10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DE MONARCHIA QUARTA, Quae est ROMANORUM, LIBER IV. TRACTATIO GENERALIS.

PRAECOGNITA.

IN praecognitis notanda sunt quatuor. 1. Monarchiae quartae appellatio. 2. Typica eius praefiguratio. 3. Generalis Monarchiae quartae delineatio. 4. Monarcharum quartae Monarchiae catalogus sive enumeratio.

PRIMO: MONARCHIAE QUARTAE Appellatio.

Haec Monarchia quarta duplici insignitur nomine.

1. Vocatur Monarchia Romana, ab urbe Roma, vel a primis Imperatoribus Romanis, qui eversa Monarchia tertia (quae Graecorum sive Macedonum fuit) summum hoc imperii a)ci/wma in urbe Roma primo erexerunt, omnesque in orbe gentes subiugarunt, sibique subiecerunt: unde urbs Roma dicta est caput Mundi, et Romani appellati sunt Orbis Domini; sicut vere Martialis canit:

Terrarum Dea, gentiumque Roma,
Cui par est nihil, et nihil secundum.

Et Propertius:

Omnia Romanae cedant miracula terrae;
Natura hic posuit, quicquid ubique fuit.

Item Ovidius lib. 2. Fastorum:

Gentibus est aliis tellus data limite certo,
Romanae spatium est Urbis et Orbis idem.

In eandem sententiam Plutarchus scribit: Romanum Imperium velut anchora fuit fluctuanti mundo. Et Livius lib. 1. Nulla, ait, unquam Res publ. nec maior, necsanctior, nec bonis exemplis ditior fuit.

Similiter in divisione Imperii, quum Constantinus M. Imperator sedem imperii Constantinopolin transferret anno Mundi 4276, anno Christi 306, ut aliud imperium Orientis, aliud Occidentis esset, tum nihilominus mansit Monarchia Romana: Quia Constantinopolis Byzantium olim dicta, NOVA ROMA appellari coepit.

2. Vocatur haec Monarchia romano-Germanica; quod nomen accepit tempore Caroli M. Imperatoris, qui expulsis Longobardis ex italia, primus auctor fuit summae dignitatis Germaniae collatae, primusque Monarchiae Romanae a)ci/wma Germanis attulit: Unde merito ipsius memoria apud nos Germanos sancta esse debet. Quia non sine ratione sacra est magnarum virtutum memoria; uti recte inquit Seneca lib. 4. de benef. cap. 30.

SECUNDO: MONARCHIAE QUARTAE Praefiguratio.

Monarchia quarta in duabus visionibus apud Anielem praefigurata est. In PRIMA visione comparatur Tibiis ferreis, cuius pedes ex parte sunt ferrei, ex parte fictiles. Dan. 2. vers. 33.

In SECUNDA visione adumbratur per Bestiam a)nw/numon, monstrosam, terrificam, adspectu horrendam, atque ferocissimam, quae dentibus suis longe lateque sit grassatura. Dan. 7. v. 7.

EXPLICATIO PRIORIS VISIONIS.

In priori visione, quae Nabuchdonosori in somnio offertur, et Dan. 2. describitur, duo veniunt consideranda.

SOMNIUM REGIS NABUCHDONOSORIS, quod describitur hisce verbis:

V. 33. Tibiae autem FERREAE (scil. statuae,


page 397, image: s0469

quam tu Nabuchdonosor in somnio vidisti, inquit Daniel ad Regem) pedum pars quaedam erat ferrea, quaedam autem fictilis.

V. 34. Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus; et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit cos.

V. 35. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et redacta quasi in paleas de area aestiva, quae rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: Lapis autem qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

Interpretatio somnii DANIELIS a vers. 40. ad 46.

V. 40. Et regnum quartum erit fortitudinis ratione, velut ferrum: et sicut ferrum conterit, sic conteret et comminuet omnia haec. v. 41. Porro, quia vidisti pedum et digitorum partem testeam figuli, et partem ferream: regnum divisum erit; et tamen de plantatione ferri erit in eo, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto. v. 42. Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: circa finem, regnum illud erit ex parte validum, et ex parte fragile. vers. 43. Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi: sicuti ferrum misceri non potest testae. v. 44. In diebus autem regnorum illorum suscitabit DEUS caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec: et ipsum stabit in aeternum. v. 45. Propterea vidisti, quod de monte abscissus est lapis, sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum. DEUS magnus ostendit Regi, quae ventura sunt postae: et vere hoc est somnium, et fidelis interpretatio eius, etc.

Uberior explicatio.

In hac visione Nabuchdonosoris duo praegifutantur regna, nempe Terresre et Caeleste.

I. De Regno terrestri.

Per Regnum terrestre intelligitur Monarchia quarta, quae describitur vers. 33, 34, 35. in qua visione quarta Monarchia praefiguratur sextupliciter.

1. Per TIBIAS. Idque quadruplici decusa.

Primo: Propter situationem vel ordinem. Quia sicut tibiae sunt pars corporis humani infima atque ultima; ita quoque Romana Monarchia est inter Monarchias ultima et postrema, et usque ad finem mundi durabit.

Secundo: Propter actionem. Sicut homo tibiis ingreditur et currit: ita quoque Romani Imperatores proeliis atque victoriis pene universum Orbem terrarum peragrarunt: Nam progressu temporis ita formidabiles omnibus gentibus terrae esse coeperunt, ut ortum et occasum Imperii sui terminos posuerint, totiusque orbis terrarum Domini exstiterint; Unde pulchre Petron. Arbiter in Satyra inquit:

Orbem iam totum victor Romanus habebat,
Qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque.

Tertio: Propter robur et fortitudinem. sicut tibiis omne corporis pondus fulcitur et sustinetur, eaeque omnia membra corporis inferiora portant; unde emphatice vocantur in lingua Sancta
[Gap desc: Greek words]
viri virtutis vel roboris, h. e. robusti. Luth. Die starken: Ecclesiasae 12. v. 3. Ita quoque Romani Imperatores tanta potentia, animique robore divinitus instructi fuerunt, ut omnia regna priora dominatione sua complexi sint, sufficientesque fuerint ad tantam imperii molem sustinendam et sustentandam.

Quarto: Propter constitutionis rationem. Sicut in tibiis multum est ossis et carnis: in osse durities et firmitudo, in carne teneritudo et mollitudo: ita quoque in romanis Imperatoribus magnum fuit robur atque fortitudo ad eos, qui ipsis repug nabant, debellandos et subigendos; similiter magna in eis fuit clementia et fides erga populos sibi subiectos: Quam ob causam Virgilius lib. 6. Aeneidos Romanos magnifice commendat hisce versibus:

Tu regere imperio populos, Romane, memento,
Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos.

Confer elegantem locum 1 Maccab. 8. a vers. 1. ad 17.

2. Per TIBIAS DUAS.

Per tibias duas adumbrata est divisio Quartae Monarchiae: Nam initio Monarchia haec erat integra, postea erat divisa in imperium Orientale et Occidentale. In illo erant Imperatores Orientis, qui Constantinopoli; in hoc erant Imperatores Occidentis, qui Romae regnabant.

3. Per TIBIAS FERREAS.

Per has tibias ferreas notatur triplex Monarchiae quartae status secundum tres Ferri proprietates.


page 398, image: s0470

1. Ratione Ortus notatur Romanae Monarchiae constitutio, atque amplitudo. Sicut enim ferrum omnia metalla robore superat, eaque frangit et comminuit; ita etiam romana Monarchia omnia praedicta regna vicit, sibique subiugavit: sicut Dan. 2. v. 40. praedictum est. Unde Romanum Imperium a Pompeio vocatum est pambasilei/a, h. e. catholicum sive universale regnum, versiculis aureo Victoriae simulacro inscriptis, quum caelitus illud tactum esset, deiectis alis: Natal. Com. in Mytholog. et in lib. 4. epigrammatum Graecorum a Iohan. Brudaeo Turonensi illustratorum; editione Basileensi, anno Christi 1549. pag. 487. ubi ita legitur:

*e)s2 a)/galma *ni/khs2 a)/pteron en *rw(/mh|, h(=s2 ta\ ptera\
keraunw=| katefle/xqh, *pomphi+/ou.
*r(/wmh pambasilei/a, teo\n kle/os ou)/pot) o)lei=tai.
*ni/kh ga/r se fugei=n a)/pteros ou) du/natai.

2. Ratione Progressus adumbratur constitutionis Monarchiae quartae modus atque ratio. Sicut enim ferrum est durum, quod durit ie sua omnia reliqua metalla vincit; ita quoque durus fuit huius Imperii Ortus atque Progressus: Quia cum sanguine coepit, et sanguine stabilitum fuit; adeo ut merito de eo dici possit:

Sanguine fundatum est hoc regnum; sanguine coepit;
Sanguine succrevit; sanguine finis erit.

Nam Romulus primus Rex Romanorum regnum suum Avi Numitoris, murosipsos Remi fratris, templum Soceri sanguine dedicavit; uti Orosius loquitur lib. 2. cap. 4. Ipse quoque C. Iulius Caesar Monarchiae IV. fundator et primus Imperator quinquagies bis conserta manu cum hostibus conflixit: Quibus in proeliis circiter 1100000 periisse scribuntur. Similiter Henricus Quartus Imperator sexagies bis aperto Marte cum hostibus dimicavit. Quibus in proeliis innumerabiles homines ferro exsistincti sunt, atque ita multo sanguine haec Monarchia stabilita est.

3. Ratione Egressus notatur per tibias ferreas et pedes ferreos Monarchiae quartae duratio. Sicut enim ferrum omnia metalla duritie et duratione superat; Ita quoque Monarchia quarta reliqua regna superiora omnia fortitudine et duratione superat: Quia a nulla vi humana, quantacumque etiam eadem fuerit, subigi poterit, sed usque ad finem Mundi durabit. Sicut enim Messias sub initium huius Monarchiae, nempe Augusto imperante, in hunc mundum natus venit; Luc. c. 2. v. 1. qui adventus fuit primus sive incarnationis; ita quoque in fine huius Monarchiae in nubibus caeli veniet ad iudicandum vivos et mortuos; qui adventus ultimus sive glorificationis futurus erit; sicut Daniel Propheta vaticinatus est cap. 2. v. 35, 45. et cap. 7. v. 9, 10.

Hinc olim veteres Romani ferreos annulos in manibus gestarunt, et iuxta constitutionem Aureae bullae tit. 4. Imperatoribus ferrea corona in coronatione imponi solet Aquisgrani, ut ferrei regni a Daniele praedicti nomen decusque retineatur.

Observatio.

Imperator recens electus ex more antiquo triplici corona insigniri solet. 1. Ferream coronam Aquisgrani ipsi imponit Elector Coloniensis: Aur. bulla tit. 4. ad adumbrandam ferream contra rebelles potentiam et severitatem; deinde Trevirensis Elector unctionem peragit. Philip. Melanchth. in Orat. de coronat. Caroli V.

2. Argenteam coronam ei Mediolani imponit Episcopus Mediolanensis, qua serenitas et splendor Caesareae Maiestatis et praeeminentiae prae omnibus Regibus terrae adumbratur: Nam Imperatores Romani orbis Domini, iuxta Danielis vaticinium, salutantur.

3. Olim romae Auream coronam Pontifex Romanus ei imposuit; quae monitorium erat, mores Caesaris electi auro conformes esse debere: idque,

Primo: propter Praestantiam. Sicut enim aurum omnium metallorum est nobilissimum; ita quoque Imperator Romanus inter omnes Reges et Principes mundi maxime refulget, tamquam sanctissimus et nobilissmus, ut et Christianissimus.

