiam nomen accepit, absolutam, ut se adversus Chamitarum potentiam desendere posset. Et haec sententia est Lutheri, et omnium orthodoxorum Theologorum; cui etiam nos calculum nostrum addimus.

Refutatio prioris opinionis.

Ad I. argumentum contrariae partis dicimus, quod in eo committatur Elenchus petitionis principii. Siquidem pars adversa pro concesso sumit, quod concedi non debet, neque potest. Nam dicunt esse hoc loco Ellipsin. At unde illam probant? Sic enim poni debuisset
[Gap desc: Greek word]
, uti fit Hoseae 5. v. 13. Ephraim el Assur, ad Assur misit.

Ad II. argumentum dicimus, si Assur hoc loco accipitur non proprie, sed metonymice, pro regione Assyria, et Assyriis, ut vult Piscator et Pareus; tum inexplicabilis foret quaestio, Unde Assyria et Assyrii nomen sortiti fuissent.

Ad III. argumentum dicimus, quod alienum a Mosis instituto non sit in descriptione Nimrodi Assuris nomen exprimere, licet distinctae eorum sint Genealogiae: ille namque ex impii Chami, Gen. 10. v. 6, 7, 8. hic vero ex Semi prosapia oriundus fuit. Genes. 10. v. 22. Nam quia Moses primae Monarchiae, quae Babyloniorum et Assyriorum fuit, et Regiam habuit Babylonem, mentionem fecit, Gen. 10. v. 9, 10. ideo digressiunculâ parenqetixh=| indicat, quare ista Monarchia postea dicta fuerit Assyria, et nomen Nimrodi perdiderit; nempe, quod Nimodus tyrannide suâ effecerit, ut populi, quos paullo ante subegerat, rursus ab eo deficerent: Inter illos etiam insignis ille Heros Assur filius Semi fuit, qui et tyrannidem Chamitarum ferre nolens, e terra Sinear, hoc est, e Chaldaea, exivit, et Niniven aedisicavit, ut adversus Chamitarum potentiam tueri se posset. Nam prima Monarchia duas praecipuas Regias aut Metropoles habuit, nempe Babylonem et Niniven: quarum illa a Nimrod, haec vero ab Assure aedificata, et postea a Nino consummata fuit; uti Xenophon de Aequivocis scribit.

Acta Bellica. XXI.

Nimrodum plurima gessisse bella, extra controversiam est. Nam non tantum Imperium armis constituit, sed etiam constitutum armis defendit. Cum enim homines insuerum illud imperii iugum aegre subirent, illudque subinde excutere attentarent, nolentes volentes eos parere coegit. Unde etiam potens Venator appellatur. Fertur quoque anno Imperii sui 45 cum exercitu Principes Coloniarum misisse huc illuc, Assur, Medum, Magogum, Moscum, qui Regna sui nominis conderent, nempe Assyrium, Medum, Magogum (regnum Scitharum) et Moscum (regnum Moscovitarum:) quorum duo prima ad Asiam; duo vero postrema ad Asiam et Europam pertinent. Quia omnes ipsum pro Monarcha summo agnosebant, donec tandem tyrannico eius iugo pressi sese vindicarent atque deficerent. Vide Sleidanum lib. de 4. Monarchiis. Hinc Xenophon primos hominum Chaldaeos lare regnasse; et Plin. lib. 6. c. 26. Babylonem gentium Chaldaicarum caput dici, summamque in toto orbe claritatem obtinuisse scribit.

Quaestio hic moveri potest: Quisnam primus belli auctor fuerit?

Tres circa hanc quaestionem distinctae sese offerunt sententiae.

I. Iustinus Historicus, Ninum Assyriorum Regem finitimis primum bella intulisse, auctor est.

II. D. Christophorus Pelargus Com. in Gen. p. 265. putat, quod
[Gap desc: Greek word]
Amraphel (hoc est, loquens ruinam vel everfionem) primus belli auctor fuerit: Hic namque cum confoederatis quatuor Regibus, contra quinque pintapo/lews2 Reges bellum gessit, eosque devicit, Gen. 14. v. 1, 2, 8, 9. et multos captivos, inter quos etiam Lothus fuit, abduxit. v. 11, 12. Hosce vero Abraham 318. servis suis, et sociis Escol, Aner, et Mamre persequitur usque Danem, v. 14. dividit exercitum, et nocte securos invadit, caedit hostes, fugatque eos. v. 15. et omnem una cum Lotho substantiam reducit. v. 16.

III. Verum omnium optima est sententia, si dicatur Nimrod primus belli auctor. Etenim ille a Mose Gen. 10. v. 10. expresse potens in terra VENATOR appellatur, utique non tantum ferarum, sed etiam hominum, quos belligerando in potestatem suam redegit; uti ex sequentibus plenius patebit.

II. ACTA ECLESIASTICA. XXII.

Post diluvium impius ille Chamus, et inter Chamitas Nimrodus praecipuus Ecclesiae Idololatricae auctor exstitit. Nam ipse Turrim Babylonicam stupendae altitudinis (uti Targum Hierosolymitanum habet) eum in finem aedificavit, ut in summitate eius idolo suo templum conderet, et homines, ad tantum spectaculum undiquaque concurrentes, ad idololatriam sensim pertraheret. Atque propter hanc etiam hominum seductionem, Venatorem illum appellatum fuisse, idem Targum annotavit. Verba


page 13, image: s0085

eius haec sunt: Hic fuit potens in venatione in peccato coram Iehovah. Quia fuit venatus filios hominum linguis suis, et dixit eis: Discedite ab institutis ritibus Dei, et adhaerete institutis Nimrodi. Proptercadictum fuit: sicut Nimrod heros potens in venatione et peccato coram Iehovah. Hactenus Targum. Idem Cyrillus lib. 1. cont. Iulianum confirmat, quando scribit: Nullus (inquit) hominum, qui vixerunt ante diluvium, taxatur, quod Diis alienis fuerit deditus, vel immundis daemonibus obtulerit. At post diluvium et constructionem Turris et linguarum discretionem, etiam de Deo indignam habuerunt opinionem, qui per universam terram dispersi erant. Haec autem idololatria in Historiissacris UR a Chaldaeis (hoc est, lux, vel ignis) appellatur; a Persis (teste Plutarcho in vita Alexandri et Artaxerxis) Orimasda (hoc est, lumen sanctum, vel ignis sacer;) a Graecis *esi/a, a Romanis VESTA nominatur (quasi ignis Domini: ab Esch, ignis; et Iah, Dominus.) Nam Chaldaei ignem sacrum pro Deo coluerunt.. Cum enim audierant sacrificia a sanctis Patriarchis oblata, igne caelitus delapso incensa et consumpta esse, non Deum, cuius potentiâ illud fiebat, sed ipsum ignem colere stolidi coeperunt; sicut etiam Iustinus tradit. Atque hoc fictitium suum Numen reliquis Gentium Diis omnibus longe praeferebant Chaldaei, propterea quod illarum simulacra ex auro, argento, aere, ebore, aliâve materiâ fabrefacta, igne consumerentur. In quem etiam finem per varias orbis regiones, ignem suum circumvehebant, eoque idola reliqua comburebant, ut hoc Numen suum omnibus aliis maius demonstrarent; donec tandem fraude cuiusdam Sacerdotis Aegyptii ipsorum etiam ignis vinceretur. Confecerat enim sibi iste Sacerdos ingentem hydriam crebris undiquaque foraminibus patentem, quibus cerâ obstructis, varioque colore depictis, hydriam aquâ replevit, caputque ab idoli Canopi simulacro ablatum ei imponens arte fraudem dissimulat, illamque veluti idolum constituit. Veniunt Chaldaei, ignemque simulacro ad movent: tunc cera igne grassante resolvitur, et aquâ perfluente ignis exstinguitur. Atque ita Aegyptium Numen, cui nomen erat Canopus, victor evasit. Suidas in Collect. Atque hic cultus ignis idololatricus a Chaldaeis ad Assyrios, Medos, Persas, Graecos et Romanos est propagatus. Persae namque ignem talem annuatim equo albo impositum in pompa frequente circumgestarunt, quem Rex ipse, regni Proceres, et turba ingens populi adorarunt. A Romanis etiam, ut ignis perennis et pervigil, per Virgines Vestales (a Vesta sic dictas) in Templis religiose custoditus est. Ita in maxima mundi parte a religione sancti Noachi discessum est, auctore Chamo atque Nimrodo; et pro vero Deo diabolus in forma ignis adoratus est. Nam et sancta Semi posteritas isto veneno idololatrico infecta fuit; ita ut Deus Ecclesiae suae, ne plane incideret, consulturus, Abrahamum ex patria sua idololatrica, nempe ex UR Chaldaeorum, in qua patres ipsius Diis alienis servierant, (Iosuae 24. 2.) evocaret, terramque Chanaan ingredi iuberet, Gen. 12. v. 1. Unde Chaldaei dicti sunt
[Gap desc: Greek word]
tamquam Daemones vel Vastatores, vel filii Diaboli; ex sententia D. Hieronymi: Nam UR Abrahami patria, a culcu idololatrico
[Gap desc: Greek words]
Ur Casdim, hoc est, ignis Daemonum appellatur; iuxta Targ.
[Gap desc: Greek word]
Ura. Hodie vero Orchoe appellatur; sicut Petrus Appianus tradit.

III. ACTA OECONOMICA. XXIII.

Nimrodi coniux fuit RHEA, ex qua filium Iovem Belum suscepit; iuxta plerorumque Historicorum sententiam. Utrum plures genuerit liberos, incognitum est. Solius Beli fit mentio, qui patri in regno successit. Alii Historici statuunt, Belum fuisse Arphaxadum fratrem Assuris, qui cognomento Belus dictus fuerit: sed de hoc plenius suo loco dicturi sumus. Alii denique putant, Belum non fuisse filium Nimrodi, et ex stirpe Chami; sed fuisse filium Semi, qui alias Assur dictus fuit. Gen. 10. v. 22.

Tempus, quod a publicis negotiis vacuum habuit Nimrodus, venationibus impendit, atque ita dum bestias nimium insectatus fuit, animum quoque bestialem, hoc est, crudelem erga homines induit. Nam experientia testatur, eos, qui venationibus perpetuo occupantur, fanguinarios ac crudeles ut plurimum fieri. Exemplum, quamvis in re dissimili, habemus in Domitizno Imperatore. Hic namque stylo muscas interficiens, crudelitatem ex illo quottidiano exercitio didicit.

SECTIO III. III. DE EGRESSV. XXIV.

Denique Nimrodus, qui velut Tyrannus multa hominum milia perdidit, et ipse praeter omnem spem et opinionem periit. Nam (ut Cedrenus scribit) Turris Babylonica ab ipso aedificata, subito vento disiuncta, ruinâ eum oppressit. Berosus lib. 4. aliud mortis genus recenset, idemque subitum et inopinatum. Scribit namque eum non amplius comparuisse, subito translatum a Diis, put a Ethnicis,


page 14, image: s0086

hoc est, a diabolo ipso, cui hactenus servierat, et cuius idololatricum in hoc mundo regnum stabiliverat. Ita videmus, verum esse Politicorum monitum; nempe, tragicos esse Tyrannorum exitus: ipsis in poenam; iis vero, quos habent successores, in exemplum.

Regnavit Nimrodus annos 56. et successorem habuit Iovem Belum: quem plurimi Historici existimant eius fuisse filium.

USUS. QUAESTIO I. An Nimrodus primus in orbe Monarchafuerit.

De hac quaestione sex reperiuntur Doctorum sententiae.

I. Petrus Gregorius Tholosan. l. 19. de Republ. cap. 1. sect. 2. statuit ADAMUM primum fuisse a Deo constitutum Magistratum: tum quia ad imaginem Dei conditus fuit, cuius pars vel certe consequens est dominium; tum quia iubetur praeesse piscibus maris, volatilibus caeli, adeoque universis animantibus, quae moventur super terram. Gen. 1. vers. 28.

Resp. Verum haec Tholosani sententia in arce veritatis ponenda non est. Nam 1. distinguendum inter imperium in creaturas irrationales, et inter imperium in homines. Illud fuisse huius praeludium concedimus; sed tamen alterum ab altero distinctum esse et manere, contendimus. 2. Distinguendum inter imperium Paternum, et Monarchicum: illud Adamus in familiâ suâ exercuit; hoc vero a Nimrodo et cum Nimrodo coepit.

II. Quidam contendunt, CAINUM primum fuisse in orbe Monarcham. Quoniam Gen. 4. 17. Urbem nomine Henochiam condidisse legitur.

In hac sententia est Augustinus, qui lib. 15. de Civit. Dei c. 20. scribit; Cainum Regiâ et Monarchicâ potestate in civitate a se conditâ fuisse armatum.

Resp. Verum nos dicimus, quod vox Monarchiae dupliciter accipiatur.

1. *genikw=s2, et generaliter: sic accipitur pro qualibet Rei publ. administratione, cui UNUS aliquis cum imperio praeest. Nam notum est ex sacris pariter atque profanis Scriptoribus, quod vox Regis olim adeo communis fuerit, ut quibuslibet Gubernatoribus aut Dynastis, qui vel in unam civitatem imperium habuit,
[Gap desc: Greek word]
Rex appellatus sit. Nam Iosuae cap. 11. enumerantur 31 Reges, quos Iosua debellaverit, quique tantum in terra Canaan imperitarint. Iudic. 1. ait Adonibezek: IXX Reges, amputatis manuum et pedum pollicibus, colligebant micas sub mensa meâ. Unde facile est conicere, illos LXX Regulos admodum tenuis fuisse sortis atque conidtionis, parvaeque regionis Gubernatores: alioquin Adonibezek potentia in immensum crevisset, tot Regibus spoliatis. Et in hoc significatu facile concedimus Cainum Monarcham, vel Regem, dici potuisse.

2. *ei)dikw=s2, hoc est, specialiter, sive stricte. Sic vox Monarchiae accipitur pro uno ex quatuor summis in mundo Imperiis, quae in Scriptura S. enumerantur, et Catholica Imperia nominantur. Et hoc respectu, Cainum Monarcham fuisse, simpliciter negamus.

III. Quidam NIMRODUM;

IV. Quidam BELUM;

V. Quidam NINUM;

VI. Quidam denique NABUCHDONOSOREM M. primum mundi Monarcham fuisse affirmant. Quoniam ille primae Monarchiae Rex primus appelletur Dan. 2. 39.

Verum nos respondemus, quod Nimrodus fuerit primus in orbe Monarcha. Ubi tamen notandum, quod ortus Monarchiae primae dupliciter considerandus sit. 1. a)plw=s2, hoc est, absolute. Sic prima Monarchia Babylonica in ipso originem coepit; uti ex Gen. 10. 10. patet. 2. e)coxikw=s2. Sic coepit in Nabuchdonosore, in sensu limitato, hoc est, quoad summae excellentiae et dignitatis gradum. Qua de causa ipse Dan. 2. 38. CAPUT AUREUM vocatur, quod nempe ipse prae ceteris Regibus Babylonicis potentiâ et clementiâ excelluerit.

QUAESTIO II. An status Monarchicus, adeoque omnis Magistratus, sit sancta et bona Dei ordinatio?

Anabaptistae negant Magistratum esse sanctam atque bonam Dei ordinationem; ideoque illum plane tollunt; eique ne inter pios quidem locum concedunt. Hunc autem furorem suum atque delirium exemplo Nimrodi probare conantur. Ille namque primus in orbe Monarcha fuit. At ille fuit rebellis et seditiosus, Deo minime placens; id quod ipsum nomen Nimrodi arguit, quod amarum Dominatorem significat, a
[Gap desc: Greek word]
rebellare, deficere. Unde fortis Venator coram Domino appellatur. Sicut enim Venatores feras solent capere, aut interficere: ita ipse homines sub iuguum missos violenter oppressit. Unde tale argumentum formant.

Cuius malum est principium, illud est malum; ac proinde abrogandum.

Atqui Imperiorum atque Magistratus malum est principium in Nimrodo. Ipse namque iniustâ


page 15, image: s0087

atque violentâ hominum oppressione imperium constituit. Ergo.

Resp. Primo: Ad Maiorem dupliciter. I. Per inficiationem. Non statim omnia quae ex malo principio sunt orta, sunt tollenda, si ipsa pr se sint bona atque utilia: idque triplici exemplorum genere demonstrari potest. Quorum primum est Ecclesiasticum. Multi baptizantur absque fide et paenitentia, neque tamen ideo anabaptismus introducendus est, hoc est, Baptismum repetere licet. Quia Baptismus etiam illegitime acceptus, postea fit ratus atque legitimus, quando vera paenitentia agitur. Alterum est politicum. Regii status in populo Israelitico principium fuit malum, nempe populi fastidium, superbia atque kakozhli/a; neque tamen vel Reges, vel statum regium abrogare licitum fuit. Sic etiam ex malis moribus bonae Leges sunt ortae; (inquit ille apud Terentium.) neque tamen bonae Leges propterea sunt abrogandae. Tertium est O Economicum. Multa matrimonia ex principio pessimo oriuntur, atque illegitime contrahuntur, quae tamen consummata non licet rescindere. Unde patet, quod Maior propositio sit particularis. II. Per limitationem. Maior propositio tantum valet de iis rebus, quae ita ex malo principio oriuntur; ut ipsae quoque sint malae, pugnantes cum Legibus tum divinis tum humanis, et aut sint perniciosae aut inutiles. At hoc de Imperiis aut Magistratibus dici non potest. Quia Magistratus est ordinatio Dei, et nulla est potestas nisi a Deo, inquit D. Paulus Roman. 13. 1.

Deinde: Ad Minorem Theologi bifariam respondent.

1. Alii Nimrodi Imperium laudant, quod nempe ipse memor gladii abavo suo Noae divinitus concessi, reprobos et contumaces poenis coercendos, et idcirco Regnum aliquod armis constituendum in animum induxerit. Et sic Venator coram DOMINO appellatur, quia et feras et latrones cepit, et a Deo armatus est robore et successibus, ut constituere durabilem Imperii formam legibus, iudiciis et praesidiis, et sontes vi trahere ad poenas posset. Et sic Deus singulari consilio societatem humani generis muniit, et ordine maxima Imperia, quae Monarchiae nominantur, constitui voluit, ut plures Gentes coniungi possent, et unius summi Imperii potentiâ facilius Tyranni punirentur. Postea autem Nimrodus potentiâ divinitus traditâ abusus, atque Tyrannus est factus. Fuit igitur Nimrodus Tyrannus non ratione Tituli, quia a Deo potestarem accepit; sed ratione Exercitii, quia potestare a Deo acceptâ abusus est.

2. Alii Nimrodi Imperium vituperant, quod nempe tyrannicum fuerit. Et hi distinguunt inter rem ipsam, et modum quo quis rem consequitur. Res ipsa saepius est a Deo, et probatur Deo; licet modus quo quis eam consequitur, non sit a Deo, neque probetur Deo. Sic Ministerium Ecclesiasticum et sancta Dei ordinatio; licet modus saepe sit vitiosus, quo quidam in illud sese ingerunt. Sic divitiae in se et per se sunt et manent bonae; (quia sunt insigne Dei donum) licet modus, quo avari eas ad se rapiunt, non sit a Deo. Ita etiam de Imperio Nimrodi dicendum. Nimrodi Imperium non a tyrannide coepit, sed cum tyrannide coniunctum fuit. Quare aliud est potestas, et aliud est abusus potestatis. Ipsa potestas est a Deo, et initium a Dei ordinatione cepit. Deus namque post diluvium Magistratum instituit. Gen. 9. 5. Formula institutionis haec est: Qui sanguinem hominis fuderit, eius sanguis PER HOMINEM (scilicet, divinitus ad hoc vocatum et ordinatum, hoc est, Magistratum) effundetur. Sed initium Tyrannidis, quae est abusus potestatis, est a Nimrodo atque diabolo. Quare distinguenda est potestas a vitio potestatis atque personae. Huc pertinet elegans locus, vi exstat Esaiae 19. 4. ubi Deus inquit: Concludam Aegyptum in manu
[Gap desc: Greek words]
DOMINORUM DURI. Putant Interpp. Prophetam loqui de Psammetycho Aegyptiorum Rege. Cum enim aliquando caeso Rege interregnum esset, et 12. Cubernatores eligerentur, qui debebant unanimi consensu regnum administrare, illi potestatem suam in tyrannidem verterunt: Et cum odissent Psammetychum (qui unus ex 12 erat) cumque in exilium eiecissent, ille auxilio Ionum in Aegyptum rediit, et sublatis ceteris Tyrannis (ut scribunt Herodotus et Diodorus Siculus) solus regnum obtinuit, atque multa per vim et tyrannidem fecit. De hoc igitur Tyranno Psammetycho Deus inquit: Concludam Aegyptum in manu DOMINORUM DURI. Mirabilis haec videtur constructio, sed non caret mysterio. Nam Dominium Psammetychi a Deo ipsi concessum, per plurale DOMINORUM; sed Durities et tyrannis a propria persona dependens per DURUM fingulare exprimitur: ut ira ipsa constructio et epitheti attributio discrimen faciat, ostendatque Tyranni dominium esse a Deo, quod denotatur per plurale
[Gap desc: Greek word]
DOMINORUM. Magistrtus namque est Vicatius Dei, (qui est in essentia unus et in personis trinus,) sed duritiem esse a Tyranno, vel originem trahere a diabolo.

DUBIUM.

Dicis: Potestatem omnium Magistratuum esse a Deo; sed Tyrannidem esse a diabolo et Tyranno ipso. Quomodo igitur intelligendum est, quod Deus


page 16, image: s0088

apud Hoseam Prophetam c. 8. v. 4. inquit? Ipsi Reges constituunt absque me: Principes assumunt me inscio.

Resp. Deus ibi loquitur de Ieroboamo impio et rebelle Rege Israel, qui per vim Regnum Israel occupavit, hunc, inquit Deus apud Oseam, Regem, a se non constitutum esse. Quod ita intelligendum.

I. Aliud est ipsa potestas, aliud est potestatis acquisitio et usurpatio. Ipsa potestas semper est a Deo: Quoniam non est potestas nisi a Deo, hoc est, omnis ptestas est a Deo. Rom. 13. 1. Sed potestatis acquisitio et usurpatio illegitima est tyrannis, quae est ulcus potestatis, non potestas. Et haec non est a Deo.

II. Tyrannis rursus dupliciter consideratur. Primo quatenus est malum culpae: Deinde quatenus est malum poenae. Quatenus est malum culpae, sic non est a Deo. Deus enim non vult malum, Psal. 5. 4. Quin potius Deus Tyrannos eorumque tyrannidem odit. Sap. 14. 9. Similiter odio sunt Deo IMPIUS et IMPIETAS eius: et tandem utrumque punit, uti ostendit exemplum Pharaonis Exod. 14. 18. Ieroboami 1 Reg. 13. 34. Herodis utriusque Matth. 2. 19. Actor. 12. 23. Cuius autem Deus est altor, eius non est auctor; sicut pulchre Fulgentius ait. Quatenus vero Tyrannis est malumpoenae; sic omnino est a Deo, non tamquam Auctore, sed irato Iudice. Quia universalis est regula Prophetica Amos 3. 6. Non est malum in civitate, quod non fecerit Dominus. Deus namque subditorum impietate et ingratitudine ad iram provocatus Tyrannis imperium in eos concedit, ut poenas luant, qui piis Magistratibus parere noluerunt. Ita Hoseae. 13. 11. Deus inquit: Dedi tibi Regem in furore meo. Ita etiam Regni Israelitici laceratio, et potestatis translatio a Roboamo ad Ieroboamum, fuit a Deo, tamquam iusto Iudice, peccata Salomonis et Roboami vindicante. Hinc legimus 1 Reg. 12. 24. quod Deus prohibuerit Roboamo Regi Iuda, cum 10 tribus ab eo defecerant, ne adscenderet, atque bellum contra fratres filios Israel gereret. Addit hanc rationem: A me enim factum est verbum hoc, hoc est, Ego volui (voluntate consequente vel iudicii) ut 10 illae tribus ab Imperio posteritatis Salomonis avellerentur. Confer 1 Reg. 14. 7, 8. Ipsa vero seditio et rebellio Ieroboami, quatenus malum culpae fuit, non erat a Deo, sed a diabolo, et a Ieroboamo superbo. Ideoque etiam Deus illum graviter punivit. 1 Reg. 13. v. 34. et 1 Reg. 14. 10.

QUAESTIO III. An Magistratus subditos suos armis ad religionem cogere debeat?

Resp. Aluid est, Religionem propagare; aliud est, eandem propugnare. Quae duo accurate sunt discernenda.

PROPOSITIO I. Religionem veram armis et gladio propagare Magistratui non licet.

Sicut Nimrod fecit, qui potens Venator coram DOMINO fuit. Gen. 10. 9. Nam ipse subditos suos ad falsam religionem violenter adegit, et a vero Dei cultu abduxit. Quod exemplum uterque Antichristus Orientalis et Occidentalis imitatus est. Mahumet namque gloriari non dubitavit, se missum esse non in virtute miraculorum, sed gladii; uti ex Alcorano patet, et ex Epistola Amurathis III Turcici Imp. anno 1593. ad Rudolphum II Imperatorem Romanum missa: Cuius formulam vide in historia Sardanapali Monarchae XXXVIII. Papa Romanus idem facit; uti ex Inquisitione Hispanica constat. Similiter etiam Iesuitae principes atque Magnates subinde ad arma capienda adversus subditos Pontificiae Religioni non addictos incitant. Vide Costerum in Enchiridio.

Verum nos ex verbo Dei docemus atque dicimus:

I. Quod Magistratus Christianus iure subditos suos ad religionem atque fidem cogere non queat. Quia hominum voluntatibus atque conscientiis dominari, est supra vires omnium hominum constitutum. Nam voluntas cogi non porest. Coacta enim voluntas (ut inquiunt Iurisconsulti) non est voluntas. D. Matthaeus in Comment. de Regul. Iur. p. 41. Voluntas per essentiam libera est, adeo ut libertate detractâ voluntas desinat esse voluntas. Scalig. Exser. 307. l. 25. De qua libera potestate dicimus vere et omnium Gentium consensu: Volo velle, volo nolle. Scalig. ibid. Iam vero Religio et fides sunt maxime voluntaria. Nam Fides est notita in mente, et assensus liberrimus in voluntate. Mentes autem et voluntates hominum homo nullus cogere potest. Unde non minus pie quam vere dixit Stephanus Batori, Rex Poloniae: Deum tria sibi reservâsse: 1. Ex nihilo aliquid creare. 2. Futura praenuntiare. 3. Conscientiis dominari. Et in eandem sententiam quoque inquit Lactant. l. 5. Instit. divin. c. 19. Quis imponat mihi necessitatem vel credendi quod nolim, vel, quod velim, non credendi? Nihil tam voluntarium quam religio; in qua, si animus aversus. iam sublata, iam nulla est. Similiter


page 17, image: s0089

Maximil. II. Imperator dixit, Nullam esse tyrannidem intolerabiliorem, quam conscientiis dominari velle. Quia solus Deus sit conscientiarum Dominus.

II. Dicimus, quod Magistratus Christianus subditos ad religionem cogere non debeat. Quia violenta hominum ad Religionem atque fidem coactio

Primo est a)/grafos. Nam nullibi in Scriptura S. praesertim autem in N. T. mandatum est, ut homines Christiani externâ violentiâ, ferro, gladio flammâque ad religionem capessendam cogantur. In parabola quidem de cena magna, Luc. 14. 23. narratur, Patremfamilias servo suo mandasse, ut invitatos ad cenam COMPELLAT vel COGAT intrare. Verum coactio illa non est externa, vel violenta. Quia haec Ministris Ecclesiae nullo modo competit, sed moralis vel spiritualis, quae consistit in verbi divini praedicatione, et poenarum comminatione, quae mediante auditores suos Ecclesiae Ministri ad paenitentiam excitare debent.

Deinde est a)nti/grafos. Nam perversus et inversus ille docendi ordo, ut in Ecclesia a violenta coactione fiat initium, plane ignotus es tApostolicae et primitivae Ecclesiae; imo eidem est e diametro contrarius. Nam Christus iussit Apostolos docere ac baptizare; non vero iussit, ut eos, qui audire nollent, interficerent, aut civilis potestatis auctoritate ad credendum compellerent. Huc respiciens D. Paulus 2 Cor. 10. v. 4. inquit: Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed dunata\ tw=| *qew=|, potentia Deo, hoc est, a Deo, ad subversionem munitionum. Similiter Christus Iohanni Apostolo apparens, gladium ore gestare visus est, Apoc. 1. v. 16. Hic per Gladium Christi et per arma Apostolorum non sarkikw=s2 intelligenda sunt arma, et gladii externi sive corporales. Sed spirituales, ut ipsa oppositio 2 Cor. 10. evincit, hoc est, Evangelii praedicatio, quâ Christus eiusque Apostoli mundum debellarunt.

Tertio est a)/logos kai\ a)qeo/logos. Ideoque cum infelici successu coniuncta. Violentis namque et cruentis mediis homines ab illa religione, ad quam coguntur, magis abalienantur et irritantur. Coactio enim illa non fidem, sed tantum hypocrisin inducit. Unde pulchre ait D. Gregorius: Qui fidem asperitatibus propagari volunt, suas, non Dei causas probantur attendere. Tertull. in lib. ad Scapulam cap. 2. p. 88. Religionis non est, cogere ad religionem, quae sponte suscipi debet, non vi. Et in Apologet. c. 23. inquit: Videre, ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis; ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli vellet, ne homo quidem. Confer Psal. 54. v. 7. Unde Rex Navarrae in literis ad Nobiles Aquitaniae ap. Dinethum lib. 6. Histor. Gall. fol. 488. recte scribit: Non gladio, sed persuasione ac vi doctrinae, in cordibus hominum, religio plantatur, et honesto vitae exemlo confirmatur.

PROPOSITIO II. Veram Religionem armis propugnare sive defendere licet.

Nam piis Principibus non tantum licet, sed etiam eos decet, si qua vis publica atque iniuria subditis suis, praesertim ab hostibus externis intentetur, sive religionis, sive libertatis praetextu id ipsum fiat, eorum defensionem suscipere. In tali namque bello non hoc praecipue quaeritur, An religio in se et per se armis defendenda; sed an subditi propter religionis professionem iniuste oppressi, a Principe suo contra vim illatam sint defendendi? Id quod non solum licitum, sed etiam necessarium esse contendimus. Nam immota est haec lex naturae: Vim vi repellere licet. In quam sententiam etiam Cicero graphice inquit in Oratione pro Milone: Est, iudices, haec non scripta, sed nata lex: quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex Natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus: ad quam non docti, sed facti; non instituti, sed imbuti sumus: ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim, in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis. Haec Cicero. Sic olim Iudices, Reges atque Duces populi Dei veram religionem propugnarunt adversus Philistaeos aliosque feroces Tyrannos. 1 Mach. 3. v. 20. legimus, cum Antichus Israelitas propter religionem oppugnatret; dicit Iudas Maccabaeus: Ipsi veniunt ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros. v. 21. Nos vero pugnabimus pro animabus nostris et pro legibus nostris. Ita Constantinus M. et Theodosius M. Christianos contra Gentiles armis tuebantur, et hactenus Christiana Religio contra Turcarum vim defenditur. Nam si patriam, si libertatem, fortunas denique adversus iniustam hostium violentiam defendere licet; utique etiam religionem veram, necessitate ita flagitante, defendere licebit. Hinc veteri proverbio pro aris atque focis pugnare dicuntur, qui se suosque iusto bello, sive sacrum sive profanum illud fuerit, defendunt. Neque ab hoc officio Magistratus propter incertum belli eventum dererreri debet, sed potius eum Deo committens, dicat cum Ioabo belli Duce, adversus Ammonitas et Syros pugnanturo: Confortemus nos pro


page 18, image: s0090

populo nostro, et pro urbibus Deinostri; Dominus autem faciat, quod bonum est in oculis eius! 2 Sam. 10. 12.

QUAESTIO IV. Quaeritur, an Venationes sint licitae, et in Principibus virisprobandae?

Occasionem huic quaestioni praebet nobis Nimrodus, qui reprehenditur a Spiritu S. quod potens fuerit venator coram Domino. Ideoque non immerito quaeritur: An Venationes sint licitae, et in Principibus viris probandae?

Nos breviter respondemus: Valet hîc usitatus ille versiculus.

Usus habet laudem: crimen abusus habet. Quare distinguimus inter studium venationis moderatum, et immoderatum.

Si sermo est de moderato venationis studio, Quis sane eam non probaret?

1. Propter ipsius Iehovae praescriptionem. Deus ipseleges venationis praescribit Lev. 17. 13. Qui venatione atque aucupio ceperit feram vel avem, quibus vesilicitum est, fundat sanguinem eius, et operiat illum terrâ

2. Propter Exemplorum inductionem. Gen. 27. 4. legimus, quod Isaacus filio suo Esavo demandarit, ut ipse in campum egressus feram capiat. Similiter Rex Salomon venatione cervorum, caprearum et bubalorum, mensam regiam ferinâ carne instruxit, 1 Reg. 4. 23. In profanis quoque historiis legimus, quod optimi atque fortifsimi Imperatores, Reges atque Principes venationibus delectati sint. Alexander M. post prandium saepe diem venatione consumebat; et ubi ab armis atque acie quies erat, assiduâ venatione oblectabatur. Plutarchus in Alex. Alexander Severus laudatissimusille Imperator, qui summam Imperii curam gerebat, quandoque venabatur. Lampridius in vita Severi. M. Antoninus Philosophus Imperator a gravioribus imperii curis animum remittens in venationem perrexit. Iulius Capitolinus in vita ipsius.

3. Propter venationis utilitatem. Quadruplex potissimum venationis est utilitas. Prima est OEconomica. Quia mensa Principum venatione cervorum, aprorum, leporum, etc. instrui potest, uti exemplum Salomnis ostendit. Itaque Veteres venatu fere vivebant, et arcu victum sibi parabant, hoc est, sagittandi arte. Eapropater bi/os vita ipsa fuit dicta a)po\ tou= biou=, hoc est, ab arcu, sive api\ th=s2 bi/as2, a violentia; contraria videlicet primis illis hominibus qui carnes non gustabant, sed terrae fructibus contenti vivebant. Eustath. Illiad. a.

Secunda est Physica. Quia venatio non solum curas levat, sed suo exercitio corpus vegetius atque robustius reddit, et bonam valetudinem comparat, ut venationis studio dediti videant audiantque magis, et senescant minus. Xenophon l. 1. de Cyropaed. Unde Carolus M. Imp. ille laudatissimus venationem tamquam rem saluberrimam etiam senex hand neglexit, neque ob hanc per nives vel calores saltusque aut montes percurrere, aut aliam quampiam tempestatem exhorruit graviorem. Cuspinian.

Tertia est Ethica. Quia homo venationibus temperantior redditur et sapientiâ instruitur. Hinc Salustius scribit in bello Iugurth. Iugurtham statim initio aetatis non se luxui et inertiae corrumpendum dedisse, sed pleraque tempora in venando transegisse. Siquidem solitudo et silentium, quod venationi datur, magna cogitationis eruditae incitamenta esse solent. Plin. lib. 1. Epist. 6. Et lib. 9. Epist. 10.

Quarta est Polemica. Quia venationibus animus fortior redditur; Et venationes similitudinem cum re bellica habent: neque parvam fortitudinisspeciem prae se ferunt. Non enim cuiusvis est, lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et horrentibus scopulis gradum inferre, nullius manu, nullius vestigio adiutum. Unde nullum studium est, quo impensius Principes delectantur. Xenoph. Cyrop. lib. 1. scribit: Venationis exercitium plurimum simile esse militari labori; ideoque qui ad bellum assuefaciendi sunt, illos primis statim annis venationibus esse exercendos. Quod etiam Platonis lib. 7. de Legibus est consilium. Confer Philonem lib. 1. de Vita Mosis fol. 393. item in lib. de Iosepho. Et Eusebium lib. 8. de praeparat. Evangel. c. 14. Et Iulium Pollucem in prooem. lib. 5. ad Commod. Imperat. Ita Virgilius Poetarum princeps decori observantissimus venandi studium in Ascario laudavit; illus namque iuvenilis ardor

Optat aprum et fulvum descendere monte leonem.

Et si ita venandi studium intra terminos mediocritatis consistat; quis illud, si prudens rerum aestimator audire velit, improbaret?

Verum immoderatum venationis studium omnibus modis est improbandum et detestandum, quando nempe Principes, totam eo mentem suam deiciunt, ad maiora natam; misellis rusticis plagas inferunt, sata laeta, boumque labores diruvunt; inter cervorum greges, quasi essent ex numero


page 19, image: s0091

ipsorum, obambulantes, id tantum ab iis differunt, quod lineamenta hominis gestent, ut de Hagide Curetum Rege loquitur Iustinus lib. 44. Quorum

Tunc etiam defessa toro cum membra reponunt,
Mens tamen ad silvas et sua lustra redit.

Uti Thomas Morus Angliae Cancellarius pulchre et venuste scribit.

Haec, inquam, qhromani/a et kuthghtikomani/a merito est improbanda. Hac nonnulli Principes ita sunt correpti et corrupti, ut ei omnia posthabeant, magno suo cum dedecore et ingenti subditorum damno. Hinc fit, ut

Haec bis bina, canes, et aves, serviatque caballi
Dicantur dominos saepe vorare suos.

Hinc fit, ut ille qui nimiâ venandi mani/a| laborat, tandem abiectâ humanitate ipse fera efficiatur, morumque prodigiosa perversitate tamquam Actaeon in belluam mutetur: Sicut Itali non inconcinne describunt atque derident furiosum huiusmodi venationum aucupem, nempe, quod venator sit bestia, sedens super bestiam, manu tenens bestiam, secum ducens bestiam, et insequens bestiam. Confer Spangenberg. in Daemone Venat.

De Mithridate Rege Ponti scribit Patricius lib. 3. de Regno, Tit. 6. quod tantâ venandi rabie percitus fuerit, ut septem annis continuis, neque urbis, neque ruris tecto usus, inter silvas quasi errabundus vagatus fuerit,

Ut fera sub nemorum latebras fugit, acta canum vi.

Imo etiam tandem crudelitatem et saevitiam induunt, ut, qui ferarum sanguine gaudent, humano etiam delectari incipiant. Ita Diocletianus Imp. tyrannidem suam a muscarum confixione incipiebat. Eodem modo quoque Nimrodus initio venatui liberius indulsit: tandem vero non tantum e silvis in apertum campum progressus, hominum venator factus, cos in suam potestatem redigebat, et omnes, quotquot ei resistebant, bello victos atque captos instar venatoris iugulabat. Quare moniti sint Principes, ne nimium venationi indulgeant.

Est modus in rebus, sunt certi denique fines;
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

ADAGIUM.
[Gap desc: Greek word]
*w)s2 *nebrw)d gi/gas2 enanti/on *kuri/ou.

Arias Montanus: Sicut Nimrod fortis venatione ad conspectum Domini.

D. Hieron. Quasi Nimrod robustus venator covam Domino.

Luth. Das ist ein gewaltiger Jäger für dem HErrn/ wie Nimrod.

In huius Adagii interpretatione duo verniunt notanda: 1. Sensus. 2. Usus.

I. SENSUS.

Sensus huius Adagii secundum diversam Interpretum explicationem triplex est. Accipitur enim

PRIMO: *qhreutikw=s2 kai\ kunhghtikw=s2, hoc est, de Ferarum venatione. Graecus textus ipsum nominat kuthgo\n, hoc est, Venatorem, qui primus canes venatum duxerit. Primus namque artem venatoriam exercuisse Nimrod in Scripturis Divinis legitur. Illud enim CORAM DOMINO, publicam apud omnes venatoriae artis peritiam et existimationem affert. Vide Pined. in c. 3. Iobi v. 14. p. 206.

SECUNDO: *politikw=s2, hoc est, de politica dominatione. Ubi rursus duplex occurrit Interpretum sententia. 1. Quidam accipiunt hoc Adagium in bonum, quod Nimrod primus a Deo Monarcha in orbe sit constitutus, gladiusque ei traditus in bonorum defensionem et malorum coercitionem. Rom. 13. Et hi dicunt, quod fuerit potens Venator CORAM DOMINO, hoc est, quod potentia ei a Deo sit tradita, eique nota et approbata. 2. Quidam accipiunt illud in malum, quod nempe fuerit venator non ferarum, sed hominum, quos violenter instar venatoris oppresserit, inque suam potestatem redegerit. Et hi dicunt, quod fuerit Venator robustus coram Domino, hoc est, quod plam excusso omni Dei timore, violentiâ et fraudulentiâ in alios grassatus fuerit, vicinosque violenter oppresserit. Non secus atque Gen. 6. 11. dicitur terra corrupta esse CORAM DOMINO, hoc est, palam.

TERTIO: *e)kklhsiasikw=s2, idque rursus in bonum et in malum.

1. Qui in bonum accipiunt, illi dicunt quod Nimrod fuerit fortis venator coram Domino, hoc est, quod feras sit venatus, quas postea Deo in sacrificium offerret.

2. Qui in malum accipiunt, dicunt quod Nimrod fuerit robustus venator coram Domino, hoc est, quod novam religionis formam excogitaverit, ad quam subditos violenter adegerit, et a vero Dei cultu abduxerit.

*e)pi/krisis2.

Quid autem in tanta sententiarum varietate de vero Adagii huius sensu statuendum sit, paucis mentem nostram aperiemus, iudiciumque nostrum subiungemus.

De prima dicimus, quod ea sit vera in tantum, sed non in totum: hoc est, concedimus quod


page 20, image: s0092

Nimrod fuerit venator ferarum; sed non tantum, ve rum etiam hominum. Nam e silvis et lustris ferarum ad pugnas cum hominibus progressus, de summa rerum cum illis concertavit; uti ex textu patet. Praecedit enim v. 8. Ipse coepit potens esse in terra. Et sequitur vers. 10. Principium regni eius Babel. E. non tantum venator ferarum fuit. Quia haec potentia venatoria tantam non merebatur laudem. Licet enim venationes per se non vituperentur; tamen immoderatum venandi studium omnino vituperio dignum est. quo etiam Nimrodus fuit percitus; quoque multi Principes ita sunt correpti et corrupti, ut malint potentes venatores, quam sapientes Gubernatores salutari. Verum illi potentes venatores potius coram lupis et apris, quam coram Domino dici merentur.

De secunda dicimus, quod Nimrodus fuerit bonus Imperator Originaliter, vel respectu divinae intentionis. Deus namque gladio Magistratum armavit post diluvium, in defensionem bonorum et vindictim malorum. Gen. 9. 5. Sed malus IMperator fuit Eventualiter. Quia potestate divinitus concessâ abusus in Tyrannum degeneravit, sicut etiam Nimrodi nomen arguit. Aliud igitur est sancta Dei voluntas, aliud vero est malitiosa Nimrodi perversitas. Iuxta DEI voluntatem venator latronum atque facinorosorum esse debuit: sed ex Satanae instinctu et propria cordis perversitate Tyrannus, quam DEI Minister essemaluit. Vide supra §. 11. 12.

De tertia dicimus, quod solus Abenezra inter Ebraeos inventus sit, qui Nimrodum laudet; vel, ut Mercerus loquitur, qui impium iustificare velit. Non enim dicendus est Nimrod potens Venator coram Domino, in bonum, quod feras ceprit, ut illas in sacrificium Deo offerret, uti Abenezra contendit: sed potius in malum ita appellatur, quod videlicet instar Venatoris conscientiis hominum insidiatus sit, easque illaqueârit. Et ita interpretantur Lutherus omnesque Orthodoxi Thcologi.

Unde patet, quod Nimrodus fuerit Venator triplicirespectu. 1. Silvestris, qui nimium venatui fetarum indulserit, 2. Civilis, qui summum in mundo Imperium affectârit, vel potestate divinitus datâ abusus sit, et tandem in Tyrannum degenerarit. 3. Spiritualis (in malum,) qui veram religionem invaserit, multosque ad a)pis2asi/an, et ignis Chaldaici adorationem violenter coegerit, atque in pios Semi posteros, verae religioniaddictos, non secus ac venator in bestias horribiliter grassatus sit, eosque oppresserit. Unde Iosephus lib. 1. Antiq. Iudaic. cap. 5. recte scribit, quod Nimrodus subditos pro/s2 te u(/brin to=u *qeou= kai\ katafro/nhsin, hoc est, ad despectum et contumeliam Numinis instigârit. Et sic fuit potens venator coram Domino duobus modis: 1. Intentionaliter. Quia titulo religionis, hoc est, titulo cultûs divini et ordinis a Deo sanciti, tyrannidem suam tutatus est; uti Lutherus inquit. 2. Eventualiter. Tandem omni timore Dei omnique pudore excusso, coram Domino, hoc est, contra Deum eiusque Ecclesiam tyrannide suâ abusus est, et tantam erga Semitas exercuit tyrannidem, ut oppressorum lacrimae, et sanguinis profusi clamor in conspectum Domini adscenderit et vindictam flagitaverit; sicut de peccatis Sodomorum Spiritus S. loquitur, Gen. 19. 13.

II. Usus,

Usus huius Adagii est duplex, isque tum Politicus, tum Ecclesiasticus.

Usus Politicus.

Usurpari hoc Adagium potest adversus Tyrannos. 1. Qui in bona et fortunas subditorum violenter grassantur, cosque novis subinde exactionibus instar Nimrodi exhauriunt. Ut Roboamus, 1 Reg. 12. Caligula, Sueton. c. 40. Heliogabalus, Antigonus Rex Asiae, qui, cum ei obiceretur, quod Alexander Asiam tot exactionibus non onerasset: Bene, inquit; ille enim messuit segetes Asiae: Ego autem stipulas colligo. Verum cogitare illi debebant, quod Salomon Prov. 30. 33. ait: Qui nimium nares emungit, sanguinem elicit.

2. Adversus eos, qui in corpora vitamque subditorum tyramnice grassantur, corumque sanguine oculos suos pacunt. Quales erant Domitianus, Caligula, Maximinas, Tamerlanes, aliique Tyranni, qui nullum iucundius habebant spectaculum, quam humano sanguine animi feritatem oblectare. Talis quoque erat Galeatius Sfortia, qui coegit colonum, ut leporem, quem cepetat, crudum cum pelle devoraret, ex quo mortuus est. Corius vol. 6. hist. Mediolan. In tales homines, qui pluris amant vitam laicuius ferae, quam hominis ad imaginem Dei conditi, quadrat hoc Adagium, quod sint alteri Nimrodi. Quibus Salisber. in Policr at. lib. 1. c. 4. summam vesaniam tribuit. Non enim cogitant, quod homo ad imaginem Dei sit conditus, Gen. 1. v. 27. Gen. 9. 7. Iacob. 3. 9. quodque sanguis eius sit pretiosus in conspectu Iehovae, sicut Salomon ait Psal. 72. 14.

Usus Ecclesiasticus.

Quadrat quoque hoc Adagium (Est quasi Nimrodus: vel, Est alter Nimrodus) in Ecclesiae hostes,


page 21, image: s0093

qui absolutum adeoque tyrannicum in conscientias hominum imperium sibi arrogant, eosque adfalsam suam religionem cogere satagunt, constantesque Evangelii Confessores, qui characterem Antichristi in fronte manibusque recipere respuunt, gravissime premunt, bona eorum rapiunt, cosque omnibus lionoribus exutos, vel in exilium eiciunt, vel ferro flammaque e medio tollunt. Notum namque non uni urbi, sed toti Orbi, quam innumerabilis hominum multitudo, in Hispania, Gallia, Italia, Hollandia, ab Inquisitoribus haereticae pravitatis, solius religionis causa interempta sit. Auctor de Iure belli Belg. scribit: Ferdinandum Ducem Albanum paucis illis annis, quibus Belgio praefuit, octodecim mille et sexcentos utriusque sexus homines clam et palam furialibus carnificinis sustulisse. Ita D. Lutherus Tom. 1. Germ. fol. 557. in Epistola ad Albertum Cardinalem et Archiepiscopum Moguntinum hoc Adagium usurpat, ubi inter alia inquit: Was hülft doch euch Bischöffe / daß ihr sofrech mit gewalt fahret? et: Was lasset ihr euch düncken? Seyt ihr eiter Giganten vnd Rimroden von Babylonien worden?

REGULA.

Nomina Magnatum, propter similia studia atque mores, sive virtutes aut vitia insignia, ad alios proverbialiter transferri solent. Ita hominem Tyrannum vocamus alterum Nimrodum; voluptuarium, alterum Sardanapalum; hominem libidinosum atque crudelem, alterum Neronem; eloquentem, alterum Ciceronem aut Demosthenem, appellamus.

DYNASTIA SECUNDA.

MONARCHA II. BELUS. SECTIO I. DE ORTV.

I.

CIrca Ortum notanda sunt duo: 1. Generatio. 2. Appellatio.

II.

I. GENERATIO. Belus, Graece *bh=los, natus est Babylone in arce regia patre Nimrodo et matre Rheâ; iuxta Berosum, et plerorumque Historicorum sententiam. At Reinerus Reineccius in Syntagm. Heroico. p. 51. statuit, Belum, alio nomine ARPHAXADUM dictum, fuisse Noae ex filio Semo nepotem. Alii vero statuunt, Belum fuisse Assurem, non ex stirpe Chami, sed Semi; eiusque filium fuisse. Verum hac de re in historia Nini fusius dicturi sumus.

III.

II. APPELLATIO. Circa Appellationem Beli tria sunt notanda: 1. o(mwnumi/a. 2. poluwnumi/a. 3. e)tumologi/a.

IV.

1. *o(mwnumi/a. Nomen Beli est aequivocum: nam accipitur proswpikw=s2, et pragmatikw=s2.

Quando vox Beli proswpikw=s2 accipitur, tum tribus distinctis personis tribuitur.

1. Belus, secundum communem Historicorum sententiam, fuit secundus Rex Babyloniorum, filius Nimrodi, et pater Nini: de quo h. l. agimus. II. Belus, cognomento Priscus, fuit Epaphi, vel (ut alii volunt) Neptuni et Libyes filius, cui Isis post Apidis mortem nupsit, regnante Athenis Cecrope. III. Belus fuit Rex Phoeniciae aut Tyriorum, pater Didonis. (quae proprio nomine apud Virgilium Elisa, h. e. Elisabeth appellatur, et Carthaginem condidit.) Qui Belus insignis Heros et Bellator fuit. Num Cyprios Phoenicum littus infestantes piraticâ subegit; ut est apud Virgilium lib. I. Aeneid.

—— Genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum.

Alio nomine dicebatur Metres; uti Servius ait.

Quando vero vox Beli pragmatikw=s2, accipitur, tum duo notat. I. Belus est fluvius Syriae; ubi primo repertum fuisse vitrum, Plinius scribit lib. 5. c. 19. Iosephus lib. 1. Belli Iudaici, Stadiis, ait duobus a Ptolemaide Belum amnem distare, iuxta quem sepulchrum Memnonis sit, et vitrea, in rotunda valle, arena, quam venti ex circumdatis iugis convehant, inexhausta saeculis vi, sed ante omnia mirabili naturâ, mutandi alia quoque in vitrum, quae attigerit, metalla. II. Belus Stephano oppidum est Hispaniae, non procul ab Herculis columnis; idem fotassis cum eo, quod a Plinio Belon appellatur.

V.

2. *poluwnumi/a. Hic Belus poluw/numos fuit. Quia dictus fuit I. Belus. II. Iuppiter Belus, a Beroso et Sleidano in lib. de IV. Monarchiis de vita Beli. III. A. Cyrillo appellatur Arbelus. IV. A Reinero


page 22, image: s0094

Reineccio, vocatur Arphaxaddus. v. Ab aliis Assur, cognomento Belus, appellatur.

VI.

3. *e)tumologi/a. Hic Monarcha dictus est I. Belus, triplici de causa. I. Iuxta quosdam dicitur Belus a Babel, a)nadiplw/sei primae syllabae dempta. Quod nomen postea Regibus Babyloniis et Assyriis mansisse putant, sicut in Aegypto Pharanoes nuncupati sunt. II. Alii statuunt, quod dictus sit Belus, a
[Gap desc: Greek word]
ball, Dominus. Quoniam Subditieum pro Domino suo agnoverunt, non secus atque a Sorabis, Pannonibus, et Graecis vicinis, Rex *despo/ths2 appellatur. III. Alii putant, cum dici Belum a Bel, hoc est, a Sole: quia Sol ab Assyriis, Babyloniis atque Persis Bel vocatur. Nam illi vitâ functo templum erexerunt Babylonii, eumque divinis honoribus sunt prosequuti.

2. Dicitur Iuppiter Belus. Quia fuit Nimrodi, (sicut Historici communiter sentiunt) primogenitus. Ioves autem primogeniti appellabantur. De quo elegans locus Xenophontis est notandus, qui exstat in libro de Aequivocis Personarum, c. 1. ubi inquit: Saturni dicuntur familiarum nobilium Regum, qui urbes condiderunt, Serenissimi. Primogeniti eorum Ioves, et Iunones: Hercules vero, nepotes corum fortissimi: Patres Saturniorum Caeli: Uxores Rheae et Caelorum Vestae. Quot ergo Saturni, tot Caeli, Vestae, Rheae, Iunones, Ioves, Hercules.

SECTIO II. DE PROGRESSV.

VII.

In progressu triplicia Beli Acta veniunt notanda: I. OEconomica, II. Politica, III. Ecclesiastica.

I. ACTA OECONOMIC A.

VIII.

Belus matrimonio sibi iunctam habuit Uxorem lunonem, quae ipsi peperit filium in regno successorem Ninum.

II. ACTA POLITICA.

IX.

I. TEMPORE PACIS. Quoniam Belus literis operam dedit, atque sideralem scientiam excoluit, (Nam Diodorus Sicul. c. 28. scribit: Flamines, pro more Aegyptiorum impensis et omnibus publicis oneribus exemptos, quos Babylonii Chaldaeos appellant, Belum instituisse) ideoque parente procul dubio mitior, nec tam crudelis erga subditos fuit, iuxta illud Poetae.

—— Didicisse fideliter artes,
Emollit mores, nec sinite esse feros.

Quin potius leges ipsis atque statuta praecripsit, quibus in officio continerentur. Nam vixerunt sub co Babyloniorum Philosophi, Chaldaei appellati. Hisce in mandatis dabat Belus, ut subditis Leges et vivendi praecepta praescriberent. Unde Babyloniorum Nomothetae dicuntur in Pandectis, Titulo de Origin. iuris.

X.

II. TEMPORE BELLI. Belus bellacruenta gessit, regnumque suum late extendit ad Sarmatiam usque Europaeam; teste Sleidano, in lib. de IV. Monarchiis in vita Beli.

[Sarmatia Europaa locus ille est, quem hodie Poloni atque Gentes vicinae incolunt, quique nomen Sarmatarum etiamnunc retinent. Nomen habet Sarmatia ab incolis Sarmatis, qui a Graecis Sauromatae appellantur, q. d. Duces altitudinis, quia terra versus septentrionem in altum assurgit. Sauromatae autem, iuxta Criticorum opinionem, dicuntur ab oculis lacertarum. Nam sau=ros est lacerta, genus serpentis. Et o)/mma oculus.]

Deinde quoque versus ortum regni sui terminos propagaturus, bellum intulit Sagarum Regi Sabatio: quem tamen non ipse, sed Ninus filius, atque successor eius, devicit; sicut Berosus tradit.

Fuerunt autem Sagae primum sacerdotes Armenii, qui multiplicati possederunt postea omnem regionem Caspiam usque ad Bactrianos. Nomen Sagan idem est, quod Vates. Unde descendunt nomina Latina Saga et praesagium; et Germanicum Sägen / h. e. benedictio.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XI.

Belus, Nimrodi ingressus vestigiis, cultum retinuit idoloatricum; qui sub eius Imperio tantopere crevit, ut post obitum pro Deo ab Assyriis coli coeperit. Reineccius, p. 51. Unde etiam a Beroso Iuppiter Belus appellatus est. Quia ei vitâ defuncto templum et statuam erexerunt Babylonii, eumque prae ceteris Diis tamquamlovem (a iuvando sic dictum) divinis honoribus affecerunt. Vide Arrian. lib. 3. et Lil. Gyraldum syntam. 11. Histor. Deor. p. 108. Plinius lib. 6. c. 26. etiam suo aevo Iovis Beli templum durasse refert, cum urbs alioquin in solitudinem rediisset. Huius templi etiam mentionem facit Pausanias in Atticis. A Cyrillo nominatur Arbelus, qui lib. 4. contra Iulian. haec de eo addit: Arbelus, vir superbus et arrogans, primus hominum


page 23, image: s0095

dicitur a subditis Deitatis nomen accepisse. Perseverarunt igitur Assyrii et finitimae illis Gentes, satrificantes ei, et adorantes, etc. Sic post diluvium et ignis cultum prima idololatria a statuis originem coepit. Epiphanius in Ancorato primam scortationem appellat; cuius haec sunt verba: Prima scortatio est cultus statuarum. Confer Petrum Gregov. Tholosan. lib. 12. de Republ. c. 18.

[Bel
[Gap desc: Greek word]
Vetustus, aut nihil, fuit idolum Babyloniorum, a Belo II. Babyloniorum Rege ortum; cui apud posteros statua erecta honores divini sunt exhibiti. Dictum fuit I. a
[Gap desc: Greek word]
baal, Drminus. Quin et diabolum honore divino affici voluisse, hodieque velle, cognitissimum. Vid. Tremell. et Iun. in Iesaiam. c. 46. v. 1. 11. Vel a Sole. Quia Sol ab Assyriis, Babyloniis et Persis pro Deo summo habitus et adoratus fuit. Vel (ut alii putant) idolum illud quod illi adorarunt, formam Solis habuit. Unde factum, ut temporibus Iosiae Regis, equi, currus et cultus Soli essent dicati Ierosolymis, superstitione invectâ per Assyrios. 2. Reg. 23. v. 11. Ab hoc idoloalia etiam idola, quae a multis Gentibus colebantur, nomen acceperunt. Hinc enim dictum est nomen Belial, sive Baal; qui erat Deus Sidoniorum. Num. 22. v. 41. Iudic. 6. v. 25, 28. Iudic 8. v. 33. 2. Reg. 3. v. 2. Beelzebub, Deus Accaren. 2 Reg. 1. v. 2, 3, 6, 16. Beelphegor, Deus Moabitarum. Num. 25. 3. 5. Deut. 4. 3. Iosu 22. 17. Psal. 106. v. 28. Heseae 9. v. 10 Denique idolum BEL crebro in scriptura nominatur; ut videre est apud Iesaiam c. 46. v. 1. apud Ieremiam c. 50. v. 2. c. 51. v. 44. Baruch 6. v. 40. Dan. 14. v. 2, 3, 5, 8, 9, 10, 13, 17, 21, 27. Hoc Idolum Beli Daniel propheta confregit. Dan. 14. v. 21.]

XII.

Deinde ad Acta Beli Ecclesiastica recte quoque possunt referri SCHOLASTICA, nempe, quod studia Philosophica sub ipso refloruerint. Unde scientiae sideralis inventor a Plinio lib. 6. c. 26. appellatur. Ortique sunt tunc temporis Babyloniorum Philasophi, CHALDEI, non ex artis, sed gentis vocabulo nominati; uti Cicero libro 1. de Divinat. scribit: Quamvis Philo contrarium statuat, uti mox dicemus. Habitarunt illi ad Tigridis et Euphratis confluentem, sine dubio in urbe Seleucia, quam illo loco sitam fuisse Chorographi tradunt. Confer Historiam Nimrodi §. 18. Ludos ibi aperuerunt literarios, in quibus studium, cumprimis Astronomicum et Astrologicum, excoluerunt. Nam propter planiciem magnitudinemque regionis, quam incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum observaverunt. Quibus notatis, quid ubique significaretur, memoriae prodiderunt. Eâque diuturnâ siderum observatione scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum, et quo quisque fato natus esset: sicut Cicero lib. 1. de Divinat. scribit. Unde Philo statuit, Chaldaeos nomen trahere a
[Gap desc: Greek word]
Chaldim, quae vox aequabilitatem sonat. Et haec notatio cultam a Chaldaeis sideralem scientiam, et aequabilem orbium caelestium motum spectat. Et sic est nomen non tantum gentis, sed etiam artis et professionis.

Chaldaei dicti sunt;

1.
[Gap desc: Greek word]
Chaldaei; a
[Gap desc: Greek word]
Cesed filio Nachor ex Melcha, Gen. 22. v. 21. a quo sunt prosati. Et hi occuparunt regionem Babyloniam, quae ab ipsis dicitur
[Gap desc: Greek words]
Terra Chaldaeorum. Hieronymus Chasdim interpretatur, quasi Daemones. Accepit
[Gap desc: Greek word]
sicut: et Daemon. Et sic est nomen Gentis. Gen. 11. v. 28. Ur Chasdim, hoc est, Chaldaeorum.

2.
[Gap desc: Greek word]
, mutato
[Gap desc: Greek word]
in
[Gap desc: Greek word]
Chaldim, Chaldaeiab aequabilitate dicuntur, uti ex Philone notavimus; et sic est nomen artis atque professionis. Quia Chaldaei Astronomiam iudiciariam invenerunt: et tantum hac in arte valuerunt, ut ab illis
[Gap desc: Greek word]
Chaldaei fuerint appellati omnes Mathematici, Genethliaci, Magi, etc. qui hanc artem profitebantur, quamvis in seiunctissimis regionibus oriundi essent. Ita accipitur Dan. 2. v. 2.

SECTIO III. DE EGRESSV.

XIII.

BElus iuxta Africanum incepit regnare in Assyria anno post diluvium 194, et regnavit annos 55. Moritur anno M. 1908. Vel iuxta laios, regnavit annos 62 vel 65. Reiner. Reinecc. in Syntagm. Heroic. p. 51. Dress. part. 1. Isag. Millen 11. p. 107.

Mortuus est anno regni 55, iuxta Africanum et Calvisium: iuxta Reineccium et Dresserum anno 62, vel 65.

XIV. De sepulchro Beli.

Aelianus lib. 13. c. 3. ex Herodoti lib. 3. scribit, quod ipse vita functus in urna vitrea in oleo collocatus fuerit. Astabat urnae columella, in qua scriptuna continebatur, eum, qui sepulchrum aperuisset, neque tatim replevisset urnam, (non enim plena fuit urna, sed vacuum a summis labris fere palmae spatium habuit) pesfime habiturum. Quo lecto Xerxes, qui sepulchrum aperuerat, expavit, et oleum celerrime iusfit infundi, non tamen impletum. Qui iterum infundi iussit, sed ne sic quidem incrementum cepit, donec frustratus omni labore infundendi cessaret, clausoque monumento, summa cum maestitia discederet.

Neque vero falsum eum habuerunt, quorum


page 24, image: s0096

praenuntia fuerat columna. Nam quinquaginta myriadum exercitu adversus Graecos conscripto, magnam cladem accepit, reversusque turpissimâ morte vitam finivit, noctu in strato a propria filia peremptus. Strabo de eodem Beli sepulchro ita scribit: Horti (inquit) super flumine sunt, ubi etiam Beli sepultura est, nunc eruta; quam Xerxes eruit, ut fertur. Ea pyramis erat quadrata, ex latere coctili tructa, stadii altitudine, cuius quodque latus stadium obtinebat. Hanc Alexander Magnus reparare voluit; sed cum multi laboris esset et multi temporis, (nam solum ad expurgandam terram 10000 hominum duobus mensibus opus erat,) quod inceperat, perficere non valuit. Ilico enim morbus et mors subsequuta est, etc.

MONARCHA III. NINUS.

CAPUT I. DEORTV.

I.

TErtius Monarchiae I. Rex fuit Ninus, Graece *ni=nos, qui Belo successit anno 1905, iuxta Sethum Calvis. Chron. p. 5. iuxta Dress. vero in parte II. Isag. Histor. Millen. p. 108. anno M. 1908.

II.

Nomen Ninus est aequivocum, et dittw=s2 usurpatur.

1. *topikw=s2 pro Civitate. Nam Civitas Ninive a Suida Ninoe, a Ptolemaeo vero et omnibus fere Geographis Ninus appellatur. Vide Plin. lib. 6. c. 26. et Strabonem in principio libri 26.

2. *proswpikw=s2. Sic est nomen proprium tertii Monarchae Chaldaeorum; de quo h. l. agimus.

III.

De persona et ortu Nini quinque diversae apud Historicos opiniones exstant.

1. Mercator in Chronologia sua contra Ammianum Berosum demonstrare conatur, Nimrodum fuisse illum ipsum, quem Graeci et Latini vocant Ninum. Quia (inquit) omnia quae de utroque dicumtur, mirifice inter se congruunt. Nam sicut de Nimrodo dicit Moses, quod primus in terra potens fuerit: Gen. 10. 9. idem Iustinus Historicus de Nino affirmat. Deinde Moses Gen. 10. 9, 10. de nimrodo dicit, illum non contentum suo Regno, egressum ex terra Assur, aliena Regna quaesivisse, et invasisse Assuriam, et Niniven urbem maximam condidisse. Haec ipsa quoque de Nino tradiderunt cum alii, tum Diodorus Siculus lib. 3. Haec ille.

2. Alii statuunt, quod Ninus fuerit filius Nimrodi, sive Beli: et hi Nimrodum atque Belum pro eodem habent. In hac opinione sunt Bellarm. in Chronolog. p. 3. et 5. Perer. comment. in Genes. p. 403. et in Comment. in Daniel. p. 351. Augustinus Torniellus in Annalibus sacris p. 135. et alii.

3. Alii statuunt, quod Ninus ex stirpe Chami oriundus filius Beli, et nepos Nimrodi fuerit. In qua sententia est Ammianus Berosus lib. 4. et 5. Antiq. Chaldaicar. ubi scribit: Nimrodum alio nomine dictum esse Saturnum primum, et patrem fuisse Iovis Beli, avumque Nini, primi Assyriorum Monarchae, nepotem autem Chus, etc. Berosi sententiam sequuntur plerique Historiei tum Veteres, ut Archilochus et Metasthenes; tum recentes, ut Sleidanus in lib. de 4. Monarch. Eâdem de re exstat Nini Epitaphium apud Xenophontem in lib. de Aequivocis; quod infra vide §. 14.

4. Quidam statuunt, hunc Ninum non fuisse de stirpe Chami, h. e. Beli filium et Nimrodi nepotem, sed eum fuisse de stirpe SEMI; et dici Assurem, cognomento Ninum. Iuxta quorum sententiam tertius Monarcha est Assur, cognomento Ninus, filius Semi, et frater Arphaxadi sive Beli. In hac sententia est Reinerus Reineccius in Syntagm. Heroico, p. 47. ubi ita scribit: Eo in eorum sententiam, quibus Ninus Assur est. Cur enim a sacrarum literarum auctoritate manifesta discederemus? In quibus quod relictum, e circumstantiis quibusdam omissis sustulit interpretando Iosephus. Et Suidas inter cetera inquit: Assyrii dicuntur ab Assur filio Sem, nepote Noae, qui Assur primus urbem magnam, Niniven postea dictam, condidit. De eodem ita Eucherius commentans in c. 10. Gen. Assur (unde Assyrii) non fuit in filiis Cham. Idem inculcat D. August. lib. 16. de Civit. Dei. Sed in filiis Sem reperitur. Unde apparet de progenie Sem exortos, qui postea regnum Gigantisillius (Nimrodi) obtinerent.

5. Alii statuunt, Ninum fuisse de stirpe Semi, sed Assuris filium et Semi nepotem. Et hi nituntur auctoritate Mosis, qui scribit Gen. 10. 11. E terra Sinear (h. e. c. Chaldaea) egressum esse Assur, et aedificasse Niniven. Ubi nonnulli Theologi statuunt, Assurem Semi filium idololatriae Nimordicae odio e Babylone abiisse, atque urbem Niniven condidisse, ut vera Dei religio in ea conservaretur; sicut ex historia Ionae notum est, religionis et cultûs divini reliquias in illa remansisse. Et verisimile esse aiunt, Assurem a filio Nino urbi Ninives nomen imposuisse: sicut etiam Cain urbem, quam condidit,


page 25, image: s0097

Henochiam a filio suo Henoch denominavit. Gen. 4. Vide D. Augustinum lib. 16. de Civit. Dei. c. 3.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

IV.

INprogressu tria sunt notanda: I. Acta OEconomi- II. Politica. III. Ecclesiastica.

I. ACTA OECONOMICA.

V.

Nino Diodorus Siculus duas uxores tribuit: Unam a)nw/numon, quae ei filiam nomine Sosanen peperit: Alteram vero SEMIRAMIDEM, quae dato arcis Regiae Zoroastris munitissimae capiendae consilio, Nino innotuit: Ideoque eam ob singularem sapientiam et admirandam formae elegantiam amare occoepit, maritoque Menoni ereptam ad se transtulit, proque uxore habuit, et ex ea filium Ninyam suscepit.

II. ACTA POLITICA.

VI.

I. Regni Assyriaci fundatio.

Ninus Niniven a patre suo Assure vel Belo inchatam absolvit; eamque regiam suam sedem esse voluit, ut adversus Chamitarum violentiam in ca defendere sesuosque posset. Distabat illa Ierosolymis 171 milliaribus, a Babylone 30 milliaribus. Haec metropolis valde magnifica erat. Nam 480 stadia in circuitu habebat, et 1500 turres in orbem continuit: moenia erant centenûm pedum altitudine: latitudine vero tantâ, ut nurorum fastigia ternis essent plaustris pervia. Ionas Propheta c. 3. v. 2, 3. vocat Niniven Civitatem illam magnam. Item Civitatem Dei, Ebraeorum more, qui illa, quae aliquo in genere excellunt, vel quantitate vel qualitate, DIVINA appellare solent. Ita Paradisus dicitur Hortus Dei, h. e. amoenissimus et fertilissimus. Montes Dei Psal. 36. 7. dicuntur montea maximi. Cedri Dei dicuntur arbores maximae atque altissimae. Psal. 104. 16. Et addit Ionas, quod Ninive fuerit magna itinere trium dierum. Quae verba quidam intelligunt de urbis transitu sive discursu per omnes plateas et vicos, hoc sensu: quod si quis eam voluerit totam per omnes plateas discursu perlustrare, illi opus fuerit triduo. Atque hi considerant vocem
[Gap desc: Greek word]
Mahalach, ambulationem. Sed possunt quoque haec verba intelligi de magnitudine urbis, eiusque ambitu, hoc sensu: quod videlicet urbs Ninive tam magna atque ampla fuerit, ut trium dierum iter fuerit unius portae ad alteram spatium. Nam in circuitu 480 stadia (sicut Diodorus Siculus lib. 2. scribit) h. e. 15 milliaria Germanica habuit; uti ex Herodoti lib. 1. Dresserus Millen 11. p. 111. refert: ubi tamen per iter unius diei intelligendum est, non quantum eques uno die possit conficere, ac ne quantum pedes quispiam festinando emetiri queat; sed quod commode a quolibet peragi possit: sicut ICti (Titulo de Verbor signification.) in singulos dies definiunt vicena passuum milia. Unde facile aestimari potest, quam magnifica, imo (ut Ionas Prophetaloquitur,) quam divina huius metropolis regni Assyriaci, quam Assur inchoavit et Ninus consummavit, magnificentia fuerit.

*po/ris1ma.

Unde patet errare Calvinum, Franciscum Iunium, Pareum, Piscatorem, Tossanum, aliosque, qui non Assurem atque Ninum, sed Nimrodum regni Assyriaci auctorem et fundatorem esse statuunt; illud probare satagentes ex loco toties citato Gen. 10. v. 11. Ex terra Sinear, h. e. Chaldaeâ egressus est Assur, et aedificavit Niniven. Ubi vocem Assur accipiunt non proswpikw=s2, de Assuris vel Nini (ut quibusdam placet) personâ; sed topikw=s2, h. e. de regione Assyria, in quam profectus sit non Assur, sed Nimrod, ibique civitatem illam magnam Niniven aedificaverit: ac proinde ille fundator regni Assyriaci dicendus sit. Verum hunc errorem in Historia Nimrodi cap. 2. §. 20. refutavimus.

VII.

II. Monarchiaeprimae amplificatio.

Nam Ninus regnum Babylonicum cum Assyriaco coniunxit, atque ita a)ci/wma Monarchicum a Babyloniis ad Assyrios transtulit. Dresser. Isag. Histor. Mill. 11. p. 108.

Quod ut melius intelligatur, occasionem et rationem huius facti paulo altius repetemus.

Vero consentanea est sententia eorum Historicorum, qui statuunt, Belum fuisse Assurem Semi filium, qui defuncto Nimrodo, regnum Chaldaicum ad suam stirpem revocavit, atque sic in integrum quasi restituit. Nam sicut Cham, ita etiam NIMROD non contentus fuit Africaesuae Imperio, quod pater illis in Meridie assignaverat; sed in Oriente quoque dominatus est, ibidemque in illa regione et mundi parte, quae erat posteritati Sem in Asia deputata et assignata, vi et armis Babylonem, in alieno nempe territorio, aedificavit, seque Monarcham constituit. Huius insolentiae pertaesus Assur, sive BELUS, defuncto Nimrodo alienigenâ,


page 26, image: s0098

imperium recuperavit, et regnum Chaldaicum in integrum restituit, seque Monarcham in solo patrio constituit, ac BABYLONEM metropolin Chaldaeae occupavit. Mortuo autem Belo vel Assure, successit filius eius NINUS, qui Babylonem, quam aedificarat atque inhabitaverat Nimrod alienigena, inhabitare noluit, neque sede eam Monarchica amplius dignatus est; sed sedem Regni in Assyriam (a patre Assure sic dictam) in metropolin Niniven, a suo nomine (NINO) appellatam, transtulit. Hinc Africanus scribit, quod Belus primus rex Assyriorum anno 29 regni sui (Assyriaci) anno M. 1878 Babylonios vicerit, atque illud Regnum cum suo coniunxerit: cui Ninus filius eius postea successerit. Sethus Calvisius Chron. p. 5. et 78. Quare iuxta Africani sententiam Belus est Assur, et Ninus filius eius.

Et haec est occasio, qua a)ci/wma Monarchicum a Chaldaeis ad Assyrios per Assurem atque Ninum translatum fuit. Ergo, quemadmodum Monarchia haec primum a regione principali Chaldaea, CHALDAICA, a metropoli vero eius Babylonia, BABYLONICA dicta fuit: Ita postea a principali regione, nempe Assyria dicta est ASSYRIACA. Interim tamen Monarchia Chaldaica seu Babylonica, et Assyriaca, est una Monarchia. Neque enim gens Chaldaica et Assyriaca distincta alia et peculiaria regna habuerunt, sed alternatim potentiam regiam sive Monarchicam possederunt. Nam Assyrii, postquam summa potentia ad eos translata fuit, et Niniven et Babylonem tenuerunt.

*po/ris1ma.

Atque hinc patet, quomodo Sleidani aliorumque Historicorum verba intelligenda sint, qui scribunt: Ninum productis longe lateque finibus Monarchiam primum omnium copisse, vid elicet respectu Monarchiae Assyriacae. Siquidem hic Ninus fuit primus Assyriae rex, qui Monarchiam Chaldaicam in regionem Assyriacam (a patris sui nomine denominatam) transtulit. Unde Iustinus ait: Ninum fuisse Assyriorum REGEM PRIMUM. Similiter Berosus scribit: Ninum primum omnium regnum Babylonicum PROPAGASSE, h. e. in aliam regionem transtulisse et amplificasse. Unde colligitur, quod non Nimrod silius Chami, sed Ninus, primus Imperii Assyriaci auctor et fundator fuerit.

VIII.

Praeterea varia bella Ninus gessit, ilsque imperium suum amplificavit.

Primo, ardore imperandi flagrans, versus MERIDIEM finitimis bella intulit, et usque ad Libyae rerminos, rudes ad resistendum populos domuit. Iustin. lib. 1. Longe enim maiore vi atque ardore bella gessit, quam ante ipsum factum erat. Nam, auctore Diodoro Siculo, in exercitu duxit decies fepries centena milia peditum, ducenta milia equitum, et decies mille atque sexcentos currus falcatos, qur ita erant facti, ut utrinque falces prominerent, quibus hostium exercitus dissipabatur pariter atque trucidabatur. Hanc itaque vim insolitam, cum ferre hostes non possent, nullo negotio fere superati sunt. Orosius l. 2. cap. 10.

IX.

Deinde domitis ad Meridiem populis, versus ORIENTEM regressus est, totiusque Orientis populos sibi subiecit. (nam proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esse solet; uti Iustinus l. 1. scribit.) Inter quos regem Sagarum SABACIUM, contra quem pater eius bellum moverat, devicit. Confer Reusn. Chronolog. p. 179.

X.

Tandem anno M. 1954. expeditionem suscepit contra ZOROASTREM (quem Ctesias Oxiatten vocat) Bactrianorum Regem. (qui primus dicitur Magicas artes invenisse, et siderum motus curiosius observasse.) Quae expeditio licet initio infelix esset, tamen audentius eam renovavit; et virtute Semiramidis, quae arcis regiae Zoroastris munitissimae capiendae strategema invenit, Zoroastrem regem vicit, inque suam potestatem redegit. Vide Diodorum Siculum lib. 2. et Arnobium lib. 5. Unde potentia eius in immensum crevit, adeo ut Orosio atque Plutarcho Rex magnus dicatur.

III ACTA ECCLESIASTICA.

XI.

Ninus Antecessores suos superstitione vicit. Praeter enim IGNIS cultum, qui sub Nimrodo coeperat, (uti in Historia Nimrodi diximus) ipse IDOLA et STATUAS introduxit. Nam patri Belo in regno succedens, seu ut divinâ natus stirpe videretur, seu pietate motus, ut et memoriam defuncti patris coleret, seu, quod magis credam, instinctu mali Genii, parentem consecrat, eidem divinos defert honores, et ab omnibus deferri publico edicto iubet. Templum quoque (cuius Plinius meminit) in media Babylone exstruxit, inque eo statuam patris posuit atque dedicavit, quae ab omnibus velut Deus adoraretur; additis privilegiis magnis, ut cultus vel adorationis causa eo qui venirent, a quibusvis etiam sceleribus gravissimis absolverentur Hincfactum, ut


page 27, image: s0099

flagitiis quotquot conspurcati essent, magno ibi numero confluerent, velut ad commune quoddam asylum. Praeterea diaboli, spiritus illi desertores, divinitatis affectatores, (ut Aventinus lib. 1. Annal. Boioar. p. 9. loquitur,) simulacris illapsi, ut honores sibi Deorum vendicarent, multa signa et prodigia mendacia (uti Paulus 2 Thessalon. 2. v. 9. loquitur) ibidem ediderunt, fallendisque hominibus responsa ex statuis dederunt, sub nominibus mortuorum viventibus imponentes.

Lyra locum Sapientiae cap. 14. vers. 12, 13, 15. (cuius haec sunt verba: Praetipua species fornicationis est inventio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est: neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem, et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam Deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.) de BELO interpretatur, additque: Beli filius Ninus patris sui defuncti imaginem in arce regia constituit, ut delinquentibus asylum esset, et quicumque ad illud confugissent, iis delictorum veniam, ob reverentiam erga patrem, fecit. Et hoc exemplum alii etiam postea sequuti sunt. Unde factum est, ut idololatria longe lateque grassari inciperet. Hoc vero idolum sub nomine BAAL Prophetae passim in scriptis suis damanant, postquam eius cultus adipsum quoque Dei populum penetraverat. Cultus illius describitur in Apocrypho Danielis de Bdo Babylonis.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XII.

DE mortis genere, quo Ninus occubuerit, Historici inter se non consentiunt.

1. Quidam sentiunt, eum occubuisse FORIS in urbis cuiusdam oppugnatione ex ictu sagittae, et regnum Semiramidi reliquisse, cum regnasset annos 52. Orosius, Reineccius in Syntagm. Heroico, p. 52. Reusnerus Chronico p. 181. scribit, illum in bello Bactriano interiisse.

2. Diodorus vero Siculus aliique scribunt, cum DOMI periisse, et quidem iussu Reginae Semiramidis coniugis suae interfectum esse. Cuius rei a)formh\n Dresserus Millen. 11. p. 109. ita describit: Imposuit aliquando Ninus uxori vel concubinae suae Semiramidi, petenti coronam regiam, potestatemque omnem regnandi ad diem unum, vel, ut alii scribunt, ad dies quinque, concessit. Hac acceptâ, Semiramis Ninum in carcerem coniecit, vel (ut alii scribunt) a satellitibus occidi iussit.

XIII.

EPITAPHIUM in columna excisum, Nino a Semiramide positum fuisse hoc, Xenophon in lib. de Aequivocis refert:

Mihi Pater IUPITER BELUS. Avus SATURNUS BABYLONIUS (hoc est, Nimrod.) Proavus CHUS, SATUR NUS AETHIOPS. Abavus, SATURNUS AECYPTIUS (Cham.) Atavus, COELUS, PHOENIX OGYGES. (h. e. Noah.) Ab Ogyge ad meum Avum sollustravit mundum semel ac tricies et centies: ab avo ad Patrem (sc. Iovem Belum) sexies et quinquagies: a Patre sexies bis.

Postea subscriptum fuit:

Columnam, Templum, Statuam, Iovi Belo socero, et matri Rheae in hoc Olympo Semir amis dicavis.

MONARCHA IV. SEMIRAMIS.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

CIrca ORTUM Semiramidis duo veniunt notanda: 1. Origo. 2. Appellatio.

II.

PRIMO: DEORIGINE Semiramidis Historici variant.

1. Diodorus Siculus scribit, eam fuisse Ascalonitam, h. e. ex Ascalone oppido Syriae oriundam.

2. Reineccius vero in Syntagmate Heroico p. 47. statuit, eam a Semoprosatam, dum ita scribit: Amplectimur, quod aliqui adstruunt, Semiramidem genitam patre Semo. Nam, praeterquam quod nomen ipsum istuc alludit, etiam Diodorus Siculus lib. 2. c. 2. altorem eius SIMMAM facit, quod est depravatum nomen SEM.

III.

SECUNDO: APPELLATIO. Diodorus Siculus scribit cam Semiramidem a columbis aliricibus dictam. Nam Assyrii columbam Semiramidem vocant; uti modo plenius dicturis sumus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

IV.

INprogressu tria sunt notanda: 1. Acta occonomica. 2. Politica. 3. Ecclesiastica.


page 28, image: s0100

V. I. ACTA OECONOMICA.

I. EDUCATIO. De educatione Semiramidis Diodrus Siculus ita scribit: Exposita fuit infans, et ab avibus educata, quae alis eam foventes enutrierunt lacte coagulato, e proximis pastorum mappalibus rapto. Pastores tandem repertam Praesidi regio donarunt; qui liberis carens, filiae loco eam suscepit, et ab avibus altricibus, linguâ Assyriorum, Semiramidem appellavit.

VI.

II. CONIUGII RATIO. Coniugium Semiramidis fuit geminum.

Primum coniugium illi fuit cum Menone, supremo Nini Praefecto, cui Praeses regius cam a pastoribus dono acceptam nuptui clocavit. Huic Menoni Semiramis duos liberos Iapetem et Idaspem enixa est. Reineccius Syntagm. Heroico p. 53.

Secundum coniugium ei fuit cum Nino, tertio Assyriorum Rege. Cuius coniugii ineundi occasio haec fuit. Cum Meno maritus eius sequutus esset Ninum in bello contra Bactrianos, Semiramis femina virtute heroicâ et formae venustate praecellens, maritum insequuta, Nino innotuit ex eo, quod arcis regiae Zoroastris munitissimae capiendae consilium reperisset. Ideoque Ninus eam in coniugem poposcit, et marito Menone, ex quadm amoris impatientia, sponte vitam abrumpente, protinus ducta ab eo est, eamque, ob formae elegantiam et ingenii atque leporis excellentiam, in deliciis habuit et supra modum dilexit.

VII.

III. VIDUITAS et LIBIDO. Post interitum autem Nini alii marito haud nupsit, verita ne de imperio deturbaretur. Interim a varia nefandaque libidine haud abstinuit. Nam viros hinc inde conquirebat, quorum turpi concubitu abuteretur, eosque postmodum e medio clam sustulit, ne flagitium emanaret.

VIII.

Tandem filii quoque concubitum impudente petiit: quem ut obtineret, legem tulisse fertur, quâ permitteretur parentibus cum liberis coire, vel cognatis (ut Orosius habet) cognatas in uxores ducere.

IX.

Equum etiam a Semiramide adamatum esse, usque ad coitum, Iuba auctor est; referente Plinio lib. 8. c. 42.

X.

In omnem praeterea luxum effusam fuisse Semiramidem, partim ex splendia urbis Babylonis et murorum eius atque Obelisci structurâ; partim inde constat, quod Cyrus secundae Monarchiae fundator, devictâ Asiâ, inter vasa aurea et argentea reliqua, invenit Semiramidis craterem, cuius pondus 15 talenta continebat, hoc est, florenorum circiter 18000. Plinius lib. 33. c. 3.

XI.

Semiramis quoque prima eunuchis usa fuit. De quibus Claudianus ita scribit:

Hos fecêre manus, seu prima Semiramis astu
Assyriis mentita virum, ne vocis acutae
Mollicies levesque genae se prodere possent:
Hos sibi coniunxit similes: seu percita ferro
Luxuries vetuit nasci lanuginis umbram;
Servatoque diu puerili flore, coegit
Arte retardatam Veneri servire iuventam.

Usus.

REGULA. Saepe compellit amor illicitus, ad per fidiam proditionemque manifestam. Franciscus Patrit. lib. 4. de Regno, Tit. XI. p. 258.

Exempla.

I. Laodice, Mithridatis Regis soror atque coniux, tam impie in adulterii amores exarsit, ut redeunti ex longa militia viro, quasi illum festis epulis laetoque convivio exciperet, venenum miscuerit, a quo ex consuetudine noti antidoti vix evasit.

II. Albertus Landgravius Thuringiae, etsi ex Margareta, filia Friderici II. Imperatoris, duo ipsi geniti essent filii, Fridericus et Dithmannus: tamen spretâ coniuge pudicâ, et matre pulcherrimorum filiorum, insano pellicis adeo exarsit amore, ut etiam coniugem castissimam odisse inciperet, eiusque vitae insidias strueret. Ac tandem adortus mulionem, qui custos erat mularum vehentium aquam in arcem Isenacensem, petiit ab eo, ut interficeret coniugem filiam Imperatoris. (Nondum enim Germanis venena nota erant.) Mulio metuens, ne, si recusaret, interficeretur ipse, simulat se Principi obtemperaturum esse. Verum ille Dominae rem totam exponit: Cui Consiliarii sunt auctores, ut fugâ saluti suae quamprimum consuleret: Quae, tametsi aegre a complexu dulcissimorum liberorum divelli se pateretur, tamen tandem consensit; atque ita cruentas perfidi mariti manus evasit. Philipp. Melanchth. tom. III. Declamation. pag. 120. et seqq.

III. Ita quoque Semiramis tanti nominis Regina, quae virtutibus heroicis, rebusque gestis, omnes


page 29, image: s0101

Reges Assyriorum anteivit, vidua cum esset, insani amoris aestu accensa, eos ex militibus suis eligebat, quos formâ et robore praestantiores esse cernebat; et eosdem aliquandiu in deliciis habitos tandem necabat, ne stuprum secum commissum aliis proderent. Vide Francisc. Patrit. in loco antea allegato, p. 258.

II. ACTA POLITICA.

XII.

I. IMPERII OCCUP ATIO. Postinteritum Nini mariti, Semiramis ei in Imperio successit. Quia Ninyas filius adhuc impubis erat.

Quo medio vero ad Imperium pervenerit, non eadem est Historicorum narratio.

Primo: Quidam putant eam per media legitima ad regnum pervenisse. Nam ita scribit Reinecc. in Syntagm. Heroico p. 48. Semiramis neque parricidio, neque fraude, (quasi post Nini mortem sexum mentita fuerit vitilem, et se Nini filium esse simularit; uti Iustinus scribit) sed legato, seu ex testamento regnum adiit.

Deinde: Quidam scribunt, cam per media illegitima, hoc est, non cum laude, sed cum fraude; non candide, sed callide ad regnum pervenisse. Iustinus lib. 1. refert, eam sexum virilem mentitam, pro Nini filio sese venditasse, atque ita puerum creditam, successionis titulo Imperium suscepisse. Diodorus Siculus diligens antiquitatis scrutator, lib. 2. ex Athenaeo, rem aliter narrat, suamque narrationem apud plerosque, inprimis vero Graecos Scriptores receptam esse affirmat. Ea vero sic se habet. Semiramis, astuta et ambitiosa mulier, aliquando inter ceteros sermones hunc quoque iniecit apud Regem; teneri se miro cuiusdam rei desiderio, quam nec exponere, nec sperareob magnitudinem ausit. Rex non metuens insidias, protinus eam proloqui iubet, quid optet. Illa petiit stolam regiam, et Asiae imperium ad quinque dies. Quo impetrato, sceptro regnis stolaque regia sumptis, primâ die splendidum convivium paravit, ac Principes omnes adegit, Nino sic volente, ut sibi tamquam Reginae parerent. Secundâ die, cum populares iam et primarii eam ut Reginam colerent, ipsaque cunctorum potens esset, principio Satellitum pertentans animos moderate quaedam iussit: at postquam vidit eos nihil refragari, alacriterque obire mandata; capere eos Ninum, mox vincire, et tandem necare mandavit. Ita Ninus illecebris atque insidiis Semiramidis uxoris suae periit, et ipsa regno Assyriorum potita, totius Asiae dominatum occupavit.

AXIOMA POLITICUM. Multiper astum atque iocum pervencrunt ad imperium sive regnum.

EXEMPLA.

1. Per astum Semiramis, (uti modo diximus) et

2. Lescus Princeps Poloniae ad imperium pervenerunt: de quo Iohannes Herbottus in Chron. Polon. lib. 1. cap. 8. Premistao, inquit, vitâ functo, exoritur nova de Principatu contentio: cumque nullus appareret ambiendi modus atque finis, placuit rem fortunae committere. Indictus est itaque ad certam diem maculosorum equorum cursus: qui primus ad metam pervenisset, eius Dominus Princeps ut esset. Erigitur meta ad Prandinicum amnem: effunditur ad spectaculum ingens hominum multitudo. Ibi Lescus quispiam competitorum unus, cum stadium vafro consilio (straverat enim clam in sabulo ferreos acutos stylos, quibus currentium equorum pedes irretiret) impedivisset, primus ad metam, obliquo et minime impedito tramite, pervenit. Munierat autem et equi sui calces ferreis soleis, ut, si forte cum impetu currens, in eos incidisset, non offenderet in stylis, cum omnes omnium alio. um equi, de more illius temporis, soleas nullas haberent. Illius itaque rei prorsus ignaris omnibus, et miraculo attonitis, iamque victorem et Principem (quasi divinitus sibi oblatum) Lescum proclamantibus, techna deprehenditur; protrahitur Lescus in medium, convincitur, damnatur, discerpitur.

3. Similiter Iustinus lib. 18. Historiar, lepidam recenset Historiam de Stratonis servo, qui solem orientem in occidente perquam illustri strategemate quaerens ac inveniens, hoc ipso regnum consequutus est. Historia ita sese habet. Tyriorum servi, dominis omnique libero populo trucidatis, Regem electuri processere in campum ante lucem, conditione positâ, ut qui solem orientem primus vidisset, uti Diis gratios, Rex esset. Ibi ceteris in orientem obversis, Stratonis servus, qui minus ingenio truci, Dominum servarat, absconderatque, spectabat eiusdem monitu occidentem: irridentibus ceteris, quod in occasu quaereretur ortus. Adventante die, in editissimis urbis fastigiis solem ille fulgentem vidit, non adhuc ortum aliis, manuque indicavit: atque hoc facto Rex proclamatus est.

4. De Regilliano videamus quae narret Trebellius Pollio in Hist. XXX. Tyrann. n. IX. Mirabile (inquit) videatur, si, quae origo huius imperii fuit, declaretur, militari ioco regna promeruisse. Nam cum


page 30, image: s0102

Ducatum in Illyrico gerens, milites quosdam secum in cena haberet, adstitit Valerianus Tribunus, qui diceret: Regilliani nomen unde credimus dictum? Alius continuo: Credimus, quod a regno. Tum is, qui aderat Scholasticus, coepit quasi Grammaticaliter declinare, Rex, Regis, REgi, Regillianus. Milites (ut est hominum genus, pronum ad ea, quae cogitant) dixerunt: Ergo potest Rex esse. Item alius: Ergo potest nos regere. Item alius: Deus tibi Regis nomen imposuit. Quid multa? His dictis, quum aliâ die mane processisset, a Principibus Imperator est salutatus. Ita, quod aliis vel audacia, vel iudicium detulit, huic iocularis astutia.

XIII.

II. Regni administratio. Circa hanc notanda sunt Acta duplicia. 1. Togata. 2. Bellica.

XIV.

1. ACTA TOGATA. Semiramis, occiso a se Nino marito, Babylonem delegit Regiam, quam situs loci. Euphratis alluvio, terraeque bonitas maxime commendabat. Hanc in urbis formam redactam mirifice exornavit et amplificavit. Ita enim intelligendi sunt Historici, Strabo lib. 16. Mela lib. 2. c. 11. Iustinus lib. 1. item Propertius lib. 3. Eleg. qui eam a Semiramide conditam scribunt. Siquidem primus eius auctor Nimrodus fuit; et haec urbs Babylon, a Babel, hoc est, a linguarum confusione sic dicta est: uti ex Gen. 10. patet. Postea vero a Semiramide est instaurata et amplificata, moenibus ac hortis pensilibus, temploque ac duplici REgiâ maxime fuit admirabilis, campi planicie undique conspicua, naturâ loci valde iucunda. Arcnitectos Semiramis undiquaque accersivit, et, teste Diodoro Siculo, ter decies centena hominum milia ad hanc urbem perficiendam adhibuit Ambitu suo continuit sexaginta milia passuum, iuxta Plin. l. 6. c. 26. Solinum c. 6. et Herodotum lib. 1. hoc est, milliaria Italica 60, seu communia Germanica 15. Muri, qui coctili latere et infuso bitumine compacti, et quasi revincti erant, pedibus 200 alti, et 50 pedibus lati, ita ut quadrigae sibi invicem occurrentes facile pertransire possent. A fronte murorum 100 portae aeneae erant; sicut Herodotus scribit. Et haec omnia, quod mireris, uno anno absoluta a rer decies centenis hominum milibus, (ut antea diximus) urgente Semiramide, tantâque prudentiâ opus dirigente, ut, cûm fuerint tot stadia in circuitu, quot anni dies, tantum adhibuerit operariorum numerum, quantus uni stadio singulis diebus perficiendo sufficeret. Mirus fuit huius urbis ornatus, magna rerum omnium affiventia. Euphrates in utraque ripâ interceptus muro trecentorum sexaginta stadiorum, pari moenium urbis altitudine et latitudine medius urbem secuit. Qui dum ad Meridiem labitur, quâ parte angustior est, nempe stadiorum quinque, ponte iunctus est testudineo, triginta pedum latitudine, columnis pedibus invicem duodenis distantibus, summâ arte in profundo iactis, lapidibusque uncis ferreis, immixto iuncturis plumbo liquefacto, coniunctis, et praepositis ponti angulis robustissimis, qui impetum fluminis et vim aquae reprimerent. Ab utraque parte Orientem et Occidentem versus, Regias habuit duas, tamquam Urbis propugnacula, magnâ curâ constructa. Quae erat excellentior Occidentalis, fuit tribus muris in circuitu cincta. Quorum primus stadiorum 60 erat in ambitu; alter in circuitu 40 stadiorum variis exornatus animalium et venationum sculpturis; tertius et interior, qui arcem continuit, 30 stadiorum. Hiscc addidisse Nabuchdonosorem, Iosephus lib. 1. contra Appion. scribit, et tertiam Regiam ceteris multo magnificentiorem amplioremque, quae 15 dierum spatio absoluta sit. Hortus quoque pensilis in ea fuit, supra Euphratem aedificatus, tantae magnitudinis, ut singula latera quatuor iugeribus extenderentur. Testudines ex profundo Euphratis, et aliae supra alias positae, pavimentum horti continuerunt, cui tam profunda humus ingesta, ut consitae in ea arbores, ad tantam proceritatem excreveriut, ut pleraeque octo cubitorum crassitie instar silvae cuiusdam iucundissimam adspicientibus speciem praebuerint. Et hic hortus tantâ arte et sollertiâ exstructus fuit, ut inter septem mundi miracula referatur a Lactantio. l. 3. c. 14. Alii eriam urbis moenia illis annumerant: sicut Erasmus in Adagiis hoc proverbium inde deduxit: Moenia Semiramidis, hoc est, inexpugnabilia. Tanta Urbis fuit vastitas, ut (testante Aristotele et Caelio Rhodigino) cum aliquando ab hostibus capta fuerit, tertio demum dic id persenserint, qui ultimam Urbis partem incoluêre. Praecipuum vero opus in ea, Iovis Beli Templum edmirandae amplitudinis, a Semiramide (ut putant Historici) in medio urbis aedificatum, in cuius summitate sacellum exstruxit, in quo tres ingentes ex auro statuas, Iovis, Iunonis, et Opis erexit: quarum Iovis (inquit Diodorus Siculus) longitudine pedum quadraginta, et mille Babylonicorum talentorum ponderis: Opis simili pondere in sella aurea residet, ad cuius genua duo adstant leones, iuxtaqueserpentes argentei, ingentis et magnitudinis, et ponderis. Quilibet enim est talentorum 30. Iunonis signum stans est ponderis talentorum 80. His omnibus communis Mensa aurea erat manu facta, longitudinis pedum 40,


page 31, image: s0103

latitudinis 12, ponderis talentorum 50. Huic imposita fuêre duo carchesia seu Regia pocula, et totidem Thuribula, anteque mensam Crateres tres, omnes ex auro solido: quorum unus Iovi dicatus, talenta mille et ducenta Babyonica seu magna; reliquorum quilibet sexcenta pendebat. Universa vero in unam summam redacta, nostra computatione conficiunt undecies centies et octies centena triginta octo milia aureorum, quae sunt circiter 1180 tonnae auri. Vide Diodorum Siculum lib. 3. Unde Babylon iure merito ab Esaia Propheta c. 14. 4. Babylon aurea appellatur.

Inter praeclarissima orbis opera recensetur et OBELISCUS Semiramidis, longitudine pedum 150, latitudine vero et spissitudine 24. Lapis unus erat ex Armeniae montibus excisus, et magnâ curruum multitudine ingentique cura, longo itinere ad flumen delatus, et navi impositus Babylonem usque ductus, et in via nobilissima ercctus, iucundissimam pariter aspicientibus et admirabilem praebuit speciem. Vide Strabonem lib. 16.

Praeterea Semiramis iter ad Iarcicum montem Mediae longissimum, non quidem locorum distantiâ, sed montium interiacentium praecipitiis et convallibus pluribus, perruptis montibus, abscissis anfractibus, locisque concavis in planum diductis, maximo labore et sumptu, ad nominis monumentum immortale, brevissimum effecit.

Eadem in Ecbatana, cum urbs aquâ careret, ex lacu eam stadiis duodecim, perforato Oronte, monte aspero et accessu difficili, altitudine 25 stadiorum, in urbem diduxit. Vide Diodorum Siculum lib. 2. c. 5.

XV.

2. ACTA BELLICA. Semiramis maximas in bello res felicissime perfecit, ut non feminas modo virtute, sed et viros anteiret. Iustin lib. 1. p. 14. magnaque bella gessit, tum externa, tum interna.

BELLA EXTERNA. Aegyptum vastavit, Aethiopiam et Arabiam regno suo adiecit. Plutarch. Orat. 2. de virtut. Alex. Magni. Ultra Bactrianos quoque a Nino marito suo devictos imperium propagavit. Inde progressa bellum Indis intulit, ad quos praeter illam et Alexandrum Magnum nemo intravit. Iustinus lib. 1. Unde Alexander M. non alium gentium harum magis admitatus est, quam Cyrum et Semiramidem, in quibus et magnitudinem animi, et claritatem rerum gestarum longe emicuisse credebat. Curtius lib. 7. Duxit in exercitu suo ter decies centena milia peditum, et quingentamillia equitum; et currus ad centum milia.

BELLA INTERNA. Semiramis quoque bella domi gessit. Nam defecit ab ea Praefectus Babylonicus, primasque in hac Monarchia turbas dedit. Quod cum ei, circa cultum capitis sui occupatae nuntiatum esset, alterâ parte crinium adhuc solutâ, protinus ad expugnationem Babylonis contendit, nec prius decorem capillorum in ordinem, quam urbem in potestatem suam, redegit. Quocirca statua eius Babylone posita, co habitu, quo ad ultionem exigendam celeritate praecipiti tetendit, et hoc meruit, ut Regum Persiae annulis, et sigillotali potissimum effigie conspiceretur. Vide Valerium Maxim. lib. 9. c. 3. Et Polyaenum lib. 8. strategematum.

AXIOMA ETHICO-POLITICUM. Etiam in Feminis est Virtus mascula et Fortitudo heroica.

Nam animus heroicus facit, ut mulier habeatur pro viro, ob animum virilem: et vir pro muliere, ob animum muliebrem.

Exempla.

1. SACRA. 1. Debora Dux V. Israelis, erat Heroina admirandae fortitudinis, ita ut Barak sine illa in bellum proficisci nollet. Iudic. 4. 8. Iudicabat populum Israeliticum singulari prudentiâ atque fortitudine heroicâ per annos quadraginta, illumque ab incursionibus hostium vicinorum defendit. Unde
[Gap desc: Greek word]
mater in Israel appellatur Iudic. 5. vers. 7.

2. Iahelis fortitudo quoque est celebranda, qua Sisarae Duci dormienti, viro femina, clavum per frontem et cerebrum malleo transadegit, et caput impium diminuit, terraeque affixit. Iudic. 4. 21.

3. Iudith quoque Heroina fuit, quaetantos sibi spiritus sumpsit, ut animo masculo Holofernem Ducem illum belli insolentissimum, omnibus hostibus formidabilem, occideret, eiusque caput ense proprio auferret. Iudith. 13. 8.

II. PROFANA. I. Semiramis admirandae fortitudinis femina fuit, quae Chaldaeis et Assyriis per 42 annos dominata est; uti ex dictis patet. Confer Polyaen. lib. 8. strategemztum.

2. Tomyris, Massagetarum Regina, mortuo marito Cyrum Regem per insidias perductum in angustias, una cum 200000 Persarum trucidavit, adeo ut neque tantae cladis nuntius superfuerit: Caput Cyri amputatum in utrem sanguine humano impletum conici Regina iussit, cum hac exprobratione crudelitatis:


page 32, image: s0104

Satia te sanguine, quem sitivisti; cuiusve insatiabilis semper fuisti.

Vide Iustinum lib. 1. et Herodotum lib. 1.

3. Amazones mulieres Scythicas quis non obstupescet? quae contra quosvis hostes felicissime pugnabant, atque, ut in pugna essent expeditionres, alteram mammillarum ipsae combusserunt, et se, suosque liberos, et maritos, et patriam asseruerunt. Dict. Cretens. lib. 4. de Bell. Troian. Diodor. Sicul. lib. 3. c. 4.

4. Artemisiam Cariae Reginam, et Mausoli coniugem, mirantur Graeci. Haec namque cum Xerxe Rege adversus Graecos militavit, cui primam etiam palmam navalis pugnae ad Salaminem factae Rex detulit, et in ipso tempore, dum proelium committeretur, Rex videns eam strenue pugnare, viors autem timidius, clamavit; O Iuppiter, ex VIRIS MULIERES fecisti: et ex MULIERIBUS VIROS. Trogus lib. 2. olyaen. lib. 8. strategemat. Herodotus ad hunc modum de ea scribit: Artemisiae praecipua metenet admiratio, Mulieris expeditionem adversus Graeciam sequutae, quae defuncto viro, nullâ adacta necessitate, sed praestantiâ animi atque virilitate in militiam concessit. Haec ille. Artemisia quoque irruentes Rhodios classe exuit. Insulam eorum occupavit, erectâ in urbe statuâ, quae Civitati stigmata videretur inurere. Quam historiam pulchre et venuste describit Vitruvius lib. 2. de Architectura c. 8. hisce verbis: Post mortem Mausoli, Artemisiâ uxore eius regnante, Rhodii indignantes mulierem imperare Civitatibus Cariae totius, armatâ classe profecti sunt, ut id regnum occuparent. Tum Artemisia, cum esset id renuntiatum, in co portu abstrusam classem, velatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit. Cum autem Rhodii ornatam classem in portum maiorem exposuissent, plausum iussit a muro his darent, polliceriquese oppidum tradituros; qui cum penetrassent intra murum, relictis navibus inanibus, Artemisia, repente fossâ factâ, in pelagus eduxit classem ex portu minore, et ita invecta est in maiorem. Expositis autem militibus, et remigibus, classem Rhodiorum inanem abduxit in altum. Ita Rhodii non habentes, quo se reciperent, in medio conclusi, in ipso foro sunt trucidati. Artemisia autem in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus impositis. Rhodum est profecta. Rhodii cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes, cives victores reverti, hostes receperunt. Tund Artemisia, Rhodo captâ, Principibus occisis, tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit, aeneasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis: et istam figuravit Rhodiorum Civitati stigmata imponentem. Postea autem Rhodii religione impediti (quod nefas est tropaea dedicata removeri) circa eum locum aedificium struxerunt, et illud ercctâ Graiâ statione texerunt, ne quis posset adspicere, et id a)/baton vocitari iusserunt.

5. Nostrâ quoque memoriâ Angliae Regina exstitit Elisabetha, quae ad miraculum usque docta, prudens et bellicosafuit. De qua quidam versum illum Ennianum iure merito usurpavit:

Vos etenim iuvenes animos geritis MULIEBRES,
Illa VIRAGO VIRI.

Plura vide in Systemate meo Polit. p. 280. Et in Systemate Ethico p. 291. 292.

XVI.

Notandum tamen de Semiramide, quod tandem non necessaria bella moverit. Nam bellum intulit Indorum Regi Staurobati, nullâ aliâ de causa, quam ut Regnum amplificaret, et nomen immortale sibi pararet de devictis Indorum populis, qui habebantur ea aetate pro bellicosissimis. Sed Regina ipsa in proelio vulneratur, totusque ipsuis exercitus in foedam fugam vertitur. Diodor. Siculus lib. 2. rer. antiq. c. 3.

AXIOMA POLITICUM. Bella non necessaria, h. e. quae non suscipiuntur iustis de causis, sed vel ex avaritia, vel ambitione, raro sunt felicia.

Exempla habemus, tum SACRA: in Iosia Rege alias pientissimo, qui adversus Regem Aegypti, pacem ipsi offerentem, temerarie bellum movit, sed vulnere in campo Megiddo accepto, paulo post exstinctus est. 2. Paral. 35. v. 21, 22, 23, 24. In Sennacherib, qui ex ambitione et superbia Ezechie Regi Iuda bellum intulit; sed infelici prorsus successu. 2 Reg. 19. v. 35. Esaiae 37. v. 36.

Tum PROFANA; in Semiramide, in Cyro, qui a Massagetarum Regina interfectus. Herodotus lib. 1. In Xerxe; qui, Mardonio auctore et suasore, Graecis bellum non necessarium intulit; sed infelix eventus fuit. Nam ipse post pugnam Salaminiam, parva cymba fugiens cum dedecore in Asiam est reversus. Prudentius autem August. Imp. fecit, qui nulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit: iactantis ingenii esse affirmans, ob triumphalis pompae superbiam et lauream corollam, civium vitas ac securitatem periclitari: Cuspinianus in vita Augusti, pag. 8.


page 33, image: s0105

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XVII.

Idololatriam auxit Semiramis. Nam haud contenta delubris a marito exstructis, in media Babylone, socero Assuri, cognomento Belo, templum magnificentissimum incredibilibus sumptibus exstruxit, cuius supra in §. 14. et in Historia Nini §. 13. facta est mentio; novumque decretum fecit, ut Belus apud Babylonios loco Dei coleretur. Hieronymus comment. super Hoseam.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XVIII.

SEmiramis in proprium filium amore incestuoso exarsit, qui exhorrens maternum concubitum, eam interfecisse creditur anno imprii 42, aetatis 62. Berosus, Diodorus, Plutarchus, Suidas.

AXIOMA.

Multi Reges atque Duces vesanis amoribus correpti atque corrupti, velse ipsos, vel exercitus suos, perdiderunt. Franciscus Patrit. lib. 4. de Regn. Tit. XI. p. 263.

Exemplumprioris habemus in Semiramide. Haec namque virtute et rerum gestarum magnitudine, non modo Reginas, sed et Reges omnes, qui ante eam vixerant, anteivit. Nihilominus tamen amore erga filium incestuoso flagrans, iugulata occubuit, atque hac amoris turpitudine laudem suam perpetuo probro obscuravit.

Exemplum posterioris habemus in Poenis. Hi namque cum in Campania hibernarent, virtutis robur, Venereis deliciis inescati, magna ex parte amiserunt; ut hoc Adagium de illis non immerito usurparetur; Capuam Poenis alteras fuisse Cannas. vide plura apud Franciscum Patritium in loc. alleg.

XIX.

SEPULCRUM supra portas Babylonis magnificas in loco edito atque conspicuo sibi ante obitum condiderat, et haec verba inscribi curaverat: Si quis Rex pecuniâ indiguerit, is recluso hoc monumento, sumat quantum volet. Id cum legisset Darius Hystaspis Rex Persarum, auri cupiditate sepulchrum aperiri iussit; in quo tamen pecuniam invenit nullam, sed hoc tantum literis sculptum; NISI MALUS FUISSES HOMO, ET PECUNIAE INSATIABILIS, NUNQUAM SANE SEPULCRA MORTUORUM VIOLASSES. Plutarchus in Moaralibus sive Apophthegm. p. 323. Herodot. lib. 1. Stobaeus. Simile quid habet Herodotus de Nitocri Regina, quae diu post Semiramidem vixit, atque Evilmerodachi penultimi Babyloniorum Regis uxor ab Herodoto fuisse traditur.

MONARCHA V. NINYAS.

I.

1. ORTUS. Ninyas parentibus Nino et Semiramide natus, variis nominibus appellatus est. Nam 1. aliis dicitur Ninyas. 2. aliis Zameis. Sleidanus. lib. de 4. Monarch. 3. Aliis Ninus, (uti placet Iustino) vel Ninus iunior. 4. Sunt denique, qui illum a Mose (Gen. 14. v. 1, 2, 8, 9.) Amraphel vocari existiment.

II.

2. PROGRESSUS. In hoc notanda sunt Acta OEconomica, et Politica.

III.

ACTA OECONOMICA. I. A matre mollius educatus est. Reinecc. Syntag. Heroic. p. 54. Unde etiam degener factus. Nam a parentum heroica indole atque bellica virtute plane degeneravit, iuxta vulgatum illud Adagium: *a)ndrw=n h(rw/wn te/kna ph/mata: Heroum filii noxae. II. In coniugio filium genuit Arium, qui postea ipsi in Imperio successit.

IV. ACTA POLITICA.

1. Regni occupatio. Ninyas, matre Semiramide propter nefariam libidinem interfecta, regno potitus est.

2. Regni administratio. Ninyas parto a parentibus Imperio contentus, belli studia deposuit, et veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris visus in feminarum turba consenuit, et voluptatibus deditus fuit, responsaque gentibus non ipse coram dabat. sed per internuntios. Iustinus lib. 1. Similiter Athenaeus lib. 12. e Ctesia memorat, quod ipse voluptatibus prorsus deditus alta nocte se abscondiderit, et a nemine, nisi ab eunuchis et feminis suis se conspici passus suerit. Et idem c. seq. Phoenicis Poetae Iambos sale Momi adspersos de eo recitat, inter quos et hic est:

*a)/ris2os e)sqi/ein kai\ pi/nein, ta\ de\ a)lla\ kata petrw=n w)/qei.
Strenuus erat edendo et bibendo; cetera in lapides proiciebat.

Idem de eo scribit Diodor. Sicul. l. 2. c. 6. cuius haec sunt verba: Omne vitae tempus reclusus in Regia, conspectumque hominum vitans, inter pellices


page 34, image: s0106

et eunuchos otium et delicias sequutus, traduxit. Existimabat enim, incommoda omnia vitare, in continuis versari voluptatibus, vacuum esse curis, summam in Rege voluptatem esse. Ita plerumque amorad ea flagitia Magnates compellit, quae aut turpia sunt, aut dignitatem imminuunt. Quale etiam exemplum habemus in L. Vitellio (a quo Vitellius Imperator natus est.) qui vir alias innocens et industrius, amore tamen Libertina adeo insanivit, ut infamis haberetur. Illius namque salivis sale commistis quottidie palam arterias et fauces pro remedio fovebat: Qua ex re omnibus ludibrio habebatur.

V.

Ne autem ex continuo illo voluptatum otiique studio, vel ipsius contemptus aliquis, vel rebellio nasceretur, quotannis militem novum provinciis imperabat, et nationi cuique Ducem ex iis, quos secum habebat, prudentissimum praeficiebat, ut gentes sibi subiectas praesentium copiarum metu a defectione cohiberet. Eusebius in Chron.

VI.

3. EGRESSUS. Tandem Ninyas cum inglorius vixisset, inglorius obiit, postquam regnasset annis 38. cui Arius filius imperio successit anno M. 2041. iuxta Seth. Calvis. Chron. pag. 6.

NOTA.

[NB. Reges, qui in hac Dynastia II. adhuc restant usque ad Sardanapalum, vel sunt admodum obscuri, vel partum laudati. Obscuritatem parit defectus Historicorum, qui horum Monarcharum res gestas descripsere. Unde Diodorus Siculut ex Ctesia inquit: Omnia Regum Assytiorum nomina post Ninyam praeterita, quod nihil memoriâ dignum gesserint. Similiter Theophilus Antiochenus lib. 2. p. 325. recte inquit: Assyriorum Reget silentium et oblivio oppressit. Quanvis Orosius testatur Reges Assytiae (qui omnes Ninyae posteri sunt, et continuâ successionis possessione usque ad Sardanapalum Regnum retinuerunt) numquam fere vel inferendis vel excipiendis bellis cessasse.]

DUBIUM.

At dubiumb l. moveri potest, qui nempe factum sit, ut in tantâ Regum luxuriâ atque ignaviâ per mille annos, et ultra, Monarchia I. potuerit manere salva?

Resp. Causa huius rei potest darigemina.

1. THEOLOGICA. Deus T. O. M. pro admirabili suâ providentiâ Monarchiam hanc primam, usque ad terminum fatalem illi praefixum, salvam et inconcussam conservare voluit, etiamsi propter Monarcharum ignaviam omnia viderentur in peius ruere et retro sublapsa referri.

2. POLITICA, eaque similiter gemina. Prima, quod semper in procinctu quasi haberent militem domesticum. Nam institutum Monarcharum sapiens atque ad firmitatem securitatemque Regni firmissimum hoc erat, quod singulis annis (uti Diodor. Sicul. l. 2. c. refert.) novum militem imperarint, et iuventutem semper in armis tenuerint, eisque Duces praefecerint prudentissimos, sibique maxime devotos. Ea quipperes, ut subditos in officio continuit, ita vicinis terrori fuit, et effecit, ut omnes vicinae gentes Assyriorum Regibus parerent, et quicquid imperarent, efficerent. Altera causa est, quod non haberent militem externum. Hanc causam affert D. Augustmus lib. 18. de C. D. c. 12. dicens, quod ob eam Monarchia prima stabilis fuerit, quod a milite externo alendo immunis fuerit et secura. Nam recte censent sapientes: Nullum principatum propriis armis destitutum foresecurum, nihilque eâ potentiâ esse infirmius, quam non domestica virtus suffulciat. Mercenarii enim milites ignavi, negligentes, et sumptuosi: Auxiliares autem molesti et periculosi sunt, ita ut vel illis devictis, ipsum quoque Principem vinci et everti; vel hisce vincentibus, captivum et praedam fieri necessum sit.

MONARCHA VI. ARIUS.

I. ORTUS.

Arius Ninyae filius (qui a Suida THURAS appellatur) patri in regno successit, anno M. 2041. iuxta Calvis. Chron. p. 6.

II. PROGRESSUS.

1. ACTA OECONOMICA. Genuit filium Aralium Regni successorem.

2. ACTA POLEMICA. Rediit hic ad belli studia, quae deposuerat parens eius Ninyas, et Caspios (populos Scythiae, ad mare Caspium sive Hircanum habitantes) et Bactrianos (etiam Scythiae populos, quorum Rex olim Zoroastres fuit, Magicae artis inventor, qui cum nasceretur, risit,) rebellantes compescuit, et vectigales fecit: uti testantur Berosus, Iustinus, Diodorus Siculus, Eusebius, Augustinus, Cassiodorus, Iornandes.

3. ACTA ECCLESIASTICA. Sub Ario eiusque successoribus maiores subinde vires acquisivit idololatria. Nam haud contenti Assyrii patrum suorum idolis, hunc quoque Arium Deumfecerunt, et religiose coluerunt, eique nomen Baal (quod alii Martem, alii Dominum interpretantur)


page 35, image: s0107

imposuerunt. Nam ita scribit Suidas. Thuras (inquit) post Ninum (iuniorem) in Assyria regnavit, cui nomen planetae Martis indiderunt. Hunc Assyrii ut Deum adorarunt, et sua lingua Baal, hoc est, Martem, appellarunt, bellorum Praesidem, cuius etiam Daniel Propheta meminit. Hactenus Suidas.

III EGRESSUS.

Postquam imperio praefuerat 30 annis, mortuus est. Eusebius.

MONARCHA VII. ARALIUS.

I. ORTUS. Aralius patre Ario defuncto, Regni administrationem suscepit anno M. 2071. iuxta Calvis. Chron. p. 7.

II. PROGRESSUS. Berosus, Eusebius et Metasthenes scribunt, quod in otio et luxu vixerit, et muliebres pompas atque delicias animo muliebri auxerit. Sleidanus lib. de IV Monarch. ita de eo scribit. Aralius ingenio quidem et studio militari clarus fuissetraditur. Quid autem gesserit, non est proditum literis.

III. EGRESSUS. Regnavit annos 40, et mortuus est. Africanus.

MONARCHA VII. BALEUS, cogomento XERXES.

I. ORTUS BALEUS I, cognomento XERXES, in Aralii patris defuncti locum successit anno M. 2111.

II. PROGRESSUS. Rex fuit bellicosissimus. Armis namque plurimas gentes domuit, et fines Imperii sui usque ad Iudaeam produxit, et ad ipsos quoque Indos penetavit, ita ut Gentibus imperaret duplo pluribus, quam pater eius Aralius. Unde etiam cognomen XERXIS obtinut, quod Victorem et Triumphatorem notat. Berosus, Eusebius, Metasthenes, Cassiodorus, Iornandes. Ubi notetur, quantum socordia Regis Ninyae primae Monarchiae nocuerit. Nam quos Semiramis populos iam antea subiugaverat, rursus per ipsius socordiam a Chaldaeorum Regno defecerunt. Ideoque hic Baleus eos denuo sub oboedientiae iugum redigere necessum habuit. Adco

Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri.

III. EGRESSUS. Postquam regnasset annis 30, mortuus est anno M. 2140. Calvis. Chron. pag. 7.

MONARCHA IX. ARMATHRITES.

I. ORTUS. Armathrites a Cassiodore Armametres, a Iornande Armanitres, a Calvis. Chronol. p. 7. Armamites nominatur. Hic fuit Balei I filius, et defuncto patre ad Imperii dignitatem est evectus anno M. 2140. Calvis. ibid.

II. PROGRESSUS. Fuit vir prorsus effeminatus et mollis, qui, depofito belli studio, et seria Regni cura, ad voluptates et delicias se convertit. Varios libidinis modos partim ipse invenit, partim ab aliis inventos adauxit.

III. EGRESSUS. Mortuus est, postquam regnasset annos 28, iuxta Calvis. Chron. p. 7. vel 38, iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. pag. 55.

MONARCHA X. BELOCHUSI, cognomento PRISCUS.

I. ORTUS. Belochus I. Armathritae parenti successit anno M. 2168. iuxta Sethum Calvis. chron. p. 8. vel 2178. Metastheni PRISCUS dicitur.

