10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

XXVI. IMPERATOR ROM. MAXIMINUS THRAX, eiusque Filius MAXIMINUS IUNIOR.

CAPUT I. DE ORTV.

HIc de vico Thraciae vicino, barbaro etiam patre et matre oriundus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis, genitus esse perhibetur. PATRI nomen MICEA; MATRI, ABABA fuisse dicitur. Capitol. §. 1.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. ACTA IUVINTUTIS.

MAgnitudine corporis fuit conspicuus, robore giganteo praeditus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor. Corporis staturam inde aestimes, quod octo pedes (referente Cordo) excedebat digito: pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio, h. e. armilla, pro annulo uteretur. Cui magnitudini respondebant vires. Tanta etiam velocitate pedum fuit, ut currentem equum cursu aequaret. In lucta adeo robustus erat, ut facile omnes vinceret: et pugno fortissimum quemque in pectore percussum prosternere poterat. Quinimo illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus attraheret, rhedam onustam solus moveret: equo si pugnum dedisset, dentes solveret; si calcem, crura frangeret: lapides tophicios fricaret, arbores teneriores scinderet. Unde alii Milonem Crotoniatem, alii Herculem, Antaeum alii vocabant. Et Proverbium ortum. Caliga Maximini. Quod quadrat in homines robustos et immodicae proceritatis. Atque ut statura ac robore erat prorsus athletico, ita edacitate ac bibacitate facile eo in genere excellentissimum etiam vincebat. Bibisse saepe vini amphoram Capitolinam uno die constat: comedisse libras carnis XL, aut etiam (ut Capitolinus ex Cordo refert) sexaginta. Sudores saepe suos excipiebat et in calices mittebat, ita ut duos aut tres sextarios ostenderet.

II. ACTA OECONOMICA.

I. Uxor eius est a)ia)numos, quia nomen eius ab Historic is non exprimitur.

II. Filium habuit sibi cognominem, et Imperu consortem. Hic fuit

1. Formosus. Nam ita de eo scribit Iulius Capitolinus §. 1. Maximinus tantae pulchritudinis fuit, ut passim amatus sit a procacioribus feminis.

2. Procerus. Nam proceritas eius fere ad staturam paternam perveniebat. In ipso flore iuventutis literis et Graecis et Latinis imbutus ad primam disciplinam.

3. Superbus. 1. In Congressibus. Adolescens superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam cum pater ipsius, homo crudelissimus, plerisque honoratis assurgeret, ille resideret.

III. In salutationibus superbissimus erat, et manum porrigebat: genua sibi osculari patiebatur, et nonnumquam etiam pedes: quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: Dii prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum figat.

IV. In vestibus. Vestibus tam accuratus fuit, ut nulla mulier nitidior esset in mundo. Usus et clypeo gemmato inaurato, et hasta inaurata. Fecit et spathas argenteas, similiter aureas: omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare. Capitol. in Maximino Iuniore §. 1.

4. Delicatus. Vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maximesylvestris, ita ut nonnisi aprugnam, anates, grues et omnia capitva ederet. Capitolinus ibidem.

III. ACTA POLITICA.

I. ANTE IMPERIUM.

1. Maximinus pater in prima pueritia fuit Paster in Thracia.

2. Nonnumquam procer, qui latronibus insidiaretur, et suos ab incursionibus vindicaret. Capitolinus §. 1.

Tirocinia belli.

I. Sub Septimio Severo prima stipendia fecit. Occasio, qua Septimio Severo innotuit, haec fuit: Natali Getae filii minoris, Severus militares dabat ludos, propositis praemiis argenteis, h. e. armillis, torquibus et balteolis. Hic adolescens et semibarbarus, et vix adhuc latinae linguaegnatus, prope Threcisca Imperatorem publice rogavit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri loco militarent. Capitolin. ibidem. Magnitudinem corporis Severus miratus, primum eum cum lixis composuit, sed fortissimis quibusque, ne disciplinam militarem corrumperet. Tunc Maximinus lixas uno sudore devicit, XVI acceptis


page 613, image: s0685

praemiis minusculis, non militaribus, iussusque militare. Postea volens Severus explorare, quantus in currendo esset, equum admisit multis circuitionibus: et cum Imperator laborasset, neque ille accurrendo per multa spatia desiisset, ait ei, Quid vis, Threcisce? nunquid delectat luctari post cursum? Tum, Quantum libet, inquit, Imperator. Post hoc ex equo Severus descendit, et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei comparari iussit. Tum ille more solito VII fortissimos uno sudore vicit, solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est, iussusque inter stipatores corporis sui semper in aula consistere. Hinc igitur factus conspicuus, inter milites clarus, amari a Tribunis, a commilitonibus suspici, impetrare ab Imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus cum esset adolescens. Capitolinus §. 1.

II. Sub Antonino Caracalla ordines duxit, centuriatus, et ceteras militares dignitates, saepe tractavit. Ibidem.

III. Sub Macrino (quod vehementer eum odisset) militiam deseruit, et in Thracia in vico ubi genitus fuerat, possessines comparavit, semperque cum Gothis commercia exercuit. Ibidem.

IV. Sub Heliogabalo fimiliter a militia cessit. Nam sub impurissimo Principe fortitudo bellica luget. Et quoniam huius obsceno dicto exceptus, et perpetua morum turpitudine offensus, alieno prorsus ab eo fuit animo. Capitolinus §. 1.

V. Sub Alexandro Severo. Occiso Heliogabalo, ubi Maximinus comperit Alexandrum Princiem nominatum, Romam contendit. Quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ut in Senatu verba faceret talia: Maximinus P. C. tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa bellua militare non potuit: qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit, quantum illum fama comperitis. Statim denique illum Tribunum legionis quartae ex tironibus, quam ipse composuerat, dedit. Accepta igitur legione, statim eam exercere coepit. Sed cum cum quidam Tribuni reprehenderent, dicentes, Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut Ducatum possis accipere? dixisse fertur, Ego vere quo maior fuero, tanto plus laborabo. Exercebat cum militibus ipse luctam, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens. Denique in videntibus cunctis, cum quidam Tribunus, superbior, magni corporis, virtutis notae, atque ideo ferocior dixisset: Non magnam rem facis, si Tribunus tuos milites vincis. ille ait: Visne congrediamur? Cumque adversarius annuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit, et continuo dixit, Date alium, sed Tribunum Capitolinus § 2. Postea Alexander eum in suam perniciem omni exercitui praefecit. Denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. Capitolinus ibidem.

II. ACTa IN IMPERIO.

I. Imperii occupatio.

Per seditionem et tyrannidem pervenit ad Imperium. Nam Alexandrum Severum, a quo ad tot dignitates erat evectus, interfici iussit. Ipso vero occiso hic Maximinus, sine decreto Senatus, Augustus ab exercitu appellatus est. Filium sibi cognominem Imperii consortem fecit. De quo in epistola quadam scripsit: Ego cum propter affectum, quem pater filio debet, Maximinum meum Imperatorem appellari permisi, tum etiam ut populus Rom. et Senatus ille antiquus iuraret, se numquam pulchriorem Imperatorem habuisse. Capitolinus §. 3.

II. Imperii administratio.

Maximinus pestis Rei publ. fuit. Quia immanem crudelitatem exercuit.

I. In Dominum suum: Quem, tamquam parricida ingratissimus, nefarie trucidavit.

II. In ministros Domini suit. Quos similiter omnes variis modis interfecit.

III. In milites. Cum enim videretur disciplinam militarem regere velle, alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios ferios obiectos, alios fustibus elisos interemit: cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit. Quod non convenit Principi, qui velit diligi. Erat enim ei persuasum, nisi crudelitate, Imperium non teneri. Iulius Capitolinus §. 3.

IV. In conscios ignobilitatis suae. Nam ignobilitatis tegendae causa omnes sui generis conscios interemit: nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae ac pietatis causa pleraque donaverant. Capitolinus ibidem.

V. In Senatores. Romae enim Senatores ab accusitoribus, quos subornaverat delatos plurimos cito interfici iussit etiam absens. Propter hanc crudelitatem alii Cyclopem, alii Busiridem, alii Scironem, nonnulli Phalarim, multi Typhonem vel Gygemeum vocarunt. Capitolinus § 3.

Scribit praeterea Capitolinus ibidem, quod crudelius animal non fuerit in terris: omnia sic in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. Denique cum immortalem se prope crederet, ob


page 614, image: s0686

magnitudinem corporis sui virtutisque munus, quidam in theatro, illo praesente, dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia:

Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.
Elephas grandis est, et occiditur.
Leo fortis est, et occiditur.
Tigris fortis est, et occiditur.
Cave multos, si singulos non times.

Et haec Imperatore ipso praesente iam dicta sunt. Sed cum Maximinus interrogaret amicos, quid mimus scurra dixisset, dictum est ei, quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit.

AXIOMA. Nemo confidat in fortitudine sua.

Huc pertinent dicta Scripturae Ierem. 9. v. 23. Sapiens non glorietur in sapientia sua: neque fortis in fortitudine sua: neque dives in divitiis suis. Sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Item Psalm. 147. v. 10. Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

Exemplum habemus in Maximino Imp. hic in fortitudine sua confisus, tandem misere periit. Simile exemplum Valerius Maximus lib. 9. c. 12. et Gellius lib. 16. cap. 15. de Milone Crotoniate referunt. Ille, cum iter faciens quercum in agro cuneis adactis fissam vidisset: fretus viribus, accessit ad eam, insertisque manibus divellere conatus est: quas arbor, excussis cuneis, in suam naturam revocata compressit, eumque, cum tot gymnicis palmis, lacerandum feris praebuit. Unde Ovidius in Ibin vers. 611.

Utque Milo robur diducere fissile tentes,
Nec possis captas inde referre manus.

III. ACTA BELLICA. Bellum in Germania gestum.

Ingressus Germaniam Transrhenanam, vicos per quadringenta milia soli hostilis incendit, greges abegit, militem divitem reduxit, plurimos interemit, cepit innumeros. Victa Germania, literas Romam ad Senatum et ad populum misit, se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: Non possumus tantum P. C. loqui, quantum fecimus. Per 400. milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. Pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludum nos transire non permisisset. Iussit praeterea Tabulas pingi, ita ut erat bellum ipsum gestum, et ante curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur. Exstat oratio eius ad Senatum missa, cuius hoc exemplum est: Brevi tempore P. C. tot bella gessi, quot nemo veterum. Tantum praedae in Romanum solum attisli, quantum sperari non potuit. Tantum captivorum adduxi, ut vix sola Romana sufficiant. Capitolinus in Maximino §. 4.

IV. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Fuit Ecclesiae persecutor. Maximinus ad Imperatoriam dignitatem evectus, atrocissimam adversus Christi Ecclesiam movit persecutionem in Oriente. Causa in eos saeviendi Maximino fuit, quod Alexander amasse atque in honore habuisse eosdem fuerat visus. Tanto igitur peius illecos oderat, et crudelius lacerabat, ut et alios Alexandri amicos. Initium fecit a Pastoribus et Ministris Christianae Ecclesiae, ratus, his ductoribus et Doctoribus sublatis, facile vulgus a Christo arceri posse. Eusebius l. 6. c. 28.

II. Mandatum dedit, ut Fraeceptores in scholis Acta Pilati praelegerent. Historia ita se habet: Maximini Imperatoris in persequenda Ecclesia Ministri, Pilati et Servatoris nostri rerum gestarum tamquam commentarios quosdam, omniblasphemia et convicio contra Christum refertos, confinxerunt, quos de sententia Imperatoris in totum regnum mittunt, perque literas iubent, ut Ludimagistri pro aliis disciplinis pueros in hisce sedulo exerceant, hosque illis memoriae mandandos tradant. Quibus ad hunc modum confectis, alius Dux exercitus apud Damascum Phoeniciae, mulierculas quasdam infames, impurasque e medio foro arripit, easque gravibus tormentis eo perpellit, ut asseveranter dicerent, cum, quod olim fuissent Christianae, tum quod nefandi sceleris cum Christianis consciae exstitissent, et quod in suis ipsorum templis, quae Graeci Dominica vocant, res obscenas et libidinosas gessissent. Quarum voces in Commentarios relatas, Imperatori etiam ostendendas curavit, cuius iussu in singulis urbibus locisque haec scripta divulgantur. Verum Dux iste, non longo temporis intervallo interposito, sibi ipsi manus graves inferens, debitum suae improbitatis supplicium luit.

III. Martyres, qui in hac persecutione Martyrii corona coronati sunt.

I. Ambrosius, qui industria Origenis ab haeresi Valentiana liberatus, et Orthodoxae religioni impense deditus, eundem Origenem haud mediocriter ad scribendum impulit. Nam et studium eius


page 615, image: s0687

alacritate sua incitavit, et opibus suis laudabili, at raro exemplo adiuvit. Notarios enim (taxugra/fous2) amplius septem aluit, qui per vices dictantis verba exciperent: et totidem librarios, in iisque puellas, e)pi\ to\ kalligrafei=n h)skhme/nas2, i. e. eleganter scribere doctas, a quibus libri eius describerentur, quos tum plures et perutiles adornabat.

II. Lucianus, moribus, continentia et eruditione praecipuus, Antiochenus Presbyter, Nicomediae in praesentia Imperatoris verbis iuxta et factis Christum professus, fidei rationem reddidit. Quare arripi iubetur in carcerem, et ibi absque tumultu populi necari. Anno Maximini secundo, a nato Christo 239. Eusebius libro 9. cap. 6. Nicephorus lib. 7. cap. 16.

III. Gordius sub Maximino honeste militans, propter veritatis Christianae confessionem combustus est. Inter gravissimos cruciatus se ipsum ex Psalmo 118. consolatus: Dominus mibi adiutor, non timebo, quid faciat mihi homo! Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos. De huius fide et constantia peculiarem sermonem conscripsit Basilius Magnus pag. 365.

IV. Protoctetus Ecclesiae Caesariensis Presbyter, in persecutione gravissima pasus, nihilominus in confessione Christi constans permansit. Osiand. in histor. Eccles. Cent. 3. lib. 2. cap. 6. ex Eusebio et Histor. Magd. citat.

V. Pamphilus, patria Laodicenus, ibidem Presbyter, vir pius et religiosus, Bibliothecam magno studio Caesareae construxit. Chytr. Onom. Defendit Origenem, et falso errores tantos ipsi assignari asserit. Tandem cum multas tribulationes, certamina et afflictiones esset perpessus, martyrii corona coronatus est. Eusebius hunc tanto amore est complexus, ut non tantum vitam eius libro peculiari describeret, verum etiam eius nomine pro suo cognomine uteretur. Vide Osiand. histor. Ecclesiast. Cent. 3. l. 2. c, 6. Eusebium lib. 7. c. 20.

VI. Dorothea, virgo Alexandrina nobilis et dives, formae et decoris gloria conspicua, unde quidam mirum ac specialem Dei figmentum eam esse putarunt, fuit quoque pia et honesta. Huius pulchritudinem postquam Maximinus cognoverat, spurcis voluptatibus erga eam aestuare coepit, ad eamque contemerandam animum suum intendit. Cum autem ob Religionem Christianam ad supplicium raperetur, per occultos nuntios de stupro eam interpellavit. Respondit ipsa: Aeque nefas sibi esse, templum corporis sui, quod semel Deo consecrasset, idolorum cultu et libidinis contagione polluere; proinde se ad mortem esse paratam. Ad quae response cum ille, libidine accensus, acrius in calesceret, et vi agere statueret, illa ex manibus eius erupit, et facultatibus suis, domoque ac familia relicta, noctu clam cum paucis fidissimis famulis discessit, Tyrannumque amentem atque vanum inlusum dereliquit. Eusebius lib. 8. c. 18.

CAP. III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Odium Senatus, populi Romani, militumque contra eum. Nam iusta in eum odia erantcum delatores evocaret, accusatores immitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes, quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis pauperrimos faceret, nec aliunde, nisi malo alieno pecuniam quaereret: deinde sine delicto Consulares viros, et Duces multos interimeret: neque quidquam sibi ad extremam crudelitatem reliquum faceret. Capitolinus §. 5. Ideo Senatus alios Imperatores, nempe Gordionanos duos, Augustos appellavit, qui fuerunt Gordianus senex, et filius eius Gordinanus iunior. Capitolinus §. 6. Interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. Maximinus ipse cum filio hostis appellatus: missae ad omnes provincias literae, ut communi saluti libertatique subvenirent. Tacitum id Senatus consultum dicebatur, adiuratis qui aderant, ne quis eliminaret. Sed statim omnia comperit Maximinus, ut se habent hominum mentes, erubescentium saepe, non cognosci per sega quae sciunt, et humiles se putantium, nisi promissa prodant arcana.

II. Maximini iracundia. Maximinus, his auditis vehementi ira incensus, cum infesto exercitu Romam contendit. Italiam vero ingressus, sublatis per provinciales omnibus quae victum praebere possent, fame coepit laborare.

Aquileia portas ei clausit. Ea civitas oppugnationem fortiter sustinuit. Cumque nervi ad emittendas sagittas deessent, funes de capillis mulierum fecit, unde postea victo et interempto Maximino, Romana civitas appellata est. Capitolinus §. 2.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Maximinus, suspicatus ignavia suorum bellum trahi, Duces suos interemit eo tempore, quo minime oportebat, militesque iam ob famem murmurantes ex iratis iratiores reddidit. Itaque medio forte die cum a proelio cessarent Maximinus, et silius eius, quiescentes in tentorio occiduntur,


page 616, image: s0688

conclamantibus cunctis militari ioco, Ex pessimo genere ne catulum quidem habendum. Capitolinus §. 7.

Iuniorem Maximinum superbia inprimis perdidit, qua ipsum patrem superabat; uti supra dictum. Maximinus Pater anno aetatis 65, Imperii 3, Filius vero anno aetatis 21. periit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Capita eorum praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. Postea Romam missa. Capitolinus §. 2.

II. Statuae atque imagines Maximini in oppidis vicinis sunt deiectae, et eius Praefectus praetor occisus est cum amicis clarioribus. ibidem.

III. Sepulturae privati. Nam cadavera illorum in profluentem missa, et capita eorum in campo Martio exsultante populo sunt exusta. Capitolinus in Maximino iuniore §. 2.

IV. Prodigia mortem eorum antegressa. Inter prodigia, quae Maximini mortem antecesserunt, scribitur, canes duodecim circa tentorium ululasse, ac prima luce mortuos deprehensos esse. Lupos item quingentos simul ingressos esse in urbem, in quam Maximinus se contulerat, utpote quae deserta a civibus, primum ei patuisset.

XXVII. IMPERATOR ROM. GORDIANI duo, I, et II, sive PATEr et FILIUS.

Tres fuerunt Gordiani: sicut ex Arriano et Dexippo Graecis Scriptoribus docet Capitolinus in Gordianis. §. 1.

GORDIANUS I, vel SENIOR.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER eius fuit Metius Marullus.

II. MATEr fuit Ulpia Gordiana. Stemmata eius fuere nobilissima. Nam originem paternam ex Gracchorum genere habuit, maternam ex Traiani Imp. patre, avo, proavo Coss., socero, prosocero, itemque alio prosocero, et duobus absoceris Coss. Ipse Cos. ditissimus ac potentissimus, Romae Pompeianam domum possidens, in provinciis tantum terrarum habens, quantum nemo privatus. Captolinus §. 1.

II. Appellatio.

Nomen eius fuit Gordianus senior vel I. Cognemento dictus Antoninus. Capitolinus in Gordiaenis § 5.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

COrporis habitu ac specie erat conspicuus, et moribus probatis ita ornatus, ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide, aut immodeste, aut immoderate fecerit. Ex se aut suis natos natasque mirifico amore et pietate complectebatur. Socerum suum Annium Severum, instar patris, colebat ac venerabatur. Studiis quoque diligenter incubuit, unde etiam ad magnam eruditionem pervenit: sicuti eius scripta testantur. Nam adolescens cum esset, poemata scripsit, quae omnia exstant, et cuncta illa quae Cicero ex Demetrio, Arato, aliisque Latinis versibus expresserat, ea ipse quoque Gordianus, et plura etiam, est opersecutus: idque ideo, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur. Scripsit praeterea, ut Virgilius Aeneidos, Statius Achilleidos, et multi alii Iliados; ita etiam ille Antoniniados, h. e. Antoninum Pium, et Antoninum Marcum, versibus disertissimis, libris 30, vitam illorum, et bella publice privatimque gesta, complexus. Postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam Imperatoribus suis. Capitolinus in Gordianis §. 1.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius fuit Fabia Orestilla, Antonini proneptis. Captiolinus §. 5.

II. LIBEROS habuit tres, duos filios, unum Consularem, qui cum ipso Augustus appellatus est: et filiam nomine Metiam Faustinam, quae nupta est Iunio Balbo consulari viro. Capitolinus §. 1.

III. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

I. Ipse Consulaetum gessit cum Alexandro Severe. Capitolinus §. 1.

II. Post Consulatum Proconsul Afriicae factus, annitentibus cunctis, qui Alexandri Imperium etiam in Africa clarum per Proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt. Tanta autem huius Gordiani iustitia et modestia fuit, ut Afri ingenti


page 617, image: s0689

amore eum prosequerentur, quantum neminem ante Proconsulum. Etenim alii eum Scipionem, alii Catonem, alii Mutium, Rutilium ac Laelium alii dicere, et honorificentissimis acclamationibus nomen eius celebrare.

II. Electio ad Imperium.

Cum Maximinus Imp. non modo cives ac Senatum, sed etiam milites a se abalienasset, propterea, quod ingentem crudelitatem exerceret; milites qui in Africa erant, Gordianum Proconsulem senem octogenatium accipere purpuram Imperatoriam vi et minis adegerunt. Et Senatus militum istorum studium paulo post suis sententiis comprobavit: ipsum cum filio Gordiano Augusti nomine decoravit: faustis insuper acclamationibus et incredibili affectu celebravit. Nam cum Praefectus legeret Gordianorum literas ad Senatum et ad se missas, tunc acclamavit Senatus: Dii vobis gratias. Liberati ab hostibus sumus, si penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filiis diis inferis devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos Principes agnoscimus. Imperatores de Senatu dii conservent. Imperatores nobiles victores videamus: Imperatores nostros Roma videat, etc. Capitolinus in Gordianis §. 7.

Hic Gordianus non ita multo post tristi fato interiit: sicut in sequenti filii eius historia dicturi sumus.

GORDIANUS II, vel IUNIOR.

I. ORTUS.

I. PATER eius fuit supra dictus GORDIANUS senex, Proconsul Africae. Capitolinus §. 5.

II. MATER dicta fuit Fabia Orestilla, Antonini proneptis. Primis natalis sui diebus Antoninus a Senatu est appellatus, deinde Gordianus vulgo haberi coeptus. ibidem.

II. PROGRESSUS.

I. *pros1wpografi/a, ingenium et mores.

Gordianus forma conspicuus; memoriae singularis; in studiis gravissimae opinionis, et bonitatis insignis fuit, adeo ut semper in scholis, si quis puerorum verberaretur, ille lacrimas non teneret. Literatos homines in pretio habuit. Vini fuit appetentior, praesertim conditi: cibi parcus, ut intra punctum temporis vel prandium, vel cenam finiret. In amores mulierum pronior, in hortos item, balnea, vestes sumptuosas, et id generis delicias, existimationem suam nonnihil afflixit.

II. Officia et dignitates.

I. Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, quae idcirco, quod luxuriosa Imperator lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicata est. Capitolinen §. 5.

II. Praeturam urbanam Alexandro Severo auctore tenuit, in qua tantus iurisdictionis gratia fuit, ut

III. Consulatum statim etiam mereretur.

IV. Cum patre Gordiano ab exercitu Imperator creatus, et a Senatu Augustus appellatus, literaeque ad Proconsules, Praesides, Legatos, Duces, Tribunos, Magistratus, civitates et castella missae sunt his verbis: S. P. Q. R. per Gordianos Principes ab illa tristissima bellua liberari coeptus, salutem, quam nunc primum recipere coepit, omnibus ac singulis dicit. Diis faventibus Gordianum Proconsulem, virum sanctissimum ac gravissimum, Senatorem et Principem meruimus, Augustum appellavimus: nec solum illum, sed etiam in subsidium Rei publ. filium eius Gordianum nobilum Iuvenem: vestrum est, consentire, ad salutem Rei publ. obtinendam, et ad illam beluam Maximinum, atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos. A nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.

III. EGRESSUS.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Refert Iulius Capitolinus in Gordianis §. 5. quod Mathematicus quidam Gordianis hisce, seni et iuveni, Imperium, genus mortis, et diem et loca, quibus essent perituri, cum a spe Imperii longe abessent, obstinata constantiae veritate praedixerit; eaque Gordianus senior postea Imp. cum iam nihil timeret, narraverit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Maximinus, ubi comperit Gordianos contra se Impp. esse electos, cum exercitu Romam iter intendit. Interim Capelianus Mauritaniae praeses, Maximino fidelis in Africam irruit, et gordianum iuniorem praelio vicit et trucidavit, qui adeo obrutus multitudine caesorum, ut corpus eius diu quaesitum non potuerit inveniri. Senior vero Gordianus, cum videret nihil virium in suo exercitu esse, ad eam desperationem est adactus, ut in cubiculo semet ipsum laqueo suspenderet. Imperarunt anno uno, mensibus esx. Capitol. in Gord. §. 4.


page 618, image: s0690

III. *t*a/ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Senatus Roman. cognita Gordianorum nece, Maximini naturalem et iam necessariam crudelitatem timens, iterum duos Imperatores Maximum Pupienum et Clodium Balbinum contra Maximinum elegit: partim ob egregiam omnium de virtute illorum opinionem, partim ob amorem Senatus ac bonorum in Gordianos. Refert Capitolinus, Gordianos duos a Senatu inter divos esse relatos.

XXVIII. IMPERATOR ROM. MAXIMUS PUPIENUS, et CLODIUS BALBINUS.

CAPUT I. DE ORTV.

MAXIMUS PUPIENUS virtutibus clarus, sed genere fuit ignobilis. Nam pater eius fuit faber ferrarius, sive, ut alii volunt, rhedarius. Capitolinus §. 2.

CLODIUS BALBINUS e nobilissima et vetustissima familia oriundus fuit, a Balbo Cornelio Theophane originem ducens. ibid.

CAPUT II. DE PROGRESSV. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. Ingenium et mores.

MAXIMUS vultu fuit et gravissimus, et verecundus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, motibus aspernabilis, attamen iustus, neque unquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus, vel inclemens. Rogatus semper ignovit; nec iratus est, nisi irasci illum debuit. Fuit praefectus urbis, vir quidem genere ignobilis, sed virtutibus clarus, et honoribus gestis insignis. Capitolinus §. 2.

Balbinus statura aeque fuit procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptate nimius, quam quidem adiuvabat divitiarum abundantia. Nam fuit a maioribus dives, et ipse multa hereditatibus per se ipse collegit. Eloquentia clarus, vini, cibi, rei Venereae avidus, vestitu cultus. Fuit Cos. itemque Rector infinitarum provinciarum. Capitolinus ibidem.

I. Electio ad Imperium.

Cum duo Gordiani Pater et Filius in bello contra Maximinum periissent; et quidem Filius Gordianus Iunior a Capeliano Maximini Duce occisus; pater vero laqueo vitam sibi finivisset: Senatus duos alios Impp. adversus Maximinum elegit, nempe Maximum Pupienum et Clodium Balbinum. Cum autem consultatio illa difficilis et sollicita esset, remedium a Maximo Balbino propositum est, duos Principes eligendos esse. Tum statim Vectius Sabinus ex familia Ulpiorum, rogato Consule, ut sibi dicere ac interfari liceret, sic exorsus est: Scio P. C. hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda: verbis quinetiam plurimis abstinendum sic atque sententiis, ubi res perurgent. Cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet, avitas patriasque fortunas, quibus omnibus imminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, immanis, causa vero (ut illi videtur) satis iusta treuculentior. Ille quadrato agmine, castris ubique positis, ad urbem tendit, vos sedendo et consultando diem teritis. Longa oratione opus non est: faciendus est Imperator, imo faciendi sunt Principes: Unus, qui res domesticas, alter qui bellicas curet: unus, qui in urbe resideat: alter, qui obviam cum exercitu latronibus pergat. Ego Principes dico; vos firmate, fi placet: sin minus, meliores ostendite. Maximum dico atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est, ut nobilitatem generis splendore virtutis allexerit: alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate Rei publ. sit necessarius, et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac literis tenuit. Habetis sententiam P. C. mihi sortasse periculosiorem, quam vobis: sed nec vobis satis tutam, si non aut alios, aut hos Principes feceritis. Post haec acclamatum est uno consensu: AEquum est, iustum est. Sententiae Sabini omnes consentimus. Tu igitur, Maxime, et Balbine, Augusti, dii vos Principes fecerunt, dii vos conservent! Vos Senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus. Hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hosteam publicum vos persequimini. Felices vos iudicio Senatus: felicem Rem publ. vestro Imperio. Quod vobis Senatus detulit, fortiter agite; quod vobis Senatus detulit, libenter accipite. His atque aliis acclamationibus Imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus.


page 619, image: s0691

II. Imperii administratio.

I. Maximus, susceptis votis in Capitolio, adbellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus. Inter quos et populum tanta seditio orta est, ut ad bellum interstnum veniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnesplateae cruore polluerentur; cum Balbinus homo senior seditionem et tumultum sedare non posset, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longisfimi hominis colle super positum produxiffet. Quo viso, populus et milites usque adeoplacati sunt, ut amore illius in concordiam redirent. Neque unquam quisquam in illa aetate sic amatus est, merito avi et avunculi, sen patris, (ut quidam dicunt) qui pro populo Romano contra Maximinum in Africa vitam finierant. Tantum apub Romanos memoria bonarum rerum velt. Cum hae Romae geruntur Maximus Pupienus apud Ravennam bellum parabat ingenti apparatu, timens vehementissime Maximinum: de quo saepissime dicebat, se non contra hominem, sed contra Cyclopem bellum gerere. Et Maximinus quidem apud Apuleiam ita victus est, ut a suis occideretur: caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. Capitolmus §. 3.

II. Occiso Maximino, Maximo Pupieno honores a Senatu delati. Nam missi sunt ad eum legati Senatores xx, quorum nomina sunt apud Cordum: (in his Consulares IV. Praetorii VIII. Quaestorii VIII.) cum coronis et Senatus consulto, in quo ei statuae anratae equestres decernebantur. Ex quo quidem Balbinus ad iram ist commotus, dicens: Maximum minus quam cum laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam resedisset. Ingredienti vero urbem Maximo Balbinus et Gordianus, et Senatus, populusque Roman. obviam processerunt: acclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingebant. inde in Senatum itum est: ubi dictum: Sapienter electi Principes sic agunt; per imperitos electi Principes sic pereunt: Cum constaret, a militibus factum esse Maximinum, Balbinum autem et Maximum a Senatoribus. His auditis, milites gravius saevire coeperunt in Senatum, praecipus qui sibi triumphare de militibus videbatur. Capitolinus §. 4.

III. Balbinus cum Maximo urbem, cum magna moderatione, gaudente Senatu et populo Romano, regebant: Senatui plurimum deferebatur: Leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. Capitolinus ibidem.

CAPUR III. De EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. ODium militum. Milites eos propterea oderant, quod auctoritare Senatus ad Imperium evecti essent, cuius acclamationibus statim ab initio factis, non parum irritati fuerant: Sapienter electi Principes sic agunt: per imperitos electi Principes sic pereunt.

II. Occasio necis erat ipsorum discordia. Nam illa, et mutua invidia aut contemptus malum accelerabant: Cum nempe Balbinus, Maximum quasi ignobilem; Maximus, Balbinum qu asi timidum et ignavum, contemneret. Capitolinus §. 4.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

I. Cades. Cum Milites Balbinum et Maximum inter se discordare viderant, ipsis occasiodata facile, discordes Imperatores posse interfici. Cum igitur multi et milites et aulici ludis scenicis essent occupati, et in Palatio soli Principes remansissent, impetum in eos fecerunt, atque ambos, regalibus vestibus nudatos, ex palatio per mediam civitatem ad castra raptare conati sunt. Sed ubi compererunt Germanos supervenire ad illorum defensionem, ambos occiderunt, relictos in medio itinere. Capitolinus §. 4.

II. Tempus Imperii. Maximus et Balbinus anno uno imperarunt, cum Maximinus imperasset cum filio per triennium.

III. Prasagium cadis. Exitum illi sibi ipsis iam inde ab initio aminari visi erant. Nam Maximus, cum et sibi et Balbino iudicio Senatus Imperium deferretur, Balbino dixisse fertur; (ut Herodianus dicit;) Quid tu, Balbine, et ego, merebimus, cum hanc tam immanem belluam exitio dederimus? Cumque Balbinus dixisset: Senatus populique Romani, et orbis terrarum amorem ferventissimum. Dixisse fertur Maximus: Vereor ne militum odium sentiamus, et mortem. Capitolinus §. 5.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Elogium eorum. Hunc finem habuerunt boni Imperatores, indignum vita et moribus suis. Nam neque Maximo Pupieno forties, neque Balbino benignius fuit quicquam. Capitolinus §. 5.

Verum bonis Imperatoribus indigna fuit sanguinaria haec Rom. Res publica.


page 620, image: s0692

XXIX. IMPERATOR ROM. M. ANTONIUS GORDIANUS III.

CAPUT I. DE ORTV.

I. AVus fuit Gordianus I. alias Senior dictus.

II. PATER fuit Gordianus II. alias Iunior dictus. De quibus duobus Imperatoribus antea diximus.

Hitres Gordiani omnes Augusti appellati sunt, duobus in Africa interemptis, in Persidis finibus tertio. Capitolinus §. 5.

CAPUT II. DE PRO GRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

FVit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iucundus, in literis nobilis, prorsus ut nihil praeter aetatem deesset Imperio. Amatus est a populo et Senatu et militibus ante Philippi factionem, ita ut nemo Principum. Capitolinus §. 1.

NOTA.

Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse (refert Capitolinus §. 5.) ut et vocem et mores, et staturam eiusdem ostentare videretur. Filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse negetur. Nepotem autem Scipionis Asiatici faciem retulisse. Quod pro sui admiratione (inquit) tacendum esse non credidi.

II. ACTA OE CONO MICA.

Gordianus adolescens, duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri, quam causa eloquentiae dignum parentela sua putavit, et Praefectum statim fecit. Capitolinus §. 1.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperiioccupatio.

I. CAESAR appellatus fuerat eodem tempore, quo Maximini adventantis metu, Senatus ex viginti viris, quos ad Rem publ. tuendam delegerat, Maximum Pupienum, et Clodium Balbinum Augustos dixit, ambos ex Consulibus. Tunc populus et milites Gordianum parvulum, annos agentem 8ut plerique asserunt) undecim; ut nonnulli, tredecim; ut Cordus dicit, sedecim; petiverunt ut Caesar appellaretur: raptusque ad Senatum, atque inde in contione positus, indumento Imperatorio tectus, Caesar appellatus. Capitolin. §. 1.

II. Maxitno Balbino furore militum interemptis, Augustus appellatus est a militibus et populo et Senatu omnibusque gentibus, ingenti amore, studio et gratis, cum hactenus Caesar fuerat. ibidem.

Amabatur autem merito et avi et patris, qui ambo pro Senatu et pro populo Roman. contra Maximinum arma sumpserant, et militari vel morte, vel necessitate perierant. ibid.

III. Prodigia non diu imperaturi Gordiani haec fuerunt:

1. Eclipsis Solis tanta accidit, ut nox crederetur, neque sine luminibus accensis quidquam agiposset. Capitolinus §. 1.

2. Terrae motus imperante Gordiano tantus contigit, ut magnae urbes corruerint, et ingens hominum multitudo ruinis oppressa sit. Capitolinus §. 3.

II. Imperii administr atio.

Prudenter et laudabiliter Imperium administravit consilio et opera Misithei soceri sui. Nam licet et ipse Gordianus pro aetate quidem saperet; tamen soceri consiliis, viri praestantissimi, non mediocriter adiutus. Status igitur Rei publ. bonus et optabili tum exstitit: quod improbis hominibus, qui Principis animos atque aures occupare perniciofis sermonibus, ut fit, soliti hactenus fuerant, omnis aditus praeclusus ad Imperatorem esset: bonis contra amicitia eius pateret: idque soceri consilio effectum erat. Quam temporum felicitatem Misitheus ipse Imperatori per epistolam gratulatur: Cuius exemplum hoc est: Domino filio et Augusto, Mitsithens, socer et Praefectus. Evaisse nosgravem temporum maculam, qua per spadones et per illos, qui amici tibi videbantur, (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati nobis est, et eo magis quo tibi gratior emendatio est: ut si qua vitia fuerant, tua non fuisse satis constet., mi fili venerabilis. Diis igitur gratias, quod, volente te ipso, emendata res publica est. Delectat sane, boni Principis esse socerum, et eius qui omnia requirat et omnia velit scire, et qui pepulerit homines, per quos. antea velut in auctione positus nundinatus est. Cui is respondens alia epistola, non dissimulat, antea se quoque istorum artibus et calliditate in errorem impulsum, Magistratus et honores quibus non debuerit, mandasse. Et addit memoria omnium, maxime tamen Principum dignam vocem: Diis gratias, quod, te insinuante, qui nihil vendis, didici ea, quae inclusus scire non poteram. Mi pater, verum


page 621, image: s0693

audias velim: Miser est Imperator, apud quem vera reticentur. Qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat, et vel audita, vel a plurimis roborata, confirmet. Hactenus verba epistolarum, quae exstant apud Capitolinum §. 2. Unde patet, quod fidelia consilia sint nervi corporis politici.

III. ACTA POLEMICA.

I. Sabiniani factio. Contra Gordianum III, Venusto et Sabino Coss. inita est factio in Africa. Verum is mox in ordinem coactus est per Mauritaniae Praesidem; et qui sceleris socios se praebuerant, Carthaginem venerunt, Ducem tradiderunt, et fassi de errore suo, aut etiam culpa, veniam impetrarunt. Capitolinus §. 1.

II. Bellum contra Persas.

1. ORTUS. Bellum hoc consilio Misithei soceri incepit, quippe quem ducta eius filia Praefectum praetorii fecit.

2. PROGRESSUS. Bellum hoc felicissimo successu Misithei consilio ad finem perduxit. Nam fecit iter in Moesiam, atque in ipso procinctu quicquid hostium in Thraciis fuit, delevit, fugavit, expulit, qtque submovit, et Persas frequentibus proeliis edomuit: Inde per Syriam venit Antiochiam, quae a Persis iam tenebatur. Illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit, Sapore Persarum Rege submoto. Et post Artaxerxem Antiochiam recepit: Carras et Nisibin, quae omnia sub Persarum Imperio erant. Denique effectum est pugnante Gordiano et consiliis Misithei subnixio, ut Persae, qui iam Italiae minitabantur, in regnum, pugnante Gordiano, redirent, totumque Orientem Res publ. Romana detineret. Capitolinus §. 3.

3. EGRESSUS. 1. Epistola Eucharistica Gordaiani ad Senarum missa, qua de rebus gestis scribens, Misitheo Praefecto suo et socero ingenres gratias agit: Ubi inter alia inquit: Valeat tantum Misitheus Praefectus parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus, et reliqua transigemus. Vestrum est igitur supplicationes decernere, nos diis commendare, Misitheo gratias agere. Capitolinus §. 3.

III. Senatus candor. His literis in Senatu lectis, quadrigae Elephantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet. Misitheo autem quadriga equorum ex triumphalis currus et titulus huiusmodi: Misitheo eminenti viro, parenti Principum, praeceptori, praefecto totius urbis, tutori Rei publ. S. P. Q. R. vicem reddidit. Capitolinus ibidem.

USUS.

Hinc apparet grati et boni Principis effigies, et Senatus prudentia et candor.

IV. Apparatus triumphi, quem describit Capitolinus §. 4.

CAP. III. DE EGRESSV.

I. INteritus Misithei. Periit fraudibus Philippi. Nam Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur, atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere: Cum effusione alvi Misitheus laboraret, atque a Medicis sistendi ventris gratis poculum iuberetur accipere, mutatis quae fuerant, id fertur datum, quo magis solveretur: atque ita exanimatus est. Capitolinus §. 4.

II. Interitus Gordiani. Circa quam tria notanda sunt:

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Philippi fraudulentia. Nam naves frumentariae primum artibus Philippi sunt aversae: deinde in ea loca deducti sunt milites, in quibus annona haberi non posset. Hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intelligentes, artibus Philippi iuvenem esse deceptum. Capitolinus §. 4.

II. Philippi calumnia. Addidit etiam Philippus, ut rumorem per milites spargeret, adolescentem esse Gordianum, Imperium non posse regere. ibidem.

III. Principum corruptela. Corrupit praeterea etiam Principes Philippus, effectumque ut palam ad Imperium posceretur. Imperium igitur Philippo mandatum est, iussumque a militibus, ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperarer. Capitolinus ibidem.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

I. Controversia inter eos oborta. Suscepto igitur Imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime gereret, et hic improbitatem hominis ignobilis ferre non posset: apud Duces et milites Gordianus de eo conquestus est. Verum cum. et milites rogasset, rum Duces aperte ambiisset, et se Philippi factione minorem haberi videret: saltem ut aequale inter eos Imperium esset, summopere precibus contendit, nec impetravit: Petiit dehinc, ut loco Caesaris haberetur, neque id obtinuit. Sollicitavit etiam, ut Praefecti loco esset Philippo; sed et hoc negatum est. Ultimae preces


page 622, image: s0694

fuerunt, ut eum Philippus pro Ducehaberet, et vivere pateretur. Ad quod Philippus quidem pene consenserat. capitolinus §. 4.

II. Gordiani trucidatio. Verum cum secum ipse cogitaret amorem populi Romani et Senatus erga Gordianum, et totius Africae et Syriae, cum et nobilis esset, et nepos ac filius Imperatorum, et bellis gravibus totam Rem publ. liberasset, metueretque fieri posse, ut factione militum aliquando Imperium Gordiano redderetur: cum recentes in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem in conspectum duci iussit, ac spoliari et occidi: Quod cum primum dilatum esset, post, ut iusserat, impletum est. Capitolinus §. 4.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Ars Philippi Parricidae nova. Philippus, ne a crudelitare nancisci Imperium videretur, Romam literas misit, in quibus scripsit, Gordianum morbo periisse, seque a cunctis militibus electum. Nec defuit, ut Senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. Appellato igitur Philippo Principe, et Augusto, Gordianum adolescentem inter DEOS retulit. Capitolinus §. 4.

II. Calliditas eius Arabica. Philippus, cum interfecisset Gordianum, neque imagines eius tolleret, neque statuas deponeret, neque nomen abraderet, eum Divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est Capitolinus §. 5.

III. Iusta Numinis adversus Gordiani interfectores vindicta. Quod de Caesare memoriae traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse scribit. Nam omnes quicumque illum gladio appetiverunt, (qui novem fuisse dicuntur) postea interemptis Philippis, sua manu suisque galdiis, et iisdem quibus illum percusserant, interiisse dicuntur. Capitolinus ibidem.

IV. Gordiani sepulchrum. Milites Gordiano in finibus Persidis sepulchrum pararunt, Euphrati imineus, eiquehunctitulum inscripserunt, Graecis, Latinis, Persicis, Iudaicis et Aegyptiacis literis, ut ab omnibus legeretus: DIVO GOR DIANO, VICTORI PERSARUM, VICTORI GOTHORUM, VICTORI SARMATARUM, DEPULSORI ROMANARUM SEDITIONUM, VICTORI GERMANORUM: SED NON VICTORI PHILIPPORUM. Quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippicis ab Alanis tumultuario praelio victus abscesserat: simul etiam, quod a Philippis videbatur occisus. Quem titulum evertisse Licinius dicitur, es tempore, quo est nactus Imperium, cum se vellet videri a Philippis originem trahere. Capitolinus §. 5.

Attigit Gordianus annum aetatis XXII. Imperavit solus annis sex. Vere de eo versus usurpari possunt, quos senex Gordianus de filio Gordiano recitasse fertur; ut habet Iulius Capitolinus in Gordianis:

Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
Esse sinent: nimium vobis Romana propage
Visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.

Symbolum eius fuit.

Miserum esse Imperatorem apud quem vera reticentur. Qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat, vel audita, vel a plurimis roborata confirmet. Quod etiam ante eum Manlius Torquatus prudenter consideravit. Is enim cum esset declaratus Consul, oculorum valetudinem excusavit, impudentem dicens et Gubernatorem et Imperatorem esse, qui cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet, sibi aliorum capita ac fortunas committi. Huc Horatius spectasse videtur, cum inquit:

Segnius irritant animos demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator.

Similiter et Antiochus, allata purpura et diademate: Age (inquit) ex quo haec indui, heri primum vera ipse de me audivi. Sentiens miseriam in eo esse Regum ac Principum, ut raro admodum verum audiant et cognoscant: adeoque male agi cum ea Republica, in qua plus valet obsequium aurium, quam Iudicii veritas. Recte etiam Satyricus: Quid violentius aure Tyranni?

XXX. IMPERATOR ROM. M. PHILIPPUS ARABS.

I. ORTUS.

I. Generatio.

M. Iulius Philippus, Rostris Arabiae urbe obscuris parentibus natus est: cuius fortunae, humilitas generis non obfuit Pomponius Laet. in Philipp. §. 1.


page 623, image: s0695

II. PROGRESSUS.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. Ingeninm et mores.

Erat robusto corpore, calliditate Arabica instructus et speciosus. Ateneris annis, relicto patrio solo, militare coepit: nec difficile hoc puero fuit. Nam Arabes optimi sunt equites, et militiam Romanam noscere coeperunt, in Oriente res gerente Pompeio. Ibidem.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius fuit Severa Marcia Otacilla, quae Christiana fuit, et marito persuasit, ut Christianam religionem assumeret, et una cum filio Philippo a Fabiano Episcopo sacra baptismatis aqua ablueretur. Pomponius Laetus tale de co fert iudicium: Philippus homo Punica fraude deterior, qui, ut scelera tegeret, cultum Christiani nominis simulabat.

II. FILIUS eius fuit C. Iulius Saturninus Philippus. Is traditur fuisse a)ge/lastos, et ludis saecularibus ridentem patrem severo vultu inspexisse, velut illum corrigeret.

III. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

I. Strenuitate viam sibi ad altiora aperuit. Nam ipse haud parum diligens per gradus promotionis adscendit. primo Comes ordinis, deinde Dux, post praesectus praetorio. Tandem in Perside, post mortem Misithei, exercitui a Gordiano est praefectus, et loco parentis iuvenis eum habuit.

II. Misitheo inelyto Duci successit, qui dolo ipsius periit. De quo in Gordiano III. cap. 3. diximus.

II. Imperii occupatio.

Per fraudulentiam ad Imperium pervenit.

I. Factus est socius vel Collega Gordiani. Hunc in odium apud milites per calumniam vocavit, inopiam commeatus, quam ipse fraude sua induxerat, incuria Imperatoris invectam mentitus. Et ita factum est, ut College primum iuveni illi daretur. Quod fastigium honoris et potentiae cum illo non contentus obtinuisse, Gordianum inde deiecit.

II. Solus regnavit. Nam postquam Gordianum (frustra militum fidem implorantem, et vel secundum, vel inferiorem etiam dignitatis locum dari sibi in exercitu postulantem) vita expulisset, Imperii fasces corripuit, et non a militibus tantum, sed et Senatu, dolis circumvento, Augustus est appellatus.

III. IMperii administratio.

I. Filium suum C. Iulium Saturnium Philippum in itinere consortem Imperii fecit.

II. Ludos saeculares Romae celebravit, et scenicos ludos in Pompeii theatro tribus diebus totidemque noctibus pervigil populus spectavit, funalibus atque lychnis tenebras vincentibus: et cum multitudo sollennibus ludis intenta esset, incendium aus ex luminaribus, aut ex ignibus coalitum, in curiam divagatum est. Pomp. Laetus, et. 2.

III. Scitharum irruptio, imperante Philippo, Scythae, quos Misithei prudentia et virtus paulo ante cohibuerat, in provinciae populi Rom. impressionem fecerunt, omniaque ferro et flamma late populati sunt; ne quid de provincialium iniuriis ac direptionibus dicam. Pomp. Laetus, §. 2. Expeditioni huic propere praefectus est Marinus quidam, Dux limitis Sarmatici: qui ab exercitu Illyricorum Imperator est appellatus.

IV. Contra illum mittitur Decius. Philippus his cognitis Decium, virum artibus bellicis clarum, misit contra Scythas cum supplemento copiarum: qui cum ad exercitum pervenisset, concordi assensu ab exercitu Illyrico Imperator, renuens et repugnans, verum odio Philippi, est factus. Dux experientia rerum cautus, ne a Principe accusari posset, neve locum calumniis praeberer, fidissimo nuntio literas ad Philippum dedit, quibus se excusabat, suppliciter exorans, ne turbato animo ferret, promittens, se redditurm, quo invitus cepisset, Imperii fasces Pomp. Laetus, §. 2.

V. Expeditio Philippi contra Decium. Imperator iracundia praecipiti legiones conscriptas in Decium duxit, etiam debili tum per aetatem corpore, interitum Duci et exercitui minitatu. At illa tempestas in ipsius caput conversa est.

III. EGRESSUS.

Postquam Philippus ipse eductis copiis contra Decium profectus, a militibus Veronae trucidatus est, capite medio supra ordines dentium praeciso. Filius quoque, quem XII. tantum annos natum Romae reliquerat, a Praetorianis necatus est Ambo Philippi Imperium obtinuerunt annos quinque, iuxta setum Aurelium. Cassiodorus vero septem annos illos imperasse tradit.


page 624, image: s0696

Res Ecclesiae.

Philippum primum ex Imperatoribus Romanis fidem Christo dedisse, et opera Fabiani Episcopi cum filio et coniuge baptismate tinctum fuisse, plurimi affirmant. Cumque in vigiliis Paschatos Ecclesiasticae multitudini iungi desideraret, ab eo, qui tunc Ecclesiae praeerat, prius admissus non est, quam se iis, qui propter peccata in paenitentiae loco constitutierant, coniungeret. Euseb. l. 6. c. 33.

Verum Pomponius Laetus contrarium affirmat, qui ita de eo scribit §. 2. Philippus Punica fraude deterior, qui, ut scelera tegeret, cultum Christiani nominis simulabat. Imperante Philippo exorti sunt quidam in Arabia, qui animas in hoc praesenti tempore una cum corporibus mori ac corrumpi, et in futura resurrectione simul cum illis vitae denuo restituendas dixerunt. Convocata igitur ob hanc causam haud mediocri Synodo, rursus vocatus Origenes de quaestione hac ita publice disputavit, ut mentes eorum, qui antea seducti fuerant, ab erroreaverterentur.

XXXI. IMPERATOR ROM. DECIUS PATER et FILIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

DEcius Bibali inferioris Pannoniae urbe natus, claris parentibus. Pompon. Laetus, §. 1.

II. Appellatio.

Nomina habuit diversa. Nam alii eum vocant,

I. Messium Decium.

II. Decium Traianum, et dicunt, quod Traiani cognomen a Senatu ei sit impositum. Quia Traiano Imper. gloriosissimo probitate et fortitudine similis fuerit.

CAPUT II. DE PROGRESSV. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et mores.

FVit forma egregia praeditus: ab ineunte aetate spem optimae indolis praebuit: postea cum aetate virtutes in eo creverunt.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit Triphonia, ex qua filium fuscepit, qui etiam DECIUS est dictus, vel Hetruscus.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

I. Coactus Imperium suscepit. Nam cum a Philippo contra Marinum esset missus, milites Illyricani unanimi consensu eum Imperatorem facerunt, et renuentem ac repugnantem, strictis ensibus coegerunt.

II. Postea a Senatu confirmatus, et Augustus appellatus est.

III. Filium consortem Imperii fecit. Qui admirandam erga patrem reverentiam ostendit; de qua ita scribit Valerius Maxim. lib. 4. Decius Imper. cum Decium filium suum Imperiali diademate proponeret insigniri, renuit filius, dicens: Vereor, ne si fiam Imperator, deiscam esse filius. Malo non esse Imperator, sed humilis filius, quam Imperator et filius indevotus. Imperet pater meus; meum Imperium sit, parere humiliter imperanti. Nam parentum affectum exuit, qui mole superposita filium exstinguit. Prius enim alendi et nutriendi sunt pueri: et cum praecesserint, quos praecedere debent, invite adscendant.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Fuit oprimus Imperator actibus et virtutibus, in bello et pace.

I. Valde modestus fuit.

Nam cum de Censore eligendo potestatem Senatui dedisset, Valerianus absers Censor lectus; ea censura probata, Decio patre ac filio Consule, modestia Decii hoc passa est. Ipsi Imperatores enim postquam res publica unius nutu gubernari coepta est, Censores erant. Decius, cuius vita sanctissimis institutis numquam adversata, cupiens nihil agere, nisi quantum Senatus iuberet, censuram amplissimo ordini permisit. Huius Imperatoris vita, quae et civilis et militatis fuit, multos habuisset laudatores, si a Christianorum cruciatibus abstinuisset. Nam ius quintae relationis et proconsulare Imperium unde Augusti omnes proconsules dicti, nec non et ius tribunitiae potestatis, quod Augustus primus sibi perpetuo vindicaverat, arbitrio Senatus populique Romani permisit, Patris patriae cognomen accepit.

II. Rei publica curam habuit. Priusquam enim ad urbem rediret, civiles in Gallia motus sedavit: cumque ad liberandas Thracias profectus, Patribus Rem publicam commendavit.


page 625, image: s0697

III. Elogium eius. Decius Senatus iudicio Traiano adaequatus, nomenque Optimi Principis meruit, quod et artibus omnibus ac virtutibus instructus, et placidus ac civilis domi, et in armis promptissimus esset. Pomp. Laetus, §. 2.

II. ACTA BELLICA. Bellum contra Scythas sive Gothos.

I. ORTUS. 1. Decii victoria in primis congressibus. Cum Gothi navalibus et terrestribus copiis omnia infestarent, Decius profectus est una cum filio ad liberandas Thracias, ubi victor in primis congressibus, hostes in angustias locorum, quae in Dardaniis sunt, compulit, et obsedit: expugnasserque fame, ni proditus a suis fuisset. Pomp. Laetus, §. 1.

2. Hostium Legatio. Hostium Dux per Legatos petiit, ut Decius omni praeda relicta, cum suis eum trans Istrum abire sineret.

3. Decii recusatio. Minime hostium petitioni locum dare voluit Decius, sed avidus illosperdendi, qui toties fractis foederibus irruperant, et qui provincias Romani Imperii quiescere non sinerent, et Traiano illuserint.

II. PROGRESSUS. 1. Treboniani Galli emissio. Iam voti fere compos Decius, Trebonianum Gallum Ducem limitis Moesiae ad obsidendos aditus, ne fugerent, cum bona copiarum parte misit.

2. Treboniani Galli proditio. Gallus Imperatoris consilium barbaris patefaciens eos monuit, ut diviso exercitu suo alios sisterent in insidiis prope paludes, alii proelium moverent Decio, fugamque simularent versus paludes: Barbari, nonnihil addentes consilio Galli, rem peragunt.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CUm in pugnam descenderent, Decius miratus est, quod, qui modo perculsi erant metu, iam arma poscerent, ignarus proditionis, et victoriae certus copias educit. Hostis statim terga dedit. Insequitur Decius. Cum ventum est ad insidias, atrocissima pugna ac caedes maximae utrinque factae sunt. Quo in proelio cum filiis Imperatoris fortiter quidem dimicaret, in prima acie interfectus est. Quod cum nuntiarent patri milites, et pluribus verbis eum solari vellent, animose dixit: Unius militis sibi videre exiguam iacturam. Pater vero ut caedem filii ulcisceretur, vel, ut morte sua finem dolori inveniret, quo, cum impigre decertaret, longius proveheretur: forte equo sedens, ne in hostium manus aut vivus aut mortuus perveniret, equo incitato in paludem se intulit; in qua periisse putatur. Nam cadaver, quamquam summa cum diligentia quaesitum, nusquam repertum est. Privicaci tamen animo ipse sibi interitum conciliavisse scribitur, cum hostes prorsus perditos vellet, neque ulla conditione discedere eos trans Istrum pateretur. Pomponius Laetus, §. 2.

Decius quinquagenarius occubuit, Imperii biennio nondum finito. Aliqui tamen imperasse scribunt menses triginta.

ACTA ECCLESIASTICA.

Horrendus persecutor Christianorum fuit. Nam ita Cyprianus contra Demetrianum habet: Christiani sub Decio domibus privabantur, patrimonio spolibantur, catenis premebantur, careceribus includebantur, bestiis obiciebantur, ignibus puniebantur. Quibus tormentorum generibus Eusebius ex Dionysio Alexandrino praeterea addit: Picem ferventem, lapidationem, calamos acutos in faciem et oculos impulsos, tractiones per strata viarum, illisiones ad lapides, verbera, flagellationes, exustiones, transverberationem viscerum per sudes, gladium, membrorum fractionem, e sublimi praecipitationem.

Alii item Historici, eqvuleos, lacerationes per ungues ferreos, lampades ardentes lateribus admotas, suspendia, et quavis morte graviora metalla.

MARTYRES sub DECIO.

I, FABIANUS. Episcopus Romanus A. C. 251. primo in exilium eiectus in persecutione Deciana, cui Philippus thesauros suos contulerat, occisus est.

II. SIXTUS, Romanus Episcopus vicesimus quintus, sub Decio martyrii coronam accepit.

III. LAURENTIUS natione Hispanus, Diaconus et Thesaurarius Ecclesiae Romanae: cuius in craticula iacentis fidem, inter medias flammas elucentem, graphice depingit Prudentius: et gravissimo elogio ornat Ambrosius l. 1. Offic. c. 41. et lib 2. c. 28.

Historia eius breviter sic habet: Laurentius videns Sixtum Episcopum ad mortis supplicium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem. Ideo eum sic ex maerore allocutus est; Mi pater, quo abis sine filio tuo: Quo Sacerdos sine Diacono progredieris: Respondit Sixtus: Fili, non te relinquo; post triduum me sequeris: asservaberis ad maius certamen subeundum: nos


page 626, image: s0698

seniores i n hoc facile certamen descendimus; Tibi autem iuniori longe difficilius et victoria clarior parata est. Custodi ergo interim thesauros Ecclesiae in usum pauperum.

Cum autem a Laurentio petitum esset, ut thesauros Ecclesiae, ab Episcopo sibi concreditos, Imperatoris traderet, tribui spatium petit ad eos colligendos 35 disponendos. Interea vero omnes mendicos, pauperes et aegrotos convocat: eosque constituta hora post triduum Praefecto urbis et satellitibus ostendit, addens: Hos Ecclesiae thesauros esse: quibus si quid detur, hoc non perire, sed cum amplissimo foenore in caelo reddi.

Hac oratione corvi hiantes delusi et exacerbati, tradunt Laurentium carnificibus, qui eum ferreae craticulae, cui prunae ardentes substratae erant, imponunt. Ipse autem in craticula iacens, summa cum alacritate animi gloriabarur, se non terreri, sed suaviter refrigerari carbonibus illis. Et postquam vapor (ut Prudentii verbis utar) diutius decoxit exustum latus, ultro e catasta iudicem compellat affatu brevi: Converete pertem corporis, satis crematam iugiter. Et fac periculum, quid tuus Vulcanus ardens egerit. Praefectus inverti iubet. Tunc ille, illuso tyranno, inquit: Coctum est, devora, et experimentum cade, sit crudum, an assum suavius. Caelum suspicit, et congemiscens obsecrat, miseratus urbem Romulam.

Post longam precationem Laurentii, hic finis orandi fuit: Et finis idem vinculi carnalis erudit: volens vocem secutus Spiritus.

IV. BABYLAS, Episcopus Antiochenus, cum siliis tribus iussu Decii occisus est.

V. ALEXANDER, Episcopus lerosolymitanus, vir veneranda canitie gravis, post datam consessionem de Christo, Caesareae, coram tribunali Praesidis Romani in vinculis obdormivit. Eusebius lib. 6. cap. 31.

VI. MARCELLINUS Romae vir praestans et eruditione excellens fuit, qui cum attentiore animo versum Virgilii,

Iam nova progenies caelo demittitur alto.

secum perpenderet, et altius sensum eius rimaretur, de adventu et regno Christi tandem cogitare coepit, per caelestem Regem mundum reformandum esse, et aetatem auream (ut vocant) instituendam, agnoscens. Hic sub Decio, capite humeris avulso, in Martyrum collegium cooptatus est.

VII. IULIANUS, podagrae doloribus oppressus, cum aliis duobus, qui eum gestabant, ad Iudicem adducitur; quorum alter extemplo fidem denegat, alter nomine Cronion cognomento Eunus, et senex ipse Iulianus, Dominum ingenue confitentur: qui per totam urbem camelis insidentes deducti, et ita sublimes verberibus caesi, tandem immenso quodam rogo, et supra modum exardescente, hominum multitudine undiquaque circumfusa, comburuntur Alexandriae, sub Imperio Decii, anno Christi 253. Eusebius libro 6. cap. 34.

VIII. METRANUS, vir aetate confectus. Hunc Alexandrini correptum, impia verba contra DEUM loqui mandant, cuius corpus, propterea quod eorum voluntati repugnabat, futibus caedunt, vultum oculosque praeacutis arundinibus pungunt, ipsumque extra urbem abductum lapidibus obruunt. Eusebius lib. 4. c. 16.

IX. ASCLEPIADES Episcopus Antiochiae cum 40 Virginibus piis necatus est. Vincent. l. 18. cap. 52.

X. DIONYSIA, quamquam erat multorum liberorum parens, illos tamen Domino in amore minime praetulit, Alexandriae sub Decii tyrannide, post varia tormenta, capite obtruncato, mortem oppetiit. Eusebius lib. 6. cap. 34.

XI. QUINTA. Cum Antiochiae ex impii cuiusdam vatis instinctu, imperante Decio, ad patriam et antiquam superstitionem defendendam magno impetu gentiles ferrentur, ad idolorum delubra deducta, et falsos ibi DEOS venerari iussa est. Quae cum talem cultum detestaretur, pedibus constrictis, per universae urbis platreas, asperis saxis constratas, eam raptabant: et simul ac corpus eius ad saxa molaria allisissent, et flagris pariter lacerassent, ad suburbia tractam crebro saxorum coniectu trucidabant. Cusebius l. 6. cap. 34.

XII. APOLLONIA. Virgo id temporis cum primis admiranda et admodum provesta aetate, Alexandriae sub Decio comprehenditur, maxillisque eius crudeliter diverberatis, omnes dentes illi excutiuntur, atque rogo in suburbio exstructo, minantur ei gentiles, nisi verba blasphemiae una cum ipsis palam eloqueretur, se eam vivam crematuros. Illa paululum temporis ad deliberandum precata, et dimissa eorum manibus, sine mora insiliit in rogum, sic que flammarum incendio absumpta est, A. C. 253. Eusebius ibidem.

MONACHATUS ORIGO.

Imperante Decio, multi relictis domibus suis et facultatibus universis, in solitudinem metu gravissimorum crucitatuum concesserunt: unde vitae Monasticae origo. Cuius auctores exstitisse scribuntur. PAULUS THEBAEUS (qui primus Eremita factus) et Antoninus quidam, et ad Constantini usque aevum ab illo tempore vitam


page 627, image: s0699

solitariam egisse. Multi in hac persecutione religionem Christianam abnegarunt, idque duplici modo. Quidam aperte Diis sacrificarunt, hos nominaverunt Sacrificatos, vel Thurificatos, vel Idololatras. Quidam vero Libellatici dicebantur, qui abnegarant quidem religionem, sed libellum a Praesidibus acceperant, ne publice cogerentur Diis sacrificare. Quo in numero ponitur etiam perillustris isto tempore Ecclesiae Doctor ORIGENES.

Suidas de Origene, ut et Niceph. lib. 5. c. 32. commemorant, quod post varia pericula, e quibus sub Deciana persecutione eugaserat, ad aram adductus cum impuro Aethiope, illique optio data fuerit, ut vel sacrificaret, vel corpus Aethiopi contaminandum exhiberet: illum autem maluisse sacrificare: ob quam causam excommunicatione ab Ecclesia proscriptus fuerit, praesertim etiam cum post illam abnegationem in absurdas opiniones, Satana instigante, inciderit. Cum autem contumeliam excommunicationis ferren non posset, relicta Alexandria, in Iudaeam venit. Ierosolymis autem iussus contionari, conscenso suggestu haec verba Psal. 50. v. 16. recitavit: Peccatori vero dixir DEUS, ut quid tu, etc. statimque libro complicato cum lacrimis et eiulatu sedit, omnibus cum eo plorantibus.

XXXII. IMPERATOR. ROM. TREBONIANUS GALLUS, eiusque Filius VOLUSIANUS, et AEMYLIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

CVibius Trebonianus Gallus, Patricius, vel a Patriciorum familia oriundus fuit.

II. Appellatio.

Hic Imperator 1. vocatur C. Vibius Trebonianus Gallus a Pomponio Laeto, §. 1. Sextus Aurelius Vibium Gallum eum vocat.

II. Historicus quidam eum vocat Vibium Gallum Hostilianum. Sed error. Nam distinctae fuerunt personae Vibius Trebonianus Gallus, et Hostilianus. Ut diserte docet Sext. Aurelius Victor. Nam ita de eo scribit: Vibius Gallus cum Volusiano filio imperaverunt annos duos. Horum temporibus Hostilianus Perpenna a Senatu Imperator creatus, nec multo post pestilentia consumptus est.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. Imperii occupatio.

PEr fraudulentiam ad Imperium pervenit. Nam Decius Imper. ipsum Ducem limitis Mysiae constituerat, eique mandarat, ut aditus obsideret, ne Scythae fugerent. Verum ille proditor factus, dum Imper. consilium hostibus patefecit, cuius insidiis Decius periit. De quo in ipsius historia cap. 3. diximus.

Ipse igitur, Decio cum filio trucidato, a militibus Imperator appellatus est, et a Senatu confirmatus.

Postea Romam rediens Filium suum Volusianum Imperii consortem fecit.

NOTA.

Galli numisinata dolosa. In numismatibus exprimi iussit, VIRTUS AUGUSTORUM. de se ac filio; quasi virtute, non dolo, principatum assecutus.

II. Imperii administratio.

I. ACTA POLITICA.

I. Hypocrisis et immanitas. Initio Imperii, Decii memoriam cum honore ac benevolentia usurpabat, et alterum ex filiis eius superstitem adoptabat: sed progressu temporis veritus, ne, qui rerum novarum studiis adsueti, regiarum in Decio virtutum memoriam aliquando suis cum amicis repetentes, eius filio summam rerum traderent, mortem homini per insidias parat, nec adoptionis ulls, nec honesti ratione habita.

II. Socordia. Nihil laude dignum cum filio suo Volusiano in Imperio gessit.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

Hostis et persecutor Christianorum acerrimus fuit. Nam ita de eo Eusebius lib. 7. c. 1. scribit: At ne Gallus (inquit) malum Decii aut videre potuit, aut cavere: sed in eundem lapidem offensionis impegit. Cuius cum regnum floreret initio, et cuncta ei ex sententia cederent, sanctos viros, qui pro pace regni eius, DEO summo supplicabant, persecutus est, cum quibus et prosperitatem suam pariter fugavit et pacem.

Edicta Imperialia contra Christianos promulgavit: quae quocumque pervenissent, horribilem pestlentiam secum traxerunt.


page 628, image: s0700

Poena divina.

1. Caruit prosperitate. Nam totum Romanum Imperium a Barbaris est vastatum: uti postea dicemus.

2. Deus Rom. Imperum punivit pest. Nam ea ab Aethiopia oriens, consumptis fere verlus Meridiem corporibus, per Orientem vagata est. Inde ceteras orbis partes invasit, et ubique maximam hominum partem exhausit, plerisque locis inhabiratis relictis. Ea labes vix decimo, aut, ut alii scribunt, xv anno, saevire desiit. Eusebius lib. 7. c. 1.

III. ACTA BELLICA.

I. Gallus Trebonianus ignominiosum foedus cum Scythis percussit, non sine Romani nominis ignominia. Tunc primum populus Romanus Scythicae servitutis iugum accepti. Pomp. Laetus in Gallo. Tributum fuit aurearum drachmarum 200. ibidem.

II. Foederis ruptio. Cum negligenter Imperium Gallus administraret, Seuthae ruperunt foedus, et primum nationibus sibi finitimis turbas dederunt: deinde paulatim progressi, ad ipsum usque mare sita rapinis exhauserunt: adeo qui lem, ut nulla romanae ditionis gens ab eis non vastata manserit, sed omnia prope oppida destituta moenibus, et iisdem munitorum magna pars capta fuere.

Scitharum exemplo, alii quoque hostes surrexerunt, armaque ceperunt. Iam in viscera Syriae penetrant Parthi, et Armenias, fugato Rege Tyridate, occupant, cuius liberihostibus se dederunt.

Scythae magna onusti praeda, in Dardanidos, velut regni sedem redeunt. Attamen pretio non contenti, rursus Italiae minabantur. Pomp. Laetus in Gallo.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. SCitharum ab Aemyliano repressio. Cum Scythae quicquid occuparunt in Europa, securi plane possiderent, et iam in Asiam quoque transgressi essent, omniaque ad Cappadociam, et Pesinuntem et Ephesum usque diripuissent, Aemylianus Legionum Pannoniae Dux in illis locis eos aggressus est, et gloriose devicit. Zosimus in Gallo, Volus. Aemyl.

Aemylianiortus, officium et fortitudo.

1. Aemylianus fuit Libycus, ex Mauritania oriundus: a pueritia coepit stipendia mereri, et cum aetate ad alios atque alios honores subinde evectus est. Pomp. Laet. in Aemyliano.

2. Aemylianus milites spc praemii ad pugnam accen dit, dum pro contione iis id policitus est, si hostes vicissent, ibidem.

3. Milites spepramii accensi ad conserendas cum barbaris manus, incitatiores facti sunt, et castris educti, tanto impetu in hostes elati sunt, ut non fugarint modo hostes, sed magna ex parte ceceiderint, illorumque regiones, praedis abactis, pene exhauserint. Hinc Aemylianus praemia promissa militibus persolvit. Pompon. Laetus in Aemyliano.

4. Militum gratitudo. Postquam Aemylianus exercitui praemia persolvisset, ille, ut vicissim se gratum praestaret, Imperatorem eum salutavit. ibidem.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Galli cum filio contra Aemylianum profecto et occisio. Postquam Gallus comperisset Aemylianum a militibus Imperatorem esse appellatum, una cum filio adversus eum profectus est. Milites, qui cum Gallo erant, amplitud ne copirum ipsum longe inferiorem essevidentes, simulque ad hominis ignaviam negligentiamque respicientes, eum cum filio necarunt, cum vixisset annos quatuor minus quinquaginta, Imperium vero cum filio duobus tantum annis obtinuisset.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

1. Aemylianus a Senatu confirmatus. Nam Gallo eiusque filio occiso, ad Senatum scripsit, se Imperatorem electum esse, promisitque se liberaturum Thracias, et Mesopotamiam, et Armenias recuperaturum, et depulsurum undique hostes nominis Romani.

2. Amilitibus suis occisus. Priusquam opus quod se effecturum dixerat Aemylianus, aggrederetur, milites, qui in Alpibus fuere, Valerianum Imperatorem fecerunt. illi igitur, qui sub Aemyliano erant, his cognitis, ne civili bello et cognatorum sanguine se invicem inficerent. contemplantes praeterea humilitatem generis Aemyliani, et nobilitatem Valertani, simul et laudatissimos mores: sublato Aemyliano, cum vixissot annos 40, et tres menses imperasset, Valeriano se tradiderunt.

Illorum Symbola fuere.

I. C. Vibii Treboniani Galli. NEMO AMICUS IDEM, ET ADULATOR.

Nemo potest Satanae pariter servire, Deoque:

Sic et adulator nullus amicus erit.


page 629, image: s0701

II. C. Vibii Volusiani, filii, Symbolum: SINE VANO PUBLICA FAMA.

III. C. Iulii Aemyliani: NON GENS, sed MENS.

Non genus aut genius: NON GENS, si credere fas est.
SED MENS nobilitat nobilitata virum.

XXXIII. IMPERATOR ROM. P. LICINIUS VALERIANUS.

CAPUT I. De ORTV.

I. Generatio.

EX nobili Corneliorum familia Valerianus fuit oriundus. PATES eius dictus est Valerius Flaccus.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Pomponius Laet. in Decio §. 1. eum vocat P. Cornelium Licinium Valerianum.

II. COGNOMENTO, dictus est COLOSIUS.

CAPUT I. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXores habuit duas.

PRIOR est a)nw/umos. Ex hac suscepit filium Gallienum, in Imperio successorem.

POSTERIOR fuit MARIANA, ex ea suscepit P. Cornelium Licinium Valerianum Iuniorem.

II. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

Valerianus sub Decio Censor factus est. De cuius censura pluchra exstar narratio apud Trebell Poll. §. 1. Cum deliberatio instituta esset, cui censura deferri deberet, (nam id Decius Imp. in Senatus potestate posuerat) primus Praetor edixit: Quid vobis videtur P. C de censore deligendo? Arque cum, qui erat Senatus Princeps, rogasset, absente Valeriano: (nam ille in procinctu suo cum Decio agebat) omnes una voce dixerunt, interrupto more dicendae sententiae; Valeriani vita censura est. Ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior. Ille de Senatu iudicet, qui nullum habet crimen. Ille de vita sententiam ferat nostra, cui nihil potest obici. Valerianus in tota vita sua censor fuit. Prudens Senator, modestus Senator, gravis Senator. Amicus bonorum, inimicus tyrannorum: hostis criminum, hostis vitiorum. Hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus. Primus genere, nobilis sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis, exemplum antiquitatis.

Hoc S C. ubi Decius accepti, in conventu summorum virorum, praesente etiam Valeriano, legi iussit: Felicem te, inquit, Valeriane, Senatus sententia, imo animis atque pectoribus: totius orbis humani suscipe censuram, quam tibi detulit Romana resp. quam solus mereris, iudicaturus de moribus nostris. Tu aestimabis qui manere in curia debeant, tu equestrem ordinem in antiquum statum rediges, tu censibus modum pones, tu vectigalia firmalbis, divides statum, res publicas recensebis: Tibi legum scribendarum auctoritas dabitur: tibi de ordinibus militum iudicandum est: tu arma respicies: tu de nostro palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis eminentisfimis iudicabis. Excepto denique Praefecto urbis Romae, exceptis Coss. ordinariis, et sacrorum rege, ac maxima virgina Vestalium, (si tamen incorrupta manebit) de omnibus sententias feres. Laborabunt autem et illi ut tibi placeant, de quibus non potes iudicare. Haec Decius. Ad quae Valerianus respondit: Quaeso, sanctissime Imperator, ne ad hanc necessitatem me alliges, ut ego iudicem de populo, de militibus, de Senatu, de omni penitus orbe, iudicibus, et tribunis ac Ducibus. Haec sunt, propter quae Augustum nomen tenetis: apud vos censura resedit: Non potest hoc implere privatus. Veniam igitur eius honotis peto, cui vita impar est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat.

II. Electio ad Imperium.

Valerianus a militibus Imperator electus est, acta prope iam aetate. Annorum enim 70 erat, et vita superiori omnibus probatus, magnoque in honore habitus fuerat. Itaque ad supremum illud honorum ac potentiae fastigium ascendit, teste Pollione, non 8ut solet) tumultuario populi concursu, non militum strepitu; sed iure meritorum, et quasi ex totius orbis una sententia. Hic filium Valerianum iuniorem et filium Gallienum Imperii socios sumpsit.

Valerianus filius iunior circa Mediolanum sepultus est. Trebell Boll.

III. Acta in Imperio.

I. ACTA EC CLESIASTICA.

Initio Imperii non malus Imperator fuit, et innocentis vitae, Christianis amicus: Et quidem eos tanta clementia complectebatur, (tametfi ipse Christianus non esset) ut tota illius aula referta esset


page 630, image: s0702

Christianis. Postea verodepravatus est, et a veritate deiectus per quendam doctorem pessimum, magistrum, Principem Aegyptiorum Magorum, ut in Christianos saeviret. Eo quod intelligebat, Magicas incantationes et Satanicas praestigias (quibus ipse delectabatur) Christianorum praesentia impediri, dissipari atque confundi. Eo enim insaniae progras. sus Imper. ut abominanda sacrificia perficerer, pueros mactaret, infelicium parentum liberos immolaret, nuper nata viscera scrutaretur, et figmenta Dei, quasi ex hisce facinoribus fortunatus, dirimeret ac rescinderet. Eusebius lib. 7. c. 9. Eccles. Histor.

Martyres sub eo.

I. MARINUS, vir militaris, Hierosolymorum civis, honore et divitiis clarus: cum sub Valeriano inter collegas suos ad honoris gradum altiorem eveheretur, quidam ex collegis obliqua agitatus invidia, non posse Marinum superiorem adipisci honorem, exclamat, eo quod esset Christianus. Interrogatur ergo a iudice Marinus, num ita se res haberet? Ille ita esse, et vere se esse Christianum, clarissima voce testatur. Tres igitur ei deliberandi horae decernuntur a iudice. Cumque a tribunalibus fuisset egressus, Theotecnus Episcopus Caesariensis, apprehensa manu eius, perducit eum ad aedem sacram, ibique multis verbis in fide confirmans, et tandem gladium (quo militarem dignitatem designabat) ei ostendens, et librum (Euangelium) rursus offerens, utrum e duobus istis mallet, interrogat. Marinus vero promptissima fide cum manum ad Euangelium tetendisset; Obtine (inquit Theotecnus) quod elegisti, ô fili, et contemnens praesentemd vitam, aeternam sperato, confidens perge et suscipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit. Regressus continuo ad tribunal evocatur per praeconem: aderat enim tempus statutum. ille vero nec moras patitur, nec exspectat interrogantem, sed continuo sibi et deliberatum asserit, et ex paternis legibus confirmatum, quod Deo obtemperare oporteat magis, quam hominibus. Quem iudex ilico capite puniendum pro tali responsione pronuntiat. Eusebius l. 7. cap. 12.

II. Cyprianus, Episcopus Carthaginensis, (in cuius scriptis singula prope verba spirant martyrium) capite truncatus, Martyrii coronam et gloriam obtinuit, A. C. 258.

III. Sub Imperio Valeriani et Gallieni 300 simul Carthagine, vitae huic caducae Christum et veritatem praeferentes, Martyrii gloriam consecuti sunt. Praefectus siquidem civitatis, haud procul a fornace calcaria, prunas et tus poni iussit, et iis, quos Christianae fidei nomine suspectos habebat, praecepit, ut vel in honorem Iovis prunis tus inicerent, vel in calcariam illam fornacem se praecipites darent. Ibi omnes ex ardenti pietatis zelo in fornacem se ipsos ultro et citra ullam moram coniecerunt, ubi ex calcis fumo et pulvere suffocati sunt. Henricus de Erfford. et Vincent.

II. ACTA POLITICA.

Iustitiae amantissimus fuit. Nam ut iustitia commutativa vigeret, confici iussit modium ex orichalco, idque in foro Constantinopolitano suspendi, ut iusta mensura in commerciis moderaretur: Quibusdam etiam, qui falsa mensura usi fuissent, manus abscindi et publicopalo affigi iussit. Suidas.

III. ACTA POLITICA.

Postquam Christianos persequi coepit, omnis eius fortuna et felicitas evanuit. Nam undique in Imperio Romano seditiones et bella oriebantur.

I. Germanorum in Italiam irruptio, qui usque ad Ravennam progradientes, omnia passim vastabant ferro slammisque. Sebast. Franc.

II. Vicarius eius Claudius, infensissimus Christianorum hostis et persecutor, a Diabolo obsessus ita torquebatur, ut blasphemam linguam sii ipsi mordendo truncaret, et tandem a Diabolo interficeretur. Henricus de Erfford. lib. 6. cap. 27.

III. Persarum irruptio, contra quos ipse Valerianus anno quarto Imperii in Orientem profectus, ubi proditione Macriani Ducis clade ingenti afficitur, ipse postea sive nimium credulus, sive alias proditus, a Persis captus est.

CAPUT III. DE EGRESSV.

Valerianus dignum crudelitate sua exitum habuit. Nam cum quadriennium imperasset, a Persarum Rege Sapore victus et captus, qpud Parthos miserabili perpetuaque servitute consenuit. Rex enim equum conscdensurus, Valeriani cervice incurvata pro scabello uti solitus est, ita ut Valerianus Regem non manu, sed dorso attollere cogeretur, nec ullis precibus aut pretio in libertatem posset restitui: sed tandem excoriatus et sale conspersus, miserrime periit. Agathias l. 4. de bell. Goth.

Hic Valerianus humanae fragilitatis et calamitatis speculum fuit. Nam ut nullum Principem unquam maiori favore orbis accepit, quam Valerianum: sic nullus eo calamitosior Romano Imperio praefuit.


page 631, image: s0703

XXXIV. IMPERATOR ROM. P. LiCINIUS GALLIENUS.

CAPUT I. DE ORTV.

GALLIENUS Valeriani Imp. filius fuit, a quo cum consensu Senatus creatus est.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA IUVENTUTIS, eiusque educatio.

I. BEne a patre educatus, et studiis egregi excultus fuit. Fuit nempe oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. Huius est illud epithalamium, quod inter centum poetas praecipuum fuit. Nam cum fratrum suorum filios iungeret, et omnes Poetae Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, cum ille manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, ita dixisse fertur:

Ite, ait, ô pueri, pariter sudate medullis
Omnibus inter vos: non murmura vestra columbae,
Brachia non hederae, non vincunt oscula conchae.

AXIOMA.

Non decet eruditio Principem, quae a iustitiae, Gravitatis, fortitudinis et vigilantiae studio seiuncta est. Quid enim turpius, quam si audias, bonus poeta, malus Princeps? Nam aliud in Imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.

II. Fuit ingeniosissimus.

EXEMPLA.

I. Cum taurum ingentem in arenam misisset, exiisetque ad eum feriendum venator, neque perductum decies posset occidere, coronam venatori misit, mussitantibusque cunctis, quid rei esset, quod homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit, Taurum toties non serire difficile est. Trebell. Poll. in Gallieno §. 4.

II. Cum quidam gemmas vitreas pro veris vendidisset eius uxori, atque illa, re comperta, flagitasset vindictam, Caesar iussit hominem corripi, quasi leoni obiecturus. Deinde in caveam, dum populus exspectat horribilem leonem, prosiliit capus. Cunctis rem tam ridiculam mirantibus, per curionem dici iussit: Imposturam fecit, et passus est. Eadem opera fefellit impostorem, et irrisit uxorem. C. Rhodig. lib. 6. cap. 26. putabat, satis esse, quod eum terrore, et terribilis mortis exspectatione cruciasset. Erasmus in Apophth. pag. 492.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit PIPA; uti a Sexto Aurel. Victore, vel PIPARA, uti a Trebell. Pollione vocatur. Hanc per pactionem, concessa parte superioris Pannoniae a patre Marcomannorum Rege, duxit. Ex qua suscepti duox filios.

1. Cornelium Valerianum, quem Avus Licinius Valerianus Caesarem fecit. Sextus Aurelius Victor.

2. Gallienum Saloninum, sic dictum a patre et Avo. Nam fuit filius Gallieni: et nepos Valeriani. Trebell. Poll. §. 1. Saloninus dictus 1. vel ab urbe Salonis, quia in ea natus fuerat, vel 2. a matre Salonina. Trebell. Poll. in Gallieno §. 1. Hunc Gallienum Saloninum Pater in locum Cornelii filii sui subrogavit. Sextus Aurelius Victor.

Hic in iuventute ludricum furtum commisit. Nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer, sive Gallienus, his auratos constellatosque baltheos rapuisse perhibetur. Et cum esser difficile in aula Palatina requirere quod periisset, ac taciti militares viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti accubuerunt. Cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum. respondisse dicuntur: Salonino deferimus. Atque hinc tractum morem, ut deinceps cum Imperatoore cincti discumberent. Trebell. Poll. in Salonino Gallieno §. 1.

III. ACTA POLITICA.

I. Togata.

I. Imperii occupatio.

Pater ipsum Augustum fecit, et postea a Senatu est confirmatus; quod nfaustum fore, Tiberis inundatio, quae tum accidit, significavit. Sext. Aurel. §. 1.

II. Imperii administratio.

Initio Imperium feliciter, mox commode, et ad ultimum perniciose gessit. Nam iuvenis in Gallia et Illyrico Multa strenue fecit, occiso apud Mursiam Ingenuo, (qui purpuram sumpserat) et Trebelliano. Diu placidus et quietus: mox in omnem lasciviam dissolutus, tenendae Rei publ. habenas probrosa ignavia et desperatione relaxavit.


page 632, image: s0704

Vitia eius. I. Ingratitudo erga Parentem captivum detestanda.

Cum SAPOR Rex Persarum Valerianum captivum detineret, multi pro ipso Principes intercessere, ut eum libertati restituerent. His igitur atque similibus Regem Persarum argumentis hortati sunt. Quia I. vel fato, vel virtuta gens Romana plurimum possit, videret, ne, quod senem Imperatorem cepisset, et id quidem fraude, male sibi cederet posterisque suis. Nam et Gallos, qui olim Romanos vicissent, et urbem incendissent, Afros quoque saepe a Romanis victoriam reportasse, nunc tamen Romanis servire: et Mithridatem Ponticum totam Asiam tenuisse, et a Romanis tamen victum esse, quorum iam sit Asia. 2. romanos item graviores tunc esse, quando vincuntur. 3. Valeriano esse etiam filium Imperatorem, et nepotem Caesarem. 4. Esse praeterea omnem orbem illum Romanum, qui totus contra Saporem insurrecturus sit. Unum ergo senem cepisti, et omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti.

Bellum igitur Odenatus Rex Palmyrenorum in vindictam Valeriani Persis indixit. Nisibin et Carras statim occupat, tradentibus sese Nisibenis atque Carrenis, et increpantibus Gallienum. Nec defuit ramen reverentia odenati erga Gallienum. Nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. Qui cum Romam deducti esset, viacente Odenato triumphavit Gallienus, nulla mentione patris facta, tantum abfuit, ut quidquam pro patre auderet, ut etiam de captivitate eius gaudere potius videretur. Vagabantur Exercitus, murmurabant Duces, omnes in maerore erant, quod Imperator Romanus in Perside serviliter teneretur.

Ubi de Valeriano patre, quod mortuus esset, comperit: Id quod Philosophorum potimus de filio amisso dixisse fertur: Sciebam me genuisse mortalem. Ille dixit: Sciebam patrem meum mortalem essc.

II. Luxuria et miser anda Sollertia in Victu et Amictu.

Gallienus natus abdomini et voluptatibus, dies et noctes vino stuprisque perdidit orbem terrarum. Ab iis qui circum eum erant requirebat: Ecquid babemus in prandio? et quae voluptates paratae sunt? Et qualis cras erit cena? quales Circenses? Sic confecto itinere, celebratisque hecatombis, ad domum regiam rediit: conviviisque et epulis depulsis, alios dies voluptatibus publicis deputabat. Tempore veris cubicula de rosis fecit: De pomis castella composuit: Uvas triennio servavit. Hieme summa melones exhibuit. Mustum, quemadmodum toto anno haberetur, docuit. Ficos virides, et poma ex arboribus recentia, semper alienis mensibus praebuit. Mantilibus aureis semper stravit. Gemmata vasa fecit, eademque aurea. Crinibus suis auri scobem aspersit, radiatus saepe processit. Cum chlamyde purpurea gemmatisque fibulis, et aureis, Romae visus est, ubi semper togati Principes videbantur: purpuream tunicam aureatamque virilem, eandemque manicatam habuit. Gemmato baltheo usus est, caligas gemmatas annexuit. Trebell. Pollio §. 3. et 6.

III. Prodigalitas.

Lavit die septimo aestate, vel sexto: hieme secundo vel tertio. Bibit ex aureis semper poculis, aspernatus vitrum, dicens, nil esse eo communius. Semper vina variavit. Neque unquam in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit. Trebell. Polio §. 6.

IV. Immanitas et crudelitas.

Nimiae in milires crudelitatis fuit. Nam et terna milia, et quaterna militum singulis diebus occidit. ibidem.

V. Scurrilitas.

Patet ex iocis intempestivis.

1. De morte patris, cum eum diem suum obiisse comperisset, dixit: Sciebam patrem meum esse mortalem.

2. Cum Rex Persarum, quasi captivus, per pompam duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia, atque uniuscuiusque vultum mira inhiatione rimantes. A quibus cum quaereretur quidnam agerent illa sollertia; illi responderunt: Patrem Principis quaerimus. Quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est, scurrasque iussit vivos exuri. Quod populus factum tristius, quam quisquam aestimat, tulit: Milites vero ita doluerunt, ut non multo post vicem redderent, Trebell. Pollio §. 3. Ita scurra publicus a privatis scurris irrisus, quorum nugae flebiles. Nec enim tutum tyranno illudere.

3. Provinciarum defectionem, quasi levissimam rerum iacturam, ioco solitus eludere Cum enim nuntiatum esset, Aegyptum descivisse, Quid? Sine lino Aegyptio esse non possumus? Dum Asiam vastatam comperisset: Quid, inquit, sine deliciis


page 633, image: s0705

Asiae esse non possumus? Perdita Gallia arrisit, dixitque: Num sine trabeatis sagis tuta Res publica non est? Pessimi Principis voces, cui quidlibet potius est Republ. Trebell. Pollio.

Ah miser Princeps in incendio Reip. scurriliter iocatur. At bonus Princeps est sumpaqh/s2. Unde SOLI comparatur. Nam Solis partes sunt, illustrare radiis orbem: Principis vero virtus est, egenorum misereri. Porro is clarior est Imperator, qui pius est. Ille namque cedit succedenti nocti: hic autem rapacitati pravorum non concedit indulgere quicquam, sed lumine veritatis iniquitatis occulta coarguit.

VI. Subita Audacia.

Erat in Gallieno subitae virtutis audacia: nam aliquando iniuriis graviter movebatur. Denique ad vindictam Byzantiorum processit. Et cum non putaret recipi se posse muris, receptus alio die omnes milites inermes, armatorum corona circumdatos, interemit, fracto foedere quod promiserat. Trebell. Pollio in Gallienis §. 3.

VII. Ineptia.

Interfectis militibus apud Byzantium, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit: convocatisque patribus, decennia celebravit, novo genere ludorum, nova specie pomparum, exquisito genere voluptatum, quas Trebell. Pollio in Gallieno §. 3. fusius describit. Unde videmus, quod personati Principes larvis delectentur.

VIII. Ambitio et superbia.

Statuam sibi maiorem colosso fieri praecepti Solis habitu, sed ea imperfecta periit. Trebell. Pollio §. 6. Stulta haec ambitio Gallieni fuit. Non enim statuae, sed virtutes hominem nobilitant: et ridiculi sunt, qui mortuis lapidibus sibi famam et decus parare conantur.

IX. Socordia et neglecta Reip. cura.

Hinc sub Gallieno luctuosa Imperii facies fuit Nam Terrae motus, et hiatus horrendi, diluvia, pestilentia, bella tam interna quam externa, undique Romanum Imperium afflixerunt. Neque id mirum: Quia caelum et terra sub ignavorum Principum et seditiosorum subditorum pondere fatiscunt, impiosque ad poenas debitas pertrahunt. Nonne enim horrendum est, quod sub Gallieni ignavi et luxuriosi Principis Imperio, non uno, sed plurimis ac diversis locis, 30 Traiani exstiterint, qui eius contemptu Imperium occuparunt? Quorum hic est Catalogus.

I. CYRIADES.

II. POSTHUMUS.

III. POSTHUMUS iunior.

IV. LOLLIANUS.

V. VICTORINUS

VI. VICTORINUS iunior.

VII. MARIUS.

VIII. INGENVUS.

IX. REGILLIANUS.

X. AURELIUS.

XI. MACRIANUS.

XII. MACRIANUS iunior.

XIII. QUIETUS.

XIV. ODENATUS.

XV. HERODES, Odenatislius.

XVI. MOEONIUS.

XVII. BALISTA.

XVIII. VALENS.

XIX. PISO.

XX. AEMZLIANUS.

XXI. SATURNINUS.

XXII. TETRICUS senior.

XXIII. TETRICUS iunior.

XXIV. TREBELLIANUS.

XXV. HERENNIANUS.

XXVI. TIMOLANUS.

XXVII. CELSUS.

XXVIII. ZENOBIA.

XXIX. VICTORINA.

XXX. CENSORINUS.

IV. ACTA ECCLESIASTICA.

Gallienus initio imperii una cum Patre Valeriano Ecclesiam persecutus est, uti patet ex sexto hymno Prudentii, quo describit Fructuosi Episcopi martyrium, et inter cetera sic canit:

Iussum est Caesaris ore Gallieni,
Quod Pr4inceps colit, ut colamus omnes.
Aeternum colo Principem, dierum
Factorem, dominumque Gallieni.

Ipse patris sui calamitate motus, manifestoque Dei iudicio territus, pacem Ecclesiae reddidit: et edictis divulgatis persecutionem relaxavit: quorum unum recitatur ab Eusebio his verbis: Imperator Caesar P. Licinius Gallienus, Pius, Fortunatus, Augustus, Dionysio, et Pinnae, et Demetrio, ac reliquis Episcopis. Beneficentiam doni mei per universum mundum publicari mandavi; ut a locis, qui disciplinae gratia detinentur, discedant: et ob hanc causam etiam vos exemplo huius rescripti mei uti potestis; ne quisquam negotium vobis facessat: et hoc, quod a vobis licite perfici potest, iam diu antea est a me concessum. Quapropter Aurelius


page 634, image: s0706

Cyrenius, qui maximo negotio praeest, exemplar a me datum custodit. Exstat et alia quaedam illius constitutio: quam ad alios Episcopos misit, permittens eis loca ea recipere, quae Coemeteria vocantur.

CAPUT II. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

CUM Claudius successor eius videret, quod nullam Rei publ. curam haberet, omnesque fines a Barbaris vastari, ipsum hortatus est, ut tandem socordiam excuteret, et contra hostes proficisceretur. Pollio.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Gallienus a Claudio persuasus, ut contra hostes tandem moveret, in Gallias proficiscitur. Ubi Macrianus et Heraclianus Duces contra eum e medio tollendum conspirarunt, cum alias a Republica removeri non posset. Ideo factis insidiis ipsum interficiunt cum fratre Valeriano et filio Gallieno apud Mediolanum, anno aetatis 50. Imperii 15. Cum patre regnavit annos 7. solus octo. Sextus Aurelius Victor.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e *a.

Senatus interitum Gallieni graviter tulit, ideoque de parricidis vindictam sumere voluit; sed invito Claudio, tum quia vulgi in Gallienum odia exstitere, id efficere non potuit. Victor, Pollio.

XXXV. IMPERATOR ROM. CLAUDIUS, et Frater eius QUINTILLUS.

CAPUT I. DE ORIV.

CLAUDIUS e Dalmatis fuit oriundus. Plerique putant eum Gordiano satum, dum ille adolescens a muliere Matura institueretur ad uxorem. Sextus Aurelius Victor.

Duos habuit fratres. QUINTILLUM et CRISPUM. Claudio nulli filii fuere. Quintillus vos reliquit. CRISPUS habuit filiam CLAUDIAM, ex ea et Eutropio, nobilissimio gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est genitus. Trebell. Pollio in Claudio §. 4.

II. Appellatio.

Vocatur MARCUS AURELIUS CLAUDIUS, uti eum Pomp. Laetus nominat.

CAPUT II. DE PROGRESSV. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et MORES.

CLAUDIUS insignis morum gravitate, insignis vita singulari, et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu; digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit. Fecerat hoc etiam adolescens in militia, cum ludicro Martiali in campoluctamen inter fortissimos quosque monstraret. Nam iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit. Pollio §. 4.

III. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

Priusquam ad Imperium perveniret, ingentia habuit Senatus iudicia. Nam cum esset nuntiatum illum cum Macriano fortiter contra gentes in Illyrico dimicasse, acclamavit Senatus: Claudi, Dux forttissime, habeas virtutibus tuis, devotioni tuae. Claudio statuam omnes dicamus. Claudium Consulem omnes cupimus. Qui amat Rem publ. sie agit. Antiqui milites sic egerunt. Felicem te Claudi iudicio Principum, felicem te virtutibus tuis: Consulem te, te Praefectum. Pollio §. 5.

I. Imperii occupatio.

1. Gallieni morientis sententia Imperator designatus est. Sextus Aurelius Victor.

2. Milites, quos fere contra ingenium perditae res recta consulere subigunt, ubi afflicta omnia perspexere, avide approbarunt. Sextus Aurelius Victor.

3. A Senatu itidem confirmatus, qui ingenti eum honore decoravit: scilicet ut in curia clypeus ipsi aureus, item in Capitolio statua aurea poneretur. Eutropius Breviarii l. 9.

Senatus acclamationes honorificae in Claudium.

Cum nuntiatum esset Claudium Imperatorem factum, haec in illum dicta sunt: Auguste Claudi, Dii te nobis praestent: (dictum sexagies.) Claudi Auguste, Principem te, aut qualis tu es, semper optavimus: (dictum quadragies.) Claudi Auguste, te resp. requirebat: (dictum quadragies.) Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus Senator, tu vere Princeps: (dictum octuagies.) Claudi Auguste, tu nos ab Aureolog vindica: (dictum quinquies.) Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica: (dictum quinquies.) Claudi Auguste, tu nos


page 635, image: s0707

a Zenobia et a Victoria libera: (dictum septies.) Claudi Auguste, Tetricus nihil fuit: (dictum septies.) Trebell. Pollio in Claudio §. 4.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Fuit boni Principis decus. Nam ita de eo scribit Trebell. Pollio §. 1. Quid magnum viri ille domi forisque non habuit? Amavit parentes. Quid mirum? Amavit et frates. Iam potest dignum esse miraculo. Amavit propinquos: res nostris ternporibus comparanda miraculo. Invidit nulli, malos persecutus est. Fures iudices palam aperteque damnavit. Stultis, quasi negligeret, indulsit. Leges optimas dedit. Talis in rep. fuit, ut eius stripem ad Imperium summi Principes eligerent, emendatior Senatus optaret. Ipse si diutius in Imperio vixisset, Scipiones bonos et Camillos, omnesque illos veteres suis vittutibus, suis consiliis, sua prudentia reddidisset.

Frugalitatem amavit.

Nam Cuspin. de eo scribit, ipsum in cibo ac pout adeo moderatum fuisse, ut omnibus admirationi fuerit.

II. ACTA SAGATA.

I. Deliberatio de ordine belli. Illud etiam in Claudio memorabile, quod accepto Imperio, cum in Senatu variarent sententiae, utri prius bello occurrert, tyrannorum, an Gothorum? Gothos censuit prius aggrediendos, quod hi Rei publicae hostes, Tyranni Principis essent. Egnatius.

II. Aureolum tyrannum, conflictu habito, a Rei publicae gubernaculis depulit. Aurelius Victor.

III. Bellum contra Scythas, et Sarmatas, Illyricum. Macedoniam, et loca vicina vastantes suscepit. Scythae enim collectis auxiliis, assumptis Herulis, Peucis et Gothis, sex milibus navibus, cum 320 milibus militum in Moesiam veniunt. Claudius etsi destitueretur militibus (quod Tetricus obtineret Gallias et Hispanias; ubi erant vires Imperii, et Zenobia in Oriente sagittarios haberet:) tamen contra Scythas profectus est, et binis proeliis cum iis certavit, et in Moesia et ad Marcianopolin: ubi etiam multi Gothi periere, tot feminae captae sunt, ut singuli mil tes vel ternas haberent captivas: nec regio in Romano Imperio fuit, quae non haberet servum Gothum. Trebell. Pollio.

De eo bello ipse ad Senatum scripsit, quae epistola exstat apud Trebell. Pollionem §. 3. P. C. militantes audite, quod verum est: Trecenta viginti milia Barbarorum in Romanum solum armati venerunt. Haec si vicero, vos vicem reddite meritis: si non vicero, scitote, me post Gallienun: velle pugnare. Et quia non scuto, non spathae, non pila iam supersunt, Republ. fatigata a plurimis, qui contemptu Gallieni Principis defecerunt.

Exstat et ibidem Epistola, quam Claudius, Barbaris devictis, ad Iunium Brocchum scripsit. Verba ita sonant: Delevimus 320 milia Gothorum, duo milia navium mersimus. Tecta sunt flumina scutis, spathis et lanceolis omnia littora operiuntur. Campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. Tantum mulierum numerum cepimus, ut binas et ternas mulieres victor sibi miles possit adiungere.

IV. Bellum conira Alemannos Claudius, exstincto Aureolo, receptis legionibus adversus aciem Alemannorum haud procul a lacu BENACO tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. Aurelius Victor.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Vincentius de eo scribit, quod acerbam contra Christianos moverit persecutionem. Nam 272 Christianos extra muros Salariae educi, in amphitheatro includi, et a militibus transfodi curavit, Milites praeterea 46, a Dionysio Romano Episcopo baptizatos, capitibusplecti, et in eodem statim loco terrae mandari praecepit. Item 121 propter Christianae fidei confessionem martyrio affecit. Osiand. Histor. Eccles. cent. 3. l. 3. c. 25.

CAP. III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

CLaudius priusquam Syrmii decederet, convocatis Ducibus, Tribunis et praefectis, de eligendo post ipsum Imperatore, longa orationis serie Aurelianum probavit, eumque exercitus mox elegit. Pompon. Laetus.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Mortuus est Cludius Syrmii in Pannonia ex morbo gravit et contagioso. anno C. 170. cum imperasset annum unum et menses novem. Sextus Aurel. Victor.


page 636, image: s0708

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Honor illi a Senatu habitus. Nam illi clypeus aureus post mortem totius Senatus iudicio in Romana curia collocatus. Expressa thorace vultus eius imago. Illi populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis optimi maximi templum statuam auream decem pedum collocavit. Praeterea totius orbis iudicio illi in rostris posita est columna, cum palamata statua superfixa, librarum argenti mille quingentarum. Pollio §. 2.

ELOGIUM eius.

Senatus populusque Roman. illum, ante, in et post Imperium sic dilexit, ut neque Traianus, neque Antoninus, nec quisquam alius Princeps sic amatus sit. Idem §. 5.

QUINTILLUS, Frater eius.

Post obitum Claudii frater eius QUINTILLUS, vir sanctus, et virtute, moderatione, innocentia Claudio fratre non inferior, delatum sibi omnium iudicio suscepit Imperium, non hereditarium, sed merito virtutum: Qui factus esset Imperator. etiamsi frater Claudii Principis non fuisset. Trebell. Pollio. §. 4.

Oraculi responsum de eo.

Cum frater Claudius in Apennino de Quintillo Oraculum consuleret, responsum huiusmodi accepit:

Ostendent terris hunc tantum fata.

Augustum eum Sentus appellavit. sed cum Aureliani viribus, quem milites Imperatorem fecerant, se imparem videret, qui ad urbem adventare nuntiabatur, venas solvit, atque ita die 18 Imperii decessit. Alii, ut Pollio, Eutropius et Cassiodorus scribunt, quod se gravem et serium contra milites ostendisset, ac verum Principem prae se ferret, eo mortis genere, quo Galba et Pertinax periere, interemptum esse.

Plura de eo non exstant Nam ob brevitatem temporis, nihil dignum Imperio gerere potuit, etc.

XXXVI. IMPERATOR. ROM. VALERIUS AURELIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

AURELIANUS familia obscuriore ortus. PATER enim eius fuit aedituus in Pannonia. Strig. part. 1. Locor. pag. 94. Flav. Vopisc. vero scribit §. 2, eum Dacia sive Moesia oriundum, patre, Aurelii clarissimi Senatoris colono inter Daciam et Macedoniam, genitum esse.

MATER sacerdos fuit templi Solis in eo Vio, ubi cum marito habitavit, divinationum aliquid habens, adeo ut propter prodigia et auspicia, quae filio puero multa contingebant, (quae apud Flavium Vopisc. §. 2. exstant) Imperium eius ominata fuerit: et aliquando cum marito iurgata, cum eius et stultitiam increparet, et vilitatem, eruperit in hanc vocem: En Imperatoris patrem.

AXIOMA. Multi ex obscuris parentibus nati, ad summas dignitates atque honores evecti sunt.

EXEMPLA habemus.

I. In Aureliano nostro, cuius virtus ac fama toti orbi terrarum perspecta fuit; et tamen eius patria propter ignobilitatem adhuc in occulto manet, cum quidam in Sirmia, nonnulli in Moesia, alii in Dacia, oriundum esse dicunt.

II. In M. Iulio Licinio Imper., qui in Dacia progenitus patre admodum inope agricola: imo et is aliquo tempore patrem in atatione cultuque agrorum adiuvit.

III. In Maximo Pupieno Imperatore, qui fabri ferrarii, vel qui plaustra conficiebat, filius fuisse perhibetur.

IV. In Davide, qui ex pastore Rex factus.

V. In P. Aelio Pertinace Imperatore, qui patrelibertino, atque eodem mercatore, natus est.

Non enim refert de magnis Principibus scire, ubi quisque sit genitus, sed qualis in Republ. fuerit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et Natura.

FVit decorus, et gratia viriliter speciosus: statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis immensae, disciplinaesingularis, gladii exercendi cupidus. Ab ineunte aetate ingenio vivacissimus, vitibus clarus: nullum unquam diem praetermisit, quam vis festum, quam vis vacantem, quo non se pilo et sagittis, ceterisque armorum exerceret officiis. Flav. Vopisc. in Aurel. §. 2.


page 637, image: s0709

II. ACTA OECONOMICA.

I. Aurelianus solam filiam reliquit. Et Aurelianus Proconsul Africae eius nepos fuit. Flavius Vopiscus, §. 10.

II. Exercitia quottidiana. In porticu Miliarensi, quam in hortis Salustii ornaverat, quottidie equos et se fatigavit, quamvis non fuerit bonae valetudinis. Flav. Vopisc. §. 12.

III. In servorum suorum delictis castigandis cumprimis severus exstitit, dum eos, quoties peccassent, coram se caedi iubebat. Ibidem.

IV. Ancillam suam, quae adulterium cum servo suo fecerat, capite punivit. Ibidem.

V. Modestia in habitu. Vestem holosericam ipse in vestiario suo non habuit, nec alteri utendam dedit. Et cum ab eo uxor sua peteret, ut unico pallio blatteo serico uteretur, ille respondit: Absit ut auro fila pen sentur! Flavius Vopicus §. 12.

VI. Convivium de assaturis maxime fuit. Vino rubro maxime delectatus est. medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse inedia se praecipue curavit. Rarus in voluptatibus fuit, sed mimis admodum delectatus est: cumprimis Phagone quodam, qui tam capaci gula ac ventre fuit, ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, vervecem et procellum comederet: biberet autem infundibulo apposito plus orca.

NOTA.

Orca 1. Varroni vas vinarium teres est, quod Itali hodie Botitacio vocant. 2. Plinius vocat cadum salsamentarium, quod Itali Barile de tonina appellant.

Similiter Bonosum Imper. Aurelianus frequentem in aula habuit, qui bibit, quantum hominum nemo. Huic Aurelianus Hunilam, nobili gente Gothicam mulierem, nulla alia de causa uxorem dedit, quam ut eius indicio Gothorum omnia consilia et arcana cognosceret. De hoc Aurelianus dicere solitus: Non ut vivat natus est, sed ut bibat. Si quando legati Barbarorum ad Bonosum venissent, ipsis propinabat ut eos inebriaret, et ab his per vinum omnia cognosceret, et extorqueret veritatem. Quantumlibet bibisst, semper securus videbatur et sobrius. Praeterea tantum mingebat, quantum biberat, sic ut eius vesica numquam gravaretur. Postea cum a Probo superatus laqueo vitam clausisset, emanvit iocus, Amphoram pendere, non hominem. Flavius Vopiscus.

Certe eiusmodi hominum (si modo homines, non amphorae doliave pertusa, nominandi sunt) sepulchris inscribendum esset Epitaphium cuiusdam parasiti, repertum Romae extra Portam Capenam, ubi olim sepulturarum monumenta apud veteres Romanos posita erant: qnod est eiusmodi:

HEUS HIC SITUS EST OFELLLIUS
BUBALUS BIBULUS, QUI DUM
VIXIT, AUT BIBIT AUTMINXIT.
ABI PRAECEPS.

Non multum dissimile est Epitaphium Timocreontis, ut a Lylio Gyraldo ex Athaenei lib. 10. refertur.

*polla\ piw\n kai\ polla\ fagw\n, kai\ polla\ kak) ei)pw\n
)*anqrw/pous2, kei=mai *timokre/wn *r(o)dios.
id est:
Multa bibens, et multa vorans, mala multaque dicens
Ipse viris, iaceo Timocreon Rhodius.

III. ACTA POLITICA.

I. ACTA ANTE IMPERIUM.

I. Adulta aetate per gradus ad dignitates militares evectus propter insignem virtutem bellicam. Nam erumpentes Sarmatas in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus attrivit. Flavius Vopiscus §. 2. Refert Theoclius, Aurelianum manu sua bello Sarmatico uno die 41 occidisse. Plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta.

Cum essent in exercitu duo Aureliani tribuni, hic, et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus apposuerat: Manu ad ferrum: ut si forte quaereretur, quis Aurelianus aliquid vel fecisset, vel gessisset, suggereretur, Aurelianus manu ad ferrum; atque sic cognosceretur. Flavius Vopiscus ididem.

II. Disciplinam, militarem severe exercuit. Nam militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit, ut duarum arborum capita inflecteret, et ad pedes militis ligaret, atque arbores ipsas subito dimitteret, ut scissus utrinque penderet. Hinc militibus ita timori fuit, ut sub eo, posteaqum semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit. Flav. Vopiscus §. 3.

Huic Vopiscus haec verba tribuit ex epistola quadam militari vere aurea, ad Vicarium suum scripta: Si vis Tribunus esse, imo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat: oleum, sal, lignum, nemo exigat: annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrimis provincialium, habeat: arma tersa sint: ferramenta Samitata, calceamenta fortia. Vestis nova vestem veterem exch dat. Stipendium


page 638, image: s0710

in balteo, non in popina habeat: in hospitiis caste se gerat: qui litem fecerit, vapulabit.

Haec epistola nostri saeculi militarem confusionem coram DEO et hominibus graviter perstringit atque damnat.

II. ACTA IN IMPERIO.

I. Imperii occupatio.

Aurelianus virtutis via ad fastigium Imperii adscendit. Nam Claudius Imper. bellum contra Gothos ipsi potissimum credidit, in quo secundis proeliis usus Rem publ. in integrum restituit. Unde Claudius ipsum successorem Imperii elegit, et ipse statim consensu omnium legionum factus est Imperator. Vopisc. §. 5.

Leicet enim Senatus Claudii morte nuntiata fratrem eius Quintillum Augustum appellaverit; tamen ipse non diu Imperium obtinuit, quia sibi ipsi mortem conscivit. Aurelianus igitur, Quintillo interfecto, solus Imperium obtinuit. Vopiscus §. 5.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Beneficentia in amicos. Amicos suos honeste ditavit, et modice, ut miserias paupertatis effugerent, et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. Vopiscus §. 12.

II. Privilegia concessa. Dedit facultatem, ut aureis, qui vellent, vasis uterentur, et poculis, et ut argenteas privatihaberent carrucas, cum antea aerata et eborata vehicula fuissent. Ibidem.

III. Iste primus Imperator fuit, qui diadema capiti innexuit: gemisque et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est. Sextus Aurelius Victor.

IV. Fuit saevus et sanguinarius, et trux omni tempore, etiamfilii sororis interfector. Idem.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Suevos et Sarmatas gessit, eosque gloriosissime vicit. Vopisc. §. 5.

II. Bellum contra Marcomannos. Ab his per errorem cladem accepit Nam a fronte dum ipse non curat occurrere, subito eruperunt hostes: dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter vastata sunt. Postea tamen ipsi quoque Marcomanni victi sunt. Ibidem.

Calliditas Marcomannorum bellicam fortitudinem Romanam pene evertit. Aurelianus enim cum vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est, ut Romanum pene solveretur Imperium. Et causa quidem huius periciuli perfidia et calliditas Barbarici fuit motus. Nam cum congredi aperto marte non possetn, in silvas se densissimas contulerunt, atque ita Romanos vespera incumbente turbarunt. Flav us Vopisc. §. 6.

III. Bellum contra urbem Tyanam in Cappadocia sitam. Cum Tyanam venisset, eamque occlusam reperisset, iratus dixisse fertu: Canem in hoc oppido non relinquam. Tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Haraclammone quodam; timore neinter ceteros occideretur, patriam suam prodente, civitas capta est. Sed Aurelianus duo statim praecipua, quorum unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex Imperatoria mente monstravit. Nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit: et cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturm apud Tyanaeos negaret, eversionem urbis exposcerent, respondit iis: Canem, inquit, negavi in hacure me relicturum: canes onnes occidite. Capta autem civitas est miro modo. Nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus occultus adscendere, ille conscendit, at que elata purpurea chlamyde, intus civibus, foris se militibus ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. Flavius Vopisc. §. 6.

IV. Occupatio Antiochiae. Recepta Tyana, Antionchiam, proposita omnibus impunitate, brevi apud Daphnen certamine obtinuit: atque inde praeceptis quantum probatur venerabilis viri Apollonii parens, humanior atque clementior fuit. ibidem.

V. Bellum contra Zenobiam Reginam. Contra Zenobiam et Zabam sociam eius apud Emessam magno certamine pugnavit. Cumque Aureliani equites fatigati iam pene discederent, ac terga darent, subito vi numinis, quod postea proditum, hortante quadam divina forma, per pedites etiam restituti sunt. Fugata est Zenobia cum Zaba, et plenissime parta victoria. Recepto igitur Orientis statu, Emessam victor Aurelianus ingressus est, ac statim ad templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. verum illic eam formam numinis reperit, quam in bello sibi faventem vidit. Quare et illic templa fundavit, donariis ingentibus positis: et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum. Post haec Pa myram iter flexit, ut, ea oppugnata, laborum terminus sieret. Sed in itinere a latronibus Syris


page 639, image: s0711

male accepto frequenter exercitu, multa perpessus, et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus est. Denique fatigatus, ac pro malis fessus, literas ad Zenobiam misit, deditionem illius petens, vitam promittens. Quarum exemplum hoc est: Aurelianus Imper. Roman. orbis, et receptor Orientis, Zenobiae ceterisque, quos societas tenet bellica. Sponte facere debuistis id, quod meis literis nunc iubctur: deditionem praecipio impunitate vitae proposita, ita ut illic Zenobia cum tuis agas vitam, ubi te ex Senatus amplissimi sententia collocavero. Gemmas, argentum, aurum, sericum, equos, camelos in aerarium Romanum inferas. Palmyrenis suum ius servabitur. Hac epistola accepta, Zenobia superbius insolentiusque rescripsit, quam eius fortuna poscebat. Eius quoque epistolae exemplum exstat apud Vopiscum §. 7. Zenobia Regina Orientis, Aureliano Augusto. Nemo adhuc praeter te quod poscis, literis petiit. Virtute faciendum est, quicquid in rebus bellicis est gerendum. Deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram Reginam perire maluisse, quam in qualibet vivere dignitate. Nobis Persarum auxilia non desunt, quae iam speramus: pro nobis sunt Saraceni, pro nobis Armeni. Latrones Syri exercitum tuum Aureliane viderunt: quid igitur, si illa veneri manus, quae undique speratur? Pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas. His acceptis literis, Aurelianus non erubuit, sed iratus est: statimque collecto exercitu ac Ducibus suis, undique Palmyram obsedit, neque quicquam vir fortis reliquit, quod aut imperfectum videretur, aut incuratum. Nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit: et alas Saracenicas Armeniasque corrupit, atque ad se modo ferociter, modo subtiliter transtulit, denique post multa certamina mulierem potentissimam vicit. Victa igitur Zenobia, cum fugeret camelis, quos dromadas vocitant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus misfis est capta, atque in Aureliani potestatem deducta. Victor itaque Aurelianus, totiusque iam Orientis possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret cum Persis, Armenis, Saracenis, superbior atque insolentior egit ea, quae ratio temporis postulabat. Flavius Vopiscus §. 7.

VI. Expeditio in Occidentem. Pacato Oriente in Europam rediit victor, et Carporum copias afflixit: unde Carpicus dictus: Quod cognomen, cum deforme videretur, repudiavit. Interim Palmyreni, qui iam victi et contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato, rebellarunt. Itaque eo reversus, urbem captam penitus evertit ac delevit: atque prorsus crudeliter omnem aetatem sexumque concidit, ita ut ipsum iam caedium, quae patratae fuerant, paenitert aut pigeret. Securior deinceps in Europam rediit, atque illic omnes, qui vagabantur, hostes virtute sua contudit.

Sed dum Aurelianus res per Europam Asiamque omnem ingentes ageret, Firmus quidam exstitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus Imperii, quasi ut esset civitas libera, vindicavit. Ad quem continuo Aurelianus revertit, et Aegyptum statim recepti.

Hac quoque expedita difficultate, Occidentem petiit, et Tetricum unum de triginta tyrannis, qui Gallias adhuc obtinebat, in potestatem suam redegit, non invitum, adeoque sponte ad ipsum transeuntem, quod militum petulantiam et improbitatem ferre non posset. Flavius Vopiscus §. 8.