Secundo: propter Constantiam. Sicut enim aurum in igne positum non fit deterius, sed nitidius: ita quoque Imperatorum fides et verba non debent esse aquea (h. e. fluxa et mutabilia,) sed aurea et argentea, (h. e. constantia et immutabilia.) Exemplum habemus memorabile in Carolo V. Imperatore: Hic quum a quibusdam Pontificiis falabellis ac furiis Wormatiensibus instigaretur, ut ne fidem Luthero datam servaret, propterea quod secundum decretum Consilii Constantiensis haeretico non sit servanda fides, animose respondit; Fidem rerum promissarum, etiamsi toto mundo exsulet, apud Imperratorem consistere oportere. Wilhelm. Zenocar. in vita Caroli V.

4. De tibiis ferreis dicitur, quod PEDES habuerit ex parte FERREOS, ex parte TERREOS.

Hisce verbis significare vult Daniel Prophetae, quod romanum Imperium primo Ferreum,


page 399, image: s0471

deinde Terreum sit futurum: Quo notatur Romani Imperii Mutatio, sive diversa sors et conditio, quod modo ferreum, h. e. robustum, moso terreum sive luteum, h. e. contritum atque infirmum sit futurum; uti ipse Daniel cap. 2. v. 42. interpretatur. Et hoc ipsum eventus ostendit. Nam romana Monarchia erat ferrea tempore Augusti Imperatoris, qui plurimas provincias sibi subiecit, decretumque promulgavit, ut pa=sa oi)koume/nh, h. e. totus orbis censeretur. Luc. 2. 1. Unde Augustus dicitur ab augendo, et omnes Imperatores ab eo augusti sunt dicti: Alzeit Mehrer des Reichs. At terrea fuit sub Augustulo, qui vocabulo diminutivo per contemptum sic dictus est. Quia sub eo robur Italiae exstinctum, et Occidens ab Imperio Romano avulsus est. Nam contra eum Odoacer Rex Herulorum arma sumpsit, eoque deposito, finem Imperio Occidentali imposuit; sicut Philipp. Melanchth. lib. 3. Chron. scribit.

Similiter FERREA fuit Monarchia quarta sub Constantino M. Imperatore, qui Orientis imperium restauravit, sedmque Imperii Constantinopolin transtulit, quam novam Romam vocavit: At TERREA fuit sub Constantino Palaeologo, ultimo Graecorum Imperatore, quando urbs Constantinopolis a Mahomete Turcarum Imperatore anno Christi 1453 fuit capta, et finis Orientis Imperio impositus. Unde patet, quod etiam Constantini nomen fatale fuerit, iuxta adagium; Constantinus imperans a)gaqo\n kai\ ph=ma fuit, Philippus Melanchthon lib. 5. Chronic.

Ita etiam FERREA fuit Romana Monarchia sub Carolo M. qui multas provincias ab Imperio Romano avulsas recuperavit, et Imperium Occidentis restauravit, atque ad Germanos transtulit: At sub Carolo Crasso terrea fuit; Quia ipse anno christi 887, a Proceribus Imperii depositus, ad tantam egestatem redactus fertur, ut necessariis etiam alimentis destitueretur; sicut Rhegino Abbas scribit: atque ita stirps Carolina in eo defecit.

Praesertim autem hoc nostro saeculo haec Monarchia vere est terrea, id est, fragilis et infirma; uti ex hoc venusto Epigrammate Aenigmatico, quod de Romano Imperio Baro Lobkowitzius concinnavit, patet:

Fulmine quae numquam fertur percussa volucris,
Casibus ut variis, Sturne Poeta, patet!
Perdidit haec alas dudum, caudamque, pedesque:
Concessit Latio Pontificique caput.
VISCERA nunc eius vereorne LILIA turbent.
Altivolae flos hic perniciosus avi est.

5. Pedes huius statuae habent decem DIGITOS; qui ex parte sunt ferrei, et ex parte terrei.

Hisce decem digitis notatur quartam Monarchiam novissime in decem Regna divisum iri; Sicut eadem decem regna Dan. 7. v. 34. per decem cornua eius bestiae, quae imaginem gerebat Romani Imperii, praefigurata est: quia per fissionem pedum in decem digitos, sicut etiam Dan. 7. per decem cornua denotatur divisio provinciarum Romani Imperii in totidem regna; videlicet Italiam, Galliam, Hispaniam, Germaniam, Britanniam, Sarmatiam, Pannoniam, Asiam, Graeciam sive Macedoniam, et Aegyptum: Quia praedictae provinciae ab oboedientia Romani Imperii se subduxerunt, sibique proprios Reges constituerunt; sicut in explicatione visionis sequentis plenius dicturi sumus.

6. Plantarium ferri manebit in eo, v. 41. Luth. Des Eisens Pflantze wird darin bleiben. Haec verba dittw=s2 intelligi possunt.

1. De regni huius translatione. Tum hic sensus est; Licet hoc Regnum quartum divisum futurum sit, et velut planta ad aliam gentem transferatur, tamen plantarium ferri in eo manebit; h. e. non aliud et novum erit regnum, sed idem, nempe Romanum Imperium erit et manebit: Sic quando Carolus M. Imperator hoc a)ci/wma Imperii a Graecis ad Germanos transtulit, tum Romanum imperium non esse desiit, sed mansit.

2. De invicta regni huius firmitate et robore. Licet hoc regnum novissimis temporibus futurum sit divisum, v. 41. et ex ferro lutoque conflatum, h. e. ad summam infirmitatem redigendum, tamen plantarium ferri in eo mansurum est, h. c. radix et fundamentum huius regni ita firmum et solidum erit futurum, ut nullus Regum terrenorum ante diem novissimum illud evellere et exstirpare penitus possit. Quare turpiter errant Iudaei, qui hoc regnum divisum (de quo Daniel v. 41. loquitur) intelligunt de quinto Regno, nempe Turcarum, quasi hoc regnum in romanum et Turcicum sit divisum: Absit! Nam 1. Daniel Propheta hoc loco de quatuor tantum regnis vaticinatur. 2. Quartum hoc regnum ferro mixto testae ex luto comparat, v. 41. 3. De eodem ait v. 41. Regnum divisum erit: Quibus verbis insinuat, quod non aliud, sed idem regnum sit futurum; sed in se divisum. 4. De eodem vers. 42. vaticinatur; Regnum ex parte ferreum, h. e. firmum, et ex parte erit terreum, h. e. infirmum et contritum: Quibus verbis non geminum regnum, sed geminam unius regni, nempe Romani, faciem vel formam adumbrat; mempe ferream atque luteam, h. e. robustam atque infirmam: Quare absurdum est, quod


page 400, image: s0472

Iudaei hoc regnum divisum intelligant de Imperio romano atque Turcico. Turca enim non est membrum Romani Imperii, sed eius iuratus, aeternus atque irreconciliabilis hostis; uti ex literis Amurathis III, Turcici Imperatoris, ad Rudolphum II. Imperatorem Romanum, anno 1593 missis, patet: Amurathes III. huius nominis, potentissimus, invictissimus Imperator Constantinopolitanus, Thraciae, Illyrici, Graeciae, Terrae Sanctae, Asiae maioris et minoris, Assyyriae, Armeniae, utriusque Arabiae, Syriae, Aegypti, Sarmatiae, utriusque Turciae, superioris et inferioris, Palaestinae, Mauritaniae, Tuneti Dominator, et Princeps totius orbis, omniumque Regnorum magni maris, Oceani, et Rex Mechae et Algierae, possessor sepulchri Christi omnium Christanorum Dei, in medio centro Hierosolymis, Dominus in Europa, Asia, Africa, America, omniumque insularum totius magni maris, cuius potentia formidabilis omnibus, vastator et in aeternum irreconciliabilis universi christianismi hostis, omniumque quise Christianos iactitant, Filius Omnipotentis Dei, qui iussit, et mentem illuminavit ad oppugnandum christianos. Hactenus verba epistolae Amurathis. Et licet Turcicus Tyrannus Imperium romanum conetur subigere, sibique subicere; attamen conatus eius vanus et frustraneus erit. Quod in hoc venusto Epigrammate aenigmatico adumbratum est, quod ita sonat:

Lumine LUNA notho credis te posse volucrum
Laedere REGINAM, quae gerit arma Iovi:
Falleris, haec oculis radiati lumina Solis
Sustinet, haud curans lumen in axe nothum.

Hic Luna Turcarum; Aquila Romani imperii insigne intelligitur, quod numquam vinci potest: Unde nos merito Imperatorem nostrum Augustum et Invictissimum appellamus.

USUS.

Hinc patet, quod per quartum Regnum apud Danielem Romana Monarchia sit intelligenda; quod tribus argumentis demonstramus.

1. Ex ordine et connexione, ex qua evidenter patet, quod, quum post obitum Alexandri Magni tertium Regnum, videlicet Monarchia Graecorum in quatuor partes divisa esset, uti Dan. c. 8. v. 8. et 22. vaticinatus est; nullum aliud regnum successerit, quod universa in potestatem suam redegerit, quam Imperium Romanum.

2.Aregni quarti descriptione: Omnia, quae a Daniele cap. 2. de tibiis duabus ferreis, habentibus pedes, atque decem digitos ex parte ferreos et ex pate luteos, dicuntur, in nullum sub Sole regnum ita per omnia quadrant, ut in Romanum Imperium.

3. A Christi nativitate et regni Spiritualis erectione: christus nasci debuit tempore istorum regnorum, uti Daniel inquit v. 44. Iam vero Christus natus est sub Romana Monarchia, tempore Imperatoris Augusti; uti Lucas Evangelista testatur cap. 2. v. 1. Ergo quartum istud regnum, sub quo christus natus est, est quarta Monarchia.

Quod ut melius intelligatur, notandum est, quod Daniel Propheta cap. 2. v. 33, 34. describat somnium Nabuchdonosoris, quod viderit in somno ingentem colossum sive statuam quadrimembrem et quadriformem, cuius caput fuerit aureum, pectus et duo brachia argentea; venter et foemora aerea: denique tibiae ferreae fuerunt, cuius pedes partim erant ferrei, partim fictiles.

Per hanc statuam quadrimembrem quatuor Monarchiae denotantur, iuxta ipsius Daniclis interpretationem v. 39, 40. Per caput aureum regnum sive Monarchia Babyloniorum et Assyriorum: per pectus argenteum et duo brachia argentes Monarchia Medorum et Persarum: per ventrem aeneum et foemora aenea Monarchia Graecorum denique per tibias ferreas, cuius pedes partim ferrei, patim fictiles erant, Monarchia quarta Romanorum praefiguratur.

II. De regno Christi Spirituali.

Tempore autem huius Monarchiae quartae Messias nasciturus erat, atque Spirituale regaum erecturus: uti patet ex somnio Nabuchdonosoris; quod describitur v. 34, 35. hisce verbis: Videbas ita, donec abscissus est lapis depmonte sine manibus, et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus, et comminuit eos. v. 35. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et redacta sunt quasi in paleas de area aestiva, quae rapta sunt de vento, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus valdt, et implevit universam terram. Tum ex interpretatione somnii Danielis, quae exstat v. 44, 45. In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur. Comminuet autem et consumet omnia regna haec, et ipsum stabit in aeternum: Propterea vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum.


page 401, image: s0473

Explicatio verborum Danielis.

In hisce verbis loquitur Daniel 1. de Christo. 2. De Christi regno, coque tum gratiae, tum gloriae.

Primo: Lapis est Christus, qui lapis et petra salutis nostrae appellatur Iesai. 28. v. 16. Psalm. 118. 22. Hic locus allegatur Matth. 21. 42. Zach. 3. 9.

Secundo: Lapis hic non de caelo decidit, sed de monte abscissus est, quo humanae naturae Christi veritas insinuatur: Quia de monte abscissus est, h. e. e populo Iudaico, qui instar montis a Deo exaltatus erat, Deut. 4. 7. oriundus, et ex ipsorum sanguine prognatus est.