II. PROGRESSUS. Nihil de eo traditur, nisi quod auspicia curarit, et divinationes; sicut scribit de eo Sleidan. lib. de IV. Monarch. Unde a Belisacerdotio nomen traxit. Quoniam cum imperium exercere voluit, circa sacerdotium Beli Iovis, et maxime circa auspicia et divinationes occupatus fuit; uti Berosus scribit.

III. EGRESSUS. Vixit in Regno annis 35. Sethus Calv. Chron. p. 8.

MONARCHA XI. BALEUS II.

I. ORTUS. Baleus I I. patri Belocho in Regno successit anno M. 2203. iuxta Calvis. Chron. pag. 8. Vocatur Baleus II, vel Iunior, ad differentiam Balei Xerxis proavi, Monarchae VIII.

II. PROGRESSUS. Monarcha fuit bellicosissimus. Nam alteram a Semiramide laudem virtutis et industriae militaris habet: et imperium suum usque in Indiam propagavit. Siquidem Indi eo sunt redacti, ut potestati Babyloniorum se suaque submitterent. Berosus, Metasthenes, Eusebius, Iornandes, Sleidanus.

III. EGRESSUS.

Regnavit annis 42 iuxta Afric. et Calvis. Chron. p. 8.

Regnavit annis 52 iuxta Reinecc. syntagm. Heroic. p. 56.


page 36, image: s0108

MONARCHA XII. ALTADAS.

I. ORTUS. Altadas, a Calvisio in Chronolog. pag. 9. vocatur SETHUS. Patri suo Baleo II. successit in Imperio.

II. PROGESSUS. Hic homo prorsus otiosus atque gulosus erat. Nam, teste Beroso, hae erant Regulae vitae eius otiosae atque desidiosae.

Prima. Vanus et stultus est, qui continuo labore et miseriâ militat, in exitium sui et humani generis.

Secunda. Omnium stultissimus est, qui iugi desudatione thesaurizat non sibi, sed genti.

Tertia. Qui abstinet usu gloriae et rerum a se partarum, nequissimus est. Quia, qui sibi nequam, numquam alteri beneficus est.

Ex hisce autem inertiae atque pigritiae Regulis duo pori/s1mata colligebat.

Primum: Abstinendum esse ab omni labore bellico et lucroso. Quia in bellico sudore, sibi labor, et gentibus caedes occurit: Et in lucroso labore miser et infelix avarus efficitur, magis custos divitiarum, quam dominus.

Alterum: Fruendum esse bellis et gloriâ, alienâ miseriâ et sudore partis; ne incidas in miseriam et sudores, dum parta bona fugis.

III. EGRESSUS. Inter luxuriam et otium effavit animam, anno Regni 32. Calvis. Chron. p. 9.

MONARCHA XIII. MAMITUS.

I. ORTUS. Mamitus Altadae filius (a Iornande Mamintus dicitur) in patris defuncti locum successit, anno M. 2277. Calvis. Chronolog. p. 9.

II. PROGRESSUS. Hic Mamitus militum animos otio iam torpidos rursus excitavit, atque ad belli studium reduxit, tantasque res gessit, ut Syris et Aeguptiis formidini atque terrori esset. Nec interim delicias et unguentorum omisit luxum. Vide Berosum, Metasthenem, Eusebium, Iornandem, Sleidanum.

III. EGRESSUS. Occubuit anno Regni sui 30. Africanus.

MONARCHA XIV. MANCALEUS.

I. ORTUS. Mancaleus (Cassiodoro Machaleus, Iornandi Manchaleus, Seiho Calvis. in Chronol. p. 10. Aschalius dicitur) successit Mamito anno M. 2307.

II. PROGRESSUS, Hic quo se gesserit modo, non constat. Forte ita obscuram egit vitam, atque a publicis negotiis seiunctam, ut scribendi materiam praebuerit nemini. Unde recte de eo Sleidanus ait: in hoc Mancaleo narrandi deficit argumentum.

III. EGRESSUS. Mortuus est anno Imperii 30. iuxta Berosum, Metasthenem et Eusebium: vel 28. iuxta African. et Calvisium, Chronolog. p. 10.

MONARCHA XV. SPHAERUS.

I. ORTUS. Sphaerus vel Saphrus Mancaleo patri in regno successit A. M. 2335.

II. PROGRESSUS. Hic et pacis et belli tempore Regnum optime administravit. Nam magnaeius virtus atque prudentia fuisse dicitur. Metasthenes, Eusebius, Cassiodorus, Iornandes, Sleidanus, Berosus ait: De huius gestis omne vulgus personat.

III. EGRESSUS. Mortuus est anno imperii 20, vel iuxta alios 22. Calvisius, Chronolog. p. 10.

MONARCHA XVI. MAMELUS.

MAMELUS, Eusebio Mamylas, Cassiodoro et Iornandi Mamylus dicitur. Successit Sphaero anno M. 2357. Huius facinus nullum commemoratur, inquit Sleidanus. Postquam 30 annos regnasset. mortuus est. Berosus, Metasthenes, Africanus.

MONARCHA XVII. SPARETUS.

SPARETUS, Cassiodoro vocatur Sputaethus. Hic Mamylo in Regno successit anno M. 2387. Calvis. Chronol. p. 10. Bellum gessit cum Syris et Phoenicibus, eosque tandem subegit, circiter annum Regnisui 35. Sleidanus meminit tempore huius Spareti passim accidisse. miranda. Quae hisce verbis Berosus apud Gothofredum aliique Historici indigitant.

1. Terraemotus contigit, qui Babylonios valde terruit.

2. Diluvium Deucalionis in thessalia fuit, in quo non solum ex imbribus, sed obturatis montibus, casu flumina planitiem impleverunt, et subsequuto terrae motu, apertis ostiis, montium aquae in alveos regressae. Dicitur Diluvium Deucalionis propterea, quod circa Parnassum montem, ubi imperabat Deucalion, maxime acciderit: quo Duce multi mortales in illo monte sunt conservati. Apollon. Hoc diluvium Ovid. Metam. 1. cum Diluvio


page 37, image: s0109

Nohae confundit. Xenophon de Aequivoc. Oros. lib. 1. cap. 9.

3. Incendium sequutum est Phaethontis in Aethiopia et Italia, quae tribus in locis, ingenti ex aestu atque ardore, quem praedixerat, atserunt. Xenophon de Aequivoc. Orosius lib. 1. c. 9. Eusebius.

Regnavit annis 40 iuxta Berosum, Metasthen. Euseb. Iornand.

Regnavit annis 42 iuxta Africanum.

MONARCHA XVIII. ASCADES.

ASCADES (alio nominc Ascadates, vel Ascatades) Rex Assyriorum XVIII. Hic Spareto successit anno M. 2429. et Regnum suum auxit, quia omnem Syriam ci adiecit. Huius anno 13, Vitis inventa apud Graecos narratur, uti Berosus apud Gothofredum ait.

Regnavit annis 40 iuxta Berosum.

Regnavit annis 38 iuxta Africanum.

Nota: In hoc Monarcha desinit historia Berosi: quam Manetho et Metasthenes pertexuerunt.

MONARCHA XIX. AMYNTAS.

AMYNTAS, Rex Assyriorum XIX. Ascadati successit anno M. 2467. iuxta Calvisium Chron. p. 12.

Regnavit annis 45 iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 57. Reusn. Chr. p. 186.

Regnavit annis 35 iuxta African. et Calvis. Chron. p. 12.

[Historici quidam putant Chusan Rischataim
[Gap desc: Greek word]
quod sonat Nigrum iniquitatum vel iniquum, Regem Mesopotamia, (qui 8 annis Israelitas primo et quidem gravi servitutis iugo pressit, sed ab. Othoniele iudice populi sraelitici III. victus est, de quo Iudic. 3. 10.) esse Ascatadem Monarcham XVIII. In qua sententia est Reinecc. Syntagm. Heroico p. 57.) Alii putant eum fuisse Amyntam Monarcham XIX: in qua sententia est Reusn. Chron. p. 186. Sed neutra sententia in arce veritatis poni potest. Nam cum Chronologianon congruit. Quia sub finem regni Belloparis XXI Assyriorum Regis Chusan Rischataim domum ab Othoniele est caesus: iuxta supputationem Sethi Calvis. Chronol. p. 12, 13, 14.]

MONARCHA XX. BELOCHUS II.

BELOCHUS II, XX Rex Assyriorum, Amyntae in regno successit anno M. 2503. iuxta Calvis. in Chron. p. 13. regnavitannis 25.

MONARCHA XXI. BELLOPARES.

BELLOPARES, Iornandi BELEPARES; Calvisio, BALATORES, in Chron. p. 13. vocatus, patri Belocho II. in Regno successit, anno M. 2528. Huius filia nomine ACTOSA, cognomento SEMIRAMIS, procul dubio ob res praeclare gestas sic dicta, 7 annis cum patre regnavit. Eusebius.

Anno 30 regni mortuus est.

MONARCHA XXII. LAMPRIDES.

LAMPRIDES, Rex Assyriorum XXII, Bellopari, seu Balatorae successit, A. M. 2558, iuxta Calvis. Chron. p. 14. Regnavit annis 32, iuxta Africanum.

MONARCHA XXIII. SOSARES.

SOSARES, Rex Assyriorum XXIII, Lampridi successit anno M. 2590, iuxta Calvis. Chronol. p. 15. et regnavit annis 20.

MONARCHA XXIV. LAMPARES.

LAMPARES, Rex Assyriorum XXIV, qui Calvisio in Chron. p. 15. Lampraes dicitur, Sosari successit anno M. 2610; et regnavit annis 30. Africanus.

MONARCHA XXV. PANNIAS.

PANNIAS vel PANYAS (uti eum vocat Calvisius) Lampari vel Lamprai in Imperio successit anno M. 2640.

Et regnavit annis 45 iuxta Reinecc. Synt. Heroic. p. 57. Reusn. Chron. p. 188.

Et regnavit annis 35 iuxta Calvis. Chron. p. 16.

MONARCHA XXVI. SOSARMUS.

SOSARMUS, Rex Assyiorum XXVI, Panniae successit anno M. 2675. Calvis. Chron. p. 16.

Et regnavit annis 19 iuxta Reinecc. p. 57. et Reusn. p. 188.

Et regnavit annis 32 iuxta Africanum et Calvis. Chron. p. 16.


page 38, image: s0110

MONARCHA XXVII. MITRAEUS.

MITRAEUS, iuxta Reinecc. p. 57. MITREUS, iuxta Reusn. p. 189. vel MITHREOS, iuxta Calvis. Chron. p. 17. XXVII Rex Assyriorum, successit Sosarmo, anno M. 2713. Calv. ibid. Regnavit annis 27.

MONARCHA XXVIII. TAUTANES.

TAUTANES, iuxta Reinecc. p. 57. TAUTANIUS, iuxta Reusn. p. 189. aut TEUTANIOS, iuxta Metasthenem; vel TEUTAMUS, iuxta Diodor. Sicul. Cyrill. lib. 1. contra Iulian. et et Calvisio Chron. p. 18. XXVIII Rex Assyriorum, successit Mitraeo.

Regnavit annis 29 iuxta Africanum et Calvis. p. 18.

Regnavit annis 32 iuxta Reinecc. p. 57. Reusn. p. 189.

MONARCHA XXIX. TEUTAEUS.

TEUTAEUS, Eusebio TANTAEUS dicitur, Rex Assyiorum XXIX, successit Teutani, vel Teutamo, anno M. 2769. Calvis. Chron p. 19.

Regnavit annis 24 iuxta Diod. Sicul. et Calvis. p. 19.

Regnavit annis 40 iuxta Reinecc. pag. 57. et Reusn. p. 191.

[Hic diligenter notandum, quod Chronologi h. l. in enumerandis Assyriorum Rogibus varient. Nam Iosephus Scalig. in Euseb. et Seth. Calvis. in Chron. hic quatuor Monarchas interserunt, qui ab aliis Historicis omittuntur. Ideoque hic in gratiam studiosorum eorum nomina exptimam; ne hoc discrepante Chronologorum calculo turbentur.]

1. Arabelus ad imperium evectus est A. M. 2793. regnavit annis 34. Calv. Chron. p. 20.

2. Chalaos successit Arabelo A. M. 2827. regnavit annis 24. Calvis. Chron. p. 21.

3. Anabos successit Chalao A. M. 2851. regnavit annis 21. secundum Africanum et Calv. Chron. p. 22.

4. Babios, vel Babius, successit Anabo A. M. 2872. regnavitque annis 27 Calv. p. 22.

MONARCHA XXX. TINEUS.

TINEUS, Reinecc. THINAEUS, Calvisio Chron. pag. 25. TINNEUS, Iornandi; THIMEUS, Reusn. Chron. p. 191. XXX Assyriorum Rex successit Teutaeo (ex sententia Reinccii p. 57. et Reusn. Chron.) anno 2899. iuxta Calv. p. 25.

Regnavit annis 30 iuxta Reineccium. p. 57. et Reusn. p. 191.

Regnavit annis 24 iuxta Africanum et Calv. Chron. p. 25.

MONARCHA XXXI. DERCYLUS.

DERCYLUS, vel DERCILUS, XXXI Assriorum Rex, successit Tineo, anno Mundi 2923.

Regnavit annis 40 iuxta Reineccium p. 57. Reusn. p. 191.

Regnavit annis 22 iuxta African. et Calv. p. 27.

MONARCHA XXXII. EUPALES.

EUPALES (iuxta Reinecc. p. 58. et Reus. p. 192.) vel Eupancmes (iuxta Africanum et Calvis.) successit Dercylo, anno M. 2945.

Regnavit annis 30 iuxta Africanum et Calv. p. 29.

Regnavit annis 38 iuxta Reinecc. p. 58. Reus. p. 192.

MONARCHA XXXIII. LAOSTHENES.

LAOSTHENES, XXXIII Rex Assyriorum, successit Eupali, anno M. 2975.

Regnavit annis 45 iuxta Reinecc. p. 58. Reusn. p. 193.

Regnavit annis 18 iuxta Calv. p. 30.

MONARCHA XXIX. PYRITHIDIAS.

PYRITHIDIAS; Eusebio Piriciades; Iornandi Pritiades; Calvisio Puritiades; successit Laostheni anno M. 2993.

Imperavit annis 30 iuxta Reineccium p. 58. Reusn. p. 193.

Imperavit annis 14 iuxta African. et Calvis. p. 30.

MONARCHA XXXV. OPHRATAEUS.

OPHRATAEUS, Rex Assyriorum XXXV, Pyrithidiae successit, anno M. 3007. Iornandi dicitur Ophratenes.

Regnavit annis 20 iuxta Reineccium pag. 58. Reusn. p. 194.

Regnavit annis 21 iuxta Africanum, Calvis. p. 31.


page 39, image: s0111

MONARCHA XXXVI. OPHRAGANEUS.

OPHRAGANEUS, Eusebio Ophratanes; Africano et Calvis. Ephacheres; successit Ophrataeo in regno, anno M. 3028.

Regnavit annis 21 iuxta Africanum et Calvis. p. 32.

Regnavit annis 50 iuxta Reinec. p. 58. Reusn. p. 194.

MONARCHA XXXVII. ASCRAZAPES.

1. ORTUS. Ascrazapes (Eusebio est Ocrazapes; Stephano Cyndaraxes; Ariano lib. 2. Suidae et Straboni, Anatyndaraxes; Setho Calvisio Acracarnes) Assyriorum Rex XXVII, successit Ophraganeo anno M. 3050. iuxta Sethum Calv. p. 34. iuxta alios 3088,

2. PROGRESSUS. Anno regni eius 18, vel, ut alii volunt, 33, anno M. 3119, ante Christum natum 852, cum magna impietas in urbe Ninive grassaretur, Deus, ex singulari et extraordinariâ motus gratiâ, eo misit Prophetam Ionam, qui praedicaret, panoleqri/an urbis certo futuram, nisi actâ paenitentiâ incolae a malo desisterent. Ionas autem in initio perculsus magno metu, ad mare secessit, et in urbe Iapho, quinque milliaribus Ierosolyma distante, navim conscendit. Sed coorta inter navigandum tempestate, cum navis submergendae periculum metueretur, sorte missâ, Ionas eius mali causa deprehenditur. A nautis itaque, licet invitis, attamen salutis amore adductis, in mare abicitur, tamquam hostia quaedam piacularis. Quem cetus deglutivit, et trium dierum atque noctium spatio ventri inclusum per milliaria 250 gestavit atque circumvexit. Nam a Iapho, circumnavigatâ minori Asiâ, per mare Aegeum transiit Constantinopolin, per Hellespontum in Pontum Euxinum; (quod longum est 200: et latum 70 milliaribus) in cuius portu demum eiectus est, teste Iosepho lib. 9. Antiquit. Iudaic. c. 11. p. 253. Inde ergo 200 circiter milliaria progressus Ionas Niniven venit, et munus divinitus demandatum exsequutus est. Vide Bunting. in Itiner. Part. II. p. 189. 190. Cum vero incolae, auditâ Prophetae contione, verâ se ad Deum paenitentiâ converterent, et Rex ipse de solio surgeret, et sacco indutus in cinere sederet, et universale indiceret ieiunium, tam brutorum animantium, quam hominum, ac denique ut omnes converterentur ab iniquitate, serio mandaret, interitum tum temporis evitarunt. Vide Ionae c. 1. 2 et 3.

3. EGRESSUS. Postquam regnasset annis 41, iuxta Eusehium; vel 42, iuxta Reineccium. p. 58. et Reusn. Chron. p. 194. ex hac vita decessit. A. M. 3129. ante C. N. 842.

NOTA.

De Tempore Contionis paenitentialis Ionae ad Ninivitas habitae, Chronologi inter se dissentiunt. I. Quidam eam referunt ad tempora Sardanapali Ascrazapis filii, ultimi Assyriorum Regis. (intellige ex familia Nini) Et in hac sententia est Calvis. Chron. 35. Cui calculum suum addit August inus Torniellus in Annalib. Sacr. tom. 11. p. 72. II. Quidam vero eam referunt ad tempora Ascrazapis Sardanapali patris: ut Reusn. in Chron. p. 194. Et haec sententia posterior priori est praeferenda. Quia melius cum Chronologia, cumque ipsius rei et personarum circumstantiis congruit. Nam ceteri Chronologi Ascrazapem 41, vel 42 annis: Calvisius vero tantum 7 annis regnasse ait. Quod si autem iusti regiminis anni Ascrazapi assignantur, utique contionem Ionae in tempora eius incidisse dicendum erit.

REGULA VITAE.

Reges atque Principes tempore periculoso ingruente et irâ Dei saeviente paenitentiam agant ipsi, et subditos pariter ad paenitentiam exhortentur. In quam sententiam pulchre ait Fulgentius. epist 6. Qui sunt in culmine saeculi constituti, aut plurimos secum perdunt, aut plurimos secum in viam salutis perducunt. Hoc ipsum fecit Rex Iosaphatus, qui in angustiis bellorum constitutus quaerebat Dominum, et ieiunium in tota Iudaea proclamari iubebat. 2 Par. 20. v. 3. Idem fecit Rex Exsechias, cum Rex Sennacheribu valido exercitu Ierosolymam cingeret, et horribilia quaeque illi minitaretur. Esai. 36. v. 5, et 37. v. 10. Idem fecit Rex Ninives Ascrazapes, cum Ionas Propheta illi Dei iram, et urbis, omniumque, qui in urbe erant, panoleqri/an denuntiaret. Ionae 3.

Ex profanis historiis placet hîc adferre historiam, quae cum praesenti examussim congruit. Anno Christi 526, Terraemotus horrendus Antiochiam 14 Calend. Iunii, die Veneris tremefecit: parumque abfuit, quin tota urbs corruerit, civiumque sepulchrum facta sit. Euphrasius, Antiochiae Episcopus, eo obrutus obiit; templa collapsa sunt, urbisque decor periit. Ab omni hominum memoria non exstitit tanta irae Dei in urbem aliquam grassatio. Iustinus Imperator nuntiatâ hac alade gravissime indoluit, abiectisque diademate et purpurâ, sacco indutus, et cinere consepersus, per multos dies luxit, ad urbis quoque instaurationem pecunias et opifices misit. Bucholtz Chron. p. 271.


page 40, image: s0112

MONARCHA XXXVIII. TONOSCONCOLEROS, sive SARDANAPALUS.

CAPUT I. DE ORIV.

I.

CIrca ORTUM Sardanapali duo sunt notanda. 1. GENERATIO. 2. APPELLATIO.

II.

I. GENERATIO. Sardanapalus fuit filius Ascrazapis, vel Anacyndaraxis; Nam ipse ipsum in epitaphio suo filium anacyndaraxis vocavit; sicut Suidas tradit. Vide §. 11.

III.

II. APPELLATIO. Duo hic Rex habuit nomina. 1. Dictus est Tonosconcoleros. 2. A Graecis appellatur *sardana/palos: a Latinis, Sardanapalus. Hoc posterius nomen dittw=s2 scribitur. Primo, Sardanapallus, per duplex ll, ut sit et nomine et vitiis deformis: secundum Ciceron. l. 3. de Republ. Est enim pallus et tripallus in obscenis. In hac sententia est Sethus Calvis. in Chronol. pag. 35. Verum ea acrioris iudicii Criticis haud probatur. Secundo, alii communiter scribunt Sardanapalus, per unicum l. Quod rursus a doctis accipitur, vel in bonum, vel in malum.

1. Absolute et inse est nomen optimi Principis, non voluptuarii et delicati. Nam dicitur a
[Gap desc: Greek word]
hoc est, Dux, Princeps;
[Gap desc: Greek word]
iudex; et
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, arduum, eximium, mirabile, Ita Becman. de Origin. ling. Lat. p. 680.

2. Relate: vel respectu Sardanapali. Sic secundum communem Historicorum sententiam hoc nomen plenum est superbiae atque arrogantiae.
[Gap desc: Greek word]
est Dux;
[Gap desc: Greek word]
Iudex; et
[Gap desc: Greek word]
Irruptor, Eversor. q. d. Dux, Iudex, Eversor. Quomodo etiam gigantes appellarunt
[Gap desc: Greek word]
Nephilim. Num. 13. v. 34. Sic dicti quasi Deiectores, quod immani sua proceritate homines cadere facerent, ut scribit Aben-Esra: vel quasi irruptores, quod violenter in homines irruerent, eosque opprimerent. Cum enim (ut addit Phil. Mel. in Chron. p. 45.) impendet ruina, crescit superbia, ficut dicitur: Tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Et ante ruinam praecedit exaltatio. Prov. 16. 18. Et antequam conteratur, exaltatur cor hominis. Prov. 18. 12. Reineccius Syntagmate Heroico p. 59. similiter inquit: Credibile est, cognomenti vel tituli loco id Regem hunc assumpsisse: sicut Attila Hunnus nominari voluit, flagellum Dei; Mahumetes Othomannus, Terror Orbis; et Chaganus omnium nationum Dominus: ut Niceph. Callim. lib. 18. c. 29. scribit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

IV.

In PROGRESSU vita eius notanda; quae continet Acta tum bona, tum mala.

V.

ACTA BONA non memorantur eius plurima; sed unicum tantum: nempe, quod uno die (uti Epitaphium eius sonat) Tarsum et Anchialen Ciliciae oppida condidit, hoc est, (ut quidam explicant) reparavit, vel (ut vult Erasmus chiliad. III. Adag. VII. p. 785.) obtinuit. Eaque re fere solâ gloriae nonnihil ad posteritatem promeruit.

VI.

ACTA eius reliqua omnia fuerunt mala atque nefaria. Nam tota Vita eius fuit mala Ecclesiastice, OEconomice, Politice.

Siquidem patrem suum defunctum, qui per Ionam Prophetam ad paenitentiam paulo ante vocatus fuerat, et bene currere coeperat, haud imitabatur hic filius, ubi regni administrationem solus obtinuit; sed ad ingenium reversus, ut canis ad vomitum, excusso omni Dei timore, omnique pudore, totus voluptate et otio diffluebat. Nullâ (ut Suidas scribit) tangebatur regni curâ, non arma tractabat, non venatum exibat, ut veteres solebant Reges; sed mollis, effeminatus, impudicus, fucatâ facie, depictis oculis, stolâ muliebri indutus, inter pellices in Gynaeceo desidebat, cumque concubinis de pulchritudine et cincinnis capillorum certabat; imo femineam quoque vocem loquendo imitabatur, et colum tractabat. Videbatur a nemine nisi ab eunuchis et puellis; quibuscum omnia libidinum atque voluptatum genera exercebat, ita ut praeconis voce praemium polliceretur ei, qui novam aliquam voluptatem excogitasset. Unde Adagium exortum est: *sardana/palos, hoc est, Sardanapalus. Quod in hominem effeminatum et voluptuarium quadrat. Et notus est vulgatus versiculus:

Non homo, sed porcus, Sardanapalus erat.


page 41, image: s0113

CAPUT III. DE EGRESSV.

VII.

EGRESSUS continet poenam Sardanapali, quae libidinosam eius insequuta est vitam; nempe subditorum seditio, mors eius tragica; et totius regni mutatio. Quae ut melius intelligantur, notanda sunt tria. 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta. 3. *ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a, sive ANTECEDENTIA.

VII.

1. SUBDITORUM OFFENSIO. Cum enim Sardanapalus nullâ regni curâ tangeretur, nec ulli copiam sui conveniendi faceret, in odium offensionemque omnium incurrit. Sicut enim virtus, velut ingens bonum, omnibus est amori, et omnibus appetitur: (unde etiam kalo\n, hoc est, bonum, honestum, pulchrum, Graecis dicitur a)po\ to=u kalei=n, hoc est, a vocando; quia animos hominum ad se appetendum provocat: vel apo\ to=u khlei=n, quia appetitum demulcet. Caelius Rhodigin. lib. 24. Antiq. lect. c. 7. Scalig. Exercit. 300. sect. 3.) Ita contra vitia omnibus sunt odio et abominationi: quia malum hominem non perficit, sed destruit.

2. SARDANAPALI IN GYNAECEO VISIO. Tandem circa annum regni eius decimum sextum Arbaces sive Arbactus, Medorum Praefectus, auditis illis Sardanapali flagitiis, ardentissimo illum videndi desiderio flagravit. Etsi autem nemini ad Regem aditus patebat, (quoniam a temporibus Ninyae per 1100 annos Monarchis hisce ignavis et desidiosis in more positum erat, ut gentibus responsa darent, non ipsi coram, sed per internuntios; Iustin. lib. 1.) tamen tandem eunucho muneribus expugnato (dedit namque illi auream phialam; sicut Diodor. Sicul. lib. 2. rer. antiq. c. 7 scribit) aditum impetravit. Intromissus ergo in Regium palatium, Gynaeceum id esse vidit, Regemque deprehendit inter scortorum greges purpuram colo nentem, et muliebri habitu, cum mollitie corporis et oculorum lasciviâ omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a, ACTA IPSA, hoc est, CONFOE DERATIO et SARDANATALI OPPUGNATIO.

IX.

Quibus visis, indignatus, tali Mulieri tot viros subiectos esse, tractantique lanam, ferrum et arma portantes parere, ad socios properans, quid viderit, refert. Negantse ei parere posse, qui mulierem se malit esse, quam virum. Societate igitur initâ cum Beloso, sive Phul-Belocho, Babyloniorum Praefecto, bellum in Sardanapalum parat. Quo audito, Sardanapalus talenta auri ducenta per praeconem constituit ei, qui occidisset istos Praefectos: qui autem vivos tradidisset, duplex praemium, ac Mediae Praefecturam pollicitur est. Verum neminem ea praemiamoverunt. Rex initio tribus proeliis rebelles caedit, et victor exsistit. Verum cum e tanto successu, tum insolentior, tum negligentior factus ad voluptates suas rediiset, et Regis exemplum imitaretur miles, ex improvisu exercitus vino somnoque gravatus a Praefectis opprimitur, et Dux ipse Salamenus uxoris frater in pugna desideratur, tantaque strages editur, ut fluvius redundante hominum sanguinc colorem mutaret; sicut scribit Diodor. Sicul. l. 2. c. 7. Rex vero nondum se consilio deserit, sed quinque liberis, inter quos filii tres erant, ad Cottam Paphlagoniae praesidem, Ducum omnium sibi gratissimum, cum magna gaza missis, Niniven confugit, eamque commeatu instructam egregie munit: quem statim insequuti Praefecti, obsidione cingunt. Rex nullum periculum extimescit, tum quia urbs Ninive propugnaculum omni humanâ arte inexpugnabile videbatur, tum quia ab Oraculo responsum accepisse Maiores noverat, numquam capi posse Ninum urbem, nisi fluvius (nempe Tigris) hostis urbi fieret. Quod numquam fore ratus Sardanapalus, obsidionem in tertium usque annum toleravit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a, sive CONSEQUENTIA.

X.

Verum Sardanapalus tam diu obsessus, tandem Tigridis inundatione, quâ magna muri pars, nempe ad stadia viginti conciderat, ad desperationem


page 42, image: s0114

adigitur, Namque fatale Oraculi tempus advenisse putabat. Ideoque in Regiam se recepit; et nein potestatem hostium veniret, vivus in pyram ingentem ibi exstructam seuna cum uxore, et pellicibus, et vestibus regiis, omnique gazâ, quam immensam fuisse memoriâ proditum est, inclusit, atque Vulcano consecravit, A. M. 3148. regnisui 20. Diodorus, Athenaeus, Eusebius, Suidas, Orosius, Iornandes. Quod incendium per 15 dies duravit: uti Philipp. Melanchth. in Chron. p. 46. scribit. Et hic fuit funestus ille tragicusque tanti Regis exitus. Simile combustionis exemplum habemus in Simri vel Zambri, V. Rege in Isrue~l, qui, postquam Dominum et Regem suum Ellam interfecisset, urbem Tharsam metropolin regiam occupavit, et diadema, populo inscio, rapuit. Cum autem exercitus, urbem Gebethonem obsidens, Regem occisum audiret, et facti inusitati novitate territus, Ducem militiae AMRIUM Regem Israel crearent, et ad Tharsam recuperandam exercitum universum adducerent; Simrius conscientiâ facinoris, et praesentis pcriculi magnitudine perterritus, Regiam clausam incendit, et cum scelerum sociis SE CREMAT, di tyrannidis occupataeseptimo. Vide 1 Reg. 16. v. 8, 9. etc.

XI.

EPITAPHIUM. Sardnapalus in urbe Anchiale, monumentum iuxta urbis moenia exstrui curaverat, in cuius fastigio statua lapidea sculpta stabat, dextrae manus digitis supra caput elevatis; et ad crepitum edendum compositis, in eoque hoc epitaphium Assyriis literis insculptum erat: uti Suidas in Nino, et Athenaeus ex Aristooulo lib. 12. cap. 12. dipnosoph. referunt.

SARDANAPALUS ANACYNDARAXIS FILIUS, ANCHIALEM ET TARSUM UNO DIE CONDIDIT.

TU VERO Ô HOSPES EDE, BIBE, LUDE: RELIQUA HUMANA NE TANTI QUIDEM SUNT. hoc est, nedigitorum crepitu digna sunt.

Strabo autem lib. 14. Geograph. fol. 462. ex Choerilo Poeta hos versusubicit.

Cum te mortalemnôris, praesentibus exple
Deliciis animum; post mortem nulla voluptas.
Namque Egosum pulvis, qui nuper tanta tenebam.
Haec habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido
Hausit: at illa manent multa et praeclara relicta.
Hoc sapiens vitae mortalibus est documentum.
Weil du bist sterblich/ trinck und iß/
Nach dem tod' kein wolleben ist;
Ich bin ein asch/ bab viel gehabt/
Doch ist es alles ietzt schaff ab.
Viel bessers ich verlassen muß.
Brauch du der Wert/hab guten muth.

Virorum sapientum de hoc Epitaphio iudicia.

In hoc monumentum (teste Cicer. l. 5. Tusculan. Quaestion.) cum aliquando incidisset Aristoteles, substitit, partemque primam cum legisset, ait: Ecquid aliud in bovis, non in Regis sepulchro scripsisset? Deinde cum posteriores versus legeret, risit, dixitque: Hic ea se mortuum habere dicit, quae ne vivus quidem habuit, nisi quamdiu deglutiebat. Confer Plutarchum lib. 5. de fortuna et virtute Alex. Magni. Recte itaque Crates Philosophus ab eodem Plutarcho laudatur. is enim cum legeret hos Sardanapali versus, mox apposuit:

Haec habui, dicici studio quaepulchra; Camena
Me quibus instruxêre.

USUS.

Haec historia Sardanapali diligenter est discenda, et ob oculos ponenda: quia est quasi speculum vitae humanae. Proponitur namque in ea.

I. Exemplum superbiae et ambitionis in titulis.

Nam Sardanapalus idem est atque Dux, Iudex et Eversor, de quo in §. 3. luculenter egimus. Qui titulus superbiae, fuit praesagium futurae ipsius ruinae. Nam regula est Politicorum: Virtute decrescente, crescit arrogantia et inanis gloria. Item: Crescentibus titulis et ambitiosis nominibus, decrescit virtus. Placet huc quoque ex historiis exempla afferre parallela.

I. REGES PERSARUM olim se fratres Solis natos ante Luciferum appellari gaudebant. Darius Arsamifilins Rex Persarum, se Regem Regum et consanguineum Deorum appellabat, et Alexandrum M. famulum suum. lib. 2. supplem. ad Curtium. Sed hic fastus fuit initium ruinae eius; uti historiae ostendunt.

Ita quoque longo tempore post Sapor, Rex Persarum, vocabat se Regem Regum, participem siderum, fratrem Solis et Lunae.

II. ALEXANDER M. cum se Iovis Ammonis filium salutari mandabat, ad ruinam properabat. Valer. Max. lib. 9. c. 5.

III. CLEOPATRA Regina Reginarum vocari volebat, sed tandem sceptro vitâque privatur.

IV. CALIGULA Deus vocari volebat. Iosephus lib. 18. Antiqu. Iud. c. 4 et 10. Sed eventus infelix fuit. Nam tandem a Cassio Chaerea et Cornelio Sabinio Praefectis militum foede occisus est. Dion. in Caligul. Histor. August. t. 1. p. 612.

V. DOMITIANUS (sicut Sueton. et Eusebius


page 43, image: s0115

scribunt) eo superbiae provestus est, ut omnium edictorum et diplomatum Caesareorum exordium ita fieri iusserit: Dominus et Deus noster hoc mandat. Unde in communi sermone titulus hic ei tributus fuit: Dominus Deus noster Domitianus. Sed cxitus infelix fuit. Tandem enim in cubiculo suo a propriis cubiculariis, qui contra ipsum conspiraverant, 7 vulneribus confossus misere interiit.

VI. TRAIANUS, alioquin optimus Imperator, omnibus operibus suis, qua novis, qua innovatis, titulos adscribere pomposos solebat. Unde Constantinus Imp. eum semper Herbam parietinam appellavit; sicut Aurel. Victor scribit.

VII. ATTILA, Hunnorum Rex, se Flagellum Dei et Malleum universi orbis appellari voluit. Vide Nicolaum Olaum lib. 6. apud Bonfinium. Buholtz Chron. p. 249.

VIII. TAMERLANES, Iram Dei se vocavit, et Vastitatem orbis. Petrus Gregor. Tholosan. de Republ. l. 13. cap. 12. §. 2.

IX. ANTICHRISTI ORIENTALES, nempe TURCICI IMPP. omnium Imperatorum ter maximosse appellant. Vide Bodin. lib. 1. de Republ. c. 9. p. 230. Quae appellatio ab Impp. Constantinopolitanis una cum Imperio translata videtur. Nam illorum stemmata quadruplici B constant: quibus haec verba significantur: *basileu\s2 *basile/wn, *basileu/wn *basileu=si. hoc est, Rex Regum, Reges Regens.


[Gap desc: illustration]

Huc referri potest AMURATHIS III, Turcici Imperatoris titulus ex epistola eius ad Rudolphum II. Imp. Roman. anno 1593 missa: Amurathes III. huius nominis, potentissimus, invictissimus, Imperator Constantinopolitanus; Thraciae, Illyrici, Graeciae, Terrae sanctae, Asiae maioris et minoris, Assyriae, Armeniae, utriusque Arabiae, Syriae, Aegypti, Sarmatiae, utriusque Turciae, superioris et inferioris Palaestinae, Mauritaniae, Tuneti Dominator, et Princeps TOTIUS ORBIS, omniumque Regnorum magni maris Oceani, et Rex Mechae et Algierae, Possessor sepulchri Christi, omnium Christianorum Dei, in medio centro Hierosolymis; Dominus in Europa, Asia, Africa, America, omniumque Insularum totius magni maris; cuius potentia formidabilis omnibus; vastator, et in aeternum irreconciliabilis, universi Christianismi hostis, omniumque qui se Christianos iactitant: FILIUS OMNIPOTENS DEI, qui iussit et mentem illuminavit ad oppugnandum Christianos.

X. ANTICHRISTI OCCIDENTALES, titulos honorarios Christo maxime competentes sibi imprudenter, dicam, an impudenter, arrogant; sicut ex Bellarm. l. 2. de Rom. Pontif. c. 31. patet, qui 15 titulos, quos Papa sibi arrogat, recenset, et dicit ipsum esse. 1. Papam. 2. Patrem Patrum. 3. Christianorum Pontiflcem. 4. Summum Sacerdotem. 5. Principem Sacerdotum. 6. Vicarium Christi. 7. Caput corporis Christi. 8. Fundamemum aedificii Ecclesiae. 9. Pastorem ovilis Domini. 10. Patrem et Doctorem omnium fidelium. 11. Rectorem domus Dei. 12. Custodem vineae Dei. 13. Sponsum Ecclesiae. 14. Apostolicae sedis Praesulem. et denique 15. Episcopum universalem.

II. Exemplum belluinae atque monstrosae voluptatis.

Sardanapalus erat vir non-vir, et non-mulier mulier. Hoc est, vir erat sexu, sed non animo. Et non erat mulier sexu, sed animo; imo muliere (ut Aventin. Annal. Boioar. loquitur) corruptior erat. Quia veste muliebri indutus, in gynaeceo inter mulieres sedens, vitam muliebrem duxit: fuco mulicbri faciem pingebat, non Regnum curabat, sed colum muliebrem tractabat, et fila ducebat; imo velut larvale voluptatis mancipium, adeoque monstrum, supra luxum muliebrem lasciviebat, omnesque Reges et Reginas Assyriorum luxuriâ atque ignaviâ vincebat. Hinc Erasmus Roterodamus in aureo suo Adagiorum libro hoc Adagium ex probatis auctoribus desumptum usurpat. Chil. III. Cent. VII. p. 785. *sardana/palos, id est, Sardanapalus. Huius cognomen ob insignem hominis mollitiem abiit in proverbium. Aristophanes in Avibus: ti/s2 o( *sardana/palos ou(=tos? hoc est, Quis hic Sardanapalus? Fuit autem Sardanapalus deliciis usque adeo effeminatus, ut inter eunuchos et puellas ipse puellari cultu desidere sit solitus. Apollodorus (ut citat Aristophanis interpres) tradit, eius sepulchro epitaphium huiusmodi literis Assyriis insculptum fuisse: *e)/sqie, pi=ne, o)/xeue w(s2 ta\ a)/lla ou)deno/s2 e)sin a)/cia. id est, Ede, bibe, utere Venere: nam cetera sunt nihil. Suidas hac formâ refert ex Callisthene: *eu\ de\, w)= ce/ne, e)/sqie, kai\ pi=ne, kai\ pai=ze w(s2 ta/ge a)/lla a)nqrw/peus ouk o)/nta tou/tou a)/cia. id est, Tu vero hospes ede, bibe, lude; tamquam ceteras res humanas huius non faciens. Haec Erasmus.

Tales Sardanapali et olim et nunc inventi sunt numero plurimi, et vitiis adeoque flagitiis


page 44, image: s0116

teterrimi, quibus primum Sardanapalum imitantur, tum in vita, tum in morte.

I. IN VITA.

1. Talis Sardanapalus erat PLANCUS PLOTIUS, Munatii Planci Consularis, et Censorii frater. Nam ita de eo scribit Valer. Max. lib. 6. c. 8. Plancus Plotius, cum in proscriptione Triumvirali a militibus ad necem quaereretur, fidelitate servorum in regione Salernitana occultatus, odore unguentorum proditus est. De quo Beza tale epigramma concinnavit.

Saeva cohors Plancum ad mortem cum quaereret, ille
Triumviralis Carnifex:
Servarant Dominum servi penetralibus imis,
Et ille mortem effugerat.
Unguentis illum fusis de more madentem
Odor indicatum prodidit.
Quam potuit multos virtus servare fideles,
Mala quos voluptas perdidit?

2. Talis Sardanapalus erat MULEASSES Tunetorum Rex, de quo Bodinus l. 4. Polit. c. 1. p. 585. ita ex Pauli Iovii l. 44. scribit. Hic tametsi exul in Italia et Germania vagaretur, ac de opibus Caroli V. Imperatoris, in quo spes omnes collocarat, omnino desperaret, nihilominus ad pavonis unius, quo vescebatur, condimenta, vix aurei nummi centum sufficiebant: et ut suavitatem ac dulcedinem, quae ab harmonia proficiscitur, iucundius molliusque hauriret, oculos velabat, quod duobus sensibus suplicem voluptatem simul percipi non posse didicisset. Idem Paulus Iovius de eodem scribit: Ipsum, cum contra Amidam filium ad recuperandum regnum infeliciter pugnasset, suo cruore et multo pulvere foedatum, inter turbam terga vertentium, nulla alia re magis ab hostibus quam odore unguentorum agnitum captumque, et a filio candenti scalpello (non sine ultione divina) proscissa utriusque oculi pupilla, immaniter occaecatum esse.

3. Talis Sardanapalus erat CLAUDIUS Imperator Romanus, in quo nescias, quid primum accuses; adeo vecordia cum saevitia et luxuria certabat. Convivia agitavit et ampla, et assidua, ac fere patentissimis locis, ut plerumque sexcenti discumberent; cibi vinique quocumque loco et tempore appetentissimus: nec temere unquam triclinio abscessit, nisi distentus ac madens, ut statim supino, ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum. Dicitur etiam meditatus edictum, quo veniam daret flatum crepitumque ventris in convivio emittendi. Edictum tali Principe dignum!

Eobanus tale epigramma de eo concinnavit:

Edicto vetuit ructus crepitusque teneri
Claudius: O Medici, Principis Imperium!

4. Talis quoque Sardanapalus erat HELIOGABALUS, qui nudas puellas sibi prandenti et cenanti ministrantes constituit, et tantam habuit pellicum multitudinem, ut (sicut Nero numquam bis unam vestem induit. Sueton. in Neron.) earum nullam reiterarit. Aelius Lampridius et Iohan. Baptist. Ignat. in vita Heliogabali.

Huc quoque referri potest elegans epigramma Actii Sannazarii, in quo vox talium Sardanapalorum atque Epicureorum venuste et eleganter depingitur:

Maius adest, dasertapuer: sic sancta vetustas
Instituit, prisci sic docuere patres.
Iunge hederam violis, myrtum subtexe ligustris,
Alba verecundis lilia pinge rosis.
Fundat inexhaustos mihi decolor Indus odores:
Et fluat Assyrio sparsa liquore coma.
Grandia fumoso spument crystalla Lyaeo:
Et bibat in calices lapsa corona meos.
Post obitum non ulla mihi Parchesia ponet
Aeacus, infernis non viret uvaiugis.
Heu vanum mortale genus, quid gaudia differs?
Falle diem: mediis mors venit atra iocis.

II. IN MORTE.

Similiter hunc Sardanapalum deinceps alii plures immemores futurae vitae imitati; sicut ex monumentis atque epitaphiis, quae post mortem sibi erigi voluerunt, constat.

Tale conspicitur in Arragoniae urbe clarissima; sicut Appianus refert.

Quo VADAM, NESCIO; INVITUS MORIOR. VALETE POSTHUM I. M. POSTHUMIUS EQUES.

Simile Romae in domo Petri Chiavelucii Notarii legitur:

DIS MANIBUS SEXTI PERPENAE FIRMI. VIXI, QUEMADMODUM VOLUI. QUARE MORTUUS SIM, NESCIO.

Non multum dissimile est epitaphium Timocreontis, uti a Lilio Giraldo de Poetar. historia ex Athenaei lib. x. refertur:

*polla\ piw\n, kai\ polla\ fagw\n, kai\ polla\ kak) ei)pw\n
*a)nqrw/pois2, kei=mai *timokre/wn *r(o/dios..
Multa bibens, et multa vorans, mala multaque dicens
Ipse viris, iaceo Timocreon Rhodius.

Non possum facere, quin hic commemorem


page 45, image: s0117

versiculos Hadriani Imperatoris, quos moriens (ut Aelius Spart. memoriae tradidit) composuisse dicitur. Ex quibus apparte, quam perplexus dubiusque ipse in mortis agone fuerit, quodque nullam certam vitae futurae notitiam habuerit.

Animula vagula, blandula,
Hospes comesque corporis,
Quae nunc abibis in loca?
Pallidula, rigida, nudula,
Nec, ut soles, dabis ioca?

III. Exemplum punitae voluptatis atque libidinis.

AXIOMA est POLITICUM, quod exstat apud Bodin. lib. 4. de Republ. c. 1. p. 584. Imperii conversiones eo citius accidunt, si tyrannus avaritiâ, aut impotenti libidine, aut ûtroque vitio fractus languescat: plures tamen voluptas perdidit quam crudelitas. Quia crudelitate homines perterrentur: at libido Tyranni non modo subditos ad odium, verum etiam adcontemptum excitat: cum intelligunt hominem voluptatibus deditum impotentis animi esse; nec imperio dignum videri, qui imperare sibi non possit. Itaque innumerabiles pene tyrannos perdidit voluptas.

EXEMPLA habemus in Sardanapalo, Alexandro Magno, Dionysio iuniore, Galeatio Sfortia, Alexandro Medites, et quos antea enumeravi, in Planco Plotio, Muleasse, Claudio, et Heliogabalo Impp. Addit quoque Bodinus in loco alleg. memorabile exemplum de Fessarum Rege. Maiorum aetate duae Africae urbes potentissimae a Rege Fessarum defecerunt, propterea quod Praefectus sponsam alienam Regis exemplo rapuisset: quo statim occiso, Rex ipse Fessarum Abusahita cum sex liberis caesus est a domestico servo; quod eius uxori stuprum intulisset. Memorabile quoque exemplum habemus in MAHUMETE Turcico Imperatore. Cum anno C. 1603. Asiae Praefectus eum totum deliciis deditum videret, ex contemptu ipsius iugum excutit et rebellat, ac permultos in suas trahit partes: unde Ianizari magnam Constantinopoli suscitant seditionem, quae sedari non potuit, nisi supplicio duorum Imperatoris Turcarum Cubiculariorum, in quos reiciebatur culpa male administratae rei publicae: Bucholtz. in Chronolog. pag. 771.

DYNASTIA TERTIA. In qua agitur de Monarchiae I. Divisione, deque familia Phul-Belochi usque ad Merodachum.

I. I. Monarchiae primae continuatio.

POst sublatum e medio Sardanapalum, Monarchia I. etsi mutationem quandam passa, non tamen esse desiit, sed mansit eadem in iisdem regnis, mutatis tantum personis. Antea fuit integra, nunc vero divisa. Quae mutatio est non substantialis, sed tantum accidentalis. Quemadmodum enim Monarchiam III non sustulit eius in quatuor partes distractio, post Alexandri M. obitum: Sic neque Monarchia I hic finem sortitur, sed tantum in duos veluti ramos dividitur. Id quod observandum contra illos, qui secundae Monarchiae initium hic fingunt. Pugnat namque pro nobis Scripturae S. auctoritas, quae Nabuchdonosorem Monarchiae I Regem facit. Sic enim divino afflatus Spiritu Daniel Propheta eum alloquitur c. 2. v. 38. explicans Colossum sive statuam illam quatuor Monarchiarum: Tu es caput aureum.

II. II. Monarchiae primae divisio.

Duo autem illi Praefecti, Arbaces et Belochus, Monarchiam hanc inter se partiti sunt, ut ille Medis et Persis imperaret; Hic vero Babylonem et Assyriam retineret. Unde patet evidentissime Diodori Siculi et Cedreni error: quorum ille, solam Babyloniam permissam Phul-Belocho: hic vero, Assyriorum Reges inde usque ab Arbacis temporibus Medis paruisse putat. Etenim tam ipse Phul-Belochus, quam e posteris Successores ceteri, perpetuo Assyriae Reges nominantur, et ita nominantur, ut potentia ipsorum hauc paulo illustrior indicetur. Quamquam forte imponere Diodoro potuit, quod Phul- Belochus Chaldaeus fuerit. Hoc quod dicimus, e Scripturis divinis ita docemus, 2 Reg. 15. v. 19, 20. PHUL (h. e. Belochus, vel Phul-Belochus, uti a profanis Historicis nominatur) ter expresse vocatur REX ASSYRIORUM. 2 Reg. 19. et 20. bis. Et 1 Par. 5. vers. 26. semel vocatur REX ASSYRIORUM. Deinde, filius eius TICLAT-PHILASSER similiter vocatur Rex Assyriorum,


page 46, image: s0118

qui multos Israelitas captivos in Assyriam abduxit. 2 Reg. 15. v. 29. et 1 Paral. 5. v. 26. Tertio SALMANASSAR nepos eius vocatur REX ASSYRIORUM, 2 Reg. 17. 3. et 2 Reg. 18. v. 9. 2 Esdrae cap. 13. v. 40. Tobiae 1. v. 2. 13. 18. Quarto, SENNACHERIB pronepos eius vocatur REX ASSYRIORUM, 2 Reg. 18. v. 13. etc. cap. 19. v. 20, 36. 2 Paral. 32. 1. 9. 10. 22. Esai. 36. v. 1. Quinto ASSARHADDON abnepos eius vocatur Rex Assur. Esdr. 4. v. 3. Quae dicta Scripturae clara atque manifesta luculenter evincunt, Phul-Belochum eiusque posteros, non tantum Reges Babyloniorum, sed etiam Assyriorum fuisse.

III.

Hic autem diligenter notandum, in ipso huius novae Dynastiae auspicio, Belochi avaritia novam excitatam fuisse su/r)r(acin, nisi Arbacis mansuetudo atque clementia illam composuisset. Nam (referente Diodoro Siculo) demonstraverat quidam Sardanapali eunuchus Belocho magnam auri argentique copiam, inter cineres pyrae, quâ conflagraverat Sardanapalus. Belochus auri sacra fame exstimulatus, ilico votum fecissese singit. Nam, Quae reverentia legum? Quis metus aut pudor est unquam properantis avari? Iuven. Satyr. 14.) de universis cineribus Regiae Sardanapali Babylonem deferendis, deque aggere exstruendo, qui ab omnibus per Euphratem navigantibus conspici posset, perpetuum monumentum deleti Regis Assyriorum. Arbaces, qui nihil fraudis subesse suspicabatur, facile affentitur. Verum Belochus una cum cineribus, magnam vim auri et argenti, inter rudera latentem, una Babylonem auchit. Fraude comperta Belochus capitis damnatus publico iudicio fuit. Verum Arbaces, ne periculosas conciret turbas, quin potius humanitate et clementia Regni principia redderet firmiora, Belochum non modo absolvit, sed auro donato utramque Praefecturam habere permisit, haec verba memorabilia subiciens: MAIORA ERGA SE ESSE ILLIUS BENEFICIA, QUAM INIURIAS. Et sic dissidium illud, quod periculosum videbatur, humanitate Arbacis amice compositum est.

IV. III. Sedes Regia utriusque Regis.

Transtulit postea Arbaces sedem Regiam in Ecbatanam Mediae metropolin, et Medis Persisque imperavit annis 29. Belochus vero Regni partem sibi permissam administravit, nempe, Babyloniam et Assyriam et in huius metropoli, nempe Ninive, sedem regiam sibi elegit, anno M. 3148, iuxtz Bucholtz. Chronolog. pag. 21. vid. infr.

V. IV. Duratio.

Duravit autem Monarchia I post hanc divisionem adhuc annos 287. usque ad annum M. 3435. quo Imperium summum, Belsazare, ultimo Babyloniorum et Assyriorum Rege interfecto, ad Persas translatum est, et secunda Monarchia Persarum coepit.

VI. V. Ordo.

Nos autem superiorum Monarcharum continuaturi numerum non Arbacem illis eiusque successores subiungemus, sed Belochum, et qui post eum gubernacula Imperii tenuerunt, annectemus; imitati in hoc iterum Scripturae S. auctoritatem, quae hanc gloriam Chaldaicis et Assyriacis defert, dum ipsum Belochum eius successores, quorum mentionem facit, omnes et singulos REGIS titulo dignatur, et Nabuchdonosorem Magnum REGEM REGUM appellat. Daniel. 2.

VII.

In hac autem Dynastia, quae familiam Phul-Belochi continet, 5 Monarchae ordine veniunt considerandi. I. Est Phul-Belochus. II. Tiglat-Philassar. III. Salmanassar. IV. Sennacherib. v. Assarhaddon.

REGULA OECONOMICO-POLITICA.

Conscatex Historiarum observationibus, Successiones in Principum, uti etiam privatorum familiis, certâ periodo circum scriptas esse, quâ exactâ desinere, et raro ultra quintum aut sextum gradum sese extendere. Phil. Melanchth. lib. 2. Chronicis. Peucer. de Divinat. p. 22. b. et p. 342.

EXEMPLA.

I. Exemplum elegans h. l. habemus IN FAMILIA PHUL-BELOCHI. Huius posteritas Monarchiam Chaldaicam atque Assyriacam tenuit usque ad Assarhaddonem, qui fuit abncpos Phul-Belochi.

II. IN FAMILIA MERODACHI. Haec post Assarhaddonem. Monarchiam habuit, usque ad Regem Belsazar, quem Cyrus Rex Persarum victum interfecit. Hic autem atnepos Merodachi fuit.

III. IN ELECTORIBUS SAXONIAE, qui hoc ordine fuerunt: Fridericus I Elector.


page 47, image: s0119

Fridericus II. Elector, Ernestus, Fridericus III. Ioannes Elector IV. Denique Ioannes Fridericus, qui quintus a Friderico I. fuit. Ab hoc Electoratus ad Mauritium in altera linea devolutus est.

Denique Eventus, qui optimus rerum magister est, docet hasce periodos in historiis adeo regulariter congruere, ut etiam Romae aliquando Sexto Pontifici idem significatum sit, non propagari a)ci/wma aut felicitatem ultra sextum gradum, hoc disticho:

SEXTUS Tarquinius, SEXTUS NERO, SEXTUS et hic est:
Semper sub SEXTIS Martia Romaperit.

MONARCHA XXXIX. PHUL-BELOCHUS. ORTUS.

I.

PHUL vel PUL ex Ebr.
[Gap desc: Greek word]
separator, abscheider. e Chald. exstirpartor, Auß-rotter. Arab. faba. 2 Sam. 17. Unde Beniamin in Itinerario scribit: Regio Apulia sic dicta est â Pul, h. e. a fabis. Vide Schind. lex. pag. 1428.

Hic Monarcha varia habet nomina. I. In sacris literis dicitur PHUL. Quae vox ter usurpatur in scriptura, nempe 2 Reg. 15. v. 19. 20. bis, et 1 Paral. 5. 26. semel. A Iosepho lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 254. vocatur PHULLUS. II. Aprofanis Scriptoribus communiter vocatur PHUL-BELOCHUS: ita ut Phul sit eius nomen proprium: BELOCHUS vero cognomen, a sacerdotio et cultu Baal vel Beli, a. d. Beli sacerdos, uti statuit Ioh. Baptista Grammaye in Histor. Asiatica pag. 293. III. A Zonara PHUA. IV. a Diodoro Siculo BELESIS V. Ab aliis BELESUS vocatur. In quibus nominibus illud deflexum apparet a Phul, quod Sacrae literae et Iosephus habent.

PHUL etiam topikw=s2 in sacris literis accipitur, et notat Regiones Africae et Mauritaniae. Esai. 66. vers. 19.

PROGRESSUS.

II.

1. IMFERII OCCUPATIO. Phil-Belochus Babylonis Dux fuit sub Sardanapalo. Hic postquam ab Arbace in amicitiam pertractus est hac occasione; quod nempe Duces quotannis ad sistendas copias provinciales Ninum petere cogerentur, cum ad desectionem instigat; et, quia non tantum gente, sed etiam professione Chaldaeus erat, h. e. peritus Astrologiae divinationisque, Arbaci praedixit ex arte sua Astrologica, cum universo Assyriorum Regno potiturum. Hoc Arbaci animum dedit, praesertim visa Sardanapali tum ignaviâ, tum lasciviâ et luxuriâ. Nec mora; ilico ambo in armis sunt. Bello autem inito, cum superior Sardanapalus tribus in proeliis esset, fracti Medorum animi arma proiecissent, et victoriae spem, nisi Phul-Belochus, qui bellum suggesserat, eos trepidantes, deque fuga cogitantes, prudenter atque animose in proposito confirmasset. Cuius consilii eventus felix fuit. Nam tandem et urbe, et Regno potiti sunt, et Rege potituri, nisi se ille maturius omniaque sua Vulcano consecrasset. Quare Belochus non modo in Provincia Babylonica hactenus administrata ab Arbace confirmatur, sed insuper Assyriaca donatur. Anno M. 3151. ante C. N. 820. Nam 2 Reg. 15. v. 19. 20. expresse ter: sicut etiam 1 Par. 5. v. 26. semel REX ASSYRIORUM appellatur: Uti etiam omnes posteri et successores eius tali elogio a Spiritur S. in sacro codice ornantur, sicut in Praeloquio §. 2. manifestis et luculentis Scripturae tesimoniis demonstratum est.

Unde patet, quod Belochus per violentiam et seditionem Regnum Babylonicum et Assyriacum occupaverit. Haec autem seditio respectu Belochi erat malum culpae, et eatenus Deus illam non probabat: sed respectu Sardanapali erat malum poenae, et a Deo permittebatur, qui Belocho successum largiebatur. Deus enim, supremus ille mundi Iudex, potestatem habet regna trans ferendi a gente in gentem. Dan. 2. v. 21. Ille Sardanapalum propter impietatem, ignaviam, atque luxuriam hoc Regno suo privare voluit; ut omnes Reges terrae discerent se coram. Deo humiliare et confiteri, quod omne sub Regno graviore Regnum sit; sicut recte et pulchre Seneca loquitur. Confer Psalm. 2. v. 10. Sapient. 6. v. 2, 3, 4, 5.

III.

2. IMPERII ADMINISTRATIO. Hoc modo Phul-Belochus in Regno confirmatus, pro Rege sese gerens, tum legibus ferendis, tum Monarchiae instaurandae et amplificandae invigilavit. Nam Regnum Israelis infestavit. Manahem Rex non ausus cum illo in certamen descendere, ut pacem sibi redimat, et Regnum scelere partum sibi confirmetur, M. argenti talenta, h. e. quindecies centena florenorum milia fere hosti offert. Hanc summam Manahemo populus contulit, exactis L. siclis argenti (h. e. drachmis, uti Iosephus explicat) in singula capita. 2 Reg. v. 19, 20. Iosephus Antiq. Iudaic. lib. 9. c. 11. pag. 254. Aute Sardanapali


page 48, image: s0120

occasum Regnum Israel et Iuda ab incursionibus Chaldaeorum et Assyriorum immune fuit: verum post eius imteritum Assyrii utrumque Regnum diversis temporibus graviter a fflixerunt. Et quidem Phul. Belochus primus fuit, qui arma hostilia Israelitis intulit, et Regem eorum Manahmum (ut dixr) vectigalem sibi fecit, ac postea exercitum reduxit.

Quod factum est 3184. anno ib Orbe condito.

Quod factum est 251. anno itemplo aedificato.

Quod factum est 39. anno Regni Uziae Regis Iuda.

Quod factum est 2. anno Manahemi Regis Israel.

Quod factum est 787. anno inte Christum natum.

Deinde TIGLAT-PHILASSAR terrâ Gilead et Galiaeâ potitus est, et universam terram Naphthalim occupavit, et plurimos Israelitas in Assyriam abduxit. 1 Paral. 5. 26. Postea SALMANASSAR Rex Assyriorum Samariam cepit, et totum Regnum Israelitarum delevit, Hoseam Regem captum catenis ligavit, et cum eo decem tribus Israel in Assyriam captivas abduxit. 2 Reg. 17. 4, 5, 6. Denique SENNACHERIB patris exemplum aemulari et reliquam populi Dei partem delere voluit, sed in felici successu. Nam ad preces Regis Ezechiae et Prophetae Esaiae, Deus Augelum misit, qui eius exercitum prostravit, ipseque Rex Sennacherib cum dedecore fugiens Niniven rediit; ubi in sacello idoli sui, quod colcbat, a propriis filiis Adramelec et Sarasar interfectus est. 2. Reg. 18. et 19. v. 35, 36, 37. Sicut postea de singulis, in historiis sequentibus, ordine dicturi sumus.

IV. DUBIUM.

Quaeritur h. l. an an recte fecerit Phul-Belochus, quod Manahemum Regem Israel, eiusque egnum infestaverit, a quo tamen lacessitus erat.

Resp. 1. Non putandum est, hoc ipsum casu quodam factum: sed bellum hoc a Deo ipso est excitatum. Causa erat gemina; nempe generalis et specialis. Generalis erat Isr aelitarum idololatria. Nam 1 Par. 5. 25. ita de illis scribitur: Reliquerunt Deum patrum suorum; et fornicati sunt post Deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. Specialis erat horrenda et inaudita Manahem tyrannis. Nam ex 2 Reg. 15. 16, 17. ita de eo scribit Iosephus lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 254. Manaemus Tapsam cum exercitu victore profectus est. Oppidani vero, obfirmatis portis, noluerunt Regem admitere. At ille, ut in defectores saeviens, totum circumquaque agrum vastavit, et postremo urbem quoque vi cepit; et quod esset Tapsensibus infensus, omnes ferro confcit, ne tenerae quidem aetati parcens, et nihil sibi ad extremam crudelitatem reliquum faciens. Quae enim ne in barbaro quidem devictos perpetrare fas fuerit, ea in sui generis homines sibi permisit. Et additur 2 Reg. 15. 18. Fecitque quod erat malum coram Domino, et non recessit a peccatis Ieroboami, etc. Et hac de causa Deus Israel suscitavit spiritum Phul Regis Assyriorum, atque per eum punivit et Regem et Subditos; quia utrique peccarant. 1 Paral. 5. 26.

Ubi tamen notandum, quod alia Dei, et alia Phul-Belochi fuerit intentio. Ille ob idololatriam aliaque horrenda scelera per Phul-Belochum velut virgam populum suum punire: Hic vero ex ambitione quadam Regnum suum amplificare voluit. Vide insignem locum Esai. 10. 5, 6, 7. et seqq.

EGRESSUS.

V.

Decessit Phil-Belochus anno M. 3199. Regni sui 48.

MONARCHA XL. TIGLATH-PILESER.

I. ORTUS.

TIGLATH-PILESER, Phul-Belochi silius,
[Gap desc: Greek word]
cornâ socians deficientes rebelles, Chald. Der die abfällige Rebellen mit der Kron vereiniget: Vel: Teglath-Pilneeser
[Gap desc: Greek word]
. Alii legunt Tiglat-Philassar. Alii Tiglat-Philassar. Alii Tiglat-Phul-Assar. Aliis dicitur Phul-Assar, cognomento Teglath. Ita etiam a Iosepho, Cyrillo et Cedreno Teglat-Phalassar, cognomento cum nomine composito appellatur. Cognomentum autem TEGLATH a debellata Galilaea usurpasse existimatur. Est enim consuetudo pervulgata, ut Victores a provinciis gentibusve devictis denominationes assumant; uti in Scipionis Africani, Drusi Germanici, aliorumque exemplis videre est. Zonaras vero a Scriptura sacra discedens, eum Thegla-Parassar appellat.

II. PROGRESSUS.

II.

TIGLAT-PHILASSAR haeres factus est, ut paterni Regni: ita in Iudaeos odii. Nam duplex in sacro codice bellum gessisse legitur. 1. Contra Regnum Israel. 2. Contra Regnum Iuda.


page 49, image: s0121

III.

PRIMUM BELLUM gessit contra Regem Syriae et Israelis. Cum enim Rezin Rex Syriae, et Peca Rex Israel (qui Esai. 7. 4. Caudae titionum fumigantium, Luthero, Räuchende leschbrände/ appellantur) Urbem Ierosolymam obsidione cingerent, Regemque Achas graviter premerent; et cum urbem capere non possent, totam Iudaeam misere vastarent, et centum viginti milia hominum barbaricâ immanitate trucidarent: tum Achas panico terrore perculsus, Esai. 7. 2. Tiglatphulassar Regem Assyriorum in auxilium evocavit, eique ingentia munera misit: quibus ille motus Regi Iuda in auxilium venit, (unde Esai. 7. 20. Rex Assyriorum Novacula.
[Gap desc: Greek word]
mercenaria, h. e. mercede conducta; Luth. ein gemietet schermesser appellatur; quia Deus eo ad tempus in puniendo populo suo usus, et ab ipso Rege Achas veluti mercede conductus est) et Ninive in Syriam profectus 130 milliaribus Damascum Syriae metropolin vi expugnavit, et Rezin Regem trucidavit, et habitatores eius in Cyrenen in Africa sitam transtulit, h. e. in exilium deportavit, 242 milliaribus. 2 Reg. 16. 7, 8, 9. Factum hoc est anno M. 3252. A qua tam illust. i victoria, cum ad exercitum reficiendum Damasci aliquandiu substitisset, ab Achazo et honorifice salutatur, et in gratiam eius altare novum, ad exemplum altaris Damisceni, per Uriam Sacerdotem summum Ierosolymis exstrui iubet 2 Reg. 16. 10, 11. Inde profectus est in Regnum Israel, et Regi Peca magnum damnum intulit, terram Gilead et Galilaeam, et universam terram Naphthali occupavit, et plurimos Isr aelitas in Niniven Assyriae metropolin, 160 milliaribus captivos abduxit. 2 Reg. 15. 29. Et haec fuit prima captivitas Assyriaca, in quam magna pars populi Israel abducta est. Anno M. 3213. Quo anno etiam Peca Rex Israel ab Hosea per insidias comprehensus et trucidatus est. 2 Reg. 15. 30. 1 Paral. 5. 26. Ita impletum est vaticinium Esaiae de duobus illis Regibus, nempe Syriae et Israel, brevi e medio tollendis. Esai. 7. 16.

IV.

SECUNDUM BELLUM gessit contra regnum Iuda. Nam Deus idololatriam aliaque immania impii Regis et subditorum peccata puniturus. Tiglatphulassar Regem Assyriorum (quem ipse antea in auxilium evocaverat) contra illum adduxit, qui ex metropoli sua Ninive Ierosolymam 170 milliaribus profectus urbem obsidet; sed cum eam expugnare non posset, muneribus ab Achazo placatus Niniven rediit. 2 Paral. 28. 20, 21.

III. EGRESSUS. Decessit Tiglat-Phul-Assar anno regni 25. Usus.

1. Politici haec Axiomata tradunt: Plerumque ita fieri solet, ut potentiores invitati ab imbecillioribus ad belli societatem, tandem ipsos oppreserint.

2. *summaxi/ai omnibus temporibus Regna et Imperia everterunt.

3. Auxiliatores, ut solet fieri, postea fiunt Domini. Philippus in Cordiali. Abraham Bucholtz. p. 42.

4. Defensores plerumque sunt devoratores. Strigel. in 2 Paralipom. 28. Et Chronolog. Bucholiz. pag. 389.

Huc referri potest venustus apologus de Vulpe et Erinaceo. Erinaceus prope frigore enectus venit ad cavernam vulpeculae, petit se recipi intraspecum. Assentitur vulpes, mota misericordia, admittit erinaceum. Erinaceus ingressus, cum in caluisset, exserit aculeos et pungit vulpem. Vulpes cedit; insequitur erinaceus, et pungendo finem non facit. Queritur de ingratitudine vulpes; responder erinaccus: Si tibi sum molestus, exi. Id faciunt potentiores, introducti in urbes et Regna.

Huc referri possunt venusti versus Caroli Sigonii:

Accipitrem milvi pulsurum bella Columbae
Accipiunt Regem: Rex magis hoste noctet.
Incipiunt de Rege queri: quia sanius esset
Milivi bell pati, quam sine Marte mori.

EXEMPLA.

I. CYRUS MAIOR, ad componendum bellum civile, inter Cares exortum, exoratus bellum componit, sed Cariam libertate exutam sibi subiecit. Xenophon. lib. 7. Cyropaed.

II. Tempore FRIDERICI III. IMP. cum de Imperio Italiae armis decertarent Principes Italici, et ambitiosa illa gens aequalitatem nusquam admitteret, tandem Papa Romanus, ut bella civilia inter Principes componeret, peregrinos Reges attraxit, qui, confectâ pace, sublatis bellis intestinis, coeperunt ipsi de Regno Italiae armis contendere donec tandem, pulsis reliquis, Hispani victores evaderent, et Italiam Regis Hispaniae iugo subicerent. Philip. Melanchth. Chron. lib. 5. p. 1344.

III. Ita quoque impius REX ACHAS, soedere cum TIGLAT-PHUL-ASSAR Rege ASSYRIORUM inito, illum in Syriam attrahit: Qui, interfecto Syriorum Rege Razin, Damascum occupat, Syros in Cyrenen colonos tranfert, plurimes e Regno Israel in captivitatem in Niniven


page 50, image: s0122

metropolim abduxit, et postea ipsum Regem, a quo inviratus erat, Achas, oppugnat, sibique vectigalem reddit. Et filus eius Salmanassar totum Regnum Israel delet. Quo destructo, etiam populus Iudaicus in captivitatem Babylonicam abductus est, quod tum a Merodacho Baladan, tum a Nabuchdonosore distinctis vicibus factum in codice sacro legimus, sicut suo loco plenius dicturisumus. Hisce autem irruptionibus hic Achas a)formhn\ five occasionem praebuit, qui Assyrios invitavit.

MONARCHA XLI. SALMANASSAR. I. ORTUS.

I.

SALMANASSAR
[Gap desc: Greek word]
pacis prohibitor, ein Frieden=verbieter/Stören=fried. vel perfectus ad vinciendum. iuxta Philip. Melanch. l. 2. Chron. p. 47. dicitur pacificus Assyrius. Haec vox decies in Veteri Testamento usurpatur. Varia habuit nomina. I. Dictus fuit SALMANASSAR; vel, ut Iosephus legit, SALMANASAR, lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 10. II.
[Gap desc: Greek word]
SALMAN, Hoseae 18. v. 15. Sicut Salman domum Arbel, in die belli quando mater una cum filiis allisa est: sic faciet vobis in Berhel propter malitiam nequitiae vestrae. Hic per Salman intelligitur Salmanassar, Rex Assyriorum. Sensus est: Rex Salman, h. e. Salmanassar, deleturus est Regnum Samariae, sicut evertit urbem Arbeli. III. Rex IAREB
[Gap desc: Greek word]
, magnus, praestans, a
[Gap desc: Greek word]
magnus, praestans fuit; excelluit. LXX. *i)arei\b, Hoseae 5. v. 13. etc. c. 10. v. 6. Hic per vocem Iareb iuxta Gesner. in Hoseam p. 368. Phul-Belochus; (cui Menahme Rex Israelis mille talenta argenti dedit, ut esset sibi in auxilium. vide 1 Reg. 15. 19.) sed rectius Salmanassar intelligitur. Qui ita dictus, vel ab urbe, in qua sedem habuit. Iareb enim civitas magna in Assyria, et Regum Assyriae metropolis fuit. Nam Hoseae 5. v. 13. dicitur: Abiit Ephraim ad Affur, et misit ad Regem
[Gap desc: Greek word]
. Luth. vertit, Dem Könige zu Jareb. Unde patet, quod nomen Iareb topikw=s2, h. e. pro loco acceperit. Quare Salmanassar convenientius dicitur Rex IAREB, quam nude IAREB. Vel ab eventu; quia Israelitas vicit, cosque universos in captivitatem abduxit, totumque Samariae Regnum delevit. Vela singulari potentia, quâ prae ceteris Regibus polluit. Nam licet pater eius Tiglatphilassar etiam Israelitas in captivitatem abduxit; tamen captivitas illa non erat universalis, sicut haec, sed tantum particularis. IV. 1 Esdrae 4. v. 10. vocatur ASENAPHAR, ut vult Chytr. Onom. p. 359. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 61. Sed rectius per Asenapharem intelligitur ipsius nepos, nempe. Assarhaddon; uti constat ex collatione v. 2. et 10. lib. 1. Esdrae cap. 4. uti in vita Assarhaddonis §. 1. dicemus. V. NABONAZAR, apud Censorinum pag. 48. VI. NABONASSAR, apud Ptolemaeum mega/lhs2 sunta/cews2 l. 3. c. 8. qui a regno eius usque ad Alexandri mortem numerat annos 424. Nomen Nebo significat divinum. Quia idolum fuit eius nominis, a vaticinando sic dictum, ut Graeci Pythium nominarunt. Nebonassar, h. e. divinus Assyrius. Phil. Melanchth. Chronol. lib. 2. pag. 47. VII. Zonarae et Glycae pag. 237. ENEMASAR dicitur.

II.

1. Patet hinc, magnum esse errorem Cedreni, qui Salmanassarem eundem cum sardanapalo facit, et patrem Nabuchdonosoris vocat.

2. Magna quoque fuit Euscbii incogitantia, qui Salmanassaris et Sennacheribi historiam ita confudit, ut Reges duos pro uno accipiat.

II. PROGRESSUS.

III.

Hic Salmanassar 4. Bella gessit.

PRIMUM BELLUM gessit contra Israelitas. Nam ex urbe Ninive in Samariam profectus est 163 milliaribus, et Hoseam Regem Israelis bello petiit, qui viribus impar subiecit se Regi Assyriorum, eique annuum tributum promisit, anno M. 3225. Vide 2 Reg. 17. v. 1, 3.

IV.

SECUNDUM BELLUM gessit contra eundem HOSEAM. Nam postquam ille anno M. 3227. cum So vel SUA (qui Marethoni est Sevechus Aethiops) Rege Aegyptiorum foedere inito conspirasset, neque annuum tributum Salmanassari solveret, expeditionem contra eum novam suscipit, eumque comprehensum in carcerem compingit, Regnum ipsum caede et incendiis vastat, et Samariâ triennali obsidione in potestatem suam redactâ, 10. tribus Israel in Assyriam transportat, atque in Medorum colnias misreabili servitute dispergit, ex qua numquam in patriam suam reversi sunt. 2 Reg. 17. v. 4, 5, 6.

V.

Contra autem in desolata Israelitarum sedes colonos, nempe quinque gentes de Babylone, de


page 51, image: s0123

Cutha, et de Ava, et de Emath, et de Sepharvaim, novos deduxit, eosque in civitatibus Samariae collocavit pro filiis Israel, ut Samariam possiderent, urbesque eius inhabitarent. Cum autem Samariae regionem irato Numine leones vastarent, et colonos ipsos laniarent, Rex Assyriorum sacerdotem Israeliticum in Samariam misit, iisque praefecit, qui populum rite informaret, vel, ut ipse textus habet, ut doceret eos legitima Dei terrae. 2 Reg. 17. v. 24, 25, 27. Verum illi non tantum Deum Israelis colebant, sed etiam Diis suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, ibid. v. 33. Hi coloni dicti sunt CUTHAEI ET et SAMARITANI. CUTHAEI dicti sunt ab origine. Quia a Cutha regione Persidis oriundi erant. Licet autem quinque gentes in Samariam mitterentur a Salmanassare, uti antea dictum: tamen synecdochice a maiori parte omnes Cuthaei sunt appellati, quod maxima pars ex Cutha oriunda esset. SAMARITANI vero
[Gap desc: Greek word]
sunt dicti ab inhabitatione. Quoniam urbem in tribu Ephraim nomine
[Gap desc: Greek word]
Samariam incolebant. Ipsorum religio dicebatur SAMARITANISMUS, qui erat ex duabus corruptis una corruptissima facta religio. Nam religio Iudaica iam antea superstitione erat corupta, et postea cum idololatria gentili commiscebatur, et in urbibus Samariae tot sunt constituti Dii, quot in eas migraverant populi externi. Coluerunt enim et Deum verum, et simul patrios Deos. Praesertim autem de Cuthaeis in specie sic dictis narratur, 2 Reg. 17. 30. quod
[Gap desc: Greek word]
gallum sibi facerint, h. c. quod gallum lucis nuntium sibi in Deum posuerint, cumque religiose colucrint. Templum postea habuerunt proprium in monte Garizim, in quo ipsi adorabant, ex structum a Sannaballat Praefecto Darii, in gratiam Manasse generi sui, sacerdotio Hierosolymis pulsi. Et quamvis omnem tunc idololatriam deposuisse viderentur; deprehensum tamen fuit, ipsos in monte illo coluisse imaginem columbae. Inde Samaritani Iudaeis valde exosi fuerunt.

Primo: propter mixtam corruptamque religionem. Nam eos pro Idololatris habuerunt, et gentibus annumerarunt. In Thalmud enim coniunguntur
[Gap desc: Greek word]
alienigena et Cuthaeus.

Deinde: propter infidelitatem. Quia Iudaeis e captivitate Babylonica reversis gravissime ad versabantur, Esdr. 4. v. 1. Nehem. 4. v. 1. et postea semper hostili erga eos animo fuerunt: rebus secundis, Iudaeis favebant; rebus adversis, Iudaeis resistebat. Vide Ioseph. lib. 9. Antiq. Iudaic. cap. 14. Et lib. 11. cap. 8. Epiphan. haeres. 8. et 9. Unde Iudaei aliquem contumeliose tractare volentes, illum Samaritanum appellare solebant. Sirac. 50. v. 28. Iohan. 4. v. 9. c. 8. v. 48.

[
[Gap desc: Greek word]
Cuth et
[Gap desc: Greek word]
Cutha regio Persidis, a fluvio
[Gap desc: Greek word]
cui adiacet, sic nominata. Inde
[Gap desc: Greek word]
Cuthaeus. Plural.
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
Cuthaei, qui ex Cutha et aliis regionibus Assyriae atque Persiae a Salmanassare in samariam missi sunt.]

VI.

Captivitas Assyriaca populi Israel fuit gemina.

Prior fuit particularis, quando Tiglath-Phul-Assar pater Salmanassaris terram Gilead et Galilaeam, et universam terram Naphthalim occupavit, et plurimos Israelitas in Assyriam abduxit. 2 Reg. 15. v. 29. I Paral. 5. v. 26. et hoc factum est adhuc vivente Esaia Pro. pheta,

Anno a Mundo condito 3213.

Anno Iotham Regis in Iuda 17.

Anno Peka Regis in Israel 18.

Anno inte Christi nativitatem 758.

Posterior fuit universalis, quando Salmanassar filius Tiglar-Philassaris Samariam expugnavit, totumque regnum Sameriae delevit, Hoseam Regem Israelrebellem vinctum, atque una 10 tribus Israel captiv as abduxit, easquein Assyriam et Mediam dispersit: Quod etiam vivente adhuc Esaia Propheta

Contigit anno ab Orbe condito 3232

Contigit anno post divisionem terrae Canaan 732

Contigit anno a morte Salomonis. 263

Contigit anno regni Hoseae regis Israel. 2 Reg. 17. 16. 9

Contigit anno regni Ezechiae Regis Iuda, 6

Contigit anno regni inte Christi na tivitatem. 739

VII.

CAUSA panoleqri/as2, hoc est, desolationis regni Samariae, vel Israelitici, tergemina fuit.

1. Horrenda idololatria. Nam Israelitae peccabant contra Dominum Deum, qui eduxerat cos e terra Aegypti; et colebant Deos alienos, et


page 52, image: s0124

ambulabant iuxta ritum gentium, quas eiecerat Dominus, 2 Reg. 17. 8, 8. et faciebant sibi duos vitulos conflatiles, et lucos, et adorbant universam militiam caeli, serviebantque Baal, et traducebant filios suos et filias suas per ignem, etc. v. 16, 17.

2. Contemptus Ministerii. Deus eos per Prophetas suos monuit, ut reverterentur a viis suis pessimis, et custodirent praecepta eius. At illi obdire noluerunt. v. 13, 14.

3. Contumacia in atrocibus delictis. Nam cervicem suam induraverunt, et pactum Dei abiecerunt. ibid. v. 14, 15. Et post acceptam a Tiglatphilassare cladem 2 Reg. 15. 29. adeo non emendabantur, ut Deo se pertinacius opponerent; et in superbia et magnitudine cordis hoc Adagium usurparent: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus: Sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. (in locum eorum plantabimus.) Esai. 9. 9, 10. Quo Adagio significare volebant, se oppidorum et aedificiorum suorum iacturam, ut rem levem et reparabilem, nihili pendere, seque oppida domosquesuas magnificentius reparare et gloriosius exornare posse.

VIII.

TERTIUM BELLUM gessit contra ELULAEUM Tyriorum Regem, eumque post pacificationem factam, ad arma redeuntem, geminâ expeditione infestat. Metasthenes, Nicephorus, Zonaras, Cedrenus, Sulpitius Severus. Iosephus lib. 9. Antiquit. Iudaic. c. 14. p. 258. hoc bellum hisce verbis deseribit: Assyriorum Rex cum armis totam Syriam et Phoenicen peragravit, et nomen eius in Tyriorum annalibus scriptum invenitur. Bellavit enim contra Tyrum, regnateibi Elulaeo, attestante ctiam Menandro, qui in suis Chronicis, ex Tyriorum annalibus in Graecam linguam translatis sic scribit. Is deinde, qui Elulaeus nominabatur, regnavit annos 36. Hic deficientes gittaeos cum classe eo profectus sub Imperium suum retraxit. Contra quos misso exercitu Assyriorum Rex Phoenicen totam invasit; factâ deinde pace cum copiis domum reversus est. Paulo post Sidon, Arce, Palaetyrus cum multis aliis oppidis a Tyriis ad Assyriorum Regem defecerunt: et cum soli Tyrii facere eius imperata detrectarent, reversus est contra eos cum sexaginta navibus, quas Phoenices instruxerunt, impositis etiam octingentis remigibus. Quibus occurrentes Tyrii cum duodecim navibus, disiecta hostili classe, quingentos ex ea captivos abduxerunt: quo facinore non mediocrem rei navalis gloriam sibi comparaverunt. Revertens autem Rex Assyrius, custodes ad ad fluvium et aquaeductus disposuit, qui aquari Tyrios prohiberent: quod cum per continuos quinque annosfieret, coacti sunt effossis puteis inde se sustentare. Haec sunt, quae in Tyriorum annalibus de Salmanassare Assyrio scripta inveniuntur.

IX.

QUARTUM BELLUM gessit contra Medos, eosque victos imperio suo subiecit; uti colligi potest ex 2 Reg. 18. 11. Nam ibi narratur, quod Salmanassar Rex Assyriorum captâ Samariâ transtulerit populum Israeliticum in Assyrios, collocaveritque eos in Hala et in Habor, fluvio Gozan, et IN CIVITATIBUS MEDORUM. Si igitur Salmanassar Israelitis in civitatibus Medorum domicilium attribuit, utique Media sub ipsius imperio suit. Etsi Imperium illud mox obitu eius cessavit, Medis libertatem armis repetentibus. Unde bella ea contra Sennacheribum filium eius nata arbitrantur nonulli, quae Tobias c. 1. attingit. Hunc namque (ut hoc addam) Tobiam seniorem in honore habuit, quippe quem rerum suarum Procuratorem constituit fidumque expertus talentis 10 donavit.

III. EGRESSUS.

X.

Mortuus est anno Imperii 10 vel 17 iuxta Aventinum Annal. Boioar. p. 24.

MONARCHA XLII. SENNACHERIB. I. ORTUS.

I.

SENNACHERIB, vel SANHERIB,
[Gap desc: Greek word]
rubus destructionis, ein zerstörungs-busch/ vel acutus gladius, vel acutus bellator; fuit filius Salmanassaris, XLI Regis Assyriorum. 11. Ab Herodoto SANACHERIBUS vocatur. III. Alio nomine appellatur SARGON,
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, Princeps defensor, vel princeps horiti, quae vox semel tantum in Scriptura S. usurpatur, nempe Iesai. 20. 1. ubi per Sargon (ex mente Interpp.) intelligitur Sennacherib; uti ex 2 Reg. 18. 17. colligitur. Ibi namque Thartan (cuius Iesai. 20. 1. fit mentio) inter Legatos vel Duces Sennacheribi numeratur, qui missi sunt ad obsidendam urbem Ierosolmam. Nam ita sonant verba: Misit RexAssyriorum Tharan, Rabsarin et Rabsacen. Ille quoque Tharten Iesai, 20. 1. mittitur a Sargon Rege Assyriorum, ad expugnandam urbem Azotum. Ergo


page 53, image: s0125

Sargon est Sennacherib. Nam (ut recte Hieronymus ex Ebraeorum commentariis refert) Sennacherib plura nomina habuit.

II. PROGRESSUS.

II.

Tres ei filii editi fuerunt: Adramelechus, Sarassar et Assarhaddon: quorum illi patrem trucidarunt; hic vero ei in regno successit.

Ad regnum pervenit A. M. 3235. ante C. N. 736.

III.

Sennacherib fuit homo crudelis, sanguinarius, atque superbus. Bella duog gessit valde crvenia.

IV.

PRIMUM BELLUM gessit anno M. 3240. contra Regem Aegypti et Aethiopiae, eosque variis cladibus affecit, et multa milia captivorum abduxit; iuxta vaticinium Iesaiae Prophetae c. 20. v. 3, 4. Urbem quoque Aegypti antiquissimam
[Gap desc: Greek word]
No, et Regiam metropolin, in qua celeberrimum inter gentes Serapidis templum erat, vastavit; iuxta vaticinia Prophetarum, Ierem. 46. 25. Ezech. 30. v. 15, 15. Nehum. 3. 8. Nunquid melior est No populorum? Die stadt No der Regenten?

Factum hoc est 3240 anno ab Orbe condito.

Factum hoc est 14 anno Ezechiae, Regis Iuda.

Factum hoc est 731 anno inte Christi nativitatem.

V.

SECUNDUM BELLUM gessit contra Ezechiam Regem Iudae XIII. In qua expeditione Azotum, vel Asdod (urbem Philistinorum celeberrimam ad mare mediterraneum sitam, inter Ascalon et Ioppen in tribu Iuda, olim a Psammenyto Rege Aegypti post multorum annorum obsidionem captam) per Thartanem Ducem militiae expugnat. Iesaiae 20. 1. Urbes turritas Lachin et Libnam obsidet, et ad expugnandam urbem Ierosolymam animum intendit, ut Ezechiae Regis defectionem vindicaret. Verum legationem ad eum misit Ezechias, imperata se facturum, et tributa soluturum promittens. Sennacheribus vero auditis Legatis, decrevit misso bello postulata Regis admittere, et policitus est, sitrecenta argenti talenta, et auri triginta accepisset, pacatum se abiturum, iureiurando interposito, quod ab omni iniuria temperaturus sibi esset. His persuasus Ezechias, exhaustis templi thesauris, mittit eam pecuniam, ratus hoste remoto, posthac sine priculo se regnaturum. Accepta pecunia, nihilominus Rex impius atque perfidus pacta non praestitit. Nam ipse profectus cum copiis contra Aegyptios, tres belli Duces, nempe, Thartanen, Rabsarin, etRabsacen (qui omnium insolentissimus erat) ad obsidendam Ierosolymam ingenti cum exercitu mittit. 2 Reg. 18. 13, 14, 15, 16, 17. Verum cognito, quod Taracha Rex Aethiopum Aegyptiis subsidio veniret, subito in Iudaeam est regressus: cumque nova legatione Ezechiam fatigasset, et Rabsaces Dux eius horrenda convicia atque blasphemias in Deum Israelis iterasset, Deus, Prophetae Iesaiae, et Regis Ezechiae preces exaudiens, Angelum exterminatorem misit in castra Sennacheribi, qui unâ nocte 185000 militum trucidavit, in qua strage Rabsaces quoque dirus atque blasphemus ille conviciator periit. Hanc tantam cladem caelestis Numinis violati poenam, uti revera erat, ratus Sennacheribus, neque in hostili terra amplius consistere ausus, cum ignominia Ninum urbem Imperialem trepidus rediit, omneque virus acerbitatis suae in gentem Israelis captivam evomens, quottidie innumeros neci dabat; Tobiam vero seniorem, patris sui Procuratorem, facultatibus exutum exilio mulctabat. Vide 2 Reg. 18 et 19. 2 Paral. 32. Iesaiae cap. 36 et 37. Iosephus lib. 10. Antiqu. Iudaic. c. 1.

VI.

Herodotus lib. 2. hanc cladem etiam attingit. Refert enim, Sethonem Aegypti Regem et Vulcani sacerdotem a Deo suo impetrasse, ut noctu in Assyriorum exercitu ingens vis effunderetur MURIUM AGRESTIUM, qui illorum pharetras, arcus et scutorum habenas corroserint; ita ut postridie hostis exarmatus, multis amissis fugam arripuerit, et Aegypto excesserit.

Verum haec fabulosa sunt, et cum Scriptura S. non congruunt. Sed tamen propter statuam, Sennacheribo in templo aegypti erectam, notanda sunt, de qua §. 8 dicemus.

Iosephus lib. 10. Antiqu. c. 2. ait, eos peste consumptos esse.

III. EGRESSUS.

VII.

Tandem ipse Sennacherib, cum in templo idoli sui Nisroch adoraret a filiis propriis ADRAMELECHO et SARASSARE interemptus est, anno regni 7. Occasio huius paricidii diversa ab Historicis narratur.

PRIMO: Quidam putant, quod Sennacherib ad reparaudum Deorum suorum favorem,


page 54, image: s0126

supeistitione crudeli duos parvos filios immolarit, ideoque a luobus natu maioribus, Adramelecho et Sarassare, inter sacra imanissima gladio transverberarus sit.

DEINDE: Alii vero scribunt quod Sennacherib silios suos Adramelechum et Sarassarem destinarit in sacrisicium victimae; sed illi de hoc periculo suo praemoniti illum parricidio e medio sustulerint, et postea in terram Armeniorum aufugerint. 2 Reg. 19. v. 36, 37.

VIII.

Memorabile est, quod Herodotus lib. 2. narrat, statuam ei in templo quodam Vulcani Aegyptio erectam, quae manu murem tenebat, cum hac inscriptine:

*ei\s2 e)me\ o(ra/wn, eu)s1ebh\s2 e)/sw.
Intuens in me aliquis, discat esse pius.

Et addit, hanc statuam fuo adhuc tempore conspectam fuisse.

Iohannes Baptista Gramaye in Historia sua Asiaticap. 296. scribit: Huic, nescio, quare in Aegypto statua MUREM tenens sacra sit.

At causa huius sculpturae ex anrratione, quam in §. 6. ex Herodotilib. 2. adduximus, facile demonstrari porest.

Usus. Historia Sennacheribi est SPECULUM multorum magnorumque vitiorum.

I. *kakozhli/as2 ABOMINANOAE.

Nam Sennacherib bellum infelix contra Ezechiam Regem Iuda movit, ex mera kakozhli/a| patris sui Salmanassar, quem viderat magno cum successu Regnum Israel in Samaria delevisse. At principium huius bellifuit iniustum. E. etiam exitus talisfuit, iuxta versum:

*kakh=s2 a)p) a)rxh=s2 gi/netai te/los kako/n.

Etenim bella non necessaria et iniusta, infelices successus tragicosque exitus habent. Tale quoque exemplum habemus in Amazia, Rege Iuda. Hic postquam fortunam adversus Idumaeos tentasset, bellum quoque Regi Israelis indicit; sed exercitus eius fugatur, Ierosolyma expugnatur, et ipse capitur. 2 Reg. 14. Quare Magnates ob oculos sibi ponant monitum illum Findari:

*e)/a po/lemon e)/a ma/xhn xwri\s2 *qeou=.
Omitte pugnam, omitte bellum sine Deo.

II. PERFIDIAE EXECRANDAE.

SENNACHERIB Ezechiae per Legatos promiserat, si trecenta argenti talenta, et triginta auri ab eo acciperet, se pacatum abiturum, neque Regnum eius armis hostilibus infestaturum; sed pecuniâ acceptâ, Reximpius atque perfidus pacta non praestitit. Hoc est Tyrannoruin proprium, qui magis aestimmant utilitatem, quam pietalem et honestatem. Omnes namque illis amici atque hostes sunt, pro temporis opportunitate; uti praeclare ait Thucydides lib. 6.

Ita PERICLES, iuramento incolumitatem promiserat hostibus, qui ferrum deposuissent. Quod cum illi fecerunt, interfecit omnes, quotquot ferreas in sagulis fibulas haberent. Frontinus l. 4. c. 7.

Eodem modo, teste Herodiano, Parthis improviso clades, ab Antonino Caracalla, sub praetextu nuptiarum, dum immemor iurisiurandi praestiti, eos inermes et securos, utpote novum sponsum excepturos, cum parato exercitu invaderet, magna cum ipsius indignatione et detestatione periurii, accdit. Qui etiam non quieverunt, donec collectis viribus, recuperatis captivis, et rebus ademptis, Romanos ad iniquas pacis conditiones adigerent. Omissis autem exemplis, quae a nostra memoria ob vetustatem remota sunt, recentem historiam ex Pauli Iovii historiarum libro 33. pag. 267, 268. repetam de Habraymo. HABRAYMUS, licet in ignobili pago Epiri natus esset, singulari tamen prudentiâ virtuteque militiae munia implens, Vesiris (inter purpuratos Solymanni) dignitatem, quâ nulla maior dari potest, adeptus est. Nam Solymannus Turcarum Imperator regii scrinii sigillum ei tribuit: et omnis arcani consilii participem fecit. Narrant, hunc Habraymum, cum summâ Solymanni gratiâ potiretur, familiari sermone aliquando postulasse, ne se tantis honoribus onerare contenderet: ne demum amplitudine odiosa supra aequum florentem, e gradu tamquam e fastigio summae fortunae, praecipitem dare atque occidere necesse haberet. Fidem vero in ea verba ita Principem dedisse: Ut numquam ei vivo vitam erepturum polliceretur. Sic ut ea inanis iuramenti religione obstrictum, ne datam falleret fidem, non aliter, quam alte stertenti necem intulisse, Quoniam Talismanes Sacerdos, divini interpres iuris, dormientem nequaquam censeri inter vivos, cum unâ vigiliâ totius vitae actus constaret, asseverasset. Hoc sane est promissis atque iuramentis ludere, non secus ac pueri astragalis solent.

At non ita agere Reges et Principes decet. Notentur igitur haec AXIOMATA: VERBA REGUM DEBENT ESSE REGIA. Prov. 8. 6. PRINCIPES EA, QUAE DIGNA SUNT PRINCIPE, COGITABUNT, IISQUE INSISTENT, Iesai. 32. 8. hoc est, Principum


page 55, image: s0127

cogitationes et sermones debent esse Principales aut Regales. Principum VERBA non debent esse AQUEA, (hoc est, fluxa et mutabilia;) sed AUREA et ARGENTEA, (hoc est, constantia et immutabilia.)

Iam vero FIDES est virtus vere Regia, omniumque virtutum in Rege maxima et splendidissima. Hinc recte Francisc. Patritius lib. 8. de Regno titul. 20. p. 558. inquit: Fides tanto splendore praefulget, ut sine ea omnes Regum ac Principum virtutes obscuriores fiant. Eleganti exemplo hoc ipsum ibidem declarat de SEXTO POMPEIO. Cenantibus (inquit) in navi ad Puteolos Antonio et Augusto, apud Sextum Pompeium Pompeii Magni filium, qui tunc conciliati societatem iniverant; Menodorus Pompeianae classi praefectus, per internuntium Pompeio significavit: nunc tempestivum esse, parentis ac fratris iniurias ulcisci: quod si coccasionem sumere vellet, se operam daturum, ut e navibus evadat nemo. Cui Pompeius: Referte, inquit, Menodoro, ei sine me id facere licere, qui iam peierare consuevit: mihi autem nefas esse qui fidem fallere nescio. Quae quidem vox et decora fuit, et Magni Pompeii filio digna.

Elegans historia de fide Regum atque Principum occurrit in Chronico Hirsaviensi et Urspergensi. Guelfus Dux Bavariae, pugnâ victus a Cunrado Imperatore die S. Thomae, vallo et moenibus oppidi Winsperg sesuosque inclusit. Obseslus igitur a Cunrado, post multas difficilesque oppugnationes, fame et rerum necessariarum inopiâ, deditionem facere compulsus. Cumque metueretur, ne Imperator in Guelfum eiusque cives iure belli propter rebellionem graviter animadversurus esset, feminae eius oppidi, antequam portae aperirentur, petiverent, ut sibi salvi abireliceret, una cum iis rebus, quas humeris gestare possent. Quod cum a clementi victore et optimo Principe facile impetrarent, et hostes aurum, gemmas, mundumque muliebrem eas elaturas crederent; matronaeillae, omni supellectile neglectâ, militumque praeda relicta, maritos suos humeris exceptos ex oppido, cunctis spectantibus et industriam admirantibus, asportarunt. Qua pietate ingeniosâ Cunradus Imperator motus, Guelfum cum civibus suis inviolatum et incolumem dimisit, et pace constitutâ cum eo amicitiam iunxit. Ducibus vero indignantibus, et frementibus ob leges deditionis isto dolo violatas, respondit Imperator: NON DECERE VERBUM REGIUM IMMUTARI; subindicans, malle se clementiâ, quam severitate delinquere.

Historiae etiam valde memorabiles exstant de Carolo V, et Ferdinando fratre eius, Impp. Romanis. Carolus V. Imperator invictissimus, cum a quibusdam Pontificiis flabellis ac furiis in comitiis Wormatiensibus instigaretur, ut ne fidem Luthero datam servaret, propterea quod, secundum decretum Concilii Constantiensis, Haeretico non sit servanda fides; animose respondit, Fidem rerum promissarum, etiamsi toto mundo exulet, apud Imperatorem tamen consistere oportere. Guiliel. Zenocarus in vita Caroli V.

Quam heroicam animi magnitudinem aemulatus est FERD INANDUS I. IMPERATOR, qui usqueadeo pacificationis cum Lutheranis semel confirmatae studiosus et observans fuisse legitur, ut ante obitum singulari perfusus laetitiâ saepius in haec verba erumperet: Inter summa, quae Deus in gubernatione Imperii mihi concessit, primum atque maximum vero animi iudicio hoc duco, quod ad sedandzs discordias publicas animum adieci, et tolerantiae in Religione formulam Deus mihi in mentem dedit. Vide Epistolam praeliminarem Cratonis a Craftheim, in histor. Bohem. Dubravii..

IIII. SUPERBIAE ET BLASPHEMIAE DETESTANDAE.

Superbus fuit Sennacheribus tum erga Deum, tum erga Ezechiam Regem. Nam, excusso omni timore Dei, se suamque potentiam ad miratur, in eaque confidit: imo os in caelum posuit, et Deo altissimo maledixit, licet non immediate, tamen mediate, nempe per Legatum suum Rabsacem; Ezechiamque Regem prae se contempsit at que despexit. Et quia memorabile hoc est exemplum diabolicae tum superbiae, tum blasphemiae, verba eius hîc subiungam ex Iesaiae 36. 4. Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit Rex Magnus, Rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, quâ confidis? v. 5. Aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? v. 6. Ecce considis super bacuium arundineum confractum istum, super Aegyptium; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam: sic Pharoao Rex Aegypti omnibus, qui confidunt in co. v. 7. Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: Nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Iudae et Ierusalem: Coram altari isto adorabitis? v. 8. Et nunc trade te Domino meo Regi Assyriorum; et dabo tibi duo milia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores corum. v. 9. Et quomodo resistes uni ex servis Domini mei minoribus? Quod si confidis in Aegyptio, in quadrigis et in equitibus. Similiter v. 13. Et stetit Rabsaces, et clamavit vocemagnâ Iudaice, et dixit: Audite verba Regis magni, regis Assyriorum! v. 14.


page 56, image: s0128

Haec dicit Rex: Non seducat vos Ezechias; quia non poterit eruere vos v. 15. Et non tribuat vobis fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manum Regis Assyriorum. Et v. 18. Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberarunt Dii gentium, unusquisque terram suam de manu Regis Assyriorum? v. 19. Ubi est Deus Emath et Arphad? ubi est Deus Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? v. 20. Quis est ex omnibus Diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea? At hic Sennacherib Rex ille MAGNUS Assyriorum (uti illum Rabsaces vocabat, Iesai. 36. 13.) viribus suis confidens, contempto Deo, infelicem exitum sortitus est. Nam exercitus eius ab Angelo Domini trudidatur, ipseque turpi fugâ elapsus, a propriis fillis interficitur. Iesaiae 37. 38.

PARAENESIS I. De fugienda superbia.

At discant Magnates Deum timere, eumque sibi ob oculos semper ponere. Nam timor Domini est initium sapientiae Psal. 111. 10. Cordibus suis inscribant aureolos illos Prudentii versiculos:

Sic tota decurrat dies,
Ne lingua mendax, nec manus,
Oculi ne peccent lubrici,
Nec noxa corpus inquinet.
Speculator adstat desuper,
Qui nos diebus omnibus
Actusque nostros prospicit
A prima luce in vesperam.
Hic testis, hic est arbiter,
Hic intuetur quicquid est,
Humana quod mens concipit:
Hunc nemo fallit Iudicem.

Quare

Desine grade loqui, frangit Deus omne superbum:
Magna cadunt, in flata crepant, tumefacta premuntur.
Disce supercilium deponere, disce cavere
Ante pedes foveam, quisquis sublime minaris.

ut idem Prudentius ait.

Apud Senecam quoque Tragoedum memorabilis exstat admonitio, quae talis est:

Vos, quibus Rector maris atque terrae
Ius dedit magnum necis atque vitae,
Ponite in flatos tumidosque vultus.
Quicquid a vobis MINOR extimescit,
MAIOR hoc vobis DOMINUS minatur.
OMNE SUB REGNO GRAVIORE REGNUM EST.

Historiae omnium temporum testantur, Ambitionem atque superbiam numquam a Deo impunitam esse relictam. Exempla exstant in sacris atque profanis Scriptoribus. I. Adam et Heva, qui Deo similes se fore credebant, si de arbore vetita comederent, graviter a Deo sunt puniti. Gen. 3. 5, 6. II. Aedificatores turris Babylonicae in universam terram sunt dispersi. Gen. 11. 5. III. Pharao ex superbia dicebat ad Mosen: Exod. 5. 2. Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Sed postea in mari rubro submersus periit. Exod. 14. IV. Maria Mosis soror leprâ divinitus est percussa, quod ambitiose in Mosen fratrem suum surrexisset. Num. 12. 10. V. Core, dathan, et Abiron cum sua cohorte, ex arrogantiâ atque superbiâ sese cum Mose compamntes, hiatu terrae vivi absorpti sunt in oculis universi populi. Num. 16. 33. VI. Goliathi arrogantiae quisnam erat exitus? Nonne perditio? 1Sam. 17. 49. VII. Hamanem superbia perdidit. Esther 7. 10. VIII. Herodes ob superbiam ab Angelo Domini percussus, et a vermibus erosus, quod non tribuisset gloriam Deo, sed totam sibi vendicasset, a Tyriis adulantibus eloquentiae nomine supra hominem laudatus. Actor. 12. 23. IX. Cosroes, Rex Persarum superbissimus erat. Cum enim anno Christi 618. Heraclius Imp. Legatis in Persidem missis, ab eo pacem peteret, ille hoc responso eos dimisit: Non parcam vobis, donec Christum crucifixum, quem Deum etiam fatemini, abnegetis, et solem adoretis. Diacon. Cedr. At exitus infelix fuit. Nam anno Christi 627. filium suum iuniorem, nomine Mardasam, neglecto primogenito Siroe, regno inauguraturus, capitur a Siroe, in carcerem detruditur, fame cruciatur, maligne suppeditato pane et aquâ, a Satrapis conspuitur et contumeliis afficitur, spectator est necis Mardasae, et reliquorum filiorum, ac paucos post dies ipse quoque sagittis conficitur. Sic inter spicula nequissimam animam reddidit, qui conviciorum ac blasphemiarum tela in Christum crucifixum eiaculatus fuerat, et arma impia ci intulerat. Cedr. Diac. Zonar. En dignam talionis poenam! X. Ita quoque SENNACHERIB Rex Assyriorum, qui per os Legati sui Rabsacis horribiles blaslphemias in Deum altissimum evomuit, et superbiâ atque intolerabili arrogantiâ excaecatus in omnipotentem invehi, eumque quasi provocare ausus est; iusto Dei iudicio periit, a propriis filiis in templo idoli sui interfectus. Merito ergo hic cum Poeta Homero exclamamus:


page 57, image: s0129

*e(/xei *qeo\s2 e)/kdikon o)/mma: hoc est, Deus vindicem oculum. Ita impletum est in eo vaticinium illud Danielis 7. 4. de leone Babylonico alis aquilinis ornato, quibus e terra sublatus est. (notatur superbia Sennacheribi, quod nempe futurum esset, ut superbiret, hoc est, supra communem hominum sortem iret, et velut alis aquilinis e terra in altum subvolaret, os in caelum poneret, et Altissimo malediceret.) Sed additur: quod bestia in pedes velut homo stare coacta, quodque cor hominis ei datum sit. (Quibus verbis notatur: quod tandem e statu superbiae in statum miseriae deiectus, miserrimam humanae sortis conditionem didicerit, quando in templo a propriis filiis interfectus est.) Quo alludit statua ei erecta cum hac inscriptione:

*ei)s2 e)me/ tis2 o(ra/wn eu)sebh\s2 e)/s2w.
hoc est,
Quisquis me intuetur, pietatem veneretur.

PARAENESIS II. De fugienda in Deum blasphemia.

Omnes mortales caveant sibi, ne blasphemiarum sagittas in Deum eiaculentur. Nam blasphemia cum natura atque fine linguae humanae pugnat. Pulchre namque ait Gordius: AURIS codita est ad audiendum ea, quae Deus loquitur: LABIA vero condita ad celebrandum Deum Creatorem. Et venuste inquit Lactantius lib. 4. c. 26. Lingua cum virtutem maiestatemque Dei interpretari coeperit, tum demum officio NATURAE SUAE sungitur.

Hac de causa Ebraei unâ voce
[Gap desc: Greek word]
et linguam et gloriam appellant. Psalm 16. 9. Iosuae 7. 19. Quo promiscuo usu alludunt ad praestantiam huius organi, nempelinguae, cuius vero usu a brutis gloriose differt. Verus autem linguae usus in eo consistit, ut homo Deum suum glorificet. Qui autem Deum glorificat, hunc Deus rursus glorificabit: Qui autem Deum blasphemando ignominiâ afficit, hunc quoque Deus ignominiâ afficiet. 1 Sam. 2. 30. Et septuplo eis in sinum eorum reddet illusionem, quâ illuserunt Deo, Psal. 79. 12. Quod pulcherrimo Emblemate ostenditur:

HOMO COELUM VERSUS SPUENS.

EPIGRAMMA.

Cernis, ut is caelum foedo qui conspuit ore,
Non caelum, imo suos conspuat ipse SINUS?
Et tu caelorum Domini contemptor, in illum
Non quot verba iacis, tot tibi probra vomis?

Exemplum habemus in Sennacheribo et Chosroe, (de quibus antea) et in Iuliano Apostata, qui Christum per contemptum et blasphemiam vocabat GALILAEUM, tandem vero vel sagittâ, vel hastâ, letaliter in bello Persico vulneratus est. Moriturus autem fertur manum sanguine implevisse, illumque in aerem proiecisse, et Christum debellatorem suum rebiose allatrasse hoc scommate; Vicisti tandem, Galiaee. Ita simul et victoriam confessus est, et blasphemiam evomuit. Eutropius Ammian. Marcellin. Theodoret. lib. 3.

IV. Sennacherib anno Regni 7 interiit.

Observationem quoque meretur, quod Sennacherib, Rex Assyriorum penultimus, (qui Ninive regnavit) septimo regni anno interierit. Numerus namque septenarius magnis Principibus fatalis ut plurimum esse solet; uti ex exemplis patet. Nam 1. Cyrus, primus Rex Persarum, post captam Babylonem annos 7 vixit, et postea interfectus est. 11. Cambyses secundus Rex Persarum annos 7 et menses 5 regnavit, et postea casu a se ipso interfectus est. 111. Darius ultimus, annos 7. IV. Alexander M. Monarchiam tertiam obtinuit annos 7, post cuius obitum de summa rerum armis certatum est annos 7, tandem obtinuit Seleucus cum sua posteritate Syriam. v. Archelaus Rex Macedoniae periit in venatione, cum regnasset annos 7. VI. Narses, septimus Rex Persarum, regnavit annos 7, menses 9. VII. Valerianus Imp. postquam cum filio Galeno imperasset annos 7. a Sapore Persarum Rege victus et captus est. VIII. Conradus I, Ludovici IV. filius, regnavit annos 7. IX. Carolus Crassus imperio cedere iussus anno 7, X. Pilatus Praeses Iudaeae se ipsum interfecit anno 7 post condemnationem Christi, quae facta ab illo, ipso septimo anno suae praefecturae.

V. Adagium. Iesaiae cap. 14. verss. 4, 5.

Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum, et virgam dominantium, caedentem populos in indignatione plagâ incessabili.

In hoc adagio epitaphium qriambeutiko\n Sennacheribo Regi Assyriorum a piis erigitur, et salse ab illis irridetur, quod antea velut leo alis aquilinis in altum evolaret, et supra Deum atque homines elevare se praesumeret; nunc vero velut homo super pedes ster, et cor hominis ei datum sit; Dan. 7. 4. quod de solio suo a Deo deiectus, ignobilis nunc


page 58, image: s0130

et inglorius iaceat, ita ut piis non amplius sit terrori, sed risui.

Vocatur aurem Sennacherib, Baculus Impiorum, et Virga dominantium: ein stecken der gottlosen/ und ruthe der herscher. Sicut etiam Esai. 10. 5. idem vocatur Virga furoris Dei, et baculus in manu Domini. Quia Deus in ira sua per illum, velut virgam et baculum, populum suum castigavit. Non secus enim atque parentes in liberos petulantes, atque contumaces virgis animadvertunt; Prov. 13. v. 24. iis autem emendatis, et ad frugem meliorem redactis, virgas confractas et minutim discerptas in ignem proiciunt: Ita quoque Deus ad tempus Tyrannorum operâ, velut virgâ, Esai. 10. 5. et baculo, ibid. et malleo utitur, Ierem. 50. 22. et 51. v. 21. ut liberos suos castiget. (ipse namque visitat iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem. Exod. 20.) Sed quando illi paenitentiam agentes a Deo tamquam patre misericorde et miseratore, Psal. 103. in gratiam receptisunt, tum Tyrannos tragicâ morte exstinctos in infernum praecipitat. Esai. 10. 16.

DUBIUM. At quare Deus Reges iram suam exsequentes abicit, cum tamen voluntatem eius impleant?

Resp. Concursus Dei et hominum, tamquam causae primae et secundarum, duplex est.

1. CONFORMIS, quando Deus et causae secundae ratione finis inter seconcordant; ut, quando Deus ea, quae vult, per sanctos peragit.

2. DIFFORMIS, quando Deus et causae secundae, nempe Tyranni hominesque impii, ratione finis inter se disc ordant. Lict enim Deus Tyrannorum ministerio utatur; tamen alia Dei, alia illorum est intentio. Dei intntio vel finis est, ut per Regem assyriorum multos populo, imo etiam suum populum puniat, et publica irae suae exempla omnibus proponat, ut omnes in mundo homines Deum timeant, et paenitentiam agant. Sennacheribi vero, licet Dei in hoc opere minister fuerit, finis est, Regni sui amplificatio, et gloriae propriae, atque potentiae ostentatio. Sicut etiam Esai. 10. 5, 6. insinuat, quando ait: Vae Assur, vicga furoris mei, et baculus, ipse est in manu, ad gentem hypocriticam mittam eum, etc. At v. 7. subiungit: Ipse autem non sic arbitrabitur, neque cor eius sic existimabit: sed ad delendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum. Et haec est causa, quare Deus Sennacheribum contriverit, omnesque tyrannos adhuc conterat. Tale quoque Epitaphium exstat de rege Moabitarum interfecto, Ieremiae 48. 17. Quomodo fracta est virga fortis, baculus gloriosus? Ita quoque pii diabolo, qui princeps huius mundi, et per crucem christi victus atque deiectus est, insultant ex Hoseae 13. 14. et 1 Cor. 15. 55, 56. Ubi tuus, mors, aculeus?Ubi tua, inferne, victoria? etc.

MONARCHA XLIII. ASSARHADDON. I. ORTUS.

I.

ASSARHADDON
[Gap desc: Greek word]
2 Reg. 19. v. 37.
[Gap desc: Greek word]
Esdr. 4. 2.
[Gap desc: Greek word]
Esai. 37. 38. Vinctus qui gaudet iure. ein gebundener/ welcher sich des Rechtenfreuwet. vel: acutus Assyrius. Varia habet nomina. Alias dicitur I. ASENAPHAR, lib. 1. Esdr. 4. 10. Aventin. Annal. Boioar. lib. 1. p. 20. II. ASBAZARETH. 3 Esdr. 5. 69. quae vox semel tantum in scriptura reperitur. Nam Asbazareth ille Rex Assyriorum, qui 3 Esdr. 5. 69. coloniam deduxisse dicitur in Palaestinam atque Samariam, lib. 1. Esdr. 4. 2. expresse vocatur ASSAR HADDON. III. NOCHORDAN, a Zonara. IV. ASSAROCHODDAS, a Iosephol. 30. Antiqu. Iudaic. cap. 2. V. AZARACOLDUS, Reusn. Chron. p. 197.

II.

Hic autem, post tragicum parentis exitum, regnum adeptus est, licet natu minimus esset. CAUSA huius rei fuit gemina.

1. REMOTA. Quia iam ante, patre foris absente, regnum administraverat. Erat namque moris apud populos Orientales, ut quoties Rex bellum foris geret; domi certum successorem aut vicarium substitueret, si quid humanitus ipsi contigisset; Sicut legimus de Cyro, quod Cambysen filium regni Persici, cum ille expeditionem contra Massagetas susciperet, Gubenatorem constituerit.

2. PROPINUQA. Quia fratres eius parricidae, nempe, Adramelechus, et Sarassar, (quem Iosephus Selennaram nominat) populari tumultu e regno eiecti in Armeniam aufugerant, 2 Reg. 19. v. 37. idcirco ipse ob innocentiam patri surrogatus est.

Factum hoc est 3242 anno ab Orbe condito.

Factum hoc est 15 anno Ezechiae Regis in Iuda.

Factum hoc est 14 anno Numae Pompilii regis Romanorum.

Factum hoc est 729 anno ante nativitatem Christi.


page 59, image: s0131

II. PROGRESSUS.

III.

I. ACTA TOGATA. Primo: Novam coloniam in Samariam deduxit, uti patet ex Esdrael. 1. cap. 4. v. 2. et ex Esdrae lib. 3. c. 5. v. 69. Aventin. Annal. Boioar. lib. 1. p. 20. ita scribit: Assaradon, qui et Assenaphar, in samariam Medos et Babylonios misit, qui terram colerent, ne deserta habitationique hominum minus idonea redderetur, fieretque latibula ferarum. Deinde: Tobiam Seniorem ab exilio revocatum restituit in integrum, et patruelem eius Achiacharum (quem alii aquicarem nominant) suis omnibus et Assyriis imperio praefecit. Vide Toh. 1. 25. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 61.

IV.

II. ACTA BELLICA. Duo Bella gessit. PRIMUM cum fratribus, nempe Adramelecho et Sarassare; qui licet ob paricidium populari tumulte e Regno eiecti in Armeniam aufugissent, nihilominus tamen armis cum oppugnabant.

ALTERUM cum Merodacho, Babyloniae Praefecto. Hic enim cum dissidium inter fratres videret, occasionem rei bene gerendae adeptum se ratus, non descivit modo, et Regem Babyloniae salutari se voluit, sed cum vicinas undique gentes, partim gratiâ partim violentiâ, ad se traduxisset, devicto Assarhaddone, totum assyriorum regnum ad Babylonio transtulit. Sleidan. lib. 1. de quatuor Monarchiis.

III. EGRESSUS.

V.

Assarhaddon a Merodacho superatus, et familiam et assyriorum regnum interitu suo finivit, anno regni suix.

Usus. Peccataparentum a Deo in filiis puniuntur.

Nam vox Decalogi de divina iustitia contionatur Exod. 20. 5. Visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

Exempla.

1. Ruben, qui incestâ consuetudine novercae sese impie ac nefarie polluit, toti posteritati poenas accersivit, quae voce patris velut oraculo ei denuntiatae sunt? Effusus es sicut aqua: non crescas. Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasi stratum eius. Gen. 49. 4.

2. Propter Saulis scelera tota familia et posteritas eius deleta est, praeter filium Ionathae Mephiboseth. 2 Sam. 21. 5, 6, 7, 9. imo et filium sanctum Ionathan, alienum a paterno scelere, tamen una cum parente interfici Deus voluit. 1 Sam. 31. 2. Manet tamen Ionathae posteritas usque ad tempus exilii Babylonici.

3. Cum Salomon Rex sapientissimus amoribus et genio indulgeret, et in idololatriam delaberetur, et delubra ethnica in gratiam concubinarum suarum exstrueret, sprero vero Dei cultu atque templo, puniebat Deus filium eius stultis consiliariis, ut decem tribus Israel ab ipso deficerent. Unde postea perpetua exstiterunt bella, donec a vicinis hostibus utraque familia fuit oppressa atque deleta. Vide 1 Reg. c. 11. et 12.

4. Achabi posteritas propter ipsius idololatriam tollitur, interfectis a Iehu septuaginata viris. 2 Reg. 9.

5. Ita quoque Assarhaddon punitus est propter peccata parentis sui Sennacheribi, qui superbus, blasphemus atque perfidus fuit; uti in historia Sennach eribi diximus. Nam ex superbia quadam et insolentiâ Deum ipsum in caelis prae se contempsit, inque eum blasphemas voces evomuit, atque contra fidem datam, Ezechiam in urbe Ierosolyma obsedit. Ideoque non tantum ipse punitur, (nam exercitum amisit, et ipse a propriis filiis interfectus est;) sed etiam tota ipsius posteritas defecit, translatâ Monarchiâ a filio eius Assarhaddone ad Chaldaeos per Merodachum.

Ita propter perfidiam Saulis, qui Gibeonitas contra fidem datam occiderat, SEPTEM FILII EIUS INNOCENTES in monte coram Domino crucifixi sunt, 2 Sam. 21. 6, 9. Domino factum illud approbante; uti colligitur ex v. 14. Quia Deus terrae reconciliatus est post haec, h. e. poena Israelitis divinitus propter peccatum saulis inflicta, videlicet fames trium annorum, cessavit.

Similiter ZEDECHIAS fidem fallit ureiiurando Regi Nabuchdonosori consirmatam. Idcirco divinitus punitur, urbe Ierosolymâ expugnatâ et flammis deletâ; inque conspectu eius omnes ipsius liberi interficiuntur, iussu Regis Nabuchdonosoris; ipse captus excaecatur, et catenis vinctus in babylonem Babducitur. 2 Reg. 25. 7, 8, 9.

Quarre ô homo, quisquis es, fidem sancte datam constanter et inviolateserva. Nam Deus periuros graviter punit: fidos vero praemiis ornat atque beat, iuxta versum:

*a)ndro\s2 d) eu)o/rkou geneh\ meto/pisqen a)mei/nwn.
Stans pactis longâ fit posteritate beatus.


page 60, image: s0132

DYNASTIA QUARTA, In qua familia Merodachi continetur, sive series Regum Chaldaicorum, post Imperium ab Assyriis ad Babylonios translatum, interfecto Sennacheribo, et devicto Assarhaddone.

MONARCHA XLIV. MERODACHUS. I. ORTUS.

I.