VII. Triumphus. Princeps igitur totius orbis Aurelianus, pacatisper Occidentem Gallis, atque undique terris, Romam iter flexit, ibique de Zenobia et Tetrico, h. e. de Oriente et Occidente, triumphum egit. Ibidem.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Aurelianus in initio Imperii tantum abest, ut iniquus is aut inimicus Christianis fuerit, ut suam etiam, in postrema et frequentissima contra Paulum Samosatenum Synodo Antiochiae, auctoritatem interposuerit: et Samosatenum, domo Episcopali cedere nolentem, exire compulerit. Eusebius l. 7. c. 30. Attamen cum natura barbaurs et sanguinarius esset, (ut Eutropius scribit) adeo ut nec a propria sororis silii caede abstineret: alienus tandem a Christianis factus, persecutionem in eos movere proposuit. Eusebius et Platina.

CAPUT III. DE EGRESSV.

POstquam Aurelianus Romae triumphum egisset, rursus ex urbe ad bellum Vindelicum discessit, ubi Boios, (quos nunc Bohemos nominamus) oram Vindelicam populantes, repulit. Inde ad Illyricum rediit, ac Persis bellum rursus indixit. Sed cum eo proficisceretur, fraude notarii sui Mnesthei periit: (cui Aurelianus necem minitatus fuerat) qui ad quosdam militares viros, amicos ipsius, nomina pertulit annotata, falso manum eius imitatus, tamquam Aurelianus ipsos pararet occidere. Itaque ut praeveniretur, ab iisdem interfectus est in itineris medio, quod inter Constantinopolin et Heracliam est. Eutrop.


page 640, image: s0712

Breulib. 9. Sextus Aurel. Victor. Imperavit annis v. mensib. v. Ibid.

Illo interfecto, cum esset res prodita, et sepulchrum ingens, et templum, detulerunt ii a quibus interemptus est. Mors quoque eius inulta non fuit Nam Mnestheus ad stipitem affixus, et bestiis obiectus est.

Senatus mortem eius graviter tulit; gravius tamen populus Rom. qui vulgo dicebat: Aurelianum paedagogum esse Senatorum. Vopiscus §. 9.

XXXVII. IMPERATOR ROM. M. CLAUDIUS TACITUS, eiusque Frater FLORIANUS.

CAPUT I. DE ORIV.

I. MCLAUDIUS TACITUS fuit vir nobilis Romanus, qui Romae Senatoris et postea Consulis officio functus erat.

II. NOMEN. Alii vocant eum P. Annium Tacitum. Alii M. Aurelium Tacitum.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. TEmperantia in victu. Ipse vitae fuit parcissimae, ita ut sextarium vini toto die numquam potaverit, soepe intra heminam. Prae omnibus oleribus affatim ministratis, lactucis indulsit. Somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat. Amariores cibos appetivit. Balveis raro usus est, atque in senectute validior fuit. Panem nisi siccum numquam comedit, eundemque sale et aliis rebus conditum. Mensam suam numquam nisi agrestibus opimavit. Phasianum, nisi suo et suorum natali, et diebus festissimis, non apposuit. Vopiscus §. 4.

II. In vestitu modestia Togis et tunicis iisdem est usus, quibus privatus. Uxorem gemmis uti non est passus. Vopiscus ibidem.

II. ACTA LITERARIA.

I. Legit senex minutulas literas ad stuporem: nec unquam noctem intermisit, qua non aliquid vel scriberet, vel legeret, praeter posterum Calendarum diem.

II. Cornelium Tacitum Historicum parentem suum non i. avit, et de eo mandata dedit, ut quotannis exemplaria aliquoties describerentur, quo legi ab omnibus posset. Mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, propterea quod eo mense et natus, et IMperator factus esset. Flavius Vopiscus § 4.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Post necem Aureliani milites ad Senatum scripsere, postulantes, ut alium Rei publicae Principem Patres eligerent. Neque enim eorum quemquam, qui Aurelianum occidissent, Imperatorem se passuros. Senatus, qui non ignorabat, Principes a se electos militibus non placere, rem ad milites retulit. Qui iterum ad Senatum; isque itidem ad milites. Dumque id saepius sieret, non invido, non tristi, sed grato religiosoque certamine inter Senatum, et exercitum, interregnum per sex vel septem menses fuit, sic ut Res publ. Imperatorem, dum bonus quaerebatur, non haberet. Egnatius. Cum autem rumor emersisset, Claudium Tacitum Imperatorem esse faciendum, discessit ille Roma, atque in Campania duobus mensibus fuit, Sed inde dedeuctus, illi Senatus consulto interfuit, in quo unanimi omnium consensu Imperator designatus est, et omnis Senatus Tacito acclamavit: Tacite Auguste, Dii te servent. Te delegimus, te Principem facimus, tibi curam Rei publ. orbisque mandamus. Suscipe imperium Senatus auctoritate: tui loci, tuae vitae, tuae mentis est, quod mereris. At ille senectutem suam excusando: Miror P. C. in locum Aureliani fortissimi Imperatoris vos senem velle Principem facere. An probaturos senem Imperatorem milites creditis? Videte ne Rei publicae non eum, quem velitis, Principem detis: et mihi hoc solum obesse incipiat, quod unanimiter delegistis. Post haec acclamationes Senatus hae fuere: Et Traianus ad Imperium senex venit: Et Adrianus ad Imperium senex venit; Et Antoninus ad Imperium senex venit. Et tu legisti: Incanaque menta Regis Romani, Et quis melius quam senex imperat? Imperatorem te, non militem sacimus: Tu iube, milites pugnent. Habes prudentiam, et bonum fiatrem. Severus dixit: Caput imperare, non pedes. Animum tuum, non corpus eligimus. Tacite Auguste, Dii te servent!

Omnium igitur acclamatione et a populo et ab exercitu libenter receptus est. Vopiscus §. 2. et 3.

II. Imperii administratio.

I. Leges vestiarias tulit. Nam holosericam vestem omnibus viris interdixit. Vopiscus §. 4.


page 641, image: s0713

II. Thermas publicas aedificavit. Domum suam destrui praecepit, et in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit. Ibidem.

III. Thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Ibidem.

IV. Senatum coluit. Postquam Imperator esset electus, talem ad Senatum orationem habuit: Mihi liceat P. C. sic Imperium regere, ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi. Vestrum est igitur ea iubere atque sancire, quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo romano esse videantur. Vopiscu §. 3.

V. Interfectores Aureliani e medio sustulit. Vopiscus §. 4.

CAPUT III. DE EGRESSV.

EXpeditionem adversus Barbaros ingenti multitudine a Maeotide erumpentes suscepit, in qua sexto mense Imperii insidiis militaribus interemptus est. Flav. Vopiscus. §. 4. Aurelius Victor vero scribit, quod 200. die Imperii apud Tarsum febri exstinctus sit.

FLORIANUS.

Hic frater Taciti germanus fuit, qui post fratrem arripuit Imperium, non Senatus auctoritate, sed suo arbitrio, quasi hereditarium esset Imperium. Verum vix duobus mensibus Imperium tenuit, et occisus est Tharsi a militibus, qui Probum imperare audierant. Vopiscus in Floriano, §. 1.

S. Aurelius Victor vero et Egnatius scribunt, quod solutis sibi venis ad Probi Imperantis nuntium obierit, etc.

XXXVIII. IMPERATOR ROM. M. AURELIUS PROBUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

PROBUS oriundus fuit e Pannonia civitate Sirmiensi, nobiliore matre, quam patre, patrimonio moderato, affinitate non magna.

PATER eius fuit DALMATIUS, vel ut alii volunt, Maximus, qui initio Hortulanus, et postea Dux militum factus in Aegypto mortuus est. Vopiscus in Probo, §. 2.

MATER eius fuit CLAUDIA.

II. Appellatio.

PROBUS dictus fuit. Fuit autem Probus et nomine et re: quia probus. virtuosus et salutaris Princeps fuit. Unde Valerianus Imper. eum in epistola quadam ad Mulvium Gallicuanum praefectum praetorio nominat Probum vere probum. Eius verba haec sunt: Miraris fortassis, quod ego imberbem Tribunum fecerim, contra constitutum Divi Adriani. Sed non multum miraberis, si Probum cogitas adolescentem vere probum. Numquam enim alius mihi, cum eum cogito, nomen occurrit. Quod nisi nomen haberet, potuit habere cognomen, etc. Vopiscus in Probo, §. 2.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

PROBUS adhuc adolescens corporis moribus tam clarus est factus, ut Valeriani iudicio tribunatum prope imberbis acciperet. Vopiscus §. 2.

Res item magnas ante adeptum Imperium gessit. Unde a Valeriano, Gallieno, Claudio, Aureliano. Tacitoque Imper. maxime commendatus fuit. Cuius rei epistolae ipsorum, quae apud Vopiscum exstant, testes sunt. His quoque militum amor, qui ingens erga Probum semper fuit, accessit, eosque ipse quoque crua, qua par erat, amplexus. Neque enim unquam ille passus est peccare militem. Si quid praedae fuit, ita id divisit, ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. Quinetiam dum de praedato repertus esset equus non decorus, neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milliaria currere diceretur, ita ut per dies 8. vel 10. continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet sevaturum, iam primum dixit: Fugitivo militi potius, quam forti hic equus convenit. Vopisc. §. 3.

II. Imperii occupatio.

I. A militibus electio. Cum ad exercitus in Oriente nuntius venisset de Taciti obitu, animus fuit militibus praevenire Italicos exercitus, ne iterum Senatus Principem daret. Sed cum Sermo esset, quis fieri deberet, et manipulatim in campo Tribuni milites alloquerentur, dicentes: Requirendum esse Principem aliquem fortem, sancum, verecundum, clementem, probum: Idque per multos circulos, ut fieri assolet, diceretur: Quasi divino nutu undique ab omnibus acclamatum est:


page 642, image: s0714

Probe Auguste, Dii te servent! Deinde concursus est factus, et cespititium Tribunal, appellatusque Imperator. Ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum: Atque inde ad palatium deductus, invitus et saepe dicens: Non enim et vobis expedit, milites: non mecum bone agitis. Ego enim vobis blandiri non possum. Flavius Vopiscus, §. 4.

II. Senatus confirmatio. Cum ab exercitu qui Tarsi erat, iam Imperator esset factus, post a Senatu fuit consirmatus. Nam ab omnibus acclamatum est: Probe Auguste, Dii te servent! Olim dignus et fortis, et iustus, bonus Ductor, bonus Imperator. Exemplum militiae, exemplum imperii, Dii te servent! Assertor rei publ. felix imperes. Magister militia, felix imperes: te cum tuis Dii custodiant. Et Senatus antea te delegit. Aetate Tacito posterior, ceteris prior. Quod Imperium suscepisti, gratias agimus, Tuere nos, tuere rem publ. Bene tibi committimus, quos antea servasti. Tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Patthicus, tu omnia: et Prius fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis; felix gagas, feliciter imperes. Ibid.

III. Imperii administratio.

Spei de se conceptae egregiis factis respondit. Nam accepto hoc S. C. secundum orationem permisit Patribus, ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, Proconsules crearent, legatos Consulibus et ius praetorium Praesidibus darent: leges, quas Probus ederet, Senatus consultis propriis consecrarent. Statim deinde, si qui de interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit. Vopiscus §. 5.

II. ACTA BELLICA.

I. Bellum contra Tyrannos. Quorum fuere tres: 1. Saturninus Gallus. 2. Proculus. 3. Bonosus.

1. Contra Saturninum. Hic e Gallis oriundus, ea virtute et rei militaris fuit scientia, ut Aurelianus Imper. limitis Orientalis ducatum ei crediderit, edicens serio, ne unquam Aegyptum videret. Huius enim provinciae ingenia mobillia non iniuria suspecta prudentissimus habebat Imperator. Et salutatus ibi primum Saturninus est Augustus. Quod nomen tunc quidem fugit, at non multo post sumpsit: etsi non ignorans, quantum periculi eo ipso adiret. Cum enim eum animarent vel ad Imperium, qui induerant purpuram, in haec verba disseruit; Nescitis, amici, quid mali sit imperare. Gladii et tela nostris cervicibus impendent: imminent hastae undique, undique spicula; ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur: Non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro sudio. Adde, quod omnis aetas in Imperio reprehenditur. Senex est quispiam, inhabilis videtur: sin minus, inest furor. Nam quod Imperatorem me cupitis, in necessitatem mortis me trahitis. Sed habeo solatium mortis, solus perire non potero. Haec talis oratio non indigna erat Duce literato, et qui bonis disciplinis, inprimis Rhetoricae operam dederat: non modo Romae, sed et in Africa.

Fertur autem Probus et clementes ad eum saepe literas misisse, et veniam esse pollicitum: sed milites qui cum eo fuerant, non credidisse. Obsessus igitur prope Apaniam in castro quodam, ab iis, quos Probus miserat, invito Probo, occisus est. Flavius Vopiscus in Saturnino.

2. Contra Proculum. Hic patria fuit Albingaunus, natus ad Alpes maritimas, latrociniis in adolescentia assuetus, et tribunus postea multis legionibus praefuit, et fortia facta edidit. In Galliis hortantibus Lugduensibus, qui ab Aureliano afflicti fuerant, sibique a Probo metuebant, imperium assumpsit. A Probeo victus et fugatus, tandemque interemptus est, producentibus eum Francis, (quibus, ut ait Vopiscus, familiare est, ridendo sidem frangere) ad quos confugerat. Vopiscus.

3. Contra Bonosum. Hic origine Britannus fuit, Galla tamen matre natus, filius Paedagogi literarii. Nihil ipse literarum didicerat, et non tam militaribus studiis, etetsi nec ea neglexerat) quam bibacitate nomen sibi et laudem quaesitum iit. Potus enim cibique fuit capacissimus: dequo Aurelianus dixerat: non eum natum esse, ut vivat, sed ut bibat. Legatos Barbarorum ita vino deponere potuit, ut omnia secreta illorum expiscaretur. Is quoque Imperium ad Rhenum assumpsit, sed longo graviqeu certamine a Probo superatus est. Itaque vitam laqueo finivit, et ob eam rem dictus est amphora pendens. Vopiscus.

4. Gessit et alia maxima bella felicissimo successu. Nam Gallias a Germanis liberavit, civitatibus LX. nobilissimus receptis cum omni praeda: hostium prope CD. milibus caesis, reliquis vero ultra Nicrum fluvium et Albim submotis. Denique virture sua et prudentia eo hostes redegit, ut novem eorum Reges ad pedes ipsius se abicerent. Eadem virtute et felicitate deinde Rhaetias, Illyricum, Thraciam, Isauriam, Pamphyloiam, et alias provincias, terrore hostilium incursionum liberavit: Persas ac Parthos fama nominis sui ac rerum gestarum terruit, et ut pacem supplices peterent, adegit.


page 643, image: s0715

5. Duellum cum Aradione. Contra hunc pugnavit, et singulari certamine in Africa prostravit: et quia fortissimum ac pertinacissimum virum vicerat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc exstat, tumulo usque ad ducentos pedes terrae lato, per milites; quos otiosos esse numquam est passus. Vopisc. §. 3.

III. ACTA TOGATA, sive VIRTUTES.

I. Fortitudo eius bellica, quae effulget 1. Ex dicto de equo celeri illi oblato: Fugitivo militi potius, quam forti, hic equus convenit. 2. Ex sacto, h. e. duello cum Aradione: de quibus antea diximus.

II. Prudentia de latronibus. Cum multa Barbarorum loca purgasset latrociniis, ubi per venisset ad Isauros, dixit, ab illis locis facilius arceri latrocinia, quam tolli. Sentiens, esse dandam operam, ne latronibus illuc esset aditus, neve iuvenes latrocinari discerent. Itaque loca omnia, quae angustum haberent aditum, veteranis concessit: addens, ut eorum filii ab anno 18. ad militiam mitterentur, ne ante latrocinari discerent, quam militare. Hoc tum recte Probus, cum multum interesset inter militiam et latrocinium: nunc frivolum est. Vopiscus.

III. Opera ergegia in Aegypto per milites struxit in plurimis civitatibus. In Nilo quoque cum multa fecit, ut vectigal frumentarium solus adiuverit; tum pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit: ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit, atque in his segetes agrosque constituit. Vopiscus in Probo §. 3.

IV. Diligentia. Non passus est, militem esse otiosum, sed multa opera militari manu perfecit, dicens: Annonam gratuitam militem comedere non debere. Vopiscus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. Mortis antecedentia, quae sunt

I. *lexqe/nta. 2. *praxqe/nta.

*l*e*xqe/nta, h. e. dicta. 1. Symbolum: Numquam militem otiosum esse passus est, dicens: Annonam gratuitam militem comdere non debere. Quod dictum a militibus gravate ex eo fuit auditum.

2. Votum. Dixit praeterea: Brevi milites necessarios non habebimus. Vopiscus in Probo §. 7. et. 8. Quo significabat, Barbaras nationes omnes Imperiod Romano iam subiectas esse. Verum hisce dictis invisum militiubus et gravem, vel potius intolerabilem sereddidit.

II. *p*raxqe/nta, h. e. Patrii soli amplificandi studium. Cum Sirmium venisset, ac solum patrium fecundari cuperet et dilatari, ad paludem quandam siccandam multa milia militum adhibuit.

II. Mors ipsa.

Cum milites multo labore onerarentur, illius pertaesi, aliqui tumultuantes, seditionem adversus Probum moverunt, illumque, confugientem in turrim ferratam, (quam speculae causa editissimam exaedificaverat) interfecerunt, anno Imperii sui sexto, mense IV. Aurelius Victor.

III. Consequentia.

Reliquus exercitus, dolens exstinctum esse iustum, fortem, felicem et utilem Imperatorem, sepulchrum ei fecit huiusmodi titulo marmori inciso: HIC PROBUS IMPERATOR, ET VERE PROBUS SITUS EST: VICTOR OMNIUM GENTIUM BARBARARUM: VICTOR ETIAM TYR ANNORUM.

XXXIX. IMPERATOR ROM. M. AURELIUS CARUS, cum filiis CARINO et NUMERIANO.

CAPUT I. DE ORTV.

DE Origine, vel patria eius, diversae sunt Histoncorum sententiae.

1. Quidam dicunt, quod natus fuerit Narbonae, quae civitas in Illyrico sita fuerit. Verum haec sententia non potest consistere. Quoniam civitas illa in Illyrico dicta fuit Narbis, Graece *narbi\s2, uti testatur Stephanus.

2. Alii tradunt, quod natus sit Narbone. Narbo enim, Graece *narbw\n, olim amplissimum fuit Galliae Braccatae emporium; teste Strabone lib. 4. Et in hac civitate natus, indeque Narbonensis appellatus sit.

3. Alii scribunt, quod fuerit Romanus: quoniam ipse in Epistolis suis se Romanum profiteatur. Verum nos dicimus, quod Carus vocet se Romanum non natione, (quoniam non in Italia, sed in Gallia


page 644, image: s0716

erat oriundus: unde etiam Narbonensis dictus:) sed habitatione. Quia ius civitatis in urbe Roma habuit, ibique ad varios dignitatum gradus evectus est.

Appellatio.

I. NOMEN. CARUS dictus fuit, non tantum nomine, sed et re. Nam erga omnes amabilis et humanus fuit, et egregiis suis virtutibus omnium amorem sibi conciliavit; uti partet ex epistola Probi Augusti ad Senatum, quae a Vopisco ita recitatur: Probus Augustus Senatui suo salutem dicit; Felix esset nostra Resp. si qualis Carus est, aut plerique vestrum, plures haberem in actibus collocatos. Quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placet, decernendam censeo, addito eo, ut publico sumptu eidem exaedificetur domus, marmoribus a me delatis. Decet enim nos talis integritatem remunerare viri.

II. COGNOMEN. Dictus fuit PERSICUS. quod cognomen praeclara a Persis reportata victoria meruit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a,

CARUS in iuventute sua valde formosus fuit et ingeniosus, in senectute vero calvus factus est. In prima pueritia Romam venit, ibique artes liberales fideliter didicit: praeterea etiam in palaestra aliisque exercitiis equestribus studiose se exercuit: virtutibus suis praestantibus magnum apud omnes amorem et favorem meruit, iuxta vulgatum illum versiculum:

Nobilis est omnis, quem nobilitat sua virtus.

II. ACTA OECONOMICA.

CARUS in coniugio duos filios gen vit. Unus dictus fuit Numerianus, qui ergregie fuit moratus, et paternis vestigiis institit: Alter dictus fuit CARINUS, qui plane degeneravit, et homo omnium contaminatissimus fuit. Unde etiam pater infesto erga eum animo fuit, eumque saepius exheredare voluit.

II. ACTA POLITICA.

I. Togata.

I. Per civiles et militares gradus Praefectus praet. a Probo constitutus est. Vopiscus in Caro.

II. Occiso Probo, Imperator a militibus est electus. Nam in illo munere tantum sibi apud eos amorem conciliavit, ut interfecto Probo, tanto Principe, solus dignissimus Imperio videretur. ibidem. Senatus militarem suffragationem libenter comprobavit: quia videbat virtutem eius nobilitate generis et eruditione esse ornatam.

III. Beneficia a Probo Imp. in se collata grata mente agnovit, dum statim, initio Imperii, mortem eius acerrime ultus est.

IV. Filios suos consortes Imperii fecit, cumque iis biennium regnavic: Carinum Galliae praefecit; Numerianum vero secum retinuit.

II. Acta Sagata.

I. Bellum contra Sarmatas. Sarmatae, audita morte Probi, rursus in Pannoniam et Thraciam irruptiones fecere; sed CARUS primus omnium eos repressit, 16000 interfectis, et 20000 captis.

II. Bellum contra Persas. Pacata vicinia, in Asiam transivit cum filio Numeriano, et bellum Persicum, quod Probus inceperat, continuavit: nullo sibi occurrente Mesopotamiam obtinuit, et Ctesiphontem recepit: occupatisque Persis domestica seditione, victoriam ab eis referens, Persici nomen meruit.

Huc pertinet memorabilis Historia de ARSACIDAE, Persarum Regis iuvenis atque insolentis, ad CARUM Imp. legatione, et huius mascula atque heroica responsione. Unde paret admiranda Cari magnanimitas, cum singulari humanitate coniuncta, et vere mirabilis modestia, omnem affectatam pompam tum in comitatu, tum in victu et amictu spernens. Hanc historiam Iustus Lipsius in notis ad lib. 2. Polit. cap. 15. recenset hisce verbis: CARUS Imp. bellum inferebat Persis, et iam ad Armeniorum limites pervenerat. Illic militem curare corpus, et cibum e suo commeatu capere iussit, mox ex hostico (Parthorum agros ostendebat) petendum. Dum id agunt, ecce hostium legatos, qui adveniunt. Atque illi opinabantur futurum primo, ut ad Proceres quosdam aulicos deducerentu: deinde dierum aliquot intervallo ad Imperatorem. Atqui inciderant casu in ipsum iam cenantem. Circumstabat frequens miles, sed auro aut argento nihil cultus. Ipse veste punicea indutus, iacebat in herba. Cibus erat, vetus aliquod nigrum pulmentarium: et in eo frustula quaedam salsae suillae carnis. Cum autem legatos vidisset, nihil turbatum aiunt, nec quidquam immutasse; sed vocasse ad se ultro, et dixsse: Scirent quod ad se venissent. Nam Carum hunc ipsum esse. Iubere igitur ut renuntient iuveni suo Regi: Nisi resipiscat,


page 645, image: s0717

futurum ut intra unam Lumam omnis eorum silva, et omnis ager, magis nuda et levia sint, quam Cari ipsum caput. Et simul cum dicto pileum sustulit, et caput ostendit, tam glabrum, quam galea eius quae adiacebat. Et siquidem appeterent, iussit manum in ollam mittere. Sin minus, statim abire, et extra Romana praesidia esse, tamquam legatione omni iam defunctos.

CAPUT. III. DE EGRESSV.

CARUS, cum ad fatalem Imperii Romani terminum, nempe ad fluvium Tigridem pervenisset, in morbum incidit, inque tentorio exstinctus repertus est, cum simul vehementissimum tonitru caderet, quo multi exanimati sunt: ideo ipse etiam fulmine interiisse putatur. Imperavit annis 2.

EXEMPLA.

Omnia regna mundi fatales suos terminos agnoscunt, ultra quos progredi feliciter non possunt. Prima enim Assyriorum et Chaldaeorum, fatalem terminum habuit Hellespontum, angustum illud fretum inter Asiam et Europam prope Constantinopolin interiacens. Testatur hoc exemplum Semiramidis. de quo vide Diodorum Siculum l. 2. de rerum antiqu. cap. 5.

Sccunda Monarchia Medorum et Persarum, fatalem terminum habuit, non tantum Hellespontum, cum prima Monarchia communem; sed etiam versus Septentrionem terminus illi fatalis fuit Tanais fluvius, et mons Caucaus. Isque eidem cum Monarchia tertia Graecorum communis fuit. Sic Darius Hystacpis et Xerxes Hellespontum cum exercitu transgressi, re infecta magnisque cladibus acceptis, intra fatales terminos revocati sunt. Sicut testatur Strigelius in Chron. p. 71. Cyrus primae Monarchiae Persicae fundator. ad Colchidem a Tomyri Massagetarum Regina victus est. Herodotus lib. 1. Darius Hystaspis, contra Scythas profectus, re infecta domum est reversus. Herodotus l. 1. Et notandum est, quod nullus Rex in Septentrionem altius ascenderit Dario, sed tamen ultra Tanaim fluvium non est progressus. Alexander Magnus, non irritatis feris gentibus Septentrionis, portas Caspias ferratis repagulis obseratas clausit, ut gentes Scythicas hoc pacto ab Asiae aditu arceret. Plutarchus in vita Alexandri. Quarta denique Monarchia Romanorum versus Orientem fatalem terminum habuit Euphratem. Quandocumque enim Romani ultra Euphratem progressi sunt, semper infelices fuerunt: sicut testantur exempla Cari, Traiani, Valeriani, Iuliani Apostatae, Imp. Romanorum; de quibus consulantur Philippus Melanchthon in Chron. lib. 3. p. 163. Cuspinianus et Flav. Vopiscus. Unde patet, omnia regna mundi et Imperia esse periodica, sive finita. Solum Christi regnum autem esse oecumenicum, seu infinitum.

II. NUMERIANUS.

Hic CARI fuit filius, et propter nobilitatem, optimos mores, eruditionem et patris memoriam, a senatu et exercitu dilectus, imperioque non indignus visus est. Sed cum mortem paentis adeo defleret, ut oculos affligeret, lectica gestatur, factione Arrii Apri soceri sui, et praet. Praefecti, qui invadere Imperium conabatur, occisus est. Licet autem per plurimos dies facinus occultaretur, tamen foetore cadaveris in lectica relicti scelus proditum est. Diocletianus statim Imperator est proclamatus, qui in contione iuravit, se caedis Numeriani consicium non esse. Ideo Aprum auctorem caedis statim occidit, atque ita expletum est Oraculi vaticinium, eum imperaturum, si Aprum occidisset.

III. CARINUS.

Hic maior natu filiorum Cari, homo omnium contaminatissimus, et prorsus dissimili ingenio fuit. Huic enim lascivire, libidinari, in suos saevire, et Caligulam quendam aut Neronem agere, vita erat. ltaque et Carus, eius sceleribus cognitis, exclamasse fertur: Non est meus. Cum Carinus audiisset; quid patri et fratri accidisset, et Diocletiannum Imperatorem factum, accurrit in Italiam, et Sabinum Iulianum, qui Imperium sumpserat, in campis Veronensibus vincit. At nihilomninus in tanto periculo multis libidinibus se polluit. Nam matrimonia aliorum nobilia adlteriis corripuit, novem uxores brevi tempore duxit, easdemque plerasque praegnantes repudiavit. Postea contra Diocletianum in aciem progressus, multis proeliis cum eo conflixit. Sed ultima pugna commissa, ab exercitu suo desertus, ad Murtiam profligatus, et a suo tribuno interfectus est, cuius dicebatur coniugem stuprasse. Flav. Vopiscus.

Res Ecclesiae. I. Episcopi Romani.

Horum temporibus vixisse in Ecclesia scribuntur Eutychianus et Caius, Episcopi Romani. Quorum ille, vir sanctus, trecentos amplius martyres suis manibus sepelisse dicitur: Hic ordines sacros instituisse, ut Clerici quiasi per gradus ad maiores


page 646, image: s0718

dignitates adscenderent, fierentque ostiarii primum, tum lectores, dein exorcistae, tum acoluthi, post Diaconi, hinc Presbyteri, postremo Episcopi.

II. Martyres.

BABYLAS episcopus Antionchenus, cum Numerianum Imperatorem ad sacra Christiaorum spectanda admittere noluerat, dicens: Non licere, eum, qui cruore et Idolorum sacrificiis polutus esset, in domum Dei tam praecipitanter ingredi, et divina mysteria contaminatis oculis spectate: vel (ut Suidas refert) non passurum se, ut Lupus ovile Domini ingrederetur: Ob hanc causam ad mortem est condemnatus. Erat autem senex octuagenarius, qui scipione utes ad locum supolicii pergebat: vinctus fer reis catenis. Cum autem ad locum supplicii veniret, laeto spiritu ac voce dicebat ex Iesaiae cap. 8. v. 18. Ecce ego et pueri mei, quod dedit mihi Dominus. Postea duo a Carnifie pertebat. 1. Ut tres filii sui primo loco coram oculis suis occiderentur, ne post mortem suam forte a Gentibus persuasione inducti a Christianismo abducerentur. 2. Cum, occisis filiis, et ipse martyrium iamiam subiturus esset, rogabat, ut catenas, quibus vinctus erat, fetreas una cum suo coropore sepelirent, ut in hoc ornamento in extremo iudicio coram tribunali Iesu Christi apparere posset: Quo impetrato, se ipsum ex Psalmo 116. vers. 7, 8, 9. consolatus est, dicens: Revertere anima mea in requiem tuam: Quia Dominus benesecit tibi. Quiaeripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. Ambulabo coram Domino in terris vivorum. Et postea animo vultuque imperterrito collum Carnifici feriendum praebuit: et sanguine suo doctrinam de Christo crucifixo obsignavit. Statuit namque Martyr hic sanctissimus, se per mortem, quam pro Christo patiebatur, in aeternam quietem ingredi, et ab omnibus huius vitae miseriis liberatum, iustitiae coronam accepturum a Christo iusto iudice. 2. Tim. 4. v. 8. Docere igitur BABYLAS exemplo suo omnes sanctos voluit, quomodo tres ex Psal. 116. aureoli versiculi citati sint usurpandi, quomodo et nos sanguine nostro veritatem Euangelii obsignare oporteat, nempe quod cum Babyla nos ipsos consolari, et medio in mortis agone, assistente Spiritu sancto Paracleto nostro, nos animare debeamus. Quoniam ex miseriarum valle omnibusque periculis in portum vitae aeternae, et in terram viventium ingrediemur, abi aeternae laetitiae corona a Deo triuno coronabimur.

XL. ET XLI. IMPERATOR ROM. VALERIUS DIOCLETIANUS, et AURELIUS MAXIMIANUS HER CULEUS, Collegae.

CAPUT I. DE ORIV.

I. Generatio.

DIOCLETIANUS obscuris parentibus ortus, in Dalmatia natus est.

PATER eius secundum quosdam Senatoris cuiusdam libertinus, secundum alios Scribae filius fuisse traditur.

MATER eius dicta fuit DIOCLEA.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Ante Imperium dictus fuit DIOCLES, a matre Dioclea. Ubi vero orbis Romani potentiam accepit, Graium nomen in Romanum morem convertit, et se DIOCLETIANUM appellavit.

II. COGNOMEN eius fuit IOVIUS. Nam postquam ad Imperium pervenit, et Maximianum collegam assumpsit, felicissima sibi congomina indidere. Diocletianus Iovius, Maximianus Herculeus, appellati sunt: velut ille Iovis, hic Herculis haeres. Pomponius Laetus §. 1.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, Natura et mores.

COrpore fuit robustus et formosus. Ab ineunte aetate artibus bellicis deditus, et industria sua ad varios dignitatum gradus ascendit. Vopiscus vocat eum virum insignem, callidum, amantem reip. amantem suorum, et ad omnia, quaecumque tempus requirebat, paratum: Consilii semper alti, nonnumquam tamen effrontis, sed prudentis; nimia pervicacia motus inquieti pectoris comprimentis. Eutropius. lib. 9. de eo scribit, quod fuerit callide moratus, sagax, et admodum subtilis ingenio, et qui severitatem suam aliena invidia vellet explere: diligentissimus tamen, et sollertissimus Princeps. Quamquam fastum insolentiamque (de qua postea dicemus) omnes iure improbant.


page 647, image: s0719

II. ACTA OECONOMICA.

Habuit filiam nomine VALERIAM, quam matrimonio iunxit Galerio Maximino, quem Caesarem fecerat. Uxor vero eius ignoratur.

III. ACTA POLITICA.

I. Togata.

I. Futuri Imperii praesagium.

Cum Diocletianus apud Tungros in Gallia moraretur quadam in caupona, in minoribus adhuc locis militans, et cum Druide quadam muliere rationem convictus sui quottidiani faceret, at illa diceret: Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es: Ioco non serio Diocletianus respondisse fertur; Tunc ero largus, cum Imperator fuero. Post quod verbum Druis dixisse fertur: Diocletiane, iocari noli: nam Imperator eris, cum Aprum occideris. Semper exinde Diocletianus in animo habuit Imperii cupiditatem; ideque Maximiano conscio, cui hoc dictum a Druide ipse retulerat. Denique, ut erat solitus, risit et tacuit. Apros tamen in venationibus, ubi fuit facultas, manu sua semiper occidit. Denique cum Aurelianus Imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit: Ego semper apros occido, sed alter semper utitur pulpamento. Cum vero Aprum Imperio inhiantem confodisset, conversus ad milites dixit: Tandem Aprum fatalem occidi. Flav. Vopiscus. Praeterea manu sua Apro percusso dixit: Gloriare, Aper; Magni Aeneae dextera cadis.

II. Electio ad Imperium.

Hisce factis, Imperator ab exercitu factus, magnoque honore a Senatu populoque Romae exceptus est.

NOTA.

Druidae, vel Dryides, I. secundum Plinium appellati sunt a dru=s2 quercus, quod quernis umbraculis delectarentur, vel, quod una cum quercubus et nasci, et mori crederentur. Et ab eadem voce dicti sunt Druidae: Quia visco, et hac arbore, in qua ille nascitur, nihil habebant sacratius. II. Casaubonus vero hanc sententiam refutat, dum inquit: Non assentior Plinio, conicienti, Druidas a voce Graeca esse appellatos. Quin potius Strabonis prudentissimum consilium seqor, negantis, in appellationibus gentium Barbararum Graecas etymologias esse quaerendas. Quare Druidas non magis voce Graeca sic fuisse vocitatos censeo, quam reliquos eiusdem gentis et aetatis Sophos, Bardos dico et Vates, sive Eubages. Haec Casaubonus. III. Gesnerus et Philippus Melanchth. Druidae, inquiunt, dicti a fide, quod eis tamquam Sacerdotibus et sapientibus fides a vulgo haberetur. Drau / drou / fides est Germanis. Inde feminarum nomina: Gariodrudae, Ariodruda.

III. Imperii administratio.

Sapienter Remp. gubernavit, eiusque sapientia pater 1. ex Dictis. 2. ex Factis.

1. Ex dictis. Saepe dicere solitus est, nihil esse difficilius, quam bene imperare. Id Flav. Vopiscus in Aureliano tradit se audivisse a patre suo, et addit causam. Colligunt (inquit) se quatuor aut quinque, simul consilium ad decipiendum Imperatorem capiunt: dicunt, quid probandum sit. Imperator qui domi est, vera non novit; cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur: facit iudices, quos sieri non oportebat: amovert a Republ. quos debebat retinere. Ita bonus, cautus, optimus venditur Imperator. At vulgus ad Imperatoris titulum satis esse putat nasci, aut eligi: nasci utcumque: eligi emptis suffragiis, ac sollennibus ceremoniis confirmari.

Similiter Philosopho cuidam immunitatem petenti sapienter respondit: Petitio tua, inquiens, pugnat cum professione tua. Profiteris enim eam artem, quae docet affectus vincere; et iam ostendis, te ab avaritia superari.

II. Ex factis. Quia Rem publ. sapienter ordinavit. Recte dicitur: Vir sapiens observat to\n kairo\n, h. e. temporis opportunitatem. Eandem quoque Diocletianus prudenter observavit. Nam cum periculosus esset Imperii Romani status propter hostes Imperium undique turbantes, de salutari Rem publ. tranquillandi remedio cogitavit, videlicet, ub Collegas sibi fideles adiungeret.

Quae 1. Maximianum anno C. 285. Caesarem creavit. Cum vero plura bella orirentur A. C. 286. eundem Augustum proclamavit, eique tribunitiam potestatem concessit cum Consulatu in sequentem annum.

II. Hi duo Augusti Diocletianus et Maximianus, inter se concordantes, rurusus duos Caesares, quos sibi adiunxere, fecerunt: Ille quidem Galerium Maximinum; hic Constantium Chlrum. Coniugiis etiam foedera confirmata sunt. Diocletianus filiam Valeriam in matrimonium collocavit Maximino: Maximianus Herculeus privignam Theodoram Constantio Chlooro. Licet enim hi uxores iam haberent, eas tamen dimittere iussi sunt, ut ita praedictis Augustis non tantum adoptione, sed etiam affinitate iungerentur. Constantius dimisit Helenam, e qua filium iam Constantinum habebat, qui postea imperium solus obtinuit, et Magni cognomen accepit.

2. Diocletianus quoqne initio clemens et modestus fuit. Tandem tamen, prospero secudarum rerum curusu, eo usque insolentiae processit, ut


page 648, image: s0720

mortalitatis oblitus, se tamquam Deum aborari voluerit, velut in ipso esset caelestis maiestas; ideo fratrem Solis et Lunae se nuncupavit. Proicere se quoque homines humi venerabundos, atque osculum pedibus figere pati coepit: et gemmas calceis vestibusque inseruit: cum ante ipsum omnes Imperatores consulari tantum salutatione contenti fuissent, et solam Chlamydem purpuream privato habitui adiecissent. Eusebius, Pomponius Laetus. Postea hoc fere imitati sunt Romani Episcopi: calceos suos gemmis et margaritis ornanres, eosque Monarchis aliisque hominibus exosculandos praebentes. Euseb.

IV. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Carinum. Initio imperii exercitum reducens ex Asia, vicit Carin um in Dalmatia, qui patri CARO succedere conabatur. Uti in historia Carini diximus.

II. Aegyptum, quem Achilleus quidam pene totam ad rebellionem concitaverat, recepit: obsessa Alexandria 8. mensibus: magnam multitudinem trucidavit, et Achilleum, qui se nominaverat Imperatorem, bestiis dilaniandum obiecit.

III. Bellum in Gallia. Cum novi in Gallia tumultus a hominibus orirentur, qui se Bagaudas vocabant, ut hodie sunt die Banditen oder Cossaken / qui Duces habebant Amandum et Aelianum. Contra eos Diocletianus Maximinaum valido cum exercitu misit: is eos celeriter oppressit ac delevit.

NOTA.

Bagaudae apud Salvianum, Eusebium et alios, vel Baccaudae sunt factiosi, rebelles et latrones. Bagauda vel Baccauda ipsum est latrocinium, motus agrestium, seditio, tumultus. Eumenius panegyrico de scholis instaurandis: Latrocinio Bagaudicae rebellionis obsessa. Eius generis sunt, quos Poloni Cosakos, in deserto Muscoviae vocant. Item Bandelieri, in montibus Pyrenaeis: et Martolossi, in montanis Pannoniae; ut scribit Cunradus Rittershusius lib. 5. in Salvianum.

IV. Bellum in Africa. Maximianus exercitum iu Africam transtulit, et Quinquagenarios, (alii Quinquegentianos vocant, qui erant milites quinquagenarii, et supra eum numerum annorum, ideoque agros sibi dari voluerunt, eoque nomine Africam diripuerunt) proeliis fatigatos, ad loca aditu difficilia compulit, tandem tamen eos in proelium coactos vicit, inque alia loca transtulit. Eutropius. Victor.

V. Denique per Maximinum Galerium, Narsem Persarum Regem vicit, ideo post tot victoris maximus triumphus a Senatu ei decretus, et inclita cognomina Principibus indita sunt a devictis populis. Splendidum igitur triumphum Diocletianus et Maximianus Romae egerunt, ducentes secum Regis Persarum Narsis coniugem, sorores ac liberos. Verum in ea fortuna adeo se superbum praebuit Diocletianus, ut divinos honores Imperatoribus habendos praeceperit, Regum Persicorum more adorari voluerit, et pedes osculandos cunctis absque discrimine exhibuerit: de quo antea dixmus.

V. ACTA ECCLESIASTICA.

Diocletianus anno Imperii 19, instante Dominicae Passionis festo, Nicomediae, ubi regia sedes erat, edictum publicavit: quo praecipiebatur, ut templa atque oratoria Christianorum everterentur, soloque aequarentur: libri Bibliorum sacrorum cremarentur, et qui Magistratus, officii aut dignitatis alicuius honorem fuissent adepti, de gradu turpiter deponerentur: Privati vero, qui in professione Christiane religionis perstarent, libertate privarentur. Eusebius lib. 8. c. 2.

Occasionem hostes fidei Christianae ad stimulandum Diocletianum, et ad hoc facinus nefarium perpetrandum, desumpserunt ex conflagratione partis alicuius palatii regii Nicomedici, quam calamitatem in Christianos contulerunt. Unde Imperator, inaestimabili furore succensus, iussit omnes nostros acervatim collectos, alios gladio obtruncari, alios ignibus comburi. Eusebius l. 8. c. 6.

PHILOSOPHI quoque hisce temporibus flammae persecutionis oleum addiderunt, et contra religionem Christianam disputarunt. Nam Philosophi fuerunt maximi Christianorum persecutores in Ecclesia primitiva. Rursum ex medio inimicorum suorum Deus excitavit ARNOBIUM Rhetorem, qui constantia martyrum permotus, ad religionem Christianam accessit, eamque contra reliquos philosophos defendit. Idem postea etiam fecit LACTANTIUS, Arnobii Discipulus, ex Philosopho Episcopus factus.

Sub Diocletiano martyrii coronam acceperunt:

I. Anastasia, nobilis apud Romanos femina, a suo marito excarnificanda iudici traditur, quae, cum situm et squalorem carceris esset perpessa, cremata est. Fast. Ecclesiast.

II. Cassianus, Ludimoderator Brixiae in Italia, in foro Cornelii, pueros in schloa informavit. Cum idolis sacrificare recusaret; detractis vestibus, et vinctis post tergum manibus, discipulis suis excruciandus traditus est. Hi stylis acutis, quibus


page 649, image: s0721

literas tabulis ceratis inscribere solebant, eum pungunt. Ut autem quisque puerorum infirmior fuit, ita dolores et cruciatus ei maxime auxit, Nam robustiores, qui stylis ad vitalia usque viscera penetratunt, mortem citius promverunt Petrus de Natal lib. 7. Osiad. H. E. Cent. 4. lib. 1. cap. 12.

III. Petrus Sanctus, quidam aulicus Diocletiani cubicularius, nudus in sublime sublatus, toto corpore flagris caesus laceratusque est ad ossium usque nudationem: aceto postea sale mixto in purulentis corporis partibus perfusus, in craticula igne leni tostus, in modum carnis vescendae, tandem laeto spiritu exspiravit. Euscbius lib. 8. c. 6.

IV. Diodorus Episcopus in specu quodam cum sacram Synaxin celebraret, obstructo aditum cum omnibus Christianis periit. Ita etiam Marinus Senator.

Duravit haec saevitia circiter decennium, et numerati potest inter exempla diuturnae crudelitatis praecipua, quae Ecclesia sensit, qualem in Aegypto Pharaonis, et deinde Antiochi Epiphanis tempore experta est.

Edictum propositum, simile Antiochi edicto: ut omnes homines ubique sacrificarent Diis Imperatorum: non sacrificaturi afficerentur poena: et ut templa et libri delerentur. Nulla magna urbs fuit, in qua non quottidie circiter centum ad supplicia rapti sunt. Conspectum est, bestias parcere multis, qui eis obiecti erant, et ne incitatae quidem sanctos Dei martyres attingere voluerunt, sed circumiverunt saepius, eosdem lustraverunt, et tandem procul ab eorum corporibus abscedentes in spectatores impios crudelissime saevierunt. Ita ostendit Deus, bestias mitiores esse tyrannis. Referunt Historici, teste Osiandro H. E. cent. 4. lib. 1. cap. 7. in uno mense Christianorum virorm, mulierum, et puerorum 17000. caesa fuisse.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

DIOCLETIANUS anno vigesimo Principatus exacto, de Imperio deponendo coepit consilium, eius causa fuit.

I. POLITICA, quia laborum et periculorum, quae cum ista fortuna ferme iuncta, pertaesus: sive quod magnis rebus gestis vereretur, ne fortunam etiam adversam experiretur.

II. ECCLESIASTICA, quod Christi nomen, uti speraverat, deleturum se desperaiet, pofteaquam singularem Christianorum in morte constantiam perspexisset. Postea quoque ipse eiusque collega amdicis confessi sunt, se id ex desperatione fecisse, quod Christiano delere, eorumque Religionem exstinguere non potuissent. Nicephorus lib. 7. cap. 20. Licet enim Maximianus initio Dicoletiani consilium approbare noluerit, tandem tamen Diocletianus in sententiam suam collegam pertraxit. Ambo igitur una die, Diocletianus Nicomediae in Bithynia, Maximianus Mediolani Imperii purpuram exuerunt, habitum privatorum receperunt, vitamque privatam agere coeperunt. Maximianus in Lucaniam, Diocletianus Salonas in patriam concessit. Cum a Maximiano post quadriennium admoneretur, ut Imperium una repeterent, contradixit: Se peste (inquit) liberatum nolle amplius venena imbiere. Satis se pro Republ. elaborasse, ex tempus appetiisse, ut sibi vivat, et vixisse non posse testari, nisi postquam in patria sua olera sevisser. Et addit: Utiam Salonae visere posses olera nostris manibus sata! profecto numquam istud tentandum iudicares.

NOTA.

Owenus lib. 2. Epigr. Regum Statum miserrimum venusto hoc Epigrammate pulchre depinxit:

Dum non vult alter, timet alter, dicere verum
Regibus, ô miserum Regus in orbe statum!

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Tandem Diocletianus metu Constantini, cum Maxentium Constantinus interfecisset, veneno hausto ipse mortem sibi conscivit. Cum vixisset annos 78, imperasset annos 20.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Diocletiano (cum novem annos post Imperium vixisset) contigit, quod nulli unquam, ut, cum privatus obiisset, inter Divos tamen relatus sit. Eutropius.

II. VALERIUS MAXIMIANUS HERCULBUS.

CAPUT I. DE ORTV.

FVit genere Pannonius, apud Sirmium ortus, semiagrestis quidem militia, tamen et ingenio bonus. Sextus Aurelius Victor.


page 650, image: s0722

Appellatio.

NOMEN eius fuit Valerius Maximianus: cognomine dictus fuit Herculeus; quod a Diocletiano ipsi inpositum est.

CAPUT II. DE PRO GRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

VVOR eius fuit EUTROPIA. Ex qua suscepit filium maxentium, qui postea Imperator actus; et filiam nomine Faustam, quam Constantio Chloro in matrimonium elocavit.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A Diocletiano est Caesar creatus, postea vero Augustus ab eodem appellatus; uti in historia Diocletiani diximus.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Homo saevus et truculentus in omni vita fuit, ingeniique immanitatem vultus quoque torvitate praetulisse accepimus, inquit Aurelius Victor. Eundem non modo Diocletiano prompte semper in tristioribus obsecutum, sed ultro, et suopte ingenioita crudelem fuisse, ut ab illo mitigandus etiam, etque ad moderationem revocandus fuerit, illumque non iniuria nominasses poetae verbis: Monstrum horrendum, informe, ingens! De quo item merito illud eiusdem ingeminares: Dii, talem terris avertite pestem! Vere enim ille pestis, clades, pernicies, furia, et quicquid in immanem dici tyrannum potest, exstitit.

Cum Imperium esset depositurus, Constantium Mediolani Augustum creavit; sicut Diocletianus Nicomediae Galerium.

II. ACTA SAGATA.

Bella gessit I. In Gallia, ubi Bagaudas oppressit.

II. In Africa, ubi Quinquagenarios in ordinem redegit, seditionemque illorum sic repressit; ut pacem illos vix tandem impetrare sineret. Vide Histor. Diocletiani cap. in Acta Sagata.

III. Germani, Burgundiones et Alemanni in Gallias irruperunt, omnia caede, rapinis, vastationibus et incendiis miscuerunt; qui tamen paulo post, cum Maximinus eos interclusifset, et fame et peste conflictari coeperunt, quos hisce cladibus absumi Maximianus passus est. Ammianus.

IV. Cum Germani Rhenum glacie concretum transiissent, et Gallias vastare incepissent, Maximianus eos repulit, et paulo post ponte in Rheno facto, usque ad Danubii fontes Germaniam vastavit. Marcell.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Acerrimus Christianorum persecutor fuit; uti et Diocletianus, de quo antea. Ita namque Orosius lib. 7. c. 25. de iis scribit: Diocletianus in Oriente, Maximianus in Occidente vastari Ecclesias, affligi intersicique Christianos, decimo post Neronem loco, praeceperunt. Quae persecutio omnibus fere anteactis diuturnior atque immanior fuit. Nam per decem annos incendiis Templorum, proscriptionibus innocentium, caedibus martyrum, incessabiliter acta est. Ut Sulpitius Severus de iisdem l. 2. sacr. Histor. scribit, Dioletiano et Maximiano imperantibus, acerbissima persecutio exorta, quae per decem cotinuos annos plebem Dei depopulata est, qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est; quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur, multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus appetuntur. Nullis unquam bellis magis mundus exhaustus est, neque maiori unquam triumpho vicimus, quam cum decem annorum stragibus vinci non potuimus. Haec ille.

Martyres.

I. Susanna virgo, quod nollet nubere Maximiano Imp., religionis causa carceri includitur A. C. 295. et sequenti anno gladio trucidatur cum multis aliis. Baronius.

II. MAURICIUS, qui Legionis militum Thebanorum tribunus fuit. a Maximiano ad castra Caesariana prope oppidum Ottodurum vocatus e Syria, ut per Deorum aras praesentes iurarent, velle se Christianos armis persequi: qui maluerunt omnes trucidari, quam contra Christianos pugnare. Hanc sententiam postquam Maximianus cognovit, ira percitus, decimum quemque ad supplicium capitis legit: hoc cum relicti non curarent, sed fortius animarentur, Mauricius eos ad constantiam piam adhortaretur, ipsique affirmarent, se pro defensione Rei publ., non contra Christianosarma suscepisse, et vitam sibi eripi potius passuros, quam Christum abnegaturos, iterum decimum quemque securi percussit. Sed cum neque hac saevitia fracti essent; attonitus tandem in eos omnem exercitum suum misit, totamque istam legionem iugulari praecepit. Osiand. Histor. Magd. cent. 4. c. 12. p. 830.


page 651, image: s0723

III. Cum Maximianus nihil proficeret, non caede (ut antea Fecerat) in milites grassatus est, sed novo modo. Nam damnavit eos ad labores serviles, ad aedificandas thermas Romanas et Carthaginenses. Eusebius.

CAP. III. DE EG RESSV.

MAximianus, cum imperasset annos 18, suasu Diocletiani Imperium deposuit, sed postea eum paenituit, quod collegae assenserat: quare in urbem Romam se contulit, simulans se filio Maxentio ad gubernacula auxilio fore. Inde tumultus ortus, quod milites indignarentur, haec ab illo tentari. Eum tumultum suppressit, cum diceret, se hoc figmento experiri voluisse, an milites Maxentium amarent. Inde profectus ad Constantinum generum suum in Gallias, cui clanculum infidias struxit. Sed res aperta est viro per Faustan uxorem. (ea enim mariti salutem tueri, quam patris scelus tegere maluit.) Maximianum igitur Constantinus persequitur, captumque Massiliae strangulari iudet. Cadaver eius Mediolani sepultum est. Aurelius Vict. Zosimus.

Symbolum eius fuit.

MELIUS MORI, QUAM SIBI VIVERE.
Qui vivit sibi solus, homo nequit esse beatus,
MALOMORI: nam sic VIVERE NOLO MIHI.

XLII. IMPERATOR ROM. CONSTANTIUS CHLORUS, et GALERIUS MAXIMINUS, COLLEGAE.

His adiunguntur:

SEVERUS.
MAXIMIMUS IUNIOR.
M. AURELIUS MAXENTIUS.
C. VALERIUS LICINIUS.

Nam Galerius Maximinus Severum et Maximinum (qui et Maximianus vocatur) iuniorem, sororis suae filios, collegas sibi adscivit, Severo e medio sublato: in eius locum rursus elegit Licinium. Maxentius vero se ipsum Augustum appellavit.

I. CONSTANTIUS CHLORUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER eius fuit EUTROPIUS, Romanorum nobilissimus, qui genus suum ad Aeneam retulit.

II. MATER fuit CLAUDIA, neptis Claudii Imper. ex fratre.

II. Appellatio.

I. NOMEN fuit CONSTANTIUS

2. COGNOMEN, CHLORUS, Graece *xlwro\s2, quod pallido colore praeditus fuerit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXores habuit duas.

I. Fuit HELENA, Celi Regis Angliae filia, ex quanatus Constantinus Magnus.

II. Fuit THEODORA, Maximiani privigna. Exqua nati sunt: I. Annibalinus, pater Dalmatii. 2. Constantius, pater Galli et Iuliani Apostatae. 3. Constantia, uxor Licinii.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A Maximiano Caesar est creatus, uti a Diocletiano Galerius. Antequam veroilli Imperio se abdicarent, Constantius et Galerius comprobante Senatu Augusti appellati sunt.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Constantius Chlorus et Galerius Maximinus Imperium diviserunt: Ita ut Constantius Galliam, Hispaniam, Britanniam, Africam; Galerius Illyricum, Graeciam, Asiam, Aegyptum obtineret. Ille tamen, qua erat animi moderatione, Italiam etiam Africamque Galerio remisit, reliquis contentus.

II. Salutis publicae studiosus fuit. Licet enim brevitemporis spatio Imperio praefuerit, virtutem tamen in eo civibus approbavit. Nam thesauros subditorum non quaesivit, sed benevolentiam eorundem obtinere studuit. Amicis ergo


page 652, image: s0724

admonentibus, quod in augendo fisco videretur indiligentior, respondit: Fublicas opes rectius a privatis haberi, quam intra unum claustrum reservari. Bonus Princeps, qui magis a suis diligitur quam timetur, habet quicquid cives possident. Similiter elegans de illo Historia legitur apud Eusebium l. 1. circa quam quinque membra sunt notanda.

1. Diocletiani legatio. Cum fama passim pervagatus hic sermo de Constantio esset, quod propter clementiam et benignitatem in subditos, nullos sibi thesauros reponeret: Diocletianus, qui adhuc summum Imperii gradum obtinebat, legatis ad eum missis, dissolutam eius in Republ. administranda negligentiam increpare, et paupertatem tamquam probrum obicere, et ad eam rem confirmandam, argumenti loco usurpare, quod nihil prorsus pecuniae haberet in thesauris reconditum.

2. Constantii Chlori petitio. Ipse vero legatis, qui ab Augusto venerant, aliquandiu detentis, ex omnibus populis suae ditioni subiectis eos, qui maximis divitiarum copiis circumfluebant, in unum convocavit, pecunia sibi opus esse dicens, et hoc tempus opportune oblatum, quo quemque propensum studium et benevolentiam erga Dominum ac Regum suum declarare par esset.

3. Subditorum prompta oblatio. Quo audito, subditi occasionem hanc diu optatam benevolae suae in illum voluntatis siguificandae statuentes, obiecta omni cunctatione, mature aeraria eius auro, argento, aliisque opum et facultatum generibus complere, studio quodam et ardore interse contenderunt, quo alius alium in largiendo superaret; idque laeto et hilari vultu praestiterunt.

4. Thesaurorum ostensio. Hac re confecta, Constantius legatos ab Augusto missos thesauri sui spectatores fecit, eosque testes esse iussit eorum, quae oculis vidissent. Qui rem gestam admirantes, ad Diocletianum redierunt.

5. Thesaurorum restitutio. Constantius post legatorum discessum, pecuniae illius Dominos denuo accersivit, eosque obsequii ac fingularis benevolentiae causa humanissime tractatos, suis receptis omnibus facultatibus, domum redire iussit.

III. Liberalis fuit. 1. Erga quosvis. Nam facilem et amabilem cunctis se praebuit, unde plurimum dilectus est.

2. Erga doctos. Nam apud Clivienses Rehetore in publica schola exstincto, Eumenium Professionioratoriae praefecit, dato stipendio sexcentis milibus nummum. Nazian.

IV. Humilis fuit, et au) ta/rkeian amavit. Nam paucis natura fuit contentus; fictilibus in mensa, more Agathoclis Siculi, usus est. Apparatum et vasae argentea ab amicis conquisivit, quando mensam exornare voluit. Eutropius.

II. ACTA SAGATA.

Bellum contra Alemannos gessit. Cum enim Alemanni sive Germani Rhenum glacie concretum noctu trai erent. et Lingonas, ubi Constantius erat, invaderent; Constantius his obviam profectus praelio superatus est, et saucius fugit ad Vindonis oppidum, contendens tanto discrimine, ut clausis portis reste in murum extraheretur: inde adventante exercitu, et receptis animis, erupit, et post quintam horam 6000 hostium domuit. Eutropius. Illo quoque tempore Spiram ad Rhenum condidisse scribitur, nomine a cohorte Imperatoria facto, ubi et matrem Claudiam sepeliit.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Constantius, quamquam ipse Christianus initio non esset, tamen illos odio prosecutus non est, neque suppliciis, ut Imperatores superiores, et Imperii socii, eosdem affecit; quin potius patrocinioeos texit. Postremo suprerstitionem Ethnicam Christiana religione, et vera pietare, mutavit, sancteque reliquam exegit vitam, cum familia universa. Eusebius c. 11. et 12.

II. In explorandis animis aulicorum suorum singulari strategemate usus est. Circa quod notanda sunt tria. 1. Ortus. 2. Progressics. 3. Egressus.

I. ORTUS, continet Constantii commenti propositionem. Proposuit edictum, voluntati suae longe contrarium, quasi nollet in aula sua Christianos ferrre. Libera igitur eis optione data, hanc conditionem tulit, ut vel Diis Ethnicis immolando, integram haberent potestatem commorandi apud ipsum, et solitis honoribus perfruendi: vel sin minus hoc exsequerentur, aditu ad ipsum prohiberentur, et consuerudine eius ac familiaritate, prorsusque repellerentur ac reicerentur.

II. PROGRESSUS, continet Aulicorum segregatisnem. Sincere igitur Christum qui amplectebantur, spretis dignitatibus, a comitatu Imperatoris discedebant: qui e diverso nomine-tenus Christianierant, ut priorem locum et gradum retinerent, a Christo defecerunt.

III. EGRESSUS, continet sententiae pronuntiationem. Constantius patefacto commento, quod celaverat, illos DEI desertores graviter obiurgatos, tamquam servitio suo indignos, aula excedere iussit, addens hanc vocem: Sisidinon fuerunt Numini, h. c. Christo, quem colebant, nequde mihi fidem praestabunt, neque certam operam navabunt ad


page 653, image: s0725

me, meumque Imperium, tuendum. Ceteros, quorum constantiam in fide Christianaperspexerat, hovoribus, praemiis ac beneficiis collatis sibi devinxit, inquiens: Id genus homines in praecipuis maximeque necessartis amicis et familiaribus numerandos esse multoque pluris, quam aeraria ingenti thesauro referta, merito aestimandos.

AXIOMA. Qui DEO non est fidelis, neque homini sidelis esse potest.

Hoc Axiomate Constantius Chlorus usus est, uti ex historia citata videre est.

Idem quoque Rex Theodoricus Afer Arianus observavit, qui ministrum habuit Orthodoxum, quem mirifice dilexit. Hic gratum facere cupiens hero suo, simulavit se velle amplecti dogma Arii. Theodoricus vero levitate hominis offensus, in iracundiaiussit eum interfici: Numquam se posse, inquiens, fidelitatem sibi polliceri de eo, qui DEO infidelis esset.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

COnstantii Oratio proagw/nios Cum esset moriturus, filio coronam imponens, ad eum et ad Senatum dixit: Nunc mihi mors vita ipsa dulcior est futura: nunc optatus adest obitus. Nam filium Imperatorem relinquo, qui Christsanorum lacrimas absterget, et tyrannorum crudelitatem vindicabit.

AXIOMA. Monita Principum proagw/nia magnos relinquunt aculeos in animis, tum subditorum, tum liberorum.

EXEMPLA.

I. MOSES moriturus dixit: Ego scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis; quanto magis, cum mortuus fuero, etc. Deuter. cap. 31. vers. 27, 28, 29, 30.

II. IOSVA moriturus populum ad legem DEI foedere astrinxit, et saxum ingens erexit, quod testis esset adversus eum, ne datam DEO sidem falleret. Cap. 24.

III. DAVID ex hac vita migraturus ad Salomonem filium et regni heredem ait; Ego ingredior viam universae terrae; confortare, et esto vir: et observa ut custodias mandata Domini DEI tui. 3 Reg. 2.

IV. THEODOSIUS Imper. in agone mortis constitutus vocavit filios Arcadium et Honorium, illisque nihil aliud mandavit, quam ut veram pietatem integram servarent, per quam eos asseveravit pacem habituros, et bella sopituros, victoriamque a DEO consecutoros esse. Niceph. lib. 13. histor. cap. 1.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Constantius Eboraci in Britannia morbo quodam correptus diem suum obiit, Imperii anno 15, aetatis 56. Socrates, Nicephorus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Ipso mortuo, filius Constantinus Magnus ei in Imperio successit.

II. GALERIUS MAXIMINUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

PArentibus ignobilibus in Thracia Ripensi fuit oriundus.

II. Appellatio.

1. NOMEN eius fuit GALERIUS MAXIMINUS.

2. COGNOMINE dictus fuit ARMENTARIUS, inde quia in iuventute sua fuit Pastor.

CAPUT II. DE EGRESSV.

I. ACTA OE CONOMICA.

UXOR eius fuit VALERIA, Diocletiani Imper. filia. Hic namque cum Galerium Caesarem creasset, praeter adoptionem, etiam affinitate sibi iungere voluit, eique filiam suam in matrimonium locavit.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Eaximinus A. C. 291. creatus est Caesar cum Constantio Chloro. Nam Diocletianus cum Maximianum collegam sibi adiunxisset, hi duo Augusti, cum per varia loca pullularent beilla nova,


page 654, image: s0726

et pluribus Ducibus fidelibus opus esset, inter se concordantes, alios duos Caesares fecerunt: Ille Galerium Maximinum: hic Constantium Chlorum. Et postea antequam Diocletianus et Maximianus Imperio se abdicarent, comprobante Senatu, Augusti appellati sunt.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOG AT A.

I. Cum ad Imperium pervenisset, illud cum Constantio Chloro collega suo divisit, ita ut Constantius Italiam, Galliam, Hispaniam, Britanniam, Africam; ipse vero Illyricum, Graeciam, Asiam, Aegyptum obtineret. Sed Constantius Africae et Italiae administrationem recusavit, Galerioque remisit; uti et supra dictum.

II. Galerius Severum et Maximinum Tuniorem e sororibus nepotes Caesares creavit, quorum illum Italiae et Africae praefecit; hunc Orienti. Ipse vero obtinebat Illyricum. Exstincto autem Severo, Licinium Collegam assumpsit.

III. Libidinosus homo fuit, multaque adulteria commisit. Eusebius lib. 8. cap. 17.

IV. Magiae ita curiosissimus fuit, ut nihil absque Diabolorum, Augurum, Magorum, Sacrificorumque consilio incepetit. Euseb. ibidem.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum gessit contra Persas. Cum Diocletianus esset in Aegypto, ut res in Oriente turbatas sedaret, Maximinum Galerium contra Narsem Persarum Regem misit, qui modo Armenias, modo Mesopotamiam acri bello quatiebat. Galerius itaque cum eo congressus est, et duobus proeliis eum fugavit. Inde animosior factus, iterum non longe a Carris cum Persis congressus, paullo inconsultius, quam antea, dum sperat vincere, superatur, amissoque fere toto exercitu, ipse vix fuga evasit. Itaque repulsus in Syriam rediit, atque inde ad Diocletianum, ad quem cum ante occursum eius, in itinere, adversi belli fama pervenisset, coactus est Galerius (qui purpura, utpote Caesar, indutus erat) mille passus ante carpentum irati Augusti pedes currere instar gregarii militis. Nec auditus tamen. Tandem Diocletianus post minas, ex lectissimo supplemento exercitum reficere, et in Persiam redire illum iussit, ad ignominiam abolendam. Galerius igitur ex militibus Daciae, Illyriae ac Misiae, pugnacissimas robustissimasque copias coegit, et contra Persas meliori auspicio profectus, hostem invenit in Armenia maiore. Ibi priusquam manus consereret stationes hostium ipse gregarii militis habitu diligentissime exploravit, et noctu ex improviso castra hostilia aggressus, atque felici victoria est usus. Persas namque devicit, castra eorum exuit, Regis quoque coniugem et liberos captivos deduxit. Pace igitur facta, quinque provincias recuperavit, et limitem Imperii Tigridem constituit, captivosque Regi Persarum remisit. Eutropius. Victor.

II. Bellum contra Maxentium Maximinus cum de morte Severi nuntium accepisset, Imperii consortem legit Licinium. Eo in Illyriis relicto, Romam profectus est contra Maxentium, qui a Praetorianis Imperator erat electus. Sed cum in itinere cognovisset de futura militum defectione, si cum Maxentio conflixisset, in Illyriam rediit, et iam paenitebar elegisse Licinium. Sed paullo post in morbum incidit, quo etiam incidit: uti postea dicemus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Galcrius Maximinus acerrimus Christianorum persecutor fuit, adeo ut igne, ferro, clavisque eos cruciaverit, immanibus bestiis laniandos obiecerit, im mare praecipitaverit, membris mulctaverit, varieque afflixerit. Perpraefectum suum edictum publicum promulgavit, et ad maiorem reverentiam, gladium, crucem, rotam et flagella in medio erexit, ut per intuitum statim a Christo abducerentur. Mandati summa fuit: Ne quis Christum profiteretur. Multi metu tormentorum perculsi defecerunt; multi quoque in ipsa tortura constantes manserunt.

Martyres sub Galerio Maximino.

I. GLYZERIUS Presbyter a Galerio cremari iussus, cum antea crudelissime esset verberatus. Universum postea coetum Christianum in domo quadam congregatum Galerius combuslit. Eusebius.

II. AGNES Virgo, Dorothea, et Sophronia martyrii coronam sub hoc Imperatore acceperunt. Baronius.

III. ANDREAS, qui tribunus militum fuerat in Armenia, et propter religionem exautoratus, in Cilicia in monte Tauro comprehensus (ubi secreto hactenus egerat) die Dominica occisus est. Eusebius.

IV. PAMPHILUS, Caesariensis Ecclesiae Presbyter, martyrio cum multis aliis coronatus est. Insignis fuit Scriptor Ecclesiasticus et laboriosus. Eius nomen amoris ergo assumpsit sibi postea Eusebius. Ibidem.


page 655, image: s0727

V. PETRUS Alexandriae Epicopus, capite amputato factus est martyr. Hic ARIUM, quod cum Meletio sentiret, sua Ecclesia eiecit; sed post ipsius obitum ad Ecclesiam reversus est. Eusebius.

VI. QUIRINUS Episcopus, manuali mola ad collum ligata, e ponte praecipitatus in flumen, diutissime supernatavit; et cum spectatoribus collocutus, ne suo supplicio a religione Christiana deterrerentur, oravit DEUM ut mergeretur; idque vix obtinuit. Eusebius.

VII. GORDIUS Centurio. in duriffima persecutione, baltheo militari abiecto, sponte in exilium abiit; reversus autem, cum in urbe Caesarea Martis festum celebraretur, et populus frequens ad certamina cognoscenda in theatrum confluxisset, ipse superius adscendit, et ingenti voce illud Pauli Rom. c. 10. v. 20. exclamavit: Ecce inventus sum ab iis, quime non quaerunt: His qui me non intelligebint, palam apparui. Praeses iratus interrogat eum, unde et qua de causa huc venisset. respondit; Reversus sum ut palam ostenderem, me edicta tua omnino nihil curare, sed Iesum Christum spem meam et praesidium profiteri, etc. Irritatus Praeses iubet eum flagris, rota, eqvuleis, et omni tormentorum genere excruciari. His tamen non expugnatus est. Praeses iterum blanditiis, pollicitationibus, ut Christum abnegaret, sed frustra, tentavit. Damnavit ergo eum tandem ad rogum. Postquam autem ad supplicium duceretur, a populo et amicis, osculis et verbis ad oralem tantum abnegationem rogatus, respondit: Corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem. Tandem his et aliis dictis, vultu alacri et gaudente, non mutato colore, in ignis supplicium volens se dimisit. Osiand. histor. Eccles. cent. 4. lib. 1. cap. 22.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

CUm Galerius per annos quatuorfere Ecclesiam Christi graviter afflixisset. tandem ex ultione divina eum foedissimus morbus invasit, ulcere orto circa inguina, unde vermes enati: quo morbo in furorem quasi actus, medicos multos (qui opem ferre non potuerunt, vel etiam metu saevissimi hominis con???ingere locum affectum, et medicamenta admovere non fuerant ausi) trucidavit. Uterque etiam oculus putredine evulsus fuit, et carnes eius ossibus suis deciderunt. Agnoscens itaque manum DEI, ob iniustas Christianorum neces ipsum punientis, gravis paenitentia eum subiit, atque edictum suo et Constantini nomine edidit, ut Christianis parceretur, ac templa conventusque darentur simul orans, ut ipsi pro lmperatoris salute preces et vota facerent. Eusebius lib. 8. cap. ult ubi verba edicti recitat.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cum medici cruciatibus eius mederi non possent, vitae taedio vim sibi gladio intulisse, Egnatius scribit. Solus annos duos, cum Caesaribus et Licinio Imperii consorte sedecim, Imperio praefuit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Post mortem eius multain eum tam verbis quam scriptis convicia dicta sunt, statuae eius deiectae, stercore et atramento sutorio maculatae. Memoria eius exstincta, progeniesque exstirpara est. Nicephor. lib. 7. cap. 39.

III. SEVERUS.

SEverus, qui a Galerio Maximino avunculo suo Caesar creatus, cum audiret Maxentium Romae a praetorianis Augustum appellatum esse, collecto exercitu Romam tendit, Maxentium pulsurus: quem Maxentius proelio vincit, et Roaennae includit. Maximianus pater hosce motus sedaturus, ex Lucania Romam venit, et Severo persuadet, ut salva fide Romam veniat: quod etiam fecit. Fraudibus igitur Maximiani circumventus, apud tres Tabernas Romae exstinctus est, laqueo gula fracta. Factum altero Imperii anno. Zofim. lib. 2.

IV. MAXIMINUS IUNIOR. (alias etiam Maximianus vocatur.)

I. ORTUS. Galerii Maximine e sorore nepos fuit.

II. PROGRESSUS.

I. Imperii occupatio.

A Galerio Maximino avunculo suo Caesar ereatus, et Orienti praefectus est. Cumque audivisset, Licinium quoque Augustum esse factum, se ipsum Augustum appellavit. Zosim.

II. Imperii administratio.

I. ACTA ECCLESIASTICA.

Aserrimus Christianorum persecutor fuit: et si non truculentior, tamen non inferior Maximino avunculo suo. Licet enim avunculus eius edictum divulgarit, ut Christianis parceretur, et templa atque oratoria redderentur; tamen ipse Christianorum felicitatem perferre non potuit. sed


page 656, image: s0728

statim sexto post Maximini Galerii edicti promulgationem mense Christianos rursus probibuit conventus habere; indeque persecutio rursus exasperata est. Edidit namque blasphamum contra Christianos edictum, in quo omnes calamitates, quae impiis gentibus aliquot annis acciderant, Religioni Christianae fert acceptas: et hortatur Res publicas, ut Christianos in exilium eiciant. Unde Praesides ficultatibus Christianos exuebant, ad mortem condemnabant, in carcere necabant, bestiis obiciebant. Haec persecutio praecedenti fuit ulto acerbior. Eusebius lib. 9. c. 7. Osiand. histor. Eccles. cent. 4. lib. 1. cap. 27.

Tandem gravibus doloribus exagitatus, edicto publico securitatem et libertatem Christianis reddidit. Eusebius lib. 10. c. 3.

II. ACTA BELLICA.

Bellum gessit contra Licinium. Cum enim Constantinus et Licinius Mediolani de libertate religionis decretum sanxissent, Maximinus quia se dignitate inter reliquos primum censeret, eorum edictis irritatus in Illyricum impetum fecit. Licinius contractis copiis primum clade quidem affectus est, post tamen Maximinum Thracia expulit: ubi Maximinus iterum copias collegit, sed maiore clade victus, abiectis insignibus Imperii, in fugam se recepit.

III. EGRESSUS.

Maximinus a Licinio victus, ne vivus caperetur, se ipsum Tarsi strangulavit, ut Pomponius Laetus refert.

Aurelius Victor vero et Eusebius scribunt, quod (postquam a Licinio victus) Tarsum in Cilicia se receperit, ibique acerbissimi corporis cruciatibus repente correptus sit, et atroci liquescentium membrorum ardore consumptus, eo propemodum morbi mortisque genere, quo Galerius, perierit, cum quadriennio Caesar, triennio Augustus imperasset.

V. M. AURELIUS MAXENTIUS.

I. ORTUS.

Maximiani Herculei filius fuit.

II. PROGRESSUS.

I. Imperii occupatio.

Maxentius, quod a patre in eligendis Caesaribus praeteritus esset, et invidens gloriae Constantini, qui Augestus a patre creatus fuerat, adiuvantibus praetorianis militibus, et quibusdam tribunis, quos promissis magnificis impleverat, Imperium invadit. Zosim.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA, et ECCLESIASTICA.

Patri suo Maximiano Herculeo, asperitate morum, crudelitate et sceleribus non dissimilis, homo insanus fuit, nullumque scelus intentatum reliquit: fuit namque,

I. MAGUS. Unde Pomponius Laetus Magicis artibus, quam Imperio, aptiorem eum fuisse recte sentit.

II. LIBIDINOSUS, et mulieribus stuprandis insatiabilis. Cum enim nobilissimae et castislunae feminae Sophreniae amore captus esset, ad eamque magistros libidinis, ut ad se eam ducerent, misisset; maritus autem ipsius metu mortis eam abduci vetare non posset; illa petit se ornandi tempus; et impetravit. Ingressa vero cubiculum, flens genibus oravit, tamquam pudicitiam DEO immolatura, pectusque ac viscera correpto mucrone transfodit. Illi vero cum torquerentur mora ad eam irrumpunt; compertoque quid accidisset, rem, uti evenerat, ad Maxentium referunt. Quo exemplo non solum ipse non deterritus, sed magis ad libidinem accensus fuir.

III. PERSECUTOR CHRISTIANORUM fuit. In ingressu Imperii, ut populi favorem obtineret, simulavit se Christianam religionem amplecti, ideoque persecutioem adversus Christianos inhibuit: interea vero de ipsorum interitu nocte dieque sollicitus fuit. Eusebius.

II. ACTA SAGATA.

I. Patrem Maximianum, qui de ipso evertendo consilia agitabat, Roma exclusit.

II. Africa qua a Praefecto Alexandro exclusus fuerat, potitus est. Alexandrum igitur captum cum multis aliis supplicio affecit. Zosim.

III. Cum Constantino Magno multis proeliis conflixit; sed victus est.

III. EGRESSUS.

Maxentius iterum cum Constantino Magno congressus, tandem praelio victus ad pontem Milvium, ipseque fugiens in Tiberim, rupto illo ipso ponte quem in Constantini interitum fabricatus fuerat, cum magna multitudine mersus periit, corpusque eius vix repertum est. Eusebius lib. 1. de vita Constant. c. 32. Pomp. Laetus. Christiani ideo dixerunt, interitum Maxentii similem fuisse poenae Pharaonis. Et ita in eo implerum est illud Prov. 26. v. 26. Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.


page 657, image: s0729

Cum quo convenit illud Sir. 28. v. 1, 2. Qui proicit lapidem in altum, huic recidit in caput. Qui foveam fodit. IPSE cadit in illam. Qui damnum inferre vult aliis, hic saepe ipse plectitur; nesciens, unde hoc eveniat.

VI. C. VALERIUS LICINIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

ORTUS eius ignobilis fuit. Nam in Dacia parentibus agricolis natus est.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit CONSTANTIA, Constantini Magni soror. Constantinus enim cum potitus esset Occidentis Imperio, teneretque eam partem, in qua plurimum roboris erat, Italiam, Hispaniam; Africam, Gallia, Germaniam, et Britanniam: cum Licinio, tenente Illyricum, foedus fecit, adque concordiam confirmandam, ius affinitatis adiunxit, Constantia sorore ipsi desponsata; nuptiaeque sequenti anno Mediolani celebratae sunt, et Christianis liberum religionis exercitium permissum; idque utriusque Imperatoris edicto firmatum est. Victor. Codex.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A Galerio Maximino Augustus appellatus est. Victor.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Fuit a)/mousos, h. c. contemptor literarum et literatorum. Vix eim ob inscitiam nomen suum decretis subscribere potuit, quippe literas virus et pestem publicam appellavit, ipse pestis et abominatio orbis. Unde omnes Doctos Roma expulit, per derisionem et barbaram arrogantiam vocans eos nulicos mures.

AXIOMA I. Magnum decus et ornamentum est Principum et Personarum illustrium, si literis et artibus liber alibus sint imbuti.

Exempla invenies in Monarch. III, inhistoria Alexandri M. cap. 2. et Monarch. I.

AXIOMA II. Contra autem Principes illiterati saepenumero non laudem, sed labem, sibi acquisiverunt.

EXEMPLA.

I. Ludovicus XI. Rex Galliae, noluit filium suum Carolum VIII. erudiri literis, ne, dum literarum sectaretur otia, regni negligeret negotia: Deinde etiam, ne historiarum cognitione timidus redderetur, aliorum magis exempla intuens, quam suo genio obsequens. Onuphrius. et hoc votum Regis fuit omen Siquidem filius ipsius Carolus (ut Aemylius l. 10. habet) haec tantum quinque verba, ex monito patris Latina scivit: Qui nescit dissimulare, nescit imperare. Haud dignum tanto Parente et filio tum factum tum verbum. Magis probanda vox est Uladislai, Bohemiae et Ungariae Regis: Non videri sibi homines, qui literas ignorarent. Aeneas Sylvius lib. 3.

II. Simile exemplum habemus in Licinio.

Huc referri potest valde pathetica Eruditionis querela, quae exstat apud Herm. Busch.

Negligor a multis, curant mea semina pauci:
Quaetolle, et nullus vivet in orbe Deus.
Res regit, ars eget, et populos sors lubrica versat:
Cedit virtutes, Rex ibi nunc, ubires.
Scit modo rem darefraus, pietas mendicat ubique:
Nunc emitur magno nil, nisiscirenihil.

II. ACTA POLITICA.

I. Bellum gessit cum Maximino, quem gloriose vicit. Vide historiam Maximini.

II. Bellum gessit cum Constantino Magno. Circa quod notanda sunt tria: 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

1. ORTUS vel OCCASIO fuit, I. Provinciarum Maximini demortui occupatio. Licinius, post victoriam de Maximino partam, omnes eius regiones sibi sumit. Constantinus id iniquum esse dicit, et partitionem aequam petit. Cum hoc negaret Licinius, dissidium inde ortum est.

2. CHRISTIANORUM PERSECUTIO. Licinius pactorum oblitus, persecutionem in Christianos molitus est. Constantinus igitur, per literas officii eum mones, ut a malitia desisteret, verum ei persuadere non potuit. Cedrenus.

II. PROGRESSUS. Cum Constantinus videret, admonitionem suam nihil apud Licinium proficere, bello eum aggressus est, et tribus proeliis vicit. Zosim.

1. Proelium factum in Pannonia, ubi victus Licinius confugit in Macedoniam.


page 658, image: s0730

2. In Thracia prope Adrianopolin. Cum Licinius in Macedonia vires reparasset, magnasque copias coegisset, cum Constantino iterum in Thracia congressus est. Verum Constantinus eum vicit triginta militibus occisis, et castris captis. Licinius ergofugit, et se Byzantio inclusit: tandem autem, cum urgeretus, in Asiam transiit.

3. In Asia non procul a Chalcedone. Licinius in Asia reparato exercitu, iterum cum Constantino ad facrum promontorium, 200 a Chalcedone stadiis, congressus, succubuit: et cum antea haberet exercitum constantem e centum et triginta millium militibus, vix 20000 evaserunt. Cedrenus.

III. EGRESSUS. Licinius, perditis omnibus, victori se permisit. Scribunt quidam, ante deditionem uxorem Constantiam concessisse ad fratrem, eumque orasse pro mariti imperio: deinde pro titulo tantum; et non impertasse. Cum pro salute precaretur, flexisse animum fratris. Ita iussum esse Licinium, sine purpura et insignibus, ad Constantinum venire: missumque esse Thessalonicam, ut illic privatus cum uxore vitam degeret.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Persecutor Christianorum fuit accrrimus. Initio quidem Christianis favere, artesque liberales promovere visus est, sed pessima dissimulatione. Nam postea Ethnicismum amplexus, religionemque Christianam exsecratus est. Christianos ex aula sua eiecit, impiisque edictis et suppliciis immanissimis omnem sincerioris religionis cultum ex animis hominum exstirpare conatus est.

Martyres sub eo.

I. BASILIUS, Amasenus Episcopus, vir Apostolicae doctrinae clarissimus, stigmata martyrii in corpore suo gessit, multisque tormentis perpessis, tandem capitis supplicio affectus est. Osiander H. E. cent. 4. cap. 34.

II. PAULUS, Neocaesariensis Episcopus ambarum manuum usu, Imperatoris huius tyrannide, ferro ignito venis ac nervis perustis, orbatus est.

III. THEODORUS Dux exercitus, carus initio Imperatori, postea ab eodem cruci affixus, et subulis in meatibus secretioribus corporis excarnificatus, capite trancatus fuit. Osiand. ex Nicephor. lib. 7. cap. 14.

IV. Quadraginta milites Christiani. Qui cum inter aulicos proceres magni essent nominis, veritatis confessionem favori et gratiae Imperatoris praeposuerunt. Saevientis igitur Tyranni furor nudatos omnes, et sub brumam Sebastiae stagno congelato frigore impositos necari iussit. Osiander.

CAP. III. DE PROGRESSV.

CUM Licinius Thessalonicae privatus viveret, quod uxor eius Constantia a fratre suo Constantino Magno precibus obtinuerat, quiescere non potuit; sed de recuprando Imperio consilia egit, militesque conscripsit. Constantinus, his cognitis, eum occidi iussit. Licinius itaque a militibus Thesalonicae interemptus est, cum vixisset annis 70, imperasset annis fere 15. Victor.

PERIODUS II. IMPERATORUM CHRISTIANORUM a CONSTANTINO M. usque ad IUSTINIANUM M.

XLIII. IMPERATOR ROM. CONSTANTINUS MAGNUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

AVus eius fuit EUTROPIUS, ex nobilissima familia Romana natus.

AVIA fuit CLAUDIA, filia Crispi fratris Claudii Imperatoris.

PATER eius fuit CONSTANTIUS CHLORUS, Imperator optimus et religiosissimus, qui erthodoxam religionem tandem ipse amplexus est, et constanter defendit, inque fidem aulicorum suorum diligenter inquisivit; ut in historia eius diximus.

MATER eius fuit HELENA, Celi Regis Angliae filia, Heroina longe religiosissima. Eusebius scribit, eam in visione monitam, ut Ierosolymam proficisceretur, ibique locum Passionis et resurrectionis Christi lustraret. Nicephorus lib. 8. Histor. Eccles. cap. 30. narrat, eam in Gethsemane Basilicam exstruxisse, in memoriam B. Mariae Virginis, matris Salvatoris nostri, ibidem sepultae, cuius sepulchrum adhuc in ea monstrari, Bernhard. Breidenbachius commemorat. Similiter Ruffinus. l. 1. Histor. Eccles. c. 8. refert, HELENAM Crucem Christi, in qua ipse pependerit, in terra occultatam invenisse, una cum clavis quibus cruci affixus sit, eosque


page 659, image: s0731

ad filium Constantium portasse: ex quibus ille frenos composuerit, quibus in bello uteretur; ex aliis vero galeam belli usibus aptam armaverit: Atque ad clavum Christi in freno Constantini accommodat D. Ambrosius in oratione de obitu Theodosii allegorice dictum illud Zachariae c. 14. v. 20. In die illa erit, quod super frenum est equi, sanctum Domino.

Aedificavit quoque Helena in urbe Bethlehem templum pretiosissimum ex marmore confectum, eo in loco, ubi Christus ex Maria Virgine in hunc mundum natus est. Eusebius.

Denique Helenae matris instinctu Constantinus Magnus templum Veneris foedissimum, quod gentiles in contumeliam Christianae religionis super sepulchrum Christi exstruxerant, demolitus est, et templum pretiosissimum in hovorem Christi ibidem exstruxit: sicut Theodoretus lib. 1. cap. 26. et Eusebius in vita Constantini lib. 3. cap. 25. scribunt.

Mortua est Helena anno Christi 329, aetatis suae 80, et Constantinopoli in templo Sanctorum Apostolorum honorisice sepulta est. Cedrenus. Petrus de Natal.

GENEALOGIA CONSTANTINI MAGNI, et POSTERORUM eius, haec traditur.

EUTROPIUS natus ex nobilissima familia Romana.

Huius UXOR CLAUDIA, fila Crispi fratris Claudii Imp.

Horum filius CONSTANTIUS CHLORUS. Cuius uxores fuerunt

HELENA Britannica. Ex qua natus

THEODORA, Maximini Herculei privigna. Ex qua nati sunt

CONSTANTINUS MAGNUS.

Annibalianus, pater Dalmatii.

Constantius, pater Galli et Iuliani Apostatae.

Constantia, uxor Licinii.

Minervina. Ex qua natus Crispus.

Fausta, filia Maximini Galerii. Eius liberi:

CONSTANTINUS. CONSTANS. CONSTANTIUS. CONSTANTIA, uxor Galli. HELENA, uxor Iuliani Apostatae.

II. Appellatio.

Dictus est CONSTANTINUS cognomento MAGNUS, ob rerum gestarum gloriam atque magnitudinem. Nam fuit Ecclesiae pater, patronus et custos pius, benignus, liberalis, placidus atque aequus: et politiae caput, praesidium atque firmamentum. Hinc victo Maxentio, Senatus populusque Romanus eum appellavit liberatorem et fundatorem quietis atque aeternae securitatis. Et diligenter nonandum est, quod solus Constantinus in toto populo Romano cum imperaret, cognomen Magni induerit, quod antea tres inter tot Duces a rebus gestis cognomen acceperunt, ut magni dicerentur, nempe Alexander Macedo, Antiochus III, et Cn. Pompeius.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

*p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et ACTA IUVENILIA.

CONSTANTINUS M. insigni forma iuvenis erat, excellentibus corporis animique dotibus praeditus, facie venustus, modestus atque probus, literis tum Graecis tum Latinis egregie excultus, quas Nicomediae in civitate Bithyniae didicerat. Exercitatus quoque in artibus equestribus, erat magnanimus, inque rebus gerendis strenuus atque industrius. Eutropius brev. lib. 18.

In iuventute sua in aula Diocletiani Imp. et postea in exercitu eius in Aegypto vixit. Tandem extremam iuventutem egit sub GALERIO MAXIMINO Imp. in Oriente, a quo adhuc


page 660, image: s0732

adolescens missus est cum exercitu contra Sarmatas, quos Praeter omnium opinionem fugavit et profligavit. Ducem Sarmatarum catena vinctum ad Galerium duxit. Qui ea victoria tamen minime est laetatus: quoniam perdere adolescentem quaerebat, ut olim Eurestheus Herculem. Eamque ab causam etiam hortatus est eum, ut cum leone in theatro pugnaret. Constantinus gloriae avidus in certamen descendit, feramque gloriosissime vicit: quo nomine spectatores miris eum laudibus efferebant. Subridens Imperator, maioribus eum periculis obicere cogitabat. Constantinus autem insidiis se peti intelligens, cum fidissimis quibusdam aufugit, et ad patrem suum Constantium Chlorum in Britanniam paulo ante mortem eius rediit. Quo mortuo, regnum Gailiarum et Hispaniarum testamento sibi relictum accepit. Pomponius Laetus.

USUS.

Pulchre P. Syrus inquit:

Formosa facies muta commendatio est.

Et Latinus Pacatus in Panegyrico Theodosii inquit: Augustissima quaeque species plurimum creditur trahere de caelo. Et Virgilius lib. 5. Aeneidos:

Gratior est pulchro veniens e corpore virtus.

Exemplum insigne habemus in Constantino M. Unde Eumenius in Paneg. Constantini recte scribit hisce verbis: Non frustra Doctissimi viri dicunt, naturam ipsam magnis mentibus domicilia corporum digna metari, et ex vultu hominis ac decore membrorum colligi posse, quantus illos caelestis Spititus intrarit habitator.

II. ACTA OECONOMICA.

Constantinus M. duas uxores habuit.

PRIOR dicta est MINERVINA, ex qua suscepit CRISPUM: quem veliementer dilexit, ob raras eius virtutes, eumque Caesaris titulo ornavit. Zosimus §. 8.

Praeceptor CRISPI fuit Lactantius Firmianus, vir disertissimus, sed adeo pauper, ut plerumque etiam rebus necessariis indiguerit. Huius Lactantii Praeceptor fuit ARNOBIUS Rhetor, qui cum adversus Christianos quaedam scripsisset, postea resipuit, et ad Christum conversus est.

POSTERIOR uxor eius fuit FAUSTA, Maximiani Herculei Imp. filia, ex qua suscepit tres filios, nempe CONSTANTINUM II. CONSTANTEM et CONSTANTIUM. Et duas filias; CONSTANTIAM, et HELENAM.

Monita.

I. De CRISPO notandum, quod pater eum vehementer dilexerit, eumque una cum Constantino filio et Licinio iuniore sororis filio Caesares designaverit. Verita autem Fausta, (sed revera infausta) ne privignus Crispus peritia et fortitudine suafilio suo obesser, finxit illa, se eius amore captam, ideoque eum saepiusad libidinem provocavit. Renuentem vero et detestantem incestum ad maritum detulit, quasi pudicitiae suae vim inferre voluerit. Quare Constantinus pater irae nimium indulgens, filium Crispum Polae in oppido Istriae intersici iussit, sicut et factum est. Verum cum Constantini mater Helena tantam calamitatem aegro animo ferret, et intolerabilem ex caede iuvenis dolorem perciperet, atque veritatem facti et delationem falsam demonstraret: Mox Imperator iustitiae studiosissimus, ut matrem (quam maxime observabat) consolaretur, malum maiori malo sanavit. Nam cum balneum accendi supra modum iussisset, Faustam ei inclusit, quae nimio vapore atque calore suffocata est; mortuaque inde extracta. Zosimus in Constantino §. 8.

II. De tribus filiis Constantini M., nempe Constantino iuniore, Constante et Constantio, usurpari potest vulgatum illud adagium: *h(rw/w\n te/kna ph/mata. h. c. Heroum filii noxae.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

CONSTANTINUS, mortuo patre, regnum Galliarum Hispaniarumque et Alpium Cottiarum testamento relictum accepit. Eum antea pater Caesarem fecerat, caelesti nuntio admonitus cum aegrotaret, ut primum Constantinum successorem faceret, qui esset a Tyrannis Romanum Imperium liberaturus, et militibus Dei opem laturus. Similiter milites Praetoriani, cum Constantius Chlorus Imp. e vita igresset, neminem ex legitimis ipsius liberis idoneum regno iudicabant; sed Constantinum ad hoc aptum videntes, simulque spe magnificarum largitionum erecti, Imperatoris dignitatem ei tribuebant. Zosimus §. 8.

AXIOMA.

Annus 100 Principibus familiis est fatalis. Illo enim familiae deficientibus successoribus intereunt: Aut dignitatem pristiam a parentibus ortam amittunt.

Exemplum habemus in hac historia. Nam A. C. 306. Imperium Romanum ad Constantinum M. est translatum.

Constantinus M. initio imperavit cum quatuor, nempe Diocletiano, Maximiano, Maxentio, et


page 661, image: s0733

Maximino. Hisce autem quatuor Tyrannis exstinctis, regnavit cum Licinio. Constantinus rexit Occidentem: Licinius vero Orientem, qui Maximinum deleverat: Tum pax fuit in Imperio Romano circiter quinquennium.

II. Imperii administratio.

Circa Imperii administrationem notanda sunt acta eius. 1. Togata, ubi occurrunt virtutes et vitia. 2. Sagata.

I. VIRTUTES.

I. Iustitia.

I. Constantinus M. iustitiae studiosissimus fuit. Nam sanctissima eius constitutio de palatini suis coercendis relata est in Codicem Theodosianum. Verba haec sunt: Si quis, inquit, est, cuiuscumque loci, ordinis, dignitatis, qui se in quemcumque comitum, amicorum vel palationorum meorum, aliquid veraciter et manifeste probare posse confidit, quod non integre atque iuste gessisse videatur, intrepidus et securus accedat, interpellet me: ipse audiam omnia, ipse cognoscam, et si fuerit comprobatum, ipsemet vindicabo: dicat securus, et bene sibi conscius dicat. Si probaverit, ut dixi, ipse me vindicabo de eo, qui me usque ad hoc tempus simulata integritate deceperit. Illum autem, qui hoc prodiderit et comprobaverit, et dignitatibus et opibus augebo. Ita mihi summa divinitas semper propitia sit, et me incolumem praestet, ut cupio, felicissima et florente Republ. Hactenus verba constitutionis.

Huc peritinet Axioma Politicum: Multum facit ad perpetuitatem Imperii, si non modo Princeps ipse ab iniuria abstineat, sed etiam suos severe ab iniuria probilbeat.

II. Laudanda est quoque huius Imp. Lex sive Consitutio, quae similiter relata est in Codicem Theodosianum, et directa est contra dwrofagi/an. Non sit, inquit, venale iudicis velum, non infame licitationibus Secretarium, non visio ipsa Praesidis cum pretio, etc. lege 1. C. Theod. de Rect. Provinc.

II. Odium adulatorum.

Hostis adulatorum infensissimus fuit. Nam eos pestes et pernicies aularum: item tineas soricesque palatii appellare solebat; uti Aurelius Victor scribit. Tales adulatores sive aulico-politicos Heliogabalus, alias improbus Imperator, alligabat rotae aquaticae, vocans eos amicos Ixionicos. Antoninus Pius Imp. eos in exilium pellebat, dicens: Nihil esse crudelius, quam si Remp. ii arroderent, qui nihil in eam suo labore conferrent. Huc pertinet elegans responsum Bionis. Ille enim interrogatus, quodnam esset animal omnium maxime noxium? Si de feris (inquit) percunctaris, Tyrannus: Si de mitibus, Adulator. Laertius lib. 1. cap. 6. Similiter idem Bion eos qui auscultarent adulatoribus, dicebat similes esse amphoris, quae auribus circumaguntur. Erasmus lib. 8. apophth. ex Plutarcho.

III. Modestia.

Non ambitiosus, sed modestus erat. Unde Traianum, Imp. alias laudatissimum, semper appellare solebat Herbam parietinam, propterea quod omnibus operibus suis, qua novis, qua innovatis, titulos ascripserit pomposos; sicut Aurelius Victor de eo scribit.

IV. Vigilantia et Rei publ. cura.

In administranda Republ. fuit valde sollicitus, in conservando milite admodum cautus, examinator meritorum scrupulosus, atque Palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo. Marcell. lib. 21.

V. Clementia, tum Togata, tum Sagata.

Domi erga delinquentes crudelis non fuit: sicut Marcellinus narrat. Nam cum ei Amphilochius quidam deferretur, ut perduellis et obstinatus, quique indignus esset lucem ulterius intueri: Desinite, ait, urgere hominem, ut existimo, sontem, sed nondum aperte convictum: Et mementote, quod, si quid admisit huiusmodi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit.

AXIOMA. Princeps non omnia delictaultimo supplicio et morte vindicare debet.

Utenim Medico multa funera: ita Principi multa supplicia et invidiosa sunt, et periculosa. Est enim angustianimi, ad quaevis delicta carnifices statim advocare, hastam ubique et gladios in promptu habere; ungulas item et rotas, et alia talia. Quaedam enim delicta contemnenda sunt potius, praesertim ab infimae sortis aut conditionis hominibus designata, qui infra iram Principis esse debent et animadversionem, vel levius punienda, aut condonanda quandoque prorsus Personis honoratioribus, eorumque voluntas officiis et humanitate immutanda. Generosa in hanc rem est vo Flavii Vespasiani Imp. ad Demetrium Cynicum, qui cum nonsolum nec assurgeret ei, nec salutare eum dignaretur, non


page 662, image: s0734

quiesceret etiams contra statum Imperii, et Personam Caesaris loqui: Tu quidem, inquit Imperator, nihil praetermittis, ut ego te intersiciiubeam, ego tamen canem latrantem non occido: uti scribunt Suetonius et Dio. Itaque divine prorsus, et supra sexus sui conditionem LIVIA olim ad AUGUSTUM dicebat: Viden', ut Medici rarissime sectiones et ignes adhibeant, ne vitias corporis magis exasperent: Pleraque lenibus corporis exercitiis, et mitibus medicamentis molliunt ac sanant: Eandem rationem curandi animos tu sequere. Audaces, inquietos ac sinistri consilii homines immedicabilique et continuae malitiae adsuetos, exscindere te iebeo, ad exemplum earum corporis partium, quae medicinam non patiuntur. Reliquos, qui propter aetatem, imperitiam, imprudentiam, aliove caesu quodam, sive volentes, sive inviti peccant, verbis castigare minis corrigere, aliave tolerabili ratione te tractare velim. Suetonius.

Tale quoque exemplum hoc loco in Constantino M. habemus.

Similiter in BELLO sanguinarius non fuit. Eusebius l. 2. de vita Constantini c. 13. ita scribit: Diligentem adhibebat cautionem, ne inter dimicandum multorum fieret caedes, multumque sanguinis esfunderetur. Unde non magis suorum, quam hostium saluti prospexit: Quapropter suos, cum victoriam essent abepti, hortari solebat, ut captivorum misererentur; et cum homines essent, naturae humanae nequaquam caperet eos oblivio. Atque si quando militum animos ferociores cerneret, auri munusculo eos refrenabat, et praecipiebat, ut, qui aliquem ex hostium numero vivum cepisset, certa quadam auri summa remuneraretur. Hanc autem veluti illecebram ad hominum conservationem Imperatoris excogitavit prudentia, adeo ut infiniti etiam ex ipsis Barbaris incolumes evaserint, Imperatore vitam ipsorum redimente.

VI. Liberalitas et Beneficentia.

Si quos privatos dilexit Imperator, opibus honestavit, non dignitate praetoria aut Consulari, ut Principes priores fecerant. Cuspinianus.

Unde feuda hereditaria ab ipso primum sunt instituta. Nam ante ipsum ex veteri consuetudine Tribunis, Praefectis, Comitius et Ducibus, qui pro augendo Imperio consenuerant, dabantur agri et villae, ut necessaria eis suppeterent, quoad viverent. Verum Constantinus sanxit primus, ut agri, villae, oppida, quad ad victum emeritorum contributa erant, ad heredes transirent; unde milites sibi magis obnoxios atque obstrictos reddidit. Pomponius Laetus.

VII. Felicitas.

Constantinum M. non supplicantem Daemonibus, sed ipsum verum Deum colentem, tantis Deus implevit muneribus, quanta optare nullus auderet, Augustinus lib. 5. de civitate Dei, cap. 25.

VIII. Imperii Romani divisio.

Constantinus A. C. 330. distribuit Romanum Imperium in duas partes; in Occidentem, et Orientem. OCCIDENTIS iterum duas partes fecit: GALLIAM ET ITALIAM. GALLIA comprehendit ipsam Galliam, Hispaniam, Britanniam et Germaniam. Habuitque Gallia Provincias 17, Hispania 7, Britannia 5.

ITALIA comprehendit ipsam Italiam, Africam et partem Illyrici. Habuitque Italia Provincias XVII, Africa v, Pars Illyrici VI.

ORIENTIS iterum duas partes fecit, Asiam scilicet et Thraciam, Thracia habuit Provincias duas, Macedoniam et Daciam. Asia vero Afiam ipsam, Aegyptum, Pontum. Asiae Provinciae XXV, Pontix fuere.

Hinc AQUILA Imperii Romani pingitur biceps. Quo pertinet venustum Epigramma:

Picta biceps Aquila, hinc occasum, hinc aspicit ortum:
Alter (ait) nostri est Caesaris, alter erit.

IX. Opera eius, atque aedificia magnifica.

I. Constantinus M. urbem Constantinopolin aedificavit. Nam tradunt Historici, Constantinum Magnum, cum statuisset Imperii sedem ex urbe Roma in Orientem transferre, quo facilius Parthorum excursiones compesceret, Byzantium petivisse, eumque sibi locum divinitus ostensum delegisse: Mox urbem ampliasse, nova moenia erexisse, sublimes excitasse turres, magnificentissimi operibus exornasse, tantumque illi decoris adiecisse, ut altera ROMA non immerito dici posset. Scriptores vetusti, qui florentem viderunt, Deorum potius in terris habitaculum, quam Impp. putaverunt. Nam Constantinus eam valde munivit, et multis ornamentis exornavit. Pleraque autem ornamenta ex tota Asia et Europa, et Africa, ad eius dedicationem advecta sunt. Unde D. Hieron. dicere solitus est: Constantinum nudasse urbes, ut Constantinopolin ornaret. Urbis nomen ne/an *r(w/mhn, h. e. NOVAM ROMAM vocavit; sed vicit obstinatio vulgi, ut a conditore CONSTANTINOPOLIS vocaretur.


page 663, image: s0735

II. Constantinus dedicavit Constantinopolin A. C. 330. ibique Constantii Caesaris quinquennalia celebravit.

III. Eodem anno templum Apostolorum Constantinopoli aedificavit, et templum PACIS. civibus etiam qui Constantinopoli habitare volebant, annonam dedit, unde urbs brevi temporis spatio in immensum aucta est, ita ut magno spatio pomoeria proferrentur. Distribuit autem civibus quotannis octuagies centenea milia medimnorum frumenti, quae sunt ultra vicies quater centena milia modiotum Lipsiensium.

IV. Constantinus aliquot Nobiles viros Romae excitavit, qui Constantiniopolin commigrarent, illamque aedificarent. Nam miro strategemate usus est in Byzantio amplificando et exornando. Duodecim enim illis Romanis, quos contra Persarum Regem cum exercitu misit, annulos clam ademit. Quo fine autem hoc ab eo factum sit, narrat Codinus in libro de originibus Constantinopolis a Georgio Dusa edito, cuius verba sunt ponderibus praegnantia: Constantinus M. cum vellet civitatem Byzantium maxime a Romanis inhabitari, annulos cuiusque viri occulte accepit, ipsosque (videlicet quatuor Magistros, Adum, Protasium, Scolyasbrum, Philoxenum; et octo patricios, Probum, Dominum, Darium, Maurum, Rhodanum, Salionem, Modestum Praefectum, Eubulum) cum magno exercitu contra Sabarum Persarum Regem misit, ubi in Persia 16. menses commorabantur. Imperator vero Constantinus, legatis Romam missis, uxores ipsorum, liberos, et familias Byzantium vocavit. Constituit etiam opifices, ut domos ipsorum, et loca singula, ubi et quomodo sitae essent, in orane maritima vel continente, ut formam structurae, et quales gradus essent tortuosi, observarent. Assumptis ergo secum familiis vocatorum Byzantium redierunt, ibique singula simili modo condiderunt, in iisque familias ipsorum habitare iusserunt. Cum itaque Romani illi ex Persia potiti victoria rediissent. et 365. centenaria allata recepissent, Imperator eos convivio excepit, illisque dixit: VULTIS ABIRE ROMAM? tentans eos. Illi autem dixerunt, se ante duos menses non reversuros. Imperator vero dixit: Vesperi dabo vobis aedes vestras. Iusserat enim Euphrati accubitori suo, qui et Constantinum M. Christianum effecerat, ut unicuique aedes suas restitueret. Ut igitur viderunt portas, atria, gradus, mensuram et formam, altitudinem et prospectum fenestrarum Romanis similem; putabant, se per somnium esse Romae. Cum vero et familias suas invenirent, obstupescebant, et cum interrogarent suas familias, et penitus intelligerent, erediderunt non esse phantasiam, sed prudentiam Imperatoris, quod invitos et nolentes degere hic iusserit.

V. Constantinus M. Drepanum Bithyniae Civitatem restauravit, et in memoriam matris suae HELENAE, Helenopolin appellavit. A. C. 327. sicut D. Hieronymus scribit.

X. Lex de Adulteris puniendis.

Constantinus quoque legem tulit, violatores coniugii gladio puniendos esse. Quae constitutio congruit cum iure divino. Nam Levit. cap. 20. v. 20. et Deut. cap. 22. v. 22. Deus ita praecipit: Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetravit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. Deut. c. 22. v. 23. Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, v. 24. educes utrumque extra portam civitatis illius: et moriantur. Confer Ezech. 16. vers. 38. Unde patet, quam graviter erret Alexander III. Pontifex Romanus, qui in iure Canonico cap. At si Clerici, extra de iudiciis, rescripsit Salertinano Archiepiscopo de adulteriis et aliis criminibus, quae sunt minera, posse Episcopum cum Clericis post peractam paenitentiam dispensare. Verum haec sententia pontificis iuri divino, et constitutioni Constantini M. e diametro est contraria.

Symbolum eius.

Symbolum eius: IMMEDICABILE VULNUS ENSE RECIDENDUM.

Constantinus M., qui magnus fautor proborum, et strenuus osor improborum fuit, frequenter dicere solitus est: Pro utilitate Reip. Imperatorem non debere labores recusare, neque cuiquam omnium, ac ne propriis quidem membris suis parcere, publicae tranquillitatis conservandae causa: Quin imo partem corporis rescindere, si remedium non admittat, sin contrae, favere; sicut Pomponius Laetus scribit. Idcirco in animadvertendo plerumque usurpasse perhibetur hunc Ovidii versiculum:

Cuncta prius tentanda: sed Immedicabile vulnus
Ense recidendum: ne pars sincera trahatur.

Quo insinuare voluit, improborum genus illud pestiferum atque impium ex hominum communitate exterminandum esse. Quemadmodum etiam Hippocrates desperatis morbis vetat adhibere medicinam. Nam quamadmodum membra quaedam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam sipiritu carere coeperint, et noceant reliquis: Ita ista in hominis figura feritas et immanitas belluae a


page 664, image: s0736

communi tamquam humanitate corporis segteganda est; uti praeclareloquitur Cicero lib. 3. Offic.

II. VITIA. Axioma. Mixtura virtutum et vitiorum in Heroicis Personis esse solet.

Exemplum habemus evidens in Constantino Magno. Hic enim graviahabuit s1fa/lmata, eaque duplicia.

I. ECCLESI ASTICA. Nam a Sorore sua deceptus Arium in Concilio Nicaeno damnatum revocavit, ipsiusque dogma in Filium dei blasphemum Ecclesiis obtrusit; atque magnum Athanasium, veritatis propugnaculum, in exilium eiecit. Qua re acuit et auxit rabiem Arianorum. Nam horribiles secutae sunt confusiones post ipsius mortem, desaevientibus Arianis in Orthodoxos, iuxta Axioma Politicorum: Lapsus magnorum Principum trahunt secum magnam multorum ruinam.

II. POLITICA. Nam cum devicto Licinio solus cum filiis suis Monarchiam obtineret, per insolentiam mutatus, et crudelior factus est.

1. CRISPUM filium suum iam Caesaris dignitate ornatum insignemque iuvenem indicta causa occidit, ob meram suspicionem, quasi cum FAUSTA noverca rem habuisset: Veritate autem comperta, ipsam Faustam uxorem suam in balneo supra modum calefacto suffocavit.

2. LICINIUM sororis suae filium egregiae indolis iuvenem, eiusdem Faustae instinctu interfecit.

3. Innumeros trucidavit amicos: inter alia mandavit a suis deceptus supplicium esse sumendum de quodam innocente, vel, ut alii volunt, de tribus militibus seu Capitaneis, qui per calumniam erant accusati apud Constantinum. Verum Nicolaus Episcopus in oppido Myra accurrens repressit lictorem, stringentem gladium, ut caput eis amputaret. Postea scripsit Imperatori, illis fieri iniuriam; et indicavit causas. Quod Nicolai factum Imperatori probatum fuit. Philippus Melanchthon in Postilla. Et cum in multis flagitiis grassaretur, cum tamen multae magnaeque in eo virtutes essent, adeo, ut cum Alexandro M. conferri posset, sicut Eusebius inquit, divinitus lepra percussus est, et ab Eusebio baptizatus sanitati est restitutus: uti postca dicemus.

II. ACTA AGATA.

I. Oratio Militaris.

Constantinus M. militibus suis peculiarem orationem praescripsit, quam cum hoste pugnaturi recitarunt. Quae talis fuit: Deus clementissime: nos te solum nostrum agnoscimus Dominum, te solum colimus, tamquam protectorem nostrum: A te solo petimus et exspectamus victoriam: per te solum hostes nostros vincimus; a te solo habemus omne bonum quodcumque habemus: a te solo exspectamus omnia, quibus indigemus: Te adoramus et invocamus, ut Dominum nostrum Constantinum eiusque filios salvos et superstires conserves, illosqu€ adversus omnia mala protegas, iisque victoriam clementer largiaris, propter Iesum Christum Filium tuum unigenitum, AMEN.

II. Bella. Bella gessit Constantinus potissimum quinque.

I. Contra Maximianum, socerum suum.

Cum Maximianus cognomento Herculeus an. C. 308. Imperium, quod cum Diocletiano collega suo Nicomediae deposuerat A. C. 304, recipere conatus esset, eamque ob causam Constantino genero suo insidias struxisset, FAUSTA Mximiani filia, et Constantini coniunx, dolum detexit, et maritum adversus parentis iniurias tutata est. Constantinus igitur Maximianum captum Massiliae strangulariiussit. Eusebius.

II. Contra Maxentium, Maximiani filium.

Constantinus contra Maxentium bellum gessit anno C. 311. et 312. Circa quod tria sunt notanda. 1. *ta\ prohgou/mena. II. *ta\ praxqe/nta. et III, *ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Multiplex Maxentii maleficium. Maxentius Romanos tyrannico dominio per quatuor annos premebat, multos iniuste interficiebat, perque tum fraudulentiam tum violentiam uxores civium rapiebat, easque nefarie stuprabat. Exemplum memorabile habemus de Sophronia Romana, quae ad mandatum Maxentii per stuprorum ministros vocata, sibi ipsi manus violentas intulit: sicut in vita Maxentii supra diximus.

II. Senatus-consultum. Cum autem Tyrannus ille tam horribiliter Romae grassaretur, Senatus


page 665, image: s0737

per literas Gonstantinum M. e Gallia accersivit, ut Maxentii furores compesceret.

III. Caeleste prodigium. Constantinovero dubitante, an Romam duceret exercitum, et praeterea anxius esset, quomodo sine magna hominum strage et sanguinis effusione Maxentium vinceret, DEUS illi dedit illustre victoriae signum: Nam in ipso meridie caelo sereno, multis simul astantibus et videntibus, cernit CRUCEM fulgentem cum expressis circa eam literis: *e)n tou/tw| ni/ka. i. e. IN HOC VINCE. Per somnum etiam Christus ei apparens iussit, ut crucis signum pro vexillo in proeliis uteretur.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.


[Gap desc: illustration]

I. Conflictus. Signum Constantinus ex auro opere subitario consici curavit iuxta speciemquae apparuisset, cum duabus literis Graecis XP, quae nomen Christi exprimerent, illudque signum militaribus vexillis inseruit, et maxime Labaro, quod inter ea primum, et ante Imperatorem gestabatur. De quo venuste et eleganrer inquit Prudentius:

Christus purpureum gemmanti textus in auro
Signabat Labarum.

Postea statim Romam cum exercitu properavit, atque copias Maxentii aliquot proeliis fudit.

II. Maxentii interitus. Maxentius praelio cum Constantino congressus, cum videret equites suos victos. ne urbe excluderetur, per pontem Milvium in urbem redire maturavit. Sed rupto illo ponte, quem in interitum Constantini fabricatus fuerat, in Tiberi submersus est, iuxta adagium, quod exstat Proverb. c. 26. v. 26. et Psalm. 7. v. 14. Foveam fodit, et incidit in foveam quam fecit. Atque ita Constantinus praeclaram obtinuit victoriam, atque omni Italia atque Africa potitus est, anno Imperit sui septimo.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

I. Populi Romani exhilaratio. Nuntiata hac victoria in urbe, et viso capite Maxentii, quod conto praefixum circumgestabatur, Romanis, quos dura tyrannide annis 4 vel 5 oppressos tenuerat, iucundum praebuit spectaculum.

II. Laeta Constantini victoris exceptio. Similiter universa civitas Constantinum victorem in urbem ingenti laetitia et congratulatione accepit, imolaetissimis populi vocibus atque clamoribus repleta fuit. Adeo acceptius, praestantiusque Tyrannorum depulsoribus nihil est: inquit Aurelius Victor.

III. Statuae Mnemonicae erectio. Cum Constantinus urbem ingressus esset, ut tam admirandae victoriae gloriam non sibi, sed Christo acceptam se ferre testaretur, tropaei loco erigi media in urbe iussit statuam suam, quae manu dextera crucis Christi signum teneret, eiusque salutarem virtutem omnibus ostentaret ac promulgaret, addita insuper hac inscriptione: Hoc salutari signo, vero fortituadinis indicio, civitatem iugo servitutis liberavi, et Senatum populumque Romanum in libertatem vindicavi, ac pristinae dignitati splendorique restitui.

IV. SENATUS GRATITUDO. Senatus etiam arcum ei cum hoc elogio dedicavit: Imper. Fl. Constantino S P. Q. Romanus, quod instinctu divinitatis, mentis magnitudine, exercitu suo, tam de Tyranno, quam de omni eius factione, uno tempore iustis Rem publicam ultus est armis, Arcum triumphis insignem dicavit, liberatori Urbis, fundatori quietis. Eusebius, Socrates et Sozomenus.

V. PAX et QUIES ECCLESIAE. Postea Constantinus omnibus populis atque gentibus ad Romanum Imperium pertinentibus, similiter Ecclesiis DEI, opulenta subsidia suppeditavit. Sigonius.

III. Bellum contra Licinium Affinem suum.

Constantinus sororem suam Constantiam Licinio in uxorem dederat, et Mediolanum progressi nuptias celebrarunt, ibique pactum iniverunt delibertate religionis concedenda, anno C. 313. At Licinius pactorum oblitus, persecutionem adversus Christianos instituit, eosque ex aula sua pellit, et Ethnicismum amplectitur. Quem per literas officii monens Constantinus, ut a malitia desisteret, non persuasit. Cedren. Anno C. 320. Licinius adhuc atrocius persequitur Christianos, sancitque, ne Episcopi amplius docerent, et ne mulieres cum viris precationis causa convenirent. Occidit etiam multos, interque alios BLASIUM, et 40 virgines, et aliquot Episcopos. Cum autem Licinius nihil remitteret de persecutione Christianorum, nec ulla ratione ab iis exagitandis avocari posset, magni utrinque exercitus contrahuntur, et magni fiunt apparatus: Constantinus contrahit copias Thessalonicae, Licinius in Thracia, anno C. 322. Tandem Constantinus, confectoexercitu 120000 peditum, et 10000 equitum, contra Licinium, qui habebat


page 666, image: s0738

125000 peditum, et 15000 equitum, tribus proeliis Licinium vicit, qui Imperio se abdicavit, et salute per uxorem Constantiam impetrata, Thessalonicae privatus vixit. Referunt Historici, quod in pugna Constantini, contra Licinium ad Hadrianopolin facta, duo Equites sint visi, qui Legiones hostium ceceiderunt, quos Angelos fuisse dubium non est. Cum autem Licinius aliquanto post res novas moliretur, iussu Constantini iugulatus est. Eutropius. Victor.

Anno C. 326. Constantinus Romam de Licinio tyranno triumphans inivit, ibique vicennalia celebravit.

Constantinus M., A. C. 315, cum provincias composuisset, CRISPUM et CONSTANTINUM filios Caesares creavit, quibus iunxit LICINIANUM, Licinii filium, nondum 20 menses natum. Zosimus. Sed id non satis felix futurum, defectu Solis iisdem mensibus facto, ut Aurelius Victor scribit, patefactum est.

IV. Bellum contra Sarmatas.

Constantinus A. C. 316. contra Sarmatas profectus est, eorumque Regem Rausimodum praelio vicit, qui occasione usus Istrum transgressus Pannonias crudelissime vastavit. Constantinus victos secutus, tandem etiam eos vicit, et Pannonia expulit.

Anno C. 321. Constantinus iterum bellum acre cum Sarmatis gessit, et tandem, transmisso Istro, Rausimodum Regem victum in fuga interfecit, victis pacem dedit, et Thessalonicam reversus est, ibique portum aedificari iussit.