Tertio: Lapis hic de monte dicitur abscissus: Quia adventus Messiae in carnem a Deo per Prohetas in V. T. promissus, diu fuit retardatus; at in plenitudine temporis (Galat. 4.) subito et praeter omnium hominum ex spectatio em est impletus; non secus ac si lapis ingens subito ex alto monte decideret.

Quarto: Lapis hic dicitur de monte abscissus sine manibus, (sc. hominum.) Quo notatur nativitas Christi mirabiliter singularis, et singulariter mirabilis: Quia non natus est vulgari modo, sed absque virili semine, non ex voluntate viri, sed ex voluntate Dei; ut loquitur Irenaeus lib. 3. cap. 28. ex Maria virgine, quae sine opera virili christum peperit.

Quinto: Lapis percussit statuam in pedibus. Dan. 2. v. 34. Hic diligenter notandum est, quod Danicl dicit, Lapis percussit statuam, non in capite, neque in pectore, neque in ventre, sed in pedibus: quo ipso adumbratum est, quod Christus non sub prima, neque sub secunda, neque sub tertia, sed sub quarta Monarchia, nempe Romanorum, nasci deberet: Cui vaticinio etiam eventus respondit: Quia Christus natus est sub imperio Augusti, quae pa/sh th= o)ikoume/nh| imperavit. Luc. 2. v. 1.

Sexto: Lapis, qui percusserat statuam, factus est mons magnus valde, et replevit universam terram. v. 35. significatur, quod Christus Dominus totius Mundi factus sit, cui Deus hereditatem dedit gentes universas, Psalm. 2. quique sceptro verbi sui in toto mundo regnaturus, inque medio inimicorum dominaturus, Psalm, 110. v. 2. et omnes gentes in toto orbe ad regnum suum congregaturus sit per Euangelii praedicationem, (quae est sceptrum regni Christi.) Psalm. 110. v. 2. Psalm. 72. v. 8, 11. Zach. 9. 10. Iesai. 11. 9. Marc. 16. 20.

Septimo: Lapis hic initio fuit parvus; postea vero factus est magnus, qui totum orbem implevit. Notatur duplex regni status, humiliationis et exaltationis: Nam sicut prius cadebat hic lapis deorsum, antequam assurgeret, et totum mundum impleret; ita quoque Christus prius est humiliatus, et postea exaltatus et glorificatus. Phil. 2. v. 6.

Octavo: De hoc lapide inquit Daniel v. 44. Comminuet et consumet universa regna haec.

Quae verba non intelligenda sunt sarkikw=s2, sicut Megethius Marcionista ea intellexit: nempe quod christus venturus omnia mundi regna quoad temporalem dominationem comminuturus et consumpturus sive aboliturus sit: quod quia nondum factum sit, quippe omnia mundi regna adhuc stent salva et inconcussa, conclusit inde, Messiam nondum in carnem venisse; uti recenset Anastasius in Quaestionibus suis in sacram Script. tom. 6. sacrae Bibliothecae ex Dialog. Origen. cum Megethio Marcionista habito.

Resutatio.

Verum haec opinio est fanatica et carnalis, quia statuit ille cum obstinatis Iudaeis regnum Christi esse mundanum vel terrenum: quum tamen ipse Christus illud de hoc mundo esse neget, Iohan. 18. quia spirituale et caeleste est; sicut Daniel c. 2. v. 44. illud regnum caeli appellat.

Verum intelligenda sunt verba Danielis de duplici Christi adventu, nempe primo et secundo.

In primo adventu, quum Christus regnum gratiae hisce in terris erexit, tunc omnia regna terrae comminuit et consumpsit, sicut hoc loco Daniel Propheta ait. Et alia luculenta Scripturae S. loca idem testantur: Nam Psalm. 2. 9. Deus Pater de Christo filio suo Rege Zionis inquit: Reges eos in virga ferrea, (sceptro ferreo) et tamquam vas figuli confringes eos: Ubi insuper Regibus et iudicantibus terram David minatur, ut huic Domino in timore serviant, eumque osculentur, ne pereant in via. Psalm. 68. 22. Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. v. 24. Propterea intingetur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum de inimicis linget. Psalm. 110. v. 5, 6. Dominus a dextris tuis conteret in die ira suae Reges: iudicabit in nationibus, implebit cadaveribus; conteret caput super terras multas. Iesai. 60. v. 12. vaticinatur Propheta de Christo eiusque regno: Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit; et gentes vastando vastabuntur. et Zach. 12. 3. similiter inquit de Christo Rege: Lapidem oneris ponam cunctis gentibus: omnes, qui levabunt eum, concisione lacerabuntur: In die illa percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem eius in amentiam. Iesai. 8. v. 13, 14. Dominum exercituum sanctificate, et erit vobis in


page 402, image: s0474

sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et ruinam habitantibus Ierusalem. In hisce vaticiniis omnibus et singulis manifeste dicitur, quod Messias om nia regna mundi sit invasurus, consumpturus, et cversurus.

DUBIUM.

At quomodo hoc intelligendum est?

Tertullianus in lib. ult. contra Iudaeos, et Theodoretus in Dan. cap. 2. scribunt, Christum in fine mundi, vel in extremo iudicii dic omnia regna mundi destructurum.

RESPONSIO.

Haec quidem responsio praedictorum Patrum suo modo est vera, sed non sufficiens est. Nam secundum Danielis mentem Christus etiam in primo adventu suo omnia regna mundi contriturus erat: quod tamen non intelligendum sarkikw=s2, sive carnaliter, de temporali et externo istorum regnorum aut Regum dominio, quod obtinent in suos subditos, quasi eos coronis, sceptris, et fascibus sit spoliaturus, sicut Iudaei somniant; sed musikw=s2, h. e. de mystico et spirituali dominio, quo Reges Gentiles per Idololatriam nefandam, Diabolo instigante, tam animabus, quam corporibus hominum imperabant, eosque Diabolo tenebrarum Principi mancipabant; Quae tyrannis plane immanis erat, sub qua, duro servitutis iugo, omnes gentes premebantur. At hoc iugum humeri Messias in mundum veniens confregit, (uti Iesaias cap. 9. v. 4. inquit) h. e. Ethnicam religionem et Idololatriam verbo Evangelii evertit, et ab hoc durissimo servitutis iugo omnes homines liberavit, eosque in suum regnum asseruit.

Licet enim Christus etiam in V. T. tempore trium Monarchiarum praecedentium Idololatriam gentilem oppugaverit, tamen eam funditus non expugnavit. Quare de evidentiori Idololatriae gentilis everfione hoc loco Daniel vaticinatur, quae ad ipsum Messiae exhibiti adventum reservata fuit; ex quo velut infallibili xrithri/w| Iudaei et Gentes agnoscere debebant Messiam in carnem venisse, quando nempe oculariter vident, gentilem Idololatriam exstirpari, et praecipue oracula Diabolica deficere; idque iuxta clarissima Prophetarum vaticinia, quae exstant Zach. 13. v. 2. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, dispergam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudo-prophetas, et spiritum immundum auferam de terra. Psalm. 97. v. 7. Confundantur omnes, qui colunt sculptilia, et qui gloriantur in Elilim: Adorate eum omnes Angeli eius, audivit et laetata est Zion.

Horum vaticiniorum complementa.

Haec autem Prophetarum vaticinia, nato Christo impleta sunt, Idololatria gentium abolita est, et oracula in toto terrarum orbe defecerunt; cultores Idolorum confusi sunt, et Satanae regnum destructum est: Patet hoc ipsum ex historiis. 1. Nam scribit Orosius, Romanos, quum quaesivissent ex oraculo, quamdiu templum pacis esset duraturum, hoc responsi tulisse; Usque dum virgo pareret. 2. Et Romulum, quum statuam suam erigeret, dixisse, illam staturam esse, donec Virgo pareret: quasi dicat, usque in aeternum: Illud enim numquam futurum putabant. At in ea nocte, qua Christus natus est, templum illud pacis Idololat ricum corruit in urbe Roma, et inter rudera inventi sunt hi versus:

Virginitas, partiis, discordes tempore longo,
Virginis in gremio foedera pacis habent.

3. Nicephorus l. 1. c. 17. scribit; Quod Augustus Imp. Apollinem Delphicum consuluerit, quis in Imperio romano sibi successurus esset? Apollo, parva interposita mora, hisce versibus Graecis hunc in modum respondit, sicut Suidas scribit:

*e)brai=os ke/letai me, qeoi=s2 ma ka/ressin a)na/sswn,
*to/nde do/mon prolipw\n, kai\ a)i\dhn au)=qis2 i(ke/sqai.
*loipo\n a)/piqi sigw\n e)k bwmw=n h(mete/rwn su/.

hoc est.

Me puer Ebraeus, Divos Deus ipse gubernans,
Cedere sede iubet, tristemque redire sub orcum.
Aris ergo dehinc tacitus discedito nostris.

Quibus versibus Apollo rationem reddidit, cur oracula defecissent; nempe, quod Christus Dominus, et contritor capitis serpentini, natus in orbe esset: Idcirco Augustus Aram maximam in Capitolio exstruxit cum tali inscriptione: Ara primogeniti Dei.

4. Suetonius in Augusto p. 45. scribit: Augustum quodam tempore in spectaculo publico consedisse, ubi inter alia haec verba fuerint prolata: O dominum aequum et bonum! Ubi omnium assessorum oculi in Augustum fuere conversi, quia omnes haec verba de eo intellexerunt. Verum Augustus sequenti die edictum promulgavit, ne quis amplius Dominum se vocaret. Quo vel inscius infinuare voluit, Divina providentia cor eius dirigente, se non dignum esse augusto illo Domini aequi et boni titulo: Quoniam adsit maior Dominus, videlicet Iesus Christus Dei et Mariae Filius, Rex Regum, et Dominus dominantium, qui solus sit Dominus aequus et bonus, et a quo omnes Reges terrae, tamquam vasalli, regna sua accipiunt.


page 403, image: s0475

5. Iulianus apostata oraculum apollinis, quod nato Christo, sicut et reliqua, obmutuerat, restaurare decreverat; ad hanc rem peragendam, Orbasio, Medico ac Quaestorsuo, Delphos misso: qui cum eo pervenisset, et opus inchoasset, tale oraculum a Daemone accepit; uti refert Cedrenus:

Corruit artifici vario cortina labore
Constructa; hoc Regi redeuntes dicite vestro.
Nec casa, nec Phoebi reddens oracula laurus,
Ulla super; nullae veniunt a fonte loquelae.
Exstincti latice sque profunda silentia servant.

Huc etiam spectant versus, quos citat Porphyrius libro peri\ e)ulogiw=n filosofi/as2.

*oi)\ oi)/moi tri/podes2 sona xh/sate. oi)/xet) *a)pi/llwn,
*oi)/xet), e)pei\ flogo/en me bia/zetai ou)ra/nion fw=s2.
hoc est.
Heu heu tripodes, lugete; periit Apollo,
Periit, quoniam ardens mihi vim infert caeleste lumen.

Huc quoque pertinet historia valde memorabilis de ruina templi Delphici facta tempore Iuliani Imperatoris. Hoc Ethuicis praecipuum erat, sed divinitus, non hominum manibus deletum est terrae motu et fulminibus, quum Iulianus legatos eo misisset, interrogaturus de eventu belli Persici. Saepe antea direptum et aliquoties deletum est templum Delphicum, sed rursus aedificatum est: At post hanc eversionem divinitus factam Iuliani tempore, numquam deinde restauratum est.