MERODACHUS, Baladanis filius, Rex Babylonis, varia habuit nomina. 1. Dictus est MERODACH BALADAN
[Gap desc: Greek word]
amara contritio absque iudicio. Chytraeus Onomast. p. 279. inquit:
[Gap desc: Greek word]
amara contritio;
[Gap desc: Greek word]
iniquus iudex. Esai. 39. 1. 2 Reg. 20. 12. II. BERODACH vel BRODACH
[Gap desc: Greek word]
creans interitum, vel filius interitus. Ein zerstözer/oder ein kind des verderbens und untergangs. 2 Reg. 20. 12. III. MARDOCEMPADUS MARDOCEMPADES nominatur a Ptolemaeo lib. 4. c. 7. mega/l. sunta/c. Idem confirmat insignis Astronomus et Mathematicus Erasmus Reinholdus in Tabulis Pruteniae. IV. MARODACHUS, a Suida. v. baladas a Zonara appellatur.

II.

2. *o(mwnumi/a. Vox Merodachi in sacris literis bifariam usurpatur.

1. PROPRIE. Sic est nomen personae, et notat 44 Monarcham babylonicum, de quo h. l. agimus. Et in hoc significatu semel usurpatur, nempe Esai. 39. 1. Et vox synonymica Berodach semel, nempe 2 Reg. 20. 12.

2. FIGURATE, vel iconoclastice. Sic notat idolum Merodachi. Ierem. 50. 2. Capta est Babylon, confusus est Bel, contritus est Merodach, confusa sunt omnia sculptilia eius, contrita sunt idola corum. Hic Bel et Merodach notant idola Babyloniorum.

II. PROGRESSUS.

III.

1. IMPERII OCCUPATIO. Merodachus praefectus Babyloniae erat sub Regibus Sennacheribo et Assarhaddone. Sed cum ille turpi fuga, post exercitum eius ab Angelo Domini trucidatum, e Iuda in metropolin suam Niniven regressus, post 45 dies (uti habetur Tobiae 1. 24.) a propriis filiis in templo idoli Nisroch interfectus esset; 2 Reg. 19. v. 37. hic vero a fratribus suis parricidis Adramelecho et Sarassare bello oppugnaretur; viribus omnium consumptis, rebus novis studere occipit, et conversus in Assarhaddonem, eum proelio victum Regno deturbat, idque Assyriis ereptum Babyloniis conciliat. Vide 2 Reg. 19. v. 39. et 2 Reg. 20. v. 12. Huc referri potest insignis locus ex Ezech. 31. v. 3. Ecce, ASSUR quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine; et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius. Et postea v. 10, II. subiungitur: Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo, quod sublimatus est in altitudine, TRADIDI EUM IN MANUS FORTISSIMI GENTIUM. In hisce verbis per PEGEM ASSYRIORUM intelligitur ASSARHADDON, (de quo 2 Reg. 19. v. 37. et Esai. 37. v. 38.) et per
[Gap desc: Greek word]
ARIETEM, h. e. fortissimum GENTIUM, non intelligitur Nabuchdonosor, (uti quidam volunt. Nam Nabuchdonosor Assyrios non vicit: imo neque bellum quidem cum illis unquam gessisse, in historiis, vel sacris vel profanis, legitur) sed MERODACH BALADAN, Rex Babylonis, (2 Reg. 20. 12. Esai. 39. 1.) a quo assarhaddon est devictus, et instar arboris excisus, et rami eius fracti: h. e. Reges fiduciarii seu vasalli, Principes, Proceresseu Magnates, Consiliarii et populi Assyrio subiecti, maxima ex parte interemptisunt; residui, deserto eo, se Babylonio Regi adiunxerunt. Atque ita super cadivum truncum eius habitarunt omnes aves caeli, et in ramis eius fuerunt omnes bestiae agri. v. 13. h. e. regnum eius ab exteris populis occupatum atque possessum est. Haec autem ratio amplificatur a fine iudicii contra Assyrium instituti. v. 14. Ut non exaltant se, propter sublimitatem suam, illae arbores irriguae, et non extendant cacumen suum inter frondes, et non conquiescant in se ipsis altitudine sua ullae irriguae: quandoquidem omnes illi traditi sunt morti, deiecti in terram imam inter filios hominis, ad eos qui descenderum in foveam. sensus est. Ut omnes Reges, Principes, atque populi, edocti exemplo Regis Assyrii, discant non exaltare se ob potentiam atque opulentiam suam. non luxuriari, neque


page 61, image: s0133

siducia sui in se ipsis conquiescere, ne tandem in parem aut graviorem poenam incidant.

Factum hoc est anno 3251. ab Orbe condito.

Factum hoc est anno 24. Ezechiae Regis in Iuda.

Factum hoc est anno 19. a devicta Samaria per Salmanassar, Regem Assyrior.

Factum hoc est anno 720. ante Christi nativitatem.

IV.

II. IMPERII ADMINISTRATIO. Circa hanc notanda sunt tria: 1. Regia habitatio. 2. Legatio. 3. Religio.

V.

I. REGIA HABITATIO. Merodachus devicto Assarhaddone etiam in Assyria eiusque metropoli Ninive regnavit, sed in ea non-habitavit; verum in Babylone, vel patriae amore quodam, vel quod minus Assyriis fideret. Unde non sit amplius mentio in Scripturis REGUM ASSYRIORUM, sed tantum BABYLONIORUM. Quia in Babylone sedem regiam habuerunt. Non secus atque Reges DYNASTIAE II. et III. e Nini et Phul-Belochi stirpe prosati, Assyrii appellantur. Quia in Ninive Assyriae metropoli regiam sedem habuerunt.

VI.

2. LEGATIO. Legationem amplissimam Merodachus misit ad Ezechiam Regem Iuda, ceu eximie Deo carum.

Factum hoc, anno 3242. ab Orbe condito.

Factum hoc, anno 15. Regni Ezechiae Regis Iuda.

Factum hoc, anno 729. ante Christi nativitatem.

VII,

Causa huius Legationis erat triplex. 1. ETHICA, ut nempe Ezecchiae rEgi de recuperata valetudine gratularetur, Esai. 39. v. 1. 2 Reg. 20. v. 12. II. ASTROLOGICA, nempe, ut interrogarent Legati Ezechiam de miraculo solis retrogradi: Nam sol 10. gradibus retrocesserat in horologio Achas. Quae causa expressis verbis ponitur 2 Paral. 32. v. 31. Aventin. lib. 1. Annal. Boioar. pag. 20. ita scribit; Merodachus ad Ezechiam cum muneribus Legatos mittit exploratum, quidnam portentum sibi vellet, quod tum acciderat. Ezechias letaliter aegrotabat, cui desperanti salutem, complorantique fatum suum, Maiestas aeterna 15 annos adiecit: et diem, praeter naturae legem, prolongavit. Sic iussu auctoris natura retrorsum orientem versus tendens, cursus repetierat relictos, et longissimum diem mortalibus ministrarat. Id fama divulgatum est, animadversumque a Chaldais. Haec Avent. III. Causa est POLITICA, quae additur a Iosepho lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 3. pag. 261. nempe, ut Ezechiamsocietate atque foedere sibi iungeret ad vicinos populos subigendos.

VIII.

Addit praeterea Iosephus in loco alleg. Quomodo Ezechias Rex Legatos Merodachi exceperit, iisque thesauros regios ostenderit, et quomodo eo nomine a Propheta Esaia reprehensus sit: Verba eius haec sunt: Ille exceptisLegatis comiter, et convivio regali adhibitis, thesauros etiam ostendit, et apparatum armorum, et quicquid pretiosum auro constabat ac gemmis: atque ita cum donis remisit ad Baladam. Aditus deinde ab Esaia, rogatusque, quinam essent qui venerant: ait, e Babylone missos a Rege venisse: ostendisseque se illis omnia, ut visis divitiis collignetes ex his ipsius potentiam, Regi suo renuntiare possent certius. Tum Propheta respondens: Scito, inquit, quod hae divitiae paulo post transferentur in Babyloniam, et posteri tui virilitate amissa cunuchi servient Regi Babylonio. Haec enim praedicit Dominus. Ezechias contristatus hac praedictione, ait, se quidem malle gentem suam in eam calamitatem non incidere, sed quando non aliter visum sit Deo, precari, ut saltem ipse possit in pace, quod reliquum vitae, exigere. Haec ille. Eodem modo etiam Esaias in cap. 39. scribit. et v. 8. subiungit: Et dixit Ezechias ad Esaiam: Bonum verbum Domini quod loquutus est: Et dicit; Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. h. e. Deus me vivo tranquillum Rei publ. statum largiatur. Unde pater, quod haec ostentatio Regis Ezechiae captivitatis subsequururae causa saltem remota fuerit, quae contigit filio eius Manasse, quem Benmerodach, Merodachi filius, foedo carceri per decennium addixit: Unde tamen male actorum ductus paenitudine in regnum remissus est.

IX.

3. RELIGIO. Merodachus fuit idololatra. Nam ita Ieremias c. 50. v. 2. scribit: Capta est Babylon, confusus est Bel, (sum mum Babyloniorum idolum, in honorem Beli erectum) contritus Merodachus, (h. e. idolum Merodachi, ab amara contritione sic dicti, est contritum) et confracta sunt idola eorum. Unde patet, quod Merodachus ad exemplum Beli, secundi Babyloniorum Monarchae, etiam idola de suo nomine dicta erexerit, iisque cultum divinum exhiberi iusserit. Unde etiam Ieremias Propheta urbi Babyloni, eiusque statuis atque idolis, excidium atque exitium praedicit.


page 62, image: s0134

III. EGRESSUS:

X.

Merodachus regnavit annis 52 iuxta Metasthenem et Avent. lib. 1. Annal. p. 20.

Merodachus regnavit annis 29 iuxta Berosum et Iosephum. Funccium et Reinecc.

Merodachus regnavit annis 40 iuxta Syntag. heroic. p. 62.

MONARCHA XLV. BENMERODACHUS. ORTUS.

I.

BENMERODA CHUS, h. e. Merodachi filius, parenti defuncto in imperio successit.

PROGRESSUS.

II.

Hic parentis cum Iudaeis amicitiam initam deseruit, et magnam Iudaeae partem depopulatus, Manassem Regem, Ezechiae filium (quem Deus iustus mundi Iudex ob horrenda, scelera atque flagitia, quae 2 Reg. 21. et 2 Paral. 33. enumerantur, castigare voluit) in agro oppressum per Duces suos vivum cepit, atque vinctum catenis atque compedibus duxit in Babylonem, atque carceri tetro, vinculisque durissimis annos decem inclusit, anno Regni eius 41. sicut Lyra in 2 Reg. 21. scribit. Vide 2 Paral. 33. 11. Haec fuit captivitas Babylonica prima, (quae alias particularis diciporest) in qua Rex Manasses, et non simul totus populus Iuda captivus abductus est, sed paucaetantum personae; uti colligitur ex 2 Reg. 21. 14. Quam captivitatem Esaias Propheta Ezechiae Regi, postquam ex ostentatione regios thesauros Legatis Merodachi ostendisset, hisce verbis praedixit, Esai 39. v. 5, 6, 7. Audi verbum Domini exercituum: Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc, in babylonem: non relinquetur quicquam, dicit Dominus. Et defiliis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio Regis Babylonis. Et vers. 8. additur: Et dixit Ezechias ad Esaiam: Bonum verbum Domini quod loquutus est; Et dixit: Fiat tantum pax etverit as in diebus meis! Idem confirmat Iosephus lib. 10. Antiquit. Iudaic. cap. 3. Scito, inquit, quod haec divitiae PAULO POST transferentur in Babylonem, cum et posteri tui, virilitate amissa, eunuchi servient Regi Babylonio. Haec Iosephus. Quod Esaiae Prophetae vaticinium postea in impio Rege Manasse, filio Ezechiae, impletum est, quem Ben-Merodach Rex Babylonis captivum in Babylonem abduxit. In eandem sententiam scribit Aventinus lib. 1. Ann. p. 20. Ben-Merodachus Manassem Regem Iudaeae omnibus flagitiis sceleribusque in quinatissimum (ut qui Esaiam Prophetam serrâ ligneâ consectum crudelissime necaverit) vinctum Babylonem duxit: ubi eidem post tot ad versitates resipiscenti, et affirmanti, profitentique se non amplius peccaturum, supremus Deus pater indulgentissimus (qui purgari homines a peccatis maxime cupit) non solum veniam omnium criminum donavit, verum rursus quoque ad Imperii culmen ipsum evexit, quo foret illustre divinae clementiae monumentum.

NOTA.

Captivitas Regis Manassis a quibusdam Historicis refertur ad tempora Merodachi: ut a Suida et Cedreno. Verum haec narratio nullo argumento ab illis confirmatur, eamque fabula Suidae de statua ferea, in qua Manasses asservatus sit, suspectam reddit.

Captivitas Regis Manassis a quibusdam Historicis refertur ad tempora Ben-Merodachi:ut Aventinus Annal. l. 1. p. 20. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 62. Quae sententia cum Chronologia exacte congruit.

EGRESSUS.

III.

Ben-Merodachus, consentiente Chronologorum calculo, XXI annis regnavit. Avent. l. 1. Annal. p. 1. Reinecc. p. 62. Reusn. Chronolog. p. 199.

MONARCHA XLVI. NABUCHDONOSORI.

I.

NABUCHDONOSON I. suit Rex Babyloniorum longe clarissimus, qui Ben-Merodacho successit. Ioseph. lib. 1. contra Appion. NABULASSAR. Ptolemaeo NABOPOLLASSAR. Straboni l. 15. NABOCRODOSORUS appellatur.

II.

Bella gessit duog. Unum cum Phaorte Medorum Rege, quem castris et vita exuit. Alterum vero cum Pharaone Nechone, vel Nechao Aegypti Rege. (qui Iosiam Regem Iuda transitum per Regionem suam denegantem, praelio fusum interemit.) Contra hunc Nabuchdonosor in limine senectae filium cum valido exercitu misit. At ille cognito Babylonii


page 63, image: s0135

conatu, non contempsit hostem, sed cum validis et numerosis copiis ad Euphratem in Charcamis ei se opposuit, et collatis signis cum eo congressus, amissis multis milibus, coactus est cedere. Babylonius autem superato Euphrate totam Syriam Pelusium usque subegit. Factum hoc quarto anno Ioiakimi filii Iosiae Regis Iuda. Vide Ierem. 46. v. 1, 2. Ioseph. lib. 1. Antiq. Iudaic. c. 7. pag. 266.

III.

Nabuchdonosor moritur, cum regnâsset.

Annos 21 iuxta Ptolemaeum in Canone.

Annos 36 iuxta Reinec. Syntag. Heroic. p. 62. Avent. Annal. Biooar. l. 1. p. 20.

MONARCHA XLVII. NABUCHDONOSOR II. cognomento MAGNUS.

CAPUT I. DE ORTV. H. e. Nomine atque Origine eius.

I.

NABUCHDONOSOR cognomento MAGNUS; Ptolemaeo NABOPOLLASSAR, Straboni NABOCRODOSORUS appellatur: filius Nabuchdonosoris primi fuit. Ebraice dicitur
[Gap desc: Greek words]
NEBUCADNEZARI Paral. 6. v. 15.
[Gap desc: Greek word]
Dan. 1. 1. Graece *nadouxodono/str, Iudith. 1. v. 5. procreans interitum, vel pulchris insidians. Item dicitur
[Gap desc: Greek word]
NEBUCAD-REZAR procreans interitum: vel stercori insidians. Ierem. 32. v. 1.
[Gap desc: Greek word]
Ebraeis significat omne quod visu est abominabile, ut fimus, stercus. Nahumi 3. vers. 6. Ponam ut
[Gap desc: Greek word]
, speculum h. e. exemplum, quod omnes intueantur, tam foedum et ignominiosum, ut omnes ab illo intuendo abhorreant.
[Gap desc: Greek word]
idem est quod pulchritudo, et
[Gap desc: Greek word]
pulchrum. Idicrco Nebucadnezar in Scriptura interdum vocatur NEBUCADNESAR: interdum vero NEBUCADRESAR: idque non sine causa. Nam eo insinuatur, quod Nebucadnezar Rex Babylonis potentissimus insidiaturus sit Iudaeis impaenitentibus, imo plane eos vastaturus, qui initio quidem decori et pulchri coram Deo: et
[Gap desc: Greek word]
segulla, lao/s2 periou/sios, h. e. populus Dei peculiaris erant, Deut. 7. v. 6. Exod. 19. v. 5. cum in praeceptis eius ambulabant. Postea vero cum a Deo et Domino suo deficerent, et cum diis alienis scortarentur, a Deo abiecti, et coram facie eius velut excrementum aut purgamentum: h. e. velut fimus aut stercus facti sunt. Chytraeus in Onomast. pag. 290. ita hoc Nomen interpretatur. Nebucadnesar (inquit) est prophetans huiusmodi angustiam; a Nab prphetans, Cidnah huiusmodi, Zar angustia: vel divinus iudex, Assyrius: vel tribulator, a
[Gap desc: Greek word]
ligavit, colligavit. item: hostiliter egit, arctavit, angustiis affecit. Schindl. Lex. p. 1154. derivat a
[Gap desc: Greek word]
. Quod 1. significat servavit, conservavit. 2. per antiphrasin, destruxit, vastavit, desolavit. Nam Nabuchdonosor fuit terribilis omnium Gentium destructor. Vide Habacuc. 1. v. 15, 16. Nahum. 2. 2. Ascendit dissipator contra faciem tuam
[Gap desc: Greek word]
destruere munitionem. Ierem. 4. v. 16.
[Gap desc: Greek word]
devastatores veniunt ex terra longinqua exercitus
[Gap desc: Greek word]
Nebucadnezer; ad cuius nomen alluditur. Haec Schindl. Huius Nabuchdonosoris fit mentio 2 Reg. 25. 2 Paral. 36. Ierem. 39, 52. Daniel. 1, 2, 3, 4.

CAPUT II. DE PROGRESSV. Et quidem I. DE ACTIS POLITICIS.

II.

ACta Nebucadnez aris Politica sunt gemina. 1. Polemica vel Bellica. 2. Irenica vel Togata.

I. Acta Bellica.

III.

Nebucadnezarem plurima gessisse bella, extra omnem dubitationis aleam positum est. Nam Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 276. et lib. 1. contra Appion. et Strabo lib. 15. Geograph. citant ex Metasthene, eum fortitudine et rerum gestarum magnitudine, Hercule praestantiorem habitum fuisse, urbem Africae primariam, bonamque partem Hispaniae Regno suo adiecisse. Deus ipse vocat eum Malleum universae terrae, quo Gentes confregerit et Regna contriverit. Ierem. 50, 22. et c. 51. v. 20. Inter ea, quae nominatim apud Scriptores reperiuntur, haec sunt praecipua.

IV.

Anno M. 3347. et regni sui primo, a patre suo administrationem belli contra Nechanoem Aegypti Regem accipit, contra quem magno animo in Syriam profectus victum ad Euphratem fugat, et fortunam urgendo, mulctat provinciis omnibus, quas in Asia ille acquisivit, et in ipso Aegypti aditu


page 64, image: s0136

Pelusium urbem capit. Ierem. 46. Et hinc Scriptura S. annos Regni eius inchoat.

V.

Cum autem hoc ipsum Rechabitae audirent, eius terrore Ierosolymam se conferunt. Nebucadnezar vero victoriam persequutus, Ierosolymam venit dira minans, ni tributa pendant, sicut reliqui Syriae habitatores. Rex itaque Ioiakimus, timore suadente, pacem mercatus pecuniis integro triennio imperata tributa persolvit, vel tribus annis vei serviit; sicut dicitur 2 Reg. 23. v. 63. Ioseph. lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 7.

Factum hoc est anno 3351. a condito Orbe.

Factum hoc est anno 132. a condita urbe Roma.

Factum hoc est anno 8. Regni Ioiakimi Regis in Iuda.

Factum hoc est anno 4. sui Regni in Syria.

Factum hoc est anno 620. ante Christi nativitatem.

VI.

Deinde Nebucadnezar exercitum transtulit in Phoeniciam et metropolin Tyrum, eiusque Regem 1: hobalem oppugnavit atque devicit, sicut Diocles in secundo rerum Persicarum libro, et Philostratus tam in Phoenicum, quam Indorum historiis, tradunt. Tyrus autem metropolis Phoeniciae fuit, et Regum Iudaeorum et Persarum temporibus: similis fuit Venetiis, uti pater ex Ezechielis 27. super petra vel rupe exstructa, et septingentis passibus a continente divisa. Unde Ebraice dicta est
[Gap desc: Greek word]
vel
[Gap desc: Greek word]
. Fuit urbs pulcherrima. Unde Esai. 23. v. 8. Corona urbium; sicut hodie Venetiae Regina urbium appellatur. Bis Tyrus est vastata. Primo a Nabuchdonosore Rege Babyloniorum. Deinde ab Alexandro Magno. Haec vastatio praedicta fuit ab Esai. c. 23. v. 1, 2, 3. quod nempe e terra Cethim, h. e. e Macedonia Alexander M. Tyri eversor venturus sit; qui eam sex mensium spatio delevit. Illa vero praedicta est ab Ezechiele cap. 26. v. 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14. Sic ait Dominus Iehovah: Ecce, ego adducam contra Tyrum Nebucadnezarem Regem Babyloniae ab Aquilone, Regem Regum; cum equis curribusque et equitibus, et congregatione, populoque multo. Filias tuas per agrum gladio in terficiet: et disposito contra te propugnaculo, diffundet in te aggestas moles, et statuet contra te clypeum: Et helepolin disponet in muros tuos, et turres tuas demolictur cultris eius. Prae agminibus equorum eius operiet te pulvisculus eorum; prae strepitu equitum et essedorum currusque commovebuntur muri tui: quum intrabit intra portas tuas, ad ingressus civitatis disrupta patebis. Ungulis equorum suorum calcabit omnes vicos luos: populum tuum gladio intersiciet, et stationum robustarum tuarum unaquaeque in terram descendet. Et praedabuntur opes tuas, diripientque mercem tuam, ac destruent muros tuos, et domos desiderabiles tuas demolientur. Et lapides tuos lignaque tua, etiam pulverem tuum, in medio aquarum ponent. Ita faciam ut cesset strepitus canticorum tuorum, et sonus cithararum tuarum non audietur amplius. Et redigam te in arduam petram: locus expandendis sagenis eris, non aedificaberis amplius; nam ego Iehova loquutus sum, dictum Domini Iehovae.

Sensius horum verborum hic est: Dominum Adonai Iehovah ipsummet adducturum contra Tyrum Nebucadnezarem Regem Babyloniae ab Aquilone, Regem Regum, cum equitatu, curribus falcatis et peditatu numeroso, qui in tota ditione Tyriorum omnes pagos, villas et omnia oppidula esset vastaturus, et incolas absque discrimine aetatis et sexus interfecturus, tum urbem Tyrum ipsam obsessurus: molibus aggestis et machinis obsidionalibus ad verberandos evertendosque muros comparatis oppugnaturus; (e quibus machinis est helepolis, quae ferramentis mucronatis veluti cultris muros proscindit et subruit, quam Ebraei periphrasi quadam vocant instrumentum delens quod adversum est sibi. descripsit illud Ammianus Marcellinus lib. 23.) cum om ni exercitu urbem trementem ingressurus, vicos omnes occupaturus, obvium quemque trucidaturus, facultates omnes praedaturus, merces direpturus, muros destructurus, domos magnificas et elegantissimas demoliturus, lapides lignaque, etiam pulverem ipsum, in mare, cui urbs superstructa erat, proturbaturus, atque ita cessatura omnia oblectamenta, et voluptatum instrumenta incolarum, quia trucidandi erant: urbemque redigendam in petram sterilem, in qua piscatores sagenas suas expandant, non aedificandam amplius, nempe ab antiquis inhabitat oribus, qui exstirpandi erant, nec eâ dignitate, elegantiâ, et celebritate, qua fuerat. Nam instaurata fuit et natura loci munita admodum, et posteâ rursus obsessa et expugnata ab Alexandro Magno.

VII.

Cumparens eius Nabopollassar 21 annos regnâsset, mortuus est, ipse ei in regno successit, et Rex Babylonis factus est, sicut Ptolemaeus in Canone, et Berosus apud Iosephum testantur.

VIII.

Tertio anno post, cum Ioiakimus Rex Iuda, inductus ad vanas spes, rumoribus expeditionis Aegyptiorum contra Babylonios, a Nabuchdonosore


page 65, image: s0137

defecisset, et tributum promissum dare negaret, verum exspectatione suâ frustratus, cum Aegyptii bellum instaurare non auderent, Nabuchdonosor valido exercitu Ierosolymam petit, in quam astu intromissus Regem perfidum cepit, et catenis ligatum Babylonem abduxit, ubi inglorius obiit, et sepulturâ asini sepultus est; iuxta vaticinium Ieremiae Prophetae cap. 22. v. 18. Et cum eo aliquot vasa templi asportata. 2 Reg. 24. v. 1. 2 Paral. 36. v, 6. Iterem. 52. 28. et ter mille atque viginti Iudaei captivi abducti sunt, inter quos nobilissimi et selectissimi Iudaeorum pueri Babylonem missi; inter hosce autem quatuor pulchri et egregio praediti ingenio, nempe, Danid. Ananias, Misael et Azarias, quorum nomina Nabuchdon osor mutavit, et pro Daniele Belthsazarem, pro Anania Sadrachem, pro Misaele Mesachem, et pro Azaria Abednego, appellari voluit, eosque in omni sapientia Chaldaeorum instituit. 2 Paral. 36. v. 5. Dan. 1. v. 1. Ioseph. l. 10. Antiq. Iudic. c. 11. p. 273.

Factum hoc est anno 3354. ab Orbe condito.

Factum hoc est anno 135. ab urbe Roma condita.

Factum hoc est anno 7. Regni Nebucadnezaris in Syria. Ier. 52. v. 28.

Factum hoc est anno 4. Regni Nebucadnezaris in Babel.

Factum hoc est anno 11. Ioiakimi. 2 Reg. 24, 2 Par. 36.

Factum hoc est anno 1. Captivitatis Babylonicae.

Factum hoc est anno 617. ante Christi nativitatem.

Dubium Chronologicum.

Dicis: Ioiakimum esse captum a Nabuchdonosore, Regno Ioiakimi 11. idque probas ex 2 Reg. 24. v. 1. et 2 Par. 36. v. 5. ubi expresse habetur, quod Ioiakimus UNDECIM ANNIS regnaverit Ierosolymis. At comrarium habetur Dan. 1. v. 1. ubi dicitur, quod ANNO TERTIO Regni Ioiakimi Regis Iuda, Nabuchdonosor Rex Babyloniae Ierosolymam obsederit, eâque expugnatâ Ioiakimum captivum abduxerit Babylonem.

Resp. Neutiquevam haec inter se pugnant, Dicuntur namque pro\s2 a)/llo kai\ a)/llo. Quare distinguantur tempora, et conciliabitur Scriptura. Ioiakimus a Nabuchdonosore captus est UNDECIMO Regni ANNO, videlicet ex quo Ioachae fratri, de Regno deiecto, surrogatus est a Nechone Aegypti Rege; et ANNO TERTIO, videlicet a relicto et confirmato ipsi Regno, a Nabuchdonosore Magno, qui superato Nechone Aegypti Rege, totius Syriae dominatu potitus, Iehoiakimum tributarium sibi fecerat.

Haec Chronologia confirmatur ex 2 Reg. cap. 23. v. 36. ubi dicitur: Viginti quinque annorum erat Ioiakim, cum regnare coepisset; et UNDECIM ANNIS regnavit in Ierusalem. Et 2 Reg. 24. 1, 2. additur: In diebus eius adscendit Nabuchdonosor Rex Babylonis, et factus est ei Ioiakim servus TRIBUS ANNIS, et rursum rebellavit contra eum. Quamobrem immisit ei Dominus exercitum Chaldaeorum.

IX.

Deinde, cum Ioiakimus captivus abduceretur, filius eius Iechonias ei successit, sed tantum tribus mensibus. Nam metuebat Nabuchdonosor, ne et ipse deficeret, et mortem patris vindicaret; ideoque post tres menses rediit, ut et illum abduceret. Advenienti autem cum exercitu, et Ierosolymam obsidenti, de consilio Ieremiae prophetae sese in potestatem eius tradidit, qui ab eodem cum matre vidua, et proceribus regni, et omnibus, qui aliquâ re eminebant, ad octodecim milia hominum in Babylonem transportatur. Inter hosce abductus est Ezechiel Propheta, qui hinc numerat 70 captivit at is Babylonicae annos, dum nonum captivitatis annum, mensisque decimi decimam diem esse ait, in qua confirmatus est Rex Babylonis adversus Ierusalem; id quod factum est in deportatione Iechoniae. Confer leremiam cap. 24. et 29. 2, 10. 2 Reg. 24. v. 8. 2 Paral. 36. v. 9, 10.

Factum hoc est anno 3354. ab Orbe condito.

Factum hoc est anno 7. regni Nebucadnezaris in Syria. Ierem. 52. 28.

Factum hoc est anno 4. regni Nebucadnezaris in Babylone.

Factum hoc est anno 1. Captivitatis Babylonicae.

Factum hoc est anno 616. ante Christi nativitatem.

X.

Tertio Nebucadnezar Zedekiam patruum Iechoniae, ultimum Regem in Iuda, postquam ei iur amentum fidelitatis praestitisset, in locum Iechoniae substituit. Ezech. 17. v. 13, 14. qui undecim annis in Ierusalem regnavit. Ierem. cap. 52. v. 1. Hic quarto anno Regni sui ad Regem Babylonicum iter suscipit. Huius Comiti SARAIAE Ieremias Propheta vaticinia sua tradidit, de exilio Babylonico, in publico praelegenda, et postea ad lapidem alligata in Euphratem abicienda. Sicut enim liber sententiae et supplicii de Babylone sumendi ad lapidem alligatus in Euphratem proiciebatur, et subito submergebatur: ita etiam Babylon. Ierem. cap. 51. v. 59, 60, 61, 62, 63, 64.


page 66, image: s0138

Factum anno 3358. ab Orbe condito.

Factum anno 11. regni Nebucadnezaris in Syria.

Factum anno 8. regni Nebucadnezaris in Babylone.

Factum anno 4. captivitatis Babylonicae.

Factum anno 4. regni Zedekiae. Ierem. 51. 59.

Factum anno 613. ante nativitatem Christi.

XI.

Verum ZEDEKIAS, cum octo annos servus Regis Babylonis fuisset, anno M. 3362. ab eodem deficit, atque iuramentum fecit irritum, et pactum quod cum eo habebat, itato Numine, solvit; cumque PSAMNO Aegypti Rege contra Nabuchdonosorem de auxiliis paciscitur. Ezech. 17. v. 14, 15, 16, 19. Quo cognito, Nebucadnezar anno M. 3363. exser citum contra eum duxit, regioneque vastatâ, et arcibus occupatis, ad ipsam Ierosolymam oppugnandam accessit. Ezech. 24. 2. Ierem. 52. v. 4. APRYES autem Rex Aegypti (alias Vaphres dictus, qui Psamno successerat) audiens in quibus angustiis Zedekias socius esset, assumpto valido exercitu, Iudaeam petiit, Ierosolymae obsidionem soluturus. Verum Rex Babylonius, intermissa obsidione, obviam illi profectus, eum uno praelio victum totâ Syriâ expulit. Quo facto, exercitum iterum admovit Ierosolymae, et continuatâ per 18 menses obsidione, summis viribus urbem expugnare conatus est, octo exstructis aggeribus, et erectis turribus, e quibus arcebat propugnatores stantes in moeniis, Nec segniter interim defendebatur urbs, nec fami, nec pesti (quibus malis ingentibus civitas intus conflictabatur) succumbentibus, sed obduratis animis omnia mala perferentibus; ac ne machinis quidem hostium territi, alias contra machinas excogitabant, ut interse utrique non viribus solum certarent, verum etiam artibus. Tandem succubuêre cives, partim inediâ victi, partim superne e turribus telorum multitudine oppressi. Quam victoriam Nabuchdonosor anno regni 18 obtinuit, postquam Ierosolymam 18 mensium pertinaci obsidione fatigasset. Ierem. cap. 39. v. 1, 2. Captâ urbe Zedekias Rex, assumptis uxoribus, liberis, Ducibus et amicis suis, sugam arripuit per fauces quasdam angustias in desertum. Quod cum Babylonii cognovissent transfugarum indicio, insequuti non procul a Ierichunte eos circumvenerunt. Amici vero et Duces, fugae comites, visis e longinquo hostibus, relicto Zedekiâ, dissipati sunt, qua quemque tulit spes effugii. Ipse pene desertus, cum uxoribus et liberis, ac paucis amicis, in hostium potestatem devenit; et mox ad Regem, qui tunc in Syriae urbe Reblath degebat, perductus est. Cui postquam Nabuchdonosor ingratum perfidum que animum exprobrâsset, e vestigio iussit, ipso et aliis captivis inspectantibus, filios eius et amicos trucidari. Deinde ipsum excaecavit, Babylonem secum abducendum; indignum luce ratus eum, qui periurio suo Deum et homines offendisset. Postea anno XIX. Regni sui Nabuzaradanem Ducem Ierosolymam cum mandatis misit, ut ablatis Templi et Regiae ornamentis totam urbem una cum Templo et Regia incenderet, et a fandamentis dirueret. Hic dirutis omnibus, et populo migrare iusso, captives secum duxit sexaginta viros primarios, qui ad Regem in praedictam syriae urbem perducti supplicio afficiebantur, patim quod Zedekiae rebellionis auctores fuisse viderentur, partim ne denuo renovas in Iudaea molirentur. His omnibus peractis, Nebucadnezar Babylonem revertitur, abductis secum e Iudaea 832 captivis: transfugas vero et pauperes illic reliquit, et GEDALIAM Ducem ipsis praefecit, ad quem Iudaei reliqui in regnis finitimis habitantes conflubant. 2 Reg. cap. 25. v. 1. 2 Paral. 36. v. 11. Ierem. c. 39. v. 1. et cap. 52. v. 1. et seqq. losephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. 11.

Factum anno 3365. ab Orbe condito.

Factum anno 606. ante Christi nativitatem.

[NOTA I.

De Aera captivitatis Babylonicae (de qua in §. 9. diximus) magna inter Chronologos est controversia, quisnam 70 annorum captivitatis TERMINUS aquo sit constituendus; sive unde anni illi sint incipiendi. Nam captivitates Babylonicae quatuor fuerunt.

IN PRIMA abductus est impius Rex Manasses a Ben-Merodacho, et non populus fuda. Unde illa hic non attenditur. Factum hoc est anno 41 Rogni eius, et 10 annos catenis ferreis ligatus, carceri inclusus fuit. 2. Reg. 21. vers. 12. 2 Paral. 33. v. 11.

IN SECUNDA a Nebucadnezare Ioiakim Rex Iuda antepenultimus, vinctus Babylonem abductus, in exilio moritur inglorius. 2 Reg. 24. vers. 1, 2. 2 Paral. 36. v. 6, 8. Et cadver eius sepulturâ asini sepelitur; iuxta verbum Prophetae Ieremiae tap. 22. v. 18. c. 36. v. 1, 30. Inter hosce captivos etiam fuit Daniel Propheta, et socii eius. Daniel. 1. v, 1, 2, et 6.

IN TERTIA abductus est Iechonias, filius Ioiakimi, Babylonem a Nabuchdonosore, postquam ille tribus mensibus regnâsset in Ierusalem. 2 Reg. 24. 8. et 18000 partim optimates, partim diversi ordinis homines cum eo omnes in exilium voluntarium migratunt. Et una cum illis transportatus etiam fuit Ezechiel Propheta. 2 Paral. 36 vers. 10. Ierem, 22. v. 24. c. 24. v. 1. c. 27. v. 20. c. 29. v. 2.

IN QUARTA Zedekias, Rex Iuda ultimus, una tum toto Regno Iuda in captivitatem abductus est a Nebucadnezare. 2 Reg. 25. v. 1, 7. 2 Paral. cap. 36. v. 17. Ierem. c. 24. 8. c. 27. v. 3. c. 39. v. 1. Ubi tenendum, quod anni 70 captivitatis Babylonicae a captivitate Regis Iechoniae sint ordiendi. Vide Ierem. cap. 24. v. 5. et cap. 29. v. 2. 13. Ezech. cap. 24. v. 1, 2.


page 67, image: s0139

NOTA II.

Quia diversorum Iosia Regis Iuda filiorum in diversis capitvitatibus Babylonicis fit mentio, partem Genealogiae eius hic subiciemus.

IOSIAS habuit tres filios. Qui sunt:

Ioachas, vel Sellum. Hic abductus est a Neeao, et interfectus in Aegypto.

Ioiakim, vel Iehoiakim, abductus Babylonem, in exilio mortuus et sepultura asini sepultus est. Ierem. 22 Quae fuit secunda captivitas. (Nam in prima captivitate abductus est Manasses.) Ioiakimi filius fuit Ieconias. (Iechonias vel Ioachin.] Qui, obtemperans consilio Ieremiae, deditionem fecit spontaneam, et, a Nebucadnezare Babylonem abductus, 37 annos carceri inclusus fuit. Ierem. cap. 52. v. 31, 33. Quae fuit tertia captivitas. Et ab hac captivitate Theologi et Historici aeram 70 annorum captivitatis Babylonicae ordiunter.

Zedekias, (alias Matthathias dictus, 2 Reg. 24. v. 17.) patruus Iechoniae, capta Ierosolyma, effossis oculis, Babylonem abductus est. Quae quarta captivitas. Ipseque, Rex ultimus Iuda fuit. Nam post capsivitatem Babylonicam, qui regno Iuda praefuerunt non
[Gap desc: Greek word]
Reges, sed
[Gap desc: Greek word]
Duces, appellantur, quia erant sub otestate Gentium. Vide Hagg. c. 1. v. 1.]

XII.

Quinto autem post excidium Ierosolymitanum anno, qui XIX Nebsecadnezaris fuit, 2 Reg. 25. 22, 25. cum IS MAEI quidam e regio stemmate ortus, vir alioqui malus et dolosus, ex instinctu Bathalis Ammonitarum Regis, ad quem tempore obsidionis profugerat, GEDALIAM Iudaeae Praefectum occidisset, et reliqui Iudaei, gravem caedis vindictam veriti, in Aegyptum aufugissent, Nebucadnezar collectis magnis copiis, invasit Caele-Syriam. Quâ subactâ, bellum gessit contra Moabitas et Ammonitas; et his quoque domitis Aegyptum hostiliter est ingressus, totamque imperio suo subiecit, et fortunatissimum antea Regem APRYERA (qui a Ieremia cap. 44. v. 30. HAPHRA, Eusebio VAPHRES appellatur) opulentissimo exuit regno, atque (ut losephus lib. 10. Antiquit. Iudaic. cap. 11. pag. 273. scribit) etiam occidit. Herodotus lib. 2, narrat, Aprien a Cyrenaeis victum regno excidisse, iubente procul dubio Nebucadnezare, postea a successore suo Amasi, ex voluntate Aegyptiorum strangulatum esse, cum regnasset 25 annis. Ita Rex ille stolidissimus, qui antea se, nec Deorum nec hominum vi, regno deici posse superbe gloriatus fuerat, immanis superbiae poenas dedit.

Hisce peractis, Nebucadnezr anno 23 Iudaeos ibi repertos Babylonem abduxit, qui erant 745. Ierem. 52. v. 30.

XIII.

Tot ergo tantisque victoriis quam celerrime partis mirum in modum aucta est Nabuchdonosoris maiestas atque potentia. Nam Caput ille in starva Monarchica erat aureum, et Rex omnium Regum. Daniel. c. 2. v. 37, 38. Ezech. 26. 7. Ipse er at arbor illa grandis, cuius culmen ad caelum usque pertingebat, quaeque totum terrarum orbem velut obumbrabat. Dan. 4. v. 17. Imo ipse omnes priores Chaldaeorum et Babyloniorum Reges potentiae et opibus superabat. Iosephus lib. 1. contra Appion. Verum sicut prima Monarchia sub hoc Rege ad summum perducta fuit fastigium: ita quoque desiit et plane deleta est in ipsius nepotibus; sicut Deus per Prophetas suos denuntiaverat.

II. Acta Irenica, sive Togata.

XIV.

Nebucadnezar domitis in circuitu gentibus, belli laborum nonnihil pertaesus, ad pacem se convertit; primum omnium captivos recens adductos per opportuna Babyloniae loca in colonias distribuit. De spoliis bello partis, Bellitemplum et alia quaedam magnifice exorn avit. Auxit et iam et reparavit antiqua urbis aedificia, munito et fluminis alveo, itae ne hostes eo possent uti ad eivitatis incommodum. Tres quoque murorum ambitus intra urbem exstruxit, et totidem foris circumdedit, omnes e coctilibus laterculis. Cumque memorabilibus operibus civitatem munivisset, et port as in templorum modum ornasset, paternae regiae contiguam exstruxit aliam regiam, cuius substructiones et reliquam magnificentiam forte supervacaneum esset dicere: unum filere non possum, quod tam amplum et superbum aedificium intra quindecim dies absolutum est. In hac regia moles saxeas for nicibus suspendir, montium speciem referentes, superne consitas variis arborum generibus, atque ita celebratos illos pensiles hortos absolvit, co quod uxor educata in Media concupisset quondam patriae suae similitudinem. Ioseph. l. 10. Antiq. Iudaic. cap. 11. pag. 276. Hoc in prosperrimo rerum omnium domi forisque successu, magno sibi spiritus magnamque sumebat arrogantiam, ita ut tantum regnum sibi ipsi acceptum ferret, atque reti suo facrificaret, et thymiama adoleret sagenae suae. (ut Habacuc Propheta cap. 1. v. 16. loquitur.) Neque, vel â Daniele Propheta admonitus, agnoscere volebat, divinitus imperia dari et auferri; uti ex fastuosis eius verbis patet, quae protulit cum aiquando in palatio regio deambularet: Nonne haec est Babylon magna, quam EGO adificavi in domum Regni MEI, in robore


page 68, image: s0140

fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI? Dan. c. 4. v. 27. Verum Deus, o(\s2 e)/xei e)/kdikon o)/mma, qui habet vindicem oculum, immanem istam insolentiam, cum securitate et impaenitentia coniunctam, acerrime vindicavit, et poenae tarditatem magnitudine compensavit; uti postea dicturi sumus.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

XV.

Anno M. 3349, qui fuit annus secundus regni, postquam Nebucadnezar Magnus, parenti suo Nabuchdonosori vel Nabopollassari in Chaldaea et Babylone successerat, Deus voluntatem suam ei de IV Monarchiis in Colosso praefiguratis, mediante somnio ostendit. Erat autem eiusmodi: Viderat Nebucadnezar statuam (notatur mundus) capite aureo fulgentem (Monarchia Babyloniorum) brachiis argenteis (Monarchia Persarum) ventre et femoribus aneis (Monarchia Graecorum) tibia ferrea, (Monarchia Romanorum) cuius pedes partim ferrei, partim fictiles erant, (notatur Imperii divisio) sed testum et ferrum inter se confusa coire non poterant. (hoc est, in Imperio Romano post eius divisionem fuerunt multi Imperatores fortissimi, qui utriusque Imprii Orientalis et Occidentalis coniunctionem tentarent; sed tamen numquam ad pristinum florem, dignitatem et potentiam imperium distractum potuerunt reducere: adeoque nulla vis, neque confoederationes, aut per coniugia contractae amicitiae, quicquam proficere potuerunt.) Tandem totum hunc colossum (hoc est, Regna mundana) Lapis (Christus) sine manibus a monte abscissus (hoc est, sine viri opera ex populo Iudaico instar montis excelisi miraculose natus) in pedibus percussit, omniaque in pulverem redacta vento credebantur. Vide Dan. 2. v. 32, 33, 34, 35, 43. Hoc autem somnium nemo Magorum Ghaldaicorum Regi vel narrare, vel enarrare poterat; et actum de vita eorum fuisset, nisi Daniel superveniens, et somnium ipsum Regi narrasset, eiusque sensum ex divina revelatione enarrasset. Et hac suâ sapientiâ tantam sibi auctoritatem comparavit, etiamsi adhuc iuvenis esset, ut Nebucadnezar eum Satrapam Regni Babylonici loco a se proximo constitueret. Dan. 2. v. 46, 47, 48.

XVI.

Hic iucunda QUAESTIO sese offert, quale illud Nebucadnez aris somnium fuerit? Ad quod respondemus, somnia ratione causarum efficientium esse triplicia.

Somina namque sunt

1. PHYSICA, (quae Graecis dicuntur enu/pnia, Latinis insomnia) quae ex sese natura animae format; sicut Clemens Alexandrin. l. 2. Paedagog. c. 9. scribit.

2. SATANICA, quae a Statana hominibus immittuntur. Qualia fuerunt Baalitarum 2 Paral. 18. et Tundali Hiberni, quibus purgatorium et cultus idoli Maosim stabilitus fuit, et Carolstadii, Svvenckfeldii, aliorumque hominum fanaticorum.

3. DIVINA, quae sunt *qeo/pempta, hoc est, divinitus immissa.

vel fidelibus; ut Patriarchis, Prophetis, Iacobo, Iosepho, Danieli, etc. aliisque piis.

vel infidelibus, qui non erant de populo Dei; ut Abimelecho, Genes. 20. v. 3. Labani, Gen. 31. v. 24. Pharaoni, Genes. 41. 1. et Nebucadnezari. Dan. 2.

Haec autem somnia qeo/pempta omnia sunt mantika\, h. e. divinationem continentia. eaque sunt

nuda o(ra/mata, hoc est, visa, quae expresse et explicate citra figuras et involucra allegorarum et aenigmatum repraesentant res arcanas et futuros eventus, ac proinde eodem modo sunt et eveniunt, quo apparuerunt. Sic Iosephus, cui Maria erat desponsata, somnio monctur, eam e Spiritu Sancto gravidam esse. Matth. 1. v. 20.

*o)/neira vero sunt talia somnia, quae figuris, allegoriis et aenigmatibus quibusdam sunt tecta atque involuta, et sine interpretatione intelligi non possunt. Tale fuit somnium Iosephi. Gen. 37. Pharaonis, Gen. 41. v. 18, 19. et 22, 23, 24. Nebucadnezaris, Dan. 2.

Nam licet somnium Nebucadnezaris a)formhn\ a causa naturali habuerit, quod nempe ipse de imperii postse futura conditione sollicite cogitarit: nihilominus tamen ad somnia qeo/pempta sive divina referri debet; uti ex Danielis verbis constat, quae habentur Daniel. 2. v. 28. Deus in caelo revelans


page 69, image: s0141

MYSTERIA indicavit tibi Nabuchdonosor, quae eventura sunt in novissimis temporibus. Et ex verbis ipsius Regis v. 47. Vere Deus vester Deus Deorum et Dominus Regum, REVELANS MYSTERIA. Quoniam TU potuisti revelare HOC ARCANUM.

XVII.

Quaenam autem causa fuit, quare Deus infidelem Regem Nebucadnezarem hoc divino atque mystico somnio dignatus est?

Resp. Causa somnii huius divini atque mystici in genere triplex dari potest.

Causa 1. Theologica, est angitio divina 1. Sapientiae: nempe ut Sapientia Danielis qeo/pneus2os a Magorum Chaldaicorum sapientia, quae fuit partim e)/mfutos, partim e)pi/kthtos, discerneretur, atque hoc modo ipsorum praestigia atque sallaciae manifestae redderentur.

Causa 1. Theologica, est angitio divina 2. Potentiae: ut palam fieret, Regna terrena esse sub alio Regno, quod Daniel c. 2. v. 44. caeli Regnum appellavit. In quam sententiam etiam Seneca recte ait: Omne sub Regno graviore Regnum est. Atque Regnorum successionem et Ecclesiae in ea conservationem opus esse divinae Maiestatis. Nam Deus removet Reges, et instituit. Dan. 2. 21.

Causa 2. Ethica, est Regis humilitas: ut Rex superbus et atrogans instabilitatem et brevitatem Regni sui, non multo post ad aliam gentem transferendi, agnoscens, spiritus suos deponeret, seque Deo vero submitteret; neque cursum victoriarum felicem atque gloriosum, et eminentiam potentiae atque dignitatis regiae: sibi in solidum adscriberet; uti ex Dan. 4. 27. patet.

Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 1. Regis erga populum Dei benignit as, hoc est, ut mitiorem se atque aequiorem erga populum Dei in exilio praeberet.

Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 2. Regnorum terrenorum vilit as, quod nempe Regna mundana ad regnum Christi Regis Regum comparata, non solum sint mutila, atque manca, sed etiam nihil, imo sive liceat, sive non liceat dicere, plus quam nihil sint. Quia Christi Regnum est Regnum e caelo et caeleste; sed aliorum Regum Regna sunt e terra et terrena. Quae vel sola consideratio moderationem in animo Nebucadnezaris excitare debuisset.

Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 3. Regum et Regnorum mundanorum vanitas, ut nempe ostenderetur omnibus Regibus et Principibus, quod omnium Regum atque Regnorum eminentia, potentia atque gloria vana sit, imo vanitas vanitatum. Ecclesiastae 1. 2. quod sit instar fumi, somnii atque imaginis. Psal. 37. 20. imo pollh\ fantasi/a. Act. 25. 23. confer Iob 20. 6, 7, 21, 22.

XVIII.

Circa RELIGIONEM varius fuit Nabuchdonosor, atque instabilis. 1. Namque maiorum suorum vestigiis insistens idola coluit. 2. Sed cum ex interpretatione somnii a Daniele facta verum agnovisset Deum, eius solius cultor factus est. Daniel 2. 47, 48. 3. Non multo post in idololatriam relapsus statuam erexit auream, eamque omnibus adorandam proposuit. Daniel 3. vers. 1. 4. Verum ex miraculo servatorum in camino ardente, trium Danielis sociorum, denuo veritatem agnovit, et publicum de colendo Deo edictum in omnibus Regnis suis promulgari iussit. Daniel 3. v. 95, 96, 97, 98, 99, 100. 5. Rursus Dei oblitus, ruit in superbiam, et veluti ebrius rerum gestarum magnitudine, gentili more se ipsum admiratur et magnifacit, deque magnifica sua regia gloriatur. Daniel 4. 27. 6. Ob summam autem hanc in religione levitatem et inconstantiam, foedamque peccandi libidinem, graviter a Deo castigatus, ad mentem sanam rediit, totoque deinceps vitae tempore serius Dei cultor exstitit, ac sui memor intra limites modestiae sese continuit. Daniel 4. 34.

XIX.

SCHOLAM REGIAM instituit in urbe Babylone, in qua Procerum Iudaicorum forma eleganti et ingenio praestanti excellentes pueri atque adolescentes in lingua Chaldaica, aliisque artibus et disciplinis liberalibus informabantur. Praeceptores optimi ac sapientissimi singulari consilio illis praeficiebantur, deque rebus omnibus ad vitam victumque necessariis regia munificentia illis abunde prospiciebatur, ut per triennium ita educati et informati coram Rege starent, hoc est, ei in aula ministrarent. Et inter illos erant quatuor praestanti forma ingenioque pueri, e tribu Iuda oriundi, quorum nomina Ebraea haec erant: Daniel, Chanania, Mischael et Azaria. Hisce autem 4 pueris iussu Nebucadnezaris Magnus aulae Magiter nomina nova, nempe Chaldaica, imposuit: 1. Danielem BELTHSAZAR. 2. Chananiam SADRACH. 3. Mischaelem MISACH. Et 4. Azariam ABEDNEGO vocavit.


page 70, image: s0142

Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 1. Daniel, iudex Dei fortis, a
[Gap desc: Greek word]
iudicavit, et
[Gap desc: Greek word]
Deus fortis.

Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 2. Chanania, h. e. quem gratificatus est Iehova, a
[Gap desc: Greek word]
h. c. gratiam fecit, et
[Gap desc: Greek word]
h. e. Iehova, vel Deus.

Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 3. Mischael, qui est Deus fortis, a
[Gap desc: Greek word]
, fuit, a quo est
[Gap desc: Greek word]
, significansi tidem fuit: et
[Gap desc: Greek word]
Deus fortis.

Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 4. Azaria, hoc est, adiumentum Dei, vel cui Deus est adiumentum, a rad.
[Gap desc: Greek word]
adiuvit, et
[Gap desc: Greek word]
hoc est Deus.

Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 1. Daniel dictus est
[Gap desc: Greek word]
Belthsazar, absconditus thesaurus, vel Beli thesaurum recondens, a nomine
[Gap desc: Greek word]
h. e. Belus, et a verbo.
[Gap desc: Greek word]
h. e. recondidit; et a nomine
[Gap desc: Greek word]
thesaurus.

Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 2. Sadarach, hoc est, inspiratio vel afflatus Regis vel Solis, a verbo.
[Gap desc: Greek word]
h. e. inspiravit, afflavit; et a nomine Rach, quod proprie Chaldaeis significat Regem, deinde Solem, qui est Rex Planetarum. Nam Sol a Chaldaeis pro Rege et pro-Deo colebatur.

Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 3. Misach, q. d. qui est Schachae Deae. Dicitur a dictione.
[Gap desc: Greek word]
qui est, et
[Gap desc: Greek word]
h. e. Schacha, Dea festiva.

Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 4. Abednego, q. d. Servus Negonis. Derivatur a
[Gap desc: Greek word]
servus, et
[Gap desc: Greek word]
h. e. splendens ignis, vel idolum ignis.

AXIOMA I.

Luc. 16. 8. Chrîstus Servator noster tale Adagium recitat:

Filii huius saeculi sunt prudentiores fili is lucis, in natione sua.

H. e. Homines profani, et mundani, sunt astutiores et ferventiores in rebus huius mundi curandis: suisque commodis procurandis, quam pii in rebus Dei tractandis. Exemplum elegans habemus in Nebucadnezare, qui iubens regaliter tractari captivos pueros tallide sua commoda procuravit, ut illorum deinceps opera uteretur.

AXIOMA II. *o)*n*o*m*a*q*e*s*i/*a, Hoc est, Nominum impositio vel mutatio est signum auctoritatis, superioritatis, atque potestatis.

*o)nomaqesi/a h. e. Nominum impositio, est *qei=kh\, divirna. Sic Deus mutavit sive nova imposuit nomina Abrahae et Sarae, quae magna continent mysteria.

*o)nomaqesi/a, h. e. Nominum impositio, est Abrahm initio dictus fuit ABRAM sine
[Gap desc: Greek word]
h. e. adspiratione, q. d. pater excelsus vel sublimis, ein hoher Vater/ a radice
[Gap desc: Greek word]
pater, et
[Gap desc: Greek word]
h. e. altus, sublimis fuit. Nam Abram initio fuit pater populi Iudaici, qui erat populus excelsus, vel natio grandis. Deut. 4. 7. Unde Dan. 2. 45. montimagno comparatur. Deinde mutatum est nomen eius a Deo, et dictus ABRAHAM, inserta litera,
[Gap desc: Greek word]
, quae desumpta est ex nomine
[Gap desc: Greek word]
h. e. multitudo; q. d. pater multarum Gentium. Quia inquit Deus ad illum, cum nomen eius mutaret, Gen. 17. v. 5. Non vocaberis amplius Abram, sed Abraham. Quia patrem multarum
[Gap desc: Greek word]
Gentium, h. e. Iudaeorum et Gentium constitui te. Rom. 4. 18. Vide Historias nostras Patriarch. Histor. Abrah. §. 1.

*o)nomaqesi/a, h. e. Nominum impositio, est Ita Deus mutavit SARAE nomen. Illa antea dicebatur SARAI,
[Gap desc: Greek word]
Principissa mea, postea a Deo vocata est
[Gap desc: Greek word]
h. e. Principissa. Quod autem nomina Abrahae atque Sarae una litera augentur, ita ut ex utroque fiat nomen
[Gap desc: Greek word]
IAH, quod Deum Dominum significat, eo insinuatur, quod ex semine Abrahae atque Sarae tandem nascit urus sit, qui sit Deus Dominus, Luc. 1. 16. et Dominus de caelo: 1 Cor. 15. 47. Ita etiam Iacobo Patriarchae Filius Dei novum nomen imposuit. Postquam enim ille cum Filio Dei per integram fere noctem luctatus, ei praevaluisset, nomen Israelis, h. e. victoris nactus est Gen. 32. 28. Sic Christus in N. Testam. Iacobo et Iohanni nov um nomen imponit, Boanergos, quod est, Filii tovitrui, Donners-kinder. Marc. 3. 17.


page 71, image: s0143

*o)nomaqesi/a h. e. Nominum impotio, est Quorum opera Deus ad res magnas conficiendas uti decrevit, iis nomina immutare solitus est, tum in V. tum in N. Testamento.

*o)nomaqesi/a h. e. Nominum impotio, est Ita Iacobus et Iohannes novo nomine dicitur Boanerges, h. e. filii tonitrui: quia magna, sublimia, et stupenda divinitatis edicta debebant per orbem terrae deffundere voce tam sonora, quae in toto orbe quasi tonaret. Ut ita vis et efficacia praedicationis ipsorum appellationae tonitrui designetur, sicut Psal. 29. et 68. efficacia Evangelii metaphorâ tonitrui describitur. Addi etiam haec ratio appellationis potest: Sicut tonitru seu vox Domini iuxta Psal. 29. commovet, concutit, terret: Ita Iacobo et Iohanni impositam esse hanc appellationem. Quia futurum erat, ut prae ceteris acrius et vehementi us adversariis Evangelii se opponerent, et illos tonitru suae praedicationis reprimerent. Ideo enim Herodes Agrippa Ast. 12. 2. gratificaturus Iudaeis, ante omnes alios Apostolos Iacobum interfecit. Postea vero demum Petrum comprehendit. Iacobus igitur sine dubio prae reliquis Apostolis vehementiâ suâ Iudaeis molestus fuit. Iohannes vero quomodo post obitum reliquorum Apostolorum, portis inferorum eructantibus innumerabiles et prodigiosas haereses, opposuerit tonitrusuae praedicationis et scriptionis, sonora eius vox adhuc hodie in Ecclesia tonans testatur.

*o)nomaqesi/a h. e. Nominum impotio, est *a)nqrwpi/th, h. e. humana. 1. *gamikh\, h. e. coniugalis. Sic Adamus Evae coniugi suae, pro auctoritate, quâ pollet maritus in uxorem, nomen imposuit. Nam HEVA
[Gap desc: Greek word]
idem est ac vita, q. d. mater omnium viventium, scilicet, hominum; quae recte dici potest Matriarcha. Quia Deus pro varia sua sapientia et potentia ex una isthac femina infinitam hanc omnium hominum multitudinem voluit et valuit producere. Gen. 3. 20.

*o)nomaqesi/a, h. e. Nominum impotio, est *a)nqrwpi/th, h. e. humana. 2. *patrikh\, h. e. paterna. Sic parentes pro auctoritate, quam habent in liberos, nomina eis imponunt. Heva filium sium primogenitum vocavit CAIN
[Gap desc: Greek word]
h. e. possessio, vel possessus. Gen. 4. 1. et dixit: Acquisivi virum Dominum. Alii dicunt, quod significet hastam vel lanceam. Schind. Lex. Ebr. p. 1603. Secundum filium suum vocavit
[Gap desc: Greek word]
h. e. vanitas, quod mater eius necem praesagiret. Gen. 4. 2. Sic Lamech filium suum vocavit
[Gap desc: Greek word]
Noe. d. Consolator. Gen. 5. v. 28, 29.

*o)nomaqesi/a, h. e. Nominum impotio, est *a)nqrwpi/th, h. e. humana. 3. *basilikh\, h. e. regia. Sic Regesolim Regibus aut Principibus a se devictis nomina mutabant, ut suum in eos ius atque imperium hoc ipso testarentur. Ita Nebucadnezar pueris capti vis e stemmate regio oriundis, nempe Danieli eiusque sociis, nomina immutari iussit. Dan. 1. 7. uti antea diximus. Sic Pharao Neco Rex Aegypti nomen Eliakimi Regis Iuda, filii Iosiae, mutavit, eumque Iehoiakimum vel Ioiakimum dici voluit, 2 Reg. 23. 34. Ita Nebucadnezar ultimo Regi Iuda Matthatiae vel Mathatiae nomen mutavit, eumque Zedekiam appellavit. 2. Reg. 24. 17. Pharao Rex Aegypti (qui Apis vel Serapis et Osiris dictus est; sicut Meinhardus Moltherus in Chron. scribit) Iosepho nov um nomen imposuit, eumque
[Gap desc: Greek word]
Sophnath Pahaneach appellavit, quod Occultorum inventorem significat. Gen. 41. 45. Ahasuerus coniugem suam Estherem vocavit
[Gap desc: Greek word]
hoc est myrtinam. Esther. 2. 7.

NOTA.

Ridiculi vero sunt Pontifices Romani, qui pro libitu post acceptam mitram Pontificalem nomina sua mutant.

SECTIO II.

De Nebucadnezaris natura, ingenio, moribus at que virtutibus.

XX.

In magnis viris mixtura virtutum atque vitiorum plerumque esse solet. Nam scitum est illud Flatonis dictum: ai) mega/lai fu/s1eis2 mega/las2 ekfe/rousi kaxi/as2, hoc est, Heroicae naturae ut magnis virtutibus inclarescunt: ita non levioribus vitiis sunt olnoxii. Et sicut in Aegypto nascuntur optima simul remedia, ac noc entissima venera: ita et magna hona, et magna mala Rei publ. a magnis istis viris impendent. Unde recte Strigel. in Comment. in lib. 1. Tusculan. scribit: Heroici viri fere omnes imsigni prohro a diaholo deformantur. Exemplum illustre


page 72, image: s0144

habemus in Nelucadnez are, tum magnarum virtutum, quibus ornatus; tum magnorum vitiorum, quibus deformatus fuit.

VIRTUTES eius quod attinet, multae et magnae in eo fuerunt.

XXI.

1. FORTITUDO ADMIRANDA. Nam fuit alter Hercules, imo Hercide maior. Quia fortitudine rerumque gestarum magnitudine longissime eum superavit; uti Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. 11. et lib. 1. comtra Appionem, et Strabo l. 15. Geogr. ex Metasthene narrant. Nam ad quascumque devenit Genres, eas vicit, neque ullus Rex ei resistere potuit. Unde ipse Deus hoc ei cognomentum imposuit, quod sit I. Malleus suus conterens. Ierem. 51. 20. Item quod sit
[Gap desc: Greek word]
h( s1fu/ra pa/shs2 th=s gh=s2. Malleus universae terrae, ein Hammer der gantzen Weit. Quoniam Deus eo quasi malleo quodam ad conterenda cetera totius mundi Regna usus fuit. Quomodo etiam olim Attila Hunorum Rex flagellum Dei, et Tamerlanes, qui Baiazetem Turcicum Imp. in cavea ferrea circumduxit, furor Dei atque terror mundi cognominati fuerunt. Petr. Gregor. Tholosan. lib. 13. de Republ. cap. 12. §. 2. Et hodie talis Malleus orbis Christiani Turca exsistit.

2. Vocatur LEO ALIS AQUILINIS ORNATUS. Dan. 7. 4. Nam sicut leo est omnium animalium animal generosissimum, animosissimum atque robustissimum: ita quoque Nabuchdonosor omnibus mundi Regibus sui temporis heroicâ animi magnitudine invictoque robore longe anteceluit. Eodem leonis titulo etiam insignitur Iesaiae 5. v. 29. et Ieremiae 4. 7. Deinde leoni huic Babylonico a Daniele cap. 7. ALAE AQUILINAE tribuuntur propter celerrimum Regnorum acquisitionem atque subiugationem. Quia Nabuchdonosor in dilatando imperio et subiugandis diversis populis atque gentibus adeo alacris atque velox fuit, ut victoriis instar aquilae magnae volantis volârit. Unde Ieremias Propheta c. 48. v. 40. de Nabuchdonosore in persona Dei ita loquitur: Ecce similis AQUILAE involabit, pandetque alas suas in Moabum. Et Ezechiel cap. 17. v. 3. Sic ait Dominus Iehova: AQUILA quaedam maxima, magna alis, alatissima, plena plumis, cui species artificiosissima, veniens ad Libanum, decerpsit summitatem cedri. Quibus verbis insinuat, quod Nabuchdonosor Babylone Ierosolymam celerrime profectus sit, et quasi volârit, et Iechoniam Regem Iuda penultimum captivum abduxerit; uti ex 2 Reg. 24. et 2 Par. c. 26. patet. Similiter Habac. 1. 7, 8, 9, 10. de militibus et exercitu eius ita scribit: Ego (inquit Deus) suscitabo Chaldaeos gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. Horribilis et terribilis est, leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: equi eius volabunt quasi AQUILA festinans, ad comedendum. Omnes ad violentiam veniunt, facies eorum ventus urens, et congregabit quasi arenam captivitatem. Et ipse Reges subsannabit, et Principes irridebit, ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.

XXII.

II. SAPIENTIA et CLEMENTIA. Nam inter alias causas etiam ideo Nabuchodnosor CAPITI AUERO, Daniel 2. 38. comparatur. Sicut enim caput est arx sapientiae, quippe in qua ingenium, iudicium et memoria sedem sibi fixerunt: ita quoque Nabuchdonosor ceteris omnibus Regibus sapientiâ antecelluit. Nam in aula Nabuchdonosoris ingens fuit literarum atque sapientiae studium. Neminem enim ad ministeria aulica adhibebat, qui liberalibus studiis triennium innutritus non esset. Prudenter namque statuit, sine studio sapientiae nullam unquam potestatem diuturnam stabilemque esse potuisse, iuxta illud Poetae effatum:

Vis consilii expers mole ruit suâ.

Neque tantum artium humanarum, sed etiam divinarum sapientia tradita in schola Babylonica fuit, uri ex Daniel 2. 48. colligitur; ibi namque legimus, quod Daniel a Nabuchdonosore magnus Magistratus sive Scholarcha super cunctos sapientes Babylonis constitutus sit. Quare ipse veram religionem in regno Babylonico plantavit. Et c. 2. v. 44. ipse Regi Babylonico diserte vaticinatur de Regno caeli venturo, quod in aeternum stabit.

Huc pertinet quod Iustinus Martyr in paraenesi ad Graecos de Chaldaeis scribit: Consulente quodam Oraculum Ethnicum, quinam unquam exstiterint vere pii et religiosi homines, tale responsum illud dedit:

*mou=noi *xaldai=oi sofi\hn la\xon, h)/d' a)/r) *e)brai=oi,
*a)nto ge/nhton a)/nakta sebazo/menoi *qeo\n a(gnw=s2.
id est:
Solus Chaldaeus sapit, et Iudaeus Apella:
Perse exsistentem Regemque Deumque colentes.

XXIII.

III. EMINENTIA. Unde I. CAPUT AUREUM, Daniel 2. 32. appellatur. Sicut enim caput in corpore humano est summum et honoratissimum membrum, quippe primo et summo loco


page 73, image: s0145

positum ita quoque Nabuchdonosor inter omnes Monarchiae primae Monarchas dignissimus et honoratissimus fuit. Huc pertinet insignis locus ex lesaiae 13. 19. in quo Babylon vocatur DECUS REGNORUM, et GLORIA MAIESTATIS CHALDAEORUM. Quo elogio Babylon tempore Nabuchdonosoris insigniri maxime digna fuit.

II. AQUILA MAGNA vocatur Ezech. 17. v. 3. Ratio appellationis peti potest ex c. 39. Iobi, in quo Deus v. 30, 31, 32, et 33. ait ad Iobum: Numquid ad praeceptum tuum altum petit aquila? et in arduis ponit nidum suum? In petris habitat, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inacessis rupibus. Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Deus hanc naturam aquilae indidit, ut, sicut struthio humi nidulatur, sic aquila contra in excelsis nidum collocet, et altius volet quam ulla alia avis, fulminis ictum non metuens, et solis fulgorem oculis inconniventibus adspicere valens; unde inter aves primatum obtinet. Sic aquilae naturale est, loca celsa et edita, rimas rupium et petras altas praeruptasque petere, et in illis sibi sedem deligere, velut in arcibus et propugnaculis naturâ munitis ac validis. Eadem ex altissima rupe, in qua degit, cibum sibi prospicit. Hoc revera in eius natura admirandum est, quomodo praeter cetera animantia ita procul prospicere possit: Est enim perspicacissimi visus, sic ut e loco remorissimo sibi escam et cadavera notet ac designet. Persentiscit eminus, et deprehendit ubi sint occisorum cadavera, eoque conicit oculos et quam primum convolat. Aquilae naturam imitantur Monarchae seu Reges magni, spectant et rendunt ad ardua, appetunt sublimia, eminere super alios omnes satagunt, sedes sibi altas sirmasque deligunt, et munitissimas reddunt: oculos habent qui procul vident, tam mult is hominibus in omnibus partibus regnorum suorum et alienorum exsistentibus, qui ipsis loco oculorum sunt, qui omnia rimantur, explorant, cognoscunt, et Regibus nota faciunt; sicut etiam ipsis longae manus esse dicuntur. Simul appetentissimi sunt maiorum opum, ditionum, honorum, ac ubi est, quod in suam potestatem redigere possint, eo potentiam suam convertunt. Unde etiam proverbio dicitur: *a)eto\s2 en nefe/lais2. Aquila in nubibus. *a)eto\s2 ou) qhreu)ei ta\s2 mu/as2. Aquila non captat muscas. Ita et Monarchae seu Reges magni, quum animo excelso sint, ad sublimia feruntur, et res humiles despiciunt.

Unde intelligitur, quod Nabuchdonosor propter eminentiam rectissime Aquilae magnae a Propheta comparetur.

XXIV.

IV. POTENTIA. Nam Nabuchdonosor 1. comparatur LEONI. Sicut enim leo est omnium animalium robustissimum, potentissimum atque terribilissimum: (Est enim Rex animalium. Hinc dicitur Iudic. 14. 18. Quid est fortius leone? Et Prov. 30. 30. fortissimum animal est leo. Nam nullum animalium extimescit: In venationibus quando venatores ipsi infidiantur, nuspiam se occultat, neque magno conatu fugit, quod hoc ipsum turpe ipsi futurum esset; sed gradatim incedit, saepe etiam consistit, et in conspectum venatorum sese ad defensionem praeparat. Ubi autem virgultum aliquod intercedit, ibi velocissime currit, ut citius in conspectum venatorum redeat, ne ex metu sese abscondere videatur.) Ita etiam Nebucadnezar omnibus Regibus terrae potentiâ antecellebat, omnibusque terribilis potentia eius erat. Ipse namque velut leo fortis atque generosus nulli cedebat, sed omnes adversus se insurgentes urgebat, premebat, vincebat: uti vel ex solis bellis, quae contra Regem Aegypti, item contra Regem Tyri et Reges Iuda, gessit, evidenter patet. Vide supra §. 4, 5, 6, 8, 9, 10, 11, 12.

2. Vocatur AQUILA MAXIMA, vel ILLA MAGNA magnarum alarum, longarum pennarum, plena plumis, et habens varios colores. Ezechiel 17. 3. In quo loco pondera verborum diligenter sunt not anda. 1. Vocatur AQUILA MAXIMA, vel AQUILA ILLA MAGNA. in Ebr est
[Gap desc: Greek word]
. Hic
[Gap desc: Greek word]
emphaticum superlationem vel amplificationem indicat, h. e. maximam Nabuchdonosoris potentiam insinuat. Ipse namque vocabatur MAGNUS: et revera erat magnus: quia potentissimus totius Orientis Rex fuit, habens sub se multos Reges fiduciarios, quos vel devicerat, vel adactos terrore sibi subiectos reddiderat. ut patet ex 2 Reg. 25. 5. et 27. et Ieremiae 52. 31, 32. in quibus dicitur, quod Evilmerodach Rex Babylonis, Nabuchdonosoris Magni filius, anno primo Regni sui, bona verba loquutus sit cum Ioachin Rege Iuda, et posuerit solium eius supra solium RELIQUORUM REGUM, QUI ERANT CUM IPSO in Babylone. 2. Vocatur aquila magna alis, propter amplitudinem Regni longe lateque sese extendentis. Unde Iesaiae 47. 5. Babylon vocatur Regnorum Domina. Et Ierem. 27. 7, 8. ait Dominus de Nebucadnezare: Servient ei gentes multae et Reges magni. Gens autem et Regnum, quod non servierit ei, et non curvaverit collum sub iugo eius, Ego Dominus in gladio, peste et fame visitabo illud. 3. Vocatur aquila longis pennis. Luth.


page 74, image: s0146

mit langen Fittigen/ propter exercitus copiosissimos, qui longos ordines habebant, et velocissimi erant, atque ad nutum sui Imperatoris dicto citius convolabant, latusque sui Regis claudebant, vestiebant atque ornabant. Sicut limili metaphorâ Duces belli Regis Aegypti, item Antiochi Epiphanis Regis Syriae, dicuntur BRACHIA Daniel c. 11. v. 22. et 31. 4. Dicitur aquila illa esse plena plumis, propter immensas opes, quas Nebucadnezar possidebat. Unde caput aureum, Daniel 2. et Babylon, Iesai. 13. 17. Babylon aurea appellatur. 5. Dicitur aquila illa variegata, h. e. variis coloribus ornata, propter varietatem populorum atque gentium ei servientium, vel quia exercitus eius ex variis nationibus et gentibus ei servientibus collectus erat: unde Maiestas eius regia, non secus atque vestis Phrygionica variis coloribus artificiose elaborata, mirifice elucebat atque nitebat.

3. Vocatur
[Gap desc: Greek words]
REX REGUM. Dan. 2. v. 37. Quia Deus promisit se omnia ei in manus daturum. Verba Danielis haec sunt: Tu es Rex Regum, et Deus Caeli regnum, et facultates, et potentiam, et gloriam dedit tibi: et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri, volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit. Et Ierem. 27. v. 6, 7, 8. inquit Deus ipse: Ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchdonosoris Regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi. Et servient ei omnes gentes, et filio eius, et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius, et ipsius; et servient ei gentes multae et Reges magni. Gens autem et Regnum, quod non servierit Nabuchdonosori Regi Babylonis, et quicumque non dederit collum suum sub iugo Regis Babylonis, visitabo super gentem illam, ait Dominus. Et rursus c. 4. v. : 9. ait Daniel: Tu Rex magnificatus es, et invaluisti, et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.

DUBIUM.

At non videtur veritati consent aneum, quod Daniel c. 2. v. 37, 38. ait: quod universa, quae homines et bestiae inhabitabant, Nebuchdonosoris imperio fuerint subiecta. item: quod c. 4. v. 19. ait, potestatem ipsius in terminos universae terrae pervenisse. Nam constat, non totam Europam, nec Indiam, et alias complures provincias et gentes, imperio Nabuchdonosori subiectas fuisse.

Resp. OEcumenica potestas, simpliciter et proprie loquendo, nulli unquam Regum ierrenorum sub caelo tributa fuit. Quia hoc privilegium soli Christo competit, qui est Rex Regum et Dominus dominantium. 1 Tim. 6. v. 15. Apoc. c. 17. v. 14. c. 19 v. 16. et Dominus exercituum. Psalm. 24. v. 10. Quia dominatur a flumine usque ad fines terrae. Psalm 72. Zach. 9. et in medio inimicorum. Psalm 110.

Verum quando oecumenica potestas Nabuchdonosori aliisque Regibus terrenis in scripturis divinis tribuitur, tum loquutiones illae intelligendae sunt, vel hyperbolice, vel synecdochice.

HYPERBOLICE, quando rei veritas exceditur, h. e. quando vel Reges se ipsos regnorumve suorum magnitudinem nimium extollere volentes, sese Reges Regum, aut Dominos universae terrae vocant, aut a subditis ita vocantur: Quae loquutiones docas2ikw=s2 sive secundum communem vulgi opinionem ita accipiuntur. Sicut etiam Ananias Pseudopropheta vocatur simpliciter Propheta. Ierem. 28. 1. Quia vulgi existimatione et appellatione Propheta erat. Sic hyperbolica erat vanitas Darii Persarum Regis, qui sese Regem Regum nominabat, et Alexandrum Magnum famulum suum. Vide l. 2. Suppl. ad Curt. Sic quoque vanissimus et superbissimus est titulus, quo Turcicus Imperator omnium Imperatorum ter maximum e appellat. Vide Bodin. lib. 1. Polit. c. 9. p. 230. Quae appellatio ab Imperatoribus Constantinopolitanis una cum imperio translata videtur. Nam illorum stemmata quadruplici B constant: quibus haec verba significantur. *basileu\s2 *basile/wn, *basileu/wn *basileu=si. h. e. Rex Regum, Reges Regens.

SYNECDOCHICE Reges Regum dicuntur in sacris Reges Chaldaeorum, sive Assyriorum, et postea Persarum. Sic Nabuchdonosor a Daniele c. 2. v. 37.
[Gap desc: Greek words]
Rex regum appellatur, cui Deus promittit, se omnia in manus daturum. Sic etiam Artaxerxes Persarum Rex, Rex Regum appellatur. Esdr. 7. v. 12. h. e. maximus Regum, cui alii Reges serviunt et parent; sicut Ieremias 25. v. 15. et seqq. praedixerat, fore ut Babylonius servitutem exigeret non tantum a Iudaeis, sed etiam a gentibus Regibusque magnis. Confer Ezech. 29. v. 19. Ubi haec regula Theologica est notanda: Idiotismus scripturae est, quo excellentes in re aliqua, duplicatione vocantus. Sic Genes. 9. v. 25. Canaan vocatur servus servorum, h. e. vilissimus et abiectissimus. Et Exod. 26. zummum Sacrum, sanctum sanctorum, h. e. sanctissimum nuncupatur. Ita quoque Monarchae excellentes, alios Reges sub se habentes, Reges Regum nuncupantur loquutione synecdochicâ. Ita etiam synecdochice intelligendum, quando 2


page 75, image: s0147

Paral. cap. 36. de Cyro Rege Persarum dicitur, quod Dominus Deus illi omnia regna terrae dederit. Et Luc. 2. 1. Exiit decretum a Caesare Augusto, ut censeretur pasa oi)koume/nh, h. e. totus orbis, h. e. maxima pars orbis. Quia Romani non universum orbem, sed potissimam eius partem subegerunt.

XXV.

V. BENEFICENTIA. Nam 1 ideo Nabuchdonosor CAPITI comparatur, et CAPUT AUREUM vocatur: Dan. 2. 3. Ut enim ex capite motus et sensus per organa convenientia in membra corporis influit: sie a Magistratu varia omnino beneficia ad subditos promanant. Huc referri potest. locus pulcherrimus ex Plutarcho, in quo Rem publ. comparat Corpori, in lib. de doctr. princip. ad Traianum: Caput omnium (nquit) est princeps, penes quem Imperii summa est: Oculi quibus videmus, sunt viri boni in Republica, quorum ductum sequimur. Aures, quae audiunt quae dicimus, sunt subditi, qui Imperata faciunt. Lingua, quâ loquimur, sunt er uditione praestantes viri, ex quibus leges et disciplinas audimus. Capilli de capite penduli, sunt iniuriâ affecti, qui opem Regis implorant. Manus et Brachia sunt Equites et Nobiles, qui hostem reprimunt. Pedes, qui omnia sustinent, sunt agricolae, qui victum omnibus ordinibus subministrant. Ossa dura, quae fragilem carnem fulciumt, sunt viri sapientes, qui onus Rei publ. sustinent. Corda, quae palam non videmus, sunt familiares intimi, qui in arcano consilium dant Senatu. Denique Collum, quo corpus capiti cohaeret, est amor Regis et Regni, ex quibus constat civitas.

2 Dan. c. 4. v. 8. seqq. Nabuchdonosor vocatur ARBOR excelsa et roborata, cuius altitudo caelum contingebat, et cuius aspectus in universam terram: rami (folia, habet versio vulgata) eius pulcherrimi et fructus eius copiosus, et in qua cibus pro omnibus, sub qua habitabant bestiae agri, et in cuius ramis considebant volucres caeli. Hac pulcherrima imagine beneficia Nabuchdonosoris in subditos collata graphice depinguntur. Sicut enim arbor illa quam Nabuchdonosor in visione videbat, erat excelsa et robusta, et frondes suas longe lateque diffundebat, umbramque amoenissimam de se spargebat, in quâ animantia terrae et volucres caeli quiescebant, deque fructibus eius comedebant: Ita quoque subditi Nabuchdonosoris, sub tutela et prorectione eius, velut sub umbra in pace et quiete cohabitare, victum sibi quaerere, et quilibet demandaro sibi munere defungi poterat.

Usus. Arbor excelsa, robusta et fructuosa est elegans imago boni Magistratus.

Comparatio talis institui potest. Bonus Magistratus arbori excelsae robustae atque fructuosae est similis.

I. Propter validam atque excelsam POTESTATEM. Sicut enim arbor magna atque excelsa est robusta, et impetum ventorum sustinere potest: Ita quoque Magistratus legibus sit armatus et armis decoratus. h. e. robore et potentia munitus; ut citra impedimentum officio suo rite defungi possit, et potentiores, si quando opus est, in ordinem cogere. Huc respexit Iustinianus Imperator in principio suarum Institutionum iuris, ubi sic orditur: Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportere esse armatam, ut utrumque tempus, et bellorum et pacis, recte polsit gubernari, et princeps Romanus non solum in hostilibus proeliis victor exsistat, sed etiam per legitimos tramites calumniantium calamitates expellat.

Sic Iulius Caesar in heroicis Gabrielis Simeonis Symbolis depingitur, stans super globum mundi, sinistra tenens librum, dextra gladium; cum hac inscriptione: EX UTROQUE CAESAR. Qua pictura demonstratur, hisduobus, literis videlicet et armis, Caesarem Imperium acquisivisse, acquistumque conservasse.

II. Propter auctoritatem et dignitatem. Sicut arbor foliis atque ramis pulchre sest ornata; et eo est amoenior acceptiorque, et plures ad se allicit, quo pulchriores sunt rami eius: Ita quoque magistratus, quanto maior eius est auctoritas, tanto maiore reverentiâ et oboedientiâ omnes eum honorant. Per FOLIA et RAMOS arbor is decoros adumbratur ille decor et ornatus, qui conspicitur in Regis veste gloriosa, et throno, et in aulicis, scutatis, hastatis, satellitibus ac stipatoribus corporis. Quae omnia Regi auctoritatem conciliant, sicut dicitur Prov. 14. 28. In multitudine populi decor (vel magnificentia) Regis est: at in paucitate plebis contritio est. Luth. Wo ein Konig viel volkes hat/ das ist scine Henrligkeit; wo aber weinig Volkes ist/ daß macht einen Herin blode.

III. Propter HUMANITATEM atque AFFABILITATEM. Sicut ad arborem in medio terrae stantem, undique aditus sive accessus est apertus: ita quoque ad magistratum aditus non sit difficilis, sed facilis; et quidem omnibus subditis ex aequo, praesertim autem pauperibus atque afflictis.


page 76, image: s0148

Talis affabilitas est virtus maxima in Principe, inquit Plinius in Panegyr. Traian. Hinc inter epitheta et laudes boni Principis a Iulio Polluce Imperatori Commodo praescriptas, etiam haec habentur, quod sit eu)prosh/goros, eu)e/nteuktos, meili/xios, pros1hnh\s2, h. e. facilis accessu, facile salutans, facile admittens interpellantes et supplicantes, blandus et lenis. Talis erat Iosephus, Aegypti Prorex. Hic namque amice ac blande alloquebatur fratres suos, a quibus nondum agnoscebatur. Genes. 43. v. 26. Et Thecuitis ad Regem Davidem dicit 2 Sam. 14. v. 17. Sicut Angelus Domini: sic est Dominus meus Rex, ut audiat bonum et malum h. e. ut Angeli facies est amica et gratia: sic tu quoque, ô Rex, aspectu alloquio es facilis et suavis. Pespetuâ memoriâ digna vox est Ferdinandi I, Imperatoris, quam saepe ad aulicos suos nobiles, pauperes cum supplicationibus suis repellentes, proferre solitus fuit: Werden wir die armen nicht horen/ so wird Gott uns auch nicht horen. Contra autem inter Tyranni vituperia refertur, quod sit dus1tro/sitos, dus1trosh/goros, duse/nteuxtos, h. e. difficilis aditu, ferox in accessu, parum salutans, paucos audiens. Ita Plutarchus scribit de Demetrio Rege, ipsum fuisse duso/milon, kai\ dus1tro/sodon, o(\s2 h)\ ou) parei=xe kairo\n entuxei=n, h)\ xalepo\s2 kai\ traxu\s2 h)=n entugxa\nous3in. Cum enim in via aliquando magnam copiam libollorum supplicum hilari vultu a suis subditis accepisset; et hi optimâ spe laeti, certam sibi opem a Regis clementia promittentes, sequerentur: Rex transiens flumen Axium, cum ad medium pontem venisset, omnes supplicationes non lectas in flumen effudit, et supplices a suo comitatu veluti muscas depelli iussit.

IV. Propter FRUCTUOSITATEM. Sicut arbor bona est eu)/karpos kai\ polu/karw=os Ita quoque Magistratus copiosis fructibus sit fecundus, et tueatur subditos, ut in pace cohabitare et pane suo vesci queant. Et sicut arbores fructibus gravidae inclinant ramos, et demittunt se et offerunt carpi: ita quoque magistratus vera virtute uber, et benevolus et beneficus ultro est erga subditos suos, et invitat ad fruendum. Nam vocatur Pater patriae, ob paternum, quem erga subditos gerere debet, affectum. Quia non potest Princeps melius sibi devincire subditorum animos, quam amore et benevolentiâ, iuxta illud: Ut ameris, amabilis esto. Diligi Princeps, nisi ipse diligat, non potest, inquit Plin. in panegyr. Traian. Benevolentia enim populi est tutissimum Principis munimentum: sicut Eberhardus Dux Wurtenbergicus, cum alius Princeps de vini copia, alius de vi argenti maxima gloriaretur, beatum se hoc nomine praedicabat, quod tutus in gremio cuiusvis subditorum suorum dormire posset. Bonus Magistratus civibus est carus: Tyrannus omnibus exosus. Nam illo in publicum procedente, tamquam ad clarum et beneficum sidus certatim advolant: Hoc vero conspecto, tamquam malum aliquod seu noxium animal e cubili prosiliret, omnes defugiunt: Sicut praeclare loquitur Seneca l. 1. de Clement. c. 3.

V. Propter UMBRAE AMOENITATEM. Sicut arbor viridis et frondosa umbraculum praebet bestiis ad eam confugientibus: ita quoque Magistratus umbrâ alarum debet subditos tegere et fovere, et imbecilliores adversus potentiores protegere, et solis torrentis et adurentis aestus, h. e. vim iniustam, et hostilem oppressionem a subditis arcere. Quando hoc sit, tum magistratus est arbor umbrosa, sub qua subditi suaviter quiescere possunt. In summa: Magistratui curae sit, ut Res publ, floreat interius, et tuta sit exterius, h. e. ut subditi inter se vivant pie, iuste, pacifice, et ab aliorum in iuriis atque oppressionibus secure.

VI. Propter HABITATIONIS COMMODITATEM. Sicut aves caeli in ramis arboris altae atque roboratae nidulantur: ita quoque subditi sub protectione magistratus pii secure et pacate vivunt; vel, ut 1 Reg. 4. 25. et Micheae 4. 4. dicitur, confidenter unusquisque habitat sub vite sua et sub ficu sua.

Paraenesis ad Magistratus.

Quare sedulo in id incumbant Reges atque Principes, qui a Deo in statu magistratus supereminenti constituti sunt, ut sint arbores frondosae atque frugiferae, h. e. ut sint erga subditos benevoli, benefici, humani et affabiles, non suum, sed publica imperii et subditorum commoda quaerentes. iuxta symbolum optimi cuiusdam Imperatoris: Aliis inserviendo consumor. Contra mali Principes, et Tyranni sunt instar rhamni. De quo elegans Apologus exstat Iudic. 9. 14, 15. quem cum arbores reliquae in Regem elegissent;

Elat us ille regio fastu ac tumens,
Si Rex, ait, sum vester, ad me accedite
Omnes, et umbra sub mea considite.
Ni id feceritis, rapidus ignis nemini
Parsurus ex me erumpat, atque ipsas quoque
Excelsiores hauriat Libani cedros.

Comparantur autem Tyranni RHAMNIS triplici potissimum de causa.

I. Propter ASPERITATEM. Sicut rhamnus est spinae genus fruticosius et asperius, ramos spargens, non rectis aculeis, ut ceterae, sed uncis; ideoque impune a nemine contrectari potest; et tamen


page 77, image: s0149

super alias arbores dominium sibi arrogat: ita etiam Tyranni sunt insolentes, insipientes, asperi et ad imperium prorsus inepti, et nihilominus tamen illud affectant. Exemplum elegans in Amazia Rege Iuda. 2 Reg. 14. v. 9.

II. Propter SPECIOSITATEM. Sicut rhamnus est spinae genus candidius et de umbra sua gloriatur, cum tamen parum umbrae habeat; et si quis sub eo umbram captaret, non sine vulnerum doloribus inde recederet: ita etiam Tyranni (uti exemplum Neronis ostendit) initio sunt boni, mellita verba proferunt, subditisque magnam umbram, h. e. amicam pacem promittunt, donec omnia ad nutum eorum fluunt, sed quod promisere, non servant, neque servare queunt. Quia non fert eorum natura depravata bene agere.

III. Propter TYRANNICAM CRUDELITATEM. Sicut rhamnus est insolens, et iratus, ignem flammamque minatur, etiam excelsis Libani cedris: eo etiam sunt Tyranni ingenio: si modicum illis resistas, ilico ex illis ignis erumpit, h. e. protinus ad vindictam accincti sunt, et contemni se putant, si ad nutum voluntatemque eorum te semper haud componas; exercent vindictam, non tantum adversus plebeios, sed etiam adversus excelsas Libani cedros, h. e. adversus optimates terrae.

At talem a nobis, Deus ah! avertito pestem.

Paraenesis ad Subditos.

Subditi quoque sint moniti, ut magistratus suos, a quibus fructus, h. e. victum et amictum, umbram et habitationem, h. e. tranquillam et securam vitam habent, decenter honorent. Honorent, inquam, eos I. CO RDE, eos tamquam Deos reverendo, iisque oboediendo. 1 Petr. 2. v. 13. u(pota/ghte, subditi estote cuivis humanae creaturae (h. e. omni magistratui) PROPTER DOMINUM. (quem omnes timere debent.) 2. ORE, pro illis orando. sicut D. Paulus 1 Tim. 2. v. 2. praecipit: et addit hanc praegnantem causam finalem, ut nempe placidam et tranquillam vitam degamus, cum omni pietate et honestate. Similiter ipse Deus per Ieremiam Prophetam Iudaeos monet, ut pro Nebucadnezare eiusque Babylone orent, quando inquit c. 29. v. 7. Quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro eo ad Dominum. Quia in pace illius erit pax vobis. Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel. Quare merito celebratur, et subditis inculcatur dictum D. Bugenhagii Pomerani: Si tam prompti effemus ad preces pro magistratibus fundendas, quam parati sumus ad detrahendum ac maledicendum ipsis, nae res nostrae melius haberent. 3. OPERE, rivulos suos foras derivando. h. e. tributum et victigal magistratui solvendo, ut arbor haec excelsa atque frondosa, de qua omnia animantia terrae cibum capiunt, conservari possit. Rom. 13. vers. 7. Aelian. lib. 9. variar. histor. de Themistocle Atheniensium Principe scribit: dicere illum fuisse solitum, se quidem de subditis suis optime meritum, sed nullam ob id gratiam reportasse; Ideoque platano se similem dictitabat, ad quam decurrerent, quos infestaret imber, a quibus, reddita serenitate, velleretur. Sed male. Quia

Arbor honoretur, cuius nos umbra tuetur.

Moveant subditos almae commoda pacis, quae illis per magistratum suum procurantur. De quibus pulchellum et venustum Epigramma Mantuani, quod exstat lib. 3. Silvar. eleg. 6. v. 25. observandum est:

Pax Cerem campis, et mitem collibus uvam
Reddit, et armoso dividit arva bove.
Gramina pace virent, per pinguia pascua latum
Luxuriat multâ fertilitate pecus.
Pax vehit Eoas peregrina per aequor a merces,
Et steriles Ponti non sinit esse vias.
Pax hilares mensas facit, et convivia passim,
Et recreat molli tristia corda mero.

XXVI.

VI. MAGNIFICENTIA Nebucadnezaris apparet

Primo: Ex SCHOLAE Babylonicae FUNDATIONE, in qua Procerum Iudaicorum filii informabantur, illisque Professores et Praeceptores sapientissimi praeficiebantur, quibus ex regia magnificentia sufficientissima salaria tribuit. Unde patet, quantopere illi scholae et scholastica iuventutis institutio curae cordique fuerit. Nam et ipse examini alumnorum suorum interfuit, imo praefuit. Quia cum adolescentibus illis est colloquutus, inque eorum profectum inquisivit. Dan. 1. v. 18, 19.

Paraenesis ad Principes.

Dignum hoc est Nebucadnezar exemplum, quod omnes Principes imitentur. Nam ad Officium Principum non secundarium (ut quidam Pseudo-politici somniant) sed primarium pertinent, scholas bene fundare et laudabiliter conservare. nam scholae sunt seminaria Ecclesiae et Rei publicae. Sicut autem hortus, optime licet cultus, et feracissimis arboribus uberrime consitus, aetatem ac perennitatem obtinere nequit, nisi in seminariis, quae ita vocant, ac plantariis, tenellae educentur ac formentur arbores, quae in locum vetustate


page 78, image: s0150

marcidarum ac emortuarum olim succedant: ita status Ecclesiasticus et Politicus, diu salvus et incolumis conservari nequit, nisi in scholis formentur et educentur, qui aliis, tum Ecclesiae Ministris, tum Viris Politicis morte abreptis surrogentur. Ament igitur pii Reges et Principes literas et viros literatos. Nulla enim maior aut solidior hisce in terris gloria paratur, quam studiis pietatis et artium liberalium, quibus Dei praepotentis gloria illustratur et salus subditorum promovetur.

Alexander M. tanti fecit bonarum et laudatissimarum disciplinarum studium, ut aperte pronuntiare ausus sit, se malle doctrinâ anteire alios, quam opibus et dignitate. Brisson. lib. 3. c. 3.

Athenaeus lib. 9. de ipso scribit, quod Aristoteli Praeceptori suo pro libris de historia animalium dederit 800 talenta, quae ad nostram monetam computata coronatos Gallicos, quorum quilibet 30 grossis Misnicis aestimatur, 480000 faciunt.

Iulius Caesar ex Aegypto insignes Mathematicos in Italiam adduxit. Augustus Octavianus Caesar, huius successor, iuventuti Praeceptores optimos constituit. De Nerva et Traiano idem refert Dion. Hadrianus etiam scholas et Bibliothecas plurimas instituit. Quos tamen omnes in eadem causa superavit Constantinus M. ut refert Nicephorus lib. 10. cap. 52. et lib. 14. cap. 3. Theodosius M. Imperator, cum Arsenio viro doctissimo filios suos in disciplinam tradidisset, sempiternâ memoriâ dignum, et vere Imperiale verbum proloquutus est: Si tales se praebituri essent, ut mores vitamque suam ad disciplinam et leges Dei componerent, propensum se fore, ut eis imperium in manus tradat, ad civium et subditorum utilitatem accommodatum: sin minus, conducibilius esse, ut sic privati vitam agerent, quam doctrina nulla cum periculo imperarent. Nicephor. Callisthen. Ecclesiast. hist. lib. 12. c. 23.

Sigismundus Imp. cum a Principibus qui literas oderant, reprehenderetur, quod homines obscuro genere natos ob literarum studia foveret; Quidni, inquit, amem eos, quos natura ceteris antecellere voluit? Alii plurimum tribuunt generis nobilitati: at Caesar prudentissimus intellexit, in eruditis esse quiddam stemmatis praestantius: illi habent aedium parietes clypeis et imaginibus depictos, hi animum optimis disciplinis exornatum. Porro ut natura animus praestantior est corpore: ita ornamenta ingenii longe pulchriora sunt externis bonis. Iacob. Spigel. in Aeneam Sylvium.

Ptolemaeus Philadelphi Rex Aegypti incredibilem pecuniae vim in conquirendis undique libris et hominibus eruditis impendit, et quam multis muneribus 70 seniores, qui Biblia Ebraea in Graecum ser monem ad ipsius postulationem transtulerunt, nec non Pontificem Ierosolymitanum, affecit: ut Iosephus lib. 12. Antiq. Iudaic. c. 2. Clemens Alexand. lib. 1. strom. Euseb. lib. 5. Hist. Eccl. cap. 8. Nicephor. lib. 4. c. 14. et alii annotarunt.

Leo Imperator cum Eulogium ad aperiendam in urbe scholam stipendio liberaliori invitasset, et propterea a satellitibus reprehenderetur, respondit: *ei\=qe gen/eito e)pi\ to=u e)mou= xro/nou, a)/s2e ta\ tw= s2ratiwtikw=n ei)s2 didaska/lous2 pare/xesqai! Utinam meis temporibus ea, quae militibus dantur, Doctoribus numerari deberent!

Carolus IV. Rom. Imp. in scholam Pragensem aliquando ingressus, cum disputantes Philosophos per 4 horas audivisset, et purpurati cenae tempus adesse dicerent, respondit: Mihi tempus est minime: nam cena mea haec est. Crantzius lib. 10. Vandaliae. Alphonsus Arragonum Rex saepissime lectionibus Professorum interfuit, ut testatur Panormitan. lib. 1. de rebus gestis ipsius.

Ludovicus XII, Gallorum Rex potentissimus, Ticini Iasonis ICti auditorium ingressus, atque studiosis immixtus consedit, et docentem Iasonem per horam audivit: Post lectionem vero sibi a latere comitem Iasonem esse voluit, tecto capite, quem togâ aureâ donavit.

Franciscus I. Rex Galliae magnâ cum laude idem fecit: Quo nemo suo saeculo artes liberales omnes vehementius amavit aut liberalius prosequutus est, et prandens atque cenans semper loquebatur de literis: sicut scribit Sleidan. lib. 19.

Coronidis loco subiungam Carolum Magnum, Imp. illum laudatissimum, qui agmen claudet. Ille magno cum sui saeculi hominum totiusque posteritatis emolumento scholas publicas, officinas omnis eruditionis, pietatis, ac doctrinae aperuit, Parisiis, Bononiae, et Ticini: atque annonam et stipendia e fisco Professoribus dedit, iisque Procerum pauperumque liberos commisit; et quidem Parisiensem scholam Carolus M. tantâ proventuum et possessionum amplitudine locupletavit, quantam vix omnes Galliae et Germaniae, quae inde postea natae sunt, Academiae possent aequare. Curio 2. Chronolog. Eius igitur auspiciis felicibus factum est, ut Italia, Gallia, Germaniaque terrarum magistra venerabilis, Musa caelostis, et Camena legatorum (ut de Carthagine refert Suidas) appellari possit.

Reversus Carolus ab expeditione bellica in Galliam, pueros sui profectus specimen, epistolis, versibus, carminibus, orationibus panegyricis aliisque scriptis, exhibere iussit. Ubi cum tenniores


page 79, image: s0151

propter spem profecisse, nobiles cultum animi neglexisse deprehendisset; illis ad dexteram segregatis: Vos quidem macte virtute estote, inquit, silii piissimi, qui vestro officio gnaviter defuncti estis: vestra erunt sacerdotia locupletissima, et Pontificatus maximi; ego vos in aulam adsciscam, ex vobis Senatores cooptabo, vos in album praetorum et patrum curiae adlegam. Deinde ad nobilium liberos, quos a laeva collocârat, vultu irato nihil dissimulans, ait: Vos comatuli et delicatuli, freti opibus et splendore parentum, nostram Maiestatem sprevistis; vitia, otia, luxum et inertiam bonis literis et virtuti, contempto decreto nostro, praetulistis. Deum vero immortalem testor, nihil penitus commodi honorisque a me ad vos perventurum: quinimo edam in vos exempla, nisi resipueritis, et negligentiam diligentiâ expiaveritis. Aventinus.

Haec exempla pii Reges et Prinncipes semper ob oculos sibi ponant, in quae intueantur, et cogitent, viros doctos et sapientes, sibi non tantum utiles, quos consiliis suis et deliberationibus adhibeant, sed etiam necessarios esse, quippe quorum opera carere non possint. Sicut enim vitis, tametsi arbor est omnium nobilissima, tamen arundinum, vallorum, arborumve infrugiferarum eget sustentaculis: ita potentes eruditorum, alias despectorum, operâ.

XXVII.

Deinde MAGNIFICENTIA Nebucadnezaris apparet ex URBIS Babylonis EXORNATIONE et amplificatione. Nam Ioseph. l. 1. contra appion. ex Beroso commemorat, Nabuchdonosorem M. audita patris Nabulassaris morte, cum ex Aegypto et Phoenicia, quo ad compescendos motus a patre missus fuerat, una cum populo Iudaico captivo Babylonem reversus, et imperio potitus esset, sex aliis Babylonem muris circumdedisse. Praeterea Babylon ab utraque parte Orientem et Occidentem versus, Regias habuit duas, a Semiramide aedificatas, tamquam urbis propugnacula magna cura constructa. De quibus in vita Semiramidis §. 14. diximus. Hisce addidisse Nabuchdonosorem, Iosephus scribit, et tertiam Regiam, multo ampliorem splendidioremque, cuius ornatum, et magnificentiam, dicit, nimis longum fore, si exsequeretur. Hoc solummodo refert, hanc adeo superbam et supra fidem magnificam structuram, quindecim dierum spatio absolutam fuisse. Quod si verum est, liquet, ingentem hominum multitudinem ad eam aedificandam adhibitam fuisse. Excitâsse quoque in ea lapideas moles, montibus aspectu persimiles, omnisque generis arboribus consitas. Hinc Nebucadnezar cum Babylonem adeo superbe et magnifice a se conditam intueretur, ingenti perfusus laetitiâ, in hanc vocem superbam prorupit: Haec est Babylon, civitas illa magna, quam EGO aedificavi, in domum Regni, in robore fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI. Daniel. 4. v. 27.

DUBIUM.

At h. l. Dubium non leve sese offert de vero Babylonis conditore.

Î. Moses, Genes. 10. v. 10. scribit, Nimrodum primum fuisse Babylonis conditorem. Quoniam, inquit, initium regni eius fuit Babel. Idem confirmat Paulus Orosius, lib. 2. cap. 6.

II. Alexander Polyhistor, apud Euseb. lib. 9. de praeparat. Evang. c. ult. testimonio Eupolemi confirmat, Babylonem post diluvium a Gigantibus aedificatam fuisse.

III. Communis Graecorum et Latinorum est sententia, Babylonem a Semiramide esse aedificatam. In ea sententia sunt Herodotus lib. 1. Diodor. Sicul. lib. 3. Strabo lib. 16. Pomponius Mela lib. 1. cap. 11. Iustinus lib. 1. et D. Hieronymus, qui super caput secundum Hoseae ad hoc citat versus illos Ovidii ex lib. 4. Metamorph.

———— Ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

IV. Daniel Propheta cap. 4. v. 27. introducit Regem Nabuchdonosorem gloriantem, seque superbe iactantem, quod ipse Babylonem aedificâsset. Haec, inquit Nabuchdonosor, est Babylon civitas illae magna, quam ego aedificavi, etc.

Resp. Verum haediversae et fainome/nws2 pugnantes sententiae facile ad concordiam hoc modo revocari possunt, si dicamus, quod Babylon tripliciter consideretur:

I. Ratione INCHOATIONIS. Sic dicimus, quod urbs Babylon et turiis eius a Nimrodo sit inchoata vel aedificari coepta; uti ex Genes. 10. patet, et Iosephus lib. 1. Antiquit. idem confirmat. Neque huic contraria est Eupolemi sententia, qui apud Eusebium inquit, Babylonis conditores post diluvium fuisse Gigantes. Nam Nimrod fuit unus de illis Gigantibus, et quidem Princeps corum. Unde
[Gap desc: Greek words]
potens, vel iuxta LXX. Interpp. fortis Gigas appellatur.

2. Ratione CONSUMMATIONIS. Sic Semiramis illam mirifice amplificavit, firmissime munivit, multisque stupendis operibus exornavit, ideo recte ac vere eam condidisse dicitur. Vide Histor. Semiramid. §. 14.

3. Ratione REPARATIONIS et AMPLIFICATIONIS. Sic a Nabuchdonosore est


page 80, image: s0152

restaurata atque eparata. Nam post Semiramidem qui deinde longo ex ordine sequuti sunt Assyriorum Reges, posthabitâ Babylone, urbem Niniven coluerunt, eamque Regiam et caput imperii fecerunt; sicut Diodor. Sicul. l. 3. scribit: Et nos antea in Prolegomenis demonstravimus. Hinc factum est, ut Babylon a Regibus derelicta, partim Euphratis eluvionibus, partim hostium incursionibus graviter labefactata atque disiecta, diu obscura et ignobilis iaceret. Tandem post Niniven a Cyaxare Medorum Rege, Proavo Cyri eversam, Rex Nabuchdonosor Babylonem cupiens reducere imperii sedem, eam civitatem de integro restauravit, amplificavit et magnificentissimis operibus exornavit; sicut antea dictum est. Quare Nabuchdonosor iure suo dicere potuit, Babylonem a se conditam et aefidicatam esse.

XXVIII.

VII. CONFESSIO VERA atque SINCERA. Ubi notandum est, quod Confessio sit triplex.

1. Confessio laudis, est nihil aliud quam gratiarum actio, quâ Deum pro beneficiis in nos collatis, tum generalibus, tum specialibus et singularibus, ex toto corde laudamus et glorificamus. Ita accipitur Psal. 118. v. 1. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

2. Confessio fraudis est, quando peceata nostra vel coram Deo, vel coram Ecclesiae ministro, vel coram proximo confitemur. Ita accipitur Psal. 32. v. 6. Dixi, confitebor adversus me omnem iniustitiam meam Domino.

3. Confessio veritatis est, quando veritatem caelestem aperte et intrepide coram mundo confitemur. De hac confessione Christus loquitur Matth. 10. v. 32. Qui me confessus fuerit coram hominibus, illum et Ego confitebor coram Patre meo caelesti. Item D. Paulus Rom. 10. v. 10. Corde creditur ad iustitiam; ore sit confessio ad salutem.

Triplicem quoque hanc confessionem Nabuchdonosor edidit, cum vidit tres iuvenes, in caminum ardentem suo mandato coniectos, a Deo in eodem salvos et incolumes conservatos. 1. Confessio laudis. et 2. fraudis continentur Daniel. 3. v. 95. Benedictus Deus Sadrach, Mesach et Abednego, qui misit Angelum, et eruit servos suos, qui crediderunt in in eum, et mandatum Regis non servaverunt; et tradiderunt corpora sua, ne colerent, et ne adorarent omnem Deum, excepto Deo suo. Haec sunt verba Regis a Spiritu S. iam illuminati, quibus non tantum horum virorum fidem et constantiam approbat, sed etiam Edictum suum idololatricum damnat. 3. Confessio veritatis continetur ibid. v. 96. A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus et lingua, quaecumque loquuta fuerit blasphemiam contra Deum Sadrach, Mesach et Abednego, dispereat, et domus eius vastetur. Neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. Decretum parallelum Regis Darii continetur Dan. 6. v. 27.

Hinc videmus verum esse, quod Salomon ait Prov. 21. v. 1. Sicut rivi aquarum; ita cor Regis (est) in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. Nam Nabuchdonosor antea erat furibundus instar leonis, h. e. verae religionis et sanctorum Dei virorum persequutor: postea vero factus est mansuetus instar ovis. Quoniam verae religionis factus est Nutritius atque Defensor. O admirabilem Dei providentiam! Ita autem solet Deus hominum, adeoque Magnatum consiliis illudendo, ea in contrarium plane finem, praeter omnium hominum exspectationem, convertere. Festinat Gnomon debilibus fretus libramentis ad horam et momenta sua; quae si digito movere horologi Magistro visum est, in alteram circuli extremitatem inclinatur.

XXIX.

VIII. ARDENS IN RELIGIONE ZELUS, eiusque MODERATIO VERA. Nam 1. Rex et Monarcha Nabuchdonosor, conversus ad Deum Israelis, non statim omnes subiectas provincias ad eam fidem externâ vi adegit: sed hoc proclamari curavit, ut ne cuipiam fas esset, Deum Israelis blasphemiâ afficere. sic enim habebat edicti formula: A me positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque loguuta fuerit blaspemiam contra Deum Sadrach, Meschach et Abednego, dispereat, et domus eius vastetur. Qui tamen zelus apud Pontificios, Iudaeos blasphemos in suis ditionibus, Romae praesertim, ferentes, plane exulat.

2. Cyrus, primus Persarum Monarcha, Iudaeis libertatem suae exercendae religionis permisit: licet ipse initio Iudaeorum fidei non esset addictus. Esdrae 1. 2. et seqq.

3. David, certe non Israelitis modo, in religione o(moyh/fois2, sed et Philistaeis, Moabitis, Ammonitis, Syris, Damascenis, diversissimarum religionum populis, imperasse, et in Regno quidem Iuda purioris religionis cultum adseruisse; reliquos vero populos ad eandem amplexandam bello armisque coegisse, vel in ipsorum conscientias quicquam sibi dominii arrogâsse, nuspiam legitur. 2. Samuel. 8. 1. et seqq.

4. Salomon Regum omnium sapientissimus,


page 81, image: s0153

regnâsse legitur a flumine terrae Philistaeorum usque ad terminum Aegypti; in horum autem fidem et religionem vi armisque saeviisse, vel hoc nomine foedera et pacta cum illis inita rupisse, nuspiam legitur. Quin Scriptura potius testis est, ipsum contentum tributis et pensionibus, quae in signum subiectionis numerare cogebantur, libertatem ipsis suae religionis exercendae concessisse. 1. Reg. 4. 21.

5. Horum Regum et Monarcharum exemplum piissimus Imperator Maximilianus II. praeclare aemulatus est, ita ut nonnullis flabellis ipsum instigantibus, ut Lutheranos ad religionem Pontificiam suscipiendam cogeret, magno zelo animoque responderet: Nullum peccatum gravius est, quam conscientiis dominari velle. Deo enim ipsi sese opponunt, qui conscientiis in causa religionis dominari volunt. Crato in Orat. funeb.

Utinam etiam Imperatores, Pontifices, Episcopi, aliique Magnates hoc ipsum observarent! Sic namque in propria viscera haud saevirent, nec vires Romani imperii, cum damno irrecuperabili, labefactarent. Deus oculis gratiae nos respiciat, et hostes nostros convertat!

SECTIO III. De vitiis atque defectibus Nebucadnezaris.

XXX.

Uti in Nebucadnezare fuerunt multae magnaeque virtutes, sicut audivimus: Ita quoque magna in eo vitia sedem sibi fixerunt: sicut nunc audiemus. Regnavit namque in co

1. IDOLOLATRIA. Quia varia idola Deosque alienos coluit, qui a Chaldaeis colebantur. Celebres autem Dii eorum hi erant: BEL, qui fuit Iuppiter Saturni filius, a quo Belsazar dictus: RACH, qui fuit Apollo vel Sol, a quo Sadrach: DEGO, a quo Abednego appellatur. Item OR, hoc est, Ignis.

Deae autem Babyloniae fuerunt SCHACHA, quae Terra; et MYLITTA, quae Venus. Praeterea quoque Nabuchdonosor ipsemet idolum excogitavit, nempe, statuam auream, sive aureum Colossum, quem in convalle Durae in provincia Babylonica erexit, cuius altitudo erat sexaginta cubitorum, et latitudo sex cubitorum, Dan. 3. v. 1. simulacrum et monumentum omnium, quaecumque fuerunt apud Paganos et idololatras, magnificentissimum, et sidem pene superans. Fuerunt quidem Colossi hoc maiores, sed non gloriosiores et pretiosiores. Nam Plinius lib. 34. cap. 7. scribit: Colossum Solis, qui erat Rhodi, fuisse 70 cubitorum altitudinis. Colossus Neronis centum pedum longitudine constabat; ut ibidem Plinius tradit, qui lib. 35. cap. 7. refert, factam illam imaginem Neronis Colosteam, in linteo pictam centum viginti pedum. At Nebucadnezaris statua, si non magnitudine; certe, quia fuit aurea, praedictis longe praestantior et admirabilior fuit. Hoc autem commento Satanae astutissimo usus Nebucadnezar fuit, ad irretiendum homines, non subditos tantum suos, sed etiam peregrinos. Nam Philostratus lib. 1. de vita Apollonii cap. 10. scribit, hanc fuisse consuetudinem Babylone, ut Satrapa, qui magnae urbis portae praesidebat, neminem peregrinorum ad visendam urbem admitteret, nisi prius auream Regis statuam adoraret. O horrendam idoloatriam! Nam Nebucadnezar non tantum ipse idololatra fuit, sed etiam universos Principes suos ad dedicationem statuae convocavit, Daniel. 3. v. 2. ut nempe, eorum exemplo, etiam omnes reliquos ad statuae suae adorationem invitaret. Nam Ecclesiastici 10. v. 4. dicitur. Sicut est princeps, ita et praefecti. Sicut est Senatus, ita cives. Hinc Cicero: Quales sunt in Republ. Principes, tales esse in ea solere cives Quapropter non tantum mali est, ut scribit idem lib. 3. delegib. peccare Principes, quamquam est magnum hoc per se malum, quantum illud, quod permulti etiam imitatores Principum exsistunt. Nam qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem esse solere: et quaecumque mutatio morum in Principibus exsistiterit, eandem in populo exsistere. Quo perniciosius de Republ. merentur vitiosi Principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem; neque solum obsunt, quod illi ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo, quam peccato nocent.

Pulchre Claudian. Panogyr. de 4. consulat. Honorii v. 299.

—— —— Componitur orbis
Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, ut vita regentis.
Mobile mutatur semper cum Principe vulgus.
Scilicet in vulgus manant exempla regentum:
Utque ducum lituos, sic mores castra sequvuntur.

Fulgentius: Qui sunt in culmine saeculi constituti, aut plurimos secum perdunt, aut plurimos secum in viam salutis perducunt. Plinius: Vita Principis censura est, eaque perpetua; ad hanc dirigimur, ad hanc convertimur.

XXXI.

II. INCONSTANTIA. Valde inconstans Nabuchdonosor fuit. 1. Theologice, h. e. in Religione. 11. Politice, h. e. in aulico erga ministros suos favore.


page 82, image: s0154

XXXII.

Primo; Inconstans fuit THEOLOGICE, h. e. in religione. Nam 1. fuit idololatra. Coluit namque Belum aliosque Deos Babylonicos, pro more istius gentis. Vide §. XXX. 2. Motus divinâ somnii sui per Danielem revelatione, clare professus est, Deum Iudaeorum esse verum Deum. Verba eius haec sunt: Vere Deus vester est Deus Deorum et Dominus regum revelans mysteria: quoniam tu revelâsti hoc arcanum. Daniel. 2. v. 47. 3. Postea vero (haud dubie ex instinctu procerum Chaldaicorum invidentium Danieli et sociis eius dignitates, ad quas a Rege fuerant promoti, Daniel. 2. v. 48, 49.) conficit idolum, et mandat, ut illi tribuatur divinus adorationis honor, atque sibi ut Deo in illa. Daniel. 3. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7. Pulchre Hieronymus inquit: Velox oblivio veritatis, ut, qui dudum servum Dei quasi Deum adoraverat, nunc statuam sibi fieri iubeat, ut ipse quasi Deus in statua adoraretur. 4. Rursus ex miraculosa trium sociorum Danielis in camino ardenti conservatione Deum verum agnovit, eumque per decretum publicum ab omnibus subditis suis colendum demandavit. 5. Postquam ob superbiam poenâ septenennali â Deo affectus, denuo Deum Dominum caelestem agnovit, cumque publice glorificavit. Dan. 4. v. 37. Unde discimus, magnam esse vim veritatis, cui licet quidam ad tempus resistant, tandem convicti, vel nolentes volentes testimonium perhibere coguntur. Exempla habemus h. l. in Nabuchdonosore. Dan. 2. v. 47. c. 3. 95. Item in Pharaone, eiusque Magis et ministris. Exod. 8. 18. cap. 12. 30. et in Achabo. 1 Reg. 19. v. 42. Unde veritas recte a sapientibus temporis filia appellatur.

XXXIII.

Deinde: Inconstans fuit POLITICE, in aulico erga Ministros suos favore. Nam Danielem initio velut Deum voluit adorare. Dan. 2. v. 46. postea vero ipse tamquam Deus in statua voluit adorari. Dan. 3. v. 1. et seqq. Similiter socios Danielis primo ad summos dignitatum atque honorum gradus evexit Daniel. 2. 48, 49. Mox vero cos ad rogum damnavit. Dan. 3. v. 15.

REGULA. Favor Regum mundanorum plerumque est pro/s1kairos, h. e. ad tempus durans.

Sicut enim ipsi sunt mutabiles, ita quoque favor corum. iuxta illud Epigramma:

Nec domino blando, nec caelo crede sereno;
Nam facili causâ dominut mutatur, et aura.
Germani pulchre hoc ita efferunt:
Der Herren Gunst und Lärchen g'sang
Das klingt wol/ aber währt nicht lang.

Duo namque sunt AULAE PROPRIA: a)nabolh\i kai\ metabolh\, h. e. Cunctatio et mutatio. Etenim Principes saepe in beneficiis dandis sunt testudine tardigrado tardiores: at in affectu sunt polypo mutabiliores. Ideoque Regum et Principum amici sunt similes Arithmeticorum digitis; sicut pulchre dixisse Orontem, Artaxerxis Regis generum, Plutarchus in Apophthegmatibus tradit. Hic namque indignatione quadam a socero damnatus ac honore deiectus, cum se contemptibilem animadverteret, ac esse ludibrio inimicis, solitus est dicere: Principum amicos, videri consimilkes Arithmeticorum digitis. Nam ut hi computando nunc myriada, nunc monada repraesentant: Ita et qui Regibus se in sinuant, modo pollent plurimum et observantur; mox vero, qui fortunae mos est, quae homines velut pilas habet, in imum demersi, ludibrio sunt omnibus. Cicero lib. 2. Epist. ad Attic. de Publio ita scribit: Subcontumeliose tractatur noster Publius, qui cum in domo Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potest. Indicat, Publium, qui quidvis antea apud Caesarem potuerit, nunc de gratia deiectum viluisse; et penes quem solum summa rei steterat, nunc ne inter viginti quidem primos locum habere potuisse. Plutarch. in Apophibegm. Laert. lib. 1. Unus pro multis spondeat et respondeat. Aratus praestantissimus ille princeps, qui, cum sanguinem exspueret, hausto veneno, a Philippo Macedonico posteriore sibi dato, sic exclamat: Haec sunt regiae amicitiae praeclara praemia! Plutarch. in Arato. Vetus verbum est verissimum: Aulica gratia facile senescit. Hinc Veteranus quidam interrogatus, quâ ratione senectutem, rem rarissimam in aula, consequutus esset? respondit: Iniurias accipiendo, et de iis gratias agendo. Senec. lib. 2. de ira cap. 33. Brisson. lib. 1. cap. 6.

Quisquis in ambigua se non accommodat Aula
Omnibus ingeniis, non habet ingenium.

In aula nemo nisi per plures gradus ascendit, plus satis est unus ad descendendum, vel deorsum praecipitandum.

Exempla habemus in sociis Danielis. Hi, quia ad summas a Rege Nabuchdonosore dignitates erant promoti, exosi erant Chaldaeis, et ab illis inique apud Regem accusabantur, quasi ex Regiae Maiestatis contemptu mandatum eius idoloatricum observare nollent. Ideoque in caminum ardentem coniciuntur. Dan. 3. 8. et seqq.

Ubi tamen notandum, quod aula et vita aulica in se non sit mala. Quia multi pii et sancti viri in ea versati sunt. uti Iosephus, Gen. 41. David, 1 Sam. 16.


page 83, image: s0155

Daniel et socii eius, Daniel. 2. Nehemias, Nebem. 1. Mardochai, Estber. 10. Centurio in Capernaum, Matth. 8. Eunuchus Aethiopiae, Actor. 10.

XXXIV.