V. Bellum contra Gothos.

A. C. 332. Gothi regionem Sarmatarum ingressi, et remoto limite Istri praesidio, se in Thraciam et Moesiam intulerant. Ideo Constantinus contra eos profectus victoriam ab illis reportavit, et trans Istrum removit, iisque tandem pacem dedit, hac conditione, ut militum 40000, si quando opus esset, Imperatori traderent. Sigon. Gothi ut Imperatori militem praestare possent, servos suos ad militiam instituunt, iisque arma tradunt. Servi contra in dominos suos arma vertunt, cosque sedibus suis pellunt. Domini profugi ad Constantinum veniunt, ab eoque petunt locum habitationis, qui eos in provincias recepit, et quosdam sacramento militari adegit. Id cum postea alii Imperatores imitarentur, magnam calamitatem Imperio accersiverunt. Zosimus.

IV. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Constantinus primus ex Imper. Christianus factus, Christumque amplexus est, atque Christianos etiam Imperatores reliquit. Sigon. lib. 4.

Epistola eius ad Saporem Persarum Regem memorabilis apud Eusebium lib. 4. cap. 19. de vita Constantini exstat, in qua inter alias pias monitiones haec verba leguntur: DEUS puram solummodo mentem et animum omni labe vacantem ab hominibus flagitat; quibus ille virtutis et pietatis actiones ponderat. Quod etiam Philippus Melanchth. hoc disticho venustissimo expressit, ex quo patet, quales preces DEO sint gratae:

Casta DEUS mens est, casta vult mente vocari,
Et castas voluit pondus habere preces.

Cum quocongtuit elegans Distichon Gregorii Nazianzeni:

Optimum opus manuum, has in caelum tendere puras,
Atque pio castas fundere ab ore preces.

Sicut enim vasa pice referta, si melle aut vino ea replere velimus, effundi ante et mundari oportet: Ita mentes et corda nostra a stultis et futilibus huius mundi desideriis et tetris peccatorum sordibus, quibus ea plena scatent, expurgari ante et munda reddi necesse est, ut sapientiae ac iustitiae et vitae divinae, ceu ipsius DEI capacia, reddantur. Et in eundem sensum Ecclesia canit: Aufer a nobis Domine cunctas iniquitates nostras, ut possimus puris mentibus introire in sancta Sanctorum

II. Constantinus M. Personus Ecclesiasticis magna privilegia concessit, tamen ab omnimoda iurisdictione saecularis potestatis eas non exemit, sed in ipsis etiam Episcoporum causis Iudicium exercuit, ac suae in illis iurisdictionis satis evidens documentum dedit, quando ad Synodum Nicaenam publico edicto ipsos convocavit. In Epistola ad Vicarium Africae scribit: Scias, quod tam super plebe quam Clericis his qui primisunt, sum diligentissime quaesiturus, idque iudicaturus, quod verissimum et religiosissimum esse manifestum est. Privilegia autem Personsi Ecclesiaticis concessa haec sunt: Prohibet illos novis collationibus obligari, concedit liberos esse ab hostibus excipiendis, removet ab ipsis indebitae conventionis iniuriam, et iniquae exactionis improbitatem, extraordinariorum munerum necessitatem, parangariarum praestationem, nisi habeant possessiones. l. de his. C. de Episc. et Cler. Sed de universa et omnimoda eorum exemptione nihil addit. Deinde Ruffinus ibidem, lib. 10. histor. cap. 2. addit: Episcopos in illo Concilio sua negotia ad Imperatorem detulisse,


page 667, image: s0739

ipsumque a singulis frequenter fuisse interpellatum. Ergo controversiarum suarum iudicem ipsum agnoverunt. Quare falsum est, quod Bellarminus aliique Pontifici scribunt, non posse Clericos a iudice saeculati iudicari, etiamsi leges civiles non servent.

III. Constantinus M. A. C. 313. Maximo, saevissimo Orientis Tyranno et Christianorum hoste infensissimo, e vivis sublato, Christianis templa passim vel instituit, vel instauravit, vel illa ex fundamentis nova erigi iussit. Eusebius l. 10. cap. 3. Encaenia sive Consecrationes templorum a Christianis ingenti laetitia celebratas, graphice describit hisce verbis: Celebre spectaculum, inquit, et nobis omnibus spectabile ac desideratum ante oculos proponebatur, dedicationum scilicet festivitates per urbes singulas, templorum nuper exaedificatorum consecrationes, frequentes Episcoporum in unum conventus, peregrinorum longe ab exteris regionibus accedentium concursus, mutuae populi in populum benevolentiae, propterea quod membra corporis Christi in unam quasi harmoniae et concentus conspirationem coibant: una erat sacri spiritus virtus et potentia, quae per universa Ecclesiae membra permeavit. Una omnium mes et sententia: una et consentiens ex omnium ore laus divinitatis: accurata sacrorum mysteriorum administratio: decori Ecclesiae ritus, Psalmorum cantu et hymnorum divinitus nobis traditorum recitationibus celebrati. Cuiusque item aetatis genus, cuiusque sexus multitudo, ut maris et feminae, totis cogitationibus, viribus, laeta mente, alacri animo, per preces et gratiarum actiones DEUM Omnium bonorum auctorem venerati sunt. Singuli etiam Ecclesiarum praesides singulas orationes Panegyricas habuerunt: et ut cuique dicendi vis et facultas suppetebat, sic quisque eam celebritarem praedicavit.

IV. CONSTANTINUS M., sex Tyrannis et hostibus Christianorum crudelissimis exstinctis, videlicet Diocletiano, Maximiano, Galerio, Maxentio, Maximino et Licinio, solus summa rerum potitus, ad religionem Christianam instaurandam, stabiliendam et amplificandam, omnem curam, studia ac laborem contulit; publico edicto Christianis de libertate religionis cavit; piis Doctoribus stipendia constituit, atque adeo non tantum Politiam, sed etiam Ecclesiam bene gubernavit ac protexit, publicum religionis exsereitium suis subditis concessit. Eusebius l. 10. cap. 5. Et paullo post, pacem religionis constituit, ne quis alteri ob religionis diversitatem molestus esset: qua effecit, ut non tantum Christianis liberum maneret religionis exercirium, sed etiam ut Ethnici hac mansuetudine ad veram religionem se converterent. Nam pulcherrime inquit Theodoretus lib. 1. cap. 6. Currebant assidue omnes nationes ad fidem Christi, et baptizabantur, patria simulacra atque idola confringentes: Quod idem P. Diacon. lib. 11. testatur.

Biblia suis sumptibus saepius describi, atque in exteras Nationes hinc inde mitti curavit, ut vera religio longe lateque propagaretur.

Novum Testamentum sibi semper praeferri mandavit: Quo insinuare voluit, quod ipse ex eo veram DEI atque Christi agnitionem hauserit, inque ea constanter perseverare, subditosque suos protegere vellet. Unde de felici illius temporis statu recte dici potest, quod tempore Constantini M. Imperatoris duo fuerint OCULI Imperii Romani, videlicet LEX et RELIGIO; iuxta Epigramma Omeni venustissimum:

LEX et RELLIGIO iunxerunt foedera: pravas
Haec hominum mentes comprimit; illa manus.

V. Constantinus M. religiosissimus crucis supplicium, quo Christus secundum morem Romanorum affectus est a Pontio Pilato, lege sustulit; referente Sozomeno lib. 1. histor. Eccles. cap. 8. et Histor. Tripart. lib. 1. cap. 9. ne salutate crucis signum subserviret ad perniciem hominum, et poenis vilesceret damnarorum.

VI. Constantinus primum Septimanae diem, h. e. diem Solis, in locum Sabbathi Iudaici publico cultus divini exercitio ab Apostolis destinatum, (quia Christus eo die a morruis refurrexit: uti colligitur ex historiis Euangelistarum Matth. cap. 28. v. 1. Marc. 16. v. 1. Unde primus Septimanaedies vocatur h(me/ra kuriakh\, h. e. Dies Dominicus, Apocal. cap. 1. vers. 10.) peculiari postea constitutione confirmavit, Anno C. 321. referente Eusebio lib. 4. de vita Constantini cap. 18.

VII. Constantinus M. libros Sibyllinos in pretio habuit, ex iisque Iudaeos refutavit.

VIII. Constantinus M. plures religiones in Imperio tolerare noluit. Nam Idolorum templa clausit, et solam religionem Christianam vigere iussit. Quae tamen constitutio Constantino non a(plw=s2 (sicut Pontificii contendunt) sed kata/ accipienda est. Nam 1. Accurate distinguendum est inter Haereticos. Quidam enim sunt haeresiarchae, h e. haeresin propagantes: Quidam vero sunt seducti, h. e. haeresin amplectentes et sectantes. 2. Accurate distinguendum est inter duplicem Rei publicae statum, nempe liberum et pressum. Quod Haeresiarchas sive Doctores attinet, illi in libera Republ. plane non sunt tolerandi, sed abigendi et relegandi. Cives vero seductos et haeresin amplectentes


page 668, image: s0740

tolerare possunt Ptincipes, si nempe tranquille et pacare vivant. Praesertim autem, si spes aliqua illorum conversionis futurae nobis affulgeat; sicut Constantinus M. prudenter observavit. Quod si vero status Rei publ. perturbatus est, ac Haeretici sive haeresiarchae sine sanguinis effusione removeri nequeunt, tunc tempori aliquid concedendum est, valeatque tum monitum Taciti prudentissimum: Tu iterum atque iterum vide, annon connivere interdum melius sit, quam intempestivis remediis delicta accendere.

IX. Constantinus M. in haereticos famosos et pestiferos usque ad sanguinem non saeviit, sed eos in exilium eiecit. Quod factum eius minime est culpandum, sed maxime probandum. Nam 1. Ad fidemo nemo cogi potest ac debet. DEUS enim requirit populum voluntarium, et cultum spontaneum. Psalm. 110. v. 3. Nec placent ipsi coacta servitia. Levit. 19. vers. 5.

2. Saevire in haereticos usque ad sanguinem, est haereticum et antichristianum. Ergo Ecclesia Christiana ab eo abstinere debet. Antecedens probatur ex vulgato illo Augustimi dicto, quod exstat lib. 3. contra Cresconium Grammaticum cap. 50. Nullis bonis in Ecclesia Catholica placet, si usque ad mortem in quemquam, licet haereticum, saeviatur. Similiter illud ipsum pater ex praxi haereticorum. Nam in Histor. Tripart. lib. 12. cap. 4. de Nestorio haeretico narratur, quod, in prima sua ad Episcopatum Constantinopolitanum inauguratione, palam ad Imperatorem dixerit: Da mihi, ô Imperator, terram ab haereticis liberam; et ego caelum tibi reddam: Tu mihi haereticos exstirpa, et ego Persis delendis tibi adero.

X. De Concilio Niceno, oecumenico I.

Anno C. 325. Constantinus M. Concilium Nicenum Oecumenicum primum convocavit. Circa quod triplicia acta sunt notanda.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a. Hoc est, Antecedentia, quae ante Concilium facta sunt.

I. OCCASIO, quae fuit haereseos ab Ario disseminatio. Nam ARIUS Presbyter Alexandrinus blasphemum hoc dogma spargere coepit de Filio DEI, quo lo/gon, sive Filium DEI negabat esse o(maou/sion kai\ sunai/dion Patri, h. e. eiusdem essentiae cum Patre, cique coaeternum. Contra vero affirmabat, illum summam esse Creaturam ex nihilo conditam. Ideoque his verborum formis utebatur: *h)n pote o( pagh\r, o(/te ou)k h)=n lo/gos. h. e. Erat Pater, cum nondum esset filius; Item, *e)k tw= mh\ o)/ntwn, h. e. ex non exsistentibus, sive ex nihilo, Filius esse coepit.

II. CONCILII NICENIA Constantino Maegno CONVOCATIO. Ut autem haec controversia exorta componeretur, Constantinus Magnus praecipuos Ecclesiarum per omnem Asiam, Africam, et Europam convocavit Episcopos. Nam ut Eusebius lib. 3. de vita Constantini scribit: Videre ibi erat Syros, Cilices, Phoenices, Arabes, Palaestinos, Thebanos, Libycos, Mesopotamios, Persas, Scythas, Ponticos, Galatas, Pamphylios, Cappadoces, Asianos, Phrygios, Thraces, Macedones, Achaeos, Epirotas, et Hispanos. Circa hanc autem convocationem duae circumstantiae sunt notandae. 1. Tempus. 2. Locus.

1. Quod TEMPUS attinet, fuit hoc Concilium convocatum a Constantino Magno A. C. 325.

2. LOCUS huius Concilii fuit geminus, generalis et specialis.

Locus generalis fuit Nicaea, Asiae et Bithyniae Metropolis, quam primus Antigonus Philippi filius condidit, et Antigoniam nominavit. Postea Lysimachus a nomine uxoris Antipatri filiae eam Nicaeam appellavit. Et in hac urbe hoc Concilium Nicenum congregatum, et Symbolum in ea conscriptum.

Locus specialis fuit aula Constantini Imp. De quo ita scribit Theodoretus lib. 1. cap. 7. Cum iam universi convenissent, praeparatus erat ab Imperatore locus amplus in Regia, instructus subselliis et soliis, quae Episcoporum numero sufficere possent, atque ita debito ipsis honore habito iussit eos introire, et consultate de re proposita. Ipse quoque cum paucis postremo omnium ingressus est, et parvo in soliolo assedit. Eusebius quoque affirmat, consessum istum in aula Imperatoria, non in aliquo templo habitum fuisse. lib. 3. vita Constant. cap. 10.

NOTA.

Symbolum Nicenum habuit nomen et omen. Nam a)po th=s2 ni/khs2, h. e. a victoria nomen accepit, ut invictum eius robur ipso nomine insinuaretur. Sicut etiam Symbolum Athanasianum ab immortalitate nomen habet. Quemadmodum enim ipse Athanasius a Patribus PROPUGNACULUM VERITATIS appellatus est: Ita quoque Symbolum eiusvere arx invicta veritatis fuit, cui, quamdiu Sol et Luna stabit, nihil ab interitu periculi erit. Ita etiam Augustana Confessio Augustum ab Augusta Vindelicorum urbe nomen divina providentia accepit, ut AUGUSTANA appellata sit. Quod nomen ei fuit omen. Voluit namque DEUS eo ipso insinuare, quod religio Lutherana, in Augustana Confessione comprehensa, sit vere augusta, perque totum terrarum orbem admirabili incremento propagata; sicut ipse Bellarminus Iesuita in


page 669, image: s0741

oratione in Gymnasio Romano A. C. 1576. habita, quae Tomo primo controversiarum praefixa est, affirmat: Quis enim (inquit) ignorat, pestem Lutheranam (intelligit Augustanam Confessionem) in Saxonia paullo ante exortam mox Germaniam pene totam occupasse: inde ad Aquilonem, et Orientem profectam, Daniam, Norvegiam, Sueciam, Gothiam, Pannoniam, Hungariam absumpsisse: tum ad Occidentem, et Meridiem pari celeritate delatam, et Galliam, Angliam, Scotiam, florentissima quondam regna, brevi tempore populatam: ad extremum Alpes transcendisse, et in Italiam usque penetrasse? Errant igitur Pontificii, qui scribunt, Concilium Nicenum a Silvestro Romano Episcopo convocatum esse, cum illud non Silvestri, sed Iuli i tempore celebratum esse, ex Athanasit apologiis clarum est: et clarissimi scriptores, Eusebius, Socrates, Theodoretus, et alii, uno ore testantur, a Constantino Magno Imper. hanc Synodum esse convocatam.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a. h. e. Acta in Concilio.

I. PRAESES huius Concilii fuit geminus. 1. Politicus. 2. Ecclesiasticus.

1. POLITICUS et summus fuit Constantinus Magnus.

2. ECCLESIASTICUS atque secundarius fuit Eustathius, Episcopus magnae Antiochiae: quod apparet ex oratione ipsius, qua laudum flosculis coronam texuit regio capiti Constantini: ut loquitur Theodoretus lib. 1. cap. 7.

II. ASSESSORES. Congregati sunt in hac Synodo Episcopi 318. ut ait Ruffinus lib. 1. cap. 1. et Socrates lib. 1. cap. 8. et Theodoretus lib. 1. cap. 7.

III. CAUSA IMPELLENS fuit Alexander Alexandriae Episcopus, qui multis precibus a Constantino contendit, ut Synodum indiceret. Epiphanius lib. 2. tom. 2. haer. 69. Quod etiam de consilio quorundam Episcoporum Constantinum fecisse testatur Ruffinus lib. 1. cap. 1.

IV. MATERIA, ob quam hoc Concilium convocatum, et de qua re in hoc Concilio actum, fuit quadrigemina.

PRIMA CONTROVERSIA fuit inter Alexandrum Alexandriae Episcopum et Arium Alexandriae Presbyterum exorta de DIVINITATE FILII DEI, quam ille affirmavit, hic negavit. De qua Socrates lib. 1. cap. 5. et 6. ita scribit: Disputaverat in conventu quodam Alexander exactius et accuratius de divina essentia, cuius unitatem in Trinitate esse dixerat: ubi continuo Arius, Dialecticus magis quam Theologus, arbitratus Episcopum suum Sabellii dogma, de tribus in unam eandemque redeuntibus personam, inducere, illis quae ab Episcopo suo dicta erant, animo acerbo occurrit, afferens in medium argumentationem rationis humanae magis, quam scientiae aut fidei: Si Pater, inquit, genuit Filium, initium certe suae essentiae habebit Filius, ac constabit et sequetur inde, fuisse aliquando tempus, in quo filius nondum exstiterit. Ex hoc vero rursus sequetur, habere illum hypostasin ex non exsistentibus. Et hanc quidem disputationem Arius, velut incendium ex scintilla natum, per universam Aegyptum, Libyam, Thebaida, et vicinas provincias divulgavit.

SECUNDA CONTROVERSIA fuit diversitas in observatione dici Paschatos, quam Imperator in unam conformem observationem reducere iamdudum serio cogitaverat: uti testantur Historici, et Athanasius in epistola de Synodis Arimini et Seleuciae.

TARTIA CONTROVERSIA fuit Nov ATI et MILETII, qui docuerunt, eos, qui post Baptisinum et iustificationem lapsi fuissent, neque in gratiam apud DEUM, neque in communionem Ecclesiae recipi posse, etsi veram paenitentiam egerint.

QUARTA fuit, an Sacerdotibus maritis consuetudo coniugalis sit prohibenda.

V. FORMA sive PROCISSUS.

I. SESSIO. Ingressus in istum Theologorum conventum Imperator non armatis militibus, sed amicis, reverentiam Episcopis exhibuit, orantus veste ex auro contexta, et gemmis fulgente: nec prius consedit, nisi ab Episcopis nutu id petentibus rogatus: et non in altiore sede, sed parvo in soliolo posito assedit, ac Episcopus Eustathius in dextro ordine primam sedem occupavit.

II. ORATIO 1. Eustathii. 2. Imperatoris.

1. Eustathius Episcopus Antiochenus primum hymnum, quo DEO omnipotenti gratias egit, recitavit: postea ipsi Imperatori gratias egit, quod curam Ecclesiae gereret, et legitimam veritatis inquisitionem institui curaret: denique et Episcopos hortatus est ad sententias moderare dicendas.

2. Imperator Constantinus quoque oratione pia et clementi Episcopos ad concordiam, animorumque coniunctionem cohortatus est. In qua inter alia haec sententia vere aurea eminet: Intestina, inquit, seditio in Ecclesia DEI conflata. multo plus molestiarum, et acerbitatis, quam quodvis bellum pugnave, in se complectitur.

Et imprimis memorabilis est pii Imperatoris sententia, quam annotavit Theodoretus lib. 1. cap. 7. e qua patet, solam sacram scripturam in eo Concilio fuisse Iudicem Arianae controversiae. Sic autem Theodoretus ait: Laudatissimus Imperator, Nihil, dixit, esse indignius, quam hostibus domitis,


page 670, image: s0742

cum qui rebellaret, inveniretur nemo, ipsos se mutuo impetere, et voluptatem ac risum conciliare inimicis: praesertim in disputationibus rerum divinarum, in quibus haberent sanctissimi Spiritus doctrinam praescriptam. Euangelici enim et Apostolici libri, nec non Antiquorum Prophetarum oracula. plane instruunt nos, inquit, de sensu Numinis Froinde hostili posita discordia, sumamus ex dictis divini Spiritus explicationes quaestionum.

III. CONTROVERSIARUM DICISIO.

I. Controversiae de Deitate Filii Dei.

1. Confessionis Arii praelectio, laceratio, combustio atque damnatio. Facta potestate utrique parti, quae quisque de fide haberet, dicendi atque respondendi, primum omnium recitatus est libellus Eusebii Nicomediensis, (qui strenuum Arii defensorem sepraebebat) qui Confessionem Arii continebat, plenam blasphemiis in divinitatem Christi. Theodoret. lib. 1. cap. 8. Sed cum impiae eius scripti voces omnium, qui aderant, consensu, indigna Christianorum auribus et oculis iudicarentur, liber, postquam lectus fuerat, in medio omnium, cum confusione auctoris, discerptus est.

2. Episcoporum concertatio. Postquam ille liber blasphemus esset discerptus, utriusque partis acerriam contentio insecuta est, Arii patrocinium susclpiente Eusebio Nicomediano, Veritatem defendente Alexandro Alexandriae Episcopo, et Athanasio. Constantinus autem Imperator omnes clementer audivit, et succurrendi utrique parti studio (spe pacis et concordiae constituendae) placide alios, qui contentiosius disputabant, conciliabat: alios benedisserentes laudabat: sermone alios mansueto flectebat: in toto negotio unum illud spectans, ut in consensum mutuum omnes, qui tum ibi aderant, reduceret; quod etiam factum est. Effecit namque ut unanimiter veram de divinitare Christi sententiam tenerent. Eusebius lib. 3. de vita Constantini. Socrates lib. 1. cap. 8. Theodoretus lib. 1. cap. 7.

3. Libellorum accusatoriorum combustio. Contigit in ea Synodo etiam hoc: Cum Constantino dati essent libellic accusationum, quas privatim habebant inter se Episcopi, obsignatos omnes asservari iussit, dicens: Prius publicam causam agendam esse. Sub exitum Synodi, inspectantibus omnibus, in ignem coniecit, adhuc obsignatos, addens haec verba: Sacerdotum crimina non afferenda esse in publicum. Unde effulget pietas Constantini in vitiis Sacerdotum tegendis. Socrates lib. 1. cap. 8. Sozomenus lib. 1. cap. 17.

4. Symboli Niceniconscriptio et subscriptio. Post longam disputationem scriptum est Symbolum Nicenum, expresse inserta voce o(moou/sios. Plurimum autem laboratum fuisse ab Episcopis in excogitandis vocabulis, quae in explicanda Filii DEI divinitate usurparentur, Athanasius in epistola contra Arianos testatur; et ab ipso tandem EUSEBIO Nicomediensi Ariano fuisse vocabulum o(moou/sion forte fortuna suppeditatum; quo unico vocabulo totum Arianae haeresis nervum inceiderunt. Quod vero ad Symbolum Nicenum attinet, id hodie multis inlocis auctum est. Recitabo autem illud, quemadmodum primo conscriptum et a trecentis et octodecim Episcopis approbatum est: ut testatur Athanasius ad Iovianum, et ut exstat apud Socratem lib. 1. cap. 8. his verbis: CREDIMUS in unum DEUM, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et in visibilium Creatorem: et in unum Dominum IESUM CHRISTUM, filium DEI: natum ex patre, et unigenitum; h. e. ex substantia Patris: DEUM ex DEO, lumen de lumine, DEUM verum de DEO vero, genitum non factum, et CONSUBSTANTIALEM Patri, per quem omnia: qui propter nos homines, et propter nostram salutem de caelo descendit, et HOMO FACTUS est. Passus est, et resurrexit tertia die, et adscendit in caelos, venturus inde ad iudicandum vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum.

Qui vero dicunt, quod erat aliquando tempus cum non esset antequam genitus erat; vel quod ex nihil ortus sit; vel quod ex altera essentia; quam ex Patris substantia genitus; vel quod Filius DEI creatus sit, quodque converti et mutari possit: istis Catholica et Apostolica DEI Ecclesia anathema denuntiat.

Huic Concilio Niceno, seu Decreto piorum Episcoporum, Constantinus Imper. ipse subscripsit, qui ad Episcopos dixit: Se adfuisse cou unum ex ipsis, seque valde laetari, quod fuerit ipsorum comminister, donec omnium conveniens inquisitio facta, et prolata in lucem veritate, concordia constitutasit.

Quod autem Synodus Nicena nihil diserte de divinitate Spiritus Sancti pronuntiavit, inde factum est, quia tunc nondum erant Pneumatomachi, h. e. nemotum temporis divinitatem Spiritus Sancti in dubium vocabat, aut impugnabat: ut Nazianzenus et Basilius referunt.

II. Coutroversia de Paschatis celebratione.

Altera causa in Concilio disceptata, et tandem unanimi consensu comprobata fuit, ut Pascha ab omnibus ubique Christianis eodem die celebraretur. De qua re ita scribit Constantinus in Epistola ad Ecclesias apud Socratem lib. 1. cap. 6. et


page 671, image: s0743

Theodoretum l. 1. c. 10. Ut autem summatim (inquit) et breviter dicam: communiter omnium placuit iudicio, sanctissimum Paschatis festum uno et eodem die esse celebrandum. Indecorum enim est, aliquam esse in tanta sanctitate differentiam, et honestius, eidem adhaerere sententiae. Haec Constantinus. Dies vero celebrationi Paschatis dicta fuit Dominica, proxime sequens Plenilunium primi Mensis, ne videlicet Christiani cum Iudaeis Pascha celebrarent. Fuere autem Synodi hae rationes: Non debere Christianos tempus celebrandi Paschatis a Iudaeis sumere, aut ea in parte Iudaeos imitari. Quia gens illa impia Christum occiderit, atque a DEO abiecta atque excaecata sit, ita ut quandoque Iudaei uno anno bis Pascha celebrent: et ne Iudaei gloriari possint quod Christiani necesse habeant tempus Paschatis ab ipsis discere.

III. Controversia Novati et Miletii.

Similiter Novati et Miletii dogma de neganda lapsis paenitentia in hac Synodo Nicaena damnatum et refutatum est. Sozomenus. Socrates lib. 1. cap. 7.

IV. Controversia de Coniugio Sacerdotum.

Erant qui Sacerdotibus maritis coniugalem consuetudinem prohiberi vellent. Sed contradixit senex Paphnutius Episcopus in Thebe Aegyptiaca, cui in confessione oculus olim effossus erat. Hic negavit coniugia dissolvenda esse, et consuetudinem coniugalem affirmavit esse castitatem. Hanc Paphnutii sententiam Synodus approbavit. Verum de hac re nullam legem tulit, sed cam in cuiusque arbitrio, non in necessitate poni voluit. De aliis autem rebus, ut sibi rectum videbatur, leges, quibus Ecclesiae status gubernaretur, conscripsit, quas omnes asscribere nimis prolixum foret: potest autem Studiosus eas petere ex Sozomeno l. 1. c. 23. Ruffino l. 1. 6. 6. et histor. Magdeb. cent. 4. c. 9. pag. 659.

Philosophi versutissimi a Laico conversio, facta in Concilio Niceno.

Memorabilem hic subiungemus historiam de idiora cum Sophista disputante. Supra diximus, quod in Concilio Niceno 318 Episcopi fuerint congregati: sed praeter hos plurimi etiam Presbyteri et Legati Episcoporum, qui propter senectam et morbos accedere non poterant: laici quoque multi, viri docti, et pii, praeterea Philosophorum dialecticorumque doctissimi adfuerunt. Erat inter hos Philosophus quidam, ut sibi videbatur, argutus. Is contra religionem Christianam ex Philosophicis principiis (in corona multorum hominum, ut fit) disputabat cum aliquibus Episcopis, (extra Synodum) neque ab illis. Episcopis compesci poterat: quia, dum cum Philosopho philosophice disputabant, semper ille cavillationes et rimas in veniebat, per quas elaberetur. Accedit igitur confessor Christi quidam, admodum senex et simplex, ex illustrium confessorum numero, qui tametsi dialecticarum et philosophicarum argutiarum nihil tenebat: nihilominus tamen cum Philosopho illo disputate coepit. At haec res petulantibus, qui confessorem hominem simplicem esse cognoscebant, risum movebat quidem, at modestis iniciebat timorem, qui veriti sunt, ne senex ille a Philosopho vinceretur, et una cum ipsius persona etiam ipsa Christiana religio ludibrio exponeretur. Perrexit autem senex in suo instituto, et novo disputandi genere sophistam aggressus, ait ille: In nomine Iesu Christi, audi Philosophe quae vera sunt. Et mox summam Apostolici Symboli paraphrastice et ner vose recitavit, et Philosopho dixit: Credis ista, Philosophe? Quibus obstupefactus Philosophus, respondit, Credo. et victum se ab illo sene confessus est, et reliquos suae professionis homines hortatus est, ut et ipsi fidem Christianam susciperent. Interrogatus deinde conversus ille Philosophus, cur non ab Episcopis convinci potuisset: respondit, Dum illi verbis (philosophica argumenta intelligens) mecum egerunt, verba verbis opposui. Sed ex huius senis ore egressa est virtus, cui ego resistere non potui. Socrates l. 1. cap. 8. Sozom. lib. 1. cap. 18. Histor. Magd. cent. 4. cap. 2.

III. **ta\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a, h. e. Actapost Concilium.

I. Transactis omnibus rebus, propter quas Synodus ea fuerat convocata, Imperator Constantinus res bene ac feliciter gestas sibi gratulatus, Synodum universalem (quae ultra triennium duravit) regali et festivo convivio excepit, ac muneribus singulos donavit. Digressuros iam, placida oratione ad concordiam conservandam hortatus est; et in fine orationis petiit, ut pro se suoque Imperio Deum precarentur: et ita singulis ad sua redeundi potestatem fecit. Sozom. lib. 1. cap. 25. Eusebius in vita Constantini lib. 3.

II. Decreto Nicaeno (de divinitate Filii Dei) stabilito et publicato: Constantinus Imp. Epistolam scripsit ad Ecclesiam Alexandrinam, propterea quod ea prae aliis falso Arii dogmare fuerat horribiliter perturbata et quassata. In ea epistola gratulatur


page 672, image: s0744

Ecclesiae Dei, quod veritas vicerit, et concordia in religionis negotio restitura sit. Et Arii dogma impium exsecratur; Ecclesiam autem Alexandrinam hortatur, ut Synodi Nicaenae decretum, absque ulla cunctatione, obviis ulnis amplectatur. Socrates l. 1. c. 9. Hist. Magd cent. 4. cap. 9.

Sed et aliam Epistolam Imperator Constantinus in publicum emisit, Episcopis et populis inscriptam. Iu ea Arium haereticum graviter insectatur: et Arianos merito Porphyrianos appellandos censet: propterea quod Porphyrius aliquando blasphemos libellos contra religionem Christianam scripserat. Et severissime mandat, ut omnia Arii scripta igni tradantur et deleantur, addita hac comminatione: Si quis scriptum ab Ario compositum celasse deprehensus fuerit, nec confestim protulerit, ignique combusserit, eam morte puniendum. Confestim enim (inquit Constantinus) atque deprehensus in hoc facinore fuerit, capitis supplicium subibit. Ibidem.

III. Imperator quoque Constantinus scripsit Epistolam bene longam (quae hodie tota exstat) ad Ecclesiam Nicomediensem, in qua eorum Episcopum Eusebium haereseos, tyrannidis, seditionis et fimilium malarum artium accusat; eumque merito in exilium relegatum esse docet: et iis, qui de eo retinendo aliquid conaturi sunt, graves poenas comminatur. Theodoretus l. 1. c. 19.

IV. Arius et Eusebius cum iam in exsilio essent, in omnes partes suam confessionem mittunt, conanturque probare, se idem cum orthodoxis sentire. Quapropter ab exilio revocantur: Arius quidem hac conditione, ne Alexandriam rediret; Eusebius contra privatim ab Athanasio Episcopo Alexandrino petit, ut recipiatur Arius. Cum nihil impetraret, occasione oblata CONSTANTIAM, Constantini sororem, Licinii coniugem, in suas partes traducit, et, ut sibi et Arianis faveat, efficit; cuius auxilio literas impetrat a Constantino cum minis scriptas ad Athanasium, ut Arium recipiat: quod si nolit, se missurum, a quo Episcopatu moveatur et relegetur. Athanasius tamen convenienti excusatione iram Imperatoris mitigat, et Arii reditum impedit: inde Eusebius de deiciendo Athanasio consilia agitat. Biennium fere post Arius et Eusebius Athanasio crimen intentant apud Constantinum; primum, quod tributum instituisset in Aegypto; et deinde, quod pecuniam misisset PHILUMENO cuidam, qui contra Imperatorem rebellabat. Sed cum in utraque re mentirentur, iterum in exilium pelluntur anno C. 329. Et simul THEGGNIS, Nicaeae Episcopus. Anno vero C. 331. EUSEBIUS Nicomediensis, et THEOGNIS, cum hactenus in exilio fuissent, paenitentiam simulantes, offerunt libellum fidei suae Episcopis, et recipiuntur in Ecclesiam. Athanasius, Baronius.

V. A. C. 332. Eusebius restitutus novas insidias struit Athanasio, et per Meletianos ipsum accusat caedis Arsenii, cuius trucidati se habere manum Meletiani affirmabant. Ille Arsenius autem pretio conductus interim latet: quem Athanasius tamen inquisitum multo labore tandem invenit. Athanasius.

VI. A. C. 334. Eusebius iterum calumniatur Athanasium apud Constantinum, et efficit, ut ab Episcopis Caesareae Palaestinae Concilium indiceretur, in quo Athanasius disceptaret de sua causa. Verum Athanasius comparere noluit, idque sufficientibus causis probavit. Athanasius.

VII. Cum Athanasius sese Imperatori purgasset, ei reconciliatur, novasque calumnias factio Ariana contra Athanasium excogitavit, atque ad Imperatoris aures detulit. Imperator igitur Synodum in Tyro, ad cognoscendam causam Athanasii, indicit; cui praesedit Dionysius Comes cum militibus, qui Arianorum partes fovebat. Athanasius comparet cum Episcopis Aegyptiis quadraginta septem: iudex fuit Eusebius Historicus cum complicibus Arianis. Accusatores Athanasii fuerunt Meletiani. Accusationes fuerunt: Prima, quod hospitam stuprasset: quam Athanasius refutavit, cum ostenderet, se ignorum esse hospitae illi: Muliercula enim introducta Athanasium praesentem prorsus non agnovit, sed eius Diaconum (pro Athanasio) de erepta pudicitia accusavit. Secunda, quod Arsenium occidisset: quem praesentem vivum Athanasius exhibuit. Tertia, quod Macarius Presbyter calicem fregisset: neque tamen id probari potuit, Ita confusi sunt Athanasii adversarii. Ariani ne causa caderent, legatos mittunt in Aegyptum, inquisitum de tota vita Athanasii. Verum non ex Christianis legatos eligunt, sed ex Paganis. Athanasius cum nihil aequi obtineret, a Synodo discedens ad Imperatorem proficiscitur. Eusebius contra, quod Athanasius finem Concilii non exspectasset, eum condemnat, Episcopatu indignum iudicat, et Meletianos in Ecclesiam recipit, et ne quis cum Athanasio communicare velit, ad omnes Episcopos perscribit. Quam Eusebii temeritatem Imperator Constantinus graviter molesteque tulit, et Epistola satis dentata ad Synodum scripta reprehendit; eiusque Synodi Arianos Theologos ad Praetorium suum, causam dicturos, evocavit.

Quibus Imperatoris literis perturbara Arianorum (praecipue Nicomediensis) factio, ad


page 673, image: s0745

Imperatorem Constantinopolim venit, et Eusebius Historicus praemittit orationem suam panegyricam, in tricennalibus de laudibus Constantini habitam, ut benevolentiam sibi conciliaret: tandem omissis illis accusationibus, quae anno praecedenti (nempe A. C. 335.) Tyri propositae fuerant, novam calumniam Imperatoris Constantini auribus instillat: quasi Athanasius minatus fuisset, impediturum se, ne frumentum, quod devehi ex Alexandria Constantinopolim consuevisset, posthac mitteretur; idque probavit per Aegyptios quosdam pecunia corruptos. Quae calumnia rantum apud Imperatorem (cui tamen pietas et probitas Athanasii antea satis perspecta fuerat) valuit, ut Athanasio indignatus in Galliam eum relegarit, omisso iudicio, et inaudita causa. Itaque Athanasius ad Trevirim civitatem (quae tunc ad Galliam pertinebat, nunc vero Germaniae urbs. et sedes Archiepiscopi et Electoris Trevirensis est) exularum abiit, ubi in exilio degit annos 2, cum 4 mensibus. Nihil tamen defuit ei in exilio, nec ipsi Episcopus surrogatus est, cum non ut exul dimitteretur, sed ne aliorum Episcoporum insidiis tolleretur. Intercesserunt pro eius restitutione crebris supplicationibus populus Alexandrinus, Antonius Monachus, et virgines castiratem professae; sed restitutionem Athanasio, vivo Imperatore Constantino Magno, numquam impetrarunt. Decrevisse tamen Constantinum, dum adhuc in vivis esset, revocare Athanasium; sed morte praeventum, id negotii filio Constantino commisisse, Scriptores Ecclesiastici tradunt: de qua re in historia sequenti dicemus. Socrat. lib. 1. cap. 37. Theod. lib. 1. cap. 26.

VIII. Cum Athanasius, propugnaculum illud veritatis, in exilium eiectus esset, ad Ecclesiam Alexandrinam reversus est ARIUS dolosissimus ille haereticus, anno C. 336. cum iam tricesimus Imperatoris annus exactus esset. Cuius causa cum tumultus magnus excitaretur, quod suspecta multis piis fides illius esset: Constantinopolim vocatus est ab Imperatore, ut Synodi Nicenae decretis subscriberet. Quod ille fecit quidem, sed fraudulenter et dolose. Dogma enim suum in charta quadam scripsit, scriptumque sub ala occultavit, atque ita iuravit, sic se credere atque sentire, quemadmodum in charta scripsisset: intelligens nempe non orthodoxam confessionem, sed heterodoxam sub ala occultatam. Socrat. lib. 1. cap. 38.

USUS.

Fraus ista est homine Christiano indigna prorsus, Deoque summe exosa: uti patet ex Psal. 5. v. 7. Iob. cap. 15. v. 34. 1 Petr. 2. v. 1. Quare Salvator noster graviter pronuntiavit apud Matth. cap. 10. v. 32. Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego illum coram Patre meo, qui in caelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego cum coram Patre meo, qui in caelis est. Proinde occultatores eiusmodi produnt semet ipsos, quod veri Christiani minime sint, neque fidem habeant veram: quippe quae semper in externum confessionis actum erumpit, quemadmodum de se fatetur David, Psal. 116. v. 10. Credidi, propter quod locutus sum.

Cum Arius Archihaereticus iste ad hunc modum fidem dedisset. Imperator mandavit Alexandro Episcopo Constantinopolitano, ut Arium ad communionem iterum admitteret: quod ubi recusavit Episcopus Alexander, minas iactavit Eusebius, et pericula intendit. Alexander vero humanis praesidiis omnibus destitutus, cum iam dies appropinquaret, quo recipiendus ad communionem erat Arius, tota nocte preces ardentes cum suis adhibet Deo, ut vel mori sibi contingeret optans, antequam tale facinus in se admittat, vel divina ope aliqua sublevaretur. Hic tantum effecerunt preces Episcopi, ut, cum mane ad consessum publicum iturus esset cum factione sua Arius, in itinere ad latrinam deflectere cogeretur, ob sensum torminum et angorem, quem in corpore et anima percipiebat. Mox in isto loco foedo intestina effudit. Socrates l. 1. c. 38. Histor. Magd. cent. 4. c. 9.

OBSERVATIO.

Octo Concilia oecumenica post Christi nativitatem sunt celebrata.

I. Concilium convocatum fuit A. C. 322. a Constantino Magno Nicaeam, quod duravit trienium, et aliquanto diutius: de quo supra diximus.

II. Concilium a Theodosio Magno convocatum fuit Constantinopolim contra Macedonium A. C. 385. Nicephorus lib. 12. cap. 10. Socrates lib. 5. cap. 8. de quo Synodus ipsa ad Theodosium: sunelqo/ntes2 ei)s2 th\n *konstantinou/polin kata\ to\ gra/mma th=s2 sh=s2 eu)/sebei/as2.

III. Convocatum fuit a Theodosio iuniore Ephesum contra Nestorium A. C. 433. Euagr. lib. 1. cap. 2. Socrates lib. 7. cap. 33. Nicephorus lib. 14. cap. 34.

IV. A Martiano Imp. convocatum fuit Chalcedonem adversus Eutychen A. C. 458. Euagr. l 1. cap. 3.

V. A Iustiniano A. C. 552. Constantinopolim convocatum fuit.

VI. A Constantino Pogonato, h. e. Barbato, Byzantii institutum fuit A. C. 681.


page 674, image: s0746

VII. Ab Irene Leonis IV. Imp. uxore habitum fuit Niceae, cum ipsa cum Constantino adolescente adhuc Imperio praeesset, A. C. 788.

VIII. Constantinopolim convocatum fuit ab Imperatore Basilio A. C. 860.

CAPUT III. DEEGRESSV.

I. *t*o\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*o*n.

MOrtis Constantini M. nuntia fuit Stella crinita, quae permultos ante dies clarissime fulsit. Sigon. lib. 4.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

I. Sapores Rex Persarum acertime Christianos persecurus est, quorum A. C. 326. ad 1800 interfecit. A. C. 336. Mesopotamiam vastaverat, et iam Nisibin obsidebat: igitur Constantinus Imperator A. C. 337. expeditionem suscepit in Persiam. At vero cum ad thermas Pythias pervenisset, vehementi febri corripitur: morbo autem ingravescente, Nicomediam (quae est urbs Bithyniae a Nicomede Rege, qui eam condidit, appellata) translatus est. Voluit autem Constantinus in Iordane fluvio baptitari, ideoque usque ad finem vitae Baptismum suum distulit; sed morte praeventus, ab Eusebio Nicomediensi Episcopo Ariano baptizatus est. Quae res Christiani Principis fidem apud plerosque indubium vocavit. Sed non est verisimile, eum Principem, qui per omnem vitam suam Ariani dogmatis hostis fuerat, in extremo vitae spiritu ei dementiae consensisse, quam summo studiode suo Imperio prius eliminaverat.

II. Condidit et Constantinus Testamentum, quo filios suos tres pronuntiavit Augustos: quibus addidit fratris Annibaliani filium Dalmatium, quem Caesarem fecit, et mortuus est A. C. 337, die 22 Maii, cum vixisset annos 66, imperasset an. 30, mens. 9, dies 27.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Cadaver Constantini Constantinopolim delatum, et in basilica Apostolorum honorifice terrae mandatum est.

II. Constantinum morti vicinum baptizatum esse (uti Historici Ecclesiastici testantur) certum videtur, cum filii ipsius idem imitati sint: ut Constantius in agone fere baptizari voluerit, Constantinus et Constans interfecti sint, priusquam baptizazarentur. Baronius. et alii.

III. Quo Imperium Constantini tam religioni, quam Imperio gentium constituendo fuit salutarius: eo mors eius tam Ecclesiae, quam Politiae fuit luctuosior Ecclesia enim patrem, patronum, custodem benignum, liberalem, placidum, aequum et pium amisit. Politia veor praesidio, firmamento et denique capite suo orbata est. Idcirco luctus et squalor, planctus et maeror ingens ubique exortus est. Quin milites etiam ipsi flebilibus vocibus plurimis et diuturnis suum dolorem contestati sunt. Cives per orbem vagi ac vix mentis compotes, quanto bono et ornamento privati essent, lacrimis et clamoribus ostenderunt. Reliqui lamentis et querelis acerbissimum vulnus, quod Ecclesia et Res publ. illius morte acceperat, deplorarunt. Quid multis? Nullius humani ingenii flumen est tantum, ut consequi magnitudinem maestitiae; nullius dicendi postas tam late patet, ut lacrimis proferre queat, quas tanti Principis obitus expressit.

XLIV. IMPERATOR ROM. CONSTANTINUS II, sive iunior. CONSTANS et CONSTANTUS fratres.

FIlii Constantini M. successerunt patri. Ac CONSTANTINUS quidem ex testamento patris Hispaniam Galliam, Alpes et Britanniam: CONSTANUS Italiam, Africam, Graeciam et Illyricum: CONSTANTIUS minimus natu Thraciam Asiam, Aegyptum, et Orientem regendum suscepit. DALMATIUS autem patruelis Constantini, quem una cum filiis successorem fecerat, paulo post in militari tumultum, sive iubente sive connivente Constantio, occisus est.

I. CONSTANTINUS.

Constantinus ex posteriore coniuge Constantin. M. nomine Fausta natus est. Hic cum superbior et inquietior esset ceteris, non contentus provinciis a patre traditis, posthabita pietate erga parentem mortuum et fratres, confisus opibus Gallicanis et equitibus Hispanis, et Alpino peditatu, contra fas et ius bellum fratri Constanti intulit, ut Imperio eum deiceret: et primum invasit propinquas regiones, et Aquileiam usque pervenit. Cuius in agro obviam ci fiunt milites a fratre missi, qui conatum eius repellerent. Et cum Constantinus longe viribus praestaret, incautius congreditur: lapsusque in insidias, quibus exercitus circumventus, in medio caesus est. Equus Principis vulnere ictus,


page 675, image: s0747

sessorem Constantinum deiecit. Cum iaceret humi sine purpura incognitus, multis ictibus confossus est anno aetatis XXV, Imperii triennio nondum finito. Eutropius, Pomponius Laetus.

Res Ecclesiae.

Antea diximus, quod Athanasius, dum falso apud Imperatorem Constantinum Magnum deferretur, in Galliam sit relegatus; Constantinus tamen illum revocare decreverit, sed morte praeventus, id negotii filio suo Constantino natu maximo commiserit. Constantinus igitur iunior, mortuo parente, regio diplomate ATHANASIUM Alexandriam ad Episcopatum recipiendum remisit A. C. 338. in quo parentem excusavit, praetendens, quod Athanasium ad tempus in Gallias ablegaverit, ut ab hostium suorum insidiis tutus esset. Socrates lib. 2. c. 6. Theod. lib. 2. cap. 2. Sozom. lib. 3. cap. 2. Athanasius.

II. CONSTANS.

Cum Constans anno aetatis suae vicesimo fratrem suum bello superasset, ipsi ad suam partem omnes provinciae, quas frater tenuerat, accesserunt; itaque solus imperium tenuit Occidentis. Fuit autem initio iustus et strenuus, sed postea sive debilitate naturae, sive amicis suadentibus, animum ad delicias flexit: ex quo in leves articulorum incidit aegritudines, quae hominem reddiderunt difficilem, morosum, austerum. Unde factus est subditis gravis, militibus vero (liberalitate neglecta) carus esse desiit. Quare conspiratio contra eum inter Centuriones exorta, et in urbe Germaniae Augusta Rhetica clandestinis consciorum consiliis factus est Imperator Magnentius, qui tunc beneficio Constantis praeerat Rhetiae. CONSTANS igitur cum ex Pannonia in Gallias abiisset, ac morbi molestias crebris venationibus ibi mitigare studeret, saepe ad silvas divertebat, et ubique cum formosis pusiunculis ludebat et bacchabatur, quorum tenera aetate fruebatur, vel potius abutebatur. MAGNENTIUS (quem Constans paulo ante in Illyria, in tumultu militari obiecto paludamento texerat atque servaverat, cum milites eum occidere vellent) percussores misit, qui servatori suo mortem inferrent. Hi Constantem ex venatione fessum, in tentorio quiescentem, nihilque tale cogitantem, trucidarunt. Alii scribunt, eum vigilantem (cum percussores adventare sciret) in propinquum templum abiisse, insignia Imperii deposuisset; nihilominus tamen ibi ab altari abstractum et caesum fuisse, anno Imperii 13, aetatis 30. Eutropius, Pomponius Laetus, Iohannes Baptista Egnatius.

Res Ecclesiae.

Supra diximus, quod CONSTANS initio strenuum iustumque Imperatorem egerit, sed progressu temporis omni cura Imperii omissa, voluptatibus et foedis libidinibus se dederit. Nihilominus tamen veram religionem amplexus est, eamque, ut et pios doctores, quantum potuit, zelo magnodefendit. Cum Athanasius a Constantio Imperatore iterum in exilium esset eiectus, ille apud Constantem Imperatorem de iniuriis Arianorum graviter questus est. CONSTANS igitur fratri suo Constantio Imp per literas significavit, se validum contra illum exercitum esse educturum, nisi Athanasium Ecclesiae Alexandrinae restitueret, et religionem Christianam persequi desisteret. Tripart. lib. 4. cap. 7. Histor. Magd. cont. 4. cap. 9. Athan. Apolog. 2. Cuspinianus. Ruffin. lib. 1. cap. 19. Socrates lib. 2. cap. 22. Sozomen. lib. 3. cap. 17. et lib. 4. cap. 11.

MAGNENTIUS. Pseudo-Imperator et Tyrannus.

Constante Imperatore (insidiis Magnentii) occiso, milites coniurati Magnentium Imperatorem salutarunt. Quae cum Romae nuntiata essent, NEPOTIANUS Constantini ex sorore nepos, qui ante annos 14. Consul fuerat, Imperium arripuit. Sed Heraclides Senator factionis Magnentianae fautor populum decepit, factaque proditione Nepotianum (simulans se cum illo loqui velle) obtruncavit. Caput pilo fixum per urbis itinera deportatum est. Sic Nepotianus dies 28 saltem Imperatoris nomen liabuit. MAGNENTIUS igitur dolo Imperator factus, Constantis nomine literas sub illius signo scripsit, qui vel cohortibus praeerant, vel urbibus, eosque statim venire ad Imperatorem iussit, quos omnes in itinere caedi iussit, ut non essent qui motum facerent. Constantius tunc in Oriente adversam fortunam in bello Persico experiebatur. Itaque Magnentius ingenti exercitu Italiam petiit, et Mediolani aliquandu commoratus, fratres suos DECENTIUM et DESIDERIUM Caesares fecit, et cum exercitu ad Hispaniam occupandam, et ut Gallias tuerentur, dimisit. Tota enim Italia et Africa iam erant MAGNENTII.

CONSTANTIUS in tanto Imperii discrimine copias undique collegit, imperium defensurus, et GALLUM Patruelem Caesarem fecit, eumque in Oriente reliquit; ipse vero cum exercitu in Europam reversus est, ut fratris caedeni ulcisceretur. Sed ne Roma civili bello vexaretur, misit ad


page 676, image: s0748

Magnentium, concedens Galliam, si arma deponeret. Verum non parente Magnentio, septuaginta milia hominum adversus cum duxit. His cum exercitu triginta millium Magnentius occurrit, cum quo Constantius ad Mursam in Pannonia acerrime conflixit. Etsi autem victor fuit Constantius, tamen in eo praelio vires Romanae ita ceciderunt, ut peregrinae gentes, quae postea in Italiam et Galliam infusae sunt, reprimi non potuerint. Caesa sunt enim in eo proelio ex duobus illis exercitibus contrariis supra 54000 praestantissimorum militum. Constantius cum ex tumulo, in quem conscenderat, planitiem totam cadaveribus repletam vidisset, ingemuit, et caesos omnes sepeliri; qui vero vulnerati non perierant, eos curari ac conservari iussit. MAGNENTIUS cum reliquiis cladis in Italiam fugit, ubi ad Ticinum Constantii Duces vicissim fugavit; sed cum a Romanis in urbem non admitteretur, in Galliam transcendit, ibique per fratres novum exercitum reparavit. Sed priusquam dimicationis aleam iterum subiret, legatos Episcopos misit ad Constantium: nihil provinciarum quaerens, sed ut Ducis titulo militare sibi liceret: quibus nihil responsum est. Quod cum exercitus Tyranni accepisset, plerique milites adierunt victorem. Tyrannus vero intelligens sibi dimicandum fore, exercitum novo milite supplevit, misitque, dum milites cogeret, assuetum patricidam multis pollititationibus Antiochiam, qui GALLUM (quem Constantius in Oriente reliquerat, ut imperium contra Persas defenderet) confoderet; ut, illo caeso, Constantius, relictis rebus Hesperiae, cogeretur Orientem petere propter Persas. Cum sicarius Antiochiam pervenisset, in domum cuiusdam vetulae divertit, vicinam fluvio Oronti, qui per eam urbem labitur. Hic a cena communicavit rem cum paucis, quos ad se invitaverat, nihil metuens mulierem aetate confectam. Quae clam se proripuit, et quod audierat, ad GALIUM retulit; qui statim comprehendi omnes, atque, confessos in quaestionibus, necari iussit. MAGNENTIUS, quia tale consilium irritum fuerat, rursus Constantio se opponere statuit: sed magno proelio victus est: animo tamen minime lapsus proelium instauravit: ubi cum tertio vinceretur, Lugdunum aufugit, ibique vires adversus Constantium reparare voluit; sed cum ibidem a Constantii copiis obsessus esset, amicos quosdam suos, quorum ei fides suspecta fuit, occidit, et fratrem DESIDERIUM vulneravit. Inde sibi manus intulit mense Imperii 42. Hic finis fuit hominis perfidi, ingrati et seditiosi.

DECENTIUS frater ipse etiam laqueo vitam finivit: sed DESIDERIUS, ex vulnere revocatus, ad Constantium accessit, veniam impetravit, et ab eo liberaliter exceptus est Tripart. lib. 5. c. 4. Pompon. Laet. Oros. Victor. Eutrop. Iohan. Baptist. Egnatius. Cuspin. Zonar. Zosim. Fasti Sic. Histor. Magd. cent. 4. cap. 16.

III. CONSTANTIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

1. PATER fuit Constantinus Magnus.

2. MATER fuit FAUSTA, posterior uxor Constantini M. Ex hisce parentibus natus est Constantius A. C. 316.

CAPUT II. DE PROGRESSV. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et statura.

STatura fuit parva. Romam enim aliquando ingressus est cum triumpho, ubi cum arcus triumphales transiret, anseris instar cervicem inclinavit: quapropter a quolibet derisus est. Facundia laudem quaesivit, eamque cum assequi propter ingenii tarditatem non posset, aliis invidit. In bello strenuus et fortis: In cibo et potu vero valde intemperans fuit.

II. ACTA OECONOMICA.

Uxores habuit complures, quas omnes valde amavit, (adulterium enim vitavit, ac summe odit) inprimis vero summo amore prosecutus est coniugem suam nomine EUSEBIAM, cuius instinctu IULIANUM Imperii collegam fecit: Ipsa defuncta, aliam nomine FAUSTINAM matrimonio sibi iunxit, quae in puerperio mortua est, et filiam peperit FAUSTINAM POSTHUMAM, quam GRATIANUS inuxorem duxit.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Supra diximus, quod Constantius ex testamento patris Thraciam, Asiam, Aegyptum et Orientem regendum acceperit. Sublatis vero duobus fratribus Imperii consortibus, et MAGNENTIO Tyranno, eiusque sociis Imperium invadere tentantibus, oppressis, solus imperio potitus est.

II. Imperii administratio.

I. Acta Togata.

I. Constantius fuit homo impius, ingenii levis et inconstantissimi, qui, quod amici, consiliarii,


page 677, image: s0749

et aulici eius ipsi suadebant, faciebat, iisque fidem habebat; unde ab iis deceptus et seductus est, iuxta proverbium: Qui facile credit, facile decipitur. Patri enim cum succederet, adhuc erat adolescens, agens annum aetatis decimum, qua in aetate facile ab astutis hypocritis deceptus est, et inprimis in summo pretio habuit Eusebium eunuchum et cubicularium suum, cui in omnibus obtemperavit, ab eoque persuasus, amplexus est Arianos furores, cum tamen Eusebium Episcopum Nicomediensem huius Principis animum ad Arianos inflexisse, alii affirment. Marcellinus.

II. Memorabile est Helpidii factum, qui, imperante Constantio, praetor Romae fuit, amans iustitiae. Huic Constantius aliquando mandatum dedit, ut innocentem torquendum curaret. Sed respondit HELPIDIUS animo magno: Rogo te, Imperator, ut munus a me in alium transferas. Propter hoc factum cariorem illum habuit Imperator.

III. LEONTIUS Episcopus in Mysia ad Istrum reprehendit Constantium in Synodo: quem tamen alii laudabant, quod postularet, quod a Synodo agi vellet: Mirorte, Imperator, inquiens, cum ad alia negotia ordinatus sis, alia tamen aggredi. Commonefactus hac voce, ex consessu discessit. Quae humanitatis exempla in hoc Imperatore laudanda sunt.

IV. CONSTANTIUS, cum Romae triumphum ageret, interrogatus quid de Roma urbe splendidissima sentiret? Unum, inquit, mihi placet, quod didici, ibi quoque mori homines.

V. Tempore Constantii multi fuerunt voluptatum artifices. Nam ita Marcellinus de Constantii tempe??? scribit: Paucae (inquit) domus, studiorum serii ???ultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torrentes exundant, perflabili sono, vocali tinnitu fidium resultantes. Denique pro Philosopho cantor, et in locum Oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et Bibliothecis, sepulchrorum ritu, in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.

VI. Constantius ambitiosus fuit. Ita enim de eo scribit Ammianus Marcellinus: Constantius, inquit, saepius laureatas literas ad Senatum misit de victoriis suis, mentitus impudenter cum odiosa sui iactatione, se inter primores in acie versatum vicisse, supplices gentium Reges erexisse, cum proelio numquam interfuisset.

VII. Seleuciae in litore maris Syriaci sitae, insignis portus a Constantio magnis Reip. sumptibus institutus est. Cedrenus.

VIII. CONSTANTIA urbs (Cofniß) a Constantio Imp. aedificata A. C. 356.

IX. CONSTANTIUS, Magnentio Imperium arripiente, contra eum proficisci coactus est. Quia vero tunc temporis bellum in Oriente contra Persas gerebat, GALIUM (qui natus est in Massa Veternensi, patre Constantio, fratre Constantini Magni, matre Galla, Rufini et Cerealis, qui Consulares erant, sorore) Caesarem fecit A. C. 351, eique sororem suam Constantiam in uxorem dedit, et in Oriente, ut Imperium contra Persas defenderet, reliquit: ipse vero in Europam reversus, cum exercitu contra Magnentium profectus est. GALIUS igitur in Oriente relictus, absente Constantio, stimulante uxore multa crudeliter et petulanter fecit: inter quae hoc etiam admisit. Vagabatur noctu cum satellitibus incognitus per lupanaria et tabernas, explorans quid de Caesare sentirent, notansque singulos, qui oblocuti essent: post reperto aliquo sigmento trucidabat. CONSTANTIUS; his cognitis, Domitianum praefectum praetorioad Gallum misit, qui persuaderet ei venire ad Imperatorem. Quod cum parum proficeret, addidit praefectus ille mandata, et minas. Indignatus GALLUS, comprehendi hominem iussit, et custodiae tradi. Quastorem etiam Montium, qui hoc facinus non probabat, in vincula coniecit, et uxore suadente (cuius impulsu etiam multos alios innocentes viros occidit) ambos per forum tractos, et verberatos, in fluvium proici mandavit. Idem accidit multis aliis, quicumque ab adulatoribus ut nocentes deferebantur. Cum igitur GAILUS indies suspectior fieret, a Constantio Imp. blande evocatur una cum uxore Mediolanum, ut deliberarent de Imperio recte administrando. Sed Constantia. uxor Galli Caesaris, soror Constantii, febri correpta in Bithynia moritur. GALLUS vero, cum Constantinopolin venisset, ludos edidit. Inde cum Istriam versus adhuc in hieme proficisceretur, a praesidiariis Constantii prehensus, et POLAM Istriae deductus est: ubi cum rationem gubernationis et tyrannidis dare non posset, illi ut noxio, manibus post tergum revinctis, cervicem absciderunt. Truncus in foro relictus est. Quod ubi Constantius Imp. audivit, adeo hoc facto intumuit, ut se totius orbis Dominum vocari vellet. Multos etiam ex aula Galli Consiliarios adduci iussit, quorum plerosque Aquileiae trucidavit. Ammianus, Pomponius Laetus.

Appendix, de seditione Iudaeorum.

Cum Iudaei Diocaesariani animadverterent, omnia in Romano Imperio turbarum esse plena, armis arreptis noctu interficiunt milites


page 678, image: s0750

praesidiarios, Palaestinam perrumpunt, et Romani Imperii iugum a cervicibus suis excutere student. Itaque GALLUS Caesar, qui tum Antiochiae erat, misso exercitu, Iudaeos opprimit, multis milibus eorum occsiis usque ad innoxiam aetatem; et civitates eorum, Diocaesaream, (quae et Sepphurim appellabatur) Tyberiadem et Diospolim, plurimaque alia oppida, partim ignitradit, partim diruit, et inpristinam servitutem eos redigit. Socrates lib. 2. cap. 33. Sozomen lib. 4. c. 7. Cedrenus.

I. Acta Sagata.

I. Bella gessit Constantius cum Magnentio Tyranno, qui Imperium arripuit, quem gloriose vicit: de quo supra in historia Magnentii prolixius diximus.

II. Bella gessit cum SAPORE Persarum Rege, et licet in bellis civilibus contra Tyrannos felix fuerit, tamen in bellis Persicis adversa fortuna usus est. A Persis enim multa et gravia perpessus, saepe captis oppidis, obsessis urbibus, caesis exercitibus: et fere nullum ci contra Saporem prosperum proelium fuit. Eutropius, Ammianus, Cedrenus.

III. Cum QUADI et SARMATAE tumultuarentur in Pannoniis, ad eos compescendos ipse Imperator profectus est. Istrum transiit, regiones longe lateque vastavit, et totam gentem in deditionem accepit: unde Sarmaticus appellatus est.

IV. Exercitum quoque eduxit CONSTANTIUS contra Alemannos: sed cum pacem peterent, foedus cum iis inivit. Cum enim Alemanni Optimates suos misissent, delictorum veniam et pacem petituros, Constantius Imp. ex tribunali oratione ad milites habita in haec verba disseruit: Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extremarum diffundit, excellenter accrescentes, Alemannorum Reges et populi formidantes, per Oratores quos videtis, submissis cervicibus concessionem praeteritorum poscunt et pacem: quam ut cunctator et cautus utilium monitor, si vestra voluntas adest, tribui debere censeo, multa contemplans. Primo ut Martis ambigua declinentur: dein ut auxiliatores pro adversariis asciscantur, quod pollicentur: tum autemut incruenti mitigemus ferociae flatus perniciosos saepe provinciis: postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium: sed multo tutius etiam tuba tacente sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles, nec lenitatem in supplices animos deesse. In summa, tamquam arbitros vos, quid suadeatis, operior, ut Princeps tranquillus, temperanter adhibere modum allapsa felicitate decernens. Non enim intertiae, sed modestias humanitatique (mihi credite) hoc quod recte consultum est, assignabitur. Mox ut dicta finierat, multitudo omnis, ad quae Imperator voluit, promptior, laudato consilio consensit in pacem, ea ratione maximepercita, quod norat, expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse: cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa. Ammianus.

V. Cum hostes undiquaque fines Romani Imperii invaderent, et CONSTANTIUS omnibus obviam ire non posset, Ducibusque tantam rem committere non auderet, LULIANUM Galli fratrem accersitum Romae proclamavit Caesarem A. C. 355, die 6 Novembris, cui sororem Helenam in matrimonium dedit, ac contra Alemannos rebellantes, in Galliam dimisit; qui ab eo ad Argentoratum memorabili proelio victi sunt. Idem postea descendens ad Agrippinam Coloniam, recepit eam a Francis: quos Salios nominant, a flumine Sala dictos, ut Marcellinus habet. Hi Tungrorum sedes, h. e. regionem Iuliacensem tunc tenebant. Postea et Francos Attuarios vicit, qui fuerunt ubi nunc Leodium est. De his autem in historia Iuliani rursus mentionem faciemus.

Appendix de Pseudo-Imperatoribus Vetrannione, Britannione et Silvano.

I. VETERANNIO (vit probus et grandaevus, cunctisque amabilis diuturnitate et felicitate militiae, morum veterum, ac iucundae civilitatis: sed liberalium artium prorsus expers fuit, adeo ut ne elementa quidem literarum, nisi grandaevus acceperit) cui Pannonia tuenda data fuerat, Imperium sibi sumpsit: idque perscripsit ad Constantium, significavitque se ipsi amicum futurum, et Imperium contra Magnentium defensurum. Verum Constantius strategemate eum ab Imperio deiecit. Cum enim contra Magnentium cum exercitu proficisceretur, et in Pannoniam venisset, inducias fecit cum Vetrannione, ne cum duobus simul pugnaret: atque interim exercitum eius ad se traduxit, ipsique purpuram detraxit, ac Prusiam in Bithyniam misit, ipsique sumptus honestos praebuit; quam vitam etiam Vetrannio omni regno praetulit. Socrates, Eutropius.

II. BRITANNION ab exercitu Illyricano Mursae Imperator appellatus est. Sed hic Constantium adiit, eique obvius factus in Thracia, supplex veniam petiit, et impetravit. Constantius eum senem Ducem amplexus est, ac patrem eum vocavit, cenaeque adhibuit. Postea in Bithyniam


page 679, image: s0751

dimisit, iussitque ut opida contribuerent ad senis victum: qui plures servos secum ducens, magna quiete illic vixit annis 6, ac post diem suum obiit. Pomponius Laetus.

III. SYLVANUS Dux praestantissimus, Germanis Galliam vastantibus, in Galliam a Constantio missus A. C. 355. benerem gessit. Inde in invidiam vocatus, a quibus insimulatus de invadendo Imperio, Silvanus qui innocens tum erat, cum nosset Constantii in huiusmodi crimine inexorabilem saevitiam, ut se defenderet, revera sumpsit Imperium, contra quem misit Constantius Ducem Ursicinum, qui admissus persuasit militibus, ut Silvanum occiderent, postquam in mensem alterum praefuisset. Ammianus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. CONSTAUNTIUs Ariana haeresi infectus fuit, quae eum impulit, ut persecutionibus Ecclesiam DEI affligeret, et Arianis, ut idem facerent, permitteret. Cuius mali origo haec fuit: Constantinus moriturus (ut supra diximus) a presbytero Ariano baptizatus est, cui Testamentum suum tradidit, ut id Constantio filio (qui inter absentes silios citius ceteris adesse poterat) redderet; quod et factum est. Ea res Presbytero illi Ariano favorem etiam apud Imperatorem Constantium peperit, eique liberum in aulam accessum fecit. Presbyter praecipuum Imperatoris eunuchum et cubicularium, cum reliquis eunuchis Ariano dogmate inficit: Hi Imperatoris coniugi Arianismum persuadetn: sic virus illud etiam Imperatorem corripit. Oriuntur per totam aulam disputationes de fide: colloquuntur de ea eunuchi cum mulieribus; quippe quae in errores flexibiliores erant. Disputant inter se et milites ac civitas tota. Denique per alias quoque provincias hoc malum grassatur: hinc igitur perturbationum fiunt plena, per Orientem universum, omnia Ita Arianismus de novo, quasi incendium, quod semel restinctum videbatur, vires acquisivit, et Orientales Ecclesias horribiliter vastavit. Socrates lib. 2. cap. 2. et alii.

Huc pertinet somnium Antonii, de quo ita Sozomenus lib. 6. histor. Eccles. cap. 5. scribit: Traditum est, (inquit) ANTONIUM, priusquam Ariani essent Ecclesiarum potiti gubernaculis, regnante Constantio, secundum quietem mulos altare insultantes calcibus, et sacram mensam evertentes vidisse, illicoque praedixisse, tumultum ex adulterinis permixtisque doctrinis ortum, et rebellionem ex illis, qui alienam ab Ecclesia Catholica opinionem tenerent, excitatam, Ecclesiam DEI postea occupaturam, Euseb. l. 4. histor. Ecclesiast. cap. 15.

II. Adrianopolitani cum Arianorum communionem pio zelo aversarentur, apud Imperatorem Constantium ab Arianis acerbissime accusantur. Constantius (qui erat Arianorum mancipium) Adrianopolitanos Arianis adversantes capite truncari mandavit. Cum igitur Arianis tanta licentia ab Imperatore daretur, ipsi in quoscumque inciderunt, qui eorum haeresin aversarentur, eos indignis modis flagris constringebant, multosque e natali solo expellebant. Athanasius.

III. Ariani, ut, quibuscumque rationibus possent, simplicioribus fucum facerent, Imperatori Constantio persuaserunt, ut Synodus Niceae Thraciae convocaretur, ut deinde incauti putarent, huius Synodi Decreta esse illius magni Concilii Niceni dogmata. Convocantur igitur Niceam Episcopi; et Occidentales, etiam inviti comparere coguntur. Conscribunt Ariani formulam fidei novam a vera Nicena fide dissentientem, et Synodum Nicenam unius literae adiectione corrumpunt, pro o(moou/sion pontentes o(moiou/sion: id est, quod filius non esset unius cum patre substantiae, sed similis substantiae. Hoc dolo nebulones illi Arianismum occultarunt. Itaque haec dolosa formula a plerisque vel impostura deceptis, vel terrore adactis, subscripta fuit. Qui enim subscribere recusabant, in ultima terrarum loca deportabantur. Theodoretus lib. 2. cap. 21.

Cum autem CONSTANTIUS praedictum Nicenam Synodum Nicomediam transferre constituisset, (fortasse ut plura Decreta ibi in favorem Arianorum conderentur) oppidum illud Nicomedia terrae motu eversum, et igne consumptum est. Narrat Sozomenus, Arsarium quendam ex relatione divina hanc cladem civibus praedixisse, eosque ut paenitentiam agerent, admonuisse; sed irrisum fuisse. Sozomenus lib. 4. cap. 16.

IV. CONSTANTII iussu Sirmn in Pannonia Synodus coacta tentavit inter Orthodoxos et Arianos conciliationem, proposita certa CONCORDIAE FORMULA, in qua vox o(moou/sios omissa erat. Verum ea ex re maiores dissensiones natae sunt, cum utraque pars ambiguam fidei formulam pro se interpretaretur. Socrates lib. 2. Sozom. lib. 4.

V. CONSTANTIUS Imperator, post omnes vias stabiliendi Arianismi per varia Concilia tentatas, tandem universos tam Arianos, quam Catholicos Episcospos, Occidentis quidem ARIMINI urbe Italiae, Orientis vero SELEVICIAE Isauriae oppido, A. C. 359. convocatos, non prius dimisit, quam in praescriptam Arianae perfidiae formulam consensissent. Inde factum, ut septem integros


page 680, image: s0752

detenti menses, ac morae pertaesi, tandem alii precibus, alii minis expugnati, omnes ad unum Arianae formulae subscriptione vocabulum ou)si/as2 et o(moousi/ou damnaverint: praeter unum HILARIUM, ex Gallia in Oriente tunc exulantem, qui quasi granum tritici solus relictus, atque in Galliam reversus Catholicam fidem restituit: Italiae quoque Episcopos in viam revocavit, prout Sulpitius Severus l. 2. Histor. sacr. retulit: qui de Ariminensi Synodo, qua Episcopi 400 convenerant, concludens: Hoc (inquit) modo Concilium Ariminense dimissum bono initio, foedo exitu est consummatum.

VI. Supra diximus, quod Athanasius a Constantino Magno in Galliam sit relegatus, verum ab ipsius filio natu maximo Constantino Imperatore restitutus A. C. 338. Sed Ariani (qui Alexandriae erant) id indignissime ferentes, anno sequenti Athanasium apud Lucium Papam accusant. Athanasius per legatos se excusat, promittitque se causam suam Romae acturum. Lucius igitur Papa A. C. 344. in causa Athanasii Romae Synodum indicit, ubi Athanasius tempestive se sistit, Ariani contra venire detrectant. Interim dum exspectat adversarios suos, Romae manet sesquiannum, ibique Symbolum suum conscribit, et Synodo offert: quod tum repositum fuit in Archivis, nec publicatum, nisi, quantum ex historiis conicere licet, post trecentos fere annos, ubi in Concilio Toletano quarto quaedam ex eo translata verba recensentur. A. C. 341. Athanasius a Concilio Romano absolvitur, et Alexandriam ad Episcopatum remittitur. Verum Ariani, coniuratione facta, adversus eum frequentes subinde seditiones movebant. Hanc occasionem arripiens Eusebius Arianus Nicomediensis Episcopus (bipedum nequissimus) Athanasium apud Imperatorem Constantium (virum mobilem, levem et inconstantem) accusat, quod Athanasius seditionum illarum causa esset, propterea, quod absque consensu et decreto alicuius Concilii, auctoritate sua propria in sedem suam rediisset. Constantius igitur Imperator eum iterum Alexandria expulit. Rursus igitur exulat, et Romae aliquantisper delitescit: deinde ad Constantem Imp. accedit, qui victor Occidentem tenebat: apud hunc tandem res eo deducitur, ut consensu fratrum Constantis et Constantii Synodus indicta sit, quae in Illyrico in urbe Sardica convenit anno fere Christi 347. Convenerunt in urbe Sardica Episcopi 347. inter quos praecipui fuere Athanasius, Osius Cordubensis Episcopus ex Hispania, (quem epistola Synodi dicit grandem natu fuisse, eu)ghro/taton, et maxime dignum honore, propter perpetuam constantiam in Confessione veritatis, inter multas afflictiones) Maximus Ierosolymitanus, Paphnutius, Spiridion, Serapion: qui omnes Niceno Concilio interfuerant. Haec Synodus testata est, se amplecti Nicenum Symolum, et damnat ab eo dissentientes. Exstat Synodi decretum apud Theodoretum, in quo haec verba sunt: *mhde/ pote pate/ra xwri\s2 ui(ou=. mh/te ui(o\n xwri\s2 patro\s2 mh/te gene/sqai, mh/te ei)=nai dun)asqai.

Tanta autem fuit calamitas eius aetatis, ut eodem tempore a)ntisu/nodos in Thracia in urbe Philippopoli convenerit. Arianis enim, qui advenerant Sardicae, in Concilium ut introirent, persuaderi non potuit, quod nollent communicare cum Athanasio et Paulo (de quo postea dicemus) sedibus suis pulsis: ideo clanculum discedunt, et mira calliditate consilium ineunt de corrumpendo Concilio Sardicensi. Philippopoli igitur conveniunt, Concilium celebrant, Canones conficiunt, et vocabulum o(moou/sion anathemate feriunt, idque magna celeritate, et ad omnes Ecclesias nomine Sardicensis Concilii eius Canones transimittunt. Hinc factum, ut cum dubitaretur, quinam essent veri Sardicensis Concilii Canones, utrique facti sint suspecti. Interim qui Sardicae convenerant, harum rerum ignari, de Symbolo Niceno agunt, idque integrum servandum (ut supra dictum) decernunt.

Sed ut ad Athanasium redeamus, Constantius, a fratre Constante coactus, eum Alexandriae Ecclesiae restituit anno C. 348, et alios exsules, quos Sardicense decretum absolverat. Constantius autem, mortuo fratre Constante, audacior factus, omnia, quae prius Orthodoxis indulserat, revocavit, et Concilium Mediolani indixit circa annum Christi 355. Convenerunt ex Oriente pauci, ex Occidente vero ad trecentos. Ipse Constantius, qui se Dominum Orbis ferebat, Concilio praesedit cum militibus, ac Athanasium accusavit, perque milites vim adhibuit; nec passus est de fide agi, nisi Athanasius damnaretur. Sed Orthodoxi ipsi vehementer restiterunt: ideo in exsilium eiecti sunt. Liberius Papa Romanus consolatur exules: ideo ipse etiam media nocte, ne tumultus fieret, abreptus Mediolanum deportatur, et, cum damnationi Athanasii subscribere nollet, in Thraciam in exilium ablegatur.

Anno C. 356. CONSTANTIUS Syrianum Ducem cum exercitu Alexandriam misit, qui Athanasium in Templo comprehenderent. Quare Syrianus Dux nocte quadam advenit instructus 5000 militibus armatis, et templum totum ita circumdederat, ut ne unus quidem inde evadere posse videretur. Athanasius vero in cathedra sua residens, iussit Diaconum recitare Psalm. 118. quo finito,


page 681, image: s0753

ut abirent universi domum, mandavit. Circumdederat iam exercitus etiam sacrarium, in quo erat Athanasius. Adhortatus est ergo eum chorus, ut sese subduceret. At ille noluit cedere, priusquam omnes, qui aderant, incolumes evasissent. Ut igitur discedere maturarent, rogavit. Cumque magna pars digressa esset, postremi de choro Athanasium abduxerunt secum, atque ita, neque Duce, neque inilitibus animadvertentibus, ille elapsus est Athanasius in Apolog. ita de se scribit: Testor veritatem, per milites, quorum aliqui sacrarum cingebant, alii per templum oberrabant, inoffense transivimus, Dominio Duce et Protectore, nihilque illis sentientibus elapsi sumus.

Athanasius ita miro modo evasit: ceteri vero Episcopi in tota Aegypto, Libya, et Pentapoli sedibus suis eiecti, et Ariani substituti sunt. Imperator autem Constantius Athanasium toto orbe profugum nusquam delitescere patiebatur, ad eumque inquirendum Exploratores misit, amplissimis pronuntiatis praemiis, si quis vivum maxime, sin id minus, caput eius certe attulisset. Quapropter et in puteo aquam non habente, et in quo Solem numquam adspicere poterat, sex continuis annis ipsum latuisse, Ruffinus et Sozomenus auctores sunt: donec ab ancilla, quam muneribus exploratores pellexerant, indicatus: sed DEO monente, latebras mutavit. Mortuo autem Constantio, ad Ecclesiam suam rediit. Theodor. lib. 3. cap. 8. Eusebius histor. Eccles. lib. 10. cap. 24. Nicephorus lib. 9. cap. 34. et lib. 10. cap. 19. Ruffinus lib. 1. cap. 18, 19. Sozomenus lib. 4. cap. 20. Baron. Histor. Mag. deb. cent. 4. cap. 3. Socrates lib. 1. Tripart. lib 4. cap. 2, 3, 4, 5.

Cum Athanasius primum A. C. 336. in Gallias relegaretur, ipsi Episcopus non est surrogatus, cum non ut exul dimitteretur, sed ne aliorum Episcoporum insidiis tolleretur. A. C 336. a Constantino Iuniore Ecclesiae Alexandrinae restitutus est. A. C. 341. Episcopatu iterum depositus est. In locum eius iussu Imperatoris Constantii obtrusus Alexandrinis Gregorius quidam, peregrinus et exterus homo, neque Alexandriae baptizatus, neque plebi cognitus, neque a Presbyteris postulatus. Hunc Eusebiani Episcopum crearunt Antiochiae triginta sex suffragiis; atque inde deuxerunt Alexandriam non cum Presbyteris aut Diaconis civitatis, sed cum militibus Constantii, iisque ut plurimum Ethnicis. Hi irruerunt in Ecclesiam, in qua Athanasii Audicores pii ad exercendum cultum divinum convenerant. Ibi ab immisso exercitu mactati sunt alii, pedibus alii obtriti; multi in carcerem coniecti, multi in exsilium missi. Virgines (sacrae) denudatae: multi item spoliati: sacra mysteria (i. e. sacri calices et simila) ab Ethnicis direpta et in terram abiecta sunt. Sic igitur in sedem Alexandrinam Gregorius collocatus est.

Episcopos per Aegyptum Gregorius alios virgis caedi, alios durissimis vinculis constringi: alios (inter quos Sarasamnon fuit, confessor olim sub Ethnicorum Imperatorum persecutionibus) in exsilium mitti curavit: quosdam flagris caesos usque ad mortem ad metalla damnavit. POTAMEN, et ipse olim confessor, qui altero oculorum in persecutione orbatus fuerat, iussu Gregorii plagis ita concisus, ut pro mortuo sit abiectus, tandem vero spiritu per fomenta recollecto, paullo post ex dolore et plagis mortuus est.

Alia impressio militum trium millium facta est in templum Christianorum orthodoxorum ipso die Paschatis: in qua vim atrocem feminae et pueri passi: plurimi interfecti, virgines denudatae, corporaque interfectorum sepulturae reddi negata, et canibus obiecta sunt. Anno Christi 348. Athanasius ad Ecclesiam Alexandriam reversus est; Priusquam autem rediret, Grogorius Tyrannus intrusus ille Episcopus ab Auditoribus trucidatus est. Sozomenus lib. 3. cap. 7. et lib. 4. cap. 4. Athanasius apolog. 2. Item in Epistola ad solitariam vitam agentes. Histor. Magdeb. cent. 4. cap. 11.

A. C. 356. (uti ex praecedentibus patet) Athanasius iterum ab Episcopatu eiectus est, ipsi surrogatus Georgius natione Cappadox In hoc homine non fuit laudabile quicquam, nihilominus tamen Constantius Imperator eum magni faciebat: Itaque Epistola Imperatoris Alexandrinis fuit commendatus. Cum Alexandriam venisset, tyrannidem atrocissimam et immensam in orthodoxos exercuit, cum socio atque exsecutore suae impietatis et crudelitatis, Sebastiano duce. Hic nebulo tandem iustas tyrannidis poenas dedit Mortuo enim Constantio, Ethnici (quos etiam maxime exagitarat) eum vinculis constrictum in carcerem iniecerunt, et postea trucidarunt. Sic malus et impius per malos et impios homines punitus est Theodoretus l. 2 c 14. Sozomenus l. 4. c. 10. et 30. Scorates l. 3. c. 2. Nazianzenus.

VII. Praeter Athanasium, iussu Constantii, mu'ti Christiani et orthodoxi Episcopi in exilium eiecti.

1. Cum Eusebius Episcopus Nicomediensis mortuus esset anno C. 342. Paulus patria Thessalonicensis. (vir verae pietatis amantissimus, et Nicenae fidei assertor strenuus, et periculorum contemptor: unde Arianorum rabiem in se concitavit)


page 682, image: s0754

Episcopus in eius locum creatus est. Id idigneferens Imperator, convocata Synodo, Paulum ab Episcopatu deposuit: huic successor datus est Eusebius Nicomediensis Arianus, cuius supra in histor. Constantini Magni mentionem fecimus. Hoc vero Eusebio (nebulone pessimo) tandem defuncto, Orthodoxi Paulum in Ecclesiam reduxerunt. Quo cognito, Constantius Hermogenem praetorem cum copiis militaribus Constantinopolin misit, ut Paulum Episcopatu deiceret, et Macedonium (quem Ariani in Episcopum Constantinopolitanum ordinarunt) in eius locum in Ecclesiam introduceret. Ob id tota civitas perturbata, et seditio orta est. Hermogenes, militari manu assumpta, aedes Pauli circumdedit et incendit: subduxerat autem sese ex aedibus: populus vero efferatus hoc facto, Hermogenem occidit. Imperator igitur Constantius iratus Constantinopolin properat, et non tantum Paulum Constantinopoli eicit, sed et urbem dimidio frumenti, quod civibus in singulos annos erogabatur, medimnis scilicet Atticis quadringentis mille, mulctavit.

Anno C. 343. Paulus Episcopus Romam profugit, ubi convocatis Episcopis decreto Iulii Papae in Episcopatum Constantinopolitanum reducitur. Imperator mittit Philippum Praesidem, proximae post ipsum (Imperatorem) auctoritatis, ut illum rursus urbe eiceret, et Macedonium Episcopum constitueret. Philippus, metuens motum populi, Paulum humaniter invitat ad balneas, simulans se necessariis de rebus cum ipso collocuturum. Venit Paulus: Edictum Imperatoris Philippus ostendit, cumque clam per fores occultas educit, ac navi, ad id adornata, exulatum Thessalonicam mittit. Philippus igitur Macedonium, ianum Episcopum, militari manu in Ecclesiam inducit. Homousiani (qui recte de Christi divinitate sentiebant) prohibent ingressum, in locis angustioribus. Milites vero strictis gladiis perrumpunt, protritis, caesis et oppressis hominibus 3150.

A. C. 348. Paulus, cum Constans Imperator id impetrasset a fratre, Constantinopolin rediit, et receptus est. Mortuo autem Constante, Paulus, Arianis acriter resistens, ferro vinctus a Constantio Imperatore iterum in exilium relegatus est, et in Cucuso Cappadociae, circa deserta montis Tauri, ab Eusebianis (Arianis) in arctissimo et obscurissimo loco reclusus, ibique relictus eo proposito, ut ibi fame moreretur. Cum autem Eusebiani post sex dies ad eum ingressi adhuc spirantem invenissent, eum strangularunt. Corpus eius post aliquot annos, Imperatore Theodosio mandante, honorifice Constantinopolin est transsatum. Sozomenus lib. 3. cap. 3. et 4. et 7. Socrates lib. 2. cap. 12. Histor. Magdeb. cent. 4. cap. 3. et cap. 10. et 11. Athanasius.

2. LUCIUS Episcopus Adrianopolitanus Nicenae fidei assertor constantissims a Constantio Imperatote in exilium eiectus Romam venit, et ab Episcopo Romano Iulio ad Ecclesiam suam remissus est. Sed non diu ea fcilicitas duravit. Cum enim Imperator Constantius (occio fratre Constante) solus rerum potiretur, Ariani, freti patrocinio Constantii, gravissimam in Orthodoxos persecutionem moverunt, in qua Lucius ab Arianis catenis vinctus, inque carcerem detrusus, vitam finivit. Socrates l. 2. c. 15. et 26. Sozomenus l. 3. c. 8. 12. et 23. Item l. 4. c. 2.

3. EUTROPIUS Adtianopolitanus Episcopus, fidei professione sincerus, Christi amantissimus, Eusebium Arianum Episcopum acerrime oppugnavit, et per Adrianopolim transeuntes hortatus est, ne Eusebii illius impietati aures praeberent. Irritatus itaque Imperator Constantius hoc pii viri zelo, et exacerbata Constantii coniux, una cum factione Arianorum, hunc Christi confessorem in exilium expulerunt. Theodor. lib. 2. cap. 16. Athanasius.

4. LIBERIUS Pontifex Romanus A. C. 355. a Constantio relegatus est (de quo supra diximus.) Hic, cum Sirmii in Pannonia iussu Imperatoris Concilium celebraretur, et nova Confessio ab Arianis cuderetur, ei subscripsit, et insuper in damnationem Athanasii consensit. (OSIUS etiam, iam centenraio maior, subscripsit, sed in damnationem Athanasii consentire noluit.) Inde Romano reversus, sed quod subscripsisset, et cum Arianis communicasset, non receptus est. Athanasius eum excusat, quod magis coacte, quam voluntarie peccaverit, siquidem Episcopi subscribere a Constantio coacti, additis cruciatibus et tormentis. Histor. Eccles. Ruffinus l. 1. cap. 21. et 22. Theodoretus lib. 2. cap. 15. 16. et 17. Nicephorus lib. 9. cap. 33. Athanasius.

5. HILARIUS celebris scriptor Ecclesiasticus. Episcopus Pictaviensis, anno C. 355. et alii, iussu Constantii in exilium eiecti sunt. Sulpitius.

6. De OLYMPIO in Thracia, pio viro, et Arianis infesto, Constantius publico edicto mandavit, ut interimeretur. Theodoretus. Socrates.

Sed et alii multi Episcopi in exilium sunt eiecti, quorum nomina brevitatis studio, omittenda censui. Hic adiungam duo notatu dignissima exempla perseverantiae in orthodoxa religione, de Silvano et Eusebio Samosateno.


page 683, image: s0755

1. SYLVANUS, Constantium tyrannum ad fidei orthodoxae defectionem eum hortantem, sibi mortemetiam minitantem, audiens: Potestatem quidem habes, inquit, nos puniendi: nos autem Patrum statuta non destruemus. Theodor. lib. 5. Eccles. cap. 24.

2. EUSEBIUS Samosatenus, cum nollet Constantio Imper. mittere decretum Arianorum contra Melitum factum: Imperator minatus est, se abscissurum dextram eius manum Quo audito Eusebius ambas porrexit, inquiens: Decretum non dabo, clarum Arianae pestis indicium. Theodoretus in Tripart. histor. cap. 49. lib. 3.

Prodigia.

1. Sub Constantio post Synodum Antiochenam, in qua Athanasius condemnatus fuit, secutus est terrae motus passim in Oriente, maxime vero Antiochiae, quae integrum annum concussa fuit. Nec dubitarunt pii et intelligentes viri, DEUM eo terrae motu punivisse Arianam impietatem, in Oriente grassantem. Etiam in Berytho, Phoeniciae civitate, terrae motu maiorem eius oppidi partem corruisse, scribit Eutropius: eaque calamitate multos gentiles ita perterrefectos, ut Ecclesiam seu templum Christianorum ingrederentur, et sponderent, se Christianos fore, si liberarentur. Sozomen. lib. 3. cap. 6. Eutropius lib. 11. Tripart. lib. 4. cap. 10. Socrates lib. 2. cap 10.

2. Grassantem in Oriente Arianismum DEUS crebris terrae motibus ultus est. Itaque Dyrrachium urbs Dalmatiae A. C. 342. terrae motu periit. Neocaesarea in Ponto terrae motu subversa est: excepta Ecclesia et Episcopo, ceterisque qui ibidem reperti sunt. Roma eodem anno periculose toto triduo tremuit, et quaedam in Campania urbes eversae. Cedrenus. Eutrop. Hieron. Orsius l. 7.

3. A. C. 359. Monstrum natum est Antiochiae, infans ore gemino, cum dentibus binis et barba, quatuor oculis et duabus auriculis. Ammianus.

4. Circa tempus mortis Constantii ingens fuit terrae motus, quo bona pars Constantinopolitanae urbis concidit. Sunt qui asserant, etiam plures Orientis urbes eo tempore terrae motu horribiliter concussas esse: neque mirum: terra enim Arianorum blasphemias ferre non potuit. Eutrop. Honor.

CAPUT III. DE EGRESSV.

SUpra diximus, quod Iulianus a Constantio Imper. Caesar creatus et contra Germanos in Gallias missus sit. Is igitur cum Gallias a Germanis liberasset, a militibus suis Augustus appellatus est. Iulianus autem (ut erat vafer et astutus) per literas excusavit se Constantio, et rogavit, ut sibi ea dignitas consirmaretur, promittens, se ipsi non aliter, quam antea, cum Caesar esset, obtemperaturum. Constantius autem, ea excusatione non contentus, cum Iuliano expostulavit, illique sese opponere sibi proposuit. Idicrco e bello Persico, quo tum erat occupatus, Constantinopolin rediit, ubi se curavit baptizari ab Euzoio Ariano. Inde movens, cum Tarsum in Ciliciam venisset, febricula tentatus est: quam excuti posse laboris itinere putavit: sed cum morbus ingravesceret, sub Tauri montis radicibus efflavit animam, A. C. 361, die 3 Novembris, aetatis 45, cum imperasset cum patre annos 12, solus vero annos 24, et menses fere sex. Socrates lib, 2. cap. ult. Ammianus. Zonaras.

In historia Ecclesiastica cent. 4. cap. 3. de eius morte sic legitur: Cum autem inter Cappadociam et Ciliciam Mopsocrenis, quod est ad Mopsi fontes, esset, prae sollicitudine apoplexia correptus, vitam finivit.

Nec Constantius perfidiam et impietatem suam perpetuo impune tulit. Primum enim infeliciter ei res bellicae, quas in Oriente gerebat, cessere. Deinde sub exitum vitae misere conquestus (uti Nicephorus testatur) quod fidem innovasset: (in constantia enim sua in religionis negotio plurimum damni Ecclesiis dedit: novemque formulas fidei dissimiles, annis 24 quibus imperavit, conscriptas comprobavit.) Quam rem inter mala, quae regno suo indigne accidissent, enumerabat. Tandam etiam in eo poentientiae gemitu, ac querelis, tristi ac violento morbo vita excessit, etc.

XLV. IMPERATOR, IULIANUS APOSTATA.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit CONSTANTIUS, frater Constantini Magni.

II. MATER fuit BASILINNA, quae eum Constantinopoli genuit una cum fratre GALLO, circa annum Christi fere 331.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus est IULIANUS. Nazianzenus inquit, eum dictum fuisse Idolianum, quod Idolorum templa a Constantino Magno clausa aperuisset, eaque Ethnicis restituisset.


page 684, image: s0756

II. CONGNOMEN. Cognomento dictus fuit APOSTATA, in lingua Arabica vocatur
[Gap desc: Greek word]
, h. e. Apostata, quod a fide Christiana, quam antea professus fuerat, descivit, et prolapsus est TOTUS de TOTO in TOTUM.

1. TOTUS; Quia sciens atque volens defecit tota mente atque voluntate, non coacte, sed sponte; neque ex ignorantia aut infirmitate, sed ex destinata malitia, a DEO et vera religione se avertit.

2. De TOTO. Quia totum corpus doctrinae caelestis, adeoque totum fundamentum fidei Christianae sciens volensque deseruit, et malitiose impugnavit.

3. In TOTUM prolapsus. Quia adeo obfirmavit animum suum, ut DEUM, Christum, Spiritum S., Legem et Euangelium, omniaque salutis media, ludibrio exposuerit, nullasque salutares admonitiones admiserit, sed in proposito suo usque ad extremum vitae halitum perseverare praesumpserit.

Unde patet, eum peccasse in Spiritum S. Vide Syst. nostrum Theolog. pag. 132. Quare recte Nazianzenus (scribens in Iulianum apostatam) eum comparat chamaeleonti: Sicut enim chamaeleon, inquit, facile variatur, omnesque assumit colores praeter candidum; ita et ille ex Christiano factus est Ethnicus: ineratque ei humanitas, sed inhumana; suadelaque eius nil aliud erat, quam violentia, et immanitatis excusatione probitas, ut videretur iure ad violentiam confugere, cum persuadendo nil proficere posset.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, Natura et Mores.

NAzianzenus quam primum IULIANUM adspexit, coniecturam de ipsius moribus et ingenio sumpsit. Cuius haec sunt verba in oratione 2. contra Gentiles, quam de eo scripsit: quae etiam a Socrate lib. 3. histor. Eccles. cap. 19. referuntur: Fecit me vatem gestuum ipsius deformitas, et ingens admiratio: siquidem optimus vates est, qui ex coniecturis optime ratiocinatur. Nequaquam vero mihi haec boni hominis signa videbantur: Colli crebrae conversiones, humeri alternis subsultantes, oculi torvi, vagabundi, et suribundum quiddam contuentes, pedes instabiles, crebrae geniculationes. Nasus contumeliam et contemptum spirans, figura vultus derisionem significans, quoquo modo variabatur. Risus crebri altum crepantes; nutus, renutus sine scrmone: sermo interruptus, non complens sententiam: interrogationes crebrae, confusaneae et stultae: responsiones inconcinnae, coacervatae, inter se dissidentes, et sine ordine. Quis singula describat? Talem vidi ante facta, qualem postea facta ipsa ostenderunt. Et si adessent, qui tunc mecum fuerunt, et eadem viderunt, testes essent huius meae narrationis, qui meminerunt etiam, me edidisse hanc vocem: *oi)=on kako\n h( *r(wmai/wn *a)rxh\ tre/fei h. e. Quantum et quale malum Romanum alit Imperium!

Recte igitur in eum quadrat dictum illud Salomonis Proverb. 6. v. 12, 13, 14, 15. Homo Belial, (vetus versio habet, homo apostata) vir iniquus, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat: huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit medicinam.

II. ACTA IUVENILIA.

1. IULIANUS traditus fuit in pueritia educandus et erudiendus EUSEBIO Nicomediensi Episcopo, a quo in vera religione informatus; quam etiam prompto spiritu amplexus ac professus est. Cumque ingenio valeret, ac eloquentiae laude clarus esset, cito Lectoris officium in Ecclesia Nicomediensi ipsi fuit assignatum. Interea cum privatim LIBANIUM (qui Christianorum acerrimus hostis erat, et tunc Nicomediae rhetor) in religione consuleret, eumque praelegentem audiret: item Iamblichum, Maximum Byzantium, et alios Philosophos Ethnicos: ab his pravis Praeceptoribus depravatus, eorumque blanditiis deceptus, a mente sana et vera religione abductus, et Ethnica religione imbutus et infectus est. Clam igitur post lectionem sacrorum librorum, Philosophorum scripta legit. Athenas vero missus, solos Philosophos audivit; Unde apud Ammianum Marcellinum Graecus literio vocatur, quod nimius circa Philosophorum disputationes fuerit. Idem refert, quod milites Iulianum appellarint specie sapientiae stolidum, einen gelehrten Fantasten.

2. Iulianus in iuventute sua quoque magicas artes a Maximo Philosopho Ethnico, et res magicas exercente, didicit, et iuxta Magorum praecepta divinationum causa hostias humanas mactare coepit: sicut postea dicemus.

3. Iulianus, puer sedecim annorum, nomen inter clericos professus est. testibus Nazianzeno. Sozomeno lib. 5. cap. 4. Theodor. lib. 3. cap. 4. Ruffino lib. 1. cap. 32. Pempon. Laeto. Egnat. Eutrop. Histor. Magdeb. cent. 4. cap. 3.


page 685, image: s0757

III. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit HELENA, Constantini Magni filia, quam ipsi Constantius Imperator, cum ab eo Caesar crearetur, in matrimonio iunxit. Hanc autem Constantini coniux Eusebia in odio habuit, propterea quod sterilis esset. Poculum igitur toxicatum ei porrexit, et persuasit, si illo uteretur, ipsam gravidam et fecundam redditum iri. Quod et factum est: eventus tamen fuit infelix. Nam quoties gravida facta, toties abortum peperit. Tandem cum maritus eius Iulianus contra Constantium exercitum educeret in Thraciam, ex angustia partus decessit: Cadaver eius Romam translatum, et in suburbio ad plateam Nomantanam dictam sepultum est.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio, eiusdemque administratio.

I. Iulianus, fratre suo GALLO (quia Constantio Caesar creatus erat) propter tyrannidem occio, in eius locum electus, et a Constantio Imper. CAESAR creatus est, et initio Principatus spem boni Principis de se praebuit: Unde similis existimatus Tito, ut frater Gallus Domitiano: successibus etiam bellorum comparatus Traiano, clementia Antonino, moderatione M. Aurelio, literarum studio magnis Philosophis: et quod mirabile dictu est, postquam solus imperavit, populi Romani hostes omnes intra terminos suos se continuerunt: Sed postea vitiis atque flagitiis foedissimis multiplices gloriae cursus obnubilavit. Fuit autem Iulianus collega Constantii sexnnio. Quare ab eo res gestas eo temporis spatio breviter pertexemus.

MEMBRUM I. Continens acta eius, cum esset Caesar et Imperii socius.

1. Anno C. 355. IULIANUS a CONSTANTIO Caesar electus, et in Galliam cum exercitu Kalend. Decembris missus est.

2. A. C. 356. Iulianus cum Viennae Galliae hibernasset, Augustodunum venit die 24 Iunii. Inde Brotomagum Germanosque pepulit, et Coloniam Agrippinam restituit. Hinc Treviros profectus apud Senonas hibernavit, ubi per triginta dies obsessus a Germanis, sed frustra. Ammianus.

Hoc anno S. MARTINUS Sabariensis militiam sub Iuliano deseruit, dictitans, se militaturum DEO. Sulpitius.

2. A. C. 357. Iulianus ex hibernis egressus, Rhemos pervenit: Barbatio vero legatus Iuliani in Rauracos iter instituit, interim Germani Lugdunum vastarunt, quos Iulianus redeuntes et interceptos egregie ultus est. Inde tres Tabernas in Alsatia a Germanis vastatas instauravit. Barbatio vero a Germanis victus, et quod male cum Iuliano conveniret ad Constantium abiit.

Mense Augusto GERMANORUM Reges sex ad tres Tabernas consederunt, quorum praecipuus fuit Chonodomarius. Eos Iulianus aggressus vicit, et Chonodomarium ex fuga retractum cepit, Romamque misit, ubi tandem morbo, caro, consumptus est. Ceciderunt ex hostibus 6000. praeter eos qui in Rheno submersi sunt. Romanorum ultra 200. Post victoriam Iulianus Moguntiam se recepit, et Moenum transgressus, viciniam vastavit, idque post aequinoctium. Ibi Germani pacem petiverunt, et inducias impetrarunt decem mensium. Interim Iulianus quaedam castella, quae ad Mosam munita a Germanis erant, obsedit, media hieme, et deditione accepit: reliquum exegit Parisiis. Ammianus.

4. IULIANUS cum hiemem Parisiis exegisset anno Christi 358. ante Iulium adhuc mensem, cum exercitu ad Francos perrexit, qui Salii vocantur: sed incidit in maximas difficultates, cum commeatuum ratio haberi non posset. Ponte igitur perfecto, cum Rhenum transiisset, occurrit Regi Francorum; qui pacem petiit, et commeatum obtulit. Id.

5. A. C. 359. Iulianus ne provincias tributo exhauriret operam dedit, horrea praeparavit, et munivit contra Germanos civitates septem, inter quas fuerunt NOVESIUM, BONNA, BINGIUM, etc. Inde ponte perfecto Rhenum transiit, contra hostes movit, eosque in deditionem accepit. Ammianus.

6. A. C. 360. cum Britanni tumultuarentur, ad eos compescendos Iulianus misit Lupicinum: et Ursicinus Dux praestantissimus calumniis oppressus, et a militia remotus est. Idem.

Hoc anno CONSTANTEUS expeditionem adornavit in Persas, et propterea misit in Gallias, et evocavit fortissimos Centuriones et milites, praecipue Germanos et Gallos, qui cum inviti trans Alpes in Orientem proficiscerentur, mota seditione Iulianum Augustum proclamarunt. IULIANUS autem haec ad Constantium perscripsit, sibique ignosci petivit. Verum Constantius ea excusatione non contentus id aegerrime tulit, iussitque ut intra potestatem Caesaris se contineret. Ammianus.

IULIANUS interim in Francos movit, quos


page 686, image: s0758

invenit valde securos, quasi nemo cum exercitu ad sc in tanta viarum asperitate accedere posset; sed Iulianus eos vicit, et ad Rauracos pervenit. Idem.

7. A. C. 361. Constantinus Imp. misit praesidia in Africam contra Iulianum, et Germanos instigavit, ut Iuliano rebellarent, ne ex Gallia discedere auderet. Iulianus contra, cum melius sibi videretur, aperte inimicitias Constantio denuntiare, quam ipsi amicum esse, mota semel re, ne, sicut frater GALLVE, tolleretur, pacata primo vere Germania, exercitum in multas partes dividit, et diversis viis in Illyricum et Thraciam tendit. In itinere ad diversas civitates misit literas, in quibus vituperavit Constantium, eosque hortatus est, ut sibi fideles esse velint: interim duae legiones, memores fidei datae Constantio, Aquileiam occuparunt, eamque contra Iulianum defenderunt. Iulianus igitur eam obsidendam statuit, sed obsessi magna cum clade obsidentium se fortiter defenderunt. Constantius cum audiisset, Iulianum Italiam praetergressum, et iam appropinquare Thraciae, copias contra eum ducere decrevit, sed in itinere mortuus est; sicut in historia eius in cap. 3. diximus.

MEMBRUM II. Continens Acta eius, cum imperaret solus, aut ad Imperium adspiraret.

IULIANUS mortuo Constantio solus Imperium administravit annum unum, et menses septem.

1. IULIANUS semper in animo secum versans Imperium et Imperatoriam Maiestatem, de ea re passim per Graeciam occulte vates consuluit. Quinquennalia edens, ambitioso diademate usus est, gemmarum fulgore distincto. Cum initio principatus coronam vilem gestare consuevisset, se Constantii hostem aperte profiteri coepit. Sigonius lib. 6.

2. In bellum contra Persas profecturus, interminatus erat, se Galilaeos (ita Christianos nominabat) post victoriam de Perus relatam funditus eversurum. Quibus verbis superbiam suam declatavit, et ante victoriam triumphum cecinit. Potius enim considerare debuisset dictum illud Regis Achabi, qui ad Benhadad Regem Syriae ipsi minitantem inquit: Non glorietur accinctus aeque ut discinctus. 1 Reg. 20. v. 11. Luth. Der den harnisch anlegt / sol sich nicht rühmen / als der ihn hat abgelegt.

Sensus huius adagii est: Qui arma induit pugnaturus, non ita glorietur, ac si victoria parta, illa deponeret. Nam Accinctus est, qui arma induit, ad pugnam se comparaturus. Hic gloriari nondum potest, quia adhuc incertus est belli eventus. Discinctus est, qui parta victoria, salvus et incolumis ex pugna rediit. Hic gloriari potest, laetusque praedam dividit.

Graphico igitur hoc adagio Achabus adversarium suum Benhadad, iactabundum, modestiae vult admonere, quod nemo ante victoriam triumphum debeat canere. Quia victoria sit a)llopro/sallos, h. e. dubia et anceps, quae modo in hanc, modo in illam partem inclinet, (uti Homerus novo verbo Martem vocat, quod subinde partes mutet) vel, ut Ioabus inquit per nuntium ad Regem David, 2 Samuel. 11. v. 25. Nunc hunc, nunc illum consumit gladius. Unde idem Homerus diversis in locis vicotiram vocat vi/khn e(teralke/a, h. e. victoriam alternam, h. e. alternatim, nunc his, nunc illis obtingentem. Et a veteribus Bellum vocatur creperum. Quia

Partem ad utramque volat dubiis victoria pennis.
Ovid.

vel

Ancipiti quoniam bello turbatur utrinque.

Etenim levissimus saepe atque inopinatus casus ex victo victorem, et ex victore victum exercitum reddit: Et numquam minus, quam in hoc eventus respondet. Incerta est fortuna pugnantium, priusquam ad summum perveniatur. sicut ex historia Achabi patet. Hoc autem Achabi adagium si Iulianus observasset, non adeo cristas erexisset, nec tam graviter a Deo punitus fuisset: sicuti in cap. 3. dicemus.

3. Simile insolentiae exemplum est, quando IULIANUS gloriatus fuit, Alexandri Magni animam in se successione quadam immigrasse. Hic merito exclamare possimus cum Salomone, ex Ecclesiaste cap. 1. vers. 2. Ovanitas vanitatum, et omnia vanitas.

USUS.

Hoc notare debebant Pontificii, qui singunt, non interruptam Episcoporum et Pontificum Romanorum successionem esse Ecclesiae notam. Quibus recte respondet Christoph. Agric. cum contra Pistorium scribit p. 1. Quoties successionem appellas, toties secessionem te dicere, sancte assevero. Ac Nicolaus Vignierius in Apol. pro Venetis contra Papam huc accommodat, quod hodierni Pontifices Romani merito comparentur Vibio Ruffo, de quo Xiphil in vita Dionis refert, quod in sella Iulii Caesaris sedens gloriatus fuerit, se propter illam sellam esse Caesarem. Itemque IULIANO Imperatori, qui Alexandri Magni animam in se successione quadam immigrasse fingebat, cum illi, eadem phtenotide


page 687, image: s0759

laborantes, propter Petri cathedram Ecclesiae Monarchas se esse glorientur, et Petri animam quasi successionis quodam iure in se habitare sibi persuaserint.

Deinde dicimus, quod successio sit duplex: una quidem locorum et personarum; altera doctrinae. Illam vocare possis externam, hanc vero internam Successio locorum et personarnm est accidens quoddam externum et mutabile, nec quicquam valet absque doctrinae successione, doctrinae autem successio est verae Ecclesiae propria. Personae aliae in aliorum locum subeuntes non faciunt successorem, sed perpetuus doctrinae consensus, qui fidei vinculo posteriores prioribus coniungit, ut recte scribit Gallasius in Comment. lib. 3. Irenaei cap. 3. At talis successio doctrinae in Papatu non est, sicut alibi demonstravimus.

QUAESTIO.

Q. An milites Iuliani Apostae recte fecerint, quod in aciem contra Christianos progredi ab Imperatore iussi, arma deposuerint.

Aff. Nam oboedientia Magistratui a subditis debita, certos ac determinatos habet limites. Oboediendum est Magistratui usque ad aras. hoc est: In omnibus rebus subditi oboedientiam Magistratui praestare debent, quae non pugnant contra Deum, conscientiam et proximi caritatem. Quando autem quicquam praecipit, quod est contra Legem Dei, et naturae, h. e. contra pietatem et honestatem, tum illi neutiquam obtemperandum est. Id quod probatur 1. Expressis S. Scripturae dictis. 2. Exemplis.

I. DICTA.

I. Actor. 5. vers. 29. Oportet Deo magis obedire, quam hominibus.

II. Matth. 22. vers. 21. inquit Christus: Daete quae Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Ubi in priore membro diserte exprimitur, quid Caesari dandum sit: videlicet quod est Caesaris: ac posterius membrum limitat prius, ita dandum est Caesari, quod est Caesaris, ut tamen quod Dei est, Deo relinquatur. Quod si ergo Caesar, ea quae Dei sunt, sibi arrogat, h. e. quando contra Deum vel pietatem, vel honestatem aliquid praecipit, non est ei parendum. Nam duplex est hominis obligatio: (uti ex verbis Christi patet) Altera est superior, qua quilibet in sua conscientia Deo soli obstrictus est, adeo ut eius mandata et voluntatem omnium hominum mandatis praeferre debeat: Altera vero est inferior, qua Magistratui et Parentibus homo devinctus est, quae tamdiu rata est, quamdiu Mandata Dei et Magistratus consentiunt: Si autem hi aliquid contra Dei mandata praecipiunt, tum negligendi sunt. Matth. 10. v. 27. Luc. 14. v. 26.

II. EXEMPLA.

I. Obstetrices Aegyptiacae timebant Deum, et nolebant exsequi mandatum Regis Pharaonis, de infantibus Ebraeorum in flumen proiciendis eis datum. Exod. 1. v. 17.

II. Parentes Mosis infantulum tribus mensibus, Exod. 2. v. 2. occultarunt, contra mandatum Regis. Id quod fidei tribuit Epist. ad Hebr. c. 11. v. 23. Fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent, elegantem infantem; et non timuerunt edictum Regis. h. e. credebant, Deum et ipsos, et infantulum conservaturum, ideoque una cum puero periclitari, quam in Deum et puerum peccare maluerunt.

III. Satellites Saulis impii Regis recte fecerunt, quod noluerint etiam iussi a Rege extendere manus suas in Sacerdotes Domini innocentes. 1 Samuel. 23. vers. 17.

IV. Tres socii Danielis, Sadrach, Mesach, et Abednego, statuam Nabuchdonosoris adorare nolebant. Daniel. 3. v. 18.

V. Daniel Propheta contra Regis Darii mandatum fenestris apertis orat. Daniel. 6. v. 10.

VI. Mulier Ebraea una cum septem liberis mori maluit, quam iussu Antiochi contra legem Divinam carne suilla vesci. 2. Macc. 7.

VII. Apostoli cum a Concilio Ierosolymitano in Christi nomine loqui ac docere prohibiti essent, cordate ei respondent: Si iustum est in conspectus Dei, vos potius audire, quam Deum, iudicate.

VIII. Hormisdas, Persa nobilis, qui cum a Rege Gororane iuberetur negare Deum Christianorum, respondit: Nec iustum, nec utile, praecipis, Rex: Nam qui docetur, ut Deum omnium facile contemnat, ac neget, facillime quoque spernit Regem. Histor. Tripart. lib. 10. cap. 31. Tandem decollatus est.

Referenda huc exempla omnium Martyrum, qui exquisitissima supplicia maluerunt subire, quam a veritatis confessione discedere.

IX. Ita quoque Milites Iuliani recte fecerunt, quod, ab eo in aciem contra Christianos progredi iussi, arma deposuerint. Hac de re Augustin. in enarr Psalmi 124. ita scribit: Iulianus, inquit, exstitit infidelis Imperator. Nonne exstitit Apostata, iniquus idoloatra? Milites Christiani servieruns Imperatori infideli. Ubi veniebatur ad CAUSAM CHRISTI, non agnoscebant, nisi illum, qui in caelo erat, quando volebat, ut idola colerent, ut


page 688, image: s0760

thurificarent, praeponebant illi Deum. Quando autem dicebat: Producite aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperarunt. Distinguebant Dominum aeternum a Domino temporali, et tamen' subditi erant, propter Dominum aeternum, etiam Domino temporali.

ACTA OECONOMICA.

Triplex IULIANI in statu Ecclesiastico fuit status sive habitus, Quemadmodum enim Bonifacio VIII, Pontifici Romano, tale Epitaphium in honorem (scilicet) erectum est: Intravit ut VULPES, regnavit ut LEO, exivit ut CANIS: idem etiam epitaphium IVALIANO Apostatae merito erigi potest. Nam 1. Intravit ut VULPES, 1. Christianum se simulando. 2. Christianis insidiando.

II. Regnavit ut Leo, 1. Blasphemias evomendo. 2. Christianos persequendo.

III. Exivit ut CANIS, tragicum exitum sortiendo de quo in cap. 3. dicemus.

I. Intravit ut Vulpes.

I. CHRISTIANUM SE SIMULANDO. Nam initio facilem se omnibus praebuit, et ut Christianus videri ac haberi posset, (cum tamen iampridem occulte a vera religione desciverat) in festo Epiphaniae Christianorum templum ingressus est, et nomen Christi sollenniter invocavit. Omnibus, qui a Constantio propter. religionem sinceram exilio mulctati fuerant, reditum ad suos concessit, et tam Arianos quam orthodoxos in sedem suam restituit, eosque convocatos concordiae admonuit: Audite me, inquit, quem audiverunt Alemanni et Franci. Proscriptis bona sua reddidit, populo denuntiari curavit, ne quem Christianorum laederent, aut contumelia afficerent. Omnium inde benevolentiam sibi conciliare studuit, omnesque sibi beneficiis devinxit. Ammianus, Socrates, et alii.

II. CHRISTIANIS INSIDIANDO. Ne autem IULIANUS Tyrannus aut crudelis haberetur, aliam prorsus viam a superioribus Imperatoribus in persequenda Ecclesia tenuit. Illi non magis sanguinem Christianum miserabantur, quam lanii pecudes. Hic vero, etiamsi illos malo animo et tyrannico aequaret; morbum tamen fucata mansuetudine ita dissimulare ac tegere scivit, ut ab Historicis et Politicis hominibus in numero bonorum, et moderatorum Principum sit positus. Uti testatur Iohannes Spinaeus p. 137. Nam

1. Gentilitiam religionem propagaturus, extertam Ecclesiae Christianae formam infeliciter aemulari allaboravit. In quo autem IULIANUS simia Christianorum fuerit, clare indicat Nazianzenus, dum ait Orat. 1. in Iul. tom. 1. edit. Paris. pag. 101, 102. IULIANUS quidem (inquit) scholas in omnibus civitatibus, et sacraria subselliaque, partim altiora, partim humiliora, exstruere parabat: profanorum etiam dogmatum lectiones et explicationes instituere, tam quae mores componerent, quam quae in abstrusiorum rerum tractione versarentur: tum precationum alternatim canendarum formam, ac supplicii in eos qui peccarent, pro delicti modo constituendi: imitationum item et perfectionis, atque omnia quae nostrae haud dubie disciplinae sunt: diversoria etiam et hospitales domos aedificare: monasteria item et Virginum coenobia instaurabat, quae videlicet ille in nostris rebus praesertim admiratus fuerat.

2. IULIANUS Sacerdotibus suis paganis mandavit, ut ad spectacula procederent: ne in tabernis biberent: nec ullis artibus aut operibus turpibus vel impudentibus praessent. Hoc fuco speravit impiissimus apostata, se effecturum, ut Christiani brevi tempore omnes gentilismum amplecterentur.

3. Sed et alium dolum excogitavit. Cum enim Imperatores Calendis Romanis solerent milites remunerare, et aurum illis distribuere: IULIANUS curavit, iuxta thronum, cui insidebat, aram cum prunis, et in propinquo tus poni. Et qui Imperatori adstabant, admonebant accedentes milites, ut aliquid thuris arae imponerent. Id cum quidam fecissent, nec intellexissent, hoc a Iuliano in honorem Deorum suorum institutum fuisse, in convivio admoniti sunt a sodalibus, quod frustra Christum invocarent, qui, adolendo tus, Servatorem suum abnegassent. Ibi milites illi Christiani deplorabant sua peccata, et ad Imperatorem procurrentes aurum acceptum abiciebant: postulantes, ut aurum suum reciperet: se pro peccato suo, quod manu, non mente admisissent, paratos esse propter Christum mori. Indignatus Imperator, non quidem eos occidit, ne martyrii honorem consequerentur: Sed tamen eos a militia exclusit, et palatio expulit. Fuit inter hos milites quidam nomine ROMANUS: hic cum Iuliano fraudem supra commemoratam graviter obiecisset, sententiam mortis accepit. Cum autem carnifex iam gladium exseruisset, nuntius vero, ab Imperatore Iuliano missus, Carnisicem inclamaret, ne feriret. ROMANUS iratus dixit: Scilicet Romanus dignus non fuit, qui Christi martyr diceretur. Sozom. lib. 5. cap. 17. Theodoretus lib. 3. cap. 16. Histor. Eccles. A tormentis enim (uti supra diximus) et atrocioribus coactionibus aliquandiu abstinuit propter ea: 1. Ne


page 689, image: s0761

Tyrannus aut crudelis haberetur. 2. Quod ex praecedentibus Diocletiani persecutionibus didicerat, Christianam religionem per martyria maiorem splendorem et incrementa accepisse. Ratus se hac ratione paganismum facilius omnibus persuasurum. Unde Nazianzenus ita de eo scribit: Illud, inquit, in illo admodum pravum et malignum, quod cum nec aperte nos in servitutem pertrahere posset, nec tyrannice cogere praepudore vellet, leoninaepelli vulpinam, aut si mavis, Minois larvam praetendens, leniter vim adferebat.