Unde pater, quomodo Christus regna huius mundi in primo adventu suo destruxerit, et comminuerit, nempe non Politice, quoad externam et corporalem dominationem; sed mystice, quoad vanam gentium religionem, Idololatriam atque superstitionem, quam ille abolevit non ferro, sed verbo. Lapis illc mysticus adhuc confringit omnes Reges et regna, videlicet, quae huic regno Christi se opponunt, neque hospitium ei praebent: Quia christus non tantum est petra refrigerii, sed etiam lapis offensionis, et rupes allisionis, quo confringuntur cadentes, et irretiti capiuntur, quicumque offendunt in ipsum. Iesaiae 8. v. 14.

In secundo vero adventu; sive in extremo iudicio, Christus omnia regna mundi comminuet, et consumet consummate et finaliter, quando electos in regnum gloriae suae introducet, quod sancti de manu eius suscipient. Daniel 7. v. 27. tunc enim katargh/sei pa=san a)rxh\n, kai\ pa=sa, e)cousi/an kai\ dun/amin, h. e. evacuabit omnem principatum, et omnem potestatem et virtutem. 1 Cor. 15. 24. h. e. omnia imperia mundana; quia tunc conterentur pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, fientque tamquam quisquiliae de areis aestatis, quas clevat ventus, et nullus locus invenietur eis. Daniel. 2. vers. 44.

USUS.

Ex illis, quae hactenus dicta sunt, infallibiliter patet, quod regnum quartum, de quo Daniel loquitur, sit quarta Monarchia. Nam cum ex ordio romani imperii regnum Christi gratiae coepit: Quia Deus in diebus regnorum istorum (h. e. inchoata Monarchia Romana) regnum caeli (h. e. regnum Messiae) susciravit. Dan. 2. v. 44. Hinc initium praedicationis Iohannis Baptistae et Christi fuit; Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Matth. 3. v. 2. c. 4. v. 17. et cum eiusdem Romani Imperii exodio per gloriosum christi iudicis adventum ad iudicium, regnum Christi glotiae inchoabitur. Quae praedictio in nullum aliud in terris regnum, quam in romanam Monarchiam quadrat, sicut omnes pii et cordati homines agnoscunt. Nam de utroque christi adventu atque regno tum gratiae, tum gloriae Daniel coniunctim vaticinatur. Nam hoc (nempe regnum gloriae) in aeternum stabit, Dan. 2. v. 44. Quia nullum finem habebit, sicut Angelud Gabriel inquit Luc. 1. v. 33. Conf. Psalm. 45. v. 7. Dan. 7. vers. 14.

OBSERVATIO.

Et huic sententiae nostrae ipse Iohannes Calvinus super caput secundum Danielis, pag. 21. subscribit, cuius haec sunt verba: Hoc o(/rama statuae extra controversiam, quicumque praediti sunt sano iudicio, et candide cupiunt mentem Prophetae exponere, intelligunt de quatuor Monarchiis. et pag. 22. addit: Interea verum est, quod dixi, nempe Interpretes, qui et mediocri iudicio pollent et candore, ad unum omnes hunc locum exponere de Monarchia Babylonica, Persica, Graeca et Romana, et Daniel ipse postea suis verbis satis ostendit. Haec Calvinus.

Quod Iohan. Calvini testimonium contra Ioh. Piscatorem, qui in commentario suo super Daniel. cap. 2. p. 17. contrarium statuit, diligenter notandum est.

EXPLICATIO POSTERIORIS VISIONIS.

Daniel. 7. vers. 7, 8. Quarta Monarchia Bestiae magnae, horrendae, monstrosae et robustae imagine depingitur, quae dentibus suis ferreis longe lateque sit grassatura, et unguibus aeneis praedam sit conservatura.

In hoc capite Danielis septimo tria veniunt notanda.

1. Danielis visio. Haec describitur hisce verbic.


page 404, image: s0476

v. 7. Post haec aspiciebam in visone noctis, et ecce, bestia quarta, terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: Dissimilis autem erat ceteris bestiis, quae fuerant ante eam, et habebat cornua decem. v. 8. Considerabam cornua, et ecce, cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius, et ecce, oculi quasi hominis eraut in cornu isto, et os loquens ingentia.

2. Anxium Danielis desiderium et petitio: Quae tribus versibus describitur. v. 19. Tunc libenter veritatem scivissem de bestia quarta, quae erat dissimilis omnibus, et terribilis nimis: dentes ferrei et ungues aenei erant: comedebat et comminuebat, et reliqua pedibus conculcabat. v. 20. Et de decem cornibus, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua, et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris. v. 21. Aspiciebam, et ecce, cornu illud faciebat bellum adversus pios, et praevalebat eis, donec venit Antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus venit, et regnum obtinuerunt sancti.

3. Angeli interpretatio, quae exstat v. 23, seqq. ad 27. v. 23. Et sic ait (sc. Angelus:) Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod diversum erit ab omnibus illis regnis: consumet enim totam terram, conteretque cam, et comminuet. v. 24. Et cornua decem ex illo regno, decem Reges exsurgent, post quos exsurget postremus, qui erit diversus a prioribus, et tres Reges deprimet. v. 25. Et verba adversus Excelsum loquetur, ac sanctos excelsorum deteret, adeo ut cogiter se mutaturum tempora et ius, tradanturque per manum eius usque ad tempus et tempora, et dimidium temporis. v. 26. Sed iudicium considebit, et dominatus eius auferetur profligando et perdendo usque in finem. vers. 27. Regnum autem, dominatusque et amplitudo regnorum sub toto caelo dabitur populo sanctorum excelsorum; cuius regnum, regnum erit perpetuum, et omnes dominatores ei servient, et auscultabunt.

I. Sententia vera, eiusque katas1keuh\, sive explicatio.

1. Appellationis et figurae nullitas: Bestia quarta, quam Daviel vidit, est a)nw/numos kai\ a)/morfos, h. e. nullum ei nomen, neque ullam bestiae certam figuram aut speciem ei assignat: Siquidem (ut Theodoretus inquit) haec Monarchia non ex una, sed ex pluribus nationibus conflata est, imperiique illud a)ci/wma, sive decus ad homines dispari conditione ex diversissimis nationibus ortos, admirabili conditione atque vicissitudine translatum est.

2. Dentium atque unguium qualitas: Huic quartae bestiae a Daniele tribuuntur dentes ferrei, quia omnia regna Monarchiae tertiae confregit et quasi devoravit: Ungues aenei, quia regna semel subacta mordicus apprehendit, adeoque tenaciter tenuit, ut nemo illa ex unguibus eius aeneis eripere potuerit.

3. Cornuum quantitas: Huic quartae bestiae decem cornua tribuuntur a Daniele v. 7 et 20. per quae iuxta stylum Spiritus S. decem intelliguntur regna praecipus, quae Romanum Imperium, dum in flore fuit, comprehendit. Regna autem illa fuerunt sequentia: Italia, Gallia, Germania, Hispania, Britannia, Sarmatia, Pannonia, Asia, Graecia, sive Macedonia, et Aegyptus.

4. Cornu parvuli inter decem cornua suppullulantis natura et proprietas: v. 8. et 20: Per hoc cornu parvulum intelligitur regnum Turcicum sive Mahometicum, uti ex eius descriptione patet. Nam describitur a Daniele tripliciter. 1. Ab Ortu. 2. A Progressu. 3. Ab Egressu.

I. ORIUS.

Ratione Ortus huic cornui parvulo duo tribuuntur. 1. Appellatio. 2. Origo.

Appellatio.

Quod cornu inter decem cornua suppullulavit, vocatur
[Gap desc: Greek word]
parvulum Dan. 7. 8. Qua appellatione insinuatur, tum Mahometis, tum regni Turcici primaevasors et conditio, nempe quod initia regni Turcici admodum fuerint exigua: Siquidem Mahometes initio fuit infimae originis atque conditionis homo: Natus fuit Patre Abdalla, et Matre Emena, A. C. 560, die 23 Aprilis. Adolescens servivit apud Abdimoneplem divitem mercatorem ex posteritate Ismael, filii Abrahae et Agar: deinde gregarius miles fuit, et sub Heraclio Imperatore meruit: Sed postea, quum Heraclius Imperator Arabibus Scenitis, qui apud ipsum militaverant, stipendia diutius solvere recusabat, hos sibi adiunxit, et initia regni Turcici posuit A. C. 622.

Origo.

Circa originem cornu parvuli notanda sunt 1. Modus. 2. Tempus.

Quod originis modum huius cornu parvuli attinet, usurpatur de illo apud Dan. v. 8 et 20. verbum
[Gap desc: Greek word]
quod de ortu bestiarum e mari etiam usurpatur vers. 3. Quator bestiae magnae ascendebant e mari, diversae interse: ex quo colligitur, quod


page 405, image: s0477

cornu illud parvulum non e bestia quarta, sed immediate e mari oriturum sit, h. c. quod ille, qui per eornu parvulum denotatur, non per successionem, sed per novam ascensionem ad regnum perventurus sit. id quod de Mahomete verum; uti ex dictis patet.

Quod vero tempus originis attinet, aperte ortus huius cornu parvuli refertur ad tempus quartae bestiae. v. 8. Quod similiter de Mahomete verum est, qui tempore Heraclii Imperatoris Romani, anno christi 622. initia regni rurcici posuit.

II. PROGRESSUS.

In progressu notanda sunt acta cornu parvuli. 1. Politica. 2. Ecclesiastica.

I. Politica.

De cornu parvulo dicitur, quod tria cornua e decem cornibus bestiae sit evulsurum, vers. 8. h. e. tres Reges humiliaturum; uti explicatur ab Angelo, vers. 24. Hoc similiter quadrat in Regnum Turcicum: Nam Mahometes dux militum factus anno spatio non tantum urbe Mecha, quae ipsius erat patria, sed etiam potissima Arabiae parte bello potitus est, neque successores eius quieverunt, donec tria ista insignia cornua, videlicet Aegyptum, (cui Africa annectitur) Asiam, et Graeciam in totum detruncavit: Unde Daniel Propheta de hoc corniculo subiungit, v. 20. quod in principio fuerit parvum, sed postea ceteris maius factum sit. Et vers. 8. oculos quasi hominis eidem tribuit: Quo insinuat, quod Mahometes eiusque successores valde oculati futuri sint in regni acquistione, providique et vigilantes in regni acquisti amplificatione, et pariter callidi in regni administratione. Denique vers. 21. dicit, quod cornu illud parvulum, bellum adversus sanctos sit facturum, iisque praevaliturum, et vers. 25. quod sanctos altissimi sit contriturum: Quod quam verum sit, ipsa experientia testis est: Nam Turcae indeusque ab initio regni sui bellum cum Christianis gesserunt, eosque magnis proeliis vicerunt; uti ex historiis patet, et hoc ipsum cum nomine Mahomet congruit, quod idem est atque ira vel indignatio, ein grimm/ ein rechte furia Diabolica; uti Chytraeus in Onomastico pag. 259. scribit.

II. Ecclesiasica.

Primo: Cornu huic parvulo tribuitur Os loquens grandia, v. 8. et vox sermonum grandium, v. 11. Quo notantur horrendae Mahometis blasphemiae, sicut explicat Angelus, vers. 25. Quod sermones contra Altissimum sit loquuturus, (nempe blasphemos) uti ex Alcorano, qui velut blasphemiarum est oceanus, patet. Ut enim facilius in offcio contineret subditos Mahomet, quum animadvertisset ex disputatione de religione maximas in imperiis oriri dissensiones, Alcoranum condidit opera Sergii Monachi Ariani adiutus, in quo ex tribus corruptis fecit unum corruptissimum: quia ex Iudaismo, Christianismo et Gentilismo in unum chaos conflatis unam religionem conferruminavit: Nam in Alcorano suo Azoara secunda scribit Turcicus Imperator Mahometes; Sciendum generaliter, quoniam omnis recte vivens, Iudaeus sive Christianus, seu lege sua relicta, in aliam tendens, omnis scilicet Deum adorans, bonique gestor, indubitanter amorem divinum assequetur.