III. VIRULENTIA adversus Ecclesiam. Nabuchdonosor sanctos Dei cultores idololatricam suam adorare nolentes statuam, in caminum ardentem proici mandabat. Daniel. 3. Huc referri potest vaticinium ex Hoscae 8. 1. Assur quasi aquila super domum Domini. Hic Rex Assyrius comparatur aquilae. 1. propter divinam et caelestem missionem; non secus atque aquila e caelo venit. 2. propter adventus celeritatem. 3. propter laniandi aviditatem. 4. propter robur et potentiam. 5. propter crudelitatem et saevitiam. 6. propter certam victoriam. Quia aquila felices successus et certam victoriam portandit apud gentes. Unde illam tum Persae, tum Romani pro signo elegerunt. Quidam autem hunc locum de Regno Israelis accipiunt, quod Salmanassar Rex Assyriorum XLI evertit, eiusque incolas instar aquilae saevientis misere dilaniavit. 2 Reg. 17. v. 6. Quidam vero intelligunt eum de Regno Iuda, et putant innui, vel Sennacheribi Regis Assyr. XLII impressionem, factam tempore Regis Ezechiae, 2 Reg. 18. 13. Esai. 36. 1. vel vastationem Ierosolymae a Nebucadnez are Rege Assyriorum XLVIII peractam. 2 Reg. 25. 1. Dan. 1. 1. Nabuchdonosor namque, Daniel. 7. v. 4. per leonem ALIS AQUILINIS ornatum adumbratur. Unde olim Iudaei ex loco Hoseae 8. (Aquilae super domum Domini) hoc Axioma exstruxerunt: Aquilas fatales esse Ecclesiae. Nam Reges Assyrii, quorum figura erat aquila, Daniel. 7. 4. Ierem. 4. vers. 13. Ierem. 48. v. 40. Hoseae 8. v. 1. Iudaeos graviter afflixerunt, praesertim vero Nabuchdonosor. Hic namque ter Reges Iudaicos, nempe, Ioiakimum, Iechoniam et Zedekiam, una cum subditis in capivitatem abduxit; uti in §. 8, 9, 10. ostendimus. Similiter aquila est insigne Monarcharum Persicorum (sicut Plutarchus in Agesilao scribit) et postea Romanorum Imperatorum. Et quidem Marius Consul adversus Cimbros profectus, primus omnium aquilam in vexillo praetorio usurpavit, anno M. 3846. ante Christi nativitatem 102. Inde aquila insigne Romani Imperii et Imperatorum facta est. Hi namque (ut Iosephus l. 3. de Bell. Iudaic. cap. 5. pag. 692. scribit) illam et Principatus insigne putarunt, et omen victoriae, quoscumque bello petierunt. Unde Vespasianus in expugnatione Iudaeae aquilam in vexillis gerebat: nam (ut Iosephus ibidem scribit) aquila omnibus apud Romanos agminibus prae est, quod et universarum avium regnum habeat. et sit validissima. Huc referri potest insigne vaticinium Mosis de exercitu Romano in similitudine aquilae volantis cum impetu, cum Ierosolymam obsideret et expugnaret, quod annis 1548 ante eversionem Ierosolymae editum est. Verba Mosis Deut. 28. vers. 49, 50, 51, 52, 53. ita sonant: Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus, in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intelligere non possis; Gentem procacissimam, quae non respiciat personam senis, neque misereatur parvuli, et devoret fructum iumentorum tuorum, et fruges terrae tuae, donec intereas; et non derelinquat tibi triticum, vinum et oleum, armenta boum, et greges ovium, donec te disperdat, et conterat te in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsidione cingeris intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus. Et comedes fructum uteri tui, et carnem filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dedit tibi Dominus tuus in angustia et vastitate, qua opprimet te hostis tuus.

XXXV.

IV. SUPERBIA et vana in aedificiis splendidis CONFIDENTIA. Nam in aula sua obambulans Nabuchdonosor, ex superbia se ipsum alloquebatur ita dicens: Nonne haec est Babylon MAGNA, quam EGO aedificavi, in domum Regni, in robore fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI? Unde patet, quod Nabuchdonosor nulla re magis, quam magnificis et splendide exstructis aedificiis delectatus sit, nec quicquam magis in votis habuerit, quam ut mirabilia opera perficiendo, aedesque magnificas exstruendo, perpetuam sibi nominis memoriam quaereret, iuxta regulam filiorum huius saeculi in Psalm. 49. v. 11. expressam: Hoc est cor corum, ut domus eorum sint perpetuae, et habitaetiones corum a progenie in progenicm, et nomen corum sit illustre super terram. Sed cum ingentem Nebucadnezar de sua Regia concepisset animilaetitiam, nimis subito conversum gaudium illud fuit in tristissimum spectaculum, uti ex Daniel. 4. patet. Ita de Babyloniis Genes. 11. v. 4. legitur, quod se invicem hisce alloquuti verbis sint: Venite faciamus nobis civitatem, et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum; et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Sed mox ruina subsequuta est. Et de Achabo sacrae literae referunt, quod domum sibi condiderit eburneam. pro qua voce Hieronymus testatur domum dentis in lingua sancta legi. O detestandam Achabi superbiam!


page 84, image: s0156

Quia non nisi in domo e dentibus elephantinis sive ebore exstructa habitare voluit! 1 Reg. 22. v. 39. Sed tandem arcu percussus miserrime periit, et canes linxerunt sanguinem eius. 1 Reg. 22. v. 38. De Cyro quoque historiae testantur, quod domum splendidissimam exstruxerit, illigatis auro lapidibus, mensis et subselliis ex solido auro et argento fabrefactis, et distincto lacunari gemmis pretiosissimis, ut caeli ornamentum referret. Verum nullam capiebat ex hoc palatio suo tamsplendide exstructo voluptatem: quin potius vix absoluto aedificio, postquam contra Massagetas profectus est, non rediit, nec sperati gaudii et voluptatis compos factus est. Idcirco, ô homo, quisquis es, noli superbire; Luna esto, et gloriae tuae omne lumen Deo iustitiae Soli refunde. Quid enim habes, ô homo, quod non accepisti? Quod si autem accepisti, quid gloriaris? 1 Cor. 4. Diacmus cum Rege Davide ex Psal. 115. v. 1. Non nobis, Domine; non nobis, sed nomini tuo da gloriam.

XXXVI.

V. IRACUNDIA. Nam cum videret Nabuchdonosor, socios Danielis, sanctos illos Dei veri cultores, religionis causa persequutionem patientes, et ad tribunal pertractos, nullis promissis flecti, nullis terroribus frangi, nullisve monitis aut minis ad verae religionis abnegationem, et falsae approbationem abduci posse, totus ingenti repletus excandescentia contra Sadrachum, Mesachum et Abednegonem, mandavit ut fornax septuplo magis succenderetur, inque caminum succensum proicerentur. Daniel. 3. v. 13.

AXIOMA ETHICUM. Superiba primae est irae causa.

Ubi enim regnat superbia, ibi et ira insana. Nec enim ullum superbum videas non impatientem, non morosum, non irritatu facilem, si quid in illum peccetur; idque propterea, quod se sperni, aut non pro dignitate satis honorati arbitratur. Ioh. Spinaeus l. 3. de Tranquillit. animi. pag. 144.

Exemplum evidens habemus in Nabuchdonosore. Hic quia superbus et fastuosus erat, et gloriam soli Deo vero comperentem appetebat, ideo subito exarsit in iram et furorem, et repente tres iuvenes in caminum ardentem conici iussit, quod statuam eius adorare nollent: Contra autem, ubi est modestia et animi submissio, ibi quoque est affectuum et actionum decora moderatio.

XXXVII.

VI. TRUCULENTIA, quae irae inordinatae atque insanae comes est. Nam Nabuchdonosor excandescentia repletus, fornacem septuplo magis accendi iussit, quam pro more. Dan. 3. Tale quoque Exemplum habemus in Theodosio M. Hic namque cum anno C. 390. Thessalonicae quidam per tumultum interfecti essent, Imperator nimium excandescens, iussit promiscuam turbam, insontes pariter cum sontibus trucidari, ita ut ad septem milia hominum perierint. Quam historiam fuse describit Theodoretus lib. 5. et Histor. Tripart. lib. 9. Augustin. de Civ. Dei, lib. 5. cap. 26.

Idcirco Iudices et Magnates iram inordinatam atque excandescentiam fugiant. Quia mentem adimit, fuororque brevis est, et vultum etiam turpiter deformat, et ad iniustam sententiam promulgandam impellit, et truculentam crudelitatem suggerit, adeo ut Tyranni, quando semel ira insanire coeperint, tortores et animae et corporis esse velint, si modo possint. At non ita Christianos agere decet. Praeceptum iacobi Apostoli observent, Iacob. 1. 20. Ira viri iustitiam Dei non operatur. Et pulchre Seneca docet: Iustus etiamsi iustum dixerit, si cum ira dixit, iniustus est. Unde Imperator Theodosius, monente Ambrosio, conscripsit legem, qua cognitiones causarum de caede, et poenae capitales, ab Imperatore iniunctae, in diem tricesimum disferri iuberentur. Dignum quoque observatione est, quod Ira Ebraeis dicatur
[Gap desc: Greek word]
. Quae vox notat 1 Calorem. 2. Iram. Quia irati incalescunt. Deut. 19. vers. 6. Si incaluerit cor eius. 3.
[Gap desc: Greek word]
per Metonymiam significat venenum, quod serpentes irati emittunt. Iratus quoque videtur venenum emittere ex ore et facie instar serpentis irati. Esther. 1. 12. Rex Ahasuerus valde iratus est, et ira eius succensa. Proverb. 15. vers. 18. Isch chemoth. Vir furorum. Luth. ein zörniger Mann / qui iratus spirat naribus ignem. Libet hic apponere in maiorem turpissimi et pstilentissimi huius vitii detestationem, foedissimorum iracundorum gestuum descriptionem. D. Basilii, cuius haec sunt verba: Quod iaculantibus bestiis est venenum, hoc exacerbatis fit ira: concitantur, exsiliunt, rabiunt veluti canes; impetunt ac pungunt, veluti scorpii; mordent, veluti serpentes. Appetentibus enim ultionem sanguis quidem circa cor effervescit, velut per ignis vim turbatus et exaestuans. Ad superficiem vero efflorescens in alia forma irascentem commonstrat, consuetam et notam omnibus, velut personam in scena mutans: Oculi enim illis proprii et consueti non cognoscuntur, perculsus est aspectus, et ignem iam prae se fert; et acuit dentes more suum, adversarios palam impetentium: Facies est livida et sanguine suffusa: Moles corporis tumida: Venae disrumpuntur


page 85, image: s0157

spiritu ab interna tempestate commoto. Vox aspera est et superintenta: Sermo inarticulatus, et temere prolabens: Manus elevantur; pedes insiliunt nullo habito respectu. Ex rursum. Quae de iracundis dicta sunt, agnosce tu qui iracundus es. Dic; Hic meus affectus est, cognosco infirmitatem meam. Accipe medelam: Scriptura dicit tibi; Non decorus est vir iracundus. Quomodo non decorus est vir iracundus? Deponit figuram humanam, et ferae bestiae figuram assumit. Concipe in animo iracundum: Efferbuit ipsi ira, et oculi alterati sunt, non sunt iidem oculi: Ignis faciem induit, sursum excurrit ipsi sanguis. Si itaque videris iracundum spumare, si videris ignota loqui in corde, si videris iratum patris oblivisci, filii corpus non agnoscere, per omnia immodice procedere, quo impetum suum impleat, ac sibi satisfaciat; vides rei turpitudinem ac indecorum habitum. In alieno malo tibi ipsi medere, ut ne illius indecorum habitum etiam ipse assumas.

SECTIO IV. De Nabuchdonosoris humiliatione, et poenis ei divinitus inflictis.

XXXVIII.

HUMILIATIO. Nabuchdonosoris a Daniele Propheta dittw=s2 describitur. 1. Figurate. 2. Proprie.

Primo: FIGURATE describitur in duplici typo sive figura. 1. ARBORIS SUCCISAE (intelligitur Regis de regno deiectio) cuius rami erant amputandi (h. e. Principes, Praefecti, Satrapae, aliique Officiales et Ministri aulici ab eo segregandi) folia distringenda (intelligitur omnis gloria et Maiestas, quam habuerat, quae debebat instar foliorum auferri et tabescere) fructum eius dispergendum. (h. e. vectigal Regni atque tributum non amplius ad Regem exulem rediturum, sed ad praefectos atque ministros eius rapaces transiturum.) Aves et bestias, quae antea in arbore hac nidulabantur, ab ea recessuras. (intelliguntur plurimi subditi, qui antea contra voluntatem suam Regi Babylonico servire sunt coacti, inventa occasione ex tanta Regis calamitate, defecturi.) Veruntamen stirpem radicum in terrâ esse relinquendam. (h. e. Regnum ipsi restituendum esse.) Daniel 4. 8, 9, 11. 2. LEONIS, cui alae aquilinae sunt evellendae, ut postea super pedes velut homo steterit, et cor hominis ei sit datum. Alae autem aquilinae Nabuchdonosori sunt evulsae, quando ipse ob superbiam, qua velut alis aquilinis in caelum subvolare praesumebat, mente captus, regnoque privatus, et ex hominum societate eiectus, per 7 annos bestiarum quadrupedantium ingressu, victu et habitatione est usus. Sed evoluto septennio, cum paenitentiam ageret, summamque Dei altissimi potentiam agnosceret, super pedes velut homo stetit, et cor hominis ei datum, est, h. e. post castigationem divinam didicit sapere, atque agnovit se hominem mortalem et fragilem esse, nec quasi aquilam in caelum volare debuisse. Quo facto humanam figuram, rationem et incessum regnumque recepit.

Secundo: PROPRIE. Sic Humiliatio Nabuchdonosoris in duobus etiam consistit. 1. In degradatione. 2. In metamorfw/sei, sive transinutatione.

XXXIX.

I. DEGRADATIO. Cum Nabuchdonosor rebus secundis ebrius, obturatas ad Prophetae Danielis admonitiones et Dei comminationes habebat aures, ut eas non audiret: (Dan. 4. 24.) Quin potius exserto collo, ut Moses loquitur, in peccatis ambularer; et superbia inflatus de suo excelso gloriaretur palatio: Ecce: cum sermo esset adhuc in orc Regis, vox de caelo decidit, h. e. de throno Dei omnipotentis sententia damnatoria pronuntiata est, eaque cum impetu instar fulminis ruit, et non ad alium quempiam internuntium, sed ad ipsum Nabuchdonosorem directa est, ut tanto fortius eum feriret et percelleret: Tibi dicitur, Nabuchdonosor Rex: Regnum tuum transibit a te, et ab hominibus eicient te, etc. Dan. 4. 27, 28.

XL.

II. *metamo/rfwsis2, sive TRANSFORMATIO. De hac Daniel 4. 30. ait: Eadem hora sermo completus est super Nabuchdonosorem, et ex hominibus abiectus est, et herbam ut bos comedit, et rorecaeli corpus eius conspersum est; donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi ungues avium. Horrendum sane hoc mirandae metamorphosis exemplum est, quo nullum fuit unquam magis terrificum in uno aliquo homine editum spectaculum. O exemplum luctuosum atque tragicum1 Quis enim non miretur, quod tantus Rex et Monarcha, qui erat mallcus Dei et malleus universae terrae, (uti vocatur Ieremiae 51. 20.) de solio et regno suo deiciatur, ab hominum societate removeatur, in solitudinem silvestrem fugiat, et, mutata natura, bovis pabulo utatur, caeli tempestatibus sub dio obnoxius, et mente atque sensu bruto animante nihilo sanior. Capilli eius ut aquilarum, et ungues ut avium creverunt, nempe ut non unius tantum bestiae referret similitudinem poena, qui multarum fuisset similis


page 86, image: s0158

moribus et consuetudine. Quis tale quid unquam fando audivit? Simpliciter quidem illa narrantur; sed quo terrore perculsos esse credimus, qui divinae Maiestatis atque irae documentum hoc tam luctuosum coram viderunt. Unde Daniel 4. 16. legimus, quod Daniel Propheta, postquam Rex Nebuchdonosor somnium suum ei narrasset, atque interpretationem eius ab ipso petiisset, obstupuerit quasi unam horam, et cogitationes eius conturbaverint eum. Nam ille intelligebat, quantum malum Regi immineret.

XLI.

Hic autem Quaestio oritur;

Qualis illa metamorphosis sive transfortio Regis Nabuchdonosoris fuerit?

Ad hanc Quaestionem nos respondemus. Non fuit SUBSTANTIALIS; qualis fuit conversio uxoris Lothi in statuam salis, Gen. 19. et aquae in vinum. Iohan. 2. Sed fuit ACCIDENTALIS; Quia in statum atque conditionem bestiarum redactus est. Quae in octo gradibus consistebat. Quorum

I. erat EXPULSIO, sive eiectio ex hominum consuetudine. Nam Nabuchdonosor ex hominum contubernio eiectus, hominumque consuetudine privatus est. Daniel 4. 29. Haec privatio conversationis humanae est maius malum privatione Regni. Quia homo naturâ est zw=on politiko\n, h. e. animal sociale; sed Rex est ex accidenti. Iam vero gravius est conditione naturali privari, quam accidentali.

II. RATIONIS PRIVATIO. Quia Angelus praedicit, Dan. 4. 13. quod cor eius ab humano mutandum, et cor bestiae ei dandum sit, h. e. quod mens et sapientia ei auferenda, et ferina insipientia ci danda. Nam regulare est illud, quandocumque Deus impios trahit ad poenas, tum primum sanam eis mentem aufert, h. e. ut Germani communi adagio efferunt: Quem Deus excaecaturus est, huic primum oculos claudit. Homerus:

Hunc Deus, ut pereat, privabit lumine mentis.

III. ORATIONIS IMMUTATIO. Non humano more loquebatur et voces articulatas proferebart, (Quia ratione privatus erat: ideoque instar hominis loqui non poterat. Nam lo/gos proforiko\s2 to=u lo/gou endiaqe/tou ene/rghma kai\ dei/knuma/ e)si. oratio externa orationis internae soboles atque index est.) verum pecora imitatus voces inarticulatas sonabat.

IV. LIGATIO. Rex catenis ferreis ligatus est. Daniel 4. 12. Quae verba Lyranus et alii accipiunt a)llhgorikw=s2, de spiritualibus vinculis: Sicut Deus Esai. 37. 29. ait se Assyriorum Regi circulum in naribus et frenum in maxillis positurum, h. e. ipsum depressurum, et superbiam eius contusurum, sicut David Psalm 32. 9. de impiis ait: In camo et freno maxillas corum constringe, qui non approximant ad te. Verum hac allegoria veritas historiae obscuratur. Ideoque verba haec r(htw=s2 accipienda sunt. Nam utrumque verum est, nempe, quod Nabuchdonosor cum fuere et a diabolo agitari inciperet, procul dubio catenis ferreis fuerit constrictus, postea vero e vinculis eruperit, et vagam atque ferinam in silvis vitam egerit; sicut. Gergesenus ille daemoniacus, Marc. 5. v. 2, 3, 4, 5. initio vinctus fuit, postea nihilominus vinculis disruptis in montibus atque monumentis vagatus est. Et sane haec iusta talionis poena fuit. Sicut enim Nabuchdonosor insanâ regnandi cupiditate, et quasi phreneticâ crudelitate, contra omnes gentes rabiem suam exercuerat: Ita debuit iusto Dei iudicio, tamquam insanus et furibundus vinculis constringi, quibus deinde distruptis moreferarum per deserta loca vagatus est.

V. HABITUS. Habitus namque eius non erat humanus, sed bestialis atque ferinus. Nam Capilli eius in morem aquilarum excreverunt, h. e. adeo prolixi fuerunt, ut totum corpus contegerent; et ungues in similitudinem avium digitatarum creverunt; imo nudus incessit, rori et imbribus aliisque caeli iniuriis more bestiarum obnoxius.

VI. GRESSUS. Non more humano ingrediebatur, erecto vultu, erectoque corpore, iuxta illud Poetae:

Pronaque cum spectent animalia cetera terram;
Os homini sublime dedit, caelumque tueri
Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Verum pronus et incurvatus humum spectavit, ad similitudinem bestiarum, manibus pedibusque reptans.

VII. VICTUS erat non humaius, sed belluinus. Vescebatur namque gramine, instar bovis. Daniel 4. 30. Ubi nemo curiose quaerere debet, quâ ratione cibus bestiarum, qui humano temperamento est noxius, ab illo concoqui, indeque nutrimentum habere valuerit. Nam hoc est tremendae iustitiae et infinitae potentiae divinae exemplum, toti humano generi observandum, quod nempe Deus iustus ille et tremendus mundi iudex, ad perdomandam effrenem huius Regis uperbiam, temperamentum eius plane immutare voluerit, et stomachum ei dederit belluinum, qui cibis bovi et vaccae convenientibus par esset digerendis. Et si Samaritani stercore columbino, 2 Reg. 6. 25. si filius prodigus furfuribus porcorum, tempore famis


page 87, image: s0159

vicititârunt, Luc. 15. quid mirum, si Rex iste deliciis assuetus, pabulo iam vesci belluino cogitur?

VIII. HABITATIO. Nabuchdonosor societatem hominum eorumque congressum aversabatur, in silvis vagabatur, atque in speluncis cum bestiis atque feris consociatus commorabatur. Et si quis quaerat, quomodo Nabuchdonosor 7 annos inter bestias absque detrimento incolumis manere potuerit, ne ab illis dilaniaretur? ei respondemus, quod ipse, Deo supremo mundi Domino sic volente, inter feras immanissimas facile tutus esse potuerit, ut iustitiae divinae et punitae superbiae illustre exemplum esset: sicut Daniel inter leones mirabiliter a Deo conservatus est. Dan. 6. 21, 22. Mirabile quoque et memorabile exemplum recenset Franc. Patrit. lib. 3. de Regn. tit. 6. de Mithridate Pontico, quod kunhmetikomani/a| adeo correptus et corruptus fuerit, ut 7 annos neque urbis neque ruris tecto usus, inter silvas quasi errabundus vagatus fuerit.

Unde patet, quomodo Nabuchdonosor tum ratione animae, tum ratione corporis transformatus sit, quae tamen mutatio non fuit substantialis, sed accidentalis; uti demonstratum.

*p*o/*r*i*s*m*a.

1. Errant ergo illi, qui scribunt Nabuchdonosorem tantum animo, non corpore mutatum esse.

2. Errant quoque Epiphanius et Cedrenus in vita Danielis, qui putant Regem Nabuchdonosorem humanam corporis formam amisisse, et priore parte, nempe capite, in bovem: posteriore, nempe pedibus, in leonem mutatum esse. Quam sententiam etiam Iohannes Bodinus approbat, qui statuit humanam ei figuram revera adematam esse.

Neque obstat huic sententiae, quod Dan. 4. 30. dicitur, Nabuchdonosorem harbam instar bovis comedisse. Resp. Hic notanda est pulchra Ebraeorum REGULA: Nulla obiectio ex scriptura affertur, ubi non simul eius solutio inveniatur. Nam in eod. versu 30. utrumque affirmatur, tum quod Nabuchdonosor herbam velut bos comederit, tum quod capillos et ungues habuerit. Iam vero capillos et ungues habere, in bovem non quadrat. E. evidenter hinc patet, quod Nabuchdonosor in bovem vel aliud animal transmutatus non sit, sed quod toto illo septennio humanam speciem retinuerit: ac proinde textus non intelligendus est insensu absoluto, quasi ipse in bovem, quoad substantiam mutatus, herbam comederit; sed in sensu comparativo, quod videlicer ipse herbam comederit, non secus ac bos eam comederie solet: alioqui non restitutus (v. 33.) sed novus omnino homo creatus dicendus esset; quod absurdum.

USUS.

I. Deus iustus ille mundi Iudex, Gen. 18. super throno sedens Iudex iustitiae, Psal. 9. 5. Reges removet et constituit. Dan. 2. 21. ipse excelsus dominatur super Regna hominum, et donat illa cui vult. Dan. 4. 22. Deus Iudex est, qui hunc humiliat et hunc exaltat. Psal. 75. 7. Tu terribilis es, (inquit David) et quis consistit coram te in ira tua? De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et siluit. Psal. 76. 8, 9.

Exempla habemus in Pharaone Exod. 14. 18. in Sennacheribo, 2. Reg. 18. Iesai. 37. 7. in Nabuchdonosore, Daniel 4. in Belsazare, Dan. 5.

II. Quo medio eos humiliat? Voce suâ caelesti. Nam Dan. 4. 27. cum Nabuchdonosor Regiam suam contemplans diceret: Haec est Babylon magna, quam EGO aedificavi, in domum Regni, in robore fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI. Tum statim v. 28. subiungitur: Cumque sermo adhuc in ore Regis esset, vox de caelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchdonosor. Rex: Regnum tuum transibit a te, etc. Ubi notandum, quod Deus duobus modis cum hominibus loquatur. Primo: PER VERBA, quando nempe homines per verbum suum vocat, sed illi vocantem audire nolunt. Sicut Sapientia, h. e. Filius Dei conqueritur, Prov. 1. v. 20. Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, in capite turbarum clamitat, in foribus portarum profert verbasua, dicens: Quousque tandem vos inspientes diligetis insipientiam? In hisce verbis conqueritur Salomon in personâ Filii Dei (qui est sapientia caelestia) quod, cum largissime in verbo Dei publice et privatim proponatur vera sapientia, h. e. agnitio Dei et vera pietas; nihilominus tamen plerique stultitiâ magis delectentur, hoc est, convertere se ad Deum nolint. Deinde Deus alloquitur homines PER VERBERA. Quando enim illi Deum per verba loquentem, h. e. amice cos vocantem audire nolunt, tum loquitur ad cos per verbera, hoc est, graviter cos punit atque castigat. Quae est loquutio non verbalis, sed realis. Et de hac sapientia ibid. v. 24, 25, 26, 27. loquitur hisce verbis: Quia vocavi, et renuistis, extendimanum meam, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne confilium meum, et omnes INCREPATIONES MEAS (intelligitur loquutio Dei verbalis) neglexistis. Ergo quoque in interitu verstro ridebo; et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit: cum irruerit calamitas tamquam turbo, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos


page 88, image: s0160

tribulatio et angustia. Et haec est loquutio Dei realis. Namsolet Deus eos, qui obbrutescunt, vocesque humanas audire nolunt et intelligere dedignantur, non iam verbis alloqui; sed flagello, sive camo et freno: sicut scriptum est Psal. 32. 11. Ne sitis sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: in CAMO et FRENOOS eius obturabis, qui non appropinquant ad te. h. e. Quando homines nolunt audire Deum loquentem et in verbo suo eos monentem, ad eumque appropinquare nolunt, tum coguntur audirle eum punientem. Nam sicut flagellum equo, et stimulus asino: sic virga genti iniquae. (sicut LXX interpp. legunt.) Prov. 26. 8. Iam vero impii sunt equi et asini, h. e. plane belluini et refractarii. E. etiam belluino modo a Deo tractantur, nempe fustibus, verberibus atque flagellis. Quando enim Deus miseretur impii, ut discat iustitiam; ille vero eam non discit, sed in terra recta inique agit: tum Deus punit eum, ut in angustia requirat Dominum. Iesai. 26. 9, 10, 16. Elegans exemplum habemus in Nabuchdonosore. Ad hunc loquutus est Deus per verba, quando audivit Danielem Prophetam ex inspiratione Spiritus S. colossum illum Babylonicum de 4 Monarchis interpretantem: ubi simul de Regno caeli, h. e. de Regno Messiae caelesti informatus atque ad Deum conversus est. Dan. 2. 37, 46. Loquutus est Deus denuo cum ipso in somnio visione nocturnâ, quando vidit Arborem excolsam, cuius interpretationem etiam a Daniele audivit; in qua Deus illi excidium minatus est. Audivit quoque salutare Danielis de paenitentia agenda consilium. Daniel 4. 44. Verum cum Danielis consilio non obtemperaret, neque resipisceret, vitamque in melius emendaret: Ergo deinceps cum illo Deus loquutus est realiter, h. e. poenis atque suppliciis severissimis. Nam cum de palatio suo regio splendidissimo in corde suo gloriaretur, et cum vox adhuc in ore eius esset; ecce VOX DE COELO RUIT, h. e. velut tonitru ad eum magno cum fragore atque tremore delata est. Tibi dicitur, Nabuchdonosor Rex: Regnum tuum transibit ate, et ab hominibus eicient te, et cum BESTIIS erit habitatio tua, etc. Et eâdem horâ sermo completus est super Nabuchdonosorem, et ab hominibus eiectus est, et comedit herbam velut bos, et capilli eius in similitudinem AQUILARUM, et ungues quasi ungues AVIUM creverunt. Dan. 4. 28. Horribile hoc est irae divinae exemplum. Nabuchdonosor belluis multis similis erat moribus atque vitâ. Ergo nunc quoque belluam non unam, sed multas cogitur praesentare poenâ.

3. Quomodo Deus Reges impios atque tyrannos humiliat?

Resp. 1. SAPIENTER. Quia Deus apprehendit sapientes in astutia eorum. Iob. 9. 13. 1 Cor. 1. v. 19, 20. Prov. 21. 30. Psal. 18. 28. h. e. Tyrannos Ecclesiam Dei evertere molientes, vel errore in consiliis, vel infelicitate eventuum punit. Deus superbos dispergit in cogitatione cordis sui. Luc. 1. 51. Pulchri habentur versus in Oratione Lycurgi contra Leocratem:

Iratus ad poenam Deus si quos trahit,
Auferre mentem talibus primum solet,
Caliginemque effundit, ut ruant suas
Furenter in clades: sibi quas noxiis
Accer siverunt ultro consiliis mali.

Ita cum Nabuchdonosor in sapientia sua confideret, seque regnum et Regiam sapientiâ suâ condidisse gloriaretur; cor eius ab humano mutatum et cor bestiae ei datum est. h. e. Sapientiâ excellens, quâ confidebat, ei ablata, et ferina insipientia ei data. Unde velut exoculatus Cyclops suis despectus, ab illis est eiectus, et ad bestias reiectus.

2. POTENTER. Nam Sapient. 6. 7. dicitur: *dunatoi\ dunatw=s2 e)tasqh/sontai, h. e. Potentes potenter tormenta patientur. Est comminatio proverbialis in Tyrannos, qui hoc adagio admonentur, ne potentiâ suâ, divinitus acceptâ, abutantur. Quia quo maiore potentiâ praediti, quoque petulantius et ferocius eâ abusi fuerint, eo gravioribus suppliciis eos aliquando, vel in hac vel in futura vita affectum iri, insinuat. Nam Deus potentiam facit in brachio suo, et dispergit superbos. Luc. 1. 51. Sicut dispellitur fumus, sic Deus impios dispellit. Et sicut cera fluit a facie ignis: sic impii pereunt a facie Dei. Psal. 68. 2. Et Psal 76. 9, 11. David ait: De caelo auditum fecistiiudicium: terra tremuit et siluit. Furor hominum celebrabit te, et contra reliquos furores accingeris. h. e. Hostes Ecclesiae, qui primum furenter Deum et Ecclesiam oppugnant, mox victi restimonium potentiae tribuunt Deo, eique se coguntur submittere; aut si nolunt, eos tandem evertit. Exempla habemus in Pharaone, Exod. 14. 18. in Sennacheribo, Iesai. 37. 7. in Antiocho, 2 Macch. 9. 12. in Herode, Act. 12. in Iuliano Apostata. Et praesertim in Nebucadnezare memorabile exemplum habemus. Hic tres socios Danielis statuam suam adorare nolentes fremebundus hisce verbis compellabat: Nunc ergo estore parati, quâcumque horâ audieritis sonitum tubae, etc. posternite vos et adorate statuam quam feci. Quod si non adoraverritis, eâdem horâ mittemini in fornacem ignis ardentis: ET QUIS EST DEUS, QUI ERIPIAT VOS DE MANU MEA? Dan. 3. 15, 16. At cum illi illaesi media in flamma ignis manerent, tandem tremendam Dei potentiam cogebatur


page 89, image: s0161

agnoscere, cumque glorificabat. ibid. v. 95, 96, 97, 98. Similiter Dan. 4. 14. legimus, quod cum Nabuchdonosor non fuisset motus nec somnii significatione, nec Danielis praedictione, quin potius in superbia sua pergeret, deque arce suâ gloriaretur, potenti Dei omnipotentis voce de solio deturbatus est. Unde videmus, verum esse quod David ait Psal. 76. 5, 8. Tu (Domine) illustrior et admirabilior es, quam montes praedantes. Tu terribilis es: et quis consistet coram Te inira tua?

III. CELERITER. Deus namque Tyrannos nil tale opinantes, subito et in momento evertit; ut nempe speculum irae suae in illis ob oculos nobis ponat, quando in medio impietatis cursu morte repentinâ atque violentâ cos opprimit: sicut dicitur Iob 5. 13. Deus consilia pravorum dissipat, nempe accelerando, conturbando, praecipitando.
[Gap desc: Greek word]
namque est accelerare, praecipitare. Psalm 1. 4. Impii sunt quasi paleae, quae a vento disperguntur. Quod Cremcovius in Cithara Davidica pulchre reddidit:

Par institutum reprobi
Vento rotato pulveri.

Unde omnis impiorum in hoc mundo gloria (nempe

Ambitiosus honos, et opes, et foeda voluptas:
Quae tria pro trino Numine mundus habet.)

Psalm 72. v. 20. vocatur Somnium evigilantis, et imago (non subsistens aut permanens, sed evanescens) et umbra. Psalm 39. 6. Umbra, inquam, rerum sunt, non res ipsa. Unde iubente Domino subito dispereunt; ut dicitur Psalm 73. 19. Ita Pharao Rex Aegypti medio in furore in mari rubro, gurgite aquarum absorptus est. Exod. 14. 18. Haman cum Rege Ahasuero a Regina ad convivium invitatus, Esther 5. 9. vehementer animo efferebatur, et Mardochaeo exitium minitabatur. v. 12, 13. Sed in ipso convivio subito ad mandatum Regis e patibulo suspendebatur. cap. 7. v. 8, 9, 10. Ita quoque Nabuchdonosor in ipso superbiae tumore atque furore a Deo punitus est. Nam cum sermo ille superbus adhuc in ore Regis esset, (Haec, nempe, est Babylon magna, quam Ego aedificavi.) vox de caelo ruit: (h. e. subito et illo ipso momento Deus terribili voce illum nil tale exspectantem compellavit:) Tibi dicitur, Nabuchdonosor; Regnum tuum transibit ate, et ab hominibus eicient te. Dan. 4. v. 27, 28. Et statim exsecutio mandati divini facta est. nam v. 30. subiungit Propheta: EADEM HORA sermo completus est super Nabuchdonosorem, et ex hominibus eiectus est. Citra moram enim Proceres Regni ipsum expulerunt; tam potens fuit et tam efficax vox caelestis, iuxta Proverbium, *a(/ma lexqe/nta, a(/ma praxqe/nta. Dictum factum. Ipse dixit, et facta sunt. Psalm 32. v. 9. Deus namque non loquitur verba, sed res; inquit B. Lutherus.

IV. HORRIBILITER. Iobus 20. 6, 7, 8, 9. ita de Tyrannis hominibusque sceleratis inquit: Si ascenderit usque ad caelum magnitudo eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est? Velut somnium avolat, non invenietur, fugabitur sicut visio nocturna. Oculus qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum suus locus. v. 15. Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre eius extrahit eas Deus. v. 16. Caput aspidum fuxit, et occidet eum lingua viperae. Et Psalm 73. 18, 19. dicitur de impiis: In lubrico posuisti eos, deiecisti cos in interitum. Quomodo facti sunt in desolationem? Quam subito defecerunt? Perierunt propter iniquitatem suam.

Ita horribilis irae divinae exemplum est Nabuchdonosor, quo nullum horribilius in ullo hominum editum fuit. Quis enim non obstupescat, quod tantus Monarcha, qui erat malleus universae terrae, Ierem. c. 50. qui a Daniel c. 4. arbori comparatur, quae usque ad caelum pertingebat, quae totum terrarum orbem obumbrabat, cuius folia erant longe pulcherrima, fructus omnium uberrimus, quo saginabatur quicquid erat animalium, cuius in frondibus atque ramis omne volucrum genus nidificabat atque quiescebat; quod, inquam, tantus Monarcha, suam iactans potentiam, eamque sollertiae suae stulte arrogans, subito mente alienetur, de regno deiciatur, et grassatus belluinâ feritate sic ut vinculis coerceri non posset, ad feras in silvas et agros expellatur, herbis agri boum instar mutatâ naturâ pascatur, et capilli ut aquilis, ungues vero ut volucribus digitatis, ci crescant, inque ea miseria septennium versatus sit?

DUBIUM.

At dicat aliquis: Nabuchdonosor M. ab ipso Deo MALLEUS TOTIUS ORBIS TERRARUM, Ierem. 50. v. 28. c. 51. v. 28. et SERVUS DEI appellatur, Ierem. 2. 2. qui populum Dei rebellem in ordinem redigere et ad saniorem mentem reducere deberet. Quare ergo Deus illum tam horribiliter punivit?

Resp. Sicut infelices oportet esse illos Ecclesiae cives, qui tantum displicent Deo, ut per rabiem barbarorum, Dei in illos ita desaeviat: Hieron. in 50. cap. Ieremiae. Ita noxiae in mundo potentiae, prosunt quidem negotiis divinae providentiae, dum puniunt, quos punire par est: nihilo tamen sequius


page 90, image: s0162

sunt invisae Deo atque abominabiles, ut, postquam divinae subservierunt voluntati, et carnificum instar illis fuerunt, adversus quos mittuntur, quum oporteret illis referri gratiam pro navatâ operâ, tum maxime et illi puniantur.

PARAENESIS AD REGES atque PRINCIPES.

Hoc ipsum diligenter considerent omnes Reges terreni, et discant Deum reverereri. Nam omne sub Regno graviore regnum est, ait Seneca. Ipse verbo omnia efficere potest, quaecumque vult. David Rex ipse Reges terrae ita alloquitur. Psalm 2. 10, 11, 12. Nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam; ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. I. Nemo confidat in SAPIRNTIA sua. Ierem. 9. 23. Sicut Rex Assyriae; de quo Deus ipse inquit Esai. 10. 12, 13, 14, 15. Cum impleverit Dominus cuncta opera sua in Zion et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis Regis Assyriorum et super gloriam altitudinis oculorum eius. Dixit enim: IN FORTITUDINE MANUS MEAE feci, et IN SAPIENTIA MEA, quia intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes corum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: Et sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit, qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat eâ? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est? II. Nemo confidat IN POTENTIA sua. Ieremiae 9. 23. Non enim servatur Rex multitudine exercitus, neque fortis liberatur multâ VIRTUTE suâ. Fallax equus ad salutem, in multitudine potentiae non liberabit: Psalm 33. 16, 17. Deus namque omnibus Tyrannis est potentior, corumque impetus unico verbo frangere potest. Ita de Sennacheribo potentissimo Assyriorum Rege loquitur Dominus, Esaiae 37. v. 24, 25, 26. et seqq. Dixisti: In MULTITUDINE QUADRIGARUM MEARUM Ego adscendi in altitudinem montium Libani: et succidam excelsa cedrorum eius et electas abietes eius; et introibo altitudinem summitatis eius, saltum Carmeli eius. Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum, etc. Sed respondet Dominus v. 29. Cum fureres adversum me, superbia tua adscendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis; et reducam te in viamper quam venisti. Illi nec voluntas nec vires deerant; Sed potentia Dei ei obsistebat. Luther. in Gen. c. 33. p. 504. b. Talis Cyclops fuit Maximinus Imperator, de quo Capitolinus ita scribit: Non fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. Cumque se ob magnitudinem corporis prope immortalem crederet, quidam in theatro, praesente illo, Graecos versus dixit in hanc sententiam:

Et qui ab uno non potest occidi, a mille occiditur.
Elephas grandis est, et occiditur:
Leo fortis est, et occiditur:
Tigris fortis est, et occiditur.
Cave multos, si singulos non times.

Verum anno aetatis 65, Imperii 3, una cum filio a suis militibus iugulatur. Cadavera corum ad ludibrium publicum proiecta, canibus et volucribus lanianda relicta sunt; capita patris et filii contis affixa, et Romam missa, iucundum omnibus spectaculum praebuerunt, et postremo ab insultante populo in Campo Martio combusta sunt. Cum necaretur Maximini filius, acclamatum est: Ex pessimo genere ne catulum quidem relinquendum.

Apryes Aegypti Rex superbe iactabat, regnum suum tantis viribus munitum esse, ut nulla neque Deorum neque hominum vi everti posset. Paulo post vero regnum una cum vitâ amisit, cum ab Amase servo strangularetur. Similiter Dionysius Syracusanus gloriari solitus est: Regnum se filio relicturum adamantinis catenis colligatum: tamen hae catenae facili momento ruptae sunt, et filius regno pulsus panem emendicare coactus est.

III. Nemo confidat IN OPULENTIA sua. Quo nomine impii divites vituperantur Psalm 49. v. 6. quod confidant in divitiis suis, et in multitudine divitiarum suarum glorientur. Proverb. 11. v. 28. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Ezechias Rex Iuda, alias pius Deoque carissimus, in divitiis suis confidebat, adeo ut in eam tandem prolaberetur superbiam, ut divitias suas omnes, cunctosque Regni thesauros, stultâ ambitione Babylonis Regis Legatis ostentaret. Quae res Deum ita offendit, ut minatus ei sit, fore, ut thesauri isti omnes Babylonem transferantur. 2 Reg. 20. 2 paral. 32. Esai. 38. Similiter Croesus, Lydorum Rex, stultâ et ambitiosâ opum suarum ostentatione, non solum quod affectabat, ut nimirum felicissimus omnium proclamaretur, apud Solonem non obtinuit; sed repente omnium infelicissimus redditus est,


page 91, image: s0163

postquam regnum nuna cum opibus omnibus Cyro cedere cogeretur.

Quare Nabuchdonosoris memor humilis esto, cuiuscumque ordinis aut conditionis fueris; neque rebus secundis confidito. Nam facile vel momento in adversas mutari, magnaeque opes subverti vel amitti possunt.

SECTIO V. De Nachbuchdonosoris restitutione, vel exaltatione.

XLII.

Hactenus Nabuchdonosoris Humiliationem sive degradationem, horribilemque, quâ Deus superbiam illius compescuit, poenam vidimus: Nunc EXALTATIONEM eius, h. e. quomodo rursus in integrum, inque statum pristinum restitutus sit, videamus. Circa hanc autem duo sunt notanda: 1. Exaltatio ipsa. 2. Subsequentia Effecta.

XLIII.

I. EXALTATIO vel RESTITUTIO IPSA tria concernit Obiecta. 1. Mentem, sive intellectum. 2. Humanum vultum. 3. Regnum.

LXIV.

1. De Mentis restitutione ait Daniel 4. 31. Et post finem dierum (h. e. elapso septennio) mens mea ad me reversa est. LXX. kai\ ai( fre/nes2 mou e)p) e)me\ e)pes2ra/fhsan. Unde patet, quod usus rationis Nabuchdonosori fuerit ademptus, sed evoluto poenae termino divinitus constituto, et ab Angelo atque Propheta Daniele praedicto, h. e. elapso septennio, eidem sit restitutus.

REGULA.

Omnibus rebus in hoc mundo certa temporis periodus a Deo est praefinita, quamdiu durare debeant; quae periodo circumvoluta, desinunt.

Ita humiliationi vel exilio Nabuchdonosoris septennium a Deo praefixum fuit: quo exacto illud cessavit, ipseque ex exilio in regium thronum atque regnum, ex miseria in gloriam restitutus est. Ita Deus certum Monarchiae I terminum constituit, uti ex prodigiosa illa scriptura (Mene Mene, Tekel, Upharsin) patet. Dan. 5. 25, 26. Ubi vox, Mene, notat, Deum terminum Regno Belsazaris praefinivisse: quo praesente, illud cessare oportebat; sicut plenius hac de re in historia Belsazaris dicturi simus.

XLV.

2. De vultus humani reversione loquitur Dan. c. 4. v. 33. Et figura mea reversa est ad me, uti vulgata versio habet: Quae cum Graeca congruit: kai\ h( morfh/ mou e)pe/sreyen e)p e)me/. Alii reddunt ita: Splendor meus reversus est ad me. Sensus est: Forma vel figura, aut nitor corporis mihi est restitutus. Alii explicant etiam Politice, quod Regius ornatus ei sit redditus.

DUBIUM.

At dicat aliquis: Ex hoc loco probari posse, corpus Nabuchdonosoris substantialiter in bestiam transmutatum fuisse. Quia LXX habent vocem morfh\n, quae formam substantialem notat.

Respond. Vocabulum morfh\, licet apud profanos auctores interdum formam totius corporis et cuiuscumque rei notet; tamen in universo Codice sacro, nempe in V. T. sive versione LXX interpp. et in toto N. T. non reperitur, nisi de formâ externâ et accidentali.

In Daniele, haec vox quinquies usurpatur, et semper vocabulum Chaldaicum
[Gap desc: Greek words]
habetur, quod morfh\ redditur a Graecis, et non nisi externa vel accidentalis forma intelligitur,. quae a Logicis FIGURA appellatur. Dan. 4. 33. usurpatur de Nabuchdonosore: kai\ h( morfh/ mou e)pe/srsyen e)p) eme/. Et figura mea reversa est ad me. h. e. nitor aut decor corporis. Antea enim deformatus erat velut bestia; nunc vero squalida illa species bestiae est abiecta, et figura nitorque humanus ei est restitutus. Antea erat a)/morfos2, informis, h. e. deformis, squalidus, incultus: nunc vero factus est eu)/morfos2, h. e. decorus, insignis formâ, vel formosus. Daniel. 5. 6. to=u *basile/ws2 h( morfh\ h)lloiw/qh. Et Regis Belsazaris facies est immutata. vers. 9. Rex (Belsazar) vehementer conturbatus est, et [morfh)] vultus eius immutatus est. Et v. 10. kai\ h( morfh/s1ou mh\ a)lloiou/sqw. Et facies tua non immutetur, inquit Regina ad Belsazarem. Dan. 7. 28. usurpatur de Daniele Propheta, qui postquam sub 4 animalium figuris 4 Monarchias adumbratas vidisset, inquit: kai\ h( morfh/ mou h)lloiw/qh Et facies mea mutata est in me. Quare certum est, quod vox morfh\ non nisi formam externam vel figuram oris atque corporis indicet.

Sic in N. T. de Christo usurpatur, Marc. 16. v. 12. ille dicitur post resurrectionem suam duobus discipulis in Emaus castellum euntibus apparuisse en morfh=e(te/ra|, h. e. in alia forma vel effigie. Hanc formam externam Marcus vocat e(te/ran morfh/n. Quod non ita intelligendum, quasi Christus habuerit aliam formam a)lhqinw=s2, h. e. secundum


page 92, image: s0164

rei veritatem; sed *fainome/nws2, apparenter, h. e. secundum conversantium opinionem: uti ex exemplo duorum discipulorum Emauntem euntium patet. Luc. 24. 16.

XLVI.

3. De gloriosa in Regnum reductione, tria praedicat Nabuchdonosor.

Primo inquit v. 33. Ad gloriam regni mei reversus sum. LXX Interpretes: kai\ ei)s2 th\n timhn\ th=s basilei/as2 mou h)=lqon. hoc est: Regnum mihi est restitutum, scilicet a filio Evilmerodacho, et a Proceribus Babylonicis. sicuti statim subiungit: Gubernatores mei (LXX: oi( tu\rannoi/ mou. Vox Tyranni olim honestum vocabulum erat: uti patet ex illo Virgilii;

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.)

et Proceres mei (oi( megisa=nes mou) requisiverunt me. Hi namque miserti calamitosae sortis eiecti Regis sui, eum Deo rem sic dirigente, receperunt.

Deinde inquit v. 33. Ego ad decorem Regni perveni. Significat, auctoritatem pristinam, qua antea apud subditos et exteros pollebat, rediisse: Hic Auctoritas Regia, pulchre vocatur decor regni et splendor Regis.

Tertio inquit v. 33. in regno meo confirmatus sum, et magnificentia amplior addita est mihi. scil. a Deo. Nam experientia edoctus Nabuchdonosor didicerat, Regna a Deo stabiliri et transferri. Dan. 2. v. 21. etc. 4. v. 14, 29. Deus mortificat et vivificat: ipse in infernum deducit, et ex eodem reducit. 1 Sam. 2. 6. Et omnes homines hoc videntes, annuntiabunt opera Dei, et facta eius intelligent. Psalm 64. 10.

XLVII.

II. EFFECTA SUBSEQUENTIA Nabuchdonosoris restitutionem, sunt duplicia. 1. Humilitatio. 2. *docologi/a, sive Glorificatio.

XLVIII.

I. Humiliatio. Ego Nabuchdonosor (inquit ipse) post finem dierum (h. e. elapso septennio, scil. postquam mens mea ad me reversa est) oculos meos in caelum levavi. Daniel 4. 31. Quae elevatio oculorum in caelum fuit signum humiliationis. Nam in statu prospero oculos suos convertebat ad vanitatem, nempe ad Regiam suam Babylonicam, in eaque confidebat, deque ea superbe gloriabatur: qua de causa etiam graviter a Deo castigatus est. At nunc in statu aspero oculos in caelum elevat, et agnoscit, Omne sub Regno graviore Regnum esse; sicuti pulchre Seneca ait. Unde in v. 34. denuo repetit hanc docologi/an, dicens: Nunc igitur Ego Nabuchdonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli: quia omnia opera eius sunt veritas, et omnes viae eius iudicia; et ipse ambulantes in superbis potest humiliare.

XLIX.

II. *docologi/a, sive Glorificatio. Nabuchdonosor praeterea Deum (quem vocat Excelsum et viventem in aeternum) quadruplici de causa glorificat.

Primo: Ob aeternam potestatem. v. 31. Altissimo (inquit) benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi. Quia potestas eius potestas aeterna.
[Gap desc: Greek words]
h( e)cousi/a au)tou=, e)cousi/a ai) w/nios. Hic e)cousi/a notat potestatem, non a duna/mei seiunctam, sed cum eadem coniunctam. Nam Deus libere potest facere, quaecumque vult, sive in caelo, sive in terra; uti in v. 32. dicitur.

Deinde: Ob Regni aeternitatem. v. 31. Quia Regnum eius durat a generatione in generationem, h. e. perpetuum est, et fine caret.

Tertio: ob eius Maiestatem. v. 32. Quia omnes habitatores terrae apud illum ut nihilum reputantur. Omnes namque Reges et Magnates terrae, quantumvis excellentes atque potentes fuerint; omnes, inquam: non dico, singuli, sed omnes, atque etiam cuncti et conferti, ita ut ex iis unus fiat: non solum mutili et manci, sed etiam nihil; imo sive liceat, sive non liceat dicere, minus quam nihil sunt.

Quarto: Ob voluntatis libertatem. v. 32. Quia iuxta voluntatem suam omnia facit in caelo et in terra, ipsiusque manum nemo cohibere potest. Quare aequum est, ut ego omnesque Reges terrae Ipsum superiorem agnoscamus, et coram Eo nos humilicmus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

L.

Postquam Nabuchdonosor Regni compos factus esset, moritur anno Mundi 3390. ante C. N. 581.

cum regnasset annos 45 iuxta Metasthenem, et Chyt. Onom. p. 290.

cum regnasset annos 44 iuxta Dress. Mill. 4. Isagog p. 215.

cum regnasset annos 43 iuxta Communem Historicorum sententiam.


page 93, image: s0165

MONARCHA XLVIII. EVIL-MERODACH.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

EVilmerodachus filius Nabuchdonosoris Magni fuit, qui patri, postquam 43 annos regnasset, in imperio successit.

II.

NOMINA habuit varia. 1. Dictus est EVILMERODACH
[Gap desc: Greek word]
. Quod nomen quidam interpretantur in malum, qu. d. stultus, fatuus: et putant, hoc ei nomen a Babyloniis impositum ideo, quod ipse summo populum Iuda captivum favore et amore prosequutur sit; quod superbis Babyloniis stultum videbatur. Quidam vero interpretantur in bonum, q. d. stulti amaritudinem conterens, h. e. vir sapiens atque prudens, quod suorum cavillationes nihil curarit. Hoc nomen bis in sacro codice legitur, nempe 2 Reg. 25. vers. 27. et Ierem. 52, v. 31. 2. Zonarae EVILAD-MERODACH. 3. Ptolemaeo in Canone, et Beroso, ILVARODAMUS. 4. Cedreno ULMEROD ACHus. 5. Iosepho ABILAMERODACHUS. lib. 10. c. 12. p. 276. 6. Aventino lib. 1. Annal. Boioar. p. 21. AMILINUS MERODACUS. 7. Herodoto in Clione dicitur *labun/htos, quod Latine effertur LABYNETUS: ab aliis LABYNITUS, vel LABUNITUS PRIMUS. (Nam etiam Belsazar filius eius LABYNETUS est dictus; uti ex Herodoto patet, quiscribit, ultimum Regem Babyloniorum, nempe Belsazarem, patri suo cognominem fuisse, et Labynetum appellatum. Et similiter in Clione scribit; quod Nitocris fuerit Labyneti Regis uxor et Labyneti mater.) Quare Evilmerodach pater, fuit Labynetus I; et filius eius Belsazar, fuit Labynetus II. 8. BALTHASAR appellatur in lib. Baruch. c. 1. v. 11, 12. in quo narratur, Iechoniam Regem et Iudaeos, qui erant Babylone, scripsisse ad Iudaeos, qui erant Ierosolymis, ut orarent Deum pro vita Nabuchdonosoris, et filii eius Balthasaris. Ubi non potest intelligi ultimus Rex Babyloniorum, qui Belsazar proprie dictus fiut; sed Evilmerodach, qui fuit filius Nabuchdonosoris, eique in Regno immediate successit; uti pater ex 2 Reg. 25. v. 27. et Ierem. 52. 31. Quare dicendum est, quod Evilmerodach fuerit binominis, et regnante patre Nabuchdonsore, dictus Balthasar nomine proprio; post mortem vero patris nominatus fuerit cognomento Evilmerodach, ab eventu; de quo antea diximus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

III.

I. CONIUGIUM. Evilmerodach uxorem habuit, cuinomen NITOCRIS; uti Herodotus lib. 1. et Metasthenes tradunt. Haec namque (uti Herodotus in Clione scribit) erat Labyneti (scil. I, h. e. Evilmerodachi) uxor, et Labyneti (scil. II, h. e. Belsazaris) mater; cuius etiam Dan. 5. 10. fit mentio, ubi indefinite REGINA appellatur. Haec prudentissima fuit femina, de qua Herodotus lib. 1. memorabilia scribit: Haec, inquit, quinque aetatibus Semiramide posterior (qui tamen insignis Herodoti in Chronologia lapsus est. Nam liquet, Nitocrem fuisse propemodum 1500 annos Semiramide posteriorem) metuens imperium Medorum, et quasi praesagiens Medos imperio Assyriorum sive Babyloniorum aliquando potituros, quibus potuit rationibus se praemunivit: Euphratem, qui recto cursu Babylonem medius secat, tortuosum redditit, fossis superius depressis, adeo ut quendam non procul a Babylone pagum, Arderica nomine, ter interfluat, ita ut qui hoc fluvio tendunt Babylonem, ter ad hund eundem pagum applicent; ideque triduo.

IV.

II. LIBER I. E Nitorci Evilmerodachus filium procreavit nomine BELSAZAREM. Ubi error Suidae, Constantini Manassis, et Sulpicii Severi, castigandus venit, qui patrem Belsazaris Nabuchdonosorem: Item Cedrcni, Zonarae et Eusebii, qui Evilmerodachum fratrem Belsazaris faciunt. Similiter Metasthenes errat, qui putat, Evilmerodachum ters habuisse filios; nempe Regassarem, Labassarodachum, et Belsazarem: cum tamen solus Belsazar eius filius, Regassar vero eius affinis, et Labassar odachus ipsius affinis fuerit filius.

II. ACTA POLITICA.

V.

Administratio Regni ab ipso suscepta, gemina fuit. 1. Vicaria. 2. Ordinaria.

VI.

VICARIE Evilmerodachus regnum cum praecipuis Proceribus administravit, postquam Nabuchdonosor pater eius mani/a| correptus, de solio deturbatus, et a contubernio hominum ad bestias agri


page 94, image: s0166

eiectus est. Nam Angelus demandavit: Stirpem arboris relinquendam esse. Daniel. 4. v. 12, 20. quod Daniel ita exponit: Regnum Nabuchdonosori relinquendum esse. Daniel. 4. 23.

VII.

ORDINARIE Regnum, et quidem laudabiliter administravit, cum parenti demortuo in Regno successit.

Unum de eo narrat Nauclerus Generat. 51. quod fabulae potius quam verae historiae speciem habet. Tradunt (inqut) aliqui, quod Evilmerodach in diebus eiectionis paternae multa egerit impia. Patre itaque restituto accusatus, missus est in carcerem, ubi Iechonias erat. Recuperato post parentis obitum regno, timens ne resurgeret pater, ut qui de bestia antea redierat in hominem, consulit Iechoniam. Ad cuius consilium cadaver patris sui effossum divisit in trecentas particulas, et dedit trecentis vulturibus, dicente ad eum Iechonia: Non resurget pater, nisi redeant vultures in eum. verum

—— Credat Iudaeus Apella.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

VIII.

Evilmerodachus ad veram Dei agnitionem conversus, facilis et beneficus in Ecclesiam fuit. Cum enim confensu Procerum regni Babylonici, pro patre mentis impote ad regni gubernacula admotus, statim primo regni sui anno, Iechoniam quondam Regem in luda, quem pater eius annos 35 captivum tenuerat, e carcere liberavit, eumque in solio, ceterorum Regum qui Babylone erant, soliis altiore, collocavit; et mutatis carceris vestimentis, eum in honore habuit, eumque de mensâ suâ ali toto vitae tempore demandavit. 2 Reg. 25. v. 27. Ierem. 52. v. 31. Haec res, et erga gentem Iudaicam propensio pia, ita Proceres et animos vulgi, patrias negligi religiones indignantis, alienavit, nonmenque ei immutavit, ut Evilmerodachi, h. e. fatui cognomine a suis appellatus sit. Ita pii mundo immundo sunt fatui! Philo scribit, Iechoniam a populo vocatum fuisse Neri, h. e. lumen meum, eo quod lucerna Davidis, quae exstincta videbatur, ipso e vinculis liberato, vicissim illuxisset. Et addit, tunc insignem illum Paslmum, qui iuxta Ebraeos 89 est, ad gratiarum actionem et recordationem promissi Messiae editum esse.

Factum hoc est anno 3390 ab Orbe condito.

Factum hoc est anno 26 captivitatis Babylonicae.

Factum hoc est anno 581 ante Christi nativitatem.

CAPUT III. DE EGRESSV.

IX.

Regnavit annos 2 iuxta Berosum, et Ptolemaeum in Canone.

Regnavit annos 30 iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. pag. 64. Avent. Annal. Boioar. l. 1. p. 21. Sleidan. l. de 4. Monarch.

Regnavit annos 37 iuxta D. Gesner. super cap. 5. in Daniel. th. 13.

Obiit morte violentâ. Nam Regassar sive Neglissar, affinis eius, illum interfecit, atque iniuste regnum occupavit. Vide Iosephum lib. 1. contra Appio nem.

Synchronismus.

Tempore Evilmerodachi regnavit Amasis Rex Aegypti; de quo iucundam et memorabilem historiam narrabo. Hic contra Apryen Aegypti Regem adversus Cyrenaeos infeliciter pugnantem, Rex electus, illum cruento proelio devictum strangulavit: et postea regnum ipse occupavit. Quem Aeguptii initio non magni fecerunt, ut, qui antea plebeius fuisset, et familiae haud illustris: postea vero calliditate magis eos Amasis, quam animi comitate ad sese pellexit. Erat ipsi PELVIS AUREA, in qua tam ipse Amasis, quam convivae omnes semper pedes lavabant. Contusa ergo pelvi, statuam Dei, ex illa fecit, et in ea urbis parte collocavit, ubi erat commodissimum. Aegyptii autem litantes ad statuam studiose eam coluerunt. Quo Amasis cognito, accerstis Aegyptiis exposuit, dixitque: Statuam ex pelvi factam esse, in qua prius laverit pedes, modo autem religiose ab illis coli. Nuncigitur (inquit) eadem est mea quaepelvis ratio. Utut enim prius fuerim plebeius, nunc tamen Rex vester sum. Honorare igitur me et venerari vos iubeo. Hac quidem ratione Aegyptios sibi conciliavit, ut aequum iudicarent ipsi servire. Herodot. l. 2. Pulchre dictum! Pulchre factum! Nam Princeps ab Ebraeis
[Gap desc: Greek word]
appellatur, h. e. Praelatus, ad dignitatem evectus, aliis altior, sublimior et superior, a rad.
[Gap desc: Greek word]
levavit, elevavit. Genes. 23. v. 6. Audi nos, mi Domine
[Gap desc: Greek words]
, Princeps Dei; tu es in medio nostri. LXX, basileu\s2 a)po\ qeou=, Rex a Deo. Quare aequum est, ut subditi Principes suos honorent. Quia eos quidem constituerunt; verum non infra se, sed supra se. Vide Systema Politic. nostrumpag. 421.

DUBIUM CHRONOLOGICUM.

Quidam Historici inter Evilmerodachum et


page 95, image: s0167

Belsazarem duos alios Reges Babyloniorum intercessisse tradunt: quorum unus fuerit RECGASSAR, (qui Iosepho dicitur Niglisar) et LABASSAR, (qui Iosepho vocatur Labosardachus) et hosce filios Evilmerodachi fuisse tradit Metasthenes. Quam sententiam etiam plurimorum et gravissimorum Scriptorum auctoritas confirmat, nempe Berosi, Alexandri Polyhistoris, Alphaei; (quos memorant Iosephus lib. 1. contra Appionem, et Eusebius l. 9. de praeparat. Evangelica cap. 4. qui in eadem sunt sententia) item Hieronymi et Bedae. Utuntur hoc argumento. Quia alias anni 70 captivitatis Babylonicae, quorum Ierem. 25, et 29, sit mentio, compleri non possint.

Contra: Alii auctores gravissimi constanter docent, a transinigratione populi Israelitici in captivitatem Babylonicam, tres tantum Reges Babyloniorum fuisse; illudque probant ex lerem. 27. v. 5, 6. ubi Deus ita loquitur: Ego feci terram, homines et iumenta, etc. Nunc itaque ego trado regiones omnes istas in manum Nebucadnezaris Regis Babyloniae servi mei, ut serviant ei. Servient autem EI omnes istae gentes, et FILIO eius (h. e. Evilmerodacho, cuius mentio sit 2 Reg. 25. 30. et Ierem. 52. vers. 31.) et FILIO FILII sive NEPOTI eius, (h. e. Belsazari,) donec adveniat tempus terraeeius, etiam ipsius, cum servitutem exigent ab eo gentes amplae, (nempe Persae et Medi,) et Reges Magni. (nempe Darius Medus, et Cyrus Persa.) E. inde concludunt, quod a captivitate Babylonica plures Reges, quam tres constituendi non sint; videlicet, Nebucadnezar, Evilmerodach, et Belsazar, qui postremi fuerunt.

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s.

Dubium hoc multis a)dia/luton videtur. Neque certe res insigni difficultare caret. Quia vix duo inter se Chronologi de annis horum trium Regum constituendis inter se congruunt.

Quidam namque putant, Nabuchdonosorem regnasse annos 43; ut Reinecc. Syntag. Heroic. p. 62. Alii 44; ut Dresser. Isag. Histor. Mill. IV. p. 215. Alii 45; ut Metasthenes, et Chytr. Onom. p. 290. Similiter quidam statuunt, Evilmerodachum tantum regnasse amnos duos; ut Berosus Ptolem. in Canone, Alexander Polyhistor, et Alphaeus. Alii 12; ut Severus Sulpitius in lib. 2. Histor. sacrae. Alii 23; Alii 30; ut Aventin. annal. Boioar. lib. 1. pag. 21. Sleidan. lib. de 4. Monarch. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 64. Alii 37; ut D. Salomon Gesner. Disput. super cap. 5. Dan. th. 13. Similiter variant de annis BELSAZARIS. Quidam enim statuunt, eum regnasse annos tres; ut Gesner. Disput. in Daniel. in cap. 5. thes. 12. Alii 5; ut Berosus Chaldaeus, referente Metasthene Persa, in libro de iudiciis temperum; et Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 65. Alii 14. Richt. Axiom. Pol. pag. 60. Fabricius Histor. illustr. Viror. p. 195. Alii denique 17; ut Iosephus lib. 10. Antiq. Iudai. cap. 13.

Unde patet, quam difficillimum sit, in tanta calculi Chronologici inceritudine, apodictice quippiam in dubii huius solutione statuere. Verum utut sit: Nos distinguimus inter Monarchas Babylonicos LEGITIMOS et ILLEGITIMOS. Acaptivitate Babylonica usque ad finem eius tantum tres legitimi Monarchae sive Reges Babylonici fuerunt; nempe, Nabuchdonosor, Evilmerodach, et Belsazar, quibus DE IURE regnum debebatur; uti ex loco Ierem. 27. antea allegato evidenter patet.

Verum iuxta plurimorum et praestantissimorum Historicorum sententiam, duo Reges illegitimi (qui potius Reguli nuncupandi, quam Monarchae vel Reges) sunt interponendi inter Evilmerodachum et Belsazarem. Nam Regassar sive Niglissar, Evilmerodachi affinis, affinem suum interfecit, atque ita iniuste Regnum occupavit; sicut tradunt Auctores, quos Ioseph. lib. 1. contra Appionem citat. Quo facto Belsazar hereditario regno exutus, quia adhuc parvulus erat, ad Medos perfugium habuit, apud quos rempore exilii sui versatus Nabonidus est appellatus, (h. e. Princeps expulsus sive eiuctus; vel Naboandel, ut habet Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 13. vel Nebonidus; ut est apud alios.) Item Labynetus Medus a Metasthene vocatur: non quod Medus gente fuerit, aut Medis imperârit; sed quia tempore exilii sui apud Medos habitaverit: sicut historiae docent, ex habitationis loco cognomina imponi solere. Interim autem Regassar, quem dixi, Evilmerodachi affini, (Metasthenes primum filium Evilmerodachi facit) Regnum Babylonicum tribus annis administravit. Huic successit filius Labassardachus. (quem idem Metasthenes secundum filium Evilmerodachi facit, eumque sex annis regnasse ait) sed hic Labassardach partim odio tyrannicae crudelitatis, quâ utebatur, partim studio rerum novarum, a Proceribus regni Babylonici expulsus, cum 9 menses regnasset; et Belsazar in regnum patrium revocatus est. Et si haec sententia teneatur, et sacris profanis scriptoribus sua constat auctoritas, et anni congruenter inter hosce Monarchas distribui possunt, ut eorum regimen annis 70 captiv itatis Babylonicae coincidat, hoc modo; Nabuchdonosor regnavit 43 annis. Et ab anno eius 18 inchoanda est captivitas Babylonica; ita ut Iudaei ab eius imperio annis 36, non amplius, Babylone exules fuerint. Evilmerodacho, Niglissari, et


page 96, image: s0168

Labassardacho simulattibuere cogimur annos 22: quot autem unicuique istorum duorum assignari conveniat, incompertum est. Denique Belsazari 11 annos Historici assignant. Et postea cum Darius decessit, Cyrus captivitatem Babylonicam solvit: quod factum est vel primo, vel secundo, post devictum Belsazarem, anno. Et hi anni, coniunctim sumpti, faciunt 70 annos.

MONARCHA XLIX. BELSAZAR.

CAPUT I. DE ORIV.

I. APPELLATIO.

BELSAZAR varia habuit nomina. I. Dictus est BELSAZAR,
[Gap desc: Greek word]
. Ubi notandum, quod nomen Regis ultimi huius Babyloniorum, et nomen Prophetae Danielis, quod Aspenas Praefectus camerae Regis Babyloniorum ei imposuit, Dan. 1. 7. sono quidem verborum conveniant, sed tamen duobus modis inter se differant. 1. Literarum quantitate. Nam nomen Danielis Prophetae BELTHSAZAR, vel BELTHESAZAR
[Gap desc: Greek word]
, literam
[Gap desc: Greek word]
, quae valet idem quod TH, plus habet, quam nomen Regis Belsazar. 2. Vocum significatione. Nam nomen Danielis Prophetae Belthsazar idem est atque thesaurizans, ein sachtz-samler/ vel thesaurum in abscondito colligens, aut thesaurus absconditus. Sed Belsazar, idem est atque non thesaurizans, schatzlos. II. LABYNETUS SECUNDUS ab Herodoto appellatur. Nam parens ipsius Evilmerodachus dictus fuit Labynetus I. Sed hic Belsazar dictus est Labynetus II. Uti ex Herodoti Clinoe patet, ubi dicit, quod Regina Nitocre fuerit uxor Labyneti Regis, et mater Labyneti. III. LABYNETUS MEDUS vel MEDES appellatur a Metasthene: non quod Medus suerit, aut Medis imperârit; sed quia tempore exilii sui (cum pater ipsius Evilmerodach a Regassar affine suo occisus, ipseque e patria expulsus) apud Medos habitârit: sicut saepe ab habitationis loco nomina imponi solent; uti constat ex matth. 2. v. 23, quod Christus noster dicatur Nazarenus, ideo quia in civitate Nazareth usque ad annum aetatis 30 cum parentibus suis habitârit. IV. MERODACH nonnullis vocatur, quod probant ex cap. 50. Ierem. 2. qui hunc Regem Merodach appellare videtur; ita seribens: Capta est Babylon; victus est Merodach, confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum. Cum enim vaticinetur de caede Regis simul cum eversione Babylonis, putant, non alium Regem Merodachum intelligi posse, quam hunc Belsazarem, cum quo simul et Babel et regnum Chaldaicum concidit. V. NABONIDUS a Beroso et Alexandro Polyhistore, vel NEBONIDOCHUS, h. e. Princeps expulsus sive eiectus, vocatur ab Alphaeo apud Eusebium lib. 9. de praeparatione Evangel. c. ult. VI. NABOANDEL dictus est a Babyloniis; uti monet Iosephus lib. 10. Antiquit. cap. 13. et lib. 1. contra Appionem. VII. Vocatur Rex
[Gap desc: Greek word]
SCHESACH, Ierem. 25. v. 27. h. e. Babyloniae festa agens; de quo nomine postea pluribus dicemus in §. 3.

II. GENERATIO.

Pater Belsazaris suit Evilmerodachus, avus vero Nabuchdonosor Magnus. Quia Deus (Ierem. 27. v. 7.) promittit, se Nabuchdonosori daturum regnum amplissimum; neque tantum ipsi, sed etiam filio ipsius, et praeterea filio filii eius. Iam vero Evilmerodachus, filius Nabuchdonosoris, patri suo in imperio successit; uti patet ex Ierem. 52. Similiter Belsazar, nepos Nabuchdonosoris, patri suo Evilmerodacho successit, uti constat ex Daniel. 5. Mater vero eius fuit Nitocris, es qua Evilmerodach hunc filium suum genuit. Unde Herodotus in Clione Nitocren vocat uxorem Labyneti I, (h. e. Evilmerodachi) et matrem Labyneti II. (h. e. Belsazaris.)

DUBIUM.

Quaeritur hoc loco: An Nabuchdonosor fuerit abavus, an vero avus, an denique pater Belsazaris?

I. Iosephus lib. 10. Antiquit. Iudaic. cap. 12. et D. Hieronymus in comment. sup. cap. 5. Daniel. scribunt, Nabuchdonosorem fuisse abavum Belsazaris. Verba Hieronymi haec sunt: Sciendum est, hunc Balthasarem non fuisse filium Nabuchdonosoris, ut vulgo legentes arbitrantur; sed iuxta Berosum, qui Chaldaeam scripsit historiam, et iuxta Iosephum, qui sequitur Berosum, post Nabuchdonosorem, qui regnavit annis 43, successit in Regno filius eius EVILMERODACH, cuius in fine suae prophetiae meminit Ieremias. Refert idem Iosephus, quod post mortem Evilmerodachi, in regno successerit filius eius NECLISAR, post quem regnârit filius eius LABOSARDACH; quo mortuo, regnum tenuerit filius eius BALTHASAR, de quo nunc agitur. Haec Hieronymus.


page 97, image: s0169

Genealogia talis foret.

Nabuchdonosor.
Evilmerodach.
Neglisar.
Labosardach.
Balthasar.

II. Quidam putant, Nobuchdonosorem patrem fuisse Belsazaris; idque probant ex Dan. 5. v. 2. ubi ita legitur. Praecepit (Belsazar) iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchdonosor PATER eius de templo, quod fuit in Ierusalem. Similiter v. 18. Propheta Daniel appellat Nebuchdonosorem PATREM Belsazaris. Item vers. 22. Belsazarem nominat FILIUM Nabuchdonosoris.

Resutatio.

Ad priorem opinionem respondemus. 1. Omnino negandum esse, Nabuchdonosorem abavum fuisse Regis Belsazaris. Nam Negliar et Labosardach non fuerunt filii Evilmerodachi, neque de posteritate Nabuchdonosoris; sed tantum affines Evilmerodachi. Neglisar enim sororis eius maritus, ut imperium sibi raperet, Evilmerodachum occidit. 2. Licet Neglisar et Labosardach ad tempus imperio Babylonico praefuerint; tamen dicendum est, fuisse Reges illegitimos, vel Regulos. Reges vero legitimos a captivitate Babylonica usque ad excidium eius tantum tres fuisse, videlicet, Nabuchdonosorem, Evilmerodachum et Belsazarem. 3. Adducimus locum insignem ex Ierem. 27. v. 7. Ubi Deus Regnum amplissimum pollicetur Regi Nabuchdonosori; et post ipsum, filio eius, et filii filio; et post eum Monarchiam Babylonicam eversum iri. Ex quo loco o)fqalmofanerw=s2 videre est, quod duo tantum Reges post Nabuchdonosorem, ex posteris eius regnum gubernarint, nempe filius (Evilmerodachus) et filius filii, vel nepos eius (Belsazar.) Cum autem sub hoc Belsazare Monarchia Babylonica sit destructa, ipseque ultimus Rex Babyloniorum fuerit; necessario dicendum erit, Belsazarem non abnepotem, sed nepotem Nabuchdonosoris, fuisse. Alioqui dicendum, quod non duo tantum post Nabuchdonosorem (quod Ieremias disertis verbis affirmat) sed QUATUOR ex posteris Nabuchdonosoris regnarint; quod falsum. Pater ergo hinc, Nabuchdonosorem non abavum, sed avum Belsazaris appellandum esse.

Adposteriorem opinionem respondemus. Mos erat Orientalibus, ut non tantum eum a quo quis immerdiate genitus esset, sed etiam avum, proavum, abavum, imo quemlibet ex Maioribus
[Gap desc: Greek word]
PATREM appellarent. Daniel. 2. vers. 23. Tibi Deus Patrum meorum confitebor. Esdr. 4. v. 15. Patrum tuorum. Esdr. 5. 12. Patres nostri. Rom. 9. 5. Christus est natus ex Patribus secundum carnem. Ita Gen. 29. 5. Laban filius Bethuelis, vocatur filius Nachor; cum tamen Nachor non pater, sed avus eius esset. Similiter Christus Servator vocatur filius David, et filius Abrahae, Matth. 1. v. 1. cum tamen illi non essent stricte loquendo Patres eius, sed Maiores. Ita h. l. vocabulum
[Gap desc: Greek word]
non reddendum est PATER eius (ut in vulgata, et apud Ariaemonianum, et in Graeca versione) sed Avus eius. Vox enim illa
[Gap desc: Greek word]
non est accipienda proprie et stricte, pro parente, a quo quis immediate progenitus est, (uti fit in versione vulgata et Graeca) neque etiam nimis late pro abavo, uti facit Osiand. in Bibl. notis marg. sup. cap. 5. Danielis: sed ut dixi, late et modorate, pro avo; uti ex loco Ierem. 27. 7. patet.

CAFUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

III.

I. BElazar habuit uxorem et concubinas, sicut legitur Daniel. 5. v. 2. Quae autem, quales et quantae fuerint, ignoratur.

II. VOLUPTUOSUS fuit. Nam coram mille optimatibus atque Proceribus suis vino sese ingurgitavit, Daniel. 5. v. 1. praeter morem et consuetudinem, maxime Regum Babyloniorum, (uti notat Aben-Ezra) qui cum Proceribus suis cibum capere et compotare soliti non erant.

III. LEVIS fuit. Nam ipse Deus scriptione manus levitatem eius arguit, voce Tekel, Daniel. 5. v. 25. h. e. in statera appensus, levis inventus es. At non magnates decet esse leves, sed graves, h. e. accurata sit gubernatio consiliorum, actionum, sermonum et gestuum in vita, nesuo exemplo inferioribus noceant: sicut Iesaias Principes viros monet c. 32. v. 8. Princeps ea, quae digna sunt Principe, cogitabit; et super verba sua stabit.

IV. In convivio suo, quod Babylone instituit, 4 grandia PECCATA commisit. Nam convivium istud consideratur quadrupliciter.

1. Originaliter. Sic illud CONVIVIUM IDOLOLATRICUM fuit, h. e. ex idololatria originem traxit. Nam in honorem idoli sui, h. e. Deae


page 98, image: s0170

Schacae illud institu~it. De quo cultu sequentia sunt notanda, Ctesias lib. 2. Persicw=n, ut est apud Athenaeum lib. 14. deipnosofis2w=n, narrat, die 16 mensis Loii fuisse festum Sacaeas, h. e. Deae Schacae Babylonc, et dierum quinque spatio celebrari solitum: per quod tempus Domini ferebant imperim samulorum, quorum unus Familiae praesse solebat, indutus veste regiae persimili: is vocabatur Saganem. Ebraeis dicitur
[Gap desc: Greek word]
h. e. Princeps magnus (uti interpretatur R. David Kimchi) vel Sacerdos; apud Berosum nomen Saga frequenter occurrit, pro sacrorum Pontifice. Hinc Belsazar Rex Babyloniae vocatur Rex Schesach, Ierem. 25. 27. h. e. Babyloniae festa agens, Schace dicta, in honorem Deae Schacae. Et cap. 51. v. 41. ipsa urbs Babylon Schesach appellatur.

[NOTA. Apud Babylonios duae colebantur Deae, nempe Schacha et Mylitta. SCHACHA erat Terra, quam Latini etiam Telluris vel Opis nomine coluerunt. Altera Dea erat VENUS, quae *mu/litta, MYLITTA, appellata fuit. Herodot. lib. 1. vel potius Muloata, a perfecta eius venustate. Arabes Uraniam indigitarunt. Eius Sacerdotes Notitae vel Notophantae dicti, h. e. Veneris formosae observatores; ut est apud Plinium lib. 6. Natural. hist. c. 26.]

2. Materialiter. Sic fuit CONVIVIUM SUPERBUM, h. e. cum abominandae magnificentiae atque superbiae ostentatione coniunctum. Dan. 5. v. 1. vocatur convivium grande. Nam invitaverat Rex ad illud conivas mille: erant fercula lauta, pocual plena, aurea et argentea. Daniel. 5. v. 1, 2. Idem pater ex Iesai. 21. 5. Ubi Belaszar genio indulgens iubet splendidum magnificumque convivium instruere. In Ebraeo habetur vocabulum
[Gap desc: Greek word]
, quod significat cum ratione et proportione omnia ordinare; apte et ordine omnia collocare, vel disponere; quod non solet fieri in mensis quottidianis et vulgaribus, sed in conviviis lautioribus et magnificis, quae ad amicos excipiendos parantur; ubi nimirum est maior copia et varietas omnium rerum.

Hîc autem singulari observatione dignum, quod vocabulum
[Gap desc: Greek word]
duo notet, quae ad propositum nostrum faciunt. 1. notat aciem militarem instruere. Ierem. 50. v. 9. Ecce ego suscitabo et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum (h. e. Medorum et Persarum) de terra Aquilonis,et ordinabunt contra eam bellum, h. e. instruent aciem; et inde capietur, h. e. armatâ manu occupabitur. 2. Mensam instruere, Prov. 9. 2. Sapientia ordinavit vel instruxit mensam suam, h. e. omnis generis cibis eam replevit, omnesque cibos ordine suo disposuit. Hinc patet, quod vocabulum
[Gap desc: Greek word]
usurpetur de Cyro, aciem militarem instruente, et de Belsazare Rege Babylonis, mensam variis cibis replente et ordinante. Debuisset sane Belsazar illo tempore long periculosissimo de acie militari instruenda singulis momentis cogitâsse. At ille de mensa instruenda et ordinanda, deque ventre replendo cogitavit. Puggnavit ille contra Duces suos poculis (Dan. 5. 1, 2.) cum debuisset contra hostes pugnare gladiis: Unde insipientiam et securitatem eius detestandam videre est. Contra hosce lurcones, poculis ita inter se certantes et pugnantes, D. Ambrosius in lib. de Elia et ieiunio gravissime loquitur hisce verbis: Cernes poculorum diversorum ordines, aciem ordinatam putes, vasa exposita aurea et argentea, pompam arbit reris, cornu in medio vini plenum, non epularis sed proeliaris, instrumentum buccinae, quod discumbentes in certamen accendet. Primo minoribus poculis, velut velitaris pugna praeluditur, etc.

3. Formaliter. Sic fuit CONVIVIUM non tantum belluinum, sed etiam diabolicum. BELLUINUM fuit: quia Rex contra mille convivas suos vinum bibebat: h. e. poculis cum illis certabat, seque vino ingurgitabat. Daniel. 5. 1. DIABOLICUM fuit, quia ubi vino incaluisset, et temulentus factus esset, praecepit, ut vasa aurea et argentea, quae Nabuchdonosor avus eius (qui more Ebraeorum pater appellatur) Ierosolymis asportaverat, adferrent, e quibus ipse, Principes, uxores, et concubinae eius strenue potarunt, inque contumeliam Dei Israelis, idola Babyloniorum aurea, argentea, aerea, ferrea, lignea, et lapidea, bibentes laudarunt, Dan. 5. 3, 4.

4. Finaliter. Sic fuit CONVIVIUM EPICUREUM, h. e. cum prodigiosa securitate coniunctum: Quia Rex cum uxoribus: concubinis et proceribus suis genio indulgebat, in diem vivebat, et Deum caeli terraeque Dominum, hostesque suos flocci pendebat. Nonne enim prodigii simile est, quod Belsazar hoc symposium tempore periculosissimo instituerit: cum nempe urbs a Dario et Cyro exercitu validissimo cincta esset, (ut ex Daniel. 5. v. 30, 31. patet) et tam securus periculi fuerit, acsi in alta pace esset; ac tunc convivium exhibuit, cum maxime erat vigilandum, et providendum, ne urbs caperetur.

REGULA. Quo poena est propior, eo homines magis sunt securi, omnisque generis deliciis et voluptatibus dediti.

Verum securitas illa cum voluptate coniuncta, est non tantum periculosa, sed etiam exitiosa.


page 99, image: s0171

Exemplum h. l. habemus in Belsazare Rege Babylonis, qui mediis in malis atque summis periculis, nihil metuit periculi, quin potius ymposium cum uxoribus et concubinis et mille Proceribus suis instituit, cumque illis potando strenue certavit. Sed cum illi ita securi essent, genioque suo indulgerent, urbs Babylonis a Cyro capta est, atque regnum cyersum.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

IV.

Belazar ad Ethnicam maiorum religionem defecit, et idola coluit. Iudaeos infesto odio prosequutus est, et Danielem Prophetam, virum illum Dei sanctum, religiosum, deque toto Regno optime meritum, sibi vero exosum, ex aula ad Susianae praefecturam dimisit. Unde Rex Schachae appellatur. Ierem. 25. v. 26. quoniam in honorem Deae Schachae festivum convivium Babylone instituit, idola sua atque Numina glorificavit: Deo autem Israelis insultare ausus fuit, vasis sacris templi Ierosolymitani per ludibrium temulento convivio addhibitis. Quo ipso gloriam Deo Israelis vero debitam detraxit; et contra fictitiis suis Diis, aureis, argenteis, aereis, ligneis, lapideis attribuit, quasi ipsorum ope Iudaea devicta, Ieroslyma capta. templum direptum, spolia exportata essent. Hoc sane erat os in caelum ponere, et Altissimo maledicere. Psal. 73. 9.

CAPUT III. DE EGRESSV. Hoc est, De poenâ Belsazari divinitus inflictâ.

V.

CIrca egressum Belsazaris tria sunt notanda. 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta, 3. *ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r(o*h*g*o*u/*m*e*n*a,

VI.

*ta\ prohgou/mena continent poenae denuntiationem. Circa quam rursus quatuor sunt observanda. 1. Scripturae prodigiosae exaratio. 2. Regis conturbatio. 3. Reginae consolatio, et consilii communicatio. 4. Danielis interpretatio.

VII.

I. SCRIPTURAE PRODIGIOSAE EXARATIO. Dum autem Rex Belsazar dictomodo Decum Israelis blasphemaret, quasi ille suum templum et populum adversus Babyloniorum potentiam tueri haud potuisset, et contra fictitia sua Numina celebraret: Ecce Deus, Iudex mundi summus, vindex huius horrendae blasphemiae atque impietatis severissimus, w(s2 a)po\ mhxanh=s2 digitos quasi manus humanae, h. e. figuram digitorum manus humanae prae se ferentes, e pariete egredi fecit, qui in conspectu Regis in pariete opposito, ubi symposium illud belluinum et diabolicum agitabatur, haec verba scripsit: MENE, MENE, TEKEL, UPHARSIN, (PARES.) Dan. 5. 25, 26, 27, 28.

USUS.

Deus, iustus mundi Iudex, omnia hominum cogitata, dicta et facta intuetur; impiaque et abominanda facinora velut Deus zelotes saepe e)p) a)utofw/rw| punit. EXEMPLA talis vindictae Dei subitaneae habemus in Usa arcam Domini tangente, qui statim ita percussus, ut mortuus sit. 2 Sam. 6. v. 6, 7. in Ieroboamo, manum contra Prophetam extendente, quae subito exaruit. 1 Reg. 13. v. 4. in Uzia vel Azaria Rege Iuda, sacrificare volente, qui statim lepra percussus est. 2 Reg. 15. v. 5. 2 Paral. 26. v. 16. Et in Belsazare, h. l. Quare moniti sint Magnates, ut Deum in conspectu suo ponant, et eius iram formident, illosque pulcherrimos Prudentii versiculos semper in conspectu suo ponant:

Sic tota decurrat dies,
Ne lingua mendax, nec manus,
Oculi ne peccent lubrici,
Nec noxa corpus inquinet.
Speculator adstat, desuper
Quinos diebus omnibus
Actusque nostros prospicit
Aprima luce in vesperam.
Hic testis, hic est arbiter,
Hic intuetur quicquia est,
Humana quod mens concipit:
Hunc nemo fallit iudicem.

VIII.

II. REGIS CONTURBATIO. Hoc autem insolito subitoque prodigio, in illa ipsa convivii belluini hora, palam exhibito, Rex adeo consternatus est, ut color faciei eius protinus immutaretur, et cogit ationes eius eum turbarent, zona insuper, qua cinctus erat, prae iactatione et corporis trepidatione disrumperetur, ipseque toto corpore contremisceret, ita ut epileptico paroxysmo correptus videretur. Dan. 5. v. 6. Eodem modo Esaias Propheta cap. 21. v. 3, 4. per u(potu/pwsin introducit Regem Babylonium Belsazarem, angustias animi


page 100, image: s0172

sui, et trepidationem in urbis expugnatione, e subita atque inopinata hostium irruptione conceptam, exponentem, cuius verba per mi/mhsin recitat: Propteren repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me, sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem, etc. Ex quibus verbis patet, quanta fuerit Regis illius tum temporis consternatio atque trepidatio. O horribilem Dei ad iudicium citationem! Ideoque Belsazar fortiter exclamavit, ut ilico Magi, Chaldaei, et aruspices introducerentur, ad legendam scripturam illam: sed omnes illi ingressi, scripturam neque legere, neque intelligere potuerunt. Dan. 5. 7, 8.

USUS.

Hinc patet, quanta vis sit malae conscientiae, quae (uti Chrysost. homil. 15. super Gen. inquit) est ultor sceleris et vindex criminis. Ubi enim peccatum instar nubis densae mentem corruperit et obvelarit, conscientia insurgit, et quovis accusatore mentem gravius pungit. Hic Levit. 26. 36. dicitur, quod impii trepident instar folii volantis, et fugiant nemine persequente.

Ut folium a quovis agitatur mobile vento:
Sic minimus terret conscia corda pavor.

IX.

III. RECINAE CONSOLATIO et CONSILII COMMUNICATIO. Cum porro Regem omnesque Principes eius atque consiliarios panicus terror atque horror occupasset, neque Magi etiam, Chaldaei et sapientes quicquam consilii aut remedii in mirabili illa omnium rerum perturbatione reperire possent, fama huius facti subito per totam aulam divulgata ad Reginae quoque aures pervenit. Quae Regina (Nitocris, Evilmerodachi coniux, et Belsazaris mater fuit, uti Historici existimant, atque ex Danielis informatione procul dubio verum Deum agnovit, neque impio huic atque impuro convivio interesse voluit) quae, inquam, ad Regem ingressa, eum, ut posito horrore, animo tranquillo esset, cohortata, consilium dedit, ut Danielem, qui spiritu Prophetiae et sapientiae plenus esset, adv ocaret. Dan. 5. v. 10, 11.

USUS.

Hinc patet, quod mulieres, praesertim piae, quandoque plus viris sapiant, earumque consilia spernenda haud sint.

Exempla habemus tum sacra, tum profana. SACRA haec sunt. I. Nitocris Regina, mater Belsazaris, deficiente omnium sapientum in aula consilio prudenter in medium consulit de vocando Daniele. Daniel. 5. II. Hudlda Prophetissa salutare consilium Regi Iosiae subministrat de religionis reformatione instituenda, deque paenitentia agenda 2 Reg. 22. III. Debora Prophetissa erat Iudex in Israel. Iudic. 4. 4. Unde vocatur
[Gap desc: Greek word]
Mater sive Matriarcha in Israel. Iudic. 5. 7. nempe ob sapientiam atque auctoritatem. IV. Ruth, Ruth. 2. 2. v. Rahab, Iosuae 2. 9, 12, 13. VI. Abigail, 1 Sam. 25. 18, 32, 33. VII. Mulier a Tekoah, 2 Sam. 14. 19. cap. 20. 16. VIII. Bathseba, 1 Reg. 1. 17, 18. IX. Regina ex Arbia Felice. 1 Reg. 10. 1. 2 Paral. 9. 1. x. Esther, Esther 7. 1. XI. Virgo Maria, mater D. N. I. C. Luc. cap. 1. 34, 38, 46. XII. Elisabetha, mater Ioh. Baptistae. Luc. 1. 41, 42, 43. XIII. Quin etiam ethnica mulier, Pilati uxor, marito suo suadet, ne Iesum Nazarenum ulla iniuria afficiat. Matth. 27.

In PROFANIS historiis pulchrum et memorabile exemplum reperitur de Gorgone, Regis Leonidae uxore. Cum Xerxes Graeciae bellum illaturus esset, Demaratus Rex Spartanus exul, ne inopinato bello patria opprimeretur, de consilio Xerxis (in cuius aula vivebat) mature ad Lacedaemonios scripsit, astute hoc strategemate usus: Ne scriptura deprehenderetur, sumpsit duarum tabellarum pugillares, et ceram inde abrasit. In ligno consilium omne Xerxis enarravit, et pristinam ceram superinduxit, ne vel scriptura sine tegumento indicium daret, aut recens cera dolum proderet: fide deinde servo perferendas tabellas tradidit: quibus allatis, quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum aliquid Magistratus cernerent: nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto sit occultior, putabant. Haerentibus in coniectura, uxor Regis Leonidae, filia Cleomenis Gorgo, consilium scribentis invenit. Erasa igitur cera, belli consilia detecta sunt.

X.

IV. DANIELIS INTERPRETATIO. Daniel Propheta, postquam Regem Belsazarem ob impietatem, insolentiam, atque impaenitentiam graviter increpasset, tandem scripturam legit, singulaque eius vocabula interpretatur.

Prima vox scripturae in pariete regio exaratae erat: MENE MENE, h. e. numeravit, numeravit. Quae vox est metaphorica ab Arithmeticis desumpta, et ingeminatur ob maiorem decreti divini tum veritatem, tum celeritatem: docetque, Deum dies, tum Belsazaris, tum regni eius numerasse; et quidem perfecte numerasse, ortum et progressum eius accurate observasse, certum utrique terminum constituisse, illumque nunc advenisse.


page 101, image: s0173

MENE significat numerare. Inde derivatum est nomen Mina et Almanach, h. e. u(pologis1mo\s2, supputatio, quam Calendarium vel Ephemeridem appellare solemus. Al est articulus, Mane numeratum est. Sensus es: Tu Rex Belsazar scias, quod terminus dierum tum vitae tuae, tum Regni tui sit evolutus, et periodus exacta. Tempus namque quo Regnum Chaldaeorum duraturum erat, spatio 70 annorum post captivitatem Iudaeorum a Deo definitum et constitutum erat; sicut Ieremias 25. 12. scribit: Cumque impleti fuerint 70 anni, visitabo super Regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquiatem eorum, et super terram Chaladaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et c. 29. v. 10. dicitur: Cum coeperint impleri in Babylone 70 anni, visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Confer Ierem. 27. 7. Quo tempore autem haec scriptura prodigiosa in pariete Belsazaris regio exarata est, tum terminus illorum annorum iam proxime aderat.

XI.

Secunda vox est TEKEL, h. e. in lance appendit et examinavit: eiusque sententiam hanc esse, docet Daniel: Appensus es in statera, et inventus es desiciens. (minus habens ut nummus reprobus aut adulterinus.) Metaphora est in voce Tekel; ab argentariis vel nummulariis desumpta, qui pondus nummi iustum ab iniusto, adhibit â staterâ, examinant atque diiudicant. Sensus comparationis hic est. Quemadmodum argentarii nummum staterae appendunt, ut pondus nummi alicuius, sitne iustum an vero iniustum, et ex pondere pretium exquisite cognoscant: ita quoque Deus, (inquit Daniel) ô Belasazar, omnia tua dicta etfacta, consilia, decreta, statuta, ad trutinam legis et iustitiae suae examinavit, sed inventus es levior, non secus ac nummus iusto levior, ac proinde reprobandus, h. e. inventus es homo levis virtute et auctoritate, imo homo nihili, ac proinde abiciendus, ne amplius Rex sis.

XI.

Tertia vox est PHARSIN (upharsin.) h. e. dividunt. vel: Peres, h. e. divisit: Hanc Daniel v. 28. explicat, eiusque sensum esse dicit: Divisum est regnum tuum, traditumque Medis et Persis. Summa autem horum trium verborum est: Omnibus Regnis certa periodus est constituta divinitus, quam non transcendunt: hac exacta, perit Gubernatorum auctoritas, qua amissa sequitur mutatio imperiorum.

XIII. ANTILOGIA.

At dicat aliquis: In v. 25. in quo continctur scriptio et lectio, habetur verbum plurale PHARSIN; At in v. 28. in quo continetur scripturae interpretatio, verbum singulare PERES habetur: Quid autem haec sibi vult mutatio?

Resp. Haec mutatio veritati nihil detrahit. Etenim ambo haec verba causas subordinatas respiciunt, quae non pugnant, neque mutuo sese tollnt.

Nam verbum singulare Peres in v. 28. refertur ad Causam principalem istius divisionis, videlicet DEUM.

Nam verbum plurale Pharsin in v. 25. refertur ad Causas instrumentales Deo in hac divisione inservientes; nempe Darium Medum, et Cyrum Persam.

Confirmationis loco addi possunt dicta sequentia, in quibus Deus tamquam causa principalis, et Darius atque Cyrus tamquam causae instrumentales coniunguntur. Ut Esai. 13. 17.inquit Deus: Ecce EGO (Deus) suscitabo super eos (Chaldaeos) medos, (scil. tamquam administros meos) qui argentum non quaerant, neque aurum velint; sed sagittis parvulos interficient, et embryonibus non parcent. Et Ierem. 51. 11. legitur: Suscitavit DOMINUS (tamquam causa principalis) Spiritum REGUM MEDORUM, (tamquam administrorum suorum) et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam: quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. Simiter de Cyro Rege Persarum (Iesai. 44. 27, 28.) Deus ait: EGO dico profundo, (h. e. Euphrati) exsiccator: flumina tua, ô Babylon, arefaciam. Qui dico Cyro, Pastor meus es, et omnem voluntatem meam facies. Et Iesaiae 45. 1. Haec dicit DOMINUS CYRO uncto meo, cuius apprehendi dexteram, etc. et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur. Ego anteibo et gloriosos terrae humiliabo, portas aeneas conteram, et vectes serreos confringam.

USUS.

XIV.

Deus ter Opt. Max. in hac scriptura aenigmatica artificiose nobis depingitur.

I. Tamquam Arithmeticus vel Calculator spientissimus; de quo Sapient. 11. 22. dicitur:

Pondere, mensura, numero, Deus omnia novit.

Ipse namque dies tum regnorum, tum Regum exacte numerat, eorum ortum, progressum et


page 102, image: s0174

gressum accurate novit, et annos, dies, menses, horas ipse praecise praedefinivit et determinavit, quousque durare debeant. Quis hoc ipsum cum admiratione non recognosceret? Plato mutationes Rerum publicarum arithmetico aenigmate involvit, et ait: Politias mutari, cum fundus sesquitertius quinario iunctus duas exhibet harmonias ter auctus. Quidnam autem per hosce numeros Platonis aenigmaticos intelligatur, neipse quidem Aristoteles explicavit; siquidem sunt Sibyllae foliis obscuriores. Aristoteles omnissa Dei providentia, et causis fatalibus ac Physicis tamquam remotioribus et obscurioribus praeteritis, solas intuetur causas propinquas et morales. Nam et motus cieri efficique mutationes, et quasi metas constitui, ac definiri circuitus durationum, ostendit vitiis Politiarum, et hominum cupiditatibus, qui vel communibus ac publicis vitiss et morbis Politiarum, vel aliis causis irritati atque accensi, si moliantur res novas, praesentem rerum publ. statum pertubant. Verum nos ex Daniele 5. 28. discimus, quod solus Deus mundi Dominus sit ille, cui haec vox tribuenda sit: MENE, MENE, h. e. numeravit, numeravit, h. e. ille omnibus Regnis atque Imperiis in mundo fatales initii, incrementi atque durationis praescripsit terminos atque periodos; quibus evolutis, non secus ac fumus a vento dissipatus, transcunt et evanescunt.

PRIMA MONARCHIA Assyriorum sive Babyloniorum a Nimrodo condita exiguis coepit initiis, constitique ceteris diutius, nempe annis 1646; quibus elapsis concidit. Hinc Ieremiae 25. v. 11, 12. dicitur, quod Deus Babyloniorum Regno a tempore Ierosolymae expugnatae 70 annos praefixerit. nam ita sonant verba: Omnes gentes istae servient Regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint 70 anni, visitabo super Regem Babylonis, et super gentem illam, (dicit Dominus) iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponamillam in solitudines sempiternas. Similiter Ieremiae 27. 7. inquit Deus: Servient ei Nebucadnezari omnes gentes, et filio eius, et silio filii eius, DONEC VENIAT TEMPUS TERRAE EIUS, et IPSIUS.

SECUNDA MONARCHIA, Medorum et Persarum a Dario et Cyro constituta A. M. 3434. iuxta Calvisium Chron. p. 65. anno M. 3412. post occupatam Babylonem, et interfecto ultimo Assyriorum Rege Belsazare, qui Herodoto est Labynitus, duravit annos 207. et interiit.

TERTIA MONARCHIA Graecorum ab Alexandro M. fundata A. M. 3642, stetit annos 282, et in fumos abiit.

QUARTA MONARCHIA Romanorum a Iulio Caesare initium sumpsit anno M. 3924, ante Christi nativitatem 46. quo Iulius victo Pompeio Imperator dictus est. iam vero Christus natus est ante annos 1648. adde ann. 46, habebis ann. 1694. Tamdiu Monarchia IV usque huc stetit. et iuxta hanc supputationem Monarchia III duravit 282. annis. Diximus etiam in praecogn. Monarch. III, cap. 3. eam stetisse anno 300. Sic initium Monarchiae IV faciendum est ab Augusto, qui A. M. 3942, ante Christi nativitatem 29, victo Antonio et Cleopatra, solus imperare coepit; et regnum Aegyptiacum (quod hactenus 294 ann. steterat) immediate Imperio Roman. subiecit. Natus est Christus ante 1648. an. adde an. 29, habebis 1677 annum, initium Monarchiae IV. Vel, mundus creatus est ante Christi nativitatem 3970. (iuxta Bucholzeri, aliorumque clarissimorum Chronologorum supputationem.) adde ann. nat. Christi 1648. veniunt 5618. anni durationis mundi. Ab his 5618. ann. rursus detrahe 3942, emergent quamdiu Monarchia IV duraverit. Quae et durabit usque dum Lapis de monte sine manibus abscissus percutiet statuam in pedibus partim fictilibus, partim ferreis, et comminuet eos. Daniel 2. 34.

Habent et alia Regna, Principatus atque urbes terminum a Deo sibi constitutum. Et ostendunt omnium temporum historiae, raro constitisse aliquod Regnum et Imperium, absque insigni aliqua mutatione, ultra 500 annos, imo singulis 50 annis aliquam insignem mutationem Rem publ. sentire, animadversum est.

Haec periodus definitur a Daniele 9. 24. ubi praedicitur tempus durationis Politiae Iudaicae: Septuaginta hebdomades (annorum) definitae sunt supra populum tuum, h. e. 490 anni. Quo Deus vult ostendere, omnia sub sole esse mutationi obnoxia; vel ut Ecclesiastes c. 1. loquitur, omnia esse vanitatem, imo vanitatem vanitatum; ac proinde caeleste aeternumque in caelis Regnum quaerendum, in quo klhronomi/an a)/fqarton, kai\ a)mi/anton, kai\ a)ma/ranton, h. e. hereditatem incorruptibilem, et incontaminabilem, et immarcescibilem, a Deo nobis praeparatam possidebimus. 1 Peter. 1. 4.

XV.

II. Tamquam Iudex iustissimus, lances manibus tenens, et Reges terrae ponderans, atque eorum facta ad trutinam legis suae examinans, non secus atque argentarius nummorum valorem explorat. Sicut Esai. 28. 17. ipse Deus inquit: Ego ponam iudicium in REGULAM, et iustiriam in TRUTINAM: h. e. Ego exactissime et


page 103, image: s0175

exquisitissime mortales, praesertim autem Reges, iudicabo, oniaque eorum cogitata, acta et facta examinabo. Deus in medio Deorum (h. e. Magistratuum) cum exactissima iustitiae suae norma stat, omniaque observat et diiudicat. Psalm 82. 1. Quos autem leves virtute invenit, illos quoque leves auctoritate facit, vel, ut dicitur Psalm 107. 40. contemptum super Principes effundit. Exempla habemus in Sardanapalo, Sennacheribo et Belsazare, Regibus Assyriorum et Babyloniorum. Item in Ioachazo, Ioiakimo, Iechonia et Zedechia, Regibus Iuda. Uti etiam in Romanis Impp. in Caligula, Nerone, Vitellio, Commodo, Antonino Caracalla, Heliogabalo, Maximino, Valeriano, Diocletiano, Maximiniano, Valerio Maximino, Maxentio, Licinio, etc.

XVI.

III. Tamquam vindex potentissimus, Regna a gente in gentem transferens: uti ostendit vox PARES, quae notat, quod Deus Regnum Belsazaris diviserit, atque Medis et Persis dederit. Ita quando periodus Regnorum exacta, atque virtus auctoritasque Regum sublata est, ita ut appensi in statera iudicii atque iustitiae divinae leves in venitantur, tum tandem mutationes atque eversiones Regnorum sequuntur, quae sane non siunt ex absoluto et fatali quodam Dei decreto, sed propter Regum atque subditorum peccata Regnum de gente in gentem transfertur; sicut dicitur Syrac. 10. 8. Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, iniurias, contumelias et xrh/mata do/lia. h. e. opes dolosas, h. e. dolo partas. Ita Rex Saul ob hypocrisin et inobedientiam a Deo abicitur, ut non sit Rex super Israel. 1 Sam. 15.

Et ob Salomonis idololatriam regnum 10 tribuum ab ipsius familia aufertur, et Ieroboamo filio Nebath Euphrataeo traditur. 1 Reg. 11. et 12. Et saepe Deus punit impium per alium impium; uti patet ex Iesai. 21. 2. Praevaricator veniet contra praevaricatorem, et vastator contra vastatorem. Ubi per Vastatorem et Praevaricatorem agentem intelliguntur Medi et Persae. Per praevaricatorem et vastatorem patientem intelligtur Rex Babylonius Belsazar cum Chaldaeis suis. Uterque autem Rex et Persicus et Babylonius vocatur Praevaricator et vastator, quod in amplificandis imperii sui finibus cupiditatibus suis obsequeretur, et regna aliena vastaret atque occuparet. Diserte autem in eodem loco Deus Medos et Persas nominat, eosque per Apostrophen alloquitur, et ad obsidendam oppugnandamque Babylonem evocat atque hortatur. Ascende (inquit) Elam (h. e. Persae) atque Mede.

PARAENESIS.

Quare Reges atque Principes sint moniti, ut in statu eminentiae suae caute atque provide ambulent, quo Christo Regi Regum et Iucici vivorum atque mortuorum olim rationem reddere queant: seque ipsos examinent at que diiudicent, ne a Domino poenis atque calamitatibus probari necessum habeant. 1 Cor. 11. 31. Ratio enim reddenda est de omni verbo otioso, Matth. 12. 36. et omnes sistentur ad tribunal Christi. Rom. c. 14. Quod qui facere detrectant, magno in periculo sunt constituti. Metuendum namque est, ne ipsis, nil tale cogitabibus, et pacem securam somniantibus. Manus Dei omnipotentis prodeat, inque pariete haec verba fatalia scribat: Mene Mene, Tekel, Uphar sin, h. e. Dies vitae tuae regnique tui sunt numerati, tu levior virtute es inventus: ideoque auctoritas tua vilescit, atque Regnum tuum ad alium te digniorem transferetur. Quare ô Magnates terrae, intelligite et erudimini. Cogitate, quod Dominum habeatis in caelis, Eph. 6. quodque sub Regno graviore regnum vestrum sit: uti venuste Seneca ait. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Osculamini filium, ne irascatur, et pereatis in via. Psalm. 2. v. 10, 11, 12.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a, REGIS INTERFECTIO.

XVII.

Exitum tum Belsazaris Regis, tum regni eius, Daniel Propheta hisce verbis describit c. 5. v. 30, 31. Eadem nocte interfectus est Belsazar Rex Chaldaeus, et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos. Haec est Epit asis historiae Belsazaris, quae in cap. 5. Danielis describitur, continens illius Regis, et totius Regni Babylonici exitum et exitium. Duo autem in illis sunt notanda. I. Belsazaris Regis trucidatio. II. Regni eius in Darium Medum translatio.

I. De Belsazaris Regis trucidatione.

XVIII.

De Belsazaris Regis trucidatione quatuor Quaestiones sunt notandae. I. AN. 2. QUANDO. 3. UBI, et 4. AQUIBUS occisus sit.

QUAESTIO I. An Belsazar intersectus sit?

Alexander Polyhistor, Metasthenes, Alphaeus, aliique profani scriptores, (quos Iosephus lib. 10.


page 104, image: s0176

Antiquit. et lib. 1. contra Appionem, uti etiam Eusebius lib. 9. de praeparat. Evangelica c. ult. allegant) tradiderunt, Regem Belsazarem (quem illi Nabonidem vocant) non fuisse intersectum, sed a Cyro Rege Persarum, a quo obsessus fuerat, cuique tandem se dediderat, in gratiam receptum, et non modo vitam, sed etiam commodam in Carmaniae provincia habitationem obtinuisse, ibique naturali morte defunctum esse. Verum praedicti isti Scriptores graviter errant. Nam I. Daniel Propheta (per quem Spiritus Iehovae loquutus est, et sermo per linguam eius) diserte scribit, quod Belsazar occupatâ Babylone a Medis et Persis INTERFECTUS sit. c. 5. v. 30. II. Cum Daniele congruit quoque vaticinium Prophetae Esaiae, qui c. 14. v. 18, 19, 20. praedixit; Regem hunc vulneratum et occisum, honore quoque sepulturae in patrio monumento privatum iri. Verba Esaiaehaec sunt: Omnes Reges gentium, quotquot sunt, dormiunt cum honore, quisquein domo sua. (h. e. honorifice sepulti iacent in sepulchris, quae vel ipsi sibi struxerunt, vel in quibus maiores eorum sepulti sunt.) Tu vero proiectus es e sepulchro tuo, velut surculus abominabilis, quasi vestimentum occisorum, qui transfixi sunt gladio, et qui descenderunt ad lapides soveae quasi cadaver putridum: tu non adunaberis cum eis in sepultura. (h. e. non honorfice sicut Reges, tum gentium longe inferiores, tum etiam Babyloniorum, sepelieris; sed in terra inhumatus relinqueris, et proicieris cum ceteris in expugnatione Babylonis interfectis, velut surculus inutilis, et vestimentum [sanguineum, et putridum cadaver proicisolet; et acervo lapidum obruêris.) Quae omnia in Belsazarem quadrant. Hic namque captâ a Medis et Persis urbe, inter pocula trucidatus fuit, et cadaver eius inter cetera caesorum cadavera proiectum et conculcatum. III. Idem Xenoph. l. 7. Cyropaed. confirmat, qui scribit, Regem Babylonis captâ urbe in palatio, districto acinace strenue dimicantem, a militibus Cyri interemptum esse.

XX. QUAESTIO II. Quando Belsazar interfectus sit?

Daniel Propheta respondet, quod EADEM NOCTE, nempe, quâ Belsazar magnificum convivium Principibus suis instruxit, cumque illis comessatus est, in eadem quoque Babylon capta, ipseque interfectus sit. Similiter Iesaias Propheta cap. 47. v. 9. cucentis annis ante. noctis huius cladem praedixit, hisce verbis: Venient tibi duo haec subito in die una; sterilitas et viduitas. q. d. Rex tuus obtruncabitur, ô virgo Babylon. (ita eam v. 1. nominat.) duo mala tibi eodem die, h. e. eodem tempore subito et praeter exspectationem contingent, nempe et Rege et Regno per Medos et Persas privaberis. Idem confirmatur ex Iesaiae 21. ubi Propheta describit tria.

1. BABYLONIS OBSESSIONEM, v. 3. Ascende Elam. (h. e. Elamita, Persa.) obside Mede. Haec sunt verba Dei praecipientis Persis et Medis obsidionem Babylonis. Ratio obsessionis additur. Quia (inquit Deus) omnem gemitum eius (Babylonis) cessare feci. Hîc gemitus Babylonis non intelligendus est affective, h. e. de gemitu quo Babylonii sunt usi, sed effective, h. e. de gemitu populorum finitimorum, quos illi debellatos graviter afflixerant, iisque materiam gemitûsatque doloris praebuerant.

2. REGIS CONTURBATIONEM, v. 3, 4. in quibus per Prosopopoeiam Regem Belsazarem trepidantem et hisce verbis querulantem introducit: Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me, sicut angustia parturientis: incurvatus sum cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Erravit cor meum, terror tremere mefecit: NOCTEM DESIDERII MEI posuit mihi in hororem. Hîc Propheta per noctem desiderii notat noctem desiderabilem vel suavem; quando videlicet Rex Babylonis cum mille Proceribus suis, uxoribus atque concubinis conviviumsplendidum celebrabat, in illa ipsa nocte urbs capta et Belsazar interfectus est. Et sic nox desiderii ipsi revera in terrorem posita est; uti ex Daniel 5. patet.

3. SARCASTICAM DEI ILLUSIONEM. v. 5. Instrue mensam, speculare speculator, comedite, bibite, surgite, ô Principes, et arripite clypeos. Haec sunt verba Dei alludentis ad sollenne et magnificum Regis Belsazaris convivium. Babylone tempore obsidionis institutum, (de quo Dan. 5.) et alloquentis Babylonios, iisque securitatem tempore obsidionis periculosissimo obicientis. q. d. Non iam est tempus convivandi, et poculis magna cum securitate indulgendi: male vobis cedet ista compotatio atque securitas. Vel possunt haec verba ita exponi, quasi sint verba Regis genio indulgentis, ut intelligatur Rex Babylonius iussisse convivium magnificum instrui, [Hoc enim significat verbum Ebraeum
[Gap desc: Greek word]
] et interim vigiles diligenter excubias agere, ne qua ab hoste irruptio fiat, deinde convivas suos ad hilaritatem excitasse, cumque omnes genio indulgerent, accurrisse vigiles, et nuntiato hostis adventu, omnes ut arma caperent, iussisse, clamantem: Surgite, o Principes, arripite clypeos. Idem


page 105, image: s0177

patet ex Ierem. 25. 26. ubi dicitur, Rex Schesach bibet post illos. (scil. Reges Gentium; in eodem cap. a Propheta antea a v. 15. usque ad v. 27. enumeratos.) Quibus verbis Propheta allusit ad convivium a Belsazare institutum in honorem Deae Schacae. Quâ de causâ Belsazarem vocat Regem Schesach, et diem casûs Belsazaris digito velut commonstravit.

Idem profani quoque scriptores testantur. Nam Xenophon. lib. 7. Cyrophaed. scribit: Cyrum, cum audisset eiusmodi festum esse Babylone, in quo Babylonii omnes universam noctem biberent, et lascivis carminibus saltationibusque indulgerent, per flumen Euphratem omnes copias suas intra moenia adduxisse. Idemque annotavit Herodotus lib. 1.

XXI.

Unde patet, Iohannem Zonaram historicum Christianum lib. 1. Annal. meritae reprehensionis virgulâ castigandum, qui hanc sententiam, utrum Belsazar Rex Babylonis, statim eâ nocte, quâ scriptura prodigiosa in pariete regio exarata est, interfectus fuerit, in dubium vocat. Nobis namque Christianis religio esse debet deveritate historiae Danielis Prophetae vel minimum dubitare.

USUS.

XXII.

Ex hoc exemplo Belsazaris discimus. Quot quantorumque malorum causa sit EBRIEGAS. Nam ipse ebrius et se ipsum et regnum suum perdidit. Dum enim ille cum Magnatibus suis mille, comessationi poculisque indulgeret et contra illos strenue potaret, potandoque cum illis certaret,Cyrus Rex Persarum urbem, cui confidebat, munitissimam Babylonem, Regem, Reginamque, omnesque Principes temulentos interfecit. Hîc Belsazar eiusque Principes, typus sunt omnium Epicureorum, qui comessarioni indulgentes, a Cyro caelesti, h. e. Christo Iudice vivorum et mortuorum, de improviso opprimentur, et in lacum ardentem conicientur. Unde ipse Iehova huiusmodi poculorum certamen sub aeternae damnationis comminatione detestatur, quando Esai. 5. 22. inquit: Vae vobis, qui estis heroes ad exhauriendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Et Christus Servator Luc. 21. 34, 35. omnes Christianos graviter a comessatione et crapula dehortatur, hisce verbis. Cavete vobis, ne corda vestra graventur crapulâ, et ebrietate, et curis huius vitae, subitusque vobis ingruat dies ille. (nempe extremi iudicii.) Tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem totius terrae. Exempla in ebrietate exstinctorum illustria reperiuntur. I. Philistaeorum Principes in magno numero congregati idolo suo Dagon sacrificia magna offerebant, et convivia agitabant. Sed cum putarent se frontem exporrecturos: Ecce ruinâ domûs oppressi sunt. Iudic. 16. v. 23, 25, 30. II. Amnon in ipso convivio iussu fratris sui Absolonis transfixus periit. 2 Sam. 13. 28. III. Ella Rex Israel a Simrio Magistro Equitum inter vina opprimitur. 1 Reg. 16. 6. IV. Benhadad Rex Syriae, qui maximum habens exercitum et 32 Regulos secum, bibens tamen et temulentus cum toto exercitu a paucissimis victus et profligatus est. 1 Regum 20. V. Simon Maccabaeus cum filiis et quibusdam pueris, in convivio cum largius bibisset, a Ptolemaeo Duce oppressus est. 1 Macc. 16. 16, 17.

REGULA POLITICA.

Vix ulla Res publ. diu stetit, quae ebriosorum consilio gesta est; vix ulla concidit, quam ebriosi non everterint. Vix ulla floruit, quae a siccis et sobriis hominibus non administraretur. Hinc Alexander M. (uti Plutarchus ait) devicti Darii tentorium ingressus, visisque voluptatum apparatibus magnificentissimis, exclamavit, dicens: Quid? Num hoc est regnare?

XXIII. QUAESTIO III. Ubi interfectus sit?

Resp. In urbe Babylone, quae unâ nocte a Dario et Cyro capta est. Belsazar quidem in urbe sua Babylone confidebat, eamque inexpugnabilem fore iudicabat: At terminus regni eius fatalis evolutus iam erat, ideoque frustra salvum se tutumque in ea foresperavit. Nam causa excidii Babylonis fuit tum divina, tum humana.

XXIV.

CAUSA DIVINA fuit divinum consilium et auxilium, quo suffultus Cyrus urbem Babylonem, quae omnium urbium, quas sol unquam adspexit, munitissima et potentissima fuit, (sicuti Pausanias ait) facile unicâ nocte expugnare atque capere potuit. Nam Esai. 44. 27. Deus ipse inquit: Ego dico profundo, (h. e. Euphrati) exsiccator! flumina tua, ô Babylon, arefaciam. Haec verba Interpp. de exsiccatis aquis Euphratis, Babylonem inter labentis, exponunt, quo tempore a Cyro urbs capta fuit, quem historiae referunt, admirabili artificio, aquas Euphratis ex alveo suo, per fossas suas deductas alio derivasse, ut fluvius vado transiri posset, atque


page 106, image: s0178

hoc pacto militi suo per illum viam ac transitum aperuisse ad capiendam urbem. Deinde v. 28. addit Propheta verba Iehovae: Qui diceo Cyro, pastor meus es tu, et omnem voluntatem meam facies. In hisce verbis Cyrus Rex Persarum a Deo expresse est per Prophetam denominatus atque designatus Regni Babylonici eversor, et quidem 200 annis, anntequam in hunc mundum natus est, illeque instar pastoris populum Israeliticum ceu gregem e faucibus luporum h. e. Babyloniorum erepturus erat, atque in patriam reducturus. Et Esai. 45. 1, 2. Haec dicit Dominus Cyro Christo (uncto) meo, cuius apprehendam dexteram et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur. Ego ante eum ibo. et vias obliquas rectas faciam, portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Quia ergo Cryus divinitus fint excitatus ad evertendum Babylonicum Tyrannum, eiusque imperium; quis mirabitur eum unâ nocte Babylonem, quae invicta putabatur, expugnare et capere potuisse? Nam feliciter ille pugnat, qui Deo adiuvante pugnat. Deus namque quoties Heroicos viros excitat, ad puniendos tyrannos, et mutanda imperia, eos excellenti sapientiâ et prudentiâ ornat, atque singulari virtute, robore et felicitate rerum gerendarum armat, ut nihil impetum eorum impedire aut remorari possit. Unde Rex David Psalm. 127. 5. eos comparat SAGITTIS validâ manu contortis, quae omnia prosternunt, quae petunt. Exemplum habemus in Cyro, in Rege Davide, quibus nemo hostium nocere poterat: in Iehu, qui domum Achabi feliciter exscindebat: in Alexandro Magno, qui Darium, in C. Iulio Caesare, qui Pompeium; in Augusto, qui Antonium gloriose vincebat: in Constantino Magno, quem Deus
[Gap desc: Greek word]
, h. e. Doctorem vel Magistrum constituit (ut David Psalm. 9. 21. loquitur) immanium tyrannorum, nempe Maxentii, Licinii, Maximiani, Diocletiani, etc. quos ille omnes evertit et e medio sustulit.

XXV.

CAUSA HUMANA fuit CYRUS, qui (uti Xenophon lib. 7. et Herodotus lib. 1. scribunt) cum animadvertisset, aut nullo modo, aut non nisi longissimo tempore Babylonem expugnari et capi posse, tandem conversus ad strategemata, hoc usus est consilio; (sicut etiam antea dictum est) Prope Babylonem, quo scilic. loco Euphrates urbem ingreditur, multas fecit latas et altas fossas, ignorantibus Babyloniis eius consilium et propositum: Quo facto, laxavit obsidionem, atque discessum simulavit, ut hoc credentes Babylonios, ob idque in defensionem urbis remissos ac negligentes, postea facilius opprimeret. Eo autem die, quo Babylonii omnis periculi securissimi, ludis et conviviis intentissmi erant, Cyrus in fossas illas derivavit Euphratem, in tantum exinanito eius alveo, ut a militibus commode transmeari posset. Itaque urbem ingressis, facillimum fuit, et civitatem capere, et Babylonios vino somnoque sepultos et incautos, inopinatoque hostium ing ressu consternatos superare.