Et alio in loco inquit: Iulianus suae persecutioni miscuit persuasionem, ideoque superioribus fuit nocentior et perniciosior, et ut Idolorum cultus susciperetur, honoribus magis homines provocare, quam tormentis cogere studuit, non tam Christianorum corpora occidens, quam vaferrimis technis ex eorum cordibus Christum evellere tentans.

II. Regnavit ut Leo.

I. BLASPHEMIAS EVOMENDO. Postea IULIANUS se aperuit, ac hostem Christianorum acerbissimum praestitit, os in caelum posuit, et altissimo maledixit. Psal. 73. Nam

1. In numismate Symbolum fecit: IOVEM, diadema ipsi imponentem; PALLADEM ipsi circumdantem chlamydem: MERCURIUM, ipsi tribuentem sceptrum. Quo Symbolo SS. Trinitatem cavillari voluit.

2. Eodem modo dedit operam, ut in publicis imaginibus iuxta ipsum IVAPITER depingeretur, velut e caelo apparens, coronam et purpuram, quae sunt Imperii insignia, ipsi praebens, MARS item et MERCURIUS in eum intuentes, et tamquam obnutu oculorum testificantes, quod vir esset, tum in dicendi arte, tum in re militari spectatus. Sozomenus l. 5. Histor. Ecclesiast. c. 16.

3. CHRISTUM blasphemavit, quando eum per contumeliam GALILAEUM et Nazarenum appelavit. Theodoretus et Cassiodorus in Tripart. historia.

4. CHRISTUM mendacii arguere voluit. Nam Iudaeos accersivit, ut suam politiam in odium Christianorum instaurarent, eisque defensionem et immunitatem promisit. Iudaei ergo confluxerunt, templumque Iudaicum Hierosolymis aedificare coeperunt: Postquam autem fundamenta iacerent, magno et horribili terrae motu inter fulmina totum opus disiectum est, et multa milia Iudaeorum ruinis oppressa sunt. Cum vero illi terraemotu et fulmine repulsi, de novo magno animorum ardore rursus aedificationem aggrederentur, horrendi flammarum globi e fundamentis erumpentes, exustis aliquoties operariis, locum illum fecere inaccessum. Accesserunt et alia prodigia, quibus Iudaei ab opere coepto repulsi sunt atque deterriti. Ruffinus lib. 1. cap. 28. Socrates lib. 3. cap. 22. Theod. lib. 3. cap. 20. Sozomenus lib. 5. cap. 22. Zonar. Nicephorus, et alii.

5. Verba Decalogi cavillatus est. Nam ex verbis Decalogi, quibus Deus vocatur Zelotes, sic argumentatur apud Cyrillum pag. 107.

I. Homo zelotes et invidus reprehensione dignus est. Quomodo igitur zelotypia Deo tribui potest?

II. Si Deus verus est zelotes, quomodo passus est in genere humano alios coli Deos? Nam si ipso invito culti sunt, non est omnipotens: Si volente, non est abominanda gentium superstitio.

Sed respondet Cyrillus, Deum quidem ab omni passione alienum et immutabilem esse, sed aeternam illam displicentiam et odium peccati appellari zelum, appellatione petita ab humano effectus, aversante antea dilectam cum indignatione: Ita hac voce notatur Dei amor erga suos, et odium adversus peccatores. Etsi autem Deus odit Idololatriam, eandem tamen certo consilio volens toleravit, voluntate nimirum consequente et iudiciaria, vindicante hominum spontaneam a vero Deo a)postasi/an, caecitatem et amentiam, ut Rom. 1. v. 24. Hinc Paulus Act. 14. v. 16. ait, Deum praeteritis aetatibus dimisisse omnes gentes ingredi vias suas: et Act. 17. v. 30. dissimulasse tempora ignorantiae, quia videlicet gentes foedere desponsationis cum Deo ante multa saecula exciderant. Id Ecclesiae Iudaicae et Israeliticae exemplo patet, quae quia foedere circumcisionis Deo erat obstricta, quamprimum ad Idola deflexit, fame, bellis et servitute oppressa fuit: ut historia Iudicum et Regum testatur.

6. Calumniatus est CHRISTUM, legem talionis eum sustulisse his verbis: Ne quis resistat malo. Matth. 5. v. 39. et ita IULIANUS Christianam religionem tamquam seditiosam gravissime accusavit.

Verum respondeo, distinguendum esse inter vindictam publicam et privatam. Non reprehendit Chrsitus vindictam publicam, cuius exercitium Magistratui est concessum. Rom. 13. v. 4. Sed reprehendit opinionem Iudaeorum, existimantium, cuilibet privato concessam esse talionis irrogationem.

7. IULIANUS Apostata hanc caritatis regulam Matth. 5. v. 44. Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, etc. reprehendit, dicens, hoc dilectionis Praeceptum tollere Magistratus officium, et evertere Politias.


page 690, image: s0762

Resp. Falsum hoc est: Prohibet Christus, ne iniurias nobis illatas privato ausu et arbitrio vindicemus: nuspiam vero prohibet, ne Magistratus auxilium et defensionem contra eos, qui nos affligunt, imploremus; quinim ipse provocavit ad officium Magistratus, cum a male feriato servulo contra ius et leges caederetur. Ioh. 18. v. 23.

I. IULIANUs Apostata ex his verbis, Aedificemus turrim, cuius caput pertingat ad Caelum. Genes. 11. v. 4. ansam arripuit Scripturam immaniter calumniandi. Esto, inquit, quod omnes homines conveniant, linguaque et voce una utantur, omnemque terram in lateres et calcem coquant; quando usque ad caelum pertingent? Eetiamsi fune subtilius producatur, ipsis filum ducentibus. Infert, non magis credendum esse Mosi haec scribenti, quam Homero fabulanti de ALCIDIS, quod superimpositis tribus montibus, Pelio, Ossa et Olympo, Iovem e caelo exturbare voluerint. Hanc igitur fabulam manifestam cum veram censeatis, inquit, et de Deo opinemini, quod territus sit humanae vocis unitate, eiusque gratia illorum linguas confuderit, adhuc audetis vobis Dei scientiam arrogare?

Resp. Ad hoc aliqui simpliciter dicunt, quod sit vana et ambitiosa superborum hominum hyperbole, quasi dicerent, turrim se excitaturos, cuius altitudo oculis terminari nequeat. Sicut Deut. 1. v. 28. urbes Chananaeorum ad caelum usque munitae seu muratae vocantur. CYRILLUS autem l. 4. contra Iulian. ita occurrit, ut dicat, audaces istos homines per caelum aut ipsum firmamentum intelligere, et proinde conatum illorum esse et summe stultum et plane impossbilem; aut more Scripturae caeli nomine nubes et sublimitatem indicare, sicut Psal. 107. de nautis dicitur, quod concitata tempestate, fluctuum marinorum impetu adscendant usque ad caelos, vicissim descendant usque in abyssos. Quod autem Deus non formidaverit hominum vanissimos conatus, ex eo probat, quod ad eos descendit et obviam it temerarus: timentis est fugere; hosti occurere, nonnisi fortis animi.

9. IULIANUs odio religionis Christianae iussit conscribi quendam librum, cuius titulus: ACTA PILATI. in quo horrenda scelera de Christo conficta continebantur. Hunc librum turpissimus apostata passim in Romano Imperiodi vulgari, quin et pueris in schola ediscendum proponi curavit, ut Christi ac Christianae religionis odium omnibus instillaret. Meminit horum Actorum Nicephorus l. 1. Histor. Eccles. c. 16. et ex temporis cirumstantia salsitatem eorum arguit. Acta illa (inquit) passionem et mortem Christi referunt in septimum Tiberii annum, quo tempore, ut ex Iosepho constat, Pilatus nondum Iudaeae praefuit, sed 12 Tiberii anno ei est praefectus. Hoc ergo praevidens Spiritus sanctus per amanuenses suos S. Euangelistas diligenter annotari voluit, quam diserte Pilatus de Christi innocentia testificatus fuerit, et hoc suum testimonium aliquoties repetiverit, ut vanissima illa Iudaeorum et gentilium mendacia, antequam essent nata, exstinguerentur.

10. IULIANUS cum scripta legisset, in quibus doctrina Christiana defenderetur, reddidit ea, cum hac brevi inscriptione: *a)ne/gnwn, e(/gnwn, kate/gnwn. h. e. Legi, cognovi, condemnavi. Niceph. l. 10. cap. 25. Cui mox responderunt illi: *a)ne/gnws2, a)ll) ou)k e)/gnws2, ei) ga\r e)/gnws2, ou)k a)\n kate/gnws2. Legisti, sed non cognovisti: si enim cognovisses, non damnasses. Sozomenus l. 5. c. 8.

11. Caesareae Philippi statuam Christi ab Haemorrhousa positam, ad quam herba pellendis omnibus morbis accommoda crescebat, deiecit, et suam in eo loco posuit; quae fulmine paulo post deiecta est. Cedrenus.

12. Oraculum Apollinis, quod nato CHRISTO, sicut et reliqua, sublata potestate tenebrarum, virtute verae lucis obmutuerat, instaurare decrevit, ad hanc rem peragendam Orbasio, Medico ac Quaestore suo, Delphos misso. Qui cum eo pervenisset, et opus inchoasset, eum tale a Daemone responsum accepisse, refert Cedrenus Graecus historiae scriptor:

Corruit artifici vario Cortina labore
Constructa, hoc Regi redeuntes dicite vestro:
Nec casa, nec Phoebi reddens oracula laurus
Ulla super, nullae veniunt a fonte loquelae.
Exstincti laticesque profunda silentia servant.

Huc etiam spectant versus, quos citat Porphyrius libro peri\ eu)logiw=nfilosofi/as2, tales videlict:

*oi) o)i/ moi, tri/podes2, stonaxh/sate, o)i/xet) *a)po(llwn.
*o)/ixet), e\pei\ flogo/en mebia/zetai ou)ro/nion fw=s2.
Vae, vae mihi, tripodes, lugete: periit Apollo;
Periit, quoniam ardens mihi vim infert caeleste lumen.

AXIOMA ECCLESIASTICUM. Idololatraetandem confunduntur.

Hoc ipsum expertus est IULIANUS Apostata, de quo Ruffinus lib. 1. cap. 33. scribit, quod quodam tempore. Christianos Antiochiae Daphnen (est ingens lucus et opacus 40 stadiis distans ab Antiochia Syriae, aquis fontanis irriguus, in cuius medio fanum est et asylum Apollinis. Auctor Strabo l. 15.) vocarit, ut inde asportarent corpus Martyris BABYLAE ibidem sepulti, quoniam Apollo in


page 691, image: s0763

Daphne tesponsa illi amplius haud dabat, praetendens, hoc fieri propter Martyrem Babylam, cuius corpus in vicinia sepultum erat. Cum autem Christiani catervatim Daphnen venirent, loculum Babylae cum gaudio sublatum inde asportabant, inter eundum alta voce cantantes verba illa Davidis ex Psal. 97. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et confidunt in simulacris suis.

Idem quoque Nabuchadonosori accidit: sicut ex cap. 3. Danielis patet.

II. CHRISTIANOS PERSEQUENDO. IULIANUS Christianos atrociter persecutus, eorum cultum impedire summopere studuit, illosque ad paganismum amplectendum cogere conatus est. Nam

1. Reditus Ecclesiis eripuit, ne possent ali docentes et discentes, et virulentos iocos addidit: Se facere expeditiores ad regnum caeleste spoliatos facultagibus, quia in ipsorum libris scriptum sit: Beati pauperes, quia eorum est reguum Caelorum. Matth. 5. vers. 3.

2. Christianos exactionibus et mulctis pecuniariis (eos qui Diis sacrificare nolebant) duriter afflixit. Nacti hanc occasionem provinciarum praesides, ipsi etiam, emolumenti sui causa, longe gravioribus exactionibus Christianos, quam ab Imperatore mandatum illis esset, exhauriebant: nec a capitalibus suppliciis interdum sibi temperabant. Christianis super iniuriis Praefectorum conquerentibus, IULIANUS respondit: Vestrum est, cum afflictamini, laetari. Hoc enim Christi vestri praeceptum est Socrates lib. 3. c. 14.

3. Templa Christianorum destruxit, et quicquid pecuniarum et sactorum vasorum inventum fuit, diripuit, et thesauris suis intulit. Clericis omnem immunitatem, honores et annonam, a Constantino ipsis deputatam, ademit, legesque pro illis latas e medio tulit.

4. IULIANUs divinum baptismum cruoribus abominandis eluit. Templum in foeni receptaculum et equorum stabulum convertere tentavit. Zonar. Dixit: Iam templum habent Chrsitiani: Sed ego ubi a Persico bello rediero, medium eius foeno reponendo, partes ab utroque latere stabulum equorum parabo, ut videam ubinam suam spem collocent; sed sagitta divinitus emissa occisus est: sicut postea dicemus. Zonar. tom. 3. ann. fol. 119.

5. Templa paganorum, sub CONSTANTINI M. Imperio diruta ab illis, qui ea demoliti fuerant, restaurare, aut aestimatam pecuniam pro illis solvere coegit: Qui neutrum horum praestare possent, graviter torquebantur: multi Clerici, Sacerdotes, aliique Christiani carceribus includebantur. Sozom. lib. 5. c. 4.

6. Coetus Ecclesiasticos dissipavit, Episcopis et aliis Ecclesiarum Doctoribus, et praecipuis corum auditoribus in ultimas Imperii Romani terras exstrusis. Sperabat enim Tyrannus, fore ut Christiani, qui doctrina Euangelica et Sacramentis carerent, per diuturnam cessationem ad paganismum accederent. Sozomenus lib. 5. cap. 8, et 11.

7. Constituit, ne Christiani militiam exercerent. Multitudinem Christianorum omnem describi, et tributum ab illis exigi praecepit. Socrates, Sozomenus.

8. IULIANUS Apostata, quantus Philosophiae, in convincendis falsarum opinionum asserribus, usus sit, bene noverat: ideoque quia videbat, Ethnicam idolomaniam a Christianis eo potentius redargui, quo diligentius Philosophiam excolerent, iubebat ipsorum scholas claudi, ne addiscerent liberales artes, quo ita furori Ethnico minus ab istis resisti posset; Propriis enim, aiebat, vulneramur pennis: ex nostris armati conscriptionibus contra nos bella movent. referente Ruffino lib. 1. cap. 32.

Quod occasionem praebuit Apollinari utrique, patri et filio, omni dicendi genere probe instructis, ut scholas aperirent: et alter pro Homeri poemate heroicis versibus Moysis libros et veteres Ebraeorum res usque ad Saulis regnum componeret, et Tragoedias ad imitationem Euripidis, et argumenta Comica ad Menandri exemplum tractaret, Pindari etiam lyram attingeret: alter vero sacra Euangelia, et Pauli Epistolas ad Platonis imitationem Dialogis includeret. Socrates.

9. IULIANUS fontes omnes, quibus homines in Daphne et Antiochia utebantur, carnes item in macello, panes, fructus, olera, et quicquid quottidiana victus ratio exigit, Ethnicis suis lustrationibus, et impiis ceremoniis inquinavit; putans. (insanus homo,) si Christiani hisce rebus uterentur, hoc ipso probaturos ipsius Ethnicam impietatem. Theod. lib. 3. cap. 15.

10, Christianos omnes aula sua et militia expulit, eosque honoribus spoliavit: inter quos fuerunt IOVIANUS, VALENTINIANUS, et VALENS, qui post ipsum imperarunt. Diacon. Theod.

11. Omnes sceleratos et nequam homines fovit, illis immunitates dedit, et sceleratis eorum contumeliis impunitates, concessitque potestatem illudendi Christianis, quacumque petulantia fieri posset. Hos qui gnaviter hoc faciebant, honoribus domi militiaeque ornabat. Unde tandem eo dementiae processerunt, ut Sacerdotum Mulierumque virginitatem custodientium, alvos miserrime dissecarent, hordeo replerent, et extrema cum


page 692, image: s0764

contumelia porcis obicerent. In Palaestina, et nominat im in urbe Ascalone et Gaza, Christianos flagris concidebant, pronos et supinos trahebant, ad pavimenta illidebant, lapidibus et fustibus verberabant, aqua ferventi perfundebant, verubus transfigebant, capita eorum confringebant, donec cerebrum exstillaret: postea in loca cadaverum abiciebant, igneque succenso comburebant, reliquias quas ignis non absumebat, inter ossa Camelorum et Asinorum miscebant, nepro ossibus humanis agnosci possent. Theod. lib. 3. cap. 6. Sozomenus lib. 5. c. 9. et 15. Hist. Magd. cent. 4. cap 3.

Iam nomina quaedam eorum, in quos tyrannidem exercuit, seu exerceri permisit IULIANUS, recensebimus.

I. BASILIUS, Ancyranae Ecclesiae Presbyter, perpetuus Arianorum hostis, circumeundo et exhortando Christianos ad constantiam in vera religione, et ad odium Ethnicae impietatis totus deditus, raptus ad supplicium, post multa tormenta fortier tolerata, animam Christo reddidit. Sozomenus lib. 5. cap. 11.

II. Ex Iuliani Apostatae mandato in Meroe, quae Phrygum est civitas, gentis eius Praeses templum, quod diuturno squalore deformatum fuerat, aperuit, ibique divorum gentilium simulacra erexit. Quam rem iniquo ferentes animo Macedonius, Theodulus et Tatianus, noctu fanum ingressi, simulacra ista comminuerunt. Et cum multi eius rei suspecti in iudicium pertraherentur, ipsi se ipsos detulerunt. Atque ubi Diis sacrificare, quod in compensationem delicti facere iubebantur, nollent, Praefectus variis tormentis excruciatos craticulis subiecto igni tandem eos imposuit. Quod cruciatus animo sustinentes fortissimo, atrocissimasque poenas irridentes beati Christi Martyres, ad Praefectum dixere: Side carnibus assis, Amache, gustare cupis, in alteram nos verte partem; ne tibi edenti, si semiassi simus, insuavior fiat cibus. Socrates lib. 13. c. 15. Sozomen. lib. 5. c. 11. Niceph. lib. 10. c. 10.

III. Apud Arethusios MARCUS senex, CONSTANTINO imperante, Idolorum quoddam templum everterat, eoque loco templum, quod Christiani postea frequentarunt, aedificaverat. Ob id Arethusii, animadversa Iuliani voluntate, Marcum comprehendunt, nudant, totumque verberibus lacerant: mox in cloacas foetidas coniciunt, inde retractum, pueris stylis compungendum proponunt: postremo in corbe collocatum, iusculoque et melle inunctum, suspendunt sub dio in gravissimo aestu, vespis et apibus arrodendum. Marcus vero in his miseriis et cruciatibus nullum dolorem prodidit: sed impiis istis hominibus ex fide alacriter insultans, tandem ab ipsie dimissus est. Sozomenus lib. 5. cap. 9. et 10. Theod. Histor. Magd. cent. 4. cap. 3.

IV. CYRILLUS Heliopoli, quae iuxta Libanum sita est, Diaconus, imperante Constantino, inflammatus ardore divino, multa simulacra, quae adorarentur, in illis locis confregerat. Cuius facti memores, imperante Iuliano, impii et abominabiles Idololatrae, non modo ipsum interemerunt, sed etiam ventre dissecto, gustarunt iecur illius. Nec tamen hoc fugit omnia contemplantem oculum, dederuntque illi dignas facinore poenas. Nam quotquot illius sceleris participes fuere, primum dentes, qui simul exciderant universi, deinde et linguas amisere, quae ipsae putredine et fluxibus consumerentur. Postremo aspectu etiam privati sunt, suoque malo praedicarunt vim pietatis. Theod. lib. 3. cap. 7.

V. NESTOR Confessor comprehensus, vinculis et flagris afflictus, extra portas semianimis abiectus est. Sozom. Theod.

VI. Caesariensium, qui templum Fortunae destruxerant, alii occisi, alii exilio damnati sunt: eorum vero Episcopus EMPSYCHIUS occius est. Sozomenus.

VII. IULIANUS Apostata (uti supra diximus) impudenter adversus verum Dei cultum arma ferens, et fontes sceleratis victimis contaminabat, et quae in foro exponebantur, panes, carnes, fructus et olera, et alia omnia esculenta, eadem sceleris macula inquinabat. Quae cum viderent Christiani, etsi non poterant non gemere, lamentari, et scelera illa impense detestari: tamen eisdem vescuntur, Legi Apostoli obsecuti: Quicquid in macello venditur, comedite, nihil diiudicantes propter conscientiam. 1 Cor. 10. v. 25. At duo tamen viri re militari praestantes, IUVENTIUS et MAXIMIANUS, scutati milites et satellites Imperatoris, in quodam convivio acerbius, et maiore cum animorum ardore horrenda illa scelera deplorantes: Tradidisti, inquiunt, nos Regi iniquo, qui te deseruit supra omnes gentes terrae. Quae verba unus ex convivarum numero indicavit Imperatori. Ille confestim optimos viros illos ad se adduci iubet: percuntatur, quid dixerint: Illi insigni quodam zelo incitati: Nos, inquiunt, in vera educati religione, ô Imperator, et legibus, inprimis praeclaris, quas Constantinus tulit, non possumus non graviter et acerbe iam lamentari; cum videamus omnia impio scelere referta, et tum esculenta, tum poculenta nefandis et exsecrabilibus victimis contaminata, etc. Quae cum audivisset impius atque scelestus Apostata, graves et acerbas plagas illis


page 693, image: s0765

imponi iussit, atque sic hac vita privavit; imo vero iniquo et calamitoso illo tempore eripuit, et coronas victoriae eis conciliavit. Theodoretus lib. 3. cap. 14. Hieronymus.

VIII. CHRISTINA sub IULIANO propter fidem in Christum multiplicem Idololatrarum saevitiam experta est. Suus ipsi pater non pepercit, sed eam tetro inclusit carceri, et ne ad supplicium producta suam fidem profiteri posset, novo crudelitatis modo linguam ei praecidit. Tandem sagittis confixa, Martyrii cursum absolvit. August. super Psalm. 120.

IX. Occisi sunt et alii clari viri, propter religionis Christianae professionem, Artemius Dux Aegyptiorum militum, qui ideo capite trunctaus est, quod sub Constantino plurima gentilium simulacra deiecisset. Donatus Grammaticus cum parente utroque occisus est: item alius Donatus Episcopus Aretiae. Hilarianus Ierosolymorum Episcopus. Priscus Presbyter Romanus. Priscillianus Clericus. Benedicta femina. Pigmenius Presbyter. Gordianus. Demetria virgo. Iohannes Presbyter. Paulus et Iohannes, Constantiae (filiae Constantini) cubicularii. Theodoretus lib. 3. cap. 18. Ivo. Vincent. Regino. Hist. Magdeb. cent. 4. cap. 3.

X. VALENTINIANUS Imperatorem Iulianum, sub quo tribunus erat militum, infanum Fortunae comitatus, ab aedituo, aqua lustrali, pro ritu et superstitione Idoloatricorum sacerdotum, aspersus est. Ibi non celavit pro pietate fervorem suum. Aedituo enim pugnum inflixit, quod pollutum se, non purgatum diceret, sinumque chlamydis protinus avulsum abiecit, pedibusque conculcavit. Quo conspecto sceleratissimus Iulianus imperat in exilium eum deportari, in castellum quoddam situm in deserto, ubi vitam suam degeret. Sed is elapso anno uno, et paucis mensibus, mercedem tulit confessionis suae Romanorum Imperium. Ruffinus lib. 2. cap. 2. Theodoretus lib. 3. cap. 16.

XI. Praecipue admiratione digna fuit nobilissima femina PUBLIA, quae Antiochiae erat magistra virginum castitatem prositentium. Assiduus erat is coetus in laudando et celebrando DEO. Praetereunte autem Iuliano Imperatore clara voce canere iussit illud Psalmi 115. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum. Os habent, et non loquuntur; Oculos habent, et non vident, etc. Similes illis fiant, qui faciunt ca: et omnes, qui confidunt in iis. Audiens haec Imperator, indignarus mandavit, ne quid amplius, ipso praetereunte, accinerent. Sed PUBLIA ex fide contemnens Imperatoris mandatum, curavit, ut Imperatore praetereunte virgines altius canerent, et prioribus Psalmi versiculis adiungerent Psalm. 68. vers. 1. Exsurgat DEUS, et dissipentur inimici eius, etc. Graviter id molesteque tulit Imperator, iussitque eam in palatium vocari, ibique satellitibus mandavit, ut honestissimae Matronae, et quidem iam senio venerandae, crebras alapas impingerent. Illa hanc contumeliam summum honorem suum interpretata, domum rediit, et ut antea consueverat, sacras cantiones, quae in IULIANI furorem et impietatem competere viderentur, cum coetu suo frequenter cecinit. Theodor. lib. 3. c. 19. Hist. Magdeb. cent. 4. cap. 3.

XII. MARES Episcopus oculis ob senectutem orbatus, audiens IULIANUM in Sacello Solis sacrificare Diis gentilium, palam Imperatorem obiurgavit. Ad quem conservus Imperator, cum dixisset, Abi tu potius ad Galilaeum tuum (Christum intelligens) ac iube tibi aperire oculos, tum MARES respondit: DEO meo gratias pro caecitateago, qui ideo mihi visum ademit, ne te apostatam in DEUM blasphemum, et omnia plane pietate nudatum, coram videre cogar. Sozomen. Tripart. lib. 6. cap. 6. Alii hoc dictum Eguinario Episcopo (quem Fulgosus lib. 6. c. 2. Inarium appellat) asscribunt.

XIII. Inter ceteros Episcopos IULIANUS Athanasium quoque vehementer persecutus est, ad eumque comprehendendum Comitem cum exercitu misit. Athanasius vero Nilo navim ingressus est, et ad Thebaidem regionem confugere constituit. Comes, qui ad ipsum occidendum ab Imperatore missus, cognito eius itinere, instanter eum insequi eoepit. Et cum forte applicuisset Athanasii navicula ad quendam locum, comperit a praetereuntibus post tergum esse percussorem suum, et iamiam nisi prospiceret, imminere. Conterriti omnes, qui simul aderant socii, hortabantur eum, ut navi relicta, in solitudinem aliquam se abderet. At ille magno animo navem, in qua vehebatur, converti iubebat, ut percussoribus suis obviam iret, inquiens: Nolite, ô filii, turbari: eamus magis in occursum percussori nostro, ut cognoscat, longe maiorem esse eum, qui nos defendit, quam qui persequitur. Quid fit? Occurrentem atque praetereuntem navem Athanasii vident quidem percussores, sed nihil minus suspicantur, quam Athanasium in ea vehi. Ideoque nihil hostile moliuntur, sed quaerunt tantum: Ecquid sciant, ubi Athanasius sit? Quibus respondent socii Athanasii: Modo praeteriit, nec longe abest. Ita delusi hostes cursu celerrimo Athanasium insecuti sunt. Ipse vero Alexandriam reversus delituit ibi tantisper, dum IULIANUS exstinctus est.


page 694, image: s0766

Tandem post innumeros pro tuenda orthodoxa doctrina susceptos labores placide in Christo Alexandriae obdormivit A. C. 371, die 2 Maii, cum praefuisset Ecclesiae Alexandrinae annos 46. Ruffinus histor. Eccles. lib. 10. cap. 34. Socrates histor. Magdeb. cent. 4. cap. 3.

Exemplum memor abile de Ecebolio Sophista.

Ecebolius Sophista Constantinopolitanus levis homo in religionis negotio fuit, pro re nata varios colores induens. Nam dum Imperium tenerent Christiani Imperatores, et ipse acris exstitit religionis Christianae assertor. Ethnicis vero Imperium tenenribus, ut IULIANO foedissimo apostata, et ipse ethnicus factus est, et gentilis. At sublato IULIANO, rursus Christianus factus, ad fores templi paenitentiam agens, seu potius fingens, pronus se in terram proiecit, praetereuntesque acclamavit: *path/sate/ me, to\ a(/las2 an) ai/sqhton. Proculcate me salem fatuum. Socrates lib. 3. cap. 13. Nicephorus lib. 10. cap. 23. Allusit ad dictum Christi Matth. cap. 5. v. 13. *e)a\n to\ a(/las2 mwranqh=|, en ti/ni a(lisqh/setai; h. e. Si sal infatuatus fuerit, in quo salietur? Confer Marc. 9. v. 50. et Luc. 14. v. 34.

Prodigia et Miracula.

1. Propter impietatem IULIANI Imperatoris, et propter Arianorum blasphemias gravissimi hinc inde terraemotus exstiterunt, aedificia et domus passim subruentes, adeo ut tutum nusquam esset, vel domi vel sub aethere morari: in quibus Nicomedia die 2 Decembris A. C. 362. vesperri, et non mediocris pars Niceae urbis collapsa est. Praeterea siccitates immensae omnes terrae fructus perdiderunt. Quo factum est, ut homines, necessariorum ex terra fructuum inopia, carnibus animantium brutorum, Alexandriae et in Aegypto, vesci coacti sint. Hieronymus. Sozomen. lib. 6. cap. 2. Chronic. Func. fol. 109. Theodor. lib. 4. cap. 4. scribit, fimem illam ingentem, ob impietatem Iuliani, et frumentum, Ecclesiis a Constantino donatum, raptum, sub Ioviniano Imper. adhuc durasse.

2. DEUS praeterea duobus illustribus miraculis eodem tempore adversus Iudaeos et Ethnicos iram suam ostendit. Diximus antea, quid Iudaeis acciderit, cum Ierosolymae, concedente Iuliano, rursus templum condere coepissent. Terraemotu disiectae sunt moles, absorpti multi homines, et pars operum et machinarum, hominesque fulminibus accensi perierunt.

Eodem tempore in alia orbis terrarum parte Delphicum templum, quod Ethnicis praecipuum fuit, divinitus, non hominum manibus, deletum est terraemotu et fulminibus, cum IULIANUS legatos eo misisset, interrogaturus de eventu belli Persici. Saepe antea direptum et aliquoties deletum est Delphicum templum, sed rursus exstructum. At post hanc eversionem divinitus factam, numquam deinde restauratum est. Primi narrantur Phlegiae, qui fuerunt in Thessalia Iaphitae, combussisse Delphicum templum. Deinde partes aliquas, Xerxis milites. Post hunc Phocenses ipsi: deinde Brenni exercitus accendit. Toties et instauratum est. At post Iulianum nulla facta est instauratio.

Horum duorum templorum, Iudacici et Delphici, eversio divinitus facta eodem tempore, insolentiam Iudaeorum et Ethnicorum valde repressit, et pios confirmavit. Haec miracula in IULIANI historia considerare valde prodest.

3. Adhuc addam duorum adolescentum exempla, qui propter religionem Christianam magnos cruciatus sustinuerunt, et a DEO divinitus servati sunt.

I. Apud Daphnen, ubi IULIANUS sacrificare consueverat, Sacerdotis Ethnici filius aufugerat Antiochiam ad Christianam feminam, a qua in vera pietate institutus est. Occultatus est aliquandiu ibidem: tandem comprehensus, a parente multis verberibus male mulctatus, candente etiam veru in pedibus et dorso inflicto, cubiculo inclusus, ibique (haud dubie, ut a religione Christiana deficeret, aut fame periret) relictus est. sed eundem DEUS mirabiliter ex ea captivitate liberavit. Theodoretus lib. 3. cap. 14.

II. IULIANO apostata Ecclesiam vexante, Sallustius, qui tum Praefecti Magistratum Antiochiae gerebat, multos Christianos postridie eius diei, quo Babylae Martyris ossa, (de quo supra diximus) ex luco Daphnensi in urbem Antiochenam transferentes, cecinerant ex Psalm. 97. v. 7. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, gloriantes in simulacris suis, ex mandato Imperatoris comprehendit, et carceri includit, inter quos Theodorum iuvenem ad stipitem tortorium suspensum a prima diei hora usque ad decimam infandis affecit tormentis et suppliciis: neque a tormentis cessatum est, nisi cum eum non amplius vivere tortores putarent: nihilominus tamen inter tormenta invictus et divina virtute cotroboratus, subinde Psal 115. repetiit, nullumque doloris indicium praebens, ipsis tortoribus et iudici horrorem incussit. Quam iuvenis constantiam cum stupore admiratus Sallustius, ubi ad Imperatorem venit, Nisi, inquit, Christianos affligere destiterimus, ipsis quidem laudem et gloriam brevi parabimus, nos autem ridendos


page 695, image: s0767

omnibus proponemus. Porro Sallustii sententia latidata; et captivi illi dimissi sunt, et Theodorus post eam confessionem longo vixit tempore. Socrat. lib. 3. cap. 19. Theodor.

Ruffinus Historiae Ecclesiasticae scriptor memorat, se cum hoc Theodoro longo tempore post collocutum esse, et interrogasse: Annon, cum verberibus tormentisque adflictaretur, maximum sensisset dolorem? Illum respondisse: Se initio aliquantum doloris sensisse; at postea ei adstitisse adolescentulum (qui haud dubie fuit sanctus Angelus) qui linteo molli et frigido faciem sudore manantem continenter tergeret, et bono animo esse iuberet: ac tempus illud torturae iucundum magis, quam laboriosum, reddidisse. Et cum carnifices ab eo cruciando cessarent, se non voluptatem, sed afflictionem ideo sensisse, quod is qui eius levasset cruciatum, una discesserat.

Haec historia memoratu dignissima est, ex qua consolationem capere debemus, Dominum DEUM nostrum iis, qui propter nominis suigloriam persecutionem et tormenta patiuntur, ita aerumnas et dolores (alias intolerabiles) mitigare, ut perferre, atque in confessione vera perseverare possint.

CAPUT III. DE EGRESSV.

SUpra diximus, quod Iulianus Imperator intraverit ut Vulpes, regnaverit ut Leo, exiverit ut Canis, h. e. tragicum exitum sortiendo: de quo in hoc capite adhuc nobis dicendum est. Illud autem quo melius intelligi possit, in tres partes dispescemus. 1. in ta\ prohgou/mena. 2. in ta\ praxqe/nta, et 3. in ta/ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. IULIANI Oraculorum, de eventu belli, interrogatio. IULIANUS adversus Persas bellum moturus horrenda magico instituit, et oracula de eventu belli consuluit. Inter alia ita de eo Historici scribunt: IULIANUS apostata, cum carris iter in Persas faceret, speluncam quandam subiens, ibi scelestis sacris operatus est, iisque peractis, paucis consciis huius rei adhibitis, fores seris occ lusit, ac consignavit, apposita custodia. Eo autem in illa expeditione interfecto, fores eius speluncae paullo post a curiosis hominibus, qui noscere cuperent, quid Imperator ibi tam serio custodiri iussisset, apertae sunt: in qua inventa est muliercula capillis suspensa, extensis manibus; ex cuius iecinore immanis ille apostata, ventre dissecto, victoriam scilicet de Persis explorare voluerat. Cedrenus. Godfridus Viterbiensis, et Urspergensis.

II. Iuliani comminatio, et Athanasii vatidiea consolatio. Iulianus cum Oraculorum mendacibus responsis deceptus, somniaret victoriam, interminatus est, se Galilaeos, post victoriam de Persis relatam, funditus eversurum. Cum ergo multi rabiem eius Ecclesis metuendam dicerent, Athanasius populo maesto et flenti, se circumstanti, dixit: Nolite, ô filii, conturbari; nubecula enim est, et cito pertransibit. Hoc dicto Athanasius simul Christianos consolatus est, et Iuliani interitum, qui mox secutus est, praedixit, sicut ex sequentibus patebit.

III. Libanii Sophistae scomma sarcasticum. Antiochiae vir quidam pius adolescentibus doctrina instituendis operam dabat, a quo (Iuliano in Persis agente) Libanius Sophista, et Iuliani in religione Ethnica Praeceptor, quo nostram religionem irrideret, sciscitatur: Ecquid faceret fabri filius? Qui divina completus gratia respondit: Huius, inquit, universitatis opifex DEUS, quem tu per ludibrium Fabri filium nominas, parat Iuliano loculum. Nec multi dies praeteriere, cum fama de Iuliani morte advolavit, eiusque cadaver loculo reconditum ad sepulturam allatum est. Nicephorus.

IV. Didymi in somnis visio, Didymus Alexandrinus, (cuius liber de Spiritu sancto in operibus Hieronymi adhuc exstat) cum ob scelera Iuliani, animo admodum esset sollicito ac maesto, uti sequente nocte nihil comederet, forte in solio assidens somno oppressus est, ac velut extra se positus videbatur sibi videre equos albos in aere cursare, et qui in eis vehebantur, eos ita praedicare: Nuntiate Didymo: IULIANUM haec ipsa hora interfectum esse. Quod etiam eventu fuit comprobatum. Sozomenus histor. Ecclesiastica lib. 6. cap. 2. Nicephorus.

V. Stellarum in firmamente caeli situatio. Supra fidem esse videri possit, quod narrat Zonar. tomo tertio: Pridie quam periit Iulianus, (inquit) Ethnicus quidam ex ordine iudicum Antiochiae iuxta praetorium excubans, vidit congeriem stellarum, literas in hanc sententiam exprimentem: Hodie Iulianus in Persia occiditur. Notato tempore postea cognitum, eodem die fuisse interemptum.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Iuliani adversus Persas expeditio, eiusque tragicus et subitaneus interitus. (DEUS enim impios evertit nil tale cogitantes, idque subito et in momento. Nam in impiis DEUS interdum speculum iraesuae nobis ob oculos ponit, quando eos in


page 696, image: s0768

medio impietatis eursu repentina atque violenta morte opprimit.) Iulianus anno Christi 363. die 5 Martii cum exercitu 65000. Antiochia discessit, et adversus Persas profectus, initio habuit felices successus, et occiso magno hostium numero, urbem Persiae primariam Ctesiphonta obsedit. Petenti pacem Regi Persarum, Iulianus dare pacem recusavit. Persae vero commeatum intercluserunt, ideo in castris Iuliani magna fuit penuria, eiusque exercitus fame et siti pressus est. Tandem hostes accesserunt, et pugnatum est acriter die 11 Iunii. (uti duo Historici scriptores Eutropius et Ammianus, qui huic expeditioni interfuere, scribunt.) Iterum congressi sunt die 26 Iunii, ubi Iulianus hasta vel iaculo vulneratus est. (Nemo autem in hunc usque diem certi aliquid scire potest, an Iulianus a Persa aliquo, an vero a suo milite, an ab Angelo, vel Daemone occisus sit: Multum enim Ecclesiastici Scriptores hac in parte discrepant.) Vulnere autem illo mox exstinctus anno aetatis 32, cum solus annum unum, et menses septem post Constantii mortem imperasset. Sozom. lib. 6. cap. 2. Theodoretus lib. 3. cap. 25. Socrates lib. 3. cap. 21.

Iulianus moriturus fertur manum sanguine suo implevisse, illumque in aerem proiecisse, et Christum, debellatorem suum, rabiose allatrasse hoc scommate: Vicisti, Galilaee. (Galilaeos enim per contumeliam Christianos nominabat, ipsumque Christum Galilaeum.) Ita simul et victoriam confessus est, et blasphemiam evomuit. Theodoretus lib. 3. cap. 25. Cassiodorus in Tripart. lib. 6. cap. 47. et Nicephorus lib. 10. cap. 35. qui et illud refert, Iulianum iam moriturum anima secedente a corpore, divinius quodammodo, quam pro hominum captu potuit, oculos intendisle, ita ut Christum viderit, et exclamasse: Saturare, Nazarene.

De Iulianiexitu praeclave Nazianzenus: Vulnus ipsum accepisse tempestivum, (ait) totique mundo salutare: Et cum stolidus ille, omnia ex visceribus victimarum se cognoscere putret, unum hoc vulnus propriis visceribus infligendum ignorasse. Histor. Magd. Cent. 4. cap. 2.

Fuit ita Athanasii vaticinium de IULIANO verum, qui cum Iuliani rabiem non diuturnam fore opinaretur, dixit: Nubeculam esse, cito transituram. Allusit ad dictum Salomonis Prov. 10. v. 15. Quasi tempestas transiens non erit impius. TEMPESTAS enim,

I. Ratione ORTUS, magno cum fragore strepituque ingruit. vide Esa. 28. vers. 2. Ita quoque IULIANUS ab bellum contra Persas profecturus minas spirabat, omnesque Christianos rediturus medio tollere volebat.

II. Ratione PROGRESSUS, Tempestas ingens damnum facit, omnia tenebris involvit, Solemque oculis hominum eripit: Sic quoque IULIANI tempore, cum ille panoleqri/an et interitum omnibus Christianis minitaretur, omnes terrore perculsi fere desperabant.

III. Ratione EGRESSUS. Tempestas subito transit, et post eam Sol exoritur. Tob. 3. v. 22. Ita quoque eum IULIANUS subito praeter omnium hominum exspectationem exstingueretur, omnes Christiani laetantes tripudiabant.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Sepultura. Cadaver IULIANI in suburbio Tarsensi terrae mandatum est, et nulli funus deduxerunt, nisi multitudo scurrarum, empaectarum, et nequissimorum hominum, qui in exsequiis saltantes tibiis gingrinis cecinerunt, eique apostasiam et nefanda facinora exprobrarunt, exclamantes: O maxime fatue! ubi nunc tua sunt vaticinia? Vicit Deus et Christus eius. Nazianzenus in contione funebri. Athanasius et Rabus lib. 2. Mart. fol. 367. referunt, quod, cum eum humare voluerunt, terra ingenti motu sit concussa, quasi exsecrandum eius cadaver, quod receptaculum multorum Daemonum fuit, in se recipere nollet; Tandem illud ab igne, subito e terra exorto, consumptum est: quod praeludium fuit ignis infernalis, quo in aeternum torquendus esset.

Unde pater, quod recte quadret in IULIANUM dictum illud Psalmi 79. v. 12. Redde vicinis nostris septuplum in SINUM eorum, improperium eorum qnod exprobrarunt tibi Domine. Hoc si IULIANUS considerasset, non ita Christum et Christianos illusisset, ideo illusio reddita in sinum ipsius. Quod in pulcherrimo hoc Einblemate ostenditur:

Cernis, ut is caelum foedo qui conspuit ove:
Non caelum: imo suos conspuit ipse SINUS!
Et tu qui caeli Dominum contemnis, in illum
Non quot verba iacis, tot tibi probra vomis?

II. Christianorum exhilaratio. Supra diximus, quod IULIANUS Galilaeorum (h. e. Christianorum) vitam) vitam Diis suis voverit, si victor redirer. Verum DEUS impia consilia impii morte dissolvit. (ut loquitur Orosius) Antiocheni igitur nuntio mortis Iuliani audito, adeo exhilarati sunt, ut festum tripudium egerint, laetissima ista acclamatione per toram urbem intonante: Maxime fatue, ubi sunt tua vaticinia? Vicit DEUS et Christus eius. Hist. Eccles.


page 697, image: s0769

III. IULIANI apostatae avunculi, Felicis et Elpidii Ethnicorum tragicus exitus.

I. IULIANUS, Iuliani Imperatoris avunculus, in Ecclesiam (vivo apostata) crudelissime saeviit, Antiochiae in templo Christianorum adversus sacram mensam minxisse dicitur, atque Euzoio Episcopo eum prohibere conanti colaphum infregisse. Sed confestim in gravem morbum illapsus, visceribus putredine exesis, excrementis non amplius per meatus suos, sed per os egredientibus, interiit. Addit Sozomenus, etiam carnem eius putrefactam, in vermes conversam esse, qui in profundo abditi, vivam carnem tamdiu depasti sunt, donec eum interimerent. Theodoretus lib. 3. cap. 13. Sozom. lib. 5. cap. 8.

I. FELIX thesaurarius IULIANI Imperatoris, cum Christianus antea fuisset, in gratiam impii Imperatoris, ad impietatem Ethnicam defecerat. Hic in eodem Christianorum Antiocheno templo vasa sacra conspicatus, blasphemo ore dixerat: En qualibus vasis ministratur Mariae filio! DEO igitur apostasiae et blasphemiarum poenas dedit. Sanguine enim dies noctesque ex ore emisso, infelicem animam effavit, et aeternae morti traditus est. Theodoretus et Sozom. ibid. Niceph. lib. 10. cap. 29.

3. ELPIDIUS Iuliani Imperatoris domus praefectus, blasphemus in Christum: affectatae tyrannidis suspicione omnibus bonis exutus, et carceri inclusus, in situ squaloreque miseranda morte interiit. Niceph. l. 10. c. 29. Histor. Magd. Cent. 3. cap. 3.

XLVI. IMPERATORROM. IOVIANUS vel IOVINIANUS, vel IUVIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit VARRONIANUS, Pannonicus et vir praeclarus, Comes ordinum, incola agri Singidunensis in Pannonia, qui non procul abest ab Ulpia Traiana, quae nunc Corona nominatur. Hic Varronianus non ita dudum deposito militiae onere, tamquam emeritus, privatae tranquillitati sese dederat, et in avitos agros secesserat, ut agricolationi incumberet.

II. MATER eius ignoratur.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et ACTA IUVENILIA.

IOVIANUS Imperator fuit formosissimus, statura procerus, membris robustus, laetus ingenio, et generoso pectore praeditus. In Iuventute in vera religione diligenter informatus fuit, in qua usque ad finem vitae perseveravit. Cum enim Christiani, lege lata a Iuliano, militia exuerentur, symbolum militiae, quam religionem Christianam, deserere maluit.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit CHARITA, filia Lucilliani, ex qua unum suscepit filium, nomine VARRONIANUM, quem cum adhuc infans esset, Consulem creavit. Infans hic (uti Ammianus refert) nullis blandimentis adduci potuit, ut curuli sella veheretur.

III. ACTA POLITICA.

I. Acta ante Imperium.

IOVIANUS antequam ad Imperium pervenit, militiam secutus est, variisque militaribus officiis summa cum laude functus. Fuit et millenarius miles, cuius opera tunc IULIANUS, necessitate exigente, usus est: quia fortis et strenuus fuit.

II. Imperii occupatio.

I. Acta ante electionem.

1. Salustii electio, eiusque excusatio. Post Iuliani Imperium, altero statim die, qui fuit 5. Calend. Iulii, circumfusis undique hostibus, collecti duces exercitus Rom. de Principe alio creando deliberarunt: ubi Salustius praefectus praetorio a militibus ad Imperium electus est, sed is propter morbum et senectutem se excusans, imperialem dignitatem suscipere noluit.

2. Militis cuiusdam oratio. Postquam Salustius hoc modo se excusasset, miles quidam honoratior assurgens: Quid, inquit, haec mora hostibus utilis, nobis exitiosa nunc prodest? Cum maturare, non certare ob Principem, haec necessitas poscat? Quod si hoc bellum Imperator aliquis absens mandasset, quod saepe factum esse annales nostri testantur, annon militem aliquem raperetis, qui instantibus periculis occurreret, atque in commune consuleret? Id


page 698, image: s0770

et nunc agite, nisi et Mesopotamiam omnem et exercitum perdere mavultis.

2. Ipsa Electio.

I. IOVIANI a militibus electio. Tumultuantibus igitur paucis, Imperator tandem a multis electus est Iovianus, qui et Iovinianus et Iuvianus dicitur.

II. IOVIANI exceptio. Cum Iovianus ad Imperium capessendum a militibus raperetur, illud repudians exclamavit: Se Christianum esse, nec velle imperare exercitui Idola colenti, et Christum repudianti. Eutrop. lib. 11.

III. Militum exclamatio. Haec cum dixisset Iovianus, milites omnes una voce confessi sunt; Se quoque esse Christianos, et Christi nomen venerari. Imperium igitur Iovianus capessivit. Socrat. Soz. Theod. Cuspin. in Coss.

3. Acta post Electionem.

Militum lacrimatio. Antesignanis IUVIANUM clamantibus Augustum: Qui in medio, quique postremi erant, opinati, Iulianum medicamentis forte recreatum revixisse; ingenti laetitia affecti sunt: Sed cum Imperator novus purpuratus per castra duceretur, primoribus comitantibus, in lacrimas effusi sunt omnes: Quod fuit auspicium haud felix praesentis Imperii. Sed propter Iuliani amorem mox in Iuvianum quoque consenserunt, quod a nominis illius similitudine unatantum litera immutata esset.

III. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

IOVI ANUS pius et religiosissimus Imperator, imperium (cui tantum octo mens. praefuit) summa cum laude administravit, siquidem praeclaris virtutibus praeditus, et ut veram religionem propagaret unice sollicitus fuit; de quo statim dicemus. Commendatur inprimis hic Imperator, quod concordiae studiosissimus fuerit. Nam cum sollicitaretur, ut responsum daret Macedonianis supplicantibus: Odi, respondit, omne contentionis genus: Concordiam autem unice amplector et amo. Nicephor. Callist. lib. 10. cap. 40. Hist. Eccles.

II. ACTA BELLICA.

Pacem fecit cum Sapore Rege Persarum. Circa quam pacificationem tria sunt notanda.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Causa huius pacificatiois fuit ingens necessitas. IOVIANUS cum a militibus esset electus, in tentotium reductus, adhibitis Tribunis et Comitibus de immenso periculo verba facit Nam et in castris Romanis tum fames erat et rerum omnium penuria, et hostis obitu Iuliani elatus, agmen Romanorum a tergo utgebat.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a, h. e. Ipsa pacificatio.

IOVIANUS igitur, cum regredi non posset, Persis instantibus, et obiecto Tigride, pacem, quam SAPOR ipse obtulit, accepit in annos triginta, et con cessit eis quinque provincias Transtigridanas, quas Galerius Maximianus acceperat, et cum his Syngaram et Nisibin, clarissimas urbes, et partem Mesopotamiae, sola Ctesiphonte servata. Ruffin. lib. 3. cap. 2.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

1, Haec pacificatio cum ignominia fuit coniuncta. Quia veteres Romani imperii fines valdde sunt imminuti. Cui calamitati atque iacturae accessit maior ignominia. Veritus est enim populus Romanus ARSACI Regi Armeniae, amico et fido, auxilium contra Persas ferre. Ex quo libertas armorum victricium tunc corruisse visa, et pacem illam necessariam tunc corruisse visa, et pacem illam necessariam quidem, sed ignobilem ac turpiter factam esse iudicatum est. Quod ante Iovianum, annis mille, centum et duobus de viginti fere, ex quo Romanum Imperium conditum erat, numquam acciderat. Nam et legiones Romanae ita apud Claudium per Ponrium Telesmum, et in Hispania apud Numantiam: et in Numidia sub iugum missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur, et ut Romanis omnibus istis bellis conditio pacis, accepta ex necessitate, mutata postea fuerit: sic enim et Samnitibus, et Numantinis, et Numidis confestim bella illata sunt, neque pax rata fuit.

2. IOVIANI a subditis exsibilatio. Iovianus cum pacem (iactura multarum provinciarum) fecisset, derisus est, et cantionibus, et versibus, et libellis exceptus famosis. In quibus et haec fuere: Venisti e beilo; utinam ibi periisses. Et, *du/s1pari, forma praestantissime. Et reliqua quae commemorat Suidas. Qui et anum quandam refert, cum pulchritudinem et proceritatem eius conspicata esset, exclamasse: Quanta longitudo et profunditas, tanta est stultitia.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Magna fuit huius Principis pietas. Religionem enim Christianam, quam semel amplexus erat, etiam sub Iuliano apostata constanter retinuit: maluitque militiam, ac quam cumque dignitat em


page 699, image: s0771

amittere, quam contra religionem suam Imperatori, impia mandanti, obtemperare: Quin etiam prius imperium suscipere noluit, quam omnes una voce proclamassent, se Christianos esse.

Symbolum eius: SCOPUS VITAE CHRISTUS.

Quo Symbolo IOVIANUS unum suae vitae SCOPUM Christum praedicavit: quem propositum esse oporteat Rei publicae gubernatori: quo intueri, et quo cursum suum dirigere debeat. Nam omnis Christi actio, nostra est institutio, quem imitari vivendo, tutissimum est; secundum Augustinum. Quippe, qui (ut Bernhardus loquitur) origo est omnium virtutum: siquidem et prudentia vera in Christi doctrina, et iustitia in misericordia, et temperantia in vita, et fortitudo in passione eius conspicitur.

II. IOVIANUS, Athanasium, et alios Episcopos, quia Constantio et Iuliano in exilium pulsi fuerant, Ecclesiis suis restituit. sed et Valentinianum, quem Iulianus quod Christianum se professus esset, exilio mulctaverat, revocavit. Socrates lib. 3. c. 22. Sozomenus, Egnatius.

III. IUDAEIS, et gentibus, ne sacra sua palam exercerent, interdixit; et edicta, quae Iulianus pro gentilibus contra Christianos publicaverat, abolevit. Histor. Magd. cent. 4. cap. 3.

IV. Frumentum, quod Constantinus Magnus olim Ecclesiis distribui mandaverat, Iulianus vero ademerat, Ecclesiis reddi, lata lege super ea re procuravit. Quia vero tunc ingens fames non patiebatur totam conferri Constantini largitionem, trientem IOVIANUS tum praeberi iussit: totum pollicitus, cum fames cessasset. Ibidem.

V. IOVINIANUS Imp. ut fuit piissimus Princeps, sollicitus, qua ratione et vera religio propagaretur, et Ecclesiis, per Arianam impietatem perturbatis, pax pia restitueretur, Ab Athanasio per literas petiit, ut de necessariis rebus circa religionem Synodus institueretur. Athanasius igitur Synodum Episcoporum ex Aegypto, Thebaide ex Libya convocavit, et cum illis decrevit, sidem Nicaenam, ut Apostolicis dogmatis consentaneam, servandam esse. Eaque de re Synodicam Epistolam Athanasius ad Imperatorem misit, vel, ut alii putant, ipse Imperatoriattulit: in qua Sunodi Nicaenae decreta confir mantur, et Macedonii haeresis (quae Spiritus sancti divinitatem impugnabat) damnatur. Literis istis lectis, Imperator sententiam Synodi de religione confirmavit, seque in ea usque ad extremum vitae halitum perseveraturum dixit. Ibidem.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

MOrs IOVIANI aliquot prodigiis fuit significata. Nam Cometa interdiu conspectus est. Conflagravit locupletissima Bibliotheca Antiochena. Lana item magno agmine de caelo pluit. Chron. Phil. Fasc. temp. fol. 48.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

IOVIANUS, postquam pacem cum Rege Persarum fecisset, Constantinopolin cum exercitu properavit: apud oppidum Dadastana inter Galatiam et Bithyniam, laesus hiberno frigore, cum in cubiculum recens calce illitum venisset, et calefieri id ex prunis iussisset, sive odore noxio, sive calefactione ac nimia, noctu suffocatus, mortuus inventus est A. C. 364, die 17 Februar. cum imperasset menses 7, dies 22, vixisset annos 23, vel, ut alii volunt, 33: vel, ut quidam affirmant, 40. Eutropius, Orosius, Sozomenus l. 6. c. 6. Chron. Hedionis. Histor. Magd. cent. 4. cap. 3.

Hieronymus in Epitaph. Nepotiani ita de eius morte scribit: IOVIANUS gustatis tantum Imperialibus bonis, foetore prunarum suffocatus interiit, ostendens omnibus, quid sit humana potentia.

Alii mortis repentinae causam afferunt nimiam edacitatem, qua inter cenandum eo die genio indulsisse scribunt. Ego vero calumniam hanc esse credo, ab hostibus religionis Christianae confictam.

AXIOMA.

*makrobio/ths2, h. e. vitae longaevitas, secundum ordinarii iudicii divini regulam, promittitur piis, Exod, 20. vers. 12. Deuter. 5. vers. 16. Ephes. 6. v. 3. At contra braxubio/ths2, h. e. vitae brevitas, secundum absconditi iudicii divini decretum etiam piissimis interdum, deque Ecclesia Christi et religione orthodoxa praeclare meritis, divinitus constituta mirabili cum eventu fuisse legitur.

Exemplum huius rei memorabile habemus in IOVINIANO Imper. qui post susceptum imperium, non diutius quam septem menses, et aliquot dies, rerum gubernacula tractavit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

IOVINIANI cadaver Constantinopolin translatum, ac ibi, cum luctu gemituque omnium Christianorum, honorifice terrae mandatum est, quod


page 700, image: s0772

tam pium probum que Imperatorem tam cito amisissent, qui Ecclesiam Christi ad piorum votum atque utilitatem restaurare potuisset.

XLVIL IMPERATOR, VALENTINIANUS I, vel Magnus, eiusque frater VALENS, collegae.

I. VALENTINIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

VALENTI NIANUS ordiundus fuit ex oppido Pannoniae Cibala, quod non procul fuit a Taururo, quod nunc est Belgradum. PATER eius fuit GRATIANUS restiarius, cognomento dictus funarius, eo quod venalitium funem ei portanti quinque milites extorquere nequiverint. P. Diacon. Appendix S. Aurelii Victoris.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

VAlentinianus fuit vultu decens, sollers ingenio, animo gravis, sermone cultissimus: ad loquendum parcus, severus, vehemens, infestus vitiis, maxime avaritiae, cuius fuit acer punitor. Genera vetustissimorum meminisse solebat: nova arma meditari: fingere terra seu limo simulacra: prudenter uti locis et sermonibus. Ibidem.

II. ACTA OECONOMICA.

I. Uxores.

VALENTINIANUS. duas coniuges habuit simul.

Primo matrimonio sibi iunxit SEVERAM: deinde ea vivente, neque repudiata, alteram nomine IUSTINAM duxit: illectus ad hoc peccatum prioris uxoris stultitia, quae marito Valentiniano Iuctinam, pulchritudinis eximiae nomine commendaverat. Ac ne hoc delictum plurimos offenderet, legem Valentinianus tulit ac promulgavit, ut omnes qui vellent, impune bigamiam contraherent. Sed exemplum Imperatoris nemo imitatus est. Socrates lib. 4. cap. 32. Nicephorus lib. VI. cap. 31.

II. Liberi.

1. Expriore uxore SEVERA, ei natus est GRAZIANUS, qui Imperator factus.

2. Ex IUSTINA (quae Arianae baeresi fuit addicta, sed vivente matito Valentiniano I. non ausa fuit profiteri se esse Arianam. Illo vero defuncto, quia filius Valentinianus II. adolescens erat, palam id professa est, orthodoxos persequi coepit, filiumque ad idem faciendum, sicut postea dicemus, instigavit; ideo tandem in exilium est eiecta.) VALENTINIANUS unicum suscepit filium Valentinianum II, qui postea Imperator factus est; et tres filias, IUSTAM, GRATAM, et GALLAM; quam in uxorem duxit Imper. Theodosius Magnus.

III. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

1. Sub Iuliano apostata fuit Tribunus militum, a quo, quod orthodoxus erat, in solitudinem relegatus est. Hinc Theodoretus lib. 3. ita de eo scribit: Cum IULIANUS in fanum Fortunae (inquit) choreas ducens ingrederetur, et aeditui utrinque ad ianuas consisterent, ut introeuntes aqua lustrali expiarent: Valentinianus tribunus Imperatorem praecedens, ubi videt aquae guttam suae lanae aspersam, pugno caedit aedituum, seque inde non expiatum, sed turpi labe pollutum, ait. Quod factum Iulianus conspicatus, Valentinianum ad Castellum in solitudine situm relegavit, ibique vitam degere iussit. At Valentinianus anno et paucis mensibus interiectis, imperium tamquam mercedem suae pietatis et confessionis obtinuit, et, ut orosii verbis utar, retribuente Christo loco persecutoris sui accepit Imperium.

2. VALENTINIANUS, post mortem Iuliani, ab Imp. Ioviano ab exilio revocatus, et iterum Tribunus militum factus est.

II. Electio ad Imperium.

Statim post obitum IOVIANI Imperator declaratus est, sed quia aberat, decem dierum interregnum fuit, et cum Valentinianus die 24 Februar. Constantinopolin aveniret, eo die Imperium adire noluit, quod tum annus bissextilis esset, et diem intercalarem (quo Res publ. Rom. aliquoties iacturam passa est) infaustum esse iudicaret. Die igitur sequenti, qui fuit 25 Februarii, omnium unanimi consensu cum acclamationibus et laudibus solitis Imperator electus, et Augustus nuncupatus est.

III. Acta in Imperio.

I. ACTA TOG ATA.

Hic Imperator insignibus virtutibus praeditus fuit, vitiis tamen non prorsus caruit.


page 701, image: s0773

I. VIRTUTES.

I. Iustissimus fuit. Nam

1. In urbe Constantinopoli aeneum modium collocavit, ne mensurae diminui possent, et quibusdam, qui diminuerant, praecidit manus; quas ibi suspendit. Sudias.

2. In id quoque intentus fuit Valentinianus, ut thesauri iuste acciperentur, h. e. ne per iniuriam fiscus augeretur, aut per iniuriam exhauriretur. Idem.

3. Cum Berenica vidua de quodam Praeposito suo Rhodamo, qui eam iniuriis affecerat, conquesta esset, Valentinianus iudicem ei dedit Salustium, praefectum praetorio. (qui vir tantae integritatis fuit, referente Suida, ut postquam imperium Valentinianus suscepisset, adire Imperatorem iuberet, si quis iniuria a se affectus esset. Verum nemo questus est.) Ab hoc condemnatus praepositus, cum iudicium illius nihili faceret, ab Imperatore in Hippico crematus est, omnibus bonis ipsius viduae assignatis. Exemplum illud fuit iustae severitatis.

II. VALENTINIANUS auctoritatis observantissimus fuit.

1. Constituit, ne quis vestes auratas, praeter Principem, et purpuram gestaret. Quia etiam purpurea vestis, cuius color rubicundus, sanguinis imperium et necis inferendae potestatem notavit.

2. Cum a Valentiniano Imperatore milites postularent, ut socium Imperii constitueret, hoc responsi ab eo tulerunt: Ut me privatum ad Imperialem dignitatem extolleretis, in vestra erat potestate. At postquam me iam elegistis, quod petitis, in meo est arbitrio, non vestro. Vobis tamquam subditis competit parere, mihi vero quae facienda sunt cogitare. Sozomenus lib. 6. Histor. Ecclesiaest. cap. 6. Nicephorus lib. 11. cap. 1.

USUS.

Hinc refutari possunt Bucherius lib. 1. de abdicat. Henrici III. cap. 10. Rossaeus de potestate Rei publ. lib. 1. c. 1. n. 6. in fin. Et Magdeburgenses in discursu de iure Magistratus in subiectos. Qui subditos Magistratu superiores esse contendunt, hisce ficulneris in nixi praesidiis. Constituens est praestantior constituto. Atqui subditi constituunt Regem, Rex ab illis constituitur. Ergo.

Resp. Aliud est constiruere aliquem infra se, aliud vero constituere aliquem supra se. Respectu priori constituens est superior constituto, sed non respectu posteriori. Sic Principes, postquam alternatim Rem publ administraverant, et postea Numae lampada tradebant, illum ut superiorem nolentes volentes agnoscere cogebantur. Liv. lib. 1. Halicarn. lib. 5. Hoc accurata lance expendit Valentinianus Imperator uti supra diximus.

III. VALENTINIANUS prudentissimus fuit, praecipue in Magistratuum et collegarum electione.

1. Cum hostes Imperii exoriebantur complures, (Alemanni enim Gallias et Rhetias populabantus; Sarmatae, et Quadi, Pannonias: Picti, et Saxones, et Scoti, Britannos: Mauri et aliae gentes, Africam: Persae, Armeniam: Gothi, Thraciam) ac ita collega magnopere indigeret, fratrem suum VALENTEM, universorum sententiis congruentibus, Imperii consortem, et Augustum pronuntiavit Calend. April. A. C. 364. et diademate ornavit, eodemque vehiculo secum, ut participem legitimae potestatis, cum magno decore ex suburbano, ubi eum produxerat, Constantinopolim reduxit. Ammianus.

2. VALENTINIANUS, cum periculosissimo morbo decumberet, adeo, ut multi de eius salute desperarent, et de novo Imperatore creando consilia conferrent, ubi hoc comperit, filium suum GRATIANUM nondum puberem Augustum proclamavit, A. C. 367. die 24 Augusti.

II. VITIA.

I. Non leve admisit delictum Valentinianus, quod duas ux ores simul in matrimonio habuerit, et legem publicaverit, licere cuivis duas simul habere uxores. Siquidem Princeps non potest dispensare contra leges divias, quia est Minister Dei. Rom. 13. v. 4. Non enim est supra, sed infra illas, et ad observandas eas obligatus, sicut dicitur Iosuae 1. v. 8. Non recedat volumen Legis huius ab ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia, quae scripta sunt in eo. E. non contra, sed iuxta Legem Dei Princeps agere debet. Iam vero Christus tamquam verus Deus digamiam in N. T. prohibuit, Matth. 19. vers. 5. 6. Erunt DVO in carnem unam. Si duo debent esse in carnem unam, iuxta Christi mandatum: Ergo digamia simultanea, h. e. ut quis duas uxores simul habeat, in N. T. est prohibita.

II. Non leviter quoque peccavit in eo, quod nimis credulus fuerit. Nam si infidis ei hominibus, quibus se quasi fidissimis et prudentissimis dederat, carere, aut probatis uti licuisset, perfecti Imperatoris laudem consecutus fuisse putaretur.

III. Reprehenditur item in hoc Imperatore, quod natura aedmodum suerit iracundus, ita quidem, ut cum Quadorum Legatos, nimium iniqua ab illo populo admissa excusantes, auditet, prae iracundia subito concideret: sicut in cap. 3. dicemus.


page 702, image: s0774

I. I. ACTA SAGATA.

I. Difficilia bella gessit cum Saxonibus: (quorum in bellis Impp. primum hic fit mentio cum quibus et postea tanto cum periculo dimicatum est, ut Sidonius Apollinaris Episcopus Arelatensis scribat: Nullus hostis hoste Saxone truculentior est: nec robore tantum et audacia, sed etiam consilio et arte vincit: Improvisus aggreditur, provisus elabitur, etc.) Vicit tamen Saxones Valentinianus infra Coloniam Agrippinam in Tungris. Chron. Philipp. Crusius.

II. Repressi sunt a Valentiniano et Alemanni, quorum sedes tunc fuit, ubi nunc est Suevia. Contra eos ad Nicrum arces condidit, liisque praesidia imposuit, Chron. Philipp. Ammianus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. VALENTINIANUS pius et in vera religione constans Imperator fuit. Id circo cum sub Iuliano apostata Christianum se profiteretur, et Ethnicismum amplecti nollet, ab eo in exilium eiectus est: sicut supra diximus.

II. VALENTINIANUS orthodoxos promovit, et subditis suis liberum religionis exercitium concessit. Nam de eo scribit Ammianus, ipsum hoc moderamine Principatus inclaruisse, quod inter religionum diversitatem medius steterit, nec quemquam inquietaverit, nec interdictis minacibus subditorum cervices adid, quod ipse colebat, inclinarit, sed has partes intemeratas reliquerit.

III. Electionem AMBROSII ad Episcopatum Mediolanensem approbavit. Cum Auxentius Episcopus Mediolanensis vitam cum morte commutasset, et populus ad eligendum novum Episcopum convenisset, orta discordia res fere ad certamen venit. AMBROSIUS cum Liguriam eo tempore gubernaret, et ad sedandum tumultum ad templum ac currisset, de concordia ita disseruit, ut communibus omnium suffragiis nemo alius quam ipse Ambrosius, Catechumenus adhuc, necdum baptizatus, ad Episcopi functionem vocaretur. Verum cum Ambrosius dignitatem Episcopatus repudiaret, Valentinianum de re gesta fecerunt certiorem: qui electionem eius approbavit, laetari se dicens, tantam esse in praeside corporumque custode pietatem, ut Deus censuerit animas ei commendandas esse. Hoc itaque modo Ambrosius a fiscibus ad pedum Episcopale pervenit. Socrates lib. 4. Histor. Eccles. cap. 25. PROBUS praefectus praetorio cum Ambrosium in Liguriam mitteret. dixit; Vade ac age, non ut iudex, sed ut Episcopus. Quo apophthegmate non solum Ambrosium monuit, quanta religione Magistratus ei gerendus esset, verum etiam de futuro eius Episcopatu vatidicam vocem edidit.

IV. VALENTINIANUS, par)r(hsi/an Episcopi Ecclesiae benigno animo se suscepturum professus, ut refert Theod. lib. 4. Histor. Eccles. cap. 5. Est vobis (ait ad Episcopos ad se accersitos, cum eligendus esset Episcopus Mediolanensis) utpote sacris et divinis literis institutis explorate cognitum, qualis debeat esse is, qui sit ad Episcopatum gerendum delectus: et quod necesse sit, gregem suum non doctrina solum, verum etiam praeclara vivendi ratione moderari, et se cuiusque virtutis exemplar ei praebere, suaeque disciplinae rectam vitae et morum institutionem testem habere. Quare hominem in fide ita instructum in sede et gradu Episcopali iam collocate, uti et nos, a quibus hoc gubernatur imperium, ei vere et ex animo capita inclinemus, et illius reprehensionem (nam cum simus homines, errore labi necesse est) velut medicinam animorum cupide amplexemur. Et rursus cap. 6. libertatem AMBBROSII cupide amplexatus est. Nam paucis post diebus, cum D. Ambrosius valde libere apud Imperatorem verba faceret, resque nonnullas tamquam minus recte a Magistratibus administratas coargueret, respondit Imperator: Novi iampridem tuam in loquendo libertatem. Qua explorate cognita, non modo non tuae in Episcopum ordinationi restiti, verum etiam suffragatus sum. Quare sicut divina praescribit Lex, nostrorum animorum erratis medicinam facito. Ista sunt ab Imperatore et dicta Mediolani, et factitata.

USUS.

Veritas in aulis exulat. Hoc ipsemet Ludovieus XI, Rex Galliae professus est. Illum enim dixisse aliquando Historici referunt, se in regno suo, et potissimum in aula propria, abundare omnibus rebus, una excepta. Quam vero innueret rem, dum quaereret unus ex familiaribus aulicis, Veritatem esse respondit. Quare prudens et pia eius ad filium in regno successorem fuit haec admonitio: Ita te gerito, ut confessarii, necessariique et familiares possint te libere admonere mali, quod feceris, et docere facta tua. Siquidem natura humana in his rebus, quae ad voluptatem pertinent, ad id saepius inclinatur, quod sibi detrimento esse solet, atque id unum profuturum putat, quod ipsa cupit perficere: Hincque revera in fraudem inducta, neque quid conducat, sollertia prospicere, neque periculis admonita, vel molestiam animi discere, vel ad id quod decet, redire potest.

V. Idololatriam Valentinianus abrogavit. Nam inter cetera eius mandata etiam hoc exstat lege 7.


page 703, image: s0775

de Paganis: Nemo cultus vel adorationis causa clausa Idolorum templa aperiat. Longe enim a nostris temporibus abesse debet, ut maledictis idolis antiquum honorem restituamus, eorumque postes templorum coronis ornemus.

VI. Noluit fratri suo Valenti summaxei=n, eique adversus Gothos auxilium ferre. Quoniam, dixit, apostata factus est, et impia Arianorum dogmata amplexus. Theodoretus lib. 4. cap. 31. Praeterea ei denuntiari iussit: Non decere ei auxilium ferre, qui contra Deum, eiusque Filium, bella nefaria gereret, ne in malitia sua confirmaretur, sicut Nicephorus scribit lib. 11. cap. 48, et 49. Saepe etiam fratri hortator fuit, ut et veritatem amplecteretur, et ne saevitiam in recte sentientes exerceret. Philippus in Chron.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Oratio proagw/nios. VALENTINIANUS moriturus una se tantum gloriari victoria dixit. Rogatus, qua? respondit: Inimicorum nequissimum devici, CARNIM MEAM.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a

Mors eius considerari potest tripliciter.

I. Physice, h. e. mortis genus; de quo ita scribunt Historici: Intulerant Quadi bellum vicinis Pannoniis: sed territi Valentiniani adventu pacem petivere. Ibi cum legationi Quadorum (apud Brigionem oppidum, quod Brega Silesiae esse existimatur) responderet, qui latrocinia excusabant; subita ira incensus, cum magna vocis contentione eos obiurgaret, apoplexia interiit. Pomponius Laetus, P. Diacon. Appendix S. Aurelii Victor.

II. Chronologice, h. e. quando mortuus sit. nempe A. C. 375. aetatis 55, Imperii anno II, mense 8, die 22. Socrat. Ammian.

III. Theologice. Sine baptismo deccssit. Hic Quaestio moveri potest, An sit salvatus, quia non fuit baptizatus.

Resp. De salute eius nullo modo dubitandum. Nam pertinet huc regula Theologorum: Non privatio, sed contemptus Sacramentorum damnat. Et recte D. Ambrosius in Oratione funebri sic de eo scribit: Respexit Deus ardens desiderium illius, quo Baptismum expetivit. Quo etiam referenda est illa observatio, quod Christus, cum dixisset, Marc. 16. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: in antithesi nequaquam dixerit: Qui vero non crediderit, nec baptizatus fuerit, damnabitur: innuens scilicet, Baptismum non esse absolutae necessitatis, ut sine eo etiam in casu necessitatis nemo possit fieri salvus. Bern. Epist. 77. postquam multa ex Ambrosio et Augustino citasset; Vide, inquit, ne forte ob hoc Salvator, cum diceret, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, etc. caute et vigilanter non repetierit: Qui vero baptizatus non fuerit, sed tantum: Qui vero non crediderit, condemnabitur: nimirum innuens, solam interdum sidem sufficere ad salutem, et sine ipsa sufficere nihil. Eodem sensu Lutherus tom. 2. Ienensi Lat. 787. monstrat, Christi fidem in Sacramento adeo esse necessariam, ut etiam sine Sacramento servare possit: ideo noluit adicere, Qui non crediderit et non baptizatus fuerit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Cum Valentinianus vita excederet, nec Valens, nec Grtatianus, collegae ipsius, in vicinia fuere. Duces igitur Valentinianum II, puerum, qui propius aderat, sexto die Imperatorem proclamarunt: quod postea non improbarunt, nec Gratianus, nec Valens.

II. AMBROSIUS in Orat. de Valentiniano I, Imperatore Christianissimo, ita loquitur: Valentinianus meus candidus et ruber, habens in se imaginem Christi. Sicut de Christo sponso caelesti legitur, Cantic. 5. vers. 10. quod sit candidus et rubicundus. Candidus ob integritatem et innocentiam: Rubicundus vero, per fidem in Christi sanguinem, qui Christi imaginem in se portat. Et porro inquit: Ne iniuriam putes; charactere enim Domini inscribuntur et servuli, et nomine Imperatoris signantur milites. Iam vero nos omnes sumus Christi servi, et milites spirituales, qui sub vexillo eius militant. Sicut autem servi vexillum Domini, et milites signum sui Ducis gestant: ita quoque Christi character atque signum in nobis inveniri debet.

II. VALENS.

CAPUT I. DE ORTV.

HIC VALENS fuit Imperatoris Valentiniani frater. Genealogiam igitur eius vide in historia praecedenti.


page 704, image: s0776

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius dicta fuit DOMITIA, vel DOMINICA, callida et astuta femina, et haeresi Arianae addicta. Quae etiam marito blandimentis suis persuasit, ut a vera religione deficeret, et Arianismum amplecteretur.

AXIOMA.

Corruptiones in Religione a (malis) mulieribus plerumque sunt profectae. Unde malae mulieres a D. Hieronymo vocantur Ianua Diaboli, via iniquitatis, etc. Hieronymus in Regul. Monach. de castitate, tom. 4. p. 268.

Exemplum hoc loco habeinus in VALENTE. plura vide in historia Iustiniani Magni.

II. Unicum ex hac uxore VALENS suscepit filium nomine GALLUM. Hic ob peccata parentum in pueritia iusto Dei iudicio per mortem abreptus est. De quo ita scribit Socrates lib. 4. cap. 21. Filius Valentis (inquit) qui tenera admodum aetate fuit, forte adeo graviter aegrotare coepit, ut Medici de eius vita penitus desperarent. Cuius Mater Dominica Imperatrix retulit ad Imperatorem, se per quietem ab horrendis visis valde divexatam fuisse, puerumque propter contumeliam, quam BASILIUS Episcopus fuisset ab eo perpessus, morbo afflictari. Quae Imperator animo diligenter complectens, accersit BASILIUM, et quo illius faceret periculum, sic eum alloquitur: Si vera tua sunt de fide dogmata, precare, ne filius meus moriatur. Tum Basilius, Si, inquit, credes, Imperator, quemadmodum ego, et efficies, ut Ecclesia ad concordiam reducatur, vivet puer. Cui cum Imperator minime consentiret, Idcirco, inquit, Basilius de puero fiat voluntas Dei. BASILIUM, cum haec dixisset, dimitti iubet. Puer statim post exit e vita.

AXIOMA.

Deus peccata parentum etiam in liberis punit. Exod. 20. v. 5.

Exemplum hoc loco habemus in Valente Imperatore eiusque silio Gallo.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A fratre Valentiniano I. consors Imperii factus est A. C. 364. Calend. April. sicut in historia praecedenti diximus. Ille Valentinianus Oecidenti praefuit: Valens Orienti. Infelix autem fratrum dissimilitudo fuit. Nam ille orthodoxorum fautor ac protector fuit: Hic vero Arianorum. Ideo de Valente sic loquitur Nazianzenus: Insurrexit repente nebula grandine plena, et pernicies calamitosa, quae omnem Ecclesiam contrivit et discerpsit. Christi cultor pariter, et Christi osor: Qui post persecutorem (Iulianum) persecutor fuit., et post Apostatam non quidem apostata, sed nihilo meliorem Christianis se praebens.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. VALENS Imperium ut Tyrannus (de quo in Act. Ecles. plenius dicemus) administravit. Nam sciscitatus a necromantico, quis post se regnaturus esset? respondit Magus, fore illum cuius nominis primae literae essent THEOD. (indicabat Daemon Theodosium M. Imperatorem.) Quare Valens omnes qui Theodori, vel theodosii, vel theoduli, vocabantur, occidi iussit; sed non potuit theodosium M. successorem occidere. Interque alios Theodosiolus vir nobilis Hispanus neci datus est. Hic fuit Dux praestantissimus, et a Valentiniano missus seditionem in Africa sedavit: Firmum, qui Regem se constituerat, vicit, atque ita, dum Africam et Mauritaniam iterum regnosubiecit, benede Imperio Rom. meritus est. Postquam autem rescivit, Valentem Tyrannum de se occidendo consilia inivisse, prius Carthagine baptismo accepto, gloriosa morte occumbens, percussori iugulum ultro praebuit. Ceteri igitur, novi periculi metu, nomina sua mutarunt. Socrates lib. 4. cap. 19. Sozomenus lib. 16. cap. 35. P. Diacon. lib. 12. Zonar. Tom. 3.

II. Nullis liberalibus studiis Valentem Imp. eruditum fuisse, fatetur Ammianus Marcellinus l. 13. iussit tamen ut Eutropius res Romanas ab urbe condita usque ad suam aetatem colligeret. Id non ineleganter praestitit Eutropius, cuius etiamnum exstat (ut appellatur) Breviarium. Balduinus de Institutione Histor. lib. 1.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Procopium.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a. Procopii sedito.

PROCOPIUS cognatus IULIANI, (quem Iulianus etiam voluerat successorem) Imperium


page 705, image: s0777

sibi sumpsit. Latuerat hic diu in Cappadocia, et extrema inopia coactus Chalcedone tandem amicos invenit, quibus fretus Constantinopolin properavit, et pellecta in societatem suam multitudine, dum cognationem sobolis Constantini iactitavit, regiam occupavit: et ut favorem obtineret multitudinis, Constantii filiam posthumam cum matre Faustina secum duxit, quasi pro iis defendendis bella gereret, et primum quidem exercitum contra se missum in suas partes pellexit, inde Helenopolin occupavit, Nicaeam obsedit, et tandem tota Bithynia potitus est. Ammianus.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a. Valentis cum Procopio conflictatio, eiusque a proditoribus traditio.

VALENS Imperator turbatus Procopii astu, quod et Constantinopoli potitus esset una cum regia, et deinde Scitharum 10000 accersivisset, quibus tot regiones occupasset, in animo habuit ad conditiones pacis descendere, quod et fecisset, nisi a Ducibus prohibitus fuisset. Ideo Nicomediam occupavit, et Chalcedonem obsedit, sed probris exagitatus obsidionem solvit. Inde accepit nova auxilia e Germania; et proelio cum Procopio congrediens militibus tesseram dedit, auctoribus Ducibus suis, Augustus, quam vocem subinde ingeminarent: Quo facto Procopii exercitus signa ad Valentem detulit, et procopius in silvas fugit, sed mox proditoribus Gomario et Agelone, quos fidos sibi esse putaverat, captus et vinctus Valenti est traditus. Procopius igitur ad arborum duarum non longe inter se distantium vertices adductos, pedibus aliigatus, eisdem mox ad naturalem statum suum redire permissis, discerptus est. Socrates lib. 4. c. 3. Sozomenus lib. 6. cap. 8. Nicephorus l. 11. cap. 4. Ammianus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a

I. Proditorum Procopii horrenda trucidatio. VALBNS utrumque Procopii proditorem Gomarium et Agelonem novo supplicii genere crudelem in modum serris dissectos interemit, spreto iureiurando, quo se illis benevolum semper fore receperat. Ididem.

Hic notandum Axioma illud Politicum: Proditionem quidem gratam esse principibus, Proditores autem invisos.

II. Urbis Chalce donis a Valente Imp. devastatio. Valens Procopio e medio sublato Chalcedonem cepit, et muros eius diruit, quod Procopii partibus adhaesissent, et se contumeliis affecissent. In lapidibus autem vaticinium inventum fuit huiusmodi; Hos lapides transferendos Constantinopolin, ad aqua ductum aedificandum. idque paulo post factum est in aquaeductibus Valentinianis. Soc.

II. Bellum contra Gothos.

I. Difficilia bella gessit Valens cum Gothis, cum quibus saepe dubio Marte pugnatum est. Et licet contra eos Valens Traianum Ducem praestantissimum cum validissimo exercitu miserit, tamen ille a Gothis victus et profligatus est. De quo ita scribunt Theod. et Niceph. Valens, ubi traiecto Bosphoro venit in Thraciam primum, quoniam bellum vehementer extimescebat, longo tempore Constantinopoli ipse commoratus est: Traianum ducem contra Brabaros misit cum exercitu. Ac postquam Traianus ab hostibus superatus rediisset, ignaviam ei et timiditatem in convivio Imperator obiecit. Ille autem ea dicendi libertate, quae virum fortem et strenuum decet: Non ego, inquit, ô Imperator, victus sum; sed tu ipse sponte tua victoriam a te ipso reicis, qui ita cum Deo belligeras, momentumque quod ab eo provenit, repellens, ad hostes potius transmittis. Deus enim semper vincit: et victoria illis favere solet, qui auspicium ductumque eius sequuntur. Is nunc ab adversariorum partibus stat, quod contra Deum aciem instruere non desinis. Theodoretus l. 4. cap. 29. Nicephorus l. 11 cap. 40.

II. Deinde Valens ipse contra Gothos expeditionem suscepit, sed infeliciter pugnavit: de quo in cap. 3. plenius dicturi sumus.

III. Bellum contra Persas.

Cum Sapores Persarum Rex Armeniam invaderet, valens contra eum exercitum misit: praecipit tamen Ducibus, ut magis defenderent, quam bellum inferrent. Igitur lacessiti occasionem captantes vicerunt, et ab utraque parte in hiberna redierunt. Ammianus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Valens Imperator initio recte sensit de vera religionis doctrina, quod testatur edictum ab eo una cum Valentiniano fratre ad Episcopos dioeceseos Asianae, Phrygiae, Cataphrygiae, ac Pacatianae, missum: Deinde vero cum contra Gothos, qui Thraciam depopulati fuerant, expeditionem esset moturus, prius baptizari voluit, quare persuasione coniugis, quae Ariano veneno infecta erat, ab EUDOXIO Constantinopolitano Episcopo Ariano baptismum accepit: eique defensionem Ariani dogmatis et diversum sentientium persecutionem


page 706, image: s0778

iureiurando spopondit. Et mox, quod impie promiserat, scelerate perfecit. Etsi autem a fratre Valentiniano piissimo Imperatore per literas obiurgatus, atque ut a persecutione desisteret, admonitus fuit: tamen non obtemperavit, sed magis etiam contra Orthodoxos exasperatus est. Nam

1. Edictum in Oriente promulgavit, ut omnes orthodoxi Episcopi Ecclesiis pellerentur. Uno igitur eodemque tempore in exsilium expulit Episcopos, Meletium Antiochia, Eusebium Samosatis, Pelagium Laodicea, Barsen Edessa. Denique omnes Episcopos (excepto Athanasio Alexandriae, Paulino Antiochiae, et Epiphanio Cypri Episcopo, quos in suis sedibus reliquit) quotquot cum Euzoio Ariano Episcopo communicare nolebant, graviter afflixit: quorum aliquos variis suppliciis affecit, quosdam pecuniis mulctavit, quosdam flagris cecidit: multos in flumine Oronte, quod Antiochiam praeterlabitur, submersit. In summa hoc egit acerrime, ut tota Religio Christiana in Arianismum verteretur. Socrates l. 4. c. 1, 2, Theod. l. 4. c. 13. et 16. Sozomenus l. 6. c. 7. et 18.

2. Legem tulit, iubens, ut Monachorum multitudo per deserta Aegypti habitans, ad militiam cogeretur; recusantes vero per Tribunos et milites fustibus caedi et interfici mandavit. Socrat. l. 4. c. 32. Theod. l. 4. c. 26.

3. Tandem Valens, mortuo fratre, tamquam ruptis repagulis, prorsus Satanico furore in Christianos et doctores pios grassatus, et eo vesaniae progressus est, ut odio orthodoxorum gentibus ac Iudaeis, nec non Haereticis omnibus, licentiam daret sacra sua celebrandi, et idololatricas vanitates a Ioviano destructas, reflorescere permitteret: Iovisque cultum, et Bacchi, sacraque Cereris iam non in occulto, tamquam sub pio aliquo Imperatore, celebrarentur, sed per medias plateas bacchantes ubique cursitarent: cum illis solum inimicum se Princeps ostenderet, qui doctrinam Apostolicam praedicarent.

4. Venerunt ad Valentem Imperatorem Ecclesiastici viri octoginta et unus Nicomediam: Hilibellum supplicem de iniuriis illatis ab Arianis Imperatori offerunt. Imperator autem illo lecto, furore accensus, Viros illos comprehendi et interfici mandat, idque clam Modesto Praefecto iniungit. Hic multitudinis seditionem metuens, manifeste interficere eos noluit, sed navem paravit, se eos in exilium missurum simulans. Id supplicii ipsi fortiter et animose accipiunt. Nautas autem in piscatoria navicula pone sequi iussit, et navem succendere. Hoc ubi factum, piissimiielli viri innocentes mediis in fluctibus perierunt. Imperator vero relicta Nicomedia Antiochiam venit, ibique aliquandiu commoratus, Homousianos multos, variis modis excruciatos, neci dedit, plerosque vero fluviis submergi curavit. Socrates l. 4. cap. 16, 17. Theod. l. 4. cap. 18. 24. Histor. Magd. cent. 4. c. 3.

5. Ab Antiochia Edessam (sub praetextu visendi ibi reliquias S. Thomae Apostoli) profectus, cum cognosceret, plerosque Christianos ibi ab Arianismo abhorrere, (nam illis Valens Ecclesia interdixerat: nihilominus tamen extra moenia in campis conventus egere, Christumque magno animo, spretis impiorum minis, docuerunt, et palam confessi sunt) praesidem generalem Modestum Imperator contumeliosis adortus est verbis, eique alapam impegit, eo quod principiis non obstitisset, et ad Arianis dissentientes non urbe expulisset. Praefectus hac contumelia accepta, Imperatori morem gerere, sed neminem occidere constituit. Clam igitur illis significavit, uti caverent, ne postridie eius diei solitum in locum precandi causa convenirent, sedulo prospiciens, ut vel pauci eorum, vel nemo in discrimen veniret: At Edesseni spretis penitus eius minis, multo maiore studio quam antea, consuetum locum compleverunt. Qua re nuntiata, Modestus quid ageret omnino non habuit. Ac licet rerum praesentium status eum incertum animi reddidisset, tamen in campum ire perrexit. Interim mulier, filio manu secum tracto, et amiculo, contra quam sexum muliebrem deceret, negligenter sibi circumiecto, perinde quasi ad rem festinans optatam, cohortem militum, quae Praesidem anteibat, perrupit. Quod cum vidisset Modestus, eam ad se accersit, causam festinationis interrogat. Tum illa, Uti, inquit, ocius ad campum, in quo populus Ecclesiae Catholicae coactus est, veniam. Tune sola, inquit Modestus, nescia es, Praesidem actutum eo profecturum, et quos ibi offenderit, interfecturum? Imo vero, inquit, audivi, et propterea cursu celerrimo mihi opus est, ne post tempus veniam, et ita martyrio a Deo oblato destituar. At cur, quaeso, inquit praeses, puerum tecum ducis? Ut ille quoque, inquit, communis martyrii fiat particeps, parque praemium consequatur. His auditis a muliere, et intellecta praesentia animorum omnium: renuntiat ad Imperatorem VALENTEM, Frustra, inquit, ista caedes patrabitur. Nam insaniam solum decerpemus ex hoc facinore, nec exstinguemus promptitudinem illorum. Atque his verbis exspectatorum malorum sensuma multitudine avertit: licet Presbyteri et Diaconi ad Praetorem raperentur, ut horum alterum fieret: ut vel ipsi admitterent Lupi societatem, vel exigerentur urbe, mitterenturque in ultima quaedam loca. Sozomenus lib. 4. cap. 18. Socrates


page 707, image: s0779

lib. 4. cap. 18. Theodor. lib. 4. cap. 17. Histor. Magd. ibidem.

6. VALENS Alexandriae Lucium quendam Episcopum constituit Arianae sectae addictum, qui instar lupi Ecclesiam vastavit, sic grassatus persecutionibus, ut nec in gentilium persecutionibus simile quidquam sit factum. Theod. lib. 4. cap. 15. Sozomenus lib. 6. cap. 5. Socrates lib. 4. cap. 21.

7. VALENS Gregorium Nazianzenum, et Basilium cognomento Magnum Episcopum Caesareae (qui Arianis, haeresin suam blasphemiasque magno furore in Oriente disseminantibus, fortiter sese opposuit, et conticescentibus aliis, ipse vere solus orthodoxam fidem libere confessus, ut pro Scintilla exstinctae propemodum fidei per universum orientem habitus sit: sicut Nazianz. eum in Epist. ad Basil. nominat: neque vel blandimentis, vel minis ab hoc proposito deterreri potuit) ex Ecclesiis suis eicere, et in exilium mittere cogitabat, sed tantorum virorum reverentia fuit retractus. Sozomen. lib. 6. cap. 7. et 18. Inprimis vero Basilii constantia, et heroica animi magnitudo admiratione digna est, qui verbis Psalmi 24. v. 1. Domini est terra et plenitudo eius, etc. contra VALENTIS Imper. minas se erexit, et Praefecto, horrenda quaevis minanti, alacriter restitit. recitat historiam Theodoretus lib. 4. hist. Eccles. cap. 19. Cum Valens Imperator plerosque Episcopos, aliosque Ecclesiarum ministros, quosdam blandiendo, praemiis inescando, precibus, persuasione; alios minis, bonorum proscriptione, exiliis atque suppliciis ad Arianismum impulisset, et solum BASILIUM constantem superesse videret: Demosthenem quendam hominem furibundum et audacem ad Basilium cum atrocibus comminationibus misit. Hunc contumeliis debacchantem Basilius irrisit, inter alia ei dicens: Tuum est, de pulmentariis cogitare, et non divina dogmata decoquere. Missus post Demosthenem est Praefectus, cui nomen MODESTUS: qui astutia primum Basilium aggressus est, et existimavit, pollicitationibus ac muneribus Basilium ab orthodoxa sententia Arianorum impiam haeresin pertrahi posse: Itaque accersitum ad se Basilium honorifice tractavit, placideque allocutus hortabatur, ut tempori cedere, neque tot Ecclesias adducere in discrimen vellet tenui exquisitione dogmaris: promittebat et ab Imperatore illi amicitiam et multa beneficia: At divus ille vir, adolescentulis congruere tales sermones, respondit. Nam hos et similes inhiare eiusmodi rebus: qui vero essent innutriti divinis literis, eos nullam syllabam illarum in discrimen venire pati posse, solereque, si res poscat, nullum genus mortis pro illis subeundum recusare. Imperatoris quidem amicitiam magni se pendere cum pietate; qua remota, perniciosam esse. Non enim personarum dignitate, sed fidei integritate, Christianismum dignosci: ut refert Nazianzenus. Ferebat hoc aegre Praefectus, aiebatque, eum desipere. Tum M. Basilius: Utinam aeterna haec mea sit desipentia. Denuntiato igitur exilio, iubet eum cogitare, quid agat, et postero die sententiam suam explicare: Ibi M. Basilius respondit: Eundem se illi postridie quoque reversurum; videret modo, ne animum ipse mutaret, et minas exsequi nollet. Haec Theodoretus. GREGORIUS autem Nazianz. orat. 30. quae est in laudem Basilii inscripta, haec adicit: Praefectus Basilio: Quid? potestatem hanc meam et Imperatoris non pertimescis? Cur vero pertimescam? respondit Basilius: Quid fiet, quid patiar? Quid patieris? intulit ille: bonorum proscriptionem, exilium, cruciatus, mortem. Tum Basilius: Si quid aliud habes, id nobis minitare. Horum enim, quae adhuc commemorasti, nihil nos attingit. Quoniam primum bonorum proscriptioni obnoxius non sum, quippe qui nihil habeam: nisi forte laceris et detritis hisce pannis indiges, ac paucis libellis, in quibus mihi vita sita est. Nec vero exilium ullum cognosco, qui nullo loco circumscriptus sum, ac neque terram hanc, quam nunc incolo, meam habeo, et eam omnem, in quam proiectus fuero, pro mea duco: Imo universam terram DEI esse scio, cuius advena ego sum et peregrinus. Cruciatus autem, quid in me poterunt, cum corpus prope nullum, et ossa sine carnibus circumferam? nisi forte primam plagam dixeris; huius enim solius inferendae potestatem habes: Quin nec mortem formido; quippe quae beneficii loco mihi erit: citius enim me ad DEUM transmittet, cui ???vo et munere meo fungor, maximaque ex parte obii, et ad quem iamdudum propero. Haec Nazianzenus. Haec cum a Praefecto MODESTO nuntiarentur Valenti Imperatori, minas suas et vim contra Basilium aliquantum remisit. Non multo autem post iterum iratus Valens, in templum cum satellitio irruit, ut Basilium inde abduceret. Cum autem videret, Basilium nihil consternatum, alacriter officium suum in templo administrare, nullam ei vim intulit, sed pietatem et reverentiam simulavit. Cumque ad aram accederet, munera oblaturus subita vertigine correptus ac tremebundus totus collapsus fuisset, nisi a Diacono quodam apprehensus et sustentatus fuisset. In sacrarium igitur illatus, amice cum Basilio de religione contulit. Spes tunc magna erat, meliorem fore Imperatorem: Sed a Consiliariis improbis ad impietatem pristinam paullo post retractus, iterum Basilium in


page 708, image: s0780

exilium mittere cogitavit. Sed miraculis deterritus est. Sella enim, qua vehebatur, dissolura est. Deinde cum literis relegationis Basilii subscribere vellet, penna fissa est. Assumit secundam, et similiter tertiam; quibus idem contigit. Cum autem pertinax in subscribendi proposito perseveraret, manus ilico trepidare atque horrendum in modum tremere incepit. Quo facto Valens vehementer conturbatus, literas discerpsit et abiecit. Denique filius Imperatoris (de quo supra dictum) subito in morbum desperatum incidit. Imperator Basilii preces pro filii salute petens, audivit, Si ipse Imperator veram fidem sectaretur et Ecclefias uniret, se bonam spem de salute filii facere; sin minus, aliud eventurum. Cum autem Valens non consentiret; insuper etiam Arianorum preces imploraret, et praedictum filium per Arianum Sacerdotem (quod Basilius prohibuerat) baptizari curasset; filius mortuus est.

MODESTUS vero Praefectus precibus Basilii ex gravi morbo sanatus est, atque conversus.

Postea EUSEBIUS, Praefectus Ponti, Basilium conficto crimine accusavit, ad tribunal adduxit, minatusque est, se inflictis verberibus hepar tandem ex mediis visceribus illi extracturum. Cui Basilius: Gratum quid mihi (inquit) profecto feceris, si hepar, quod omnia membra reddit infirma, extraxeris; (ut ex habitu corporis colligere poteris:) ita enim corpus omne meum a molestiis semel liberabis. Non ausus est autem Eusebius Praefectus in Basilium aliter quam verbis minacibus saevire; parum enim abfuit, quin vulgus Praefectum trucidaret, nisi Basilius id prohibuisset. Theod. Histor. Eccles. l. 4. cap. 17. et in Hist. Tripart. 7. cap. 36. Socrat. lib. 4. cap. 26. Sozomen. lib. 6. cap. 16. Histor. Magdeb. Cent. 4. cap. 3.

Prodigia.

Impetante VALENTE, multis prodigiis fignificata mala, quae ex impietate et saevitia Valentii orta sunt. Nam

I. A. C. 365. die 21 Iulii horrendae fuerunt tempestates, quas secuti sunt terrae motus vehementissimi, adeo ut orbis terrarum mutaretur. Alicubi enim, ubi antea pedibus conficiebatur iter, iam navigandum erat, et mare in quibusdam locis digrediebatur, et campi exoriebantur. In insula Creta tum decem urbes perierunt. Socrat. lib. 4. cap. 3. Sozom. Oros.

II. Eodem anno apud Atrebatas lana vera de nubibus pluusae mista defluxit. P. Diacon.

III. A. C. 367, die 2 Iulii, Constantinopoli delapsa grando adeo magna fuit, ut manum globus unus impleret, et lapidibus similis esset.

Ac scribit auctor Fasciculi Temporum, grandinem eam tum homines, tum iumenta interfecisse, eamque per itam DEI demissam tum multi affirmarunt, eo quod Imperator Valens Ecclesiasticos multos viros, ideo quod Eudoxio communicare nollent; (ut supra dictum) exiliis afflixisset.

IV. A. C. 368. ingens terramotus in Asia exortus; quo concidit Nicaea urbs Bithyniae, quae saepe antea terrae motibus horribiliter concussa fuerat, undecima mensis Octobris funditus est subversa. Nec multo post Germae civitatis Hellesponti multae partes alio terraemotu deiectae et coneussae sunt. Quibus tamen neque Eudoxius neque Imperator motus, persequi a se dissentientes destiterunt. Socrat. lib. 4. c. 10. Hieron. in Chron. Fast. Sic.

V. Circa annum fere Christi 374 magna fuit siccitas Caesareae: Quam deinde fames secuta est, vivo Basilio, qui divites gravissimis orationibus hortatus est, ut tenuioribus ficultatibus suis subvenirent. Basil. serm. 3. in divites. et Hieron. in Chron.

VI. A. C. 375. Fames gravissima in Phrygia regionem illam oppressit, ut incolae sedes suas mutare alioque confugere coacti fuerint. Causam plerique assignarunt crudelitati Valentis, qui octoginta Presbyteros (de quibus supra diximus) navi impositos comburi curaverat. Socrates lib. 4. cap. 16. Cent. 4. cap. 3.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

ISAACI Monachi praedictio. Ferunt, Isaacum Monachum, e vicina solitudine egressum, ubi vidit Valentem cum exercitu egredi, contenta voce eidixisse: Quo proficisceris, ô Imperator, qui auxilio DEI, quem contra bellum gesseris, prorsus destitutus es? Nam quoniam tu multorum linguas ad blasphemias adversus eum loquendas acuisti, et pios laudibus eum celebrantes Ecclesiis exturbasti, idcirco ille Barbaros adversus te concitavit. Desine igitur tu bellum contra eum facere, et ipse bellum contra te commotum sedabit. Redde gregibus optimos pastores, et victoriam facile reportabis. Quodsi, his omnibus neglectis, bellum suscipias, reum eventu experiere, quam dutum sit tibi contra stimulos calcitrare. Nam neque ipse reverteris, et exercitum praeterea amittes. Cui admodum iratus Imperator; Revertar, inquit, et te interficiam, falsaeque praedictionis poenas abs te re


page 709, image: s0781

petam. Tum ille minas neutiquam veritus, clara voce, Eneca, inquit, si quid falsi me dixisse deprehenderis. Verum vaticinio eventus respondit. Socrates lib. 4. cap. 35. Sozom. lib. 6. cap. 37. Theod. lib. 4.. cap. 31, 32.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

VALENTIS adversus Gothos expeditio, eiusque tragicus exitus. Valens A. C. 378, die 30. Maii (ut Socrates habet) Constantinopolin venit. Ubi a plebe probris lacessitus, quod Gothos in Thraciam recepisset. Cui iratus Valens urbe discedit die 11 Iunii. Gothi sibi metuentes, Episcopum de pace ad Valentem miserunt; verum nihil impetrarunt, sed vindictae cupidus etiam Gratiani exercitum, qui prope aderat, exspectare noluit, sed die 9 Augusti pugnavit: ubi, cum Gothi ex insidiis equitatum vicissent, pedites in angustias coegerunt, eosque trucidarunt, quamquam non ceciderunt multi. Praestantissimi viri in hac clade desiderati sunt, et vix tertia pars exercitus effugit. Valens desertus a suis armigeris, neminem habuit, a quo tueretur: ideo sagitta vulneratus, in casam quandam munitam deportatus est: qua obsessa, cum qui intus essent, valide se defenderent, tandem Gothi ignem iniecerunt, ac Imperator in ea (hostibus ignorantibus, quis intus esset) crematus est. Qui ex incendio fugientes capti sunt, haec hostibus nuntiarunt. Ita poenas dedit iniustae saevitiae, quam adversus orthodoxos exercuerat. DEUS enim tarditatem, poenae gravitate compensat. Exstinctus est Valens A. C. 378. aetatis 50. cum impersset annos 14. mens. 4. dies 9. Socrat. lib. 4. cap. 38. Theod. lib. 4. cap. 36. Sozom. lib. 7. cap. 40.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Poena talionis. Dignum consideratione est in Valente; quod modus poenae cum modo delicti tandem congruat. Ipse iusserat 80 Presbyteros navibus impositos comburi. Rursus igitur in casa, in quam se occultaverat, combustus est, atque ita ad inferos (ex igne terreno in ignem infernalem) descendit. Et refert Orosius, Gothos petiisse, ut mitterentur ipsis Episcopi, a quibus religionis Christianae doctrinam discerent, et Valentem eis misisse Doctores Arianos: atque ita Gothos primae fidei suae rudimenta ab Arianis accepta in posterum retinuisse. Iusto itaque DEI iudicio Valens a Gothis crematus est, quorum ille animis pestiferum erroris virus infuderat.

XLVIII. IMPERATOR, GRATIANUS et VALENTINIANUS II. sive iunior. Fratres et Collegae.

I. GRATIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit Imp. VALENTINIANUS PRIMUS.

II. MATER fuit severa. Ex hisce parentibus natus est in urbe Syrmio: sicut in Hist. Valentiniani I. Imper. diximus.

II. Appellatio.

Dictus fuit GRATIANUS. Habuit nomen et omen. Reipsa enim Gratianus fuit. 1. Active, quia erga omnes gratiosus et beneficus fuit. 2. Passive, quia apud omnes gratiosus, h. e. acceptus fuit. Victor. P. Diacon. Egnat.

CAPUT II. DE PROGRESSV. I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et ACTA IUVENILIA.

EGregiis corporis et animi dotibus ornatus fuit. Nam,

1. Forma egregia fuit praeditus.

2. Literis ab ineunte aetate haud mediocriter institutus fuit. Praeceptorem habuit Ausonium Burdegalensem; (cuius exstant poemata quaedam, quem Gratianus tandem ad Consularem dig nitatem Romae evexit.) a quo didicit carmen eleganter scribere, ornate loqui, explicare controversias more Rhetorum.

3. Cibi, vini, somnique parcissimus, et libidinis victor fuit. Vict. P. Diacon. Pompon. Laet. Egnat.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit CONSTANTIA POSTHUMA, Constantini II. filia, cuius Mater Faustina fuit. quae Posthuma dicta est, quia Faustina mater praegnans erat, cum Constantinus moreretur; et post mortem demum eius nata est. Cum autem Constantia adolevisset, Gratiano est desponsata, sed nullos ex ea liberos suscepit.


page 710, image: s0782

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

GRATIANUS a patre VALENTINIANO I. insignibus imperii ornatus est, cum nondum pubertatis annos egressus esset. Cum ergo tam pater, quam patruus mortem obiissent, Gratianus utrique successit.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Hic laudatissimus Princeps Imperium bene administravit; et insignibus virtutibus praeditus fuit. Nam,

1. Pius et religiosissimus, atque a prima adolescentia religioni orthodoxae addictissimus fuit, in qua etiam usque ad extremum vitae halitum constans permansit.

2. Valde humanus et liberalis fuit, adeo ut aegrotos ipsemet inviserit, illisque, quo ex morbo convalescerent, medicamenta attulerit: Pauperibus item et suis victum et amictum praebuerit.

II. GRATIANUS VALENTINIANUM II. fratrem consanguineum, quem exercitus perum adhuc vix quadrimum Imperatorem salutaverat, ab imperii societate non repulit; sed omnia ei communia fecit, et imperium cum eo divisit, et ipsi cessit Gallia, Hispania, Germania et Britannia: Valentiniano vero Italia, Illyricum et Africa. Zonaras.

III. GRATIANUS cum animadvertisset, Thraciam Daciamque possidere Gothos, atque ab Hunnis et Alanis extremum Romano nomini periculum instare; accitum ab Hispania Theodosium, ingentis animi et pietatis virum, et propter fortitudinem ac res gestas celebrem, Magistrum militiae fecit, eumque contra Barbaros cum exercitu misit: cumque feliciter eum bellum gessisse intellexisset, consortem Imperii fecit, concessa ipsi purpura, ac Orientis et Thraciae imperio ei tradito.

IV. Quemadmodum nemo sine vitiis: Ita et hic Imperator suos habuit naevos. Nam,

1. Cum Theodosium consortem Imperii fecisset, ex Pannonia in Gallias reversus gubernationem Imperii neglexit, et ludis, venationi, et arti scite sagittandi totum sese dedidit. S. Aurel. Vict.

2. Exercitum Romanum neglexit, atque militibus Romanis Alanos, Barbaros (quorum vestitu utens interdum incedebat) praetulit, unde animos Romani exercitus a se abalienavit: sicut postea in cap. 3. dicemus.

II. ACTA SAGATA.

Gratianus Alemannos, qui se in Germaniam ingenti exercitu (Ammianus habet ultra quadraginta milia) infuderant, apud Argentariam oppidum Galliarum felici praelio, ita ut ex tanto exercitu vix quinque milia effugerint, vicit, confisus auxilio divino: cuius ope, parvo excrcitu, et minimo suorum incommodo, prope innumerabilem hostium multitudinem profligavit. Commissum est hoc proelium apud Argentoratum (quam urbem et Argentariam scriptores nominant) A. C. 378. Paul. Oros. lib. 7. c. 23. P. Diacon. Ammian. Marcell.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Gratianus paternae pietatis aemulus fuit, et pro pace et rranquillitate Ecclesiis reddenda sedulo laboravit. Valenti patruo haeresi Arianae addicto contra Scythas opem petenti, negatis auxiliis respondit: Non esse cum Dei hoste societatem belli coeundam. Zonaras.

II. GRATIANUS Valentis patrui sui crudelitatem, quam in Confessores sincerae doctrinae exercuerat, palam damnavit, eosque doctores et Episcopos, qui a Valente in exilia pulsi erant, revocavit, compensatisque damnis singulos Ecclesiis suis restituit; Haereticos vero ex agris et finibus Ecclesiae exterminavit, et Orthodoxam religionem unice fovit ac propagavit. Cumque Ariani ex Oratoriis seu templis passim profligarentur, expulsi Ariani doctores seorsim conventus colligebant, et seditiosum vulgus adversis Orthodoxos concitabant. Theod. lib. 5. cap. 2. Sozom. lib. 7. cap. 15. Ambros. lib. 5. Epist. epist. 26. Cent. 4. cap. 3. Socrat. lib. 5. cap. 2. Platina, etc.

III. Exstat Epistola Gratiani ad Ambrosium Mediolanensem Episcopum scripta, in qua prositetur, se amplecti Symbolum Nicaenum. et in fine Epiphonema addit: Agnoscere se, hanc suam confessionem non ita splendidam scriptam esse, ut magnitudo rei poscat; sed dicere se de DEO, quantum in hac infirmitate humana iuxta scripta prophetica et apostolica possit, non tantum, quantum de magnitudine rerum divinarum se dicere posse optet. Philipp. in Chron.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

CUm GRATIANUS exercitum negligeret, et Alanos, quos ingenti auro ad se transtulerat,


page 711, image: s0783

veteri ac Romano militi anteferret, adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia caperetur, ut nonnumquam eodem habitu iter faceret, in odium apud romanos milites venit. Victor.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cum MAXIMUS quidam Dux ercitus Romani, qui in Britannia tyrannidem arripuerat, Gallias ex improviso adoriretur, et Gratianus contra eundem pugnaturus esset, legiones ab eo defecerunt, a quibus ex ceptus Maximus, eiusmodi dolo Imperatorem circumvenit.

Andragathius Praefectus Classis, et socius Maximi lectica gestatus, occurrere Gratiano iussus est. Interim rumor est sparsus, adventare uxorem Gratiani, quae Lugduni Galliae maritum exspectaret. Hunc rumorem Gratianus verum esse ratus, neque insidias metuens, ad vehiculum ultro accurrit, ex quo Andragathius armatus prosiliens, Gratianum nihil tale timentem occidit A. C. 383. die 25 Augusti, cum vixisset annos 29. (secundum Marcellinum 34) imperasset annos 16, dies sex, cum patre Valentiniano annos 8, et paucos menses: Cum patruo Valente et fratre Valentiniano iuniore annos tres: Cum Theodosio annos 4, et mens. fere septem. Socrates lib. 5. cap. 11. S. Aurelius Victor. Crusius Part. fol. 167.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Cadaver Gratiani interfecti, Valentiniano, saepe id per legatos poscenti, reddere Maximus noluit, ne exuviarum conspectu dolor militibus renovatetur. Non tamen diu post Tyranni et parricidae iustas luerunt poenas. Nam THEODOSIUS M. Maximum comprehensum interfici iussit, Andragathius vero se in mare parecipitem dedit. Zonaras.

II. VALENTINIANUS II. sive iunior.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit VALENTINIANUS I.

II. MATER fuit IUUSTINA. Haec tota Ariano veneno fuit infecta, sed vivente marito, qui orthodoxus erat, non ausa fuerat prositeri, quod Ariano dogmati esset addicta. Ipso autem mortuo, quia filius adolescens erat, palam id professa, et Catholicos, quos potuit, sedibus suis eiecit. Nam

1. Inter ceteros orthodoxos Episcopos Ambro. sium acerrime persecuta est, et filium, ut idem faceret, instigavit.

2. Haec impia femina (consentiente filio Valentiniano) BENEVOLUM Legum Scriptorem vocavit, atque ut Legem contra Homousianos conscriberet, iussit: Sed ille recusavit, se impia verba posse proferre et contra DEUM loqui. Mox vero, ne inceptum reginae frustrari videretur, celsior ei honor promissus, si impleret iniuncta Benevolus, qui nobilior in fide esse, quam in honoribus cpueret: Quid mihi, ait, pro impientatis mercede altiorem promittis gradum? Hunc ipsum quem habeo, tolle, tantum mihi conscientia fidei maneat illaesa. Haec dicens, ante pedes impia praecipientium cingulum (militare ornamentum insigne) sibi ipsi detractum abiecit. Alios igitur ad legis proscriptionem sollicitavit Iustina. Legis haec fuit sententia: Ut qui cum Ariminensi (Ariana) Synodo, iisque qui postea Constantinopoli congregati fuerant, sentirent, intrepide in Oratoriis convenirent, et in religionis Arianae exercitio pergerent. Si qui vero detrectarent, supplicium mortis subirent. Theodo. l. 5. c. 13. Ruffin. l. 2. c. 16. Socrat. l. 5. c. 11.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA POLITICA.

Imperii occupatio, eiusdemque administratio.

I. VALENTINIANUS iunior statim post mortem patris Valentiniani Primi ab exercitu (cum Gratianus morti paternae non adesset) quadrimus adhuc puer Imperator appellatus est anno C. 375. Qua de causa Gratianus peregre reversus, milites acriter insectatus est: Quosdam etiam auctores fraternae salutationis supplicio affecit, (uti Zonaras refert) quod se, qui Imperator esset, non consentiente, alium elegissent. Neque tamen recusavit, quo minus fratrem Imperii consortem haberet, eumque collegam ascivit, Imperium cum eo divisit: atque ille in Oriente, Valentinianus vero in Occidente imperavit.

II. VALLNTINIANUS, quia quadrimus adhuc puer fuit, cum ad Imperii fastigia asscendit, nihil imprimis notatu dignissimum in Imperio gessit, nisi quod instinctu matris Arianis faverit, et Orthodoxos persecutus sit. Quare Maximus, qui Imperium arripuerat, er per literas significavit, ut paternam fidem servaret, neque Ecclesiis molestus esset, alioqui se coactum iri, bello ipsum reprimere. Valentinianus vero adhuc adolescens, non


page 712, image: s0784

ausus resistere matri, sibi tamen metuens a Maximo, Ambrosium rogavit, ut pacis sequester fieret: Sed legatio haec frustra fuit. Maximus enim placide quidem legatis respondit, et foedus renovavit: sed ut audiit, legatos Alpes transiisse statim cum exercitu insecutus, inopinanti Valensiniano supervenit, qui assumpta matre fugit classe Thessalonicam, deinde in Orientem properavit ad Theodosium. Quem cum per literas compellasset, de ope sibi ferenda contra Maximum respondit is: Haud mirum esse, si servus Dominum suum contemptui habeat, cum ipse deserta fide vera, atque matris illecebris pellectus, verum DEUM ac Dominum, et creatorem suum, contemptui habuerit. Ut autem non defuturum se ei esse promiserat, si veram fidem amplecteretur: Sic cum ille venisset ad illum, liberaliter eo excepto, et copiis ingentibus comparatis, relicta Constantinopoli Thessalonicam cum Valentiniano venit: inde Mediolanum progressus est, superatisque Alpibus circa Aquileiam Maximum tyrannum cepit et occidi iussit. Eo igitur interfecto, Valentinianus in Occidentis imperium restitutus est. Nam Theodosius ei omnia, quae Maximus obtinuerat, reddidit, monuitque relictis Arianis Orthodoxorum fidem sequeretur, et a persecutione illorum abstineret. Cumque Theodosius Constantinopolim reverteretur, Valentinianus ex Italia in Gallias se contulit. Eas post interitum Maximi circiter quinquennium rexit. Socr. Sigon. Egnat. P. Diacon. Pompon. Laetus.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

Supra diximus, quod Valentinianus iunior a matre Arianis favente corruptus, illorum dogma amplexus, et Orthodoxos persecutus sit. Nam,

I. In Italia Orthodoxos persecutus est, et Arianos suis sedibus restituit, capitali supplicio constituto, si quis hoc impedire vellet. Socrates.

II. VALENTINIANUS instinctu matris D. Ambrosium Mediolanensem Episcopum Arianis haereticis cedere, et irarum plenus collecta manu levis armaturae templum (Basilicam vocant) in quo tunc Ambrosius erat, obsedit, atque illum sacris prodire foribus iussit. Cui Ambrosius: Hoc (inquit) mea sponte facturus non sum, neque prodam lupis stabulum ovium mearum, nec tradam templum illis, qui in DEUM blasphemi sunt: Verum si me occidere decretum tibi est, hic intus ensem hastamque in me defigito: talis enim perquam grata mors mihi futura. Cum autem ministri Imperatoris templi traditionem urgerent, dicentes: Imperatori licere omnia: Ipsius esse universa: Respondit Ambrosius; Noli te gravare, Imperator, ut putes, te in ca, quae divina sunt, Imperiale aliquod ius habere: Noli te extollere. Sed si vis diutius imperare, esto DEO subditus. Scriptum est: Quae DEI, DEO; quae Caesaris, Caesari, etc. Imperator cum videret, se constantiam Ambrosii expugnare non posse, a proposito suo tunc destitit. Theod. l. 5. cap. 12, 13. Sozom. l. 5. c. 11. et Ambrosius Epistola 34. ipse fatetur, Valentinianum tanto deinde in se incubuisse affectu, ut, quem antea persequebatur, nunc diligeret: quem antea ut adversarium repellebat, nunc ut parentem putaret.

CAPUT III. DE EGRESSV.

ARBOGASTES Francus a Gratiano Imp. Comitis locum in aula, propter insignem belli peritiam, consecutus, eundem retinuit etiam sub Valentiniano invito, potestateque ita abusus est, ut omnia ex suo arbitrio Imperatorem facere vellet: quod sibi non ferendum Valentinianus aliquando gladium in ipsum strinxit, sed impeditus ab aliis eum post Comitatu amovere conatus est. Arbogastes ergo eum apud Viennam Galliae strangulari curavit. A. C. 392. die 15 Martii. Epiphan. P. Diacon. Theodosius.

XLIX. IMPERATOR ROM. THEODOSIUS MAGNUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

THEODOSIUS MAGNUS natione fuit Hispanus, ex nobilissima et generosissima prosapia satus, quae originem duxit a Traiano.