Huc referatur Epistola Amurathis III, Imperatoris Turcici, anno 1592, ad Rudolphum II Imperatorem Romanum missa, quam in explicatione visonis prioris allegavimus.

Secundo: De hoc cornu parvulo Daniel inquit v. 25. cogitabit mutare TEMPORA et LEGES. At haec Turcae competunt, qui tempora mutavit in Algiaeras, et legem in Alcoranum: Quia Turcae neque Sabbatum Iudaeorum, neque diem Dominicam Christianorum observant, sed diem Veneris eius loco venerantur in odium Christi Salvatoris, qui co die pro salute mundi crucifixus est. Similiter Algiaera, sive computosuo, tempora Politica mutat: supputat enim tempora non a christi nativitate, (sicut nos Christiani facimus) sed ab illo tempore, quo ille cum manipulo Arabum ex urbe Mecha aufugit, seque eorum caput constituit: quod factum est anno C. 622; sicut Bucholtzerus in Indice Chronologico statuit. Insuper etiam Turcicus Mahometes legem Dei (quae legem et Euangelium complectitur) abiecit, et
[Gap desc: Greek word]
Iehovae mutavit in
[Gap desc: Greek word]
, quae vox metaphor. sig nificat ritum, sed radix eius proprie significat spinam: et revera spinae sunt in Alcorano, quem Mahometes opera Sergii Monachi Nestoriani contexuit, in eoque SS. Trinitatem, Christi divinitatem, aliaque summa religionis Christianae capita instinctu Diaboli abnegavit: Lex Mahometis Arab. dicitur
[Gap desc: Greek word]
, Lat. Alcoran, secundum alios correctio, quia in eo V. et N. T. corrigere et tolerabilius reddere voluit. titulus Alcorani est;
[Gap desc: Greek word]
a rad.
[Gap desc: Greek word]
divisit, dissrpavit: Quia hoc foetido libro suo Iudaicam et Christianam religionem, vel potius V. et N. t. dividere et dissipare voluit. Divisa est lex Mahometis in Azoara vel capitula 72: ex quibus unum tantum ducit ad Paradisum, reliqua omnia ad ignem inferni ducunt, uti scribit Iohan. Maietius de different. schismatum.


page 406, image: s0478

NOTA.

Quando dicitur, quod Mahometes mutaverit tempora, recte intelligendum est Nam tempora tripliciter considerantur. 1. Physice: Sic Deus caeli luminaria, nempe Solem et Lunam ordinavit in tempora, Gen. 1. 14. ut cursu motuque suo distincta anni tempora, dies menses et annos efficiat; et sic tempora nullrus hominis arbitrio subiacent, ab eoque mutart possunt; sed hic temporum ordo atque distributio invariabilis a Deo conservatur usque ad finem Mundi iuxta promissionem ipsins Iehovae, Genes. 8. v. 22.

2. Ecclesiastice. Sic tempora sunt festa sollemnia atque stata, quae ab ipso Deo sunt ordinata, ut Sabbatum, dies Dominicus; vel ab Ecclesia ordinis et disciplinae causa sunt instituta.

3. Politice. Sic tempora sunt certae Epochae aut periodi Politicae, regiminis ergo institutae. Quando igitur dicitur, quod Turcicus Mahometes tempora mutet, intelligendum hoc est de temporibus, non Physice, sed Ecclesiastice et Politice intellectis.

Tertio: Daniel durationem Dominii eius insinuat his verbis, v. 25. Tradentur in manum cius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Qua verborum formula indicatur longa quidem tyrannidis Turcicae duratio, sed tamen certa et ab ipso Deo supremo mundi Domino definita, eiusque solius cognitioni reservata, ut videlicet Christiani, qui tyrannide Turcica pressiiacent, certam ex hisce verbis consolationem haurire possint, certas ei et terminorum et temporum metas esse a Deo praescriptas.

III. EGRESSUS. sive Interitus.

Cornu parvulum (h. e. Turcicum imperium) una cum bestia, (h. e. romano imperio) usque ad extremum iudicium durabit. vers. 11. Tunc vero immediate et corpus bestiae et cornu parvulum, atque adco omne Imperium terrenum in ipso extremo iudicio a Christo Iudice immediate delebitur, et totaliter abrogabitur. v 12. Et post interitum illorum nullum amplius erit tempus, sed succedet ei regnum sanctorum aeternum. vers. 27. Quae nota non ad Antiochi, eiusque regni interitum applicari potest, sicut quidam inepte scribunt; Quia illud regnum iam pridem intriit, et Monarchia Romanorum eidem successit. Quare necessario de regno Turcico intelligenda est, quod etiamnum durat, et ad finem usque Mundi durabit. Et haec est constans orthodoxorum Theologorum et saniorum Politicorum atque Historicorum sententia, quod per quartam bestiam quarta Monarchia, per decem cornua decem eius regna, quae, dum in flore fuit, comprehendit; et per cornu parvum regnum Turcicum intelligendum sit.

*a)nti/qesis2, sive Sententia salsa.

Adversarii veritatis contrarium statuunt, et quidem 1. Per bestiam quartam non intelligunt Romanum Imperium; sed contendunt, per eam intelligendum Regnum Seleucidarum in Asia, sive successores Alexandri M. cuius opinionis perversae et monstrosae primus auctor fuit a)/qeos ille Porphyrius, christianae religionis hostis, et contentor virulentissimus; quem Hieronymus et Theodoretus graviter refutarunt.

Eius sententiam postea renovatunt Brugthonus, Afnandus Polanus in Daniel. p. 550, 558. Ioh. Piscator in Daniel. p. 64. aliique. Similiter Iohan. bodinus in Method. Histor. qui per quatuor bestias intelligit Medos, Persas, Graecos, et Parthos, quatenus Babylonem subegerunt.

2. Per decem cornua intelligunt decem Reges in Asiatico Seleucidarum regno. Polanus in Dan. p. 591. et Ioh. Piscator in Dan. eos hoc ordine recensent. Primus fuit Seleucus Nicanor; secundus Antiochus Soter; tertius Antiochus Theos; quartus Selcucus Callinicus; quintus Ptolemaeus Euergetes; sextus Seleucus Ceraunus, filius Seleuci Callinici; septimus Antiochus Magnus, frater Seleuci Cerauni; octavus Ptolem. Philopator Lagida; nonus Seleucus Philopator; decimus Antiochus Epiphanes, frater Seleuci Philopatoris.

3. Per cornu parvulum, Polan. in Dan. p. 592. et Piscator in Danielem pag. 64. intelligunt Antiochum Epiphanem: Quem vocant cornu parvulum seu postremum. Quia ipse fuerit ultimus inter decem illos Reges, qui Dan. 7. pr decem cornua significantur.

Becanus Iesuita in lib. de AntiChristo p. 171. fingit per Cornu parvulum intelligendum esse Antichristum, qui venturus sit post decem illos Reges, qui Romanum Imperium inter se divident, et consequenter post Imperii Romani eversionem. Et hic est ille alius, (inquit Becanus) qui iuxta Danielis vaticinium cap. 7. vers. 20. ex decem illis proditurus erat: Quod futurum esse scribit Bellarmin. tribus annis cum dimidio ante finem mundi: Unde invaluit opinio in Papatu, AntiChristum non nisi tres annos cum dimidio regnaturum esse, qui tunc interficietur a Iudaeis, et tunc post dies 45 adveniet Christus ad iudicium; sicut Bellarm. scribit lib. 3. de Rom. Pont. cap. 17. idque colligunt ex Daniel. cap. 7. vers. 25. Tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis; per quae verba tres annos cum dimidio intelligunt Papistae.


page 407, image: s0479

*a)*n*a*s*k*e*u*h\, sive Resutatio.

Theodoretus super Danielem scribit, se non posse satis mirari, quod scriptores nonnulli per quartam bestiam Graecorum Monarchiam praefigurari statuant: quod nos ex ore Theodoreti repetimus, et hisce veritatis perduellibus (uti D. Athanasius loquitur) sequentia argumenta opponimus.

SECTIO I. DE BESTIA QUARTA.

Quod per eam non successores Alexandri M. intelligendi sint, sed quarta Monarchia.

I. A bestiarum distinctione, et distincta earundem praefiguratione. Daniel de quatuor bestiis tria enuntiat. 1. Quatuor bestiae a Daniele visae sunt quatuor regna, (scil. magna et catholica, h. e. quatuor Monarchiae) uti ipse Angelus inquit Daniel. 7. v. 17. 2. Hae quatuor bestiae inter se erant diversae et distinctae, sicut ibidem dicitur v. 3. Quatuor bestiae magnae ascendebant e mari, diversae interse. 3. In specie de bestia quarta dicitur v. 7, 12, 19, 23. quod fuerit dissimilis reliquis bestiis.

Hin talia argumenta exstruimus.

1. Arg. Quot bestiae in visione sunt visae, tot per illas adumbrata sunt regna: quia quaelibet bestia peculiare regnum sive Monarchiam adumbrat:

Iam vero quatuor bestiae sunt a Daniele in visione visae.

Ergo quatuor regna sive Monarchiae per illas sunt figuratae. Conclusio haec est ipsius Angeli, Daniel. 7. v. 17.

2. Arg. Quaecumque besiae sunt diversae interse, et distinctae, illae a nobis sunt distiguendae, non vero confundendae.

Iam vero per bestiam tertiam, nempe Pardum, praefiguratur Monarchia Graecorum: uti pater ex collatione cum cap. 8. ubi v. 21. hircus caprarum diserte vocatur Rex Graecorum.

Ergo Monarchia tertia per bestiam quartam a)nw/numon kai\ a)/morfon adumbrata non est.

II. A regni quarti (per bestiam quartam praefigurati) duratione.

Quod regnum usque ad finem Mundi est duraturum, illud de Monarchia Graecorum intelligi neque potest, neque debet: Quia Monarchia Graecorum five regnum tertium tantum trecentos annos duravit, et ante primum Christi in carnem adventum abolitum est. Et similiter regnum in Asia Seleucidarum. Quia Tigranes ultimus Rex Syriae a romanis regno exutus, et Syria in provinciam redacta est anno M. 3908.

Iam vero regnum quartum ad finem mundi durabit, uti patet ex bestiae quartae descriptione Iudicii extremi descriptioni immediate subiuncta Daniel. 7. v. 9, 10, 13. inprimis autem ex v. 21, 22. ubi dicitur, quod corni illud parvulum praevaluerit adversus sanctos, donec venit Antiquus dierum et iudicium sedet.

Ergo regnum quartum de Monarchia tertia sive de regno Seleucidarum intelligi non potest; sed per illud Monarchia quarta, quae est Romanorum, intelligenda est.

SECTIO II. DE DECEM CORNIBUS.

Per DECEM CORNUA Bestiae quartae praedicti auctores intelligunt successores Alexandri M. sive decem Reges in regno Asiatico Seleucidarum. quorum primus fuerit Seleucus, secundus Antiochus Soter, etc.

Resutatio.

1. Decem cornua bestiae quartae tributa non possunt de regno Seleucidarum intelligi, aut de successoribus Alexandri M. Quia decem haec cornua in bestia quarta fuerunt simul, non successive. Atqui in regno Seleucidarum decem regna simul ostendi nequeunt; imo neque decem Reges, qui successive regnum obtinuerint, quorum ultimus Antiochus Epiphanes fuerit, uti praedictae opinionis auctores tradunt. sed verus Regum Syriae post Alexandrum M. ordo hic est: 1. fuit Seleucus Nicanor 2. Antiochus Soter. 3. Antiochus Theos. 4. Seleucus Callinicus. 5. Seleucus Ceraunus. 6. Antiochus Magnus. 7. Seleucus Philopator. 8. Antiochus Epiphanes. Quod si autem Antiochus Epiphanes octavus Rex in regno Seleucidarum fuit, quomodo decimus diciporest?