REGULA POLITICA.

In arcibus, propugnaculis atque munitionibus non est confidendum. Nulla enim arx aut urbs unquam tam firma fuit, quam non hostes continuâ oppugnatione ceperint atque expugnaverint. Unde recte Cicero ait: Nihil esse manibus humanis elaboratum, quod non aliquando hominum iniuriâ, vel ipsa rerum omnium confectrice vetustate, ad interitum redigatur. Lactantius sic ait: Nihil est humanis viribus laboratum, quod non humanis aeque viribus destrui possit; quia mortalia sunt opera mortalium. Praesertim autem, quando Deus consilium et auxilium subtrahit, vana et frustraneasunt omnia propugnacula; sicut Deus per Abdiam Prophetam superbos Edomitas in arcibus suis confidentes increpat, quando v. 3. inquit: Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? At statim respondet Deus v. 4. Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sideratposueris nidum tuum, inde detraham te; dicit Dominus. Ita Rex Belsazar, eiusque Babylonii, in urbe sua munitissima confidebant. Nam muri Babylonis a Semiramide exstructi, iuxta Diodor. Siculum, incredibilis erant altitudinis, nempe 365 pedum, frequentibus turribus atque validis, latitudinis ad stuporem tantae, ut sex simul curribus una euntibus apti fuerint, et (Herodoto auctore) centum portis simul cum cardinibus aeneis pervii. Praeterea Nabuchdonosor M. (uti Iosephus ex Beroso scribit) post mortem patris sui, sex aliis muris Babylonem circumdedit. Euphrates in utraque ripa interceptus muro 360 stadiorum, pari moenium urbis altitudine et latitudine, medius urbem secuit. Praeterea urbis propugnatores erant tum plurimi, tum fortissimi, omnique armorum genereinstructissimi. Denique abundantiam commeatuum rerumque omnium habebant, quae ad tolerandam in multos annos obsidionem sufficiebant. Nam (ut tradunt Herodotus et Xenophon) praesentientes Babylonii futurm urbis obsidionem, commeatu in XX annos eam praemunierant. Verum vanum et frustraneum erat hoc praesidium. Nam Cyrus urbem hanc munitissimam unâ nocte


page 107, image: s0179

expugnavit atque cepit. Hac de causa Deus urbis Babylonis panoleqri/an per Prophetam Ieremiam cap. 51. v. 53. et 58. longe ante praedixit: Si ascenderit Babylon in caelum, et firmaverit in excelso robur suum, a mevenient vastatores eius; ait Dominus. Item: Haec dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae eius excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem eruent et disperibunt. Similiter per Esaiam Prophetam c. 13. v. 19, 20, 21. inquit Deus: Et erit Babylon decus Regnorum, gloria Maiestatis Chaldaeorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Comorrham, etc. Idem confirmant Exempla urbium munitissimarum, et tamen ab hostibus expugnatarum, ut: Urbis Iericho, Ierosolymae, Ecbatanae, Romae, et aliarum. Quare in solo Domino est confidendum. Nam turris fortissima (inquit Salomon Prov. 10.) est nomen Domini: ad ipsum currit iustus, et exaltabitur. Confer Psalm. 18. 2. Psalm. 46. 1, 2. et seqq. Iesaiae 26. 4. Nahum. 1. v. 7. Si in hoc praesidio confidemus, numquam movebimur.

Nam si Christus adest, nobis vel ARANEA muro est;
Ast ubi Christus abest, vel MURUS ARANEA fiet.

uti pulchre Paulinus poeta Christianus ait.

Contra autem, qui omnem spem salutis in arcibus et urbibus vallo ac fossa munitis collocant, audiant venustissimum illud venustissimi poetae Sabini epigramma:

Quando ruinosis stabant circumdata muris
Oppida, necpraeceps fossa, nec agger erat:
Inclita tum belli Germania laude vigebas,
Hoste tibi nullos incutiente metus.
At sossis postquam nunc es munita profundis,
Aggeribusque urbes vallat arena tuas:
Nunc virtute cares, nunc supplex porrigis ultro
Omnibus imbelles hostibus ipsa manus.
Grandia nimirum timidos quod cornua cervos:
Hoc tua te fossis moenia cuncta iuvant.

XXVI. QUAESTIO. IV. A QUIBUS Belsazar interfectus sit?

De hac quaestione duplex occurrit Historicorum sententia. Primo. Quidam statuunt, quod oppressus sit AB AMICIS, ab illisque crudeliter interfectus. Et qui eum oppresserant, conveniunt, et communi sententia regnum tradunt Nabonedo Medo; ut Berosus, Metasthenes et Ptolemaeus habent.

Deinde alii tradunt, quod trucidatus sit AB INIMICIS, nempe a Gobrya et Gadata; uti scribit Xenophon. lib. 7. de paedia Cyri, ubi inter alia dicitur: Gadatam et Gobryam Deos adorasse, quod de Rege nefario vindictam sumpsissent. Nam Belsazar alterum, nempe Gadatam castraverat per ignominiam, Xenophon lib. 5. de paedia Cyrip. 85. Alterius vero Gobryae filium occiderat in venatione. Xenophon lib. 4. de paedia Cyri p. 77. Cum ergo alter arderet cupiditate vindictae ob necem filii, alter vero ob ignominiam sibi illatam; conspiraverunt ambo, atque ad Cyrum defecerunt, et modum viamque occupandi Babylonem ostenderunt. Ita fuerunt Gobryas et Gadatas administri Dei in trucidando Belsazare; licet ipsi vindictae tantum privatae studio ducti ofuerint. Nam saepe sit, ut causa prima et secundae in agendo, quoad finem sive intentionem, inter se dissentiant; uti in historia Sennacheribi Monarchae XLII ostendimus.

Regnavit autem Belsazar annis 3 iuxta Gesn. in praefat. Disp. sup. Dan. pag. 4.

Regnavit autem Belsazar annis 5 iuxta Berosum, referente Metasthene Persa, in lib. de iudiciis temporum. Reineccium Syntagm. Herocio p. 65.

Regnavit autem Belsazar annis 14 iusta Richterum, Axiom. OEconom. 16.

Regnavit autem Belsazar annis 17 iuxta Iosephum lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 13.

Regnavit autem Belsazar annis 11 iuxta Alios.

NOTA. Quidam dicunt, quod Belsazar 17 annis regnarit, iuxta Iosephum; sed 5 duntaxat annis, iuxta Berosum et Merasthenem: nempe quiete. Quia Regassar et Labassardoch, quos ante Belsazarom Berosus et Metasthenes recensent, per vim et illegitime regnum usurparant, pertinente illo ad Belsazarem; uti antea in historia Evilmerodachi diximus.

AXIOMA I. POLITICUM. Tyrannorum exitus tr agicus esse solet.

Verum namque est quod Iuvenalis canit:

Ad generum Cereris, sine caede et sanguine pauci
Descendunt Reges et sicca morte Tyranni.

Sapient. 6. 7. Potentes potentes tormenta patientur. Psalm. 37. 2. Malefici funditus delebuntur. v. 14, 15. Gladium evaginaverunt impii, intenderunt arcum suum, ut prosternant pauperem et inopem, et truciden rectos corde. Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confiringetur. Exempla habemus illustria in omnibus Tyrannis. Saul saepe in furore suo gladium evaginaverat adversus Davidem innocentem; sed tandem in


page 108, image: s0180

cor ipsius atque viscera intravit, quando proprio gladio se ipsum confodit. 1 Sam. 31. 4. Ita etiam Sennacherib Rex Assyriorum, Ezechiae pientissimo Regi Iuda, et toti populo Israel horrenda quaeque minabatur, gladium sivum adversus eos evaginabat, et arcum intendebat, ut inopes ad resistendum prosterneret, et trucidaret rectos corde; sed gladius intrabat in cor eius, cum a propriis filiis suis Adramelech et Sarassar in templo Nisroth interfectus est. 2 Reg. 19. 36, 37. Iesai. 37. 36. Psalm 37. 38. Iniusti disperibunt SIMUL, tandem impii peribunt. Verissimum hoc esse, exempla Absolonis, Achabi, Herodis Ascalonitae, Antipae, Agrippae, Holofernis, Antiochi, Belsazaris, Neronis, Diocletiani, Aureliani, Valeriani, Iuliani, Phocae, aliorumque innumerabilium tyrannorum, evidenter docent. Ubi notandum, quod moneant Politici, tres tantum tyrannos nominari in veterum Historiis, quorum mors placida fuit; nempe, Dionysium Maiorem, Syllam, et Tiberium Imperatorem, sub quo Christus crucifixus est. At haec exempla neminem turbent. Nam licet non tragica morte sint exstincti in hoc mundo; tamen in altero saeculo dignam impietatis mercedem reportabunt. Tandem enim (ut David ait) impii peribunt. Quare non respiciendum est ad exigui temporis pompam et splendorem, quo hominum illi oculos perstringunt: (qui tamen est pollh\ fantasi/a, iuxta Spiritus S. iudicium, Act. 25. 23.) sed ad extremum sinem, qui erit in altero saeculo, animi nostri oculos convertere debemus. Pulchre Herodotus in Clione inquit: *e)k *qeou= ne/mesis2 mega/lh.

AXIOMA II. POLITICUM. Magnates sollicite caveant, ne ministros suos ingenuos, virosque cordatos, contumelia afficiant.

Nemo enim (inquit Partitius lib. 6. de Republ. tit. 6. p. 296.) aequo animo ferro potest, se contemptui ludibrioque haberi. Nam nullus dolor est maior, quam is, qui contumeliae mucrone vulnerat pectus animumque hominis ingenum. Plutarchus: Homines offenduntur contumeliis magis, quam ulla alia re; quia convicia videntur poficisci ex odio et malitia nimia. Contra violentas iniurias vi et armis conceditur defensio etiam hostibus. Carolus Borbonius (sicuti Ferronus lib. 7. de rebus gest. Gall. refert) plerumque in ore habuit Aquitani cuiusdamscitum responsum, qui rogatus a Carolo VII. Rege Galliae, Quo tandem praemio impelli kposset, ut sidem sibi tot magnis rebus perspectam falleret: non tuo, inquit, regno, non orbis imperio adduci possim, non omnium thesauris: Contumelia tamen et stomachosa iniuria possim. Exemlum illustre habemus in Belsazare. Hic interfectores suos Gadatam et Gobryam contumelia atque iniuria affecerat: Illum namque per ignominiam castraverat; huius vero filium occiderat. Ideoque illi de Tyranno isto immani e medio tollendo conspirabant, neque quiescebant, doec propositum suum in actum deduxissent: uti ex dictis patet. Simile exemplum habemnus in Caligula, Imperatore Romano. Cassius Chaerea vir fortissimus, contumeliose tractatus a Caligula, quaesivit occasionem eum interficiendi; id quod etiam praestitit, Caligula e theatro exeunte. Hic enim Cassium, quoties accedebat, licet fortissimum virum, mulierem vocabat, et signum dabat Cupidinis, seu Veneris aut aliud eiusmodi. Quibus contumeliis irritatus Cassius, non quievit prius, quam Caligulam interficeret. Dion. in Calig. Historia August. tom. 1. p. 6. 12.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

XXVII.

I. BELSAZARIS PROIECTIO. Belsazar ab hostibus suis trucidatus, instar surculi abominabillis, vestimenti sanguinolenti atque cadaveris putridi, abiectus atque sepulturae honore privatus fuit. Iesai. 14. 18, 19, 20. vide supra §. 19. Ubi notandum, quod privatio sepulturae, si cadat in impios, poenae loco habenda sit; uti exemplum Ioiakimi, Ierem. 22. 19. ostendit. Quia Rex quidem vinctus fuit catenis chalybeis, ut in Babylonem abduceretur, sicut 2 Paral. 36. 6. scribitur sed non fuit eousque deductus. Nam Nabuchdonosor mutato consillio eum vel Ierosolymis, vel in itinere interfecit, et inhumatum proici iussit; uti Ioseph. lib. 10. Antiqu. cap. 8. commemorat, nullo mortem eius desflente et luctu prosequente, atque ita sepultura asini sepultus est, h. e. insepulta sepultura; ut Cicero in prima Philipp. appellat. Non enim humi defossus aut tumulatus est, sed tristi spectaculo cadaver eius tractum, et sine sepulturae honore proiectum extra terminos Iudaeae, ut fieret esca avium et bestiarum.

USUS.

Hodie hoc Adagium [
[Gap desc: Greek word]
tafh\n o)/nou qa/ptesqai, h. e. sepultura asini sepeliri.] frequenter usurpari solet contra atheos atque praefractos Evangelii et Cenae Dominicae contemptores; quibus comminamur, nisi respiscant, fore ut ipsi quoque post obitum, non cum hominibus, sed cum asinis sepeliantur.


page 109, image: s0181

XXVIII.

II. DARII SUCCESSIO. Daniel. 5. vers. 31. legimus, quod Darius Medus Belsazari occiso in Regno successerit, natus annos sexaginta duos. Quibus verbis significat Daniel Propheta, quod Darius Astyagis filius, alio nomine Cyaxares dictus, Belsazari ultimo Babyloniorum Regi interfecto successerit. Licet enim in expugnanda Babylone, praecipua fuerit Cyri Persarum Regis virtus atuq industria: tamen Dario consanguineo et seniori (erat namque avunculus atque socer eius) Cyrus regiam dignitatem concessit, donec Dario mortuo plenam dignitatem consequeretur.

Elegans Epigramma.

Splenida dum celebrat positis convivia mensis
Belsazar, Imperii regia sceptra tenens:
Dum mentem exhilarat magnae Babylonis in aula,
Evacuans largo pocula plena mero:
Invitatque suas Baccho uxoresque, lupasque,
Foede conspurcans vasa sacrata Dei:
En Cyrus, vasti siccato fluminis alveo,
Sese infert intra moenia victor ovans.
Belsazar ipse luit dignas pro crimine poenas,
Et manus Euantum Mart perempt acadit.
Sic nox Chaldaico regno tulit unica finem,
Aurati capitis quod prius instar erat:
Ipseque (fata Deo sic disponente) Darius
Cum Cyro ad Persas transtulit imperium.

MEDORUMREGES Post divisam Monarchiam Assyriorum primam in III Dynastias.

CATALOGUS REGUM MEDORUM.

REges Medorum post divisam Monarchiam I novem fuerunt, quorum series haec est:

I. Arbaces, vel Arbactus.
II. Mandanes, vel Mandauces.
III. Sosarmenes, vel Sosarmus.
IV. Articas, vel Artecarmis.
V. Arbianes, qui et Cardiceas.
VI. Deioces, qui et Artaeus.
VII. Artynes, qui et Phraortes.
VIII. Cyaxares, qui et Astybares.
IX. Astyages, qui et Apandas.

REX MEDORUM I. ARBACES, vel ARBACTUS.

I.

ARBACES initio Medorum Praefectus fuit sub Sardanapalo. Quo pacto ille cum Phul-Belocho Sardanapalum regem Assyriorum effeminatissimum et luxuriosissimum devicerit, graphice describit Diodor. Sicul. lib. rer. antiq. Quae historia, quia est valde memorabilis, ex diodoro eam hic subiungere placet. Verba eius haec sunt: SYRDANAPALUS a Nino XXX Rex, (nobis est XXXVI) ultimus vero Assyriorum, excessit omnes superiores luxuria atque ignavia. Nam, praeterquam quod a nullis exterius conspiciebatur, vitam muliebrem duxit: cum pellicibus veste tum purpureâ indurus, tum molli lanâ contextâ, stolâ insuper muliebri, faciem, totumque corpus in modum meretricis fuco componens, ultra luxum muliebrem lasciviebat: vocem femineam loquendo imitatus. Non solum cibum potumque, qui voluptatem praeberent, appetebat; sed luxuriae quoque deditus, nunc viri, nunc mulieris vice abutebatur, omni posthabita sexus ac pudoris cura. Adeo vero deliciae, turpis voluptas, incontinentiaque in eo viguere, ut successoribus, post obitum suum, in sepulchro inscribi barbarica lingua mandarit; quo postmodum Graecus interpretatus est: Haec habeo, quae comedi: et quae cum amore et voluptate percepi. Illa plurima et praecipua relicta sunt. Vita in hunc modum turpiter exacta, Imperium Assyriorum, quod diutius perseverarat, evertit. Arbaces quidam genere Medus, virtute et animi magnitudine praeclarus, Dux erat copiarum, quae singulis annis in Ninum a Medis destinabantur. Contracta hic amicitia cum Babyloniorum Duce, nomine Belese, instigatus est ab eo, ut principatum Assyriorum deleret. Erat enim insignis inter Sacerdotes, quos Babylonii Chaldaeos vocant, peritus Astrologiae divinationisque, qu multis praedixerat, quae erant procul dubio futura. Hic Arbaci cum amicus esset, eum imperio omnuium potiturum praedixit, quibus Sardanapalus regnaret. Laudato viro, Satrapam se illum Babyloniorum, si vera praediceret, facturum promisit. Ipse tamquam Dei vocibus in spem clatus, eum prae reliquis Ducibus, tum benigne alloquendo, tum beneficiis ad suam benevolentiam attraxit. Cupiens autem Regem atuqe eius vitam inspicere, data uni ex eunuchis aurea phiala ad Sardanapalum introductus est.


page 110, image: s0182

Conspecta Regis mollicie et muliebri apparatu, illum ut nullius rei hominem despexit: magisque in spem incubuit a Chaldaeo datam, inita cum Belese societate, ut ipse Medos ad imperium, Persas ad defectionem sollicitaret, ille vero Babylonios barbarorumque Ducem sibi amicum ad communionem consiliorum impelleret. Cum tempus missionis exercitus advenisset, de more in patriam dimissi sunt ceteri. Arbaces ad Medos reversus illis persuavit, ut pro imperio; Persis, ut pro libertate sumerent arma. Similiter et Beleses Babylonios impulit ad libertatem, et ad Arabes legatis missis, praefectum eorum sibi familiarem ad societatem consilliorum hortatus est. Acto anno ad Ninum convenere omnes, succedere se de more ceteris simulantes, re autem vera, ut imperium sardanapalo auferrent. Erant quatuor gentes, quae in unum convenerant, numero milia hominum quadraginta, muniti castris, ac de rebus communibus consultantes. Cognita defectione, Sardanapalus aliarum nationum exercitum adversus desciscentes ducens, commisso certamine hostes superat, profligaati ad montes confugiunt stadiis a Nino distantes 70; quibus, cum denuo ad campos fortunam experturi descendissent, Sardanapalus cum omnibus copiis occurrit. Instructa acie, per praeconem ei, qui Arbacem aut Babylonium Belesem occidisset, talenta auri ducenta; qui vivos tradidisset, duplex praemium ac Mediae praefecturam pollicitus est. Verum nullum ea praemia moverunt. Commisso certamine, multi ex hostibus occubuere, reliquos Sardanapalus usque ad castra in montibus sita persequitur. Qui cum Arbace erant, adversis proeliis paventes, initio quid victis agendum esset, consultant: maior pars in patriam cuique redeundum, ibi praeoccupanda munia loca, alios in societatem bellli vocandos, necessaria ad bellum paranda esse censebat. Beleses Babylonius, asserens Deos multis cum laboribus periculisque victoriam polliceri, persuait, ut in bello perseverarent. Commissa igitur rursus pagna, Rex superior fuit: castris hostium potitus, usque ad Babylonios insecutus est. In eo certamine Arbaces viriliter pugnasns, multisque prostratis Assyriis, vulnus accepit. Tot adversis proeliis eorum, qui desciverant icti Duces, cum domum abire decrevissent, Beleses sub dio pernoctans, ex astrorum observatione recedere volentibus praedixit: Paucos post dies ultro illis auxilia adventura, resque corum in melius cessuras esse. Haec astris significare Deos. Suadere igitur se, ut suaearti fidentes, parumper Deorum beneficia exspectarent. Huic exhortationi parentibus Ducibus, promissumque exspectantibus tempus, nuntiatum est, Bactrianorum exercitum ad Regem mitti, propinquumque esse, magnis itineribus proficiscentem. Visum est igitur Arbaci reliquisque, cum expeditis militibus obviam proficisci ut aut defectionem persuaderent Bactrianis, aut ad id armis cogerent. Primum Duces, tum reliqui libertatem asserentes, copiis ceterorum sese addiderunt. Haec Sardanapalus ignorans, memor superioris fortunae, ad hilaritatem profusus, epulas militibus ex sacris, vinumque abunde praebuit, aliaque epiulis accommodata. His intentis Assyriis, Arbaces, qui pertransfugas hostium in castris negligentiam, ut qui vino ciboque gravati somno quietique indulgerent, norat, noctu castra hostium expugnavit: acie instructi in compositos, parati imparatos adorti, multis interfectis, reliquos in urbem compulere. Sardanapalus, cum exercitui Ducem praefecisset Salamenum uxoris fratrem, urbis curam custodiendae sumpsit. Hostes in locis patentibus iuxta urbem duobus proeliis copias regias fundunt, interfectoque Salameno, reliquos persequentes, partim in suga caedunt, partim in flumen Tigrim praecipites agunt, paucis, qui caedi superfuerant, in urbem compulsis. Adeo ingens numerus occisorum fuit, ut fluvius, redundante hominum sanguine, colorem mutarit. Obsesso in urbe Rege, multae nationes libertatis cupidine ad Arbacem defecerunt. Rex magno in discrimine regnum versari udens, filios tres, duasque filias, cum magna auria argentique copia in Paphlagoniam ad Cottam Praesidem misit, Ducum omnium sibi acceptissimum, tum per epistolas reliquorum, qui non defecerant, auxilia accerist, ad ferendam obsidionem paratus. Erat enim responsum progenitoribus datum, numquam Ninum capi posse, nisi cum fluvius urbis hostis fieret. Quod Rex numquam futurum ratus, spem ceperat obsidionis ferendae, et simul fututa auxilia exspectabat. Hostem urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedere. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis, quo muri urbium deiciuntur, usus erat. Lis, qui in urbe erant, omnes ad victum res et obsidionem tolerandam necessariae, Regis cura ad id antea impensa, supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset, per summum otium obsessorum, tertio anno continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Vide Nahum. 2. v. 6, 7, 8. Hic Rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem exstruxit, superque eam omni auro argentoque, omni veste insuper regia, impositis, uxoribus quoque atque eunuchis in medio pyrae


page 111, image: s0183

reclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes auditâ Regis morte, urbem per eam, quae ab oraculo praedicta erat, muri partem ingressi, Arbacem regiâ stolâ indutum Regem appellatunt, omnium ei rerum potestate permissâ, Hoc pacto Assyriorum imperium, quod ad trigesimam prolem a Nino pervenerat, annosque plus mille et quadringentos duraverat, ad Medos transiit,

II.

Hic arbaces sedem regiam e Nino (sive Ninive) in Ecbatanam transtulit, eamque urbem a se conditam, caput regni Medici fecit, et Moenibus, portis, turribus, propugnaculisque munitissimam reddidit. Et hic ex sententia quorundam est Arphaxad, Rex ille Medorum, qui Iudith. 1. v. 1, 2. Ecbatanam condidisse legitur. Chytr. Onom. p. 54. alii vero Deiocem VI. Medorum Regem Ecbatanae auctorem tradunt: uti postea in historia eius dicemus.

III.

Arbaces, postquam 28 vel 29 annos regnaverat, moritur, Diodorus, Athenaeus, Velleius Paterculus, Iustinus, Orosius, Iornandes.

II. MANDANES.

Mandanes, aliis Mandauces, Eusebio et Iornandi Medidas appellatur, patri Arbaci in Regno successit, et imperavit 40 annis. Hoc regnante, Regnum Medorum seditionibus agitatum, in multas lacinias discerptum est, quarum magnam partem Assyrii occuparunt.

III. SOSARMUS.

SOSARMUS, (sic dictus ab Eusebio et Iornande.) Metasthene SOSARMON, Ctesiae Cnidio, et Diodoro Siculo, SOZARMENES dicitur, tertius Rex Medorum, Mandani patri successit, quiannis 40 regnaverat, et famâ nominis obscurâ praeest regno; quod variis seditionibus agitabatur, annis 30. Ctesias.

IV. ARTICAS.

Articas, qui Ctesiae Cnidio, et Diodoro Siculo dicitur Artecarmis, IV Rex Medorum Sosarmo succedit, qui 30 annis regnârat, et praeest regno annis 6. Ctesias.

V. ARBIANES.

ARBIANES (Ctesiae Cnidio, Diodoro Siculo et Metastheni sie dictus.) CARDICEAS ab Eusebio, et CARDICES a Iornande vocatur, succedit Articae, qui annis 32 praefuerat, et regnat annis 13. Diodor. ex Ctesia.

VI. DEIOCES.

I. Appellatio.

Hic Deioces sextus Rex Medorum Polyaeno, Orosio, Eusebio, et Iornandi DIOCLES: Ctesiae Cnidio et Diodoro, ARTAEUS vocatur. Aliis quoque ARPHAXAD appellatur; idque ex, Herodoti lib. 1. demonstrant. Quoniam hic Ecbatanam aedificaverit.

II. Regni occupatio.

Deioces cum privatus peculiari prudentia lites inter vicinos diremisset, Rex ab ipsis eligitur; uti Herodotus lib. 1.

III. Regni administratio.

Hic Rex fuit 1. iustissimus. 2. auctoritatis observantissimus.

1. IUSTISSIMUS fuit. Quia subditos suos non armis atque minis, sed legibus atque paternis monitis ad obsequium pertraxit. Unde Plutarchus, auctor ille gravissimus maximis eum laudibus effert. Nam historiam eius ex Herodoto, pro Nobilitate repetit, ubi generis obscuritatem cum virtutibus ipsius comparans: Enimvero (inquit) Deicoces ille tuus, quid nobilitatis subtrahit? Quid enim nobilitati honorificentius, quam a divina illa aequi bonique disceptatione, aequitate iustitiâque originem sumpsisse? Et vursus: Nec negabo, nobilitatem generis initia duxisse a virtute, eâdem fulciri, eiusdem radiis illustrari, etc.

2. AUTHoRITATIS OBSERVANTISIMUS fuit. Nam post delatum sibi a Medis regnuin priusquam illud susciperet, voluit sibi aedificia Imperio digna erigi, stipatores corporis sui adiungi, quos sibi ex universis Medis, quos voluit, delegit. Atque his munitus, et Regiâ cum moenibus constructâ, primus cavit, ne cui ad Regem ingrediliceret, sed per internuntios cuncta transigerentur, adeo ut neque conspieci Regem a quoqum fas esset; adhaec nec ridere, nec spuere, propterea quod omnibus factu deformia essent, coram liceret. Quae ideo (inquit Herodotus) faciunt circa Regem, ne videlicet eum cernentes aequles, et unae cum eo educati strenui et fortes indoleant atque insidientur, quin potius quiddam a reliquis hominibus diversum ipsis inesse videatur, si coram ipsum non intueantur.

Et haec consuetudo postea ab insequentibus Regibus observata est; sicut Ammianus Marcellinus


page 112, image: s0184

tradit, et ad perias quoque dimanavit. Hinc Esther ad Mardochaeum inquit: Omnes servi Regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, provinciae norunt, quod, sive vir sive mulier, non vocatus, si interius atrium Regis intraverit, iuxta statutum statim interficiatur, nisi forte Rex virgam auream ad eum extenderit (pro signo clementiae) atque ita possit vivere. Esther. 4. v. 11. Erant etiam viae non faciles ad adcundos Reges. Nam ultra ostiarium palatii (qui illis pulouro\s2 dicebatur) erant Cubicularii; (quos Plutarchus in Themistocl. vocat kateunasa\s2) item satelllites, stipatores, qui Regiae foribus astabant, consistebantque ex Cyri praecepto purpurati torquatique; uti apud Xenoph. lib. 1. et. 2. Cyropaed. exstat. Tanta erat et regia illa veneratio, ut Regiae sellae honorem deferrent, et ei insidere, quam vocaebant basiliko\n qro/non, capitale esset. Quintus Curtius lib. 8. Frontin. lib. 4. strategemat. cap. 6. Valer. Maxim. lib. 5. cap. 1. Petrus Gregor. Tholosan. lib. 8. de Republ. cap. 3. §. 4, 5.

IV.

Multi viri docti existimant, hunc Deiocem esse Regem illum ARPHAXADUM, cuius in lib. Iudith. cap. 1. v. 1. fit mentio; et in ea sententia quoque est Herodot. lib. 1. Hic urbem Ecbatanam ex lapidibus quadratis et sectis condidit, fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta; turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum. Iudith. cap. 1. v. 1, 2. Regiam Babylonicam in omnibus historiis nullam legimus magnissicentiâ superâsse, nisi illam, quam Herodotus lib. 1. putat ab hoc Dioce in Media aedificatam moenibus amplis simul et validissimis, quae ECBATANA appellatur. Murus septies circumactus arcem cinxit, in qua thesauri regii erant: ita tamen, ut circuitus unus altero esset gradatim sublimior, et pari quidem murorum in se altitudine, loci tamen beneficio, qui instar collis paulatim sese erigebat, solis pinnis promineret. Hae suis distinsctae coloribus iucundissimam adspicientibus praebuêre speciem. Nam primi ambitus pinnae colore erant albicante, secundi nigro, tertii purpureo, quarti caesio, quinti sandarachino, sexti argenteo, septimi pinnae auro fulgebant.

Hic Deioces annis 53 regnavit, iuxta Herodotum et Eusebium.

VII. PHRAORTES.

PHRAORTES (qui a Diodoro ARTYNES, et a Pausania variato modice nomine APHRAORTES appellatur) VII. Rex Medorum fuit. Hic affectavit bellicae fortitudinis gloriam, cuius studium cum et in Regni Proceribus accendisset, bellum Persis intulit, eosque sibi subiecit, inde Asiam infestat. Cumque magnam Asiae partem sibi subiecisset, Assyrios etiam bello aggreditur. Tandem in bello contra Assyrios cum parte exercitûs perit, anno regni 24. Herodot. lib. 1. Vide historiam Nabuchdonosoris I. Monarchae XLV 1. §. 2.

VIII. CYAXARES.

CYAXARES I. Diodoro dictus ASTYRARUS, aliis ASTYBARES, Phraortis Regisd Persarum et Medorum filius, cui in regno successit, componit et emendat a patre renovatam seu conditam militarem disciplinam, et parentis necem ulturus bellum cum Assyriis continuat, eos magno proelio vincit, et urbem Niniven obsidet, anno Mundi 3338. Herodot. lib. 1. Hic primus Asiae populos in provincias distinxit, primusque in suum quosque ordinem disdtribuit, hastatos, sagittarios, equites, cum primo omnia promiscua essent et implicita. Cum Lydis quoque signa contulit, et halym fluvium transgressus, (quo limite utebantur Lydi) HALYATTEM Regem bello aggressus est. Etsi autem multa proelia secunda faccret: tamen frangitur morâ, ac territus denique insolito solis. deliquio, quo subito dies in noctem conversus est, quod anno M. 3351, exercitu utroque in acie stante, atque armis depugnannte, contigit, de pace agi permitti. Arbiter pacis fuit Labynitus Babylonicus, hac conditione, ut Astyages filius Cyaxaris duceret Halyattis filiam, croesi, qui post regnavit, sororem; Qui Croesus postea Cyro Persarum Regi bellum intulit, quod Astyagem assinem suum regno pepulisset. Astyages quoque infestatus a Scythis, qui persequendo Cimmerios, populabundi in Asiam penetrarant, infelicem cum iis pugnam init, et clade affectus maxima, annis multis hostes eos gravissimos expertus est, amissis interea regni provinciis omnibus. Ideo de armis spem abicit, atque ad dolos se convertit, Principes illorum amicitiae et hospitii iungendi praetextu ad convivium invitat, hisqu in ipso prandio caesis, reliquam deinde multitudinem non magno negotio debellatam, iterum Asiâ eicit. Devictis autem Scythis iam demum anno M. 3370. Assyrios aggreditur, Niniven Metropolin Regni obfidet, expugnat et solo aequat. Herodot. lib. 1. Factum hoc est 200 annis post contionem Ionae Prophetae ad Ninivit as habitam, quâ illi permoti paenitentiam egerunt, et excidium, quod illis minabatur Deus, effugerunt.

Praedixerant hanc Ninives panoleqri/an, Nahum. cap. 1. v. 1. cap. 2. v. 7. cap. 3. v. 8. et Tobias cap. 1. v. 11. cap. 7. v. 3. c. 11. v. 1. c. 14. v. 2.


page 113, image: s0185

Icsaias cap. 37. v. 37. Sophonias c. 2. v. 13. Moritur anno Regni 32, vel iuxta alios 40. eique Astyages filius, Cyria avus maternus, in Regnosuccessit.

IX. ASTYAGES.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

ASTYAGES, )*asua/ghs2, Civitatis Ductor, ein Stat-Vogt. Diodorus e Ctesia APANDAM nominat. Cyaxaris I. filius, Rex Persarum et Medorum, paarenti, qui annos 32 vel 40. regnaverat, successit, regnatuq an 35.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

II.

1. CONIUGIUM. Arienam Halyattis Lydorum Regis filiam in uxorem duxit. OCCASIO huivus coniugii (sicut Herodotus lib. 1. pag. 15. describit) haec fuit: Apud Scythas pecuarios cum esset seditio, caterva quaedam eorum secessit in terram Medicam, quâ tempestate Medorum Tyrannus erat CYAXARES, Phraortis filius, Deiocis nepos. qui Scythas hos, tamquam supplices, initio benigne alloquebatur, ac plurimi faciebat, adeo ut pueros ei traderet imbuendos, tum lingua Scythica, tum artificio arcûs utendi. Interiecto deinde tempore, cum Scythae venatum assidue irent, et semper aliquid afferrent; nonumquam tamen contingebat, ut nihil caperent. Quos ita revertentes manibus inanibus Cyaxares (erat enim, cum ingenti tenebatur irâ, peracerbus) probris insectabatur. Id illi ut se dignum a Cyaxare pati non ferentes, consilio habito, decreverunt, ut aliquem eorum puerorum, quos docerent, trucidearent, instructumque (ut feras instruere consueverant) Cyaxari offerrent, perinde ac venationem. Idque cum obtulissent, quam celerrime se ad Halyattem Saliattis filium Sardis conferrent, quod et factum est. Nam et Cyaxares, et qui aderant convivae, ex his carnibus gustaverunt, et Scythae perpetrato hoc, Halyatti se supplices praebuerunt: Quos postea reposcente Cyaxari, quod Halyattes redere abnuerat, bellum inter Lydos Medosque quinquennale conflatum est. Quo in bello aliquoties Medi victores exstiterunt, et nocturnum quoddam p???elium gesserunt. Sexto anno fignis collatis, cum aequo Marte certarent, stante acie contigit, ut repente dies nox efficeretur. Quam immutationem huius diei futuram Thales Milesius Ionibus praedixerat, hunc annum praefiniens, quo immutatio facta est. Lydi ac Medi ubi diem noctescere viderunt, a pugnando destiterunt, eoque propenfius ad pacem inter se constituendam festinarunt, auctoribus conventionis Siennensi Cilice et Labyneto Babylonio, qui, ut iusiurandum intercederet, et reconciliatio affinitate sieret, properarunt, decernentes, ab Halyatte ARIENAM filiam ASTYAGI Cyaxaris filio nuptum dandam. Quoniam (addit hoc velut e)pifw/nhma Herodotus) CONVENTIONES STABILES SINE INGENTI NECESSITUD INE INIRINON QUEUNT. Ineunt autem hae gentes foedera ritu Graecorum: tum feriendo brachia, qua illa humeris connectuntur, tum mutuum sanguinem delingendo.

III.

2. GENERATIO LIBERORUM. Ex hac autem Ariena Lyda coniuge Astyagi nati sunt liberi CYAXARES (alias Darius Medus dictus, qui patri in regno successit) et MANDANE. Quibus Ctesias addidit filiam alteram Amytin, quae Cyro nupserit. Sed haec fabula etiam a Xenophonte refutata, merito reicitur, praesertim quoniam idem Auctor Cyrum ab Astyagis familia alienum facit. Neque audiendus est Cedrenus, qui Astyagi Estheram coniugem tribuit. Quia ipse alibi hanc historiam retractans ad Artaxerxem Longimanum refert.

IV.

3. SOMNIUM Astyagis geminum. Herodotus natrat Somnium, quod Astyages per quietem viderat, nempe, Mandanen filiam suam tantum urinae facere, ut omnem ipsius, urbem impleret, et Asiam universam inundearet. KIdem quoque Herodotus, sicut et Iustinus, lib. 1. alterum somnium Astyages recitat, quo ex utero filiae suae ipsi dormienti videbatur enasci vitis, tantâ magnitudine, ut paldmitibus suis totam Asiam obumbraret.

REGULA.

Non omnia somnia sunt vana. Saepe namque sunt futurarum rerum quasi certa quaedampraesagia. Hoc autem de somniis non physicis, sed divinis, quae *qeo/pempta vulgo dicuntur, intellectum volumus. Exempla exstant plurima tum sacra, tum profana.

1. Gideon adversus Midianitas pugnaturus, noctu, comitate ipsum armigero Pharâ, in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae, descendit;


page 114, image: s0186

ibi ex militibus quidam narrabat proximo suo somunium, hunc in modum: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Midian descendere, cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit, et terrae funditus coaequavit. Respondit ist, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gideonis filii Ioas viri Israelitae. Tradidit enim Dominus in manus eius Midian et omnia castra eius. Cum audisset Gideon somnium, et interpretationem eius, adoravit, et reversus est ad castra Israel, et ait: Surgite: tradidit enim Dominus in manus nostras castra Midian. Iudic. 7. 10, 15.

2. Masescerus adversus Gildonem ad recuperandam Africam missus ab Honorio Imperatore, somniavit se Episcopum Mediolanensem Ambrosium videre, qui iam diu mortuus erat, pedo pastorali ter humum percutere, terque dicere: Hic atque in hoc loco. Itaque posterâ die, in eoipso loco parvo labore Gildonem superavit. Fulg. l. 1. c. 3.

1. Eodem die, quo Iulianus in Perside interiit, Dydimus Alexandrinus, ob Imperatoris scelera, contra Christianam religionem admissa, supra modum dolens, totus ieiuniis et precibus vacabat: cumque sequenti nocte forte in solio assidens somno oppressus esset, videbatur sibi videre equos albos in aere cursare, et qui in eis videbantur, eos ita praedicare: Nuntiate Didymo, hodie Iulianum hac ipsa horâ interfectum esse, ipseque idem illud Athanasio Episcopo significet. Didymnus igitur ilico somno solutus surrexit, cibumque cepit: Interitusque Iuliani paulllo post ex Perside annuntiatus est. Sozom. lib. 6. cap. 2.

4. Hecuba somniat, se facem ardentis ignis, quae universam Asiam et Europam inflammaret, peperisse. Ariolirespondent: futurum ut infans, quem in utero gestabat, esset causa excidii suae patriae. Fuit is paris, cuius incestis amoribus decennale illud bellum ad Troiam, ob non restitutam Helenam, gestum est, in quo universa

Graecia barbariae lento est collisa duello;

uti canit Horatius Epist. lib. 1. ad Lollium. Sabell. lib. 1. c. 1. Plura de somniis vide in historia Nebucadnezaris §. 16. pag. 79.

V.

IV. MARTIMONIUM FILIAE parum honestum. Astyages primo somnio suo (nempe quod sibi per quietem filia visa est antum urinae reddere, ut totam Asiam inundaret) permotus, de matrimonio filiae suae parum honesto consilium inivit. Cum enim a Magis didicisset, fore, ut qui ex filia sua nasceretur, Asiae imperium obtineret. regnosuo metuens, Medorum nemini eam tradere voluit uxorem; sed Cambysem quendam Achaemenis filium, Persam humilis sortis atque conditionis, generum sibi delegit. Quod silia inique animo tulit; sicut eventus docuit.

AXIOMA POLITIMCUM. Matrimonia inter inaequales personas contrahi non debent.

1. Sicut Rex Astyages viro Persae ignuobili et obscuro filiam suam elocavit.

2. Italegimus apud Saxonem Grammaticum histor. Dan. lib. 1. quod ULVILDA, Regis Danorum Hadingi filia, Guthormo privato homini nuptum elocata, gravissime conqueritur, se in obsoletos et despicabiles amplexus transmissam ab ignavo patre, suae felicitati tori commercium derogare, suam munditiem immunditiam ruralem contrectare, suam dignitatiem indignitatem vulgarem inclinare, denique ingenuitatem suam maritalem conditionem extenuare. Estque eo progresa haec Ulvilda, ut crebris interpellationibus virum eo adigeret, ut mortem regi spe potiundi regni inferret.

3. Dubravius, scriptor historiae Bohem. celeberrimus, de ULDARICO XXI. Bohemorum Duce ita scribit: Ne Uldaricus absque uxore plane solitarius ageret, initio statim principatûs animum ad matrimonium appulit. Evenit autem forte, ut a venatu revertens incideret in puellam riustiti cuiusdam hominis filiam, linteolorum tunc sordes ad sontem eluentem: Huius specie pellectus adequitat propius, illamque intuens, alloquitur familiarius, ac mox uxorem pctit, nihil motus dissuasione aulicorum; iocatus etiam inter eos, se unâ nocte effecturum, ut quae heri virgo rustica fuerit, eadem cras fieret Princeps mulier: prorsus ad exemplum M. Ciceronis, qui de iuvencula ducta cavillantibus idem respondit: Desinerent solliciti esse: unius enim noctis negotium esse, ut mulier et uxor fiat. Non potuit tamen efficere (addit Historicus) ut extra aulam res sugillatione careret, praesertim in coetu matronarum nobilium procaciter ignobilitatem Beatricis (id nomen sponsae erat) in cessentium.

4. Gerardus de Roo lib. 11. hist. Austriac. p. 392. de nuptiis MAXIMILIANI I. Imperatoris et BLANCAE Sfortiae ita scribit. Maximiliani cum Blanca Maria Sfortia nupiae non probabantur plerisque Germaniae Principibus, quod Sfortiarum ac Vicecomitum familiae Austriacae veteri, et tot maiorum imaginibus auctae prosapiae, impaar esset, videreturque Caesar, dote magis quam genere adductus, eam adfinitatem inire.


page 115, image: s0187

VI.

5.Cruentum Astyagis denepote trucidando CONSILIUM. Cum Astyages inaudiret filiam suam ex Cambyse marito impraegnatam, rursus somniavit, ex filiae utero vitem egredi, quae totam Asiam obumbraret. Ex quo somnio coniecturam cepit, parituram eam esse filium, qui totius Asiae Dominus futurus esset. Quare hoc somnio exterritus filiam gravidam ad se vocavit, filiumque ex ea natum, cuidam ex intimis familiaribus, Harpageo nomine, tradidit necandum. Qui cum tam crudele ministerium per se ipsum nollet exsequi, Mithridati regio bubulco negotium illud committit. Huic uxor erat nomine Spaco, quod Medorum lingua canem significat. Haec tum forte mortuum enixa erat partum. Quare cum regium puerum videret orma insigni praeditum, eum pro suo accepit, et 10 annis in casa sua pastorali educavit. Qui postea ab avo agnitus, et in Persidem ad parentes remissus de consilio sapientum est. Nam cum Cyrus adhuc puer per ludum iocularem a pueris Rex constitutus esset, Satrapae cuiusdam filium durius verberavit. Quod Astyages avus inaudiens, causam ei dicere demandavit, cur puerum illum Satrapae verberibus durius tractasset; respondit ille: Se ab aequalibus suis Regem factum; illum vero propter contumaciam iustas poenas dedisse., Quod cum Magi in eam interpretati partem essent, completam iam esse siomnii significationem, non tantum vitam nepoti donavit Astyages, verum etiam ob summam ingeniialacritatem morumque mirificam suavitatem, singulari amore complexus est, eumque (ut dixi) ad parentes suos in Persiam remisit. Herodotus lib. 1.

AXIOMA POLITICUM. Nemo successorem divinitus designatum e medio tollere potest.

Quia decreta Dei immutari haud possunt. Et consilium Domini manet in aeternum. Psal. 33. 11. Vide Petr. Gegor. Tholosan. lib. 21. de Republ. c. 3. pag. 1285.

Exempla exstant in sacris atque profanis monumentis plurima et maximeillustria.

1. Exemplas sacra.

1. SAUL voluit saepe Davidem necare, suspicatus tamquam meliorem et a Deo electum regnatuxum: sed non potuit. 1 Samuel. 23.

2. SALOMON voluit intersicere Ieroboam, servum suum seu praefectum tributorum; eo quod intellexerat eum regnaturum in 10 tribubus post mortem suam, ex prophetia Ahiae Silonitae Prophetae: sed non potuit. Dominus enim ita decteverat ob peccatum Salomonis, atque ideo effugiens manus eius, fugit in Aegyptum ad Sesac Regem Aegypti, donec mortuus fuit Salomon, et successit roboam in regnum; qui consultus a populo de remittendis tributis, cum noluisset, dedit occasionem im plendi voluntatem Dei: et elegerunt decem tribus iuxta praedictionem Prophetae, Ieroboam in Regem. Neque tamen fuit melior Ieroboam Salomone: quia et ipse fuit idoloatra. 1 Reg. 11. 30. 31, 40. 1 Reg. 12. 15, 20.

3. IOAS Ochoziae Regis Iuda filius, cum in crepundiis esset, omni virili stirpe Davidicae gentis, crudelissimo Athaliae aviae imperio, uno die exstincta, vita donatus est: opera aliena regno spoliatus, puer tamen adhuc Regnum recepit, 2 Reg. 11. Receptum turpiter amisisset, nisi aliud aliquanto trupius, omni gaza regia fuisset ab eo redemptum, Ad postremum, ferrum, quod in fans aliena effugit sollertia, sua ipsius effugere non potuit. 2 Reg. 12.

4. HERODES Ascalonita, Messiam recens natum Iudaeorum Regem e medio tollere conatus, multo effuso sanguine innocentium infantium, et sui ipsius et aliorum: verum irrito conatu. Nam decretum Dei erat, quod ex semine David Rex super solium Davidis usque ad tempus Messiae successurus esset., Idoque Herodes Regem successorem aeterni regni tollere non valuit. Matth. 2.

2. Exempla prosana.

1. ASTYAGES metuens sibi nasci successorem in Regno ex filia Mandane, iuxta sibi revelatum somnium, voluit perdere ex illa natum filium Cyrum: sed non potuit.

2. CAMBYSES Cyri filius, admonitus in somniis, quod Smerdis ei successurus esset: putans sortem eludere, curavit, fratrem suum Smerdin interimi: tamen non evitavit, quod decretum erat. Nam alius Magi filius, Smerd in se dicens, ei successit: et per seditionem regnum occupavit.

3. TIBERIUS Caesar post mortem Germanici factus crudelis, Astrologiae se dedit in hominum perniciem. Nam multos, indagata illorum nativitate, si quid excellens vel imperium concernens inveniret, occidebat. Galbam tamenfuturum Imperatorem non occidit.

4. VALENS Imperator Arianus successorem sibi destinatum exstinguere voluit, sed non potuit. Nam cum Daemonem consuleret, quis post eum imperio potiturus esset; accepit a Daemone literas Graecas *q*e*o*d. signisicans hoc esse initium nominis eius. Qua ratione Valens iussit occidi omnes. quotquot in nominum suorum initiis haberent has


page 116, image: s0188

literas, nempevel nomen Theodi, Theodosii, Theoduli: sed non potuit Theodosium successorem suum occidere.

II. ACTA POLITICA.

I. Irenica.

VII.

I. Astyagis in Harpagum crudelitas. Astyages autem, cognita Harpagi inobedientia, neglecti mandati sui ultionem de eosumpsit truculentem et plane tyrannicam. Nam unieum eius filium annos 13 natum mactavit, et ad vesecendum illius carne assa pariter et elixa eum invitavit. Peracta cena, Astyages Harpagum interrogavit: Nunquid laute vixisset? Cui cum annuisset Harpagus, mox caput, brachia et crura afferri iussit, interrogans: Nunquid agnofceret, filii sui carnibus se depulatum esse, et nunquid factum hoc ipsi placeretß At ille conceptum animo dolorem sic repressit, ut nihil perturbari tam tristi spectaculo videretur. Nihil igitur respondit aliud, nisi, sibi placere, quicquid Rex fecisset.

II. Polemica.

VIII.

II. Astyagis in bello fatuitas atque temeritas. Harpagus crudelitatis in se ab Astyage editae memor, altum pressit corde dolorem, deque ultione meditatus est. Cum enim Cyrus adolevisset, crebris illum hortationibus incitavit contra avum; quibus etiam persuasus Cyrus bello Astyagen petiit, eumque opera Harpagi cepit, regnoque exuit.

Quia autem multa in bello illo memorabilia occurrunt, placet illud ex Herodoto et Iustino plenius describere.

Circa hoc bellum Astyagis tria veniunt notanda. I. Occasio remota, est Astyagis in Harpagum crudelitas; de qua §. 7.

I. Occasio propinqua 1. Harpagi instigatio. Harpagus, cum Cyrus adolev isset, dolore orbitatis admonitus, scribit Cyro, ut relegatus in Persas ab avo fuerit, ut occidi eum parvulum avus iusserit, ut beneficio suo servatus sit, ut Regem offenderit, ut filium amiserit: hortatur exercitum paret, et pronam ad Regnum viam ingrediatur, Medorum transitionem pollicitus. Epistola, quia plam ferri nequibuat, Regis custodibus omnes aditus obfidentibus, exenterato lepori inseritur, legpusque in Persidem Cyro ferendus, fido servo traditur. Addita sunt retia, ut sub specie venationis dolus lateret.

I. Occasio propinqua 2. Oraculi admonitio. Cyrus lectis epistolis eandem viam somnio aggredi iussus est: sed praemonitus, ut, quem primo obvium postero die haberet, socium coeptis assumeret.

II. Praeparatio, sive callida persarum contra Medos concitatio. Cyrus somnio monitus. statim antelucano tempore iter ingressus, ruri obvium havit servum de ergastulo cuiusdam Medi, nomine Sybaren. Huius requisita origine, ut in Perside genitum audivit, demptis compedibus, assumptoque comite, Persepolin urbem regreditur. Ibi conveocato populo, iubet omnes praesto cum securibus esse, et silvam viae circumdatam exscihdere. Quod cum strenue effecissent, eosdem postero dic apparatis epulis invitat. Deinde cum alacriores ipso convivio factos videret, rogat, ut si conditio proponatur, utrius vitae sortem legant, hesternine laboris, an praesentium epularum? Praesentium, ut acclamavere omnes, ait; Hesterno similem labori omnem vitam acturos, quoad Medis pareant, se sequutos, hodiernis epulis. Laetis omnibus, bellum Medis se illaturos concludunt.

III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: I. per Harpagum. Nam Astyages crudelitatis suae in Harpagum oblitus, summam belli eidem committit, qui ex ercitum acceptum statim cyro per deditionem tradidit: Regis tyrannidem perfidia defectionis ulciscens. Ita Deus tyrannidem Astyagis punire volens, sanam ei mentem abstulit, quod Harpago, quem atrociter laeserat, belli summam commiserit.

III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 1. Astyagis fortitudo. Ubi autem hoc Harpagi facinus audivit Astyages, contractis undique auxiliis, ipsemet contra persas proficiscitur, et repetito alacrius certamine, pugnantibus suis partem exercitus a tergo ponit, et in tergiversantes ferro agi ut in hostes iubet, ac suis denuntiat: Ne vicerint, non minus fortes etiam post terga inventuros, quam a frontibus viros. Proinde videant, fugientibus haec, an illa pugnantibus acies rumpenda sit. Ingens post necessitatem pugnandi animus exercitui eius accessit.

III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 2. Mascula mulierum persicarum ad viros fugientes oratio, eorumque castigatio. Cum autem persarum pulsa acies paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt, orant, ut in proelium revertantur. Cunctantiubs, sublata veste, obscena corporis ostendunt, rogantes, num in uteros matrum velint refugere. Hac repressi castigatione in proelium redeunt; et facta impressione, quos sugiebant, fugere compellunt.

Circa hoc bellum Astyagis tria ucniunt notanda. III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 3. Cyri felicitas et victoria. Atque ita Cyrus Victor exstitit, Astyagen avum suum cepit, eumque Regno exuit. Herod. lib. 1. Iustin. lib. 1.


page 117, image: s0189

AXIOMA.

Nimia principum crudelitas atque tyrannis subditis rebellionis occasionem praebet.

Exempla.

1. Ab ASTYAGE Rege Medorum defecit regnum, et a Medis in Persas translatum per Cyrum nepotem Astyatis fuit per coniurationem Harpagi. Is enim Harpagus iussus ab Astyage exponere et necare recens natum ex silia sua Cyrum, cum eum conservasset, incidit in odium Astyagis, qui in ultionem conservati nepotis, eius filium interfecit, epulandumque patri tradidit. Sed Harpagus ad praesens tempus dissimulato dolore, odium Regis in vindictae occasionem distulit, et ita prodidit regnum, et favit Cyro.

2. AMASIS Aegyptiorum Rex, cum plerosque ex suis ultimo supplicio affecisset, aliosque fortunis spoliasset, et in omnes insolentior et superbior fieret, eius simperium aliquantum toleratum est, donec Actisanes Aethiopum Rex in eum irrupit. Tunc enim odia occulta erupere: cumque multi ab eo descivissent, regno tandem pulsus est.

3. Refert de THRYZO Aelianus: ita eum subditis evasisse infestissimum, quod legem tulerit, ut nemo publice aut privatim invicem colloqui, aut sermones invicem miscere auderet, imo ne nutu oculorum manuumque gestu animi sensa erprimere. Sed cum adhuc vellet adimere flendi libertatem, et contra flentes cum satellitibus in forum pervenisset: subditos, ereptis satellitibus armis, suum quoque Tyrannum sustulisse.

CAPUT III. DE EGRESSV.

AStyages isto in praelio capitur, cui Cyrus nihil aaliud nisi Regnum abstulit, atque illud, postquam annos 259 steterat, ad Persas transtulit, nepotemque se in illo magis quam victorem gessit, eumque Hircanorum genti praeposuit. nam Astyates ipse reverti ad Medos noluit. Cyaxarem vero II, vel Darium Medum, avunculum suum, Medis praefecit, eeique titulum Regis indulsit, qui Regnum 28 annis administravit.

NOTA.

Hoc loco nunc de Dario Medo X. Medorum Rege agendum foret, iuxta communem Historicorum sententiam; sed nos commodius de eo in Monarchia II. agemus, quam in suas Dynastias dispescemus. Prima est Medica, in qua de Dario Medo: Altera est Persica, in qua de Cyro eiusque successoribus, usque ad Darium Codomannum Persarum Regem novissimum, dissertarionem su\n *qew=| instituemus.

SOLI DEO GLORIA.


[Gap desc: illustration]


page 118, image: s0190

DE MONARCHIA SECUNDA, Quae est MEDORUM, et PERSARUM, LIBER II. TRACTATIO GENERALIS.

PRAECOGNITA.

I.

IN Praecognitis huius Monarchiae notanda veniunt capita septem: 1. Monarchiae secundae appellatio. 2. Typica eius praefiguratio. 3. Generalis Monarchiae secundae delineatio. 4. Regum Monarchiae secundae catalogus, sive specialis enumeratio. 5 Familiarum designatio. 6. Regia sedes sive habitatio. 7. Instituta Regum Persicorum, eorumque ratio.

CAPUT I. DE MONARCHIAE secundae APPELLATIONE.

II.

MOnarchia secunda vocatur Monarchia MEDO-PERSICA, sive MEDORUM et PERSARUM. Quia ex duplici Regno (principali) nempe Medico et persico constabat, ut ita a potiori siat denominatio. Regnum namque Belsazaris datum est Medis atque Persis. Dan. 5. 28. Et Daniel 2. 32. adumbratur per pectus habens duo BRACHIA ARGENTEA.

CAPUT II. De TYPICA MONARCHIAE secundae PRAEFIGURATIONE.

III.

MOnarchia secunda in triplici visione praesigurata est.

In prima visione Dan. 2. 32. adumbratur per PECTUS DUO BRACHIA ARGENTEA HABENS.

In secunda visione, quae exstat Daniel 7. 5. adumbratur per URSUM, qui in parte una stetit, (vel ad latus unum se erexit) et tres costae erant in ore eius, et inter dentes eius; et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas.

In tertia visione, quae habetur Daniel 8. 3. praesiguratur per ARIETEM BICORNEM, h. e. habentem duo cornua excelsa, quorum unum excelsius altero, et excelsius postremo adscendebat.

IV. Visionis primae explicatio.

In prima visione MONARCHIA II. comparatur

I. PECTORI ARGENTEO. Quia sicut argentum est vilius auro: ita quoque haec Monarchia est minor, hoc est, inferior prima; sicut hoc ipsum Daniel. 2. 39. explicatur. Non enim tantum eius fuit robur, divitiae, virtus et duratio, quanta fuit primae. Siquidem Monarchia prima 1646, secunda vero 204, vel ad summum 206 annos duravit. Alii dicunt, Monarchiam secundam propterea per pectus argenteum adumbrari, quod fuerit minor prima; non tam quoad divitias et potentiam, quam quoad dignitatem et Maiestatem ex meliori regiminis forma dependentem.

II. PECTORI ARGENTEO habenti BRACHIA DUO. Quia haec Monarchia initio duplex erat, sive duas Dynastias comprehendebat, nempe Medicam et Persicam.


page 119, image: s0191

V. Visionis secundae explicatio.

In secunda visione Monarchia secunda compratur

I. URSO; idque duplicisensu.

Primo, in sensu COMPARATIVO. Quia Monarchia prima per LEONEM; secunda vero per URSUM praesiguratur. Daniel 7. v. 4, 5. Sicut autem leo est animal generosius; ursus vero est animal minus generosum, ignavum atque tardum: ita quoque Monarchia secunda est ignobilior primâ.

Deinde, in sensu ABSOLUTO utso comparatur,

I. Propter originem abiectam. Quia ursus in ortu non est aliud nisi candida quaedam caro, rudis atque informis, sine oculis et pilis, ungues duntaxat prominentes ostendens, quam lambendo parens paulatim figurat, et ad speciem ursi conformat, Unde Criticis nonnullis ursus, quasi orsus, ab ipsa fetus limitatione dicitur. Et hac de causa Virgilius dicere est solitus, se versus suos componere, sicut ursi fetus suos gignunt lamendo, h. e. difficulter. ita quoque abiecta fuerunt Regum Persicorum primordia, sed postea multo labore et industriâ claritas illis atque potentia accessit. Nota namque est historia de Cyro primo Persarum Rege; quod iussu Astyagis avi sui per Harpagum expositus, a Mithridatis Regii bubuci uxore, cui nomen SPACO, (quod Medorum lingua canem signisicat) conservatus et lactatus sit. Unde Herodotus et Iustinus scribunt, quod Cyrus proprio nomine in Medorum lingua Spaco dictus sit, unde etiam fabula nata est, Cyrum a cane lactatum esse. Et in Oraculo, quo Croeso datum, dictus est Semiasinus, h. e. Mulus ex equa et asino generatus. Quia Cyrus nobili matre, Astyagis Medorum Regis filia, patre vero Cambyse, obscuri generis Persâ, natus est.

II. Propter prudentiae inopiam. Sicut enim ursus infirmo est visu, et vitiis ophthalmiae obnoxius, saepiusque habetatur: Ita quoque Persae in bello, non tam sollertiâ ingenii, prudentiâve disciplinae militaris, quam innumerabili hominum turbâ, vel eorum, quibuscum belligerabant, ignaviâ, praevaluerunt. Exemplum memorabile habemus in Cyro primo Persarum Rege. Hic, licet alioquin Imperator prudentissimus esset, attamen in sine vitae contra Scythas valde imprudenter egit; tum ante bellum, quod nempe prudens Croesi bellum dissuadentis consilium velut amens nihil curârit; tum in ipso bello, quod nempe ex ignorantia Geographiae a Tomyride Scitharum Regina fugam simulante in angustias locorum pertractus, ubi ipse, una cum toto exercitu e ducentis milibus Perarum constante, trucidatus est, adeo ut ne tantae quidem cladis nuntius superfuetit; sicut Herodotus scribit. Quodsi autem Cyrus locorum peritiam habuisset, fluvium Araxin neutiquam transmisisset, neque divortiorum angustiis per errorem exercitum suum circumduci permisisset, cum aditus omnes occupare potuisset, et effugia scientibus loca satis tuta paterent. Vide Franciscum Patrit. lib. 3. de Regno, Tit. 14. pag. 213. Ita Xerxes IV. Rex Persarum, si Geographiae notitiam habuisset, in angustias Thermophlarum haud penetrasset, ibique cum Leonide Spartanorum Rege, qui tantum 300 milites secum habebat, temeratie dimicasset, amissis ex exercitu suo 20000 militibus; uti Herodotus et Iustinus scribunt.

III. Propter iracundiam. Sicut ursi valde sunt iracundi et vindictae cupidissimi, et singulos, a quibus tanguntur, persequi student. Unde Comites Davidis dicuntur viri fortissimi et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat. 2 Sam. 17. v. 8. Et Bestiarii docent, ursos naso (in quo irae signa esse solent: unde apud Ebraeos
[Gap desc: Greek word]
significat prino nasum, deinde iram; et quidem talem iram, quam quis naribus efflat, cum scintillae obsistunt oculis. Psalm. 6. v. 1.) ursos, inquam, naso icto potissimum irritari, iuxta Adagium: Fumantem nasum ursi ne tentaveris: Quod exstat apud Martialem.

—— Rabido nec perditus ore
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi:
Sit placidus licet, et lambat digitosque manusque,
Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
Ursus erit, vacuâ dentes in pelle satigans.

Ita quoque quidem Persarum Reges valde iracundi erant, uti ostendunt exempla 1. Cambysis. qui Prexaspis Consiliarii sui libere eum admonentis filium sagittâ transfixit. Similiter etiam ex immani iracundia sororem suam iuniorem, quam uxorem duxerat, interfecit, quod nempe Smerdin fratrem ab eo interfectum lacrimaretur. 2. Ahasveri, qui Vasthi Reginam ad se venire in convivium, quod paraverat Principibus et populis, renuentem, magna ira accensus dignitare exuit, et in repudiatae locum Estherem in tori sociam elegit, Esther. 1. v. 12, 3. Xerxis, qui adeo furiose iracundus fuit, ut non satis ei fuerit, in homines iracundiam et rabiem suam exercere, sed idem adversus mundi elementa sacere contenderit. Nam cum traiectum ex Abydo ad ulteriorem ripam, qui est septem


page 120, image: s0192

stadiorum, pontibus iunxisset, ingensque exorta tempestas ea omnia dirupisset, indignatus, tamquam sensus avis inesset, trecenta Hellesponto verbera infligi, et stigmata inuri, adeoque par compedum in pelagus demitti iussit, atque eis, qui praepositi operi erant, capita praecidi. Deinde cum Athos longo tractu in mare procurrens, classem eius afflixisset, a continente eum abscindere, omnibus copiis sub verberibus in effodiendo occupatis, aggressus est.

4. Propter crudeliatem et virulentiam. Sicut ursus est animal immane, crudele atque saevum: Unde Cirtici nonnulli censent, quod ursus ob ferociam, impetum atque immanitatem, a supino ursum, to=u urgeo, appellationem trahat; quod nempe, velut animal grande atque robustum, valde urgeat atque premat: Et hac de causa in sacro codice leo rugiens et ursus esuriens coniunguntur: Proveerb. 28. 15. Praesertim autem ursa catulis orbata valde est immanis atque crudelis, uti dicitur 2 Sam. 17, 8. Prov. 17. 12. Hoscae 13. 8. Ita quoque quidam Reges Persarum valde. crudeles atque immanes fuerunt. Unde dicitur Dan. 7. Surge, comede cames multas. Similiter Iesaias de Medorum, qui socii Persarum in occuppanda Babylone erant, crudelitate vaticinatus est c. 13. v. 17, 18. Exemplum habemus in Cambyse. Cambysses Cyri filius, Rex Persarum, cum Amasis Aegyptii Regis filiam in matrimonium petiisset, Amasis veritus, ne câ potitus, non uxoris loco, sed in concubinarum numero retineret, aliam pro filia ei simillimam misit: quam rem Cambyses cum cognovisset, irâ exsersit, atque cum ingenti exercitu in Aegyptum descendit. Ubi cum desunctum Amasim invenisset, filium eius Psammetichum regno eiecit, ipsius quoque Amasis corpus sepulchro eruit, et tamquam viveret, verberibus caedi, acutisque ferramentis totum pungi, ac deinde in foro comburi fecit, Neque enim animadvertit, plus in se ipsum iracundiae flammas telaque, quam in mortuum Amasim saevire, quod ea iracundiae visac natura est,ut semper auctorem torquere incipiat. Simile exemplum habemus in Xerxe, de quo paulo ante dictum.

5. Propter intemperantiam. Sicut ursae vehementer delectantur melle, unde odre suo faves apum investigar in concavis arboribus solent: Ita Persae deliciis fuêre dediti, luxûs et superbiae studiosi, delcctabantur multis bellariis; amabant externos vestitus et quidem pictos, ebrii deliberationes instituebant: Herodot. lib. 1. Solebant aureas habere mensas, aureos et argenteos lcctos; uti in descriptione Cambysis et Darii Codomanni ultimi Persarum Regis dicemus. Hinc Alexander M. devicti Darii tentorium ingressus, visisque voluptatum apparatibus magnificentissimis, exclamavit dicens: Quid? Num hoc est regnare? uti Plutarchus scribit.

6. Propter lasciviam. Sicut uras est animal libidinosissimum: Ita quoque Persae valde libidinosi erant. Apud Herodot. lib. 5. ipsimet fatentur, moris esse suis in conviviis concubinas introducere. Apud ipsos etiam primae partes concedebantur militi, proximae illi, qui strenuus esset in amore, nec non plures haberet liberos. Exemplum memorabile habemus in Cambysse, qui duas sorores in uxores duxit, cumque illis incestum commisit; uti Herodotus lib. 5. scribit. Antea Persae sorores in matrimonium ducere non consuev erant, sed ipse sororis amore captus, cupidusque ducendi illam in uxorem, accersivit ad se iudices regios, eosque percontatus est: Num quae lex sit, quae permittat fratri matrimonium cum sorore contrahere. Respondent illi: Nullam se invenire legem, quae sinat fratri ducere sororem, quandam tamen se reperire legem; QUOD LICEAT PERSARUM REGI FACERE, QUOD LIBEAT. Duxit ergo Cambyses sororem suam in coniugem, sed eâ unâ non contentus, etiam alteram sororem duxit. Ex his, quae iunior erat, comitata est eum in Aegyptum, et ab eo hac occasione interfecta, tantum quod illacrymarit ob Smerdis fratris a Cambyse interfecti necem.

7. Propter a)sqe/neian, h. e. capitis infirmitatem atque mollitiem. Sicut enim ursus, licet reliquo corpore satis sit robustus, tamen caput habet admodum infirmum,; Unde aut aversus descendit de arbore, aut, necessitateurgente, cum desilit de arbore, prioribus pedibus caput solet diligenter custodire: Plinius testatur, quod saepe Romae in specaculis factum sit, ut ursi leviter infracto colapho, mortui at que exanimati sint: Ita Persae deliciis atque luxu adeo fuerunt fracti atque enervati, ut omni robore destituti hostibus suis sufficienter resistere haud potuerint. Exemplum habemus in Xerxe, qui ingentem exercitum contra Graecos eduxit, et tamen Graeciam subigere haud otuit: imo Leonides Rex Spartanorum (quod mirandum) 300 Spartanis tota Xerxis castra aggredi ausus 20000 Persas unâ nocte prostravit. Vide Herodotum lib. 7. Huc quoque pertinet, quod refert Herodotus lib. 3. Se vidisse, post proelium aliquod commissium capita Aegyptiorum et Persarum, et quidem Aegyptiaca fuisse durissima, sed Persica admodum mollia. Nam ex victu molli et delicato sequi solet virium corporis enervatio.


page 121, image: s0193

VI.

Deinde huic urso TRIA ATTRIBUTA a Daniele assignantur.

I. De eo dicitur v. 5. QUON IN PARTE STETERIT. Vel: QUOD LATUS UNUM SE EREXERIT. Quae verba Ebraei Ecclesiastice et Ethice exponunt, quod nempe Persae in alias quidem gentes atque populos saevi et crudeles fuerint: (uti ex Esai. 13. 17, 18. patet, ubi Propheta de Medorum, qui Perarum in occupanda Babylone socii fuerunt, crudelitate vaticinatus est.) At erga Iudaeos steterunt, h. e. nullam crudelitatem, quin potius omnem humanitatem atque benignitatem erga eos exercuerunt. Nam Cyrus in primo statim Monarchiae suae anno, cum 70 captivitatis Babylonicae anni finiti essent, ex vaticinio Ieremiae 25. 12. populo Iudaico per publicum edictum potestatem in patriam redeundi concessit. 1 Esdr. 1. 1, 2. 3 Esdr. 2. 1, 2. Similiter Darius Hystaspis III. Rex Persarum edictum Cyri Regis confirmavit, de structura templi continuanda et persicienda. 1 Esdrae 6. v. 6. additis maximis impensis ad hanc rem necessariis. v. 8, 9, 10. poena capitaliannexa, si quis eos impediret. v. 11. Denique etiam Artaxerxes Longimanus, U Rex Persarum, geminum decretum promulgavit. In primo (quod anno septimo Regni eius promulgatum est) iussit, ut Esdas Sacerdos, et quicumque una comitari vellent, Ierosolymam proficiscerentur, ut exercitium religionis et cultus divinus ibi institueretur. 1 Esdr. 7. 12, 13, 23. In altero (quod regno eius vigesimo promulgatum est) mandavit Nehemiae (qui pincerna eius erat) ut Ierosolymam proficisceretur, et muros dissipatos repararet. Nehem. 2. 1. Et propter hanc bonitatem atque clementiam Regum Persicorum, existimant Rabbini ursum ita depingi, quod non ex adverso stet, ut hostis, sed ex parte seu latere, tamquam Protector et Tutor.

VII.

II. De hoc urso dicitur, v. 5. QUOD TRES COSTAE (vel tres magni et insignes dentes) IN ORE EIUS FUERINT. Per quas TRES COSTAS Lutherus, et alii, tres insignes et praepotentes Regni Persici Monarchas intelligunt, nempe, Cyrum, Darium Hystaspem, et Artaxerxem Longimanum: quit tres salutares Reges fuerunt, uti ex dictis patet; reliqui vero omnes fere crudeles fuerunt. Hieronymus vero existimat, poer tres illas costas intelligi tria Regna, e quibus Monarchia Persica primo coaluit et convaluit; nempe Regnum Medorum, Persarum atque Chaldaeorum.

VIII.

III. Huic urso dicitur: SURGE, COMEDE CARNES MULTAS. Circa haec verba duo sunt notanda. 1. Principium, h. e. a quo sint prolata. 2. Subiectum, h. e. ad quem sint dicta. Scriptores hic variant.

Quidam enim explicant illa a)nqrwpi/nws2, h. e. quod ab hominibus sint prolata, et ad homines dicta; et sic referunt ea AD CYRUm Magnum monarchiae Persicae fundatorem, qui, teste Herodoto, insatiabili cupiditate dominandi, omnesque gentes Imperio suo subiciendi flagrabat. Cum quo consentit Iustinus lib. 1. narrans: Tomyrim Scitharum Reginam, quam Cyrus bello petierat, interfecto Cyro, una cum ducentis milibus Persarum, iussisse caput eius amputari, et conici in utrem sanguine humanorepletum, cum hac exprobatione crudelitatis: Bibe sanguinem, quem sitivisti, et cuius insatiabilis semper fuisti. Hieronymus putat, haec verba a crudeli Hamane ad ASSUERUM Estheris maritum dicta esse. Ille nameve Assuero suasit, ut totam Iudaeorum gentem in toto Regno suo ad internecionem deleret. Quod et factum fuisset, nisi pietate Estheris sanguinarium istud decretum inhibitum, et Hamanis propositum eversum fuisset: uti ex libro Esther cap. 8. patet.

Aliivero haec verba accipiunt *qei=kw=s2, h. e. quod a Deo sint dicta AD REGES PERSARUM in genere; inprimis vero ad DARIUM MEDUM, atque CYRUM. Hos namque Deus magna potentia instruxit, et robore ex alto induit, ad compescendam Assyriorum et Babyloniorum insolentiam, aliarumque gentium impietatem nefandam. Et haec sententia scripturae sacrae est consentanea. Licet enim Deus crudelitatem Persarum minime probarit, quin potius eos propterea graviter puniverit; nihilominus tamen ea ad puniendos impios, pro admitabilisapientia sua, recte usus est. Hinc de MEDIS Deus expresse inquit Iesaiae 13. 17. Ecce EGOSUSCITABO super eos (Babylonios) Medos, qui argentum nihili aestiment, neque auro delectentur, sedsagittis parvulos interficient, et embryonibus non parcent. Similiter Ierem. 51. 11. dicitur: Suscitavit Dominus spiritum Regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est: quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. Similiter CYRI REGIS PERSARUM, 200 annis antequam natus est, nomen expressit Deus, quando ita de co inquit, Esai. 44. 27, 28. Qui dico prosundo (h. e. euphrati) exsiccare, et flumina tua (ô Babylon) aresaciam. Qui dico Cyro: Pastor meus es, et onmem voluntatem meam complebis. Et cap. 45.


page 122, image: s0194

v. 1, 2, 3, 4. Haec dicit Dominus Cyro Christo (uncto) meo, cuius apprehendi dexteram, ut subiciam ante faciem eius getes, et dorsa Regum discingam, et apriam coram eo ianuas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et vias obliquas rectas faciam, portas aeteas conteram, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos; ut scias, quia Ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel; proptes servum meum Iacob, et Israel electum meum. Et vocavi te in nomine tuo, cognominavite, antequam nosses me. Similiter Ierem. 50. 9. Deus coniunctim de Medis et Persis inquit: Ecce EGO SUSCITABO et adducam in Babyloiem, coingregationem GENTIUM MAGNARUM (nempe Medorum et Persarum) de terra Aquilonis, et aciem militarem instruent adversus eam, et inde capietur. Et hoc impletum est, quando Cyrus atque Darius noctu urbem Babylonem ceperunt, et Regem, Principes, multosque homines genio secure indulgentes interfecerunt, tunc sane ad hunc ursum Medo-Persicum dictum est. Surge, comede carnes multas.

IX. Visionis tertiae explicatio.

Visio III. Dan. 8. 3, 4, 5, 6, 7. hisce verbis depingitur: Ecce aries unus stabat ante flumen, habens duo cornua excelsa, et unum excelsius altero, et altius postremô ascendebat. Postea vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem: et omnes besiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem suam, et magnisicatus est. Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente supper faciem totius terrae, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante sluvium, et cucurrit ad eum cum ira fortitudinis suae. Cumque appropinquasset prope arietem: efeeratus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornau eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram: conculcabatur, et nemo quibat liberate arietem de manu eius.

In hisce verbis ARIES MEDO-PERSICUS dittw=s2 describitur. 1. Atitulo. 2. Ab attributo tergemino.

X.

Primo: Atitulo. Sic vocatur ARIES; idque duplici de causa.

I. Propter benesientiam et liberalitatem. Sicut enim aries homines carne alit, et lanâ vesit; Ita quoque Cyrus, Darius Hystaspis, et Artaxerxes Longimanus populum Dei maximis benesiciis affecerunt; id quod ex sacro codice clarissunis et iucundissimis testimoniis doceri potest.

De CYRO primo Persarum Rege ita Scribitur l. 1. Esdrae. 1. 2, 3, 4. Haec dicit Cyrus Rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedisicarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso. Adscendat in Ierusalem, et aedificet domum Domini Dei Israel: ispe est Deus, qui est in Ierusalem. Et omnes, qui reliqui sunt in omnibus locis, ubi hactenus habitarunt: hos adiuvent cives loci illius argento, auro, divitiis et iumentis; idque faciant prompte, ad (aedificandam) domum Dei, quae (restauranda) est in Ierusalem.

Et in hunc finem Cyrus vasa templi aurea et argentea, quae numero 5400 erant, per manum mithridatis Praefecti thesaurorum, resituit Sassabari Principi Iudae, ut ea Ierosolymam asportaret. 1 Esdr. 1. 8, 10.

DE DARIO HYSTASPIS, III. Rege persarum ita scribitur ^Esdrae. 6. 8, 9, 10. Ame praeceptum est, quid oporteat fieri cum presbyteris Iudaeorum illis, ut aecdisicetur domus, Dei, scilicet ut de arca de proventibus, Regis, id est, de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. Quodsi necesse fuerit et vitulos, arietes, et agnos, in holocaustum Deo caeli, frumentum, sal, vinum et oleum, secundum verbum Sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies: ne sit in aliquo negligentia. Et offerant oblationes Deo caeli, orentque pro vita Regis et filiorum eius.

De ARTAXERXE LONGIMANO, V. Persarum Rege, eiusque erga iudaeos benesicentia scriptum exstat 1 Esdr. 7. 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24. Artaxerxes Rex fRegum Esdrae Sacerdoti, scribae Legis Dei caeli perfectionem) salutem. A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de Sacerdotibus, et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. A facie enim Regis et septem Consiliariorum eius missus es, ut visites Iudaem et Ierusalem in lege Dei tui, quae est in mau tua: et ut feras argentum et aurum, quod Rex er consiliarii eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa Provincia Babylonis, quod populus offerre sponte voluerit, et de Sacerdotibus, qui sponte obtulerunt domui Dei sui, quae est in Ierusalem,


page 123, image: s0195

Libere accipe, et studiose eme dehac pecunia boves, arietes, agnos, et sacrificia et libimina eorum; et offer ea super altaretempli Dei vestri, quod est in Ierusalem. Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit dereliquo argento et auro, ut faciatis, iuxta voluntatem Dei vestrifacite. Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem. Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est, ut expendas, dabis de thesauro et de fisco Regis, et a me. Ego Artaxerxes Rex statui atque decrevi omnibus thesaurariis, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis, usque ad argenti Kikarim centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. Omne quod ad ritum Dei caeli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, neforte irascatur contra Regnum Regis et filiorum eius. Vobis quoque notum facimus de universis Sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et ianitoribus, Nathinaeis et ministris domus Dei huius, ut vectigal et tributum, et annuas pensiones, non habeatis potestatem imponendisuper eos.

Idem repetitur e Esdr. 8. II, 12, et seqq.

XI.

II. Propter virium imbecillitatem, sive bellandi infelicitatem. Id quod de Xerxe IV, et de Dario Codomanno, ultimo Persarum Rege, verum est. Sicut enim aries magnum ducit gregem, sed tamen imbecillem atque imbellem: ita quoque Xerxes ingentemduxit exercitum in Graeciam, nempe 23 17610. (ter et vicies centena et praeterea decem et septem milia militum sexcentos et decem) uti Herodotus recenset. Et tamen immensae illae copiae a Graecis sunt caesae, ipseque Rex superbissimus Xerxes exigua piscatoris scapha magno cum dedecore e Graecia clam aufugit. Et scribit Diodorus Siculus, quod Leonides Rex Spartanorum 300 militibus (quos oratione sua sic animaverat atque firmaverat, ut initio statim animo ad moriendum cum ipso parati essent) in castra Xerxis effusus 20000. Persarum occiderit; sicut Herodotus scribit. Similiter Darius Codomannus, ultimus Rex Persarum, in priori proelio ad Granicum 600006; in ultimo vero ad Arbela 900000 hominum perdidisse scribitur. Unde videmus, quod ingens ille Persarum exercitus fuerit quasi grex ovium, respectu ferocissimorum et audacissimorum Macedonum, quorum Dux Alexander M. sub hirco caprarum praefiguratus fuit.

XII. DUBIUM.

At quaerat quis: Quare una eademque Persarum Monarchia per typos adeo diversos repraesentetur in Dniele Propheta? Nam in cap. 2. per pectus argenteum; in cap. 7. per ursum carnivorum; et in cap. 8. per arietem bicornem praefiguratur.

Respond. Hoc ipsum fit propter diversam Regum Persicorum naturam atque indolem. Nam. 1 Monarchia Persarum per pectus argenteum in cap. 2. praefigurata fuit, propter immensas opes, atque thelauros eorum. 2. Per ursum carnivorum adumbrata est. Quia plerique Principes Persici crudeles et sanguinolenti fuerunt, multosque populos et gentes subegerunt, adeoque ipsum Dei populum misere afflixerunt. 3. Per arietem repraesentata est propter pios quosdam atque erga Ecclesiam Dei beneficos Reges, nempe, Cyrum Magnum, Darium Hystaspis, et Artaxerxem Longimanum; uti ex dictis patet. Huc elegans dictum Risperti (quod exstat lib. 8. de Victoria verbi Dei cap. 30.) referri potest: Quaesitu (inquit) dignum est, cur in visione priori, regnum Persarum per similitudinem URSI, in hac autem visione per similitudinem ARIETIS signatum fuerit. Ad quod congrue responderi potest. Quia causae diversae, imo contrariae, regni illius fuere erga Dei populum. Causas illas tam longe diversas dicere non dubitaverim, quam diversae sunt naturae horum animalium, ursi et arietis: quorum alterum rapto et cruore vivit; alterum innocum neque sanguinem sitit, neque rapto vivit. Promptum est hoc discerni, si respicias regnum illud, secundum Haman, quam crudele fuerit; secundum Reges, quam clementer illi populo se impenderint: Haman quippe moribus veraciter ursus, trucifurore, immani rabie Iudaeorum genus universum ore aperto hians devorare voluit. Reges autem, maxime Assuerus, more arietis, lanis suis, id est, opibus multis, quibus regnum illud abundavit, eundem populum fovit et ditavit, nullumque dentem malignitatis infiixit, sicut aries dente neminem petit: imo vitam gentis illius laetificavit, gratia reginae Esther et Mardochaei. Haec Rupertus.

XIII.

Secundo: Ab attributo tergemino ARIES describitur: quod respicit Monarchiae II. Ortum, Progressum, atque Egressum.

XIV.

I. ORTUM respicit attributum primum;


page 124, image: s0196

nempe, quod dicitur ARIES BICORNIS, sive quod DUO CORNUA ei tribuantur. Nam in Ebraeo exstat nomen
[Gap desc: Greek word]
, quod est duale, et duo cornua notat. Ubi castiganda venit versio tum Graeca tum Latina vulgata, in qua utraque numerus ille dualis haud exprimitur. Nam Graeca sic habet: kai\ au)tw=| ke/rata, omisso nomine numerali du/o. Similiter in versione vulgata Latina simpliciter legitur; et erant ei CORNUA. Per CORNUA autem DUO, h. l. duo secundum stylum Spiritus S. intelliguntur Regna: uti patet ex Dan. 7. 7. ubi quartae Bestiae (per quam IV Monarchia intelligitur) 10 cornua tribuuntur, per quae 10 Regna intelliguntur; uti in v. 24. explicatur. Item Dan. 8. HIRCO caprarum (per quem Monarchia Graecorum intelligitur v. 8.) tribuitur cornu magnum: (per quod primus Rex Graecorum, nempe Alexander Magnus, intelligitur v. 8.) fracto autem cornu illo, dicuntur ex eo quatuor cornua orta v. 8. quae sunt quatuor regna, v. 22. Quia successores Alexandri Magni, tertiam Monarchiam diviserunt, ex eaque 4 Regna constituerunt. Nam Antipater Graeciam, Antigonus Asiam, Seleucus Syriam, et Ptolemaeus Aegyptum occupavit. Praeterea de uno ex illis ortum est cornu parvulum, v. 9. per quod intelligitur Antiochus Epiphanes, v. 23. Ita etiam hoc loco per DUO CORNUA arietis, duo intelliguntur Regna, nempe Medorum et Persarum, e quibus haec Monarchia initio constabat. Nam ita Danieli ipse Angelus Gabriel hanc visionem interpretatur v. 20. ARIES quem vidisti habere duo cornua, Rex est Medorum et Persarum.

XV.

Haec autem DUO CORNUA dupliciter describuntur v. 3. 1. In sensu absoluto. 2. In sensu comparativo.

1. In sensu absoluto describuntur ab adiuncto, et deillis coniunctim dicitur, quod fuerint EXCELSA. Nam olim in Asia Regna Medorum atque Persarum florentia Regna fuerunt.

2. In sensu comparativo. Sic comparantur in duabus rebus, nempe in celsitudine, et in tempore.

In celsitudine. Sic unum dicitur altero excelsius fuisse. Nam Regnum Persarum quod initio erat Medico Regno minus, postea eodem factum est maius.

In tempore quando inquit: quod excelsius postremo ascenderit. Nam regnum Persarum post Medorum Regnum ad summum a)ci/wma, dignitatem et potestatem evectum est. Quoniam post Darium Medum Cyrus M. Rex Perlarum regnavit, qui Maiestatem Monarchiae ad Persas transtulit.

DUBIUM.

At ex Historiarum monumentis constat, Monarchiam II. plura regna comprehendisse, quam duo tantum; nempe Medorum atque Persarum. Quomodo igitur duo tantum cornua ei tribuuntur?

Respond. Vulgata Logicorum regula est vera: A principaliori fit denominatio. Eadem h. l. etiam valet. Licet enim Monarchae Persici plurima Regna atque Provincias habuerint; sicut de Ahasuero Rege Persarum, Esther 1. 1. dicitur, quod 127 provincias gubernarit: attamen haec duo regna Medorum et Persarum praecipua erant. Unde communis hic titulus eis tribuebatur, quod Reges Medorum et Persarum essent. Unde etiam ipse Angelus Gabriel in v. 20. in explicatione huius visionis ad Danielem inquit: ARIES, quem vidisti habere duo cornua, REX est MEDORUM et PERSARUM.

XVI.

II. PROGRESSUM respicit Attributum secundum; Et sic aries dupliciter describitur.

1. A Regni proprii desensione. Sic aries dicitur STARE ANTE FLUVIUM EULAEUM, seu ULAI. Dan. 8. 2, 3. Qui eius situs, defensionem atque propugnationem Regni Persici denotat. Nam ordinaria Regum Persicorum stativa erant ad fiuvium Eulaeum.

2. A Regni proprii amplificatione et aliorum occupatione. Sic aries dicitur VENTILARE CORNUA SUA VERSUS OCCIDENTEM, et VERSUS AQUILONEM, et VERSUS MERIDIEM. v. 4. Quibus verbis insinuatur, quod Medi atque Persae oppugnaturi et subiugaturi sint Occidentem, vel (ut in Ebraeo textu habetur) Mare, h. c. insulas Maris Mediterranei, ceu Babyloniam, Syriam, Cappadociam, Asiam minorem, Graeciam et Palaestinam. Deinde quod Aquilonem, h. e. Lydiam, Armeniam, Colchos, Caspios, Scythas, ceterasque gentes Septentrionales devicturi sint, quod partim a Cyro, partim a Dario Hystaspis factum est. Denique quod Meridiem subiugaturi sint, h. e. Aegyptum, Arabiam, Indiam et Aethiopiam. nam Reges Persarum regnum obtinuerunt ab India usque ad Aethiopiam 127 provinciarum; ut habetur Esther 1. v. 1. Ubi notandum, quod aries non dicatur cornua ventilasse in orientem: Quia Persia in ipso Oriente sita est. Idcirco pro illa defendenda aries stat


page 125, image: s0197

erectus in flumine Ulai. Ex Oriente autem Persae castra sua moverunt, reliquasque orbis partes subiugarunt.

Deinde ait Daniel, vers. 9. Et nullae bestiae consistebant coram eo, et non erat qui eriperet e manu eius, h. e. nullum in orbe Regnum erat, quod Monarchis Persis resistere vel posset, velauderet. Hoc in specie Deus de Babyloniis praedixit lerem. 51. v. 30. Desinent potentes Babyloniae pugnar, desidebunt in munitionibus, oblivioni erit potentia eorum, erunt velut mulieres. Et hoc eventu ipso completum est. Nam Babylonii, postquam Cyrus exser citu urbem cixisset, alacritate animi in segnitiem et muliebrem mollitiem mutata, ne quidem extra moenia egredi sunt ausi, sicut Xenoph. lib. 7. Cyropaed. scribit. Neque etiam Belsazarem Regem Babylonis eripere e manu Cyri potuit Croelus Lydorum Rex ditissimus et potentissimus, qui Belsazari sfoedere erat iunctus; sicut Herodotus lib. 1. testatur, qui eum Labynetum appellat.

Tertio subiungit Daniel felicem Regum Persicorum successum, quaodo ait: Et faciebat pro voluntate sua, et magnificatus est. h. e. Persae habebant felices omnium rerum successus, omniaque ad nutum eorum fluebant, omnesque nationes atque gentes eis parere cogebantur.

XVII.

III. EGRESSUM, h. e. interitum. Sic dicitur Daniel. 8. v. 6, 7. de hoc ariete, quod sit prostratus ab hirco, quodque nemo arietem liberare potuerit. Ubi per arietem bicornem intelligitur Darius Codomannus, ultimus Rex Medorum et Persarum; per hircum vero caprarum Rex Graecorum, h. e. Alexander M. interprete ipso Angelo Daniel. cap. 8. v. 20, 21. Alexander namque M. Darium ultimum devicit, et arietis duo cornua comminuit, h. e. Regnum Medorum et Persarum, per duo illa cornua adumbratum, everlit: Et nemo potuit arietem e manu hirci liberare, h. c. nemo Darium a potestate Alexandri M. liberarepotuit. Et licet Darius ingentem pecuniae summam, partemque Regni dimidiam Alexandro M. offerret, tamen nihil obtinere potuit. Quia Alexander M. solus mundi Dominus salutari voluit.

CAPUT III. De GENERALI Monarchiae secundae DELINEATIONE.

XVIII.

IN Monarchia II tria sunt notanda. 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus, sive Occasus.

I. ORTUS.

XIX.

In Ortu Monarchiae II notanda est eius Divisio sive Disiunctio. Nam Monarchia haec a Dario Medo est inchoata, et a Cyro Persarum Rege amplificata et consummata. Et sic prima huius Monarchiae Dynastia fuit Medo-Persica, in qua simul gubernarunt Darius Medus et Cyrus Magnus Persa, socer atque gener, sed Regenis inter se divisis. Unde daniel. 2. 32. per pectus argenteum repraesentata fuit. Sicut enim pectus duo continet brachia: Ita quoque haec Monarchia ab initio fuit duplex, constans nempe ex Medis atque Persis. Siquidem Darius Medus et Cyrus Persa copiis coniunctis Babylonem expugnarunt, atque Regnum Babylonicum ad se transtulerunt, sicut Daniel. c. 5. v. 28. hisce verbis docet: Regnum tuum divisum est, et datum Medis et Persis. Et ibid. v. 30, 31. haec verba leguntur: Eadem nocte interfectus est Belsazar, (Rex Chaldaeus) et Darius Medus successit in Regnum annos natus sexaginta duos.

II. PRO GRESSUS.

XX.

In progressu vero Monarchiae II notanda sunt tria. 1. Eius Coniunctio. 2. Amplificatio. 3. Duratio.

I. Coniunctio.

Monarchia haec secunda initio divisa fuit. Licet enim Darius et Cyrus Regnum Babylonicum, Belsazare interfecto, occuparint, tamen Darius illud accepit, Daniel. c. 5. v. 31. Cyro sponte illud ei concedente et donante, ut Xenophon testatur lib. 8. Cyropaed. Quare Darius velut Monarcha in Regno Medorum et Babyloniorum: Cyrus vero veluti socius eius in Regno Persarum regnavit. At mortuo Dario, Cyrus dominatum unum erexit, sicut quidam interpp. verba Daniel. cap. 7. vers. 5 vertunt, h. e. axioma Monarchiae a Medis et Babyloniis ad Persas transtulit, illaque Regna, quae, Dario vivente, disiuncta erant, coniunxit, unumque dominatum erexit. Et haec est secunda Monarchiae II. Dynastia, in qua Cyrus primum locum tenuit. Unde Cyrus in primo anno Monarchiae suae, de aedificando templo Ierosolymitano, haec verba ponit: Haec dicit Cyrus Rex Persarum; Omnia Regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli. 1 Esdr. 1. v. 2.

II. Amplificatio.

Haec Monarchia sub tribus Regibus, nempe,


page 126, image: s0198

Cyro, Dario Hystaspis, et Artaxerxe Longimano maximum coepit incrementum. Unde illi per tres dentes insignes aut praelongos in ore ursi praefigurantur. Dan. 7. v. 5. Reliqui vero Monarchae fere omnes crudeles fuerunt, multasque carnes devoraerunt, sicut ibid. dicitur. Per quam phrasin Spiritus sanctus crudelitatem et virulentiam designare in scripturis solet: uti patet ex Psal. 27. v. 2. Psal. 56. v. 2, 3. Pfal. 35. v. 25. Psal. 79. v. 7.

III. Duratio.

Duravit haec Monarchia annos 204 a tempore occupatae Asiae, vel ab initio Cyri, annos 228, (Agathia auctore) vel connumeratis initio et fine, annos 230. Reusner. in Chronolog. scribit, quod duraverit annos duntaxat 207.

III. EGRESSUS, sive INTERITUS.

XXI.

Circa interitum Monarchiae II duo notanda sunt. 1. Subiectum, h. e. Rex, in quo petiit. 2. Adiunctum; h. e. Tempus, quo periit.

SUBIECTUM, h. e. Rex in quo et cum quo periit, fuit Darius ultimus Rex Persarum, Iustino Codomannus dictus. Hic enim ab Alexandro M. tribus magnis proeliis victus tandem ad Arbela, vel potius ad Gaugamela, ubi tertium proelium commissum, a Nabarzane et Besso Proefectis interemptus est. Quod praefiguratum est Daniel. 8. vers. 7. per hircum, arietem percutientem et cornua eius comminuentem, ita ut aries ei haud resistere, neque quisquam eum de manu eius liberarepotuerit. Nam Alexander Magnus omnem pecuniam respuit, partem Regni oblatam repudiavit, dicens: Sicut mundus non posset ferre duos soles: ita nec duos Reges.

ADIUNCTUM, h. e. Tempus quo eversa est haec Monarchia, fuit tempus Alexandri Magni, qui, devicto Dario Codomanno, Monarchiam III inchoavit A. M. 3642. iuxta alios 3634.

CAPUT IV. Continens REGUM MONARCHIAE secundae CATALOGUM sive specialem enumer ationem.

XXII.

DE numero Monarcharum Persicorum inter Historicos non convenit.

I. Quidam, Thalmudicos sequuti, 4 tantum Persarum Reges fuisse tradunt; nempe Cyrum, Cambysem, Darium Hystaspis, et Xerxen: detorto in cam sententiam Danielis loco, ex cap. 11. v. 1, 2. Ego in anno primo Darii Medi stabam, ut confortaretur et roboratetur. Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres Reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum invaluerit div itiis suis, concitabit omnia adversus Regnum Graeciae. Et postea v. 3. subiungitur, quod Alexander M. eum sit devicturus, et sic Regnum Persarum concidet.

Verum facilli est responsio. Nam per quartum illum Regem Persarum potentem intelligitur Xerxes, post quem sex Reges Persarum exstiterunt. Nam Alexander non devicit Xerxem, sed Darium Codomannum, qui ultimus Rex Persarum fuir.

II. Alii statuunt, sex tantum Reges Persarum fuisse.

III. Iosephus Scaliger lib. 6. de emendat. Temporum 14 Reges Persarum constituit. nam numerat seorsim septem menses Magorum, septem menses Artabani, et duos menses Xerxis II, et septem menses Sogdiani.

IV. Alii 10 Reges Persarum constituunt; eosque ita ordinant, ut septem menses Artabani ad annos Xerxis reponant; duos mensex Xerxis II includant annis praecedentis Artaxerxis Longimani, et septem menses Sogdiani referant ad annum primum Darii Nothi successoris.

V. Nostra sententia haec est. Nos distinguimus inter Dynastiam Monarchiae II priorem, et posteriorem. Et haec distinctio fundatur in verbis illis Danielis, quae exstant Daniel. 5. v. 28. Divisum est regnum tum, et datum est MEDIS et PERSIS.

In DYNASTIA I quae Medorum fuit, unus tantum Monarcha reperitur, nempe Darius Medus. Hic namque Belsazari in regno successit: uti patet ex Daniel. 5. v. 30, 31. Eadem nocte interfectus est Belsazar Rex Chaldaeus; et Darius Medus successit in Regnum, annos natus sexaginta duos. Et Daniel. cap. 9. v. 1. in anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Licet enim in expugnanda Babylone praec ipua fuit Cyri virtus et industria: tamen Dario consanguineo et seniori Cyrus regiam digniratem concessit, donec Dario mortuo plenam Regni administrationem consequeretur. Quidam dicunt, quod annum; quidam vero statuunt, quod biennium regnarit.

In DYNASTIA II decem Monarchae fuerunt, qui hoc ordine recensentur:


page 127, image: s0199

I. CYRUS. Huius. Huius fit mentio explicite: I Esdr. 1. v. 1. 2. Daniel. 10. v. 1. implicite. Dan. 11. v. 2. regnavit annis 30. ut Rex. 7. ut Monarcha.

II. CAMBYSES. Hoc nomen in sacris kata to\ r(hto\n non legitur, sed alio nomine Assuerus. 1 Esd. 4. v. 6. Et Artaxerxes. ibid. v. 7. et 3 Esdrae. c. 2. vers. 16. appellatur. Cambyses erat eius nomen proprium, sed Assuerus et Artaxerxes cognomen: sicut hodie Impp. Romanorum cognomen est Augustus et Caesar. Implicite eius fit mentio Dan. 11. v. 2. regnavit annis 8.

III. DARIUS HYSTASPIS. Eius fit mentio explicite 1 Esdrae 4. v. 5, 24. 1 Esdrae 5. vers. 1. 3 Esdrae 3. v. 1. implicite Daniel. 11. v. 2. regnavit annis 36. quibus 7 menses Magorum inclusi sunt.

IV. XERXES. Neque huius explicite in codice sacro fit mentio, sed tantum implicite. Dan. II. vers. 2. regnavit annis 21. quibus 7 menses Artabani includuntur.

V. ARTAXERXES Longimanus. Eius fit mentio 1 Esdrae 6. 14. 7. v. 1, 12, 21. Nehem. c. 2. v. 1. regnavit annis 40. quibus 2 menses Xerxis II. sunt inclusi.

VI. DARIUS Nothus. regnavit annis 19. quibus 7 menses Sogdiani sunt inclusi.

VII. ARTAXERXES Mnemon. regnavit annis 43.

VIII. ARTAXERXES OCHUS, Tyrannus. regnavit annis 23.

IX. ARSES, vel Arsames. regnavit annis 4.

X. DARIUS ultimus; Codomannus a Iustino appellatus. regnavit annis 6.

Horum X Monarcharum, praeter Darium Medum, nomina hisce versiculis sunt inclusa:

Cyrus, Cambyses, Hystaspis et ille Darius, Infelix Xerxes, Longimanusque potens:
Inde Darius adest Nothus, hinc Mnemon quoque, Ochusque,
Regnat et Arsames, post Codomannus obit.

CAPUT V. Continens FAMILIARUM IN MONARCHIA secunda DESIGNATIONEM.

XXIII.

THeodoretus in Orationibus super Daniel. cap. 8. recenset duas familias Regum Persidis, penes quos hoc imperium fuerit a Cyro usque ad Alexandrum Magnum.

PRIOR FAMILIA fuit CYRI, qui hoc imperium fundavit, quae mox in filio eius Cambyse exstincta est. Hic enim cum tyrannicis obsequutus suspicionibus suis sustulisset per insidias Smerdin fratrem, et incestis sororum nuptiis se polluisset, filiam duntaxat unicam PANTAPTEN reliquit: uti Hieronymus scribit: et Regnum ipsorum Magorum fraude amisit. Qui Magi etsi eam dignitatem aliquamdiu retinuerunt, tamen suspecti primum habiti ab OTANE, deinde proditi a filia, et Prexaspe, opprimuntur occultâ Principum Achaemenidarum conspiratione.

POSTERIOR FAMILIA fuit DOMUS DARII HYSTASPIS. Hic e familia Principum Persicorum oriundus, communibus eorum suffragiis, Rex iterum legitimus ereatur, ut ait Zonaras; inque successoribus eius imperium Persicum usque ad Darium Codomannum, in quo et cum quo exstinctum est, permansit.

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s.

Verum haec Theodoreti sententia veritati consentanea non est. Nam licet etiam Diodorus Siculus lib. 17. scribat, hunc Darium (quem Iustinus Codomannum vocat) fuisse filium Arsami, qui Regi Ocho frater fuerat: Tamen Strabo lib. 16. eum regiae stirpis fuisse negat, et sic ex neutra familia oriundus fuit. Non enim quia regio esset genere, sed ob virtutem et fortitudinem, cuius praeclara ediderat exempla, Persarum suffragio ad Regnum assumptus est: ut Instinus lib. 10. tradit.


page 128, image: s0200

Prima familia. Secunda familia.

I. Cyrus. III. Darius Hystaspis.

II. Cambyses IV. Xerxes.

V. Artaxerxes Longimanus.

VI. Darius Nothus.

VII. Artaxerxes Mnemon.

VIII. Artaxerxes Ochus.

IX. Arsames.

X. Darius Codomannus.

CAPUT VI. DE RECIA SEDE, vel HABITATIONE.

XXIV.

HIstoricitradunt, tres Regias sedes Reges Persicos habuisse. Quarum PRIMA fuit PERSEPOLIS, Graece *perse/polis2, h. e. Persei Civitas. quia a Perseo Rege condita et denominata fuit, sicut Strabo lib. 15. scribit, 310 milliaribus Ierosolymis distabat. Fuit metropolis in Persia, et urbs Orientis pulcherrima, et Regibus Persicis dignasedes. In ea namque ordinariam sedem suam habebant, donec Cyrus I Rex Persarum, Babylone captâ, et Assyriis in potestatem suam redactis, sedem Regiam in Susan, in fronte Persidis sitam, transtulit, ut Assyrios eo melius gubernare posset. Hancurbem Alexander M. devicto Dario Codomanno, ebrius, in gratiam Thaidis meretricis una cum Regia combussit: sicut Diodor. Sicul lib. 17. Bibliothecae Histor. pag. 600. scribit. Postea rursus aedificata est, et dodie SIRAS appellatur, teste Schroetero Tom. histor. Geograph. sub Tit. Persis, p. 107.

XXV.

SECUNDA fuit SUSAN,
[Gap desc: Greek word]
lilium, rosa, ein Lilien-oder Rosen-stat / metropolis Persiae; 230 milliaribus distabat Ierosolymis, versus orrentem sita ad flumen Eulaeum. In hanc, devicto Belsazare Rege Babylonis, urbe captâ atque totâ regione subactâ, Cyrus Monarcha Persarum Regiam sedem transtulit, ut Babylonicum aliaque Regna vi occupata eo melius sub oboedientiae iugo continere posset. Nam erat in fronte Persidis sita, et Regio Susiana ad commoditatem reliquarum ditionum in omnes partes Regibus Persarum patebat. Et quia Urbs amoenissima erat, Reges Persarum libenter illic habitabant. Athenaeus idem confirmat, hanc urbem SUSAN dictam esse, h. e. Lilium, vel rosam, ob admirandam amoenitatem et iucunditatem. Et tota Regio circumiacens ab ea denominata, et Susiana dicta est. Esdr. 4. 9. Nehem. 1. v. 1. Esther. 1. 2, 5. c. 2, 2. 5, 8. c. 3. 15. c. 4. 8, 16. c. 8. v. 15. c. 9. v. 6, 11, 12, 14, 15, 18. Daniel. 8. v. 2. Fragment. Esther. c. 4. v. 18. c. 5. v. 3.

XXVI.

TERTIA Regia erat ECBATANA, quae ab Arphaxad Medorum Rege est aedificata. Iudith. 1. Quidam eum Phraortem VII. Regem Medorum fuisse tradunt, qui anno 10 Regni Nabuchdonosoris I. vixit, et 22 annis regnavit, ab eoque devictus est, sicut Iudith. 1. describitur. Distabat Ierosolymis 284 milliaribus. Herodotus lib. 1. putat a Deioce Ecbatanam aedificatam esse moenibus amplis simul et validissimis. Murus septies cir cumactus arcem cinxit, in qua thesauri regii erant; ita tamen, ut circuitus unus altero esset gradatim sublimior, et pari quidem murorum in se altitudine, loci tamen beneficio, qui instar collis paulatim sese erigebat, solis pinnis promineret: Hae sui distinctae coloribus iucundissimam aspicientibus praebuêre speciem. Nam primi ambitûs pinnae colore erant albicante, secundi nigro, tertii purpureo, quarti caesio, quinti sandarachino, sexti argenteo, septimi pinnae auro fulgebant. In hac urbe Reges Persarum aestate habitabant. Quoniam civitas in regione opaca et montosa, et adversus calores aestivos commoda erat. In hieme autem in urbe Susan et Babylone habitabant, ubi temperies aeris calidiorerat.

Athenaeus scribit, Reges Persarum hiemasse in Susis, aestatem in Ecbatanis degisse, in autumno Persepoli versatos, reliquam anni partem in Babylonia habitasse.

CAPUT VII. DE INSTITUTIS REGUM PERSICORUM, eorumqueratione.

XXVII.

INstituta (vel Statuta) Regum Persicorum fuerunt triplicia. 1. Oeconomica. 2. Politica. 3. Ecclesiastica.


page 129, image: s0201

XXVIII.

I. Instituta Oeconomica.

Instituta Regum Persicorum Oeconomica erant triplicia.

I. REGUM IUNIORUM EDUCATIO. Regum Persicorum filii Magis tradebantur informandi, quorum magna apud Persas erat auctoritas. Erant namque Magi praecipui Regum Consiliarii atque Gubernationis Administri. Unde Cicero lib. 1. de divinat. p. 188. Editionis Frobenianae, de iis scribit: Magi genus sapientum et doctorum habebantur in Persis. Et sub finem addit: Nec quisquam Rex Persarum esse potest, qui non ante Magorum disciplinam scientiamque perceperit.

Plato in Alcibiade priore, educationem Regum Persicorum eleganter describit hisce verbis: Postquam Regi filius natu maximus genitus fuerit, qui in Regno suc cedit, primum quidem omnes, qui sub Regno sunt, diem festum agunt. Deinde in reliquum tempus hoc die Regis natalem tota Asia colit et celebrat. Postea nutritur puer, non a muliere nutrice parum splendida, sed ab eunuchis, qui circa Regem praestantissimi esse putantur. Quibus tum reliqua recens nati cura incumbit, tum ut cogitent, quomodo quam pulcherrimus veadat, effingendo ac dirigendo pueri membra. Atque haec facientes illi in magno honore sunt. Postquam vero septennis factus est puer, ad equos et equitandi magistros abit, et advenationes proficisci incipit. At ubi annos bis septem implevit, suscipiunt puerum hi, quos illi regios Paedagogos nominant. Sunt autem ex Persis delecti, qui praestantissimi in aetatis vigore esse putantur, quatuor, et sapientissimus, et iustissimus, et temperantissimus, et fortissimus. Quorum primus Magiam docet Zoroastrae filii Oromazae. Est autem haec cultus Deorum. Docet item regias institutiones. Qui vero iustissimus est, vera loqui docet per omnem vitam. Temper antissimus autem docet, ut a nulla voluptate superetur, ut liber esse assuescat, et ut revera Rex sit, imperans primum his, quae sunt in ipso, et iis non inserviens. At Fortissimus impavidum et intrepidum esse instruit, ut qui, ubi timet, servus sit. Hactenus Plato.

XXIX.

II. Coniugii RATIO. Laertius scribit, incestuosam parentum et liberorum coniunctionem apud Reges Persarum posteriores in usu fuisse, eamque e Magorum doctrina profectam astruit. Idem confirmat Athenaeus lib. 5. cap. 14. Tertullian. in Apologet. In eandem sententiam Clemens Alexandrinus ita scribit: Regum Persarum, filii postquam ad pubertarem pervenerunt, cum sororibus et matribus, mulieribusque tam uxoribus, quam concubinis innumerabilibus coeunt, tamquam capri ad venereum congressum exercitati, etc. At Tiraquellus in legem septimam connubialem, multa adducit exempla probatorum auctorum, qui indicant, apud alias gentes, tales coniunctiones iure naturae impias, incestas atque nefarias habitas fuisse. Ita namque Virgil. lib. 6. Aeneid. scribit, apud inferos atrociter puniri,

Qui thalamos natae invadit, vetitosque hymenaeos.

Et Catullus in Gellium ita statuit:

Nam Magus ex matre et nato gignatur oportet:
Si vera est Persarum impia relligio.

Similiter ex Agathia lib. 2. de bello Gothorum ostendit Tiraquellus, non fuisse hoc apud priscos illos Persas observatum. Plutarchus in vita Artaxerxis dicit, ipsum filias suas uxores duxisse, contra leges Persarum et Graecorum. Idem in libro de fortuna Alexandri refert: Alexandrum M. docuisse Persas matres revereri, earumque nuptiis abstinere. Et in Authentica de incestis nuptiis dicitur. Multa etiam bruta huiusmodi concubitus aversari. Et Socrates cap. Xenophont. lib. 3. ait, illam legem, ne filii parentibus misceantur, ab ipsis Diis esse conditam. Inde etiam tragicae Oedipodarum calamitates describuntur.

XXX.

III. Sepulchrorum situatio. Cyri sepulturam in Bassargadis fuisse, Historici tradunt. Strabolib. 15. et Arrianus lib. 6, citant Aristobulum Alexandri M. Ducem bellicum, qui Cyri sepulchrum apud Bassargadas in hortis regiis se vidisse tradat. Ceteros Reges monumenta sua in monte quodam Persepolitano habuisse Diodorus refert. Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. ult. scribit, eos in turri Ecbatana, quam Daniel Propheta condidit, sepultos fuisse; et addit, etiam suo tempore custodiam eius Sacerdoti Iudaico commissam fuisse.

XXXI.

II. Instituta Politica.

Instituta Regum Persicorum Politica erant gemina. 1. Irenica. 2. Polemica.

XXXII.

I. Irenica.

I. MACNA Regum erat MAIESTAS atque


page 130, image: s0202

reverentia. Nemo enim mandata Regum annulo eorum obsignata violare, iisve contradicere audebat. Sicut Esther. 8. v. 8. Rex Ahasuerus ad Esther et Mardochaeum inquit: Scribite pro Iudaeis, sicut vobis placet, ex Regis nomine signantes literas annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae Regis nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere. Similiter Daniel. 6. 16. dicunt Principes Regni Medo-Persici ad Darium Medum primum, secundae Monarchiae in Dynastia Medica Monarcham: Scito Rex, quod lex Medorum et Persarum sit, ut omne decretum atque edictum, quod constituerit Rex, non liceat immutari. Utque Regibus Persicis divina quaedam Maiestas inesse vulgo crederetur, singulari cum pompa atque sollennitate Ignis sacer, argenteis altaribus, comitantibus atque accinentibus carmen patrium Magis, Regi praeferebatur. In quam sententiam apud Plutarchum ad Themistoclem Artabanus eleganter disserit, hanc adorationis ceremoniam inde confirmatam, quod Dei omnia conservantis effigies Rex haberetur. Elegans quoque et memorabile exstat exemplum apud Herodotum lib. 8. de Xerxe, pro cuius salute conservanda Persae e navi in mare praecipites sese dederunt. Verba eius haec sunt. Xerxes aliquando nave vectus, cum in Asiam transmitteret, exortâque tempestate, ac nave nimium vectoribus onusta, in vitae discrimen adduceretur, ita suos alloquitur: Cum in vobis, Persae, vestri Regis sita sit salus, quantae ea vobis curae sit, iam demonstrate. Ilico plerique ipsum venerati, in mare prosiliunt, ac Regem praesenti liberant periculo. Similiter Persae erga Reges suos valde liberales erant. nam Alexand. lib. 4, cap. 23. scribit: Apud Persas Rex, in principio dominatus, quodcumque optaret, a populo donum ferebat.

XXXIII.

II. REI PUBLICAE CURA. Laudandus sane mos ille Regum Persarum fuit, quod inter Cubicularios quendam hoc munus sustinere volebant, ut mane Regium thalamum ingressus, regem hisce verbis excitaret: )*ana/sa w)= basileu=, kai\ fro/ntize pragma/twn, w(=n de fronti/zein o( mesoroma/s1dhs2 h)qe/lhse, h. e. Surge Rex, ac negotia cura, quae te mesoromasdes curare iussit: Auctor est Plutarchus in comment. adversus imperitum Ducem. O pulchrum praeclarumque institutum! Non minus enim Princeps cogitur servirepopulo, quam populus Principi, nisi quod Princeps id facit cum dignitate. Sicut enim subditi sunt propter Principem, nempe u(phretikw=s2, h. e. ut ei oboediant atque ministrent; Ita quoque Principes sunt propter subditos kubernhpkw=s2, h. e. ut eos regant atque gubernent.

PARAENESIS.

Quare Principum actiones ad bonum publicum promovendum, non privatum, sint directae; iuxta vulgatum Politicorum axioma: Salus Rei publicae suprema lex esto.

Trium namque (ex Agathonis sententia) Principem meminisse decet. Primum est, se hominibus imperare. Alterum, se ex legibus imperare. Tertium, se non semper imperaturum esse. Hinc Hadrianus Imp. in senatu frequenter dicere solebat, se sic gesturum Principatum, ut sciret rem populi esse, non sum privatam: sicut Dion scribit. Et Theodosius M. cum Arsenio viro doctissimo filios suos (Honorium et Arcadium) in disciplinam tradidisset, sempiternâ memoriâ dignum et vere imperiale illud verbum proloquutus est: Si tales se praebituri essent, ut mores vitamque suam ad disciplinam et leges Dei componerent, propensum se fore, ut eis imperium in manus tradat, ad civium et subditorum commodum et utilitatem accommodatum: Sin minus, conducibilius esse, ut sic privati vitam agerent, quam cum periculo imperarent. Nicephor. Call. histor. Ecclesiast. lib. 12. c. 23.

XXXIV.

III. MINISTERIA. Dion. Chrysost. Orat. 58. scribit, quod Reges Persici vulgares homines emiserint in omnes terras, quos appellabant REGIS AURES, eosque omnia auscultare iubebant; Et alius quidam erat, REGIS OCULUS dictus; de quo idem Dion. Orat. 3. de Regno.

REGULA.

Omnes homines sint moniti, ut omnibus in actionibus suis prudenter agant, linguamque suam ratione gubernent, semper recordantes adagii Salomonici, quod exstat Eccles. cap. 10. v. 20. Aves caeli portabunt vocem tuam; et qui habent pennas, annuntiabunt verbum tuum. Et in vulgato Graecorum proverbio dicitur; *polloi\ basile/ws2 o)fqalmoi\, kai\ polla\ w)=ta. Xenoph. lib. 8. Cyropaed. fol. 124. Lucianus (de iis, qui mercede conducti, pag. 339.) ita enuntiat: *w)=ta kai\ o)fqalmoi\ basile/ws2 polloi\, ou) mo/non t) a)lhqh= o(rw=ntes2, a)lla\ a)ei/ ti prosepimetrou=ntes2 w(s2 mh\ nusa/zein dokoi=en. h. e. Multae Regum sunt aures et oculi multi. h. e. multi reperiuntur corycaei vel delatores, ad hoc constituti, ut subditorum sermones captent atque Regibus indicent, qui non palam, sed clam, res suas ita agunt, ur aviculas caelisupervolitantes, te apud Magistr atum Magistratum detulisse opinari


page 131, image: s0203

possis. Nam captant subditorum voces, inquirunt in ipsorum actiones, atque ii non tantum vera cernunt, sed semper aliquid superfluum de suo admetiuntur (vel admentiuntur) ne munus suum negligenter peregisse videantur. Erasinus lib. 6. Apophthegm. pulchellam de militibus Tarentinis narrat historiam. Hi anno mundi 3692. inter cenandum multa liberius dixerant in Pyrrhum. Res statim per corycaeos ad eum delata est. Acciti sunt iuvenes, ac periclitabantur omnes, cum factum nec negari posset, nec defendi. Tum unus illorum dexterioris ingerii: Imo, inquit, Rex et ista diximus, et longe acerbiora dicturi fueramus, nisi nos lagena defecisset; linguae petulantiam in temulentiam reiciens. Itaque mox ira Principis in risum versa, dimissi sunt. Haecille. Tu autem quisquis es, observato monitum illud Epicharmi: *me/mnhso a)pis2ei=n. Et illud Catonis:

Noli homines blandos nimium sermone probare:
Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.

XXXV.

IV. SICILLI FORMA. Scholiastes Thucydidis sigilli in literis usurpati formam triplicibus auctorum sententiis retulig: quippe quod alii Cyri imaginem crediderint, alii Regis eo tempore regnantis: alii denique equi Darii, cuius praesagio ille Regnum consequutus erat.

XXXVI.

V. )*anomi/a REGE DEFUNCTO PERMISS A. Stobaeus Sermon. 42 Persis legem fuisse scri bit, quae defuncto Rege iuberet a)nomi/an ei)=nai penq) h(merw=n, ut, cum inde pax publica turbaretur, subditi, Regno denuo constituto, leges et Magistratus reverei, maximique boniloco habere discerent. Nam pulchre inquit Seneca lib. 1. de clement. c. 4, 5. Magistratus est illud vinculum, per quod Res publica cohaeret; et spiritus ille vitalis, quem haec tot milia trahunt; nihil ipsa per se futura, nisi onus et praeda, si mens illa Imperii subtrahatur.

II. Polemica.

XXXVII.

I. SIGNUM MILITARE. Hoc erat A QUILA AUREA, quae expansis pennis milites praecedebat; sicut Plutarchus in Agesilao scribit.

NOTA. Notandum est diligenter, quod AQUILA insigne fuerit Monarcharum Persicorum, et posien quoque Imperatorum Romanorum Marius Consul adversus Cimbros profectus, primus omnium aquilam in vexillo praetorio susrpavir, anno M. 3846. ante Christi incarnationem anno 124. Inde aquila insigne Romani imperii et Imperatorum facta est. Hi namque (uti Ioseph. lib. 3. de Bello Iudaic. cap. 5. pag. 692. scribit) illam et Principatus insigne putarunt, et omen vidoriae, quoscumque bello petierunt. Unde Vespasianus in expugnatione Iudaeae aquilam in vexillis gerebat. Nam (ut Iosephus ibid. scribit) aquila omnibus apud Romanos agminibus praeest, quod et universarum avium regnum habeat, et sit validislima.

XXXVIII.

II. MILITIA. Reges Persici in militia praecipue triplices habebant milites.

PRIMI dicebantur IMMORTALES. Horum Cyrus M. auctor fuit, uti Xenophon. lib. 7. paidei/as2 insinuat. Iidem inviolabiles appellabantur, uti Diodor. Sicul. lib. 2. tradit. Hosce quoque Darius Persarum Rexultimus, nomine Codomannus, in exercitu suo habuit. Hi erant numero 10000 Persarum, quos immortales vocavit ideo, (uti Caelius Rhodigin. lib. 8. c. 2. et l. 25. c. 1. annotat) non quod plane numquam morerentur, (ubi enim illi tales?) sed si quis horum aut nece aut morbo numerum minuislet, confestim substituebatur alius: nec unquam plures erant, paucioresve decem milibus. Ita et Darius immortalitatem aliquam, et muneris aeternitatem confinxit. Sed brevis admodum haec fuit, Dario totoque ipsius exercitu funditus pereunte. Vide Herodot. lib. 7. Pausan. lib. 7. Curt. lib. 3.

NOTA. Niceph. lib. 14. cap. 21. de Persis posterioribus idem scribit: Legio (inquit) erat apud Persas, quae vocabatur immortalis, decem millium numerum habens, quam ex delectis et fortibus vitis semper complebant, quam olim Romani, imperante Theodosio, Christo Duce, ita conciderunt, ut subito mortales omnes comperti sint.