1. PATER eius fuit HONORIUS.

2. MATER fuit THERMANTIA.

II. Appellatio.

I. NOMINE dictus fuit THEODOSIUS.

II. COGNOMEN fuit MAGNUS, a rerum gestarum magnitudine.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, Natura et Mores.

I. VUltu, moribus et successu similis fuit TRAIANO Principi: summa in eo clementia,


page 713, image: s0785

incredibilis in suos pietas: rei militaris sagax, nec a literis alienus, simplicium ingeniorum admirator, portus tranquillus et murus Ecclesiae, oculus Rei publicae et praesidium fuit multo magis quam Achilles Graecorum, aut Hector Troianorum: quippe quem ad extremum vitae halitum nihil tam sollicitum habuit, quam cogitatio et cura de Ecclesiae et Rei publicae salute atque incolumitate. Adeoque magis gavisus est, (ut Augustinus scribit) se membrum Ecclesiae esse, quam quod in terris regnaret. Egnatius.

II. Educatio. A puero in vera religione, pietate et bonis moribus informatus, et hoc ipso Traiano felicior fuit.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXORES habuit duas.

PRIOR fuit PLACILLA, insigni pietate et virtute femina Nam,

1. Maritum ad pietatem, et ut originis suae et conditionis memor esset, admonuit. Cum videret maritum a pietatis veraeque religionis studio alienum magis esse, quam deceret, eum hisce verbis admonuit: *a)ei/se, w)= a)/ner, prosh/kei logi/zesqai, ti/ me\n h)=sqa pa/lai, ti/ de\ ge/gonas2 nu=n. Semper tibi marite cogitandum est, quis olim fueris, et quis nunc sis. Si enim perpetuam eius rei obtinueris memoriam, non prorsus te ob accepta beneficia erga DEUM ingratum praestabis: sed ex praescripto legum DEI, quod ab eo accepisti, gubernabis Imperium; et ita eum, qui tibi, ut fideli ministro, commisit, rite coles. Niceph. Callist. l. 2. c. 24.

2. Valde liberalis erga pauperes fuit. Nam ad sublevandos cos, qui mutilata haberent corpora, nihil non diligentiae et curae adhibuit, nec ad eam rem servorum opera usa est, sed illa ipsa hoc fungi ministerio voluit. Simili quoque ratione Ecclesiarum hospitia visere, aegrotis in lecto decumbentibus curationem adhibere, tractare ollas, iusculum gustare, patinam illis deferre, frangere panem, offas porrigere, eluere pocula, omnia denique alia munera obire, quae servi et ancillae exsequi solent. Atque illi, qui eam ab hoc genere ministerii avocare studerent, respondit: Aurum distribuere decere Imperatorem, se autem pro ipso Imperio ei, qui id ipsum dederat, illam operam offerre debere. Theodoretus lib. 5. cap. 18.

3. Maritum suum monuit, ne cum Hareticis rem haberet. Cum enim Eunomius Episcopus Arianus disertissimus in gratiam Theodosii se insinuare vellet, metuebat Placillae, ne Haereticus ille peiqanologi/ais2 suis, h. e. verborum lenociniis Imperatorem circumveniret, ipsique venenum infunderet, crebro Imperatorem ab ipsius conversatione dehortari solebat. Nam illa verbo DEI et Symbolo Nicaeno firmissime adhaerebat. Sozom. lib. 7. cap. 6. Et hanc coniugem suam Theodosius atdentissime dilexit, adeo ut post obitum eius statuas passim in honorem eius erigi, inque urbibus collocari iusserit.

II. POSTERIOR. UXOR fuit GALLA, Valentiniani soror, pia femina. Precibus huius Coniugis adductus est Theodosius, ut Maximum tyrannum bello aggrederetur et puniret.

II. Liberi.

I. Ex priore uxore Placilla suscepit duos filios, Arcadium et Honorium.

1. Informatio Filiorum, et exhortatio ad eos. Theodosius liberis suis virtutis Magistrum, qui eos literi et moribus bonis imbueret, praeficere volens, Arsenium Diaconum Ecclesiae Romanae, eruditione et virtute celebrem, (ingenti numerata pecunia) conduxit, eique filios suos informandos tradidit; monens illum, ut cum iis, non ut cum Imperatoribus, sed vulgaribus discipulis ageret: et ut plagas, sicubi negligentes essent, et officium non facerent, adhiberet: eosque prorsus pro filiis haberet. Cum autem Imperator aliquando de improviso Arsenii ludum literarium ingressus, videret filios suos in sellis collocatos, Arsenium vero stantem docere, graviter indignatus est, et praecepit ut Arsenius sedens doceret, filii vero stantes auscultarent: qua in re Arsenius Imperatori sic volenti, paruit. Zonaras. Niceph. l. 12. c. 23. Socrates l. 4. c. 23.

2. Ingratitudo Arcadii erga Arsenium. Contigit aliquando, ut Arsenius Arcadio plagas, pro certo aliquo delicto, infligeret; ibi Arcadius iratus, Praeceptori Arsenio insidias vitae struit, atque de eo occidendo cogitat. Sed Arsenius consilio eius cognito, clam Regia egressus, statim se in vitam solitariam contulit, ibique instar Angeli vixit. Etsi autem Theodosius Imperator eum diligentissime passim quaeri praeceperit, tamen nusquam inventus est. Tandem, cum Arcadius post parentis mortem Arsenium in deserto Schetim sancte vivere comperisset: misit ad eum, qui ipsius nomine veniam delicti, et benedictionem ab Arsenino peterent. Tandem enim Discipuli, provectiore aetate, intelligunt, quid Praeceptorum officium requirat: et quam ingrati, cum discipuli essent, fuerint. Ibidem.

II. Ex posteriore uxore Galla unicam suscepit filiam, quae nominata PLACIDIA, et postea Constantio Imperatori nupta fuit.


page 714, image: s0786

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

GRATIANUS ipsum Imperii consortem elegit: Nam cum Scythae post cladem Valentis Imperatoris elati successu rerum Thraciam finitimaque loca vastarent, et coerceri nullo modo possent, Theodosium virum fortissimum et religiosissimum accersit. Hunc igitur, Ducem delectum, ablegat contra Barbaros: qui praelio victor, magnam Scythicae gentis multitudinem caedit, ceteris in fugam coniectis, qui vel a victoribus deprehensi, vel a sese invicem obtriti perierunt. Barbaris igitur illis fere omnibus interfectis, Theodosius exercitu illic relicto, ipse victoriae nuntius ad Gratianum tum in Pannonia degentem contendit. Cum ergo Imperator veritatem cognovisset, deque internecione Barbarorum plane constaret, Theodosii celeritatem admiratus est, et rem bene gestam laudibus prosecutus. Iam quia Valentis etiam partem post illius interitum consecutus, providebat, se tam immensam tanti imperii molem sustinere solum non posse: Theodosium novae Romae Imperatorem appellat, partim ut eius industriam remuneraretur: partim quod neminem ed imperii societatem magis idoneum iudicaret. Tradit igitur illi universum Orientem et Thraciam: Occidentem sibi reservavit. Zonaras §. 1.

II. Imperii administratio.

Optimus fuit Imperator; bello et pace praestantissimus, Ecclesiae instaurandae et Rei publ. reparandae natus: Orthodoxae doctrinae amantissimus: atque summis quibusque Principibus comparandus.

I. ACTA TOGATA.

Acta eius Togata continent catalogum Virtutum eius, quae sequentes sunt:

I. Sapientia.

Sapienter Rem publ. administravit, quia leges ei salutares tulit. Nam

I. Sanxit, ne nova lex ulla promulgaretur; nisi quae ab omnibus antea tam proceribus Caesarei palatii, quam a Patribus conscriptis tractata esset: et tum universorum consensu, tum Imperatoria auctoritate confirmata. Bene enim, inquit, cognoscimus, quod cum vestro consilio fuerit ordinatum, id ad salutem nostri Imper ii et gloriam redundare.

II. Leges de luxuria frenanda tulit, incepitque ab ipsa avia, quam instituit frugalissimam. Superiores vero Imperatores parum lautos se putabant, nisi hibernae rosae poculis innatarent, et aestivam glaciem falerno refrigerando adhiberent, qui dapes non sapore, sed sumptu aestimabant, quicquid attulerat extremus Oriens, vel extra Imperium sita Colchis, etc. Sigon.

III. ARCADIUM natu maiorem filium A. C. 383. creavit Augustum, eique Orientis Imperium tradidit. Zonaras.

IV. Theodosius cum iniret annum Imperii 15. filium suum minorem HONORIUM A. C. 393. appellavit Augustum, eique Occidentis Imperium tradidit. Idem.

II. Clementia.

Divus Ambrosius clementiam eius magnopere commendat, cum in Oratine funebri ait: Si magnum est misericordem aut fidelem quemcumque hominem invenire, quanto magis Imperatorem, quem potestas ad ulciscendum impellat, sed revocet tamen ab ultione miseratio. Quid praestantius fide Imperatoris, quem non extollat potentia, superbia non erigat, sed pietas inclinet? De quo Salomon in Prov. c. 19. 12. praeclare ait; Iniqui Regis irritatio similis rugitui leonis. Sicut autem ros in herba, sic et hilaritas eius. Quantum igitur est deponere terrorem potentiae, praeferre suavitatem gratiae? Beneficium putabat se accepisse augustae memoriae Theodosius, cum rogaretur ignoscere. Et tunc propior erat veniae, cum fuisset commotio maior iracundiae.

Huius elegans historia a Zonara recitatur: Eo tempore, quo Eugenius bellum grave et periculosum commovit, coepit Theodosius Imperator pecunia defici. Plus igitur exigere undique instituit, quam ante contributum fuerat. Eam ob rem Antiocheni (quibus tributa nova imponebantur) ita indignati sunt, ut et verbis contumeliosis debaccharentur in Imperatorem, et statuas prioris eius uxoris in foro sitas revellerent, et in publicas vias traherent. Mox furore iracundiae, tamquam tempestate, mitigato, paenitere eos coepit commissorum, et intelligere, in quod discrimen coniecta esset civitatis salus. Deplorare igitur temeritatem, et confiteri delictum, et cum lacrimis et eiulatu implorare Deum, ut leniret Imperatoris animum, et preces illas miserabilibus modis decantare. Flavianus Episcopus in illo periculo non subtraxit opem civibus suis, et profectus ad Imperatorem, deprecando conatur illum placare. Cum vero parum se proficere sentiret, et atrocem poenam meditari Imperatorem animadverteret, neque interpellare amplius eum auderet, et angeretur respectu civitatis suae, tale cepit consilium, Solebant Synphoniaci


page 715, image: s0787

pueri ad epulas Imperatoris aliquid accinere, ut ipse exhilaratretur. Impetravit igitur ab iis Flavianus, quorum curatio ea erat, ut pueros Antiochenarum supplicationum carmina decantare paterentur. Quae audiens Imperator, tanta misericordia affectus est, ut pateram, quam forte manibus tum tenebat, lacrimis profusis rigaret.

III. Modestia.

D. Ambrosius legem Imperatori Theodosio, quia iracundiae prermiserat iudicium, praescripsit, ut causarum de caede cognitiones ad 30 diem protraherentur. Qoniam, inquit, iracundiae permisisti iudicium, et non rectae rationi, sed animo irato obsecutus, sententiam pronuntiasti: conscribe legem, qua deinceps sententiae per iracundiam pronuntiatae, irritae sint et nullius momenti: Cognitionesque causarum de caede et publicatione bonorum ad triginta dies scriptis proditae maneant, uti recta ratione de illis iudicium des. Atque diebus illis confectis, qui decreta illa scripserint, mandata tua tibi ostendant. Ac tum quidem compressa iracundia, ratione sola causam expendens inquires in decreta, et ita perspicies, iniquane sint, an aequa? Quod si iniqua deprehenderis, certum est, ea decreta scriptis mandata te dilaceraturum: sin aequa, confirmaturum: sicque manifesto intellecturum, numero dierum interiectarum, nihil de auctoritate decretorum recte sancitorum detractum esse. Theod. d. l. fol. 588. Sozomenus lib. 7. cap. 24. fol. 761.

Simile exemplum habuimus in AUGUSTO Imp. qui Athenedoro Philosopho causationem senctutis flagitanti, ut sibi liceret domum redire, concessit. At cum ille Caesari dixisset: Vale, volens aliquod Philosopho dignum monumentum deponere, adiecit: Auguste, cum fueris iratus, ne quid dixeris fecerisve, priusquam Graecarum literarum viginti quaturo nomina apud te recensueris. Erasm. lib. 4. Apophthegm. p. 298.

Huc pertinet elegans simile Plutarchi: Ut equis non in ipso cursu frenum inicimus, sed ante cursum: Sic qui propensi sunt ad iram aut libidinem, ante rationibus ac monitis refrenandi sunt, prius quam in periculum ventum sit.

Pulchrum quoque Modestiae et Clementiae exemplum est, quod exstat apud Zonaram: Interea dum imperator in Occidente versatur, Iudaei conciliato et annuente Honorato urbis Praefecto (nam Paganus erat) magnificam in foro aerario Synagogam exstruunt. Sed urbana multitudo ea re irritata, Praefecto maledicit: illo maledicta negligente, synagogam igne iniecto cremat. Praefectus rem ad Imperatorem perscribit, qui eam audaciae poenam statuit, ut sumptus Synagogae persolverent, eamque Iudaeis instaurare liceret. Hoc magnus Ambrosius cognito, cum quodam Dominico festo Imperator Mediolanensem Ecclesiam ingrederetur, sic exorsus est: Cur, Imperator, eum, qui te ex privato Regem fecit, suo grege tibi commisso, qui caput tuum prius squalidum diademate exornavit, tu contumeliis afficis; eos, a quibus ille reicitur, iis praeferendo, a quibus colitur, vi etiam illata, ut in media urbe, in qua Christus colitur, synagogam Christi interfectoribus aedificent? Ea reprehensione verecundatus Imperator: Numquid, inquit, Episcope, in Republ. bene constituta plebi concedenda est quidvis temere et impudenter audendi licentia? At ne illud quidem, inquit D. Ambrosius, concedendum est, ut Iudaei in medio Christianae urbis Synagogas habeant, et blasphemis precibus piorum aures obtundant. Ne vero istud decreveris, sanctissime Imperator. His lenitus Theodosius, Byzantiis remisit mulctam, et Iudaeos intra urbem Regiam habere synagogam vetuit.

IV. Auctoritas.

Cum Theodosius foedus cum Gothis iniisset, Athalaricus Rex Gothorum, qui Fridigerno successerat, Constantinopolin ad Theodosium venit, ab eoque benigne susceptus est. Qui cum civitatis aedificia, et populi, quasi ad festum diem exornati, frequentiam cerneret, ac per singula mente inhaereret, postea etiam regiam Imperatoris ingressus, cum ordinem gubernationis, Senatorum et Ducum et Principis pietatem, iustitiam et modestiam considerasset, agnoscens a Deo hoc Imperium ordinatum esse, nec felices fore eos, qui evertere illud conarentur: Sine dubio, inquit, Deus terrenus est Imperator, contra quem quicumque manus levare annixus fuerit, ipse sui sanguinis reus erit. Ille cum vita excessisset, ab Imperatore, exsequias eius praecedente, honorfica atque sollenni sepultura corpus eius terrae est mandatum. gothorum autem gentes, Rege ipsorum defuncto, allecti virtute et benignitate Theodo sii, in fidem ac verba eius iurarunt, atque ex eo foederati dicti sunt.

V. Publicae salutis studium.

Publicam salutem magis quam privatam respexit; idque tum in vita, tum in morte.

1. In vita, uti patet ex oratione eius ad Arsenium habita. Cum enim ei filios in disciplinam tradidisset, sempiterna memoria dignum, et vere imperiale illud verbum prolocutus est: Si talkes se praebituri essent, ut mores vitamque suam ad disciplinam et leges Dei componerent, propensum se fore, ut


page 716, image: s0788

eis Imperium in manus tradat, ad civium et subditorum commodum et utilitatem accommodatum: sin minus, conducibilius esse, ut sic privati vitam agerent, quam doctrina nulla cum periculo imperarent. Nicephorus Callist. lib. 12. cap. 23.

2. In morte, qui magis de Ecclesiae salute, quam de morte sua sollicitus fuit. Inde D. Ambrosius in oratione quadam funebri eum hisce verbis commendat: Dilexi (inquit) virum, qui cum corpore solveretur, magis de Ecclesiae salute, quam de morte propria angebatur.

Vitia eius.

Mixtura virtutum et vitiorum in Herocis naturis esse solet. Exemplum habemus in Theodosio, qui licet multis iisque praeclaris virtutibus fuerit ornatus, nihilominus tamen quoque sua vitia habuit. Nam

I. AVARUS fuit. Cum enim bellis frequentibus fisco exhausto tributa nova praeter solitum imposuisset civitatibus: Populus antiochenus illud tributum novum indigne tulit. Et cum Exactores cerneret multa enormia perpetrare, et ex civibus quosdam suspendere: nonnullos crudeliter tractare: aliosque in carcerem conicere: seditionem movit, atque Imperatoris, eiusque Coniugis Placillae statuas deiecit, et cum ignominia per civitatem in luto traxit.

II. (*ocu/xolos, sive Iracundus fuit. Nam ex eius decreto, quod praecipitis iracundiae impetu promulgatum fuerat, magna et miserabili clade Thessalonicenses affecti sunt. Rapuerat auriga gubernator Ludorum Circensium adolescentem ad stuprum. Hunc aurigam Praefectus Udericus incluserat carceri. Instante autem sollenni equestri certamine, populus Thessalonicensis illum, velut ad eam concertationem necessarium, dimitti postulabat. Quod quoniam non impetrabat, in gravem seditionem efferbuit, ac tandem etiam praefectum ipsum interfecit. Qua re nuntiata, Imperator praeter modum excanduit, et certum eorum numerum, qui adfuerant, interfici praecepit. Ex quo civitas multis iniustis caedibus impleta fuit, caesis hominum septem milibus. Siquidem peregrini, qui modo vel adnavigarent, vel de via advenerant, ex improviso apprehendebantur, fiebantque miserabiles clades. In quibus et hoc quoque: Mercator pro duobus filiis captis, offerens se ipsum mori pro illis contendebat, quo illi servati postent. Idque ut impetraret, pretii loco, quicquid auri habebat, miltibus offerebat. Hi verohominis calamitosi miserti, preces eius ea conditione admiserunt, ut unum de filiis prae altero eligeret, pro quo moreretur; duos vero dimittere se absque periculo non posse dixerunt: ne praefinitus occiendorum numerus imminueretur. Pater itaque utrumque lamentabundus, ac plorans intuitus, neutrius electionem facere sustinuit, sed in continua haesitatione, donec interficerentur ambo, suspensus mansit, aequali utriusque amore victus. Diaconus.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum gessit contra Maximum tyrannum, qui Gratianum interfecerat, sibique Gallias vindicabat. De hoc bello orosius et P. Diaconus ita scribunt: Theodosius iustis necessariisque de causis ad bellum civile permotus, cum a duobus Augustis fratribus et ultionem Gratiani interfecti sanguis exigeret, et restitutionem Valentiniani miseria oraret, posuit in Deo spem suam, seque adversus Maximum tyrannum sola fide maior (nam longe minor erat universi apparatus bellici comparatione) proripuit. Andragathius Maximi Comes summam belli administrabat. Qui cum largissimis miltum copiis astuto consilio omnes Alpium et fluminum aditus communisset, dum navali expeditione incautum hostem praevenire et obruere parat, ineffabili iudicio Dei sponte eadem claustra, quae obstruxerat, deseruit. Ita Theodosius, nemine sentiente, ne dicam, repugnante, vacuatas Alpes intravit, atque Aquileiam improviso adveniens, magnum hostem et trucem Maximum, et ab immanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine dolo et controversia clausit, cepit et occieit: Andragathius Comes, cognitae Maximi nece, praecipitem e navi in vicino fluvio semet ipsum proiciens, suffocatus est. Theodosius itaque (Deo procurante) victoriam obtinuit, atque hoc formidolosissimum bellum sine sanguine duorum morte confectum est.

II. Bellum contra Eugenium et Arbogastum. Hi, post Valentiniani II. interitum, ingenti exercitu ex Romanis et Barbaris collecto, terribile bellum adversus Theodosium movent, et ne in Italiam irrumperet, undiquaque Alpes claudunt et obsident. Theodosius vero Imperator omnem spem in Christum collocans, in vexillis pingi literas curavit, significantes nomen Christi. Iussit et aureos cudi, in quibus vexillum ipse tenebat, in quo erant eaedem literae, *x*r*s. Adductis igitur ex Thracia copiis, praeter omnem spem potitur claustris, et se dimittit in campos, prope Aquileiam, et statim pugnandi copiam facit. Ubi pugnatum ancipiti marte: veteresenim legiones aequo marte pugnabant, auxiliares autem copiae Gothorum vincebantur, et eorum decem milia cadebant. Ideo


page 717, image: s0789

Theodosius tota nocte precibus apud Deum pro victoria supplicans, et prostratus in terra dixit: Omnipotens Deus, tu nosti quia in nomine Christi filii tui ultionis iustae proelia suscepi Si saevis in me, vindica: si vero cum causa probabili, et in te consisus huc veni; porrige dexteram tuam, ne forte dicant Gentes: Ubi est Deus eorum? Et statim petitione frustratus non est. Nam matutino tempore aciem iterum instruit: ubi in ipsa pugna repente tempestas caelo immissa opitulata est tanta ventorum mole a tergo suo in hostium oculos atque acies, ut non solum quaecumque in eos iaciebantur, concitatissime raperet, verum etiam tela ab hostibus emissa in eorum corpora retorqueret, ictusque eorum frustrarentur. Ideo fortissimae hostium cohortes Duce Arbetione ab Eugenio ad Theodosium transeunt: ubi fide accepta iubentur Eugenium, qui in colle eventum proelii exspectabat, vinctum adducere: quod et factum est. Eugenius igitur captus ante pedes Theodosii prostratus veniam petiit, ac circa pedes eius a militibus capite truncatus est. Arbogastus vero fuga elapsus, cum cognovisset, quia vivere non posset, post biduum proprio gladio se peremit. P. Diaconus in Theodos. §. 14.

De hoc praelio Poeta Claudianus, quamvis a Christi nomine alienus, in eius tamen laudibus dixit:

O nimium dilecte Deo, cui militat aether,
Et coniurati veniunt ad classica venti.

III. ACTA ECC LESIASTICA.

Theodosius Imperator religiosissimus fuit. Nam

I. Idololatriam sustulit, idolorumque templa funditus evertit. Hoc nempe requirit officium Regum et Principum, ut nutricii sint Ecclesiae, impium cultum auferant; contra, veram rleigionem promoveant.

Tulit ipse leges, quibus sanxit, ut simulacroroum delubra, ubicumque locorum in Imperio suo invenirentur, ex ipsis fundamentis everterentur, et pretiofior simulacrorum materia in alimenta pauperum expenderetur.

Similiter Templum Serapis subvertit, eiusque simulacrum igni combussit. Moris erat in Aegypto, ut mensura ascendentis Nili fluminis ad templum Serapis (in quo colebatur Alexandriae) deferretur, velut ad incrementi aquarum et inundationis auctorem. Subverso autem eius simulacro, ignique consumpto, omnes simul negabant, Serapin iniuriae memorem aquas ultra affluentia solita largiturum. Sed ut ostenderet Deus, non Serapin; qui multo Nilo erat posterior, sed se esse, qui aquas fluminis temporibus suis iuberet excrescere; tanta ex eo et deinceps fuit inundatio, quantam fuisse prius aetas nulla meminerat. Et ideo ulna ipsa, id est, aquae mensura, quam ph)/xun vocant, ad aquarum DOMINUM in Ecclesia coepta deferri. Haec gesta ubi religioso Principi Theodosio nuntiata sunt, extentis ad caelum manibus, cum ingenti fertur exsultatione dixisse: Gratias ago tibi, CHRISTE, quod absque urbis illius magnae pernicie tam vetustus error exstinctus est. Ruffinus Histor. Ecclesiast. lib. 2. cap. 30.

II. Bapitzatus est ab Acholio. Cum Theodosius Thessalonicae in morbum incideret, baptizari se voluit ab Acholio Ecclesiae eius Episcopo, quem ad se vocatum interrogavit prius de doctrina, ne ab haeretico Episcopo baptizaretur. Is cum se Symbolum Nicaenum amplecti porfessus esset, Theodosium, ab ineunte aetate recte institutum Christianis legibus, baptizavit. A. C. 380. Ambros. lib. 7. epist. 59.

III. Edictum de vera religione sanxit. E morbo recreatus edicto sanxit, ne quis catholicus haberetur, nisi secundum Apostolorum dogmata crederet unum esse Deum, tres vere distinctas divinitatis personas, eiusdem esentiae, maiestatis, et potentiae. Quod decretum lib. 7. cap. 4. Sozomeni attingitur in Codice integre recitatur, et sic incipit: Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit Imperium, etc.

Eodem anno Ariani, cum 40 annis oratoria obtinuissent, urbe Constantinopoli sunt egressi: Homousiani vero vicissim ingressi, Ecclesias receperunt. Socrates, Marcellinus, Sozomenus.

NOTA.

Hoc Anno (nempe A. C. 388.) Iubilaeus Mundi 87. Mosis 37. Praedicationis Christi 7 fuit. Unde pater, quantis eventibus insignis sit hic Iubilaeus Mundi: videlicet Theodosii baptismo, eiusdem consulatu primo, et Ecclesiae Dei triumpho de haereticis victis, omnium clarissimo.

IV. Mirum consilium de tollendis dissidiis in Ecclesia. Mirum et memoria hominum sempiterna dignum est eius Consilium, quod de componendis Ecclesiae dissidiis et tollendis haeresibus suscepit. Advocavit Constantinopolin quarumcumque sectarum Episcopos, et Nectarium Episcopum Constantinopolitanum consuluit, quonam pacto sanari Ecclesiae vulnera, et coire concordia posset? Cui respondit Nectarius, Esse virum disertum ac rerum peritum, adeoque sanctarum literarum et Philosophiae gnarum, Sisinium, qui censeat, disputationibus non modo non uniri schismata, sed angeri etiam contentiones atque haereses. Ideoque suasit, omissis Dialecticis pugnis, proponendum esse Episcopis


page 718, image: s0790

Symbolum orthodoxae Ecclesiae, quaerendumque utrum illud probent nec ne. Quod si probent, bene esse: sin reiciant, absque disputatione vel monendos esse, ut in viam veritatis redeant, vel reiciendos esse penitus. Hoc cum fecisset, confusi multi ab errore destiterunt, et orthodoxis sese adiunxerunt.

Socrates diserte inquit lib. 5. cap. 10. *to/te oi( par) e(ka/stois2 deinoi\ ta\s2 le/ceis2 a)kribou=ntes2, ti\ oi)koi=on do/gma ene/grafon. id est, Eo tempore, quicumque in vocibus exiliter ad calculum revocandis acuti volebant videri, peculiare dogma scribebant. De Theodosio autem addit, cum singulorum dogmata collegisset, precatum esse attente: sunergh=s1ai au)tw| to\n qeo\n pro\s2 th\h th=s a)lhqei/as2 e)pilogh\n. Ut a Deo iuvaretur in veritatis collectione atque propagatione.

V. Iudaei Synagogam exstruunt, verum Ambrosii monitu diruitur, mandante Theodosio, de quo supra dictum est.

VI. Valentiniano Theodosius reddit omnia, quae Maximus obtinuerat, monetque ut relictis Arianis orthodoxam fidem sequatur, et a persecutione Orthodoxorum abstineat. Sigon.

VII. Episcopos orthodoxos vocavit. De quo Sozomenus lib. 7. Histor. Eccles. cap. 7. refert. quod Imperator Theodosius GREGORIUM, ob vitam et doctrinam admiratus, dignum censuerit Praesulatu Constantinopolitano, h. e. quod ipsum Episcopis in Concilio ibidem congregatis nominaverit: sed cum Gregorius hoc munus aversaretur, electus fuit NCTARIUS: quae electio qualiter facta fuerit, cognosci potest ex Theodoreto, qui lib. 5. Histor. Ecclesiast. cap. 9. recitat epistolam Synodicam Episcoporum in Concilio II. generali Constantinopol. congregatorum ad Damasum et Episcopos Romae congregatos, in qua inter cetera sic loquuntur: Constantinopolitanae recenti, ut sic loquamur, Ecclesiae Reverendissimum et Dei amantissimum Nectarium Episcopum praeposuimus in generali nostro Concilio, et praesente amantissimo Dei Imperatore Theodosio, cum omnium Clericorum ac totius civitatis approbatione. Ne autem existimetur Imperatorem fuisse praesentem tamquam kwfo\n pro(s1wpon et sine ullo per iudicium suffragio, notetur, quod Sozomenus lib 7. Histor. cap. 8. memoret, Imperatorem iussisse, ut Sacerdotes nomina eorum, quos ad ordinationem dignos iudicarent, chartae inscriberent, ac sibi ex omnibus illis unius electionem reservarent: quod cum ab Episcopis esset factum, Imperatorem elegisse Nectarium in Constantinopolitanae Ecclesiae Episcopum.

VIII. Theodosius gloriatus est de Christianismo suo. De quo Augustinus scribit: Theodosium dicere fuisse solitum: magis se gaudere, quod membrum Ecclesiae Dei esset, quam quod in terris regnaret. Extra Ecclesiam enim (ut idem Augustinus testatur) non est salus. Nec ulla maior est in terris dignitas, quam Christianorum, qui servi Dei appellantur, quoniam in ornatu sancto Dominum adorant, Psal. 96. v. 9. eique sacrificant. Psal. 110. vers. 3.

IX. Liberalis fuit in Ecclesiae ministros. De nimia enim liberalitate in ministros verbi et pauperes cum moneretur, respondit: Numquam defuturain fisco regio pecuniam, quamdiu Ecclesiarum Doctores et homines egeni ex eo sustentarentur.

X. Cum Theodosius bello finito Constantinopolin rediisset, Arianos templo primario eiecit, eosque in suburbium removit, et templum Nazianzeno tradidit. Ariani contra Sicarium mittunt, qui Nazianzenum trucidet: is vero paenitens facti, veniam petit et impetrat. Nazianzenus.

XI. A. C. 381. CONCILIUM oecumenicum secundum, iussu Theodosii, Constantinopoli celebratur a 150 Episcopis, contra Macedonianos pneumatoma/xous2, h. c. negantes Spiritum sanctum esse Deum.

Symbolum quoque Nicaenum repetitum, confirmatum, et verborum quorundam adiectione declaratum atque illustratum est. Socrates 5.

XII. Per 8. menses Theodosius ab Ambrosio excommunicatus est. Ubi 1. notanda Occasio. 2. Theodosii excommunicatio, eiusdemque obsequutio. et 3. Publica absolutio, et in Ecclesiam receptio.

I. Occasio. Theodosius, cum Thessalonicae seditio quaedam orta esset, iussit promiscue saeviri in vulgus. Misit igitur eo militum cohortes, a quibus trium horarum spatio ad septem milia hominum trucidata sunt; uti supra dictum.

II. Eam ob causam ab Ambrosio excluditur octo mensium spatio. Nam Ambrosius huiusmodi cladem gemitibus plenam audiens, cum Theodosius Mediolanum venisset, et sollenniter in sacrum voluisset intrare templum, occutrit foris ad ianuas, et ingredientem his sermonibus a sacri liminis ingressu prohibuit, dicens: Nescis, Imperator, perpetratae necis quanta sit magnitudo, neque post causam tanti furoris mens tua molem praesumptionis agnoscit? Sed forte recognitionem peccati prohibet potestas Imperii; Decet tamen ut vincat hic ratio potestatem. Scienda quippe natura est, eiusque mortalitas atque resolutio, et pulvis progenitorum, ex quo facti, et in quem redigendi sumus: et non, flore purpureo confidentem, infirmitates operti corporis ignorare. Coaequalium hominum es Imperator et Conservorum. Unus enim omnium


page 719, image: s0791

Dominus, Rex et Creator. Quibus igitur oculis aspicies illius templum, qui est omnium Dominus? Quibus pedibus sanctum illud solum calcabis? Qui, quaeso, manus, iniusta caede et sanguine respersas, extendere audes, et eisdem sacrosanctum Domini corpus accipere? Aut quomodo venerandum eius sanguinem ori admovebis, qui, furore irae iubente, tantum sanguinis tam inique effudisti? Recede igitur, recede, ne secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Sed capesse vinculum, quo, ut ligeris, Dominus omnium caelitus sententiam dat. Quod quidem vinculum vim habet, et morbum animi depellendi, et te ad sanitatem restituendi.

Huic orationi Imperator oboediens (nam divinis educatus eloquiis accurate norat, tum quae essent Sacerdotum officia, tum quae Regum propria) cum gemitu et lacrimis ad palatium suum revertitur. Et ipse sic paenitentiam egit, ut populus pro illo orans magis fleret videndo Imperatorem prostratum, quam timeret peccando iratum; ut Augustinus loquitur. Nam cum excommunicatus esset, largum lacrimarum fontem ex oculis effudit: cumque ex eo quaereretur, quare tam lamentabiliter fleret, respondisse fertur: Et templum et caelum clausum mihi est. Recte dixit, caelum sibi clausum esse: quamdiu excommunicatus viveret. Nam ipse Christus Matth. 18. v. 18. inquit: Quaecumque ligaveritis super terram, ligata erunt in caelo.

III. Publica absolutio, et in Ecclesiam receptio. Theodosius, elapsis ab excommunicatione octo mensibus, cum instaret dies festus Natalitiorum Christi, receptus est ab Ambrosio in Ecclesiam, pronuntiata ei absolutione publica postactam paenitentiam. Eodem submonente, Imperator tulit legem (quam propria manu literis confirmavit) qua cognitiones causarum de caede, et poenae capitales, ab Imperatore iniunctae, in diem tricesimum differri iubebantur. Sic igitur sacratissimus Imperator ingredi limina praesumens, non stans Domino supplicavit, neque flexit genua: sed pronus in pavimento iacens, Davidicam proclamavit vocem: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. Manibus barbam, capillosque evellens, frontem percutiens, et pavimento lacrimarum guttas adspergens, veniam ut impetraret poscebat. Hanc historiam recitans Theodoretus l. 5. hoc Epiphonemate claudit: Tali, tantaque virtute, et Ambrosius et Imperator erant illustres. Nam utrumque ego admiror: illius quidem libertatem; huius vero oboedientiam: Itemque fervoris flammas illius, et huius fidei puritatem. Confer P. Diaconum in Theodos. §. 7, 8, 9, et 10.

Monitum Theologicum.

Heus, Theodosi, adesto, ut non modo Principes Christianos, verum etiam de faece vulgi homunciones, tot sceleribus pollutos, tecum loqui et serio paenitere doceas: Vel exemplo isto, coram Deo et Angelis eius sceleratissimis Christianis, qui hodie terrarum et caeli propudium apparent, cordis duritiem exprobra, et horrendos denuntia exitus.

Viri in Ecclesia celebres.

I. ACHOLIUS Episcopus Thessalonicensis, qui Theodosium baptizavit, hoc tempore floruit.

II. BASILIUS Magnus A. C. 381. mortuus est; de quo in praecedenti historia etiam dictum est.

III. AMBROSIUS Episcopus, dum templum Mediolanense Arianis tradere recusat, periculis obicitur, Iustina Valentiniani iunioris matre, et Ariana labe infecta, exitium ei moliente. Qua de revide Ambrosium l. 5. Epist. 33, et 34.

IV. AUGUSTINUS A. C. 388. in Paschate ab Ambrosio bapitzatus est, cum esset 34 annorum, postea revertitur Romam, et hac aestate Romae commoratur, ut ineunte vere in Africam naviget, et scribit librum de moribus Ecclessae Catholicae, et alterum de moribus Ecclesiae Catholicae, et alterum de moribus Manichaeorum. Augustinus Anno Christi 391. factus est Presbyter in Ecclesia Hipponensi, cui praefuit annos 40, aetatis circiter 37.

V. GREGORIUS NAZIANZENUS A. C. 389. moritur.

VI. DIDYMUS Alexandrinus vixit A. C. 392. Admiratione dignum est, quod de illo D. Hieronymus refert, eum a parva aetate oculis captum artes liberales praeclare didicisse, et commentatios scripsisse in Psalmos et Euangelia, etc. Et anno Christi 392 iam excessisse annum aetatis 83. Exstat eius liber de Spiritu S. quem Hieronymus in Latinum vertit.

VII. IOHANNEM Monachum Theodosius Imperator A. C. 393, apud Thebaidem ob futurorum scientiam celebrem, et cuius praedictioni de Maximo opprimendo eventus responderat, de eventu belli adversus Eugenium consulit: cui ille victoriam pollicetur, ut scriptum reliquerunt plerique Scriptores Ecclesiastici.

VIII. AMPHILOCHIUS Iconii Episcopus, a Theodosio vocatus, Concilio Constantinopoli celebrato interfuit A. C. 394. Hic ab Imperatore Theodosio postulavit, ut Atiani in Dei filium maledici ex urbibus eicerentur, aut saltem


page 720, image: s0792

conven agitare prohiberentur. Imperator petitionem eam, quod durior inhumaniorque sibi esse videretur, non comprobavit. Cum itaque recta oratione nihil se proficere posse perspiceret Episcopus: Obliqua oratione Imperatorem flectere conatus est. Paucis igitur diebus interiectis, rursus in aulam Imperatoris venit, et cum Imperatorem submisse et suppliciter salutasset: Filium eius Arcadium, qui nuper ad Imperium electus fuerat, inhonoratum reliquit, et veluti cum puero colloquens, manuque caput eius demulcens: Salve et tu, fili, inquit, Imperator, quod senem Amphilochium rudiori animo esse, et rustice agere existimaret, quomodo filium salutare deberet, docuit. Atque ille, sufficere illi talem honorem, dixit. Imperator ita percitus, et, veluti filius iniuria affectus esset, graviter commotus, cum convicio episcopum abduci iussit. Ille quamvis protruderetur, conversus pavulum, consiliumque occultatum animo proferens: Tu, inquit, cum homo sis, tui filii neglectum iniquo fers animo. At quomodo putas Deum omnipotentem ferre contemptum Filii sui, Salvatoris nostri, quem Ariana impietas inducit? Delectatus hoc dicto Imperator Episcopum revocat, veniam precatur, eiusque artificium admiratus, decreto, Arianorum conventus sustulit. Zonaras §. 5. Nicephorus l. 12. c. 9. Sozomenus l 7. c. 6.

IX. IOANNES CHRYSOSTOMUS, patria Antiochenus, ordinatur Episcopus Ecclesiae Constantinopolitanae anno Christi 398. Hic Antiochenae Ecclesiae Presbyter adhuc, eas orationes scripsit, quae Statuarum titulum prae seferunt. Zonaras §. 4.

X. GREGORIUS Nazianzenus, Episcopus rerum divinarum peritissimus, qui pridem orthodoxos clam in S. Anastasiae aede ob haereticorum impudentiam et audaciam docuerat: Post apertas orthodoxis a Theodosio Ecclesias, palam filium eiusdem cum Patre naturae, et Spiritum sanctum cum utroque adorandum et glorificandum predicavi:. Nam Macedonius, qui exiguo tempore Patriarcha Constantinopolitanus fuit, non ferebat, ut Spiritus vel Deus nominaretur, vel pari cum Patre Filioque potentia, eademque natura praeditus diceretur. Quamobrem iussu Theodosii II. Concilium oecumenicum est indictum, cui 150. episcopi interfuerunt, qui Spiritum sanctum et Deum esse statuerunt, et Patri Filioque potentia parem; Macedonii eiusque sectatorum blasphemiam in Spiritum S. damnarunt, et Ecclesia Catholica eiecerunt, in Symbolum Nicaenum inserta clausula illa, quae incipit (ET IN SVIRITUM SANCTUM) usque ad sinem, Zonaras §. 4.

XI. PAULINUS relicto vitae splendore, et erogatis bonis suis in pauperes, fit Christianus A. C. 384. et in agro Nolano senescit.

XII. Eodem annos SEVERUS SULPITIUS illustri genere prognatus, Christianam religionem prositetur in Galliis; sequens vestigia Martini Episcopi Turonesis. Sulp.

XIII. HIERONYMUS A. C. 395. sacra Biblia ex Ebraeo vertit latine, et sua versione antiquat eam, quae ex 70. Interpretibus versa in usu erat. Sigeb. Antiqua autem illa versio ex 70. retenta fuit postea in Psalmis, neglecta versione Hieronymi.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. MORBUS. Post victoriam ab Eugenio reportatam Ambrosium accersivit Aquileiam, et inde cum eo Mediolanum accessit, ubi assumpto Honorio triumphat A. C. 394. et paucis diebus post intercutis morbo laborare coepit.

II. TESTAMENTUM. Ingravescente morbo, duobus filiis testamentum condidit: ARCADIO Orientem, HONORIO Occidentem regendum tradidit, et illi Rusinum, huic Stiliconem tutorem adiunxit.

III. Oratio proagw/nios. Theodosius moriturus vocavit silios Arcadium et Honorium, eosque ardenti affectu serio cohortatus est, per salutem ipsorum et Rei publ. obtestans, ut sua vestigia insequentes hoc sibi unice curae esse vellent, quo fidei et pietatis doctrina pura et incorrupta conservaretur, et ad posteros propagaretur: In eo conatu nullis laboribus ac sumptibus parcerent. Nam in hoc uno summam felicitatis esse positam; hacque ratione unica, nec ulla alia recte firmari pacem, confici bella, erigi tropaea, et parari victorias. Theodor. lib. 5. cap. 25. et alii.

Parentes ante mortem liberos suos ad pietatem et virtutem exhortentur, iisque benedicant.

EXIMPLA.

I. Biblica.

I. ISAA CUS moriturus filiis suis, nempe IACOBO et ESAV, benedictionem non tantum optat, sed etiam donat. Quae benedictio Gen. 26. descripta exstat.

II. IACOB moriturus 12. filios suos benedicit: quae benedictio continetur in c. Gen. 49. av. 1.


page 721, image: s0793

usque ad v. 28. In illis namque ordine 12 filios suos Iacobus benedixit, illisque praedixit, qualis cuiusque tribus sors futura sit.

III. DAVID moriturus ad Salomonem filium suum, et regni heredem ait: Ego ingredior viam universaeterrae, confortare et esto vir, et observa ut custodias mandata Domini Dei tui. 3 Reg. 2.

IV. TOBIAS in hora mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem iuvenes nepotes suos, dixitque eis: Audite filii mei patrem vestrum: Servite Domino in veritate: et inquirite, ut faciatis, quae placita sunt illi: et filiis vestris mandate, ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. Tob. 14. v. 5, 10 et 11. Plura exempla invenies in histor. Constantii Chlori Imp. patris Constantini M.

II. Profana.

I. Scilurus Scytha octoginta liberos masculos habens, cum esset moriturus, fasciculum iaculorum singulis porrexit, iussitque rumpere. Id cum singuli recusassent, eo quod videretur impossibile, ipse singula iacula exemit, atque ita facilie confregit omnia, filios admonens his verbis: Si concordes eritis, validi invictique manebitis; contra si dissidiis et seditionibus distrahemini, imbecilles eritis, et expugnatu faciles. Non potuit Scytha magis Scythice rem ob oculos ponere. Fratrum scilicet inter se concordiam quovis muro firmius esse munimentum. Plutarchus in Apophtheg. Stob. serm. 82.

II. SEVERUS Imp. moriturus ad se vocavit M. Antonium et Getam filios, a quibus quid vellet percunctatus: Facite, inquit, ut conveniat inter vos, locupletate milites, ceteros omnes contemnite. Sciebat enim, filios regni cupidissimos post mortem de successione disceptaturos: et nisi pecunia militum animos flecterent, penitus interituros esse. Dion.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Theodosius, A. C. 395, hydropisi mortuus est Mediolani, cum vixisset annos 50, imperasset annos 17. Victor. P. Diaconus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Corpus eius eodem anno Constantinopolin translatum, ibique magnifice sepultum est. Zos. P. Diaconus.

Postremus hic Imperator Orientis et Occidentis Imperium solus tenuit. Et mors eius vere fuit fatalis ad ruinam et interitum Imperii Occidentalis: ut secum abstulisse pacem et quietem Ecclesiae et Rei pub. pene omnem videatur. Statim enim ab eius obitu Italia magno motu labefactata, nec multo post in hostium ditionem potestatemque redacta est, ut ex sequentibus patebit.

L. IMPERATOR ROM. ARCADIUS et HONORIUS Collegae.

I. ARCADIUS.

I. ORTUS.

I. PATER eius fuit THEODOSIUS MAGNUS.

II. MATER fuit PLACILLA.

II. PROGRESSUS.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. Natura et Mores.

Formosus fuit, et ingenio sollerti praeditus, inque vera religione ab Arsenio diligenter informatus, cui, cum ab illo plagas ccepisset, insidias struxit: de quo in historia Theodosii M. plenius in c. 2. diximus.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius fuit EUDOXIA, ambitiosa et superba mulier, et polupra/gmwn, quae negotiis Imperii sese immiscebat. Ideoque a Iohanne Chrysostomo reprehendebatur. Qui ipsius instinctu bis in exilium eiectus est.

II. LIBERI. Ex uxore Eudoxia suscepit unicum filium, nempe THEODOSIUM II, qui postea Imperator factus, et tres filias Flaccillam, Martianam, et Pulcheriam: quae virginitatem perpetuo servavit, summa bonitate, integritate et sanctitate; religionis observantissima cultrix. Pomp. Laetus.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A patre suo Theodosio M. adhuc vivente consors imperii electus est anno 5. Imperii eius. Post mortem vero eius Imperator Orientis (ut et frater eius Occidentis) ex testamento Patris factus est. Ipse vero moriens, quia nondum per aetatem Imperio maturi esse videbantur, testamento Imperii tutores ordinavit, qui liberorum aetatem adultam supplentes, regni curam gererent, Rufinum Arcadio, Honorio Stiliconem adiungens. Victor.


page 722, image: s0794

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Consiliarios suos Arcadius et Honorius in summo honore habuerunt, eorumque dignitatem defenderunt. Nam legem tulerunt: Quisquis scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum, vel dederit: de nece etiam Virorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt: Senatorum etiam (nam ipsi pars corporis nostri sunt) cogitaverit: (eadem enim severitate voluntatem sceleris, qua effectum, puniri iura voluerunt:) Maiestatis reus esto.

Verum tutores et Consiliarii perfidi fuerunt, et potestate sibi concessa abusi sunt. Nam,

I. RUFINUS, homo improbus, a quo Arcadius totus pendebat, clam missis muneribus Gothos sibi conciliavit, Regique Alarico, ut arma caperet contra Arcadium, persuasit. Hunc enim metu isto perterritum impellere moliebatur, ut collegam se adscisceret, atque Imperatorem se nominaret, ut pulchre ait Claudi anus:

—— apprehensa vest morantem
Increpat Arcadium, scandat sublime tribunal,
Participem sceptri socium declaret honoris.

Verum Stilico cum exercitu transit in Graeciam, ut Alaricum (qui a Rufino clam erat evocatus, qui eam vastet: quod libentissime fecit, et urbes quasdam exscindebat, praeter Thebas et Athenas) pellat: sed fraude rufini Stilico accipit mandatum ab Arcadio Imp. ut omisso hoste exercitum statim Constantinopolin mittat: qua de re iratus, ipse quidem in Italiam regreditur, sed Gainae Duci mandat, ut fraudem Rufini ulciscatur, et eum trucidet; quod et factum est, cum Arcadius exercitui obviam iret, ubi Rufinus a militibus occisus est. Caput eius cuspidi affixum, ad portam urbis Constantinopolis collocatum est, ut spectantibus ludibrio esset. Dextra etiam contumeliae causa per urbem circumlata, additis his verbis: Date stipem viro inexplebilis avaritiae. De quo similiter Claudianus l. 1. in Rufinum.

Dextera quin etiam Iudo concessa vagatur
Aera petens. poenasque animi persolvit avari
Terribili lucro, vivosque imitata retentus
Cogitur adductis digitos inflectere nervis.

USUS.

Status piorum in hac vita est instar Comoediae: Impiorum vero instar Tragaediae. h. e. Pii in vitae progressu eruce et calamitate premuntur, sed in vitae egressu ab eadem librerantur et exhilarantur: Contra autem impii in vita sua summa felicitate atque gloria fruuntur, sed tandem in exitu vitae horribiliter a DEO puniuntur. Unde sit ut non tantum pii in Ecclesia, sed etiam gentes extra Ecclesiam hac mirabili planeque inaequabili piorum et impiorum sorte scandalizentur. Quia Crucis mysterium, quod rationi humanae est absconditum, non intelligunt. De quo pulcherrimi versus Claudiani lib. 1. in Rufin. sunt notandi:

Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
Curarent superi terras, an nullus inesset
Rector, et incerto fluerent mortalia casu.
Nam cum dispositi quaesissem foedera mundi,
Praescriptosque maris fines, annique meatus,
Et lucis noctisque vices: tunc omnia rebar
Consilio firmata DEI, qui lege moveri
Sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
Qui variam Phoeben alieno iusserit igne
Compleri, solemque suo: porrexerit undis
Littora: tellurem medio libraverit axe.
Sed cum res hominum tanta caligine volvi
Adspicerem, laetosque diu florere nocentes,
Vexarique pios: rursus labefacta cadebat
Relligio, causaeque viam non sponte sequebar
Alterius, magnumque novas per inane figuras
Affirmat, magnumque novas per inane figuras
Fortuna, non arte, regi: quae Numina sensu
Ambiguo vel nulla putat, vel nescia nostri.
Abstulit hunc tandem rufini poena tumultum,
Absolvitque DEOS. iam non ad culmina rerum
Iniustos crevisse queror: tolluntur in altum,
Ut lapsu graviore ruant.

II. EUTROPIUS. Huius quidem simma apud Arcadium potentia fuit, et primus ex eunuchis dignitatem Consularem ab Imperatore obtinuit: sed Rufino, cui successit, nihilo melior fuit. Nam vendidit Magistratus: provincias, quibus vellet, eripuit: honoratissimos quosque calumniatus est, eosque in exilium egit. Stiliconem etiam in Occidente hostem Imperii publice declaraii iussit: insuper GILDONEM Comitem in Africa ad suas partes traduxit, et ut Africam occuparet, eamque tamquam iussu Arcadii obtineret, decrevit. Et hic notandum, ipsum sedulo operam dedisse, ut lex ab Imperatoribus promulgaretur, ne quisquam ad Ecclesias, tamquam ad asylum, profugeret: Sed ut hi, qui eo profugerant, inde abriperentur. Qua lege confestim ille ipse poenas dedit. Nam cum illius fallacia deprehensa, quod Imperatori perfidus esset, imperiumque affectaret, Imperator ipsum e medio tollere sibi proposuit. Quod cum Eutropius animadverteret, ad Ecclesiam, ubi


page 723, image: s0795

securus esse putabat, confugit. Verum secundum legem latam ex templo extractus est, illique caput parescindi Arcadius iussit. Socrates Histor. Eccles. lib. 6. cap. 5.

AXIOMA. Perniciosa consilia plerumque in auctores redundant, a quibus profecta sunt.

EXEMPLA I. BIBLICA.

I. HAMAN patefactis calumniis, quibus impetraverat edictum de tota gente Iudaeorum delenda, penas meritas deditasque ersolvit. Nam de ea ipsa furca, quam Mardochaeo erexerat, ipse suspensus est. Esther. 7.

II. ACHITOPHEL, etsi consilium eius callide excogitatum erat in perniciem Davidis, tamen divinitus impeditum est, et in caput auctoris redundavit. 2. Sam. 17.

II. PROFANA.

I. LYCURGUS legem scripsit, ne mulieres in festo mysteriorum curru veherentur; quae vero id fecisset, mulctam lueret, quam ipse idoneam putans constituerat. Prima vero ipsius uxor adversus hanc legem deliquit, atque damnata poenam subivit. Aelian. lib. 13.

2. ZALEUCUS Locris occidentalibus leges dedit, ut adultero bini oculi effoderentur. Filio Zaleuco paulo post in adulterio deprehenso, ne auctoritas legum imminueretur, curat filio unum, sibi alterum erui oculum.

3. CHARONDAS Tyrius prohibuerat in Senatum inferre telum seu gladium. Cum aliquando properaret in curiam, et oblitus fuisset deponere gladium, proptereaque suam ipsius legem violasse diceretur, se ipsum suo gladio transfodit.

4. Exemplum habemus in EUTROPIO, de quo iam dictum.

III. GAINA (ab aliis vocatur CAIANUS) haud diu post Gothorum auxilio fretus, Arcadium ex Imperio excussurus bellum civile contra eum movit: Thraciam et loca vicina igni ferroque vastat: Constantinopolin quoque astu occupare conatur, sed divinitus servata est. Nam cum Gaina Regiam noctu incendere conaretur, et domum incustoditam Praesidis esse constaret, conspectus est exercitus Angelorum in muris, qui milites Gainae depulit: ideo ad Hellespontum properat, cum hostis ab Imperatore declaratus esset. Contra eum mittitur ab Arcadio Fravita, qui Praefectus maris erat, qui Gainae copias, dum transire conantur, vincit, demergit, et victor ad Imperatorem redit. Gaina victus trans Istrum cum suis properat: ubi HUIDES Hunnorum Princeps, ut Arcadio rem gratam faceret, saepius praelio cum Gaina congreditur, eum vincit tandem, et obtruncat, caputque eius Constantinopolin mittit, ubi pilo suffixum fuit. Zosimus.

IV GILDO Africam suo dominio subicit, impeditque ne frumenta Romam mitterentur. Propter hanc perfidiam reprehensus a fratre Macezel (ab aliis scriptoribus vocatur Mascelzer vel Mazesceles) se Ducem contra eum offert. Gildo cum haec comperisset, fratris liberos iugulat, et scelus scelere cumulat. Sed Macezel caedem filiorum ulturus, ex Italia copias contra eum adduxit, cumque dies ac noctes aliquot precibus ac vigiliis consumpsisset, cum quinque milibus septuaginta milia militum, DEI nutu, sine praelio in deditionem accepit. Nam cum ad eos, qui primo occurrerant, pia verba pacis iactaret, signiferum quendam insolenter obsistentem gladio percussit in brachio, eumque manu debilem ipso coegit vulnere inclinare vexillum. Quo viso, auxiliarii Gildonis Barbari terga ilico dederunt. Gildo et ipse arrepta navi fugit, sed vento in Africam repellitur; ubi capitur et strangulatur, et urbs Roma statim difficultate annonae sublevata est.

Verum Macezel elatus rerum secundarum insolentia, et tumens, posthabito sanctorum consortio, cum quibus antea DEO militans vicerat, etiam Ecclesiam DEI temerare ausus est, atque ex ea quosdam non dubitavit extrahere. Secuta mox poena sacrilegum est. Nam iisdem superstitibus atque insultantibus, quos ab Ecclesia ad poenam protraxerat, post aliquantum solus ipse punitus est. Probavitque in se uno, ad utrumque semper divinum vigilare iudicium, quando, et cum speravit, adiutus est, et cum contempsisset, occisus est. P. Diacon. in Arcad. et Honor. §. 3.

Alii Historici vero referunt, quod, cum Aricam armis receptam ad se trahere conatus esset, a miliribus, qui imperii eius pertaesi, obruncatus sit.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

I. PIETAS. Constantinopol Arcadius precaturus templum ingressus erat. Successerat autem ad proximam domum promiscui generis immensa hominum turba, ut propius Imperatorem contuerentur. Vixdum Imperatore digresso, domus ea maxima templo cohaerens, in qua fuerat hominum multitudo, subito corruit, cum ingenti admiratione et stupore populi. Sequebatur autem exclamatio, ob orationem pii Principis ruinam


page 724, image: s0796

imminentem suspensam, tantamque multitudinem fuisse liberatam. P. Diaconus.

II. Instinctu uxoris Eudoxiae CHRYSOSTOMUM bis in exilium eiecit. Eudoxia inimica fuit Chrysostomo eius fastum taxanti, nen quievit priusquam eum Episcopatu deiceret, atque in exilium pelleret, marito ad hoc facinus persuaso. Mandato ergo Archadii Ecclesia Constantinopolitana pellitur A.C. 402: Sed cum populus tumultuaretur, et Chrysostomum desideraret, revocatus, inque solium suum restitutus est. Socrates. Verum cum in Eudoxiam Augustam linguam exacuens pro contione quaedam dixisset liberius, mandato Arcadii iterum in exiliumabdicatur A. C. 404. Statua namque argentea Eudoxiae Imperatrici non longe a templo Sophiae Constantinopoli collocata, quum inde ecclesiasticae ceremoniae, quando ludi populares ibi celebrarentur, impeditae sunt: Chrysostomus publice huiusmodi ludos vituperat. Quod in sui contumeliam Eudoxia arripiens, alios Episcopos consilio Theophili convocat, qui Chrysostomum eiciant. Quare Chrysostomus effervescens, suam contionem ita inchoat: Herodias denuo commovetur, insanit: saltare pergit, denuo caput Iohannis in disco accipere quaerit. Secundo mense post, quo Chrysostomus in exilium pulsus, (quod paulo ante Pascha factum) templum Sophiae incensum fuit, et aliqua pars urbis cum curia deflagravit. Inusitatae quoque magnitudinis grando Constantinopoli decidit, et Eudoxia in partu miserabiliter exstincta est mense tertio post Chrysostomi damnationem.

III. Ioannes Chrysostomus cum exulasset annos 3, menses 5, ad Christum migrat A. C. 407. 14 Septembr. cum vixisset annos 52, et Episcopatum Constantinopolitanum tenuisset annos 5. mens. ferme 6. Nicephor. lib. 13. cap. 34. Socrat. Zonaras.

CATUT III. DE EGRESSV.

ARcadius A. C. 408. mortuus est, cum vixisset ann. 31. regnasset cum patre ann. 13, post eius obitum ann. 13, mens. 3, dieb. 15. relicto filio Theodosio, quem, cum se mori cerneret, videns filium parvulum esse, (fuit enim octo annorum) consideransque ne a quodam insidiis appeteretur, Imperatorem appellavit, et ei Curatorem per testamentum fore statuit Hisdigerden Persarum Regem. Onuphr. Socrat. P. Diacon. in Arcad. et Honor. §. 4.

II. HONORIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PARTER eius fuit THEODOSIUS M.

II. MATER fuit PLACILLA. Ex hisce parentibus natus est A. C. 384, die 9 Septembris.

III. SOROREM habuit PLACIDIAM, ex posteriore Theodosii M. Uxore Galla natam. Haec Adulpho ab Alarico Rege Gothorum propinquo eius est desponsata, atque in matrimonium locata. Multum ea Romano imperio prosuit. Nam cum Adulphus (alii habent Ataulfus) ad urbem Romam funditus evertendam cum exercitu esset regressus, Placidiae intercessione servata est, quae mariti animum blandmentis suis a proposito avertit. Cum vero Adulphus dolo militum periisset, vidua est relicta. Honorius vero frater cum Constantium patricium adversus Constantinum Tyrannum cum exercitu mitteret, ei spem fecit coniugii cum Placidia sorore et Imperii, si Tyranum esset oppressurus. Oppresso ergo Constantino Tyranno, belloque finito, Honorius Constantio Placidiam dedit uxorem, illumque Imperii consortem fecit. Genuit autem ex ea Valentinianum III, et filiam Honoriam.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. UXORES habuit duas, ambas Stiliconis Vicarii sui filias. PRIOR dicta est MARIA, quae repentina morteobiit, antequam in domum Imperatoris deducta fuit. POSTERIOR dicta est THERMANTIA, quam Stilico pater luctu finito ei desponsavit; Sed etiam repentina morte exstincta est, antequam Honorio copularetur. Unde nullam post se sobolem reliquit. Nam sorores ambae (ut dictum) quas duxerat, antequam nuptiis et concubitu eius potirentur, morte praereptae fuerunt.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A. C 343. apatre Theodosio Augustus appellatus est. Pater vero cum esset moriturus, quia nondum fuit aetas matura Imperio, Stiliconem ei adiunxit tutorem, et postea ex testamento patris occidentis Imperator factus est. Vide historiam Arcadii cap. 2. Act. Polit.


page 725, image: s0797

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Gladiatoria certamina Romae prohibuit, hac occasione, quod monachum Telmatium populus, qui caedes hasce ex indignatione abominabatur, lapidibus obruerent. Sig.

II. Bonos Consiliarios elegit. Quo nomine eum laudat Claudianus:

Ut Fortes in Marte viros animisque paratos,
Sic iustos in pace legis: longumque turis
Electos: crebris nec succedentibus urges.

III. Ignavus et negligens fuit in gubernatione; adeo ut literis, quas suo nominescribi iusserat, non lectis prius subscribere soleret. A qua consuetudine parum laudabili avocatura eum soror Placidia, literis scribi iubebat, in quibus Imperator affirmaret, se nuptui dare sororem cuidam ex infimae sortis famulis. Quibus cum manu sua Imperator subscripssset: soror assumptis secum literis istis Imperatorem accessit, supplexque coram eo in genua provoluta, de iniuria et contumelia, qua ab ipso afficeretur, dum infelices adeo sibi pararentur nuptiae, conquesta est. Mox Imperatori, vanas eas querelas esse contendenti, literas manu ipsius subscriptas obtulit. Ubi cum manum suam ille agnosceret, pravam et parum tutam esse consuetudinem suam intellexit, et deinceps ea abstinuit.

IV. Ingratus fuit erga sororem eiusque liberos. Placidia, post mariti Constantii obitum, (qui immatura morte sublatus est) cum liberis, ob suspicionem in vitatorum hostium, iussu Honorii pulsa. A Theodosio vero II, Arcadii filio, honorificelibenterque suscepta est.

II. ACTA SAGATA.

I. RADAGAISUS Rex Gothorum, 200000 militum in Italiam duxit; in Venetam regionem, Aemyliam et in Hetruriam transiit. Stilico se hosti nullibi obieicit, quod eae regiones essent patentioribus campis, in quibus parvis suis copiis ab immensa illa multitudine timebat. Radagaisus vero divinitus conterritus. Nam cum Florentiam iam obsidione premeret, Fesulani montis iugo urgente undique timore concluditur, agminaque, quibus angusta dudum videbatur Italia, latenti spe in unum ac parvum verticem truduntur. Ubi cum fame et siti conficerentur, Stilico ipsum aggreditur, et salvis suis omnibus ad centum milia hominum trucidat. Rex Radagaisus solus spem fugae arripiens in fuga captus a Romanis in vincula conicitur, ac paulisper retentus vita privatur. Tanta vero multitudo captivorum Gothorum fuisse fertur, ut vilissimarum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum venderentur. Zosim. P. Diaconus. §. 5. Orosius.

II. ALARICUS non diu post, qui antea apud Theodosium ductor exercitus contra Eugenium fuerat, Italiam ingressus est: cum ab Honorio sedes, in quibus suo cum exercitu consistere posset, expeteret, Honorius deliberato consilio Gallias concessit. Qui dum ad Gallias pergens ob recuperationem iumentorum apud Pollentiam resedisset, Stilico in perniciem Reip. Gothos pertentatos, dum eos insidiis aggredi cuperet, belli summam Sauli Pagano Duci commisit. Qui ipso die Paschatis Gothos nihil tale suspicantes adoritur: qui perturbati, atque initio propter diei sacri religionem cedentes, demum arma corripiunt, more solito se cohortantes, victoremque virtute potiori prosternunt. Hinc in rabiem furoris excitati, coeptum iter deserentes Romam contendunt, cuncta, per quae ierant, igne ferroque vastantes. Urbs biennio circumsessa, capta est Kalendis Aprilis, anno 18 Honorii, anno U.C. 1164. A. C. 410. eamque Gothi devastant, plurima miraculorum eius incendunt, multosque Senatorii ordinis diversis subdidere suppliciis: Dato tamen prius praecepto, ut si qui in sancta loca, praecipue in sancto rum Apostolorum basilicas Petri et Pauli, confugissent, his nulla vis inferretur: Deinde ut milites sola praeda contenti, a caede et sanguine abstinerent ac sibi temperarent; quod summa fideservatum est. Gothi tamen imperium Romanum deridentes, Imperatorem fecerunt quendam nomine ATTALUM, quem una die tamquam Imperatorem fecerunt procedere, altera vero servi schemate ministrare. Die tertia instante gothi sponte discedunt ab urbe. Deinde per Campaniam, Lucaniam, Brutiamque, simili strage bacchantes, Rhegium pervenerunt, in Siciliam transfretare cupientes. Quo cum transmeareascensis navibus vellent, perpessi naufragium, plures suorum ibi amisere. Inter haec Alaricus dum deliberaret quid ageret, apud Consentiam subita morte defunctus est. Gothi Basentium amnem de alveo suo captivorum labore derivantes, Alaricum in medio alveo cum multis opius sepeliunt, amnemque meatui proprio reddentes, ne quis locum scire posset, capitivos, qui interfuerant, interficiunt. Regem deinceps ATAULFUM Alarici affinem Gothi constituentes, Romam redeunt: Si quid residuum suit, more locustarum eradunt, auferentes exinde Placidiam Honorii sororem, quam sibi Ataulfus apud Forum Cornelii coniugio sociavit. Eam divino iudicio velut obsidem ac pignus Roma huic barbaro Regi tradidit. Nam illius iuncta


page 726, image: s0798

coniugio, multum Reip. profuit et commodavit: uti in cap. 1. supra diximus. Et cognitu non indignum est, quod cum nuntiatum Honorio, Romam perditam; credidit ille de catello, vel, ut alii narrant, de amissa ave vel gallina sua, quam cum in deliciis haberet, Romae appellationem ei indiderat: admiratusque vehementer, tam subito periisse eum, quicum paulo ante festivissime luserat. Egnatius. Orosius. P. Diaconus §. 6 et 7. Agath.

III. Stilico Honorii socer filio Eucherio regnum quaerit. Is cum tutor constitutus esset imperii occidentis a Theodosio Magno, immemor beneficiorum a Theodosio in se collatorum, immemor etiam affinitatis cum Honorio, regnum filio affectans, ingentia Rei pub. mala intulit. Nam quia Vandalorum perfidae et dolosae gentis genere editus, Suevos, Alanos, Burgundos et populares suos vandalos, magna spe praedae ad Gallias hostiliter invadendas occulte sollicitavit, sperans fore, ut aut Honorius bello occumberet, aut silius in regni consortium veniret. Postea Gothos ex insidiis opprimens, reliquiis ipsorum occasionem praebuit, ut Romam regrederentur, eamque obsidione cingerent: ut iam antea dictum est. Tandem ubi Imperatori Honorio exercituique Romano haec tam ingentia damna patefacta sunt, iussu Honorii interfectus est. Eius quoque filius Eucherius, primum fuga elapsus, postea obtruncatus traditur. Orosius. P. Diaconus §. 8.

IV. COnSTANTINUM quoque Tyrannum, eiusque filium, ut et ATTALUM Romani sanguinis haud ignobilem virum, (qui a Gothis Imperator fuerat factus) inque Africa tyrannidem arripere conantem, Honorius per Constantium socerum suum vicit.

V. Cum Heraclianus Africae Comes (qui Honorii partes antea fortiter gesserat, verum superbia elatus ab eo descivit) cum immensa satis incredibilique classe navium Romam contenderet, et litora Italiae crudelissime vastaret, a MARINO Duce Honorii victus est, et amisso exercitu, arrepta navi solus. Carthaginem rediit, ubia militibus occisus est. Oros.

Hunc Heraclianum tria milia navium et septingentas habuisse dicitur. Quem numerum nec apud Xerxem quidem praeclarum Persarum Regem, et Alexandrum Magnum, vel quemquam alium Regem fuisse, historiae tradunt. P. Diaconus §. 9.

VI. VALLIA Rex Gothorum pacem init cum Honorio. Nam cum ipse in Africam esset traiecturus, a Ducibus Honorii impeditur, atque ideo necessario foedus firmissmum cum Honorio pepigit, et accepit partem Hispaniae cum conditione de debellandis Vandalis. Isiodorus. P. Diaconus §. 10.

Honorius devictis Gothis Romae triumphat, et Attalum, qui a Constantio victus, ipsique missus, post peractum triumphum, in quo manibus post tergum devinctis ante currum ductus erat, manu dextera truncat, vitaeque relictum Liparam relegat. Prosp. Iordan. Sigon.

CAPUT III. DE EGRESSV.

HOnorius cum annos triginta duos cum patre, 13 cum fratre, et 15 cum fratris filio Theodosio imperasset, febri correptus est: ad quam hydrops accessit, ex quo mortuus Romae A. C. 423, aetat. 44. nullis relicitis heredibus. Corpus eius iuxta beati Petri Apostoli in mausoleo sepultum est. P. Diaconus §. 11. Chron. Hedion.

ACTA ECCLESIASTICA.

I. Viri sub Arcadio et Honorio in Ecsia celebres.

I. AUGUSTINUS Hippone ordinatur Episcopus A. C. 395. agebat tum annum 41. Antecessor eius Vaerius adhuc erat in vivis, atque ita duo Episcopi erant unius Ecclesiae. August. Prosp.

II. S. Martinum Episcopum Turonensem, A. C. 379. ex hac vita migrasse aetat. 81. scribunt Gregorius Turonensis, Marianus contractus, sigebertus. Sed alii habent annum obitus 395. alii 399. alii 404.

III. D. AMBROSIUS moritur A. C. 398. Moriturus ad circumstantes sacerdotes dixit: Non sic vixi, ut me pudeat inter vos vivere: nec mori timeo, quia bonum habemus Dominum.

IV. SULPITIUS SEVERUS Episcopus Bituricensis ad annum Christi 400 Chroniconsuum perduxit: qui quantus vir fuerit, scripta eius testantur. De Sulpitio refert Gennadius, eum a Pelagianis deceptum, et culpam agnoscentem, silentium usque ad mortem tenuisse.

V. EPIPHANIUS Episcopus Salaminae, Constantinopoli in Cyprum rediens, moritur in itinere. A. C. 402. Socrat. 6. Trip. 10.

VI. CYRILLUS in Episcopatu Alexandrino succedit Theophilo Alexandrino defuncto.

VII. GAUDENTIUS et IOVIUS Comites Honorii Imperatoris falsorum Deorum templa in urbe Carthagine everterunt, et simulacra fregerunt. August.

VIII. D. HIERONYMUS de Ecclesia DEI


page 727, image: s0799

scriptis suis bene meritus, Palaestinae apud Bethlehem A. C. 420. ad Christum migravit. P. Diaconus §. 10.

II. Viri in Repub. Literaria celebres.

I. CLAUDIANUS Poeta vixit temporibus Arcadii et Honorii, qui illorum temporum res gestas eleganter et accurate descripsit.

II. RUFFINI et SEXTI AURELII VICTORIS Chronica hoc saeculo deinunt, quorum ille res Ecclesiasticas descripsit: Hic vero vitas Imperatorum, facto initio ab anno primo Monarchiae Augusti, victo ad Actium Antonio: quae narrationes continent 424. annorum historiam.

III. PRUDENTIUS Poeta, anno Christi 404, edidit libros Cathemerinon: quia in praefatione ait, se ista scribere agentem annum aetatis 57.

IV. PROCOTIUS Caesariensis a morte Arcadii belli Persici et Vandalici historiam orditur.

V. OROSII Presbyteri Hispani Chronicon, quod ille iussu D. Augustini scripsit, fere A. C. 416. finitur.

LI. IMPERATOR ROM. THE ODOSIUS II.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER eius fuit ARCADIUS Imperator Theodosii M. filius.

II. MATER fuit EUDOXIA. Ex hisce parentibus natus est THEODOSIUS II. A. C. 401. die 10 Aprilis. Socrat. 6.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. Natura et Mores.

FUit formosus, venusta facie praeditus, membrisque decorus: Constantinopoli Pulcheriae sororis et Antemiae tutoris consilio et opera in studiis et artibus liberalibus diligenter informatus est, inque iis insignes progressus fecit. Nam sacras literas sine codice recitavit, loquentibus Episcopis responsum ex divina lectione dedit, et cum in aliis Mathematicis libris versatus, tum Astronomiae non ignarus, inque Philosophia praeclare edoctus fuit, quam quidem ita didicerat, ut non tam verbo eam profiteretur, sicut Philosophi in scholis de ea disserentes, sed ut re et opere eam exsequeretur. Fuit praeterea equitandi et sagittandi peritia excellens, pingendo fingendoque dexter. Zonaras. P. Diaconus.

I. ACTA OECONOMICA.

I. Uxor eius fuit EUDOCIA, quam ipse Pulcheriae sororis consilio, cum ex ephebis esset egressus, in uxorem duxit: Fuit autem Eudocia forma excellenti praedita, et omni doctrinae genere perpolita, atque in eloquentiae studiis exercitata, quae et Heroico carmine poemata multa conscripsit de victoria Arcadii, deque victoriis mariti. *o(mhrdkentra (sive Centones Homeri) ab ipsa dicuntur congesta.

Antea autem dicta fuit ATHENAIS. Quam cum pater LEONTIUS Philosophus Atheniensis splendidam fortunam ex arte cognovisset consecuturam: testamento suas opes duobus filiis reliquerat, Valerio et Genesio, filiae tantum centum aureis legatis, hac adiecta clausula, quod fortuna eius suffectura ei esset. Fratres igitur patrimonio sibi vendicato, Athenaidem, legitimam suam postulantem et iniuriae testamentum accusantem, paternis aedibus expulerunt. Quae a matertera suscepta, et Constantinopolin perducta, causa exposita Pulcheriae supplicant. Quae cum puellam formossissimam, et integra aetate esse vidisset, rogat, An adhuc viri expers esset? Eo cognito, sacra Baptismatis aqua per Atticum Episcopum Constantinopolitanum ablutam, Christianam fecit, et pristino nomine mutato in Eudociam, fratri, Theodosio despondet, diademate ornat, et Augustam appelat. Zonar. §. 4.

LIBERI. Genuit ex hac theodosius II. unicam siliam, nomine EUDOXIAM, quam Valentinianus III. Imperator sibi matrimonio iunxit. P. Diaconus §. 18.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A patre suo Arcadio adhuc in cunis vagiens Augustus appellatus est, qui moriturus eum testamento heredem Imperii scripsit, et tutorem ei adiunxit, non fratrem Honorium, sed Isdigerdem Regem Persarum, cum quo foedus inierat. Hac occasione religio Christiana in Persia propagata est. Isdigerdes sidem Arcadii minime adspernatus, et pacem cum Romanis toto vitae suae tempore coluit, et statim a morte Arcadii Antiochum eunuchis ceteris in aula sua honoratiorem Constantinopolin misit, atque per eum literis transmissis Magistratus


page 728, image: s0800

monuit, ut Imperatori suo parerent, minatus ultionem, si qui secus facturi essent. Sed Anthemius thodosio tutor datus est, cuius sapientia Imperii publica negotia feliciter gubernata sunt. Zonar.

II. Imperii administratio.

A. C. 408. initium Imperii eius fuit, quo anno pater ipsius mortuus est. Verum quia tum puer erat octennis, Imperium loco eius aliquandiu virtute et sapientia administray it Pulcheria virgo.

I. ACTA TOGATA.

I. Virtutes.

I. SAPIENTIA. Cum in Oriente imperaret, audita Honorii patrui morte, Valentiniano Constantii et Placidiae filio Imperii insignia dedit. Sextus Aurel. Victor.

II. PIETAS. Religiosissimus Imperator fuit. Nam,

1. Instituit aulam suam veluti scholam, in qua ad pietatem se suosque exercuit, habens ordine distributa tempora lectionum et psalmorum.

2. Inter exercitia pietatis celebratur, quod studio Christianitatis corpus orationibus et ieiuniis macerarit, et mane cum uxore et sororibus precationes dicere et psalmos canere solitus sit.

3. Sacrorum librorum eorundemque interpretum congerendorum adeo fuit studiosus, ut ea laude Ptolemaeo Philadelpho inferior non esset. Noctu eis legendis operam navavit, lucerna sponte sua, machina quadam movente, sibique ipsi oleum infundente, comparata, ne quis ministrorum eius in laboribus eiusmodi molestiam quampiam subiret. Niceph. l. 14. c. 3. Theodoretus l. 5. c. 36. Socrates lib. 3. cap. 22.

4. Uxorem EUDOCIAM Hierosolymam misit gratificos hymnos DEO oblaturam. Quae plurima dona Ecclesiis contulit, et postquam operam rebus divinis dedisset, domum reversa est. P. Diaconus. §. 18.

III. CLEMENTIA et MANSUETUDO. Adeo mansuetus et clemens fuit, ut omnes etiam, qui vere sacerdotes sunt, mansuetudine sua superarit, iram, tristitiam, libidinemque devicerit, nullaque vindicta animum exsaturaverit, etiam lacessitus. Cum igitur a quodam familiarium interrogaretur, cu nullum se laedentium morti subiceret? Utinam mihi, inqui, esset possibile ad vitam motuos revocare. Paucos igitur morte condemnavit: Et si quos supplicio dignos adiudicavit, mox consilium mutavit, priusquam ad supplicium ducerentur, revocans id insigni quadam clementia. Cum ipsealiquando in amphitheatro spectator sederet, et populus damnatos efflagitans clamaret; crudeli bestiae artifex obiectus pugnet: compescuit Imperator immitem turbae vocem, dicens: Nescitis, quod nos consuevimus clementer spectare. innuens: Ubicumque adest Princeps, illic oportere omnia mitius geri. Erasmus lib. 8. apophthegmatum.

II. Vitia.

I. SOCORDIA. Valde negligens fuit in quibuscumque literis, quae ei offerebantur, subscribendis, antequam eas aut legisset aut expendisset. Quod ne faceret, utque sententiam literarum consideraret, a Pulcheria sorore admonitus, affirmabat, a nemine strui sibi fraudem, et sicre se, quid literae continerent. Quare illa ad socordiam fratris corrigendam huiusmodi commento usa est. Nomine illius syngrapham componit, qua sibi Eudocia Augusta in servitutem traderetur; eaque Imperatori, ceu aliud quiddam esset, oblata, efficit, ut subscriberet. Quod cum sigillo mox confirmasset, Pulcheria Eudociam ab illo accersitam abire non sinit, quaesitaque retentionis causa, profert literas, quas ille non lectas subscriptione confirmasset; itaque convincit, eum subscribere plurimis, quae neque norit, neque etiam fortasse fieri velit, simulque acriter eum reprehendit, et ut deinceps in re tanti momenti cautior esset, graviter ac amice monuit. Zonaras §. 8. Suidas. Nicephorus l. 4. c. 13. Socrates lib. 7. cap. 22.

AXIOMA. Non temere quibus libet literis non lectis annulus imprimendus est.

Magnum enim levitatis et supinae negligentiae indicium est, praesertim in Principe viro, tabulas vel diplomata non lecta nec expensa annulo obsignare, vel annulum signatorium cuivis temere committere: Quod Cicero Qu. Fratri studiose cavendum monet in elegantissima illa et plane aurea, quam ad ipsum Asiae minoris Rectorem scripsit, epistola; his verbis: Sit annulus tuus non ut vas aliquod, sed tamquam ipse tu: non minister alienae voluntatis, sed testis tuae. Hoc enim sentit Cicero, quemadmodum Turnebus lib. 27. cap. 1. Adversar. interpretatur, ne passim sinat annulum suum a quovis, ut domestica vasa, tractari, vulgoque et temere sine delectu quidvis obsignari: sed eo solus utatur, alius non abutatur, solusque, quod ius fasque sit, annulo signet. Vas igitur est, ut si Graece skeu=os


page 729, image: s0801

diceres. Vasorum autem in domestica familia usus est communis.

II. INGRATITUDO et IMPRUDENTIA. Quae inde patet, quod sororem suam ex aula removerit. Grysaphius Eunuchus, qui plurimum apud Imperatorempoterat, ascita Eudocia adiutrice, facilitati Principis illudens, persuadet, ut Pulcheria ab administratione rerum amoveatur. Ea igitur aula expulsa, vitam privatam agit, et in Hebdomo quietam. Eadem simplicitate in fraudem sese allici passus est a Grysaphio Eunucho, ut Eutychianos tueretur. At Imperator vix tandem ad sanam mentem reversus, considerata Pulcheriae delatione: iusta indignatione commotus contra Eunuchum, eum relegat, opibus eius confiscatis, (quem Pulcheria paulo post interfici iussit) et sororem petita venia revocat. Zonaras §. 8. Cedrenus, Marcellinus.

III. SUSPICIO atque IRACUNDIA contra uxorem. Incurrit Eudocia in odium Imperatoris tali de causa. Pomum inusitata magnitudine sibi oblatum Imperator, admiratus, uxori misit. Id illa Paulino dedit viro erudito, eaque de causa sibi familiari. Is rei ignarus, illud Imperatori offert, ut rem Miram. Quo ille agnito et occultato, uxorem rogat, ubi sit malum ipsi missum. Illa verita, ne id suspicaretur maritus, quod iam suspicabatur, se comedisse respondet. Verum illo acrius urgente, iureiurando affirmat, se iam comedisse. Tum ira percitus Imperator, pomum profert. Sic illa in manifesto mendacio deprehensa, suspicio mariti consirmatur, Paulinus insons occiditur. Eudocia cum se invisam esse cerneret, facultatem abeundi Hierosolymam petit. Quo cum magnis opibus profecta, et templa aedificavit, et paupeibus atque eius loci monasteriis multa dedit. Inde, post mariti obitum, eodem rediit, ibique mortua est. Zonaras §. 8.

IV. InVIDIA. Theodosius, moenia translaturus, et urbem Constantinopolin amplificaturus, munus id Cyro praefecto mandat: qui magno studio et celeritate Chersaeum murum, a mari ad mare pertingentem, intra dies sexaginta absolvit. Urbana igitur multitudo, et opere delectata, Praefectique celeritatem admirata, publice exclamat: Constantinus condidit, Cyrus renovavit. Quamobrem Cyrus invisus et suspectus Imperatori, vel invitus tondetur ut Clericus. Idem §. 6.

II. ACTA SAGATA.

Gessit Theodosius II bella, sed per Duces. Ipse verosi quando bella moverentur, secundum Davidis exemplum ad Deum confugiebat, sciens eum praeliorum auctorem, et hostes oratione superabat. Nam

I. IONNES, qui inter Scribas Imperatoris primum locum obtinuit, cum prosperum fortunae cursum moderate ferre non posset, Imperium arripit. Adversus quem mittit Theodosius Ducem ARDABURIUM, qui in bello Persico res magnas gesserat. Ille cum Salonas venisset, inde transmittit in Aquileiam; sed vento adverso flante, Tyrannus apud Ravennam illum aggressus inclusit, illoque comprehenso spem novam obtinendi imperii concepit. His auditis, THEODOSIUS anxio et sollicito animo fuit, ne quid mali Ardaburius a Tyranno perpeteretur: ASPAREM Ardaburii filium quoque cum exercitu adversus tyrannum mittit. Aspar cum infinitas Barbarorum copias ad auxilia tyranno ferenda accessisse certior factus esset, incertus animi erat, quid ageret. Preces itaque pii Imperatoris illo tempore plurimum momenti habuerunt. Nam Angelus Dei, in habitu et forma pastoris, Ducem itineris Aspari se praebuit: et per stagnum, Ravennae adiacens (in ea namque civitate Tyrannus commoratus, Ducem Ardaburium tenuit) copias eius deduxit, qua via nemo unquam iter fecisse commemoratur. ASPAR itaque copiis per stagnum, cuius aqua divina ope penitus exhausta fuit, traductis, portas civitatis, quas apertas offendit, ingressus, Tyrannum opprimit, Ardaburiumque liberat. Ravennam crudeliter depopulatur, eo quod illius cives maxime Tyrannicae parti favissent: Castinum magistrum militum damnat exilio, cuius factione arripuisse Iohannes tyrannidem credebatur. Imperator vero sanctissimus suam erga Deum pietatem declaravit: Relictis enim oblectamentis, quibus tum intentus erat, protinus ad Ecclesiam Dei profectus, pro victoria divinitus parta Deo gratias egit, et universo coetui, ut idem faceret, auctor fuit. Socrates lib. 7. c. 23. P. Diaconus §. 12.

II. BELLUM contra BARBAROS. Post necem Tyranni Iohannis, Barbari, quosille ad auxilium sibi contra Romanos ferendum accersiverat, in sines Romani Imperii incursionem facere constituerunt: Quo audio Imperator, uti solebat, istarum rerum curam Deo commendavit: atque precibus se totum dedens brevi quod in optatis erat, est consecutus. Primum illorum Dux, nomine RUGAS, fulminis ictu interiit. Deinde pestis subsecuta, maximam partem hominum, qui ei parebant, e medio sustulit: ignis etiam de caelo delapsus, complures eorum, qui supererant, absumpsit. Eo tempore Proclus Episcopus prophetiam ex Ezechiel. cap. 38. v. 21. 22, 23. petitam in Ecclesia docuit, eamque praeclae ad salutem iam tum Romanis a Deo datam, non sine maxima omnium commendatione,


page 730, image: s0802

accommodavit. Socrat. H. E. lib. 7. cap. 41, et 42. Verba textus haec sunt: Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur. Et iudicabo eum peste, et saguine et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulpur pluam super eum, et super exercitum eius, et super populos multos, qui sunt cum eo: Et magnificabor, et sanctificabor: et notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus.

III. GENSERICUS Rex Vandalorum, Carthagine in Africa sub praetextu pacis potitus, Siciliam cum classe aggreditur, eamque graviter vastat. Theodosius igitur bellum contra Gensericum et Vandalos movet, per Duces suos Ariobindam et Anaxillam. Verum illi longis cunctationibus negotium differentes, Siciliae magis oneri, quam africae praesidio fuere. Interea ATTILA et BLEDA fratres Hunnorum Reges, transmisso Istro immensas Hunnorum copias in Imperii Romani fines traducunt. Theodosius igitur Hunnorum adventu teritus, exercitum Romanum ad Orientalium Provinciarum defensionem ex Sicilia revocat, et ne gemino bello implicaretur, foedus cum Vandalis init. Verum quia Hunni Thracias et Illyricum saeva depopulatione vastare, omniaque castella et civitates in servitutem redigere pergebant, et pene Byzantio imminebant, Theodosius cogitur legationem Attilae Hunnorum Regi mittere, et sex milia librarum ei pro recessu praebens, mille librarum annuum tributum persolvere pollicetur. Procopius, Marcell Sigon. P. Diacon.

III. ACTA ECCLESIASTICA:

I. Per baptismum interdum homines corporaliter sanati sunt. Quod est Symobolum spiritualis mundationis atque sanationis. Elegans historia contigit tempore Theodosii II. Imp. Socrates lib. 7. c. 4. Histor. refert, Iudaeum quendam paralyticum, et multis annis lecto affixum, omnibus medicamentis et Iudaeorum precibus ad sanitatem illi restituendam nihil conferentibus, cum tandem vera fiducia ad baptismum Christianorum, velut ad remedium efficacissimum, confugisset, postquam ab Attico Episcopo Constantinopolitano de side in Christum recte institutus esset, una cum lecto ad baptismum deportatum: quem cum sincera fide ab Attico recepisset, subito a morbo liberatum ac longi temporis sanitate divinitus donatum fuisse; atque hoc ipsius exemplo multos ex gentibus ad usum, amorem et admirationem Baptismi invitatos, et Christo Incrifactos esse.

Similiter Vincentius lib. 23. c. 76. narrat; quod leprosus quidam ab Arnulpho baptizatus, statim inter baptziandum coeperit sanari, et aliam induere carnem.

Similiter Socrates lib. 5. Histor. cap. 6. scribit: Theodosium morbo correptum, posteaquam ab Episcopo Thessalonicensi baptizatus fuisset, melius habuisse.

II. NESTORIUS cum triennium pontificatui praefuisset, docuit, B. Virginem Mariam non esse dicendam qeoto/kon. h. e. Deiparam: sed xristoto/kon, h. e. Christiparam. Christum vero hominem tantum esse asserebat: in eoque Dei filium, ut in Propheta quodam, habitasse nugabatur: eumque dividens, affirmabat, Dei Verbum non assumpsisse carnem e casto sanguine matris Dei, sed alium esse Fllium et Verbum Dei, alium Christum, qui silius esset adoptivus, et gratia Deus factus.

SYNODUS igitur EPHESINA oecumenica tertia Episcoporum amplius 200, auctoritate et mandato Theodosii II. Imp. A. C. 431. convocata est. Huius Concilii Rector fuit CYRILLUS Episcopus Alexandrinus, cuius divina scripta apud orthodoxos in summa veneratione merito habentur. Hic ubi fidem suam exposuisset: Non alium esse Filium, qui a Patre ante saecula natus est, et qui ex Maria virgine natus est. Nestorius surgens: Ego, inquit, bimestrem aliquem et trimestrem Deum numquam consitebor. Posthac ergo non veniam ad vos. Cum ergo saepe vocatus comparere nollet, lectis eius scriptis, legitima Concilii sententia condemnatus est. Cedren. Euagr. Zonaras §. 5.

Non multo ante mortem Theodosii mota est etiam ab Eutyche Archimandrita, sive Abbate Constantinopolitano, controversia, qua naturarum in Christo, proprietatumque Essentialium, distinctionem impugnabat. Docebat enim, Dominum nostrum Iesum Christum duas naturas post incarnationem non retinuisse, sed ambas in unam naturam contemperatas et permixtas esse: et quemadmodum NESTORIUS ex duabus naturis duas in Christo personas asseverabat; ita Eutyches, argumentando procedens ab una persona ad unam naturam. Euagr. Contract. Nicephorus, Marianus, Zonaras.

Indicta est igitur A. C. 449. SYNODUS EPHESINA II; infelix, latrociniis infamis, et propterca appellata lh|strikh\, id est, praedatoria: sive latrunculorum concursus: quia opera Chrysaphii Eunuchi, qui Eutycheti patrocinabatur, milites armati introducti, et Episcopi vicoacti fuerunt, ut subscriberent. Nam DIOSCURUS Alexandrinus Episcopus, instar indomiti asini exsiliens, Flavianum Episcopum Constantinopolitanum recte


page 731, image: s0803

sentientem calcibus impetiit, et pugnis maxillas eius tundere non prius destitit, quam Concilio expulisset, qui quidem post triduum ex plagis illis mortuus est. Ipsum tamen EUTYCHIS DOGMA, a mala ortum radice, non potuit diu florere vel eu)tuxei=n: sed biennium, mortuo Theodosio, redditaque Episcopis linguae libertate, in Concilio Chalcedonensi defloruit et emarcuit.

III. THEODOSIUS privilegia templorum ampliavit. Servi fugitivi confugerant ad templum Constantinopolitanum ob crudelitatem heri sui: Hi cum a Clericis admonerentur, ut paululum ab altari secederent, ne impedimento essent sacris ceremoniis, duos Clericos trucidant, quasi ab Asylo detruderentur, et deinde sibi ipsis manus inferunt: ita profanatum fuit templum. Quapropter Theodosius privilegia templorum amplianda censuit, ipsaque inviolabilia sanxit in toto sui ambitu, ab altari usque ad fores ultimas, et arma ipsis inferri prohibuit. Theod.

IV. Burgundiones facti sunt Christiani, A. C. 428. Cum Burgundiones trans Rhenum habitantes ab Hunnis crebro infestarentur, animo expendentes quam firmum praesidium Romanorum Deus afferat iis, qui eum colunt, omnes communi consensu ad credendum in Christum se contulerunt, atque ad civitatem quandam Galliae profecti, postulant ab Episcopo, ut Christianorum baptismo donentur. Cumque post septem Christianae institutionis et indicti ieiunii dies baptizati essent, illi animo fidenti Hunnos aggressi cum numero pauci essent, nempe 3000, vicerunt ac fuderunt decem milia Hunnorum. Ex eo tempore gens Burgundionum religionem Christianam ardenti studio coluit. Socrates 7. Trip. 12.

V. D. AUGUSTINUS, cum GENSERICUS Hipponem obsideret, mense 3 obsidionis, ne urbis suae ruinam cerneret, in illa ipsa urbe, cuius erat Episcopus, septuaginta et sex vitae annis expletis, ex quibus 40 in clericatu seu Episcopatu transegerat, pia et placida morte sopitur. P. Diaconus.

II. Viri in Ecclesia celebres.

I. PALLADIUS ad Scotos in Christum credentes a Caelestino Pontifice Romano primus mittitur Episcopus. A. C. 430. Beda Histor. Anglicae cap. 13. Prosper.

II. EVAGRIUS Scholasticus epiphanensis Chronicon suum Ecclesiasticum ab hoc tempore orditur, quo Nestorius Ecclesiam erroribus et seditionibus replevit. Complexus est Euagrius narrationes annorum 164. usque ad 594 CHRISTI.

III. CYRILLUS Episcopus Alexandrinus, qui Nestorii blasphemiam refutavit, cum sedisset annis 32. moritur A. C. 444.

IV. VINCENTIUS Lyrinensis librum scripsit pro Catholicae fidei antiquitate, adversus profanas haereticorum innovationes. A. C. 434. Anno 3, post Synodum Ephesinam.

V. MAXIMUS Taurinensis Episcopus, cuius homiliae ab Alcuino collectae passim leguutur, tempore Theorossii II. vixit.

VI. MARUTHAS Episcopus legatione fungens apud Persas, filium Regis a daemonio liberat. Unde pax Christianis apud Persas concessa. A. C. 438. Sigeb.

VII. EUDOCIA Augusta habebat Presbyterum SEVERUM et IOHANNEM Diaconum, qui sibi erant a contionibus. Saturninus Comes a Theodosio missus ambos trucidat. Causa a Marcellino non additur. EUDOCIA irata protinus Saturnmum occidit. Marcellinus.

VIII. Imperante Theodosio II. in Ecclesia quoque clari fuerunt SEDULIUS Scotus, PHILIPPUS Presbyter, IUNILIUS Episcopus, et PROSPER Aquitanicus, quorum omnium seripta ad nos pervenerunt.

III. Haeretici.

I. NESTORIUS Antiochia accersitus factus est Episcopus Constantinopolitanus A. C. 4 28. Fuit homo superbus et arrogans: Tu mihi, dixit publice pro contione ad Imperatorem, in profligandis haereticis sub veni, et ego tibi in vincendis Persis auxilium feram. Hunc propterea purofo/ron (Gallice boute feu) appellarunt. Hic Nestorius multa turbavit in Ecclesia, donec tandem excitaret illam turbam contra Communicationem Idiomatum: propter quam in concilio, quod Theodosius Ephesi edixerat, damnatus est: uti supra dictum.

Scribitur autem, quod miserrimam fortunam in exilio expertus sit. Et quidam dicunt, hiatu terrae ipsum absorptum esse. Euagrius vero testatur, linguam ipsius ante mortem vermibus erosam.

II. ANASTASIUS presbyter, qui cum Nestorio constantinopolim venerat. Is pro contione aliquoties dixerat, Mariam non esse appellandam qeoto/kon, id est, Deiparam: sed genitricem hominis: Quod postea defendendum sibi suscepit Nestorius, et libros de ea re scripsit, eosque Monachi in Aegyptum deutulerunt. Cyrillus contra ea de re publicam Epistolam scripsit, monuitque, libros illos caute esse legendos. Scripsit eriam ad Nestorium, eumque de tota re rectius edocuit, et admonuit, ne Ecclessiam turbare velit. Verum cum ab impietate non desisteret, causamque suam defenderet, in


page 732, image: s0804

perpetuum exilium relgegatus est. Et Theodosius edictum publicavit, ut libri Nestorii comburerentur. Et ut Constantinus olim Arianos iusserat vocari Porphyrianos peculiari nomine: Ita Theodosius iussit Nestorianos vocari Simoniacos. Sigonius, Socrates, Euagrius.

III. MANICHAEI Romae cum clanculum suum errorem propagassent hactenus, deteguntur, et libri eorum comburuntur A. C. 443. Baronius.

IV. Accidit et hoc sub Theodosio II, quod de Moyse Cretensi narrant Historici. In Creta Insula, ubi plurimi Iudaei habitabant, Iudaeus quidam seductor finxit esse se Mosen, qui olim Israelitas per mare rubrum deduxerit: eoque nomine se caelo demissum esse dixit, ut Iudaeos per mare reduceret in patriam. Circuibat itaque toto anno unamquamque illius Insulae civitatem, suadebatque Iudaeis ut crederent, monens ut omnes pecunias et possessiones relinquerent, per siccum mare deducti ad repromissionis gaudia pervenirent. At illi hac spe capti, omne opus proprium negligebant, contemnentes etiam possessiones suas, et dimittentes eas quibuscumque personis. Cumque venisset dies, quam designaverat Iudaeus seductor ille, eo praecedente sequebantur omnes cum coniugibus et liberis. Deduxitque eos ad quandam rupem declivius incumbentem, iussitque ut comarum schemate semet ipsos involverent. Hoc ergo faciebant priores: et cum venirent ad rupes, repente moribebantur, tam dilacerati acutis rupibus, quam in aqua necati. Plures tamen periissent, nisi nautae et piscatores Christiani vicini servassent quosdam, et ceteros desilire prohibuissent. Cumque voluissent illum seductorem perimere, comprehendere nequiverunt: repente namque disparuit, deditque suspicionem quod olim fuerit daemon erroneus, humano schemate circumamictus. Ea occasione multi tunc Cretensium Iudaeorum ad Christianam fidem conversi sunt. Socrates, P. Diaconus in Theodosio II, §. 16.

IV. Prodigia.

I. A.C. 446. Septem dormientes, qui ad ducentos fere annos in quadam spelunca obruti iacuerant, reviviscunt. Tempore enim Decii, metu horrendae saevitiae, quae in Christianos exercebatur, ex urbe Epheso in montem cavum secesserunt, ibique somno oppressi sunt A. C. 251. Quod cum cognovisset Caesar, edicto acerbo iussit cavernas montis occludi, ut fame illi contabescerent. Hinc dormivisse dicuntur annos amplius 196, scilicet ad Theodosii iunioris inaperium usque. Cumque experrecti essent et esurirent, ad panem emendum unus ex illis Ephesum mittitur, qui quod nummos Decianos antiquos haberet, suspectus fuit de thesauro invento: sed re tota comperta, Theodosius etiam eo profectus est, et hosce septem iuvenes paulo post defunctos in eadem spelunca honeste sepeliri mandavit. Sigonius, Cedrenus, Nicephorus.

II. A. C. 443. Saevissimabyems fuit. et tanta vis nivium cecidit, ut vix sex mensium spatio resolutae fuerint: unde ingens et hominum et pecudum multitudo interiit.

III. A. C. 446, ingens Constantinopoli terrae motus factus, quo murus cum 57 turribus corruit: pervasit hic totum terrarum orbem, et sex menses duravit. Byzantii autem in maximum coniecti metum, a ruinis aedificiorum sibi timentes, muros reliquerunt: et extra urbem in loco qui Campus dicitur morati sunt, una cum Imperatore Theodosio et Proclo Episcopo Constantinopolitano continuis precibus incumbentes, Deumque ut propitius eis esset, et ab imminenti calamitate orbem liberaret, obtestantes. Et cum aliquando motu eo grassante, terra veluti fluctuans concuteretur, et homines per metum eam ex fundamentis ipsis exstirpatum iri vererentur, et omnes Litaniis et supplicationibus dediti collacrymarent, ex profundo intimoque animo misericordiam divinam implorarent: tum miraculum praeter opinionem omnium, quod sensum et mentem omnem excedat, subsecutum est. Subito namque e medio, inspectantibus omnibus, divina quadam vi puer in aerem sublimis ad caelum usque tractus et sublatus, ita ut iam non appareret, divinam vocem, qua Angelis Deum laudibus ferre mos est, audivit: eaque voce percepta, rursum prior per aerem via reversus descendit: et Episcopo Proclo, ipsique Imperatori, et multitudini supplicationibus hymnisque Deum celebranti, ab angelis canentibus se verba haec audisse renuntiavit: Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nostri. Quae ubi Proclus intellexit, statim ad eum modum populum psallere iussit: et terrae motus statim etiam constitit, omninoque conquievit. Imperator vero Theodosius, et inter feminas omnium digna Pulcheria, tanto miraculo perculsi, constitutione Imperiali confestim, ut per orbem omnem divinus hymnus iste concineretur, decreverunt. Puer verborum ministerium exsecutus, paulo post exspiravit. Nicephorus lib. 14. cap. 46. P. Diaconus §. 18.

IV. A. C. 450. (quo anno Theodosius mortuus est) iterum ingens Constantinopoli terrae motus factus tribus diebus, ut nemo se amplius tectis credere auderet, Fasti Siculi.


page 733, image: s0805

IV. ACTA AC ADEMICA.

I. Vetustissima BONONIENSIUM ACADEMIA a Theodosio iuniore Imp. fundata et constituta est die 9 Maii A. C. 423. Qui eandem privilegiis amplissimis, quorum capita adhuc publice descripta in auditoriis leguntur, donavit.

II. Constantinopoli quoque ACADEMIAM instituit, et confirmavit die 27 Februarii A. C. 425. squae haberet Oratores tres, Grammaticos denos in Latina et Graeca lingua, Sophistas quinque, Philosophum unum, Iuris Doctores duos. Cod.

III. THEODOSIUS Iurisconsultis suit, eruditione, fideac prudentia praestantibus, negotium dedit, ut omnes Principum constitutiones a Constantino usque, inutilibus praetermissis, in unum Corpus redigerent, ut sententiae in controversiis ex iis dicerentur. Id opus A. C. 435, die 25 Febr. Constantinopoli editum, et CODEX THE ODOSIANUS appellatum est.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CUm Theodosius venatione se exerceret, equo delapsus, afflictus, inque lectica domum relatus, et paulopost Constantinopoli mortuus est. A. C. 450, aetatis 50, (ut habet Theodorus, Lector et alii) cum post patrem Orientis Imperio praefuisset an. 42, mens. 2, dies 28. Sepultus est in sepulchro Theodosii I, et patris Arcadii.

LII. IMPERATOR, VALEN TINIANUS III.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER eius fuit CONSTANTIUS Patritius Romanus, quem Honroius misit adversum Constantinum Tyrannum, illo vero oppresso, ei sororem dedit uxorem, illumque Imperii consortem fecit: sed cum vix semestre imperasset, maerore confectus, quod a Theodosio in societatem Imperii non reciperetur, obiit. Prosper.

II. MATER fuit PLACIDIA, ex posteriore Theodosii Magni uxore GALLA nata.

III. SOROREM habuit Honoriam. Haec libidine inflammata, eunuchum legatum ad Attilam Hunnorum Regem misit, coniugium et regnum ei offerens. Misit igitur Attila legatos ad Valentinianum, qui suasionibus minas adicientes Honoriam petebant; sed priusquam legati Roma reverterentur, Attila (qui alioquin etiam more genris plures habebat coniuges) puellae ciusdam eximiae inter suos nobilitatis amore captus (cui Hildico nomen fuit) nuptias cum ea celebravit, in quibus cum vino et Veneri nimium indulsisset, iamque supinus obdormivisset, ferociter stertens, nocte ea exstinctus est, sanguine copioso per os atque per nares erumpente. Honoria igitur cum spe sua frustraretur, aliis se substernit: inde gravida facta, Constantinopolin mittitur. Sigonius, Marcell.

CAPUT II. DE PRO GRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, NATURA, atque EDUCATIO.

VAlentinianus corpore, membris et facie egregia atque spectabilis fuit persona; sed animi dotibus, quae ad Imperium requirebantur, caruit. Quia pater immatura morte obierat, et mater educationem neglexerat, adeo ut otio atque voluptati deditus, omnis generis vitia atque flagitia perpetraret. Unde Occidentale Imperium sub eo, et cum eo ruinam est passum. Ipse namque postremu??? Imperatorum in Occidente usque ad Caroium Magnum fuit.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius fuit EUDOXIA, Theodosii II filia. Haec namque bimula ipsi, cum puer esset sex annorum, desponstata est. A. C. 424. Tandem igitur Valentinianus uxorem ducturus, ad sponsam sibi olim promissam Constantinopolin proficiscitur, et EUDOXIAM II, promissam sibi, matrimonio iungit, cumque ea Thessalonicae nuptias celebrat A. C. 437. Marcell. Fasti Siculi.

II. Liberi: Filias ex ea suscepit duas, PLACIDIAM II, et EUDOXIAM III, quae post obitum patris in ingentem miseriam coniectae sunt. Nam una cum Matre omnibusque thesautis a Genserico Vandalorum Rege (quem tamen magnis muneribus, ut sub eius tutela viveret, ab eoque defenderetur, Romam evocaverat) captivae sunt abductae. Eaugrius lib 2. cap. 7.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Valentinianus puer sex annorum Caesar creatus est a Theodosio II. Cum vero feliciter rem gereret, acclamatione totius Italiae Augustus ab Augusto Theod osio appellatus est A. C. 425. Marcell. Sig.


page 734, image: s0806

II. Imperii administratio.

I. ACTATOGATA.

Adhuc matre vivente mediocriter se continuit; ipsa vero defuncta in omnis generis scelera proiectus fuit. Nam in eo vitia reprehenduntur sequentia.

I. Crudelitas.

I. Valentinianus Aetium virum bellicosissimum et Ducem suum fidelissimum, qui Attilam in campis Catalaunicis fugarat, eique terror fuerat, interfecit. Occasio autem haec fuit: Maximus (qui postea Valentiniano occiso Imperium rapuit) uxorem habebat formosissimam, cuius pudicitiae Valentinianus insano amore incensus, vim intulit. Quod nefarium facinus cum vindicare Maximus cuperet, ante omnia de Aetio e medio tollendo, quem unum suis conatibus obstare intelligebat, consilium suscepit. Multis igitur muneribus apud aulicos effecit, ut calumniarentur Aetium apud Imperatorem, quasi Imperium arrepturus esset, omnemque rerum gestarum gloriam in se transmoveret. Imperator ficto crimini fidem habens, interogavit familiarem quendam; Nunquid putaret, Aetii mortem Rei publ. profuturam? Cui ille respondit: Hoc ipse videris, Imperator: Ego sat scio, si Aetium occideris, tibi ipsi manum dexteram esse praecisurum. Nihilominus Aetium ex Gallia Romam accersitum, et nil tale vel meritum, vel metuentem, sua manu occidit Valentinianus, et insana cupiditate et crudelitate sibi et toti Imperio cladem attraxit. Nam et ipse instinctu Maximi, a quodam satellite Aetii interfectus est, atque ita simul cum ipso Occidentis Imperium corruit, et Res publica salutis suae dexteram amisit. Procop. in Vandal. Diacon.

II. Marcellinus lib. 29. de crudelitate eius ita scribit: Illud tamen (inquit) nec praeteriri est aequum, nec sileri, quod, cum duas haberet ursas saevas, hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cura agebat enixa, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, etc. Innocentiam denique post multas, quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam, in silvas abire dimisit innoxiam.

II. Effusa libido.

Petronii Maximi Senatoris et Patricii Romani uxorem, quam perdite deperibat, ad se pellectam per vim stupravit, teste Procopio in lib. 1. de bello Vandal. Erat Maximo (inquit) uxor ut formosissima, ita pudicissima: qua Valentinianus amore captus cum potiri cuperet, reque admodum ardua foret, rem iniquam excogitavit. Maximum iussit ad se in palatium venire, quo cum tesseris ludens auro certo proposito, annulum eius victor nactus est. Hunc clam ad uxorem misit, viri nomine, ut quam primum, signo perspecto, in palatium salutatum Eudoxiam Imperatricem veniret. Illa subito apparet: quam ceiti Ministri, quibus res nota ac mandata erat, protinus in aula excipientes, longe in gynaeceum duxerunt, ubi Valentinianus occurrens, vim ei intulit. Illa posthaec maesta domum regressa calamitatem fatumque suum deflere, virumque magnopere detestari coepit, ut qui occasionem huic rei nimi temeriatete sua, annuli annuli sigillique sui datione, praebuisset.

II. ACTA SAGATA.

Bella gessit cum Attila Hunnorum Rege, quem primum per Aetium Ducem vicit, postea vero foedus cum eo inilt.

Historia sunoptikw=s2 ita comprehendi potest: Attila Hunnorum Rex, immanissimus Tyranus, (qui se Regem Hunnorum, Gothorum, Danorum, metum orbis scripsit, Deique flagellum semet ipsum appellare sollitus) e Pannonia, (cum prius fratrem suum Germanum Blebam occidisset, eiusque regnum rapuisset) cum quingentis (iuxta Iornandem vero et Sigebert. cum septingentis) milibus hominum, Macedoniam, Mysiam et Achaiam, utrasque etiam Thracias, immanissima rabie devastavit: et ad occidentale imperium demoliendum animum intendit. Ut autem Romanos a Gothis, qui tum in Italia habitabant, seiungeret et distraheret, simulabat se amicum esse Gothis, et cum Romanis proelium commissurum: interim eadem barbarica astutia Romanorum etiam amicitiam appetens, pollicebatur, se adversus eorum hostes Gothos arma moturum. Idcirco ad Valentinianum Imperatorem legatos misit, rogatum ut patiatur, qui invadat Gothos, infidos Romanorum socios, quos publicae omnium gentium pacis perturbatricem delere constituisset: nihil sibi cum Romanis esse negotii, et viros eos fortes et bonos credere, quibus cum, si vellent, vires et consilia sua communicare, atque foedus et amicitiam inire cuperet. Sperans, separatim se utrosque collisurum, faciliusque deleturum. Verum Valentinianum Attilae doli minme laturunt: omnes igitur Galliae Reges, Theodoricum Gothorum, Gundericum Burgundionum, Merovicum Francorum, et Sangibanum Alanorum Regem sollicitat defoedere, cum omnium salus agatur, et Aetium patricium Romanum, non minus civilium,


page 735, image: s0807

quam bellorum peritissimum, totius belli Ducem constituit. Theodoricus laetus nuntio accepto, cum immensa Westgothorum multitudine in campos Catalaunicos, qui sunt in Gallia, simul cum duobus filiis natu maioribus torismundo et Theodorico descendit. Eo venit et Aetius cum Romanis militibus, et auxiliaribus Francis, Saxonibus, Burgundionibus, Armoricis, Britonibus, aliisque Germanicis et Celticis nationibus. Attila Hunnos, Sarmatas, Scythas, Suevos, Gepidas, Quados, Herulos, ductabat cum pluribus Regulis. Numquam duos maiores exercitus inter sese oppositos fuisse scribitur. Commissa est pugna in campis Catalaunicis atrocissima ab hora nona diei, tota nocte, usque ad sequentem diem, tantumque sanguinis fusum est, ut parvus aquae rivulus, subito immodicus torrens essectus, cadavera peremptorum secum traheret. In eo praelio namque ex altero exercitu Theodoricus Gothorum Rex, ex altera parte vero totus exercitus peremptus est. Ceciderunt ad centum et octoginta milia ex utraque acie, praeter nonaginta milia Gepidarum et Francorum, qui mutuis vulneribus ceciderunt. Attila cum se superatum esse videret, de vita sua desperants, ex equitatoriis sellis ingentem pyram construxit; eo consilio, ut, si coarctaretur, sese supposito igne cremaret, ne Rex tantarum gentium in potestatem hostium deveniret. Et deletus fuisset Attila, nisi Aetlus, stulto plane consilio, Torismundo caedem patris Theodorici ulcisci cupienti consuluisset, expedire, ut paternum regnum defenderet, potius quam hostem persequeretur.

Attila vero magno illo metu liberatus, in Pannoniam rediit, exercitu maximo reparato rursus Italiam invasit, Aquileiam obsedit; idquo per triennium. Cumque ipsius milites famem diutius tolerare non possent, et de solvenda obsidione cogitarent: Ecce Attila, videns cionias fetus suos exurbe obsessa portare ex nido in agrum, acclamat suis militibus: Adspicite, inquit avesiam futurorum praescias, relinquere civitatem perituram. Statimque novo animi impetu adhibitis machinis tormentisque urbem capit, diripit: cives partim trucidat, partim captivos adbducit, et civitarem incendio consumit: Postea immanissimus hostis multas urbes in deditionem accipit, diripit; quasdam incendit et solo aequat. Cumque tandem ad urbem Romam, cui minime parcendum putavit, properaret, Valentinianus legatum Pontificem leonem ad eum, ut urbi parceret, misit. Qui postquam ad Regem Attilam accessit, Oratione sua cuncta quae petiit, obtinuit, atque non solum urbis Romae, sed et totius Italiae salutem reportavit. Nam Attila ab illo persuasus, statim exercitum ex Italia in Pannoniam reduxit. Iornandes. Sigebertus, P. Diaconus.

AXIOMA. Deus vehementes hostium impetus saepe frangit, eorum cor et voluntatem invertit, ut ex hostibus fiant amici.

I. LABAN et ESAV, volente DEO, ponunt ferocia corda adversus Iacob. Genes. 31. vers. 24. Gen. 33. v. 4.

II. NABUCHDONOSOR antea erat lupus, h. e. atrox verae religionis contemptor, atque Ministrorum DEI persecutor; Postea vero factus est ovis, hoc est, verae religionis amator, atque piorum defensor. Dan. 3. v. 14.

III. AHASVERUS Rex Persarum totam Iudaeorum gentem in omnibus ditionibus atque provinciis suis Regio edicto deleri mandaverat: Sed DEO cor eius immutante, hostes Iudaeorum in universo Regno deleti sunt. Esther 8. vers. 2, 8, 10, etc.

IV. DARIUS Rex Persarum Danielem Prophetam calumniis Aulicorum suorum circumventus, in speluncam leonum abici praecipiebat; postea vero eum gemitu lacrimisque compellabat, eumque cum gaudio ingenti ex eadem extrahi mandabat. Dan. 6. v. 16.

II. PROFANA.

2. ATTILA, cum ingentem in Italia exerceret tyrannidem, et Romam properaret, obviam ei progreditur LEO Pontifex Romanus, omniaque quaecumque vellet, ab eo impeetravit. Interrogatus, quare omnibus Leonis votis atque petitionibus annuisset, respondit: Se non a Leone, sed ab alio viro aetate grandaevo et maiestate conspicuo, vestibus sacerdotalibus induto, et gladium strictum in manu tenente, sibi metuisse. Hic autem vir grandaevus gladium strictum dextra tenens, ipse DEI Filius fuit, qui dixit: Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. Ioh. 14. v. 18.

II. ALEXANDER M., capta Tyro, bellum inferre Iudaeis decreverat, atque animo infesto lerosolymam magno cum exercitu venerat; sed conspecto summo sacerdote Iaddo, ex equo desiliens, supplex illi honorem habuit: nec pacem duntaxat benigne Iudaeis concessit, sed etiam tributa remisit, cumque Regiis muneribus Templum ornasset, exercitum victorem sine maleficio per Iudaeam in Assyriam traduxit. Ioseph. lib. 11. de Antiq. Iudaic. cap. 8.


page 736, image: s0808

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Pallii usum Episcopis concessit. Nam ita de eo scribit Cuspinianus. Valentinianus, inquit, frequenter versabatur Ravennae, et urbem iterum exstruens adornabat egregie, ipsamque Principem constituebat 14 civitatum, et potestatem faciebat illius Episcopo utendi tunica quam pallium vocant, quae tunc temporis tantummodo Caesaribus gestari consueverat, et ex hoc surrexit lis illa inter Episcopos Ravenates et Romanes: hi enim illis pares esse volebant. Hinc constat, unde pallia sint orta; quis primus illis fuerit usus, eorundemque usum concesserit, et quod Papa multo post demum tempore pallii gestandi licentiam impetraverit. Ut enim Pontifices Romani alia Regalia, et quae tantum Maiestate Caesarea digna sunt, sibi adsciscunt: sic et istud pallium sibi vendicarunt.

II. Valentinianus constituit, ne Clerici causas diiudicent, et ut ne Clerici forum politicum declinet, nisi quis sponte ad Ecclesiasticum Magistratum provocet, ne etiam Curiales fiant Monachi.

Prodigia.

Sub Valentiniano hostes occidentale Imperium undiquaque invaserunt, illudque crudeliter devastarunt: cuius ruinam et vastationem multa in caelo terrisque praecesserunt prodigia. Terrae motus assidui contigerunt: cometae visi sunt, eclipses Lunae conspectae sunt: caelum arsit, intermixtis per igneum ruborem clarioribus lineis, in stellarum figuras formatis, cuius flammae ad Occidentem vergentes apparuerunt: Ursorum, cervorum ac similium ferarum bestiarum accessus ad frequentes hominum coetus conspectus est.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CUm Valentinianus uxori Maximi vim intulisset, ille ut ulcisceretur iniuriam uxori suae illatam, Aetii a Valentiniano nefarie trucidati fatellites conduxit, qui Valentinianum occiderunt anno Christi 455. aetat. 36. Imperii anno 30. e quibus annos 25 cum Theodosio II, cum Marciano vero 5 regnavit. Mortem eius occasus Imperii im occidente secutus est. Nam Roma primo a Tyrannis, postea ab ipsis Barbaris agitata est, Franci Galliam, Scoti, Picti, et post eos Saxones Britanniam, Hunni Europam, Vandali Africam alii alias provincias occuparunt ac vastarunt, donec nomen et maiestas Imperii in Occidente concidit.

APPENDIX IMPERATORUM illegitimorum atque TYRANNORUM, qui post obitum VALENTINIANI III. in Occidente regnarunt.

I. MAXIMUS.

I. ORTUS.

FVit Patricius Romanus, ex illius Maximi familia, quem Tyrannide occupata Theodosius M. debellarat.

II. PROGRESSUS.

I. Imperii occupatio.

Occiso Valentiniano, statim palatium cum satellitibus ingressus est, et Imperium nemine obstante arripuit.

II. Imperii administratio.

Imperii administratiofuit Tyrannica. Nam occupato Imperio, statim Eudoxiam Valentiniani uxorem vi compressam turpibus nuptiis sibi copulavit.