Quod autem Porphyrius, eiusque sectatores de diversis Macedoniae, Asiae, Syriae et Aegypti Regnis unum duntaxat Regum ordinem contexunt, (uti loquitur b. Hieronymus) crassissimus error est ex a)nisorhsi/a| ortus.

2. Bestia quarta fuit decicornis. Dan. 7. v. 20. per quam talis intelligitur Monarchia, quae decem regna comprehendebat.

At hoc de Monarchia tertia Graecorum, vel de regno Seleucidarum dici non potest.

Ergo per bestiam quartam decicornem Monarchia tertia Graecorum, vel regnum Seleucidarum intelligi non potest. Minorem probo.

Dan. 7. v. 6. Monarchia Graecorum tertia praefiguratur per PARDUM QUADRICIPITEM: Ubi non potest intelligi ipsa Alexandri M. persona,


page 408, image: s0480

scilicet exclusive: Quia Danielis 8. v. 21, 22. eadem Monarchia tertia adumbratur per Hircum caprarum, cuitribuitur cornu grande (nempe unum.) per quod cornu grande unum, ipso Angelo interprete, intelligitur Alexander M. Rex Graecorum, et cornu illo fracto (h. e. Alexandro M. exstincto) surrexerunt proco 4 cornua. h. e. Divisum est regnum Alexandri M. in quatuor regna principalia, sive quatuor Reges Regnum Alexandri Magni inter se diviserunt: Nam Ptolemaeus Aegyptum, seleucus Syriam, Antigonus Asiam, Antipater Graeciam occupavit. Ergo per 10 cornua quartae bestiae Monarchia Graecorum aut regnum Seleucidarum, sive Alexandri M. successores intelligi non possunt. Nam si decem cornua bestae quartae intelligenda sunt de Monarchia tertia, aut intelligenda sunt de Monarchia integra aut divisa: sed neutrum locum habere potest. Nam Monarchia integra, qualis erat adhuc vivente Alexandro M. fuit unicornis, h. c. unum tantum habebat Regem, nempe Alexandrum, Daniel 8. vers. 21. Monarchia vero tertia divisa surrexerunt 4 cornua, h. e. Monarchia illa in 4 Regna principalia est divisa, Dan. cap. 8. v. 22. Quomodo igitur Monarchiam Graecorum vel successores Alexandri M. per decem cornua praefiguratos essedici potest?

3. Quod autem per bestiam quartam decicornem monarchia quarta sit intelligenda, ex Apocal. 13. et 17. clarissime patet. Nam Apoc. 13. v. 1, 2. Iohannes ita scribit: Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomen blasphemiae: Et bestia, quam vidi, similis erat Pardo; et pedes eius sicut pedes Ursi, et os eius sicut os Leonis: et dedit illi Draco virtutem suam, et sedem suam, et potestatem magnam.

In hisce verbis describitur Impertium Romano-Papale.

1. Ab appellatione: Nam vocatur *qhri/on, BESTIA. Per hanc Bestiam fere omnes interpretes intelligunt Romanum Imperium, praesertim vetus illud, quale sub Ethnicis Imperatoribus fuit. Ar nos statuimus hac bestia neque Imperium Romanum absolute, sive vetus sive novum intelligas, neque absolute Papatum Romanum, sed coniunctim Imperium Papale-Caesareum et Caesareo-Papale repraesentari, quale Romanus Pontifex multis iam saeculis esercet. Hic autem Anti Christus a)mfi/bios, bicorpor et biformis, utraque bestia, tum marina, v. 1. tum terrestri, v. 2. effigiatus, nemo est alius, nisi Pontifex Romanus, Monarchiae Romanae exuviis et praetenso Christi vicariatu palliatus, gladioque Pauli et clave Petri, h. e. utraque potestate armatus; temporali quidem constituendi et deponendi Imperatores, Reges et Principes; spirituali vero iura dandi superis, inferis, terrenis.

2. Ab ORTU: Haec bestia adscendit e mari, Apocal. cap. 13. vers. 1. h. e. ex multitudine variarum gentium et populorum, non secus ac plurima flumina in unum mare confluunt. Quia Romanum Imperium vel potizs Caesareo-Papatus ex variis populis et gentibus constat. Ita quoque apud Danielem cap. 7. v. 3. quarta bestia describitur, quod e mari ascenderit.

3. A Capitibus. Bestia haec habet 7 capita. Apocal. 13. v. 1. Quae sunt septem Montes. Apoc. 17. vers. 9. quibus mulier insidet, sicut Iohannes ibid. cap. 17. vers. 9. explicat. Hiautem septem Montes tripliciter intelliguntur. 1. *topikw=s2, h. e. de septem montibus, proprie sic dictis: Tot enim montibus urbs Roma, a qua denominatur Romanum Imperium, ante Gothicas et Vandalicas vastationes ambitu suo complexa est, qui fuerunt Palatinus, Capitolinus, Aventinus, Caelius, Aesquilinus, Viminalis et Quirinalis. Unde Virgilius:

—— Roma
Quae una sibi septem muro cir cumdedit arces.

Et Propertius:

Septem urbs alta iugis, toti quae praesidet orbi.

II. *basilikw=s2: Sic figurate septem Montes notant 7 Reges, uti ipse Iohannes Theologus inquit, v. 9. Septem capita 7 montes sunt, super quos mulier sedet, et 7 Reges sunt. Mons enim in sacro codice saepe notat Reges vel Regna; septem autem Reges, a quibus Roma gubernata fuit, sequentes sunt: 1. Romulus. 2. Numa. 3. Tullus Hostilius. 4. Ancus Martius. 5. Tarquinius Priscus. 6. Servius Tullius. 7. L. Tarquinius superbus.

III. *kubernhtikw=s2. Sic 7 capita accipiuntur de 7 gubernationis formis. Nam 1. fuerunt Consules. 2. Reges. 3. Decemviri. 4. Tribuni plebis. 5. Dictatores. 6. Caesares Romani extranei. 7. Forma est Imperium Romano-pontificale.

IV. A Decem cornibus, quae decem cornua sunt decem Romani Imperii provinciae, quae postea in potentissima divisae sunt regna, ita ut singula singulos Reges habuerint. nempe 1. Asia. 2. Graecia. 3. Aegyptus cum Africa. 4. Italia. 5. Germania. 6. Gallia. 7. Hispania. 8. Anglia; sub qua comprehensa sunt Dania, Norwwgia, Scotia, Suecia. 9. Sar matia, sub qua intelliguntur Polonia, Bohemia, Muscovia. 10. Pannonia cum Illyrico. Haec eadem Imperii Maiestas etiam per decem diademata significatur. Et super capita eius (bestiae) nomen blasphemiae. Apoc. 13. v. 1. Nam Romanum Imperium vetus olim horribilem idolomaniam exercuit, et


page 409, image: s0481

postea regno Christi adversatum est, maxime autem Regnum Romano-Papale.

V. A Figura et specie. Nam v. 2. Apostolus inquit, quod bestia illa similis fuerit Pardo, et pedes eius sicut pedes Ursi, et os eius sicut os Leonis: Apud Dan. 7. v. 6. Monarchia Graecorum Pardo comparatur: Persarum Urso, vers. 5. et Babyloniorum Leoni alas aquilinas habenti, vers. 4. At descriptio Iohannis Theol. innuit, in Romano Im perio omnia fuisse coniuncta, quae in reliquis tribus singula fuerunt in singulis. Nam Leoninam regni Babylonici animositatem et fortitudinem: Persarum, quorum insigne erat Ursus, truculentiam: et Alexandri M. qui praefiguratur per Pardum, celeritatem, et in rebus gerendis felicitatem adumbrat.

Quod autem Bestia haec decicernis et polu/morfos, sive multiformis, non regnum Seleucidarum in Asia; sed Romanam Monarchiam apud Iohannem adumbret, diserte explicatur ab Angelo Apocal. 17. nempe quod Meretrix illa magna sedens super aquas multas, v. 1. h. e. super populos multos, v. 15. et super bestiam coccineam, v. 3. sit Civitas magua, habens Imperium super reges terrae. Iam vero tempore Iohannis Apostoli, quando scribebat haec, nulla alia urbs in toto terrarum Orbe Imperium in Reges terrae habuit, quam urbs Roma, quartae Monarchiae metropolis: Ergo infallibiliter inde concluditur, quod bestia illa, cui Meretrix magna insidet, sit Romanum Imperium.

VI. A colore coccineo describit fohannes cap. 17. v. 3. bestiam illam terribilem, ore suo omnia devorantem, et pedibus omnia conculcantem: sicut Daniel ait cap. 7. v. 3. per quem coccineum colorem notantur sanguinolentae persecutiones, quas tum ab Imperatoribus Romanis adhuc Ethnicis, tum a Romano Anti Christo Ecclesia Dei sustinuit; sicut Iohannes explicat, quod nempe 10 Reges Romani Imperii cum Agno pugnarint, Apocal. c. 17. v. 12, 14. et quod ipsi non minus quam Meretrix magna, quam gestant, et a qua gubernantur et instigantur, ebrii sint sanguine sanctorum et sanguine Martyrum Iesu. v. 6. Et hinc singulari Dei providentia factum est, ut Pontisices Romani eorumque Cardinales in hodiernum usque diem gestarint vestes coccineas, ut impleretur in illis quod de Anti Christo Romano praedictum est Apoc. 17. v. 4. Mulier (vel Meretrix magna, ut vocatur v. 1.) circumdara erat purpura et coccino. Et Rabbini Romanum imperium vocant
[Gap desc: Greek word]
h. e. regnum Edom, cuius caput
[Gap desc: Greek word]
. Quod non ita intelligendum, sicuti illi impie et perverse docent; quasi Romani et Christiani ab Edom sint propagati, verum ad Regnum Romano-Papale acommodandum est. Quoniam Babylon magna et Meretrix magna ebria est, et rubet sanguine sanctorum et Martyrum Iesu. Apocal. 17. v. 6. et Thren. 4. uders. 21
[Gap desc: Greek word]
silia Edom in Thargum explicatur
[Gap desc: Greek word]
h. e. Roma impia.

SECTIO III. DE CORNU PARVULO.

De Cornu parvulo duae circumferuntur erroneae opiniones. 1. Quod sit Antiochus Epiphanes. 2. Quod Anti Christus circa finem mundi sit venturus.

Resutatio.

1. Quod per Cornu parvulum Antiochus Epiphanes non sit intelligendus. Ut autem haec refutatio sit clarior et evidentior, accurate distinguendum est inter cornu parvulum, cuius fit mentio in cap. 7. v. 8, 20. cap. 8. vers. 9. Non deillo, sed de hoc, est quaestio. Nam concedimus libenter, quod Antiochus Epiphanes vocetur Cornu parvulum, c. 8. v. 9. idque ob duplicem rationem.

Primo propter originem. Quia Antiochus Epiphanes minor natu fuit filius Antiochi M. qui cum Hannibale contra Romanos dimicans, sed victus fususque, pacem cum Romanis iniit, obsidemque Romanis misit filium, hunc Antiochum Epiphanem, qui paullo post, mortuo fratre Seleuco Philopatore, qui par ri in regno successerat, Roma fugiens, eiecto fratris filio Demetrio, per vim Regnum Syriae invasit. quod contigit post mortem Alexandri M. anno 150. lib. 1. Macc. cap. 1. vers. 11. Quum igitur non fucrit legitimus regni successor, ideo merito appellatus est Modicus vel parvulus,
[Gap desc: Greek word]
Dan. cap. 8. v. 9.