SECUNDI erant DORYPHORI, (qui et cognati Regis) et hi 15000 censebantur; uti Curtius lib. 3. scribit.

TERTII vocabantur MALIFERI, ex Athenaei auctoritate, lib. 12. cap. 3. qui erant flos immortalium; inde sic dicti, quod poma aurea in hastis gestarent. Vide plura apud Polyaenum lib. 4. pag. 171.

USUS.

Hinc pater, fictam hominum esse immortalitarem, dum solus Deus habeat immortalitatem.

Exempla habemus. 1. In militibus Regum Persarum, qui immortales dicebantur, sed perierunt. 2. In Alexandro Magno cui adulatores immortalitatem falso tribuebant. Nicesias enim, cum Alexandrum M. a muscis petitum videret; Quanto, inquit, hae ceteris praestant, quae tuum sanguinem


page 132, image: s0204

degustant. Cum vulneratum semel conspiceret, illum Homericum protulit versum: )*ixw\r oi)os1pe/r te r(e/ei maka/ressi *qeoi=si. h. e. Qualis Divorum percurrit corpora sanguis. Sed vanitatem hanc ipse Alexander M. risit. Nam ita de eo scribit Seneca Epist. 60. ad Lucilium: Alexander M. cum in obsidione cuiusdam urbis circuisset muros, ictu sagitae percussus, cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret, et crus obstupuisset, coactus absistere: Omnes, inquit, iurant me Iovis esse filium, sed vulnus hoc hominem me esse clamat. Idem nos faciamus: dicamus, Vos quidem dicitis me esse prudentem; ego autem video, quod multa inutilia concupiscam, nocitura optem.

XXXIX.

III. Instituta Ecclesiastica.

I. RELIGIONIS CURA. Plures Reges Persarum valde religiosi erant: ut patet ex trium Regum Persarum distinctis decretis, de populo Israelitico e captiv itate dimittendo, de templo Ierosolymitano reaedificando, deque urbe et politia Iudaica restauranda; uti in §. 10. diximus.

XL.

II. STUDIORUM CULTURA. Reges Persarum in urbe Susan florentissimam et celeberimam Academiam erexerunt, in qua Magia, Astronomia, aliaeque disciplinae Mathematicae tractabantur a Magis. distabat Ierosolymis 230 milliaribus. Ex hac SUSAN venerunt Magi nato Christo, eumque tamquam recens natum Iudaeorum Regem Ierosolymis inquisiverunt. Matth. 2. 1, 2. Errant ergo illi, qui tradunt, eos venisse ex Saba; idque ex Psal. 72. 10. et Ies. 60. 6. probare satagunt. Quibus nos talem a)po/deicin opponimus.

Magi (de quibus Matthaeus cap. 2. loquitur) Ierosolymam venerunt ab Oriente.
Atqui Saba non sita est in Oriente, sed in Meridie. Matth. 12. 42.
E. Magi ex Saba non venerunt.

TRACTATIO SPECIALIS. DRNASTIA PRIMA MEDORUM.

DARIUS MEDUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. Appellatio.

I. DARIUS MEDUS
[Gap desc: Greek word]
Graece *darei=os Victor seu Dominator abundans, ein reicher Heri oder Siegs-Fürst. Vocatur autem Darius Medus duplici sensu. 1. a(plw=s2, h. e. in sensu absoluto. Quia patre Medorum Rege, nempe Astyage, oriundus fuit: uti postea dicemus: 2. diakritikw=s2, h. e. in sensu disiunctivo; ut nempe distinguatur a Dario Hystaspis tertio Persarum Rege, qui post Cambysen Cyri filium regnavit; uti patet ex 1 Esdr. cap. 4. v. 5. et 24. Nam Porphyrius nugatur, hunc Darium Medum Darium Hystaspis fuisse. Quae sententia falsa est. Quia hic Darius fuit filius Ahasueri. Dan. 9. v. 1. Ergo non potest esse filius Hystaspis. 2. Hic Darius fuit Medus; At Darius Hystaspis fuit Persa et Rex Persarum. 1 Esdr. cap. 4. v. 15, 24.

II. CYAXARES vocatur a Xenoph. in Cyropaed. Quod nomen Persice scriberetur
[Gap desc: Greek word]
Cuachasuerosch. Et est nomen compositum, ex
[Gap desc: Greek word]
quod in lingua Persica Pirincipem significat: et Axares, vel Oxuares, et aliquando Oxares; quae nomina idem significant, atque Ahasuerus, h. e. magnus Princeps, ein Groß-Fürst/licet sono literarum differant. Nam notum est, quod nomina ex una lingua in aliam translata varie mutentur et corrumpantur, quod ostendunt etiam nomina
[Gap desc: Greek word]
Darius et
[Gap desc: Greek word]
*ku/ros, Cores, vel Cyrus. Unde patet, quod coniunctione utriusque nominis excellentia et praeeminentia inter alios Principes significetur. Nam
[Gap desc: Greek word]
Cu in Persica lingua significat Principem, et
[Gap desc: Greek word]
significat Principem. Quare Cyaxares idem est atque Magnus Princeps. Sicut apud Graecos dicitur a)rxhro\s2, a)rxhre/ths2, apud Latinos Archidux, Archiepiscopus, Ertz-Herzog/ Ertz-Bischof. Ertz est ex nomine Graeco a)/rxwn, Princeps. Nam Ertz-Bischof idem est quod )*arxiepi/skopos.

DUBIUM.

At quidam negant, hunc Darium Medum fuisse Cyaxarem. Quia Herodotus lib. 1. scribit fuisse Phraortae Regis Medorum filium, patrem Astyagis. Quomodo ergo Darius filius Astyagis Cyaxares dici potest, cum eius nepos fuerit?

Resp. Dubium hoc levioris est momenti. Nam duplex fuit Cyaxares. I et II. ille avus, hic nepos


page 133, image: s0205

fuit. Quare dicimus, quod Darius non quidem fuerit Cyaxares I, sed II. Nam expresse a Xenoph. in Cyropaed. Cyaxares appellatur; sicut etiam constat, Cyri tam patrem, quam filium Cambysen, fuisse appellatum. Vide Augustinum Torniell. p. 101.

II.

II. Generatio.

Depatre huius Darii variae exstant Historicorum opiniones. Nos quatuor tantum, quae praecipuae sunt, adducemus.

Prima est Theodoreti, qui in Oratione sexta super Daniel. scribit, hunc Darium fuisse regis Nabuchdonosoris nepotem ex filia, matremque habuisse Chaldaeam, patrem vero Medum, et eam ob causam Medum nominari, idque probat ex Ierem. 27. v. 7. ubi legitur, quod Deus promiserit, se Nebucadnezari daturum regnum amplissimum, neque tantum ipsi, sed etiam filio eius et filio filii. Athaec sententia Theodoreti tolerari non potest. nam filius Nebucadnezaris fuit Evilmerodach. Ierem. 51. Nepos autem vel filius filii fuit Belsazar. At Darius non fuit filius filii Nabuchdonosoris, sed filius FILIAE (ut fatetur Theodoretus.) Ergo promissio Dei ad ipsum non pertinebat. Praeterea Darius quidem Belsazari in Regno successit, verum non in eo Regnum est conservatum (sicut Deus Ierem. 27. v. 7. Nabuchdonosori promiserat) sed eversum. Quod autem Nabuchdonsor pater eius appellatur, Daniel. 5. 2. illud per Ebraismum intelligendum, quo saepe maiores appellantur patres. Vide plura, si voles, in Monarchia I. in vita Belsayaris Monarchae XLIX. §. 2.

III.

Secunda opinio est; Darium Medum fuisse Darium Hystaspis. Quia Dariu Hystaspis bellum cum Chaldaeis gessit, eosque Babylone expugnata subiugavit, sicut Iustinus lib. 1. et Herodotus lib. 3. tradunt. Hoc autem ipsum Daniel Propheta in cap. 5. de Dario Medo scripsit. Et hanc sententiam Hieronym. super. c. 9. Daniel Porphyrio tribuit. Resp. Verum haec opinio nullo modo admitti potest. Nam magnum est discrimen inter Darium Medum et Darium Hystaspis. 1. Ratione patriae: Namille Medus: hic vero Persa natione fuit. 2. Ratione partis. Ille fuit filius Regis, nempe Ahasueri. Daniel 2. I. Hic non item. 3. Ratione Regni: Ille regnavit ante Cyrum, uti ex Daniel 5. 30, 31. colligitur. Nam ibi dicitur, quod Darius Belsazari Regi Babyloniorum interfecto successerit in regnum, natus annos sexaginta duos. Ratio vero quae a Porphyrio affertur, nullius est ponderi. Oritur namque ex crassa Chronolgiae ignorantia. Nam Babylon bis capta est, semel a Dario Medo atque Cyro Persa: Qui interfecto Belsazare Regnum Babyloniorum et Assyriorum ad Medos et Persas transtulerunt, sicut ex scriptura illa prodigiosa pater. Daniel. 5. 28. Divisum est regnum tuum, et datum Medis et Persis. Cum autem Chaldaei Medorum et Persarum Regibus aliquantisper paruissent, tandem rempore Darii Hystaspis defecerunt: qui expugnata Babylone, opera Zopyri Ducis sui, illos rursus in potestatem suam redegit, et muros Babylonis diruit. Vide Herodotum lib. 3. et Iustinumlib. 1.

IV.

Tertia opinio est eorum qui putant, Darium Medum fuisse filium Cyaxaris I. Medorum Regis, et fratrem Astyagis, cuius filia Mandane nupsit Cambysi, ex quo genitus est Cyrus expugnator Babylonis. Hic postquam crudelitatem Astyagis avi sui erga se infantem ab Harpago Consiliario Regis cognovisset, bello illum aggressus est, et victum regno privavit: at que ita permissu Cyri, Cyaxares II. frater Astyagis, abavunculus Cyri Regnum adiit, nomenque Darii assumpsit; unde a Daniele Darius Medus appellatur. Daniel. 6. 1. Et haec opinio est Amandi Polani in Daniel p. 414.

Iuxta hanc opinionem Darius Medus foret frater Astyagis et abavunculus Cyri.

V.

Quarta et communissima Theologorum et Historicorum sententia est, Darium Medum suisse silium Astyagis Medorum Regis, cuius coniux Aryenis Lyda, ex qua ipsi nati sunt hi liberi, nempe Cyaxares II. et Mandane, quam postea Astyages in matrimonium collocavit Cambysi Persae homini conditionis mediocris, ex qua postea natus est Cyrus. Atque ita Darius est Gyriavunculus, quem Xenophon lib. de Cyropaed. Cyaxarem appellat. Hanc sententiam probant Iosephus lib. 10. Antiqu. Xenophon de paedia Cyrilib. 8. D Hieronymus super 5. et 9. cap. Daniel.

GENEALOGIA.

Gyaxares I.

Astyages, cui Aryenis coniux.

Cyaxares II, vel Darius Medus.

Mandane. - Haec nupsit Cambysi Cyrus. Persae.


page 134, image: s0206

DUBIUM I.

At Herodot. lib. 1. Iustinus lib. 1. Valerius Maximus lib. 1. de somniis, pro certo affirmant, Astyagem filiis caruisse, unamque tantum filiam nomine Mandanem habuisse, eique Cyrum in regno immediate successisse. Quare dici non potest, Darium Astyagis filium fuisse.

Resp. Diversae de hoc dubio sese offerunt Historicorum sententiae. 1. Quidam asserunt, Darium fuisse Astyagis filium naturalem; ut Herodotus. 2. Quidam vero dicunt, eundem fuisse Astyagis consobrinum, et sic non filium naturalem, verum adoptivum; ut Xemphon. Cum enim Astygaes a Cyro nepote suo bello premeretur, ne scilicet ipse aliquando ad Regnum suum deveniret, Cyaxarem filium sibi adoptavit, eumque Regni heredem nuncupavit. Verum Cyrus, devicto Astyage, regnum concessit Cyaxari quoad vixit; idque vel avi contentus vindicta, vel veritus, ne, si etiam Cyaxarem regno pelleret, omnium contra se Medorum odia atque vires concitaret.

DUBIUM II.

Daniel. 9. 1. dicitur, quod Darius Medus fuerit filius Ahasueri: quomodo igitur Astyagis filius dici potest? Quia Ahasuerus et Astyages idem non sunt.

Resp. Ahasuerus non fuit nomen proprium unius alicuius Regis, (sicut Melchior Canus Iesuita lib. 11. de Locis Theologicis c. 3. putat, qui per Ahasuerum Dan. 9. 1. intelligit maritum Esther, eumque patrem Darii Medi fuisse dicit) sed est nomen ap. pellativum. Quia Ebraei hoc nomine externos magnosque Principes nominare solebant, praesertim vero praepotentes Medorum et Persarum Reges, qui per excellentiam Ahasueri dicebantur. Unde inferri non potest, quod Darius Medus non fuerit filius Astyagis. Nam hic cognom,ento Ahasuerus dictus fuit. Et singulari observatione dignum est, quod tres in Codice sacro reperiantur Reges, qui Ahasueri dicuntur. Primus est Astyages Rex Medorum, pater Darii Medi. Alter est Cambyses, secundus Rex Persarum, Cyri filius, qui aedificationem templi prohibuit: 1 Esdr. 4. 6. Tertius est maritus Esther, quem quidam Theologi et Chronologi Darium Hystaspis fuisse affirmant; de quo agitur Esther. 1. 1. Verum nos statuimus, Ahasuerum illum Estheri maritum fuisse Artaxerxem Longimanum, U Regem Persarum; uti in Historia eius dicemus.

Conciliatio.

Unde patet utrumque verum esse; nempe quod Darius Medus fuerit filius Astyagis, vel naturalis; ut vult Herodotus; vel adoptivus; ut vult Xenophon: hoc est, filius Ahasueri; uti habetur Dan. 9. v. 1. Quia Astyages et Ahasuerus eadem est persona. Qui nomine proprio Astyages, et cognomine Ahasuerus appellatus est. nam Ahasuerus apud Ebraeos et Persas per excellentiam significat magnum caput, seu magnum Principem. Pagninus in libro de interpretatione nominum Ebraicorum docet, pro ASSUERUS scribendum et pronuntiandum esse
[Gap desc: Greek word]
ACHASCHUERUS, ab
[Gap desc: Greek word]
Achasch, h. e. Princeps; et
[Gap desc: Greek word]
rosch caput. Quando igitur Darius Medus dicitur filius Achaschueri, sensus est: quod, videlicet, sis filius magni Principis vel Regis.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

VI.

ACta Darii Medi sunt triplicia. 1. OEconomica 2. Politica. 3. Ecclesiastica.

I. ACTA OECONOMICA.

VII.

MATRIMONIUM Darii ignoratur; sed Xenophon ei unicam filiam attribuit, quae a Suida BARDANE appellatur. Et ex eodem Suidapatet, quod habuerit filium, nomine ARPHAXADUM, seu ARBACEM nothum.

II. ACTA POLITICA.

VIII.

I. REGNI OCCUPATIO. Darius Medus regnum alio modo in Media, et alio modo in Babylonia occupavit.

IX.

Primo, IN MEDIA ad regnum pervenit, partim iure successionis, partim indultu Cyri victoris. Hic namque capto Astyage avo suo, Medorum regnum ad Persas transtulit, atque Cyaxarem II, vel Darium Medum avunculum suum Medis praefecit, eique titulum Regis indulsit, qui Regnum illud administravit annis 28.

ERROR.

Hinc ergo patet, quod magnus eror sit Severi Sulpitii, in lib. 2. sacrae historiae inconsiderate


page 135, image: s0207

scribentis, hunc Darium 18 annis regnasse, quâ tempestate apud Medos regnabat Astyages. Sed hoc rationi haud consentaeum est. Nam et hunc Darium vel Cyaxarem II. Medis imperasse, ex cap. 6. Danielis v. 8. evidenter constat; et Astyagem Medorum regnum tenuisse, omnes istorici profani uno ore affirmant: sed fieri non potuit, ut uno eodemque tempore duo simul Medorum Reges essent.

X.

Deinde IN BABYLONIA ad Monarchiam pervenit duplici modo atque medio.

Primo, partem regni IURE BELLI acquisivit. Quia ipse Babylonios debellare cupiens, socium et adiutorem gerendi belli adscivit Cyrum Regem Persarum, filium sororis suae; cumque eo Babylonem expugnavit, et Belsazarem Regem Babylonicum interfecit. Et sic iure belli ipsi tanqua victori pars regni debebatur.

Secundo, integrum Regnum Babylonicum accepit IUREPACTI. Nam Dan. 5. 31. ita in lingua Chaldaica exstat: Darius
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, pare/laben vel a)nede/cato
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, th\n a)xhn/, alio tradente accepit regnum. Graeca editio Aldina et Hervagiana cum rextu Chaldaeo plane congruit. Ita enim habet: kai\ *darei=os o( *mhdos pare/labeth\n basilei/an. Similiter Daniel. 9. 1. ita legitur: In anno primo Darii filii Ahasuerus, desemine Medorum, QUICONSTITUTUS FUIT Rex super Regnum Chaldaeorum,
[Gap desc: Greek words]
. Quomodo autem Darius regnum Babyloniorum acceperit, Xenophon lib. 8. de paedia Cyri testatur: nempe Cyro sponte regnum illud Babylonicum ei concedente et donante. Cyrus enim rebus Babylone constitutis, reditum in Persida suscepit, in quo reditu in Mediam etiam venit, et apud Cyaxarem divertit; et cum se invicem essent complexi, Cyrus primum inquit Cyaxari, ei et aedes electas esse et a)rxei=a, (h. e. palatia seu curiam, et tabularium in quo acta publica asservantur) quo haberet, etiam cum illuc iret, ubi diverteret, tamquam domum suam; tum alia quoque ei dona dedit et plurima, et plucherrima. Contra autem Darius unicam filiam, quae Herodoto et Suidae BARDANE dicitur, (quoniam masculam prolem non habebat,) Cyro despondit, et dotis loco totum regnum reliquit. Ita post obitum eius Cyrus omne imperium eius obtinuit: et fic Monarchia II. vivente Dario, erat divisa et a duobus Monarchis administrata; post obitum aucem Darii in Cyro est coniuncta. Darius autem Monarchiam Babylonicam accepit annos 62 natus, quam aetatem vetere Latini ingravescentem, et propter varia incommoda, quibus illa premitur, malam, soliti sunt appellare. Chaldaeus textus ita habet: Erat ferme FILIUS annorum sexaginta duorum. Quae phrasis etiam Ebraeis familiaris est. sicut patet ex Genes. 5. 32. ubi Noachus dicitur
[Gap desc: Greek words]
filius quingentorum annorum. Sic filius (h. e. vir) viginti annorum. Exod. 30. 14. 2 Paral. 25. 5.

ERROR.

Errat igitur Sethus Calvisius, in Chronolog. sua p. 63. qui putat Darium regnum Babylonicum non vi occupasse, sed voluntariâ subditorum traditione accepisse. Verba eius haec sunt: Belsazar, Babyloniorum Rex, pravae indolis adolescens, ab amicis oppressus, cum cruciatu interficitur. Qui eum opresserant, conveniunt, et de communi sententia regnum tradunt NABONE DO MEDO. Nam Darius Medus non vi occupasse Regnum, sed accepisse dicitur Dan. 7. 31.

Verum falsa est haec opinio: Nam Darius Medus regnum vi occupatum accepit, scilicet a Cyro illud sponte ei concedente et dante; uti antea ex Xenophonte demonstravimus. Calvisius quidem Berosum lib. 3. rerum Chaldaicarum scriptorem, Metasthenem atque Ptolemaeum pro se allegat: Verum si accuratius illorum considerentur verba, multis erroribus scatent, et Danieli prophetae in faciem contradicunt. Ideoque nos illa missa facimus, sequuti regulam Hieronymi. Quicquid cum sacra Scriptura congruit, recipiendum: Quicquid vero cum ea non congruit, illud eâdem facilitater reicitur, quâ adducitur.

XI.

QUAESTIO I.

Dubium hoc loco moveri potest: Anne regnum Belsazaris in Dario Medo sit continuatum, an vero sublatum?

Ratio dubitandi desumi potest ex verbis Theodoreti, qui statuit Darium Medum fuisse Nebucadnezaris M. nepotem; illudque ex Ierem. 27. 7. probat, ubi dicitur, quod Deus Nebucadnezari regnum amplissimum promiserit, et FILIO eius, et FILIO FILII. Iam vero Belsazar fuit filius Nabuchdonosoris; uti ex Dan. 5. 2. paret. Et de Dario Medo dicitur Dan. 5. 31. quod ei (velut filius) in regno successerit. Unde Berosus lib. 3. rerum Chaldaicarum scribit, quod illi, qui contra Belsazarem conspiraverant, regnum tradiderint Nabonimedo, cuidam Babylonio eiusdem factionis homini.

Resp. Verum nos respondemus, quod sentenria


page 136, image: s0208

illa Theodoreti (quam antea §. 2. refutavimus) et Berosi nullo modo in arce veritatis sit ponenda. Quia quando Daniel. 5. 28. inquit: Phares, hoc est, Regnum tuum est divisum, et datum Medis et Persis, utique verba illa non de successoribus Belsazaris in regno Babylonico, sed de translatione, vel universali totius regni mutatione intelligenda sunt. Nam ipse Daniel hanc interpretationem nobis subministrat v. 26. ubi inquit ad Belsazarem: Mene, h. e. numeravit Deus regnum tum, et COMPLEVITILLUD. Luth. hat vollendet. Quo verbo signisicare voluit, circumactam esse periodum Regni Babylonici, et fato iam distrahi illud atque alio transferri. Id quod res etiam atque eventus declaravit. Capta enim est Babylon, quo finis Monarchiae eius conspectior esset, et ad gentem aliam imperii summa devoluta est; ut iam dubium nullum esse possit, quin alia etiam Monarchia nova constituta sit. Cumque Daniel aliud hoc regnum dicat, non fas est dubitare, quin diversum a superiori intelligi velit.

XII.

QUAESTIO II.

Anne Babylon a solo Dario, an vero etiam a Cyro expugnata sit? et quare Daniel Propheta solum Darium, nomine Cyri suppresso, nominet, eumque Belsazari interfecto successisse dicat? Daniel. 5. vers. 31.

De hac quaestione tres occurrunt Scriptorum, tum sacrorum, tum profanorum sententiae.

SENTENTIA I. Quod solus Cyrus Babylonem expugnaverit.

XIII.

Omnes fere Graeci Scriptores expugnationem Babylonis soli Cyro adscribunt, excluso Dario: Unum excipio Xenophontem, quiscribit, Cyaxarem Medorum Regem, et Gyriavunculum, auctorem fuisse belli inferendi, at Cyrum solum, gesti. Quoniam ipse Cyrum in auxilium vocaverit, eumque magnâ cum exercitûs parte ad expugnandam Babylonem miserit; ipse vero aliquâ exercitûs parte ad custodiam Regni in Media remanserit. Quare expugnationem Babylonis, omnemqne eius victoriae gloriam, soli Cyro adscribit. Propter tres autem causas Graeci Scriptores soli Cyro Babylonis expugnationem tribuunt.

1. Ex magna erga Persas affectione. Nam Strabo lib. 15. scribit, quod Graeci semper Persas maximo favore prosequuti sint.

2. Ex annalium Persicorum testificatione. Scribunt Graeci, se ita reperisse in annalibus Persarum, qui omnem eius victoriae laudem Regi suo Cyro adscripserant.

3. Ex perbrevi Darii regimine. Nam Darius Medus exiguo tempore Monarchiae Babylonicae praefuit, nempe, uno tantum anno; vel, iuxta alios, biennio. Postea regnum eius ad Cyrum eiusque successores translatum fuit, idemque ultra 200 annos duravit.

SENTENTIA. II. Quod solus Darius Babylonem expugnaverit.

XIV.

In vaticiniis Prophetarum ab ipso Deo praedictum est, quod velit per Medos regnum Babylonicum destrui. Nam Iesai. 13. 17. inquit: Ecce ego suscitabo super eos MEDOS, qui argentum non quaerant, nec aurum velint; sed sagittis parvulos interficient, et embryonibus non parcent. Et Ierem. 51. 11. inquit: Suscitavit Dominus SPIRITUM REGUM MEDORUM, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam; quoniam ultio Domini est.

Verum haec dicta non exclusive sunt intelligenda, quasi Deus tantum per Medos, Persis exclusis, regnum Babylonicum everti voluerit; sed inclusive; uti ex iis, quae mox dicemus, patebit.

SENTENTIA III, ET VERA. Quod uterque, nempe et Darius Medus, et Cyrus, simul Babylonem expugnaverint.

XV.

1. Ex Prophetarum oraculis. Iesaiae. 21. 2. inquit Deus: Adscende, Elam; obside, Mede. Ubi per Elamitas, Deus intelligit Persas; per Medum, Medos: qui coniunctis copiis et viribus Babylonios oppugnarunt. Hosce autem Persas atque Medos Deus per Apostrophen alloquitur, eosque ad obsidendam oppugnandamque Babylonem evocat at que hortatur. Deinde v. 7. narrat Propheta, quod speculator, qui pro urbe Babylonis excubias agebat, in specula viderit, nempe duos equitum ordines; quorum unus camelis, alter mulis veheretur. Quibus verbis duo populi, Medi et Persae, innunntur. Quia forte alteri cameli, alteri crebrius mulis usi sunt. Ierem. 50. v. 9. inquit Deus: Ecce ego suscitabo et adducam in Babylonem congregationem gentium. h. e. Medorum et Persarum. Daniel. 5. v. 28. inquit Daniel Propheta, scripturam prodigiosam


page 137, image: s0209

interpretaus, ad Belsazarem ultimum Babylonis Regem: Phares, h. e. Regnum tuum div isum, et datum est Medis et Persis. Ubi etiam voce Peres ad Persas alludit; uti quidam volunt: Et de Dario Medo Daniel. 5. 31. expresse dicitur, quod Belsazaris regnum acceperit.

XVI.

2. Ex typis. Idem in statua illa ingenti, quam Nebucadnezar in somno vidit, patet. nam Monarchia II. per duo brachia argentea adumbrata est, a quibus caput aureum subvertenum erat. Quo typo adumbratum, quod Medorum et Persarum Principes coniunctim Monarchiam Babylonicam destructuri, et alias Medorum, alias Persarum Reges Monarchiam istam administraturi essent. Quam sententiam etiam Iosephus lib. 10. Antiquit. approbat.

XVII.

DUBIUM. At si porro quis quaerat: Si Darius atque Cyrus Babylonem coniunctim expugnarunt; quare igitur Daniel Propheta, suppresso Cyri nomine, solum Darium nominet, eique successionem in regno tribuat? Dan. 5. 31. et 6. 1.

Nos respondemus, factum hoc esse quadruplicem ob causam.

Prima est fusikh\, sive xronikh\, h. e. factum est propter aetatis ordinem atque dignitatem. Nam Darius tum temporis vir grandaevus erat. Quia, teste Daniele 5. 31. annos 62 natus erat. Contra autem Cyrus erat vir iuvenis cum ipso comparatus. Nam 40 annorum erat, cum imperium suscepit; uti Cicero lib. 1. de divinatione scribit.

Secunda erat oi)konomikh\, sive suggenhtikh\. Sic factum est propter consanguinitatis auctoritatem. Quia Darius erat Cyriabavunculus atque socer. Ideoque Cyro instar parentis erat, quemque Cyrus tamquam filius revereri voluit, tradendo ei a)ci/wma imperii Babylonici.

Tertia erat politikh/. Sic factum est propter Regni Medici Maiestatem. Nam regnum Medorum et maius, et tum temporis excellentius regno Persarum fuisse Historici scribunt.

Quarta erat polemikh/. Sic factum est propter belli illius originem. Darius belli illius gerendi Princeps atque auctor fuerat: Cyrus vero quasi coadiutor eius in auxilium ab eo accitus est.

XVIII.

II. REGNI CONSTITUTIO atque ADMINISTRATIO. Daniel Prophetae cap. 6. v. 2, 3. de Dario scribit, quod Regni administrationem prudenter inchoaverit. Nam quia ipse aetate gravis, et solus omnibus regni negotiis expediendi impar erat, Magistratus inferiores ordinavit, qui toti Regno praeessent. Illique erant duplices: Toparchae et Eparchi. Toparchae (alias Satrapae dicti) erant, qui provinciam singulis attributam gubernabant. Horum erant 120. Quia Darius Regnum in tot praefecturas partitus erat, ut singuli singulas praesecturas curarent. Eparchierant Triumviri supra Toparchas istos constituti, qui rationes administratae Rei publ. ab illis exiterent, ut Rex minori cum molestia, et maiori cum fructu subditorum, regnum administrare posset. Versio Graeca Aldina et Hervagina vocat *taktikou\s2, quasi dicat Ordinatores, qui nempe omnia in regno ordinandi potestatem haberent, ordinem ceteris praescriberent, eosque in officio continerent. In illa autem Eparchorum aut Triumvirorum senatu Daniel principem locum obtinebat. Dan. 6. 2. Nam in Chaldaeo textu exstat vocula
[Gap desc: Greek word]
, quae non reddenda est unus (ut fit in versione vulgata:) sed primus. Quia h. l. est nomen numeri, non numeralis, sed ordinalis; sicut etiam saepe apud Ebraeos usurpatur.

ERROR.

Undo patet, errasse Freculphum Episcopum Lexoviensem, qui Chronici sui tomo 1. lib. 3. c. 18. scribit, Darium CCCLX Satrapas super regnum suum constituisse. Quem errorem hausit ex Iosepho, qui lib. 10. Antiqu. Iudaic. c. 10. p. 278. ita scribit: Daniel erat unus e tribus summis Satrapis, qui sub se habebant alios 360 Satrapas. Tot enim a Dario primum instituti sunt. Haec Iosephus. At manifestus hic est error. Nam expressis verbis Daniel Propheta cap. 6. v. 1. dicit, quod Darius constituerit supra regnum Satrapas CENTUM VIGINTI.

XIX.

Quomodo autem Rex Darius erga Danielem sese gessit? Breviter respondeo. Sicut Darius fuit polu/tropos: ita quoque erga eum sese gessit polutro/pws2. Quod ut melius intelligatur, totum actum tribus propositionibus includam; nempe Darius erga Danielem sese gessit. I. in ortu bene. II. inprogressu partim male, partim bene. III. inegressu optime


page 138, image: s0210

XX.

PROPOSITIO I. Darius erga Danielem in ortu sese gesu bene.

Nam Danielem Propheram (ut Iosephus lib. 10. Antiqu. c. 10. p. 278. scribit) assumptum secum duxit in Mediam, eumque in summo honore apud se habuit. Et statim addit: Tam carus et honoratus apud Regem fuit, ut ei, tamquam viro divino, libenter de quovis negotio consulenti pareret. Haec ille. DIGNITAS autem Danielis duplex fuisse narratur. Daniel. 6. 2. 3. altera iam collata, altera conferenda. Dignitas iam collata erat prokaqedri/a sive primatus, non tantum inter Toparchas sive Satrapas, sed etiam inter Eparchos. Quoniam spiritus excellens erat in Daniele, h. e. ipse donis Spiritus S. non tantum sanctificantibus (ut, fide, timore Dei, spe, charitate, etc.) sed etiam ministr4antibus (uti Theologi loquuntur) h. e. eximiis sapientiae, prudentiae alisque donis praeditus erat: eorumque respectu ceterisregni Proceribusd praecellebat. Dignitas vero Danieli conferenda erat Vicariatus regni. Darius namque Rex partim senectutis incommodis, partim administrandi regni mole, partim denique donis, quae in Danielefulgebant, excellentibus adductus, illum universo Regno praeficere, atque ita Proregem creare cogitabat. Dan. 6. 3.

XXI. DUBIUM.

At dubium hîc oboritur: An recte secerit Daniel, quod se ipsum laudarit. Nam de se ipso scribit: quod SPIRITUS EXCELLENS in se fuerit. Contra autem Salomon Prov. 27. v. 2. inquit: *e)gkwmiaze/tw se o( pe/las2, kai\ mh\ to\ so\n s2o/ma: a)llo/trios, kai\ mh\ ta\ sa\ xei/lh. hoc est, Laudet te alienus, et nonos tuum; extraneus, et non labia tua. Cum quo Adagio consentit Chria Themisti apud Stobaeum Sermon. 62. *ou)de\n ou(/tws2 a)/kous1ma fortiko\n, w(s2 to\ kaq) au(tou= e)/painos. h. e. Nulla narratio tam odiosa est, quam sui ipsius encomium. Unde vulgo dici solet: Proprialaus sordet.

RESPONSIO.

Gloriatio duplex est; vana et vera.

Gloriatio VANA est, quando homo de bonis, quae habet, gloriatur ex ambitione et superbia, quasi ea a se habeat; neque Deo illa accepta refert. Sic nemo glorietur. 1. de sapientiâ suâ; ut Rex Assyriorum, qui gloriabatur se in sapientia sua tot regna atque Reges populosque et nationes subiugasse, Iesat. 10. v. 13. 2. neque de potentia sua; ut Sennacherib Rex Assyriorum, qui gloriabatur, quod in multitudine quadrigarum in alstitudinem montium Libani ascendisset. Iesai. 37. 24, 25. 3. neque de opulentia sua, ut Rex Ezechias. 2 Reg. 20. 2 Paral. 32. Iesai. 38i. 2. et Croesus Rex Lydorum ob magnas opes suas beatum se praedicabat. Vide Historiam Nebucadnez. in Monarch. 1. §. 41. Huc pertinet graphicum illud monitum D. Pauli. 1 Cor. 4. 6, 7. Nemo supra id, quod scriptum est, de se sentiat. Quid enim habes, ô homo, quod non accepisti: quod si autem accepisti, quid gloriaris? luna esto, ô homo, et gloriae tuae omne lumen Deo, iustitiae soli, refunde.

Gloriatio VERA est, quando homo pius gloriatur non in se, sed in Deo eiusque donis nobis divinitus concessis. Sic Gloriatio tribus temporibus est licita, et triplex est. 1. Gloriatio eu)xarisikh\, hoc est, gratiarum actionis. Quando quis gratâ mente agnoscit, et si necessitas flagitat, ex vera cordis humilitate depraedicat magna bona atque dona animi et corporis, quae larga Dei benignitas sibi concessit, idque tum in luce, tum in cruce. IN LUCE. Ut cum D. Paulus inqit de se ipso, 1 Cor. 15. 10. Gratiâ Dei id sum, quod sum; et gratia eius, quae est in me, non est inanis: sed copiosius quam illi omnes laboravi; non tamen ego, sed gratia Dei, quae mihi adest. Item 2 Cor. 11. 22. seqq. Ita David ad Regem Saulem dicebat 2 Sam. 17. 36. Et leonem et ursum interfeci EGO servus tuus: Erit igitur et Philistaeus hic incircumeisus quasi unus ex eis. IN CRUCE. Ut cum D. Paulus ait de piis et credentibus Rom. 5. 3. Gloriamur in afflictionibus. Ita poeta Christianus de Stephano protomartyre N. Testamenti ait:

Ibat ovans animis, et spe sua damna levabat.

2. Gloriatio didaktikh\ kai\ paradeigmatikh\, h. e. informationis, est, quando alios ad pietatem et constantiam, in Christianismo exercendam, exemplo nostro informamus. Ut cum Paulus ait 2 Tim. 4. 7, 8. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, sidem servavi. Quod superest, repiosita est mihi corona iustitiae. 3. Gloriatio a)pologhtikh\, hoc est, defensionis, quando contra homines improbos officium nostrum vituperantes aut vitam nostram dente Theonino lancinantes, innocentiam nostram palam demonstramus, et iustâ apologiâ nos purgamus. Uti D. Paulus fecit 2 Cor. 1. 12. Gloriatio nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod cum simplicitate et sinceritate Dei, non sapientiâ carnali, sed per gratiam Dei versati fuerimus in mundo, abundantius autem erga vos.


page 139, image: s0211

Ita in cap. 6. Danielis reperimus duplicem Danielis gloriationem. 1. eu)xarisikhn\, quando inquit v. 3. quod spiritus excellentior in se fuerit. 2. a)piloghtikhn\, quando v. 22. inquit: Deus meus misit Angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi. Quia coram eo inventa est iustitia in me, et coram te Rex delictum non feci.

XXII.

PROPOSITIO II. Darius in progressu erga Danielem sese gessit partim male: partim bene.

I. MALE sese gessit Darius erga Danielem; idque tripliciter.

1. Impium edictum in gratiam procerum suorum sanciendo, et promulgando. Impium namque erat, quod Rex Darius publico edicto prohiberet, ne quisquam a quoquam vel Deorum vel hominum aliquid peteret, nisi a solo Dario, usque ad triginta dies. Hoc namque edicto Darius viam stravit Proceribus Danielem perdendi. Etenim illi nullam poterant invenire occasionem accusationis in Danielis gubernatione; sed sperabant, se eam inventuros in Danielis religione. Quoniam igitur hoc impium edictum obtinuerunt, lata fenestra opprimendi Danielem illis apverta est. Dan. 6. 6, 7.

2. Edictum hoc impium sigillo suo obsignando. Nam et hoc temerarium factum fuit, quo Rex et sibi et Danicli maerorum magnum atque ingens periculum attraxit. Urserunt namque hoc ipsum Proceres, quoniam edictum hoc regio an nulo obsignatum esset, revocariilud non posse, nisi Rex auctoritatem suam imminutam velet. Daniel. 6. 8, 9, 10, 11, 12, 13.

3. Edictum hoc impium exsequendo. Nonne enim mirandum est, quod Rex Darius, qui Danielem in deliciis habebat, nihilominus tamen animum suum ab eo per Principes insidiatores abalienari passus sit, ipsorumque fraudulenta machinatione non observata, calumniis eorum fidem habuerit, atque Danielem innocentem contra conscientiae dictamen in speluncam leonum coniciendum demandarit? Daniel. 6. 16. Qui enim hominem innocentem liberare potest, illudue non facit, peccat contra charitatem Dei et proximi. Prov. 24. 11.

XXIII.

II. BENE sesegessit Darius erga Danielem triplici modo: 1. ante. 2. in. 3. post coniectiionem in laum leonum.

XXIV.

Primo: ANTE coniectionem Danielis in lacum leonum bene sese gessit Darius, cum Principibus et Satrapis suis disceptando. Cum enim Rex videret, se astuteatque dolose a Principibus et Satrapis circumventum, ita ut technis eorum Propheta Daniel e medio tollendus esset; vehementer contristatus est, et animum adhibuit pro Daniele, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut eriperet eum. Dan. 6. 14. Unde liquet, quam diuturnum Dario pro Daniele certamen cum Principibus atque Satrapis fuerit.

XXV.

Secundo: IN coniectione Danielis in lacum leonum bene sese gessit Darius, eum consolando. Cum enim Rex importunitati Priocerum instantium amplius resistere non posset, tandem comp8ulsus est cedere, et praecipere, ut Daniel ad supplicium raperetur. Dictum, factum! Proceres, qui Danielem accusaverant, illi ipsi veloces pedes habebant ad effundendum sanguinem, nullaque suae dignitatis habita ratione, carnifices fiunt, virumque innocentem, indicta causa, in lacum leonibus immanissimis refertum coniciunt, ea spefreti, fore, ut Daniel ilico ab illis crudeliter discerperetur et deglutiretur. In hoc autem tanto Danielis periculo Darius, qui audiverat, tres socios Danielis in camino Babylonis ardenti, in quem iussu Nebucadnezaris, in simili plane casu conivecti erant, miraclose conservatos esse, consolatus est Danielem, eumque hisceverbis, fide erga Deum, et benevolentia erga Danielem plenis alloquitur, dicens: Deus tuus, quem tu colis iugiter, ipse liberet te! Dan. 6. 16. Voti huius sensus hic est: Ah mi Daniel! Ego quidem toto die cum Proeribus meis litigavi: urgent illi invariabilem edicti regii, quod mihi imprudenti extorserunt, auctoritatem. Ideoque dicunt, non liberum mihi esse, eo in negotio dispensare, quod amplius in mea potestate non est. Fateor equidem. quod tu sevus meus fidelissimus in vitae periculum. mea imprudentia, sed certe non voluntate mea, incideris: Deus tuus, quem tu iugiter colis, vindex tuus erit.

XXVI.

Tertio: POST coniuctionem Danielis in lacum leonum Darius bene se erga Danielem gessit.

1. Lapidem super speluncam leonem positum obsignando. Daniel. 6. 17. Allatusque est lapis unus, et positus est super os lacus, quem obsignavit Rex annulo suo, et anuloi Optimatum suorum. Additur


page 140, image: s0212

finis: ne quid fierct contra Danielem. Quia Satrapae videbant, leones a Daniele abstinere eique parcere, metuebant, ne Rex mutata sententia, eum rursus extrahi incolumem iuberet, aut eriam ipse Daniel effugeret, ingentem lapidem super os speluncae imponunt, neinde egredi posset. Sed hoc eorum institutum prudenti Regis Darii cura in emolumentum Danielis est conversum. Quoniam Rex lapidem illum obsignavit et suo et Procerum suorum annulo, ne vis ulla Danieli inferri posset.

2. Ingentem suam tristitiam declarando. Nam Daniel 6. 18. dicitur. quod Rex Darius in palatium suum iverit, et manserit a)/deipnos (sicut in Graeca versione redditur) h. e. incoenatus, et a)/grupnos h. e. pervigil. Mala namque conscientia ingentem homini dolorem atque maerorem affert. Unde conscientia pulchre definitur, quod sit index faciendorum, et iudex atque vindex malefactorum, vel; quod sit frenum ante peccatum, et flagrum post peccatum. Exemplum evidens h. l. habemus in Rege Dario. Hic enim licet tanti sceleris non esset auctor; quia tamen consenserat, stimulis conscientiae adeo exagitatur, ut nec cibum, nec somnum capsere posset.

XXVII.

PROPOSITIO III. Darius in egressu erga Danielem sese gessit optime.

I. Ad foveam leonum properando, deque statu Danielis sollicite interrogando. Nam Daniel. 6. 19, 20. legitur, quod Darius (qui totam noctem fuerat a)/deipnos kai\ a)/grutnos) summo diluculo surrexerit, festinanter ad anstrum leonum perrexerit, et appropinquans lacui lamentabili voce Danielem incleamaverit, dicens: O Daniel, serve Dei viventis! Deus tuus, quem iugiter colis, potuitne liberare te a leonibus? Haec verba tripliciter considerantur. 1. *pros1fwnhmatikw=s2. Nam compellat Danielem honorifico titulo, eumque appellat SERVUM DEI, non suum; ideoque insinuat, quod recte fecerit, non sibi, sed Deo vero inserviendo. 2. *e)gkwmias2ikw=s2. Sic laudat eum ob constantiam, quod nempe Deum suum iugiter colat, nullisque minis aut periculis a vero Dei veri cultu vel deterreri vel avelli se patiatur. 3. *e)rwthmatikw=s2, h. e. interogative. Sic interrogatio haec: Deus tuus valuitne eripere te a leonibus? non ita intelligenda est, quasi de Dei potentia dubitaverit: (Nam ex pio et fideli Darii voro, quod v. 16. exstat: Deus tuus quem tu iugiter colis, is liberet tc, contrarium apparet.) Verum de Dei voluntate atque eventu incertus erat. Nam dona atque bona Dei corporalia cum conditione divinae voluntatis petenda et exspectada sunt, sicut exemplum trium sociovum Danielis (Dan. 3. 17, 18.) ostendit: Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camnio ignis ardentis, et de manibus tuis, ô Rex, liberare. Quod si noluerit, sit tibi, Rex, quia Deos tuos non colimus.

XXVIII.

II. De conservatione eius verhementer laetando, eiusque extractionem e lacu leonum demandando. Nam Daniel Regi suo reverenter respondet, eique incolumitatem diuturnam precatur, et postea formam et finem admirandae conservationis sui narrat.

FORMA conservationis Danielis exprimitur ab eo hisce verbis: Deus meus (h. e. in quem ego credo, cui confido et quem colo) misit Angelum suum, qui occlusit ora leonum, ut non laederent me. Dan. 6. 22.

FINIS conversationis Danielis fuit demonstratio innocentiae eius. De quo Daniel ita ait vers. 22. Quia coram eo inventa est iustitia (puritas) in me; atque etiam coram te, ô Rex, maleficium non commisi. q. d. Principes et Satrapae hostes mei infensissimi, ô Rex, coram te me accusarunt, quod crimen laesae Maiestatis commiserim, eo ipso, dum mandato tuo spreto Deum meum invocaverim: atque eo rem deduxerunt, ut in lacum leonum coniectus sim, ab immanissimis illis bestiis dilaniandus, discerpendus et deglutiendus; at Deus me per Angelum suum medios inter leones sedentem, salvum et incolumem conservavit. Ideo coram ipso inventa est iustitia in me. h. e. Deus hac miraculosa mei conservatione publicum atque evidens testimonium perhibuit, me coram eo in praesenti causa innocentem esse: quin et tu, ô Rex mi, mihi testimonium perhibere cogeris, quod nullum adversus te crimen aut maleficium commiserim. Et hoc modo Daniel Deum et Regem innocentiaesuae testem invocat.

His autem auditis, Rex Darius vehementer est gavisus super eo. Sicut enim antea Darius Danielis calamitate magno maerore affectus est: Ita nunc vicissim, cognita eius incolumitate, valde laetatur, et absque mora, non interrogatis prius Proceribus, e specu leonum illum extrahi iubet. Et additur v. 23. Et nulla laesio inventa est in eo. h. e. post diligentem explorationem ne minimum quidem laesionis vestigium deprehendi potuit. Atque ita illustris huius miraculi veritas etiam testibus multis constitit, ne quis illus in dubium vocare posset.


page 141, image: s0213

XXIX.

III. Calumniatores Danielis severe vindicando. Postquam enim Danielis innocentia, et calumniatorum eius improbitas atque malitia, ab ipso Deo iusto mundi Iudice tam evidenter patefacta esset; Rex Darius, qui antea invitus adactus erat ad ferendam mortis sententiam in Danielem, ille nunc hostes Danielis volens morti adiudicat, et eodem supplicii genere, quo illi Danielem afficere cogitabant, ex lege talionis affecit. Nam iussit satellitibus suis, ut accusatores Danielis adducerent, eosque una cum uxoribus et liberis in foveam leonum praecipitarent. Daniel. cap. 6. vers. 24. Et statim in eod. v. additur EVENTUS. Et non pervenerunt ad fundum lacus, cum dominium in ispis leones exercuerunt, omniaque ossa eorum comminuerunt. Magnum sane hoc miraculum fuit, quod leones bestiae feroces atque orudeles innocentem Danielem in medio eorum sedentem non laeserint, sed erga hostes eius consuetam suam immanitatem atque saevitiam ostenderint. Neque enim exspectaverunt, donec in terram deciderent; sed sublimes in aere exceptos discerpserunt, ossaque illorum comminuerunt. Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 12. pag. 278, 279. addit, quomodo patuerit, leones a laniena Danielis divinitus cohibitos fuisse. Verba eius haec sunt: Inimici Danielis, videntes ei nihil mali accidisse, noluerunt hoc Deii providentiae tribuere, sed causam referentes in leonum saturitatem, ausi sunt etiam apud Regem hoc asserere. At ille offensus corum malitia, iussit multum carnium obiuci leconibus, et illis iam saturatis inimicos Danielis in foveam conici; ut appareat, si propter saturitatem eos non attingant: ac tum demum evidentissimum fuit, vatem ope divina esse servatum. Nam nemini ex eis pepercerunt; sed non secus, acsi fuissent famelici et alimentis caruissent, sine mora eos dilaniaverunt: acuit autem ferarum rabiem, non vexatio famis, quae iam eis exempta fuerat, sed obiectorum maliria, Deo sic volente, ut ne bruta quidem eam impunitam sinerent.

III. ACTAECCLESIASTICA.

XXX.

Cum Darius ingens illud miraculum, vereque divinum, tum Danielis medios inter leones conservati, tum accusatorum eiusdem ab illis absor ptorum videret, sui officii esse cogitavit, publicum promulgare edictum, ad omnes ditionum suarum subditos, de Deo vero Danielis colendo.

EDICTUM autem illud hisce conceptum verbis exstat Daniel. 6. vers. 25, 26, 27. Tunc Darius Rex scripsit omnibus populis, nationibus, et linguis, habitantibus in universa terra: Pax vestra multiplicetur! A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremant ac timeant a conspectu Dei Danielis. Quia ipse est Deus vivens et subsistens in saecula, et regnum eius non destruetur, (dissipabitur) et potestas eius usque in aeternum. Ipse est liberator et servator, faciens signa atque miracula in caelo atque in terra, qui liberavit Danielem ex faucibus leonum.

XXXI.

Huius autem Edicti regii tres sunt partes. 1. EXORDIUM. 2. PROPOSITIO. 3. CONFIRMATIO.

XXXII.

I. EXORDIUM continet Salutationem, quâ omnibus Regni sui incolis pacem, h. e. tranquillitatem, qivietem, qtque felicitatem optat; sicut etiam Rex Nebucadnezar facit. Daniel. 3. vers. 96. Nam finis Regni atque Rei publ. cuiusvis debet esse pax subditorum. Quo etiam tendit paraenesis illa D. Pauli 1 Tim. 2. vers.. 2. in qua docet, ad hunc finem constitutos esse Magistratus, ut subillorum gubernatione et tutela tranquillam ac quietam vitam degamus cum omni pietate et honestate. In eandem sententiam D. Augustinus duas species Rei publ. constituit, terrenam unam, alteram, caelestem: easque finibus ita distinguit lib. 1. de Civit at. Dei. c. 14. Ominis (inquit) usus rerum temporalium refertur ad fructum terrenae pacis in civitate terrena; in caelesti autem civitate refertur ad fructum pacis aeternae.

XXXIII.

II. PROPOSITIO est, ut omnes subditi Deum Danielis tremant, atque timeant, h. e. filiali timore colant. Hinc discimus admirabilem Dei providentiam, quod ipse corda Regum pro arbitrio immutare possit; sicut dicitur Proverb. 21. vers. 1. Sicut rivi aquarum; ita cor Regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. Exemplum h. l. habemus in Dario Rege, qui primo a)/qeos erat, et a proceribus suis seductus edictum promulgabat, ne quis intra 30 dies a quoquam vel Deorum vel hominum aliquid peteret, nisi a se solo. Daniel. 6. v. 9, 12. Postea vero e)/nqeos kai\ qeo/filos factus mandatum de vero Danielis Deo colendo promulgavit. Ibidem.


page 142, image: s0214

XXXIV.

III. CONFIRMATIO, in qua edicti regii rationes continentur, quae tres sunt.

Prima desumpta est a Dei immortalitate et aeter nitate. Nam (inquit) ipse est Deus vivens, et in saecula subsitens. Q. d. omnia idola, quae loco Deorum coluntur, sunt simulacra ex auro et argento facta, et oipera manuum hominum: os habent, et non loquuntur; oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; nares habent, sed non odorantur; manus habent, sed non palpant; pedes habent, sed non ambulant; non meditantur in gutture suo. Similes illorum sunt, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Psai. 115. v. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8.

Secunda desumpta est a Dei incorruptibili et aeterno. Nam (inquit) Regnum eius non corrumpetur, et ddominatus eius usque ad finem durat.

Tertia desumpta est a potentia Dei infinita, tum intensiva: quia tanta praeditus est potentia, ut pios ex omni periculorum genere eruere possit. tum extensiva: Quia Maiestatem suam miraculis atque prodigiis patefecit, non in uno aliquo loco, sed in caelo et in terra: idque declarat speciali exemplo, quod nempe Danielem medios inter leones conservarit, ubi nulla potentia humana conservari potuisset.

XXXV.

FRUCTUS huius mandati Regii subiungitur Daniel. 6. v. 28. Et Daniel prospere egit in Regno Darii, et in Regno Cyri Persae. Quibus verbis insinuatur non tantum prosperitas Oeconomico-Politica, quod status ipsius, qui initio fuit asper, postea factus sit prosper; sed etiam Ecclesiastica prosperitas intelligitur, quod nempe Daniel eiusque religio, non modo sub Darii, sed etiam sub Cyri imperio innotuerit, inque maximo honore fuerit.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XXXVI.

DArus in Monarchia II regnavit iuxta quosdam historicos annum, iuxta alios, biennium, cum Cyro consobrino atque genero suo, cui etiam Regnum integrum dotis loco promisit et moriens legavit. Quae etiam Monarchia apud Persas mansit usque ad Alexandrum M. qui finem ei imposuit, devicto et occiso ultimo Persarum Rege, Dario Codomanno. Atque ita Monarchiae II Dynastia cum Dario Medo coepit anno M. 3434, et desiit anno M. 3436.

REGULA POLITICA. Nomina Redgum saepe sunt fatalia.

H. e. quando periodus regni vel familiae evoluta est, tum nomina Regis primi atque ultimi plerumque congruunt.

EXEMPLA.

Exempla huius regulae illustria habemus.

I. In MONARCHIA SECUNDA, quae erat Medo-Persarum. Nam Darius Medus Regnum Persarum fundavit: cum Dario vero Codomanno, qui ultimus Rex Persarum fuit, Regnum cocidit.

II. In MONARCHIA QUARTA habemus tria illustria exempla.

Nam primo sub AUGUSTO, secundo Romani Imperii Monarcha, Italia floruit: sed sub AUGUSTULO robur Italiae exstinctum est.

Ubi diligenter observandum, Augustulum (qui puer adhuc ab Oreste patre suo Imperator constitutus est A. C. 475.) imperare coepisse anno 500, postquam Senatus Romanus Octavianum Caesarem primum Augusti appellatione salutaverat et honoraverat, Fato ergo quodam Romani ultimum hunc Occidentalis imperii Principem, qui puer erat, diminuto nomine Augustulum appellarunt; ut intelligeretur. nunc demum anno 500 a nata appellatione Augusti, una cum vocis mutatione, ipsam quoque Augustalem dignitatem, imperiique Romani Maiustatem diminuendam, immutandam aut alio transferendam esse. Nam tantum 9 menses regnavit, reste Onuphrie, Iornade, Diacono. Etenim adversus cum excitus Odeacer Rex Herulorum eundem deposuit, et Imperio Occidentali finem imposuit.

Secundo, CONSTANTINUSM. Constantinopolin et Orientis imperium instauravit; CONSTANTINUS Palaeologus ultimus amisit. Atque ita urbi huic idem accidit, quod Oraculi versu Macedonibus significatum fuit, ut Constantini nomen urbi fatale, et Constantinus imperans a)gaqo\n kai\ ph=ma eset.

Tertio CAROLUS M. imperium Occidentale restituit. Et sub Carolo Crasso strips Carolina defecit.

Ita quoque PHILIPPUS Pater Alexandri M. Rex Macedoniae Regnum Macedoniae instauravit, et cum PHILIPPO ultimo Persei patre concidit.

Unde patet, quod Regna saepe sub iis Regibus deficiant, concidant et mutentur, qui eorundem Regnorum conditores ac fundatores nomine referunt.

Usus. I. DE DARIO REGE.

In Dario Medo nobis proponitur elegans speculum tum virtutum, tum vitiorum.


page 143, image: s0215

Speculum virtutum.

Virtutes in Dario nobis exhibentur quinque. 1. Pietas. 2. Prudentia. 3. Clementia. 4. Iustitia. 5. Humanitas.

I. PIETAS.

Pietas Dari ex edicto eius elucescit, quod nempe omnibus populis, tribubus, et linguis, habitantibus in omni terra, stupendum illud Dei miraculum de Daniele medios inter leones conservato, per edictum regium notum facit, atque praecipit, ut deinceps deserta gentili superstitione Deum verum Danielis colant. Daniel. 6. vers. 25, 26, 27. De quo in §. 30. plura vide.

PARAENESES.

Huius Darii exemplum omnes Principes terrae imitentur: qui non tantum veram religionem colant, (Nam optimum et tutissimum Principis munimentum est pictas. Nemo enim facile insidiis petet illum, quemd ob pietatem Deo curae esse persuasum sibi habuerit, inqit Cyrus apud Xenophont. lib. 8. paed. Et: Super omnia praeclara, quae Regnum habet, pietatis cultusque divini corona Regem exornat; inquit Agapetus in exposit. paraenet. Tom. 1. Orthod. pag. 185.) Sed etiam veram religionem apud subditos promoveant. Sicut Rex David Reges terrae monet Psalm. 2. v. 10, 11, 12. Et nunc Reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Osculamini silium, ne quando irascatur. Hic quando Reges iubentur filium Dei osculari, intelligitur non tantum osculum amoris; sed etiam honoris, reverentiae atque subiuctionis, quod huic Regi sua sceptra submittere, ipsique servire et potestatem divinitus acceptam ad Regni huius propagationem et defensionem convertete debent. Ita de IOSEPHO Aegypti Prorege Psalm. 105. v. 22. dicitur, quod Principes Pharaonis erudierit, iuxta voluntatem siam, et senes eius sapientiam docuerit. IOSUA successor Mosis deductionem arcae foederis Levitis demandavit, foedus inter Deum et populum renovavit, ac plurima, quae ad religionis et cultus divini constitutionem pertinebant. suscepit. Iosuae 5. 8, 24. GEDEON antequam contra Midianitas pugnaret, aram Baalis destruxit, Iudic. 6. DAVID arcam foederis ex aedibus Obed-Edom reduxit. 2 Sam. 6. vers. 12. 1 Paral. 13. v. 2. SALOMON ab officio removit Abiatharem summum Sacerdotam, et Sadocum in locum illius substituit. 1 Reg. 2. v. 27. ASA Rex Iuda fecit, quod bonum et placitum erat in conspectu Domini, altaria idololatrica subvertit, excelsa et statuas confregit, lucosque succidit, effeminatos de terra abstulit; purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius. 1 Reg. 15. v. 12. 2 Paral. 14. v. 3. retulit res consecratas patris sui, et res consecratas a se, in domum Domini, aurum, argentum et vasa. 1 Reg. 15. 15. ac praecepit Iuda, ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata. 2 Paral. 14. v. 4. renovavit altare Domini et subditos foedus cum Deo inire, idque iuramento confirmare iussit. 1 Paral. 15. v. 8. seqq. IOSAPHATUS Asae filius excelsa et lucos de filiis Iuda abstulit. 2 Paral. 17. v. 6. ac misit Principes et Sacerdotes, qui circumirent in toto Regno, ac populum in lege instituerent. v. 7. h. e. abolevit cultus idoloatricos, et visitatores ablegavit, quando et ipse egressus ad populum de Bersabe usque ad montes Ephraim revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. 2 Paral. 19. v. 4. constituit insuper Sacerdotes et Levitas et Principes familiarum ex Israel ad iudicium Domini et controversias eius, illisque certa praecepta proposuit. v. 8. et seqq, IOAS instauravit ruinas templi. 2 Reg. 12. v. 4. 2 Paral. 24. v. 4. EZECHIAS Rex primo statim anno mense primo regni sui valvas domus Dei aperuit, easque restauravit. 2 Paral. 29. v. 3. excelsa dissipavit, statuas contrivit. lucos succidit, iserpentem aeneum confregit, cui Israelitae adolebant incensum. 2 Reg. 18. v. 4. instituit reformationem cultus divini atque templi, iniit foedus cum Domino, et constituit Levitas in domo Domini, cum cymbalis et psalteriis. v. 5, 10, 25. celebrationem Paschatos in usum revocavit, et populum ad verum Dei cultum reduxit, cap. 30. IOSI'AS librum legis ab Helkia Sacerdore repertum publicarvit. et unveriopopulo praelegi curavit: praecepit etiam Sacerdodtibus, ut vasa idoloatricatemplo eicerent: delevit Camarim, quos posuerant Reges Iada ad adolendum in excelsis, atque instrumenta idololatriae e medio removit. 2 Reg. 23. 2 Par. 34. fecit Domino phase, Sacerdotes in officiis suis constituit, eosque hortatus est, ut ministrarent in domo Dei. 2. Paral. c. 25. NABUCHDONOSOR Rex Babylonis publico edicto Deum verum Israelis coli praecepit, et blasphemias contra Deum sub poena mortis prohiburt. Daniel. 3. v. 29. Unde Principes Christiani dicuntur Ecclesiae nutritii, Iesai. cap. 49. v. 22. atque ad muros eius aedificandos constituti. Iesai, cap. 60. et Clypei terrae, Psalm. 47. vers. ult. Huc graphica et omphatica pertinet sententia, quamReccaredus Rex in concilio Toletano III gravissime et prudentissime protuli hisce verbis: Non in iis tantummodo rebus diffundimus sollertiam


page 144, image: s0216

nostram, quibus populi, sub nostro regimine positi, pacatissime gubernentur et vivant; sed etiam in adiutorio Christi extendemus nos ad ea, quae sunt caelestia, cogitanda, et quae populos fideles faciunt, satagimus non nescire. Tom II. Conc. §. 863. Similiter Iustiniani Imp. vox memoratu digna est, quae exstat Novella 8. Non minor nobis cura est horum, quae sanctissimis Ecclesis prosunt, quam ipsius animae.

II. PRUDENTIA.

Prudentia quoque Darii effulget ex Consiliariorum ordinatione. Nam Daniel. 6. vers. 2, 3. legitur, quod ipse Regni gubernationem prudenter inchoaverit: quando magistratus inferiores ordinavit, nempe Toparchas et Eparchos, qui toti Regno praeessent. Vide §. 18.

Paraenesis.

Ita quoque Reges et Principes Consiliarios bonos atque fideles eligant; iuxta exemplum Mosis. Exod. 18. 21. Davidis. 2 Sam. cap. 8. v. 14. c. 10. vers. 23. 1 Paral. 28. v. 1. Et Psalm. 101. v. 6, 7. Salomonis. 1 Reg. cap. 2. v. 28. et Iosaphati. 2. Paral. 19. 4. Nam Consiliarius optimus est res etiam Regibus ipsis praestantissima ac utilissima: inquit Isorates ad Nicoclem. Ubi enim non est consilium, populus corruit; inquit Salomon Rex sapientissimus, Proverb. 11. vers. 14. Meminerit Princeps, quod consilium sit res sacra, i(ero\n h( boulh\, quodque res sit secura consiliis fidelibus; uti pulchre Baptista Mantuanus ait. Et Syracides cap. 10. vers. 5. ait: In manum Dei successus hominis, et super faciem Scribae (Cancellarii) imponet honorem suum. Lutherus reddit: Es stehet in Gottes Händen/daß es einem Regenten gerahte: derselbe gibt ihm einen löblichen Cantzler. Tunc enim Reges atque Principes vere beati in terris sunt, iuxta apophthegma Sigismundi Imp. si, exclusis superbis, mansuetudinis, humanitatisque cultores in curiam adsciscant. Et Constantius Chlorus, Constantini M. Pater, sapientes piosque homines, veritatem Deifirmo animo semper professos, stipatores suos, ipsiusque Regni custodes constituit, inquiens: Id genus homines in praecipuis maximeque necessariis amicis ac familiaribus numerandos esse, multoque pluis quam aeraria ingenti thesauro referta merito aestimandos. Euseb. de vita Constant. lib. 1. c. 11. Unde liquet, quam perniciosum sit consilium Machiavelli, qui Principem suum ad contemptum consilii informat.

III. CLEMENTIA.

Darius cum Cyro Coadiutoresuo, occupato regno Babylonico, victos atque deditos non orudeliter trucidarunt, sed potius humaniter tractarunt: Etenim non tam rei militaris gloriâ, quam bene Rem publ. togatam regendi peritia, clari essestuduerunt, sicut Cyrus apud Xenophontem lib. 9. Cyropaed. Gobryae respondet: *kai\ me\n dh/ moi e)pideiknu=s1ai ta\ e)/rga polu\ h(/dion filanqrwpi/as2, h)\ s2rathgi/as2, h. e. Multo profecto mihi iucundius est humanitatis opera demonstrare, quam rei militaris. Idem probe considerans Carous V, Imperator ille gloriosissimus, Antoni Levae, aliisque Ducibus, Iulii C. et Alexandri M. exempla laudantibus, neque uti scire Carolum suis victoriiis ad potentiae et magnitudinis incrementum, asserentibus et conquerentibus, gravissime in haec verba respondit: Alexandro et Iulio solum honorem et gloriam fuisse propositam pro scopo: sibi vero et omnibus Christianis Principibus ad honorem sic respiciendum et gloriam, ne, dum illam aucupentur, animae salutem deperdant. Quare Duces belli felices victoriâ suâ recte utantur, ut Deo quoque actionum suarum rationem reddere possint.

IV. IUSTITIA

Darius Rex iustitiam rite exercuit obiectorum diversorum respectu.

PRIMO: ERGA DANIELEM; eum innocentem absolvendo. Nam cognitâ Danielis medios inter leones sedentis incolumitate, valde exhilaratus est, et absque mora, non interrogatis prius Proceribus, illum e lacu extrahi iussit, eumque ab intentatis criminibus immunem et insontem pronuntiavit. Daniel. 6. v. 23.

REGULA. Seape Magnates mirandis Dei iudiciis ita moveri videmus, ut, quos vident a Deo ab solvi in caelis, eos quoque ipsi absolvant in terris.

Exempla habemus, 1. In DARIO Rege, qui motus Dei iudicioi e caelis patefacto. Danielem absolvit. Daniel. cap. 6. v. 23. 2. In M. ANTONINO Philosopho, Imperatore Romano. Hic A. C. 175. primo iracundiâ adversus Christianos excanduit, quod, propter ipsorum in exercitu Romano paresentiam, in tantas se et exercitum suum angustias ab iratis Diis coniextum putabat: postea vero, Deo e caelis testimonium pietati eorum perhibente, eos absolvit; uti patet ex ipsius epist. quae Iustini martyris apologiae, pro


page 145, image: s0217

Christianissecundae, est annexa. 3. In ANTONINO PIO: Qui anno C. 153. edictum pro Christianis promulgavit Ephesi, in totius Asiae Concilio, tale: Si quispiam, inquit, cuiquam Christiano, quia Christianus sit, pergat molestiae quicquam aut criminis inferre, ille, cui crimen illatum erit, etiamsi re ipsa Christianus deprehensus sit, absovatur. Qui autem illum accusaverit, iustum debitumque supplicium subeat.

SECUNDO: ADVERSUS DELATORES Danielis, eos severissime puniendo. Postquam enim Danielis innocentia, et delatorum eius virulenta calumnia atque malitia, ab ipso Deo, iusto mundi iudice tam evidenter patefacta esset; Rex Darius, qui invitus antea adactus erat ad ferendam mortis sententiam in Danielem; nunc hostes Danielis magno cum zelo morti adiudicat, et eodem supplicii genere, quo illi Danielem afficere cogitabant, ex lege talionis affecit. Nam ilico mandavit datellitibus suis, ut accusatores Danielis adductos, una cum uxoribus et liberis in foveam leonum praecipitarent. Dan. cap. 6. v. 24.

DUBIUM.

At dubium hic occurrit: An iuste fecerit Darius, quod non tantum accusatores Danielis sed etiam, eorum liberos atque coniuges, propter delictum patrum atque maritorum, supplicio, et quidem tam gravi, affecerit. Videtur enim hoc exemplum repugnare iuri naturae et divino. Nam Deuter. 24. v. 16. exstat: Ne occidantur patres pro filiis, neque filii pro patribus: sed quique propter peccatum suum moriatur. Et Ezech. cap. 18. v. 20. Non portabit filius iniquitatem patris, et pater non protabit iniquitatem filii: iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.

RESPONSIO.

Iustum fuit illud supplici8m triplici respectu.

I. Propter delicti ipsius rationem. Nam accurate hic distinguendunm est inter delictum privatum, atque publicum.

Propter delictum PRIVATUM nemo supplicio affici debet, nisiile, a quo perpertratum est. Atque ita intelligendasunt loca Deut. 24. et Ezech. 18. allegata.

Verum propter delictum PUBLCUM saepe plures persoinae iuste oicciduntur. Ita iuris gentium est, propter crimen laesae Maiestatis totas. familias supplicio affici. Cuius iuris rationem exposuit Seneca lib. 1. de clementia cap. 8. editionis Dionysii Gothofredi ICti. Nam parentes (inquit) liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui, et amici, in locum singulorum succedunt, quasi dicat, totidem coniiurati sunt in Principis perniciem. ICti addunt hanc rationem, quod paternisceleris exemplum in illis metuendum sit. Est enim portio parentum liberis ingenta, per quam vivunt, aluntur et sentiunt: Nec iniquum est, cum sint illorum, etiam habere, quae sunt illorum; ait Plutarch. in lib. de sera Num. vindicta. Confer. lib. 5. C. de crim. laes. Maiest. Wesenb. in Parat. ad hunc locum. Alciat. 1. praesumpt. 24. Scipion. Gentl. Tract. de Iurisdict. lib. 3. cap. 4. Unde etiam Divi Imperatores Arcadius et Honorius exstincta Talniae conspiratione, in eo rescripto, quod exstat in Cod. Tit. ad legem Iuliam Maiestats, hisce verbis utuntur: Paterno deberent perire supplicio, in quibus paterni, h. e. hereditarii criminis exempla metuuntur.

Iam vero Consiliarii Darii Regis crimen laesae Maiestatis commiserant tum in Regem, tum in Danielem. In Regem. Quia calumniis suis impium Regi decretum extorserant, eumque metu adegerant hominem insontem damnare. In Danielem. Quia eum velut intimum et primarivim Regis Consiliarum, qui totum Regnum fideliter et feliciter administrabat, calumniis oneraverant, eumque in speluncam leonum, connivente et inspiciente Rege, praecipitarant.

II. Iustum illud supplicium fuit paradeigmatikw=s2, h. e. propter exempli considerationem. Nam editum fuit propter exemplum, ut nempe alii, aliquâ saltem erga liberos uxoresque suas commiseratione, deterrerentur a tam atroci calumniae crimine, quod tam atroci supplicioyindicaretur.

III. Iustum fuit illud supplicium sugkoinwnikw=s2 h. e. propter delicti istius participationem. Nam uxores atque liberi Consiliariorum Regis Darii crminis illius procul dubio participes fuierunt, atque ex ambitione maritos atque patres suos adversus Danielem instigarunt, aut certe consilii et facti paterni approbatores exstterunt: ac proiinde idem cum illis supplicium iure merito perpessisunt. Exempla similia habemus. 1. In ACHAN, qui tantum ipse, sed etiam filii et filiae, boves, asini, greges, tentorium eius, et omnia quae habebat, iussu summi Ducis Iosuae lapidibus obruti et igni combust sunt. Iosuae 7. v. 24, 25, 26. 2. In HAMANE, qui cum decem filiis suis suspensus esse legitur. Esther. 9. v. 14.

Unde patet, iustum fuisse illud supplicium, quo Consiliarii isti una cum liberis et uxoribus a Dario affectisunt.


page 146, image: s0218

V. HUMANITAS.

Humantatem Darius erga Danelem declaraut. eaque duplex fuit. 1. Verbalis. 2. Realis.

1. Verbalis, quam erga eum declaravit toi=s2 lo/gois2 sive verbis, eum neimpei iconsolando. Cum enim Daniel a proceribus velut carniisicibus in speluncam abiceretur, Darius eum hisce verbis, fide erga Deum et benevolentiâ erga Danielem plenis, aloiquebatur, dicens: Deus tuus, quem tu colis iugiter, ipse liberet te. Dan. 6. 16. Vide sup. §. 25. p. 163.

2. Realis, h. e. quiam Diiarus erga Daneilem decliariavit toi=s2 e)/rgois2, h. e. factis. Quia lapidem illum, qui ponebatur super os speluncae, in quam Daniel demissus, et bestiis obiectus erat, annulo suo et annulo optimatum suorum obsignavit, ne quid contra Danielem fieret. Daniel. 6. 17. Ioseph. lib. 10. Antiq. Iudanic. c. 12. Vide §. 26. pag. 163.

Speculum vitiorum.

In hoc speculo quatuor vitia Darii nobis contemplanda proponuntur. 1. Mutabilitas. 2. Nimia credulit as. 3. In iudicando prope\teia et celeritas. 4. Invidia.

I. MUTABILITAS.

Pulchella sunt sermone vulgi trita illa Emblemata: Aulica gratia facile sene scit. Aulicae voluntates sunt instabiles. In aulis regnant duo: a)nabolh\ kai\ metabolh\: cunctatio et mutatio. In aulis namque lenta sunt benesicia, et praecipites iniuriae. Item: Aulici iam beati sunt pro nutu Regis: e vestigio miseri sunt. Cum quibus congruit hoc epigramma:

Nec Domino blando, nec caelo crede sereno:
Nam facili causâ Dominus mutatur, et aura.
Herren Gunst/und Lerchen G'sang/
Klingt wol; aber wahrt nicht lang.

Exempla huius mutabilitatis habemus. 1. In NABUCHDONOSRE. Hic namque Danielem prophetam initio velut Deum voluit adorare. Dan. c. 2. v. 46. Postea vero ipse tamquam Deus in statua voluit adorari. Daniel. 3. v. 1. et seqq. Similiter socios Danielis primo ad summos dignitatum atque honorum gradus evexit. Daniel. 2. v. 48, 49. Mox vero eos ad rogum damnavit. iDainiel. 3. v. 15. Vide Moinarch. I. de Nabuchdon. §. 3.

II. In DARIO Persarum Rege, qui similiter Danielem Prophetam magnâ initio complectebatur gratiâ; deinde vero animo mutato illum in speluncam leonum praecipitari demandabat. Dan. 6. Vide Historias meas Patriarch. Historiâ XIII. de Isaaco. §. 22.

II. STOLIDITAS, vel STULTA CREDULITAS.

Saepe etiam boni Principes delatoribus atque infidis ministris (qui in aures eorum ficte et simulate quaestus sui favorisque aulici grata insusurrant) nim. um tribuunt, atque ab illis persuaderi se patiuntur.

Exempla.

1. Rex David andit Sibamd contra Mephibosethum. 2 Sam. 16. v. 3, 4.

2. Ahasverus ab Hamane seducitur, et ab eodem instigatur, ut decretum de omnibus Iudaeis in toto regno suo exstirpandis promulgaret. Esther. c. 3. v. 8, 10.

3. Abimelechus Rex in Gerar aulicorum suorum suasu atque impulsu Isaacum Patriarcham publico velut decreto abire iubet, nullamque omnino huius facti causam allegat, nisi secundam Isaaci fortunam: Multo (inquit) fortior nobis es; Discede a nobis. Genes. cap. 26. v. 16.

4. Darius Rex Persarum incautus decipiebatur, cum fraudulentis consiliariis suis, Danielem sophistice et astute accusantibus, patulas aures praeberet, neque prospiceret, quem illi scopum sibi propositum haberent. Ideoque tandem nolens volens ipsis Danielem in foveam leonum praecipitandum tradit. Daniel. 6. 9.

PARAENESIS POLITICA.

At moniti sint Reges atque Principes 1. ne delatores atque calumniatores in aulis suis ferant, iuxta praescriptum Regis Davidis, qui in Psalmo 101. (qui est speculum boni Principis) hanc regulam vere auream omnibus Principibus praescribit, v. 4, 5. Cor perversum declinabit a me: malignum non cognoscam. (h. e. non amabo, non diligam.) Detrahentem secreto proximo suo, hunc perdam. 2. Neque etiam patulas eorum calumnniis atque delationibus aures praebeant, illisque ternere et sine prudenti circumspectione credant; sicut David ad Regem Saulem (cumin manus eius incidisset, sed occidere eum noluisset) dicebat: Domnine mi Rex, QUARE AUDIS VERBA HOMINUM, loquentium, David quaerit malum adversum te? Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea, et dictum fuit, ut occiderem te; sed petercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non exrendam manum meam adversus Dominum meum. Quia christus Domini est. 1 Sam. 24. 10, 11.

Ex hoc exemplo Davidis discimus, qui fiat, quod saepe homines pii apud Magnates atque Principes in odium deducantur et calumniis


page 147, image: s0219

denigrentur, nempe quando illi delatoribus atque susurronibus locum in aulis suis concedunt, illisque credunt; sicut experientia quottidiana testatur. Quare notanda est haec regula Politicorum. Principes, dum omnibus sine discrimine confidunt, saepe in magna pericula incurrunt. Recte et prudenter ait Epicharmus: *nh=fe, kai\ me/mnhso a)pis2ei=n. Sobrius sis, et memor esto nulli temere credere. Cum quo consentit aphorismus ille Theognidis aureolus:

Res mihi fracta fide: res diffidendo retenta.

Velita:

Fiso res periit: Diffiso salva remansit.

Unde Apollonius Thyamaeus interrogatus a Rege Babylonis; Quonam pacto stabiliter tutoque regnare possit? respondit: Si multos honoraveris; paucis vero credideris. Vide Petr. Gregor. Tholosan. lib. 22. de Republ. c. 11. p. 1414. Et Histor. meas Patriarch. bistor. 13. de Isaaco. §. 22.

III. NIMIA IN IUDICANDO CELERITAS.

Graviter quoque in eo peccavit Darius, quod Consiliariis suis sophistice Danielem accusantibus, patulas aures praebuit, eumque absque praevia inquisitione statim ad leones damnavit. Haec prope/teia atque nimia celeritas a Iudice exulet. Sicut enim nimia celeritas bonis consiliis: ita quoque rectis iudiciis est inimica. Quin potius Iudex audita actoris accusatione, alteramd aurem reo reservare debet. Qui enim statuit aliquid parte altera inaudita, aequum licet statuerit, haud tamen aequus fuit, uti Seneca in Medea ait: Lex Attica erat: *dei= a)mfoi=n o(moi/ws2 a)kroa=sqai: Decet utramque partem similiter audire. item: *mh/te di/khn dika/s1h|s2, pri\n a)mfoi=n mu=qon a)kou/s1h|s2: Noin debes causam diiudicare, nisi prius utriusque sermonem audiveris. Observavit hoc ipsum Alexander M. qui alteram aurem actori aperiebat: alteram vero clausam habebat. Uti Plutarchus in Alexand. scribit.

Et hac de causa Iudices olim SEDENDO iudicabant, atque sententias e tribunali pronuntiabant; iuxtaillud Propertii:

—— Posita iudex sedet AEacus urna.

Et Cicero pro Rabirio scribit: Modo vos iidem in Gabinium iudices SEDISTIS. Quo significatum fuit, iudicem animo constante et bene composito esse, atqua exclusa omni propetei/a| et praecipitantia, causam recte examinare debere. Confer Frid. Taub. in Most. Plaut. fol. 586. Et perpetuo ob oculos sibi ponant Magnates aureamillam Papae Euaristi Epist. 2. regulam: Mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisqum unquam credat: sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quicquam aliquis agat. Hinc pulchre iustitia hoc modo describitur: Iustitia recto oculo causas intuetur, aequa aure attendit, recto pede ad iuris aequabilitatem incedit, animo incorrupto et recto vere considerat, quid fieri oporteat.

IV. INVIDIA.

Xenophon de Cyaxare vel Dario scribit, eum gloria Cyri offensum lacrimantem expostulasse cum Cyro; et conquestum, se contemni a ministris et Medis. Quod in aulis valde usitatum est. Nam plerumque ministri aulici omnibus studiis sese inclinant ad efflorescentem fortunam eius, cuius nomen et gloria crescit, et deserunt eum, cuius gloria minuitur. Huc pertinet adagium sacrum, quod exstat Exxlesiastae 4. v. 15. *su/mpantes2 oi( zw=ntes2 peripatou=sin u(po\ to\n h(/lion meta to=u neani/skou to=u deute/rou, o(\s2 s2h/setai a)nt) au)tou=. Cuncti viventes ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget. Luth. Alle lebendige unter der Sonnen wandeln bey einem andern Kinde/ der an jenesstat sol auffkommen. M. Ludovicus Helmboldus crepund. sacror. Od. 8.

Es wandeln grosse Herren
Bey einem andern Kinde/
Das mit der zeit sich sinde
Zu ihrem Stand' und chren.

In aulis namque plei/ones2 to\n h(/lion a)nate/llonta h)\ duno/menon proskunou=sin. h. e. Plures solem orientem, quam occidentem adorant. Quo falso apophthegmate Pompeius Syllam (Plutarch. in vita Pompeii. fol. 455.) et Dux Mauritius Ferdinandum Regem Romanum Caroli U fratrem tangebat. Quod Germani simpliciter ita efferunt: Iunioribus Principibus natura duce, neminem non magis favere quam senioribus: Jungen Fürsten ist jederman von natur gencigter/dan den alten. Hic namque mos est hominum; Praesentem fastidiunt, futurum petunt. Quam ki/ssan venuste et eleganter expressit Statius lib. 1. Thebaid. v. 168.

—— iam murmura serpunt
Plebis Echioniae, tacitumque a Principe vulgus
Dissidet, et qui mos populis, VENTURUS AMATUR.

Idem quoque Dario seni contigit. Unde ipse invidiae oestro percitus, lacrimans cum Cyro, cuius quottidie crescentem videbat gloriam, expostulavit. Quamquam autem Cyrus mirifica diligentia, fide, obsequio, delinireiratum vel offensum senem Cyaxaremä studuit; tamen in animo senis conceptae suspiciones alte haeserunt, nec facile deleri potuerunt. Nam senes natura valde proni sunt ad suspiciones,


page 148, image: s0220

nec facile eas deponunt. Vide Hyppol. a Collib. in Consiliario pag. 151.

II. DE CONSILIARIIS REGIS DARII MALIS.

Consiliarii Darii Regis sunt typi malorum Consiliariorum. Nam 4 grandia in illis regnant vitia atque flagitia.

I. INVIDIA.

Cum enim Satrapae Darii, propter inertiam suam, eundem dignitatis gradum, in quo Daniel collocatus erat, assequi non possent, gloria Danielis urebantur, omniaque in eius exitium parabantä atque meditabantur. Nulla namque ingenia tam prona ad invidiam sunt, quam eorum, qui et genus et fortunam animis haud aequant. Nam virtutem et bona aliena oderunt; sicut Livius lib. 45. praeclare scribit.

II. FRAUDULENITIA. atque CALUMNIA.

Cum enim invidi Satrapae nullam notam infidelitatis aut iniustitiae in gubernatione Danieli inurere, ad ignominiam sempiternam, possent; insidias astutissime cogitatas doctrinae, quam Daniel profitebatur de vera agnitione et invocatione Dei, collocarunt. Impulerunt enim Darium Regem sapientem et iustum, ut veram Dei invocationem prohiberet, et huius prohibitionis praetextu Danielem leonibus obiceret.

In hanc sententiam Iohan. Spinaeus lib. 4. de Tranquill. animi pag. 179. scribit: Manifestum est, invidum non minus doloris ex virorum bonorum aspectu concipere, quam Pantherae invisa est hominis facies; cuius vel sola imago (ut D. Basilius inquit) ita illi invidiosa est, ut in illam statim dilacerandam furiose irruat. Nam eo quidem modo invidus odium detegit: sed alienaevirtuti detrahere volens, aliquo praetextu et colore utitur: ne simultatem aperiat. Ita etiam Satrapae Darii fecerunt. Nam sub mendaci religionis praetextu Danielem ad necem quaerebant.

REGULA.

Calumnia in aulis regnat; et veritas exulat; sicut ex hac historia videmus. Unde Ludovicus XI, Galliae Rex, aliquando dixisse fertur, se in suo Regno, et potissimum in Aula propria, abundare rebus omnibus, una excepta. Quam vero innueret rem, dum quaereret unus ex aulicis eius familiaribus: Veritatem esse respondit. Phil. Camer. Hor. Succ. Cent. 1. cap. 90.

III. PENFIDIA.

Quia Consiliarii isti Regi suo suadent ea, non quae pia, honesta et salutaria sunt, tum Regitum Regno. Dario enim Regisuo fucum faciunt, q. boni publici cura cum primis tangantur, q. honoris Regis sui fint studiosissimi, deque statu eius stabiliendo valde solliciti: cum tamen nulli magis eum infirment, quam illi ipsi. Nam verbis Regi adulantur, dicentes: Rex, in saecula vive: sed reipsa eum perditum eunt. Quia Danielem Prophetam, qui Regis intimus et fidelissimus Consiliarius erat. submovere molientes, inges ei damnum intulerunt. Daniel. 6. v. 20.

IV. VIOLENTIA.

Quia Regem ipsura veluti cogunt, ut Danielem suae libidini tradat. Quem illi arreptum in speluncam leonum praecipitarunt. Ita imitantur Satrapae isti satanam patrem suum, qui mendax et homicida ab initio fuit. Iohan. 8. vers. 44. Nam et ipsi mendaciis atque calumniis necem Danielis quaerebant.

REGULA.

Mali consiliarii saepe bonum Princi pem corrumpunt, aut tandem eum perdunt. Unde Politici quaestionem movent: An melior status sit Rei publ. in qua Princeps malus; an vero ea, in qua Consiliarii Principis sint mali? Ad hanc quaestionem responderi potest ex Lampridio, qui in vita Alexandr: Severi scribit: Meliorem ac prope tutiorem esse Rem publ. in qua Princeps malus sit, quam ea, in qua sint Principis amicici mali. Nec sane ratio deest. Nam unus malus potest a multis bonis corrigi: Multi autem mali non possunt ab uno, quantumvis bono, superari ulla ratione. Exemplis res declarari potest. Saul Rex impius erat; et tamen Samuele utens Consiliario, multa fecit; quae alias non fecisset: uti ex libro 1. Samuelis patet. Contra vero nullus tam bonus est Princeps, qui non seducatur, si malos habert Consiliarios. Sic quam diu Ioas Rex Iuda apud se habuit Ioiadam Pontificem, virum singulari pietate atque prudentia praeditum; res bene successerunt Regi et toti Regno. Ubi vero illo mortuo destitutus fuit Rex viris legis divinae peritis Deumque timentibus, omnia ad ruinam spectarunt.

Ita Photinus eunuchus, et Ptolemaei iunioris Aegypti Regis Consiliarius, Regi suo, de Pompeio M. (a quo pater ipsius in regnum restitutus erat) recipiendo deliberanti, perfidum hisce verbis dedit consilium:


page 149, image: s0221

Nulla fides unquam miseros elegit amicos.
Tu cole felices: miseros fuge. Exeat aula
Qui vult esse pius.

Verum Sophisticis consiliis suis et sibi, et tandem Regi exitium attulit. Vide Anti-Machiavellum a pag. 638. usque ad 647. Hinc recte Diocletianum iam privatum dixisse, Flavius Vopiscus in Aureliani vita refert: Nihil est difficilius, quam bene imperare. Nam quatuor vel quinque viri se colligunt, atque unum consilium capiunt ad Imperatorem decipiendum; dicunt, quid probandum sit: Imperator, qui domi clausus est, vera non novit: Cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur: facit Iudices, quos fieri non oportebat: amovet a Republ. quos retinere debebat. Quid multa? Bonus, cautus et optimus venditur Imperator. Haec ille. Unde patet, quod nulla maior pestis Rei publ. sit, quam mali Consiliarii. Et contra: Nullum maius boni Imperi instrumentum, quam boni Consiliarii. Nam magnum sane Principi est ornamentum, corona doctorum atque cordatorum Consiliariorum cinctum esse. Imo et maximum Principi est emolumentum. Quia felicem actionum successum praebet, et adversariis metum incutit, et subditi libentius parent.

DYNASTIA SECUNDA. PERSARUM.

DAn. 8. v. 7. ARIETI (per quem Monarchia II. inteligitur) DUO CORNUA tirbuuntur, per duae unius Monarchiae Dynastiae praefigurantur, nempe Medorum et Persarum; uti ibidem v. 20. explicatur. Quoniam igitur Dynastiam primam absolvimus, in qua unum Monarcham, nempe Darium Medum descripsimus: ordo methodi nunc postulat, ut ad Dynastiam secundam accedamus. In qua Monarchae sequentes considerandi veniunt.

Catalogus Regum Persicorum in Dynastia secunda.

1. Cyrus.

2. Cambyses.

3. Darius Hystaspis.

4. Xerxes.

5. Artaxerxes Longimanus.

6. Darius Nothus,

7. Artaxerxes Mnemon.

8. Artaxerxes Ochus.

9. Arses, vel Arsames.

10. Darius Codomannus.

CYRUS. MONARCHA I.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

CIrca ortum Cyri tria sunt notanda. 1. Appelatio. 2. Generatio. 3. Personae constitutio.

II.

I. Appellatio.

Circa Appellationem Cyri tria veniunt notanda. 1. *e)tumologi/a. 2. *o(mwnumi/a. 3. *poluwnumi/a.

III.

1. *e)tumologi/a nominis Cyri est triplex.

I. Apud Ebraeos Cores vel Cyrus dicitur.
[Gap desc: Greek word]
quasi haeres aut Dominus, a rad.
[Gap desc: Greek word]
hereditatem adit, vel terminos circum scriptos possedit.

II. Apud Persas
[Gap desc: Greek word]
Coresch Solem notat, ex Ebraeo
[Gap desc: Greek word]
Sol, corruscatio, teste Plutarcho in Artaxerxe.

III. Apud Graecos *ku=ros, eos, to\, plenam auctoritatem atque imperium significat, apud Platon. in Georgia, apud Sophoclem in Electra. Item apud Galenum et Philonem. Hinc kuro/w auctoritatem do, auctoritate mea comprobo. 2 Cor. 2. 8. Obsecro vos, ut ratam faciatis in illum charitatem. *ku/rios auctoritatem habens seu obtinens in rem aliquam, vel Dominus. Demosthen. Olynth. 2. Plato de Legibus. *a)/kuros auctoritate privatus, ius et potestatem non habens, a)kuro/w auctoritate privo, vel spolio. Marc. 7. 13. Et sic Cyrus dicitur q. d. *ku/ros, auctoritate plenus, vel Dominus.

IV.

2. *o(mwnumi/a. Vox Cyri est ambigua. *dittw=s2enim accipitur.

Primo pragmatikw=s2. Sic est nomen duorum fluviorum, quorum unus Armeniae et Iberiae fines interluit. et per Albaniam labitur: oritur in monte


page 150, image: s0222

Caucaso. Alter iuxta Pasargadas, per cavam Persidem; a quo, Cyro Maiori, qui iuxta hunc amnem expositus fuit, nomen est inditum, teste Strabone lib. 15.

Secundo proswpikw=s2. Sic *ku/ros Cyrus dicitur, Monarchiae, nempe Persicae, auctor et fundator: de quo h. l. agimus.

V.

3. *poluwnumi/a. Cyrus plura habuit nomina. 1. Dictus Spaco. 11. Cyrus. De quibus nominibus Tremellius et Franciscus Iunius in c. 45. Iesaiae v. 4. ita scribunt: Proprium Cyri Regis nomen (teste Herodoto et Iustino) fuit SPACO, h. e. Canis, Medorum lingua, a cane, quae expositum infantem lactaverat. CORESCH vero cognomen fuit honorificum a Persis inditum, quod sonat Dominum. Nam eadem quoque ratione Coresch apud Persas est solis (quem colunt) epitheton, vel cum augmento Persicae terminationis, Coresae. Haecilli. 111. Dictus fuit Mulus, vel Semiasinus, ab Oraculo, quod datum fuit Croeso. Cum enim Oraculum interrogasset, quamdiu regnaturus esser, respondit ei Oraculum: Tunc finem regni Croesi fore, quando mulus potitus esset sede Regis Medorum. Alphaeus scriptor Graecus et perantiquus ait: Chaldaeos in suis annalibus prodidisse, Regem ipsorum Nabuchdonosorem, cum maxime floreret eius imperium, subito furore divinitus correptum, magna voce exclamasse: Futuram vobis, ô Chaldaei, praenuntio calamitatem, quam nec Belus vester, nec ulla Deorum vis avertere poterit: Veniet Persa Semiasinus, qui vobis iugum servitutis imponet. His atque aliis huiusmodi dictis repente ex oculis omnium evanuisse. Haec Alphaeus. Ubi per Semiasinum intelligitur Cyrus, qui Chaldaeorum imperium evertit. Ratio autem quare sic nuncupatus, a nobis in §. 6. adducetur.

NOTA.

Cyri nomen a Deo nominatum fuit in codice sacro longe ante, quam Cyrus conceptus aut natus fuit. Ubi diligenter notandum, quod septem in sacris literis inveniantur personae, quibus nomina sunt imposita, antequam in hunc mundum nascerentur.

I. Ismael, filius Abrahami et Agaris ancillae. Gen. 16. 11.

II. Isaacus, filius Abrahami et Sarae liberae. Gen 17. 19.

III. Salomon, filius Davidis. 1 Par. 22. 9.

IV. Iosias, Rex Iudah, cuius nomen 330 annis ante, quam natus est, per Prophetam praedictum est. 1 Reg. 13. 2 et 2 Reg. 23. 15.

V. Cyrus, primus Rex Persarum, multis prius, quam natus esset, saeculis Ecclesiae Tutor atque Liberator designatus divinitus fuit, 200 videlicet annis, quam eius nomen fuisset cognitum, Iesai. 44. v. 28. c. 45. v. 1.

VI. Iohannes Baptista, Christi prodromus; cuius nomen ab Angelo est revelatum. Luc. 1. 13.

VII. Iesus, Dei et Mariae Filius: cuius nomen nominatum est ab Angelo, prius quam in uterio conciperetur. Luc. 2. 21.

II. Generatio.

VI.

Pater eius fuit Persa nomine Cambyses, Achaemenis cuiusdam filius, humilis sortis atque conditionis homo. Mater eius fuit Mandane Astyagis Medorum Regis filia, quam Astyages Cambysi Persae in matrimonium collocavit, motus somnio, quod per quietem viderat, nempe Mandanem filiam suam tantum urinae facere, ut omnem ipsius urbem impleret, et Asiam universam inundaret. Ex hisce parentibus genitus Cyrus, dictus fuit Semia sinus, h. e. mulus, ex asino et equa generatus. Quia Cyrus Cambyse obscuri generis Persa; et nobili matre, Astyagis Medorum Regis filia, natus est. Sicut enim equa est generosior asino: ita quoque Mandane Cyri mater nobilior fuit Cambyse patre.

III. Personae constitutio.

VII.

Auctor est Plutarchus, Cyrum naso adunco vel aquilino fuisse. Quae nasi granditas, si assurgens clementer menter a medio in aquilinam desinit aduncitatem, prudentiae, patientiae, magnanimitatis praebere indicium solet. Ideoque apud Persas olim non fuit honoratior formae species, quam illa gryporum, quos dicebant; quod Cyrus ista unci figura nasum habuerit. Quod in Carolo etiam V, aliisque Austriae Principibus nonnullis, notatum fuit, quos animi magnitudo, et aquilinae strenuitatis indoles mundo commendavit. Quam laudem quoque ad posteritatis memoriam Mahumetes II. de se promulgavit, naso usque adeo adunco, ut summitas contingere labra videretur. Non autem accipitur in hanc Nimrodi familiam gryporum illud genus, cui statim a fronte nasus intumescit. Nam corvinae hoc est rapacitatis, non aquilinae strenuitatis, impudentis animi plerumque nota. Vide Edonem Neuhusium in Theatro ingeni hummani, lib, 1. p. 97.

[Grypus, grupo\s2, sine adspiratione, dicitur ille, qui nasum habet aduncum, fortassis a gryphorum similitudine, quos Graeci gru/pas2 vocant. Feruntur enim gryphes rostrum habereincurvatum, in morem aquilae.].


page 151, image: s0223

CAPUT II. DE PROGRESSV.

VIII.

Inprogressu tira sunt notanda. 1. Acta OEconomica. 11. Politica. 111. Ecclesiastica.

I. ACTA OECONOMICA.

IX.

Acta OEconomica Cyri sunt triplicia. 1. Aetatis infanitilis. 2. puerilis et iuvenilis. 3. virilis.

X.

I. Acta aetatis infantilis.

Primo: CYRI INFANTIS EXPOSITIO, eiusque mirabilis conservatio. Cum Astyages avus Cyri maternus inaudiret filiam suam ex Cambyse marito impraegnatam esse, rurus somniavit, ex filiae utero vitem egredi, quae totam Asiam obumbraret; ex quo somnio coniecturam cepit, parituram eam esse filium, qui totius Asiae Dominus suturus esset. Quare hoc somnio perterritus, filiam gravidam ad se vocavit, filiumque ex ea natum, cuidam ex intimis familiaribus, Harpago nomine, tradidit necandum. Qui cum tam crudele ministerium per se ipsum nollet exsequi, Mithridati regio bubulco negotium illud committit. Huic uxor erat nomine Spaco quod Medorum linguâ canem significat. Haec tum forte mortuum enixa partum. Quare cum Regium puerum videret formâ in signi praeditum, eum pro suo accepit, et 10 annis in casa sua pastorali educavit. Qui postea ab avo agnitus, et in Persidem ad parentes remissus de consilio sapientum est. Nam cum Cyrus adhuc puer perludum iocularem a puieris Rex constitutus esset, Satrapae cuiusdam filium durius verberavit. Quod Astyages avus inaudiens, causam ei dicere demandavit, cur puerum illum Satrapae verberibus durius tractasset. Respondit ille: Se ad aequalidbus suis Regem factum; illum vero suae contumaciae iustas poenas dedisse. Quod cum Magi in eam interpretati partem essent, completam iam esse somnii signisicationem, non tantum vitam nepoti donavit Astyages, verum etiam ob summam ingenii alacritatem, morumque mirificam suavitatem, singulari amore complexus est, eumque, ut diximus, ad parentes suos in Persiam remisit. Herodotus lib. 1.

XI.

Secundo: EDUCATIO. Cyrus uti mirabiliter conservatus: ita quoque a Mithridatis Regi bubulci uxore, cui nomen Spaco erat, 10 annis in casa pastorali loco filii educatus fuit. Quod vero Iustinus lib. 1. scribit, iuxta infantem in silva canem feminam parvulo ubera praebentem inventam, fabula creditur, inde nata, quod nutrix eius Medorum linguâ Spaco Graecis Cyno, dicta est: voces canem significant. Licet autem Cyrus se Cambysis Persae et Mandanes filiae Astyagis Regis Medorum filium esse rescivisset, suam tamen altricem in tantohonoresemper habuit, ut semper in eius sermono esset Cyno. Herod. lib. 1.

XII.

II. Acta aetatis puerilis et iuvenilis.

Primo: INDOLIS OSTENSIO. Proverb. 20. v. 11. inqit Salomon: Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius: h. e. Indoles pueri tum bona, tum mala, ex verbis atque factis, velut signis indubitatis cognoscitur. Pulchre hoc ipsum in puerum Cyrum quadrat. Licet enim ipse ruri inter pastores educaretur, tamen indolem regiam puer adhuc ostendit. Cum enim a pueris Rex sorte creatus esset, regiam prae se tulit magnanimitatem et splendorem, heroico plane animo ceteris imperavit, ius administravit, contumaces punivit. Cumque Artembaris Regii Satrapae filium verberasset, accusatus propterea coram Astyage Rege, quod servus bubulcique filius ingenuos servilibus plagis affeciset, causam suam summâ constatiâ defendit; se ab aequalibus suis Regem electum, atque se ut Regem fecisse, intrepido vultu animoque affirmans: illum vero propter contumaciam suam poenas dedisse. Quam constatiam pueri admiratus Astyages, inmemoriam somnii responsique revocatur. Atque cum facies, et expositionis tempus, et pastoris confessio convenirent, eum nepotem agnovit, eidemque, cum Magidicerent, completam iam somnii esse significationem, agitato inter pastores regno, vitam donavit. De Harpago vero neglecti mandati ultionem sumpsit truculentam et plane tyrannicam. Nam unicum eius filium annos 13 natum mactavit, et ad vescendum illius carne afsâ pariter et elixâ eum invitavit. Peractâ coenâ Astyages Harpagum interrogavit: Nunquid laute vixisset? Cui cum annuisset Harpagus, mox caput, brachia et crura, afferri iussit, interrogans; Nunquid agnosceret filii, sui carnibus de epulatum esse, et nunquid factum hoc ipsi placeret: At ille conceptum animo dolorem sic repressit, ut nihil perturbari tam tristi spectaculo videretur. Nihil igitur


page 152, image: s0224

respondit aliud, nisi placere, quicquid Rex fecisset. Iustin. lib. 1. Herodotus lib. 1. Nauclerus generat. 52.

Similiter insigne animositatis et fortitudinis futurae edidit documentum Cyrus, cum puer in venatu, quoties cervam prosilientem, aut aprum irruentem vidit, frustra inhibentibus corporis custodibus, cum periculo etiam vitae imptum in illas feras kfaceret, instar generosi catuli, uti Xenophon scribit, qui lib. 1. totus in eo est, ut ingenitam naturae Cyri heroicae bonitatem ostendat.

XIII.

Secundo: INFORMATIO atque DISCIPLINAE RATIO. Cyrus adhuc adolescentulus informatur ad omne virtutum genus, honesta et egregia patris disciplina. Inter reliqua autem disciplinae exempla, Xenophon hoc ipsum recitat, quod docet: Leges anteferendas esse privatis opinionibus. Exercebant iudicia adolescentes; et postea sententiarum rationem Magistro reddebant. Venerant autem in iudicium duo, quorum alter procerior detraxerat tunicam longiorem minori adolesceti, et ei curtam tradidit. Cum autem haec res ad Cyrum iudicem deferretur, ipse audita utriusque oratione, pronuntiat, ut quisque vestem corpori suo aptam teneat. Id enim iuvenili quadam opinione commodum et aequum esse arbitragtur. Sed postea Paedagogus, retractata sententia, dat plagas Cyro, et monet, iusta esse, non quae nobis videntur commoda, sed quae legibus sunt sancita. Iam vero praecipua lex est, ut suum quisque teneat, neque aliorum bona furto et rapina auferat. Quo ipso insinuare voluitille Cyri praeceptor, assuefaciendos esse animos, ut nostris opinionibus et cupiditatibus longe ante feramus legum auctoritatem. Vide Xenophont. lib. 1. Cyropaed.

RECULA.

Iudices in causis diiudicandis non agani iuxta abitrium privatum, sed iuxta legum praescriptum. Quia non sunt SUPRA, sed INFRA leges. *to\ me\n ne/mimon, dikaion: to\ d) a)/nomon, bi/aion. h. e. Quod cum lege congruit, iustum: quod vero cum eadem non congruit, violentum est.

XIV.

Tertio:TEMPERANTIAE STUDIUM. Cyrus valde temperans fuit. Nam narrant, ipsum numquam sine appetitu accubuisse, numquam surrexisse saturum. Et apud Xenophon. lib. 1. paed. legimus, ab ipso adhuc puero Medorum ebriosorum luxuriam atque vinolentiam salse atque facete taxatam. Cum enim accepto a Saca poculo, Astyagi avo Medorum Regi sese pincernam gereret, et vini pauxillum de more in sinistram manum infudisset, (quod Regibus fieri consuevit ad exploranda venena) illud non praegustavit, sed in terram eluit studiose. Tum Astyages: Cur, Cyre, ait non ut Sacas, vinum absorbuisti? Quod metueram, inquit,medius fidius, ne in cratere mixta venena forent. Etenim in conviviis nuper natalitiis perspicue didici, eum vobis venena infudisse. Et quonam pacto, ait ille. ô fili, hoc dignovisti? Respindet Cyrus: Quod vos videbam, neque mentis esse, neque corporis compotes. Primum, quae nos pueri facere prohibemur, haec vos faciebatis. Omnes enim clamabatis simul, dicebatisque invicem nihil: canebatis magno cum cachinno: et cum canentem audiretis, iurabatis, optime eum canere. Et quisque vestrum cum de suis viribus loqueretur, mox saltaturi surgebatis, cum non modo non ad numerum saltare, sed ne ingredi quidem possetis: eratisque omnino obliti; et tu quidem, quod Rex esses; et alii, quod ipsis imperares.

XV.

III. Acta aetatis virilis sunt sequentia.

I. Cyri coniuges verae Bardane. Haec genita patre Cyaxare, vel Dario Medo, a)/teknos fuit, h. e. prolem nullam reliquit.

I. Cyri coniuges verae Cassandane. Haec ab Achaemenidis patre Pharnaspe oriunda, liberos progenuit.

I. Cyri coniuges falsae. 1. Ctesias tertiam adiecit, Amyntin Astyagis filiam. Sed hoc fabulose traditum Xenophon refutavit lib. 8. paidei/as2.

I. Cyri coniuges falsae. 2. Polyaenus addit quartam, Nytetin Aprii filiam, ex eaque Cyrum complures liberos suscepisse scribit. Verum et hoc ipsum expressâ asseveratione reicit Herodotus. Confer Athenaeum lib. 13. c. 4.

I. Cyri coniuges falsae. 3. Diodorus Siculus addit quintam, Meroen Cambysis matrem; sed neque huic fides debetur, et potior hîc auctoritas Iosephi ducenda est.


page 153, image: s0225

XVI.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, masculi duo. 1. Cambyses, qui Regni administrator a Cyro constitutus, cum adversus Scythas bellum gereret: et successor, cum naturae debitum ultimum solvisset. In hoc Cambyse Cyri familia est exstincta.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, masculi duo. 2. Smerdis. Hic scelerato Cambysis iussu per Prexaspem e vita tollitur.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, femellae tres. 1. Atossa. Haec per vim coacta in matrimonium a Cambysefratre assumpta est, et postea Smerdi Mago, et tandem Dario Hystaspi nubit.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, femellae tres. 2. Meroê. Et haec nuptiis Cambysi fratri coniungitur.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, femellae tres. 3. Artystone. Haec sola fraterni matrimonii expers manens, Dario Hystaspi nupsit.

XVII.

III. Castitas. Quae virtutum reliquarum signulare est ornamentum, absque qua virtutes reliquae, sunt instar trunci a capite revulsi. Huc pertinet pulcherrimum epigramma:

Ut, cum de statua facies formosa revulsa est,
Non decus in reliquo corpore truncus habet:
Sic reliqui mores spreti sine honore iacebunt,
Ni sint ornati laude pudicitiae.

Ita Cyrus abstinebat a conspectu Pantheae. Ob istud ipsum, aiebat, magis est ut abstineam. Etenim si nunc illam adiero, cum vacat, fortasse illa efficiet, ut adeam etiam cum non vacat, eique assideam, neglectis rebus seriis. Xenophon in Cyropaed.

Et Strabo lib. 6. de Cyro scribit, ipsum feminis persuasisse, vera matronarum ornamenta pudicitiam, non vestes esse.

XVIII.

IV. Regia Cyri domus valde magnifica fuit, a Menone admirando artifice aedificata, et septem mundi miraculis adnumerata. Cuius parietes fuerunt ex marmore, iunctis auro lapidibus; laquearia fuerunt autro subducta, gemmis et margaritis eo ordine distinctis, ut totius caeli cursum, et siderum ordinem praesentarint: columnae solido auro circumductae: mensae et subsellia ex argento, pavimentum ex marmore varii coloris stratum. Haec autem Regia, tum aestate tum hieme, solem orientem respexit; sicut Xenoph. lib. S. Cyropaed. scribit.

NOTA. Septem fuerunt mundi Miracula.

1. Templum Dianae Phesinae, quod summae magnificentiae fuit et admirationis apud priscos, quippe quod 220 annis a tota Asia exaedificatum est. Plin. lib. 7. c. 34. et 16. c. 40.

2. Sepulchrum Mausoleum, quod Attemisia suo coniugi Mausolo Cariae regi splendidissime aedificari fecerat. Plin. lib. 35. c. 14.

3. Colossus solis, qui erat inusitatae magnitudinis imago, quam Rhodii in honorem solis aedificaverant, propterea quod adeo temperatô aere fruerentur, ut quottidie fere sine nubibus tenebricosis solem intueri possent.

4. Simulacrum Iovis Olympici, quod Phidias fecit ex ebore, ut eodem Iovem summum Ethnicorum Deum exprimeret.

5. Muri Babylonis, quos Semiramis Regina constituti tantae altitudinis, et latitudinis, ut omnes homines in stuporem converterent.

6. Pyramides Aegyptiacae, quae columnae stupendae magnitudinis erant, de quarum unâ scribunt, quod in ea exaedificanda 360000 homines occupati fuerint.

7. Regia domus Cyri Medorum Regis, quam Memnon arte prodigâ illigatis auro lapidibus fabricavit.

XIX.

V. Agricultura. Cyrus Rex Persarum ingenio praestans, et tanti gloriâ im perii clarissimus, agrum ipse sibi conserebat, aboresque suâ manu satas dimetiebatur et in ordinem disponebat. Unde Xenophon dixit; sicut Cicero in lib. desenectute scribit: Nihil sibi tam regale videri, quam studium agri colendi. Unde voluptas et utilitas agriculturae patet. Similiter Proceres illos Romanae nobilitatis et antiquitatis viros, ex agris ad Imperia et dictaturas accersiri mos fuit; quibus illi cum essent perfuncti, ad priores agriculturae exercitationes revertebantur. Homerus Laertem Ulyssis patrem, heroicâ corporis maiestate praeditum, quem ex filii absentia senectuteque ingravescente maerorem capiebat, eum solatio colendi agri lenire ac mitigare facit; in qua occupatione post tot annorum exilium reversus Ulysses versantem invenit.

XX.

VI: Neglectus disciplinae domesticae. Vulgo dicisolet: Nihil ex omni parte beatum. Idem in Cyrum quadrat: licet enim ipse mirabiliter. a Deo conservatus, sollicite educatus, laudabiliter a


page 154, image: s0226

praeceptoribus informatus, ipse quoque postea temperanteratque caste vixerit: tamen Plato, quem divinum Philosophum vocant, in eo Cyrum reprehendit, quod neglectâ domesticâ disciplinâ educandos filios suos mulieribus et eunuchis tradiderit, inaque ambos corruperit, inque mutuam caedem armarit.

II. ACTA POLITICA.

I. Togata.

XXI.

Acta Togata Cyri sunt duplicia. 1. Quaedam respiciunt Regni constitutionem. 2. Quaedam Regni administrationem.

XXII.

1. De Regni constitutione. Hic accurate distinguendum est inter Regnum particulare et universale.

Primo: Regnum particulare, nempe Medicum, acquisivit sibi Cyrus, devicto Astyage avo suo. Postquam enim Cyrus ad virilem aetatem pervenisset, et ab Harpago Astyagis Consiliario edoctus esset, quantam avus tyrannidem erga se matremque suam exercuisset, eum debellatum regno expulit, et Rex Persiae atque Mediae factus est.

Nempe anno 3412. ab Orbe condito.

Nempe anno 48. Captivitatis Babylonicae.

Nempe anno 35. Astyagis Medorum Regis.

Nempe anno 558. ante Christi nativitatem.

XXIII.

Deinde: Regnum universale, h. e. Monarchiam constituit Cyrus A. M. 3434. postquam Babylone capta Belsazarem ultimum Monartham Babylonicum e medio sustulisser. sicut constat ex Daniel. 5. 25, 30 Ad quod a)ci/wma Monarchiae agustissimum, et munus amplissimum accipiendum, Cyrus a Deo destinatus et constitutus est, Iesaiae 45. 1. ut Iehovah per eum debellatis Tyrannis, Leges, iudica et disciplinam in magna parte humani generis collapsam restitueret. Et hac de causa Cyrus vocatue
[Gap desc: Greek word]
Christus sive Unctus Dei, Luth. cin Gesaibter des Herin. Quia Reges unctione inaugurabantur ad Regnum ex ipsius Dei mandato, 1 Sam. 9. 16. c. 15. v. 1. ubi probe notandum, quod, licet Cyrus non acceperit externam unctionem, oleo sacro peractam: sicuti Reges Israelitici in V. T. inaugurari solebant; nihilominus tamen dicatur Christus vel unctus Dei vel Domini: nimirum quia imperium ipsi divinitus erat datum, cuius vocationis maior est habenda ratio, quam externae unctionis.

ADAGIUM.

Prov. 15. v. 33, etc. 18. v. 12. Gloriam praecedit humilitas. Ehe man zu ehren kommt/muß man zuvor leideu Plalm. 113. 5. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra? v. 6. Erigit de pulvere inopem, et stercore exaltat pauperem. v. 7. Ut collocet eum cum Principibus, cum Principibus populi sui. Exemplum elegans habemus in Cyro, qui natus e filia Astyagis; a crudelissimo avo exponitur, et a bubulci uxore 10 annis in casa pastorali inter pastores educatur: a Deo autem mirabiliter servatur, et ad Regni Chaldaici, Persici atque Medici fastigium evehitur; sicut ipse Deus de Cyro Rege Persarum inquit Iesaiae 44. 27, 28 EGO dico profundo, h. e. Euphrati, exsiccator, slumina tua (ô Babylon) arefaciam. Qui dico Cyro; Pastor meus es tu, et omnem voluntatem meam facies. Et Iesai. 45. v. 1. Haec dicit DOMINUS Cyro uncto meo, cuius apprechendi dextram, ut subiciam ante faciem eius gentes, et dorsa Regum vertam: et aperiam coram co ianuas, et portae non claudentur: Ego anteibo, et gloriosos terrae humiliabo; portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et Dan. 5. v. 28. per scripturam prodigiosam Deus Belsazarem Regem Babylonis ultimum ita alloquitur: Mene, Mene, Tekel, Upharsin. h. e. Numeravit, numeravit, in lance appendit et examinavit, divisit Regnum tuum, et tradidit Medis et Persis, h. e. Dario Medorum, et Cyro Persarum Regi, nempe DEUS, qui transfert Regna et stabilit. Dan. 2. 25.

XXIV.

II. De Regni administratione. Cyrus bene et laudabiliter Regnum administravit.

Nam Primo: Fuit ergasubditos suos BENEVOLUS. Quia paternum erga eos animum gessit. Nam nullum a Persis tributum exegit. Ideo pater ab illis appellatus est: quod omni ratione de subditis bene merei studeret, sicut etiam ipse de paterno suo Imperio apud Xenophont. lib. 8. Cyropaed. inquit: Bonus Princeps non differt a bono patre, h. e. Imperia non debent esse Tyrannica, non quaestoria, sed paterna. Unde Herodotus Cyrum vocat Patrem, Cambysem Trannum, et Darium Hystaspem Quaestorem. Idcirco Princeps cogiret, subditos velut praeclarum aliquod depositum a Deo sibi traditos esse. Amore igitur illos complectatur, tamquam thesaurum divinitus sibi datum.

XXV.

Secundo: Fuit Iusrus. Nam sub Cyro


page 155, image: s0227

Regnum Persicum crevit, quod domia teneris ad iustitiam et observantiam legum adducerentur milites: foris vero militares labores magna virtute exercerent. Cyrus iussit praeconium fieri in bellis, ut parceretur agricolis. Mandavit sic vincere, ut possessores maneant in suis possessionibus. Reprimi voluit armatos hostes, et servari populum pacis cupidum, sicut Xenoph. in Cyropaed. scribit: Ita quoque Romanum Imperium ascendit ad hoc fastigium, cum domi diligentes in regenda disciplina et moribus populi essent; foris vero acerrimi in militia: id quod ostendit Manliana severitas interfectione filii, quod contra edictum paternum cum hoste dimicarat. De qua iustitia Romanorum pulchre poetascribit:

Moribus antiquis res stat Romana, virisque.

XXVI.

Terito, Fuit COMIS, AFFABILIS atque HUMANUS. Uti patet ex colloquio hatito cum Croeso Lydorum Rege. Cum enim Croesus captivus a militibus ad ipsum adductus esset, et Regem victorem his verbis salutasset: Salve, ô Domine: Hunc enim titulum fortuna tibi concedit. Cyrus humanissime respondit: Salve et tu, Croese: Quia ambo homines sumus. Talis affabilitas atque humanitas maxima est in Principe virtus, inquit Plin. in panegyr. Traian. Et Franciscus Patritius lib. 8. de Regno Tit. 18. pag. 222. in eadem sententiam inquit: Humanitatis comitas illa lepidissima, praeomnibus mortalibus, regibus ac Principibus maxime convenit. Et Ioh. Iov. Pontanus lib. de Principep. 88 Nihil (inquit) tam alienum est a Principe, quam asperitas, et ea, quae morositas dicitur: Contra vero in omni vita maxime laudatur comitas gravitate temperata.

XXVII.

Quarto: Fuit CLEMENS tum erga subditos, tum erga devictos. Nam Cyri et Agesilai tanta apud Xenoph. praedicatur clementia, ut in summo Imperio, non modo nihil saevum et crudele facerent, sed ne verbum quidem asperius proferrent. Ita clemens fuit Cyrus erga Astyagem avum a se devictum. Quia ipsi nil nisi Regnum abstulit, nepotemque in illum magis, quam victorem se gessit, eumque maximae genti Hircanorum praeposuit. Quia ipse reverti ad Medos noluit. Clemens fuit erga Babylonios devictos. Postquam enim Cyrus cum Dario Medo socero suo Regnum Babylonicum occupaverat, recte illud constituere sategit, et non tam rei militaris, quam bene Rem publ. togatam regendi peritia clarus esse studuit, sicut ipsemet Cyrus apud Xenophon. lib. 9. paed. respondet Goryae: Kai\ me\n dh\ e)pideiknu=sai ta\ e)/rga polu\ h(/dion filanqrwpi/as2, h)\ s2rathgi/as2. h. e. multo profecto mihi iucundius est humanitatis opera demonstrare, quam rei militaris. Clemens denique fuit erga Croesum devictum. Nam Xenophon. lib. 7. Cyropaed. scribit, quod occupata Sardium urbe Cyrus iusserit ad se Croesum adduci. Ille vero conspecto Cyro: Salve, inquit, ô Domine. Hunc enim titulum tibi fortuna dat, et mihi, ut te hoc nomine appellem. Cyrus humaniter respondet: Salve et tu, Croese: quia uterque homines sumus. Iustinus. Praeterea Croeso ad se adducto hac occasione pepercisse Cyrus scribitur. Cum enim rogo impositus, et iamiam comburendus, Solonem ter inclamasset: O Solon, Solon, Solon! Cyrus miratus, cur in extremo vitae articulo hanc vocem sonaret, Croesum interrogari iussit; qui respondit, se hospitem aliquando secum habuisse Solonem, qui dixerat ei: Neminem hominum ante finem vitae beatum iudicandum esse: quia singulis ante mortem tristia multa accidere possent. Quod nunc deploraret, se antehac non intellexisse. Hoc audiens Cyrus ab incendio eum liberavit, et postea inter Consiliarios et amicos primarios eum secum habuit.

Monitum.

Eximia haec est virtus, quae Principibus maxime debet esse commendata. Nam recte inquit Salomon Proverb. 20. 28. Misericordia et veritas custodiunt Regem, ac clementia fulcit thronum suum. Romae repertum marmor in foro Traiani his characteribus insignitum: Potentissima dos in Principe liberalitas et clementia. Non enim quicquam est, quod eum melius commendet, quam clementia. Huius rei pulcherrimus exstat typus in Rege apum. Hic namque solus aculeum non habet, vel certe eo non utitur: exemplar hoc magnis Regibus ingens. Plin. lib. 11. Natur. hist. c. 17. Senec. lib. 1. de clement. c. 19.

XXVIII.

Quinto: Fuit LIBERALIS et BENEFICUS. Nam lib. 2. apud Xenophontem inquit: Quos volumus esse socios, venandi sunt benefaciendo et benedicendo. Beneficentia namque vel maxime Regem ornat. Unde etiam Reges
[Gap desc: Greek word]
eu)erge/tai, h. e. Benefici vocantur, quod propria ipsorum virtus debeat esse liberalitas. Talis namque eu)ergesi/a et liberalitas subditorum animos Regi quam maxime conciliat. Unde Titus Vespasianus Imp. Deliciae generis humani appellatus fuit. Tam affabilis enim et liberalis


page 156, image: s0228

fuit, ut nemini quicquam negaret; Cum id amici reprehenderent respondisse fertur: Neminem a vultu Principis tristem discedere oportere. Platin. in vita Cleti. Idem se diem perdidisse existimavit, quo nihil cuiquam praestitisset. Aurel. Victor, et ex eo Guevara lib. 3. Horol. Princip. c. 31.

XXIX.