III. EGRESSUS.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Occasio exitus tragici fuit Garrulitas. Nam Eudoxiae novae coniugi impudenter aperuit, Valentinianum sua opera esse occisum. Illa igitur vindictae cupida, occulte nuntios cum muneribus ad Gensericum Vandalorum Regem mittit, qui orent, ut caedem Valentiniani ex foedere nuper inito ulcisceretur, et se urbemque Romam Maximi tyrannide liberaret.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Gensericus precibus Eudoxia annuens, armata cum classe et copiis magnis Romam de improviso venit. Cives igitur pavore correpti ex urbe in loca tutiora profugiunt: in qua trepidatione Maximus tyrannus fugam capessens, a Romanis primum lapidibus petitus, deinde dilaniatus et membratim dissectus, in Tiberim abicitur die 77 post, quam tyrannidem arripuerat.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Gesericus tertio inde die Roam praesidio vacuam, nullo adversante ingressus, a leone quidem episcopo et eudoxia flexus, ne urbem incendat, eam tamen totam per quatuordecim dies diripuit: et non solum privatas civium domos spoliavit, sed etiam


page 737, image: s0809

sacrarum aedium donaria auro gemmisque ornata, nonnulla etiam aurea vasa e templo Hierosolymitano a Tito allata rapuit, eaque una cum Eudoxia et duabus eius filiabus Plcidia II. et eudoxia III, multisque milibus captivorum in africam secum asportavit, et Eudoxiam III. Valentiniani filiam natu maiori filio suo Honorico uxorem dedit, Placidiam III. postea Constantinopolim misit, ut nuberet Olybrio, ex Romana clade profugo, cui desponsata fuerat: Eudoxiam vero Valentiniani viduam sibi retinuit. Procop Zonaras.

II. AVITUS.

I. ORTUS. Imperii occupatio.

Avitus magister militum a meximo erat creatus, et, ut Galliae consuleret, iussus. Hic eotempore, quo Maximus occisus, apud Theodoricum Gothorum Regem legationem obibat, et decernitur Imperator, si ipse Imperium resumere velit; quod maxime suadet Rex Theodoricus, et milites prompta voluntate ipsum Imperatorem coronant A. C. 455. die 10 Iulii, die 28 post occisum Maximum. Sidon. Marcianus Imperator, etiamsi de auxilio ferendo a Patriciis Romanis invocaretur, et ut Imperatorem novum crearet, tamen vel aetatis vel insitae ingenio tarditatis causa nihil molitus est. Sigonius.

II. PROGRESSUS. Imperii administratio.

Imprudenter fecit Avitus, quod, cum ex Gallia (ubi a Theodorico et militibus Imperator creatus erat) in Italiam rediret, Gothicum auxilium a se dimiserit.

III. EGRESSUS.

Cum Avitus ob Maximum et dignitatem Imperatoriam a Marciano Imper. et populo in odio haberetur, Ricimer Suevus militiae magister eum iussu Marciani Imp. Roma pepulit, comprehensumque coegit imperio se abdicare: ne igitur contemptus viveret, Placentiae Episcopus factus est, cum tantum decem menses et 15 dies Imperator in Occidente fuisset. Verum cum senatus non contentus hac degradatione, mortis poenam illi irrogaret, in Gallias fugit, ubi maerore animi mortuus est. Sidon. Cassiod.

Interregnum.

Secutum est interregnum, ita ut nemo Imperator esset Romae mensibus decem, et 15 diebus, Sidon.

III. MAIORANUS.

I. ORTUS. Imperii occupatio.

Leo I. eum militiae magistrum creavit, eumque ad Imperium occidentale occupandum misit. Cum igitur Maioranus in Italiam venisset, 'prope Ravennam Imperator creatus est, A. C. 457.

II. PROGRESSUS. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Cum Sidonius Poeta Maiorano Panegyricum carmen scripsisset, coronatus, et statua ipsi in honorem posita est.

II. Cum videret Maioranus, monumenta publica et saxa ad reaedificandam Romam in privatos usus converti, edixit, ne amplius monumenta veterum diruerentur.

II. ACTA SAGATA.

Fortis bellator fuit. Nam,

I. Cum Gensericus Campaniam popularetur, ipsi insidias struxit Maioranus, et Vandalos atque Afros victos Italia cedere coegit. Sigonius.

II. Classe comparata in Africam traiecit, et Mauritaniam recepit: ubi cum in morbum incidisset, Vandali classem eius afflixerunt; et re infecta in Italiam rediit. Interim Theodoricus Gothorum Rex a Genserico persuasus, fit Romanorum hostis, et fines Romanos populatur. Ad Rhodanum usque pervenit in Gallias populando, et Lugdunum oppidum capit. Sigonius.

II. MAIORANUS A. C. 460, hieme in Galliam cum exercitu profectus, Gothos ex oppidis, quae occupaverant, eicit, et data pace provinciam perlustrat. Idem.

IV. MAIoRANUS ex Galliis in Hispaniam venit, ut inde parata classe Vandalos adoriretur, sed proditione suorum et consilio hoc Vandalis detecto, classe a Vandalis spoliatur, et ipse in Italiam revertitur. Isid.

III. EGRESSUS.

Maioranus Alanos Gallia expellere conatur, Alani contra. dum Italia sine praesidio est, versus Italiam movent, quapropter Magistrum militiae RICIMERUM, natione Gothum, cum exercitu


page 738, image: s0810

advocat, et eum Alanis opponit. At hic Imperatorem comprehensum die 2 Augusti A. C. 461. Imperio removet, et die 7 Augusti trucidat, cum imperasset annos quatuor, et menses quatuor. Secutum est Interregnum II. quod III menses et XII dies duravit. Sigonius.

IV. SEVERUS.

Huic successit Severus, qui A. C. 461. in Occidente Imperator factus et Augustus falutatus est. Huius auspiciis Ricimer Alanos, in Italiam qui transierant, delevit, et Biorgorem Regem eorum occidit. Verum hic Severus cum annos tres et menses decem imperasset, veneno (ut putatur) Ricimeris fraude peremptus est. Senatus Romanus, cum tot hostes essent Imperii, petit A LEONE, ut mittat Imperatorem, si videatur: sed in hac consultatione et hunc et sequentem annum consumit. Secutum igitur INTERREGNUM III. anni 1. et mens. prope octo. Interim Ricimer militiae Dux, magna armatus potentia, Rem publ. administravit. Cedr. Cass. Onuphr. Tanta fuit fortunae in Occidente vicissitudo, ut quatuor Impp. Occidentales decennii spatio post captam Romam interierint. Maximus, Avitus, Maioranus et Severus.

V. ANTHEMIUS.

Ricimer Dux, ex cuius nutu Occidentale Imperium pendebat, cum Leone Imper. ita transigit, ut mittat, qui Imperator esset Occidentis, qui filiam suam sibi despondeat, ut ita ipse socer fieret Imperatoris, illumque in potestate haberet. Mittitur igitur Anthemius, qui coronatur Imperator A. C. 467. die 12 Aprilis, et cum filia Ricimeris nuptias celebrat. Verum Ricimer cum sibi satis potentiae habere videretur, nec alterius opibus indigere, noluit alieno Imperio subsesse. Insidias igitur struit ???. Quae cum patefactae essent, Mediolanum fugit, et bellum Imperatori minitatur: sed pax conciliatur per Epiphanium Episcopum Ticinensem, virum doctum et pium. Ricimer nondum quiescere potuit, sed sequenti anno, quo cum Anthemio erat reconciliatus, bello eum prosecutus est, Romam obsedit, et generum suum captum occidit anno Imperii 5, mens. 3. Roma tunc tertio, postquam ab Alarico et Genserico capta et direpta fuerat, spoliata est.

RICIMER tamen hoc scelere perpetrato non diu laetatus est. Nam die 34 post generi caedem, morbo repentino correptus, exstinctus est.

VI. ANICIUS OLYBRIUS.

Anthemio in Imperio successit Olybrius, qui uxorem habuit Placidiam II. Valentiniani Imperatotis siliam. Hic vix degustato Imperio mortuus est: nam tantum menses 3, et dies 23 imperavit. Secutum est Interregnum per IV menses.

VII. GLYCERIUS.

Post Severum invito Senatu a militibus factus est Imperator Glycerius A. C. 473. Interea vero eidem dignitati destinatus erat a Leone Iulius Nepos; qui sequente anno cum classe in Italiam venit, et Glycerium omni auxilio destitutum Imperio deposuit, cum in eo annum unum, menses tres et dies 21. transegisset: illumque Episcopum Salonae in Dalmatia fecit.

VIII. IULIUS NEPOS.

Hic, pulso Glycerio, Imperium in Occidente invasit A. C. 774. Quia vero hostes in Gallias irruptiones faciebant, Nepos Imp. ut laboranti Galliae subveniret, ORESTEM genere Gothum, Magistrum militiae facit, qui instructus exercitu fidem fefellit, et incautum Imp. Ravennae, cum annum unum, mens. 2. diesqu 21 regnasset, deiecit A. C. 475. Postea A. C. 480 ex insidiis a suis comitibus occisus est. Vetus Chronicon.

IX. ORESTES.

Orestes, cum Nepotem Imp. Imperio deiecisset, Imperium arripuit, illudque silio suo Momillio adhuc puero tradidit, et cum Genserico Vandalorum Rege in Italia atque aliis pacem firmavit A. C. 475. Amici vero Nepotis Imp. ut mortem eius ulciscerentur in Oreste, legatos ad odoacrem Herulorum Regem mittunt, ut veniat, et poenas de Oreste sumat: id libenter fecit Odoacer, quia Romanorum divitiis ipse pauperrimus inhiabat. Expeditione igitur suscepta A. C. 476, vere novo Danubium transgressus cum magno exercitu, ex Gepidis, Herulis, Rugiis, et Thuringis conflato, in Italiam Veronam primum pervenit, et Orestem persecutus: qui adversus forrissimam multitudinem nihil se praevalere conspiciens, maxime cum eum iam quidam suorum deseruissent, metu trepidus, intr Ticinum se munitionis fiducia conclusit. Mox adveniens cum exercitu Odoacer urbem Ticinum obsidet, et tandem capit: vastantur omnia rapinis, saevit ubique gladius, divina quoque privataque aedificia ignis absumit. Odoacer, qui expugnata urbe Rex Italiae proclamatus est, Orestem captum Placentiam adduci iussit; ubi spectante exercitu eum interfecit. A. C. 476, die 28 Augusti.

X. AUGUSTULUS.

I. ORTUS.

Fuit ORESTIS patricii Imperat. fillius, et


page 739, image: s0811

dictus Momillius Augustulus. Nomen Augusti autem inter Imperatores est fatale. Augustus ab augendo est primtivum: quia imperium auxit. Augustulus est diminutivum: quia imperium revera diminuit.

AXIOMA. Quando est finis regni, tunc ultima et prima nomina plerumque congruunt.

Vel, Regna saepe in iis deficiunt, a quorum nominibus incipiunt.

EXEMPLA.

I. Sub DARIO filio Astyagis, regnum Persarum coeperat et creverat: sub Dario ultimo corruit ac desiit.

II. Regnum Macedonum Philippus pater Alexandri Magni instauravit: Philippus ultimus Persei pater ad ruinam inclinavit.

III. CONSTANTINUS MAGNUS Constantinopolin condidit: et Constantinus Palaeologus ultimus amisit.

IV. Sub AUGUSTO Imperatore et Monarcha Italia floruit. Sub AUGUSTULO robur Italiae exstinctum esse, Historici tradunt.

II. PROGRESSUS. Imperii occupatio, eiusdemque administratio.

Cum adhuc puer esset, a patre suo Oreste Imperator creatus est A. C. 475. Verum cum cerneret, universam Italiam Odoacris viribus subigi, inopinabili metu perterritus, sponte miserabilis, purpuram abiciens, cum vix XI mensibus Rem pub. obtinuisset, imperialem maiestatem deposuit.

III. EGRESSUS.

ODOACER, capta urbe Ticino, Ravennam profectus est: quam cum paucos dies obsedisset, in potestatem accepit. Tandem Romam proficiscens, eam quoque sibi subiugavit, et Augustulum, qui se abdicaverat, in quodam Campaniae castello exulare, privatumque vivere iussit. Atque ita Romanorum Imperium in Occidente, quod post victum Pompeium, incipiendo a Iulio Caesare, annos 352 steterat, desiit, barbaris et peregrinis Italiam firma possessione tenentibus.

INTERREGNUM hoc, quo Occidens Impp. Romanos non habuit, duravit annis 324, mensibus 4, usque ad CAROLUM MAGNUM Romae coronatum anno Christi 800 completo.

ODOACER ad constituendum regnum animum adiciens, sibi Gothos adiungit, et tertiam partem agrorum ipsis in Italia attribuit, quod et Orestes ipsis promiserat. Consulum dignitatem, ad contundendam eorum superbiam, aufert, et sedem regni constituit Ravennae. Primus ille Italiae Rex (Regem enim Italiae se appellari voluit, illustrititulo Imperatoris reiecto et repudiato) in Occidente regnavit ann. 16, mens. 6, diebus 3. Onuphr.

SEQUENTES IMPERATORES regnarunt tantum in Oriente usque ad CAROLUM MAGNUM.

LIII. IMPERATOR, MAR TIA NUS.

CAPUT I. DE ORTV.

EX Thracia Martianus fuit oriundus, humili genere natus.

PATER eius fuit vir militaris, qui variis officiis militaribus functus, ad summos dignitatum gradus pervenit. Unde Euagrius lib. 2. Martianum militaris viri filium appellat.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXor eius fuit PULCHERIA. Ex qua nullos suscepit liberos: quia ipsa hoc pacto eum ad coniugium invitavit, ut iuramento confirmaret, se virginitatem ipsius intactam esse conservaturum.

II. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

Prima stipendia in Lydia menit, et postea militiam secutus est: in qua cum res praeclaras gereret, varia officia, quibus summa tum laude functus, est assecutus.

Futuri Imperii praesagia.

Cum aliquando, cum sua legione adhuc gregarius miles in expeditionem profectus, et in Lycia aegrotans a commilitonibus relictus, duorum fratrum Iulii et Tatiani hospitio usus esset, recuperata valetudine, cum hospitibus venatum exiit: Languidiores facti, ex ardore Solis procumbunt humi


page 740, image: s0812

requiescendi causa, et obdormiscunt circa meridiem. Tatianus prior a somno excitatus, aquilam videt expansis alis umbram facientem Martiano, et solis ardorem prohibentem. Ille fratrem, ut hoc prodigium videret, excitavit: rem inusitatam ambo admirati, uterque Martiano id nuntiantes, regnum ei portendi pronuntiarunt: et abeuntem viatico ducentorum argenteorum prosecuti sunt, petentes, ut sui, imperio potitus, meminisset.

Hoc idem prodigium postea ei accidit. Cum enim adhuc miles privatus contra Vandalos militaret, et in bello captus in Vandalorum castris quiesceret, Rex captivos videre cupiens, Aquilam supra caput Martini vidit Itaque liberum eum abire iussit, et insuper oravit, si ipsi Imperium daretur, ut cum Vandalis pacem faceret. pompon. Laet. Zonaras §. 1.

II. Imperii occupatio.

A Pulcheria, Arcadii Imper. filia, Theodosii II. sorore, (antequam eam sibi matrimonio iunxit) ad Imperium promotus hoc modo: Theodosii II. Imp. mortem celavit, quamdiu potuit. Interim nondum sepulto Theodosio, Imperium Martiano, quem virum bonum et Imperio atpum esse videbat, obtulit, idque his conditionibus: Si iuramento confirmet, quod ipsius vitae, potestati, ac maxime pudicitiae minime insidiari, sed haec omnia salva et integra conservare velit. Postquam Martianus Pulcheriae haec sub iuramento confirmasset, eum Imperatorem salutavit, accersitis Patriarcha et Senatu illud consentientibus, et capiti eius diadema imposuit.

III. Imperii administratio.

I. ACTA TOG ATA.

I. Erga subditos benignus, iustitiae et pacis studiosissimus fuit. Nam saepe dicere solitus est, seu Symboli loco usurpavit: Dum in pace vivere licet, non decere Imperatorem arma sumere. Quod Goltzius ita reddit:

Quamdiu pacate vivere licet,
Non est Principi decorum arma sumere.

Et D. Reusnerus his versibus comprehendit:

Pacefrui, quando fas ost, fas Marte carere:
Nam pacem quaerit Rex quoque Marte bonus.

II. In eo quoque laudanda est Constantia in promissis. Antea enim diximus, quod Vandalorum Rex ipsum, cum a se dimitteret, oraverit, ut pacem cum Vandalis faceret, si ad imperium pervenirer: quod Martianus se facturum promisit. Accepto igitur imperio, cum Vandalis foedus pacemque fecit, illamque inviolatam servavit.

III. GRATITUDO. Hospites quoque et benefactores suos veteres remunerandos censuit. Quare Tatianum eiusque fratrem ad se venire iussit: Illum Constantinopolitanae Praefectum constituit; Huic vero Illyricae provinciam tradidit.

II. ACTAECCLESIASTICA.

I. Pius et religiosissimus Imperator fuit. Cumque Ecclesiae Christi novo atque blasphemo Eutychis dogmate plurimum turbarentur, huic malo optimus Princeps occurrendum censuit, priusquam per longiorem moram malum invalescens, ingentem ruinam Ecclesiae attraherer. Quare universalem illam et maxime celebrem Synodum Chalcedone Bithyniae, quae nominatur CONCILIUM OECUMENICUM IV, congregari curavit A. C. 451, die 8 Octobr. cui 630. Episcopi interfuerunt. Ipse quoque Martianus, quo, inventa veritate, dissidia tollrentur, huic Synodo interfuit, et in prima sessione sanctam Synodum sic allocutus est: Cum primum per electionem in regnum de secreto DEI provesti sumus, inter tantas publicas utilitates nullum magis nos constrinxit negotium, quam restam et veram fidem Christianorum, quae sancta et veneranda consistit, indubitatam omnibus declarare. Et tandem post longa certamina Martianus perfecit, ut decretum plurimorum consensu fieret, in quo primum omnes testati sunt, se amplecti Nicaenae Synodi Symbolum. Deinde damnata sunt dogmata Nestorii et Eutychis.

II. MARTIANUS A. C. 452, edictum proposuit, quo mandavit, ne quis tentet aliquid scribere, dicere, edere contra Synodi Chalcedonensis decretum, neve scripta contraria quisquam apud se habeat. In Codice Titul. de Haereticis et Manichaeis.

III. Admonitus a Leone Pontifice, edictum misit ad Alexandrinos, ut Orthodoxam sidem amplecterentur, et sequerentur vestigia Theophili et Cyrilli, aut poenam haereticis dignam exspectarent. Cod.

CAP. III. DE EGRESSV.

CUm annos sex, menses totidem, dieseque 10 imperasset, sive ex morbo, sive veneno Asparis patricii nutu dato, apud Constantinopolin admodum senex occubuit. A. C. 407. Zonaras in Marciano §. 2. Diacon. et Theod. Lector.


page 741, image: s0813

LIV. IMPERATOR, LEO MAGNUS, sive Primus.

CAPUT I. DE ORTV.

LEO cognomento MAGNUS, Graecanici sanguinis e familia Bessica oriundus fuit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius dicta fuit VERINA; e qua duas filias suscepit, ARIADNAM et LEONTIAM: quarum illam primo Asparis filio, deinde Aspare interfecto Zenoni uxorem dedit: hanc vero Martiano patricio, Anthemii filio, qui Romae imperavit. Zonar. in Leone Magno §. 3.

II. ACTA POLITICA.

I. Ante imperium.

Fuerat LEO tribunus militum. Alii etiam Asparis procuratorem fuisse tradunt, alii vectigalium publicorum Praefectum.

II. Imperii occupatio.

Promotus est ad imperium ASPARIS Patricii suffragiis ac factione. Aspar enim etsi multum poterat, non tamen Imperator a populo Constantinopolitano creatus est, ob Arianae sectae studium. Quare ipse Leonem, sive suapte auctoritate, sive a populo accepta potestate, Imperatorem declarat, stipulatus, ut Ardaburium filium suum Caesarem faceret: quod cum ille promisisset, ad regium fastigium est evectus A. C. 457. LEO autem primus e Graecis imperium Romanor. tenuit, et ille primus ab Episcopo Constantinopolitano Anatolio coronatus est. Nec vero coronatio seu Episcopus imperium dedit; sed testis fuit, eum qui clectus erat, Chrstianum esse, et alienum a falsis dogmatibus: eamque ob causam professio doctrinae ante coronationem perebatur: ut postea in Anastasii Imp. electione dicemus.

III. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. CLEMENS fuit et beneficus erga suos, praecipue autem erga egentes et inopes: Itaque saepe solitus est dicere: Quemadmodum Sol, quibus affulserit, iis calorem impertit: Ita Princeps Clementiam impertiat iis, quos aspexerit. Cedrenus.

II. Doctos viros in pretio habuit, eosque stipendiis liberaliter fovit.

III. Politicae pacis ita studiosus fuit, ut aliquando dixerit: Utinam is sit temporum meorum status, ut mihi liceat stipendia militum in literarum Magistros conferre.

IV. Asparis filium Caesarem creavit. Asparinamque promiserat, se filium ipsius consortem Imperii esse assumpturum. Quod promissum, cum non statim, postquam imperium adeptus, implevisset: Aspar veste illius apprehensa dixit: Imperatorem tali purpura amictum non decet mentiri. Cui respondit ille: Etiam cogi et instar mancipti traht nefas est. Sed cum tandem resistere non posset, necessitati cedens, filium illius e patricio Caesarem fecit. Id factum neque Senatui gratum fuit, populumque ad seditionem impulit. At ille tum et verbis et factis seditionem repressit. Nam cum non multo tempore post Aspareiusque filius Ardaburius vitae Leonis Imp. insidiarentur, ac dicerent: *fa/gwmen t\n *le/onta pri\n au)to\n h(ma=s2 arisqh=sai, (h. e. Devoremus nos Leonem prius, quam ipse de nobis prandium instruat) iussu Leonis occisi sunt.

V. LEONEM INVIOREM e Zenone et Ariadna genitum infantem adhuc, Imperii consortem fecit. A. C. 473. Cass. Cedrenus, Zonaras.

VI. MAIORANUM militiae Magistrum fecit, eumque ad accipiendum imperium occidentale dimisit; qui cum in Italiam venisset, prope Ravennam Imperator coronatus est: uti in historia eius diximus.

II. ACTA SAGATA.

Bella gessit per Duces, cum Genserico Vandalorum Rege, et contra eum Marcellinum, Heraclium, et Basiliscum duces suos misit. Marcellinus insignis Dux Sardiniam recepit, Vandalos inde expulit, et in Siciliam transiit: ubi dum Duces Leonis fidelissime adiuvat, ab ipsis fraude occiditur, eirca mensem Augustum A. C. 468. Alter Dux Heralcius Tripolin recepit. Basiliscus vero Verioae uxoris Leonis Imp. frater, cum magna classe contra Gensericum in Africam profectus, rurpissime navalit praelio victus est, et ipse primus aufugit: sive ignavia, sive proditione hostibus victoriam concedens. Hac pugna Gensericus fere tota classe Leonis Imp. quae e mille navibus constabat, potitus est. Procopius, Nicephorusm, Zonar. Sequenti vero anno, nempe A. C. 470. Basiliscus, ut pristinum decus


page 742, image: s0814

militiae Romanae recuperaret, iterum elasse cum Genserico prope Siciliam pugnavit, eumque gloriose vicit. Procopius.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Ecclesiae tranquillitatem et concordiam magno studio quaesivit, et ad omnium provinciarum Episcopos scripsit, petiitque ut suam quisque de Chalcedonensi Concilio sententiam perscriberet, obtestans, ut ita de controversis rebus iudicium facerent, ut qui Deo rationem essent reddituri. Illi vero uno omnes suffragio et sensu Chalcedonense Concilium probarunt.

II. Alexandrini audita morte Martiani Imp. Proterium Episcopum Catholicum A. C. 457, in hebdomade magna ante Pascha in templo interficunt, et Timotheum Aelurum Eutychianum Episcopum faciunt. Leo Papa certior factus, de hac re scribit ad Leonem Imp petitque alium dari Episcopum Catholicum. Timotheus igitur Eutychianus sede sua eicitur A. C. 460, et in exilio arcta custodia detinetur, aliusque Episcopus eligitur eodem nomine TIMOTHEUS.

III. LEO, Pontifex Romanus, anno C. 461. moritur, cum sedisset annis fere 21. Cui succedit HILARIUS.

IV. PETRUS FULLO, Eutychianus, Antiochiam profectus, ibi turbas cievit contra Episcopum, quem tandem sede deiecit. Sed Petrus hic edicto LEONIS tandem in exilium eicitur, paenitentiam tamen simulans, intercedentibus aliis, ipsi permissum, ut Constantinopoli esse posset. Onuphrius.

V. Gennadius Episcopus Constantinopolitanus, cum sedisset annis 13, mens. 2, moritur A. C. 471, mense Augusto.

Res mirae, et prodigia.

I. Imper ante Leone Antiochia urbs horrendo terrae motu fere tota concidit, et in agro Byzantico pluvia cineris, palmi altitudine decidit: ante vim illam pulveris decidentis nubes ignitae consepectae sunt. Quibus prodigiis perterritus Imperator, urbe relicta, longo tempore apud sanctum Mammantem habitasse fertur. Postea Imperator ad urbis instaurationem praeter vectigalia donavit ipsis mille auri talenta. Euagrius, Nicephorus, Zonaras.

II. A. C. 469. ingens incendium Constantinopoli exstitit, a mari ad mare pervagatum. Ea flamma per quatuor dies urbem depasta est, eamque fere totam consumpsit. Fasti Siculi, Zonaras.

III. Constantinopoli et in Bithynia vehmentes pluviae per quatriduum caelitus delapsae, montes in planum deduxerunt, et vici aquis involuti, in summo fuerunt periculo. Atque ubi antea paludes herbidae exstiterant, haud procul inde dissita Nicomedia ex multis fasciculis, qui in illam comportabantur, Insulae effectae sunt. Euagrius, Sigebertus.

IV. Per Tholosam, urbem Galliae, tota die sanguis largissimo rivo fluxit. Theod. Lector.

V. Pictori cuidam, aggresso Christum forma Iovis pingere, manus exaruit. Eum facinus confessum Gennadius precibus suis sanavit. Cedrenus, Zonaras.

VI. A. C. 468, cum ossa Elisaei Alexandriae in Monasterium Pauli leprosi translata essent, illorum contactu a lepta sanatus est. Chronic. Hed. fol. 229.

CAPUT III. DE EGRESSV.

LEO ventris profluvio laboravit, quo adeo attenuatus, ut quasi pelluceret: ideo paulo post vitam cum morte commutavit A. C. 474, cum annis 17 summa cum laude imperium administrasset. Cadaver eius Constantinopoli honeste terrae mandatum est.

LEO II, sive Iunior.

Hic Leo iunior ex Ariadna filia Leonis I, et Zenone genitus, et ab avo Caesar appellatus, adhuc infans, A. C. 473. Annovero sequenti, avo mortuo, Augustus proclamatus est. Verum parentem suum Zenonem (quem Leo I. nequaquam idoneum regno iudicavit, ob animum minime regium et formam Imperio indignam) statim in Imperii consortium assumpsit, illi manibus suis diadema imposuit, et paulo post, cum unum tantum annum Imperium tenuisset, morbo exstinctus est. Egnat. Diaconus, Pomponius Laetus.

LV. IMPERATOR, ZENO ISAURICUS.

CAPUT I. DE ORTV.

ZENO sic dictus est, quia ex Isauris Ciliciae humilibus parentibus natus, et ex obscura et incognita villa oriundus fuit.


page 743, image: s0815

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, Natura et Mores.

FOrma et animo foedissimus fuit. Corpore namque Pani similis, facie hirsuta, pedibus pilosis, statura inconcinna, moribus deformis, expers doctrinae, et earum artium quae in Imperatore requituntur; quibus vel Imperia secure retinentur, vel tuto administrantur.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit ARIADNA, Leonis Magni Imp. filia.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A filio suo LEONE II. Imperii consors electus est A. C. 474. Filio vero mortuo, qui brevi tempore in Imperio vixit, solus regnavit.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Tyranno quam Principi similior fuit. Nam multos illustres viros occidit, et neglectis Imperii curis turpissimis voluptatibus se dedidit. In aula eius potentissimus fuit Sebastianus quidam, qui Zennem, quo voluit, impulit, nec quidquam in aula confici sivit sine pretio et mercede. Magistratus enim omnes vendidit, pretio tum sibi reservato, tum Imperatori communicato. Quod si quis accessisset, qui paululum quiddam adiceret, is praeferebatur. Intoto denique palatio nihil fuit rerum omnium, quod venale non esset. Hoc saepe fit in aulis, ut Principes habeant tales quosdam Ministros, ad quorum nutum et voluntatem reguntur: Qui si salutares et boni sunt, felicia sunt imperia; sin mali, magnorum malorum causam praebent.

II. Cum ZENO plerumque Chalcedone commoraretur, Verina Augusta socrus eius occasione absentiae usa, altero Zenonis Imperii anno, fratrem suum Basiliscum incitavit, ut bellum adversus Zenonem moveret. Basiliscus igitur, sororis consilium secutus, e Thracia, (ubi vitam degebat) e Senatu quibusdam graviter adiutantibus, Zenoni bellum intulit. Zeno cum esset homo timidus, et effoe minatus, nec quicquam virile tentare auderet, cum uxore Ariadna ad Isauros populares suos confugit. Basiliscus fuga illius laetatus, in urbem profectus, et in campo Imperator salutatus est. Quamobrem et uxorem suam Zenonidem corona Augustali ornavit, et Marcum filium Caesarem appellavit. Fuit autem moribus Zenone nihilo melioribus, deque religione perperam sensit, ab uxore in Eutychis et Dioscori sectam impulsus, et orthodoxorum Ecclesias multis malis affecit. Chalcedonense Concilium edicto tyrannico abrogavit, et Acacium Patriarcham, ut sanctionem sua, habito Concilio, comprobaret, cogere voluit. Sed urbana multitudo orthodoxorum in Ecclesia congressa, Basiliscum maledictis insectata est, et Chalcedonense Concilium sanctum appellavit. Cum igitur Senatui et populo invisus esset Basiliscus, Duces ab eo contra Zenonem cum exercitu missi, hortatu Senatus, ex hostibus amici Zenonis facti, eum Constantinopolin secum reduxerunt, cum menses 20 exulasset, et a Senatu populoque receptus est. Basiliscus autem post cladem acceptam in templum confugit; sed inde ab Acacio Praesule eiectus, in castellum quoddam Cappadociae missus est, ubi fame et frigore cum suis periit. Nam cum Zeno iussisset illos hiemis tempore neque veste, neque cibariis iuvari: Basiliscus et uxor, mutuo se corporibus complexi, et collacrymantes interierunt. Ita Basiliscus persecutionis in orthodoxos, et rapti Imperii poenas dedit. Euagrius, Frocopius, Cedrenus. Socrum autem Verinam Zenonem in exilium misisse, Zonaras scribit.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Laudatur inprimis edictum Zenonis, quod e(nwtiko\n, h. e. formula concordiae directa ad componendum et tollendum omnia Ecclesiae dissidia atque certamina, appellatur apud Euagrium lib. 2. c. 14. Cuihaec adiecta est clausula: Quicumque aliud senserit, aut sentit, vel in hoc, vel in ullo alio tempore, quam Chalcedone aut alia quacumque Synodo decretum est, eum damnamus.

II. Postea vero Zeno clanculum a Synodo Chalcedonensi defecit, et subrogavit haereticos Episcopos, olim propter Eutychianismum damnatos, iam vero paenitentiam simulantes. Baronius.

III. BASILIUS Praefectus Romae legem fert, ne Pontifex inscio se ullus eligatur. Sigonius.

IV. Tumultus oritur Antiochiae in templo, in quo Stephanus Episcopus cum multis aliis ab Eutychianis occisus est. Alius igitur in locum eius electus et ordinatus est Constantinopoli A. C. 479, qui Antiochiam mitteretur. Decret.


page 744, image: s0816

V. Hunnericus Vandalorum Rex edicit, A. C. 480, ut liberum religionis exercitium permittatur in Africa tam Catholicis quam Arianis: impetravit hoc intercessione sua Imp. Zenon et Placidia. Cod.

VI. Hinc factum, ut Eugenius Episcopus Orthodoxus Carthagine ordinaretur, et templa orthodoxorum, quae iam annis 24 conclusa fuerant, aperirentur.

VII. Vandali plurimi in Africa, dum religio libera est, Orthodoxorum Episcoporum doctrinam sequuntur, unde Arianorum Episcopi invidia aestuantes, paulatim Hunnericum ad persequendos Orthodoxos instigant. Carnifices autem templis apponunt, ne Vandali una cum Afris Orthodoxorum templa ingrediantur. Victor.

VIII. Zenon Imperator intercedit pro Orthodoxis in Africa apud Hunnericum. Legatus eius eo venit A. C. 484. die 20 Maii. Hunnericus edicit omnibus Catholicis, ut ad sequentem annum primo die Febr. Carthagine sint, ad disputationem, ibique suum Homousion ex sacris literis probent. Idem.

IX. A. C. 485. Calend. Februar. tandem Carthagine conveniunt et Orthodoxi, et Ariani, Ubi Ariani Orthodoxos obtundunt clamoribus, quod vocabulum Homousion in sacris literis osten dere non possent, et Hunnericum eo deducunt, ut Catholicos damnaret, et die 24 Febr. edictum promulgaret, quo omnia supplicia iis, qui ad Arianos non transiissent, constitueret. Eo tempore Hunnericus Ariana impietate totus infectus, parentisque sui Genserici vestigiis insistens, tam horribilem persecutionem in Africa adversus Christianos recte de sacrosancta Trinitate sentientes excitavit, ut vix ulla huic comparari possit: neque enim Ethnici maiori crudelitate unquam in Christianos saevierunt, quanta Ariani in Africa immanitate Orthodoxos excarnificarunt. Et innumerabiles in hac persecutione martyrio coronati sunt. Inter alia Hunnericus multis manus et linguas praecidere iussit, quorum quidam postea recte et integre loqui potuerunt, Christo ipso, pro afflictione, eos hoc miraculo remunerante. Scribit Victor lib. 3. Zenonem quendam nomine Reparatum in aula habuisse, cui lingua in persecutione Africana fuerit praecisa, qui nihilominus tamen perfecte loqui potuerit, et ob id in magna apud Imperatorem veneratione fuerit.

Secuta est hanc persecutionem. et fames, et pestis in Africa. Nam primum acciderunt ingentes siccitates, et quidem durabiles adeo, ut non modo fontium scaturigines, sed et magnorum fluminum exsiccarentur alvei. Unde factum, ut terra humore ac rigatione destituta, hominum et reliquorum animantium generi sua dona ad vitae conservationem proferre non posset. Quare cum temporis progressu paulatim absumerentur, quae longo tempore ad ingruentem aliquam necessitatem recondita erant: nec terra vices redderet, secuta est fames ingens, quae eo usque brevi crevit, ut iam homines animantibus ipsorum pabula inviderent, et propter tenerarum herbarum exiles radiculas cum iis certamina subire non detrectarent. Erant non pauci, viri etiam ingenui, et honesto loco nati, qui ultro sese servituti tradere optabant, tantum ne fame perirent: sed non erat, qui illos reciperet. Cumptimis autem Vandali (atrocissimi Orthodoxorum hostes) maxime premebantur: qui paulo ante spoliis multarum provinciarum, et praesertim Africae occupatione, fuerant opulentissimi. Hanc rerum inopiam secuta est horrenda pestis: eaque tanta, ut passim semitae cadaveribus repletae conspicerentur: neque erant, qui mortuos sepelirent.

HUNNERICUS quoque, qui Christum de divinitatis suae throno deicere nitebatur, in medio furoris sui cursu ab eo, quem persequebatur, repressus est. Nam, ut auctor est Victor, putrefactione correptus, et vermibus scatens, magno cruciatu, et meritis suis digna morte exstinctus est A. C. 485, cum regni dominationem annos fere 8. sceleratissime tenuisset.

Prodigia sub Zenone.

I. Eo tempore, quo Basiliscus Imperium arripuit, maximum incendium Coustantinopoli exstitit, quo praestantissima pars urbis periit, etiam Bibliotheca, in qua centum viginti milia librorum reposita fuerunt: inter quos fuit opus Homeri, exuviis draconis, centum et viginti pedes longis, inscriptum aureis literis. Cedrenus, Zonaras.

II. Anno Christi 478. ingens terrae motus Antiochiae et Constantinopoli fuit. Corruerunt multa templa, domus, rostraque sunditus, et obruta est immensa hominum multitudo. Cecidit etiam globus columnae fori, et statua Thcodosii Magni, quae columnae Tauri imposita erat. Cedrenus, Zonaras.

CAPUT III. DE EGRESSV.

DE interitu Zenonis sunt, qui vivum ab uxore inclusum sepulchro tradant, frustraque resipiscentem et opem quaeritantem obiisse. De quo haec habet Zonaras: Tradunt (inquit) quidam, Zenonem gulae et ebrietati indulgentem, erroire mentis afficisolitum, et prolapsum a mortuo nihil destitisse.


page 745, image: s0817

Cum vero ispi etiam coniugi Ariadnae invisus esset, sie inebriatum, pro mortuo in monumentum imperatorium ab illa coniectum, lapide maximo, qui pro operculo esset, imposito: factumque sobrium, vociferatum quidem esse lamentabiliter; sed nemine curante, misere periisse. Alii dicunt, cum aegrotus acerbissimis doloribus urgeretur, pro morruo habitum, et in sepulchro positum, sed in eo ad viram rediisse, et sub saxo misere lamentasse: neminem vero ipsum liberasse, cum Ariadna uxor severe id prohibuisset: Ideo tandem fame (uti Cedren. et Sturm. referunt) mortuus est, cum ipse lacertos suos devorasset. Imperavit autem annos 17, maiore cum hominum odio, quam laude, etc,

LVI. IMPERATOR, ANASTASIUS DICORUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

NATUS est in Macedonia, in urbe Dyrrachio, quae antea dicta fuit Epidamnus, ad mare sita, et nomen accepit ab Epidamno Barbaroum Rege.

PATES eius ignoratur. MATER fuit Manichaea.

II. Appellatio.

I. NOMEN eius fuit ANASTASIUS, quod idem est atque IOACHIMUS, ex Ebr.
[Gap desc: Greek word]
Ioiakim, vel Ioachim, h. e. resurrectio Domini vel Iehovae. Rad.
[Gap desc: Greek word]
, h. e. surrexit, erexit, constituit.

II. COGNOMEN. 1. Graecum, *di/koros, physice a naturae vitio, i. e. a binis pupillis, diversis coloribus praeditis. Nam dextera pupilla nigrior, laeva vero magis glauca sive caerulea fuit. *ko/ros enim pupillam notat. 2. Latinum. Sic Silentarius dictus est.

1. Politice, ab officio. Quia aulicus Secretarius, antequam ad Imperialem dignitatem evectus est, fuit. Aulici autem Consiliarii dicti sunt Silentiarii, a silentio; vel Secretarii, quod acta Regum suorum secreta habere debeant.

2. Ecclesiastice. Quia voluit, ut Concilium Chalcedonense silentio obrueretur: uti Euagrius testatur.

AXIOMA.

Regum arcana sunt occultanda.

Hinc Angelus apud Tobiam inquit, cap. 12. v. 8. Arcana Regum bonum est occultare. Magnum hoc profecto est, arcanum Principis in scrinio pectoris habere repositum, verum verborum, quam rerum, potior nobis debet esse custodia: sicut pulchre inquit Lucianus in Epigrammate, quod exstat libro 1. Antilog. Tit. 51.

Arcane dictum linguam obsignare memento. Dictorum maius depositum est opibus.

Et Siracides c. 19. v. 10, et 11. ita monet: Si quid audilti, hoc abditum sit, et tecum sepeliatur, et habebis conscientiam quietam: neque enim ideo tibi venter disrumpetur. Stultus autem non aliter erumpit, atque maturus fetus. Memoria aeterna dignum est, quod Q. Curtius lib. 4. Histor. scriptum reliquit: Persas Regum arcana incredibili fide celare; non metum, non spem, elicere vocem qua occulta prodantur: Quia veteres Reges disciplinam silentii vitae periculo sanxerunt, et linguam gravius castigarunt, quam ullum probrum. Inde consilium dicitur a silendo; sicut notat Hippolytus de Collibus p. 271. Et Consiliarius
[Gap desc: Greek word]
venit a Chaldaica voce
[Gap desc: Greek word]
secretum, mysterium. Unde Consiliarius, vi vocis, recte dicitur vir secreti, aut Secretarius, sive Silentiarius.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. Acta Oeconomica.

UXOR eius fuit ARIADNA, Leonis Magni Imp. filia, et Zenonis vidua, cum qua die post tumulationem Zenonis quadragesimo nuptias celebravit. Euagrius l. 3. c. 29.

II. Acta privata ante Imperium.

I. Ethica. 1. Fuit pius et devotus, Nam templum mane ante cantum galli intravit, nec ante finitam contionem exivit, atque ieiuniis Deo fidem suam probavit. 2. Ab ineunte aetate fuit mansuetus. et 3. Erga pauperes benignus, ita ut eam ob causam a quolibet laudibus evectus sit.

II. Polemica. Fuit miles, variisque militaribus officiis summa cum laude functus est.

III. Politica. Ex milita venit in aulam, ubi Secretarius factus est: sicut supra mentionem fecimus.


page 746, image: s0818

III. Acta in Imperio publica.

I. Elecito.

Zenone mortuo, Ariadnae Augustae arte et ingenio, quae Senatum et Legiones in suas partes traxerat, Urbicio eunucho, cuius magna tum erat auctoritas, suffragato, ad Imperium Anastasius evectus est.

Huic electioni contradixerunt 1. LONGINUS, Zenonis imperatoris frater; sed nihil profecit ac tandem ab Anastasio victus est: uti postea dicemus.

II. Cum coronandi Imperatoris ius ad regiarum transisset urbium Episcopos, (quos Patriarchas, h. e. Patrum seu Episcoporum Principes vocabant, interdum et Archiepiscopos) EUPHEMIUS Patriarcha Anastasium diademate ornare noluit, quoad data syngrapha (fuit namque Eutychianus) polliceretur, se Chalcedonensis Concilii decreta servaturum, et in dogmatibus Ecclesiasticis nihil mutaturum esse. Quod cum Anastasius affir masset, et syngrapham nominis subscriptione et sigillo corrobor asset, ab Euphemio coronatus est, illumque secundum a Patriarcha legimus coronatum.

Anastasio autem, imperatorio habitu in circo sedenti, populus uno ore acclamavit: Sicut vixisti, ita etiam impera. Quipe nondum sumpto Imperio, ante galli cantum templum adire sol bat, ibique dum concio dimitteretur, adstabat Deum placans: frequenter ieiunabat, et eleemosynam pauperibus ac mendicis erogabat. Cedrenus, Euagrius.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Bona.

Initio fuit probus, et Rem publ. bene administravit; sed postea degeneravit.

I. Pacificus fuit, et in id unice incubuit, ut pacem et concordiam tam in statu Ecclesiastico, quam in politico conservaret. Euagrius l. 3. c. 30.

II. Non fuit sanguinarius. Nam cum aliquando ad Vicarium suum Phoeniciae scripsisset, ut inquietos quosdam Episcopos loco moveret: ipse rescripsit, hoc absque tumultu et caede fieri non posse. Tum Anastasius Imp. respondit, ut a proposito abstineret, addita hac ratione: Mea voluntas non est, ut cam ob causam tumultus inter cives exsistat, multo minus gutta humanisanguinis effundatur. Euagrius lib. 3. cap. 34.

III. Iustus fuit. Nam

1. Vectigal, quod xrusa/rguron, h. e. Aurargenteum dicebatur, et subditos premebat, abolevit. Huiusmodi autem illud erat: Omnes mendici et pauperes, omnes meretrices, omnes liberti in agris et urbibus, annuum fisco tributum expendere cogebantur. Exigebatur tributum de equis, mulis, bobus, et asinis: De unoquoque homine nummus argenteus: de equo, mulo et bove tantundem: de asino pholes (nummigenus est) sex, et de cane totidem. Quotributo attriti homines utrinque lamentabantur. Eo igitur abrogato, Anastasius commentarios illos in Hippico, inspectante populo, cremavit. Zonaras.

2. Magistratus et officia suburbana, prius venundari solita, non voluit esse venalia, sed ea sinc pretio concessit. Idem.

IV. Beneficus fuit. Postquam cum Ariadna nuptias celebrasset, literas regias confecit, quibusea, quae ad id tempus fisco a nonnullis deberentur, remisit. Zonaras.

Acta mala.

Licet Anastasius initio bonus fuerit, tamen postea degeneravit. Nm paulo ante obitum, cum multos de insidiis suspectos haberet, eos in carcerem coniecit, ut supplicio eos afficeret, inter quos etiam Iustinus et Iustinianus, qui postea rerum potitisunt, fueruot: Sed deterritus est somnio. Nam apparuit ei in somnio species quaedam terribilis: Tibi quidem, ô Imperator, inquiens, permissum est reliquos insidiatores tollere; Iustino autem et Iustiniano, ne quid mali feceris: nam uterque suo tempore Deo inserviet. Illos igitur Anastaisus dimisit, et a crimine laesae Maiestatis eos absolvit.

II. ACTA SAGATA.

Bella gessit per Duces.

I. LONGINUS Zenonis Imp. frater seditionem movit adversus Anastasium, contra quem Duces cum exercitu misit, qui saepius cum eo conflixerunt, et tandem vicerunt. Et quidem Longinus victus Constantinopoli in theatro circumductus, posteaque Niceae variis cruciatibus interfectus est. Anastasius victoriae ergo populo viritim pecuniam distribuit. Marcellinus.

II. Vitalianus, Aquilonis Praefectus, contra Anastasium seditionem movit. Zonaras de hoc bello ita scribit: Vitalianum, ait, Mysis et Scythis sibi conciliatis seditionem movisse, nec solum ex agro Byzantio praedas egisse, sed etiam classe Constantinopolim obsedisse. Huic vero Imperatorem per Marianum praefectum restitisse. Commissa enim pugna navali, ex machina quadam facta a Proclo (qui tum in Philosophia et mechanicis operibus


page 747, image: s0819

florebat, neque Archimedis tantum cognorat omnia, sed et ipse nova quaedam adinvenerat) classis hostium debellata est. Fabricaverat enim Proclus specula ferrea cavea, ingentis magnitudinis, eaque de muro e regione suspenderat, in quae cum radii solares reflexi impegissent, ignis inde, fulguris instar erumpens, classiarios ipsasque naves hostium combussit: quod olim Archimedem excogitasse, Romanis Syracusas obsidentibus, Dion refert.

Nicephorus vero et Pomponius referunt, Vitalianum Anastasium ad pacem petendam adegisse, nec ab urbe Constantinopoli discessisse, priusquam ab Imperatore 900 pondo auri accepisset.

III. Anastasius bellum gessit per Duces cum Cabade Persarum Rege, quod tandem Iustini Imp. tempore finitum est.

Huic Cabadi, (i. e. glorioso) propter legem, qua uxores iusserat esse communes, regnum ademptum, ipseque vinctus in carcerem, qui lh/qh, i. e. Oblivio, dicitur, coniectus, atque eius loco Baldus frater Rex creatus fuerat. Cum autem eius coniux aditum ad eum peteret, tandem custos carceris ea conditione promisit se aditum concessurum esse, si secum concumberet. Illa marito hoc significat, qui spe liberationis iubet uxorem voluntati eustodis parere. Quod cum faceret, mulier postea familiariter intromissa, virum tandem liberavit, indutum muliebri veste: qui cum evasisset, adiutus ab amicis regnum recuperavit, et fratrem, qui biennio regnaverat, interfecit.

IV. Bulgari, gens ignota, ex Borealibus finibus progressa A. C. 499, Thraciam vastarunt, obvium Anastasii exercitum conciderunt, ad quatuor milia Romanorum cum aliquot Comitibus trucidarunt. Sed donis postea ab Anastasio mitigata, paulisper recesserunt.

v. Getae Duce Mundone A. C. 505. Macedoniam et Thessalonicam vastant, Sbinianus Consul contra ipsos missus praelio succumbit, et ingens accipitur clades. Pecunia igitur, cum ferro non possent, id quod Anastasio familiare erat, amoventur. Marcellinus.

VI. ANASTASIUS A. C. 508. dum Theodoricus Galiam defendit, Duces mittit cum centum navibus, et octo milibus militum, qui Italiae littora depopulentur, qui multa praeda parta Constantinopolin reversi sunt.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Quia Anastasius Imper. Eutychiana haeresi infectus erat, longe lateque ea pestis in Ecclesiis grassata est, ipseque variis modis contra Ecclesiam peccavit.

I. Perfidia. Licet enim chirographo suo, antequam coronaretur, promiserat, idque iureiurando confirmaverat, se dum imperaret, nullum novum dogma in Ecclesiam introducturum, sed decreta Chalcedonensis Synodi rata habiturum; tamen his neglectis, ausus est Syngrapham suam ab Euphemio, et postea a Macedonio reposcere.

II. Persecutione Religionis et Orthodoxorum tyrannica.

I. EUPHEMIUM Constantinopolitanum Patriarcham, insigni pietate et constantia clarum, exilio mulavit: Vera causa erat, vindictae cupiditas, quod aliquando (antequam Anastasius imperium nactus esset) ab Euphemio excommunicatus fuerat: altera causa fuit, quod Euphemius illi chirographum redderenolebat. Praeterea Eupphemius Synodum ex Episcopis collegerat, in qua damoati fuere ii, qui Concilium Chalcedonense abrogare conabantur. Praetextum autem alkium huius exilii obtendebat Imperator: videlicet Euphemium res novas in Ecclesia tentasse; et novorum tumultuum atque seditionum auctorem exstitisse; quorum nihil verum erat. Sed et Episcopis quibusdam (adulationibus et figmentis suis) persuasit Anastasius, ut Euphemium excommunicarent, et ab Episcopatu deponerent, cum sedisset annis 6, et menses fere sex. Euagrius, Nicephorus.

II. Euphemio successit Macedonius, vir pius atque in doctrina constans, quem similiter Anastasius in exilium egit. Nam huic Macedonio chirographum Anastasii (cuius supra mentionem fecimus) custodiendum reliquerat Euphemius. Quod cum rescivisset Imperator, a Macedonio id poposcit. Macedonio vero id reddere recusante, quomodo eum ab Episcopatu deiceret, cogitavit Anastasius. Subornavit igitur Macedonio 1. Calumniatores, qui stupri vel adulterii Macedonium accusarent. macedonius vero subducta tunica, viribus se carere ostendens, eam calumniam facile et palam refutavit. 2. Percussores eidem subornavit, qui tamen a parricidio, pietate et beneficentia Macedonii absterriti sunt. 3. Ut autem Anastasius animos piorum a Macedonio abalienaret, per Praefectum quendam Celerem in vulgus sparsit, Macedonium damnasse Synodum Chalcedonensem. Etsi autem et hoc absurdum figmentum facile diluebat Macedonius, quia palam erat, quod Anastasius antea ab eo postulasset, ut a Chalcedonensis Synodi decretis ad Eutychianos deficeret, verum ille postulationi Anastasii refragarit; nihilominus tamen CELEER ille praefectus noctu ex urbe abreptum in exilium eum abduxit, cum quindecim annis sedisset. Et cum Sangrae in exilio degeret Macedonius,


page 748, image: s0820

Anastasius missis interfectoribus eum trucidari iussit.

In locum eius substituit Imperator Episcopum Timotheum, Eutychianum hominem impurum, quem Constantinopolitani kh/lwna, Huren-hengst, appellabant. Ad huiusmodi autem scelera Anastasium impulit Severus Monachus, qui praesidio Iudaeorum usus, ultra trecentos Syriae Monachos interfecit, eorum cadavera avibus lanianda proiecit, et Christianorum templa spoliavit.

III. FLAVIANUS Antiochenus Episcopus, postquam multas insidias et claumnias ab Eutychianis Episcopis perpressus esset, tandem cum Chalcedonense Concilium damnare nollet, ab Anastasio exulare iussus est, et petram quandam excelsam et praeruptam in finibus Palaestinae incolere. Revocatus est autem ab exilio, idque haud dubie post mortem Anastasii lmperatoris: nam illum acerrimum hostem habuit Flavianus. Euagrius lib. 2 cap. 31, et 32. Nicephorus lib. 17. cap. 9.

IV. Anastasius Severum Monachum, luem totius Orientis, et Principem eorum qui Acephali dicti sunt, quique omnibus artibus Orthodoxos in Oriente persequebatur, Episcopum Antiochenum facit A. C. 513.

V. ANASTASIUS edicto sanxit, ut hymno sive carmini, quod trisa/gion dicitur, adicerentur haec verba: Qui crucisixus es pro nobis. Haec additio Eutychianae haereseos pars erat, quasi ipsa Trinitas fuisset crucifixa. Quod cum haud ferendum sibi ducerent Orthodoxoi, non modo reclamarunt, (quod probari poterat) sed et in Eutychianos conviciantes convicia regesserunt, insuper agrestem quendam Monachum (quem huius additionis auctorem falso putabant) Anastasio admodum carum obtruncarunt, eiusque caput hastae praesixum circumgestarunt, cum inscriptione: Hic amicus fuit hosti sanctae Trinitatis. Certatum est armis et igne, ita ut res Constantinopolitana in magno versaretur periculo. Imperator igitur Anastalius nihil remedii superesse videns, sine corona ad Hippodromiam venit, et per praecones denuntiat, se imperium depositurum. Populusigitur ea re a sur ore revocatus, et mitior factus, Imperatorem rogat, ut coronam retineat: et pacem atque tranquillitatem Imperatori promittit. Ita tandem sedatus est periculosssimus ille tumultus. Euagrius lib. 4. cap. 44. Nicephorus lib 16. cap 45. Theod. Cedrenus, Marcellinus.

VI. Anastasius indicit Synodum Sidone celebrandam A. C. 512. Ubi conveniunt Eutychiani, damnant Nestorianos, et qui Synodum Chalcedonensem amplectebantur. Marcellinus.

III. Superbia et pertinacia.

Anastasius nullas admonitiones curavit.

I. Symmachus Papa scripsit ad eum, ut caveret sibi ab haereticis; sed literas eas sprevit, et Orthodoxis vim afferre non desiit. Quam ob rem a symmacho excommunicatur: cuius excommunicationi respondet Imp., eamque nullam esse demonstrat, et maioribus sceleribus Papam obnoxium affirmat. Ideo Symmachus contra apologeticum edit. Baronius.

2. Hormisda, Pontifex Romanus, legatos ad eum misit, qui de haeresi Eutychis relinquenda Imperatorem admonerent. Verum eos male accepit, et non satis auditos, per posticum emisit, et fragili navigio imponi iuslit in Italiam deveh ndos, cum mandatis, ne alicubi in Graecia in urbes diverterent, et scripsit ad Hormisdam Romanum Pontificem: Nos imperare volumus: nobis imperari nolumus. Diaconus, Iornandes, Baronius.

3. Digna est memoria atque imitatione Episcopi Oeniandi libertas, qua ad Anastasium usus est. Hunc enim lmperator admodum disertum, et qui ora omnibus de passa Deitate Christi assertoribus obturaret, eum ad se vocatum hortatus est, ut dogma suum amplecteretur, pollicens, eum; quicquid petiisset, ilico accepturum. Cui Episcopus: Tu, inquit, potius ad Orthodoxos transi; ne, dum opiniones impiorum hominum, Severi, Eutychis, et Dioscori amplecteris, aeterno igni addicaris. Simulque apprehendens Imperatoris chlamydem: Haec, ait, vestis nequaquam te post mortem sequetur, ô Imperator: Sed sola comitabitur te pietas, ac virtutum habitus. Missam sac Ecclesiam, quam Christus suo redemit sanguine. Indoctus es, et ratiocinandi ignarus, neque ullum Ecclesiae decretum perfecte intelligis, tantum imposturis et scurrilibus calumniis fatuos terres. Satis tibi sit dignit atis, quod Imperator es: Antistites Ecclesiae vexare noli. Ad haec Imperator pudore suffusus, obmutuit. Tametsi autem pauperrimus fuit hic Episcopus: tamen ne obolum quidem accipere ab Imperatore voluit, maiorem scilicet fidei et pietatis in Deum, quam ullius commodi sui rationem habens. Zonaras, Cedrenus.

Alia Acta Ecclesiastica, sub Anastasio Imperatore facta.

I. ALAMANDURUS Agarenorum Princeps, Euangelio Christi, quod a sinceris Doctoribus audivit, credidit, et cum magna populi sui parte ad Christum conversus et baptizatus est: ad quem SEVERUS Episcopus Antiochenus Theopaschita duos legatos misit, ut eum ad suam haeresin


page 749, image: s0821

pertraheret. Qui cum docerent, duas Christi naturas in unam esse confusas, unde colligeretur, etiam Deitatem Christi cum carne passam esse: ille convicturus eos, ut qui absurda dicerent, huiusmodi figmento mirabiliter eos arguit. Alamandurus enim ait ad eos: Literas accepi hodie, quia Michael Archangelus mortuus. Illis vero dicentibus, hoc impossibile fore; ait Princeps: Et quomodo Deus secundum vos nudus crucifixus, nisi duarum naturarum esset Christus, quandoquidem nec Angelus mori potest? Ex hoc dicto legati Severi, hominis acumen ingenii admirati, spe traducendi eius in suam opinionem abiecta, discesserunt. P. Diaconus in Anastasio §. 6. Zonaras §. 11.

II. IMMIRENI populi Persiae, habitantes in extrema ora plagae australis, imperante Anastasio, Euangelion Christi amplexi sunt, et Episcopum sibi dari petierunt. Theod. lect lib. 2. Niceph. lib. 16. c. 37.

III. DEUTERIUS Episcopus Arianorum quendam nomine Barbam baptizans, ausus est contra institutum Domini sic dicere: Baptizote, Barba, in nomine l'atris per Filium in Spiritu sancto. Ad quae verba statim aqua, quae ad baptizandum fuerat allata, nusquam comparuit. Quod aspiciens qui baptizandus erat, confestim ad Catholicam Ecclesiam fugiens, iuxta morem fidei baptismum Christi suscepit, et omnibus notum fecit miraculum. P. Diaconus § 4. Zonaras §. 12.

IV. OLYMPIUS quidam Arianorum antistes in Africa, cum in Elyanensium balneo horrendas blasphemias in sacrosanctam Trinitatem evomuisset, tribus igneis fulmineis iaculis divinitus immissis misere periit, et combustus est. P. Diaconus § 4. Sabellicus Enneade 8. lib 2.

V. CABADES Rex Persarum, Anastasio regnante, atrociter Christianos persecutus est: et quibusdam sermonis organa ademit: qui tamen nihilominus (ut refert Nicephorus) expedite et clare (etiam amissis instrumentis sermonis) locuti sunt: quosdam poplite enervavit, qui tamen postea ambulasse scribuntur. Hinc Prudentius peri/ stef. Hy. 14. v. 928 ita canit:

Christum loquenti lingua numquam desicit.
Ne verba quaeras quo regantur organo,
Cum praedicatur ipse verborum dator.

Aurea haec sententia est, et exemplis multis confirmata. Nam non solum sub hoc Cabade talia contigerunt, sed etiam in aliis persecutionibus: et praecipue multos homlnes Christianos (cuius in Historia Zenonis Imp. mentionem fecimus) quibus Vandali linguam exsciderant, recte et integre locutos esse Historici tradunt.

Tandem vero Cabades sub fine Imperii Anastasii in Christianos mitior factus: hac occasione. Erat inter Persiam et Indiam oppidum: (quod alii Scriptores Asubdabar, alii Trundadaero appellant) de quo Cabades Rex Persicus audierat, quod in eo ingens thesaurus pecuniae et pretiosissimarum gemmarum reconditus esset: qui tamen a Daemonibus custodiretur, ut ne moeo thesauropotiri posset. Cum autem Rex adversus daemones illos Persica, deinde etiam Iudaeorum Magia adhibita, nihil efficeret: tandem ad Christianorum opem (quos audierat, cos adversus Daemones plurimum posse) confugit, et vocato ad se Christianorum (qui in ipsius regno habitabant) Episcopo, ut voti sui compos fiat, petit. Episcopus plurimos Christianos convocat, atque coniunctis precibus a Deo impetrant, ut fugatis daemonibus, Rex et oppido et thesauris potiretur. Ea res Regem in stuporem et admirationem rapuit, ita ut Christianorum Episcopum in magno honore haberet, et non modo Christianis nullam porto exhiberet molestiam, verum etiam omnibus suis subditis liberam potestatem amplectendi Christianam religionem (quam antea extreme persecutus fuerat) permitteret. Theod Lector. lib. 2. et 16. Nicephorus lib. 16. cap. 36, et 37. P. Diaconus, Zonaras.

Prodigia.

I. Temporibus Anastasii terrae motus horrendi exstiterunt.

1. Byzantii multis in locis aedificia corruerunt. Zonaras.

2. Antiochia pene tota collapsa est, civibus ruma oppressis. Idem.

3. In Dardania Anno Christi 518. 24 castellae paucis horis collapsa sunt, quaedam plane absorpta, quaedam dimidia sui parte subsederunt. marcellinus.

II. Mons Vesuvius ruptus est in vertice, tantumque incendii evomuit, ut vicinos agros et regiones una cum fiuctibus exusserit. Itaque supplices facti Regi Longobardorum Theodorico, tributorum remissionem ad certum tempus impetrarunt. Theodoricus Rex in Epistola ad Faust um Praepositum Histor. Magdeb cent. 6. cap. 13. pag. 789.

III. In urbe Alexandria multi viri, mulieres, et pueri a Daemonibus obsessi, repente ut canes latrarunt. P. Diaconus. Hist. Magdeb. cent. 6. cap. 13. pag. 791.


page 750, image: s0822

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. VIsionis prodigium. Zonaras refert, Anastasium in somnio vidisse virum terribilem, qui librum manu gestans diceret: Ecce ob perversitatem fidei tuae annos 14 vitae tuae deleo.

II. Vaticinium de genere mortis eius. Ex oraculo didicit, sibi fatale esse, ut fulmine interiret. Ut autem hoc omen averteret, pr Proclum Philosophum Ethnicum, et Mechanicum, optimum aedificium quoddam, Tholotum dictum (concameratum, seu ex fornicibus fortibus factum, exstrui curavit, in quo tutus a fulmine esset.

II. *t*a\ *p*r*a*x**e/*n*t*a.

Licet Anastasius putaret) se in illo aefificio, a Proclo exstructo, a fulmine tuto vivere posse; hoc tamen frustra fuit. Nam cum aliquando tonitrua horrendum in modum resonarent, et fulgura multa eliderentur, atque ipse e cenaculo in cenaculum descenderet, et alios atque alios thalamos subiret: in quodam regio cubiculo mortuus est inventus, cum vixisset annos 88, imperasset annos 27, menses 3. Zonaras in Anastasio §. 13.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Mortuus ex tholoto exportatus, et in Templo Apostolorum sepultus, iuxta uxorem suam Ariadnam (quae orthodoxa fuit) positus. Cedrenus. Zonaras.

ETITAPHIUM.

Creditur hic flammis mortuus esse Iovis.
Er herschte als ein Kettzer mit betrug:
Darumb ihn zu letzt das wetter erschlng.

LVII. IMPERATOR, IUSTINUSI, vel THRAX.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

HUmili et ignobili genere ortus, nempe patre armentario in Thracia.

II. Appellatio.

Nomen eius fuit IUSTINUS. A quibusdam vocatur Flavius Anicius Iustinus. Item Iustinus Senior.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXORES habuit duas. PRIOR Uxor eius dicta fuit LUPICIA, quam, (postquam ad Imperium pervenit) mutato eius nomine in EUPHEMIAM, diaemate ornavit, et Augustam appellavit. Zonaras.

POSTERIOR fuit THEODORA, quam, mortua Euphemia, A. C. 523. duxit, et coronavit. Cedrenus.

II. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

A teneris annis subulcus, deinde bubulcus, post lignarii minister fuit. Anno aetatis 16 militare coepit, promptus manu et hostem ferire doctus. Sed cum militiam sectaretur, mutata sorte altiores dignitatis gradus paulatim obtinuit, et primum Dux militiae factus, deinde ad praetorii praefecturam evectus, post Comes factus, et inter Senatores Constantinopolitanos exceptus est.

II. Electio ad imperium.

Astutia ad imperium pervenit. Nam cum post Anastasii mortem de Imperatore eligendo deliberaretur: Amantius spado Anastasii supremus eunuchus, homo potens et ditissimus, Theocritiano tribuno, uni ex necessariis suis, imperium tradere cupiens, ingentem pecuniae vim Iustino attulit, pecuniam inter Duces ac milites distribueret, atque efficeret, ut Theocritianum Imperatorem eligerent. At Iustinus pecuniam illam quidem accepit: sed occulte militum suffragia sibi ita coemit, ut Imperator ipse eligeretur. Quod aegre ferens Amantius, cum multis aliis insidias novo Principi struxit; sed iis cognitis, e medio cum suis sublatus est. Is eventus cum somnio Amantii congruit, qui eodem tempore, quo Anastasius in somniis aliquot vitae suae annos ex libro deleri vidit, etiam ipse somniarat, se coram Imperatore stantem, a magno quodam porco prostratum devorari. Theocritianum vero, qui imperio inhiabat, comprehensum, et custodiis detentum, ac saxis caesum, in mare Iustinus proici iussit, ut tam imperio, quam sepultura privaretur. P. Diaconus. Pomp. Laetus. Egnatius. Euagrius lib. 4. cap. 1, 2.

Primus Iustinus a Iohanne Episcopo Romano coronatus est, quem postea Rex Theodoricus occidit.


page 751, image: s0823

III. Acta in Imperio.

I. ACTA TOGATA.

Fuit literarum ignarus: tamen bene imperium administravit, et omnem lapidem movit, ut ea quae ab antecessore suo Anastasio erant turbata, in tranquillum statum reducerer. Nam,

I. Cum Vitalianum Comitem, magnaeque auctoritatis virum, qui Anastasium in ordinem redegerat, metueret, eum sibi conciliavit, et primum praefectum militiae fecit, et in sequentem annum (nempe A. C. 520.) eum Consulem designavit. Euagrius.

II. Vitalianus Consul, cum omnia videretur ita agere, ut Iustinum aliquando Imperio excuteret, quod et in Anastasium ausus olint fuerat Iustinus, illum septimo Consulatus mense obtruncari iussit. Euagrius.

III. Iustinianum, qui post Imperator factus Vitaliano interfecto, Ducem et Consulem fecit, qui tum magnifica edidit spectacula. Pecuniam enim publice distribuit, et in Circoviginti leones, triginta pardi, exceptis aliis feris, exhibiti sunt.

IV. Dyrraechium et Corinthum urbes terrae motu eversas Iustinus restauravit anno Christi 521. Cedr.

V. Cum in omnibus fere Imperii urbibus nocturnae caedes fierent, acriori custodia eas muniri iussit Imperator, et tumultuantes compesci.

II. ACTA SAGATA.

Unicum tantum bellum gessit. De quo ita Historici scribunt; Moto inter Persas et Romanos bello, Iustinus, missis legatis cum muneribus ad Regem Hunnorum Zeliobem, societatem eius ambivit. Assensus est Zeliobes, sed et Cabadi Persarum Regi, petenti, operam suam obtulit, ad eumque cum exercitu profectus est, Romanos oppugnaturus. IUSTINUS igitur, missis de pace legatis, Persarum Regem per literas monuit, ne Hunnis confideret, qui societate cum Romanis iureiurando sancita, magnaque pecunia accepta, illos belli tempore prodituri essent. CABADES secreto accersens adse Zeliobem, cum, interrogatus hic, munera se accepisse a Romanis confessus esset: iratus hominem sustulit, et noctu exercitu misso, Hunnos fere omnes, paucis fuga elapsis, trucidavit, suspicatus dolo os ad se venisse. Cum Romanis veropacem fecit, et filii sui Cosroe natu minimi cui regnum destinaverat, tutorem Iustinum constituit: verum tutelam Imperator recusavit.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Religionis verae studiosissimus erat Iustinus, et mox initio Imperii Chalcedonensem Synodum se amplecti ostendit, et constanter in ea sententia permansit. Ideoque Arianos, Nestorianos et Eutychianos Episcopos, qui errores contra receptas Synodos defendebant, rempotos ab officiis in exilium expulit: Orthodoxos vero Episcopos, ab Anastasio expulsos, ab exilio revocavit, et Arianorum haeresin exstinguere, eorumque Ecclesias Catholica religione consecrare coepit. Quod cum in Italia Rex Theodoricus, Ariana haeresi totus infectus, cognovisset, IOANNEM Papam Romanum, Theodorum Importunum et Agapetum viros Consulares, una cum Agapeto alio, patricio Romano, Constantinopolim mittit ad Iustinum Imperatorem, cum hac comminatione, nisi Arianis sua templa redderet, eosque persequi desisteret, se Catholicos in Italia gladio exterminaturum. Ioannes Roman. Pontifex, eiusque comites, Constantinopoli honorifice excepti, de sua et tot millium hominum salute solliciti, multis fletibus ab Imperatore Iustino petunt, ut, quamquam iniusta esset legationis suae causa, clementer tamen eam acciperet, et Italiae periturae consuleret. Quorum lacrimis Iustinus permotus, id, quod Regis Theodorici nomine postulaverunt, concessit: Arianis sua templa reliquit, eosque persequi desiit. Diacon. Iornand

Cum vero Iohannes Papa, una cum sociis in itinere longinquo diutius, Theodorici Regis opinione, moraretur: ipse interim a Satana ad crudelitatem stimulatus, Symmachum et Boethium, exconsules, viros catholicos, gladio peremit, et reversos Legatos in carcerem detrusit, eosque ibi fame et siti necavit. Non tamen hanc crudelitatem Theodoricus Rex diu impune tulit. Post exstinctos enim illos praestantes viros, in animi maerorem maximum incidit: oblatos in mensa pisces apiciens, imaginatus est, se interfectorum capita videre: certe 90 die a morte Ioannis Papae subito ex hac vita discessit, (non relicta mascula sobole:) sunt qui apoplexia, alii profluvio ventris exstinctum scribant. Non meliorem vitae exitum ipsius exercitus habuit: Milites enim, qui in Arvernensi urbe (regionem namque Arvernorum hostili et armata manu ingressus est Rex Theodoricus, eamque horribiliter vastavit) templum Iuliani Martyris spoliaverant, a daemonibus obsessi, infestis dentibus propriis sese morsibus lacerarunt P. Diacon. Sabellicus l. 2. Enneade 8. Greg. Turon. l. 3. c. 11. et. 12.

II. HORMISDA Papa legatos mittit Constantinopolim et ad Imperatorem et ad Episcopum,


page 752, image: s0824

efficitque, ut iterum Ecclesia Orientalis cum Romana in communionem redeat, et nomina Episcoporum haereticorum Constantinopoli, ut et Imperatorum Zenonis et Anastasii, ex tabulis sacris deleantur. Baron.

III. A. C. 250. Synodus Constantinopoli acta contra Eutychianos: qui cum ubique damnarentur ab Orthodoxis, Nestoriani etiam se vicisse credentes, Nestorii memoriam et aliorum celebrandam censent in Syria: sed Imperator id fieriedicto prohibuit. Idem.

IV. Dux Lazorum (Persici poplisunt) nomine Zatus, regnante Cabdade Persarum Rege, a Persis defecit: et ad Imp. Iustinum Byzantium profectus, ab eo petiit, ut, abiecto Paganismo, baptizretur, et Christianus fieret, ac ut Regis nomen atque dignitatem in suo populo acciperet. Hunc Iustinus humanissime tamquam filium excepit, et honorifice tractavit, eumque baptizari curavit, et Regem salutavit: eumque corona regia ornatum, et chlamyde alba Imperatoria donatum, a se dimisit. Hoc medio ipsius subditi ad veram DEI agnitionem atque ad aeternam animarum salutem pervenerunt. Diacon. Zonaras.

II. Schismatici et Haeretici.

I. Fuit adhuc, Iustino imperante, in vivis Severus Episcopus Antiochenus haereticus, cuius etiam supra mentio facta est: is cum non pastorem, sed lupum ageret, et Ecclesias Christi dogmate suo Eutychiano, et aliis suis malis artibus multipliciter perturbaret et affligeret, quippe qui diripiendis Ecclesiae bonis suae potius avaritiae quam animarum saluti consuleret: unde abominatio desolationis, et pestiferum monstrum vocabatur: Episcopatu Antiocheno deiectus est, et Ecclesia prorsus eiectus A. C. 519. Niceph. lib. 17. cap. 2. Casp. Hed. lib. 6. cap. 3. et 4. Euagrius lib. 4. cap. 4. refert, mandato Iustini Imperat. Severo linguam exsectam fuisse, eo quod Chalcedonensi Concilio anathema indicere non desisteret.

II. PAULUS Episcopus Antiochenus ob mores dissolutos et vitae turpitudinem, cum metueret accusatores, sponte Episcopatu abit A. C. 521. et paullo post moritur. Euagrius.

III. Alexandrini fere omnes ad Eutychianos defecerant sub impiis Episcopis, ideo novus Episcopus orthodoxus eo mittitur ASTERIUS, Idem.

III. Viri celebres.

I. SYMMACHYS, et BOETHIUS Symmachi gener, a suis maioribus gentis nobilitatem adepti, inter Romanos et Senatorios viros Principes erant; et Consulatus utrique dignitate perfuncti, Philosophiae supra ceteros studuerant, et tam civium quam externorum inopiae succurrendo multis saluti fuere. Hi postquam ad ingentem gloriam evaserunt, deterrimos quosque in sui invidiam concitarunt. Ab his delatoribus Theodoricus Rex persusus, Symmachum et Boethium perinde ac res novantes occidit, eorumque bona publicavit. Sed paucis diebus post Rex quoque exstinctus est: uti supra diximus. Procopius.

II. PRISCIANUS et FESTUS tempore Iustini Constantinopoli floruerunt. Cassiodor.

III. CASSIODORUS Ecclesiasticus Scriptor, claris parentibus Ravennae ortus, propter excellentem in Philosophia eruditionem primum Theodorico, Gothorum et Italiae Regi, Praeceptor datus est, Ab eodem Rege deinde ab uno dignitatis gradu ad alium sublatus est: ita, ut a Praeceptoratu ad Cancellariatum evectus, inde Senator, et Sacri Palatii Quaestor factus: postea Consul ordinarius, praeterea Officiorum Magister, ac postremo Patricius Romanus (quae summa tum dignitas fuit) declaratus sit. Cum autem et varios praestantium virorum casus, Gothorumque crudelitatem in bonos et innocentes viros consideraret: dignitatibus praedictis renuntians, Monachus factus, Abbatiam Ravennatem suscepit. Multos ibi libellos conscripsit, quorum aliqui adhuc exstant. Et quantum ex iis colligi potest, de sacrosancta Trinitate, et de Persona Christi, t aliis quibusdam religionis Christianae articulis, recte sensit. Naevos autem habuit quosdam: nec mirum, cum in Theologia non a iuventure institutus, sed in studiis Philosophicis bonam aetatis partem, et maiorem forte in politicis negotiis consumpsent. De Iustificatione igitur male docuit, hominem martyrio, elecmosynis, aliisque bonis operibus remissionem peccatorum consequi. Et Paenitentiam ita describit, ut nulla ibi fiat mentio de fide in Christum. Sed et Scripturam interdum inepte allegat: verbi gratia, dum ex verbis Psalmi tertii: Tu autem Domine susceptor meus, etc. incarnationem Filii DEI docere voluit: Quia Filius DEI naturam humanam susceperit. Historiae Magd. Cent. 6. cap. 10. Et ipsius Cassiodori scripta.

IV. EPIPHANIUS, Tyri Episcopus, episcopatum suum amittere maluit, quam in impiam piae Synodi Chalcedonensis condemnationem consentire. Niceph. lib. 16. cap. 30. Euagrius lib. 3. cap. 33.

V. Iustini temporibus vixit Germanus, Ecclesiae Capuanae Episcopus, vir doctus atque pius.


page 753, image: s0825

Hic legatus missus est in Graeciam ad Iustinum Imper. ut religio per Anastasium depravata restauraretur. Susceptus est ab Imperatore admodum benigne. Et dum Germanus ille in Graecia fuit, multos, qui Eutchianisino in dubium ducti fuerant, in fide vera confirmavit. Interdum enim ex aliis, et quidem longe dissitis regionibus Ecclesiis per falsos Doctores perturbatis consulendum est. Diaconus. Histor. Magd. Cent. 6. c. 10. pag. 690.

CAPUT III. DE EGRESSV.

QUia Iustinus senexerat, et tandem morbi ad senectam accedebant; Iustinianum ex sororen nepotem, cum in feriis paschatos inciperet aegrotare ex pede, quem sgitta laeserat, socium Imperii assumpsit, praesentibus Epiphanio Patriarcha, et praecipuis Senatoribus. Quarto abhinc mense vitam cum morte commutavit Calend. Augusti anno C. 527. Cum imperasset annos novem, dies 23. Zonaras.

Velius tale Epit aphium ipsi concinnavit:

Accipit imperium Thrax: armentarius ante
Iustinus frugi Caesar, obitque pius.

Prodigia sub Iustino.

I. A. C. 526, die 29 Maii, horrendus terraemotus Antio chiam tremefecit: in ipso tempore prandii, cum ubique ad ignem coqueretur cibus, ortum est incednium: quo, quicquid a terraemotu superfuit, consumptum est. Perierunt hominum multa milia, et inter ceteros Euphrasius Antiochiae Episcopus terraemotu obrutus obiit: Incendium sex diebus duravit, omnes aedes templaque corruerunt: atque ita urbis huius praestantissimae decor periit. Ab omni hominum memoria non exstitit tanta irae DEI in urbem aliquam grassatio. Iustinus Imp. hac clade nuntiata, gravissime indoluit, abiectisque diademate et purpura, sacco indutus, et cinere conspersus, per multos dies luxit: ad urbis quoque instaurationem pecunias, et opifices misit. Euagrius lib. 5. cap. 5. Iohannes Eunccius l. 7. Comment. fol. 140. Marcellinus.

II. A. C. 519. Cometa visus est in Oriente eius formae, quam Pogoniam a barbae similitudine nontinant, et radios versus Occasum misit.

III. Eodem anno Anabarza, secundae Ciliciae Metropolis, terrae motu concidit. Zonaras, in Iustino §. 14.

IV. Edissa urbs illustris Osroenae provinciae submersa est: cum Scirtus fluvius, qui eam mediam perfluit, ita exundasset, ut et urbis aedificia deicerentur, et fluctibus abriperentur, et cives partim ruinis aedium, partim undis opprimerentur. Ibidem.

v. Concidit magna pars terraemotu Pompeiopolis, urbe media dehiscente: atque in eo hiatu multi cives absorpti, auxilium clamoribus imploratunt: sed nemo illis opem ferre potuit. Zonar. Hist. Magd. Cent. 6. c. 13. p. 791.

VI. Imperante Iustino, mulier quaedam e Cilicia instar gigantis fuit, cum proceritate corporis, tum aliorum membrorum proportione. Nam supra quosvis proceros viros integrum cubitum eminebat, pectore et humeris supra modum latis, cum et cetera omnia, ut et mulier et facies, brachiorum et cubitorum firmitas ac magnitudo, et digitorum crassitudo, et reliqua, longitudini et latitudini responderent. Zonaras.

PERIODUS III. A IUSTINIANO ad CAROLUM MAGNUM.

LVIII. IMPERATOR ROM. IUST INIANUSM.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

HUmili genere ex civitate Biderina Illyrica oriundus fuit. Parentes eius propter generis ignobilitatem ab Historicis non nominantur, nisi quod ex Iustini senioris sorore nepos fuerit.

II. appellatio.

I. NOMEN. Dictus est IUSTINIANUS, tum nomine, tum re: quia patronus iustitiae fuit, et iudicium severe exercuit.

II. COGNOMEN. Cognomine dictus est MAGNUS, propter rerum gestarum magnitudinem. Tribuitur ipsi quoque cognomen Flavius Anicius Iustinianus, et praeterea multos sustinit titulos honorarios, quod nempe Alanicus, Francicus, Gothicus, Alemannicus, Germanicus, Anticus, Vandalicus, Africanus, appellatus sit, a regionibus quibus bello potitus est, inque suam potestatem redegit.


page 754, image: s0826

CAPUT II. DE PRO GRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et ACTA IUVENTUTIS.

I. INsignes habuit corporis atque animi dotes. Nam ab ineunte aetate literis operam navavit, iisque egregie excultus fuit.

Iustinianum igitur nec iura, nec latinas literas novisse, et quovis a)nalfabh/tw| rudiorem fuisse et imperitiorem, imprudenter et impudenter scribit et nugatur, post Suidam, Laurentius Valla l. 6. elegant. cap. 35. Alciatus lib. 4. dispunct. cap. 7. et Antonius Faber praefat Rational. 1. parte Digestor. Primum enim ipse Iustinianus in §. penult. Prooemii Institutionum asserit: Institutiones hasce per compilatores sibi oblatas fuisse: quas ipsemet legerit, et recognoverit, et plenissimum robur eis accommodaverit. Deinde Platina gravissimus auctor, in libro de vitis Pontificum Romanor in Bonifacio secundo, affirmat: IUSTINIANUM tanti ingenii, tantaeque doctrinae fuisse, ut non mirum sit, si leges Romanas dispersas et incompositas in ordinem redegerit: et addit, eum non solum iura condidisse; sed de Christi quoque Salvatoris nostri incarnatione libros quosdam scripsisse atque edidisse. Idem, post Isiodorum, adstruit Giphanius in Commentario sive Orat. de Imp. Iustiniano. Idemque Antonium Sabellicum, et Frocopium, Scriptorem fidelissimum, de Iustiniano Imp. memoriae tradidisse testatur Haenonius disput. 1. controvers. 2. et Ortolphus Fomannus disp. 1. th. 27. sub lit. C.

Et huc Iustinianus Imp. in principio suarum Institutionum Iuris respexit, ubi sic orditur: Imperatoriam Maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus armatam esse oportet, ut utrumquetempus, et bellorum et pacis, recte possit gubernare: et Princeps Romanus non solum in hostilibus proeliis victor exsistat: sed etiam per legitimos tramites calumniantium calamitates expellat.

II. Similiter in exercitiis Equestribus excelluit Iustinianus, et in aula usque ad 44 aetatis annum versatus, ad varios dignitatum gradus et honores evectus est, omnibusque amabilem se praestitit.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius dicta Fuit THEODORA, ex qua suscepit filiam, ex qua natus est IUSTINUS II.

Fuit autem haec mulier,

1. Haeretica, nempe Eutychiana.

2. Haereticos promovit. Nam in locum Epiphanii Episcopi Constantinopolitani demortui promovit ANTHIMIUM Trapezuntinum Episcopum, qui cum Eutychianus esset, plurimum damni Ec clesiis intulit.

3. Maritum, qui initio orthodoxus erat, ad a)postasi/an pellexit.

4. Fuit avara, et maritum avaritia (qui etiam, ut postea dicemus, hoc nomine culpatur) superavit. Nam ita de ea scribit Zonaras: Imperatrix (inquit) Imperatori sive licentia, sive quovis modo faciendae pecuniae sollertia non cedebat, sed et maritum longo intervallo potentia superabat, et novos eosque varios quaestus ingeniosissime reperiebat. Hinc subditi gemino onere premebantur Nam et annua tributa exaggerabantur, et nova excogitabantur. Alii, ut perperam de religione sentientes, mulctabantur: alii, ut immodeste et petulanter viventes, opibus privabantur, etc. Zonaras in Iustiniano §. 1.

AXIOMA. In coniuge eligenda sollicitus sit Princeps, ne asciscat sibi talem, quae haereticis opinionibus sit pertinaciter dedita, nec semper participem consilii uxorem assumat.

Testantur enim Historiae tum Sacrae tum Profanae, ex gynaeceo virus haereticum in totam provinciam saepius sparsam, et polupragmosu/nhn mulierum, immiscentium se negotiis Ecclesiasticis aut Politicis, ut plurimum fuisse infelicem, et Regna et Res publ. turbasse.

EXEMPLA I BIBLICA.

2. De SALOMONE Rege omnium sapientissimo memoratur, quod mulieres alienigenae, Idololatricis cultibus addictae, averterint cor ipsius, idque inclinarint, ut sequeretur DEOS alienos. 1 Reg. 11. vers. 6.

II. ACHAB impulsu Iesabelis uxoris, quae fuit filia Ethbaal Regis Sidoniorum, servivit Baal, et adoravit eum. 1 Reg. 16. v. 31.

III. Filia ACHAB impulit IORAM filium Iosaphat, ut coleret Idola Regum Israel.

IV. HERODES suasu coniugis Herodiadis Iohannem Baptist. aulicum suum contionatorem interfecit. Matth. 14. v. 10.

II. PROFANA.

I. CONSTANTIA Licinii vidua, soror Constantini M. Imper. imbuta Arii blasphemiis,


page 755, image: s0827

persuasit fratri constantino, ut Arium ab exilio revocaret, retractaret decretum contra Arium, eiusque causam cognosci denuo curaret.

II. EUDOXIA Augusta Arcadii uxor effecit, ut Chrysostomus in exilium pelleretur. vide Historiam Arcadii cap. 2.

III. BASILISCUS, qui, Zenone in exilium pulso, imperium rapuerat, a coniuge incitatus, edicto proposuit, quibus abolevit sententias et decreta Synodi Chalcedonensis.

IV. LUDOVICUS PIUS, Caroli Magni filius, Imperator, totus pependit a consiliis uxoris: ab eaque persuasus, multa et iniuste et crudeliter fecit. Ea de causa incurrit in odium apud Proceres: qui incitatis contra eum filiis, praetextu occultarum molitionum novercae, regno amotum carceri incluserunt.

V. Ita quoque IUSTINIANUS, ab uxore persuasus, ab orthodoxa sententia ad Eutychianos descivit: et praebuit causam magnis motibus et tumultibus in Ecclesia.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

De electione eius ad imperium ita scribit Zonaras in Iustino §. 14. Cum (inquit) Principes Iustinum Imper aliquando orarent, ut Iustinianum (cui post Vitaliani caedem Duci et Consuli creato rerum omnium administratio incumbebat) collegam ascisceret, purpura prehensa: Vobis, inquit, optandum est, ne hanc iunior aliquis induat. Ac tum quidem preces eorum sic elusit. Illi vero, parvo tempore interiecto, Nobilissimi titulum Iustiniano decreverunt, et ab Imperatore impetrarunt, ut id decretum suis literis comprobaret. Nec multo post Iustinus Imper. in morbum incidit ex vulnere cruris, eoque in spe vitae dubia invalescente, Patriarcha Epiphanio et primoribus advocatis, Iustinianum nepotem decernit, et suis manibus eius capiti diadema imponit. Cumque populus in equestre theatrum convenisset, Iustinianus coronatus ingreditur, et ab omnibus faustis acclamationibus exceptus, in regiam revertitur, annos eo tempore XIV. natus.

IUSTINIANUS autem, eiusque uxor Theodora, ab Euphemio Episcopo Constantinopolitano sollenniter coronati sunt, et cum Iustino quatuor mensibus regnavit: ipso vero defuncto, solus imperium administravit.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOgATA.

I. Publicae salutis studiosissimus suit, et mox ut imperialia iura suscepit, ad reparandum Rei publ. statum animum intendit. Nam in lib. 1. sub sin. C. de cad. toll. non minus pie quam prudenter inquit: Quod communiter omnibus prodest, hoc rei privatae nostraeque utilitati praeferendum esse censemus: nostrum esse proprium, subiectorum commodum, imperialiter existimantes. Florente enim Republica, etiam privatae res florere, et contra corruente Republ. privatae quoque res corrucre solent.

Unde Spartana illa femina apud Plutarchum ob eximium erga patriam amorem magnam meruit laudem. Quae cum quinque haberet liberos, in eo praelio, quo haud longe ab urbe pugnabatur, et venientem quendam inde interrogaret: Quo in statu rerum summa versaretur? respondente autem illo, filios eius omnes interiisse: Mulier ad eum: Haec a te non Petii: sed ut patriae res se haberent, rogavi. Cum ist subiunxisset: Pulchre omnia se habere: Lugeant ergo miserae, inquit; Ego victrice Patria, beatam me esse iudico.

II. Leges salutares atque utiles tulit. Nam A. C. 529, cum ipse Consul secundo esset, universo imperio instaurando et emendando (quod domi haereses, foris hostes infestabant) totum se prorsus heroico animo dedit: tum vero maxime de iuris civilis disciplina constituenda atque illustranda saepenumero, et serio quidem, cogitavit. Etenim cum probe sciret, Rem publicam non magis sine bonis legibus, quam corpus sine mente et animo temperari atque constare posse.

PRIMO igitur TRIBONIANO, Quaestori suo, viro acutissimo, aliisque iuris prudentiae laude et rerum usu atque experientia praecellentibus viris iniunxit, mandavitque, ut ex tribus Codicibus antiquis, Gregoriano, Hermogeniano et Theodosiano, et legibus abs se, vel aliis Imperatoribus editis, unum Codicem Constitutionum conflarent. Codicem illum iam compositum A. C. 529, Imperii sui 3, indictione septima, Id. April. edendum curavit, et Iustinianaeum sive Iustinianum Codicem appellavit.

SECUNDO A. C. 530, mens. Decembri, Iustinianus Triboniano, ceterisque Iurisconsultis, mandavit, ut veteri iure enucleato, Digestorum sive Pandectarum volumen componerent, et in certos libros ac titulos totum ius antiquum, per 1400 pene annos confusum, digererent. Proximo deinde anno, videlicet A. C. 531, et sequenti, Pandectae a Triboniano, Dorotheo, Theophilo, eorumque Collegis, quos in tam arduo difficilique politico Opere conficiendo sibi adiunxerant, ex innumeris veterum Iurisconsultorum responsis et voluminibus collectae sunt. Duo enim milia librorum erant, et


page 756, image: s0828

tricies centena milia versuum. (ut dicitur in Prooemio Pandectar. §. 1.) Per versus autem Imperator intelligit membra orationis integra, vel Periodos sive paragraphos.

NOTA.

Pandecta dicti sunt a pa=n, i. e. totum, et de/xomai i. e. contineo: quod omnia iutis vetusti generis complectantur. Latino vocabulo Digesta dicuntur.

Hi Pandectarum libri A. C. 533. Indictione undecima ad exitum omnino perducti et absoluti sunt.

TERTIO, ut Methodus iuris discendi certa et expedita exstaret, Institutionum quoque opusculum Iustiniani Imp. mandato ex variis Pandectarum, et prioris Codicis fragmentis, nec non multorum veterum Commentariis concinnatum; ut velut Eiptome legitimae scientiae, et quasi infantia quaedam esset, foresque quodammodo penetralia iuris ingredi volentibus aperiret, in lucem conspectumque hominum pervenit. Ceterum Institutiones quidem serius, quam Pandectae, compositae sunt et absolutae: paulo tamen prius editae. Nam Institutiones II Kalend. Decembr. A. C. 533. Pandectae vero Kalend. Ianuarii evulgatae confirmataeque sunt: nec tamen illae in foro valere, suumque obtinere robur sunt iussae, nisi ex quo die et hi valerent.

Institutiones autem ab instituendo, hoc est, erudiendo et docendo, non immerito derivantur. Sunt quippe praeceptiones, quibus instituuntur et docentur sive informantur homines, testibus Valla lib. 4. elegant. cap. 11. et Ausonio Popma lib. 3. de differ. verbor. in verbo, Institutiones, etc. Et in his Institutionibus simplicissimae traduntur ea pleraque, quae ad generalem totius iuris civilis cognitionem pertinent: quibus tamquam elementis ac fundamentis iuvenes imbuti atque suffulti, facilius possunt graviora et perfectiora legum scita sustentare, auctore Imperatore in d. l. 2. §. sed cum prospeximus. 11. C. de vet. iur. enucleand. Quo spectat elegans hoc distichon Philippi Melanchthonis:

Continet hic legum tenuis praecepta libellus,
Primaque Romani semina iuris habet.

QUARTO. Cum Iustinianus animadverteret, ab eo tempore, quo suum Codicem primum ediderat, tot novas iam se cumulasse Constitutiones, ut alterum prope Codicem occupare possent: idcirco superiorem illum Codicem recudit; quinquaginta novis Decisionibus, multisque aliis Constitutionibus, quas interea temporis condiderat, auxit ac limavit: et quae au)tinomi/an aliquam habere videbantur, sustulit et omisit: eumque sic recognitum, actum et interpolatum, Kalend. Decembr. A. C. 534. indictione 12, anno imperii Iustiniani 8, denuo, priore abrogato, publicavit Atque novus hic et secundo editus Codex (qui propterea Codex repetitae praelectionis dicitur) hodie solus superest, eoque Iurisconsulti utuntur.

QUINTO. Iustinianus denique anno Imperii sui 9, Christi autem 535, indictione 13, et reliquis sequentibus, usque ad mortem fere, novis indies controversiis ex negotiorum varietate emergentibus, novas alias Constitutiones, quas modo Novellas, modo Authenticas vulgo nuncupant, edidit atque promulgavit.

Ita thesaurus iuris Romani ingentis pretii, ac immortalitatis memoria prosequendus, prodiit; quo nihil habet maius Imperium Romanum, nihil gloriosius, nihil ad tuendam pacem, et conservanda civi lia officia firmius atque stabilius. Gratiam igitur si non parem tanto merito, at pro suo tamen quisque studio, se debere memori mente profiteatur necesse est. Quia ipse Iustinianus Imper., Digestis, sive Pandectis et Institutionibus Iuris absolutis, Deo gratias egit: Omni, inquit, Romani iuris dispositione composita, et in tribus voluminibus, hoc est, Digestorum seu Pandectarum, et Institutionum, nec non Consitutionum perfecta, et tribus annis consummata, quae primum neque toto decennio compleri posse sperabatur, Omnipotenti Deo et hanc operam ad hominum sustentationem piis obtulimus animis. Has autem leges vigorem suum obtinere ex III. nostro felicissimo sancimus Consulatu praesentis XII indictionis, 3 Kalend. Ianuar., in omne aevum valituras, et una cum nostris Constitutionibus pollentes. Data 17 Kalend. Ianuar. Constantinopoli Iustiniano August. III. Cos.

EMBLEMA.

Exstat Numisma, in cuius una facie stat Imperator palliatus, ac censa face comburens libros. A tergo conspiciuntur duae Statuae similiter palliatae, afferentes libros, in memoriam Iuris a Iustiniano constituti. Ante eas statua mulieris consistit ornata galea cristata, tenens dextera globum, cui victoria alata insistit. Sinistra vero cornucopiae imaginem habet, qualem Augustus olim quoque usurpavit. Inscriptio numismatis est: IURA et LEGES, DEPRAVATAS ANTEA, RESTITVI.

III. Honestatis quoque custos, et lasciviae vindex acerrimus fuit. Nam cum deprehendisset Episcopos nonnullos masculorum corruptores: eorum aliis virgam virilem amputari iussit, aliis calamos acutos in meatus genitalium inseri, eosque in forum, quasi in triumpho produci iussit. Erant in eodem crimine Civium ac Senatorum multi, quos castratos, nudisque corporibus in forum productos miserabiliter perdendos curavit: ut documentum


page 757, image: s0829

animadversionis severae in impuros statueret, et ad pudicitiae cultum reliquos inflammaret.

IV. Statuit quoque Iustinianus, si vir ad balneum extraneae mulieris accederet, eum privari debere donatione propter nuptias: mulierem autem dote, si cum alio viro lavaret.

V. Cum Iustinianus immunitatem asylorum nimis latam et amplam Rebus publ. obesse videret, contraxit, §. quod si delinquentes. Authent. de mandat. Princip. Ubi excipit homicidas (voluntarios,) adulteros et virginum raptores, quos nullis asylorum privilegiis frui permittit.

In iure Canonico tria hominum genera ab asylorum immunitate excluduntur, Latrones publici, qui vias obsident, nocturni grassatores, qui agros vastant; et qui in templo vel coemeterio enormia scelera committunt, freti illa spe, quod ibi futuri sint illaesi. l. immunitatem extra de immun. Eccles Haereticos etiam et excommunicatos noluit iure asylorum frui, si sc. propter ipsam haeresin in periculum veniant. FRANCISCUSI, Galliarum Rex, constituit, ut delinquentes ad Ecclesias confugientes capiantur, salvo iure, si redintegrari debeant, sique cognoscatur, an immunitate Ecclesiae gaudere debeant, vel minus. Petr. Gregor. lib. 13. de Republ. cap. 23. num. 11.

Congruit haec constitutio cum iure divino. Nam Exod. 21. v. 14. Deus ita praecipit: Si quis per industriam proximum suum ocoidcrit, ab altari meo avelles eum, ut moriatur.

Et Ioabum iussu Regis Salomonis a Benaia circa altare occisum esse legimus. 1 Reg. 2. v. 30.

VITIA.

Licet hic Imperator initio eximiis virtutibus praeditus fuerit, tamen eas progressu temporis ingentibus vitiis obscuravit et foedavit. Nam

I. AVARUS fuit. 1. Stipendia liberalium artium Magistris (dudum ab aliis constituta) detraxit, eaque in aerarium nimis exhaustum sumptuosis aedificiis retulit: unde detrimentum scholae ingens acceperunt, et studia literarum imminuta sunt.

2. Adeo pecuniae factus est avidus, ut opulentos homines malis artibus dolose pecunia emungerer, officia publica, administrandae Rei publicae necessaria, hominibus levissimis, opificibusque illiberalibus, et tributorum collectoribus pro auro venderet. P. Diaconus, Pomponius Laetus, Egnatius, Zonaras, Euagrius.

II. IUSTITIAE adeo nullam amplius curam gessit, ut clara die, in media civitate Constantinopoli, praedationes, latrocinia, grassationes, furta et homicidia impune a cinaedis designarentur; quos non modo non supplicis affecit, verum etiam in summo honore habuit. Eos vero, qui talium hominum iniustam vim a se propulsare conabantur, ad capitale supplicium condemnavit. Iidem.

III. IUSTINIANUS erroneam iuramenti formulam Magistratibus novis praescripsit, ut non modo per Deum omnipotentem et filium eius unigenitum DN. I. C., sed et per sanctam et gloriosam Dei genitricem, et semper virginem Mariam, ac per sanctos Archangelos Gabrielem et Michaelem, iurarent. Novell. 9.

Sed cum iuramentum sit species cultus soli Deo debiti, quo gloria omniscientiae ac omnipotentiae ipsi tribuitur, ideo Status Augustanae Confessioni addicti has iurandi formulas non recipiunt: unde placuit in pacificatione regligionis A. C. 1552. Passavii inita, ut in Camera Imperiali deinceps Assessoribus, vel causas ibidem agentibus aut defendentibus, liberum esset, utrum sub hac formula, vel per Deum et Euangelium, iurare vellent. Monet autem Wesenbecius in paratit. de iureiur. num. 6. intelligendum hoc de Verbo hypostatico, h. e. de Filio Dei, non de litera Euangelii.

II. ACTA SAGATA.

Bella gessit tum Interna, tum Externa, toti Christiano orbi maxime commoda et salutaria. Et licet Iustinianus ipse bello nihil gesserit, nec proeliis interfuerit; tamen consilio, virtute et felicitate suorum Ducum res magnas confecit.

Duces eius fuere: I. Bellisarius. II. Narses. III. Iohannes. IV. Mundus. v. Constantianus. Horum autem insigni fortitudine, prudentia, rei militaris scientia, et felicitate prae ceteris tres priores praediti fuere: ac inprimis virtus atque industria Bellisarii eminuit, adeo ut Imperator ipse in monetarum suarum epigraphis decus romanorum illum appellarit.

I. BeLLA INTERNA.

I. Diximus supra, Iustianum Imp. ad avaritiam cor suum inclinasse. Itaque, ob expilationes subditorum, gravis orta est Constaentinopoli seditio, populusque furens repudiato Iustiniano Pompeium Probumque (Anastasii Imp. nepotes, qui de evertendo Iustiniano coniurarunt) Imperatores depoposcit. Hanc autem seditionem Iustinianus non sine magno labore per Bellisarium repressit, et in ea amplius 40 milia liominum interierunt, multa praeclara aedificia sunt exusta, et monumenta destructa. Hypatius vero Pseudo-Augustus, seditionis auctor, interfectus est. Punit enim Dominus Principum avaritiam et rapacitarem seditionibus:


page 758, image: s0830

seditiosos vero caedibus et aliis gravibus suppliciis. Zonar. Procopius.

II. Bellum Iudaicum. Samaritani et Iudaei in Caesarea Palaestinae seditionem moverunt, et quendam Iulianum regia corona ornatum sibi praefecerunt. Hi Christianorum Ecclesias combusserunt, et plurimos interfecerunt. Stephanum eius urbis Praefectum occiderunt, eiusque bona praeconis voce publicarunt. Hos Iustinianus a Deo sibi in manus traditos occidit, ac Iuliano caput amputavit. Zonaras, P. Diaconus.

II. BELLA EXTERNA.

I. Vandalicum contra Gilimerem.

Circa hoc bellum cum GILIMERE notanda sunt tria: 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta, et 3. *ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Iustiniani ad Gilimerem legatio. Gilimer, Genserici quondam Regis Vandalorum nepos, rei militaris peritus, et aliena invadere promptus; sed homo improbus, et Christianorum persecutor crudelissimus; Hilderichum Regem ut ignavum et inertem, apud Vandalos accusavit, et hac calumnia oneravit, quod Vandalos simul cum tota ditione Iustiniano prodere vellet. Quae omnia Vandali facile credentes, Gilimerem constituunt Regem, et Hilderichum post septem annos regni cum omnibus familiaribus eius in vincula coniciunt. Idcirco Iustinianus Imp. legatos in Africam misit, et a Gilimere petiit, ut tandem Hilderichum eiusque cognatos carcere liberaret, sibique mitteret, se ipsis prospecturum, ut commode vivere possint.

II. Gilimerirecusatio, et Christianorum persecutio. Legati Iustiniani nihil obtinere potuerunt, sed Gilimer Hilderichum arctius custodivit, omnesque Christianos in Libya opprimere tentavit.

III. IUSTINIANI ad bellum praeparatio. Iustinianus, Christianorum intolerabilibus calamitatibus motus, pro eorum defensione arma suscipere decrevit, dixitque, se non conquieturum, nisi et iniusta vi oppressum Hilderichum vindicarit, et tyrannum ultus fuerit. Itaque tam exercitum quam classem ingentem, et victualia praeparavit, et Bellisario belli summam commisit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

I. Bellisarii cum Gilimere pugna et victoria. Bellisarius, mense Aug. A. C. 533, cum classe in Siciliam venit, ubi Amalassuntha Athalarici mater dominabatur, quae exercitui commeatum obtulit. Inde tertio mense postquam Constantinopoli abierat, in Africam venit, et cum GILIMERE (qui cum audivisset Iustinianum adversus se bellum esse suscepturm, Hilderichum cum cognatis, quos in custodia tenebat, statim occidi iussit) proelium commisit, fratrem eius Zationem in pugna trucidavit, Gilimerem fugavit, et in Numidiam usque perse cutus est. Interim Carthaginem, 95 anno postquam a GENSERICO occupata fuerat, recepit, et antequam urbem ingressus, tali oratione ad milites usus est: Videte, inquit, Commilitones, quam prospera facta sint nobis, quomodo sobr ietatem erga Afros ostenderimus: videte, et honestatem in Carthagine conservate, et ne quis quemquam opprimat, nec quicquid ipsius, surripiat. Cum enim multa mala fuissent a Vandalis barbaris viris perpessi, Imperator noster misit nos eis ad libertatem denandam. P. Diaconus in Iustiniano §. 4.

Sed his omissis, ad GILIMEREM redeamus. Hic (uti dictum) a Bellisario victus ad Maurusios properavit: quem ille Bellisarius persecutus, in parvo monte in novissimis Numidiae circumclusit. Gilimer cum trimestri spatio in illo monte obfideretur, omnibus necessariis deficientibus, petiit ab obsidentibus sibi dari Panem unum, Spongiam et Citharam: significans, se eo redactum esse, ut optet integrum panem videre et gustare, quia non vidisset panem ex quo ascendisset in montem: Spongiam ei necessariam esse ad abstergendas lacrimas: Citharam vero, ut praesentem calamitatem flebilibus numeris leniret et demulceret.

II. Gilimeris captura. Tandem inopia victus Gilimer se Bellisario dedidit, qui ipsum et Duces Vandalorum in custodia honorifice habuit, ut ad Imperatorem perducerentur. Atque ita Bellisarius, cum tribus mensibus pugnasset, nempe a Kalendis Septembribus usque ad Kalend. Decembris, totam Libyam (quam Vandali 95 annis tenuerant) Imperio Iustiniani subiecit. P. Diacon. in Iustiniano §. 3.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

TRIUMPHUS. Magnus Bellisario honos ob victoriam a Gilimere reportatam ab Imperatore habitus, et triumphus decretus, ludi quoque equestres in theatro acti, ipso Imperatore, Senatu omnique populo praesente. Gilimer quoque vinctus catenis una cum uxore et regia familia in triumpho ductus. Qui cum Imperatorem in alto throno sedentem vidisset, in hippodromo constitit, populum ex utraque parte astantem circumspexit, ac demum se ipsum, in quod fatum pervenisset, consideravit: nec flevit, sed pleno ore risit, nihilque aliud dixit, quamillud Salomonis Eccles. 1. v. 2. Vanitas


page 759, image: s0831

vanitatum, et omnia vanitas! Cum itaque eum ingenti dolore perculsum mente captum esse putarent; ferunt illum dixisse: se ridere fortunae humanae vicissitudines, ut qui modo Rex fuisset, iam serviret. Imperator autem Iustinianus Gilimerem benigne habuit, et praedia aliqua amoena, unde vivereposset, ei contulit, illaque cum suis cognatis incolere iussit. Haec historia describitur a Procopio lib. 3. de bello Vandalico, P. Diacono, Zonara, Iornande, Agath.

II. BELLA GOTHICA.

I. Contra theodatum.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Occasio huius belli fuit Amalassunthae caedes. Athalaricus Rex Italiae octavo regni anno exacto moritur. Mater eius Amalassuntha THEODATUM Regem constituit: is accepti beneficii immemor, contra datam fidem Amalassuntham carceri inclusam et relegatam scelerate obtruncat. Ob quam caedem Iustinianus se ad bellum paravit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

IUST INIA NUS Amalassunthae necem armis ulturus, Bellisarium adversus Theodatum misit, ut Italiam a Gothica tyrannide liberaret. Bellisarius eo anno, nempe A. C. 535, quo adversus Gothos profectus est, Siciliam a Gothis occupatam recepit, et Iustinianus Duce Mundo eodem anno Dalmatiam eripuit. De quo plura Procopius in Gothicis.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

THEODATI trucidatio. Gothi Theodatum ob ignaviam et Amalassunthae uxoris suae indignam caedem omnibus invisum A. C. 536. interficiunt, et VITIGEM sibi Regem constituunt. Procopius, Marcellinus.

II. Contra Vitigem Gothorum Regem.

Collectas contra Theodatum copias bellique vires Bellisarius in Vitigem successorem convertit, et Romam exactis Gothis A. C. 536. die 10 Decemb. recuperavit, anno 60. postquam a Gothis occupata fuerat. Etsi autem sequente anno a Vitige Gothorum Rege iterum obsessa est Roma, et conclusus in ea cum magna egestate Bellisarius: tamen irrita obsidione eam pressit Vitiges. Nam virtus Bellisarii maxime eo tempore conspecta est, et saepius irruptionem in Vitigis exercitum (qui e centum et quinquaginta milibus Gothorum constabat) fecit, unoque die triginta milia Gothorum perierunt. VITIGES tandem omissa obsidione, cum sexagies septies ibi dimicatum esset, ducit exercitum ad oppugnationem Arimini. Postea obsidionum et deditionum variae vices fuerunt. mediolanum etiam a Gothis deletum est, magna ibi caede facta. Tandem ad Ravennam Bellisarius accessit, ubi granaria conflagraverant. Ibi cum de pacis conditionibus saepe colloquia haberentur, tandem astute Bellisarius obtinuit, ut Ravenna dederetur, in qua erat Vitiges: quem captum cum uxore ipsius et thesauris omnibus Constantinopolim misit. In eum tamen IUSTINIANUS Imp. nihil aspere constituit, quia perfidia suorum captus erat. Ideo propter reverentiam regii nominis inter patricios relatum tuendies finibus adversus Parthorum sive Persarum excursiones praefecit: ibique Vitiges vitam finiit. Procopius, Euagrius, Marcellinus, Iornandes, Diaconus.

III. Contra Totilam Gothorum Regem.

ILDOBALDUS a Gothis Regi Vitigi sufficitur, sed is anno primo Regni in convivio obtruncatur. Huic successit ALARICUS, qui eodem anno iugulatus est. Hinc Gothi TOTILAM Regem salutarunt. Is conscripto undique exercitu totam Italiam invadit, et Romam recuperavit, anno Christi 546. Capitolium incendit, praecipua aedificia diruit, et moenium tertiam partem evertit: incolis etiam alio translatis urbem deformatam ac vacuam reliquit. Cum autem IUSTINIANUS intellexisset, Gothos rursus superiores esse in Italia, Bellisarium secundo in Italiam misit: qui Romam recepit, cives hinc inde dispersos revocavit, et moenia destructa reparare et resarcire coepit. Totilas triennio post rursus Romam cepit, eamque aliqua ex parte instauravit, et quantum antea studii in ea desolanda, tantum nunc in ea reparanda adhibuit ac ostendit, ut insaniam quam superior desolatio ipsi pepererat. novo beneficio, mansuetudine atque clementia aboleret. Quotquor etiam ad sacras aedes confugerant, inviolatos esse iussit.

Roma quoties capta sit.

I. Tempore Honorii, Alaricus Gothorum Rex biennio Romam circumsessam cepit anno Christi 410. V. C. 1161.

II. Tempore Martiani, Genesericus Vandalorum Rex Romam spoliavit, abducta inde Eudoxia,


page 760, image: s0832

quae fuerat coniux Valentiniani Imp. A. C. 455. V. C. 1206.

III. Tempore IUSTINIANI, Totilas (uti supra dictum) urbem circiter biennium circumsessam (in qua obsessi tantam pertulerunt famem, ut canes, mures, ac cetera immunda animalia, herbas hortales, quas etiam pecudes non attingunt, devorarent) cepit A. C. 549. V. C. 1300. Anno post Carthaginis destructionem septingentesimo. Quod ideo adiungo, quia Scipio incendium Carthaginis adspiciens ac lacrimans dixit: Se cogitare, simile fore aliquando excidium Romae, iuxta versui:

Illa dies veniet, fato qua Roma peribit.

Deinde cum Bellisarius, qui Romam destructis muris receperat, discesisset, triennio post destructionem Totilas rursus eam cepit, et instauravit.

In illa expeditione autem Romanorum nonnulli elapsi, Constantinopolin properant, et Romam iterum a Totila captam IUSTINI ANO exponunt. Qui statim NARSETEN, eunuchum suum et egregium bellatorem, cum manu valida misit, ut afflictis subveniret. Is ingressus Italiam magno cum Gothis praelio conflixit: quibus ad internecionem pene consumptis TOTILAS interficitur, anno Tyrannidis decimo, illique Benedictus abbas hoc praedixerat. Nam inquit ad illum: Multa mala facies, romam ingredieris, novem annos regnabis, et decimo morieris. Cuius dictis eventus respondit, ac Benedicti adhortatio Totilam flex isse dicitur, ut minus crudelis in victoriis fuerit. Procopius, Sabellicus. Enneade 8. lib. 2. et 3. Blondus lib. 6. Decad. 1.

IV. Contra Teiam Gothorum Regem.

Totilae successit Teias postremus Rex Gothorum, qui ipso anno, quo Totilas victus, (nempe A. C. 552.) cum Narsete strenue ac fortiter dimicavit, et victus atque fugiens occisus est. Hoc ultimo praelio, quo de summa rerum decertatum est, tanto animorum ardore Gothi pugnarunt, ut ne quidem occiso Teia Rege ante pugnandi finem fecerint, quam Narses per praeconem iis veniam daret, quo arma ponerent. Finitum ita bellum Gothicum, quod octodecim annos duraverat, et Gothorum in Italia imperium concidit, quod a principio Odoacri duraverat annis 77, a regno Theodorici Veronensis, usque ad mortem Teiae annos fere 50. Iustinianus, debellatis Gothis, Italiam tamquam Occidentalis Imperii provinciam Narseti ordinandam ac gubernandam permisit, qui tamquam Procon sul sedecim annos Italiam rexit. Deinde Longobardi et Exarchi lacerarunt eam, donec Caroli Magni virtute et felicitate Italiae pax utcumque restituta est.

III. BELLUM PERSICUM.

Imperante Iustiniano; COSROES Persarum Rex, rupto pacis foedere, Ciliciam, Syriam et Antiochiam populatus est; sed Iustinianus cum exercitu adversus cum misit Bellisarium, qui COSROEM gloriose devicit et repressit. Nam trans Euphratem Persas abire coegit; veteres firmavit limites, iura Imperii toto Orienti asseruit: cum victoria redeuntem, et aureo curru triumphantem, Iustinianus magna laetitia excepit. Pomponius Laetus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. IUSTINI ANUS anno Imperii sui tertio legem promulgavit, ut non essent Pagani, nec haeretici, nisi soli orthodoxi Christiani, datis illis induciis usque ad menses tres ad conversionem. P. Diaconus in Iustiniano §. 2.

II. Quia Iustinianus ante omnia religionis curam suscipiebat, operamque dabat, ut quicquid esset reliquum contagii haeretici, id omne exstirparet, ideo persecutionem Graecae religionis et omnium haeresium instituit. Cumque multos procerum labe Ariana infectos deprehenderet, bonis eorum publicandis, et suppliciis irrogandis, magnum aliis terrorem incussit. Hac severitate tantum effecit, ut exteri etiam multi, abiecta idolomania Ethnica, ultro fidem Christianam amplexi sint.

1. GETHES Herulorum Rex, cum propinquis, Consiliariis, et populo magno Constantinopolin veniens, baptizatus est. P. Diaconus in Iustiniano §. 1.

2. ADADUS Adumitarum Rex, qui victoria singulari ad Christum conversus, Episcopos sibi a IUSTINIANO mitti petiit: a quibus baptizatus est, cum omni populo, et Christianam fidem prositeri coepit

3. ABASGI populi Ethnicam impietatem abiecerunt, et Christianam religionem sunt amplexi: ad hos enim populos Iustinianus Euangelii Doctores miserat, Euagrius l 4. c. 23.

4. Sarmatae ad Tanaim fluvium habitantes, ad Christum conversi, Episcopum a Iustiniano petierunt. Idem.

5. GORDAS Hunnorum Rex, qui sunt iuxta Bosphorum, accessit ad Imperatorem, et sactus est Christianus, honorifice susceptus est ab Imperatore, qui multis ei praestitis donis, misit eum in regionem ipsius ad custodiendas Romanas res, et


page 761, image: s0833

Bosphorum civitatem, quaepro eo quod Romanis per singulos annos boves pro pecuniis inferebat, Bosphorus appellata est. p. Diaconus §. 1.

6. Iustiniano adhuc sinceram religionem promovente, vidua illustris nomine Boazer ex Hunnis, qui dicuntur Saber, una cum centum milibus gentis suae, (Iustiniano adiuvante) fidem Christianam et baptismum susceperunt: quae sane magna fuit ad Christum accessio. P. Diaconus §. 1. Procopius l. 2. de bell. Goth. Euagrius l. 4. c. 20.

III. Synodum etiam Iustinianus anno Imperii sui 24. A. C. 551. Constantinopoli indixit, quae dicitur Oecumenica V. Convenerunt ad hanc Synodum Constantinopoli Episcopi circiter 155. et in ea confirmata sunt decreta praecedentium Conciliorum universalium quatuor: cum orthodoxa fide vero pugnantia, utpote Samosateni, Arii, Nestorii et Eutychis dogmata damnata sunt. Origenis quoque deliramenta iussu Iustiniani Imperatoris examinata, et communi calculo damnata sunt. Cuiusmodi autem ea fuerint, commemorat Nicephorus lib. 17. cap. 28.

1. Siquis dicit aut sentit, hominum animas veluti prius exstantes intellectuales mentes sive naturas, et sanctas virtutes, praeexistere, contemplatione vero divina exsatiatas, atque in deterius prolapas, et quod in eis caritas Dei refrixerit, inde yuxa\s2, hoc est, animas, quasi refrigescentes nominatas, et poenae gratia in corpora demissas esse, anathema sit.

2. Si quis dicit aut sentit, animam Domini praeexsistere, unitamque esse Dei Verbo ante incarnationem et nativitatem ex Virgine, anathema sit.

3. Siquis dicit aut sentit, prius formatum esse corpus Domini nostri Iesu Christi in utero Virginis sanctae, et deinceps unitum esse ei Dei Verbum, atque animam, ut quae prius exstiterit, anathema sit.

4. Si quis dicit aut sentit, omnibus caelestibus ordinibus assimilatum esse Dei Verbum, ita ut pisi Cherubin factus sit Cherubin, et ipsi Seraphin Factus Seraphin, omnibusque adeo supernis virtutibus prorsus esse exaequatum, anathema sit.