Secundo propter aestimationem. Quia in nullo numero aut respectu fuit. Unde Dan. 11. v. 21. despectus nominatur. Item e)pimanh\s2, h. e. furiosus. Nam iita Polybius et ex eo Athenaeus refert, quod a Graecis pro Epiphane (quod nomen ipse sibi imposuit, ut maculam elueret, quod nempe dolo et fraudibus regnum Syriae occupasset) dictus est e)pimanh\s2, h. e. pro glorioso furiosus. Et revera furiosus ille fuit: interdum namque in convivio gestae tus ut funus, et non tantum cum popularibus in conversationem descendit, sed etiam cum peregrinis et tenuioris fortunae hominibus bibit, imo cum scurris et mimis certavit. Unde etiam 1 Maccab. cap. 1. v. 11. alio nomine vocatur r(i/za a)martwlo\s2, h. e. radix peccatrix. Luther. Ein schädliche bose wurtzel.


page 410, image: s0482

At per cornu parvulum, de quo Daniel loquitur c. 7. v. 8, 20. Turcicus Tyrannus est intelligendus, uti antea demonstravimus; et non Antiochus Epiphanes, uti Polanus, Piscator, Brugthonus aliique volunt. Quod nos tripliciter probamus:

I. Ab ORTU. Nam ortus cornu parvuli (cuius Dan. 7. fit mentio) refertur ad temqus quartae bestiae, h. e. Monarchiae Romanae. Dan. 7. v. 8. At Antiochus Epiphanes non prodiit ex quarta bestia, h. e. Romana Monarchia, nam ante eius initium dudum exstinctus fuit: verum extertia bestia, sicut Dan. 8. v. 21. dicitur: quod Alexander M.sit cornu magnum, qui ibidem vocatur Rex Graecorum: quo fracto, quatuor cornua inde surrexerunt, per quae intelliguntur quatuor Alexandri M. successores: ex quibus quatuor cornibus unum fuit Seleucus Nicanor, ex quo descendit Antiochus Epiphanes. Ergo si Antiochus Epiphanes ortum habet ex tertia bestia, utique origo eius ex quarta bestia deducenda haud erit.

II. A PROGRESSU. De cornu parvulo Daniel vaticinatur, quod ex 10 cornibus Bestiae quartae tria cornua avulsurum, Dan. c. 7. v. 8. hoc est, 3. Reges humiliaturum sit. ibid. v. 24.

At hoc ipsum de Antiocho Epiphane dici non potest: Quia qui non est. ille agere non potest. Nonentis enim nulla est essicacia. Atqui Antiochus Epiphanes tunc non amplius fuit. Quia dudum ante Monarchiam quartam exstimctus erat. Quomodo igitur tria cornua ex quarta Monarchia evellere poterat?

Exceptio.

Dicunt opinionis huius erroneae patroni,

1. Quod Antiochus Epiphanes tria Cornua e decem cornibus avulserit, h. e. tres Reges humiliaverit; quos Polanus in Dan. p. 593. et Piscator in Dan. p. 66. nominant Ptolemaeum Philopatora, Antiochum M. patrem, cui ille necem procuraverit, et Seleucum Philopatora, fratrem Epiphanis maiorem.

Verum Resk. 1. Quod neque decem cornua in successoribus Alexandri M. neque tria cornua sive regna ex illlis ab Antiocho Epiphane deiecta vel subacta monstrari possint: sicut antea dictum est. Deinde quod dicunt Antiochum Epiphanem patrem suum Antiochum M. interfecisse, crassus est error ex a)nisorhsi/a| ortus. Nam Antiochus M. non a silio, sed a deditiosa plebe fuit trucidatus; sicut scribit Strabo Geograph. lib. 16. et fustinus lib. 32. Quum enim Antiochus M. a Romanis victus, magnum tributum Romanis pendere cogeretur: et ptopter inopiam, ad quam Romani ipsum redegerant, imposito magno triburo per 12 annos solvendo, vel propter insatiabilem avaritiam, Beli templum, ut Strabo, vel Iovis Dodonaei, ut Iustinus scribit, spoliare conatus esset: Barbari ad defensionem templi concurrentes eum cum toto exercita interfecerunt.

2. Brugthonus intelligit per tria cornua ab Antiocho Epiphane decussa, 1. Seleucum Philopatora. 2. Filium eius Demetrium. 3. Philometorem Aegypti Regem.

Sed neque haec sententia stare potest. Quia 1. non congruit cum Danielis vaticinio: Constat enim ex cap. 7. v. 8. tres istos Reges, quos ille fingit ab Antiocho Epiphane sublatos, ante ipsum imperare debuisse, atque etiam imperasse. At duo horum, nempe Seleucus Philopator et Demetrius, post illum regnarunt: Philometor etiam cum co, et ante cum; uti ex Chronologia constat. Ergo neque Seleucus Philopator. neque Demetrius, neque Philometor ab Epiphane deiectus est. 2. Haec sententia prorsus est a)pros1dio/nus1os: Nam sermo hic est de corniculo parvo, quod pertinet ad quartam bestiam: de quo Dan. c. 7. agit. At Polanus, Piscator et Brugthonus loquuntur de corniculo parvo et tribus cornibus ad tertiam bestiam pertinentibus, de quibus Dan. 8. v. 9. loquitur. quod para/logon est.

III. Ab EGRESSU. Egressus corniculi parvi (de quo. Daniel. cap. 7. agit) describitur xronikw=s2, hoc est a tempore, quando perierit, nempe circa extremum iudicium. Daniel. 7. 11. At hoc non potest accommodari ad Regnum Antiochi aut Seleucidarum; Nam hoc ante plures quam 1710 annos funditus deletum est, cum nempe Tigranes ultimus Rex Syriae duobus prpeliis a Romanis superatus, Pompeio se dedidit, atque ita sublata Regia potestate, Syria Romani Imp. provincia facta est, quum durasset 260. annos. Quare per corniculum parvum Antiochus Epiphanes intelligi non potest. Nam Antiochus Epiphanes quum expeditionem contra Ptolemaeum Philometorem fecisset, et Alexandriam obsideret; Romani Popilium Lenatem cum classe e Cilicia contra eum miserunt, qui mandatum Senatus Romani ei exposuit, eumque ex Aegypto exercitum educere iussit: cui mandato ille parere coactus est. Nam Popilius Legatus Romanorum navibus appulsus Alexandriam, Antiochum virga circumscribens circulo in arena facto, illi dixit: S. P. Q. R. praecipiunt, ut Aegyptorccedas, nec pugnes in Ptolemaeos, et isto in loco respondeas, quid consilii geras? an pacem, an bellum cupias? Quibus ille verbis perterritus ait: Sihoc placet Romanis, discedendum est. Itaque statim exercitum movit, atque ex Aegypto discessit. Ioseph. 12. Antiq. cap. 6. Ex Aegypto autem rediens Antiochus


page 411, image: s0483

re male gesta, in via mortuus est, sicut scribitur. 2 Macc. 9. v. 5. Nam minatus erat in itinerese urbem Ierosolymam facturum commune totius gentis sepulchrum, sed in itinere curru excussus morbo foedissimo a DEO afflictus est, vermibus tanto foetore e putrefacti corpore erumpentibus, ut nemo servorum eum ferre potuerit. Quare extra patriam in agro moritur, et Antiochiam defertur: quod factum est anno mundi 3811, anno 159 ante Christum natum. Vide. 2 Macc. 9. v. 5.

II. Neque per CORNU PARVULUM Anti Christus intelligi potest, sicut Becanus Iesuita lib. de Anti Christo pag. 771. statuit, quod Anti-Christus venturus sit post 10. illos Reges, qui Romanum Imperium inter se divident, et consequenter post Romani Imperii excisionem, et hic est (inquit Becanus) ille alius, qui iuxta Dan. vaticinium c. 7. v. 20. ex 10 illis proditurus erat. Haec. Becanus.

Verum nos respondemus, quod Iesuita Becanus toto caelo erret: quod hoc invicto Syllogisino demonstramus. Ille alius venire debuit, adhuc stantibus decem illis cornibus, h. e. Regnis, ut tria cornua de bestia quarta, h. e. de quarta Monarchia rapere posset. Etenim quarta Monarchia decem sua cornua, h. e. regna adhuc habebat, quando cornu parvulum tria cornua deiecit. Si enim eadem non habuisset, quomodo ille alius eadem deicere potuisset? Quia quod non est aut exsistit, everti non potest. At ubinam iam sunt decem illa regna, quae Anti Christus ille Utopicus, quem fingit Becanus, a Romano imperio rapere poterit?

Quare concludimus, vaticinium illud Daniclis non demum implendum in Anti Christo, sed dudum impletum esse in Mahomete Turcico.

Exceptio.

At dicit Becanus, ex cap. 17. Apocal. patere per cornu parvulum Anti Christum intelligendum esse, quippe quae explicet Danielem.

Resp. Aliter Daniel, aliter vero Iohannes Apostolus Imperium Romanum considerat: Ille sub Tyrannide Mahometis, qui tria cornua anteriora; hic vero sub Tyrannide Anti Christi, non Utopici, qualem Papistae fingunt, sed Romani, qui 7 reliqua posteriora cornua, h. e. septem Regna, partim fraudulentia, partim violentia rapuit et ad se pertraxit, quorum tamen quaedam postea Anti-Christum odisse coeperunt, et ab eo desicientes, eundem persequuti sunt, sicut Iohannes insinuat. cap. 17. Apocal. v. 16. Verum quod Becanus somniat. Romanum Imperium ante diem novissimum ita in decem Reges dividendum esse, ut nullus eorum nomen et Maiestatem Romani Imperii usurpaturus sit, verum non est: Sicut enim digitus non est tibia, sed tamen pars tibiae seu pedis: ita quoque Rex ille Romanum quidem Imperium non erit, Romanus tamen Imperator erit et vocabitur.

III. MONARCHIAEQUARTAE *s*k*i*a*g*r*a*f*i/*a sive delineatio.

Monarchiae IV tres sunt gradus.

I. ORTUS vel Constitutio. Sic fundata est a C. Iulio Caesare, primo Romanorum Imperatore.

II. PROGRESSUS.

1. Imperii Romani dilatatio. Romani Imperatores imperium suum per omnes terrarum partes dilatarunt.

2. Mutatio. Sic quatuor eius sunt periodi.

3. Duratio. Haec Monarchia etiamnum durat, et usque ad finem mundi durabit.

I. A Caio Iulio Caesare usque ad Constantinum M.

II. A Constantino M. usque ad Iustinianum M.

III. A Iustiniano M. usque ad Carolum M.

IV. A Carolo Magno Imperium Occidentale est restauratum, et in Germania etiamnum durat. Et haec quarta Periodus Germanorum in septem Dynastias subdividitur.

I. Est FRANCORUM, et praecipuc Carolidarum.

II. S AXONUM.

III. Rursus FRANCORUM.

IV. SUEVORUM.

V. Diversarum nationum et familiarum.

VI. AUSTRIACORUM et aliorum.

VII. AUSTRIACORUM solorum.

III. EGRESSUS, vel Interitus. Haec Monarchia non a potentia humana, sed sola divina in novissimo die abolebitur.

IV. MONARCHARUM CATALOCUS sive enumeratio, temporisque quamdiu quilibet Imperarit, annotatio.

Numerus primus annos, secundus menses, tertius dies regiminis denotat.


page 412, image: s0484

PERIODUS I. est Impp. Ethnicorum a C. Iulio Caesare usque ad Constantinum Magnum.