Sexto: Erga doctos et viros sapientes fuit HUMANUS, eorumque PATRONUS. Cum enim capto Croeso Lydorum Rege, Sardes regiam civitatem militibus diripiendam traditurus esset, sua quadam deliberatione habita, sententiam ea de re a Croeso (quem propter doctrinam et sapientiam amabat) audiendam quoque existimavit. Croesus vero post alios etiam rogatus sententiam, gravi Cyrum oratione ab hoc proposito suo dehortatus scribitur, monuitque ut urbem servaret. Ratio dissuadendi ab Herodoto lib. 1. adfertur talis: quoniam urbs non amplius Croesi esset, sed Cyri victoris: Nam iure belli omnia, quae victus habuerit, transire ad victorem. Xenophon vero hanc rationem, qua Croesus fuerit usus, addit: Si civitatem diripueris, artium quoque studia una corruere necesse est. *ta\s2 de\ te/xnas2 phga/s2 fasi tw= kalw=n ei)=nai. Artes enim fontes dicunt bonorum esse. Et in hac ratione Cyrum acquievisse.

XXX.

Septimo: Fuit administrator Regni SOLLICITUS. Cogitabat namque, non sibi datum esse Regnum, ut eo pro lubitu uteretur, vel abuteretur; sed se potius Regno datum, ut saluti et commodis eius prospiceret. Unde Xenophon lib. 8. paed. dixisse eum scribit: *para plh/sia e)/rga poime/nos a)gaqou= kai\ basile/ws2 a)gaqou=, h. e. Consimilia sunt opera pastoris boni et Regis boni. Ut ergo bonus pastor omnes cogitationes suas ad salutem dirigit commissi sibi gregis, quem et regit et tuetur: Sic bonus Princeps omnes cogitationes suas, consiliaque omnia, ad procurandam subditorum salutem unice dirigit, quos exemplo pastoris et regere et tueri convenit.

XXXI.

Octavo: Fuit valde LABORIOSUS et DILIGENS tumpacis, tum belli tempore. Nam non dedit mandata incertis, ut negligens paterfamilias dicit, Eat aliquis ad aquam ferendam: ligna aliquis secato. Sed nominatim certis mandata dedit, et nomina meminit. Xenoph. Similiter post Medos, Bactrianos, Phryges, Lydos victos sibique subiectos, capta demum Babylone, cum finem bellorum adesse cernerer, suos amicos pulcherrima oratione dehortatus est, in hanc sententiam, ut otium fugerent et semper ad arma prompti essent, sicuti Xenophon fuse hoc describit lib. 7. de paedia Cyri. Confer Philip. Camer. pag. 11. Hor. sucis. c. 32. pag. 135.

XXXII.

Nono: Cyrus fuit MODESTUS. Nam ut plurimum ita fieri videmus, ut successus felices reddant homines insolentiores. Etenim multo facilior est virtus patientia in rebus adversis, quam moderatio et aequabilitas in rebus secundis. Vide Deuter. 32. 15. Nam fortuna quem nimium fovet, stultum facit. Ita Poetae fingunt Perseum habuisse Gorgonem vel Clypeum, quo alios vertit in saxa: et prohibitum est ipsi, ne adspiceret suum clypeum, hoc est, non admiraretur sam potentiam et vires. Verum ipse hoc negligens, et in Gorgonem introspiciens, vertitur in saxum. Quo prudenter adumbrare voluerunt, homines rebus secundis infatuari, atque confidentes sibi ipsis, superbire atque insolescere. At non eo Cyrus ingenio fuit. Nam lib. 8. paidei/as2 apud Xenophont. in ultima oratione ait: Se numquam ex victoriis factum esse elatiorem, numquam se effuse laetatum esse. Res secundae, inquit, reddiderunt me timidiorem, et metus me non passus est unquam fieri insolentiorem, aut numquam effuse laetari. [ekpepta me/nws2 ekfrai/nesqai.]

XXXIV.

Decimo: Ega bene meritos GRATUS fuit. Licet enim Cyrus se Cambysis Persae et Mandanes filiae Astyagis Regis Medorum filium esse rescivisset; suam tamen altricem Mithridatis Regii bubulci uxorem, cui nomen Spaco vel Cyno erat, in tanto honore semper habuit, ut perpetuo in ore eius esset Cyno. Herod. lib. 1.

II. Acta Polemica.

XXXV.

Cyrus quinque gessit potissimum Bella, quatuor ante Monarchiae constitutionem: unum vero post Monarchiae constitutionem.

BELLUM I. MEDICUM, contra Astyagem gestum.

XXXVI.

Primum Cyrus gessit bellum contra Astyagem avum suum. Postquam enim ille adolevisset, at que ab Harpago Astyagis Consiliario intimo de iniuria avita certior factus esset, ultionem meditatus


page 157, image: s0229

est consilio et suasu Harpagi. qui Dux exercitus constitutus ab Astyage; totum exercitum Cyro per traditionem dedidit, Regis tyrannidem perfiddia defectionis ulciscens. Ubi autem hoc Harpagi facinus audivit Astyages, maximo undique contracto exercitu ipsemet contra Cyrum proficiscitur, et repetito alacrius certamine manus cum eo conserit. Vertuntur in fugam Persae. Matres et coniuges eorum, cum fugam cernerent, eos hortantur, ut pugnam restaurent et in proelium revertantur. Cunctantibus illis ac bellum detrectantibus, sublata veste, corporis pudenda ostendunt, rogantque; num iterum in uterum maternum confugere velint. Tum illi pudore perciti, in proelium tanto impetu revertuntur, ut iam victi victores evaderent, et sic fugatis caesisque Medis, captoque Astyage, Regnum invadunt Persae. Plura de hoc bello vide in Dynastia Regum Medorum Monarchiae I. in Historia Astyagis §. 8.

REGULA.

Pudor in re bellica saeperes perdit as restauravit, et prostratos exercitus ad victoriam erexit. Fransc. Patrit. lib. 6. de Regno Tit. 20. Pag. 402. 403.

Elegans exemplum habemus in hoc primo Cyri bello cum Astyage avo gesto. Nam Persis iam in fugam a Medis coniecti erant, et tamen a mulieribus confusi et pudore perciti, in proelium tanto impetu reversi sunt, ut iam victi victores evanderent. Et sic Syrus fugato pulsoque Astyage beneficio feminarum Rex Medorum factus est. Non tamen Darium vel Cyaxarem avunculum suum Astyagis filium regno pellere voluit, ne omnium contra se Medorum odia viresque concitaret, sed retento sibi Persidis Regno, quod iam occupaverat, Mediae Regnum avunculo pacifice dimisit, ea conditione, ut illo mortuo, Regnum illud ad ipsum Cyrum transiret. Post multos vero annos Darius Rex Medorum, adiuncto sibi socio atque adiutore Cyrro Persarum Rege, et sororis suae filio, Chaldaeos cum debellasset, unicam filiam eidem Cyro dedit uxorem, eundemque certiorem reddidit de restitutione Regni Medorum post obitum suum. Nam tunc denuo ipsum eiusdem Regni heredem ac successorem instituit.

BELLUM II. fuit LYDIUM, contra CROESUM Lydorum Regem gesium.

XXXVII.

Acta belli Lydii sunt triplicia. Vel enim contigerunt:

I. Antepugnam.

Ubi notanda sunt duo.

I. Consilium Croesi; idque geminum:

Proprium. Sic Croesus fretus sua tum opulentia, tum potentia, bellum Cyro intulit: tum quod augescentem quottidie eius potentiam haberet suspectam, tum ut Astyagem affinem ulcisceretur, eumque rursus in libertatem vendicaret, ut Herodotus scribit: vel, ut Assyriis, cum quibus foedus iniverat, opem ferret; uti Xenophon. statuit.

Alienum; Idque fuit vel

salutare. Quod ei dedit Lydus quidam nomine Sandanis, qui eum a bello dehortatus est, hac ratione usus: Adversus tales paras expeditionem, qui e corio vestem gerunt, non quibus volunt, cibis vescuntur, sed quos habent, utpote regionem asperam incolentes; Adhaec potu non vini utuntur, sed aquae, non ficos ad comedendum, nec aliud quicquam boni habentes. Quibus cum nihil sit, quid eripies, cum viceris? Sin victus fueris, quot bona amittes? Nam ubi illi gustaverint nostra bona, abigi non poterunt. Equidem habeo Diis gratis, quod non induxerunt in animum Persae, ut Lydos invaderent. Huc referri potest epistola Anacharsis Scythae. Quae ita habet: Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegmen: calceamentum solorum callum: cubile, terra: pulpamentum, fames: lacte, caseo, carne vescor. quare ut ad quietum me licet venias. Munera autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis, vel Diis imortalibus dona. Cicero lib. 5. Tuscul. quaest. pag. 132. editione Frobeniana.

exitiale. Quod fuit Oraculi Delphici, hoc de eventu belli a Croeso consulti, ambiguum hoc responsum:

Croesus Haylm penetrans magnam pervertet opum vim.

Verum Croesus, salutari Sandanis consilio repudiato, hoc deceptus acceptavit, atque insano temerioque ausus Cyro bellum intulit.


page 158, image: s0230

II. Prodigium. Cum Croesus auxilia copiarum exspectans, in urbem Sardium se recepisset; accidit hoc prodigium, ut suburbana omnia colubris implerentur, quos equi prodeuntes ex pascuis relictis devorabant. Hoc augures interpretati sunt, futurum, ut indigenae ab adven hoste opprimerentur. Nam COLUBRUM terrae filium esse, et indigenas signisicare: EQUO vero praefigurari externum hostem, qui subacturus esset Lydos.

II. In pugna.

Commissa extra urbem. Sic notanda Equitatus Croesi copia. Cyri strategema. Commisso in capo proelio, cum Croesus equitatu maxime valeret, Cyrus hoc strategemate usus est. Naturalis est a)ntipa/qeia inter camelos et equos, ita ut hi illos naturaliter reformident. Ideoque Cyrus camelos opposuit equis, qui conspectis et olfactis camelis, retro se averterunt. Ita turbata acie, Croesus in fugam conversus, Sardium muris se inclusit.

Commissa ad et intra urbem. At Cyrus Croesum cum exercitu persequens, dona promisit illi, qui primus murum conscendisset. Adfuit Mardus quidam nomine, qui ea in parte arcis, ubi nemo ad excubandum erat collocatus, propterea quod illinc urbem capi posse haud suspicio erat, conscendit murum primus, quem sequuti sunt alii Persae, urbemque ceperunt 14 obsidionis die.

Factum hoc ipsum anno ab Orbe condito 345.

Factum hoc ipsum anno ab regno Croesi 14.

Factum hoc ipsum anno ante nativitatem Christi 546.

III. Post pugnam.

1. Croesi mirabilis conservatio 1. a militis adorientis gladio. Mirum est quod Herodotus in Clio narrat de Croesi filio, cui ATYS nomen erat. Hic cum in multam usque aetatem loqui nihil potuisset, iamque pro muto atque elingui haberetur, postquam vidit, capta urbe, patrem gladio stricto ab hoste invadi, diducere os in summo angore coepit, et ingenti nixu impetuque spiritus linguae ncdum rupit, alta voce exclamans: Miles, parce; Rex est. Mox et hostis gladium retraxit, et adolescens postea pleno sermone per omnem vitam usus est.

1. Croesi mirabilis conservatio 2. Ab ignis incendio. Postea Croesus compedibus vinctus pyrae ingenti Cyri iussu impositus, et iamiam comburendus, alta miserabilique voce ter clamavit: O Solon, Solon, Solon! Interrogatus a Cyro, quidnam vellet? respondit: Se iam recordari sapientissimi Solonis moniti, ne quis se beatum ante finem vitae praedicaret. Hac voce commonefactus Cyrus, se quoque mortalem et fortunae ludibriis bonoxium cogitavit. Ideoque Croesum statim a rogo liberatum in amici numero locoque habuit. Herodotus lib. 1.

2. Urbis Sardium conservatio. Urbs Sardium capta a Cyro intercessione Croesi a direptione servata est. Dixit namque Croesus ad Cyrum: Si diripueris urbem, artes quoque, quas fontes bonorum esse aiunt, corrumpentur. Vide supra. §. 29.

3. Lydorum enervatio. Lydi, cum Cyrus abiisset, sequenti anno rebellant: sed sub iugum redacti a praefecto Cyri, armisspoliantur, et consilio Croesi Musicam discere, et ludicras artes exercere iubentur, ut mollicie effeminati militiam horrerent, et paci studerent. Iustinus lib. 1

USUS. AXIOMA I. *ku/klos ta\ a)nqrw/pina. Circulus sunt res hominum.

Quo adagio rerum humanarum notatur inconstantia. Quoniam res humanae a fortuna (providentia divina) circumaguntur, et velut in orbem recurrunt. Poeta eleganter hoc expressit:

Circulus sunt res hominum recurrens:
Fors ROTAM versat, versat omne Fatum:
Sic bonis miscet mala. nempe rerum
Omnium sic magna vicissitudo est.

Pingitur Fortuna rotae insistere, ut varii et multiformes huius prodigii vultus exprimantur; quod variis mutationum vicibus obnoxium, instar rotae indesinenter in orbem convertitur, miscens infima summis, summa imis:

Praecipitem movet illa ROTAM, motusque laborum
Nulla quies claudit, nec sistunt otia motum:
Hos premit, hos revelat; hos deicit, crigit illos:
Cogit et in varios homines descendere casus.

Exemplum habemus in Croeso, Lydorum Rege


page 159, image: s0231

ditissimo et potentissimo; de quo Prov. Croeso ditior. Vide Erasmum in Adagiis.

At hic merito inter exempla incostantiae fortunae recensetur. Quare, ô mortales, nihil desperemus, nulli rei fidamus, cum videamus tot varietates in tam volubili orbe circumagi.

Ita SESOSTRIS Rex Aegypti felicissimus et potentissimus plurimas nationes servituti subegit: unde curru ex auro et lapidibus pretiosis constructo vehi solitus est, qui a quatuor Regibus a se devictis trahebatur. Cumque unus ex Regibus saepe respiciens, rotam, quae volvebatur, accurate contemplaretur, percontatus est Sesostris; Cur ita retrospiceret? respondit: Se, cum rotam sursum deorsumque volvi cernat, vitae humanae et fortunae inconstantiam considerare, in qua perpetuo summa ad imum devolvuntur, ima ad summum evehuntur: suam se quoque sortem perpendere, quod Rex, qui modo potentissimus fuerit, nunc instar pecudis, quadrigas agitare cogatur. His auditis, atque animo secum paullo altius communem omnium hominum sortem perpendens, Sesostris, Reges a servitute liberatos, honore deinceps plurimo affecit. Ita quoque Cyrus humanae sortis fragilitatem ob oculos sibi ponens, Croesum Regem captivum, pyraeque impositum ab eadem liberavit, et basilikw=s2 tractavit. Unde Croesus Consiliarius Cyri factus, et proprio malo edoctus, (nam dixit: Mea paqh/mata sunt mihi maqh/mata) Cyro, in Scythiam cum exercitu ituro, hoc bellum dissuasit, dicens: Si tu velipse immortalis esses, vel immortalem exercitum duceres, nihil opus esset meo consilio tibi: sed si agnoscis te hominem esse, et hominibus imperare, cogita, humanarum rerum orbem quendam seu circulum esse, qui rotatus, semper eosdem fortunatos esse non sinit.

AXIOMA II.

*pro\ teleuth=s2 mh\ maka/rize mhde/na.
Ante mortem ne praedices beatum quemquam.

Cum hoc adagio sacro Ethnicorum quoque Adagia examussim congruunt. Euripides Andromachae v. 100.

Nemo beatus appellandus est prius,
Quam videris, quo sine postremum diem
Transegerit, vit âque demigraveit.

Stobaeus serm. 105.

Mortalium nemo beatum iudicet
Quemquam, priusquam viderit bene mortuum.
Nam mortuum laudare quam tutissimum est.

Horum Carminum summam Ovidius his versibus complexus est lib. 3. Metam. v. 135.

——— Ultima semper
Exspectanda dies homini est: dicique beatus
Ante obitum nemo, supremaque funera, debet.

Verum haec Ethnicorum emblemata (quae omnia huc tendunt, ut doceant, neminem non exspectato fine, tantum ex primis initiis, aut medio vitae cursu, de sua vel aliorum felicitate nimis praecipitanter iudicare debere) procul dubio omnia ex historia Croesi petita sunt: cui divitias suas opesque ambitiosius ostentanti Solon hanc vitae regulam praescribebat. At Rex ille, opum atque honorum fulgore excaecatus, cam tum quidem insolenter spernebat. Ideoque tandem a Cyro victus, iamque rogo impositus, eius veritatem suo propemodum exemplo comprobasser, nisite inclamato Solonis nomine, totoque colloquio repetito, Cyrum victorem ad misericordiam flexisset, eiusque clementiâ servatus fuisset; uti ex dictis constat. Quamobrem prudens est admonito Pauli Aemyli. (apud Livium lib. 5. decad. 5.) In secundis rebus, inquit, nihil in quemquam superbe aut violenter consulere decet, nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat, incertum sit. Is demum vir erit, cuius animum nec prospera flatu efferent, nec adversa infringent.

AXIOMA III. Bella temeraria non sunt felicia.

Exemplum habemus in Croeso Rege Lydorum potentisiimo. Hic cum in florentissimo Regno suo otii impatiens esset, et bellum Cyro Regi Persarum absque ulla legitima causa, sed tantum prosperitate rerum et luxu superbus, inferre vellet, obeamque causam Legatos ad Delphicum Oraculum dissimulato habitu, et unde venissent, mississet, ita respondisse Pythiam Cedrenus refert:

Est mensura maris, numerus mihi notus arenae;
Elinguis animi sensa et cognosco tacentis;
Sed mihi Rex Croesus, cupiuntque illudere Lydi.

Tum demum exposita vera causa legationis, ita respondit Oraculam:

Caoesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim.

Ita Croesus Oraculi ambiguitate delusus, magnam pervertit opum vim, non alienarum, sed propriarum.

Beatus sane fuisset Croesus, si Oraculum, cuius Xenophon et Cicero etiam meminit, observasset:

*seauto\n ginw/skwn eu)dai/mwn, *kroi=se, pera/seis2.
Croese, beatus eris, bene si te noveris ipse.

Idem Cedrenus tradit, Danielem ex Iesaiae


page 160, image: s0232

vaticrnio Cyro indicasse, cum victorem fore; quod et in Suidae Historiis legimus: cumque hoc accidisset, Cyrum ideo Iudaeos ex captivitate Babylonica domum dimississe.

XXXVIII. BELLUM III. Cyri, fuit IONICUM.

In bello quod Cyrus contra Ionas gessit, tria confideranda. 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

I. Ortus. 1. Ionum atque Aeolum ad Cyrum legatio. Iones atque Aeoles, ubi audiverunt, Lydos citra negotium a Persis victos, Legatos Sardeis miserunt ad Cyrum, ultro postulantes, ut iisdem conditionibus eos admitteret, quibus Croesi subditos in gratiam recepisset. Herodotus lib. 1.

I. Ortus. 2. Parabolica Cyri responsio.. Verum Cyrus ei nimis sero pacem petentibus hoc apologo respondit: Tibicen quidam ubi pisces in mari conspexisset, canere tibiâ coepit, ratus nimirum, eos ad suavitatem cantus in terram progressuros: at spe sua frustratus, misso in mare verriculo, ingentem piscium multitudinem comprehendit, atque in terram traxit. Cumque palpitantes videret in sicco, dixit ad pisces: *pau/esqe/ moi o)rxeo/menoi, e)pei\ ouk, e)me/o au)le/ontos, h)qe/lete ekbai/nein o)rxeo/menoi. h. e. Temperate nunc mihi quaeso a satationibus. Siquidem, me tibiâ canente, vobis saltare non libuit. Quibus verbis significabat: Se supplices eorum preces parum curare, quandoquidem paullo antea ipsius amicitiam, tam benigne oblatam, insolenter aspernati fuissent; at nunc demum, cum ipsis res ex sententia haud succederent, ad secunda Cyri iussa parati essent. Atque hoc Cyrus responso, irâ commotus, Legatos dimisit.

II. Progresus. Bellum hoc Cyrus pe Duces suos, praesertim per Harpagum, gessit; quem ad subigendos Ionas misit, qui omnium primos Phocaeenses aggressus vicit atque profligavit.

III. Egressus. Bellum istud tantâ acerbitate gestum est, ut plurimaeurbes in Ionia deletae fuerint; Phocaeenses patriâ sponte desertâ in Corsicam coloniam deduxerint; quidam Rhegium in Italiam, aut in Galliam profecti sint, ibique ad Rhodannm urbem condiderint nomine Massiliam, quo etiam linguam Ionicam et disciplinas humaniores importarunt, ibique longo tempore retinuerunt.

NOTA I. [Nomen Massilia dicitur ab a)li/a|, h. c. nave piscatoria, et ma=sai, h. e. alligare vel quaerere: quod propter commoditatem potrus eum locum navigantes elegerint.]

NOTA II. [Cum Apologo illo piscatoris, a Cyro Legatis Ionum proposito, congruit illud pulcherrimum Christi Servatoris nostri adagium. Matth. 11. vers. 17. tihia cecinimus vobis,, et non saltastis: lugubria cecinimus vobis, et non planxistis. Quo perstringitur a Christo invincibilis Iudaeorum durities et pertinacia, quod neque Iohannis B. doctrina et vitâ severiore, neque Christi humanitate et doctrinâ suaviore permoveri potuerint, ut Christum eiusque Evangelium reciperent, sed in altero suavitatem, in altero vero motum gravitatem desiderarent. Accommodari etiam adagium illud generaliter potest ad eos, qui neque verbis amaris, neque amicis, ad vitae emendationem flecti aut permoveri possunt. Germani ita efferunt: Man singe jhnen/ oder man pfeiffe jhnen/ so hilfts doch bey jhnen alles nichts.]

AXIOMA.

*po/rnous2 kai\ moixou\s2 kri/nei o( *qeo/s2. Scortatores et adulteros iudicat Deus. Hebr. cap. 13. v. 4. Quosdam iudicat Deus a)me/sws2, et immediate; uti iudicavit Sodomam et Gomorrham, incolasque earum, pluendo caelitus super ipsos ignem et sulpur. Gen. 19. Antediluvianos iudicavit immittendo illis aquas diluvii, iisque illos submergendo. Gen. 7. Quosdam vero iudicat e)mme/sws2, mediate, h. e. per Magistratus, vel alios homines. Ita propter stupra 12 Principes in Israel suspensi sunt, et interfecti 24000 homines. Num. 15. v. 4. 9. Ita quoque Cyrus Rex Persarum vagas gentis Ionicae libidines punivit maximarum urbium deletione. Augustus punit Antonium et Cleopatram. Haec exempla irae divinae sunt notanda, atque ad emendationem vitae accommodanda.

XXXIX. BELLUM IV. Cyri fuit BABYLONICUM vel ASSYRIACUM, contra Belsazarem Regem Babyloniorum gestum.

I. ORTUS. h. e. AQUIBUS hoc bellum sit gestum. De eo tenendum, quod sit gestum a Dario atque Cyro, illo Medorum, hoc vero Persarum Rege; sicut dicitur Dan. 5. 28. in scriptura prodigiosa: Pharsin, h. e. sicut Daniel explicat, Divisum est regnum tuum, (sc. a Deo) et traditum Medis et Persis. Similiter Iesai. cap. 13. v. 17. inquit


page 161, image: s0233

Deus. Ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint, etc. Et Ierem. 51. v. 11. Suscitavit Dominus (tamquam causa principalis) spiritum Regum Medorum (tamquam Administrorum suorum,) et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam; quoniam ultio Domini est ultio templi sui. Iesai. 44. v. 27, 28. inquit Decus de Cyro Rege Persarum. Ego dico profundo (h. e. Euphrati) exsiccator; flumina tua, ô Babylon, arefaciam. Qui dico Cyro, pastor meus es, et omnem voluntatem meam facies. Et Iesai. 45. vers. 1. Haec dicit Dominus Cyro uncto meo, cuius apprehendi dexteram, etc. Et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur: Ego anteibo et gloriolos terrae humiliabo, portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam.

II. PROGRESSUS continet modum belligerandi. De quo notandum, quod bellum hoc Babylonicum sit gestum a Cyro Arte et Marte.

ARTE. Cum enim Cyrus (uti Xenoph. lib. 7. et Herodotus lib, 1. scribunt) animadvertisset, aut nullo modo, aut non nisi longissimo tempore Babylonem expugnari et capi posse, tandem conversus ad strategemata, hoc usus est consilio. Prope Babylonem, quo scil. loco Euphrares urbem ingreditur, multas fecit latas et altas fossas, ignorantibus Babyloniis eius consilium et propositum: Quo facto, laxavit obsidionem, discessum simulavit, ut hoc credentes Babylonios, ob idque in defensionem urbis remissos ac negligentes, postea facilius opprimeret. Eo autem die, quo Babylonii, omnis periculi securissimi, ludis et conviviis intentissimi erant, Cyrus in fossas illas derivavit Euphraten, in tantum exinanito eius alveo, ut a militibus commode transmeari posset, Itaque urbem ingressis, facillimum fuit, et civitatem capere, et Babylonios vino somnoque sepultos et incautos, inopinatoque hostium ingressu consternatos superare.

MARTE. Quia Cyrus per alveum Euphratis exinanitum, exercitum introduxit in urbem; qui armatâ manu eam occuparunt, et obvios quosvis trucidarunt: in quo exercitu duo fuerunt Principes ex Regno Babylonico, nempe Gadata et Gabryas, qui primi urbem ingressi arcem ceperunt, Regemque Belsazarem in palatio acinace dimicantem vindictae cupidi interfecerunt. Xeonophon. lib. 7. Cyropaed. Nam Belsazar Cadatam castraverat per ignominiam. Xenoph. lib. 5. Cyropaed. pag. 85. Gobryae vero filium in venatione ex invidia interfecerat, propterea quod ab eo artesagittandi vinceretur. Xenophon. lib. 4. Cyropaed. pag. 77.

III. EGRESSUS. Nam Besazar ab hostibus suis trucidatus, instar surculi abominabilis, vestimenti sanguinolenti, atque cadaveris putridi abiectus, atque sepulturae honore privatus fuit. sicut lesaias 14. vers. 18, 19, 20. praedixerat. Vide Monarch. I. Histor. Belsaz. §. 19. Babylonii vero urbe captâ serv ituti sunt subiecti, sicut Xenophon. lib. 7. Cyropaed. hisce verbis describit: Cyrus Babyloniis demandavit, ut arma traderent, terram colerent, tributaque persolverent, atque his obsequerentur, quibus singuli eorum dati essent: quibus etiam mandavit, ut Persas atque Medos tamquam Domins suos salutarent, Quin etiam constituit Cveus Babylone praesidiariorum satis, utque mercedem illis darent, imperavit Babyloniis, quippe quos vellet maxime imbelles et effeminatos reddere, quo et humillimi maxime subiecti essent.

XL.

Hoc bello confecto, Cyrus initium Monarchiae II. nempe Persicae constituit. Quoniam summam Imperii Babylonici arcem cepit anno Mundi 3434. qui proterea ANNUS Cyri PRIMUS constitutae scil. Monarchiae appellatur, et ex hoc tempore Cyrus annos 7 regnavit.

Metasthenes scribit, Darium Medum simul cum Cyro regnasse annos duos post interfectum Belsazarem. Quod autem Daniel Propheta cap. 5. v. 22. tantum Darii mentionem facit, eumque Belsazari in Regno successisse ait, in eo, inquit Hieronymus, servatum esse 1. Ordinem aetatis. Darius namque erat annorum 62. ut ipse Daniel ait cap. 5. vers. 22. 2. Rationempropinquitatis. Quia Darius erat avunculus et socer Cyri. 3. Gradum dignitatis. Quia ipse Deus in codice sacro per Medos praecipue destrui Regnum Babylonicum voluit, iuxta vaticinia Iesai. c, 13. v. 17. Ecce ego (inquit Deus) suscitabo super eos (Chaldaeos) Medos. Et Ierem. 51. v. 11. Suscitavit Dominus spiritum Regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam. Et Daniel. 5. v. 28. dicit Daniel ad Regem Belsazarem: Divisum est Regnum tuum, et datum MEDIS et PERSIS. Hîc Medi primo loco ponuntur. Cyrum vero non excludi a Daniele, inde manifestum est, quod primo hoc Monarchiae anno, ipse Cyrus sese Dominum omnium regnoium terrae divinitus constitutum publico in decreto affirmat. 2 Paral. 36. v. 23. Esdr. 1, v. 2.

AXIOMA I.

Quando Deus praepotens ille mundi Rector Hevoas excitat, quos ad summum Imperii fastigium extollere, per eosque res magnas atque humano generi et Ecclesiae salutares perficere decrevit, eos prae


page 162, image: s0234

aliis donis divinis et admirandis, heroica indole, excellenti sapientia et prudentia ornat, atque singulari virtute, robore et felicitate rerum gerendarum armat, ut nihil eorum impetum impedire aut remorari Possit. Unde in sacro codice Principes appellantur
[Gap desc: Greek word]
, h. e. supra alios elati, vel capita aliorum:
[Gap desc: Greek word]
, h. e. Dii. tum ratione tituli: quia a Deo sunt vocati et sanctificati. Iohan. 10. v. 34. h. e. a communi hominum sorte segregati. quia Dei personam quoad eminentiam atque excellentiam repraesentant. tum ratione exercitii. quia sunt Dei vicarii, tum in Ecclesia, cuius sunt nutritii, Iesai. cap. 49. tum in Politia, cuius sunt Gubernatores atque administratores. Rom. cap. 13. v. 4. Rex David, Psalm. 127. v. 5. comparat eos agittis validâ sagittantis manu contortis, quae omnia prosternunt, quae petunt.

Tales Heroes fuerunt David, Iehu, Alexander Magnus, Iulius Caesar, Augustus atque Cyrus Maior; de quo iam agimus. Hunc namque Deus non tantum ad evertendum Monarchiam Babylonicam et constituendum Monarchiam Persicam, ad liberandos Israelitas ex captivitate, vocavit atque sanctificavit, sed etiam per Prophetas suos nomen eius 210 annis ante, quam conceptus aut in lucem editus est, nominavit: uti ex Iesaiae. 44. v. 28. cap. 45. v. 1, 2. videre est.

Et ipse Cyrus elapsis 70 hebdomadibus, publice proposito edicto fatetur: Omnia regna terrae sibi dedisse Iehovam, Dominum caeli, et ipsum praecepisse sibi, ut aedificaret ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. 2 Paral. 36. Unde Cyrus congruis a Deo ipso insignitus fuit titulis. Vocatur namque
[Gap desc: Greek word]
CHRISTUS seu UNCTUS DOMINI. Iesai. cap. 45. vers. 1. non quidem ceremonialiter, quod oleo sacro ad Regiam dignitatem, pro more sollenni in V. T. recepto, iuxta exemplum Regum Israeliticorum inauguratus fuerit: sed realiter; Quia a Deo ipso sanctisicatus, et ad officium Regium segregatus, atque peculiaribus donis ornatus et armatus erat. Item dicitur
[Gap desc: Greek word]
PASTOR DEI. Iesai. 44. v. 27. inquit Deus ad Cyrum: Tu pastor meus es, et voluntatem meam persicies. Sicut enim bonus pastor omnes cogitationes suas dirigit ad salutem sibi commissi gregis, quem et regit et tuetur: Ita etiam Cyrus omnes cogitationes suas, omniaque sua consilia ad procurandam subditorum suorum salutem unice direxit; vit ex Xenophonte, Herodoto, Strabone, aliisque Historicis videre est. Et sicut boni pastoris est, tondere pecus, non deglubere; iuxta Symbolum Tyberii Imperatoris: ita quoque Cyrus a Persis suis tributa non exegit.

AXIOMA II.

Multum refert, ut Imperator milites suos nortt, eosque nomine etiam suo appellare sciat.

Xenophon scriptor Graecus lib. 5. Cyropaedias scribit de Cyro Persarum Rege, cum ille Babylona versus contenderet, et nominatim suis Ducibus peragenda praeciperet, primum quidem Chrysanthae, tum Artabazo, deinde Ardamyae, mox Embanti, post Artuchae, Thamoradae, Damatae, Natadae, Hierosambatae, Tigrani, Alceunae, et aliis: subiungit Historicus: Ex hinc secedebant singuli in sua tabernacula, interque secedendum conferebant inter se, quanta memoria Cyrus esset, qui tot nominatim instruxisset, singulisque appellatis praecepisset agenda. At Cyrus in hoc studiose versabatur negotio. quippe cui absurdum videretur, opificem mechanicum nosse singula artis suae instrumenta: et Medicum quoque sua, sicut remedia: Imperatorem autem exercitus ita fatuum esse, ut nesciat nomina subditorum Ducum, quibus ei opus est instrumentorum loco uti, et, quando anticipare quid velit, et quando cavere, quando excitare ad virtutem, aut terrere nititur. Putabat et honorificum esse militibus, si a suo Imperatore nominibus sui compellarentur. Itaque ea compellatione honoratiores reddebat. Credebat insuper, eos milites, qui a Principe cognoscerentur, magis operam daturos, ut memorabili aliquo fortique facto se commendarent amplius, quam ut deformi aliquo turpique facto gratiâ et favore exciderent. Stultum porro censebat, cum vellet aliquid geri, ita imperare, quemadmodum inepti quidam heri domi suae solent iubere: Eat aliquis ad aquam: Findat aliquis ligna. Nam si ita imperetur, omnes eius servi videbuntur sese adspicere; neminem autem, quod iussum esset, facere: atque omnes quidem in causa esse neglecti mandati, neminem tamen, ea causa pudere vel metuere, quia culpa sit omnium. His Cyrus de causis nominatim cuique quod volebat, im perabat.

XLI. Bellum V. Cyri fuit Scythicum, sive contra Massagetas gestum. [Massageta fuerunt stirps Gothorum; sicut nomen indicat, quod a Getis compositum est, et Mes. Fuerunt autem Mes et Geher posteri Sem: uti Genesis testatur. Ab illis Getas esse consentaneum est. Et vicini in illa regione fuerunt Messagetae, Suevi et Alani Philip. Melanchthen in Chron. pag. 106.]

Circa hoc Bellum Acta triplicia sunt notanda 1. Quae ante bellum. 2. Quae in ipso bello. 3. Quae post bellum contigerunt.


page 163, image: s0235

I. Ante bellum.

1. Croesi dissuadentis consilium. Croesus Cyri Consiliarius prudenter hoc bellum dissuadet, et talibus eum verbis alloquitur: Si tu vel ipse immortalis esses, vel immortalem exercitum duceres, nihil opus esset meo consilio tibi: sed si agnoscis, te hominem esse, et hominibus imperare, cogita, rerum humanarum orbem quendam seu circulum esse, qui rotatus semper eosdem fortunatos esse non sinit. Herodotus.

2. Cyri pertinax propositum. At Cyrus fortunae blandientis fulgore excaecatus, pertinax in sententia persistens ad salutaria Croesi consulentis verba aures occlusas gerit. Similiter Tomyris Scitharum Regina Caduceatorem mittit: Si utique pace frui non velit, alterum e duobus eligat: At traiciat flumen securus, et secum pugnet; aut eam in regionem suam admittat, idem se facturam. Placuit Cyro admittere Reginam cum exercitu. Sed dissuasit iterum Croesus: Si, ô Cyre, inquit, hostes in terram nostram volumus recipere, id tibi periculum erit, ne fugatus omne amittas Imperium. Victor autem, tamen non multum vinces. Ergo mihi placet, traiectis copiis procedere.

II. In bello.

I. Pugna Cyri felix cum Spargabise Tomyris filio. Cyrus hoc Croesi consilio admisso, cum exercitu progressus fluvium Araxin traiecit. Cum aliquantisper in Scythiam processisset, castra metatus est. Postero die castra, quae locaverat, deseruit, mensis omnibus instructis vino optimo et epulis copiosis, quasi rebus suis diffidens in fugam se daturus esset. Tomuris Regina hoc cognito, filium suum Spargabisen cum tertia copiarum parte mittit ad persequendum eum. Sed adolescens rei militaris ignarus, cum ventum esset ad castra, omissis hostibus, insuetos barbaros vino se onerare patitur. Cognitis his, Cyrus reversus per noctem multo vino ciboque obrutos somonque sepultos opprimit Scythas omnes, et Reginae filium capitivum ducit.

II. Pugna Cyri infelix cum Tomyri Regina. Amisso tanto exercitu, et filio capto, Regina Caduceatorem remisit ad Cyrum, qui diceret: Inexplebilis cruore Cyre, ne propterea exsultes, quod veneno filium meum vicisti, dolo, non praelio superior. Abi, reddito mihi filium, fer impune, quod tertiam Massagetarum partem profligasti: quae nisi feceris, per solem iuro, insatiabilem te cruore satiabo. Quae verba cum Cyrus pro nihilo haberet, Tomyris hostes, recenti victoria exsultantes, pari insidiarum fraude circumvenit, quippe simulata diffidentia propter vulnus acceptum refugiens, Cyrum in angustias viarum suo militi notas pertraxit, ibi compositis in montibus insidiis, ducenta Persarum milia cum ipso Rege trucidavit, ita ut tantae cladis ne nuntius quidem superesset. Filium tamen non recepit Tomyris, quia iussu Cyri a vinculis solutus et manuum compos factus, ipse sibi manus iniecerat violentas. Herodotus lib. 1. Iustinus lib. 1. Nauclerus Generat. 53.

III. Post bellum.

Iustinus scribit, quo Tomyris caput Cyri amputatum in utrem sanguine humano repletum conici mandaverit, addito hoc sarcasmo: Satia te sanguine, quem sitivisti, cuiusque insatiabilis semper fuisti.

USUS.

In viris magnis est mixtura virtutum et vitiorum. Scitum est platonis dictum: *ai( mega/lai fu/s1eis2 mega/las2 ekfe/rousi ta\s2 kaki/as2. h. e. Heroicae naturae ut magnis virtutibus inclarescunt: ita non levioribus vitiis sunt obnoxiae. Et sicut in Aegypto optima simul nascuntur remedia ac nocentissima venena: ita et magna bona, et magna mala a magnis illis viris impendent. Et Bucholtz. in Chronolog. pag. 326. Constat, in magnis et sanctis viris, iam senescentibus, nonnumquam simul sapientiam senescere ac decrescere, et virtutum vigorem deflorescere.

Exemplum illustre habemus in Cyro, qui in limine vitae factus est 1. polupra/lmwn kai\ a)lazw\n, h. e. Curiosus et ambitiosus. 2. i)diognw/mwn, h. e. pertinax et obstinatus. 3. a)/frwn, h. e. imprudens, 4. fela/rxwn, h. e. dominande cupidus.

I. Cyrus fuit polutra/gmwn kai\ a)lazw\n, h. e. curiosus atque ambitiosus.

Nam polupragmos1ao/h est vitium magnis ingeniis valde familiare: quod non tantum est infelix et Rei publ. perniciosum; sed punitur etiam divinitus in ipsis auctoribus. Exempla hoc docent. Quanta enim virtutum seges fuit in Samsone, Davide, Iosia, Osia, Alexandro Magno? Hi tamen et tetros lapsus habuerunt, et in horribiles calamitates inciderunt. Haec spectacula nos admonent de nostra infirmitate et de modestia, ne extra metas vocationis et officii nostri ruamus. Humana enim consilia, et humani conatus extra vocationem suscepti, plerumque infelices esse solent. Et subitae illae eversiones florentis fortunae atque potentiae superborum, qui moventbella non necessaria, manifesta sunt testimonia providentiae atque iustitiae divinae.


page 164, image: s0236

Ita Croestes fiducia opulentiae atque potentiae suae bellum infert Cyro gerenti iustum bellum adversus Tyrannum Babylonicum, qui Gobryae filium occiderat, et in alios crudelitatem exercuerat. Similiter Cyrus cum plurima feliciter gessisset bella, eaque maxima, cum Astyage Medorum Rege avo suo, cum Ioniis, cum Croeso Lydorum Rege opulentissimo et potentissimo, et cum Belsazare Rege Babyloniorum ultimo, tandem elatus fortunae blandientis favore, nimumque sibi confidens, bellum intulit Massagetis, in eoque interfectus est. Quare omnes moniti sint, ut in officio suo tractent non a)llo/tria, sed oi)kei=a, h. e. non aliena, sed propria. Qui enim vocationis suae limites transgrediuntur, felices non sunt.

II. Fuit *i)*d*i*o*g*n*w/*m*w*n, h. e. pertinax et obstinatus.

Quia prudens Croesi consilium admittere noluit. Recte namque Croesus dixit: Mea paqh/mata sunt mihi maqh/mata. Quae enim nocent, illa docent: Polybius hac de re memorabilem vitae regulam nobis praescripsit, quae talis est: Duae, inquit, universis mortalibus propositae sunt ad proficiendum rationes, per PROPRIOS casus: aut per ALIENOS. Evidentior quidem illa, quae per propria ducit infortunia; at tuitior illa, quae per aliena. Itaque viam priorem sponte sua nemo unquam deber ingredi: magnis enim eiusmodi correctio laboribus constat et periculis: posterior semper nobis capienda, per quam sine ulla noxa, id quod melius cernere unicuique licet. Haec Polybii ore loquitur prudentia. Quod si hoc Cyrus observasset, tum in periculum vitae et famae haud incidisset. Quare omnes moniti sint, ut aliorum paqh/mata ipsis sint maqh/mata. Aliorum nocumenta sint nobis documenta. Unde pulcthe Terentius ait: Scitum est, ex aliis periculum facere, tibi quod ex usu fiet. Cassidorus lib. 5. Epist. 44. in eandem sententiam inquit: Instructus animus redditur in futuris, si praeteritorumcommovetur exemplis.

Deinde superiores discant inferiorum consilia non spernere, exemplo Chrisli Servatoris nostri, qui saepe cum discipulis suis consultavit, quamvis nullius consilio indigeret. Ita quoque viri magni atque prudentes non sint i)diognw/mones2. Saepe enim caelestis Spiritus ad humilitatis custodiam parvulis revelat, quae nonnumquam maioribus abscondit. Sic Deus per Iethronem hominem gentilem, idolorumque cultorem, Mosen sanctissimum virum, qui cum Deo. a facie ad faciem loquebatur, edocuit. Exod. 1. vers. 16. 18. cuius ille consilium, quamvis Deum haberet rerum gerendarum Magistrum atque Doctorem, non est aspenatus. Eodem humilitatis Spiritu D. Augustinus ait: Ego senex et Episcopus paratus sum vel a puero doceri. Hinc etiam D. Hiernoymus ait: Nolo uti proprio iudicio, pessimo consultore. Ita etiam de Mose dicitur Exod. 18. v. 24. quod consilio Iethronis soceri sui in omnibus obtemperarit. Similiter Naamanus, Dux Regis Syriae, consilium servorum suorum, suadentium ei, ut in Iordane iuxta mandatum Prophetae Elisaei se ablueret, haud gravatim admittebat. Quo facto a lepra, morbo alias incurabili, liberatus est; util legitur 2 Reg. 5. v. 13, 14.

III. Fuit *a)/*f*r*w*n, h. e. imprudens.

Licet enim Cyrus alias prudentissimus et militaris scientiae laude clarissimus fuerit; attamen in sine vitae contra Scythas valde imprudenter egit; tum ante bellum, quod nempe prudens Croesi bellum dissuadentis consilium velut amens nihil curarit; tum in ipso bello,quod nempe ex ignorantia Cosmographiae, a Tomyride Scitharum Regina, fugam simulante, in angustias Iocorum pertractus; ubi ipse, una cum toto exercitu e ducentis milibus Persarum constante, trucidatus est, adeo ut ne tantae quidem cladis nuntius superfuerit; sicut Herodotus scribit. Quod si autem Cyrus locorum peritiam habuisset, fluvium Araxin neutiquam transmisisset, neque divortiorum angustiis per errorem exercitum suum circumduci permississet, cum aditus omnes occupare potuisset, et effugia scientibus loca satis tuta paterent. Vide Franciscum Patrit. lib. 3. de Regno Tit. 14. p. 213. Ita Xerxes, IV Rex persarum, si Geographiae notitiam habuisset, in angustias Thermopylarum laud penetrasset, ibique cum Leonide Spartanorum Rege, qui tantum 300 milites secum habebat, temerarie dimicasset, amisis ex exercitu suo 20000 militibus: uti Herodots us et Iuslinus scribunt.

Unde Daniel. 7. v. 4, 5. per URSUM adumbratur. Sicut enim Ursus infirmo est visu, et vitiis ophthalmiae obnoxius, saepiusque hebetatur: ita quoque Cyrus in limine vitae infirmo fuit iudicio; ipsiusque prudentiae occulus valde est hebetatus; uti ex dictis patet. Pulchre Cominaeus cap. 94. ait: Princeps facile evertitur, qui nullo nisi suo ipsius consilio utitur: M. Antoninus Imp. Philosophus dictus, saepissime hoc verbum usurpavit: Aequius est, ut ego tot taliumque virorum consilium sequar, quam tot talesque amici mean unius voluntatem. Bodin. lib. 4. de Republ. cap. 4. Meminerit Princeps, quod consilium sit res sacra, i(ero\n h(boulh\, quodque res sit consiliis secura sidelibus, sicut ait Bapt. Mantuanus.


page 165, image: s0237

IV. Fuit *f*i*l*a/*r*x*w*n, h. e. dominandi cupidus.

Nam Cyrus, teste Herodoto, insatiabili cupiditate dominandi, omnesque gentes imperio suo subiciendi flagrabat. Cum quo consentit Iustinus lib. 1. narrans: Tomyrim Scitharum Reginam, quam Cyrus bello petierat, interfecto Cyro, una cum ducentis milibus Persarum, iussisse caput eius amputari, et conici in utrem sanguine humano repletum, cum hac exprobratione crudelitatis: Bibe sanguinem, quem sitivisti, et cuius insatiabilis semper fuisti.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XLII.

Acta Cyri Ecclesiastica sunt duo: I. Cyri ad Deum conversio. II. Iudaeorum e captivitate Babylonica emissio, sive captivitatis Babylonicae solutio.

XLIII.

I. Cyri ad Deum conversio.

Fuerunt quidem Persae Ethnicis superstitionibus dediti. Nam Solem, Lunam, Venerem, Ignem, Tellurem, Ventos et Aquam coluerunt, quibus nec statnas, nec aras erigebant, sed sacrisicabant loco in excelso. Strabo lib. 15. Geograph. ubi Persarum ritus sacros et mores prolixe describit. At Cyrus verae religioni addictus fuit. Nam a Propheta Daniele in vera Dei veri et omnipotentis agnitione informatus, et membrum verae Ecclesiae, atque haeres vitae aeternae factus est. Unde etiam agnoscit et consitetur, quod Decus sit Dominus caeli, Deus Israel, et Deus, qui Ierosolymis habiter. 2 Paral. 30. 23. Esdrae 1. 2, 3. De hac Cyri conversione, deque vera eius religione, insignis locus Theodoreti serm. 1. de fide, est notandus. Cyrus, inquit, Cambysis pater, cum Daniele familiariter uteretur, ab eodem Theologiae mysteria familiariter edoctus est. Idemque cum Lydos bello eversos in deditionem accepisset, subditis procul dubio impertiit, quae ipse prius a Daniele perceperat. Idem et de Esaiae vaticinio Cyrillus annotavit, id Cyrum legisse, et impendio delectatum eo animo fuisse, ut divinae gloriae praeconium in suis urbibus et regionibus promulgarit, confessusque palam suerit, illum solum esse Deum, universoumque Dominum, qui a Iudaeis coleretur. Similiter Philip. Melanchth. in Chron. p. 208. ita scribit: Etsi magnum decus est, quod Deus Cyrum ad Imperii fastigium vocavit, et prudentia, iustitia, fortitudine aliisque virtutibus, et felicitate in rebus gerendis instruxit: tamen hoc longe maius bonum suit, quod pectus eius ad agnitionem et invocationem veri Dei et Messiae flexit, et eius imperium voluit esse salutare Ecclesiae. Haec sunt summa bona Gubernatoris: Quia Politiae debent esse hospitia Ecclesiae, et Ministerium Evangelii, atque disciplinam tueri, iuxta dictum: Reges erunt nutritores tui. Iesai. 49. Et Psalm. 24. inquit: Aperite portas Principes vestras: aperiamini portae mundi. Haec Philip. Melanchthon.

XLIV.

II. Captivitatis Babylonicae solutio.

Circa quam solutionem captivitatis Babylonicae quatuor sunt notanda. 1. Publica Edicti Regis Cyri promulgatio. 2. Edicti regii exsecutio. 3. Templi sundatio. 4. Tyrannica Edicti Regii abrogatio.

XLV.

I. Publica Edicti Regis Cyri promulgatio.

Cyrus Rex Persarum postquam cognovit ex lectione libri, qui Iesaiae Prophetias continet, 210 annis ante ipsius aetatem conscriptas. Ioseph. l. 11. Antiqu. cap. 1. p. 281. item ex lectione Prophetae Ieremiae 29. 10. (cuius fit mentio Esdr. 1. 1.) Deum promissionem dedisse de reditu Iudaeorum e captivitate Babylonica post 70 annos futuro, correptus ilico cupidine exsequendi ea, quae scripta legerat, edictum regium publice promulgavit, convocatisque Iudaeis liberam in patriam revertendi potestatem concessit, urbemque et templum restaurare iussit, collatis ad structuram templi sumptibus magnificis.

Verba Edicti Regii ita sonant Esdrae cap. 1. vers. 2, 3, 4.

Sic ait Cyrus, Rex Persarum: Omnia Regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et Ipse praecepit mihi (nempe Iesaiae 44. v. ult.) ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso! Adscendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini Dei Israel: Ipse est Deus, qui est in Ierusalem. Et omnes, qui reliqui sunt in cunctis locis ubicumque habitant, adiuvent eum viri de loco suo, argento et auro, et substantia et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Ierusalem.

Ex huius Edicti regii promulgatione effulget Cyri erga Iudaeos, eorumque religionem, tum benevolntia, tum beneficcntia.

Benevolentiam suam ostendit 1. verbis. 2.


page 166, image: s0238

literis. Quia edictum suum primo per vivam vocem, deinde per scriptum publicum promulgavit; sicut dicitur Esdrae 1. 1. idque factum est primo anno Cyri. (sc. Regni eius in Babylonia. Nam in Persia iam 21 annos regnaverat.)

Beneficentiam suam ostendit factis. Quia 1. Populo Iudaico potestatem in patriam redeundi concessit. 1 Esdr. 1. 3. 2. Templum sive domum Dei aedificare illis iussit. 3. Praefectis atque omnibus subditis suis praecepit, ut Iudaeos auro, argento, divitiis, iumentis, aliisque rebus iuvarent. 1 Esdr. 1. v. 5, 6. atque ipse sumptus magnificos ad structuram templi concessit. 4. Vasa aurea et argentea, a Nabuchdonosore Ierolymis asportata, Iudaeis restituit, quorum numerus fuit 5500. Esdr. 1. 10.

XLVI.

II. Edicti Regii exsecutio, sive, populi Iudaici e captivitate Babylonica migratio.

Iudaei, concessa sibi potestate in patriam redeundi et templum in staurandi, cum iam, quae itineri necessaria erant, praeparassent, laetis animis iter ingrediuntur numero quadragies bis mille trecenti sexaginta, exceptis servis et ancillis, septies mille et trecentis triginta septem, 1 Esdr.. 64, 65. et oppida sua quaeque tribus recuperavit. In Iudaeam veniunt sexto mense; et die primo septimi mensis instaurant iuge sacrificium. 1 Esdr. 3. 1. Reliqui in Babylonia possessiones certas retinere maluerunt, quam, relictis his, incertas in Iudaea quaerere.

XLVII.

III. Templi fundatio.

Anno secundo, mense secundo reditûs ex captivitate Babylonica fundamenta templi secundi iecerunt. 1 Esdr. 3. 8. quae illi, qui prius templum non viderant, ingenti cum exsultatione; qui viderant, cum lacrimis aspexerunt. 1 Esdr. 3. 12. propterea quod initia huius aedisicii non viderentur respondere prioris templi maiestat.

XLVIII.

IV. Tyrannica Edicti Cyri per Cambysen abrogatio.

Verum Iudaei cum toti in opere essent, coacti sunt ab incepto desistere. Nam Cambyses, qui, Cyro patre contra Massagetas bellum gerente, domi regnabat, (ita miscentur anni Cyri et Cambysis) inductus calumniis Principum Iudaeis vicinorum, inchoatam templi aedificationem prohibuit. Epistola accusationis exstat 1 Esdr. 4. 7. usque ad v. 17. Ioseph. lib. 11. Antiquit. Iudaci. c. 2. Epistola Regis Cambysis responsoria exstat 1 Esdr. c. 4. a v. 17. usque ad v. 24. Tunc ergo internmissum est opus domus Domini in Ierusalem, usque in annum secundum regni Darii (sc. Hystaspis) Regis Persarum. 1 Esdr. 4. 24. per annos fere novem. Nam Cambyses cum per sexennium et quinque menses regnasset, subscta interim Aegypto, revertens ab ea expeditione apud Damascum est mortuus. Sublatis deinde Magis, qui post eius obitum regnum per septem menses occupaverant, septem illae Persarum familiae Hystaspis filium Darium communibus suffragiis Regem declaraverunt; uti scribit Iosephus l. 11. Antiqu. Iudaic. c. 3. p. 282.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XLIX.

CIrca mortem Cyri duo sunt notanda. 1. Mortis tempus. 2. Mortis genus.

L.

I. MORTIS TEMPUS. Cyrus decessit anno aetatis LXX. Monarchiae VII. completo: (quomod etiam Alexander M. Monarchiam tertiam VII annos obtinuit:) Regni vero universi XXX. Quod Regni tempus Cicero lib. 1. de divination. p. 183. editione Frobeniana, a Magis ipsi praedictum scribit. Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum frustra manibus appetivit, cum se convolvens sol elaberetur et abiret. Dixerunt ergo Magi, ex triplici apparitione solis, XXX annos Cyrum regnaturum esse, portendi.

LI.

II. MORTIS GENUS. De mortis genere non eadem est apud Scriptores narratio.

Primo: Quidam genus mortis eius tragicum sive violentum fuisse tradunt; ut herodotus et Iustinus, qui narrant, quod Cyrus in bello Scythico occubuerit, et Tomyris cadaveri eius inter occisorum stragem reperto caput praeciderit, idque in utrem sanguine humano repletum miserit, mortuoque insultans dixerit: Tu quidem filium meum dolo perdidisti: Ego vero cruore te satiabo. Vel (ut Iustinus habet) Satia te sanguine, quem sitivisti, cuiusque insatiabilis semper fuisli. Cum his consentit Philostratus in Heroicis, qui Cyrum rogantem in Lesbo caput Orphei, quod ibi Oracula dabat, hoc de vitae suae exitu responsum accepisse scribit: *ku/rs2, ta\ e)ma\ kai\ sa/. h. Cyre, mea et tua sunt similia. h. e.


page 167, image: s0239

Ut ego Orpheus olim perii discerptus a mulieribus Thracensibus: ita te perdet femina, nempe Tomyris Scitharum Regina.

NOTA.

Simili mortis genere M. Crassus Romaus petiit. Historia sic habec. Marcus Crassus auro Parthico avare inhiabat. Quamobrem omni conatu illi populo bellum infert, magnaque contentione gerit. Sed parum profecit. Etenim trucidatus misere periit, et postea detruncato capiti aurum liquefactum infunditur, cum hac exprobratione avaritiae: Anrum sitiist, Crasse; aurum bibe. Luc. Flor. lib. 3. c. 11. Sext. Ruf. in Epitem. Hanc auri sacram sitim Crassi Bernhardus de contemptu mundi hisce versibus depingit:

Dum Iurra Parthica, dum petis hostica munera, Crasse,
Vis, sitis, inspicis, heu! tibi desicis, aes bibis assus.
Haec sitis ebria pungit, inebriat, excruciatque.

LII.

Deinde: Quidam docent, genus mortis eius fuisse placidum. Ita Xenophon ipsum placida morte domi suae defunctum tradit, cum salutaria liberis suis praecepta dedisset, de immortalitate animae, deque praemiis piorum et poenis malorum pie disseruisset. Oratio eius proagw/nios, quâ Cyrus Rex morti iam proximus filios suos ad mutuum amorem et concordiam exhortatus est, a Xenoph. l. 8. Cyropaediae hisce verbis describitur: Qui ab uno semine nati sunt, et ab una matre educati, quique etiam in eadem domo creverunt, eandemque matrem atque eundem patrem appellantes, quomodo non etiam inter se amantissimi et familiarissimi et coniunctissimi fuerint? Non ergo quae Dii fratribus ad mutuam benevolentiam et familiaritatem contulerunt, ea vos unquam vana facere velitis, sed super his alia aedificantes amicitiae opera, insuperabilem facietis amicitiam vestram. Qui enim fratris sollicitus est, simul etiam se ipsum curat. Haec ille.

LIII.

SEPULCRUM. Strabo l. 15. et Arrianus lib. 6. citant Aristobulum Alexandri M. Ducem bellicum, qui Cyri sepulchrum apud Passargadas in hortis Regiis se vidisse tradat. Fuisse autem turrim non adeo magnam, arborum densitate occultam, a parte inferiore solidam, a superiore tabulatum habentem, et aediculam, perangusto aditu vix mediocris hominis capaci. In aedicula auream urnam positam, inque ea corpus Cyri conditum fuisse, additis plurimis ornamentis Regiis ex auro gemmisque praeparatis, armis etiam, quibus ipse Cyrus uti solitus. Domunculam quoque adiectam in eorum usum, qui sepulchrum custodirent: Filiis post mortem parentum in id munus succedentibus, ovem unam, frumentique tritici et vini certum modum singulis diebus, equum unum singulis mensibus, in sacrificium a Cyri successoribus dari solitum. Sepulchri titulum literis Persicis annotatum in hanc sententiam: O homo, Cyrus ego sum Cambysae filius, qui Persis imperium paravi, et Asiae Rex fui. Itaque ne mihi hoc monumentum invideas rogo.

Strabo ex Onesicrato refert, turrim X tabulata habuisse, et in supremo Cyrum iacuisse, addita hac Graeca inscriptione:

*e)/nqa d) e)gw\ kei=mai *ku=ros basileu\s2 basile/wn.
Cyrus, ego Rex Regum olim, conditus hic sum.

Praeterea iidem Auctores ex Aristobulo recitant, Alexandrum M. quoque interiecto tempore Cyri sepulchrum invississe; verum omnia fere ablata reperisse, neque corpori ipsius Cyri parsum. Nam repulso urnae operculo ipsius corpus eiectum, et urnae aurum derasum. Alexandrum rei indignitate permotum, Magos sepulchri custodes comprehensos in quaestionem dari iussisse, ut sepulchri violatores indicarent. Verum illos neque de se, neque de alio quoquam confessos, esse neque repertum ullum, qui Magos eius sceleris admissi convinceret. Quapropter Alexandrum liberatis Magis Aristobulo negotium dedisse exornandi denuo sepulchri, qui reliquias coporis, quae adhuc supererant, in urnam stragula veste velatam collectas reconderit, urnam refectam operculo rursus texerit, ornamenta pristinis paria reposuerit, et portam aediculae, ita ne quid eius vestigium exstaret, regio signo impresso, lapide et calce struxerit. Eiusdem sepulori quoque meminêre Plutarchus, Curtius, Plinius, Solinus et Zonaras.

I. USUS POLITICUS.

Vita Cyrifuit instar Tragoediae. quia exordium vitae eius fuit triste et miserum: medium intervallum fuit laetum: exodium vero tragicum.

1. EXORDIUM vitae eius fuit triste et miserum. Quia ab Astyage Medorum Rege, avo materno, morti destinatus exponitur, et in silvam vastissimam abicitur, a pastoris uxore Spaco lactautur. et in casa pastorali educatur, agnitus ab avo ex Media in Perisam extruditur. Herodotus lib. 1. Iustin. lib. 1.

2. MEDIUM vitae eius fuit laetum. Quia fortuna quae hactenus obnubilata fuerat, serenior illi affulsit, eumque tanta benevolentia complexa est, ut ad summum totius orbis Imperium eum evexerit, omnesque eius conatus placidissimo exceperit itinere, et quocumque se verteret, plane materno sit prosequuta affectu; ita ut nulla gens, quam modo appeteret, aut nullum regnum sive Imperium, quod


page 168, image: s0240

invaderet, contra eum subsistere potuerit. Medorum regnum avo Astyagiereptum Persis tradidit: Ionas, Cares, Lycios vicit; Croesum Lydorum Regem sapientissimum, qotentissimum et opulentissimum, cum universo regno eius, sibi subiecit. Belsazarem ultimum Babyloniorum Monarcham felici successu et regno et vitâ exuit. Captâ Babylone Monarchiam Persicam constituit: Deum verum Israelis per ministerium Danielis Prophetae, quo familiarissime utebatur, agnovit, eumque religiose coluit, et veram religionem magno cum zelo promovit; uti ex Esdr. c. 1. et 2. videre est.

III. EXORDIUM vitae eius fuit tragicum et luctuosum. Nam tandem rursus a fortuna desertus, Tomyri Scitharum Reginae imperandilibidine accensus, bellum non necessarium intulit, frustra dehortanre Croeso, olim Lydorum Rege, nunc vero Cyri Consiliario. Nam a Regina fugam simulante, ad angustias viarum suo militi notas, positis post terguminsidiis, elicitus Cdyrus, una cum toto exercitu ad internecionem deletus est; ita ut de ducentis Persarum milibus ne nuntius quidem stragis superstes manserit: Cyri caput amputatum Tomyiis Regina in utrem sanguine humano repletum conici iubet, cum hac crudelitatis exprobratione: Sanguinem sitiisti, Cyre; sanguinem bibe. Et hic fuit exitus tanti Monarchae luctuosus. Ipse viros Reges et Regna vicerat; at tandem a femina tanto cum exercitu prostratus atque ad internecionem deletus, perpetuum ludibrii et lubricae fortunae exemplum toti mundo reliquit.

II. USUS MYSTICUS.

Cyrus egregius Christi typtis suit. Idque triplici respectu. 1. Respectu NOMINIS. Nam *ku=ros in lingua Persarum fignificat Solem; uti Plutarchus in Alexandro tradit, ad Ebraeo
[Gap desc: Greek word]
Cheres, quae vox solem significat. Ideo autem ab ebraeis
[Gap desc: Greek word]
sol appellatur, quia splendidum de se fulgorem emittit. Syrac. 43. 5. Ita etiam Christus Malach. 4. 2. appellatur sol iustitiae, ratione officii sui, quod est lucere, splendere, illuminare. Nam ipse est lux illa vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ioh. 1. 9. Unde etiam Christus Oriens ex alte, Luc. 1. 78. et Lux magna appellatur, quae lucet illis, qui sedent in tenebris et in umbra mortis. Iesaiae 9. Luc. 1. 78, 79. in cuius fulgore etiam gentes, Reges atque Principes ambuiant. Iesaiae 60. 3.

2. Ratione UNCTIONIS. Quia Cyrus dicitur
[Gap desc: Greek word]
, Christus; vel Unctus Domini. Esaie c. 45. v. 1. non propter externam unctionern, quasi oleo sacro, pro more Regum V. T. unctus sit: sed propter divinam vocationem, cuius maior habenda est ratio, quam externae unctionis. Cyrus ergo erat
[Gap desc: Greek word]
h. e. Christus Domini, quia erat Rex magnus instar Regum V. T. oleo sacro unctorum. Ita etiam Christus vocatur
[Gap desc: Greek word]
Dan. 9. 26. Et in Novo T. *messi/as2. h. e. *xriso\s2, Ioh. 2. 25. Ioh. 1. v. 42. et dicitur unctus oleo laetitiae ultra consortes suos. Psalm. 45. 8. Oleum autem illud letitiae duplex est. 1. o( lo/gos, ex sententia D. Athanasii; vel ipsa Deitas to=u lo/gou, qua Christussecundum humanitatem per et propter personalem unionem, quando Verbum caro factum, unctus est. Clarius: quando caro Christi in u(po/sasin to=u lo/gou per personalem unionem assumpta ost, uncta fuisse dicitur. Idem docet Damascenus lib. 3. de Crthol. sid. c. 3. Ipse Christus se ipsum ungit: ungens quidem ut Deus SUA DEITATE corpus: unctus vero, ut homo. Quibus verbis insinuat, quod oleum laetitiae sit aeterna Deitas to=u lo/gou, quâ ipse secundum humanitatem unctus est. 2. Oleum laetitiae, quo Chiistus unctus, est Spiritus sanctus, eiusque dicina xari/s1mata sive dona, quibus ipse in ipso conceptionis momento in utero matris unctus est. Quia hâe Christi unctione toti mundo ineffabile gaudium est partum. Iesaiae 61. 1. Luc. 4. 18. Actor. 10. vers. 38.

3. Ratione LIBERATIONIS aut REDEMTIONIS. Sicut enim Cyrus populum Iudaicum e captivitate Babylonica liberavit vel redemit, Esdr. c. 1. ita quoque Christus nos homines e captivitate satanae, peccati, et mortis, redemit per sanguinem suum, et Deo patri reconciliavit, atque emisit nos sanguine Testamenti sui e fovea, in qua non erat aqua. Zach. 9. 11.

CAMBYSES. MONARCHA II.

CAPUT I. DEORTV.

I.

I. APELLATIO. Cambyses tria habuit nomina. 1. Dictus est Cambyses. 2. ahasverus. 3. Artaxerxes, vel Artachsasta.

1. Cambyses. Graece *kambushs2 appellatur in Historiis profanis: in sacro vero Codice haec vox numquam legitur.


page 169, image: s0241

Vox Cambysis accipitur

1. *pragmatikw=s2, pro fluvio Hyrcaniae, qui ortum habet in montibus Caucasiis, septentrionem versus per Iberos et Albanos defluens. Plin. l. 6. cap. 13.

2. *pros1wpikw=s2.

1. Cambyses I. fuit mediocris dignitatis Persa, cui Astyages Rex Medorum Mandanen filiam suam in matrimonium collocavit, ex quo natus est Cyrus.

2. Cambyses II. fuit Rex Medorum et Persarum, Cyri filius, et Cambysis I. nepos. De quo h. l. agitur.

II. Achasverus. Ubi notandum, quod vox Achasueri in sacris usurpetur, non tamquam nomen proprium, sed appellativum. Nam Achasverus
[Gap desc: Greek word]
apud Ebraeos et Persas per excellentiam significat magnum caput, vel magnum Principem. Pagninus in lib. de interpretatione nominum Ebraicorum docet, pro ASSVERUS scribendum et pronuntiandum esse ACHASCHVERUS ab
[Gap desc: Greek word]
Achasch, h. e. Princeps, et
[Gap desc: Greek word]
Rosch, caput: sicur Turcae Imperatorem suum vocant Magnum Dominum. Et singulari obser vatione dignum est quod tres Reges in sacro Codice Achasveri appellentur. primus est Astyages, Rex Medorum, Darii Medi pater. Dan. 9. 1. Secundus est Cambyses, secundus Res Persarum, Cdyrifilius, qui aedificationem templi prohibuit. Esdr. 4. 6. Tertius est maritus Esther, qui dominatus est super 127 provincias, et in Susis Persiae metropoli Regiam suam habuit: Quem quidam Historici Darium Hystaspis, quidam vero Xerxen fuisse affirmant. Sed verissima sententia est, quod fuerit Artaxerxes Longimanus, quintus Rex Perasrum. De quo agitur Esther. 1. 1.

Unde pqtet quod erret Melchior Canus Iesuita lib. 11. de Locis Theologic. c. 3. qui statuit, nomen Achasveri esse nomen proprium. Non enim proprium, sed appellativum est; quo Ebraei appellare solebant exteros et magnos Principes, praesertim vero praepotentes Medorum et Persarum Reges. Nam non aliis hoc nomen Scriptura assignat.

III. ARTAXERXES, vel ARTACHSASTA. Hebr.
[Gap desc: Greek word]
. Esdr. 4. 6, 7, 8. Graece *a)rqasasqai\. Item *a)rtace/rhs2. Apocryph. Esther II. v. 2. c. 16. v. I. Lumen fervor laetitiae, ein hitziges Freuden-liecht. Item: maledictio, silentium. Fuitque nomen tum appellativum, tum proprium.

1. Nomen appellativum est (uti Lyrano in Esdr. c. 4. et Metastheni Persae placet) Regum Persarum: sicut Pharao Regum Aegyptiorum, et Caesar atque Augustus IMperatorum Romanorum. Et sic etiam Cambyses in generali significatu Artaxerxes in S. codice appellatur. Nam proprium eius nomen fuit Cambyses.

2. Nomen proprium est, quando quinto et septimo Persarum Regi tribuitur; quorum ille Artaxerxes Longimanus, hic vero Antaxerxes Mnemon appellatus est.

II.

II. GENERATIO. Pater Cambysis fuit Cyrus, alias Maior dictus, primus Rex Persarum: mater eius suit Cassandane, quae ab Achaemenidis patre Pharnaspe oriunda, Cyro duos filios, nempe Cambysen et Smerdin; et tres filias, nempe Arossam, Meroen, et Artystonam, genuit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

III.

I. EDUCATIO. Educabantur quidem filii Regum apud Persas summa cura arque industria. Nam, ut Socrates apud Platonem in alcibiade refert, puerum annos XIV natum suscipiebant regii Paedagogi, viri e Persis electi quatuor, quorum. 1. erat sapientissimus. 2. Iustissimus. 3. Temperantissimus. 4. Fortissimus.

Primus docebat puerum res sacras, ad Deorum cultum pertinentes, et instituta regia.

Secundus docebat eum veritatem loqui per univerlam vitam.

Tertius, ut volupratis imperium excuteret, et liber esse mature assuesceret, adeoque prius sibi quam aliis imperare disceret.

Postremus impavidum intrepidumque reddebat puerum, eo quod timor animi servilis esset indicium.

Verum (ut ex Platonis lib 3. de Legihus manifestum est) Cyrus istum modum cum hliis suis non observavit, quin potius eos educandos tradidit mulieribus: quae prohibuerunt, ne quis illis, veluti satis superque beatis, ulla in re adversaretur; et coegerunt, ut laudarent omnes, quic quid illi dicerent aut agerent. et addit Plato: Valde in eo peccasse Cyrum, quod molliter filios inter feminas educasset, qui grandiores facti, et ab assentat oribus corrupti, cum ipsorum auribus plerique


page 170, image: s0242

servirent, mortuo parente, vitae periculum alter alteri crearit.

IV.

II. DEGENER fuit Cambyses. Nam Cyro tanto patre natus, cuius fuit excellens pietas, sapitientia atque virtus, qui imperium successibus plane divinis pepererat et constituerat, tamen prava educatione corruptus, a paterna virtute defecit, atque induit mores, non solum genere et nomine regio indignos, sed etiam tales, ut a manifestis diaboli furoribus non dissimiles videantur

REGULA OECONOMICA.

Educatio mala multa magnaque secum adfert incommoda. Nam educatio mollis nervos mentis et corporis frangit; uti ait Quintilianus lib. 1. Instit. c. 3. Ingenium namque non decenter educatum non secus ac ferrum, rubigine ignorantiae et vitiorum obductum, paulatim consumitur et corrumpitur, et tandem ad interitum properat. Sicut enim nulla fere arbor est, quae non sterilescat et tortuosa fiat, si cultura desit: ita nullum est tam felix ingenium, quod non degeneret citra rectam educationem; uti venuste ait Plut arch. de educat. puerorum. Hinc fit, quod Heroum filii sint noxae. *a)ndrw=n h(rw/wn te/kna ph/mata. h. e. saepe fit, ut nati in heroica familia ex parentibus, quorum excellens fuit virtus, prorsus degenerent, et feris ipsis tetriores efficiantur.

Exempla habemus in Cambyse. Item in filio Ciceronis. M. Cicero unicus Ciceronis filius initio magnam de se exspectationem concitavit omnibus: sed turpiter cam evertit et fefellit, defuncto patre Cicerone: et nulla in parte fuit similis patri, nisi festivitate iocandi. Plinius de eo refert lib. 14. c. 22. quod ita fuerit bibulus, ut uno haustu potuerit evacuare duos congios. Idem refert, hunc Ciceronem remulentum M. Agrippae viro gravissimo et fortissimo, qui vicit pugnâ navali filios Pompeii, impegisse cyathum. Dictus fuit kutelloma/xos, ein Glasstürmer. Semel tamen gessit consulatum cum Caesare Augusto, non suo, sed parentis merito.

Unde patet, verum esse, quod Diogenes dicere solitus est: Fons et radix est omnis honestatis, si quis fortiatur bonam educationem. Nam fundamentum Rei publ. consistit in bona et felici puerorum educatione. Et vere Plutarchus scriptum reliquit in lib. de educat. pueror. Omnia felicitatis humanae momenta in bona et felici puerorum educatione et institutione consistunt.

III. CONIUGIUM Cambysis fuit affectatum et fucatum. Nam ipse Amasis Aegypti Regis filiam petiit; sed ab eo mire clusus est. Circa hoc coniugium notanda sunt tria: 1. Ortus. 2. Pregressus. 3. Egressus.

1. ORTUS. Cambyses, misso in Aegyptum Legato, ab Amasi Aegypti Regefiliam petiit in uxorem, idque consilio cuiusdam Medici Aegyptii fecit, qui Amasi infensus erat, propterea quod Amasis Cyro, Medicum Ocularium petenti, se solum ex omnibus Aegypti Medicis ab uxore et liberis abstractum in Persas amandasser. Hac de causa Medicus ille institit suadere Cambysi, ut ab Amasi filiam peteret: quo ille, aut maerore assiceretur, data filia; aut non data, Cambysi invidus redderetur.

2. PROGRESSUS. Amasis vero filiam Cambysi, neque dare, neque etiam abnuere audebat. Quoniam intelligebat, Cambysem eam habiturum non uxoris, sed pellicis loco: Et praeterea Persarum potentiam formidabat. Ideoque ita fibi faciendum statuit. Erat Apryis prioris Regis filia unica, domi relicta, nomine Nitertis, grandis atque speciosa. Hane Amasis, vestitu pariter et auro exornatam, pro sua ad Cambysem mittit, eumque hac ratione elusit.

3. EGRESSUS. Cum autem quodam tempore Cambyses eam Regis Amasis filiam salutando appellasset: tum ipsa ad haec respondens ait: Rem, ô Rex, ignoras, ab Amasi elusus, qui me ornatu comtam pro sua transmisit; cum revera Apryis sim filia; quem ille Dominum suum, cum Aegyptiis rebellans, intercmit. Quofacto Cambyses graviter commotus, suffundente frigidam Aegyptio, bellum adversus Amasim instruxit.

REGULA.

Coniugium potentiori Principi a minori denegatum, saepe magnis occasionem bellis praebuit. Exemplum habemus in historiâ Cambysis et Amasis modo allegatâ.

VI.

IV. INCESTUS. Cambyses incestum cum sororibus suis commisit. Quem Herodotus in Thalia ita describit: Cum Rex Cambyses illicito germanae sororis suae (cui nomen ATOSSA erat) amore captus, uxorem eam ducere cuperet, nec usitatum hoc prius esset apud Persas, accersitos iudices Regios percontatus est; Num quae lex esset, quae cum sorore nuptias contrahere permitteret. Illi metu Tyranni responderunt: Nullam se invenire legem, que fratri cum sorore nuptias contrahere permitteret: sed aliam se reperiisse legem, quâ liceat Regi Persarum facere quidquid libeat. Ita neque legem abrogarunt metu Tyranni; et ne legem tuentes ipsi perirent, alienam invenerunt, adiutricem eius, qui sororem in matrimonium ducere veller.


page 171, image: s0243

Quare Cambyses hoe accepto respons, sororem suam Atossam uxorem duxit. Sed hac sola. non contentus, alteram quoque iuniorem, nomine Meroen, nuptiis, vel potius fornicatione (D. Paulus 1 Cor. 5. v. 1. loquitur) sibi iunxit. Verum ex iusto Dei iudicio prolem ex neutra suscepit. Hanc vero, quae ipsum comitata erat in Aegyptum, crudeliter interemit. Herodot. lib. 3.

REGULA OECONOMICA.

Appetitus venereus tantas interdum sibi vires, diabolo et natura libidinosa instigante, sumit, ut neque sanguinis aut cognationis, neque sexus discrimen habere ullum permittat. Iohan. Iovian. Pontan. lib. 1. de Oboedient. pag. 8.

1. Quidam in Ecclesia Corinthiorum propriam duxerat novercam in uxorem. Quod graviter reprehendit D. Paulus, 1 Corinth. 5. 1.

OEdipus Thebanus patrem suum Laium intersecit, et ex matre uxore, Iocasta, tres liberos procreavit. Hincenatum monstrosum illud problema:

Quid tam inextricabile?
Avi gener, patrisque rivalis sui,
Frater duorum liberûm, et fratrum parens:
Uno avia partu liberos peperit viro,
Ac sibinepotes. Monstra quis talia explicet?

Seneca Tragoed. Thebais.

Tristis certe historia et hunc finem habuit, ut ipse in furorem actus, oculos sibi ipsi eruerit, qtque regno pulsus sit.

—— Saeculi, ait, crimen, vagor,
Odium Deorum, iuris exitium sacri,
Qua luco primum spiritus hausi rudes
Iam morte dignus.

Tandem vagus exulque fulmine ictus absorbetur hiatu terrae. Omnis enim anima, quae fecerit istas abominationes, peribit de suo populo; inquit ipse Deus. Levit. 18. 29.

2. Papa Alexander VI. Lucretiam filiam suam duxit in uxorem. De qua exstat hoc epigramma:

Conditur hoc tumulo lucretia nomine; sedre
Thais: Alexandri filia, sponsa, nurus.

3. Iulia, Imperatoris Severi vidua, privigno suo Antonio Bassiano Caracallae nupsit, et quidem invitans cum. Cum enim quasi per negligentiam coram eo nudasset sinum, et ille diceret: Vellem, si liceret: Illa contra ait: Silibet, licet. an nescis te Imperatorem esse, et lges dare, non accipere? Publice ergo eam duxit, et uxoris loco habuit. Quare et postea eam Alexandrini Iocastam, et ipsum nominarunt OEdipum. Sed huius ioci magnas poenas dederuet. Trucidavit enim Caracalla in urbe Alexandria multa milia civium.

4. Cambyses duas sorores, nempe, Atossam e Meroen, in uxores duxit. Et in Bibliis Ammonem filium Davidis, propriam sororem Thamarem stuprasse legimus. 2 Sam. 13. 11.

5. Omnia autem libidinum vagarum atque confusionum illicitarum scelera longe superat Sodomia, quando relicto naturali usu, vel masculi cum masculis, aut feminae cum feminis libidinem exercent: quae gentibus usitatissima fuit; uti exemplum Sodomitarum ostendit. Genes. 19. 5. Hanc gravissime D. Paulus reprehendit, Rom. 1. 27. ubi confert talem libidinem incendio, quo animus corrumpitur et excaecatur. 1 Cor. 6. 9. vocantur u)poenokroi=tai masculorum concubitores. Hanc Sodomiam Pontisices Romani tantum abest, ut eam damnent, ut etiam eandem permittant. Unde Iohannes della Casa, Archiepiscopus Beneventanus, Papalis Camerae Decanus, anno 1550. Venetiis librum de laudibus Sodomiae composuit, edidit, multisque legendum misit, in quo horrendum Sodomiae flagitium, artem scripsit esse singularem et opus bonum, imo opus divinum, seque hoc propria experientia compertum habere, et non alia magis Venere delectari; quemadmodum annotarunt Sleidan. lib. 21. et Carolus Molinaus in Orat. Tubingae habita anno 1554. IMo etiam quidam Pontisices Romani, sanctissimi. scilicet patres illi, hoc immaniscelere non parum delectantur. Sixtus IV. licentiam dedit et privilegium toti prosapiae Cardinalis Lucii, Sodomiam mensibus aestivis exercendi. Et Paulus II. inter nocturnas impuritates Sodomiticas a diabolo trucidatus est. Unde quidam Franciscanus Monachus Ingolstadii non immerito dixit: Romaniz are est Sodomiz are.

VII.

V. EBRIETAS. Cambyses (uti Historici tradunt) ebrietati deditus fuit. Oillaudabilis Principum consuetudo! Contra Salomon Rex sapientissimns Proverb. 31. v. 4. monet: Noli Regibus, ô Lamuel, noli Regibus dare vinum. Quia nullum secretum, ubi regnat ebrietas. Divinum est monitum venerandi patris D. Augustini, quod ex stat in lib. quem scripsit de Ebrietate: Illud ante omnia, inquit, rogo, et per tremendum diem iudicii adiuro, ut, quotiescumque vobis invicem convivia exhibetis, illam foedam consuetudinem, per quam grandi mensura sine mensura, tres heminas aut volentes, qut inviti, solent bibere, tamquam venenum diaboli de vestris conviviis respuatis: Quia ista infelix consuetudo adhuc de paganorum observatione transit. Haec ille. Apud Paganos autem haec illaudabilis vigebat consuetudo: *h)\ pi/qi, h)\ a)/piqi.


page 172, image: s0244

Aut bibe, aut abi. Sauff/oder entlauss. Vide Plin. lib. 14. c. 22. Seneoae Epistolam ad Lucil. 84. lib. 12. C. Rhodigin. lib. 4. c. 26.

VIII.

VI. CAEDES. Cambyses varias truculentasque caedes perpetravit. Nam 1. IN SMERDEM FRATREM suum livore et caele saeviit. Primo namque, cum illesolus arcum ex Aethiopm missum ad duos digitos intenderet, Cambyses invidia commotus, eum ex Aegypto in Persas remisit. deinde, cum per quietem vidisset fratrem in solio regio sedentem caelum vertice contingere, metuens ne occuparet imperium, committere parricidium haud dubitavit, delecto ad crudele hoc ministerium Mago Prexaspe, qui Smerdin e Susa venatum duxit, et clam occidit, vel, ut alii volunt, in mari krubro submersit.

II. SOROREM suam, eandemque UXOREM crudelissime interemit. Cum enim (ut Herodotus ex Graecis scriptoribus refert) Cambyses duos catulos, unum leonis, alterum canis inter se committeret, Catellus vero a leone superaretur; iis alter catellus huius frater, abrupto loro intervenit, eumque, oppresso leone, liberavit. Haec Regina Cambysis soror et uxor, quae spectaculo illi intererat, videns, lacrimas effudit. Rogata causam, cum respondisset; Se, viso catello fratri suppetias ferente, ideo flevisse. Quia memoria Smerdis in mentem sibi venerit, cuius sciret neminem ultorem fore. Quo responso Cambyses gravitcr excandescens, eam gravidam interemit.

III. Cum PREXASPE saliquando eius reprehendisset temulentiam, dixit: Se ostensurum esse, sibi mentem etiam inter pocula integram esse, ac iussit in convivium adduci filium Prexaspis: quem collocatum ad limen, iussit puerum sinistram manum capiti imponere; et arcum intendit, atque ad cor adolescentis sagittam direxit. Quod cum vulnerasset icto pectore, haerens in corde spiculum patri monstrat, eumque ridens interrogat: Satisne certam manum haberet? Et addidit: Tu vero mihi dicito, quemnam ex omnibus hominibus iam noris cam certo emittere sagittas? Pater sibi metuens, artem laudat, dicens: Here, ego ne Deum quidem arbitror tam probe iaculari.

REGULA. Caedes Plerumque sequuntur incestum et ebrietatem.

I. Exempla de Incestu.

1. Cambyses incestum commisit cum duabus sororibus suis, nempe Atossa et Meroe, et hanc postea interfecit.

2. Caligula Imp. cum tribus sororibus in incestu vixit, tandem anno aetatis 28, et 4 Imprii, a propriis spiculatoribus triginta vulneribus confossus interiit.

3. Claudius Imp. fratris filiam agrippinam uxorem duxit, sed infelici successu. Nam candem ab Agrippina veneno sublatus est, ut Nero filius eius rerum potiretur, et mox Britannicus legitimus Claudii filius, ne patris aliquando Imperium pro iure suo repeteret, a Nerone interfectus est. Hi nempe incestûs illegitimique amoris et coniugii eventus fuere! Vide Anti-Machia vell. lib 1. p. 87.

II. Exempla de Ehrietate.

1. Alexander M. Clitum cbrius interfecit, a quo servatus in pugna ad Granicum fuerat, cum Spithridates Dux Persicus galeam ei decussisset.

2. Cambyses Prexaspen consiliarium suum, ob fidelem temulentiae reprehensionem, magno replevit maerore, quando eo nomine filium eius sagitta transverberavit.

3. Ita Doinitius Neronis pater, omni parte vitae detestabilis, documentum furoris etiam hac in re edidit, occiso liberto suo honesto viro, quod potare, quantum iubebatur, recusaret. Suetonius in vita Neronis.

II. ACTA POLITICA.

IX.

Acta Politica Cambysis fuerunt duplicia. 1. Togata. 2. Bellica.

Acta Togata.

X.

Acta Togata concernunt vel Imperii occupationem, vel eius administrationem.

XI.

1. Imperu occupatio. Cyrus iam senex cum exercitum extra Regnum adversus Scythas duceret, filio Cambysi regium nomen tribuit, et vivens adhuc Persicae Monarchiae Regem eum esse iussit. Cum autem parens naturae debitum solvisset, ordinarie ei in imperio velut haeres legitimus successit.

XII.

2. Imperii administratio continet Acta duplicia. 1. Mala. 2. Bona.

XIII.

Acta mala. Cambysis plurima ex animo eius


page 173, image: s0245

plurimis vitiis arque flagitiis insecto, velut ex fonte venenato, promanarunt. Potius enim monstrum hominis, quam homo dicendus fuit.

XIV.

1. Fuit in eo filotimi/a, ambitio detestanda. Nam ut solus fortissimus haberetur, fratrem suum Smerdin, qui arcum Aethiopicum, ipso Rege eiusque comitibus ad duos digitos validius attraxerat, sola roboris aemulatione interfici iussit. Ademit (inquit Sabellicus lib. 9. cap. 7.) ca vis fratri vitam, Cambysi regnum, et vitam regno cariorem. Oigitur homo, fuge illicitos honores. Nam illicita acquisitio honorum est plena laboris: possessio est plena timoris: amissio denique est plena doloris: sicut omnium temporum historiae ostendunt.

XV.

II. filorgia, Iracundia furiosa. Cum enim Gambyses Amasis Aegypti Regis filiam in matrimonium petiisset; Amasis autem veritus, ne ea potitus, non uxoris loco, sed in concubinarum numero retineret, aliam pro filia ei simillimam misit. Quam rem Cambyses cum cognovisset, vehementi ira exarsit, qtque cum ingenti in Aegyptum exercitu descendit. Ubi cum defunctum Amasim invenisset, filium eius Psammenitum regno deiecit, ipsius quoque Amasis corpus sepulchro eruit, et tamquam viveret, verberibus caedi, acutisque ferramentis totum pungi, ac deinde in foro comburi fecit. Neque enim animadvertit, plus in se ipsum iracundiae. flammas telaque, quam in mortuum Amasim saevire: Quod ea iracundiae vis ac natura est, ut semper auctorem torquere incipiat. Campofulg. lib. 9. cap. 3.

XVI.

III. *filarxi/a sive Cupiditas regnandi exsecranda: Quae semper magnorum scelerum causa fuit. Pulchre Ovidius: Regia res scelus est. h. e. In magnis familiis nihil parviaccidere solet, sed omnia in utramque partem magna sunt. Unde Pompeius Magnus semper in ore habuit hoc symbolum: Semper ego cupio praecellere et esse supremus. Caesar vero dixit, se malle in obscuro oppido primas ferre, quam Romae secundas. Ita refert Iustinus, Cambysen Cyri filium, postquam vidisset per quierem fratrem suum Smerdin regnaturum, somnio exterritum iussisse illum occidi.

XVII.

IV. *misa\ /qeia, h. e. Odium veritatis. In aulis namque exulat veritas et monendi libertas. Ita Cambyses, cum nimium esset vino deditus, Prexaspes ex carissimis eius unus, fretus familiaritate regia, illum admonuit, ut parcins et moderatius vino uteretur, quod Regi turpe foret, in quem omnes coniectos haberent oculos, ebrietate agi. Hac libera et fideli admonitione adeo Cambyses excanduit, ut non modo non abstinuerit, sed, liberalius capacioribusque quam alias scyphis cum bibisset, adduci sibi iusserit, ab ipso monente amico, silium: in quem Rex arcum intendens, ipsius filii cor sagitta transfixit. Vide, inquit, an Regis ebrii certa sit manus et oculus.

At miseria ingens, imo furor exsecrandus est Magnatum, si veritatem audire nolint. Prudenter itaque et graviter Gordianus Imp. ad Misitheum socerum suum scribit: Miserum esse Imperatorem, apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est, ut audiat vel audita, vel a plurimis roborata confirmet. Iulius Capitolinus in vita Gordianorum. Recte quoque hoc ipsum intellexit Dux quidam Noricus, in cuius laudem sempiternam Georgius Sabinus Poeta elegantissimus tale concinnavit epigramma:

Saepe rudes inter mutata veste colonos
Noricus agricolae Dux faciebat opus.
Nunc pascebat oves, nunc gramina falce secabat,
Vomere proscindens nunc subigebat humum.
Et simul illato de se sermone regabat
Plurima, nempe quibus moribus ipse foret?
Iustas an exigeret poenas a sontibus ultor?
Debita conferret praemia numne bonis!
Querenti vero causam cur Regibus ortus
Princeps, agricolam se simularet, ait:
Me iuvat er udibus cognoscere vera colonis.
Servit adulatrix auribus aula meis.

Unde Ludovicus IX Rex Galliae aliquando dixisse fertur, se in Regno suo, potissimum in aula propria, omnibus rebus abundare, una excepta. Quam vero innueret rem, dum quaereret unus ex familiaribus eius aulicis: VERITATEM esse, respondit. Idcirco pia atque prudens fuit admonitio Ludovici Regis Galliae, qui sanctus appellatur, ad filium in Regno successorem, quae inter alias multas recensetur a Tilio lib. 2. de rebus Galliae, talis videlicet; ITA TE GERITO, UT CONFESSARII NECESSARIIQUE ET FAMILIARES TUI POSSINT TE LIBERE ADMONERE MALI, QUOD FECERIS, ET DOCERE FA CTA TUA. Siquidem natura humana in his rebus, quae ad voluptatem pertinent, ad id saepius inclinatur, quod sibi detrimento esse solet, atque id unum profuturum putat, quod ipsa cupit


page 174, image: s0246

perficere: hincque revera in fraudem inducta, neque quod conducat, sollertia prospicere, neque periculis admonita, vel modestiam animi discere, vel ad id, quod decet redire, potest.

XVIII.

V. Crudelit as tyrannica. Nam Cambyses velut Tyrannus crudeliter saeviit et in vivos, et in mortuos.

Primo: INVIVOS. 1. Duodcim Persas viros virtute et auctoritate conspicuos, ob nullum crimen temere interficiiussit.

2. Croesum Consiliarium suum, commisso hoc facinore eum fideliter admonentem, ut caede innocentum abstineret, ne Persae ab eo deficerent, telo confixurus erat, nisi in pedes se coniciens, fugâ salutem sibi quaesivisset. Ministros deinde, qui capere Croesum atque occidere iussi fuerant, sed vivum eum occultaverant spe praemii, quando Rex paenitentia ductus eum requireret, interfecit. Cum enim haud multo post desiderasset Croesum, et Ministri eum adhuc superstitem esse affirmassent; Gaudere se quidem, inquit, Croeso superstite, sed ipsis ob mandatum neglectum mortem illaturum. Quod et fecit.

3. Smerdin fratrem suum tum ex livore atque invidia, tum ex nimia filarxi/a|, h. e. regnandi cupiditate, nefarie interfici iussit. Vide §. 8. et 16.

4. Sororem suam eandemque uxorem praegnantem, nomine Meroen, ob solas lacrimas et querelas, denece fratris Smerdis effusas, immani et nefario ausu occidit. Vide §. 8.

5. Sucdessorem divinitus sibi designatum tollere voluit, sed non potuit. Nam admonitus in somniis, quod Smerdis ei successurus esset, putans se fatum elusurum, mandavit Prexaspi sratrem suum Smerdin e medio tolli; tamen non evitavit, quod Deus decreverat, iuxta vulgatum Politicorum Axioma: Fatalia non sunt alia. Nam alius, Magi filius Smerdin se dicens, ei successit, et per rebellionem Regnum sibi acquisivit. Idem accidit ab avo eius Astyage. Hic namque metuens e filia sua Mandane successorem in Regno suo nasciturum, iuxta somnium sibi revelatum, Cyrum ex ea natum filium interficere voluit, sed non potuit. Vide Pet. Gregor. Tholosan. lib. 21. de Republ. c. 3. p. 1985.

AXIOMA.

Tyranni quando unum interfecerunt heminem postea plures interficere conantur. Sicut pulchre canit Lucanus:

—— Nullus semelore receptus
Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.

Nam, *tu/ranno/s2 e)si zw=on sarkofa/gon. Plutarthus. Cum quo Plato consentit: Homines, semel gustata carne humana, fiunt lupi.

Exempla.

1. Tiberius in omni saevitiae genere ita volutatus est, ut nullus a poena hominum dies cessaverit, ne religiosus quidem ac sacer: nullum non crimen fuerit pro capitali receptum. Iohan. Iov. Pontanus lib. d immanit. pag. 317. 318.

2. Herodes Magnus 1. Synedrium Ierosolymitanum, quod constabat e 72 viris nobilissimis, qui tamquam ordinarii Iudices ex familia Davidis in domum magni consilii eligi solebant, e medio sustulit. Vide Chemn. lib. 1. Harm. cap. 13. apg. 262. 2. Publico edicto bimulos infantes Bethlehemiticos et vicinos, quippe tenerior is erant aetatis, numero 144000 (uti quidam ex Apoc. 7. vers. 4. colligunt) trucidari mandavit. 3. Amicos Regis antiochi secundi XLV strangulat. 4. Scholasticos XL cum Praeceptoribus suis, qui auream aquilam de templo deturbarant, vivos cremavit. 5. Maiore furore accensus in propria viscera saeviit. coniugem suam Mariamnem interfecit. 6. Socrum Alexandram interemit. 7. Proprium filium suum ex uxore de tribu Iuda prognatum, internecioni tradidit; sicut Philo testatur. Unde Augustus Caesar, postquam hoc nefarium facinus cognovisset, teste Macrobio lib. 2. sAtur. dixit: Melius est Herodis porcum esse quam filium. Quod simulata superstitione +porcos non soleret mactare. 8. Filios, apud se affectati regni insimulatos ab uno ex filiis Antipatro, curavit omnes strangulari. 9. Antipatrum filium, cuius calumniis reliqui interfecti fuerant, insidiantem eius regno, in carcerem coniecit, eumque strangulari iussit. 10. aristobulo affini, Mariamnes fratri, ademit sacerdotium et vitam. 11. Sororis suae salomae maritum de tribu Iuda et filium, quem ipsi uxor ex eadem tribu pe´pererat, ut Philo scribit, obtruncavit. Vide Iosephum lib. de bello Iudaico. Unde Iudaei de hoc Herode conqueruntur, quod plura mala ab eo sint passi, quam ab ulla bestia ipsis infligi potuissent. Ioseph. lib. 17. Antiquit. Iudaic. cap. 17.

3. Cambyses cum in urbe Memphi magnam Aegypriorum multitudinem interfecisset, coepit postea promiscue sine ullo discrimine in quosvis saevire. Nam 1. Fratrem suum SMerdin ex suspicione affectati Regni per Prexaspem nefarie trucidari mandavit. 2. Sororem suam minorem nomine Meroe~n, quam uxorem duxerat, eamque praegnantem, ob pauca verba de nece Smerdis fratris liberius prolata, ipsemet crudeliter trucidavit. 3. Prexaspis


page 175, image: s0247

filium fagittâ transverberavit. 4. Persas XII. viros primarios uno tempore ob nullum crimen e medio sustulit. 5. Croesum eum monentem sagittâ transfigere voluit, nisi fugâ elapsus fuisset. Imo alios innumerabiles interfecit. Vide Herodot. lib. 3.

XIX.

Deinde: IN MORTUOS quoque saeviit. Nam Cambyses urbem Saim ingressus, Amasis Aegypti Regis corpus sepulchro eruit, et tamquam viveret, verberibus caedi, acutisque ferramentis totum pungi, ac deinde in foro comburi iussit. Herodotus lib. 3. Campofulg. lib. 9. cap. 3. Sed expeditiones eius, quae sequutae sunt contra Aethiopes, Macrobios et Ammonios, infeliciter successerunt. Herodot. ibidem.

XX.

VI. Malos consiliarios habuit. Nam omnes ei adulati sunt. Cum enim Cambyses aliquando Senatum Persarum interrogaverat, qualis videretur ipsis ad Cyrum patrem collatus? Omnes Persarum Principes amplissimis eum laudibus ornarunt, imo etiam patri praetulerunt. Quoniam et omnia illius haberet, et Aegyptum Regno Persarum adiecisset. Tandem et Croesus sententiam iussus dicere, reprehendit aliorum orationes, inquiens: Nondum mihi aequalis videris Cdyro patri tuo. Nondum enim talem regno genuisti filium, qualem Cyrus reliquit. Qua sententia, Herodotus, Cambysen non modo nihil offensum, sed etiam apprime delectatum, refert. Praeterea cum Cambyses consiliarios suos interrogaret: Num quae lex esset, quae cum sorore nuptias contrahere permitteret? Illi metu Tyranni responderunt: Nullam se invenire legem, quae fratri cum sorore nuptias contrahere permitteret: sed aliam se reperiisse legem, qua liceat Regi Persarum facere quic quid libeat. Verum debuissent Consiliari isti observasse regulam D. Pauli, Rom. 3. vers. 8. Non sunt facienda mala, ut inde eveniant bona.

AXIOMA I,

Consiliarii non sint adulatores, sed veritatis assertores. Illi namque Consiliarii, qui Principibus suis adulantur, pulvillos consuunt sub cubito manus eorum; uti Ezechiel Prophet a c. 13. v. 18. loquitur. Quod adagium quadrat in eos, qui cum simulatione quadam libertatis aliorum vitia sic reprehendunt, ut iis figurate adulentur. Quam titillanrem, levem atque enervem admonitionem Plutarchus in lib. de discrimin. adulat. et amici fol. 32. PULVINARIUM MUL IEBRIUM non absimilem esse ait. Haec enim licet capitibus videantur obniti et contra tendere, cedunt tamen obsecundantque, sicut fucata illa libertas, quae tumorem habet inanem, imaginarium et fallacem, assurgit intumescitque, ut contracta subsidensque excipiat eum, qui in ipsam se demittit.

Exemplum huius rei habetur apud Plut archum, qui in loco citato pag. 37. ita scribit: tiberio Caesare curiam aliquando ingresso exsurgens adulatorum unus, ipsos, ait; qui liberi essent, dicere oporterelibere, nec quicquam dissimulare vel supprimere, quod in rem foret. Cum ita excitasset omnes, facto ei silentio, suspensoque Tiberio; Audi Caesar, inquit, in quo te culpemus cuncti, nec promete aperte quisquam audet. Negligis temet ipsum, qerditum is corpus, curis teque et laboribus pro nobis conficis peretuo, neque nocte vel die laxamentum sumis. Huiusmodi multa cum ille declamaret: Cassium Severum memorant Oratorem dixisse: *au(/th touto\n h( par)r(hsi/a to\n a)/nqrwpon a)poktenei=. h. e. Haec libertas hominem perimet.

Melius autem fecit priscus Helvidius. Ad quem cum Vespasianus Imperator misisset, ne in Senatum veniret: Penes te, inquit, est, ne me Senatorem patiaris. Quamdiu autem meloco non moves, est in curiam mihi veniendum. Age, at ingressus taceto, inquit. Ne me roga, et tacebo. At est mihi rogandum. Et mihi dicendum, quod rectum putavero. Verum sidixeris, occidam te. Quando ego tibi dixi me immortalem esse? Tu tuum facies; Ego meum. Tuum est occidere; meum est, mori non trementem.

XXI.

AXIOMA II.

Licet autem talibus ac tantis vitiis et flagitii pollutus viveret Cambyses, tamen summa patris Cdyri virtus ei profuit, eumque ab odio et invidiâ populorum ac Principum vindicavit; cuius imago ac oris dignitas in hominum animis ac mentibus tam alte haeserat, ut etiam grati essent, qui nasum aquilinum, qualis Cyro fuisse dicitur, haberent. Ita liberis propter parentes bene est. Et: Patris virtus liberos commendat. Si enim quis virturibus clarus exstiterit, quasi fax in altissimo loco posita, suo lumine ac splendore omnia complet: nec tantum vivens ac spirans laudibus cumulatur; verum etiam mortuus suavissimos suae vitutis odores liberis ac posteritati relinquit, Cui, etiamsi scelerate vixerit, patriae vircutis gratiâ, indulgetur. Bodinus lib. 4. de Republ. cap. 1. Pag. 592. Ita M. Cicero unicus M. Tullii Ciceronis filius, sed degener et pessimus (qui uno


page 176, image: s0248

haustu duos congios evacuare potuit: unde Bicongius dictus, uti Plin. lib. 14. cap. 22. de eo refert: nem kupelloma/xos) semel Consulatum gessit cum Augusto Caesare, non suo, sed parentis merito.

XII.

AXIOMA III.

Etiam mali Principes viros magna doctrina et insigni virtutis ac sapientiae opinione apud se habere gestiunr, eosque sibi interdum commendatos esse patiuntur, non ut horum consiliis obtemperent, sed ut, quod agunt ex animo suo et perperam, illud ex horum consiliis apud ignaram plebem agere videantur. Exempla. 1. Herodes Antipas Iohannem metuebat, sciens eum virum iustum et sanctum, kai\ s1uneth/rei au)to\n, conservabat eum, ne scilicet ab Herodiade per insidias interficeretur) auditoque eo mulra faciebat, et h)dews2, h. e. libenter, cum gaudio, et singulari delectatione eum (contionantem) audiebat. Marc. 6. v. 20i. At, ubi maxime conveniebat, non tantum non audit, sed etiam necem ei infert. Ita Cambyses secum habebat Croesum consiliarium virum fortissimum, sed eius consilio parum obtemperabat. Cum enim Cambyses 12 Persarum proceres interfecisset, Croesus eum hisce verbis admonuit: Rex, noli cuncta aetati et irae indulgere, et te cohibe, et compesce te ipsum, Conducit tibi, te providum esse; et sapientis est, prospicere. Tu vero ob nullius momenti causam interficis viros, populares tuos, interficis etiam pueros. Qualia si multa facias, considera, ne abs te deficiant Persae. Etenim parens tuus Cyrus singulari studio mihi mandavit, ut, ubicumque opus esset, subicerem tibi, quae in tuam rem profutura viderentur.

Verm tantum abfuit, ut Cambyses ei patentes aures praebuerit, ut etiam arcu arrepto sagitta eum transverberasset, nisi fuga salutem quaesivisset.

XXIII.

II. Unum Iustitiae exemplum. inter tot autem tantaque Campbysis vitia atque flagitia, unum de ipso recitat Iustitiae exemplum Herodotus, et hoc ipsum tamen magna cum severitate coniunctum. Nam Sisamnem Praesidem, qui pecunia corruptus, iniustam sententiam tulerat, interfecit, et detractam tori corpori pellem tribunali instravit; et postea filium eius Otanem in eam sedem collocavit, atque iussit eum, intuentem patris exuvias, recte iudicare, ne simili supplicio afficeretur. Herodot. lib. 5. Valer. Max. lib. 6. cap. 3.

AXIOMA.

Tyranni non sunt contenti vulgaribus suppliciis, sed nova excogitant suppliciorum genera, quasi non satis sit hominem semel mori. Exemplum huc referunt quidam Politici de Cambyse. Item de Parisatide, Cyri iunioris et Artaxerxis Mnemonis matre, quae crudelissma femina Mithridatem Persicum adolescentem in convivio gloriantem, se Cyrum manu sua concidisse, scaphismo necari iussit. De qua historia in vita Artaxerxis Mnemonis pluribus dicturi sumus.

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s, sive Monitum Politicum.

Princeps interdum poenam exasper are iuste potest, imo debet. Nam publica saepenumero necessitas exigit, ut Princeps veluti Medicus desperatis malis, medicinam extremam adhibere cogatur, nisitotam velit Rem publ. pessum ire. Nam ubi viiniustitia multis impune abit, et succedit, tum plane ipsa virtus evanescit. Stobaeus Sermon. 72. Et mutandorum moruminitium magis esse soler ignoscentia, quam ultio. Plutarchus de cohibend. iracund. Unde ipse Deus iussit Principes poenas irrogare transgressoribus legum. Nam deuter. 17. vers. 7. et cap. 19. v. 20. inquit: Auferes malum e medio tui, et NON PARCET OCULUS TUUS: animam pro anima, dentem pro dente, oculum pro oculo, etc. Ita Gideon Suchorenses et Phanuelitas, quiipsum procaciter irriserant, spinis tribulisque contrivit. Iudic. c. 8. v. 16. darius I. Rex Medorum Consiliarios suos, qui Danielem innocentem calumniis oneraverant, una cum uxoribus et liberis in speluncam leonum praecipitari iussit. Daniel, 6. Iohannes Dubravius Episcopus Olmucensis in histor. Bohem. insigne narrat exemplum iustitiae de CAROLO IV. Imperatore, hisce verbis: Pro tribunali Carolo sedente, Sacerdos quispiam utroque oculo a viro quodam nobili patrono suo privatus, propterea quod illum erroris in religione arguisset, iniuriam querebatur suam. Non ibat inficias Zachora, (id nobili huic cognomen erat) sed per animi impetum, quem tunc in potestate non habuisset, facinus admissum excusabat, offerebatque pecuniam pro satisfactione arbitrio iudicum aestimandam. Interpellavit dicentem Carolus, atque hanc tulit sententiam: Non posse in hoc casu satisfactionem absque talione sibi constare, quando caeco in integrum restitui oculi nequeant: Sed oportere Zachoram pariter atque sacerdorem perdere oculos suos, neque enim aliter ius esse aequabile. Ad Ludovicum XIII. Galliae Regem


page 177, image: s0249

accedebat, qui perpetrati homicidii veniam flagitaret. Rex facti enormitatem perpendens, et quod iam rertium id sceleris perpetraslet, Tu-ne, inquir, veniam flagitare homicidii iani tertii? Et ecce ioculator qui forte aderat; Quid, Domine, tertii? Imo primi duntaxat. Nam secundum et tertium tua sunt. Quia, si tu primum non condonases, hic reliqua non perpetraler. Ista Regum vitiosa est indulgentia, et maxima peccandi illecebra est impunitatis spes.

Praesertim autem Reges atque Principes iniustos iudices et dwrofa/gous2, qui non nisi pecunia intervenienre ius dicunt miseris subditis, graviter vindicent. Pestes sunt huiusmodi homines Regnorum et Urbium. Olim Mulctores Rei publ. vocabantur, quod populum pecuniâ emulgerent. Recte! Patet hoc ipsum ex colloquio corrupti Iudicis cum suo corruptore:

Heus aperi. Tu quis? Tuus est. Quid quaeris? Ut intrem.
Fers aliquid? Non. Esto foris. Fero. Quid? Satis. Intra.
Quid fers? Ova. Quid ille? Capos. Quid tertius? Agnum.
Nemo magis? Sunt qui adducunt. Quid? Cum bove porcum.
Voslaudo: Tamen hi forsan plus iuris habebunt.
Dic quare? Ora, capos, sus, bos, male perdit et agnum.

Et sic bilanx in eam vergit partem, in qua maius est pondus. Hosce iniustos iudices Hesiodus lib. 1. peri\e)rg. kai\ h(mer. vocat xeirodi/kas2. h. e. ius in manibus gerentes. Tales homines neque Deum timent, neque homines reverentur; sicut de iniusto iudice Christus ait, Luc. 17. 2. Illis ius est vis, et sic ex Iustitia per metathesin literarum fit vistitia, iuxta versum illum Palingenii oprimum:

Cui VIS est, IUS non metuit: IUS obruitur VI.

Notandum hic venit elegans.

PROBlEMA;

Dic mihi, quid, quaeso, toto iam regnat in orbe?
Dic tribus hoc verbis, literulisque tribus.

Et ad id

RESPONSIO:

Non verbis tribus, ast unâ respondeo voce;
IUS, vel. transpositis, VIS, male literulis.
IUS et VIS, apicis parvo discrimine distant.
IUS non mundus habet, VIM quia semper habet.

Talis iniustus iudex et dwro/fagos erat Felix Praeses Romanus, coram quo Paulus Apostolus acculabatur a Iudaeis. Sed ille Pauli causam iudicare nolebat. Quia, inquit Lucas Actor. 24. v. 26. sperabat fore, ut pecunia daretur a Paulo, ut solveret ipsum; propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum Paulo. Sed quia pecuniam ille Felix infelix a Paulo non accipiebat, per biennium eum in vinculis detinebat, vinctumque successorisuo Festo relinquebat. Actor. 24. 27. qui iustior ipso erat, uti ex Actor. 25. v. 16. Patet. Talis dwro/fagos erat Demosthenes, summus ille Orator, qui muneribus corruptus adversario suo non contradicebat in foro, simulans se anginam pati. At ubere et salse respondebat Demades, ipsum pati argentanginam. Gell. lib. 11. cap. 9. Plutarch. in Demosth. Neque vel hodie crunenimulgae haec natio argentanginae et rapacitatis morbo laborans exstincta est, sed integras saepe populatur regiones et urbes. At haec natio adultera et Deo et hominibus piis est exosa. Non ita Moses ex ore Dei ad Iudices a se constitutos ait, Deut. 1. 16. Iudicate iustitiam sive iuste inter virum et inter fratrem eius, et inter peregrinum eius. Et cap. 16. v. 18. Iudices pones in omnibus portis tuis, qui iudicent populum iudicio iustitiae, sive iusto. v. 19. Non facies declinare iudicium, non accipies personam, NEC MUNERA. Quia munera excaecant oculos sapientum, et subvertunt verba iustorum. v. 20.
[Gap desc: Greek word]
IUSTITIAM IUSTITIAM sequeris. Ierem. 21. vers. 12. Iudicate mane iudicium. cap. 2. v. 3. fAcite iudicium et iustitiam. Proverb. 17. v. 23. MUNERA desinu IMPIUS accipit, ut pervertat semitas iudicii. Apud Cassiodorum lib. I. Epist. 12. Theodoricus Veronensis Italiae Rex Iudicem suum sic instruit: Esto innocentiae templum, temperantiae sacrarium, ara iustitiae, absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum.

Aegyptiorum Reges iureiurando adstringebant iudices, se iniuste non iudicaturos, quamvis Rex ipse requirat et praecipiat. Idcirco tantum abest ut Cambyses in hoc puncto sit vituperandus, ut etiam sit valde laudandus, quod Sisamni iniusto et dwrofa/gw| iudici pellem detraxit, et filium eius Othanem in eam sedem collocavit, eumque iussit pat ris exuvias intuentem recte iudicare, ne simili supplicio afficeretur, Aristoteles in Ethic. Nicomach. docet, quod Cambyses fecerit iustum, tam severe Sisamnem puniendo, sed non fecerit iuste. Quia non egerit ex habitu, ac proinde ob hac factum solum iustus appellandus non sit. Quia sicut una hirundo non facit ver, uti in proverbio dicitur: ita una actio habitum non parit. Theologi dicunt. quod


page 178, image: s0250

bona opera non ex nominibus, sed ex adverbiis sint iudicanda. h. e. non illa semper bona sunt dicenda, quae in se videntur bona, sed illa quae fiunt bene, h. e. secundum regulam atque normam in verbo dEi praescriptam. Nam opera electitia a Spiritu S. reprobantur. Memorabile quoque iustitiae exemplum hic subiciam, quod Archiepiscopus Coloniensis anno Christi 1055. post se reliquit: Hic enim cum comperisset. Iudices falsam sententiam in causa feminae pauperis tulisse, his omnibus erui oculos iussit, excepto uno, qui compater ipsus erat: Hunc enim uno duntaxat oculo privavit, ut altero adiutus domum deducere excaecatos posset. Utque huius rei memoria diut urnior esset, supra domos excaecatorum capita figulina cum effossis oculis collocanda curavit, ut terrori essent praetereuntibus. Dresser. Millen. VI. part. 11. pag. 78, 79.

Quatuor enim sunt fines poenarum, quos Princeps in piniendo spectare deber. 1. Est nouqesi/a, h. e. Correctio, ut nempe eum quem punit, corrigat, ut. in posterum cautius agat. 2. *timwri/a, ut laesae parti satisfaciat. 3. *h(suxi/a, h. e. publica tranquillitas, ut alii sublatis malis securiores vivant. Et 4. *para/deigma, ut alii exemplum inde capientes a maleficiis absterreantur. Quem finem postremum cum Cambyses observaverit, quis illum propterea vituperabit? Utinam etiam nostro saeculo aliquis cxsurgeret Cambyses, qui Mulctoribus illis Rei publ, qrgentanginae morbo laborantibus, h. e. dwrofa/gois2 istis et munerum captatoribus iudiciorumque corruptoribus, pellem detraheret, ut ipsorum successores perpetuum aliquod severitatis indicium atque iudicium oculis suis contemplarentur! Nicephorus lib. 17. histor. c. ultim. scribit: Iudicum furacium crura frangi solita. Utinam mos ille ctiamnum vigeret, et postliminiô in Res publ. atque civitates introduceretur! Sic melius iustitia sloreret, et causae pauperum et afflictorum citius atque felicius diiudicarentur! Aristoteles lib. 5. Politic. cap. 3. tale Principibus monitum praescribit: Melius consultum omnino est Rei publicae, si Principes aut populus suis Magistratibus ex publico salarium constituant sufficiens, ex quo commode vivere et lucrari possint, et abstinere a subditorum loculis, si gratis ita merentibus concedant dignis potestares et administrationes: Sic enim fiet, ut lites citius et sine spe aliqua lucrr dirimantur.

II. ACTA POLEMCA.

XXIV.

Cambyses quatuor hella gessit. 1. Contra Aegyptior. 2. Contra Carthaginanses. 3. Contra Ammonios. 4. Contra Aethiopes.

BELLUM I. contra Aegyptios.

XXV.

Primum bellum suscepit Cambyses contra Amasin. Circa hoc tria notanda. 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressiis.

1. Orius continet belli occasionem, de qua in c. 2. §. 5. copiose diximus. Res tota huc redit. Delusum ab Amasi se putabat, quod pro propria filia, quam Cambyses ab illo in uxorem per legatos sibi petierat, Apryis antecessoris filiam submisisset. Ideoque expeditionem contraillum magnis viribus urget.

2. Progressus. Neque morte Amasis (Nam antequam Cambyses in Aegyptum pervenisset, mortuus ille erat.) quicquam placatus, expeditionem contra Psammenitum filium continuandam suscipit, quem victum ad Pelusium deditione capit. habitumque humaniter Regno quoque praefectum relictarus fuerat, nisi eam benignitratem persidiâ rursus in se clausisset; uti postea dicemus. Cambyses ut Psammeniti capri animum experiretur, eum in suburbanis collocavit: Hoc facto filiam illius vestitu servili circumdatam cum hydria emisit, et cum ea similiter indutas alias, quas delegerat primorum virorum filias virgines. Quae ubi ad patres pervenerunt cum eiulatu ploratuque, ceteri quidem patres, conspectis filiabus tam male acceptis, vicissim vociferati sunt atque fleverunt. Psammenitus autem cum id praevidisset ac cognovisset, humi vultum demisit, praetergressis puellis aquam ferenribus. Secundo loco Cambdyses ante oculos Psammeniti misit filium eius cum duobus milibus Aegyptiorum aequalis aetatis, vinctas fune cervices et frenata ora habentibus: ducebantur autem ad mortem ob Mitylenaeos a Memphitis interfectos. Ita enim censuerant Regis Iudices, pro singulis suorum interfectis denos primorum Aegyptiorum intersiciendos. Psammenitus praetereumes intuens, et filium animadvertens duci ad mortem, aliis Aegyptiis, qui circumsedebant, complorantibus atque indigne ferentibus, ipse idem, quod erga filiam, fecit. His quoque praetergressis accidit, ut quidam compotatorum eiusiam natu grandior pristinis bonis delapsus, ac nihil habens, nisi quae inops mendicabat, obiret exercitum, nec non Psamm enitum aliosque Aegyptios in suburbanis considentes. Quem ut conspexit Psammenitus, erumpente ingenti fletu compellans nomine amicum, caput suum cae lebat. Quae admiratus Cambyses, misso nuneio Psammenitum sic percontatus est:


page 179, image: s0251

Psammenite, herus te Cambyses interrogat, quam ob rem tu, qui visa filia indigne affecta, viso filio ad mottem eunte, neque eiulasti neque flevisti, pquperem tanti feceris, tibi,ut ab aliis audivi, non propinquum? Cui Psammenitus his verbis respondit: Fili Cyri; domestica mala erant maiora, quam ut possem ea deflere, At amici lamentatio digna lacrimis fuit, qui e multis ac fortunatis opibus ad inopiam recidit in extremo limine senectutis. Cambysi his renuntiatis, Croesus dicitur illacrymasse, itemque qui aderant Persae, ipsique adeo Cambysi miserationem attulisse, ut protinus iusserit filium ex his, qui morti addicti essent, liberari: verum filium, qui abierunt, non iam superstit ein invenerunt, sed primo loco tiuncatum.

3. Egressus. Cambyses postquam animum Psammeniti explorasset, misericordia erga eum motus Aegptum ei redditurus erat, ut eam tamquam Praefectus Regius gubernaret. Verum postquam a Cambyse convictus est, quod Aegyptios ad rebellionem sollicitasset, denuo captus, epoto taurino cruore, exspiravit.

BELLUM II et III, contra Carthaginenses et Ammonios.

XXVI.

Secundum et tertium bellum Cambyses contra Carthaginenses et Ammonios gessit, sed irrito successu. Quoniam Phoenices bellum contra Carthaginenses confoederatos gerere recusabant: Quos invitos Cambyses cogere noluit.

Deinde partem exercitus contra Ammonios misit, qui inter prandendum arenarum molibus obruti, nec postea amplius visi sunt.

BELLUM IV, contra Aethiopes.

XXVII.

Circa hoc bellum aethiopum tria sunt consideranda: 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

I. ORITUS. In Ortu notanda est Gambysis ad Regem Aethiopum legatio. Herodotus lib. 3. scribit, quod Cambyses, antequam exercitum contra Aethiopes, qui Africam ad Australe mare incolunt, et Macrobii appellantur, educeret, callido consilio speculatores sub specie legationis praemiserit, iisque dona magnifica, quae Regi Aethiopum offerrent, tradiderit, nempe amiculum purpureum, aureum torquem tortilem I et armillas, unguentum pretiosum, et cadum vini Phoenicii.

II. PROGRESSUS. In Progressu duo veniunt observanda:

Primo: Legatorum Cambysis propositio. Legati cum in Aethiopiam venissent, Regem hisce verbis compellarunt: Cambyses Persarum Rex cupiens amicus tibi fieri atque hospes, nos misit, iubens ut in colloquium tuum veniremus, tibique haec dona offerremus, quorum ipse usu maximee delectatur.

Deinde: Regis Aethiopiae responsio. Haec tiiplex erat.

1. *e)rwthmatikh\, h. e. interrogatoria. Nam primo sumpto amiculo interogavit, quidnam esset, et quomodo confectum. Quumque Legati de purpura, eiusque tinctura, edocuissent; Dolosos, respondit, homines dolosa expetere vestimenta. Exponentibus deinceps Legatis de monili tortili et armillis, eiusque ornatu et pretio: Rex risit, atque ratus, vincula esse, vincula robustiora apud se esse dixit, multosque captivos aureis vompedibus manicisque nexos ostendit. De unguento eadem sensit, quae de vestimento purpureo. Verum ubi ad vinum perveniret, eiusque consiciendi rationem audiret, maiorem in modum delectatus est eius potu.

2. *e)piplhktikh\, h. e. Obiurgatoria. Cum enim animadverteret, cos ad explorandum Regnum suum venisse, graviter invectus in Cambysen, in haec verba prorupit: Non iustus vir ille est: Alioquin en im non affectaret regionem alienam, sed suâ contentus, non redigeret in servitutem homines, a quibus nihillacessitus est.

3. *ai)nogmatikh\, sive Symbolica. Tandem tradidit illis arcum, haec verba addens: Quando Persae tantae magnitudinis arcus tam facile tendent, quam facile hunc a me tendi videtis, tum Cambyses copiis supra modum magnis instructus Aethiopibus Macrobiis bellum inferat. Interim Diis gratias agat, qui non in animum inducunt aethiopibus, ut praeter suam aliam velint sibi comparare regionem.