5. Si quis dicit aut sentit, in resurrectione rotundae et orbicularis figurae hominum corpora iri resuscitatum, neque confitetur, erectos nos excitatum iri, anathema sit.

6. Si quis dicit, Caelum et Solem, et Lunam, et Stellas, et aquas, quae supra caelos sunt, animatas quasdam esse et materiales virtutes, anathema sit.

7. Si quis dicit aut sentit, Dominum Christum in saeculo futuro pro Daemonibus, quemadmodum et pro hominibus, crucifixum iri, anathema sit.

8. Si quis dicit aut sentit, virtutem Dei terminatam esse, eamque tantum in creatione condidisse, quantum complexa sit, anathema sit.

9. Si quis dicit aut sentit, temporanea esse Daemonum et impiorum hominum tormenta, finemque ea tempore aliquo habitura, sive restitutionem daemonum aut impiorum hominum futuram, anathema sit.

Anathema sit Origenes, qui et haec promulgavit, una cum derestandis eius et exsecrandis dogmatibus, et homines omnes, qui haec sentiunt, aut asserunt, aut aliqua ex parte, quocumque prorsus tempore, ea defendere audent: in Christo Iesu Domino nostro, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

APPENDIX.

1. Quidam scribunt, quod in eadem Synodo, quae circiter biennium duravit, auctoritate Iustiniani, dies natalis Christi, et dies Purisicationis Mariae primum sint institutae, ut sollenniter quotannis celebrarentur. verum melior est eorum sententia, qui statuunt, quod festum Purificationis Mariae (quod Veteres u(papa/nthn h. e. Festum exceptionis, ab a)panta/w, h. e. occurro, excipio, alio nomine dixerunt) a Iustiniano Imperatore A. C. 541. institutum sit. Ratio appellationis haec est, quod nempe Simeon puerum Iesum in templo Ierosolymitano oblatum et praesentatum exceperit, inque ulnis suis cum docologi/a| gestarit: sicut Lucas Euangelista cap. 2. scribit.

2. Exstat et in Liturgia Graeca precationis formula, quae vel in ipsa Synodo, vel post eam composita est, in qua confessio est illustris contra multos errores. Verba haec sunt: Unigenite Fili et Verbum Dei, qui, cum immortalis sis, assumpsisti humanam naturam propter nostram salutem, ex sancta Dei genitrice, et sine mutatione naturarum. Homo factus et crucifixus es, Christe Deus, morte mortem proculcans, et simul glorisicaris cum Patre et Spiritu sancto. Salvanos.

IV. Templum *sofi/as2 condidit Iustinianus Imperator in honorem Christi, qui est sapientia Dei Patris. Ei templo mensam sacram dediavit ad usum Cenae Dominicae, sumptuosissime exornatam gemmis et auro, cum hac inscriptione: Tua ex tuis tibi offerimus servi tui Iustinianus et Theodora, quae benigne accipias, Fili et Verbum Dei, qui incarnatus es, et crucifixus es pro nobis. Custodi nos in fide


page 762, image: s0834

Catholica, et hanc Rem publ. quam nobis commisisti, ad tuam gloriam.

Hoc templum crematum fuerat quondam a populo in seditione; sed longe pulchrius Iustinianus restituit, et Constantinopoli perfectum est. A. C. 557. Longitudo eius fuit pedum 260. Altitulo pedum 180. Latitudo 115. Et cuiusvis fornicis latitudo fuit pedum 66. etc. Euagrius.

V. IUSTINIANUS A. C. 552. die 8. Febr. sanxit, ut Iudaei sacra Biblia non Ebraice, sed usitata lingua, ubi vivunt, legant, ut in Graecia Graece, in Italia Latine, atque in aliis locis: In graecia tamen versionem septuaginta Interpretum retineant. Cod. Unde videre est, sacra Biblia etiam a Iudaeis in omnibus linguis lecta fuisse, ut intelligerentur. Cur igitur a Pontificiis id Christianis interdictum?

VI. IUSTINIANUS quoque post recuperatam Italiam noluit, quemquam creari Roman. Pontificem sine sua approbatione: idque serbvatum est usque ad Constantinum IV. qui iuri suorum praedecessorum (nota vocem iuris) in hac parte cessit Hoc ipsum Bellarminus lib. 4. de Eccles. cap. 8. fatetur; et tamen idem spiritu vertiginis abreptus statim ibidem §. sequenti addit, quod Impp. se miscuerint electioni, id factum esse vel vi et quasi Imperatorum, vel quia Pontifices id iudicabant necessarium ad Ecclesiae defensionem.

VII. De vocatione et ordinatione Episcoporum atque Clericorum sine muneribus talem quoque legem tulit Iustinianus: Sancimus, quotie opus fuerit Episcopum ordinari, Clericos et Primates civitatis, cuius futurus est Episcopus, mox in tribus Personis decreta facere, propolitis eis sacrosanctis Euangeliis, periculo suarum animarum dicentes in ipsis decretis, quia neque propter aliquam donationem, neque propter aliquam promissionem, aut amicitiam, aut aliam quamlibet causam, sed scientes eos rectae et catholicae fidei et honestae esse vitae, et literas nosse, hos elegerunt. Nov. 123. c. 1.

Similem legem tulerunt Leo et Anthemius Imp. I. Si quemquam. C. de Episcopis et Clericis: Si quemquam vel in hac urbe regia, vel in ceteris provinciis, quae toto orbe diffusae sunt, ad Episcopatus gradum prouchi Deo auctore contigerit, puris hominum mentibus, nuda electionis conscientia, sincero omnium iudicio provehatur. Nemo gradum Sacerdotii venalitate pretii mercetur: quantum quisque meretur, non quantum dare sufficit, aestimetur. Profecto enim quis locus tutus, et quae causa poterit esse excusata, si veneranda Dei templa pecuniis expugnentur? Quem murum integritatis aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames penetralia veneranda perrepat?

Convenit cum his Constitutionibus dictum illud Petri ad Simonem Magum, cum pecuniam offerret Apostolis, mercaturus ab illis potestatem conferendi Spiritum sanctum; Pecunia, inquit Petrus, tua tecum sit in perditionem! Act. 8. v. 20.

VIII. IUST INI ANUS circiter annum Christi 540. publicavit leges, quae Patronis Ecclesiae tribuunt denominationem et praesentationem Pastorum, auth. de sacros. Episc. cap. 18. et in Novel. 57. cap. 2. Leges illae Imperatoriae amplius 600 annis publicatae sunt ante compilatum per Gratianum ius Canonicum.

IX. Leges quoque Ceremoniales tulit. Nam Novell. 3. cap. 1. statuit, ut determinatus sit numerus Clericorum Constantinopolit. Ecclesiarum. Cap. 2. Ne liceat Clericis de minore Ecclesia in maiorem per patrocinium transire. Novell. 6. decrevit, quomodo oporteat Episcopos et reliques Clericos ad ordinationem adduci. Novell. 137. cap. 37. iubet Episcopos et Presbyteros non in secreto, sed ea voce, quae a fidelissimo populo exaudiatur, divinam oblationem et precationem, quae fit in S. Baptismo, facere, etc. Imitatus est hac in re,

1. MOSEN populi Israelitici ducem, qui mandato divino non solum forenses et iudiciales, sed etiam ceremoniales, sive ecclesiasticas leges tulit complures.

2. DAVIDEM, qui promulgavit legem de reducenda Dei arca, 1 Paral. 3. v. 5. distributione officiorum inter Levitas. 1 Paral. c. 23. v. 5.

3. IOSAPHaTUM, qui Sacerdotibus certa praescripsit mandata. 2 Paral. 19. v. 8. Indicit ieiunium publicum tempore calamitatis publicae. 2 Paral. 20. v. 3. quod et a Ninivitarum Rege factum. Ion. 3. v. 7.

X. De legitima bonorum Ecclesiasticorum dispensatione statuit IUSTINIANUS, Novell. 3. c. 3. Ecclesiarum reditus in pios actus et personas vere egentes per Patriarchas et Oeconomos erogandos.

Rectissime ab eo statutum. Ut enim cultus divinus in populo vigeat, non solum requiritur ministrorum idoneorum vocatio, per quos sc. populus de illius vera norma ac forma instruatur, ac legum Ecclesiasticarum promulgatio, per quas externum eiusdem ex ercitium ad ta/cin kai\ eu)xhmosu/nhn dirigatur; sed etiam bonorum Ecclesiastic orum dispensatio, quibus de honesta sustentatione ministris prospiciatur, eademque ad usus convenientes ac Deo gratos applicentur.

XI. Privilegia Presbyteris concessit. Statuit namque, ut Presbyteri a muneribus personalibus, quae obeuntur industria et opera adhibita, immunes


page 763, image: s0835

essent: si enim ad illa astringerentur, fieri non posset, quin a suo munere abstraherentur; ac confunderetur dignitas Sacerdotis, ut dicitur l. nec honore. C. de Episcopis et Cleric. l. fin. C. de excus. mun. Sic ergo Ecclesiae ministri cogendi non sunt, ut in acie versentur, (nisi sacrorum causa) ut vigilum munus una cum aliis subeant, etc. Ubi tameo quidam addunt limitationem, si patria in extremo versetur discrimine, ac praesemissimum sit periculum, ne in manus hostium veniat, tum pesonas Ecclesiasticas, si sint numero plures et armorum peritae, teneri ut Rei publ. periturae opem ferant.

XII. Clericos politicis legibus quoque subiecit Iustinianus; uti constat l. omnes 10. de legib. et constitut. Princip. Omnes secundum leges vivant, etiamsi ad divinam domum pertineant.

Idem fecit Valentinianus Imperat. uti apparet ex Epistola eius ad Episcopos Asiae, quam refert Theodor. lib. 4. Histor. cap. 7. Probos Episcopos non solum Dei, sed etiam Regum legibus obtemperare debere.

XIII. Opes Ecclesiasticas Iudaeis ablatas restituit, et Ierosolymam in templum remisit. Cum enim Belisarius Gilimerem Vandalorum Regem vicisset, eum Constantinopolin captivum abduxit una cum spoliis amplissimis, a Genserico Romanis quondam detractis: inter quae etiam fuerunt Iudaeorum multae res nobiles, quae Titus Vespasianus capitis Ierosolymis Romam transportaverat. Has autem opes Iustinianus iudicavit in Byzantium palatium minime inferri oportere: ideoque illas Ierosolymam in Christianorum templa remittendas mandavit.

XIV. IUSTINIANUS l. 6. et 8. c. de Haereticis, et lib. 6. C. de summa Trinitate, legem tulit; ut haereticorum scripta igni traderentur.

Sed hac constitutione poftea quidam abusi sunt, et in optimos quosque libros saevierunt. Qua de re gravissime olim Arnobius ad versus Gentes: Quod si haberet vos aliqua pro vestris religionibus indignatio, has potius literas, hos debuistis eurere olim libros, istos demoliri. Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerint dari, in quibus summus oratur Deus, pax cunctis et venia postulatur Magistratibus, exercitibus, Regibus, familiaribus, inimicis adhuc vitam degentibus, et resolutis corporum vinctione, et quae ibi sequuntur plura.

XV. MONETA. IUSTINIANUS fidei suae et orthodoxae religionis monumentum erexit tale: In nummis suis aureis imaginem Christi cum cruce excudit, cum hac inscriptione et veluti Symbolo: IESUS CHRISTUS REX REGNANT: UM Quod et Constantinum Magnum ante eum fecisse constat, qui Paulino illo Symbolo delectatus fuisse scribitur, ABSIT MIHI GLORIARI, NISI IN CRUCE DOMINI NOSTRI IESV CHRIST I.

Suidas refert, Iustinianum statuam suam equestrem in columna posuisse; quae laeva globum tenuit, cruce in eo desixa: quae fignificaret, eum ob fidem in crucem, terrae Dominum factum. Globus enim is terra est, ob rotundam eius figuram: Fides autem eiist crux, ob incarnatum Deum illi affixum. Dextram porrexit versus Orientem, seditionem Persarum significans: et extensione ac repulsione manus clamitavit, ne Romanas provincias ingrederentur: State, ne progredimini; neque enim id vobis expediet.

XVI. IUSTINIANI APOSTASIA. In extrema tandem senecta Iustinianus coniugis Theodorae (quae haeresi Eutychianae addicta fuit) illecebris et blandimentis persuasus, in haeresin Aphthardocitarum incidit, A. C. 563. qui carnem Christi incorruptibilem, h. e. omnis infirmitatis, mutationis et alterationis expertem fuisse finngebant, non modo post, sed etiam ante resurrectionem. Et hunc errorem edicto proposuit, et eum ab Episcopis approbari voluit Histor. Ecclesiast. Etsi autem scribitur, quod Iustinianus ab Agapeto Pontifice Romano coram Constantinopoli fuerit obiurgatus, et in viam reductus: tamen ea Iustiniani conversio non satis firmos aut consonantes testes habet. Scribit quidem P. Diaconus in Iustiniano §. 2. quod ante finem vitae in viam redierit. Iustinianus (inquit) tandem ex voluntate DEI monitis Agapeti acquiescens, ad catholicae fidei confessionem, pariter cum multis qui simul desipiebant, reversus est. Sed §. 15. contrarium habet: Iustinianus, inquit, in Aphthardocitarum haeresin prolapsus, edicto ubique alieno a pietate transmisso, DEO praeoccupante, defunctus est.

Viri in Ecclesia celebres.

I. EUSTOCHIUS Episcopus Hierosolymitanus, Zelo DEI ardens, cum Origenistas expellere magno fervore conaretur: atque ea in re adversarium haberet Theodorium, Origensitarum fautorem et Imperatori Iustiniano acceptum, iubente Iustiniano, ab Episcopatu iniuste deiectus est. Euagrius lib. 4. cap. 17, et 38.

II. EUTYCHIUS Episcopus Constantinopolitanus. Hunc Iustinianus haereun ipsius impugnantem Episcopatu Constantinopolitano deiecit, et variis in locis detentum tandem Coenobio inclusit A. C. 564, cum sedisset annos 12, menses duos. Niceph. Pat.


page 764, image: s0836

III. Temporibus Iustiniani celebris fuit Vidtor Cemmensis Ecclesiae in Africa Episcopus. Hic historiam ab exordio mundi, usque ad primum Iustini Imp. annum pertexuit. In exilium autem eiectus est, quod tria quaedam Iustiniani prava capitula (perversa dogmata) impugnaret. Postea ab exilio revocatus, cum eadem capitula oppugnare non cessaret, Constantinopoli in Monasterium detrusus obiit. Isiod. Honorius Augustodunensis lib. 6.

IV. ANASTASIUS Episcopus Antiochenus constanter et animose restitit Imp. Iustiniano Aphthardocitarum haeresi addicto, et ut omnes sacerdores erroneaesuae opinioni subscriberent volenti. Hac autem in re Anastasio, ipsos in veritate confirmante, Imperatori non sunt obsecuti. Iustinanus igitur Anastasium in exilium extrudere decrevit, sed effectum mors Imperatoris impedivit. Euagr. lib. 4. cap. 40, 41, 49. et lib. 5. cap. 5. lib. 6. c. 25. Diaconus.

CAPUT. III. DE GERESSV.

IUSTINIANUS Imp. cum annos XXVIII, menses VII, et dies XIII imperasset, mortuus est Anno C. 565. Idibus Novembris: anno aetatis circiter 84. Nam imperium adeptus est natus annos 45.

Euagr. lib. 4. cap. 41. et lib. 5. cap. 10. Niceph. lib. 27. cap. 31. et Zonaras Tomo III. ita de exitu Iustiniani scribunt: Iustinianus Imp. (inquiunt) Aphthardocitarum haeresi addictus, cum errorem Ecclesiis publicis edicitis obtruderet, et exilii, quo Anastasium aliosque recte sentientes Episcopos mulctare constituerat, librum dictaret, invisibili ictus plaga, vel, ut alii scribunt, furore mentis captus, ex hac vita excessit.

Prodigia sub Iustiniano.

I. A.C.528, die 29 Novemb. Antiochia, biennio post superiorem cladem, terrae motum passa est, quo et aedificia multa corruerunt, et 4780 homines ruinis oppressi perierunt. Cives itaque discalceati urbe exeuntes, et DEUM supplicationibus ac Litaniis placantes, cum crebris eiulatibus exclamarunt: *ku/rie e)le/hson Ibi vir quidam pius, visione divina monitus, praecepit civibus, ut superioribus aedium suarum postibus in scriberent: CHRIsTUS NOBISCUM; STATE. Hoc facto ira DEI resedit, ac terrae motus sedatus est. Iustinianus reparatam a se Antiochiam nuncupavit Theopolim. Cedren. Diac. Euagr. Niceph. lib. 17.

II. A. C. 538, ingens FAMES, quod agri inculti mansissent, Italiam invasit. Qui in Aemylia habitabant, sedibus acbonis suis relictis, fame impulsi, in agrum Picenum prosugiebant. Atque ibidem non minus quam quinquaginta milia hominum fame interierunt. Tandem, humanos affectus superante fame, homines ab humanis carnibus non Abstinuerunt, matres liberos mactarunt, duae feminae septendecim viros interfecerunt et comederunt. Cumque homines fame exhausti genibus in terram innixi, herbas quascumque evellere niterentur, deficientes viribus, in terram moribundi procubuerunt et exspirarunt, neuqe erant qui eos sepelirent . In dioe cesi Mediolanesi reperta est mulier, quae defuncti filioli carnes comedit. Neque homines a muribus, canibus, et aliis rebus foedis abstinebant, quin talia, quasi fame rabidi, devorarent. Procop. de bello Gothico. Blondus Decad. 1.

III. A. C. 542. PESTIS Inguinaria, orta in Aethiopia Orientem invasit, et poste totum Orbem pervasit, quae quasdam civitates plane exhausit. Haec horrenda lues (quae non eodem modo aegrotantes affecit, nec semper contagione nocuit, sed diversimode omnes exagitavit) quinquaginra duos annos duravit. Euagr. lib. 4. cap. 29. Procopius seribit, hanc pestem tam violentissime grassatam, ut ad decem milia hominum singulis diebus Constantinopoli morerentur.

IV. A. C. 543. per universum terratum orbem Terraemotus fuit, quo Cyziciurbs Incerum collapsa est, et dimidia absorpta. Cedrenus.

V. Sub imperio Iustiniani A. C. 546. urbs Constantinopolis, et vicinaloca, terrae motu per quadraginta continuos dies gravissime aussata est. p. Diaconus §. 13.

VI. Anno 17 imperii Iustimiani apparuit quidam ex regione Italorum, per villas discurrens, nomine Andreas, habens secum canem ruffum et caecum, qui iussus ab eo faciebat miracula. Nam cum ad illum spectandum populus confluxisset, multi suos annulos in unum acervum congestos ante canem posuerunt, quos, domini iussu, cuique suum citra errorem ore attulit, Similiter et diversorum Principum numismata mixta prrexit per nomina. Idem rogatus, quis ex iis qui adessent dives esset, quis pauper? quae mulier meretrix, quae vidua, quae uxor? et id genus alia: ea quoque omnia absque omni errore demonstravit, veste cuiusque ad quaestionem ore prehensa. Zonaras in Iustiniano §. 6. P. Diaconus §. 12. Cedren. Chronicon Hedionis.

VII. A. C. 548. Cetus piscis ingenus marinus quem Porphyrium appellarunt, cum Byzantiis ultra quinquaginta annos molestus fuisset, et classi


page 765, image: s0837

Imperatoriae plurimum nocuisset, captus est. Non ille quidem Semper apparuit, sed ex intervallis. Ceterum quoties apparuit, cum multas naves demerfit, cum multis hominibus exitium attulit. Qui cum multis machinis peteretur, eaeque omnes essent irritae, tandem in persequendis delphinis captus est: qui tum prope terram confugissent, ille impetum non inhibuit, donec proxime terram provectus, in uliginem et profundum lutum incidisset, unde emergerenon potuit. Quo accolae cognito, marinam illam belluam securibus et bipennibus confecerunt, et funibus, qua crassior erat, alligatum, boum iugis in terram pertraxerunt. Eius longitudo fuit triginta cubitorum, latitudo decem. Zonaras in Iustiniano §. 12.

VIII. A. C. 552. Ingens terrae motus in Graecia fuit, quo plurimae urbes eversae sunt, et inter ceteras Naupactum, Petra, Corona, et aliae. mare quoque plurima loca in Graecia operuit, quod cum in suas sedes recessisset, omnis generis incognitos pisces in in terra reliquit. Procopius.

IX. A. C. 557. Constantinopolis iterum horribili terrae motu concussa est, duravitque plurimis diebus. Iustinianus ea de causa coronam in Natalitio festo deposuit, et impensas, quae in spectaculis absumebantur, egenis distribuit. Agath.

X. Eodem anno Romae tantus hiemeterrae motus fuit, ut is urbem plus vastaverit, quam nulli hostes. Idem.

LIX. IMPERATOR, IUSTINUS II, cognomento CUROPALATES. (alias Iustinus iunior.)

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

NAtione fuit Illyricus, ex sorore Iustiniani antecessoris sui natus.

II. Appellatio.

I. MOMEN. Dictus est IUSTINUS.

II. COGNOMEN. Cognomine dictus est I. SECUNDUS, sive IUNIOR, ad differentiam IUSTINI I. qui fuit Imperator in ordine LVII. 2. CUROPALATES Quia suit Praefectus praetorii, antequam ad imperium per venit. Zonaras §. 1.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit SOPHIA. Ex qua nullos suscepit liberos. Fuit autem SOPHIA

I. Valde imperiosa et procax mulier. Nam Narseti, Italiam Ducis nomine obtinenti, per probrum obiecit, quod eunuchus esset, eumque relicta Italia ad trahenda una cum puellis pensa in gynaeceum redire iussit. Ad quae verba Narses dicitur haec responsa dedisse: Talem se telam exordiri, quam ipsa numquam pertextura sit. Paulo post Longobardos in Italiam pertraxit. Nam animus generosus contumeliae est impatiens.

II. LIBERALIS fuit. Nam novo quodam exemplo foeneratoribus omnibus perquisitis, et aere alieno, quod eis sive ex syugraphis, sive pignoribus positis deberetur, debita de suo dissolvit, omniaque pro pignore tradita dominis veris restituit, cunctis chirographis deletis. Zonaras in Iustino §. 8.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

AIUSTINIANO vivente Imperator designatus, et postea cum coniuge Sophia sollenniter ab Eutychio Patriarcha coronatus est. P. Diaconus §. 1. Euagr. lib. 5. cap. 1.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. IUSTITIAE studiosissimus fuit. Cum Iustinus saepe morbo laboraret, neque frequenter prodiret in publi um, multi ad inferendas aliis iniurias, etiam in ipsa urbe Constantinopoli, audaciores sunt redditi: de quibus vindicandis cum cogitaret, quidam ei pollicitus est: Si Praefectus crearetur, et potestatem ad certum tempus in omnes acciperet, neminem inventum iri, cui iniuria fierer. Ea pollicitatione delectatus Imperator, hominem Praefectum designavit. Is cum pro tribuvali aliquando sederet, et quidam exillustrioribus Senatoribus accusatus a quodam, semel atque iterum ad eum accersitus, contempto apparitore, se non sisteret, quin potius ad Imperatoris convivium, ad quod invitatus erat, se conferret: praefectus ille, vir iustus et severus, Regiam ipsam ingressus, quamvis convivio iam inchoato, ad Imperatorem ait: Se illi promisisse, intra tantum tempus relicturum neminem cui sieret iniuria, idque omnino


page 766, image: s0838

effecturum, si potestatis Imperatoriae auxilium atque auctoritas sibi suppeteret. Sin ipse Impratoriniurios foveret, eisque amicis et convivis uteretur: se nullum facturum operae pretium. Aut igitur illis licentiam non dandam esse, aut sibi Magistratum abrogandum. Ad ea cum Imperator, Si vel ipse cuiquam iniuriam fecisset, secuturum se esse ad tribunal, profiteretur; Praefectus reum e convivio in praetorium abdu xit, auditaque utrinque causa, illum, cum sontem invenisset, plagis affecit, et accusatori damnum cum multiplici accessione pensare iussit. Ex eo homines sui emolumenti cum aliorum detrimento studiosi, modestiores facti, et ad iniuriam tardiores, cum iis quos laeserant, transegerunt. Zonar. in Iustino §. 1.

II. Tranquillitatis publicae protector fuit. Nam cum Aetherius et Avitus, ac medicus, qui cum ipsis erat, Imperatori insidias struerent, illis patefactis, iussu Imperatoris interfecti sunt. P. Diaconus.

III. Mansuetus et humanus erga fratrem suum Biduarium fuit. Adversus fratrem ira incensus Iustinus, ipsum iniuriis laceravit, et ubiculariis, pugnis caesum illum in conspectu concilii Senatorum educere, praecepit. Erat enim Magister imperialium stabulorum. Quo comperto, Sophia contristata, et lamentata coram Imperatore est. Quem facti paenituit, et descendens ad eum in stabulum, introivit subito cum praeposito Cubiculariorum. Biduarius autem, viso Imperatore, fugit a loco in locum per superiora praesepis, prae timore Imperatoris. At Imperator clamabat: Adiuro tibi per DEUM, frater mi, exspecta me. Et cum iterum fugeret, apprehendit eum, et amplexatus osculatusque est eum, dicens: Peccavi tibi frater mi; sed suscipe me, ut fratrem tuum unicum et Imperatorem. Ex diabolica enim operatione hoc factum esse novi. Qui cecidit ad pedes eius, et flens ait: Mi Domine et Frater, vere potestatem in me habes; veruntamen in praesentia Senatus deformasti servum tuum: modo Domine his rationem redde: et ostendit ei equos. At vero Imperator rogavit eum secum manducare, et pacisicati sunt. Paulus Diaconus §. 2.

II. VITIA.

I. AVARITIA. Licet initio Iustinus hominum animos largitionibus sibi conciliaverit; tamen progressu temporis tanta av aritia correptus fuit, ut Senatores et opulentiores pecunia emungeret, sub quocumque praetextu: ac ne pauperibus quidem et Ecclesiis pepercit, sed res earum quaestus gratia divendidit, et opes iniuste coactas in arcas ferreas, quas multas confici curaverat, congessit. Euagr. F. Diacon. §. §.

II. CRUDELITAS. Imperator Iustinum cognatum suum, prudentia militari celebrem, quem suspectum habebat, illum imperium affectare, iam militum Ductorem Avaris ad Istrum oppositum, blande revocavit, vinculis constrictum Alexandriam misit, illumque una cum aliis occidi iussit. Euagrius.

II. ACTA SAGATA.

I. Anno tertio imperii Iustini Longobardi Italiam invaserunt. Huic mutationi occasionem praebuisse dicitur Sophia, Iustini Imper coniunx, quae Narseti scripsit, ut ad pensa, muliebre opus, rediret: eunuchus enim fuit, ut supra dictum. Qui iratus dixit, se telam talem exorsurum, quam illa numquam esset absolutura. Sollicitavit igitur Narses Longobardos, qui tunc Pannoniam tenebant, ut Italiam occuparent. Non antem statim Longobardi in Italiam sunt profecti, sed fere triennium exspectarunt. Numerus-Longebardorum fuit ducentorum millium. Hi A. C. 568. Italiam invaserunt, ubique pulsis praesidiis Imperatoris Orientis; et Longobardico regno instituto, annis 206 (suque ad annum Christi 744) eam teuvere: quo temporum intervallo Italiam omnem, praeter Romam, in ditionem suam, sub 24 Regibus redegere. Quorum primus Rex fuit Alboinus, qui, quum Italiam esset ingressurus cum exercitu, vovit, se omnes Christianos deleturum: idque re ipsa perficere coepit. Templa diripuit, sacerdotes interemit, Monachos de arboribus suspendit. Mediolanum urbem cum expugnasset, omnes cives. eo quod Christiani essent, trucidavit. Hanc Italiae vastationem multa pro ligia denuntiaverunt: Conspectae sunt igneae acies in aere dimicantes: Sanguis ex terra et parietibus scaturiens, et alia multa, ut semper magnae calamitates prodigiis denuntiantur. Diaconus. Onuphr. Pomp. Laet. Chron. Funccii fol. 119.

Cum autem Lengobardi Italiam invaderent, Iustinus eodem misit Longinum, qui primus Exarchus, h. e. Imperatoris vicarius fuit dictus, scilicet in ea parte, quae nondum a Longobardis erat subacta.

Fuerunt autem Exarchi (Ertz-Hertzogen) Legati et Vicarii Imperatorum Graecorum, eiusque provinciae Rectores, quam Longobardi non poterant occupate. Fuitque arx eorum, seu aulae domicilium Ravennae. Fuerunt praeterea Exarchi ea auctoritate, ut Pontifex Romae ereatus, ab Exarchis confirmaretur. Sed paulatim extulit se potentia Pontificum, cum ad eos non modo urbs Roma, sed tota vicinia respiceret. Etsi enim Pontifices nullam sibi porestatem tum arrogabant in cives, quae penes


page 767, image: s0839

Senatum urbis erat: tamen propter reverentiam ordinis sacri, multa ad eos negotia, etiam politica, delata sunt, quae suis consiliis moderarunt. Et quamquam initio non tam suae, quam urbis Romae potentiam restituere conati sunt: tamen cum ad potentiam usurpandam paulatim assuefierent, gustata eius dulcedine, id agere coeperunt, ut non tam urbis, quam suam potentiam augerent. Ac Pontifices quidem in Italia ea sibi vendicarunt, quae non procul ab urbe aberant. Exarchi et ipsi potentiam suam descripserunt certis limitibus, circa Ravennam, forum Livium, Faventium, Regium Lepidi, Parmam, Placentiam, etc. Quae vero sunt extra has urbes, intra Padum, et Apenninum, ad occasum et septentrionem, ea universa cesserunt Longobardis. Defenderunt autem nonnumquam Pontifices Exarchi, nonnumquam et oppugnarunt; donec Longobardi urbibus illis, quas Exarchi reliquas tenuerant, potitisunt. Postea Pontifices pulsis Exarchis, (quibus tribuuntur anni 175) Francos attraxerunt: ex quibus Pipinus, superato Astulso Longobardorum Rege, Ravennam cum adiacentibus urbibus Romano Pontifici tribuit: quod Carolus Magnus, et Ludovicus Imp. comprobarunt, atque ea regionis Italicae pars Romandiola postea dicta. Onuphr. Chronic. Hed. Chron. Philip. Funccius lib. 8.

Haeduae res (nempe initia regni Longobardici in Italia, et initia Exarchartus in ltalia) in huius Imperatoris gubernationem memoria et notatu dignissimae incidunt.

II. Bella gessit Iustinus cum Persis toto quadriennio per Ducem Martianum patricium, qui proelium commisit cum Persis: et licet in eo magnae clades utrinque acceptae sunt, tamen victoriam a Persis reportavit. Ceterum Rex Persarum Hormisdas Ardamenum cum ingentibus copiis misit ad provincias Romanorum diripiendas: qui longe lateque pervagatus, maximque praeda rapta domum rediit, Martiano patricio ei obviam ire non auso. Id Imperator aegerrime tulit, atque imperium Martiano abrogatum, in Archelaum contulit, et cum Persarum Rege pacem fecit. Zonar. §. 2. Euagrius.

III. Cum Bulgari Thraciam infestarent, contra eos Iustinus misit Tiberium, et hostes trans istrum removit, victorque Constantinopolin rediit. Gerund.

IV. Iudaeos in Christianos saeientes repressit. Iudaeus quidam Dunaas nomine, in Homeritarum regione Moysen se esse mentitur, multos Iudaeos in spem libertatis erexit. Collecto igitur ex suae farinae hominibus exercitu, magnam tyrannidem in ea regione exercuit, oppida multa vi cepit, et vastavit urbem Negram municissimam, cum vi occupare non posset, fucata pace facta, in eam intromissus, omnes Christianos crudeliter trucidavit, et urbem incendit. Contra hunc nebulo nem Imperator Iustinus Ducem Aethiopum Elesbaan cum exercitu misit. Is pio atque Christiano zelo Iudaeorum exercitum animose aggressus, auctorem seditionis vivum cepit, exercitumque Iudaeorum prostravit. Dunaam illum Pseudo-Moysen, ex quisitis prius tormentis excruciatum, interfici curavit. Niceph. lib. 17. cap. 6.

III. ACTA ECCLESI ASTICA.

I. Hic Imperator a Iustiniano iniuste eiectos Episcopos revocavit, eisque mandavit, ut in suum quisque episcopatum reverteretur, in religione vero novi nihil moliretur: ut scribit Euagrius lib. 5. cap. 1.

II. IUSTINUS omnes subditos suos, proposito edicto pie et erudite conscripto, ad Christianae fidei veritatem amplectendam exhortatus est. Euagrius lib. 5. cap. 4.

III. Postea Imperator religione orthodoxa contempta, Pelagiana dogmata amplexus est.

IV. Anastasium Episcopum Antioclienum in exilium eiecit, propter pecuniam aerarii Ecclesiastici ab ipso consumptam; quam absque dubio in pauperes Anastasius distribuit: et videtur Iustinus isti pecuniae, quia totus avaritiae deditus fuit, manus rapaces inicere voluisse. Euagrius. Diaconus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. CUM Iustinus Pelagii haeresin sectaretur. et recte sentientes doctores et auditores premeret, iusta DEI ultione magnam Imperii romani cladem a Persis accepit: quam cum acerbe et immoderate ferret, in insaniam et phrenesin delapsus est. Sophia igitur coniux, feminae prudens, scripsit ad Cosroem Persarum regem, eumque dehortatus est a vastatione Imperii, bellantem hac ratione contra feminam viduam et aegrotum Imperatorem, cum ipse aegrotus antea ex Romano Imperio Medicos acceperit. Per legatum igitur Traianum, qui has literas attulerat, inducias impetravit annuas. Interim persuasit Iustino, ut Tiberium Imperii successorem declararet. Morbo igitur cum liberatus esset, adque saniorem mentem rediisset, Tiberium (quem


page 768, image: s0840

iam antea Exeubitorum Comitem adoptatum Caesarem appellarat) accersito patriarcha Eutychio, et senatu atque omni Clero Eccleisiae convocato, Imperatorem appellavit.

II. Oratio proagw/nios. TIBERIUM, Imperatoria corona et penula indutum, in aperto Imperialis aulae Palatio, Pontifice, Senatu, sacerdotibus omnibus, civibusque praesentibus, ita allocutus est Iustinus: Ne, (inquiens) Tiberi optime, umbra huius phantasiae seu apparatus, et huius vestis splendor te decipiat, quibus ego miser deceptus, meae oblitus conditionis, extremis poenis factus sum obnoxius. Tu, quaeso, peecata mea corrige: id quod facies, si recte et benigne Rem publ. ad ministraveris, nec omnino istis (Principes et Consiliarios demonstrans) parueris. Nam illi ipsi in eas, quas cernis, me coniecerunt aerumnas. Alia vero huius generis plurima adiecit, quibus cunctos Auditores ad consternationem et copiosas lacrimas commovit. Postremo vero addit: Honora, Tiberi, DEUM, et eius Ec clesiam, ut tu quoque ab iis honoreris: et olim quidem heram dominam (Sophiam,) nunc vero matrem tuam. Qui facultates habent, retineant; quibus eae desunt, eis tribue: ut alios omnes, sic teipsum, observa. Memineris, et quis antea fueris, et quis hodie factus sis; et non superbies, neque peccabis. Meum intuere exemplum, quis paullo ante fuerim, et quis nunc sim. pauperes inprimis dilige, et eleemosynis eos iuva. Hac oratione finita, Episcopus pro more preces recitavit: quibus cum omnes respondissent Amen; Tiberius ad pedes Iustini procidens, Si, inquit, volueris, sum: Si nolueris, non sum. Iustinus vero respondit: DEUS qui fecit caelum et terram, omnia quaecumque dicere tibi oblitus sum, in animum tuum subiciat; teque sanctissimo suo timore instituat, ut per ipsium tibi omnia recte, feliciter, prospereque eveniant. P. Diaconus §. 3. Zonar. §. 2. Euagrius lib. 5. cap. 13. Niceph. l. 17. cap. 40.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Iustinus non longo tempore post, quam Tiberium Imperatorem appellasset, regnique successorem declarasset, pie et placide in Domino obdormivit, cum imperasset annos 10. mens. 10, dies 20. Euagr. l. 5. c. 11. Huttich. Onuphr. vero et Zonaras annos XIII Imperio eius attribuunt.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Corpus eius honorfice Constantinopoli terrae mandatum est. Euagrius.

ENCOMIUM.

Micillus quasi Epitaphium sequentes de eo versus composuit:

Ingenio et pietate minor, non tempore tantum,
Hic fuit: ast ingens cultor Avaritiae.
Regna sub hoc Longi ceperunt Itala bardi:
Ipse pedum morbo, mentis egenus obit.

LX. IPERATOR ROM. TIBERIUS II.

I. ORTUS.

FVit natione thrax. Patentes autem eius ignorantur.

Appellatio.

Primo vocatur TIBERIUS II. deinde quoque appellatur TIBERIUS ANICIUS CONSTANTINUS.

II. PROGRESSUS.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, Natura et Mores.

Fuit statura procerus, forma venustus et decorus, ut nemo illius temporis hominum cum illo comparati potuerit: Ingenio summo, animo candido ingenuoque fuit praeditus, ut omnium sibi favorem conciliarit.

I. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius dicta fuit Anastasia.

II. LIBERI. Duas ex Anastasia su scepit Filias, CHARITONEM et CONSTANTIN AM: quarum illam Duci GERMANO, hanc vero MAURITIO, qui ipsi in Imperio successit, in matrimonium dedit. Zonaras.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Quomodo Tiberius ad Imperium pervenerit, in historia Iustini cap. 3. prolixius ex plicavimus: igitur non opus est hoc loco repetere.

II. Imperii administratio.

Principis boni et strenui officio functus est. Nam,

I. MUNIFICUS erga subditos fuit. Tributa enim nova quaedam abolevit: et cum


page 769, image: s0841

Longobardi sub Papa Benedicto Italiam vastarent, gravique fame urbs affsigeretur, vasorum aliquot milia, quae frumento essent onusta, ex Aegypto navibus Romam perferri curavit, suaque munificentia et misericordia afflictis succurrit.

II. LIBERALIS fuit erga PPUPERES. Quicquid enim avaritia sua IUSTINUS contraxerat, TIBERIUS pauperibus liberalissime distribuit. Hac de causa a SOPHIA, Iustini uxore, (tunc relicta vidua) reprehensus fuit, quod Remp. videretur ad paupertatem redacturus, dicente: Quod ego multis annis congregavi, tu intra exiguum tempus prodige dispergis. Ad quae Tiberius respondit: Confido in Domino, quod non deerit pecunia fisco nostro, quam diu pauperes Eleemosi nam inde accepturi sunt. Est enim is thesaurus ingens, de quo Dominus dixit Matth. 6. v. 20. Thesaurizate vobis thesauros in Caelis, ubi neque aerugo, neque tinea corrumpit; et ubi fures non effodrunt, neque furantur. Ergo de his quae Dominus tribuit, congregemus thesauros in caelo, et Dominus nobis augere dignabitur in hoc saeculo.

Neque Imperatorem hunc optimum et piissimum exspectatio praemiorum Liberalitatis fefellit. Cum enim per palatium aliquando deambularet, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua aurea crux Christi erat sculpta, et ait: Cruce Domini nostri frontem nostram et pectora munire debemus; et ecce eam sub pedibus calcamus. Et hoc, dicto citius iussit eandem tabulam auferri de fossa. Qua levata atque erecta, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem; quam et ipsam iussit auferri. Qua amota, inveniunt et tertiam: iussuque eius cum haec fuisset ablata; inveniunt ingentem thesaurum, habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum pauperibus multo abundantius, quam consueverat, Iargitus est. Sed et Narsetis thesauros nactus est. Hic enim ipsi a sene quodam, qui solus huius ingentis thesauri, quem Narses sibi comparaverat, et sub terra in cisterna quadam occultaverat, conscius erat, narsete defuncto monstratus est. Tantum ibi auri atque argenti repertum, ut per multos dies vix a deportantibus cisterna evacuari posset P. Diaconus in Tiberio II. §. 2. Pompon. Laet. Egnatius. Haec autem pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua egenis Tiberius distribuit; et quo plura erogavit, eo amplioribus a DEO ornatus fuit divitiis.

III. CLEMENS et MANSUETUS fuit. Cum enim augustalem Coronam accepturus esset, cumque iuxta consuetudinem ad spectaculum circi populus exspectaret, insidias ei struxit Sophia Augusta, ut Iustinianum Iustini nepotem ad dignitatem Imperatoriam eveheret. Tiberius per locasancta prius procedens, deinde vocato ad se Pontifice urbis cum Coss. ac Praefectispalatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, cum immensis laudibus in regni gloria confirmatus. Patres quoque clamarunt: Anastasia Augusta, tu vincas: salva, Domine, quos imperare iussisti. Quo audito, Sophia perculsa est animo. Volebat namque nubere Tiberio, et permanere Augusta: et nesciebat, quod uxorem haberet. Procedenteautem Imperatore ad villam, ut iuxta ritum Imperialem triginta diebus vindemia se recrearet, Sophia clam vocato Iustiniano illum ad regnum promovere voluit. Quo comperto, Tiberius cutsu veloci Constantinopolia regreditur: apprehensamque Augustam omnibus thesauris spoliavit, solum ei victum quottidiani alimenti relinquens: segregatisque pueris eius ab ea, alios de fidelibus suia ordinavit, qui ei parerent: serioque mandavit, ut nullus de prioribus (famulis) ad eam accessum haberet. Iustinianum vero (nepotem Iustini) verbis solummodo obiurgatum, tanto in posterum amore prosecutus est, ut filio eius filiam promitteret suam, rursumque filio suo filiam eius expeteret. Sed haec res (ob quam causam impedita sit, ignoratur) in effectum non est perducta. P. Diaconus §. 1. et 3. O insignem huius Imperatoris clementiam et mansuetudinem! Sienim et Augustam Sophiam et Iustinianum secundo iam per insidias rebellantes e medio sustulisset, nemo ei id vitio vertere potuisset.

II. ACTA SAGATA.

Bella gessit per Duces cum Persis duo.

I. Bellum gessit per Ducem Iustinianum. Tiberius ad Hormisdam Persarum Regem de pace renovanda legatos misit: qui cum renovationem eam recusasset, Tiberius ad bellum Persicum ingentes copias conscripsit, et Iustinianum, (cuius supra mentionem fecimus) virum illustrem, Orientis Ducem creavit. Qui contra Persas profectus, castris prope illos positis, iis persuasit, ut triennii pacem cum Romanis facerent. Tertio anno iam exeunte, Hormisdas cum fuis copiis Armeniam invadit: quae res terrorem incussit Romanis legionibus: Sed, Iustiniani Ducis sui cohortationibus, animis receptis, pugnare cum Persis non recusarunt. Ac quamdiu Persae sagittis utebantur, Romanis superiores esse videbantur, qui se clypeis obsepiebant, nec contra ibant. Sed cum animad verterent, Persas iam pharetras exhausisse, densatis clypeis, et clamore bellico sublato, illos invaserunt. Ibi hostes, nec ad exiguum tempus corum impetu


page 770, image: s0842

tolerato, in sugam versi plaerique cadunt. Accipiunt et interea Romani Persarum fupellectilem, et regium tabernaculum, totumque clarissimum apparatum. Regis Persici supellex et elephantes, quorum fuere multi, Imperatori selecti; cetera vero militibus concessa sunt. Iustinianus cum exercitu victoriam persequens, multas in Perside urbes cepit, ac longe lateque praedas egit: pervenit etiam in Mediam Hyrcanici maris, et cum hiems adesset, in Perside hibernavit.

II. Bellum gessit Tiberius cum Persis per Ducem Mauritium, circa quod tria sunt notanda: 1. ta\ prohgou/mena, 2. ta\ praxqe/nta, et 3. ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

OCCASIO huius belli haec fuit. Caganus Avarium Dux a Tiberio fabros petiit, qui sibi balneas aedificarent. Iis missis, pontem in Danubio struere coegit opifices, ut flumen citra periculum traicere, et Romanas provincias populari posset. Quo cognito, Imperator exercitum XII millium robustorum iuvenum ex gentibus collegit, quem a se Tiberianum vocavit. Cedr. Diaconus.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Imperator Mauritium Comitem Praetorianorum exercitui praepositum contra Persas misit, qui hostem aggressus praelio commisso victoriam ab eo reportavit, omnes praeterea urbes, quas Persae Impp. Romanis olim ademerant, recepit, postea Constantinopolim reversus est, et multos Persas secum captivos abduxit. Cedrenus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Mauritius reversus dedevictis Persis triumphavit, ab Imperatore honorifice ex ceptus, et Caesar appellatus est. Captivos autem Persarum omnes honeste vestitos in patriam Tiberius remisit; quos cognati praeter spem conspicati, magna cum admiratione Imperatorem collaudarunt. P. Diaconus. Zonaras.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Hic Imperator in religione orthodoxus, valde pius et religiosissimus fuit; inque decretis Synodorum, quae contra haereticos tradita fuerunt, constanter perseveravit. Plura deeo in Actis Eccles notatu digna non invenio.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

TIberius Imperator, cum cucurbitas serotinas comedisset, in tabem incidit. Cum igitur sentiret, finem vitae suae non procul abesse, Iohanne Patriarcha, Patribusque conscriptis convocatis, in tribunal lectica est deportatus: et quia loqui non poterat, per anagnosten, quae rebus Romanorum erant utilia, manifesta fecit populo, et MAURITIUM generum suum Augustum declaravit. Quia autem in oratione Tiberii, ex scripto recitata, multa insunt, quae merito animis omnium Principum infix esse debebant, partem illius adscribere placuit: Certaminum (inquit) omnium multo maximum est, non solum pace belloque recte administrare imperium, sed etiam se ipsum vincere in successore deligendo: In quo multi decepti affectibus errant, cum certa Imperii pernicie: quin et optimum et pulcherrimum Epitaphium est, et monumentum praeclarissimum Principis decedentis, bonum relinquere successorem. Tu ergo, Mauriti, mihi fac pulcherrimum Epitaphium, et sepulchrum meum exornes virtutibus. Potestatis summae licentiam fac frenes ratione et Philosophicis artibus. Non fias dissimilis tui propter imperium. Sapienter moderare statum Imperii fluctuantem perpetuis belli periculis. Est quidem imperium res sublimis et excelsa, quae tollit in altum: sed recte cogitata saepe excutit. Noli putare, quod plus sapias ceteris; sed alios audi; et quamquam tibi fortuna arriserit, tamen non plus fidas tuaesapientiae, et successibus, quam consiliisaliorum. Benevolentiam civium retine. Obiurgationem magis ama, tamquam magistram, quam assentationem. Potestas quidem natura sua res talis est, quae reprehendi non patitur; sed iracundiae tuae imperet humanitas, et misericordia: arrogantiae autem timor. Imperii sceptrum cogites non potentiam immoderatam, sed splendiam setvitutem esse, etc.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Tiberius non longo tempore post, cum Mauritium Imperatorem declarasset, ex hac mortali vita placide decessit: cum imperasset annis sex, mensibus decem, diebus octo. Cedren. Pompon. Laet. Victor. P. Diaconus §. 5.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Subditi huius Imperatoris mortem graviter


page 771, image: s0843

tulerunt. Corpus eius Constantinopoli in templo Apostolorum honorifice terrae mandatum est. FAsti Siculi.

ENCOMIUM.

Micyllus tale de eo epigramma, quasi Epitaphium concinnavit:

Ast hic divitias regni elargitur egenis:
Erg alios facilis, nec gravis ipse sibi.
Devicit Persas; et successore creato,
Ipse domi placida morte quitus obit.

LXI. IMPERATOR, MAURITIUS CAPPADOX.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

NAtus est in Cappadocia, regione Pontica, (ut scribit Solinus) quae laevo latere utrasque Armenias, Comagenenque tangens, dextro multis Asiae populis circumfusa, ad Tauri iuga, et Solis ortus attollitur. Euphrates eam ab Armenia maiore dividit. Appianus minoris Armeniae partem, Ptolemaeus vero minorem Armeniam esse scribit. Dicta Cappadocia a Cappadoce amne, ante Leucosyria vocata. Unde Cappadoces, Leucosyrii.

Euagrius scribit, ipsum e civitate Arabisso in Cappadocia sita (ubi Maiores eius, qui e familia veterum Romanorum originem traxere, habitarunt) oriundum fuisse.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus est MAURITIUS.

II. COGNOMINE appellatus est CAPPADOX: quia in Cappadocia natus fuit. Cappadox enim ponitur proco, qui est e Cappadocia.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et ACTA IVVENTUTIS.

FOrma egregia, sed vultu severo et corpore tobusto praeditus fuit, magnamque aluit barbam. Ab ineunte aetate operam navavit literis, in quibus tantum profecit, ut vir doctus evaserit: unde eloquentiam magni fecit, et in optimis quibusque disciplinis versatos maximis honoribus affecit. Fuit praeterea vir cordatus, inque rebus magnis gerendis admodum diligens; otium vero ut omnium vitiorum initium, et voluptatem ut pestem et interitum hominis, cane et angue peius odit.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius dicta fuit CONSTANTINA, quae fuit Tiberii Imp. filia: hanc Tiberius, cum diem mortis imminere sentiret, regalibus ornamentis ornatam Mauritio, cum a Persis victoriam reportasset, tradidit, dicens: Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum: utere eo felix, memor semper, ut aequitate et iustitia delecteris. Paul. Diaconus.

II. LIBERI. Ex uxore Constantina liberos suscepit septem, quatuo filios: 1. THEODOSIUM, quem Augustum appellavit, et collegam Imperii fecit; postea ei GERMANI filiam elocavit. 2. CONSTANTINUM. 3. TIBERIUM. 4. ADVOCATUM. Et tres filias, quarum unam nomine GORDIAM, PHILIPPICO Duci in Oriente in uxorem dedit. Alii dicunt, quod haec Gordia Philippi uxor, fuerit Mauritii Imperat. soror.

III. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

I. Quia a puero instudiis omnibusque exercitiis equestribus diligenter se exercuerat, in aulam ascitus, et a Iustino II. Imperat. Secretarius est constitutus.

II. Propter eximias virtutes et industriam consilio Sophiae Augustae factus est Comes praetorianorum.

III. TIBERIUS cum praefecit exercitui, misso contra Persas.

II. Imperii occupatio.

Cum Mauritius a Persis victor Constantinopolin reversus esset, a Tiberio Augustus est appellatus. Tiberio vero defuncto, indutus purpura, redimitus diademate, ad curiam processit, et applausu acclamationibusque populi, primus ex Graecorum genere in Imperio confirmatus est. P. Diaconus.

III. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

In initio Imperii fuit gloriosus; sed in egressu factus est clamitosus.

Theodosium filium suum Imperii socium et successorem designavit; qui a Iohanne Patriarcha in festo Paschatos Constantinopoli coronatus est. A. C. 591, sed ad plenam Imperii administrationem


page 772, image: s0844

non pervenit: quia Phocas Imperium rapuit, et Mauritium una cum filiis occidit; ut postea dicemus.

VIRTUTES MAURITII.

Magnae in eo fuerunt virtutes. Nam

I. Publicae salutis et pacis studiosus fuit. Anno primo Imperii Mauritii, Caganus Sirmio potitus, insigni civitate Europae, legatos misit ad Mauritium, postulantes, ut octoginta milibus auri, quae per annos singulos accipiebant a Romanis, adhuc viginti milia adderentur. Imperator pacis conservandae studio non detrectavit. Postea etiam Cagano Elephantem petenti, quod eiusmodi belluam numquam vidisset: maximum eorum, quos habebat Imperator, misit. Similiter et lectum aureum sibi mitti petivit; sed et hoc Imperator facere non recusavit. Zonaras. P. Diaconus.

II. Prudens et Magnanimus fuit. Quo nomine laudat eum Euagrius: Fuit, inquit, vir prudens, in rebus gerendis diligens, et animo constans. Inscitiam autem tamquam matrem audaciae odit; et timiditatem, quae ei vicina et finitima est, sic a se depulit, ut in temeritate periculum, in cunctatione securitatem esse censeret Euagr. l. 5. c. 19. et l. 6. c. 1.

II. LIBERALIS fuit. Anno namque Imperii sui secundo ingentem subditis suis et Coss. Constantinopolitanis thesaurum donavit, unde PATREM PATRIAE, et CONSULEM OPTIMUM eum appellarunt. Suidas. Chron. Hed. P. Diaconus §. 1.

IV. CLEMENS, nec sanguinarius fuit. Nam Suidaas ita de eo scribit: Mauritius, inquit, duas res inter se contrarias coniunxit: summam animi magnitudinem, et clementiam, ab omni despicientia et supercilio alienam. Et Euagrius addit, Imperatorem operam dedisse, ut nullius sanguis, qui laesae Maiestatis reus fuit, funderetur. Euagrius lib. 5. c. 2.

V. Fuit amator venitatis. Aures namque supervacaneo sermoni obturavit, non cera, ut est apud poetam, sed ratione; qua tamquam clave sermonibus hominum autes, tum aperiret, tum occluderet. Euagrius lib. 5. cap. 19.

V. Diligens fuit. Quia de nocte consilium capere solitus est. Prudenter ab eo factum: nam nox ob silentium, solitudinem, vacationem a labore, tranquillitatem, collectionem et contractionem animi, aptior est meditationi, et consilium coctius proveniresolet. Unde pulchreinquit Homerus l. 2. Iliad.

*ou) xrh\ pannu/xion eu(/dein boulhfo/ron *a)ndra,
*w(= laoi/ t) e)pitetra/fatai, kai\ to/ssa me/mhle.

Hoc est,

Turpe Duci, somno totam traducere noctem,
Cui multi pepuli commissi, plurima cura.

VITIA.

I. AVARITIA et IRACUNDIA. Hunc excellentem et gloriosum Imperatorem avaritia tandem perdidit, cumque vita et Imperio exuit. Explendae enim avaritiae causa rapinas et caedes dissimulavit, milites, contra Scythas, et quidem asperrimo anni tempore, bellum gerentes, stipendiis defraudavit, et cum induciae inter ipsum et Caeganum Avarium Regem factae essent, brevi post violatae sunt, Ducesque Mauritii trucidarunt triginta milia Avarium, Sclavorum et Gepidarum, et ceperunt tredecim milia hominum; quos Mauritius ad Caganum remisit. Deinde Caganus Romanas provincias rursus aggressus. Tunc Imperator, misso Commentiolo cum numerosissimo exercitu, mandasse fertur, ut legiones, quibus ob seditiones quasdam et tumultus infensus erat, proderet hostibus. Itaque temere cum Barbaris congressus Commentiolus, ipse cum suis fugam, cui se ante pararat, capessit, ceteris partim caesis, partim captis, ad numerum duodecim millium. Caganus, pestilentia exercitum eius infestante, animo aeger domum properans, Mauritio significat, si captivos redimere velit, ut in singulos nummum unum pendat: quod cum Imperator facere nollet, omnes iussu Cagani occisi sunt; de quo infra in act. sag. et cap. 3. dicendum erit. Zonaras in Mauricio §. 3. Chron. Funccii. P. Diaconus.

II. ANIMI *a)taci/a. Haec simul et vitium et poena praecedentium fuit: et non tantum benevolentiam populi in adversa fortuna amisit, sed etiam virtus languefacta est, et multi errores consiliorum secuti sunt, sicut dicitur: Aeger animus semper errat. Nam Philippicum Ducem, cui nupta erat filia (vel, ut alii volunt, soror) Mauritii, inclusit in carcerem, falso suspicans, eum regnum appetere. GERMANUM, cui nupta erat soror uxoris Mauritii, velut auctorem suarum calamitatum incusabat, et poenas ei minabatur, qui, cum eum prehensurus esset, fugit in templum: unde extrahi eum, imo etiam exire volentem, multitudo minime pati voluit. THEODOSIUS Imperatoris filius, cui Germani filia nupta erat, caesus est fustibus: qui pater suspicabatur, eum adiuvare consilia soceri contra ipsum. P. Diaconus.

II. ACTA SAGATA.

Mortuo Tiberio, Imperatori Mauritio intulerunt bellum, ab ZOriente Persae: ab Occidente in Europa Avares, qui sociis Hunnis paulo ante ex Asia effusis occupaverant Ungariam, oppressis Gothis et Gepidis.


page 773, image: s0845

I. BEILUMIN ORIENTE GESTUM CONTRA PERSAS.

I. Sub Iustino contra Cosroem, Perfarum Regem.

I. Cosroes A. C. 572, irruit in Armeniam. Iustinus Imp misit Martinum Ducem, copiis tamen non satis instructum: qui Mesopotamiam petiit, et Nisibim obsedit: sed adeo contemptus est a Persis, ut ne portas quidem clauderent. Cumque Iustinus Imperat. Martinum ducem insuper ab exercitu removeret, exercitus ipse obsidionem solvit magno cum Iustini dedecore. Artabanus igitur Persarum Dux, cum nullus ipsi oppositus exercitus, Orientem crudelissime vastavit, Apameam, Heracleam, diripuit et incendit. Antiochiae etiam muros deiecit. Cum autem Iustinus Imp. deliquium mentis inde pateretur, Sophia coniux eius scripsit ad Persarum Regem Cosroem, et ab Imperii vastatione eum dehortata est, siquidem contra feminam viduam, et aegrotum Imperatorem bellum gereret: inducias igitur annuas ab eo impetravit.

II. Rex Persarum Cosoes rupta pace bellum Iustino intulit A. C. 578. Tiberius (tunc temporis Iustini Dux, verum iam Caesar creatus) contra ingentem exercitum collegit ex transalpinis fere circa Rhenum incolentibus, item ex Moesia, Illyrico et aliis: eumque Duce Iustiniano misit contra Persas, qui Regi Persarum persuasit, ut aliquandiu cum Romanis pacem faceret: interim Iustinus moritur, et Tiberius ci in Imperio succedit.

II. Sub Tiberio contra Cosroem, eiusque filium Hormisdam.

I. Finito induciarum tempore, Iustinianus Dux Tiberii Persas aggressus est, et praelio commisso, paululum abfuit, qum Rex Persarum caperetur: castra et tentorium eius capta sunt, una cum omnibus thesauris. Cosroes igitur bello et animo fractus, maerore confectus, legem tulit, ne unquam Persarum Rex Romanis bellum inferat: quam legem cum magna Regni Persici infamia tulit; ideo servata non est. IUSTINIANUS vero Dux in mediam Persiam ingressus, A. C. 579, iterum Cosroem fugavit: quo casu adeo exterritus est, ut moreretur, cum regnasset annos 48. Successit ei filius Hormisdas, qui bellum cum Romanis continuavit. Euagr. Zonaras.

II. A. C. 582. Tiberius cum exercitu contra Persas misit Mauritium, qui a Persis egregiam reportavit victoriam, dum castra Hormisdae et supellectilem eius cum elephantis cepit, quae Imperatori tantum reservata sunt, reliqua militibusdata, urbes quoque omnes atque munitiones, quas olim Persae Romanis ademerant, Mauritius recuperavit. Non multo post Imperator Tiberius, Mauritio successore electo, vitam cum morte commutavit.

III. Sub Mauritio contra Hormisdam.

I. A. C. 584. MAURITIUS Ducem Philippicum cum manu validissima contra Persas misit: qui cum proxime Nisibim pervenisset, atque inde in Persiam irrupisset, multa praeda abacta, in reditu impressionem in Mediam fecit, et oppidis vastatis, non minore praeda ibi parta Constantinopolim rediit. Cedrenus.

II. A. C. 585. Philippicus, iterum Persicos fines ingressus, rem aeque prospere gessit; sed propter morbum Martyropolim, atque inde Byzantium redit.

III. Philippicus A. C. 587, denuo Persas oppugnaturus, milites suos percontatus, an alacres essent ad pugnandum cum Persis; iis vero etiam iureiurando alacritatem suam testantibus, hostes aggressus est. Qui, etsi ad tempus restiterunt; tamen, cum Dux equos illorum caedi iussisset, et multi equi vulnerati cecidissent, Persae victi, magnaque clade accepta, fugam capesserunt. Philippicus vero illustrem victoriam consecutus ad bina milia captivos Constantinopolim misit. Postea iterum ad tria milia cepit, atque ita feliciter res gessit. Zonaras.

IV. A. C. 588. PRISCUS Dux Philippici loco in Persiam missus, qui elato supercilio quosvis contempsit: quapropter in odium venit, milites tentorium eius diripuerunt, eumque Edessam usque fugarunt. Cum vero repetitus ab exercitu redire nollet, exercitus ipse sibi Ducem elegit GERMANUM ex Phoenicia, (cuius supra mentio facla est) qui invitus tantum onus suscepit. Mauritius contra Philippicum eo ablegavit, sed nihil effecit. Persae igitur videntes, Romanum exercitum in seditione agi, fines Romanos invaserunt; sed a GERMANO Duce et militibus seditiosis ita excepti sunt, ut ne unus quidem in Persiam reversus sit. Cedrenus, Euagius.

V. Rex Persarum A. C. 589, captivos suos bello captos, in carcere, qui dicitur Lethe, conclusit. Illi autem occasione data contra eos qui se custodiebant insurrexerunt, se vinculis exsolverunt, et occiso Marusa, caput eius Byzantium attulere: quos Imperator cum magno gaudio suscepit. Interim Commentiolus Dux in Persiam missus est, qui multa


page 774, image: s0846

spolia Imperatori Constantinopolin misit. Hormisda igitur Rex Persarum Baram Ducem cum magno exercitu ad Imperii Romani fines vastandos ablegavit. Quo comperto, Imp. Mauritius cum magna potentia contra cum misit Ducem ROMANUM, qui cum Bara congressus gloriose cum devicit, et fere omnes Barbari in eo praelio perierunt. Hoc audito, Hormisda, Barae, imperio illi abrogato, ignominiae causa vestem muliebrem transmisit, ac legato eius per literas mandavit, ut eum occideret. Ceterum Bara, quautis in malis esset reputans, literas ab Hormisda ad se missas esse comminiscitur, quibus iracundiam suam adversus omnem exercitum declaret: easque militibus con vocatis, palam omnibus, recitari iubet, ac Hormisdae saevitia et immanitate commemoranda eos incitat ad bellum ei inferendum. Subito igitur eum aggressi, captum in carcerem coniecerunt. At ille professus, se consilium eis de Persarum imperio daturum, quod toti nationi bono futurum, monet, Ne filium suum Cosroem Regem creent, hominem inexplebilem, iniustum, insolentem, atque intolerandi supercilii; sed alium e suis filiis. Sed ei sententiae Procerum nonnullis refragatis, populares contra cum eoncitati, filium, cui regnum decreverat, et matrem in conspectu illius statim occiderunt: Ipse oculis erutis, in carcerem compactus: Cosroes a tota gente Rex electus. Is ad tempus patrem bene tractavit, et quamquam e custodia non eduxit, in ea tamen omnem ei cultum et obsequium praestitit. Qui cum nihil, quod a filio profi cisceretur, gratum haberet, imo contumelias pro beneficiis reponeret: iratus Cosroes, patrem latera fustibus tundendo occidi iussit. Id facinus odium Persarum ei peperit. Suscepta contra Baram expeditione, quosdam ex proceribus suis illis studere suspicatus, ac militari seditione perterritus, cum paucis ad Romanos confugit. P. Diaeconus, Zonaras.

VI. Mauritius cognito, Persas Cosroem regno pepulisse, illumque ad Romanos aufugisse, Praetori Commentiolo iussit, apud Hierapolim Cosroe~m suscipere, et imperialibus obsequiis honorare. Mauritius itaque filium sibi Cosroem Regem Persarum faciens, Narsetem cum legionibus auxilio misit ad regnum recuperandum. Is cum Bara congressus, illustri victoria potitus est, Persarum multis occisis, et ad sex milia captis, quos Cosroes ad se adductos iaculis omnes confecit. Bara superatus, fuga salutem quaesivit. Porro exercitus Romanorum Barae tabernaculum et suppellectilem accipientes, cum elephantis ad Costroen attulere. Itaque Cosroes magua victoria potitus, solium suum recepit. Verum Narses rediturus ad propria, Cosroi dicebat: Memor sis Cosroes praesentis diei, quo Romani tibi regnum donant. At ille fraudulentam occisionem metuens, petiit a Mauritio mille Romanos in custodiam sui habendos. Imperator cum magno Cosroem amore prosequeretur, petitioni eius locum dedit, et foedus cum eo inivit, quod duravit usque ad initium imperii Phocae. Iidem.

II. BELLUM IN OCCIDENTE CUM CAGANO REGE AVARIUM.

I. CAGANI insolentia. Caganus, postquam Sirmium nobile in Pannonia oppidum occupasset, missis ad Mauritium legatis, postulavit, ut LXXX milibus auri annui tributi adhuc viginti milia adderentur: quod Imperator pacis causa concessit. Inde elephantem sibi a Mauritio voluit mitti: quod etiam Imperator fecit. Verum homo insatiabilis, aut rumpendae pacis causas quaeritans, centenis illis alia vicena milia postulavit adici. Quod cum Imperator recusaret, ille bello Romanis illato, Sigidonem civitatem subvertit, et multas alias urbes Illyrico subiacentes subegit, minatus, se longum murum eitam eversurum. Itaque Mauritius, missis ad Barbarum legatis, pacem cum eo fecit. Zonaras.

II. Sed Caganus, ut insatiabilis et perfidus, dolo Romanos aggressus, ipse quievit. Sclavorum vero gentes quasdam ad populandas provincias concitavit, quae usque ad longum murum sunt progressae. Quapropter Imperator Commentiolo Duce creato, Barbaros improviso adventu Romanis finibus expulit, multis caesis, et praeda omni, captivisque receptis. Verum Caganus, exercitu reparato, cum infinita multitudine Thraciam ingressus. Cum igitur Cagani potentiam magnam esse Dux Mauritii Priscus videret, legatum ad illum misit Theodorum Medicum, sagacitate atque intelligentia ornatum. Hic legatus cum audiret Caganum alta spirantem, et cunctarum se gentium Dominum iactitantem, hac veteri historia recitata mitigare eum studuit. Audi Cagane, inquit, utilem narrationem: Sesostris Rex Aegyptiorum illustris et felix, opibusque clarus, plurimas nationes servituti subegit: Unde in superbiam prolapsus, in curru ex auro et lapidibus pretiosis constructo vehi solitus est: iugo subegit quatuor ex Regibus a se superatis, qui currum traherent. Id cum fieret in festivitate quadam insigni, unus ex Regibus saepe oculos retrorsum vertebat, contemplatus volutationem rotarum. Hunc percontatus Sesostris, cur ita respectaret? Intuens rotae volubilitatem, inquit ille, in qua summa cito fiunt ima, cogito fortunae instabilitatem, alias excelsa humiliantem, alias humilia


page 775, image: s0847

exaltantem. Sesostris parabolam intelligens, noluit currum a Regibus postea trahi. His auditis, Caganus subrisit, et ait, se pacempsectari. Priscus autem Cagano reddidit praedam pro transitu, exuvissque omnibus sumptis, sine dispendio amnem transivit. Porro Caganus, his susceptis, magnifice laetabatur. P. Diaconus.

III. Cum iam alta pax esset in Oriente propter amicitiam cum Persis iunctam, et Cosroes restitutus esset; Caganus in Europa et Thracia tumultuatur. Mauritius Imp. ipse, cum ver inciperet, praeter voluntatem suorum in Thraciiam contra hostes proficiscitur. Exeunte autem eo, ad Septimium urbem Solis Eclipsis facta est: cumque esset apud Rhegium, multitudinem pecuniis animavit. Cum autem venatum pergeret, sus silvestris valde grandis impetum contra Imperatorem fecit. Equus ob terrorem miraculi eicere eum nitebatur. Diutius ergo tumultuatus, Imperatorem iactare nequivit. Itaque sus a nemine actus abscessit. In Perinthum praeterea navigio iter faciens, ventis vehementibus, et pluvia facta, nautisque desperantibus, scapha Imperatoris asportabatur, ita ut inopinate salvus ad locum, qui dicitur Daonium, vix veniret. Nocte vero illa, muliercula pariebat, et voces miserabiles emittebat: cumque mane factum fuisset, misit Imperator videre, quod acciderat. Et invenerunt puerum natum, oculorum et palpebrarum exsortem, manibusque carentem; a lumbo autem erat ei ut cauda piscis naturaliter haerens. Quo viso, Imperator praecepit, ut occideretur. Hac quoque die Imperatoris equus, qui aureo erat circumdatus ornatu, repente scissus est cadens. Imperator ex his omnibus auguratus tristis erat: nulla ideo re tentata, domum redibat. P. Diaccnus § 9.

IV. Cum Caganus vicina Sirmii et Sigidonem devastaret, Mauritius praetorem Europae PRISCUM adversus cum ire mandavit. Priscus vero Sylvianum, Subpraetorem factum, praecurrere iussit: et contra Barbaros procedentes bellum inivere, et Romani ab iis victoriam reportavere. Quo audito Caganus, magno exercitu sumpto, Sylviano occurrere properabat. At Sylvianus visis multitudinibus stupefactus, ad Priscum se contulit. Caganus Romanorum recessum comperiens, ad matitima se contulit, deinceps ad satctum Alexandrum, et hunc omnia devoranti igni tradidit, et occasione capta Priscum Ducem obsedit. His auditis, Mauritius, quid foret agendum, haesitabat. Tum optimo inito consilio armatur contra infinitum numerum Barbarorum, et uni excubitorum magnis donis atque promissionibus persuadet, ut sponte in Barbaros irruat; eique dat literas ad Priscum, continentes haec: Gloriosissimo Praetori Prisco. Noxium Barbarorum conatum ne formides: ad perditionem enim eorum factum est hoc. Scito enim, quia cum multa confusione revertetur Caganus in regionem suam, quae sibi a Romanis deputata est. Propterea perseveret gloria tua, penes Zurulum circumvagari faciens illos. Mittemus enim per mare naves, et captivabimus familias eorum; et cogetur ad propria, confusione refertus atque iactura, remeare. Caganus, literis comprehensis ac lectis, cum suis timeret, pacem cum Prisco fecit, paucisque muneribus acceptis, in regionem suam regressus est. P. Diaconus §. 10. Zonaras.

V. CAGANUS aliquot annos post, nempe A. C. 599 foedere dissoluto, contractis copiis suis Dalmatiam in vadit. PRISCUS Dux paucos quosdam exploratum mittit, qui ex insidiis Caganum aggressi, eum praeda exuunt, et salvi ad Priscum revertuntur. Euagrius.

VI. CAGANUS anno sequenti in Moesiam circa festum Paschatis irruit, quo tempore exercitus Romanus inopia commeatuum laborabat. Id enim cum cognovisset Caganus, Prisco Praetori Mauritii nuntiari iussit, ut plaustra sibi mitteret, ad deportanda ipsis alimenta, quo festivitatem Paschalem cum hilaritate celebrarent. Quadraginta ergo plaustra plena commeatu Romanis misit. Vicissim et Priscus species Indicas Cagano remisit, piper videlicet, et folium Indicum, et costum, et casiam, et alia aromata pretiosa. Fuerunt igitur induciae inter utrumque exercitum, donec festum durabat. Postea proeliis aliquoties concurrerunt: modo Romani, modo Barbari victi sunt. Deinde Mauritius cum numerosissimo exercitu contra Caganum misit Ducem Commentiolum, cui clam in mandatis dedit, ut legiones, quibus ob seditiones quasdam et tumultus infensus erat, hostibus proderet. Temere ergo hic cum Barbaris congressus, ipse cum suis fugam, cui se antea paraverat, capessit. Ceteri partim caesi, partim capti sunt, ad numerum duodecim millium. Ea victoria Caganus elatus in Thraciam descendit, et usque ad longum murum processit. Cumque Commentiolus venisset Byzantium, maxima urbi turbatio et aestus incubuit, ita ut timore detenti, consilium caperent Europam deserendi, et in Asiam et Chalcedoniam migrandi. Quin et Imperator Cagani adventu ita turbatus, ut de relinquenda Constantinopoli cogitaret. Legatos igitur Mauritius misit, qui pacem cum Cagano componerent: in cuius tractatione Imperator promisit quinquaginta milia aureorum annua. Interim exercitum Cagani pestis inguinaria infestavit, et septem filii eius uno die partim febri,


page 776, image: s0848

partim peste mortui sunt: ingens praeterea Barbarorum multitudo hac inguinaria peste periit; ita ut post triumphale gaudium cum carminibus et canticis, lamentationes et lacrimae, et luctus sine consolatione possideret Barbaros. CAGANUS igitur animo aeger domum properans, et cum captivis in itinere impediretur, significavit Mauritio, se illos redditurum, si pro singulis singula numismata redderet. Quod cum Imperator recusaret, unum pro singulis nummum postulavit. Cum vero nec hunc, nec etiam eius dimidium consequi posset, Caganus furore concitus, iis omnibus obtruncatis, domum rediit. Hos igitur captivos non liberatos, martyres recte dicere possis. Zonaras, P. Diaconus, Cedrenus.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

MAURITIUS pius et religiosissimus Imperator fuit. Nam in pietate ac timore Deo servivit, veram religionem defendit, sinceros verbi divini doctores promovit, et salutem Ecclesiae summo studio quaesivit.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

INgressus Mauritii fuit felix et gloriosus; sed exitus tragicus et calamitosus, quem multa praecesserunt prodigia, et somnia.

1. Anno Antiocheno 637 ineunte, A. C. 588, urbs Antiochia ingenti terrae motu corruit. Perierunt ad 60000 hominum. Euagrius.

2. Cum in Aegypto Menas praefectus in Niloamne iter faceret cum populo, in loco qui *de/lta dicitur, Sole oriente, in flumine visa sunt animalia, speciehominis, mas et femina. Mas erat bene compositus, pectore amplo terribili aspectu, fulvo crine, intermixtis canis, usque ad lumbos nudus, ceteras partes aqua tegente. Hunc praefectus iuramentis constrinxit, ne destrueret adspectum, priusquam omnes saturati hoc inopinato spectaculo. Mulier et mammas habebat, et levem faciem, ac demissos crines. Usque ad horam nonam populus cum admiratione animalia ea spectavit, quae hora nona in flumen demersa sunt. Zonaras, Diaconus.

3. Anno Imperii Mauritii 13, in suburbanis Byzantii duo pueri nati sunt; quorum alter quadrupes, alter duos vertices habuit. Diaconus §. 12.

4. Conspectus est Cometa, qui ab ensis specie cifi/as2 dicitur. Diaconus.

5. Monachus quidam strictum circumferens gladium, per plateas exclamavit: brevi Mauritium gladio periturum. Idem.

6. Herodianus quidam Mauritio palam, quae ipsi eventura essent, denuntiavit. idem.

7. Mauritii confessio, eiusque somnium. Imperator tandem in se reversus, et sciens quod nihil Deum lateat, sed omnibus reddat secundum opera ipsorum, et paenitem facti de captivis non redemptis, quod sic homicidii reus factus esset, expedire iudicavit, in hac vita se recipere a peccato, et non in futura. Ad omnes igitur Ecclesias scripsit, culpam deprecatus, iussitque pro se apud Deum intercedi, ut poena divina mitigaretur. Non multo post nocte quadam in somnio vidit imaginem Salvatoris nostri, in sublimi cruce pendentem, et iuxta eum stantem multitudinem trucidatorum, ipsum accusantium. Visum est igitur Mauritio, se a Christo vocari. Accedit igitur ad CHRISTUM, sic interrogantem eum: Mauriti, utrum vis luere poenam pro captivis his interfectis, in hac vita, an in altera: Ille supplex procumbit, rogat ut sibi parceret in altera vita: ac in hac potius sumeret poenas. Tunc CHRISTUS: Ergosi vis in altera vita non puniri, in hac vita lues tuorum peccatorum poenas: ideoque tradam te in potestatem Phocae, ut interficiat te cum tota familia. Mane expergefactus Mauritius, ac nimium illo somnio perterritus, ad se vocavit Philippicum, quem ante suspectum habuerat, dixitque ad cum: Philippice, saepe habui te suspectum, quod affectares regnum meum: iam vero te omni suspicione libero. Simulque ad pedes Imperaetor se proiecit, dicens: Ignosce mihi propter Dominum, quia peccavi tibi: modo enim certissime scio, quod nihil peccaveris in me. Nam hac nocte mihi revelatum est in somnio, me interficiendum esse a Phocae. Quaerit igitur, qualis esset? Ibi Philippicus inquit: Nihil est quod verearis a Phoca: est enim homo timidus. Ibi statim Mauritius subiecit: Si timidus est, est homicida. Omnis enim timidus est homicida et crudelis. Sicut in veteri proverbio dicitur: *pa=n deilo\n foniko/n. Zonaeras, Diaconus.

8. Magna populi seditio, et tumultuaria PHOCAE electio. Causa amissi Imperii et tragici exitus Mauritii fuit avaritia et iracundia. Nam

I. Ducem Commentiolum cum ingenti exercitu misit contra Caganum, eique mandavit, ut milites, quibus infensus erat, hosti proderet: quod Commentilous fecit, et ita ad duodecim milia Romanorum a Barbaris capti Sed postea Caganus Mauritio ostendit, se illos redditurum, si in singulos nummum unum penderet. Recusante Imperatore, medium nummum postulavit: verum cum nec tanti milites redimere vellet, partim ex tenacitate,


page 777, image: s0849

partim militum odio, Barbarus iratus omnes interfici iussit. Quare milites Mauritii de clade a Cagano accepta inter sedisceptarunt, et culpam eius in Commentiolum contulerunt, qui exercitum prodidisset: et Recuperatores ad Imperatorem miserunt, qui Commentiolum accusarent; inter quos etiam fuit PHOCAS, qui post imperavit. Huic Imperator, cum causam exercitus liberius ageret, colaphos infligi et barbam evelli iussit; et querimoniam populi adversus Commentiolum non suscepit, sed hos re infecta dimisit. Unde in tantum odium venit, ut in die Natali Christi ingrediens templum, pene lapidibus obrutus sit. Cedrenus, Diaconus.

II. Tum Duci mandarat Imperator, ut Istro cum copiis traiecto, inde per hiemem commeatum peteret. Id consilium IMperatoris ab avaritia profectum erat, ut legionibus latrocinio se sustentantibus, militaria stipendia lucraretur. Concitata ergo seditione, milites statim Phocam Centurionem, super clypeos elatum, Exarchum proclamarunt: qui propositum urgens, Constantinopolim totum exercitum duxit: et cum ad urbem pervenisset, a factioso populo intromissus, statim diademate ornatus est a Patriarcha Cyriaco: qui a tyrannode Orthodoxa fide, et ut sine perturbatione ser varet Ecclesiam, professionem extorsit. Mauritius Phocae adventu cognito, orto etiam in urbe tumultu, media nocte exutus Imperatoria stola, et privata vest amictus, cum uxore liberisque fugam arripuit: filium autem Theodosium ad Cosroem Regem Persarum misit, ut recordaretur eorum, quae ubi facta fuerant a se, et vicissitudinem benefici rependeret filio suo. Zonaras, Diaconus.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cum inter Prasinos et Venetos de stationibus controversia orta esset, Phocas satellites quosdam misit, qui turbam compescerent; quorum unus cum tribunum Venetum per contumeliam pepulisset, Veneti indignati clamarunt: Abi, cognosce statum rerum, disce ordinem: Mauritius nondum est mortuus. His auditis, Phocas in caedem Mauritii incitatus, missis militibus Chalcedonem, (quo ae. grotus cum coniuge et parvis filiis et filiabus fugerat) eum ex fuga retraxit. Suntque ibidem in portu Eutropii, Phoca spectante, primum filii eius necati: ex quibus cum infans quaereretur, dixit Mauritius, eum esse apud nutricem. Missum est ad illam, ut afferretur infans. Nutrix, misericoridia mota erga Imperatoris filium, ipsum abdidit in loco, et suum filium pro eo mactandum carnifici tradere voluit. Pater agnovit, suum non esse, nec voluit infantem alium pro suo interfici. Dixit igitur ad Phocam: Iste non es tmens: parcas alieno innocenti sanguini, et iubeas adferri meum. Coacta est igitur nutrix adducere Imperatoris infantem; qui adductus, patre etiam intuente, est transfossus: et quidam referunt, quod eo occiso, lac cum cruore effluxerit, sic ut spectatores omnes lamentarentur. Deinde tres filiae; post has mater CONSTANTINA, boni Principis Tiberii filia: (quamquam alii referunt, quod Constantina prius post mortem Mauritii cum tribus filiabus sit occisa.) Spectaverat Mauritius filiorum et filiarum neces mirando silentio; sed cum videret, sanctam coniugem etiam feriri, (uti expresse habet Philippus in Chron. p. 538. Item in Locis Manl. p. 118. Et in Locis Theolog. 457.) hanc edidit confessionem suorum delictorum: IUSTUS ES, DOMINE, et RECTUM IUDICIUM TVUM. Psal. 119. v. 137. Tandem et ipse securi cervicem subiecit, et mortem subiit, repetito iterum hoc versiculo Psalmi: Ustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Anno aeratis 63, Imperii 20. Onuphrius.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Philippus in Chron. scribit, cadavera in littora esse abiecta, et ex edicto Phocae, multis diebus in campo iacuisse, donec feterent; deinde autem ab eunucho quodam in templo sepulta esse. Zonaras vero §. 4. in Mauritio refert, quod uxor Mauritii CONSTANTINA post mortem mariti cum tribus filiabus sit occisa, et in aede Divi Mamantis vicina moe nibus sepulta, atque eius sepulchro hoc Epitaphium inscriptum ab eunucho, sive cubiculario Iustiniani Pharasmane, qui sepulturam curavit:

Hic sita quae Regum (dolorheu!) miseranda dusrum:
Uxor Mauritii, filia Tiberii.
Quae, partu monstrante meo, fecunda probavi,
Multorum esse etiam posse bonum Imperium.
Militis huc furor, et populi levis ira, maritum,
Me, sobolemque meam sanguinolenta tulit.
Heu mihi, quid gemitis Nioben? Ego mortua spiro,
Aspera continuis saxa rigo Lacrimis.
Cladibus haud Hecubae certent Iocastaque nostris,
Nam levior dolorest: caesus uterque parens.
Saeve, quid infantes perimis, vitiique dolique
Ignaros? Aetas quid dedit illa mali?
Non libi Roma meis iam praebeo frondibus umbras,
Turbine Threicio stirpitus interii.

II. THEODOSIUS Mauritii filius a patre ad COSROEM Regem Persarum praemissus erat, auxilia contra Phocam petiturus. Hunc quoque ex


page 778, image: s0850

fuga retractum Phocas trucidari iussit. Is ante mortem hanc precationem effudit: Domine Iesu Christe, tu scis, me nullum hominem iniuria affecisse: nunc ergo mihi eveniat, ut iubet tua potentia. Miscell.

III. Caesi quoque sunt Mauritii amici et duces: PETRUS Mauritii frater, GERMANUS socer Theodosii, et filia eius, Theodosii coniux, COMMENTIOLUS, et alii.

LXII. IMPERATOR, PHOCAS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

EXobscura familia in Thracia oriundus fuit. Parentes eius ignorantur.

II. Appellatio.

PHOCAS appellatus est foedo nomine atque omine, iuxta versum:

Conveniunt rebus nominasaepe suis.

Nam *fw/kh, Phoca est, bellua marina, valde vorax, corio et pilis tecta, per somnum mugiens. Unde et vit ulus marinus appellatur. Coit canum more, paritque in terra animalium ritu. Huc pertinet illud Virg. l. 4. Georg.

—— Et turpes pascit sub gurgite Phocas.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et Mores.

COrpore Phocas scribitur deformis fuisse, aspectu terribilis, capillis flammantibus: qui argumentum fuerunt naturae adustae. Mores tribuuntur ei immites et feri.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius LEONTIA dicta fuit, ex qua unam suscepit filiam, nomine DOMNENTIAM, quam Prisco patricio matrimonio iunxit.

III. ACTA POLITICA. Imperii occupatio.

Cum Mauritius ob avaritiam apud milites in odium incurrisset, illi concitata seditione Phocum, Centurionem super clypeos elatum, Exarchum proclamarunt. Phocas igitur cum exercitu Constantinopolin profectus; quo cum venisser, a seditioso populo in urbem intromissus, ibique ab Episcopo et Senatu exceptus, et cum professus esset, se recte sentire in religione Christiana, in templo D. Iohannis Imperator proclamatus, mense Novembr. A. C. 602. et a Patriarcha Cyriaco coronatus est; ubi duobus moratus diebus, tertia die introivit regalia, super imperialem sedens carrucam. Porroquinta die coronavit LEONTIAM uxorem suam Augustam. P. Diaconus. Zonaras.

1. INGRESSUS eius fuit I. FRAUDULENTUS. Quia militum cor furatus est, cum ab iis Legatus missus ad Mauritium, insolentius contra Imperatorem locutus est. Professus quoque est, se recte sentire de religione.

2. VIOLENTUS. Quia sanguine Mauritii, eiusque totius familiae occisae, Imperium suum stabilivit.

II. PROGRESSUS fuit tyrannicus. Quia uti potestatem acquisivit, ita usurpavit; nempe crudelitate grassatus est in Mauritium, eiusque uxorem, liberos atque amicos, sanguine eorum omnia complendo, adeo ut verius Tyrannus, quam Imperator fuerit.

III. EGRESSUS fuit tragicus: uti postea dicemus.

Regula I.

DEUS Tyrannos dat in ira sua. Hoseae cap. 13. V. 11. Exemplum habemus in hoc Imperatore, quo Sol vix ullum vidit indigniorem et iniustiorem. Nam Codrenus scribit, quendam ex religiosis, Phoca imperante, DEUM ad disceptationem provocare ausum, quaesivisse, Cur tam impium Christianis imposuisset Imperatorem? Postea eundem audivisse vocem, cum quidem neminem videret, sibi dicentem: Se deteriorem alium invenire potuisse neminem: at hoc meruisse Constantinopolitanorum peccata.

Regula II.

Seditiosi consumi solent a Tyrannis, quos ipfi elegerunt.

EXEMPLA.

I. Sichemitae Abimelechum declararunt Regem: paullo post Duce quodam Gahale ab eo defecerunt. Abimelechus ira percitus urbem invadit, seditiosos opprimit, puberes omnes occidit, urbem amplam unum rogum facit, et in patriae ruderibus salem seminat. Iudic. cap. 9. v. 45.

II. Memorabile est, quod Cedrenus refert, seditiosos illos milites, qui neglecto Mauritio Imp.


page 779, image: s0851

Phocam ad tyrannidem evexerant, adeo fuisse sub Phoca consumptos, ut cum HERACLIUS creatus Imper. accuratam militum recensionem ageret, de universa militum multitudine, quos a Mauritio conscriptos Phocas acceperat, tantum duo superfuerint. Tam felix eis fuit imperium Phocae, quem illi coronaverant.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Initio bonam de se spem praebuit subditis, exspectantibus per ipsum Romani imperii restaurationem: quia vir militaris erat, et saepe victoriam ab hoste reportarat. Sed ille, postquam Imperatoriam dignitatem consecutus fuerat, totum sese vitiis dedidit, et Rem publicam minime curavit. Nam,

I. Fuit IGNAVUS. Quoniam cum aulicis suis Persico more solitus est secreta omnia disponere Hi legatos audiverunt, iudicia administrarunt, Magistratus damnarunt. Imo desidia atque ignavia eius hostes Romani imperii undiquaque potentiores facti. In occidente Germanias, Gallias, Hispanias, et bonam Italiae partem, Pannonias item et Moesiam magis magisque abstulerunt. In Oriente vero Persae Mesopotamiam, Syriam, Palaestinam et Phoeniciam subegerunt: in Atmeniam, Cappadociam, Paphlagoniam et Galatiam incursiones fecerunt. In Europa Avares Thraciam vastarunt. Ita quidem, ut quasi umbra tantum quaedam de imperio Romano restaret. Diaconus. Pomp. Laetus.

II. AVARUS fuit. Longe studiosius enim Mauritio colligendae undique pecuniae incubuit, et avarissime tributa exigenda mandavit: imo tantae fuit av aritiae, ut subditos, quibuscumque posset modis, expilaret, et undiquaque opes corraderet: militibus quidem stipendia non omnino denegavit, sed ca nimium parce praebuit. Diacon. Pomp. Egnat.

III. LIBIDINOSUS suit, adeo ut raptas coniuges aliorum stupraret.

IV. CRUDELIS, PERFIDUS, et EBRIOSUS fuit. Nam 1. Mauritium, eius coniugem, liberos, omnesque cognatos misere trucidari iussit: uti in historia praecedenti dictum. 2. NARSES ab co defecerat, Edessa occupata, et acceptis a Cosroe Persarum Rege auxiliis. Postea frater Phocae ad eum missus est, qui iureiurando fidem ei firmavit, nihil eum mali passurum ab Imperatorre, si rediret ad eum. At Phocas nulla fidei datae ratione habita, vivum eum cremavit: quod magnum dolorem Romanis attulit. Sic enim formidolosus Narses fuerat Persis, ut pueros quoque suos, nominando Narsetem, terrerent. Zonaras. P. Diaconus.

3. Cum Phocas Circenses ludos edidisset, ac sub vesperam vino se ingurgitasset, et tardius rediret, clamavit populus: Expergiscere Phoca! Cumque non statim ad spectaculum procederet, vociferati sunt: Rursus vinum bibisti, rursus mentem amisisti. Ob hoc convicium ira correptus, multis membra praecidit, multosque viros nobiles et praestantes occidit. Zonaras. Diaconus.

4. Cum praetoriani milites conviciis Imperatorem lacessivissent, furore percitus multos occidit, multos truncavi; nonnullos in mari demersit: plurimos praefecto ad supplicium in praetorio custodiendos tradidit. Praetoriani contra praetorium et curiam cremarunt, et effregerunt carceres: quibus iratus Phocas omnes simul exauthoravit. Zonaras. Miscell.

5. Annoimperii sui quinto, filiam Domnentiam Prisco Patritio et Comiti excubitorum in uxorem dedit, et factis magnificis nuptiis in palatio Marniae, iussit fieri ludum equestrem; in quibus, quod imagines Prisci et Domnentiae publice propositae essent, a populo ambo Augusti proclamti sunt. Id vero Phocas molestissime tulit, et statim eos, qui imagines proposuerant, decollari iussit, ac Priscum generum odio habere coepit: et inquisitione facta, cum plurimi suspecti essent novarum rerum, eosdem in carcerem coniecit: qui cum angustior esset, plurimi in tanto foetore defuncti sunt. Matrona autem quaedam proxime carcerem habitans, cum miserias captivorum nosset, sponte cessit aedibus suis, easque Phocae dedit ad ampliandum carcerem. Zonaras. Miscell. et Glicas.

V. TIMIDUS fuit. Cum Imperator Mauritius somniasset, se tradi iugulandum suo militi Phocae, ideoque Philippicum interrogaret, qualis esset Phocas, isque respondisset, centurionem ambitiosum esse, sed timidum: Sitimidus est, inquit Imperator, homicida est. Hoc enim vetustas dixit, *pa=n deilo\n foniko\n.

Plutarch. in Artaxerex Tit. 1. p. 1024. Timiditas in tyrannide funestissima est: Placidus, mansuetus, et suspicione liber, animus fortis. Unde immites et maxime indomitae ferae meticulosae sunt pavidaeque. Generosae ex audacia confidentiores, non declinant consuetudinem, vel eorum attrectationem.

II. ACTA SAGATA.

Cosroes Persarum Rex, certior factus de Mauritio Imperatore amico suo caeso, arma Phocae intulit, quinto mense post occisum Mauritium. Contra hunc Phocas misit cum exercitu Narsetem et Germanum: cum his Cosroes praelio congressus.


page 780, image: s0852

cos vicit, et magna clade adfecit. Cedren. Diacon. Nicephorus.

Postea cum Imperator non haberet exercitum, quem hostibus opponeret, et rem militarem negligeret; hostes imperii Romani undiquaque potentiores facti: ita ut eo ventum sit, ut tantum quasi umbra quaedam de imperio Romano restaret, et aut nomen imperii deleretur, aut Phocas occumberet. Cedrenus, Zonaras, Diaconus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. MAURITIUS Imp. Constantinopolitanum Episcopum passus fuerat se nominare Oecumenicum, h. e. universalis Ecclesiae Praesulem. Quam arrogantiam reprehendens Gregorius Pont. Roman. exclamat: O tempora, ô mores! Ardet undique bellis orbis terrarum, trucidantur ab Idolorum cultoribus Christiani, delentur a Barbaris urbes et templa: et tamen sacerdotes, velut insu Itantes calamitatibus, vanitatis nomina usurpant, et titulis profanis sese ostentant. Nomen tamen Oecumenici Romano Episcopo Phoca concessum, Bonifacius III. Gregorii successor cupide arripuit. Atque inde initium sumpsit Tyrannis Hierarchiae Romanae, cum sedem Romanae Ecclesiae, sogante Bonifacio, Phocas statuisset, caput esse omnium Ecclesiarum, et Romanum Episcopum iussisset superiorem esse Constantinopolitano et ceteris omnibus. Similiter Bonifacius a Phoca impetravit PANTHEON templum, ab Agrippa tempore AUGUSTI Imp. exstructum, idque in honorem virginis Mariae ROTUNOAE, et omnium Martyrum consecratum est. Anastas.

II. A. C. 609 ingens Antiochiae seditio mota est, qua Iudaei Christianos crudelissime persecuti sunt, multos occiderunt, et Anastasium Episcopum in foro combusserunt. Phocas exercitum misit Antiochiam, iussitque quaestionem haberi. Multi iudaeorum partim occisi, partim mutilati, urbe eiecti sunt. Zonaras, Diaconus, Miscell.

Prodigia.

I. Imperante Phoca, orbem tetrarum, praecipue vero Italiam, gravissuna et intolerabilis fames pressit. Tantus etiam fuit hiemis tigor, ut mare frigore congelatum, pisces postea mortuos eiceret. Chron. Funccii fol. 121.

II. Miraculum quoddam refertur a Sigeberto, quod videlicet pauper quidam a nautis eleemosynam petierit. Cui illudentes nautae refponderunt, se praeter lapides nihil habere Mendicus igitur istam impietatem nautarum exsecrans, inquit: Omnia ergo, quaecumque manducabilia sunt in navi, vertantur in lapides; quod et factum est: lapidum enim duriciem omnia, quae prius manducabilia fuerant, sortita sunt, licet color et forma ciborum pristina manerent. Sive autem vere hoc factum, sive ab aliquo confictum est; certe miseri non sunt irridendi, nisi DEI itam et vindictam severam in nos provocare voluerimus. Sigebertus in Chron. Hist. Magd. Cent. 7. cap. 13. pag. 560.

III. Merito quoque magnum prodigium dici potest, quod imperium Roman. Monstrum Imperatoris, nempe Phocam, habuerit; et quod Pontifex roman. Episcopus Occumenicus a Phoca constitutus sit.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

CUm eo ventum esser, ut aut nomen imperii deleretur, aut Phocas occumberet: milit Senatus et ipse Dux Priscus legatos ad Her aclianum, eius Heraclii patrem, qui post imperio potitus est, Africae et Libyae Praefectum, orantes, ut se a tyrannide Phocae vindicaret.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Heraclianus igitur cum classe et magnis copiis militum filium Heraclium: GREGORAS patricius cum multis equitibus, et magno exercitu misit Nicetam, ea conditione, ut uter prior urbem occupasset, et Tyrannum sustulisset, is imperio potiretur Antervertit autem HERACLIUS, et commissa ad portum pugna, superior evasit, adiuvante Prisco, qui praefecti honore fungebatur. Regiam vero cum multis militibus Photius occupavit, unus ex illustribus, cuius uxorem Phocas vi constupraverat. Cumque satellites desperata falute regia cessissent, Tyrannum solio deturbavit, direptaque purpurae, pullam ei vestem induxit, et captivum heraclio exhibuit. Qui cum dixisset: Itane miser Rem publ. administrasti? Phocas ex desperatione respondit: Tu vero melius eam administrabis? Ob quod dictum iratus Heraclius, calcibus in eum insiliit, et castrari iussit. Alii eum statim occisum, alii manibus et pedibus prius amputatis, et virilibus (ob lasciviam, et multorum coniuges adulterio contaminatas) exsectis, postremo obtruncatum esse tradunt. Atque ita Tyrannus imperium male partum, maleque adminiltratum, male amisit, cum per octennium imperio insultasset. Cedren. Zonar.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Infelix Tyranni cadaver, quod eius reliquum


page 781, image: s0853

fuit, in Bove (est locinomen) crematum est, ubi caminus fuisse perhibetur aereus, forma bovis, Pergamo translatus: unde et loco nomen factum.

II. Sunt et Tyranni fratres, aliique necessarii interfecti. Zonaras, Cedren. Onuphr.

AXIOMA.

Omnis fere Tyrannus tragicum habet exitum.

Id quod testantur exempla tum sacra, tum profana.

I. SACRA.

I. PHARAONEM gravissimas poenas dedisse Iegimus. Fluctibus enim maris Rubri obrutus est, totusque exercitus cum eo: sicut scriptum exstat Exod. 14. v. 28.

II. ABSALOM propter tyrannidem, incestum et impietatem, alique scelera, quae in fratrem Amnon, sororem, ipsumque Parentem exercuerat, iusto DEI iudicio, in fuga e quercu pendens cappillitio, misere transfoditur 2 Sam. 18. v. 14.

III. ACHAB propter iniuste lapidatum Naboth, in praelio sagitta ictus occumbi: eoque in loco, quo canes fanguinem Naboth linxerant, lambunt etiam ipsius sanguinem canes. 2 Paralip. 18. v. 34, 38. Iuxtaillud 1 Reg. 21. v. 21. 2 Reg. 6. vers. 7.

IV. Idem testatur exemplum Iezabelis, 2 Reg. 9. Antiochi Epiphanis, 2 Maccab. 9.

V. HERODES Ascalonita Christum occidere tentans, plurimosque pueros nec tradens, Matth. 2. v. 16. propter tyrannidem graviter punitur a DEO: ut legere est apud Iosephum lib. 17. Antiquit. Iudaicar. cap. 7. Item lib. 1. de bell. Iudaic. cap. 21.

VI. HERODES Tetrarcha, alias ANTIPAS dictus, qui Iohannem Baptistam decollavit, in exilio miesere periit: teste eodem Iosepho lib. 18. Antiq. Iudic. cap. 14.

VI. HERODES ACRIPPA, qui Iacobum patruelem Domini interfecit, a vermibus erosus animam efflavit: ut patet ex Act. c. 12. v. 22, 23.

II. PROFANA.

I. NERO primus auctor persecutionis in Christianos, interfecit Octaviam uxorem: matrem praeterea Agrippinam, cuius dissecuituterum, ut videret, quo in locoipse, antequam nasceretur, delituisset: etiam praeceptotem Senecam, Apostolos item Petrum et Paulum sustulit. Is violentas sibi inferre manus tandem coactus est. Eutropius lib. 8.

II. DOMITIANUS persecutor Iohannis Euangelistae, non sine sanguine occubuit. Nam in cubiculo a suis propriis ministris, conscia etiam uxore Domitia, multis vulneribus trucidatus est. Sueton. Eutrop.

III. TRAIANUS horrenda paralysi, et simul hydropisi, exstinctus est.

IV. DECIUS in voraginem abiectus, ab eadem absorptus est.

V. GALERIUS et MAXIMINUS in eos inciderunt morbos, quos nulli medici sanare, imo ne ferro quidem potuerunt. Unde divinam esse plagam ipsimet fateri coacti sunt: ut exstat apud Eusebium lib. 8. et. 9.

VI. Ita quoque tyrannus Phocas miserabili morte exstinctus est. Nam (uti supra dictum) detruncata suntei brachia et pedes: et sic iacuit diu, ut duriter excruciaretur, nec cito mori posset.

LXIII. IMPERATCR HERACLIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

PATER eius dictus HERACLLANUS, qui Africae et Libyae Praefectus fuit.

MATER eius ignoratur.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. UXORES habuit duas.

PRIOR fuit FABIA, quam in coronatione (mutato eius nomine) EUDOCIAM appellavit.

POSTBRIOR dicta fuit MARTINA fratris eius filia.

II> LIBERI.

Ex priore uxore suscepit 1. filium HERACLIUM iuniorem, quem A. C. 613. in autumno Augustum appellavit, mutato nomine Heraclii in CONSTANTINUM. 2. filiam EPIPHANIAM, quae tamen ante Heraclium nata, et similiter a patre A. C. 613. in vere Augusta dicta est.

Ex posteriore uxore suscepit filios: FABIUM, quem et Heracleonam vocavit; et DAVIDEM. Zonaras in Heraclio §. 6. et 7. Miscell.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Occiso Phoca, mox consensu Senatus et


page 782, image: s0854

militum Imperator electus, et a Sergio Patriarcha coronatus est. Eodem quoque die Eudociam sponsam diademate ornavit. Ita simul et Imperatorias et nuptiales coronas acceperunt: eodem die et Imperatores appellati. Zonaras, Cedrenus.

II. Imperii administratio.

I. Initio pie, iuste et laudabiliter imperium administravit. Et quidem duabus rebus maxime insignis est ipsius gubernatio: quarum altera felix fuit, repressio Cosrois Persici Regis; altera calamitosa universo generi humano, videlicet initia et sectae regni Mahometici.

Palam autem hic Princeps fortissimus et victoriosissimus professus est, neminem sibi praeter DEUM auxiliari posse: in quo vincere praeclarum sit, ac decorum: quo volente, unus mille facile persequatur. Unde hoc Symbolo usus est: ADEO VICTORIA.

Sic et Euripides scribit in Supplicibus:

*a)reth\ ou)de\n fe/rei
*brotoi=sin, ei) mh\ to\n xrh/zont) e)/xei.

id est,

Nil fortitudo proderit mortalibus,
Sinon opitulator DEUS sit maximus.

Quod cum in aliis rebus, tum maxime in bello et militia verissimum est: in qua praecipue non tam fortunae, aut fortitudini militum, aut virium magnitudini confidendum est; quam virtuti, et bonitati divinae, et iustitiae ipsius causae. Testantur hoc ipsum tum S. Scripturae dicta, tum exempla.

I. Scripturae dicta.

I. Psalm. 20. v. 5, 6, 7, 8. Laetabimur in salutari tuo, et in nomine DEI vexillum nostrum erigemus: impleat Dominus omnes petitiones tuas. Nunc cognovi, quod Dominus salvabit unctum suum: exaudiet illum de caelo sancto suo: dextera eius salvat potenter. Hi in curribus, et hi in equis: nos autem DOMINI DEI nostri recordabimur. Illi incurvati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus, et erecti sumus.

II. Psalm. 33. vers. 16, 17. Non salvatur Rex per multam virtutem: gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Fallax equus ad salutem: in multitudine potentiae non liberabit.

III. Psalm. 140. v. 7. Domine DEUS, virtus salutis meae: texisti caput meum in die belli.

IV. Victoria a Domino est. 2 Sam. 1. vers. 21. 1 Maccab. 3. v. 18, 19.

V. Non copiae, nec vites victoriam afferunt, sed auxilium DEI. 2 Paral. 14. v. 11.

VI. Apparatus et vires non sunt sufficiens causa victoriae: sed auxilium DEI, celeritatem, magnitudinem animorum, et alia multa concurrere oporter. 1 Reg. 20.

VII. Proverb. cap. 21. v. 31. Paratur ad pugnae diem equus: sed a DEO est victoria.

II. Exempla.

I. BIBLICA.

I. ABRAHAM habens in comitatu trecentos et octodecim servos, potentissimorum Regum exercitus vicit. Genes. 14. Quo facto nemini dubium reliquit, victoriam non in multitudine militum, sed in bellatorum alacritate consistere, et virtutem nulli numero succumbere.

II. GIDEON Dux populi Israelitici, cum trecentis militibus, qui una manu tubas, altera testulae gestabant, innumerabiles Midianitarum copias superavit. Midianitae in sua potentia sunt confisi: Gideon vero eiusque milites in nomine Domini, clamantes: Gladius Domini et Gideonis. Illi ceciderunt: hi vero steterunt. Iudic. cap. 7.

III. PHILISTAEI tribus copiis, et bene armati in terram Israel sese infundunt anno Mundi 2960. Tot erant milites, quot arenae maris. At Israelitarum tantum sexcenti erant, non armati, sed duo tantum ex illis omnibus arma et gladios gerebant, videlicet Saul et Ionathan: alias hasta aut gladius in Israel non inveniebatur. Et tamen illi ceciderunt, hi steterunt. 1 Sam. 13. v. 20. 22.

IV. GOLIATH viribus et vastitate corporis confidens, nec visu facilis, nec dictu affabilis ulli: Exser citum Israeliticum omnem, prae suo robore et mole contemnit, et ex eo provocat clamore fortissimum quemque mane et vesperi, dies totos quadraginta. Ad eius conspectum trepidarunt universi, nec audebat quisquam, etiam praemiis amplissimis invitatus, cum eo congredi. Missus in castra David, eius in DEUM maledicta impia non fert, et regio permissu certamen cum eo singulare suscipit. Itaque tiro adolescens, accedens ad virum militarem: ad armatum hasta et clypeo, instructus funda et lapillis, cum risu et convitio excipitur: sed nomine DEI sui invocato, David primo ictu, cassidem aeneam perrumpit, frontem eius parvo lapillo dividit, eumque gladio proprio obtruncat, et spolia opima corpori detrahit. 1 Sam. 17.

V. ABIA bellum cum Ierobeamo gessit: ille in aciem produxit bellicosissimorum virorum quadraginta milia Hic vero exercitum habuit octingenta milia virorum, qui etiam electi erant, et ad bella fortissimi, in quibus considebat, et Abiam ita


page 783, image: s0855

cingebat, ut locus evadendi non esset. Abia vero pressus calamitate, et in angustias extremas compulsus, salutem a DEO expetit, dicens:


[Gap desc: Greek word]

*meq) h(mw=n en arxh=| *kurios.
DEUS nobiscum est in prima acie.
Gott ist mit vns an der spitzen. Paral. 13. vers. 12.

Tantus igitur pavor hostibus iniectus est, ut ad conspectum corum, quos circumvallaverant, trepidarent, inque fugam se conicerent. Abia eos insequens, quingenta milia gladio tollit. 1 Paral. 13. vers. 17.

VI. ASA Rexin Iuda habuit in exercitu suo portantium scuta et hastas, de Iuda trecenta milia: de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia, omnesque illi viri fortissimi. Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu suo, 1000000, et 300 curribus. (maximus hic fuit exercitus, cuius mentio fit in Bibliis.) Zara confidit in multitudine exercitus sui: Asa autem in Domino. Inocavit enim Dominum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus: adiuva nos Domine Deus noster: In te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contrate homo. Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda: fugeruntque Aethiopes, et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt, et exercitu illius proeliante. 2 Paral. 14. v. 11.

VII. Tradunt Ebraei, Iudam Maccabaeum hoc Symbolum militibus suisdedisse: DEIEST VICTORIA, 2 Maccab. 13. v. 15. eumque hac in Deum fiducia fretum hostes fortissimos et numerosissimos parva manu prostravisse, indeque eum dictum esse Hebraice
[Gap desc: Greek word]
Macchabi, h. e. Maccabaeus, nimirum a literis Ebraicis, quae sunt initiales singularum dictionum huius versiculi, qui in Ebraeo sic habet:
[Gap desc: Greek words]
micamocha baelim Iehova. Sie enim a prima dictione mi capias primam literam m, a secunda primam ch, a tertia primam b, a quartai, easque coniungas. facies Machabi, i. e. Machabaeus. Ita tradit R. Isaac ben Hole. Reuchlinus lib. 3. Cabalae. Mercerus in abbrev. Ebraicis. Sixtus Senensis lib. 1. biblioth. et Genebrardus in Cironologia.

II. PROFANA.

I. XERXIS copiae pene innumerabiles primum a trecentis Lacedaemoniis ad Thermopylas luxatae, deinde a Themistocle in pugna Salaminia fractae, tandem vero a Pausania ad Plataeas prorsus exstinctae sunt. Strigel.

II. HENRICUS V. Imperator Silesiam, quae tunc Poloniae parebat, cum exercitu ingressus, Libusium oppidum limitaneum cepit, illudque donavit Archiepiscopo Magdeburgensi: Glogoviam frustra oppugnavit, et Boleslao pacem dedit. Ubi cum forte Caesar legatis ingentem auri et argenti thesaurum monstrasset, subindicans, paratos esse belli gerendi nervos: Hic, inquit, Polonos perdomabit. Unus ex legatis Polonicis stultam Caesaris iactantiam notans, annulum aureum digito detractum ad reliquum auri cumulum adiecit: addens haec verba: Iungatur aurum auro. Quo scommate nihil offensus est Caesar, respondit Germanlca lingua: Hab danck: quod est: Ago gratias. Inde mansit universae familiae nobile nomen, ut Habdanckii appellentur. Paullo post Henricus V. non procul a Vratislavia acerrimo praelio victus est a Bolestao R. Polon. in camppo Canino; cui nomen fecit concursus canum post pugnam cadaver laniantium. Crom. Curaeus.

II. VITIA.

Supra diximus, quod Heraclius insignibus virtutibus praeditus fuerit; tamen vitiis non prorsus caruit. Nam,

I. In haeresin Monotheletarum lapsius est: de quo plenius in Actis Eccles. dicemus.

II. Ad aruspicinam et incantationes conversus, totum sese Satanicis praestigiis et artibus facinandum tradidit.

III. Cum ipsius prima coniunx mortua esset, et funus ornatu regio per forum ad sepulturam efferretur, puella quaedam barbara per fenestram exspuens, elatum cadaver sputo attigit. Nulla mora interposita, innocens illa puella Imperatoris iussu comprehensa, rogo imposita viva cremata est; quae sanefuit immanis crudelitas. Zonar. Pompon. Laet. Egnat.

IV. Post mortem Fabiae fratris sui filiam Martinam in uxorem duxit (contra naturae et DEI leges) captus formae illius pulchritudine: atque ut crimen incestus palliaret, legem insupet tulit, ut idem omnibus eius subditis liceret. Propter istum incestum creditum est poenam ei hanc contigisse, ut membro genitali per priapismum sursum semper arrecto, vultum suo lotio permingeret, nisi tabella imo ventri opposita prohiberet. Niccph. Egnatius.


page 784, image: s0856

II. ACTA SAGATA.

I. Bella cum Cosroe Persarum Rege in Oriente gesta.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Cum Cosroes omnes provincias Imperii Romani percurreret, easque crudeliter vastaret; Imperator Heraclius vero non haberet exercitum, quem hostibus opponeret, cum Phocas rem militarem neglexisset: (vix enim duos in venit milites, qui a Mauritio lecti erant) legatos ad Cosroem misit, ab eo petentes ut tandem finem faciat fundendi sanguinem humanum in Romano Imperio, cuius beneficio habeat, ut Rex a Mauritio scilicet sit constitutus: sed legati sine responso sunt dimissi, Zonar. §. 6. Cedrenus.

II. Cosroes et Persae anno Christi 615, Imperii Heraclii quinto, Iordane occupato, Palaestinam et urbem Ierusalem vi expugnarunt, et per Iudaeorum manus interfecerunt, ut fertur, ad 90 milia hominum. Nam Iudaei a Persis Christianos emptos necaverant; Zachariam Praesulem Hierosolymitanum, et lignum crucis Christi, cum reliqua praeda, in Persidem abduxerunt. Cedrenus, Diaconus.

III. Anno Imperii Heracliisexto cepit Cosroes totam Aegyptum, et Alexandriam et Libyam usque ad Aethiopiam, multaque praeda accepta, et exuviis quamplurimis et pecuniis, ad propria remearunt. Diaconus §. 2.

IV. Anno septimo Imperii Heraclii, castrametati sunt Persae contra Carthaginem, quam et bello ceperunt. Idem.

V. Heraclius abhorrens a bello, anno Imperii sui 8, anno Christi 618, iterum legatos misit ad cosroem, qui admonerent eum, quantum deberet Romano Imperio, et ut tandem faceret modum suae felicitatis, et pacem concederet: Verum Cosroes, cui animus erat perdendi omnia, his contemptis legatis, spretisque pacis conditionibus, superbe admodum et contumeliose respondit, dicens: Non parcam vobis, donec crucisixum abnegetis, quem DEUM fatemini esse, et Solem adoretis. Auxerant superbiam Cosrois priores successus Phocae tempore. Imperator igitur pace desperata, bello Persas invadere constituit; cumque aerarium exhaustum esset, quicquid auri et argenti in Ecclesiis reperit, id signavit, et ea moneta militem conduxit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Heraclii cum Ducibus Cosrou pugna, eiusque victoria.

I. Heraclius anno Imperii sui 12, A. C. 622, indictione decima, cum Pascha celebrasset, sequenti die, feria secunda, vesperi, eduxit exercitum Constantinopoli contra Persas: et quidem eo alacrius hosti occurrit, quia non Imperii causa tantum, sed multo magis propter defensionem Ecclesiarum et Christianae doctrinae dimicandum esse intelligebat. Porro filium suum urbi praesidio reliquit, ipsique tutorem constituit caganum, cum quo firmam amicitiam pepigerat. Saes Dux a cosroe missus totam Asiam vastavit, Chalcedonem usque pervenit, et cum Heraclio de pace egit: a qua Heraclius non aversus misit legatos ad eum septuaginta; qui perfidia plusquam Punica in vincula coniecti, et ad Cosroem missi sunt: qui ratus, quod Saes non simul Heraclium cepisset, eum revocavit, et vivo cutem detraxit. Cedrcnus.

II. Saeocciso, Cosroes alium misit ducem nomine Sarbaram. Missus praeterca a Cosroe Dux Anastasius, ad vastandam Asiam minorem et obsidendam Chalcedonem; sed hic magno Heraclii bono, relicta superstitione gentili, a Persis ad Christianos confugit, Sacris Christianis initiatus, et post aliquot annos a Persis captus, adque Cosroem abductus, martyrio coronatus est.

III. Heraclius, assumptis copiis Turcorum, in itinere plures copias contraxit, easque ad pugnam exercuit. Nam diviso dupliciter exercitu, acies et congressiones invicem sine sanguine fieri iussit. Clamorem bellicum, et carmina et iubilum, et impetum in alterutrum surgendi habere hos docuit, ut reperti in bellis nil mirarentur, sed fidenter impetum in hostem facerent. Cumque in venisset exercitum in desidia multa et formidine constitutum, et per multas terrae partes disseminatum, actum in unum collegit, talique oratione ad eos usus est: Videte, fratres et filii, quod inimici DEI conculcaverunt regionem nostram, et urbes exterminaverunt, et altaria concremarunt, et mensas incruentorum sacrisiciorum sanguinibus et homicidiis repleverunt: quae flagitia non admittunt, flagitiosissimis repleverunt voluptatibus. Itaque rursus cuneos ad belicum exercitium armans, agmina duo armata ordinans, tubas quoque ac clypeorum phalanges efficiens, et populus thorace indutus astabat. Nam cum acies statuisset cautius, congressiones agere invicem iussit. Impulsiones autem vehementes, ac percussiones in alterutrum efficiebantur, et habitus belli ostendebantur. Eratque horribile


page 785, image: s0857

visu spectaculum, sine timore periculum, et ad strages impetus sine sanguine, non nisi advenientenecessitate, quatenus unusquisque percepta occasione caedis innocuae permaneret tutior. Cum ita Heraclius milites ad pugnam instruxisset, omnibusque armatis ab iniustitia penitus abstinendum, et pietatem sectandam praecepisset, relictis Persarum Ducibus recta in Persiam profectus est, ubi primum Persarum equit atum vicit, inde copias in Perside in hiberna collacavit, ibique in hieme aliquot proeliis Persicum exercitum attrivit, et tandem vicit, mediaque hieme anno Christi 522. Constantinopolim reditt. Cedrenus. P. Diaconus §. 3.

IV. Heraclius A. C. 623, Imperii sui 13, a regia urbe profectus, celerirer in aRmeniam properavit. Cosroes autem Rex Persarum misit Sarmanazarium cum exercitu, ad Romanorum fines vastandos. Heraclius scripsit ad Cosroem, ut aut pacem amplecteretur, et 70 Legatos suos restitueret, aut sciret, se cum exercitu suo Persidem ingressurum. Sed nihil responsi accepit. Ideo 20 Aprilis Persidem ingressus est. Quo Cosroes comperto, Sarnabaram Ducem, quem in Asiam minorem miserat, ut et Sarmanazarium revocavit, et collectis ex tota Perside militibus suis, Sathin Ducemillis praefecit, atque contra Imperatorem procedere iussit. Sed Heraclius nihil territus, advocato exercitu suo, verbis exhortatoriis incitavit eos, dicens: Viri fratres, DEI amorem in mente sumamus, iniuriam huius requirere satagamus. Fortiter hostes nostros aggrediamur, quin multa dira in Christianos operati sunt: revereamur Romanorum imperium, quod sui ipsius est Domini, et non alterius, et stemus adversus hostes impiis telis armatos. Induamus fidem, nec formidemus interemptionem, et interemptricemgentem: quia intra Persarum regionem con sistimus, ingensque fuga fert periculum. Viriliter agamus, et Dominus DEUS cooperabitur, et perdet inimicos nostros. Cumque Imperator his et aliis quam plurimis commonitionibus populum exhortatus esset, respondit ei unus pro omnibus: Expandisti angustiam cordis nostri, Imperator, os tuum in admonitione dilatans. Acuerunt sermones tui gladios nostros, et hos animos, qui vinci nequeant, operati sunt. Expeditos nos tuis verbis exhibuisti: erubescimus in pugnis te aspicientes procedere, et iussiones tuas in omnibus sequimur. Imperator autem cum exercitu ad Persidem interiorem accessit, urbes multas vastavit regias aliquot sedes Cosrois cremavit, et inulta milia captivorum secum traxit: qui cum sibi oneriessent, quinquaginta eorum milia in libertatem restituit, et exercitum in hiberna distribuit. Cedren. Diacon. in Heraclio §. 5.

V. A. C. 624. Cosroes Sarrablagan Praetorem constituit, virum facinorosum, et elatum: tradensque eiexercitum, eos videlicet, qui dicuntur Cosroegetae ac Perozitae, in Albaniam eum direxit ad Heraclium. Cumque ingressi essent fines Albaniae, non sunt ausi cum Heraclio congredi. At Imperator mox ut ver accessit, ex Albania in Persiam moturus, a Duce Sarrablaga obsessus est; qui bellum vide batua conficere posse, si Sarbaras alter Dux Persarum eum exercitu accessisset. Pervenit igitur cum exercitu suo Sarbaras, quos omni virtute armavit Cosroes, et destinavit per Armeniam adversus Heraclium. Sarrablagas vero secutus post tergum Heraclii, non est cum eo in conflictum congressus, exspectans uniri Sarbarae, et ita cum Heraclio proelium committere. Cognito autem Romani Sarbarae impetu, metu correpti sunt, ad pedes Imperatoris prociderunt cum lacrimis, scientes, quale sit malum non cedere servum domini voluntatibus, et paenitentiam agentes super inobedientia sua, quam nequiter perpetraverant, dicentes: Auxiliatricem manum, Domine, priusquam pereamus, miseris praebe. Cedimus enim tibi, in quibu scumque praeceperis. Tunc Imperator acceleravit congredi cum Sarrablaga, priusquam alter adveniret: praelio igitur commisso, Sarrablagam vicit Cosrois Duces cum convenissent, iterum pugnarunt: sed et tum victi sunt. Advenit post tertius Dux Sathin, quo recreati Heraclium insecuti sunt; cuius auxiliares Lazii una cum Abasgis, et alii, timore perculsi, Imperatorem deseruerunt. Sathin hoc animadvertens, furore multo una cum Sarbara Heraclium persecutus est. Ast Imperator collecto exercitu, hos verbis exhortatus est: Multitudo vos, fratres, inimicorum non conturbet. Deo quippe volente unus persequetur mille. Mactemus ergo nosmetipsos pro salute fratrum nostrorum, et sumamus coronam Martyrii, quo et suturum tempus nos laudet, et Deus reddat mercedes. His atque aliis verbis milites animosos reddidit: interim vero caute et timide progressus est, reddiditque Persas securos. INde noctu cum equitatu regressus, incautos hostes in castris invasit, et plurimos occidit, insignique praeda potitus cum gaudio in Armenia intrepidus hiemavit. Miscell. Diaconus.

VI. A. C. 625. Imperii sui 15 Heraclius per Taurum montem primo vere ad Martyropolin et Amidam exercitum deduxit, ibique eum refecit. Inde Euphratem transiit mense Martio, et tandem Samosatam occupavit: ibi per totam aestatem Persas variis proeliis attrivit, et tandem exercitum in hiberna distribuit. Miscell. Cedrenus, et Diaconus.


page 786, image: s0858

VIII. A. C. 626. Cosroes hac hieme legatos misit ad Hunnos, Avares, et Sclavos, cum multis muneribus; eosque invitavit, ut secum Heraclio bellum inferre vellent, et Constantinopolim expugnare. Quo cognito, Heraclius exercitum suum tripliciter dividit: tertiam partem Constantinopolim, ut ibi praesidio esset, misit; quibusdam vero traditis Theodoro fratri suo, contra Sathin bellare praecepit. Theodorus primus ad hostem venit, et Sathin praelio vicit. Hoc comperto, Cosroes contra Sathin ira inflammatus est. Qui sibi ab illo metuens, maerore animi mortuus est, quem salitum ad se deferri iussit Cosroes, et multis verberibus mulctatum in frusta discerpi iussit. HERACLIUS ipse humiliore parte exercitus accepta in Laziam profectus, et in ipsa degens, Turcas ab Oriente, quos Cazaros vocant, in auxilium evocavit; qui ruptis Caspiis portis, in Persiam irruerunt in regionem Adragiae, una cum praetore Zeibil, qui dignitate secundus a Cagano erat: et in quaecumque loca peragrarunt, tam Persas depraedarunt, quam civitates et villas igni tradiderunt. Profectus vero Imperator his occurrit a Lazica. ZEIBIL hoc viso, accelerans collum eius amplexus est, electisque 40 milibus virorum fortium Imperatori in auxilium dedit, ac deinde in regionem suam reversus est. His autem Imperator acceptis, Persiam longe lateque vastavit. At vero Sarbaras Dux Persarum Chalcedonem properans, Avaresque Thraci urbi appropinquantes hanc depopulari pararunt, multis machinis, adversus eam commotis: Et navium sculptarum ex Istro multitudine infinita seu innumerabili delata sinum maris repleverunt. Decem dies urbem obsidentes, bellum terra marique gerentes, Domini virtute superati sunt. Ideo Avares discesserunt, et ad loca sua reversi sunt: Sarbaras autem obsidionem Chalcedonis continuavit, et hiberna ibi aedificavit. Miscell. Diaconus.

VIII. A. C. 627. Imperii sui 17. Heraclius mense Sept. iterum Persiam ingressus cum Turcis, Cosroem in angustias redeghit; sed cum lacesseretur a Persis quottidie, et hibernum tempus ingrueret, Turcae relicto imperatore abierunt. At Imperator nihilominus perrexit, et allocutus est milites suos, dicens: Scitote, fratres, quia nemo nobis vult auxiliari, nisi solus Deus, ut ostendaet potentiam suam; Quoniam non in multitudine populorum seu armorum est salus; sed in eos, qui sperant super misericordiam eius, mittit adiutorium suum. COSROES vero cum magno exercitu Razatem, virum bellicosum ac fortissimum, contra Heraclium destinavir. Imperator Calend. Decemb. ad fluvium Zaban prope Niniven castra metatus est, et die 12 Decembr. acerrimo praelio cum Persis congressus; eos Duce praestantissimo caeso vicit, et arces ac regias Cosrois cepit, destruxit, et incendit. Interim Cosroes cum iis in locis nihil firmum videret, sumptis suis thesauris, et spoliatis arcibus, Ctesiphontem properavit: quam tamen non ingressus est, quod praedictum ei esset ingens periculum in ea urbe. Ideo Seleuciam abiit. Heraclius vero in palatiis Cosrois mansit, et Natalitia Christi, ac Epiphanias festum ibi celebravit, et septimo Ianuarii ex eo loco discessit. Miscell. Diaconus.

IX. HERACLIUS A. C. 628. novo anno ineunte Cosroem ex omnibus suis palatiis fugavit, eaque destruxit. Cosroes contra, quod Sarbaras Dux, qui in Asia contra Heraclium bellum gerere debebat, nihil moveret, literas misit ad alium Ducem, nomine Cartharigam, cui mandavit, ut Sarbaram occidat, et exercitum in Persiam reducat; sed is qui literas detulit, circa Galatiam a Romanis comprehensus est. Qui comprehenso eo nescientibus Persis, eum Byzantium dedu xerunt, et Imperatoris filio tradiderunt. At Imperator (nempe Heraclii filius) cognita veritate, protinus Sarbaram accersivit, qui cum introisset, astitit Imperatori: Imperator autem huic epistolam, quam Cosroes ad Cartharigam miserat, tradidit, eique praelegit. At ille rei veritate comperta, statim foedus cum filio Principis et Patriarcha fecit, aliamque epistolam confinxit, in qua addidit, etiam alios quadringentos satrapas et ribunos, et centuriones interimendos, eamque convocatis tribunis et centurionibus recitandam curavit. Zonaras, Diaconus, Cedrenus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Persarum in Cosroem odium. Heraclius adhuc in Persia cum exercitu commorans, scripsit ad Cosroem: Ego persequutionem patior, et pacem unice desidero. Non sponte Persiam vast avi, sed a te lacessitus. Quare arma deponentes pacem amplectamur: exstinguamus ignem, priusquam universa in flammet. Cumque Cosroes hanc Heraclii admonitionem non admitteret, Persarum adversus se ingens odium excitavit. Quo accessit strategema illud Archisatrapae Sarbarae. De cuius nece cum Cosroes ad Cartharigam compraetorem eius literas misisset, eaeque, nuntio intercepto, in manus Sarbarae pervenissent, alteras ipse Cosrois nomine confinxit, quibus sua et multorum Praefectorum tribunorumque militarium caedes mandaretur: Hae literae cum palam recitatae essent, omnes iracundia inflammati, communi consilio ad Romanorum Imperatorem se conferre statuerunt. Diaconus, Zonaras.


page 787, image: s0859

II. Tragicus Cosrois exitus, eiusque causa. Post haec etiam aliud accessit infortunium ad Cosrois interitum maturandum. Nam cum plures haberet filios, reiecto Siroe natu maximo, alteri nomine Mardasae regnum tradere conatus est. Quod cum cognovisset Siroes, conciliatis sibi quibusdam Satrapis, parentem Cosroem invasit, ferreis compedibus eum alligavit, et magnis ponderibus circa collum gravatum in tenebricosum locum, ubi thesauros deponere Cosroes Volebat, detrusit; parumque panis et aquae ei porrigi iussit, et hoc modo fame illum cruciavit, dicens: Comedas aurum, quod incassum collegisti; propter quod etiam multos fame necasti, et Romanos contra Persas concit asti, ac caedibus mutuis cladibusque grassari coegisti. Deinde Mardasam, cui regnum ille destinarat, ceterosque liberos in conspectu illius trucidari mandavit. Postremo Cosroem post 15 diem iam fame maceratum carcere eduxit, ipsumque, metae loco collocatum, et telis Ducum Persicorum confossum sustulit, cum annos regnasset 25. Sic inter spicula nequissimam animam reddidit, qui conviciorum ac blasphemiarum tela in Christum crucifixum eiaculatus fuerat, et arma impia ei intulerat. Cedrenus, Diaconus, Zonaras.

USUS.

Pulchrum poenae talionis exemplum habemus in Cosroe. Hic enim patrem suum HOrmisdam in carcerem coniecit, et deinde occidi iussit. Idem ipsi contigit a filio Siroe. Nam iussu filii primo in carcerem coniectus, et fame maceratus, postea vero sagittis confectus est.

III. SIROES regno potitus scripsit ad Heraclium, scelerati Cosrois interitum ei annuntians, pacemque cum eo fecit firmissimam: et captivos omnes, quotquot in tota Perside carceribus inclusi tenebantur, reddidit, una cum Hierosolymitano Patriarcha Zacharia, et ligno S. Crucis, quod Persae ante annos 12 Hierosolymis abstulerant. Similiter qui a Romanis captivi tenebantur, domum redeundi potestas data est. Recepta est tum a Romanis Africa, Aegyptus, et quicquid terrarum fuerat ex Romano Imperio a Persis occupatum, a Mesopotamia ad oram Syriae, et ad mare Erythraeum, Arabia tantum excepta, quam Mahometus sua labe infecit, sibique subiecit. pax denique his conditionibus confirmata est, ut limes Persici et Romani Imperii Tigris esset, atque Persae Mesopotamiam armis haud infestarent. Cedrenus, Diaconus.

IV. Heraclii triumphus. Hisce Heraclius acceptis, cum sex annis Persidem oppugnasset, septimo anno Constantinopolim reversus est. Populus civitatis, audito adventu ipsius obviam illi cum Patriarcha et filio Constantino processerunt, portantes ramos olivarum et lampades, laudantes eum cum gratulatione et lacrimis, accedens autem filius Imperatoris, cecidit ad pedes eius: et cum amplexatus esset eum, ambo lacrimas profuderunt. Quo viso, populus Deo hymnos Eucharisticos cecinit, atque cum gaudio et acclamationibus Imperatorem exceperunt: Qui ingressus est urbem, sedens in aureo curru, sine ornamentis triumphalibus, tenens crucem in manibus pro lauro, ac publice gratias agens Christo pro victoria; cuius memoria ut posteritati consecraretur, Ferias exaltatae crucis instituit. Diaconus, Zonaras, Cedrenus, Miscell.

II. Bellum cum Cagano, Rege Avarium

I. CAGANUS A. C. 619. Imperii Heraclii pono, bellum Imperatori intulit, et ad Thraciam vastandam exercitum eduxit. Heraclius, qui nec Persis resistere poterat, legatos ad Caganum de pace misit, quae fraudulenter promissa est: hac tamen conditione, Si Imperator ipse praesens pacem confirmaret. Imperator, ne quid in se desiderari pateretur, hosti obviam profectus est cum omni obsequio regio, ac muneribus multis ad suscipiendum Caganum, recepturus ab eo iuramenta faciendi invicem sponsiones pacificas. At Barbarus, spreto iureiurando et foedere, subito tyrannige contra Imperatorem profectus est, eumque comprehenderestuduit. Stupefactus ergo Imperator super insperatae rei molimine, fuga elapsus Constantinopolim reversus est. Barbarus autem omne regium instrumentum et comitatum, pecuniam quoque, et multa milia captivorum, diripuit, atque impune domum rediit. Zonaras, Diacon.

II. Anno Imperii sui decimo, Heraclius bellum contra Persas moliens. primum omnium firmam pacem cum Cagano facere sibi constituit. Legatis igitur ad Caganum missis, super his quae nequiter acta fuerant ab eo conquestus, et ad pacem adhortatus est. Qui se paenituisse pollicitus, foedus cum Heraclio inivit. Zonaras, Diaconus.

III. Cum Heraclius adhuc in bello Persico occupatus esset, Caganus iterum foedere rupto Byzantium agrum, dum Imperator abfuit, invasit: verum illi, quos Heraclius discedens silii sui curatores, et publicarum rerum administratores reliquerat, multos viros fortes in barbaros, propter absentiam exercituum secutos, ex improviso immiserunt, eorumque multa milia occiderunt; reliqui turpi fuga se in sedes suas receperunt. Miscell.


page 788, image: s0860

II. ACTAECCLESIASTICA.

I. HERCLIUS, bello Persico finito, A. C. 629, primo vere Constantinopoli Hicrosolymam profectus est, reportans eo S. crucis lignum a Persis recuperatum, et actis Deo gratiis, votisque persolutis, Patriarcham Zachariam sedi suae restituit. Narrant autem, Heraclium ornatu regio voluisse humeris suis susceprum crucis lignum importare in urbem; sed prohibitum esse, porta sponte sua occlusa. Itaque admonitum haud scio Angeli ne, an Zachariae Patriarchae voce, ornatum regium deposuisse, et pedibus nudis ingressum esse, iterum sese aperiente porta absque ulla hominum opera. Addunt etiam, Angelum dixisse: Cum Salvator mundi hanc portam ingrederetur, nullo ornatu regio incedebat Quid igitur tu tibi vis?

II. HERACLIUS cum esset Hierosolymis, omnes Iudaeos urbe sancta expulit; adiuncto edicto, ne iis intra tertium milliare adire eam liceret. Cedrenus, Diaconus.

III. A. C. 629, in memoriam divini beneficii, et quod devicto Cosroe Persarum Rege, crucem Domini a Persis ablatam recepisset, atque Hierosolymae urbi restituisset, FESTUM EXALTATIONIS CRUCIS, 14 Septembris quotannis celebrandum, instituit.

IV. Hierosolymis Edessam et Hierapolim profectus, ubique Ecclesias constituit. Cum Edessae versaretur, in colloquium descendit cum Athanasio Iacobitarum Patriarcha, qui erat vir eloquens, callidus et dolis plenus, qui cum promitteret, se Synodum Chalcedonensem recepturum, constituitur ab Imperatore Patriarcha Antiochenus. Inde quaestionem movet, an una vel duae voluntates in Christo Deo et homine dicendae essent. Imperator cui haec nova videbantur, consulit Syrum alexandriae Episcopum, et Sergium Constantinopolitanum; quos cum videret consentientes de una voluntate, ipse etiam horum auctoritate motus, hanc sententiam amplectitur, et Ecclesia Orientis iterum misere turbata est errore MONOTHELETARUM. Verum cum Sophronius tum Praesul Hierosolymitanus, subiectis sibi sacerdotibus convocatis, per Concilii modum demonstrasset: Qui unam in duabus Christi naturis voluntatem atque actionem affiumarent, eos palam unam quoque naturam statuere; eique IOHANNES Papa Romanus assensus esset: Imperator edictum proponit: neque unam, veque duplicem in Christo actionem asserendam esse. Id edictum non modo orthodoxis, sed Monotheletis ipsis quoque ridiculum visum est. Zonaras, Diaconus, Cedrenus.

V. Imperante adhuc Heraclio in Oriente, Occidentales Saxones audierunt BERINUM, docentem de Christo Servatore. Berinum enim Henorius Papa ad ipsos miserat. Atque hoc modo conversi ab Idolorum Ethnico cultu ad Christum, una cum suo Rege Cynegildo, Baptismum acceperunt. Ita iis ipsis temporibus, quibus Mahumeth in Oriente coepit opprimere religionem Christianam, ea alia orbis parte emersit. Christus enim semper regnat et triumphat, et regnum suum salutiferum degente ingrata aufert, et ad aliam gentem transfert, quae cupide veritatem complectitur. Beda lib. 3. cap. 16.

VI. Eduinus, Anglorum Rex, a Paulino Episcopo baptizatus est, una cum suis nobilibus ac plebe plurima, A. C. 627, die Paschatis, 12 Aprilis. Beda lib. 2. cap. 14.

VII. IUDAEI A. C. 616 ex Hispania in Gallias profugiunt odio religionis Christianae, quam recipere nolebant. Sed in Gallia eandem sortem experiuntur, ut cogantur vel Christianifieri, vel facultates suas amittere. Causa, cur Iudaei ad religionem Christianam coacti sunt, videtur fuisse, quod praedictum esset, religionem Christianam a circumcisis eversum iri: quod creditum fuit de Iudaeis, cum Saraceni id postea tentarint.

VIII. MAHUMED Pseudo-Propheta, Turcicae impietatis et Tyrannidis auctor et propagator, cum venenum suum toto decennio occulte hominum animis infudisset, tandem collecto exercitu, armata manu, dogmata suapropagare, et homines ad ea amplectenda vi cogere non dubitavit. HIc A. C. 622, metu inimicorum suorum ex urbe Mecha coactus est profugere: et ab hac fuga ordiuntur suam Aeram sive annos Muhametani, qui sunt anni mere lunares duodecim mensium. Incipit autem haec AERA ARABUM, sive anni HEGIRAE die 15 Iulii, vesperi occidente Sole, Iudaeorum more, quando inchoatur feria sexta. Novilunium Iudaicum fuit die 14 Iulii, feria quarta, horis 7, et scrupulis 112, post Solis occasum. Quia autem HERACIIUS Arabibus Scenitis, qui ipsi egregie militaverant, stipendia diutius solvere recusabat, quippe Praefectus Heraclii contumeliose canes eos nominasset, illi irati cum Mahumete se coniunxerunt. Horum viribus auctus et poteus factus Mahumet, progressu temporis multas provincias sibi subiecit. Arabes enim freti multitudine et viribus suis, primum Damascum et Phoeniciam occuparunt, et in Christianos, parere seditiosis et assentiri falsis dogmatibus recusantes, crudeliter saevierunt, et aaliquoties copias Heraclii profligantes, a Romano Imperio Phoeniciam, Syriam,


page 789, image: s0861

Mesopotamiam, et Aegyptum avulserunt. Persas postea, regia stirpe excisa funditus, sibi subiecerunt, Ecclesias everterunt, et Christi nomen summis viribus delere conati sunt: in quibus locis quottidie Christiani, non aliter quam oves, magno agmine mactati sunt. Ut autem facilius in officio subditos contineret Mahumed, cum animadverteret, ex disputatione de religione macimas dissensiones in Imperiis oriri, Alcoranum condidit; quem tamen post eius mortem primum rhythmis comprehensum alii ediderunt. P. Diaconus, Zonaras.

Prodigia.

I. Ingentes terrae motus per 33 dies Palaestinam, et per totum ferre annum Italiam concusserunt. Sigeberius, P. Diaconus.

II. Imperante Heraclio, Cometa forma gladii in caelo appar vit a Meridie usque ad Septentrionem sese extendens. Quo prodigio augescentem Saracenorum potentiam significatum fuisse putant. Hist. Magd. cent. 7. cap. 13. p. 561. Annales.

III. Lues elephantina in Italia grassata est, quae adeo deformavit aegrotos, ut quando defuncti erant, agnosci non possent. Marian. Scot.

CAPVI III. DE EGRESSV.

CIrca finem Imperii Heraclii, Resp. Christiana ingentem cladem accepit. Seribitur enim, quod contra Agarenos (quos hodie Saracenos et Turcas appellamus) stultissimo consilio ex portis Caspiis copias de gente saevissima (quam Alexander M. olim super mare Caspium propter corum populorum immanitatem occlusissse dicitur) eduxerit, ut eius gentis opera Saracenos profligaret. Deus igitur iratus per Angelum suum 50000 hominum in exercitu Heraclii occidisse scribitur. Barbari enim populi a Christianis Principibus non sunt in orbem Christianum introducendi. Plus enim cladis et calamitarum tales adiutores dare solent, quam auxilii fuo praesidio praestant. Id quod Saraceni in Orientem evocati, suo exemplo docuerunt: quippe qui totum Orientale Imperium tandem devorarunt. Hac insigni calamitate Imperatoris animus ita fractus et prostratusest, ut ex animi aegritudine in morbum incideret, et accedente hydrope vitam cum morte commutaret, A. C. 641, mense Martio, cum imperasset an. 30, menses 10. Fuit hic primus Imper ator, quem Constantinopolitanus Patriarcha consirmavit, et postremus, quem exercitus Romanus elegit. Post eum enim Impp. Romani Imperium, vasi hereditario iure, filiis suis reliquerunt. Otho Frisigensis lib. 5. cap. 9. Gotfridus Viterbiensis parte 16. Chronic. Histor. Magadeb. cem. 7. cap. 13. p. 561. Cedrenus.

LXIV. IMPERATOR, CONSTANTINUS III.

I. ORTUS.

I. Generatio.

I. PATER eius fuit HERACLIUS.

II. MATER fuit FABIA EUDOXIA. Ex hisce Parentibus Constantinus III. natus est: uti in historia Heraclii diximus.

II. Appellatio.

Dictus fuit 1. HERACIIUS CONSTANTINUS 2. Constantinus tertius. (Nam primus huius nominis Constantinus M. fuit: Secundus, filius eius natu maximus, CONSTANTINUS II.) Antea dictusfuit Heraclius, sed in coronatione nomen eius mutatum, et Constantinus appellatus est.

II. PROGRESSUS.

I. EDUCATIO.

Pater eum a teneris unguiculis diligenter educari curavit, tum in studiis, tum in equestribus exercitiis, ita ut omnes magnam de eo spem conceperint.

Symbolum eius:

INSANIA LAETA VOLUPTAS.

Qui dulce malum voluptatem dixit, recte dixit: Omnia enim, quae de voluptate dici possunt, uno quasi verbo est complexus. Blanda siquidem res est voluptas, quae pulcherrima specie utilitatis et iucunditatis hominibus blanditur; sed ea tamen perniciosa et turpis: quae in maximam tandem molestiam et calamitatem, cum infamia et dedecore coniunctam, conicit eos, quos semel amice complexa est. Ex quo recte Plato, teste Tullio, escam malorum voluptatem appellat: cum ait: *de/lear tw= kakw=n h( h(donh/. Sic nimirum ut Princeps Lyricorum ait:

—— Virgo Formosa superne,
Desinit in turpem piscem malesuada voluptas,
Utilitasque boni specie fucata.

Nam est falsae utilitatis et voluptatis omnino quidem virginea facies, cuiusmodi est Scyllae, ac Sirenum: sed quaeblandissimae sunt dominae: nigra


page 790, image: s0862

profecto, et venenosa cauda, quaeut scorpius, incautos vulnerat.

Congruunt haec cum adagio Salomonis: Post risum venit tristitia, et gaudium occupat luctus. Proverb. 14. v. 13.

Exemplum habemus in Philistaeis. Horum enim voluptas quam derepente in luctuossissimum desiit exitium, cum ad cakptivum et excoe catum Simso nem illudendum convenissent? Iudic. 16. vers. 23, 25, 30.

II. ACTA OECONOMICA.

I. Uxor eius fuit GREGORIA, quae et Anastasia appellata, Nicetaeviri celeberrimi filia.

II. Ex ea suscepit filium, nomine Constantem, qui postea Imperator factus est.

III. ACTAPOLITICA.

Electio et coronatio. Puer adhuc unius anni coronatus est A. C. 613, patre Heraclio sic volente. Quod Imperator ideo fecisse videtur, quia bello gravi et periculoso contra Persas occupatus erat. Voluit igitur sibi successorem constituere, ne ex dissidiis in eligendo Imperatore Res publ. Romana quateretur. Neque tamen consultum fuisset, si tot annos a tutoribus Principis pueri regeretur. Sed Heraclius imperium in sua familia hoc modo, ex affectu humano, retinere studuit. Chronicon Funccii.

Narrat Cedrenus, eum a quibusdam admonitum, quod corona Imperatoria cum patre sepulta esset: ideo Callinico cubiculario mandasse, ut cam sibi afferret. Is sepulchro aperto, cadaver Heraclii instar aquae dissipatum reperit: coronam vero capiti adhaerescentem, una cum crinibus revellens, cum lamentatione ad Constantinum adtulit, qui solvi atque aestimari eam iussit. Aestimata autem est libris 70.

III. EGRESSUS.

Causae mortis eius fuerunt duae.

I. Haereticorum instigatio. pyrrhus enim haereticus Patriarcha Constantinopolitanus, et complices eius, cum viderent, Constantinum religioni orthodoxae esse addictum, et sincerae religionis Doctoribus et Episcopis assentiri, eosque promovere; novercam Martinam instigarunt, ut eum e medio tolleret.

II. Novercae ambitio. Heraclius post mortem Fabiae Eudoxiae, matris huius Constantini, duxit fratris filiam Martinam, ex qua natus est HERACLEONAS. Hunc ut faceret Imperatorem mater, veneno sustulit Constantinum, sexto mense (alii quarto) postquam Patri Heraclio successerat, et silium suum Heracleonam substituit. Zonar. Chron. Funccii fol. 123.

LXV. IMPERATOR, HERACLEONAS, cum matre MARTINA.

I. ORTUS.

HERACLEONAS ex incestu est natus. Nam secunda Heraclii uxor Martina fuit fratris eius filia, ex qua Heracleonas genitus.

II. PROGRESSUS.

II. Imperii occupatio.

Per fraudulentiam et violentiam ad Imperium pervenit. Nam sublato Constantino, Imperium sibi et filio HERACLONAE vindicavit MARTINA.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOG ATA.

1. Vix decennis erat, cum ad Imperium perveniret Heracleonas. Ideoque male administratum fuit. Iuxta illud Ecclesiast. 10. vers. 16. vae terrae, cuius Rex puer est!

2. Coronam ex sepulchro patris ablatam templo Sophiae dedicavit.

3. Legatum quoque Constantini, militibus viritim tria numismata distribuit. Zonar.

II. ACTA SAGATA.

Sub Heracleona A. C. 641. Saraceni Caesaream Palaestinae, post septennii obsidionem expugnarunt, et in ea septem Christianorum milia obtruncarunt. P. Diaconus, Zonaras, Cedrenus.

III. EGRESSUS.

1. Cum Heracleonas cum matre male Imperium administraret, in omnium odium incurrit. Senatus igitur iussu capti, et primum Martinae lingua praecisa est, ne oratione, qua plurimum valebat, populum commoveret: Puerum vero Heracleonam naso mutilarunt, ne decor aut gratia in vultu ad commiserationem populum flecteret: deinde ambo in Cappadociam relegati; cum Imperium sex menses tenuissent, ibi in carcere mortui sunt. Cedrenus, Zonaras, Diaconus, Egnatius.

2. PYRRHUS quoque, qui insidiarum adversus Constantinum conscius fuit, exilio est mulctatus. Quidam referunt, quod ex fuga retractus, interfectus sit, etc.


page 791, image: s0863

LXVI. IMPERATOR, CONSTANS II.

CAPUT I. DE ORIV.

I. Generatio.

AVus eius fuit HERACLIUS Imp. Cuius nepos fuit hic Constans II.

PATER fuit Imp. Constantinus iunior.

MATER fuit Gregoria, Nicetae patricii filia.

II. Appellatio.

Dictus fuit CONSTANS, a bono omine. Quia parentes eius putarunt, eum in pietate et Christianis virtutibus constanter et perseveranter victurum. Verum habuit quidem nomen, sed non omen: ut ex dicendis patebit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA IVVENTUTIS.

AVus Heraclius et pater in studiis liberalibus omnibusque exercitiis Equestribus eum informandum diligenter curarunt: in quibus etiam ita profecit, ut magnam de eo spem omnes conceperint.

II. ACTA OECONOMICA.

Uxor eius quaenam fuerit, ab Historicis non memoratur. Ex ea autem. suscepit filios tres, 1. CONSTANTINUM POGONATUM, qui ipsi in Imperio successit. 2. TIBERIUM. 3. HERACLIUM.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Pulsis in exilium Heracleona cum matre, a Senatu sine suffragiis militum Imperator electus est A. C. 642. mens. Febr.

II. Imperii administratio.

I. ACTATOGATA.

Patri dissimillimus fuit: quia omnis generis vitiis se dedidit. Nam

I. CRUDELIS fuit. Fratrem Theodosium, quem Imperii consortem ferre noluit, Ecclesiaeque mancipaverat, et Diaconum effecerat, tandem intersecit. Interfectus ipsi Constanti crebro per quietem visus est habitu Diaconi, poculum sanguine plenum porrigens, atque dicens: Bibe, frater. Ac si diceret: Inebriare fraterno sanguine, quem fudisti. Quare quasi alter Cain cogitavit Constans fugere. Loca igitur frequenter mutavit, et alias atque alias in Imperio urbes adiit. Cedrenus, Diaconus, Baronius.

II. Fuit libidinosus, adeo ut subditorum uxores et virgines ad stupra raperet. Egnatius, Diaconus.

III. Fuit homo inexplebilis avaritiae. Nam A. C. 663. Romanm venit: et quicquid aeris inveniri potuit et in templis, et in tectis, secum abstulit; adeoque paucissimos intra dies plus ornamentorum urbi detraxit, quam barbari infusi per tot annos. Tegulas enim aereas, quibus tecta fuerat Basilica Divae Mariae, quae olim Pantheon dicta est, Constantinopolin remisit. Primo Neapolin, inde in autumno Rhegium, et tandem in Siciliam, cum totam terram expilasset, abiit: ibi per aliquot annos haesit, gravis molestusque subditis: similiter in vicinis insulis atque provinciis, Calabria, Sardinia, Africa. Cedrenus, Zonaras, Diaconus.

II. ACTASAGATA.

I. Imperante Constante Saracenorum (hodie Turcas vocamus)potentia indies crevit. Muhavias enim Dux Saracenorum cum scaphis 1700 insulam Cyprum invasit, urbem Constantiam cum tota insula cepit, eamque horribiliter vastavit. Imperator igitur Constans, cum Muhavias magnos in rebus bellicis adversus Christianos haberet successus, pacem (vel potius inducias) cum eo ad biennium fecit. Chronicum Funccii fol 123.

II. A. C. 654. Constans cum Muhavia pugnavit, sed infelici successu: Muhavias, ut Constantinopolin aggrederetur regiam sedem, ingentem classem aedisicavit Tripoli: quae cum iam fere fuit parata, fratres quidam buccinatoris filii, Christiani professione, astu carcerem solverunt, in quo plnrimi captivi detinebantur; quorum auxilio fulti, omnem illum apparatum classis cremarunt. Sed nihilominus Saraceni classem aliam compararunt, cum Constans Imp. classe pugn turus adventaret; qui ea nocte, quae pugnam praecessit, somnium habuit, in quo videbatur sibi esse Thessalonicae, cum in Lycia esset. Expergefactus narravit somnium coniectori cuidam. Qui ait: O Imperator, utinam nec dormivisses, nec somnium aspexisses! nam esse Thessalonicae, *qe\s2 a)/llw| vi/khn, innuit, quod


page 792, image: s0864

interpretatur, Cede alteri victoriam, id est, ad inimicum tuum victoria vertitur. Et ita factum est. Nam inito praelio Constans succubuit, et mutata veste in aliam navim transiatus vix evasit. Theophan. Miscell. Diaconus.

Tunc et Rhodum Saraceni spoliarunt. Cedrenus.

III. Constans Imp. cum in Imperio ita vagaretur, tandem exercitum collegit, et contra Longobardos in Italiam profectus est A. C. 663. Luceriam expugnavit, et alia multa oppida Longobardis eriputi, Beneventum etiam obsedit et oppugnavit. Romoaldus Dux Beneventi, qui filius er at Regis Grimoaldi, imploravit parentis au xilium, qui tamen statim adesse non potuit: ideo Romoaldus aliquoties ex urbe in castra erupit, et feliciter cum Imperatore proeliatus est. Imperator, audiens Grimoaldum cum exercitu adventare, obsidionem solvit, Neapolim se recepit, et paulo post magna pugna a Romoaldo victus est. Diaconus.

IV. SAPOR Piaefectus Armeniae rebellavit Imperatori Constanti A. C. 667. et legatos ad Mahuviam Saracenorum Prin cipem misit auxilia petitum, Constans Imp. eodem legatos amandavit. Sed Saracenus favit Sapori, ipsique auxilia misit. Verum Sapor hic brevi spatio temporis dedit rebellionis poenas. Cum enim equus in ipsis portis urbis exsultaret et lasciviret, caput Afflixit portae, qua plaga defunctus est. Cedrenus.

V. MAHUVIAS eodem anno filium suum in Romaniam misit, multosque captivos abduxit, ac urbe Amatio in Phrygia potitus, quam firmavit quinque millium praesidio: sed Constans hanc urbem recepit in hieme, trucidato omni praesidio. Idem.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Avi sui impietatem in sectanda haeresi Monotheletarum secutus, (instigante praesertim Constantinopolitano Episcopo Paulo,) acerrime omnes, qui ab illa haeresi abhorrerent, aut contra docerent, persecutus est.

I. Abbatem MAXIMUM in Africa virum doctissimum et sanctissimum, una cum duobus Discipulis, lingua et manu truncari curavit, postea in Chersonam relegavit, Cum triennium apud Alanos in exilio egisset, mortuus est A. C. 660. Causa fuit, quod hic Maximus in Synodo, cum Martino Pontifice, Monotheletarum etrorem damnaverat. Zonaras, Diaconus.

2. MARTINUM Episcopum Romanum (qui Monotheletarum haeresin in Synodo damnaverat) Constans Imp. per Exarchum Theodorum Calliopam capi, vinctumque Constantinopolim mittiiussit, atqueinde in Chersonesum eum relegavit, ubi et mortuus est. Chron. Funccii p. 123.

3. Multi praeterea pii Doctores omnia adversa propter sincerae doctrinae professionem et defensionem contra haereticos Monotheletas a Constante perpessi sunt.

II. CONSTANS Imp., suasu Pauli Episcopi Constantinopolitani Monotheletae, et quod Episcopi in Africa, et aliis locis, ubi vel a Saracenis vel aliis hostibus vastabantur, Monotheleris vehementer contradicerent, nehi Episcopi in universum abalienarentur, proponit edictum A. C. 648. quod peculiari nomine Typum appellavit: in quo iubet utramque partem in controversia de voluntate in Christo tacere. At vero cum hoc modo non liceret de voluntate Chisti loqui, atque ita nec de duabus in Christo naturis, THEODORUS Papa Typum hunc, ut impium, convocato concilio damnat, et Paulum Episcopum, quod auctor huius typi esset, anathemate ferit.

Contra autem Imperator omnes Typo subscribere voluit: illos vero qui recusabant, et non approbabant, crudelissime exagitavit. Anastasius.

III. Constantinus Patriarcha Constantinopolitanus mortuus A. C. 666. cum annum et aliquot menses sedisset. Successit ei THEODORV shomo versutus et subdolus, qui Monotheletarum errorem, quantum potuit, promovit. Nicephorus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

COnstans tandem invisus omnibus propter saevitiam et avaritiam, cum Syracusis in balneo libidini vacaret, per insidias inter lavandum occisus est, situla, qua calida aqua profundi solebat, graviter ipsius capiti impacta, ab Andrea Trocli filio, cum imperasset annos XXVII. Cadaver ipsius ibidem magna cum sollennitate a suis, ut decuit, terrae mandatum est. Diaconus, Zonar. Anastas. Chron. Funccii fol. 124.

LXVII IMPERATOR, CONSTANTINUS IV. cognomento POCONATUS.

CAPUT III. I. ORTUS.

I. Generatio.

PATER eius fuit CONSTANS II. cuius filius natu maximus fuit.


page 793, image: s0865

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus fuit HERACLTUS CONSTANTINUS IV.

II. Cognomento dictus POGONATUS. Cum enim Constantinopoli discederet, parva lanugo mentum circumdabat: reversus est autem e Sicilia barbatus. Unde Pogonati seu barbati inomen reportavit. P. Diaconus.

CAPUT II: DE PROGRESSV.

II. ACTA OECO NOMICA.

UXOR fuit ANASTASIA, ex qua genuit IUSTINIANUM, qui postea Imperator factus est.

I. ACTA POLITICA.

II. Imperii occupatio.

Cum Constans Imp pater eius in Italiam proficisci vellet, cum consensu et suffragio Senatus atque procerum ab eo in consortium Imperii assumptus et coronatus est A. C. 663. Ita absente Patre Imperium Orientis administravit in annum septimum. Patre autem eius trucidato, ad plenam regni administrationem pervenit A. C. 670, et solus regnavit ann. 17.

II. Imperii administratio.

I. ACTATOGATA.

Bene et laudabiliter Imperium administravit. Unde LEO II. Papa eum in epistola sua vocat Regem magnum a DEO coronatum, seque famulum ipfius dicit, et petram, super quam fundata sit Ecclesia, esse Christum. Nondum enim plenam iurisdictionem Pontifices usurpabant.

Tantum in hoc Imperatore reprehenditur, quod in fratres suos crudelitatem exercuerit. Cum enim duos fratres suos initio Tiberium et Heraclium consortes Imperii recte tulisset, postea vel invidia motus, vel dominandi libidine percitus, vel quia filium suum successorem procurare voluit, (iam enim Imperatores Romani sibi Imperium hereditarium facere coeperunt) utrumque fratrem naribus truncavit, ne posthac Imperii dignitate fruerentur. Populus enim tres illos Imperatores, quasi in honorem Trinitatis, una veneratione honorabat; quod Constantino intolerabile videbatur. Cedren. P. Diaconus, Chron. Funccii fol. 125.

II. ACTASAGATA.

I. Bellum contra Mizizium.

Constante Imperatore Syracusis occiso, Armenius quidam Mizizius, quem alii mezentium vocant, vir audax, et proceritate ac pulchritudine insignis, adeo ut forma nec pictae fictaeve imagini cederet, militum favore fretus, quod bello Persico honestissimum ordinem duxerat, Imperium invadere conatus est. Sed res audacter magis quam feliciter mota est. A Constantino enim Imperatore classe victus et oppressus est, socii huius facinoris in vincula coniecti, et una cum capite Tyranni Constantinopolim deqortati sunt. Chron Funccii fol. 124. Diaconus.

II. Bellum in Sicilia.

Constantinus, audita patris morte, mox in Siciliam cum magna classe contendit, necem patris ulturus. Cumque, pubertatis annos tum primum egressus, imberbis Byzantio discessisset, barbamque in expeditione ad parernam caedem vindicandam nutrivisset, rediens vulgo a barba promissa Pogonatus sive Barbatus dictus est. Non enim prius se quieturum ostenderat, quam Tyrannum et ceteros paternae caedis auctores ultus esset, in quibus Iustinianus Patricius capite truncatus. GERMANUS Patriarcha, etsi egressus eam aetatem, qua castratio fieri solet; eunuchus tamen fieri iussus est, eo membor, quo vir erat, abscisso. Diaconus, Egnatius.

III. Bellum cum Saracenis sive Agarenis.

I. ORTUS.

I. Saraceni A. C. 668. bellum Africae intulerunt, et ad octoginta milia hominum captivos abduxerunt. Cedrenus.

II. A. C. 669. Saraceni, cum tanti motus essent in Sicilia, ipsi observantes dissidia, eam quoque invaserunt, et Syracusas obsessas tandem ceperunt, editaque ingenti caede, et praeda atque ornatu omni, quem Constans Roma abstulerat, et ex tota ltalia convexerat, onusti, Alexandriam reversi sunt. Idem hodie observat Turca, qui a Christianorum concertationibus occasiones captat et arripit regnum suum dilatandi.

III. Saraceni A. C. 671. vastarunt Lyciam et Ciliciam, et praepararunt ea, quae necessaria futura erant ad oppugnandam Constantinopolin.


page 794, image: s0866

IV. Saraceni A. C. 672 ingenti classe Thraciam aggressi sunt, et. Constantinopolin obsederunt tota aestate. Hinc Constantinus Imp. motus, Saracenis se opponere sibi proposuit, et classem ingentem paravit.

II. PROGRESSUS.

1. Saraceni cum Constantinopolin obsidione cinxissent, Constantinus Imp. classe animose se eis opposuit, A. C. 672; pugnavitque cum iis saepissime usque ad autumnum Tunc Saraceni tlassem Cyzicum abduxerunt, ibique hiemarunt, sequenti vere Constantinopolin reversuri.

2. Cum Saraceni ad obsidionem Constantinopolis reverli essent, Constantinus per duces suos eos classe vicit, et ad 30000 eorum occidit, anno Christi 673.

Ferunt, quod tum Gallinicus, quidam artificiosus architectus, ad Heliopolin Syriae ad Romanos profugerit.Is ignem in aqua ardentem (quem Graecum ignem vocant) invenit. Hoc mirabili et tunc temporis novo artificio usi sunt Romani, et Saracenorum naves (Barbaris illis nihil tale suspicantibus) exusserunt: pars quae incendio superfuerat, scopulis illisa periit. Cedrenus, Sigebertus, Zonaras, Chron. Funccii fol 125.

III. BGRESSUS.

Saraceni, hac clade accepta, spe deiecti, ac potius inetuentes, ne a Romanis invaderentur, pacis ineundae consilium iniverunt. Mardaitae quoque Libanum ingressi occuparunt speculas Libani, A. C. 676. easque ita muniverunt, ut essent inexpugnabiles. Ad hosce transfugerunt servi, captivi, et indigneae Saracenorum, et plurimis damnis Saracenos affecerunt: Qua re Saraceni adeo territi sunt, ut pacem cum Romanis facere accelerarent. MVHAVIAE igitur petenti per legatos pacem Constantinus annuit, ac misso Iohanne Patricio, cognomine Pitzigandi, viro facundo et prudenti, (quem Arabes summo honore exceperunt) cum Saracenis transegit, pace scriptis tabulis in annos 30 firmata, hac lege atque conditione, ut Arabes Romanis quotannis decem milia pondo auri, servos centum, et quinquaginta equos generosos tributi nomine penderent. Haec pax Romano imperio honori fuit, et dicitur altera porta calamitatum Orientis. Nam pace ea cognita, ceteri hostes Romanotum ad Occidentem, pacem atque concordiam, missis legatis, ac muneribus, ab Imperatore petierunt et impetrarunt. Cedren. Zonar. Chron. Funccii fol. 125.

NOTA.

Agareni et Saraceni sunt iidem populi. Nam ex Mose notum est, posteros Ismaelis, qui ex agar natus est, tenuisse Arabiam. Inde Agra urbs nominata est ab Agar matte Ismaelis, et gens Agraei, qui in 1 lib. Paral. 5. vocantur Agareni, incolae Arabiae. Nomen idem Agareni exstat Psal. 83. v. 6. In ea regione, in qua fuisse Agarenos certum est, collocat Ptolemaeus Saracenos: quia Tuscae noluerunt se nominari Agarens: ab Ancilla Abrahae, quae dicta fuit Agar; sed Saracenos, a Sara coniuge Abrahae, quae suit libera atque Domina. Verum gravitet errant. Nam
[Gap desc: Greek word]
Serakin, h. e. Saraceni, Garacener, recte appellantur Turcae, a radice
[Gap desc: Greek word]
Serik, quae in lingua Chaldaica idem est, at que vanus vel levis. Et
[Gap desc: Greek word]
Sarik, in lingua Arabica idem est atque fur, vel latro Sic Genes. 37. v. 25. Turma Ismaelitatum appellatur in Targ. Ierosolym. Saracenorum. Luth. Ein ahusfen Ismaeliter, das ist, Saracener. Et ita hodie arabes, Turcae atque Tartari, non a Sara Abrahae coniuge, sed a levitate, furacitate, atque praedandi sludio dicuntur.

IV. Bellum cum Bulgaris.

I. ORTUS.

Bulgari anno fere Christi 578. ex Sarmatiae finibus egressi, kThraciam tumultuosius sunt adorti, omniaque terroribus compleverunt. His Romanas ultra Danubium provincias late vastantibus, Constantinus terra marique occurrere paravit, amgna classe e mari in Danubium traducta.

II. PROGRESSUS.

Bulgari apparatu Constantini Imp. territi, munitione quadam occupata, quae fluminibus et limo cingebatur, quieverunt. Sed nec Romani eos invaserunt. Itaque cum utrinque dies aliquot per otium transacti essent, Barbari Romanos esse ignavos rati, atque eventu quodam insperato confirmati, fiduciam novam animis receperunt. Imperator enim ingenti pedum cruciatu affectus cum quinque navibus discessit ab exercitu, balneis usurus, relictis Ducibus suis, quibus in mandatis dederat, ut velitationibus hostes ad pugnam elicerent. Verum rumore in castris Romanorum temere orto, Imperatorem metu hostium fugam cepisse, omnes turpiter fugerunt, nemine persequente. Id praeter spem factum, adeo Bulgaris animos auxit, audaciamque acuit, ut tergis fugientium inhaerentes, multos intersicerent, neque pauciores caperent, et Danubio traiecto, tentoria in Romanorum terra figerent.

III. EGRESSUS.

Cum Bulgari ab eo tempore Romanas provincias Vastare non desisterent, Imperator coactus,


page 795, image: s0867

pacem cum eis fecit, pacto tributo annuo, cum dedecore Romani Imperii;et concessa eis ad inhabitandum Mysia, quam ditionem Danubio proximam hodie quoque gens illa ferox obtinet. Unde et nomen est Bulgariae. Existimantur autem Bulgari dicti essea Volga, vel Bulga fluvio, cuius fontes non procul absunt a Livonia, in paludibus Moscoviae. Is flu vius adeo crescit, fluens versus Orientem, ut 25 navigalibus ostiis in mare influat. Cedren. Egnat. Chron. Funccii fol. 125. Annales.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

CONSTANTINUS Imp. religioni orthodoxae addictus fuit, ideo in religionis negotio pie et prudenter egit. Cum enim videret Ecclesias per Monotheletarum haeresin misere distractas, in hoc summo studio incubuit, ut Ecclesiis pia pax restitueretur, et controversiae religionis legitime dirimerentur. Qua de causa ex omnibus nationibus doctissimos quosque Theologos convocavit, et Constantinopoli Synodum Oecumenicam VI. celebravit A. C. 681. Convenerunt autem in ea Synodo Univerfali ex occidente et oriente Episcopi 150. alii numerant 170, alii 289. Hanc diversitatem inde ortam puto, quod haec Synodus non uno anno fuerit absoluta. Itaque sieri potuit, ut initio quidem pauciores adessent, progressu vero temporis plures advolarent, aut fortasse ab Imperatore evocarentur. In hoc Concilio, praesente Imperatore, praesentibus etiam Agathonis Papae Romani legatis, et Georgio Patriarcha Constantinopolitano, et Theophane Antioncheno, decretum factum: Duas in Christo voluntates, et duas operationes praedicandas et credend is esse. Cum igitur haec synodus Monotheletarum haeresin (unam in Christo voluntatem ac operationem ponentium) condemnasset, Imperator eam haeresin, una cum ipsius defensoribus et propugnatoribus ex Ecclesiis penitus eliminavit. P. Diaconus. Sigeb. Zonar. Palmer. Regino. Ado Viennen sis. Honorius in Chron.

Prodigia.

I. A. C. 670. Hiems adeo vehemens et diuturna fuit, ut et homines et animalia plurima interirent. Cedrenus.

II. Fere eodem tempore pestis admodum gravis per integrum annum Ticinum afflixit. Magno quoque terrore populorum mense Maio A. C. 670. ignis in caelo emicuit per decem dies. P. Diaconus. Sigebert. Chron. Funccii fol. 124.

III. A. C. 676. Cometa terribilis per tres menses apparuit.

IV. A. C. 677. LOcustae magnis agminibus per Syriam et Mesopotamiam volitarunt. Et hoc flagellum DEI teiam Ethanici agnoverunt, atque IRAM DEORUM vocarunt. P. Diaconus. Honorius in Chron. Funccii fol. 125.

V. A. C. 680. Ingens terrae motus Mesopotamiam concussit, ita quidem, ut in urbe Edessa Basilicae adscensus et Trullus corruerit. P. Diaconus.

VI. A. C. 682. Mons Vesuvius exarsit, perque aliquot dies flammas et cineres copioseeiecit, et omnia circumquaque virentia corrupit. Idem.

VII. Eodem tempore fames et pestis Syriam et Libyam graviter afflixerunt. Diaconus, Honorius.

VIII. Adhuc imperante Constantino, in Anglia sanguine pluit. Histor. Magdeb. Cent. 7. cap. 13. pag. 564.

Exemplum memorabile de cane, indice homicidae, Cedrenus narrat, circa haec tempora accidisse. Nam cum quidam solus comitante cane iter faceret, interfectus est a latrone, quales itinera obsidere solent. Subducente autem se latrone, canis eo in loco permansit, domini cadaver ostendens. Forte alius quidam eo pergens super venit, qui cadaver in viam proiectum cernens, misericordia motus, terra effossa id sepeliit. Canis officium hoc pergratum habuit, seque ultro comitem ei ac servum adiunxit. Erat autem is homo conditione caupo, et solebat canis iis qui cauponam intrarent, qut exirent, adulari. Aliquanto tempore interiecto, is etiam latro, qui auctor caedis fuerat, in eam cauponam bibendi causa intravit: quem canis agnoscens, mox allatravit, atque in faciem eius insiliit. Quod saepius factum DEI instinctu, apud multos suspicionem excitavit: comprehensusque latro, et coram iudice constitutus, cum facinus, ut a se perpetratum erat, confiteretur, divinae vindictae poenas dedit.

CAP. III. DE EGRESSV.

COnstantinus inchoaturus annum decimum octavum imperii, mense Septembr. A. C. 685. facta pace in imperio Orientis et in Ecclesia, placide decessit, cum imperasset totos annos septendecim. Cedrenus.

LXVIII. IMPERATOR, IUSTINIANUSII.

HIc Iustinianus, quia, cum iam annos decem imperasset, ab imperio fuit depositus, et postea rursus ad imperium pervenit. Eius historiam hoc modo explicabimus, ut consideremusillum 1. ut


page 796, image: s0868

Imperatorem Constitutum. II. ut Imperatorem Relegatum et Depositum. III. ut Imperator. Restitutum. Et quoniam interea temporis, quo exulavit, Leontius et post eum Tiberius Absimarus imperii gubernacula tenuerunt; de Iustiniani Restitutione primum post historiam Tiberii dicturi sumus.

I. Iustinianus constitutus.

I. ORTUS.

I. Generatio.

I. PATER fuit CONSTANTINUS pogonatus.

II. MATER fuit ANASTASIA.

II. Appellttio.

I. NOMEN. Dictus est Iustinianus, a futuro omine. Quia parentes spem de eo conceperunt, fore ut iustitiam studiose coleret.

II. COGNOMEN, Iustinianus Secundus: Sic dictus, quoniam ante eum fuit Imperat. Iustinianus I, cognomento Magnus. Deinde cognomine dictus est (*rino/tmhtos, RHINOTMETUS, a praeciso naso. Cedrenus.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OECONO MICA.

Iustinianus cum novem fere annos imperasset, a Leontio imperio pulsus est, sed variis artibus imperii recuperationem quaesivit: ideo ad Caganum Avarium Principem se contulit, a quo honorisice exceptus, sororem eius in uxorem duxit, nmine THEODORAM; ex qua unum suscepit filium nomine TIBERIUM, spe concepta, fore, ut ab affine novo in imperium reduceretur. Sed Barbarus a Tiberio Imperatore pecunia corruptus, duos es suis familiaribus percussores ordinavit, qui hunc affinem et generum suum e medio tollerent: De quo ille praemonitus a Coniuge, quae per servum istud consilium cognoverat, duos illos (seorsim utrumque) ad se accersitos, suspendit ambos, laqueo gula fracta. Ablegata deinceps uxore, et navicula conscensa, ad Terbellin sive Trebellium Bulgarorum Principem confugit. Chron. Hedion Hist. Magd. Cen. 7. cap. 3. fol. 58.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Post obitum Patris, anno aetatis 16 Imperator electus, et a Patriarcha Callinico coronatus est, A. C. 686.

II. Imeprii administratio.

I. ACTA TOGATA

Iustinianus patri Constantino dissimilimus, boni Principis pessimus, im0erium male administravit, et in subditos crudeliter saeviit.

I. Fuit nimis credulus. Habuit namque in aula sua duos assentatores. Quorum unus Stephanus eunuchus, Imperatoriae pecuniae quaestor, et Sacellarius ab eo designatus, qui regebat consilia de religione, genere barbarus, crudelitate vero et immanitate plus quam barbarus, gravis omnibus fuit, non tantum in rebus gerendis, sed in poenis etiam infligendis: idque tum in plebeios, tum in potentissimos quosque: adeo ut matrem quoque Imperatoris flagellis in curru ceceiderit, ut literatores pueros suos virgis caedere solent. Alter, Theodosius quidam, fuit publicorum vectigalium quaestor, qui quamquam Monachus prius fuerat, tamen logothetes generalis ab iMperatore constitutus est. Hi duo eorundem scelerum socii, Imperarorem ad maiorem furorem incitarunt, eumque, cum multis malis Rem publ. afficerent, in omnium odia adduxerunt. Diaconus, Sabellicus, Egnatius.

II. Fuit crudelis. Nam cum A. C. 693 intentus esset Iustinianus aedificando triclinio et moenibus palatii, praefecit operi homines crudeles, qui non tantum operarios verberibus et flagris exceperunt, sed etiam eosdem fumo excruciaverunt, et alios illustres viros supplicio affecerunt, qut vivos combusserunt. Cedrenus. Infra crudelitatis ipsius rursus mentionem faciam, cum de Iustiniano restituto historia pertexenda est.

II. ACTA SAG ATA.

I. Bellum cum Saracenis.

Iustinianus starim initio imperii sui exercitum in Armeniam misit, Saracenos inde pepulit, et eandem imperio Romano restituit. Quapropter Abdelmelech Saracenorum Calipha continenter de pace apud Iustinianum sollicitavit. Quae A. C. 686 confirmara est his conditionibus: Ut ipse Iustinianus eos, qui Libanum insederant, removeret. Fuerunt haec praesidia Syrorum ad 12000: qui eiusmodi munitionem construxerant, ut essent inexpugnabiles, et imperii provincias tutabantur, et ex Saracenorum provinciis praedas agebant. Ipse contra Abdelmelech Iustiniano in singulos dies praestaret mille nummos, servum unum et equum; et tributa Cypri, Armeniae et Iberiae aequaliter dividerentur. Sed remotis hisce praesidiis, in Libano vicinae regiones a Saracenis crudeliter vastatae sunt, Miscellae.


page 797, image: s0869

II. Bellum cum Bulgaris.

Iustinianus, postquam pacem cum Saracenis firmasset, eaque pactio certa videretur, rupit foedus cum Bulgaris, quibus tributum pendere amplius noluit, Mysiamque a patre ipsis concessam caedibus ac incendiis vastavit A. C. 687. Illi vero saltibus et locorum angustiis obstructis, in eam necessitatem adegerunt Imperatorem, ut captivis cum omni praeda restitutis, pacem sibi precario redditam, suo suorumque sacramento de novo sancire coactus sit.

III. Bellum rursus cum Saracenis gestum.

Iustinianus Imperat. Saracenis, qui auream monetam, non cum Romano, sed Arabico signo signatam, pro tributo attulerant, et alias pacem infide colebant, et provincias Romanas misere depopulabantur, pacem renuntiat A. C. 690, Multum deprecantibus Saracenis, et massas aureas pro tributo exhibentibus; atuqe ita non necessarium bellum movit.

II. PROGRESSUS.

Eodem anno Iustinianus exercitum fortissimum triginta millium ex Sclavis collegit, et contra Saracenos eduxit. Saraceni non parati ad bellum per omnia sacra bellum deprecati sunt; sed nihil impetrarunt, et insuper primo praelio succubuerunt: ideo ad fraudem conversi cum Sclavis egerunt, ut accepta pecunia, quantam Imperator numerabat, domum redirent; et ita 20000 averterunt, et Imperatorem turbatum hac re vicerunt.

III. EGRESSUS.

Imperator turpi fuga, cum paucis conservatus, cum ad Leucaden pervenisset, defectione Sclavorum irritatus, etiam reliquos Sclavos, qui remanserant, occidi, et cadavera in mare proici iussit. Saraceni ab eo tempore impune Roman. imperium invaserunt, etiam Sabbario Patricio Armeniae praetore, post Imperatoris cladem, ad Saracenos se conferente, eisque tradente Armeniam. Cedren. Diaconus. Miscellae.

II. Iustinianus relegatus et depositus.

Iustinianus A. C. 694, iratus Constantinopolitanis, Stephano Praefecto urbis mandavit, ut sumpta occasione omnes cives Constantinopolitanos una nocte trucidari per milites curaret, facto initio a Gallinico Patriarcha. Habuit autem tum in carcere LEONTIUM patritium, quem eodem tempore carcere liberavit, eique praefecturam Graeciae mandavit. Hunc, dum in portu navigandi tempus exspectat, hortantur amici, ut occalionem ulciscendae iniuriae elabi non sinat: astu igitur Praetorium occupat, et qui in carcere erant, liberat; et per eosdem Iustinianum inperio deicit, cum annos novem vel decem regnasset; eum captum naso truncat, et in Chersonesum relegat. Cedren. P. Diacon. Sigebert. Hist. Magd. Cent. 7. fol. 58.

LXIX. IMPERATOR, LEONTIUS.

I. ORTUS.

1. PAter eius fuit Patritius et Senator Constantinopolitanus.

2. NOMEN. Dictus fuit LEO, vel LEONTIUS.

II. PROGRESSUS. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

1. Fuerat LEONTIUS unus ex Ducibus Iustiniani, et Iberiam, Albaniam, et alias regiones sub Imperatoris ditionem subegerat.

2. Iustinianus eum de imperii affectatione suspectum per biennium in vinculis habuit. Postea carcere emissum Graeciae Ducem fecit.

II. Imperii occupatio.

Per violentiam ad imperium pervenit. Nam (uti supra diximus) cum e carcere evasisset, Iustinianum violenta manu aggressus est, eumque imperio deiecit: ac ita, pulso Iustiniano, eodem die Imperator factus et a Partiarcha Gallinico coronatus est.

LEONTIUS quoque, occupato imperio, duos Sycophantas aulicos Theodosium et Stephanum (quorum supra mentio facta est) comprehensos funibus ad pedes alligatis per urbem trahi, et postea in foro comburi iussit. Hic exitus Sycophantarum aulicorum non mitior fuit, quam setani apud Tiberium, et Plautiani apud Severum, et apud Arcadium Eutropii, quod terreret accedentes ad Imperatorem. Cedrenus, Diacon. Chron. Funccii fol. 157.


page 798, image: s0870

III. EGRESSUS.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Bellum contra Saracenos. LEONTIUS contra Saracenos in Africam infusos Iohannem Patricium, virum strenuum, cum classe misit, qui Saracenos bello superatos inde expulit, rebusque suis gestis ad Imperatorem perscriptis, quid porro de eius sententia sibi faciendum esset, certiorem se fieri postulavit. Sed redierunt saraceni maiori classe instructa ad provinciam amissam recuperandam: Quibus cum se imparem videret Iohannes Patricius, portu relicto ad Imperatorem se contulit, ut copias maiores impetraret.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Verum cum classiarii a Saracenis ex Africa eiecti, partim pudore afficerentur, quod hostibus cessissent, partim iracundiam Leontii metuerent, ne ad poenam raperenturm, Absimarum, (qui et Tiberius dictus) Imperatorem salutarunt. Is igitur cum classe Byzantium profectus, antequam Leontius exercitum pararet, acceptis a primoribus portae clavibus, quae eis sub fide iurisiurandi creditae fuerant, in urbem intromissus, Leontium in potestatem redactum praeciso naso in Dalmatia monasterio inclusit, cum annis tribus imperasset. Zon aras. hron Funccii, fol. 125. Hist. Magd. Cent. 7. p. 668.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Annos septem post, quam Leontius ab Absimaro imperio pulsus, Iustinianus restitutus est, hic Leontium e monasterio traxit, vinctum in pompa per urbem duxit, eiusque cervicem pedibus calcavit, inde capite eum truncari iussit. Cedron. Diaconus, Zonaras.

LXX. IMPERATOR, TIBERIUS III, cognomento ABSIMARUS.

I. INGRESSUS.

PEr seditionem ab exercitu Romano imperator proclamatus est, et statim ab eodem Tiberius appellatus.

II. PROGRESSUS.

I. Cum ab exercitu Imperator esset salutatus, improviso Constantinopolim occupavit, Leontium cepit, et praeciso naso in monasterium detrusit.

II. Philippicum nobilitate praestantem virum, cuius caput aquila obumbrasse dicebatur, ob hanc causam Chersonam in exilium relegavit: verebatur enim, ne in imperio ipsi succederet; quod tamen nihilominus postea factum est.

III. Absimarus imperio potitus, mox fratrem suum Hrraclium equestri et pedestri exercitu instructum contra Saracenos, qui Syiiam et vicinas aliquot regiones occuparant, misit. Hic Syriam ingressus animose et feliciter, Samosatam usque progressus, cum hostibus conflixit, ad ducenta milia Saracenorum occidit, atque amplis spoliis hostium ditatus victor ex Syria rediit. Zonaras, Diaconus.

IV. Heraclius Absimari frater Armeniam quoque recepit: quam Mahomeius tamen, qui tum Saracenorum Dux erat, iterum sibi parere coegit, ac Principes Armeniorum propter defectionem vivos cremavit. Iidem.

V. Tunc temporis Saraceni etiam Ciliciae arma intulerunt, cum quibus Heraclius congressus maiorem partem ferro confecit; ceteros captos atque vinctos ad Imperatorem fratrem misit. Sed Africam et Libyam supra Aegyptum Saraceni sine ullo impedimento saepe devastatam, nunc demum retinuere, tertiam orbis partem diu habitam.

III. EGRESSUS.

A Iustiniano, cum is imperium recepisset, occisus est, cum imperasset annos septem.

Mycillus tale de eo epigramma concinnavit:
Classicus Augustum creat hunc Exercitus, qrmis
Dum LEO vi raptum continet imperium.
Ergo et regnantem capit, atque in carcere servat,
Dum rediens exul Caesar utrumque necat.

III. Iustinianus restitutus. Circa Iustiniani restitutionem tria sunt notanda.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Iustiniani ad Caganum fuga, et Cagani persidia. Iustintanus cum ab imperio eiectus esset, peres Chersonam exsu abat, et interim de recuperando imperio consilia agitabat. Chersonenses autem incolae, propter ipsius crudelitatem, quam, cum adhuc in imperio esset, exercuerat, de ipso vel interficiendo, vel certe capiendo consultabant. Sentiens hoc Iustinianus, inde ad Caganum, Chazarorum Regem, aufugit. Huncu ut sibi firmiori vinculo sociaret, eius sororem Theoddoram uxorem duxit. Cum autem Absimarus Imp. Caganum multis muneribus sollicitaret, ut Iustinianum vel captivum ipsi mitteret, vel interficeret, animadvertit Iustinianus soceri Cagani insidias: itaque ad Trebellium


page 799, image: s0871

Bulgarorum Ducem confugit, et Theodoram Cagano remisit. Diaconus.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Iustinianus cum ad Trebellium confugisset, ipsius filiam in uxorem sibi petit et amplissimis muneribus promissis copias militares ab eo impetrat; cum quibus Thraciam invadit, et imperium recuperaturus Constantinopolim obsidet, ubi multis conviciis ac civibus proscindîtur: sed tertio die per aquaeductum noctu ingressus urbem, ea potitur. A. C. 703. Cedren. Sigebert. Chron. Funccii fol. 126.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Uxorisrevocatio. Iustinianus, recuperato imperio, uxorem Theodoram, quam prius repudiaverat, cum filio Tiberio Constantinopolin reducit, eamque una cum filio coronat. Cedrenus, Chron. Funcii fol. 126.

II. Crudelitatis eius in adversarios descriptio.

1. Absimarum et Lcontium in vinculis per forum atque theatrum circumductos ludis Circensibus spectaculo exhibuit, cumque collis eorum ante seproiectorum pedibus insultasset, demum capita illis praecidi iussit. Cedrenus. Diaconus.

2. HERACLIUM Absimari fratrem cum pluribus circa moenia suspendit.

3. GALLINICUM Patriarcham Constantinopoiitanum, qui in Leontii partibus fuerat, deposuit, et excaecatum Romam relegavit A. C. 703. Cum sedisset annos; 2, substituit ei Cyrum Monachum, qui regni recuperationem ei praedixerat. Cedrenus, Zonaras

4. Saevitiae eius argumentum hoc traditur, quod quoties truncas nares emungeret, aut guttam rheumatis defluentem manu detergeret, toties unum ex eis, qui Leontio faverant, ad supplicium rapi iusserit. Diaconus.

III. BELLUM cantra BULGAROS. Diximus supra, Iustinianum, auxilio Trebellii Ducis Bulgarorum, imperium recuperasse: Verum malam gratiam Bulgaris retulit; Nam contra pacis pacta equestribus et navalibus copiis Bulgarorum regionem invasit. Buîgari perterriti inopinato malo, primo ad montes sese receperunt. Cum autem animadverterent, Romanos cupiditate praedae passim sine ordine vagari, de improviso eos aggressi sunt, et magnam stragem fecerunt. Imperator re infeliciter gesta, in castellum munitum confugit, et paullo post equis plerisque, quos reliquos servarat, nervos incidit, ne hostibus usui essent ac navibus conscensis magno cum dedecore Byzantium rediit. Cedrenus, Zonaras, Diaconus.

IV. BELLUM contra CHERSONENSES. Iustinianus recordatus, quod Chersonenses cives olim, cum apud eos exularet, de eo vel tradendo vel occidendo cogitassent, prorsus eos delere apud se constituit. Igitur Duces cum exercitu misit, A. C. 710, cum mandatis, ut quosvis trucidarent, masculos et feminas, adultos et infantes. Hi captis Chersonensium castellis, crudelissime grassati sunt, adultos mactarunt, parvulis vero pepercerunt, quos Iustinianus Constantinopoli voluit occidi. Tudunum, Chersonesae Principem Zelum, aliosque 40 viros ex primatibus una cum familiis suis, vinctum ad Imperatorem miserunt. Alios vero septem praestantes viros verubus ligneis affixos ad ignem assarunt: alios in profundum maris demerserunt. Qui his malis super fuerunt Chersonenses, eos ad se mitti iussit Imperator, haud dubie crudelissimis suppliciis excarnificaturus. Sed eos Dominus tolerabiliore mortis genere tyrannidi Iustiniani subtraxit: Oborta enim tempestate, circiter hominum septuaginta milia naufragio perierunt. P. Diaconus. Zonaras. Cedrenus, et Miscellae.

IV. PHILIPPICI ELECTIO, et IUSTINIANI TRUCIDATIO. Iustiniani furore in Chersonenses nondum expleto, novum exercitum in Chersonam misit, mandans, ut omnes infantes occiderentur, et ut omnia ad solum usque everterentur. Chersonenses igitur, qui reliqui adhuc erant, a Cagano Rege auxilium petiverunt; a quo adiuti, classem Iustiniani represserunt et vicerunt: quae cum sciret, Iustinianum crudelissimum esse, et suppliciis exsatiari non posse, ad hostes defecit, et Philippicum Imperatorem salutavit. Philippicus igitur auctus exercitu et classe, Constantinopolin navigat, urbem capit, et filium Iustiniani Tiberiumpuerum interfecturus, gulam eius in conspectu aviae paternae Anastasiae (Theodora enim mater iamdiem suum obierat) discindit, Iustinianum ipsum capite truncat, cum imperasset ante depositionem an 10, post reditum vero anno. 6. Atque demum in hoc Iustiniano iuniore defecit Heraclii progenies, elapsis ab Heraclii principio annis centum. Cedrenus, Diaconus, Zonaras.

LXXI. IMPERATOR, PHILIPPICUS BARDANES.

I. ORTUS. Imperiioccupatio.

PEr seditionem ad imperium pervenit. Nam cum Iustiniani saevitia iam plane intolerabilis esset, exercitus eius ab eo defecit, et Philippicum


page 800, image: s0872

Imperatorem salutavit; qui militum manu instructus Constantinopolin profectus est, urbem cepit, et Imperatorem Iustinianum cum ipsius progenie occidit.

II. PROGRESSUS. Imperii administratio.

I. ACTA POLITICA.

I. Togata.

I. Gubernatio eius infelix fuit. Licet enim in dicendo disertissimus, et in inveniendo prudens fuerit: tamen ad res gerendas omnium fuit ineptissimus, et ingenio plane sinistro: ut inquit Zonaras. Aurelius Victor hominem vocat, in quo multum eloquentiae, sapientiae parum fuerit.

II. PRODIGUS fuit. Nam opes Imperii iampridem congestas exiguo tempore dissipavit. Diaconus.

II. ACTA POLITICA.

I. Saraceni, pro more suo, in omnes nocendi occasiones intenti fuerunt. Ideo cum viderent Philippicum valde ignavum esse, Ciliciam ingressi sunt, et multas eius regionis urbes vi expugnarunt. Quanta ibi Christiani mala a populo barbaro et saevo perpessi sint, facile aestimari potest. Diaconus.

II. Philippicus quoque Thraciam a Bulgaris vastari passus est, qui ad auream usque portam urbis Constantinopolitanae pervenerunt, magnaque praeda et captivis pene innumeris abductis, domum impune se receperunt. Cedrenus, Chronicon Funcii fol. 126.

III. Sed et ARABES, Mysiam pervagati, multos Christianos odio religionis sincerae interfecerunt, et regionem illam cum castris plurimis occuparunt. Cum enim Dominus populum aliquem punire (propter peccata) decrevit, non modo hostes crudeles immittit; verum etiam ignavum dat Magistratum, qui hostes repellere non audet, nec subditos adversus hostem tueri curat.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Haereticus (ut quidam tradunt) factus est, nempe Monotheleta. Ipsi enim praedictum fuerat a Monacho quodam Monotheleta, foreut imperaret, si sextam Synodum abrogaret: et Monachus ille Philippicum iuramento obstrinxerat, ut, si quando Imperium consequeretur, Synodum illam universalem (in qua duae in Christo voluntates et operationes asseruntur) abrogaret, Cum igitur Philippicus ad Imperium esset evectus, plurimos Episcopos Constantinopolin convocavit. Patres illius Pseudosynodi, cognita Imperatoris voluntate, et exsilium metuentes, Imperatori gratificati sunt, et universalem illam legitimam et orthodoxam Synodum damnarunt. P. Diaconus, Zonaras, Beda lib. 2. Concil.

II. Philippicus statim Cyrum Patriarcham in exilium eiecit, et Monotheletarum antesignanum Iohannem constituit.

III. Philippicus consensu suorum Episcoporum audacior factus, ad Romanum Pontificem misit suae Synodi decreta: et ut ea approbaret, mandavit, et alibi etiam illa recipi severe praecepit. Verum Pontifex Roman. contra illam Constantinopolitanam haereticam Synodum Romae Concilium collegit; in quo Philippicus ut haereticus excommunicatus est, una cum Monacho suo Iohanne, quem Patriarcham Constantinopolitanum fecerat. Diaconus, Anastasius, Sigebert. Beda, Platina.

III. EGRESSUS.

I. Cedrenus scribit, quod Philippicus, cum prandisset foris apud quosdam Proceres, reversus domum ad somnum se composuerit, Rufus vero Praefectus hac occasione usus, ipsi Philippico, nemine conscio, oculos effoderit, rem ad Artemium detulerit, qui sequenti die Pentecostes Imperator proclamatus sit.

II. Zonaras ita tradit: Cum Philippicus, inquit, peractoequestri certamine publico, balneo Zeuxippi usus, ad convivium Senatores quosdam et victores ludi vocasset, Senatores ipsum discumbentem comprehenderunt, oculosque ei effoderunt, pridie Pentecostes. Die Dominico Pentecostes Senatus et populus coacti Artemium Imperatorem elegerunt. Neque tamen tunc occisus est Philippicus, verum in carcerem coniectus, cum biennium et aliquot menses imperasset: in quo tandem periit.

III. P. Diaconus refert, quod Artemius Philippicum regno expulerit, cum annum unum et menses sex imperasset, oculisque privarit per Theodorum Patricium, qui eum, ut secretiora ipsi quaedam narraret, in oratorium abduxerit, luminibusque privarit.


page 801, image: s0873

LXXII. IMPERATOR, ARTEMIUS, vel ANASTASIUS II.

I. ORTUS.

APopulo et Senatu Constantinopolitano, reiecto Philippico, Imperator est creatus; uti iam in Historia Philippici diximus.

II. PROGRESSUS.

I. ACTATOGATA.

Hic quamdiu Imperiopraefuit, bene illud administravit, et omni doctrinae genere eruditus, et ad res gerendas versutissimus fuit.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Veram religionem amplexus est, quaeque ad eam promovendam pertinebant, optime instituit.

II. Sextae Synodo universali consensit, id quod per literas Constantino Pontifici Romano ostendit, se fautorem esse et fidei Catholicae, et Synodi sextae. Diaconus, Egnatius.

III. Patriarcham Constantinopolitanum haereticum removit, et priorem Patriarcham ab exilio revocatum restituit.

III. ACTA POLITICA. Bellum cum Saracenis.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Saraceni Romandiolam vastarunt, et cum multa praeda domum redierunt, classem etiam ad Constantinopolim occupandam instruxerunt. His cognitis, Imp. Artemius et ipse triremes, aliasque cum igni Graeco naves, aedificavit, civesque commeatum habere in triennium iussit. Miscell.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Artemius cum sciret in Syria classem aedificaria Saracenis ad obsidendam Constantinopolim, instructa classe Duces misit cum mandatis, ut Alexandriam in Aegypto, si detur occasio, occuparent. Ubi autem renuntiatum est, Alexandria naves Saracenorum discessisse Phoenicen versus, ad materiam pro navibus construendis avehendam, iussit classem suam in Rhodo convenire, iunctasque naves in hostes progredi. Erat copiarum naulium Dux IOHANNES, magnae Ecclesiae Diaconus, et tributorum ratiocinator generalis, cui milites iubenti, ut naves a Rhodo solverent, parere recusarunt, eumque seditione orta interemerunt. Omissa autem expeditione coepta, partim domum aliqui redierunt, partim Byzantium petierunt.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Exercitus, ne ad Imperatorem iratum regredi cogeretur, consilia inter se agitarunt de bello in Artemium convertendo. Cumque Adramyttium pervenissent, Theodosium quendam publicorum vectigalium exactorem, Imperatorem invitum salutarunt.

III. EGRESSUS.

I. Artemius, hoc cognito, Theodosium ab exercitu Imperatorem esse declaratum, classem paravit, urbemque custodia munivit. Verum Theodosius cum classe Canstantinopolin venit, et exercitum Artemii vicit, et Constantinopoli, postquam sex mensibus eam obsedisset, et terra marique aggressus esset, potitus est: Artemium, qui Nicaeam fugerat, cepit, detondit, et habitu monastico indutum Thessalonicam in exilium misit; cum imperasset an. 1. mens. 3. Diaconus, Egnatius.

II. Persuasus autem Artemius, post annos aliquot sub LEONE III. a Magistro militiae Niceta, rerum novarum studioso, ad Bulgaros se contulit, Iustiniani exemplo, si forte horum auxilio Imperio restitui posset. Magnis igitur cum copiis Bulgarorum Constantinopolin venit, sperans se a populo benigne susceptumiri. Sed cum res haec ex sententia non successisset, Bulgari, pecunia a Leone corrupti, Artemium ei tradiderunt: a quo occisus est, omnes quoque Nicetae facultates, (postquam et ipse iussu Leonis esset interfectus) quae magnae fuerunt, publicatae sunt. Quotquot etiam Artemii coniurati inquiri potuerunt, Leo e medio tolli curavit, inter quos et summus Thessalonicae Sacerdos neci traditus est. Ita Artemius, qui ab Imperio deturbatus privatam vitam delegerat, dum ambitionis stimulo correptus, denuo se fluctibus ac procellis Imperii immergere studuit, insperato periit. iuxta adagium: *ka/mhlos e)piqumh/sasa ke/rata, kai\ ta\ w)=ta a)pw)lese.


page 802, image: s0874

LXXIII IMPERATOR, THEODOSIUS III, sive THEODOSIUS ADRAMYTTENUS.

I. ORTUS.

AN. Christi 716 milites Romani, ab Artemio contra Saracenos missi, hunc Theodosium invitum Imperatorem elegerunt: idcirco cum classe Constantinopolin profectus, et Artemio capto, inque exilium misso, Imperium adeptus est.

II. PROGRESSUS.

Fuit Princeps bonus, ingenio facili et perbenigno praeditus; et ob comitatem carus omnibus fuisse traditur. Ab haeresibus abhorruit, et picturam sex Synodorum, quam Philippicus deleverat, in gratiam Pontificis restituit. Tranquillitatis in Ecclesia et Politia studiosus fuit, ad bella extera vero gerenda ignavus. Diaconus, Zonaras.

Symbolumeius:

PATIENTIA REMEDIUM MALORUM.

Quod Reusnerus includit hisce versiculis:

Antidotum vitae PATIENTIA: sola malorum
Victrix: si bene vis vincere, discepati.

Item:

Qui patitur, se sanat homo: Patientia sanat,
Quod cruciat: victrix et levat omne malum.

III. EGRESSUS.

Theodosius, cum audivisset, LEONEM Orientis Praefectum ab exercitu Augustum esse salutatum, a civilibus bellis abhorrens, ultro Imperium (quod invitus ac ceperat) deposuit, et una cum filio Clericus factus A. C. 717, cum nondum annuo spatio (vel, ut Zonaras habet, biennio) imperasset, in eo vitae genere diu et tranquille versatus est. Zonaras, Diaconus, Cedrenus, Egnatius.

LXXIV IMPERATOR, LEO III. ISAURUS. CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

LEO ignobili et obscura familia in Isauria oriundus fuit. Pater eius sutor sive sartor fuisse traditur.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus est I. LEO, a futuro omine.

II. COGNOMENTO dicitur TERTIUS: quia duo ante ipsum LEONES dicti Imperio praefuere.

2. ISAURUS, a patria Isauria, quae est regio Asiae minoris, proxima Ciliciae ad Taurum montem, quam Publius cognomento Isauricus subegit, et multas piratarum munitiones, quae in ora maritima erant, vi cepit. Strabo lib. 12.

3. CONON dictus est: quia templis imagines eiecit, ignique tradidit. Unde Graeci eum ei)konoma/xon, id est, imaginum oppugnatorem appellarunt. Cedrenus, Diaconus.

DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius dicta fuit MARIA, vel MARINA: ex qua suscepit filium anno Imperii sui tertio, nomine CONSTANTINUM COPRONYMUM, quem A. C. 720. in Paschate Imperatorem creavit. Miscell. Zonaras.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Hic LEO adeo obscuri nominis fuit, ut sedentariam artem opificis instar exercuerit: sed cum in bello periculorum contemptor esset; et multa egregia facinora perpetrasset, tandem ad Imperii fastigium evectus est A. C. 717.

II. Imperii administratio.

I. ACTA SAGATA.

I. OMAR Amiras Saracenorum Damasci veris tempore ingentem classem 400 navium misit Constantinopolin A. C. 718. et paulo post itidem aliam 360 navium. Contra ambas Leo Imp. feliciter pugnavit. Bulgari insuper ab Imperatore contra Saraconos, qui late regiones populabantur, evocati; qui eorum 22000 occiderunt. Duravit ea obsidio fere biennium. Sed divinitus repressisunt. Nam exercitus Saracenicus frigore, fame et pestilentia periit. Tandem etiam igni e mari emergente Saracenica classis tota fere combusta est, reliquae naves prodigiosa grandine submersae, ut vix quinque Damascum redierint. Miscellae. Vincent. l. 23. c. 147. Chron. Funccii fol. 127.


page 803, image: s0875

II. Exercitus et copiae Imperatoris, praesertim navales, tumultuantur contra Imperatorem, Duce Agalliano et Stephano, ac Constantinopolim adoriuntur, A. C 727, sed vincuntur die 18 Aprilis, et Graeco igni naves cremantur, aut demerguntur. Agallianus se in marepraecipitat: capti vel in mare proiciuntur, vel capite plectuntur. Miscellae.

II. ACTA ECCLESI ASTICA.

I. LEO A. C. 622 Iudaeos et Montanos vi coegit, ut baptismum susciperent. Iudaei vero abluebant baptismum: et Montani domos religioni suae destinatas ingressi, semet ipsos combusserunt. Stultum autem fuit inceptum Imper. Leonis: Dum enim animus hominis non informatus est sana doctrina, ut veritati credat, frustra cogitur; et tales coacti non manent constantes. Chronic. Funccii fol. 127. Diaconus.

II. LEONI Imperat. A. C. 723. promittitur vita et Imperium, vel ad centum annos, si simulacra et imagines evertere velit: qua promissione inductus, consilium init de demoliendis imaginibus. Cedrenus.

III. A. C. 725. LEO proponit Edictum de evertendis imaginibus, cui resissit vulgus primum, et qui imagines deiciebant quosdam occidit. GERMANUS etiam Episcopus rem magnopere dissuadet, et Gregorius Papa Romanus prolixa Epistola Imperatorem dehortatur: ubi affirmat, Imperatoris non esse, pronuntiare de fide, et novitate aliqua violare antiqua dogmata Ecclesiae, quae a sanctis Patribus essent praedicata. Miscellae.

IV. GREGORIUS Papa A. C. 726. Imaginum cultum Idololatricum usque adeo defendit, ut LEONI tributa, non tantum Romae, sed etiam passim in Italia exhiberi prohiberet. Iratus LEO mittit praecipuum quendam aulicum, Martinum, eique praecipit, ut Gregorium Papam aut veneno, aut alio modo tolleret, aut captum Constantinopolin adduceret. Sed nihil horum Imperatori successit: Papa enim a suis strenue defensus fuit. Chron. Funccii fol. 127. Anastasius.

V. LEO Imperator eodem anno persequitur imaginum cultores, et inprimis Monachos, quorum aliquot cum suis libris et omni suppellectili in suo coenobio combussit. Inde seditio Constantinopoli orta, et statuae Imperatoris eversae sunt: Unde factum ut multi occiderentur, inque exilium eicerentur. Graeci etiam classe Constantinopolin oppugnare incipiunt: sed eorum naves Graeco igni combustae sunt. Cedrenus.

VI. IOHANNES Damascenus, genere nobilis, et in aula Saracenica Damasci in magna dignitate constitutus, pro imaginibus retinendis scripsit ad Episcopos Ecclesiae. LEO Imperator hisce literis edoctus, manum illius imitatus est, et scripsit ad Amiram, periculumque Damasceno creavit. Quibus Damascenus motus ex aula recessit, et Ecclesiae se mancipavit. Dictus hic fuit alio nomine melw|do\s2, sive cantor, quod musica et cantilenis fingendis delectaretur. Cedrenus.

VII. LEO circa annum Christi 730 Synodum Constantinopolin convocavit. In qua controversia de imaginum cultu et veneratione, deque intercessione Mariae virginis ac sanctorum, ac de mortuorum reliquiis, discutienda fuit proposita. Disputatum est in utramque partem inter Patres acriter. Tandem ex mutua sententiarum collatione effulsit: Sanctorum intercessionem esse fabulam: imaginum et reliquiarum cultum atque adorationem esse meram Idololatriam, verbo Dei contrariam. Damnata igitur sunt a Patribus, ex regula verbi divini, cultus et veneratio imaginum. Huic decreto omnes, qui adfuere, subscripserunt. Verum his decretis restitit Germanus Constantinopolitanus Patriarcha, qui totus Pontificiis superstitionibus erat addictus. Cum igitur nihil plausibile amplius pro sua sententia afferre posset, Patriarchatu Constantinopolitano sese abdicavit: In cuius locum Anastasius Presbyter ordinatus est. Diaconus, Zonaras, Regino lib. 1. Chron. Bergomensis lib. 10.

VIII. Imperator, ad exsequenda decreta Synodi, imagines et statuas in medio urbis congestas comburi iussit, et picturas parietibus illitas albario obtexit. Sabellic. Sigebert.

IX. GREGORIUS Papa A. C. 732. romae Concilium celebrat in causa de imaginibus. Decernitur legatio a Pontifice ad Imperatorem. Item, Senatus regni Italici similiter legatum mittunt Constantinopolin, deprecatum pro imaginibus; sed fere annuo spatio detinentur, et sine responsione legatidimittuntur. Anastasius.

X. GREGORIUS Papa A. C. 733. iterum supplicat Imperatori cum aliis illustribus viris in Italia pro restituendis imaginibus, sed frustra id fuit: legati detenti per 8 menses re infecta redeunt. Idem.

XI. LEO Imp. A. C. 735 crudelissime grassatur in Episcopos et Monachos, qui imaginum cultum defendebant: quibusdam cutem in capite detraxit, et barbam pice liquenti illitam accendit, inde eosdem iugulavit: quosdam ad aeternos carceres condemnavit. Mend.

XII. LEO Imp. A. C. 736 pergit in eiciendis Episcopis, qui imagines defendebant. Oecumenicum quoque Professorem cum 12. Collegis


page 804, image: s0876

in Schola Constantinopolitana (a Constantino instituta) in aedibus Regiis, noctu, ignibus subiectis combussit: Propterea quod nollet Professor ille (cum suis Collegis) approbare sententiam leonis, de imaginibus delendis. Sabellicus, Regino, Sigebertus, Diaconus.

Prodigia.

I. A. C. 717. Hiems vehementissima fuit, qua in Asia terra centum diebus totis nive ita obducta fuit, ut pleraeque animantes et ferae perirent. Cedrenus.

II. Eodem anno Tyberis Romae ita exundavit, ut urbis muros in humilioribus locis transcenderet, domos everteret, agros vastaret, segetesque perderet. P. Diaconus, Sigebertus, Anastasius.

III. A. C. 729. bini Cometae exorti, (inquit Beda) quorum alter Solem Orientem praecedebat, alter Solem Occidentem sequebatur; unde Beda magnam cladem ominatus est futuram ex Oriente, et ex Hispania, vel Occidente.

IV. Eodem tempore, quo Constantinopolis a Saracenis obsessa est, peste fameque circiter 300000 civium perierunt.

V. In Oriente circa finem Imperii Leonis gravi terraemotu Bithynia et Thracia concussae, et muri Byzantini magna ex parte collapsisunt. Ad quorum refectionem cum leo novum tributum subditis imposuisset, reprehenditur, quod ad privatum quaestum suum potius, quam ad publicum bonum intentus fuerit. Duravit autem tributum illud etiam in multas sequentes aetates. Chron. Funccii fol. 128.

CAPUT III. DE EGRESSV.

LEO (vere Leo) cum diu Ecclesias intempestivo zelo in removendis imaginibus turbasset, quas multo commodioribus rationibus abolere, aut certe earum abusum prohibere potuisset, ex morbo intestinorum mortuus est A. C. 741, die 28 Iunii, cum imperasset annos 20, menses duos. Miscellae, Chron. Funccii fol. 128.

LXXV. IMPERATOR, CONSTANTINUS COPRONYMUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER eius fuit LEO ISAURUS Iconomachus.

II. MATER fuit MARIA. Ex hisce Parentibus Constantinus Copronymus natus est. Suidas inquit: ELEONE nata est versuta pardalis, de serpentino semine, aspis, atrox et serpens volaticus, etc.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus est CONSTANTINUS.

II. COGNOMEN. I. Cognomento vocatur Constantinus QUINTUS: quia ante eum quatuor Impp. huius nominis fuere.

2. COPRONYMUS dictus, quia infans cum baptizaretur, sacri lavacri aquas ventris excrementis polluit.

Simile exemplum habemus im Imp. Wenceslao, Caroli IV filio, qui aquam baptismi, cum baptizaretur, stercore egesto foedasse scribitur. Atque ita uterque recte Copronymus dici potest, quia hic in Occidente, ille in Oriente aquam baptismi conspurcavit.

3. CABALLINUS a quibusdam vocatus, ideo quod caballino stercore plurimum delectaretur.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXORES habuit tres, et filios quatuor.

PRIMA uxor fuit Cagani Scitharum Ducis filia, quam pater Leo III, cum eam in religione Christiana institui, et sacra baptismatis aqua ablui curasset, HELENAM appellavit, eique in uxorem dedit: ex qua Constantinus unicum suscepit filium LEONEM IV, in imperio successorem.

SECUNDA fuit MARIA ARMENIA, ex qua nulli ipsi nati sunt liberi: quia illa non multo post, quam eam in uxorem duxerat, vitam cum morte commutavit.

ERTIA dicta fuit EUDOXIA, ex qua tres suscepit filios, CHRISTOPHORUM, NICEPHORUM et NICETAM, quos A. C. 769 Caesares fecit.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Vivo parente Augustus appellatus, et a Patriarcha, cui nomen fuit GERMANUS, coronatus est A. C. 720. Patrivero defuncto in imperio successit A. C. 741.

II. Imperii administratio.

I. Sub hoc Imperatore maximum detrimentum


page 805, image: s0877

cepit Res publ. plurimisque rebus imperii ius dignitasque imminuta est. Historici enim referunt, eum a Deo defecisse: magicis maleficiis, luxuriis, cruentis sacrificiis, caballinis stercoribus et lotio delectatum, eosque qui male olerent magnifecisse. Libidinibus et Daemonum invocationibus gavisum esse, et tyrannice et illegitime imperio abusum, legumque a Patribus traditarum persecutorem fuisse, etc. Eumque nec Christianum, nec Iudaeum, nec Paganum, sed colluviem quandam impietatis fuisse: instar Africanarum ferarum, quae ex diversi generis coitu multiformes, confusaque specie, et immanitate nasci perhibentur. Diaconus, Zonaras, Sigebertus, Cedrenus, Chron. Funccii fol. 127.

II. Constantinus Iros et Armenios evocatos in Thraciam deduxit, ut ibi habitarent; multos etiam cum suis familiis in ipsam urbem Constantinopolin recepit, ut urbs peste evacuata iterum repleretur.

III. A. C. 766. Constantinus Imperat. legatos misit ad Pipinum Franciae Regem, cum muneribus. Illi attulerunt inter alia Organum, instrumentum musicum, numquam in iis regionibus visum; ad cuius exemplum postea alia instrumenta efformata sunt, et in templis usurpata: unde postea nostra Musica, quae in consonantiis progreditur, inventa est. Voluit autem hac ratione Pipino persuadere, ut et ipse imagines demoliri velit. Annales Franc. Avent.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Saracenos.

Constantinus Imperat. statim cum ad imperium pervenisset, contra Saracenos in Asiam movit. Interim Artabasdus, (alii Artavastus) qui affinis eius erat, et LEONIS Isaurici filiam uxorem habebat, imperium invasit. Ideo Constantinus, etsi contra Saracenos res fortiter gesserat, tamen in Asia hibernare coactus est. 'Artavastus interim, ut vulgum sibi conciliaret, imagines Constantinopoli restituit, et liberos Constantini captos in vinculis habuit. Miscellae.

II. Bellum contra Artavastum, affinem suum.

1. Filius Artavasti (vel Artabasti) exercitum eduxit contra Constantinum anno C. 742. mense Augusto, sed turpiter victus est. Miscellae.

2. Constantinus Imp. et Artavastus de imperio disceptantes, arbitrum fecerunt Walid Saracenum, et uterque sibi ab ipso auxilia petiit. Walid vero utrique infensus, cum hoc modo imperium iniuriis opportunum esset, Natoliam invasit, et omnia crudeliter vastavit. Miscellae.

3. Constantinus Imp. A. C. 743. Chalcedonem venit; inde per Abydum in Thraciam accessit. et ad murum in conspectum civium castra Iocavit. Artabasdus autem urbe egressus, praelio cum eo disceptavit, et victus in urbem fugatus est. Cum vero Constantinus classe omnem commeatum impediret, et iam Constantinopoli ingens esset fames, Artavastus a plebe pulsus, et Constantinus Constantinopoli vi potitus est, Artavastum Pseudo imperatorem cum duobus filiis captum oculis privavit, alios proceres et defectionis auctores trucidavit. Cedrenus, Miscellae, Chron. Funccii fol. 128.

4. Constantinus, cum urbem per milites diripuisset, Patriarcham multis contumeliis affectum, et in urbe in asino aversum sedentem circumduxisset, tandem dignitati restituit. Et vocato legaro Pontificis Romani, Divo Petro aliquot praedia donavit. Anastasius.

III. Bella contra Bulgaros.

V. Constantinus contra Bulgaros exercitum eduxit. A. C. 759, sed infelici successu. Victus enim et in acie multipraestantissimi viri perierunt, et cum dedecore Constantinopolim reddit. Miscellae.

II. Constantinus A. C. 763, die 16 Iunii, per Thraciam in Pontum Euxinum cum exercitu navigavit, et ad Anchialum castra metatus est: cui occurrit TELESIS Bulgarorum Rex magno exercitu, ultimo Iunii, et praelio decertarunt. Sed Bulgari cum horis fere octo pugnassent, victi sunt. Ideo Bulgari Regem suum, quod videbatur cum Constantino conspirasse, aut alias infeliciter pugnasse, trucidarunt. Constantinus Constantinopolim rediens triumphavit. Miscellae.

III. Constantinus A. C. 764. Bulgaros in spem pacis coniecit, interea eos ferro et incendio vastavit. Miscellae.

IV. Constantinus A. C. 765, infida pace cum Bulgaris facta, iterum inopinato in Bulgariam irrupit, et tuguria multa Bulgarorum corrupit; re tamen infecta rediit.

V. A. C. 766, die 21 Ianuarii, movit contra Bulgaros, classe comparata ad Anchialon, quae fere tota tempestatibus disiecta est, et hominum multa milia perierunt. Miscellae, Cedrenus, Chron. Funccii fol. 129.

VI. Anno C. 774. Constantinus mense Martio in Bulgariam expeditionem instituit, qua pax Bulgaris exorta est, quam tamen non sancte servarunt: ideo Constantinus eos obruit, et 12000 corum interfecit, ita ut ne unum ex suis amitteret. Inde


page 806, image: s0878

iterum pax constituta est, ne alter alterum laederet. Cedrenus.

VII. A. C. 775, mense Augusto, Constantinus bellum contra Bulgaros movit, sed ibi anthrace correptus, febribus mortuus est die 14 Septembris. Miscellae.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. CONSTANTINUS A.C. 754 decreta fecit contra imagines, ut omnes simul vocarentur Idola, ne quis imagines haberet: permisit tamen omnibus, ut per crucem Christi iurarent. Theoph.

II. CONSTANTINUS A. C. 755, occasione controversiae de imaginibus tollendis, Synodum Constantinopolin convocavit, ex trecentis et triginta octo Episcopis, et in ea non solum imaginum cultus, sed etiam ipsae imagines a Patribus damnatae, ac ne fierent prohibitae sunt. Verba decreti sic habent: Qui ab hoc die imaginem ausus fuerit sibi parare, aut adorare, aut in Ecclesia aut in privata domo constituere, aut clam habere, si Episcopus fuerit aut Diaconus, deponitor: Si vero solitarius aut laicus, anathemate percellitor, imperialibusque constitutionibus subicitor, ut qui divinis decretis repugnet, et dogmata non observet.

Huius autem Synodi Decreta Constantinus Imperator crudelissime exsecutus est: et quidem ipsius mandata saevissime exsequebantur praecipui Imper. officiarii et Praefecti, longe acerbius quam Christiana modestia et mansuetudo requirebat. Etsi enim homines superstitiosi, qui imaginum cultum mordicus retinebant, graviter peccabant: tamen instituendi potius, quam affligendi et occidendi erant. Et Imperator non modo imaginum adorationem prohibuit, verum etiam Sanctorum reliquias igni tradidit, et titulum Sancti, neque mariae virgini, neque Apostolis, neque Martyribus tribui voluit. Sacerdotes et Monachos, adversantes abrogationi imaginum, variis et atrocibus suppliciis e medio tollebat. Andream quendam Monachum, a quo reprehendebatur ob abrogatum imaginum cultum, flagris occidit. Alium quendam Monachum Stephanum, virum celebrem, ob similem causam post multa tormenta interfecit, et in fossam condemnatorum abiecit. Multos etiam Senatorii ordinis ob imaginum cultum extremo supplicio affecit. PETRUM Stiliten a Metra, nobilem virum, ab officio removit, in carcerem coniecit, postea tractum per plateas in locum supplicii proici iussit. Constantinum Patriarcham in exilium misit: eundem revocatum, alapis caedi, et asino impositum, in ludis Circensibus circumduci, conspui, pulvere conspergi, et tandem capite plecti iussit. Multa milia hominum, qui in Synodum illam de abolendis imaginibus non consentiebant, e medio sustulit. Quosdam oculis privavit, nares praecidit: quosdam saccis insutos, et lapidibus aggravatos in mare proiecit: Multa monasteria cremavit, vel in profanos usus transtulit. Diaconus, Zonaras, Sigebertus, Chron. Funccii fol. 128.

III. A. C. 771. Constantinus apud Ephesum Monachos coegit, ut monachas uxores ducerent. Chron. Funccii fol. 129.

IV. CONSTANTINUS Nicetam Episcopum Constantinopolitanum fecit, tantum eam ob causam, quod imagines pictas de parietibus abraderet, ligneas exureret, metallicas conflaret, et in alias formas refunderet. Fuit autem hic Nicetas natione Sclavus, serviligenere ortus, eunuchus, in muliebribus ministeriis a puero versatus; prosanarum et sacrarum literarum adeo rudis, ut vix legere nosset. Diaconus, Zonaras, Sigebertus.

Prodigia.

I. A. C. 746. magnus in Syria terrae motus fuit. Innumerabilia in urbibus perierunt hominum milia, corruerunt templa et monasteria. Cedrenus.

II. Eodem anno Pestis Siciliam, deinde sensim omnes maris insulas, et totam denique Graeciam invasit. Chron. Funccii fol. 128.

III. Tenebrae caliginosae (inquit Cedrenus) fuerunt a die 10 Augusti, usque ad 15. A. C. 746. Miscellae extendunt has tenebras usque ad diem 25 Augusti. Anastasius has tenebras inchoat a die 4 Augusti, easque extendit usque ad diem 15 Octobris.

IV. A. C. 747. Pestis Constantinopolim graviter afflixit, et cruces Constantinopoli, quasi oleo factae, in vestimentis hominum apparuerunt. Inde pestis adeo invaluit, ut totae domus occluderentur, et deessent qui defunctos sepelirent. Iumentis igitur cadavera exportarunt, eaque sepulta sunt in propugnaculis, suburbiis, cisternis: tandem horti quoque effossi, et vineae, ut sufficerent loca sepeliendis defunctis. Chronicon Funccii fol. 128. Cedrenus.

V. A. C. 750. Terrae motus prodigiosus in Mesopotamia et Syria fuit. Non enim aedificia (ut alias in terrae motibus fieri solent) corruerunt: sed integrae urbes ex uno loco in alium, et quidem ultra miliare unum, translatae fuerunt. In Mesopotamia terra disrupta fuit ad duo milia passuum, et ex ea voragine ascendit alia terra alba, simulque animal praenuntians adventum peregrinae gentis contra Saracenos. Chron. Func. fol. 128. Annales Misc.

VI. A. C. 756. iterum tanta fuit saevitia pestis in


page 807, image: s0879

urbe Constantinopoli, ut propemodum habitatoribus exhauriretur. Itaque ne Imperator vacuae urbi imperaret, novos colonos undiquaque collegit, ac Constantinopolim traduxit. Chron. Funccii fol. 129.

VII. A. C. 764. mense Febr. cum hiems desaeviisset, pontus per Bosphorum in Propontidem ingentiaperpulit glaciei fragmenta, quibus plus quam triginta hominum insistere poterant, et tuto in mari invehi: muros urbis Constantinopolitanae haec fragmenta alicubi everterunt. Sequente Martio mense continuae fuerunt traiectiones stellarum. Misc.

VIII. A. C. 767. tanta siccitas in Thracia fuit, (cum nec pluvia nec ros de caelo caderet) ut cisternae, thermae, fontes et fluvii Constantinopoli deficerent. Diaconus, Sigebertus, Chron. Funccii fol. 129.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

COnstantini in Bulgaros expeditio. Supra diximus, quod Constantinus saepius adversus Bulgaros bellasusceperit. Cum igitur postremum adversus eos expeditionem suscepisset, carbunculus eum invasit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cum Conflantini pedem carbunculus corripuisset, vehementes quoque et calidae febres accesserunt, quae eum sic urebant, ut vociferaretur, se viventem in ignem coniectum esse, quo etiam morbo exstinctus est A. C. 775, cum imperasset annos 34, menses 2, et diu multumque non modo in cultores imaginum (qui doceri meliora, non interfici et iugulari debebant) sed etiam in alios multos bonos viros, qui ipsius scelera improbabant, crudelissime saeviisset.

Quidam Historici addunt, eum elephantico morbo fuisse correptum, et adusti spumantisque sanguinis vitio putridam carnem, nervos et ossa destituisse, eumque ulceribus replevisse.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Post mortem ipsius, Irene cadaver Copronymi soceri refossum hortatu Theodori Episcopi publice cremari, et cinerem in mare iactari iussit, quod imaginum cultum abrogasset. Diaconus, Zonaras, Sigebert. Ivo in Chron. Sabellicus Ennead. 8. l. 8.

LXXVI IMPERATOR, LEO IV.

I. ORTUS.

I. Generatio.

I. PATER fuit CONSTANTINUS COPRONYMUS.

II. MATER fuit HELENA CHAZARA, pia et religiosa femina.

II. Appellatio.

Dictus est LEO IV, quia tres ante ipsum Imp. LEONES dicti fuere.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eisu fuit IRENE, ex qua suscepit filium nomine CONSTANTINUM, qui ipsi in Imperio successit.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Anno Christi 771. a patre Augustus appelatus, et a Patriarcha Constantinopolitano coronatus est. Patre vero defuncto, solus Imperium administravit.

II. imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. LEO Imperator dum Constantinopoli res Imperii ordinat, rogatur a proceribus Imperii, ut filium suum Constantinum velit creare Imperatorem; quod facturum se pollicetur LEO, si sibi iurent omnes et singuli, se nullum alium imperare passuros, nisi filium Constantinum, post suum obitum. Iuratur in die Parasceves ante Pascha, et Dominica Paschatis Constantinus creatur Imperator, A. C. 776, die 14 Aprilis.

II. Mense Maio Nicephorus Caesar, frater Leonis, consilia init cum quibusdam proceribus de deiciendo fratre leone: sed eos leo comprehendit, et maiestatis resos attonderi, et captivos in Chersonesum mitti iubet. Miscellae.

II. ACTA SAGATA.

A. C. 779. Leo exercitum 100000 hominum in Syriam misit: qui commisso praelio, quinque Amirades, et sex Arabum milia conciderunt. Chron. Funccii fol. 130. Miscellae.


page 808, image: s0880

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Eiusdem cum patre fuit religionis. Nam imaginum adorationem prohibuit, et id edictum violantes, Iacobum Protospatharium, et Papiam, et Strateium, et Theophanem, cubicularios suos, et alios horum similes, graviter punivit contumelia tonsurae, et carcere.

II. Leo apud coniugem Irenen quasdam imagines reperit; eas Irene negat, se conscia, paratas esse: Suspicatur igitur Leo, eas ab aulicis subministratas fuisse: quapropter aulicos quosdam (uti dictum) occidit, et a coniuge sua postea se abstinet. Miscellae.

III. TELERICUS Bulgarorum Rex, a suis pulsus, Constantinopolim fugit; ubi honorifice suscipitur a leone, instituitur in Christiana religione, creatur Patritius, baptizatur, et accepti uxorem, Irenes Imperatricis consobrinam.

III. EGRESSUS.

Leo coronam ex iaspidibus et aliis gemmis consertam, quam Imperator mauritius (aliis heraclius) in honorem DEI erexerat, et in templo Sophiae deposuerat, captus gemmarum et auri splendore e templo abstulit, dicens: Eum, cuius sit templum, pauperiem et non gemmas probasse, et simul suo capiti diadema illud imposuit. Verum hunc LEONIS Imp. sarcasmum DEUS ultus est, ut carbunculi in capite enascerentur, et accedente febre valida misere vitam cum morte commutaret A. C. 780, die 6 Septemb., cum imperasset annos 5, et dies sex. Zonaras. Diaconus. Blondus Decad. 2. lib. I. Chron. Funccii fol. 130.

Micyllus, tale de eo, quasi Epitaphium, epigramma composuit:

Aemulus hic patris, rapto diademate sacro
Exornasse comas dicitur ipse suas.
Ergo et sacrilegam mox percutit ultio frontem,
Ustus obit, facto tuberis igne caput.

LXXVII. IMPERATOR, CONSTANTINUS VI cum Matre IRENE.

I. ORTUS.

I. ORtus Imperii fuit tranquillus, in quo Irene, marito suo LEONE IV. defuncto, cum filio 10 annis regnavit.

II. Irene una cum filio ambo idolorum cultum de novo restituebant et tuebantur: duo enim Episcopi Constantinopolitani sibi succedentes, PAULUS et postea TARASIUS, Idolorum cultum approbabant. Ideo A. C. 785. Synodus convocatur, et Episcopi sive legati ipsorum conveniunt die7 Augusti, Constantinopoli in templo Apostolorum decretum facturi de restitutione imaginum et cultu ipsarum. Cum vero ii qui adorationem imaginum improbabant, minus audirentur, seditione plebis et militum Synodus disturbatur, et Episcopi domum redeunt.

IRENE Imperatrix irata plebi et militibus, ut otiosum vulgus Constantinopoli eiceret, in initio decimae indictionis, indicit expeditionem, quasi versus Saracenos profectura: sed cum in Thraciam venisset, populo arma ademit, et multos in naves impositos in insulas passim misit. Diaconus, miscell.

III. Cum IRENE eos, qui imaginum cultum in Synodo Constantinopolitana oppugnaverant, fraude armis privasset, in exilium eiecisset, seque exercitu munivisset, iuxta consilia Legatorum Romani Pontificis, indixit synodum Niceae A. C. 788, (aliis Ano 787) ad quam circiter 350 Episcopi, Abbates et Monachi convenerunt, referente P. Diacono lib. 23. rer. Romanar. ac Sigeberto in Chron. Ubi primum lectae sunt literae Imp., Pontificis Romani, inde aliorum Episcoporum, recitata quoque fuit Epistola Adriani Pontificis ad Tarasium Patriarcham Constantinopolitanum, in qua eum hortatur, ut deinceps etiam venerandas imagines, primum iuxta humanam figurationem Christi DEI et Hominis, secundum nos, et pro nobis et propter nos incarnati, deinde inviolatae et verae Deiparae, postremo omnium Sanctorum suorum colere et adorare pergat. Hanc Adriani sententiam sese probare omnes istius Concilii Patres testati sunt. hanc Synodum Nicenam II. Graeci vocant Oecumenicam VII. sed paullo post A. C. 794. CAROLUS MAGNUS Synodum Francofurdianam propter haeresin Felicis (quod CHRISTUS sit Filius DEI adoptivus secundum humanam naturam) convocavit: in ea Pontifex Adrianus petiit confirmari acta Synodi Nicenae; quod Patres istius Francofurdianae Synodi absque legitimo examine facere recusarunt. Instituta igitur disquisitione, et facta collatione decretorum utriusque Synodi, tum illius, quae sub Constantino Copronymo prorsus damnaverat ac reiecerat Imagines, quasi nec pingere nec habere eas liceret, tum huius, quae sub Irene Imperatrice non modo habendas, sed etiam adorandas et colendas asseveraverat, mediam sententiam amplectuntur, ac statuunt, quod imagines habere in templis et privatis locis per se non sit impium vel illicitum,


page 809, image: s0881

sed eas adorare et venerati sit a fide Christiana alienum, et cum superstitione gentilium congruat. Reprobant igitur Adriani Pontificis et Graecorum de cultu imaginum decreta. In hac Synodo convenerunt Episcopi, Sacerdotes, Abbates et Monachi ex Gallia, Italia et Germania. Avent. l. 4. Annal. Regino l. 2. Blondus l. 1. decad. 2.

IV. Anno Christi 780. Constantinopoli seditio oritur, ubi quidam Nicephorum fratrem Leonis carcere liberare et Imperatorem constituere conantur; sed Irene Principibus revocat in mentem iuramentum, quod dederant Leoni, et seditiosos aut in carcerem conicit, aut in exilium pellit. Patruos vero omnes, Nicephorum, Christophorum, et alios duos, sacerdotes facit, cum eos attondisset. Miscell.

v. A. C. 781. Irene Helvidium praefectum Siciliae facit: qui tamen favebat clanculum Nicephoro fratri Leonis, eumque promotum cupiebat; sed Irene, re comperta, ipsius uxorem et liberos carceri includit. Anno sequenti exercitum contra Helvidium mittit, eumque aliquot proeliis fractum Sicilia pellit, qui cum Nicephoro in Africam ad Saracenos fugit. Miscell.

VI. Irene A. C. 781. mittit legatos ad Carolum Magnum, qui conciliarent nuptias inter filium suum Constantinum et Rothrudin filiam Caroli: additur legatis Elisaeus eunuchus, qui Rothrudin Graecam linguam et mores Graecorum doceret. Sed coniugium hoc postea impeditum fuit ab ipsa Irene: quae verebatur, ne filius invalesceret potentia plus quam sibi usui esset.

VII. Irene A. C. 784. cum filio Constantino in Thraciam ecurrit, locum condendae urbis electura.

VIII. Irene Ann. C. 788. filio suo Constantino uxorem dat Mariam Armeniam, patre quidem pio, sed ignobili ortam, nuptiae hae apparantur mense Novemb. invito tamen Constantino. Miscell.

II. PROGRESSUS.

Progressus fuit turbaturs. Irenes primo gubernatio fuit tranquillior, quamdiu ei paruit filius: simul ac vero ille Imperium suis consiliis regere voluit, inter matrem et filium dissensus ortus est. Nam,

I. Cum Constantinus quosdam matri addictos removeret, illaque sentiret Principes quosdam aulae studere filio, ut se remota solus Imperator fiat, eos intercepit, et detonsos in Siciliam ablegavit in exilium, et exercitum populumque coegit, ut sibi, neglecto filio, fidelitatem iurarent. Verum exercitus Constantinopolitanus Armenia evocatus, ut fidelitatem iuraret Imperatrici Irenae, pertaesus Imperii muliebris, et quia in Constantini verba prius iurassent, Constantinum Imperatorem poposcerunt, quorum exemplum deinceps et ceteri omnes secuti sunt: ideoque Constantinus matrem cepit, eique Imperium abrogavit A. C. 70. mense Novembri.

II. Constantinus rogatus a matre et a quibusdam optimatibus, matrem iterum in consortium Imperii recepit A. C. 792. Ei iurarunt fidelitatem reliqui exercitus, praeterquam qui erant in Armenia. Factum die 15 ianuarii. Miscell.

III. Cum Constantinus contra Bulgaros expeditionem susciperet A. C. 792, et proelium non succederet ex arbitratu; Nicephoro per seditionem militarem rerum summa commissa est: Quo audito, Constantinus patrum Nicephorum oculis privavit, et coortum tumultum magno periculo vix compressit; reliquis duobus, Christophoro et Nicetae, praeter oculos effossos, etiam linguam abscidit, idque factum suasu matris, die Sabbati.

IV. Constantinus in odium venit propter crudelitatem in Patruos, ideo Armenii rebellarunt, contra quos exercitum misit, multosque cepit, partim interfecit, partim publicatibs bonis reliegavit. Armenii hac crudelitate magis exasperati, propugnacula quaedam Saracenis tradiderunt.

V. Constantinus Imper. odio persequens uxorem Mariam, finxit se veneno ab eo petitum, eamque repudiavit, et coenobio inclusit, A. C. 795, suasu matris, quae filium populo invisum reddere cupiebat. Eodem anno aliam coniugem duxit nomine Theodeten (aliis Theodoram) ex gynaeceo: eam coronavit Augustam, exque ea suscepit filium nomine LEONEM.

III. ACTA SAGATA.

I. Contra Sclavos.

A. C. 783. Irene exercitum misit contra Sclavos, qui iam vastabant Thessaliam ac Peloponnesum, eosque Graecia feliciter eiecit, et multis spoliis potita est.

II. Contra Carolum Magnum.

Irene irata Carolo, quod Ducem Beneventanum clientem suum in ordinem redegerat, exercitum misit cum Adelgiso Rege olim Longobardorum, qui Longobardorum regnum reciperet. Sed Grimoaldus Dux Beneventanus cum Spoletano Duce et auxiliis Caroli Graecos in Calabria egregie vicerunt, et Italia pepulerunt.


page 810, image: s0882

III. Contra Bulgaros.

1. Constantinus Imperator A. C. 791. in Bulgariam movit, sed infeliciter tentavit pugnam, et aliquot suorum amisit: ideo Constantinopolin rediit.

2. A. C. 792. iterum exercitum eduxit magna spe victoriae, atque ob id incautius egit: ideo magno praelio victus est, quo multi optimatum ceciderunt. Ipse Constantinopolin refugit, et Bulgari castris etiam cum omni Imperatorio instrumento potiti sunt.

3. Bulgarorum Rex Cardames A. C. 796. novum tributum postulavit a Constantino, qui se venturum pollicitus in Bulgariam, et tributum allaturum. Profectus igitur Constantinus, cum hostem nullum obviam haberet, Bulgariam longe lateque vastavit. Miscell.

IV. Contra Saracenos.

1. Constantinus A. C. 791. autumno bellum movit contra Saracenos, abiitque in Ciliciam; sed cum aquationis locum non inveniret, Constantinopolin rediit.

2. A. C. 797. mense Martio iterum contra Saracenos exercitum eduxit, sed proditione suorum motus Constantinopolin rediit.

III. EGRESSUS.

I. Egressus fuit tragicus. Mater namque filium de Imperio removendo consultans, misit certos homines, qui eum caperent. Hi capto, iussu Irenes, oculos effoderunt tanta crudelitate, ut paucis diebus post moreretur A. C. 797, cum solus annis 10, cum matre veroan. 17 imperasset. Excaecatus autem est eadem die et hora, qua ante quinquennium patrui oculos effodiendos curaverat. Cedr.

II. Irene, sublato filio, iterum sola imperavit: quae statim Nicephorum et Christophorum mariti fratres Athenas relegavit, et ibidem eos occidi iussit.

III. Irene cum metueret potentiam Caroli, qui aliquas urbes in Italia occuparat, et Siciliam invasurus videbatur, legatos ad Carolum misit de pace A. C. 802. nec Carolus abnuit, occasionem sibi oblatam ratus Siciliae potiundae absque bello, si Irenen Imperatricem coniugem duceret, et Imperium orientis cum occidentali coniungeret: misi igitur Constantinopolim legatos. Miscell. Cedr.

IV. Nicephorus eodem anno, die ultima Octobris; adhuc ante mediam noctem, in praesentia legatorum Caroli, adiuvantibus aliis, Irenen Imperatricem, quae iam annos 23 regnarat, Imperio deposuit, et sequentl die in coenobio conclusit, inde mense Novembr. eandem in Lesbum Insulam relegavit, et ut a nemine conspiceretur, custodiri iussit: ubi exulans mortua est. Cedrenus.

NICEPHORUS.

I. Nicephorus, cum Irenen Imperatricem Imperio deposuisset, illud vicissim arripuit A. C. 802. Fuit hic homo dolosus, perfidus, crudelis, rapacibus et viscosis manibus, et pecuniae mancipium. Nec profuere tamen thesauri corrasi contra Saracenos, quin crebris expeditionibus provinciis Romanis multas clades inferrent, totumque Orientem, uti Bulgari Occidentem, depopularentur.

II. Nicephorus cum annos 8, mens. 9, Imperio male praefuisset, a DEO digna malitia sua praemia accepit. Nam Bulgaris resistendum ratus, exercitu comparato, primum secunda fortuna usus, Crumni Regis aulam occupavit: at cum nullas pacis conditiones admitteret, Bulgari, in desperationem conversi, noctu impetu in illius tabernaculum facto, caesis comitibus et corporis custodibus, Nicephorum obtruncarunt. Caput amputatum, crucique affixum, spectaculo et despicatui fuit: quod deinde Crumnus Bulgarorum Rex, cute dempta, argento inclusum, pro calice usurpavit, infusoque vino, sodalibus ex eo propinavit. Miscell. Chron. Funccii fol. 131. Histor. Magd. Cent. 9.


page 811, image: s0883