III. EGRESSUS. Postquam autem Cambyses hoc Regiae Aethiopiae responsum ab exploratoribus cognovit, statim ira accensus, et quasi furore perculsus, continuo in expeditionem contra Aethiopes ruit. Sed magna afficitur clade, quod iter ingressus csset non praeparato commeatu; quo desiciente, iumenta primum mactarunt, post herbis victitarunt: iis etiam in sabulo deficientibus, decimum sorte lectum devorarunt. Et ita coactus est, nullo viso hoste, in Aegyptum redire.

USUS.

AXIOMA I.

*tw=n e)xqrw=n dw=ra a)/dwra. Hostium atque Tyrannerum dona non sunt dona. Sicut enim pueri astragalis; ita etiam Tyranni foederibus ludunt. vel. ut


page 180, image: s0252

D. Paulus Rom. 1. v. 31. loquitur, sunt a)su/nqetoi, h. e. pactorum haud tenaces, fice foe difragi: ipsorumque verba sunt non verba, et dona non dona. Exempla habemus 1. in Saule Rege Israel, qui Davidi, ob singularem populi caritatem atque favorem sibi formidabili, Merob filiam suam maiorem natu despondebat, et tamen alteri postea eam tradebat, contra fidem pacti, 1 Sam. 18. vers. 17. Postea Micholis coniugio illectum hostium furori proditorie obicere cogitavit, postquam rescivit eam ardenter diligere Davidem. Ibid. vers. 20, 21. 2. In cambyse, qui Aethiopum Regi magnifica sub specie amicitiae per exploratores misit munera. Unde etiam Rex Aethiopum Legatos Cambysis graviter obiurgavit, quod simularent, se missos quasi Cambsyses amicitiam atque hospitium suum expeteret, cum sciret, eos ad explorandum Regnum suum venisse.

AXIOMA II.

Multe expeditiones defectu annone irritae fiunt, et magni exercitus solvuntur.

Exemplum habemus in expeditione Cambysis contra Aethiopes instituta, in qua milites nihilinvenientes quod ederent, et ad sabulum pervenientes, ubi etiam nullae herbae victui commodae, ad decimationem exercitus perventum est. h. e. sortiti ex se ipsis decimum quemque comedebant: donec Cambyses veritus mutuam militum suarum depastionem, coepta adversus Aethiopes expeditione intermissa, retrocessit, Thebasque pervenit, multis de militibus suis amissis. Vide Petr. Gregor. Tholosan. lib. 11. de Republ. cap. 3. pag. 663.

AXIOMA III.

Consilia calida raro sunt felicia. Nam praecipitantia rectis consiliis est inimica, et prudentiae adversa. Praecipitantia parit errores, quos magnae poenae, magnae calamitates comitantur. In cunctatione multa sunt bona, quae etsi non prima fronte apparent, tamen progressu temporis percipiuntur. Unde recte Sallustius ait: Antequam incipias, consulto, ubi autem consulueris, mature facto opus est. Et Livius lib. 5. Decas. 4 prudenter scribit: Calida consilia initio laeta, tractatu dura, exitu tristia esse solent. Tacit. lib. 18. Omnes qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debent, An, quod inchoatur, Rei publ. utile, ipsis gloriosum, qut promptum effectu, qut certe non arduum sit. Thucydides lib. 3. Duae res macime obstant bonis consiliis, nempe ira et festinatio. Nam impedit ira animum, ne possit cernere verum. Festinatio vero caeca est et praeceps. Quia praecipitis consilii comes paenitentia. Unde Augustus Imperator hoc symbolo usus est: *speu=de bradews2. h. e. Festina lente. Quo insinuare voluit, sat celeriter fieri, quicquid sat bene fit. Si emim vim et sententiam huius symboli aestimes, quam haec tam concisa vocum brevitas in se complectitur, quam secunda, quam gravis, quam salutaris, quam ad omnem vitae rationem patens; profecto facile discesseris in hanc sententiam, ut non aliud dictum ullum perinde arbitreris dignum, quod omnibus foribus inscribatur. Germani pulchre enuntiant: Eil mit weil. Eh wiegs / Dan wag. Consule Macrobium lib. 6. et Gell. lib. 10. cap. 11. Erasmum in Chiliad. Omnes hoc symbolum usurpent: Consilium ante factum. Mantuanus Eclog. 2.

Sed post iacturam quis non sapit? utile non est
Consilium post facta dari, quod oportuit ante.
Consilium post facta, imber post tempora frugum.

Ovid. de Ponto lib. 11.

Nunc quid naufragio, quid prodest dicere, facto,
Qua mea debuerit currere cymba via?

Quod si haec Cambyses observasset, neque velut mentis inops continuo in expeditionem contra Aethiopes cum exsereitu exivisset, sed prius omnia sibi comparasset, quae apparatus rei militaris exigebat, et rei frumentariae et pecuariae, (sicut in more positum erat apud Persas, uti Xenoph. lib. 4. Cyrop aediae tradit) tum retro suae temeritatis poenam luens redire coactus haud fuisset, multis de exercitu amissis. De hac cxpeditione eius in Aethiopiam Lucanus lib. 10. ita cecinit:

—— Vesanus in Ortus
Cambyses longi populus pervenit ad aevi,
Defectusque epulis, et pastus caede suorum,
Ignoto te, Nile, redit, etc.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XXVIII.

1. BONA. Cambysen aliquam veri Deid notitiam habuisse, inde colligitur, quod gentilium idola non modo illusit ac violavit, sed eriam destruxit. Cum enim Aegyptii in urbe Memphi, Deo suo quem Apim nominant, festum celebrarent, Cambyses eorum superstitione offensus, adduci ad se Apim iussit. Quem cum VITULUM esse codnspexisset, educto gladio femur eius sauciavit, et sublato cachinno ad sacerdotes dixit: Ocapita nequam, huiusmodi Dii exsistunt, sanguine atque carne praediti, et ferrum sentientes? Dignus nimirum Aegyptiis hic Deus. Nos certe ludibrio habuisse, vos non iuvabit. Haec loquutus, imperavit his, quorum munus erat, ut sacerdores flagris caederent.


page 181, image: s0253

Aegyptios autem, deprehenfos in festo apis feriantes, promiscue occiderent. Ita festum solutum est, sacerdores mulctati; Apis, squciatus femur, in remplo iacens extabuit. Iustin. lib. 1. Herodotus lib. 3. Qui quidem hoc Cambdysis factum vituperant, sed ipsi in iudicio suo errant. Nam carnalis homo carnali er spiritualis vero spiritualiter iudicat. Ita caeoi isti homines in tenebris ambulantes putarunt,fimulacra esse Deos, quae tamen Dii non sunt. Vide Rom. 1. 23. 1 Cor. 2. 14. c. 8. v. 1. et seqq.

XXIX.

2. MALA. Licet Cdyrus primo Monarchiae anno, post captam Babylonem, laetissimum de solutione captivitatis Babylonicae, et dimissione Iudaeorum in patriam, deque restauratione templi et Politiae Iudaicae, promulgasset decretum: tamen postea filius Cambyses aedificationem rempli, quoad vixit, impedivit. Quia enim bellum Aegyptiis illaturus erat, suggerebant ei aulici, Iudaeorum hostes infensissimi: si Iudaeis porestas templum et urbem restaurandi concederetur, fore ut a Cambyfe deficientes se cum Aegyptiis coniungerent. Ita consiliis novis atque malis diabolus impedivit Ecclesiae restaurationem, et doctrinae caelestis propagationem. Fuerunt itaque in luctu pii, praesertim postquam Cyrus interfectus esset. Vide Esdrae cap. 4. et Iosepb. lib. 11. Antiquit. Iudaic. cap. 1. 2. et. 3.

AXIOMA.

Semper in Ecclesia cernitur vicissitudo lucis atque crucis, quae sunt admiranda Dei excelsi opera. Namque sunt mala mixta bonis, sunt bona mixta malis. Sicut enim rosa spinis est circumdata: Ita Deus res laetas, praesertim Ecclesiae, temperat acerbitate quadam et amaritudine: idque facit paterno consilio, ne pendeat spes nostra a rebus humanis, sed nitatur solo Deo. Quare pii in rebus secundis non debent esse tumidi, neque in adversis timidi.

Exemplum.

Cyrus primus Rex Persarum insignis erat Evergetes Ecclesiae, qui in primo anno Monarchiae captivitatem Babylonicam solvit, potestatem populo Iudaico in patriam redeundi, et remplum reparandi concessit, vasa templi restituit, omnibus provinciis subditisque suis imperavit, ut Iudaeis viatoribus viaticum omniaque necessaria subministrarent. Verum Cyro in bello Scythico interfecto, Cambyses filius eius degener, tyrannicum erga Iudaeos affectum induit, et structuram templi, quoad vixit, suasu aulicorum Iudaeis infestorum impedivit, usque ad secundum annum Darii Hystaspis, qui decretum Cyri renovavit; et templum, sub ipso reaedisicari coeptum, anno eius sexto est absolutum et consummatum. Esdrae 6. 15. Elegans est haec imago ecclesiae, in qua oculariter videmus, quae, quales et quantae sint consolationum atque tentationum vices. Nihil Ecclesiae poterat accidere optatius edictô Cyri de reditu in patriam, de restauratione politiae ac templi: sed multa impedimenta intervenerunt, quae hunc melleum gustum quasi aceto infuso corruperunt. Tandem vero ex hisce adversitatibus liberata est Ecclesia; uti plenius in historia Darii Hystaspis et Artaxerxis Longimani dicturi sumus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XXX.

TAdem Cambyses cum adversus Smerdin, se absente in Perside rebellantem, exercitum ducere vellet, insilienti in equum vagina gladius excidit, femurque eius letaliter sauciavit, ex quo vulnere non multo post Ecbatanis in oppido quodam Syriae periit, cum fratris caedem, quem ex falsa somnii interpretatione, et vana suspicione, immaniter mandaverat trucidari, deplorasset, ac Persas ad eripiendum Magis regnum gravi hac oratione monuisset: Per Reghios Deos vos obtestor, ne per socordiam admittatis, ut Imperium rursus redeat ad Medos: sed vi ereptum vi recuper etis. Haec vobis facieniibus et tellus fructum proferat, uxoresque et pecora pariant, in omne tempus libertate fruentibus: secus facientibus contraria his, quae dixi, imprecor; Et praeterea unicuique Persarum, eum finem, qualis mihi contigit. Herodotus lib. 3. Iustinus lib. 1.

XXXI.

De numero annorum Regni Cambysis intes Chronologos non convenit.

1. Iosephus lib. 11. Antiqu. Iudaic. c. 3. pag. mihi 282. statuit, eum regnasse annos - 6.

2. Phil, Melanch. Chronolog. lib. w. pag. mihi 118. statuit, eum regnasse annos - 7, et 5 menses,

3. Bucholtz. in Indice Chronologic. pag. 31. statuit, eum regnasse annos - 8.


page 182, image: s0254

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s

Anni Cambysis supputantur in sensu coniuncto, h. e. prout coniunguntur cum patris Regno. Sic regnavit annos 8. Quia annum cum patre regnavit. Alii addunt menses Magorum 7, et sic etiam 8 anni proveniunt.

Anni Cambysis supputantur in sensu lisiuncto. Sic regnavit annos 7, et 5 menses. Quae est communis Chronologorum sententia.

Et talia exempla in sacro codice de Regibus Iuda et Israel reperiuntur, quorum anni regiminis rnodo in sensu coniuncto, modo in sensu disiuncto accipiuntur.

XXXII.

Cambyses sine regia prole moritur. Et sic Cdyri familia in ipso exstinguitur.

USUS.

AXIOMA I. In multis familiis hoc accidit, ut secundus, tertius, aut quartus fuerit ultimus.

EXEMPLA.

I. Davidis potentia floret cum Salomone filio: Quo mortuo fit laceratio Regni, amissis 10 tribubus: quae peculiare Regnum condiderunt in Samaria, quod Regnum Israel dictum est. Ab eo tempore Reges Iuda et Israel in sacro codice distinguuntur.

II. Cyri Regnum post Cambysen filium transfertur in heredem alium, non ortum a Cyro, nempe in Darium Hystaspis. Nam duae tantum fuerunt familiae Regum Persidis a Cyro primo Persarum Rege usque ad Darium Codomannum. In hoc namque et cum hoc a)ci/wma Regni Persici exstinctum est; uti ex hoc schemate patet.

Regum Persidis.

Prima familia.

I. Cyrus.

II. Cambyses.

Secunda familia.

III. Darius Hystaspis.

IV. Xerxes.

V. Artaxerxes Longimanus.

VI. Darius Nothus.

VII. Artaxerxes Mnemon.

VIII. Artaxerxes Ochits.

IX. Arsames.

X. Darius Codomannus.

Vide Praecognita cap. 5. §. 23.

III. Amasis Rex Aegypti Apryae per seditionem Regnum eripuit, illudque tautum ad Psammenitum flium transtulit. Hic cum Sex menses regnasset. captus est a Cambyse Rege Persarum, et aliquanto post interfectus, quoniam Aegyptios ad rebellionem sollicitasset, Aegypti regno a Persis occupato.

IV. Vespasianus Imperator Titum filium successorem habuit: quo mortuo a)ci/wma Imperii Romani a familia Vespasiani in alios translatum est.

V. Post M. Antonium Imter. successit Commodus: cum quo maiestas imperii defecit.

VI. Similiter de Ottone I. Imperatore Romano usurpari potest versiculus ille vulgatus:

*au)to\s2 kai\ pai=des2, kai\ pai/dwn ouk e)/ti pai=dei.
Ipse, et ex te nati, et nulli deinde nepotes.

Vel:

Tu, natique tui, sed non stirps ulla nepotum.

Versus est propemodum universalis: Nepotes tui vel non regnabunt amplius, vel non pari virtute, felicitate et successibus.

AXIOMA II. Tyrannorum exitus tragicus esse solet.

Nam regula iustitiae divinae est, quod atrocia delicta ordinarie puniantur atrocibus poenis, etiam in hac vita. Unde etiam Poeta Iuvenalis ait:

Ad Generum Cereris sine caede et sanguine pauci
Descendunt Reges, etc.

Ita Cambyses Tyrannus iste Immanistragicum exitum habuit.

NOTA.

Ex Tyrannis tres tantum nominaripossunt, quorum mors placida fuit.

1. Dionysius Maior. Sed tamen postea filius eius Dionysius Minor debita a patre contracta persolvit. Hic namque a Dione Principe Syracusano in exilium pulsus, ad tantam redactus est inopiam, ut in urbe Corintho ludum literarium aperuerit. Ita namque de iustitia divina vox Decalogi contionatur: Deus visirat iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

2. Sylla cum crudelissime regnasset, placide mortuus est.

3. Tiberius Imp. sub quo Christus passus est. Eius quoque mors placida fuit.

Plura de hoc Axiomate vide Monarch. I. in vitae Belsaz aris cap. 3. §. 26.

AXIOMA III. Per quae quis peccat, per eadempunitur.

Sapient. 11. v. 17. ita Psalm. 37. v. 9. dicitur:


page 183, image: s0255

Malefici funditus delebuntur. v. 14, 15. GLADIUM evaginaverunt impii, intenderunt arcum suum, ut prosternant pauperem et inopem, et trucident rectos corde. GLADIUS eorum intrabit in corda eorum, et arcuseorum infringetur. Exempla illustria habemus in omnibus Tyrannis.

1. SAUL saepe in furore suo gladium evaginaverat adversus Davidem innocentem, sed tandem in cor ipsus atque viscera intravit, quando proprio gladio se ipsum confodit. 1 Sam. 31. 4.

2. SENNACHERIB Rex Assyriorum Ezechiae pieutissimo Regi Iuda, et toti populo Iudaico horrenda quaeque minabatur, GLADIUM suum adversus eos evaginabat et arcum suum intendcbat, ut inopes ad resistendum prosterneret, et trucidaret rectos corde; sed gladius intrabat in cor eius, cum a propriis filiis suis Adramelech et Sarassar in templo Nisroch interfectus est. 2. Reg. 19.36, 37. Iesai. 37. 36.

3. Similiter CAMBYSES gladium suum strinxit adversus innocentes et rectos corde; sed tandem proprio gladio vulneratus, misere interiit. Estque ipsius poena testimonium regulae: Omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit. Matth. 26. 52. Ac talibus exemplis poenarum Deus ceterios homines de providentia et de suo iudicio commonefacit.

AXIOMA IV. Homicidae non sunt din superstites.

Psalm. 55. 25. Viri sanguinum et dolosi non diu dimidiabunt dies suos, h. e. non din vivent, non superstires erunt. Nam illi quidem longa fibi praescribunt tempora, quemadmodum dives ille apud Lucam. 12. 19. qui dicebat: anima mea, habes multa bona in plurimos annos. Sic agunt, sic vivunt, quafi diu victuri. Unde magnam turrim confiliorum humanorum aedificant, h. c. veram religionem verumque Dei cultum impediunt, novaque quottidie confilia Ecclesiam persequendi et veros Dei cultores e medio tollendi excogitant: sed antequam illa magna, velut aeterna, perficiant, antequam supprinant veritaris confessores, eosque Evangelio spolient, ipsi in mediis conatibus fide vacui auferentur: in die (ut ait Christus Matth. 24. 50, 51.) quâ non sperant, et horâ quâ ignorant: tunc dividet eos Dominus, (h. e. animam et corpus eorum dividet per mortem, et in mortecos occidet) et ponet partem eorum cum hypocritis, ibi erit fletus et stridor dentium. Idem illustrari potest parabolâ quinque virginum stultarum, et ad adventum sponsi sui im paratarum. Marth. 25. 8, 11.

Matth. 26. 52. Qui gladium somit, (h. e. qui absque vocatione et illegitime illum usurpat) ille gladio peribit.

Apcc. 13. 10. Quigladio occiderit, illum gladio occidi opportet.

Nam vox sanguinum hominum interfectorum deterra clamat ad Dominum vindictam, neque cessat donec exaudiatur. Gen, 4. 10.

Apoc. 6. 10. Psalm. 9. 13. Dominus requirens sanguinem piorum, recordatus est, non oblitus est clamorem pauperum.

Haec dicta sunt maxime illustria, ideoque diligenter sunt notanda.

Exempla.

1. Cambyses erat vir sanguinum atque dolosits. Nam 1. motus falsa suspicione, Smerdin fratrem suum nefatio atque immani ausu trucidari iussit. 2. Sororem suam, eandemque uxorem Meroen, erudelissime interemit. 3. Filium Prexaspis, eum propter temulentiam reprehendentis, sagittâ transfixum interfecit. 4. Duodecim Persas, viros Nobiles, uno tempore e medio sustulit. Verum Cambyses talis cum esset, aliquanto post divinitus punitus est. Cum enim in equum adscenderet, decidens ex vagina gladius ferit ei femur. Ex quo vulnere paucos post dies mortnus est, cum regnasset annos 7, menses 5.

2. Ex C. Iulii Caesaris interfectoribus nullus triennium supervixit. Et memorabile est, quod Valerius Max. lib. 8. c. 6. narrat, quod omnes interfectores Caesaris violenta morte, et iisdem gladiis, quibus caedem perpetiaverant, ipsimet perierint.

3. Machiavellus de Casare Borgia (quem Iovius sanguinario ingenio immanique saevitia veteres tyrannos aequasse censeri posse, et virososanguine exseerabilique sermine progenitum scribit) memoriae tradit. Hic enim fretus partris sui auctoritate et potentia (is fuit Alexander VI. Pontifex Romanus) quum imperium totius Italiae animo suo concepisset, et spe sua veluti devorasset, eamque ob causam Principes et nobiles omnes, quos sibiim pedimento futuros rebatur, vel vi et dolo e medio sustulisset, vel hoc faceredecrevisset, tandem deceptus sua spe, veneno, quod aliis praeparaverat, per imprudentiam hausto, in lectulo periculose decumbens, et sicut aestimabatur (is enim tunc vigore iuventurtis, et medicamentis, superavit vim veneni) morti proximus, dixit: Se adversus omnia pericula, quacumque sibi evenire possent, multo ante remedia quasiisse, praeterquam adversus mortem: quippe numquam cogitasse, setam cito moriturum: Immemor


page 184, image: s0256

sane doctrinae Democratis, qui, sicut a Porphyrio citatur, dicere solitus suit: Imprudenter et impie vivere, nontam esse male vivere, quam diu mori.

DE INTERREGNO MAGORUM, eiusque Ortu, Progressu, et Egressu.

CAPUT I. DE ORTV. Sive REGNI OCCUPATIONE.

I.

CAmbyses in Aegyptum profecturus, pro more Orientalium, quia filium ex se natum non habebat, Patizithen, unum ex Magis, Regni Curatorem constituerat. Dum autem Cambyles infelicem in Aethiopas expeditionem susceperat, et in Aegypto et in Syria variis rebus impeditus morabatur, Patizithes cognitâ Smerdis filii Cyri nece, quae occultabatur, paucisque Persarum nota erat, inito cum reliquis Magis foedere, fratrem suum Smerdin (quem Iustinus Oropasten vocat) ei cognominem orisque ac corporis lineamentis persimilem substituit, atque in solium Regium collocat, quasi Smerdis Cyri filius esset, missis in omnes regiones atque provincias Caduceatoribus, qui edicerent omnibus subditis atque militibus, ut deinceps non Cambysi, sed Smerdi Cyri filio obedirent. Quod Magorum decretum a Proceribus Persarum approbatum fuit. Quia immanis illa Cambysis tyrannis exosa illis erat.

II.

Cambyses autem, qui eo tempore Eebatanis in Syria morabatur, hoc cognito, iratus Prexaspi exprobravit, quod Smerdin fratrem suum, iuxta mandatum Regis, haud interfecisset, Prexaspes vero se manu suâ eum interfecisse iuramento confitmabat. Statim haec animum eius cogitatio subiit, esse Pseudo Smerdin, nempe Magum Patizithae fratrem, qui Regium solium occupasset. Quare Smerdis fratris sui mortem amaris lacrimis deflevit; seque somnio, in quo Smerdin in solio Regio sedentem viderat, delusum agnovit.

III.

Cumque adversus Pseudo-Smerdin exercitum ducere vellet, subito insilienti in equum vaginâ gladius excidit, foemurque eius letaliter vulneravit, ex quo vulnere non multo post Ecbatanis in oppido quodam Syriae exstinctus est. Cambysi olim in Oraculo dictum, ipsum Ecbatanis moriturum. Ambiguitas erat in verbis Oraculi: Putabat namque Cambyses, se Ecbatanis in Media moriturum. Atquia letaliter se vulneratum vidit, et finem vitae instare animadvertit, tum demum agnovit, Ecbatana Syriae ab Oraculo intellecta, ac proinde in haec prorupit verba: Hoc in loco Cambyses Cyri filius morietur. Quo dicto ad Persas astanres sc convertit, eosque gravi oratione ad eripiendum Magis regnum commonuit. Vide Histor. Cambysis in c. 3. §. xxx. Tandem gravi multorum magnorumque scelerum conscientiâ oppressus inter ingentes animi corporisque cruciatus e vita decedit, ac Persidarum stirpem masculam interitu suo finit. Regnavit annos 7, menses 5. Quibus si addatur Magorum imperium, h. c. menses 7, proveniunt anni octo. Herodotus, Plato, Polyanus, Zonaras, Seneca, Oresius.

CAPUT II. DE PROGRESSV. H. e. De Regni confirmatione et administratione.

IV.

Pseudo-Smerdis, ut novum Regnum, quod non Marte, sed fraudeinvaserat, confisus nempe nominis atque corporis similitudine, arte firmaret, triplici medio usus est.

V.

I. Liberalitatis erga subditos declarations. Nam pertotum illud tempus, quo Regno praefuit, omne genus liberalitatis in subditos munificentiaeque exhibuit. Nam missis ad singulas, quibus imperabat, nationes edictis, immunitatem tributorum, ac onerum militiae remissionem in triennium tribuit. Hac ratione plurimorum sibi favorem conciliavit, illudque obtinuit, ut paucissimi essent, qui Smerdin Cyri filium reguare non erederent.

Nam quod Cambyses Ecbatanis moriturus dixerat, suo iussu atque Prexaspis ministerio Smerdin e medio sublatum, id ex invidia dictum, atque hanc ob causam effictum ab eo putabant, ut Smerdin Persis redderet suspectum et infensum.

VI.

II. Prexaspis inficiatione. Hanc subditorum opinronem confirmabat sermo Prexaspis. Is namque post tragicum Cambysis exitum, ut tutus, tum a Magis, tum a populo esset, Smerdin Cyri filium a se interfectum constantet pernegabat.

VII.

III. Magorum occultatione. Denique haec res


page 185, image: s0257

eo occultior erat, quod apud Persas persona Regis sub specie Maiestatis occultabatur, et nemini facile, nisi domesticis, aditus ad eum patebat. Hac itaque ratione Magus Cyri filius falso creditus septem menses securus regnavit, donec mirabiliter patefactus fuit.

CAPUT III. De MAGOPHONIA, sive de MAGORUM interfectin.

VIII.

Circa magofoni/an notanda tria sunt. 1. *ta\ prohgou/mena, h. e. antecedentia. 2. *ta\ praxqe/nta, h. e. interfectio ipsa. 3. *ta\ parepo/mena, h. e. consequentia.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a, h. e. Antecedentia.

IX.

1. *t*a\ prohgou/mena, sive ANTECEDENTIA sunt tria. 1. Phaedimae pellicis Regiae proditio. 2. Procerum conspiratio. 3. Publica Prexaspis confessio.

X.

Primo: Phadima proditio. Tandem Pseudo Smerdis, Cyri filium, et Cambysis fratrem se mentientis, fraus hunc in modum detecta et vindicata fuit. Erat Persa quidam, Ottanes dictus, Pharnaspis filius, vir nobilis et sagacissimus. Hic cum observasset novum Regem numquam ex arce progredi, neque Procerum Persarum quempiam in conspectum suum vocare, et praeterea Cambysis confessionem de caede fratris secum reputasset, dubitare coepit. Misit itaque nuntium ad filiam suam Phaedimam, (cuius, ut et aliarum Cambysis uxorum, contubernio Magus utebatur) et ex ea clam quaesivit; Quo cum homine cubare soleret, Cyrine filio Smerdi, an Mago eius nominis? Respodnente illa, se ignorare, misit alium, petentem, ut ex Atossa Cambysis sorore hoc ipsum cognosceret. Ad haec illa, compellandae eius copiam sibi haud dari, respondit, quoniam concubinae Regis separatim recludantur. Requisita tertium, utinter dormiendum de auriculis concubini inquireret; quoniam noverat, Smerdi Mago utramque aurem propter delicta resectam esse: paruit parenti filia. Cumque ordo ad concubitum eam vocaret, concubini somno sepulti contrectare voluit aures. Quas cum nullas reperisset, statim altero die patri renuntiari iussit.

XI.

2. Procerum Persicorum conspiratio. Otranes per filiam certior factus, sine auribus esse Regem, rem omnem indicabat Aspatinae et Gobryae Persarum Proceribus, et ad fidem sibi servandam accommodatissimis. Qui et ipsi sua sponte rem ita se habere suspicati constituebant, ut singuli sibi singulos in societatem deligerent e Persis, quibus maxime confiderent. Adiungebat ergo sibi Ottanes Intaphernem, Gobryas megabyzum, Aspatines Hydarnem. Hi cum sex essent, accedebat etiam Darius Hystaspis filius, qui cognitâ Smerdis Cyri filii nece, deditâ operâ venerat eo, ut Magum de Regno deturbatum trucidaret. Hoc ergo in socieratem assumpto, memores mandati Cambysis, ex continenti, ne, dato in paenitentiam spatio res per quemquam narraretur, occultato sub veste ferro, ad Regiam pergebant.

XII.

3. Publica Prexaspis confessio. Preaterea etiam ante hanc Magophoniam, Prexaspen amplissinis promissionibus conduxerant Magi, ut, conscensâ praelatâ turri, conveocatis eum in locum Persis, annuntiaret, Smerdin Cyri filium Imperii clavum tenere: Quia hoc ipsum non solum pauci noverant, sed etiam ipse negare, Smerdin a se interfectum, solebat.

At Prexaspes, qui hoc se facturum Magis simulate promiserat, simul ac turrim ascendisset, et circumsusam undique Persarum multitudinem videret: Ecce palam coram omnibus, non obstante splendida Magorum promissione enuntiat, se Smerdin Cyri filium a Cambyse coactum trucidasse, et Magum esse, qui regnet: ac ne quod periculum propterea subiret, ilico de turri praecipitem sese dedit. Huius itaque confessione, veluti etiam augurio accipitrum, quorum septem paria insectabantur duo vulturum paria, magis confirmati, obvios quosque, si qui impedire cuperent, trucidant, atque ad Magos fratres penetrant.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a. h. e. Magorum interfectio.

XIII.

Magis autem, quid fieret, animadvertentibus, nec animus in auxilium sui deerat. Siquidem arreptis armis alter Aspatinis foemur percutiebat; alter vero Intaphernem oculo privabat. Verum oppressi a pluribus vim sustinere haud poterant. Ideoque unus eorum fugâ salutem quaerebat, quem Gobryas statim insequens complectebatur. Darius vero


page 186, image: s0258

cunctabundus stabat, haerensque metuebat, ne Gobryam pro Mago transfoderet, quia res obscuro loco gerebatur. Quod animadvertens Gobryas, patriae liberandae amore accensus, per utrumque corpus ferrum adigi iubebat. At Deo dirigente ictum, Gobrya incolumi, Magus interfectus est.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a, h. e. Consequentia.

XIV.

I. Magorum decollatio. Septemviri isti Magicidae Magis occisis capita amputabant; eaque Persis ostendentes, rem gestam exponebant. Qui cognito Magorum dolo, eductis gladiis, ut quemque reperiebant, Magum trucidabant, et nisi noctis interventu cohibiti fuissent, neminem Magorum in vivis reliquissent. Hac itaque ratione Magis regnum, quod dolo occupaverant, vi rursus ademptum fuit.

XV.

II. Festi Magophonias institutio atque annua celebratio. In huius autem rei memoriam Persae diem istum maxime sollennem observabant, et festum in eo celebrabant annuum, quod *magofoni/an, h. e. Magorum caedem vocabant. Quo die nulli Magorum sas erat prodire in lucem, sed cunctise intra domum continebant. Herodot. lib. 3. Iustin. lib. 1.

XVI.

III. Principum de forma Gubernationis deliberatio. Magis e medio sublatis, de forma gubernationis deliberatio instituitur a Principibus, an videlicet velint retinere Monarchiam; an veo, câ abolitâ, introducere aliam, vel Democratiam, vel Aristocratiam.

XVII.

1. Ottanes filius sisamnis primus sententiam dixit. Propositio eius fuit: Monarchiam esse abrogandam, et Democratiam constituendam: Quia Monarchia facile convertatur in Tyrannidem; et Monarchae magnitudine potentiae, etiam boni naturâ, reddantur aut deteriores, aut asperiores. Tales namque, plerumque, peccare, aut u(/brei, aut fqo/na|.

NOTA.

[Ortanes ex affectu sententiam dixisse videtur. Nam experientiâ edoctus noverat, quomodo Rex Cambyses patrem sunm Sisamnem ctudelius tractasset. Ideoque odio Cambysis Monarchae loquntus est contra Monarchiam ipsam, et sic consudit Regem atque Tyrannum: autconsideravit Regem ut tyrannum, cum tamen vitium personae a statu ipso accurate sit distinguendum: Tyrannus vult esse legibus solutus: At Rex sive Princeps bonus fatetur, legibus se teneri. Quae vox est Theodosii I. 4. Codic. de ll. Confer orationem Dei dehorcatoriam ad Israelicas. Regem impormne postulantes, dictam 1 Sam. 8. v. 10. 11.]

XVIII.

2.Megabyzus secundo loco dixit sententiam. Propositi eius fuit: Non instituendam esse Democratiam, sed Aristocratiam. Refutavit vulgi tyrannidem, quam ostendit multo minus tolerabilem esse tyrannide unius, nimirum, quia vulgus sit sine sapientia, non regatur iudicio, sed feratur vesano impetu, et in praeceps ruat, incitatus ab iis, ex quorum nutu pendet, non secus ac torrentes incitantur, cum hibernis nivibus augentur. Suadet ergo, instituendam esse Aristocratiam, h. e. Gubernationem Optimatibus Regni commendandam esse. Et concludit hac memorabili gnw/mh|: Optimorum virorum optima esse consilia.

[Confer Psal. 73. v. 10. ubi Natura vulgi plenitudine aquarum accumulatâ describitur.]

XIX.

3. Darius ultimus sententiam dixit. Propositio eius fuit: Non introducendam Democratium aut Aristocratiam, sed retinendam Monarchiam. Rationes eius haesunt: 1. Quia Democratia facile degeneret in *a)narxi/an. Iam vero maius malum est a)narxi/a, quam tyrannis; uti Sophocles in Antigone inquit. 2. Quia Aristocratia facile degeneret in *o)ligarxi/an, quae est paucorum gubernatio, magis serviens utilitari privatae, quam publicae. Concludit ergo, rectius esse, patrias leges non aboleri, quae Regium statlim confirment, in quo per Cyrum ingentibus beneficiis affecta fuerit universa Persia. Et haec Darii sententia a quatuor reliquis Principibus est approbata, et decretum ut Rex crearetur.

USUS. AXIOMA I.

Qui novusres vult moliri, illum apprime audacem esse oportet. Audacia namque in tali casu primum sibi vendicat locum, h. e. inconsulta temeritas; quae solatur selevissimo Numine fortunâ, incumbitque arundini.

Huc pertinent veterum emblemata, nempe Virgilii:

Audentes fortuna iuvat, timidosque repellit.
Et Ennii: Fortibus est fortuna viris data.

Ovidii 2. Fastorum:

------- Audentes forsque Deusque iuvat.


page 187, image: s0259

Exempla.

1. Talis audacia fuit in SMERDI Mago. (Iustinus Mergidem appellat.) qui tot Proceribus tam diu imposuit, auribus etiam praecisis mutilus, Persarumque Regno menses praefuit septem.

2. Talis quoque audacia fuit in BORGIA Caesare, qui animum suum emblemate prodebat, quod erat: I Caesar, inullo.

Quod Poeta ita reddidit:

Borgia Caesar eram, factis et nomine Caesar.
Aut nihil, aut aliquid, dixit: utrumque fuit.

AXIOMA II.

Liberalitas et beneficentia Principum erga subditos magnum eis amorem atque favorem conciliat; praesertim, si quando recens imperium capeslunt, nova eis non imponant onera, et vetera debita atque tributa illis remittant. Unde etiam Reges
[Gap desc: Greek word]
eu)erge/tai, h. e. Benefici passim sacro Codice appellantur. Psal. 47. vers. 9. Iob. 12. vers. 21. Psal. 107. v. 40. Luc. 22. v. 25. quod propria ipsorum virtus debeat esse liberalitas. Talis namque eu)ergesi/a et liberalitas subditorum animos Regi quam maxime conciliat.

Exempla.

I. CYRUS, Rex Persarum, primus nullum a Persis exegit tributum: Ideo PATER ab eis appellatus fuit: quod omni ratione de subditis bene mereri studeret. Unde lib. 2. apud. Xenoph. inquit: Quos volumus esse socios, venandi sunt benefaciendo et benedicendo.

II. ALEXANDER MAGNUS, cum quidam eum admoneret, ut maiora subditis vectigalia atque onera imponeret, sapienter respondit: *kai\ khpwro\n misw=, to\n ek r(i/zwn ekte/mnonta ta\ la/xana. h. e. Et olitorem odi, qui radicitus olera exscindit.

III. Hoc quoque observavit PSEUDO-SMERDIS ille, de quo iam agimus. Hic enim per totum illud, quo regnavit, tempus, omne genus liberalitatis munificentiaeque in subditos exserevit. Quoniam missis ad singulas, quibus imperabat, nationes, edictis, immunitatem tributorum, atque onerum militiae vacationem in triennium tribuit. Quo facto omnium subditorum amorem atque favorem mirifice sibi, solis Persis exceptis, conciliavit. Herodotus lib. 3.

Pulchra vide in Histor. Nabuchd. §. 25. et in Histor. Cyri §. 28.

AXIOMA III. Feminae sunt lene tormentum.

Sapientes docent, vinum essetormentum lene; uti patet ex Horatio, qui Od. 21. lib. 3. vini amphoram ita alloquitur.

Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro: tu sapientium
Curas, et arcanum iocoso
Consilium retegis Lyao.

Et hoc tormento uti, ait idem, (in Arte ad Pisones) Reges:

Reges dicuntur multis urgere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus.

Hinc Critici Liberum Patrem ex eo Liberum dictum voluere, quod bibentes liberi oris faciat. Et ebrietas (notante Pausania in Corinthiacis) olim ge/graptai e)c u(ali/nhs2 fia/lhs2 pi/nousa, h. e. picta est ex poculo vitreo bibens; quod ut vitrum sic et animi ebriorum perspicui esse videantur.

Eadem quoque in feminas quadrant, quae et ipsae blandis extorquent verbis, quicquid imo latet in pectore. Unde non minus ab hisce quam a vino cavendum, neque illis secreta revelanda. Et hac de causa Micheas Propheta cap. 7. v. 5. graviter monet, quando inquit: Abea, quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. Et pulcherrimi sunt versus Antiphanis ap. Stobaeum Serm. 14.

*ti fh\s2; laqei=n zhtw=n ti, tro\s2 gunai=ka
*erei=s2 to\ tra=gma; kai\ ti/ tou=to diafe/rei,
*h) pa=si toi=s2 kh/rucin en a)gora=| fra=sai;

Hoc est,

Quid ais? latere cum velis negotium,
Quid feminae narras? Quid istuc interest,
Quam si omnibus in foro dicas praeconibus?

Exempla.

1. Si hoc observasset SIMSON, et ab ea, quae dormiebat in sinu suo, claustra oris sui custodivisset, secreta Delilae non reserando; in tantas non fuisset redactus angustias, ut et libertatem, neque oculos et vitam misere amisisset: uti ex Iudic. 16. v. 16, 20. patet.

2. Si hoc observasset FULVIUS, garrulitate coniugis suae ad desperationem adactus, mortem sibi ipsi non conscivisset. Plutarch. de Garrulit. fol. 337.

3. M. CATO quamvis meliori fortuna usus, se tamen per omnem vitam trium maxime paenitere dixit: Unum, quod mulieri arcanum credidisset: Alterum, quod navigasset, quo ire poterat pedibus: Tertium, quod unum diem mansisset intestatus.


page 188, image: s0260

4. PSEUDO-SMERDIS Magus, si feminis abstinere potuisset, rectius rebus suis consulturus utique fuisset. Haec namque res mortem ei acceleravit.

PARAENESIS.

Quare viri, in publico versantes officio, a leni hoc tormento, h. e. a blanditiis femineis sibi caveant, nisi ad eundem periclitari modum velint. Nam femina id tantum tacere porest, quod nescit; sicut pulchre ait Porcius Latro apud Senecam. Recte hoc ipsum observavit Papyrius, quod ea, quae in Senatu consultabantur, matri quaerenti aperire noluerit. Ideoque puer etiamnum praetexta a Senatu Romano donatus est. Macrob. lib. 1. Saturnal. c. 6. Gell. lib. 1. c. 23.

AXIOMA IV.

Nullum simulatum est diuturnum. Quia quod simulatum est, perpetuo latere non potest; aliquando erumpat oportet; quod ubi factum fuerit, semel et simul evanescet omnis ille magnificus gloriae fumus, atque etiam in fabulam vertetur.

Ubi notandum, quod simulatio sit duplex. 1. Animorum. 2. Corporum, vel Personarum.

I. De simulatione animorum.

Pulchre Petronius Arbiter Saty. p. 32. in amicos fucatos et perfidos lusit hoc epigrammate:

Nomen amicitia, si, quatenus expedit, haret,
Caiculus in tabula mobile ducit opus.
Cum fortuna manet, vultum servatis, amici:
Cum cecidit, turpi vertit is ora fuga.
Rex agit in scena mimum: Pater ille vocatur;
Filius hic; nomen divitis ille tenet:
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
Vera redit facies, dissimulataperit.

Exempla.

1. Tiberius Imp. secus ac ceteri hominum, quicquid expetebat, id se odisse simulabat; et quicquid oderat, expetere prae se ferebat: omnia agebat in adversum, pectore et lingua usquequaque dissentlentibus: atque ut Tacitus refert; Nullam, ut rebatur, ex virtutibus suis magis, quam dissimulationem diligebat. Tacit. lib. 4. Annal.

2. Nathan Chytraeus in Fastis, mense Iunio, Iuliani Imp. Apostatae simulationem hypocriticam caxat hisce versibus:

------- Nulla diu simulatio durat.
Agnina sub pelle latens vulpecula tandem
Proditur indiciis propriis.

II. De simulatione corporum, sive Personarum.

Saepe inventi sunt homines, qui per dolum, Principum aliarumque personarum illustrium nomen usurparunt, proque iis se venditarunt: sed tandem successis infelici.

EXEMPLA.

Exempla detali simulatione personarumque suppositione occurrunt varia, quae ordinis ergo ad quatuor referri Monarchias possunt.

I. Exemplum primae Monarchiae.

SEMIRAMIS, Monarcha IV, non cum laude, sed cum fraude, non candide, sed callide ad Regnum pervenit. Nam refert Iustinus lib. 1, eam sexum mentitam virilem, pro Nini filio sese venditasse, atque ita puerum creditam successionis titulo imperium suscepisse.

II. Exemplum secundae Monarchiae.

Postquam Cambyses Cyri filius, Rex Persarum, fratrem suum Smerdin (quem alii Mergidem vocant) intersici iussisset, veritus ne fibi succederet, et Cambyse etiam divino iudicio mortuo, Magus quidam nomine Patazithes fratrem suum, et nomine et corporis similitudine fere per omnia similem Smerdi necato, pro Smerde Cyri filio et Cambysis fratre subicit; isque receptus tamquam verus Smerdis, regno potitus est, et Rex a populo salutatus. Verum septimo (octavo) mense postea quisnam esset, detectus, obtruncatus est. Herodot. lib. 3. Iustinus Gregor. Tholosan. lib. 7. de Republ. cap. 18. cap. 498.

III. Exemplum tertiae Monarchiae.

Scribit Iustinus lib. 35, in odium Demetrii Soteris dicti, qui usurpaverat regnum, Antiochenses, qui primi defecerant, adiuvantibus et Ptolemaeo Rege Aegypti, et Attalo Rege Asiae, et Ariarethe Rege Cappadociae, bello a Demetrio lacessitis, subornasse Prompalum quendam, sortis extremae iuvenem, qui regnum velut paternum armis repeteret; et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Alexandri indidisse, et genitum ab Antiocho rege dictum. Et Alexandrum admirabili varietate rerum, pristinarum sordium oblitum, totius ferme Orientis viribus succinctum, bellum Demetrio intulisse, vicisse, et regno spoliasse et vita. Verum paulo post, cum Alexander inter greges scortorum


page 189, image: s0261

per desidiam et luxuriam abuteretur potestate, oblitus suae fortunae, cum in regia, auxiliantibus Cretensibus, securum se vivere putaret, a Demetrii filio pubere facto, nomine quoque Demetrio, adiuvantibus rursum Antiochensibus, praelio invaditur, et non minori impetu fortunae desertus, quam elatus, interfectus est, et victus praelio: sicque poenas dedit Demetrio, quem occiderat, et Antiocho, cuius mentitus erat originem. Tholoseanus 7. de Repub. cap. 18. pag. 499.

IV. Exempla quartae Monarchiae.

I. Tempore AUGUSTI Imperatoris exstitit quidam Pseudo-Alexander; de qo Iosephus lib. 17. Antiquit. Iudaic. cap. 14. et lib. 2. de Bello Iudaico cap. 5. talem Historiam recitat: Quidam iuvenis, natione Iudaeus, apud quendam libertinum Romanorum in Sidoniorum oppido educatus, illum se formae similitudine, quem Herodes necaverat, Alexandrum esse mentitus, fallendi spe Romam venit. Huius autem facinoris habebat socium quendam gentilem suum, omnes regni actus optime scientem: a quo instructus assirmabat, eorum se miserico. dia, qui sui atque Aristobuli occidendi causa missi fuerant, similibus corporibus subditis, morti esse subreptos. Denique his multos iam Iudaeos fefellerat in Creta degentes: ac liberaliter illic acceptus, Melumque inde transmissus, ibique ampliore quaestu cumulatus, etiam hospites suos magna verisimilitudine Romam secum navigare pellexerat: postremo delatus Dicaearchiam, multisque muneribus a Iudaeis eius loci donatus, quasi rex a paternis amicis deducebatur. Ad hoc enim fidei processerat formae similitudo, ut qui Alexandrum illum viderant, planeque noverant, hunc eum esse iurarent. Igitur etiam omnes Romae Iudaei, visendi eius studio circumfusi properabant; et infinita multitudo per vicorum angustias, quocumque ferebatur, conveniebant. Tanta namque multos dementia ceperat, ut illum sella portarent, ac regale obsequium Ipropriis ei sumptibus exhiberent. Sed Caesar Alexandri vultum optime sciens, (accusatus enim apud eum fuerat ab Herode) etsi prius quam videret hominem, fallaciam similitudinis adverterat, hilariori tamen animi spei nonnihil indulgendum putavit: et Celadum quendam, qui Alexandrum bene cognosceret, misit, ut ad se adolescentem deduceret. Qui illo conspecto, statim personae differentiam coniectura deprehendit. Maxime vero, ubi corporis eius duritiem, et servilem formam consideravit, intellexit omne commentum. Valde autem commotus est dictorum eius audacia. De Aristobulo enim percontantibus, salvum quidem illum esse commemorabat: consulto vero non adesse, quia apud Cyprum degeret cavendo insidias: minus enim se circumveniri posse disiunctos. Itaque ab aliis ei separato vitam dixit a Caesare praemium fore: si tantae fraudis prodidisset auctorem. Id autem se facturum ille pollicitus, ad Caesarem sequitur: et Iudaeum indicat, qui formae suae similitudine abusus esset ad quaestum. Tanta enim dona ex civitatibus eum singulis abstulisse docuit, quanta vivus Alexander non accepisset. Risit his Caesar: et falsum quidem Alexandrum propter habitudinem corporis, remigum numero inseruit, suasorem vero eius interfici iussit. Melus autem sumptuum detrimentum pro amentiae pretio satis esse iudicavit.

II. Suetonius scribit, se adolescentem post 20 annos (a morte Neronis) servum vidisse, quem Tacitus lib. 18. pag. 587. ex Ponto fuisse scribit, cithara et cantu peritum, oris lineamentis Neroni simillimum, qui se Neronem esse iactabat. Is a Parthis acceptus, sed a Calphurnio Asprenate postea occisus. Cuspinianus in vita Neronis pag. 26. Suetonii verba, quibus concludit Neronis vitam, sunt haec: Cum post 20 annos adolescente me, exstitisset conditionis incertae, qui se Neronem esse iactaret, tam favorabile nomen eius apud Parthos suit, ut vehementer adiutus et vix redditus sit, tandem tamen ab Othone supplicio affectus; uti resert Xiphilinus ex Dione in Othone.

III. Imperante VITELLIO, alter quasi Urbius, (de quo Ovid. lib. 15. Metamorph.) exstirit in Illyrico servus nomine Gera, qui se Scribonianum Camerinum finxit, Servatorem Romanum, quem Nero occiderat.

IV. Anno 1547, non longe ab Hercynia silva inventus est, in quadam ruinosa et deserta arce, vir corpore inculto atque horrido, qui affirmavit, se esse Imperatorem FRIDERICHM II, dixitque se reformaturum Imperii statum. Sabin. lib. 15. Metamorph. Ovid.

V. Anno 1601. insignis quidam impostor, cum sese SEBASTIA NUM Portugalliae Regem esse dicebat, ac anno 1578 a copiis Abdelmeleci Regis Fessani in Aphrica die 4. August. fusus fuerat: ad triremes condemnatus est. Tanto autem artificio Sebastianum fingebat, ut multi Portugallenses cum ipsum esse crederent. Bucholtz. in Chronolog. pag. 765.


page 190, image: s0262

DARIUS HYSTASPIS, MONARCHA III.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. APPELLATIO. Primo: DARIUS dictus fuit tertius Monarcha Persarum. Ebr.
[Gap desc: Greek word]
victor seu dominator abundans. Ein reicher Heri/oder Siges-Jurst. Ubi notandum, quod quatuor in Monarchia II vixerine Reges hoc nomine insigniti. Primus fuit DARIUS MEDUS, qui a Beroso et Prolemaeo in Canone Nabonnedus Medus, a Metasthene Nabonidochus appellatur, filius Astyagis Medorum Regis, qui impio Belsazari Babyloniorum Regi successit, idem primus Monarchiae II Monarcha factus in Dynastia Medorum. Daniel. 5. v. 31. et 9. v. 1. Secundus fuit DARIUS HYSTASPIS, III Rex Persarum; de quo iam agimus. Tertius fuit DARIUS NOTHUS, VI Rex Persarum. Quartus fuit DARIUS CODOMANNUS, X et ultimus Rex Persarum, qui ab Alexandro M. in praelio victus et vitam et regnum amisit, Diodor. Sicul. lib. 17.

II.

Deinde dictus fuit ACH ASCHVERUS, vel, ut alii efferunt, Ahasverus, vel Asverus. Ebraice
[Gap desc: Greek word]
. Hoc fuit commune nomen, quo Ebraei exteros magnosque Principes nominare solebant, praesertim vero praepotentes Medorum et Persarum Reges, qui per excellentiam Achasveri dicebantur, ab
[Gap desc: Greek word]
Achasch Princeps, et
[Gap desc: Greek word]
Rosch, caput, q. d. magnum caput, vel magnus Princeps. Ubi singulari observatione dignum est, quod tres in Codice sacro reperiantur Reges, qui Achasveri dicuntur. Primus est Astyages, Rex Medorum, pater Darii Medi. Daniel. 9. vers. 1. Alter est Cambyses, secundus Rex Persarum, Cyri filius, qui aedificationem templi prohibuit. Esdr. cap. 4. v. 6. Tertius est Darius Hystaspis, maritus Atossae. Alias dicitur ARTAXERXES, vel ARTHASASTA. Quod usitatum et commune omnibus Regibus Persicis nomen suit.

III.

II. GENERATIO. Darius natione Persa fuit, filius Hystaspidis Persarum Praefecti, a Cyro genere paterno oriundi. Herodot. l. 7. Iustin. lib. 1. Primos aetatis annos non in otio, sed in negotio traniegit. Nam strenue militavit in castris tum martis, tum Artis. Unde non tantum in desertum Oratorem evasit, sed et dignus habitus est, quo Cyrus pro pharetrophro uteretur. Imo id consequutus est, ut egregii parentis filius haud deterior vocaretur. Herodotus lib. 3.

AXIOMA POLITICUM.

Multi homines ex gradu infimo ascendunt in gradum supremum, et perveniunt ex statu miseriae in statum gloriae. Vel (uti Aelianus de var. histor. lib. 12. loquitur.) Multi ex obscuris clari nobilesque evaserunt.

Exempla.

I. In prima Monarchia. I. SEMIRAMIS, quae tanti nominis Regina fuit, ut virturibus heroicis rebusque gestis omnes Reges Assyriorum anteiret, exposita fuit infans, (uti Diodor. Sicul. scribit.) et ab avibus educata, quae alis eam foventes enutrierunt lacte coagulato, e proximis pastorum mappalibus rapto. Pastores tandem repertam Praesidi Regio donarunt: qui liberis carens, filiae loco eam suscepit, et ab avibus altricibus, lingua Assyriorum, Semiramidem appellavit, et postea eam in uxorem duxit: cui Ninus eam eripuit, et matrimonio sibi iunxit. Nino autem mortuo, illa sexum mentita virilem, pro Ninya filio se venditavit, atque ita vir credita successione imperium suscepit. Iustinus lib. I. II. PHUL-BELOCHUS et ANEACES praefecti fuerunt Sardanapali, effeminati illius Assyriorum Regis, sed eo devicto ad Regium solium pervenerunt.

II. In secunda Monarchia. I CYRUS primus Rex Persarum, natus e filia Astyagis, a crudelissimo avo exponitur; a Deo autem mirabiliter servatur, et ad Regni Chaldaici et Babylonici fastigium provehitur: uti scribit Herodotus lib. 1. 2. Darius Hystaspis Cyripharetrophorus exstitit, et mirabili modo ad Regnum pervenit. 3. Darius Codomannus ultimus Rex Persarum, qui ab Alexandro M. praelio superatus, serva natus fuit.

III. In tertia Monarchia, I. Defuncto Alexandro M. quatuor eius Duces Monarchiam Alexandri inter se diviserunt. Antipater factus est Rex Macedoniae, Antigonus Asiae, Seleucus Nicanor Syriae, et Ptolemaeus Lagi Rex Aegypti. II. Sub Alexandro M. memorabilis contigit historia de Abdolonymo, quam Curtius lib. 4. deseribit: nos cam dignam iudicamus, quae hic adscribatur. Cum Alexander M. ad Sidona venisset, urbem vetustate famaque conditorum inclitam: et in ea regnaret Strato, Darii opibus adiutus: sed quia deditionem magis popularium suasu, quam sua sponte


page 191, image: s0263

fecerat, regno visus indignus: Hephaestioni permissum st, ut quem co fastigio dignissimum arbitraretur, idonis constitueret Regem. Erant Hephaestioni hospires clari inter suos iuvenes, qui, facta iptis porestare regnandi, negaverunt quemquam patrio more in id faitigium recipi, nisi Regiâ stirpe ortum. Admiratus hephaestion magnitudinem animi, spernentis, quod alii pe ignes ferrumque peterent: Vos quidem macti virtute, inquit, estote, qui primi intellexistis, quanto maius esset, regnum fastidire, quam accipere. Ceterum date aliquem Regiae stirpis, qui meminerit, a vobis acceptum habere se regnum. Atque illi, quum multos imminere tantaespei cernerent, singulis amicorum Alexandri ob nimiam Regni cupiditatem adulantes, statuunt, neminem esse potiorem, quam Abdolonymum quendam, longâ quidem cognationestirpi Regiae annexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exiguâ colentem stipe, CAUSA EI PAUPERTATIS, SICUT PLERISQUE, PBOBITAS ERAT, intentusque operi diurno, strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat. Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum Regiae vestis insignibus, hortum intrant quem forre, steriles herbas eligens, Abdolonymus repurgabat. Tunc Rege eo salutato, alter ex his; Habitus, inquit, hic, quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est: ablue corpus, illuvie aternisque sordibus squalidum: cape Regis animum, et in eamfortunain, quâdignus es, istam continentiamperfer: Et quum in Regali solio residebis, vitae necisque omnium Civitum dominus, cave obliviscaris huius status, in quo accipis regnum: imo hercule propter quem. Somno similis res Abdolonymo videbatur; Interdum, satisnesani essent, qui tam proterve sibi illuderent, percunctabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est, et iniecta vestis purpura, auroque distincta, et fides a iurantibus facta: sero iam Rex, iisdem comitantibus, in regiam pervenit. Fama, ut solet, strenue totâ urbe discurrit; aliorum studium, aliorum indignatio eminebat. Ditissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur: admittieum Rex protinus iussit, diuque contemplatus; Corpus, inquit, habitus famae generis non repugnat; sed libet scire, inopiam quâ patientiâ tuleris. Tumille, Utinam, inquit, eodem animo regnum pati possim. HAEMANUS SUFFECERE DESIDERIO MEO: NIHIL HABENTI NIHIL DEFUIT. Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdolonymi cepit Alexander. Itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui eiiussit, sed pleraque etiam ex Persica praeda; Region m quoque urbi appositam ditioni eius adiecit. Hucusque Curtius.

IV. In quarta Monarchia I. Aurelianus Imperator fuit silius hominis obscuri in Pannonia; videlicet, aditui: et tamen favore Dei evectus est ad fastigium Romani Imperii. II. PUPIENI MAXIMI, quem senatus publico consensu in Augustum evexit, pater fuitfaber ferrarius. III. MAXIMINI AUGUSTI patria vicus fuit Thraciae plane ignobilis, pater Gothus, mater Alana, quorum nomina vix etiam fuêre memoriae prodita. Vide Iohan. Iovian. Pontanum lib. 1. de Fortuna, pag. 267.

Similiter in sacris literis pulchra occurrunt exempla Principum atque Regum, qui ex sorte et statu infimo in statum sublimem a Deo evecti sunt. 1. IOSEPHUS Patriarcha ex infimo miseriae gradu ad summum honoris fastigium conscendit. nam cum pise 17 annorum adolescens esset, a fratribus suis Ismaelitis venditus est, a quibus in Aegyptum abductus et 20 argenteis venditus est Potiphari, aulae Magistro Regis Pharaonis. Gen. 37. 2, 25, 37. Postea vero a Domino suo innocens in carcerem squalidum est coniectus. Genes. 39. 20. At ex carcere illo squalido (in quo per triennium fere misere detentus fuit) ad summum honoris fastigium evectus, Abrech, hoc est, Dominus terrae factus est. Gen. 41. 43. Iosephus 13 annos in servitute ac carcere consumpsit, antequam ad honores evectus est. Nam venditus est anno aetatis 17. Gen. 37. 2. Evectus est ad honores anno aetatis 30. Gen. 41. 46. Unde 13 annos fuit humilis, antequam factus est sublimis.

2. SAMGAR ex bubulco Dux populi factus est. Iudic. 3. 31.

3. GEDEON pauper fuit, et ex torculari ad principatum vocatus est ab Angelo Iehovae, Von~ der Tennen oder Dresch-schenren. Iudic. 6. 11. Unde ipsemet ad Angelum inquit, v. 15. O Domine mi: in quo saivum faciam Israelem? Ecce pater meus pauper est in Manasseh: Et ego minimus in domo patris mei.

4. SAUL filius Kis, primus Rex Israel, minimus e tribu Beniamin, asinas patris sui quaerens amplissimum Regnum invenit. 1 Sam. 9. 3, 21. 1 Sam. 10. 1. Nazianzenus elegantissime ait; in Orat. funeb. in Basil. Saul asinas paternas investigans, regno potitus, accessorium ipso instituto negotio maius nactus.

5. DAVID, filius Iesse natu minimus, ex pastore ovium et cantore Rex factus est. Davidi pro pedo et plectro corona et sceptrum offertur ab eo, avi de pulvere erigit pauperem, et collocat eum


page 192, image: s0264

cum principibus populisui, ut idem canit Psalm. 113. 6, 7.

Ille ego qui quondam caulae, post arbiter aulae:
Proque pedo vili regia sceptra gero.

Unde ipse David ait Psalm. 4. 4. Deus mirabiliter ducit sanctum suum.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

IV.

IN progressis tria sunt notanda. 1. Acta Politica. 2. Acta OEconomica. 3. Acta Ecclesiastica.

V.

1. ACTA POLITICA.

Acta Politica Darii Hystaspis sunt duplicia. 1. Togata. 2. Bellica.

VI. ACTA TOCATA.

Acta Togata concernunt. 1. Monarchiae occupationem. 2. Monarchiae gubernationem.

VII.

1. MONARCHIAE OCCUPATIO. Darius Hystaspis mirabili modo et ratione ad Regnum pervenit, nempe per hinnitum equi, anno M. 3450. Ante C. N. 521. Circa hanc autem Regni occupationem tria sunt notanda. 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta. 3. *ta\ parepo/mena.

VIII.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

*ta\ prohgou/mena vel Antecedentia sunt duplicia. 1. Remota. 2. Propinqua.

I. Antecedens remotum fuit somnium Cyri de Dario Hystaspis. Cyrus namque in expeditione contra Massagetas occupatus, in somno sibi videre visus est maximum natu filiorum Hystaspis ex Agamenidum familia, habentem in humeris alas, quarum altera Asiam, altera Europam obumbraret. Ideoque Hystaspem de hac visione monitum, redire in Persiam iusserat, et filium, quem Regno suo insidiari metuebat, custodiae mandari, ut ad causam dicendam ex bello revertenti sisteretur. Erravit autem Cyrus deinsidiis Darii, quitum adolescens annum aetatis 20 agens, nihil tale cogitabat, sed quod Regnum ad eum perventurum esset, hoc praesagio adumbratum fuit; sicut eventus comprobavit.

II. Antecedens propinquum fuit septemvirorum Magicidarum deliberatio. Hi post Regnum recuperatum de optima Gubernationis forma posthac in Regno Persarum instituenda deliberarunt. Ottanes pugnavit pro Democratia. Megabyzus pro Aristocratia, et denique Darius Hystaspis pro Monarchia. Quae postrema, Darii nempe sententia, a quatuor reliquis Principibus approbata est. Decretum itaque fuit, ut Rex, et quidem ex coniuratis, aliquis crearetur. Quia vero virtute et nobilitate ita pares erant, ut dissicilem ex his electionem faceret aequalitas, placuit divino iudicio arbitrioque rem committere. Pacti interse sunt, ut constituto die omnes ante Regiam primo mane equos suos deducerent; et cuius equus ante solis ortum primus hinnitum edidisset, is Rex esset. Nam et folem unum Deum esse Persae credebant, et equos eidem Deo consecratos colebant.

IX.

II. *t*a\ *p*r*a*x**q*e/*n*t*a.

Cecidit autem sors super Darium Hystaspis filium, auxilio vel arte OEbaris sui equisonis, qui ante constitutam diem noctu unam equarum, quam equus Darii maxime adamabat, in locum designatum adduxit, ibique alligavit; tum equum Darii eo adductum, equae admovebat et admittebat, ratus ex voluptare veneris et desiderio equae suturum, quod evenit. Postero die, ubi dies illuxit, ex pacto omnes Principes adfuerunt, equis insidentes. Et cum ad locum pervenirent, ubi equa superiore nocte fuerat alligata, ibi Darii equus, cognito loco, ex desiderio feminae hinnitum statim edidit. Accessit etiam signum caeleste. Nam protinus fulgur sereno caelo emicuit, et tonitru auditum fuit. Quo Darii electio e caelo confirmata est.

X.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a,

Principes autem reliqui, hinnitum euqi et tonitru caeleste audientes, fulgurque videntes, illud velut divinum auspicium agnoverunt, statimque ex equis desilientes Darium ut Regem adorarunt. Populus quoque universus iudicium Principum seqnutus, eundem ut Regem suum coluit. Nam mos Persarum fuit, ut Reges suos adorarent. Quem adorandi cultum Cyro, primo Persarum Regi, primum delatum scribit Arrianus, proximum Diis immortalibus honorem dcretum. Addit Iustinus lib. 1. quod Darius in principio Regni sui filiam Cyri Regis, regalibus nuptiis num firmaturus, in


page 193, image: s0265

matrimonium receperit, ut non tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur.

USUS. AXIOMA I.

Modus Regna acquirendi est duplex: Ordinarius, et Extraordinarius.

MODUS ORDINARIUS est, quando per media consueta atque sollennia Rex constituitur. Quod fit vel per successionem, quâ Rex Antecessori suo quasi hereditario iure succedit; ut Salomoni successit filius Roboam. 1 Reg. c. 11. v. 43. Roboamo successit filius Abiam in Regno Iuda. 1 Reg. 14. v. 31. Abiae successit Asa. 1 Reg. 15. v. 8. Asae successit Iosaphat. v. 14. etc. Velper electionem; ut quando Rex aliquis eligitur per vota vel suffragia. Quae sunt vel plane libera in quamcumque personam: vel sunt ad certum quendam ordinem, ac certas quasdam personas legibus restricta. Sic Deut. c. 17. v. 15. Deus ipse electionem Regis certa quadam lege sancita ad populum Israeliticum determinat. Non poteris alterius gentis hominem Regem facere, qui non sit frater tuus. Sic in aurea Pulla Carolus IV. Imperator Romanus sancivit, ne ad Imperii Romani fastigium alius evehatur, quam is, qui se ex Germano sanguine satum docere possit. Quam constitutionem urget Elector Moguntinus apud Sleidanum lib. 1. in historia anni 1519.

MODUS EYTRAORDINARIUS est, quando regnum acquiritur per sortem, aliudve medium fortuitum, aut rarum. Idque vel per hinnitum equorum, quomodo Darius Hystaspis Rex Persarum terrius electus est; uti describit Herodotus in Thalia. vel per cursum; quomodo electus fuit Gordius Rex Phrygiae, qui ad Iovis templum se conferens, a Phrygibus ex Oraculi responso in Regem electus est: ut refert Iustinus lib. 11. vel per cursum equorum; quomodo electus fuit Lescus, Princeps Poloniae: ut scribit Herbott. in Chron. Polon. lib. 1. c. 8. vel per primam solis contemplationem; quâ ratione Tyriorum Servi Regem constituerunt; sicut Iustinus lib. 18. describit. Vide Systema meum Polit. lib. 3. sect. 5. p. 308. Multi quoque per astum atque iocum pervenerunt ad Regnum. Exempla habemus in Pseudo-Smerdi. Item in Semiramide, in Lesco, in Regilliano, etc. Quae vide in Historia Semiramidis §. 12. p. 36.

AXIOMA II.

Persae Reges suos maximo affecerunt honore. Hinc Regibus Persicis, ut divina quaedam Maiestas iis inesse vulgo crederetur, singulari cum pompa et sollennitate, Ignis sacer, argenteis altaribus comitantibus, atque accinentibus carmen patrium Magis, praeferebatur; eosque adorabant. In quam sententiam apud Plutarch. Artabanus ad Themistoclem eleganter disserit, hanc adorationis ceremoniam inde confirmatam, quod Dei omnia conservantis effigies Rex haberetur. Verba eius haec sunt; *h( mi=n de\pollw=n no/mwn, kai\ kalw=n o)/ntwn ka/llisos2 ou(=to/s2 e)si, tima=|n bas1ile/a, kai\ pros1kunei=n ei)ko/na qeou= pa/nta s1w/zontos. h. e Nobis (Persis) ex legibus multis et honestis, honestisima illa est, honorare (adorare) Regem, et venerari imaginem Dei omnia conservantis. Hoc observabant sex illi Persarum Principes, qui cum audirent et viderent hinnirum equi Darii, tonitruque atque fulgur caelo sereno exsistere, e vestistigio ex equis desilientes eum ut Regem adorarunt. Plura vide in Proleg. c. 7 §. 32.

AXIOMA III.

In tota vita humana modesitae summa ratio est habenda; inprimis autem viris in magna auctoritate constitutis. Quia quanto superiores sumus, tanto submissius nos geramus, uti Cicero eloquentiae Romanae parens in Officiis docet. Et hac humilitate, cum gratitudine coniunctâ, Deus summus ille mundi iudex ad maiora beneficia conferenda provocatur. Unde modestiae fama, nec a summis mortalium aspernenda est. Tacitus. Est enim omnis virtutis promptuarium. Menand. Princeps enim quilibet non minus hominem se, quam hominibus praeesse cogitabit, seque ab illa lege et conditione, omnibus indictâ mortalibus, non esse exemptum. agnovit hoc ipsum Cyrus primus Rex Persarum, cum Croeso Regi Lydorum caprivo ad se ducto, et his verbis eum alloquenti: SALVE DOMINE. (Hunc enim tituium tibi ut tribuam, fortuna concessit) responderet: Salve et Tu. UTERQUE ENIM HOMINES SUMUS. Iustinus. agnovit hoc Philippus Rex Macedoniae, qui puero cuidam in mandatis dedit: ut singulis diebus sibi acclamaret: *fi/lippe, me/mnhso ai)/qrwpo/nse ei)=nai. O Philippe, momento te hominem esse. Ita Darius Hystaspis Rex Persarum, postquam per hinnitum equi ad regiam dignitatem pervenisset, ut perpetuam huius rei memoriam circumferret, annulum in digito gestavit, qui in sigillo sculptum habuit equum, di o(\n xrhmatis1anta e)basi/leusen, h. e. per quem hinnitum edentem Rex factus fuit; uti notat Thucydidis Scholiastes. Vide Dn. Iohan. Kirchman. in elegantissimo libello de Annul. c. 13. p. 105. Memorabile quoque modestiae exemplum habemus in Willigiso, Orttonis III. Imperatoris Praeceptore. Hic


page 194, image: s0266

ordinis Septemviralis instituendi auctor fuit anno Christi 997. Et ipse quidem primus fuisse perhibetur ex Dioecesi Moguntina Septemvir. Verum ut suae conditionis (quia natus erat patrerhedario, ex pago Saxoniae Schöningen) memor esset, ROTAM, multis in locis depictam, sibi velut imaginem humilitatis atque modestiae probandae proposuit, cum hac inscriptione: Willigise, Willigise recole, unde veneris; et prioris fortunae tuae memor, quit nunc sis, considera. Unde etiamnum Archiepiscopatûs insigne, ROTA, perduravit. Bruschius de Episcopatibus. Dresser. P. II. Millen. VI.

Quare audiant Principes monitum Cabaris ad Bessum apud Curtium lib. 7. c. 4. Magnum onus sustines capite Regium insigne. Hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, inte ruet.

XI.

II. MONARCHIAE GUBERNATIO. Circa hanc notanda sunt Acta duplicia. 1. Togata. 2. Bellica. E quibus tum virtutes, tum vitia eius elucent.

XII.

I. ACRA DARII TOGATA.

1. REGNI MAGNITUDO ATQUE DISTRIBUTIO. Darius ad Regni dignitatem evectus, nonnullos Africae et Europae, universos vero Asiae populos sibi subiectos habuit, praeter Arabes, quos nec Cyrus, nec Cambyses subegerat. Cumistis Darius amicitiae atque hospitii foedus pepigit, propterea quod transitum Cambysi in Aegyptum praebuerant. Herodot. lib. 3. p. 224. Edit. Henric. Steph. Universum vero regnum suum, quod ab extremis Indorum finibus ad Hellespontum patebat, in provincias XX. distribuit. et Praesides singulis praefecit, quos Persae Satrapas, et provincias ab his Satrapias nominarunt.

XIII.

2. TRIBUTORUM EXACTIO. Darius regno ita diviso, singulis deinde provinciis annua imperavit tributa, eaque non levia. Nam ex sola Asia singulis annis accepit talentorum Euboicorum quatuordecim milia CCCCCLX, h. e. sedecim milliones et tres tonnas auri: vel, quod idem est, CLXIII. tonnas auri, cum septies mille et ducentis florenis. Herodotus in Euterpa p. 227. Bodin. lib. 6. de Republ. cap. 2. p. 1011. ex Herodoro in Euterpe commemorat, quod hic Darius primus omnium tributa, nec rerum species. (ut Marcianus loquitur) sed nummos, Quaestoribus ad id creatis, imperarit. Quomodo etiam Rex AEthiopum (qui NEGUS appellatur, quique maiorum nostrorum praeter quinquaginta provincias, quae eius Imperii finibus continentur, etiam Indiae Orientalis amplissima Regna tamdiu tenuit, quoad legionibus Tartarorum fractus, de India decedere cogeretur) species pro vectigalibus accipere etiamnum consuevit. Franciscus Alvaresius in Historia Aethiopica.

AXIOMA I. Principes avari se ipsos infamant, nimiisque exactionibus subditorum animos a se abalienant. EXEMPLA.

1. Darius Hystaspis male audivit in principio regni sui, quo a subditis tributa exigeret, cum antea Persae Regibus suis munera tantum obtulissent. Hinc Darium vocarunt Institorem, Cambysem Dominum, Cyrum vero Patrem. Quoniam Darius res omnes quaestui habetbat: Cambyses asper erat et morosus: Cyrus vero mitis et omni ratione bene de illis mereri studebat.

2. A Roboamo Salomonis filio Rege Iuda decem tribus Israel defecerunt, cum subditis suis s1eisa/xqeian, h. e. onerum publicorum levationem atque tributorum relaxationem petentibus, gratificari nollet, sed plura eis imponeret. 1 Reg. c. 12. Et Ioseph, lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 15.

3. Tiberius III. Imper. Romanorum, qui milvum maximum dono fibi oblatum venundari iussit, milvo rapacior fuit.

4. Caligula IV. Romanorum Imperator, eius vestigum insequutus, dono oblatos pisces maiores bis vel ter in foro vendidit.

5. Nero VI. Imperator numquam cuiquam officium delegavit, nisi haec adiceret: Scis, quibus mihi est opus? Cuius proprium et illud; Hoc agamus, ne quis quid habeat. Voxpraedone, quam Principe dignior. Suetonius et Dionysius.

6. Mauritius Imper. LXXXII. Cappadox genere, et successor in Imperio Tiberii soceri, primum ob avaritiam desertus a militibus, a Phoca Centurione limitis Scythici captus et securi percussus est. Volaterranus lib. 23.

7. Phocas Imperat. LXXXIII, eo non melior ob eundem avaritiae morbum, contumeliis affectus, postquam 13 annos regnasset, e medio sublatus est. Nam tributa avarissime a subditis exigebat, moreque Persico cum aulicis suis secreta tractabat. Cuspinian. Volaterran. l. 23. Ita nullum


page 195, image: s0267

tam atrox erimen est, quod non committant homines lucri avidissimi.

AXIOMA II. Dona soepe degenerant in debita.. EXEMPLA.

1. Initio Reges Persarum nihil a subditis exigere, nihil excutere consueverant: sed ea tantum capere, quae sponte donarentur. Darius vero Hystaspis, qui hinnitu equi regnum adeptus est, primus omnium tributa, nec rerum species, ut marcianus loquitur, sed nummos, Quaestoribus ad id creatis, imperavit. Herodotus in Euterpe.

2. Ita veteres Romani aurum coronarium moderate, nec nisi partade hostibus victoria, grarificanti animo accipiebant. Posteri quasi ordinarium tributum exegerunt: tamersi oblationes appellarent. Postea vero aurum coronarium a decurionibus civitatum et a Iudaeorum collegiis quasi tributum ordinarium exigi coepit. l. penult. de Iudaeis. C. l. 4. de auro coronario. C. Theodosii.

XIV.

3. TRIBUTORUM MODERATIO. Darius tamen postea tributa moderatus est, cum videret, hoc medio subditorum a se animos abalienari. Nam accersitos provinciarum Praefectos interrogavit, cum aliis de rebus, tum etiam, an gravia essent populo tribura: cum illi respondissent, esse mediocria, iussit ut singuli dimidiam tantum pertem exigerent. Qua benevolentia subditorum animos mirifice sibi conciliavit, ut merito ab omnibus amarctur. Plutarchus in Regum et Imperatorum apophthegmatis.

AIIOMA. Magnam novo principi conciliat subditorum benevolentiam onerum pablicorum et tributorum relaxatio. EXEMPLA.

1. Hoc axioma initio non intelligens Darius Hystaspis, postea malo suo edoctus observare illud est coactus.

2. Prudentior eo fuit Cyrus Rex Persarum primus, qui tributum nullum a Persis exegit. Ideo Pater ab eis appellatus fuit.

3. Similiter prudentia et humanitate plenum fuit Alexandri M. responsum. Quum enim quidam admoneret, longe plus vectigalium auferri posse, respondit: *kai\ khpwro\n misw=, to=n ek r(izw=n ekte/mnonta ta\ la/xana. Et olitorem, inquit, odi, qui radicitus olera exscindit. Maximus Tyrius 13 serm. philosophico. Cui illud convenit responsum a Tiberio datum: Boni pastoris esse pecus tondere, non deglubere. Sueton. in Tib. cap. 13.

4. Alexander Imperator apud Herodianum in matre Mammea subditorum expilationem reprehendit, et graviter succensebat, quod esset pecuniae avidior, et opum cumulandarum studiosior. Et sane provinciae in perpetuum redduntur desertae, miseri homines et efferati, ne dicam desperati, exhaustis facultatibus per nimias exactiones. Quod his verbis describit Cicero lib. 5. ad Atticum Epist. 16. Maxima exspectatione in provinciam nos venissescito, etc. audimus, nihil aliud nisi imperata e)pikefa/lia solvi posse, possessiones omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis, sed ferae nescio cuius immanis.

XV.

4. IUSTITIAE ADMINISTRATIO. Darius in iustitiae administratione nullum personarum habuit respectum. Nam

Primo: Intaphernem, unum de septem Magicidis, cui inoportuno tempore ad Regem ingressuro, ianitoribus aditum haud permittentibus, aures naresque praeciderat, quod rebellionem moliri videbatur, communicato cum reliquis quinque Principibus consilio, capitis damnavit, et propinquos eius seditionis conscios rapi ad necem iussit. Qui omnes interfecti meritam coniurationis poenam luerunt, duobus exceptis, qui hac ratione liberatisunt. Accedebat uxor Intaphernis quottidie ad Regias fores, plorabat et lamentabatur. Darius ergo miseric ordia motus liberum ipsi relinquebat eligere ex vinctis, quem vellet. Deligebat ex omnibus captivis fratrem, et rogata causam, cur id fecisset, respondebat: maritus mihi alius, si Deus voluerit, atque alii liberi, si hos amisero, esse possunt: Alius autem frater, parentibus meis iam vita defunctis, nulla ratione potest esse. Hoc responso delectarus Darius, non fratrem modo, sed etiam filium natu maximum ei restitui, ceteros vero interfici iussit. Herodotus l. 3. pag. 235. 236. Edit. Henric. Steph.

Secundo: Oroeten Persam, Praefectum Ioniae, Cariae et vicinarum regionum, qui sub interitum Cambysis, Polycratem Samiorum Regem, per insidias ad se evocatum, ceperat, eumque cruci assixerat, iuxta somnium filiae, quae somniaverat, parentem suum lavari a Iove et ungi a sole, praeterea multos alios, ut Mitrobatem Dascylii Praefectum, eiusque filium Cranapem, spectatos in Persia viros, etiam Legatos Darii, interfecerat, mirabilistrategemate trucidandum curavit.


page 196, image: s0268

Tertio: Ariandem quoque Aegypti Praetorem, cum ob insolentiam, tum ob rebellionis crimen, supplicio affecit. Nam Darius pretiosissimam ex auro purgatissimo monetam percussit: quod aemulatus Ariandes fimilem ex argento fecit, sed magno suo malo, quia hoc ipsum causa necis eius exstitit. Herodotus lib. 4.

XVI.

V. LIBERALITAS. Darius erga omnes bene de se meritos liberalissimus fuit.

I. Erga Democedem Medicum Gracum. Cum enim aliquando in venatione ab euqo desiliens pedem vehementer luxasset, tantisque cum doloribus conflictareutr, ut septem diebus somnum non videret, sanitati vero postea restitutus fuisset a Democede Medico Crotoniata,variis ipsum assecit, beneficiis. Nam 1. Ipsum e carcere liberavit, in quem ab Oroete, post Polycratis caedem, coniectus erat, cum reliquis a Samo captivis. 2. Loco ferrearum compedum duobus aurearum paribus donavit. 3. Ita eum ditavit, ut Democedes omnibus rebus abundarit. At Democedes beneficiorum immemor, paullo post ingratus in Darium exstitit. Nam in Graeciam reverti cupidus, Arossam Darii uxorem, cuius deterrimum ulcus in mammilla sanaverat, callide subornavit, ut Regi persuaderet Graeciam bello petere, quo sibi adducerentur mancipia, feminae Athenienses, et Lacedaemoniae. Darius uxori morem gerens, duas triremes instruxit, et onerariam, omnis generis bonis repletam, Democedi tradidit, adiunctis 15 viris Persarum spectatissimis, qui Graeciam collustrarent. At Democedes in patriam reversus, contra fidem datam capta occasione aufugit, et exploratores turpiter deseruit, qui, cum non haberent Ducem, re infecta domum redeunt. herodotus lib. 1.

II. Erga Silosontem Aeacis silium, et Polycratis Samiorum Regis ab Oroete interfecti fratrem, gratus exstitit. Hic enim olim Dario, cum adhuc privatus esset, et satellitem Cambysis in Aegypto ageret, qua amictus erat, tunicam rubram donaverat: Idcirco postquam auditioncaccepit, Darium Regem Persarum factum, Susa se contulit, et in vestibulo Regiae sedens ait: Se eum esse, qui de Rege sit bene meritus. Hoc Darius ex relatione ianitoris cognoscens, hominem introduci iussit, interrogavitque, quo facto beneficus in Regem exstitisset. Illo amiculi rubri mentionem faciente, Darius, O, inquit, virorum generosissime: Tune ille es, qui mihi nullam potentiam habenti, donasti ea, quamvis parva, tamen perinde grata, acfi nunc aliquid magni acciperem? Qua de re immenso te auro argentoque remunerabor, ut numquam te paeniteat liberalem in Darium Hystaspis exstitisse. Cui Siloson: Mihi, inquit, Rex, neque aurum neque argentum dederis, sed patriam meam Samum, quam post necem fratris mei, ab Oroete interfecti. Maeandrius servus noster occupavit. Darius auxilia ei promisit, quibus siloson adiutus Maeandrium eiecit, et Samum recuperavit. Herodot. lib. 3. Edit. Hernrici Steph. pag. 245, 246.

XVII.

VI. MAGNANIMITAS. Nam insidias sibi structas non metuit. Cum enim cognovisset, sibi in venatione, a nonnullis Persis magnae auctoritatis, insidias structum iri, non correptus metu est, sed iussit eos arma sumere, et equos, atque deinceps mandavit, ut proferrent et intenderent arma, torvumque aspiciens eos: Quid igitur ? inquit. Non exsequimini id evius gratia venistis? At illi cum intrepidum Regis vultum aspicerent, non solum impetum remiserunt; verum etiam usque adeo terrore perculsi sunt, ut hastas abicerent, Darium adorarent, eiusque arbitrio prorsus se dederent. Aelianus in fine lib. 5.

AXIOMA I. Deus Magnatum in praesentissimis vitae periculis est custos atque protector.

Nam experientia restatur, quod Assassini (ita namque sicarii, qui caedem aliquam, qut alioquin atrox facinus vel mercede conducti, vel spe praemii e)k proaire/sews2 perpetrant, in Gallica et Italica lingua vocantur) quando Magnates interficere conati sunt, saepe e)p) au)tw=| fo/rw|, h. c. in ipso scelerari facinoris conatu, ex malae conscientiae metu perturbati, pusillanimes, stupidi atque vecordes facti sint. Contra vero illi, qui in viis suis ambulant, quique se suosque Dominos defendunt, fiducia bonae conscientiae atque causae, animum praesentem habuerunt, viribusque adversus hostes suos extraordinariis non raro a Deo donati sunt.

Exempla.

1. Exemplum habemus in Dario Hystaspis, de quo modo diximus.

2. Memorabile quoque exemplum habemus in Andrea Hunderiorto, qui conductus erat ab Alexandro Comitis Gauriae, Praefecti Regii fratre, ut Iacobum VI Regem Scotiae interficeret. Hic namque, cum Alexandrum, Comitis fratrem, stricto pugione Regi necem minari videret, ita timore atque tremore correptus et perculsus est, ut


page 197, image: s0269

condemnato, quam deputato ad tale facinus perpetrandum, fimilior videri posset. Quaeres occasionem praebuit, ut pauci familiares, non tam armis, quam praesenti animo instructi, bonaque conscientia freti, vincerent, et illa exigua interposita mora, Rex incolumis conservaretur. Accidit hoc Perthi anno CIO IOC, 5 Augusti.

AXIOMA II. Saepe oculi vultusque Magnatum in periculis magnis constitutionem peculiarem e)ne/rgeian, h. e. vim atque effic aciam habent:

Ita ut sicarii ad opprimendos ex insidiis eos conducti, Maiestate oculo rum vulrusque corum, divina accedente providentia, obstupefacti, in ipso facinore perpetrando terreantur et reprimantur.

Exempla.

I. Habemus in Dario Hystaspis; de quo in §. 17. diximus.

II. In Augusto Imperatore; de quo Suetonius scribit, quod in magno periculo mirabiliter a Deo conservatus sit, quando ait: eum vultu, vel in sermone, vel tacitum adeo tranquillo serenoque fuisse, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, co se inhibitum ac remollitum, quo minus eum, ut destinarat, in transitu Alpium, per simulationem colloquii, propius admissus in praecipitium propelleret. Has vel fimiles insidias subiisse Octavium Augustum, restatur etiam Valer. Max. ubi exclamatione vehementi utitur contra eum, qui Augustum interficere voluerat.

III. Attilas oculorum scintillis hostes terrere potuit. Nicolaus Olaus in Attila cap. 13. ita de eo scribit: Aquileienses, qui, subito eruptione ex occulto cupiculo facta, Attilam paucis comitatum invaserant, (quem tamen non noverant) postea fassi sunt, se nulla re magis perterrefactos fuisse, quam quod in eius oculis scintillas veluti igneas, cum pugnans cos fremebundus aspiceret, micantes conspexerint.

IV. Cum Maximilianus I Imperator a Brugenfibus captivus detineretur, et indignis modis tractaretur; In hac rerum adversitate, inquit Heuterus Delfius, solitudine et summo vitae periculo numquam tamen ab animi magnitudine discessit, nec quicquam seindignum fecit, nec locutus est. Horrebant eius vultum hostes infestissimi, reverebatur praesentem populus seditiosus, eaque de causa hostes arctissime conclusum, ad populi conspectum raro admittebant. Emergebat enim ex eius vultu ac oculis maiestas magno Principe digna, rebellium conscientiam non ficte commovens ac concutiens. Inerat gravitas debitam auctoritatem vel refractariis extorquens. Universa adeo corporis lineamenta Imperatoriam Regalemque dignitatem referebant: habitus, incessus decens, motus temperatus, verba pondus habentia, affectus hominum quolibet trahebant.

V. De Agrippae posthumi caede legimus apud Cornelium Tacitum lib. 1. annal. Quem ignarum inermemque, quamvis firmatus animo, Centurio aegre confecit. Ibi Annibal Scotus haec pauca verba, multa in se complectantia, perpendit. Etsi, inquit, Agrippa erat valido corpore, et ideo obniti potuisset, et difficultatem Centurioni praebere ad se interficiendum: tamen alia ratio praeter hanc Centurionem retinebat, maiestas nempe, quaein vulrn Principis elucet, quae quoscumque feroces et sanguinarios deterret, et ab inferenda ipsis morte removet.

VI. Simile legitur (pergit Scotus) avorum nostrorum memoria, de Alphonso Estensi I. Duce Ferrariensi, quem cum saepe in manu sua coniurati habuissent, et potuissent eum occidere; tamen, ut postea confitebantur, maiestate vultus eius exterriti, nec manus, nec cor validum retinebant: id que usque eo processit, donec ipsi ab Hippolyto Estensi fratre Ducis proditi, tandem facinoris concepti et non patrati poenas luerunt.

XVIII.

VII. MONUMENTA. Darius, ut aeternam nominis sui memoriam post se resinqueret, varia monumenta exstrui fecit.

Primo: Simulacrum e lapide factum statuit hominis equo insidentis, cum hac inseriptione: DARIUS HYSTASPIS, TUM EQUI VIRTUTE (cuius nomen legebatur) TUM OEBARIS EQUISONIS, PERSARUM REGNUM ADEPTUS. Herodotus lib. 3.

Deinde ex auro purgarissimo pretiosissimam monetam percussit, quod aemulatus Ariandes similem ex argento fecit, sed cum maxima Regis offenfione. Herodotus lib. 4.

Tertio: Cum adversus Scythas exercitum duceret, in Thracia ad fontes Theari fluvii columnam erexit hisce literis inscriptam: THEARIAMNIS CAPITA OPTIMAM AQUAM ATQUE PULCHERRIMAM CUNCTORUM AMNIUM PRAEBENT: ET AD EA PERVENIT exercirum ducens adversus Scythas, VIR OPTIMUS ATQUE PULCHERRIMUS CUNCTORUM HOMINUM DARIUS HYSTASPIS FILIUS, PERSARUMQUE CUN CTAEQUE CONTINENTIS REX.


page 198, image: s0270

XIX.

VIII. CRUDELITAS. Darius crudelissimus crat, teste Valerio Maximo lib. 9. cap. 2. Horrendum de eo atque crudele facinus recitat Herodotus lib. 4. pag. 285, 286. Edit. Henric. Steph. et Sen. de Ira lib. 9. cap. 16. quod nempe Oebazi nobilis Persae et senio iam confecti liberos tres sine ulla causa interemit, et trucidatos in conspectum patris proiecerit. Quia pater petiverat, ut Darius tres filios eius in expeditione adversus Scythas secum ducturus, unicum saltem senectutis suae solatium domi relinqueret.

XX.

IX. AVARITIA. Qua instigatus sepulchrum Semiramidis nefario ausu violavit. Nam Stobaeus et Plutarch. in Apophth. narrant, quod Semiramis Regina Babylonis supra portas urbis celeberrimas in loco edito atque conspicuo sepulchrum sibi construxerit, atquehis verbis inscripserit: SI CUI REGUM BABYLONIS POST ME FUTURORUM FUERIT PECUNIAE PENURIA, APERTO SEPULCRO SUMAT, QUANTUM CUNQUE LIBUERIT,PECUNIAE DUNTAXAT INDIGENS: ALIOQUI NON APERIAT: NON ENIM IN REM EIUS FERIT. Hoc sepulchrum tamdiu fuit immotum, dum regnum pervenit ad Darium. Is indignum esse ratus, se neque uti quippiam his portis, (ideo autem non utebatur, quod supra caput ipsius transeuntis mortuus situs esset) neque sumere pecunias repositas, et eas quidem ipsum provocantes, reseravit monumentum: in quo non quidem pecunias invenit, sed literas ita dicentes: NISI PECUNIAE ESSES INEXPLEBILIS, ET TURPIS LUCRI CUPIDUS: DEFUNCTORUM SEPULCRA NON APERUISSES. Unde patet, quod primus sepulchrorum apertor fuerit DARIUS.

XXI.

II. ACTA DARII POLEMICA.

PRIMUM BELLUM PRO SILOSONTE SUSCEPTUM.

Prima arma sumpsit Darius pro Silosonte, ut eum in patrium regnum reduceret. Misit itaque Otanem unum de coniuratis cum exercitu, et in mandatis dedit, ut expulso successore illegitimo Silosontem regno restitueret, nec quemquam Samiorum occideret aut caperet, sed Insulam immunem malorum eidem traderet. Otanes ergo mandatis regiis satisfacturus, assumpto exercitu et Silosonte, in Samum profectus est. Quo ubi pervenit, Maeandrius (hoc enim erat nomen servo) Sami Rex discesserum se ex Insula sponte promisit, et Samii Persis se dediderunt. Approbante haec Otane, atque initio foedere, eminentissimi quique Persarum positis sellis e regione arcis sedebant, regnum Silosonti tradituri. Erat vero frater Maeandrio germanus, nomine Charilaeus, qui ob delicta in subrerraneo loco erat alligatus. Is cum audisset quae agebantur, colloquium fratris expetebat. Quo impetrato, timiditatem ipsi exprobrabat: Et, si tu, inquit, Peras reformidas, praebe mihi auxiliares tuos, et ego istos ob summ huc adventum ulciscar. Maeandrius fermonem fratris admisit, et traditis illi copiis, ipse per cuniculum, quem foderat, ex arce ferentem ad mare, clam ex insula secessit, Charilaeus autem armatis cunctis auxiliariis, patefactisque portis, in Persas, qui e regione arcis sedebant, impetum fecit, nihil tale exspectantes, et omnia pacata existimantes. Quod dum fit, ceterae Persarum copiae accedunt: a quibus depulsi auxiliarii in arcem se receperunt. Otanes Dux exercitûs, ut acceptam Persarum cladem vindicaret, contra mandatum Darii iussit, ut quemcumque Samium adipiscerentur, occiderent, viros pariter et pueros, Samumque diriperent. Quam direptam et viris desolatam postea Silosonti tradidit, ac interiecto tempore coloniis eo deductis populo rursus frequentem fecit. Herodotus lib. 3.

XXII.

SECUNDUM BELLUM BABYLONICUM, IN QUO BABYLON A DARIO EXPUGNATA EST.

Circa hoc bellum Acta triplicia sunt notanda: quae contigerunt:

I. Ante obsidionem. Dirum facinus Babyloniorum, quod nempe omnes mulieres, duabus tantum, quas sibi quisque e domesticis elegit, exceptis, strangularint.

II. In obsidione.

1. Cachinnus sive contemptus Babyloniorum. Deridebant Persas irrito conatu Babylonem obsidentes.

2. Monstrum sive partus prodigiosus mularum.

3. Zopyri strategema cruentum atque fides in Darium,

III. Post obsidionem et expugnationem.

1. Murorum atque portarum Babylonis demolitio.

2. Ter millenorum Procerum Babylonicorum suspensio.

3. Mulierum quinquaginta millium in Babylonem submissio.


page 199, image: s0271

Secundum bellum fecit Darius Babyloniis. Hi enim, quo tempore Persarum res ob Magi rebellionem erant turbatissimae, defectionem cogitare coeperant, atque rebus omnibus ad obsidionem ferendam necessariis se instruxerant. Praeparati hoc modo a Dario Rege defecerunt. Et ut diuturniorem tolerare obsidionem possent, matres urbe expulerunt; duabus tantum feminis, quas sibi quisque e domesticis elegit, relictis: ceteras in unum contractas strangularunt: ne rem frumentariam ipsorum illae absumerent. Darius ergo contractis copiis omnibus adversus eos contendit, et Babylonem obsedit: tametsi per integros 19 menses varia machinamenta et insidias, tum alias, tum illas, quibus eandem Cyrus expugnaverat, expertus, nihil effecit. Babylonii ergo obsidionem deridebant, et probra Dario ingerebant; ita ut unus ex illis diceret: Tunc Persas vibem capturos, cum pepererint mulae, credens, id numquam futurum. At vigesimo obsidionis mense accidit, ut Zopyri, qui filius erat Megabyzi, unius de septem Magorum interfectoribus, mula pareret. Zopyrus ergo recordatus verborum Babylonii, et tempus expugnationis adesse ratus, domi se verberibus lacerari toto corpore iussit, nasum et labia et aures praecidi, atque ita regi inopinanti se obtulit, causam facti et rei agendae modum Dario exponens. Post transfugae titulo ad Babylonios profectus, et ostenso corporelaniato, de crudelitate Regis conquestus, iussit eos ex amicis exemplum capere, quid hostibus cavendum sit: petiitque, ut commune bellum recentiore irâ gerere se paterentur. Nota nobilitas viri pariter et virtus Babyloniis erat; nec de fide timebant, cuius veluti pignora, vulnera corporis, et iniuriae notas habebat. Receperunt ergo illum, et Ducem constituerunt: qui primum accepta parva manusemel atqueiterum, cedentibus consulto Persis, secunda proelia fecit. Ad postremum vero universum Babyloniorum exercitum sibi creditum Dario prodidit, urbemque ipsam in potestatem eius redegit. Quâ potitus iterum Darius, muros eius destruxit, ac portas eius demolitus est. Procerumque in urbe 3000 patibulo affixit, data ceteris venia urbem incolendi, qui, cum uxoribus carerent, ob causam superius expositam, Darius vicinis undique populis negotium dedit, ut feminas Babylonem mitterent, unde nova soboles succresceret. Zopyrum verotanto in honore habuit, ut omnibus eum Persis praeferret, excepto Cyro, cui nullus unquam Persarum se dignum ut compararetur, existimavit: et crebro diceret; se potius optaturum, Zopyrum nihil esse cladis passum, quam 20 Babylones, praeter illam quam haberet, acquirere. Herodotus lib. 3. Iustinus lib. 1.

USUS. AXIOMA I. Hostis contemptus est perniciosus et exitiosus.

Hinc Philipp. Cominaeus in comment. de rebus gestis Ludovici et Carol. lib. 2. p. 70. prudenter scribit: Qui in bellis meticulose aliquid faciunt et pavide, melius fere suis rebus prospicium et saepius vincunt, quam illi, qui fastuose et superbe progrediuntur. Quo in loco (inquit) in mentem mihi venit proverbium quoddam Ludovici Regis, qui dicere consuevit: Dedecus et detrimentum esse comites ac veluti pedissequas superbiae.

Exempla.

I. Babylonii erant fastuosi atque superbi, in meonibus suis ac propugnaculis, quae inexpugnabilia esse putabant, nimium confidentes: Ideoque Darium urbem obsidione cingentem ridebant, sed magno cum dedecore et detrimento suo; uti ex dictis patet.

II. Tigranes Armeniae Rex, qui se Regem Regum inscribi non iniquo animo ferebat, infirmior visus est, cum vix auditu perferre posset, Romanos inse exercitum mittere. Proinde primum nuntium, qui adventum Luculli ei nuntiavit, securi percuti iussit. Qua ex re effectum est, ut ceteri omnes propriae saluti consuluerint, et properantem hostem miro silentio transire permiserint. Aderant Regi assentatores, qui hostium paucitarem se contemnere fimulabant: Regemque illuc insaniae compulerunt, ut, cum exercitum inimicum cerneret, per ludibrium diceret: Hi si legati veniunt, permulti quidem sunt: sin vero hostes, perquam pauci. Romani autem reipsa docuerunt, peritam paucitatem longe pluris faciendam esse, quam imperitam multarum gentium colluvionem. Franciscus Patritus lib. 5. de Regno Tit. p. 7. 311.

Plutarchus scribit, quod centum milia peditum in co proelio ex hostibus perierint, cum Romanorum tantum quinque caderent. Paullo post, inquit Dio, Lucullus Tigrani quandam urbem cum spoliis amplissimis, quae decem milia talentorum superarent, cepit, et Tigranem iterum magno proelio vicit. Dio lib. 35.

III. Pompeius contra Caesarem maximum paraverat exercitum: cui non modo par viribus esse videbatur, verum longe praestantior: et iam securus animo quiescebat, adeoque ad eos, qui formidandam Caesaris potentiam monebant, securi estote, dicebat, et mihi hanc curam dimittite. Nam


page 200, image: s0272

cum primum terram Italam pede pulsavero: scatebunt undique equestres pedestresque in Caesarem copiae. Unde non diu post, cum spes eum (ut adsolet) fefellisset: ex miseranda clade apud Pharsalum profligato exercitu profugisset; multi per ludibrium dicebant: Iustauret exercitum nunc Pompeius, et accipiat alias, quas pulsata pede tfra Itala ad eum mittat copias. Francisc. Patrit. lib. 7. p. 467. Quare moniti sint omnes mortales, ne arcibus aut munitionibus suis, quantumvis validissimis, atque fitmissimis, confidant, hostemque, licet infirmum, prae se contemnant. Vide plura in Monarchiae I. historia de Belsazares §. 25. p. 122.

AXIOMA II. Regibus nihil utilius est sapientibus et fidelibus consiliariis atque amicis.

Prudentes namque et fideles consiliarii atqueamici magnum sunt keimh/lion. Unde Polybius ab Euripide sapienter dictum scribit:

*sofo\n e)\n bou/leuma ta\s2 polla\s2 xei=ras2 nika|.

hoc est.

Consilium magnam vincere militum manum.

Cum quo congruit venustissimum Mich. Verin. epigramma:

Nil tam difficile est, quod non persuadeat, et non
Efficiat docti lingua diserta viri.
Ancipti eloquium longe penetrantius ense;
Hoc rabiem motam sedat, et arma movet.

Exempla.

1. Cyrus primus Rex Persarum probe hoc intellexit, qui Cambysen silium suum moriturus prudenter admonuit. Cambyse, inquit, quod et te non latet, non est aureum hosceptrum quod regnum servet, sed amici multi sceptrum sunt verissimum, maximeque securum, Verum ne putes, homines nasci naturâ fidos. Omnibus enim iidem fidi apparerent, quemadmodum alia quae naturâ gignuntur, omnibus apparent eadem. Sed fidos oportet unusquisque faciat, quorum comparatio nullo modo fit vi, sed beneficentia potius. Itaque si aliquos regni custodes tentes efficere, numquam aliundeprius incipie quam ab eo, qui eodem loco natus sit.

2. Darius Hystaspis fertur hoc dictum saepenumero usurpasse; Magis se optare Zopyrum nihil esse cladis passum, quam viginti sibi Babylones, ultra illam, vam haberet, acquiri. Herodotus lib. 3. p. 254. Item cum aliquando malum punicum manu teneret, dixit: Se non optare maiorem thesaurum ullum, quam tit tot haberet Megabyzos, quot essent th=s2 r(oia=s2 ko/kkoi, h. e. in malo punico grana. Megabyzus namque Zopyri filius erat, avosuo Megabyzo Magicidae o(mw/numos. Confer Herodotus lib. 4. p. 306.

3. Constantius Chlorus Constantini M. pater sapientes, piosque homines veritatem Dei firmo animo semper professos, stipatores suos ipsiusque Regni custodes constituit, inquiens: Id genus homines in praecipuis maximeque necessariis amicis et familiaribus numerandos esse, multoque pluris quam aeraria ingenti thesauro referta merito aestimandos. Eusebius de vita Constant. lib. 1. cap. 11.

AXIOMA III. Reges atque Principes benesici erga fideles Ministros esse debent; cumque iis clementer et liberaliter agant, quibus dona ingenii obtigêre rariora.

Unde Principes
[Gap desc: Greek word]
eu)erge/tai, h. e. Benefici appellantur, Psal. 47. Luc. 22. quod propria corum virtus debeat esse liberalitas, sicut Diocletianus Imp. eam propriam Principum dotem appellare solitus est. Pompon. Laetus in Diocletian. Plutarch. in lib. de doctrina Princip. ad Traian. Rem publicam eleganter et venuste CORPORI comparat. Verba eius haec sunt: Caput omnium (inquit) est princeps, penes quem Imperii summa est. Oculi quibus videmus, sunt viri boni in Republica, quorum ductum sequimur. Aures quae audiunt, quae dicimus, sunt subditi, qui imperata faciunt. Lingua qua loqumiur, sunt eruditione praestantes viri, ex quibus leges et disciplinas audimus. Capilli de capite penduli sunt iniuria affecti, qui opem Regis implorant. Manus et Brachia sunt Equites et Nobiles, qui hostem reorimunt. Pedes qui omnia sustinent, sunt agricolae, qui victum omnibus ordinibus subministrant. Ossa dura, quae fragilem carnem fulciunt, sunt virisapientes, qui onus Rei publ. sustinent. Corda quae palam non videmus, sunt familiares intimi, qui in arcano consilium dant Senatui. Denique Collum, quo corpus capiticohaeret, est amor Regis et Regni, ex quibus constat civitas.

Exempla.

I. Cyrus, cum quidam ad eum misisset ornamenta multa, ea distribuit amicis: interrogatus autem, cur sibi nihil reliquisset? Quia, inquit, corpus meum his omnibus ornari non potest: amicos autem his ipsis ornatos intuens, maximum mihi hos ornatum aptatum esse putabo. Max. serm. de Amicis.


page 201, image: s0273

II. Darius Hystaspis gratus valde atque beneficus fuit erga Zopyrum. Nam gratitudinem suam declaravit, tum verbis, tum factis.

Verbis declaravit eam, loquens tum de patre, tum de filio. De Zopyro patre dixit: Optare se potius habere unum Zopyrum, quam viginti babylones. lones. Herodot. lib. 3. pag. 254. Similiter de Megabyzo filio eius, cum aliquando malum punicum aperiret, et a fratre Artabano interrogatus esset, cuius rei tantam multitudinem sibi optaret, respondit: Se tot sibi optare Megabyzos, quot grana sint illius pomi. Herodotus lib. 4. p. 306. Nullus namque thesaurus Regibus utilior, quam fideles amici.

Factis. Quia patrem Zopyrum egregie remuneratus est, cum dando quotannis, quae apud Persas sunt honorificentissima, atque alia permulta; tum traditâ Babylone immuni, quoad viveret, in peculiarem portionem. Herodot. lib. 4. p. 254.

Similiter filium eius Megabyzum Ducem exercitus constituit in Aegypto adversus Athenienses et socios. Herodot. lib. 3. p. 254.

III. Alexander M. Patrimonium omne suum, quod in Macedonia Europaque habebat, amicis divisit, sibi Asiam sufficere affirmans. Iustin. lib. 11.

Idem Alexander Magnus inter amicos, quos habebat, praecipuos ac potentissimos omnium maxime videbatur honorare Craterum, sed omnium maxime diligere Hephaestionem. Craterus enim, inquit, amat Regem: Hephaestion amat Alexandrum. Id Graece iucundius dicitur, filobasileu\s2 et *filale/candros. Sentiens, Craterum in his, quae ad Regiam dignitatem attinebant, praestare fidelem amicum: Hephaestionem privato quodam affectu diligere Alexandrum. Pariter itaque, licet dissimiliter amantibus, diversa ratione persolvit praemium. Craterum ornavit dignitate: Hephaestionem ad intimam admisit familiaritatem. Plutarchus in Apoph. Regum.

IV. Iulius Caesar militum erga se amorem et fidelitatem incomparabiliter comparavit, auxit et retinuit, primum immensa largitione et honoribus ostendens, non ad privatum luxum se opes parare ex hostibus: sed communia virtutis praemia apud se servanda deponi: hactenus autem se ditescere, quatenus in bene meritos profunderet milites.

V. Alexander Severus descriptum habebat, quis cui praestitisset, qui nihil aut minimum petiissent, eos appellabat, dicens: Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris. Agnoscebat, Principem debere recte suo fungentibus officio: nec aequum iudicabat, ut probe suo defunctus officio privatus egeret. Aelius Lampridius.

XXIII. TERTIUM BELLUM, fuit SCYTHICUM.

Tertiam expeditionem Darius fecit in Scythiam Europaeam, Valachiam, Moldaviam et Poloniam. A. M. 3463. Quia Mediam ingressi erant hostiliter, et Rex eorum Lanthinus filiam dare in matrimonium Dario noluerat. Dissuasit bellum artabanus Dariifrater, commemoratâ Scitharum inopiâ: Quae belli certamen anceps redditura, et praemia victoriae nulla, damnum vero manifestum allatura esset. Verum spreto eius consilio in proposito suo pertinax permansit, et exercitum (qui constabat fere ex octingentis milibus virorum) ex urbe Susis eduxit. Sub initium autem expeditionis eum Deobazes quidam Persa, cui tres filii erant, omnes in militiam euntes, obsecrabat, ut unum sibi ex illis relinqueret. Cui Darius, tamquam amico et modesta obsecranti, respondit, se omnese) liberos relicturum. Eo responso Deobazes magnopere laetabatur, sperans, liberos suos missionem habere militiae. At ille praepositos filiis Deobazi iussit, ut omnes eos interimerent. Ita filii Deobazi obtruncati, illic sunt relicti. In itinere Thraces in deditionem accepit, et Getas resistentes in servitutem redegit. Post consdtructis in Bosphoro Thracico et Istro pontibus, custodes reliquit Ionas, ex Cois Mitylenaeorum praefecti consilio, ut tutus sibi reditus e Scythia pateret: ac lorum iisdem tradidit, quod 60 habebat nodos; iussitque singulis diebus unum solvere, et si nodis omnibus solutis ipse reversus non esset, in patriam redire. His ita constitutis, cum exercitu in Scythiam progreditur.

Scythae Darii potentiam metuentes, a finitimis, Tauris nempe, Agathyrfis, Neuris, Androphagis, Melanchlaenis, Gelonis, Budinis et Sauromatis auxilium petierunt: quod promiserunt tres posteriores: ceteri vero denegarunt, hac de causa, quod iniuriam Persis, a quibus nullam essent passi, priores inferre nollent. Scythae his auditis, nullam sibi pugnam recta et ex aperto conferendam cum Dario statuerunt, eo quod ad societatem vincini reliqui non accessissent. Diviserunt itaque exercitum in duas partes. Unafontes et puteos obstruxit, et gramen e terra evulsit; et deinde recta fugit ad flumen Tanaim, ut Darium e Scythia discedentem invaderet ac persequeretur. Altera vero conspecto Persarum exercitu fugam simulavit, eumque insequentem seduxit in solitudines, inde in


page 202, image: s0274

agros eorum, qui societatem belli recusarant. Hac ratione Darius diu multumque hinc inde vagatus, tandem ad Indathyrsum Regem Scitharum nuntio misso inquit: Homo tu, quid assidue fugam facis? cum liceat tibi horum sacere alterutrum. Si tibi videris idoneus ad resistendum rebus meis, siste cursum, ac perstans mecum fac proelium: sin agnoscis te imparem, sic quoque siste cursum, et HERO TUO munera offerens terram atque aquam, in colloquium veni. Cui Scitharum Rex ita respondit: Sic res meae habent, ô Persa, ut neque ulluin mortalium ego metuens ante fugerim, neque nunc fugiam te, neque quicquam faciam diversum nunc; atque in pace facere consueveram. Quod autem non protinus tecum ineo proelium, humus rei te certiorem faciam: Nobis neque oppida sunt, neque agri culti, quorum vel amititendorum, vel vastandorum metu properemus vobiscum conferre pugnam. Ad quam si opus est continuo devenire, sunt paterna sepulchra: Quae vos ubi nacti fueritis, agedum tentate labefactare: et tunc intelligetis, pugnaturi vobiscum simus pro sepulchris, necne. Prius autem, nisi nos ratio traxerit, tecum proelium non conferemus. Hactenus, quod ad pacem pertinet, dictum sit. Quod autem ad cetera: Ego solos mihi HeROS arbitror Iovem progenitorem meum; et solium Scitharum regium: Tibi autem pro terra et aqua, quae dono poscis, mittam, quae decet ad te venire. Pro eo quod HERUM te meum esse dixisti, iubeo te flere. His auditis, Darius non amplius sibi vagandum existimavit; sed adversus eos, qui rem frumentariam sibi eripiebant, copias misit. Facto itaque velitari praelio, Scitharum equitatus Persarum equites in fugam vertit, sed repulsus fuit ab horum peditatu. Cum vero Scythae crebriores incursiones, praesertim noctu, facerent, hoc usus strategemate Darius eos repulit. Asinos enim adversus illos duxit, qui rudendo equos illorum perturbabant. Equi enim exauditâ asinorum voce consternati avertebatnur, stupefacti insolentia tum vocis, quam prius numquam audissent, tum formae, quam numquam conspexissent: siquidem in Scythica terra neque asinus, neque mulus gignitur.

Post haec cum reges Scitharum animadvertissent, Darium inopia commeatus laborare; miserunt ad eum munera: AVEM, MUREM, RANAM, et QUINQUE SAGITTAS. De horum significatione Persae cum consultarent, Darii sententia erat: Scythas se ipsos ei donare, et terram atque aquam. Quia Mus terra gignatur, et eodem quo homines fructu victitet: Rana autem in aquis nascatur: Avis vero sit equo similis: Sagittae vero missae potentiam traditam denotare videantur. At Gobryas, unus de septem, qui Magos sustulerant, significari muneribus hoc coniecit: O Persae, nisi evecti ut AVES subvoletis in caelum, aut ut MURES subeatis terram, aut ut RANAE insiliatis in paludes, non remeabitis unde venistis, sed his SAGITTIS conficiemini.

Dum Persae ita de munerum interpretatione consultant, illa exercitus Scythici pars, quae ad Tanaim flumen fugerat ad Ionas, qui pontem Istro iniectum custodiebant, venit, et hortata est, ut relicto ponte discederent; siquidem dies 60 ia adessent. Quod cum Iones facturos se recepissent, raptim retro abiit. Altera Scitharum cohors cum peditatu et equitatu in acie instructa stetit adversus Darium, tamquam mox conflictura. Sed cum LEPUS in medium prosiliisset, acie perturbata, quisque illum insequebatur. Darius sciscitabatur, unde hostium tumultus exsisteret: et cum audivisset, illos leporem insectari, et simul donorum Scythicorum interpretatio a Gobrva facta ei in mentem veniret, in haec verba prorupit: Hi viri magno contemptui nos habere videntur. Communicato itaque cum Gobrya consilio, exercitum e Scythia reducere decrecit, idque ut Scythis non animadvertentibus fieret, asinos in castris reliquit, cum imbelli multitudine, cui persuasit, se cum flore copiarum Scythas aggressurum: iussitque eam castra interim tueri. Deinde noctu secessit et quam celerrime potuit ad Istrum contendit. Asini, quia consueta multitudine erant destituti, quam maxime rudebant. Quibus auditis, Scythae Persas adesse credebant. Verum ubi illuxit: cum milites in castris relicti, aufugisse Darium viderent, supplices facti Scythis rem omnem narrarunt. Quibus illi auditis, contracto universo exercitu, Persas recta ad Istrum via persequuntur. Quas etsi non offenderunt, anteverterunt tamen, et multo citius ad Istrum pervenerunt; utpote quibus viarum compendia erant nota. Ibi cum offendissent Ionas exspectantes adhuc Darium, blandis partim verbis denuo eos, partim minis ad fectionem et pontis demolitionem sollicitarunt. Plerique Iones locum postulationi dedissent, veriti Scitharum potentiam; nisi Histiaeus Mileti Tyrannus id impedivisset. Is enim Dario, fidem ut servarent, auctor fuit; atque ut tuto id facere liceret, hoc strategemate usus fuit: Cum partem pontis ab ulteriori ripa dissolvisset, persuasit Scythis ut remearent, Darium investigarent, et inventum dignis modis tractarent. Paruerunt Scythae, et ad inquirendos Persas reverterunt; verum in eos non inciderunt. Dum autem aberant, Histiaeus ab incepto destitit; et cum adventaret Darius ad exercitum traiciendum, navibus admotis pontem iterum


page 203, image: s0275

complevit. Ita Darius e Scythia trepide refugit, amissis nonaginta milibus hominum, quae iactura, ut Iustinus habet, abundante multitudine, inter damna numerata non est. Scythae ob hoc facinus Ionas pessimos et ignavissimos omnium hominum iudicant, eosque mancipia Dominos amantia esse aiunt, et insectatione dignissimos. Herodot. lib. 4. Iust. lib. 2. Darius vero Coem Mitylenaeorum Praefectum, cuius consilio ponti trans Istrum custodes reliquerat, et Histiaeum, cuius industria idem pons servatus erat, ad se accersivit Sardeis, et gratitudinis ergo huic potestatem fecit urbis in Thracia condendae, illum vero Mitylenes Tyrannum constituit. Herodot. lib. 4.

AXIOMA I. Quale est bellorum initium: talis quoque exitus esse solet.

Iuxta Graecorum adagium: *kakh=s2 a)rxh=s2 kako\n te/los. h. e. Mali principii malus exitus. Quia exitus principiorespondere solet. In quam sententiam Nicephorus Gregoras in Histor. Roman. lib. 6. venuste et eleganter ait: Exercitus, quem iniuria et audacia antecedit, plerumque clades et interitus comitatur, et prius quam hostes irruant, ipsi sua timiditate evertuntur, ipsique sibi hostes sunt, divina vindicta eum exitum decernente, quem facta illorum meruerunt. Neque enim probabile erat, rem bene gesturos esse eos, qui lacrimas et exsecrationes pro viaticosecum attulissent.

Exemplum memorabile habemus h. l. in Dario, III Persarum Rege, qui Deobazo, petenti unicum filium e tribus in militiam euntibus sibi relinqui, omnes tres interfici iussit. De quo supra §. XXIII. Verum hanc barbaricam immanitatem non solum turpis fuga ex Scythia, sed etiam clades Marathonia secura est.

AXIOMA II. Lepus infaustum est et mali ominis animal. Vel: Leporum incursus saepe ominosus et fatalis fuit, ludibria sua diabolo sub forma huius animalis exercente.

Unde Pierius Valerianus recitat versum veterem Senarium, qui antiquitatem huius opinionis ocet:

*fanei\s2 o( lagw\s2, dusuxei=s2 poiei= tri/bous2.

Id est,

Inauspicatum dat iter oblatus lepus.

Exempla.

Vere autem hoc veteres censuisse, exemplis aliquot perspicuum faciam.

1. Sigebertus Gemblacensis in Chronico tale exemplum recitat. Cum Romam obsideret Arnolphus Imperator, qui Berengario auxilium ferebat, excitus e latebris clamore tumultuque militum lepus urbem versus cursum arripuit. Hunc milites toto temere agmine concito insequi cum coepissent, cursuque et clamoribus acrius deterrerent, Romani, qui pro propugnaculis stabant, Urbem eo impetu peti veriti, cui se longe impares propter defendentium inopiam arbitrabantur, pari consensu desertis moenibus, ad terram se submisere. Milites occasionefreti, sellis equorum et veterinorum ad moenia in cumulum aggestis, per eas nullo reluctante, in moenia evasere, Leoninamque urbem (primaria nunc est haec urbis regio) nullo negotio ceperunt.

2. Iacobus Mayerus Annal. Flandr. lib. 12. scribit: Paulo ante proelium inter Gandenses et Brugenses, hi protristi acceperunt omine, quod leporem ibi forte per medias stationes suas transcurrentem cernerent. Expalluit, inquit Mayerus, Ratgerus Dux Brugensium, vultusque nullam retinuit constantiam. Paulo post itaque licet numero superiores, magna clade a Gandensibus victi sunt.

3. Simile exemplum narrat Grantzius lib. 8. c. 33. Saxoniae: Cum, inquit, Holsatiae Comites in Stormaria et Iohannes in Wagria Praesidentes antiquam de terra Dithmarsiae quaestionem renovarent, Dithmarsi ad Episcopum Bremensem confugere, auxilium contra Comites petentes. Qui precibus eorum locum dans militem conscripsit: contra eum vicissim Comites eduxere suas copias: terram hostilem ingressi, qui in primo incedebant agmine, leporem videre per viam transverso itinere currentem, sublatoque venatico clamore bestiolam exagitarunt. qui in postremo erant agmine, ab hostium incursu clamorem excitatum interpret ati, fugam primi ineunt: iamque hostes erant in conspectu, turbatumque invadebant cuneum. Mixtus inde timor pudorque pugnavere, et a postremis orta fuga venit ad medios, donec plurimis caesis et captis totum agmen, levissima de causa orto initio, pedibus et fuga salutem quaereret.

AXIOMA III. Ante victoriam non est triumphandum.

Nam hoc est superbiae signum. Superbia autem praecedit ruinam. Huc pertinent adagia parallela: *pro\ th=s ni/khs2 to\ e)gkw/mion a)/|deis2. Ante victoriam encomium canis. Vide Erasm. in Adag. Chil. 1. Cent. VIII. p. 247. Plato in Theaeteto fol. 77. Graec. *a)lektruo/nos a)genou=s2 di/khn pri\n nenikhke/nai a)/|dei. Instar Galli degeneris ante victoriam canit. Hic namque mos


page 204, image: s0276

volucris est, cantu victorem se testari. Et facetum est Ludovici XII, Galliarum Regis, apoththegma: Ne, visis templorum pinnis, iter te exsequutum dicas. Chytr. in Ludovici XII facete dictis p. 178.

Exempla.

I. Talis insolentia fuit Darii Hystaspis, qui armatis octingentis hominum milibus Scythiam ingressus valde insolenter sese gessit. Sed quam de Scythis sperabat victoriam, eam de illo Scythae reportarunt. Cum enim Darius terram et aquam (quae subiectionis symbola erant) ab Indathyrso Scitharum Rege offerri sibi postularet: Generosus Scitharum Rex haec per Caduceatorem ei misit munera, nempe, AVEM, MUREM, RANAM et QUINQUE SAGITTAS. Quae munera quid sibi vellent, Persis dubitantibus, Gobryas, unus e septem Magicidis, hoc significare dona coniectabat: O Persae, nisi evecti ut AVES subvoletis in caelum, aut ut MURES subeatis terram, aut ut RANAE insiliatis in paludes, non remeabitis unde venistis, his confecti SAGITTIS. Darius itaque generosam Scitharum fortitudinem metuens amissis nonaginta milibus hominum trepide refugit. Haec praeclara Scitharum fuit victoria, qua sine praelio triumpharunt.

II. Darius Codomannus, Persarum Rex ultimus, ab Alexandro adhuc iuvene bello se lacessi iracunde ferens, munera ei misit virgam, pilam et massam auri. Innuens virga, eum puerum esse ferocientem, cuius temeritas virgis coercenda sit: Pila vero, eius aetati convenientius esse pila ludere, quam arma tractare: Auro, opes ei nequaquam sufficere ad bellum contra potentissimum Persarum Regem gerendum. Alexander munera ea grato suscipiebat animo, Dario hunc ad modum respondens: Virgam accipio a te mihi traditam, ut te et populum tuum puniam mihique subiciam. Pila vero globum imperii tui denotat: pilam ergo dum transmittis, simul regnum