1 Iulius Caesar. imperavit An. 3 Mens. 6

2 Octavianus Caesar, qui et AUGUSTUS appellatus. imperavit An. 56

3. Cl. Tiberius Nero. imperavit An. 22 Mens. 7 Dies. 5

4 Caius Caligula. imperavit An. 3 Mens. 10 Dies. 9

5 Cl. Tiberius Drusus. imperavit An. 13 Mens. 8 Dies. 20

6 Cl. Domitius Nero. imperavit An. 13 Mens. 7 Dies. 28

7 Sergius Galba. imperavit Mens. 7

8 Salvius Otto. imperavit Mens. 4

9 Aulus Vitellius. imperavit Mens. 8

10 Flavius Vespasianus. imperavit An. 10

11 Titus Vespasianus. imperavit An. 2 Mens. 2 Dies. 20

12 Fl. Domitianus. imperavit An. 15

13 Nerva Cocceius. imperavit An. 1 Mens. 4 Dies. 9

14 Ulpius Traianus. imperavit An. 19 Mens. 6 Dies. 15

15 Aelius Hadrianus. imperavit An. 20 Mens. 10 Dies. 29

16 Antoninus Pius. imperavit An. 23 Mens. 6

17 M. Aurelius Antoninus Pliilosophes. imperavit An. 19

18 Aurelius Commodus. imperavit An. 13

19 P. Aelius Pertinax. imperavit Mens. 2 Dies. 25

20 Didius Iulianus. imperavit Mens. 2 Dies. 6

21 Septimius Severus. imperavit An. 17 Mens. 7 Dies. 3

22 Antoninus Bassianus Caracalla. imperavit An. 6 Mens. 2 Dies. 5

23 Opilius Macrinus. imperavit An. 1 Mens. 2

24 Heliogabalus. imperavit An. 3 Mens. 9 Dies. 4

25 Aurelius Alexander Severus. imperavit An. 13 Dies. 9

26 Maximinus Thrax, eiusque filius. imperavit An. 3

27 Gordiani II pater et filius. imperavit An. 1 Mens. 6

28 Pupienus et Balbinus. imperavit An. 2

29 Gordianus III. imperavit An. 6

30 Philippus Arabs, cum filio. imperavit An. 7

31 Decius cum filio. imperavit An. 2

32 C. Vibius Trebonian. Gallus cum filiis Volus. et Aemyl. imperavit An. 2

33 P. Licinius Valerianus. imperavit An. 4

34 P. Licinius Gallienus. imperavit An. 15

35 Claudius, cum frater Quintillo. imperavit An. 1 Mens. 9 Dies. 18

36 Valerius Aurelianus. imperavit An. 5 Mens. 5

37 M. Claudius Tacitus, imperavit Mens. 6 eiusque frater Florianus. imperavit Mens. 3

38 M. Aurelius Probus. imperavit An. 6 Mens. 4

39 M. Aurel. Carus, cum filiis Numeriano et Carino. imperavit An. 2

40 et 41 Valerius Diocletianus, et Maximianus Herculeus. imperavit An. 18

42 Constantius Chlorus, et imperavit An. 15 Galerius Maximinus. imperavit An. 18

Hic collegas sibi adscivit Severum. imperavit An. 2

Hic collegas sibi adscivit Maximium, imperavit An. 7

Hic collegas sibi adscivit et Licinium. imperavit An. 15

Maxentius verosemetipsum Augustum appellavit. imperavit An. 6


page 413, image: s0485

PERIODUS II. est Impp. Christianorum a Constantino M. usque ad Iustinianum.

43 Costantinus Magnus. imperavit An. 30 Mens. 9 Dies. 27

44 Constantinus II. imperavit An. 3 Constans, et imperavit An. 13 Constantius, fratres. imperavit An. 24 Mens. 6

45 Iulianus Apostata. imperavit An. 1 Mens. 7

46 Iovianus. imperavit Mens. 7 Dies. 22

47 Valentinianus I. et imperavit An. 11 Mens. 8 Dies. 22 Valens, fratres ac Collegae. imperavit An. 14 Mens. 4 Dies. 9

48 Gratianus, et imperavit An. 16 Dies. 6 Valentinianus II, fratres et Colegae. imperavit An. 17

49 Theodosius I. Magnus. imperavit An. 17

50 Arcadius, et imperavit An. 13 Honorius, fratres et Collegae. imperavit An. 28 Mens. 6

51 Theodosius II. imperavit An. 42 Mens. 2 Dies. 28

52 Valentinianus III. imperavit An. 30

Post Valentiniani obitum decem illegitimi Imperatores sive tyranni in Occidente regnarunt.

I. Maximus. Mens. 2 Dies. 6

II. Avitus. Mens. 10 Dies. 15

III. Maioranus. An. 4 Mens. 4

IV. Severus. An. 3 Mens. 10

V. Anthemius. An. 5 Mens. 3

VI. Olybrius. Mens. 3 Dies. 23

VII. Glycerius. An. 1 Mens. 3 Dies. 21

VIII. Iulius Nepos. An. 1 Mens. 2 Dies. 20

IX. Orestes. An. 1

X. Augustulus. Mens. 9 Dies. 21

Hic Augustulus Imperio Occidentali sinem imposuit. Nam post cum Occidens Imp. Romanos non habuit annis totis 324. mens. 4. usque ad Carolum Magnum.

53 Martianus. in Oriente I. imperavit An. 6 Mens. 6 Dies. 10

54 Leo Magnus. in Oriente II. imperavit An. 17

55 Zeno. in Oriente III. imperavit An. 17

56 Anastasius Dicorus. in Oriente IV. imperavit An. 27 Mens. 3

57 Iustinus I. Thrax. in Oriente V. An. 9 Mens. 23

PERIODUS III. a Iustiniano, usque ad Carolum Magnum.

58 Iustinianus M. in Oriente VI. imperavit An. 38 Mens. 7 Dies. 13

59 Iustinus II. in Oriente VII. imperavit An. 10 Mens. 10 Dies. 20

60 Tiberius II. in Oriente VII. imperavit An. 6 Mens. 10 Dies. 8

61 Mauritius Cappadox. in Oriente IX. imperavit An. 20

62 Phocas. in Oriente X. imperavit An. 8

63 Heraclius. in Oriente XI. imperavit An. 30 Mens. 10

64 Constantinus III. in Oriente XII. imperavit Mens. 4

65 Heracleonas. in Oriente XIII. imperavit Mens. 6

66 Constans II. in Oriente XIY. imperavit An. 27

67 Constantinus IV. Pogonatus in Oriente XV. imperavit An. 17


page 414, image: s0486

68 Iustinianus II. Imperator in Oriente XVI. imperavit An. 16

69 Leontius. Imperator in Oriente XVII. imperavit An. 3

70 Tiberius III. Absimarus. Imperator in Oriente XVIII. imperavit An. 7

71 Philippicus Bardanes. Imperator in Oriente XIX. An. 1 Mens. 6

72 Artemius, vel Auastasius III. Imperator in Oriente XX. An. 1 Mens. 3

73 Theodosius III. Imperator in Oriente XXI. imperavit An. 1

74 Leo III. Isaurus. Imperator in Oriente XXII. imperavit An. 24 Mens. 2

75 Constantinus Copronymus. Imperator in Oriente XVIII. imperavit An. 34 Mens. 2

76 Leo IV. Imperator in Oriente XXIV. imperavit An. 5 Mens. 6

77 Constantius VI. Imperator in Oriente XXV. imperavit An. 17 cum Matre Irene. An. 27

Ceteros Imperatores Graecos, usque ad Constantinum Palaeologum ultimum Orientis Imperatorem, (sub quo im perium Constantinopolitanum, A. C. 1453. Friderico III. in Occidente imperante, in Turcarum potestatem pervenit) quia eorum historiae non adeo memorabiles sunt, relinquemus, et Germanorum in Occidente im perium a Carolo Magno, Irene imperii gubernacula tenente, rursus instauratum, persequemur.

PERIODUS IV. Imperatorum Germanorum in Occidente a CAROLO MAGNO, usque ad nostra tempora.

DYNASTIA I. FRANCOR UM.

I. Carolus Magnus. imperavit An. 13 Mens. 1

II. Ludovicus I. Pius. imperavit An. 26 Mens. 5

III. Lotharius I. imperavit An. 15

IV. Ludovicus II. imperavit An. 19 Mens. 10

V. Carolus II. Calvus. imperavit An. 2

VI. Ludovicus III. Balbus. imperavit An. 1 Mens. 6 Dies. 5

VII. Carolus III. Crassus. imperavit An. 8 Mens. 7

VIII. Arnulphus. imperavit An. 12

IX. Ludovicus IV. imperavit An. 12

X. Conradus I. Dux Franconiae. imperavit An. 7

DYNASTIA II. SAXONUM.

XI. Henricus I. Auceps. imperavit An. 17

XII. Otto I. Magnus. imperavit An. 37

XIII. Otto II. imperavit An. 10 Mens. 7

XIV. Otto III. imperavit An. 19

XV. Henricus II. cognomento Sanctus, imperavit item Claudus. imperavit An. 23 Mens. 5

DYNASTIA III. FRANCOR UM ET SAXONUM.

XVI. Conradus II. Saliquus. imperavit An. 14 Mens. 10 Dies. 22

XVII. Henricus III. Niger. imperavit An. 17 Mens. 7

XVIII. Henricus IV. imperavit An. 50

XIX. Henricus V. imperavit An. 19

XX. Lotharius II. Saxo. imperavit An. 13


page 415, image: s0487

DYNASTIA IV. SUEVOR UM ET BRUNSVICENSIUM.

XXI. Conradus III. imperavit An. 14

XXII. Fridericus I. Barbarossa. imperavit An. 38 Mens. 3 Dies. 7

XXIII. Henricus VI. imperavit An. 7

XXIV. Philippus. imperavit An. 10

XXV. Otto IV. imperavit An. 4

XXVI. Fridericus II. imperavit An. 38

DYNASTIA V. Diversarum nationum et familiarum.

XXVII. Conradus IV. imperavit An. 3 Mens. 5 Dies. 10

XXVIII. Wilhelmus Comes Hollandiae. imperavit An. 9

XXIX. Richardus. Hiduo A. C. 1257. dissidentibus inter se Germanorum Principum sententiis Imperatores electi sunt, neuter praeter inane nomen imperii obtinuit quidquam; siquidem res imperii non adeo curarunt, nec ab omnibus pro Imperatoribus agniti fuerunt. Hinc etiam plerique Historici eos a numero Impp. excludunt, et a morte Wilhclmi usque ad Rudolphi electionem interregni tempus annis 17 definiunt.

XXX. Alphonsus. Hiduo A. C. 1257. dissidentibus inter se Germanorum Principum sententiis Imperatores electi sunt, neuter praeter inane nomen imperii obtinuit quidquam; siquidem res imperii non adeo curarunt, nec ab omnibus pro Imperatoribus agniti fuerunt. Hinc etiam plerique Historici eos a numero Impp. excludunt, et a morte Wilhclmi usque ad Rudolphi electionem interregni tempus annis 17 definiunt.

DYNASTIA VI. AUSTRIACOR UM, et aliorum.

XXXI. Rudolpus I. Habsburgius. imperavit An. 17 Mens. 9 Dies. 16

XXXII. Adolphus Nassovius. imperavit An. 6 Mens. 6

XXXIII. Albertus I. Austriacus. imperavit An. 10

XXXIV. Henricus VII. Luzelburgius. imperavit An. 4 Mens. 8

XXXV. Ludovicus IV. Bavarus. imperavit An. 32 Mens. 11 Dies. 24

Huic oppositus est Fridericus Austriacus, Alberti Imperatoris filius.

XXXVI. Carolus IV. imperavit An. 32

XXXVII. Wenceslaus. imperavit An. 22

XXXVIII. Rupertus Palatinus. imperavit An. 9 Mens. 9

XXXIx. Iodocus Marchio Moraviae. imperavit Mens. 6

XL. Sigismundus. imperavit An. 27 Dies

DYNASTIA VII. AUSTRIACORUM solorum.

XLI. Albertus II. imperavit An. 1 Mens. 8 Dies. 27

XLII Fridericus III. imperavit An. 53 Mens. 4

XLIII. Maximilianus I. imperavit An. 25 Mens. 5

XLIV. Carolus V. imperavit An. 38 Mens. 7

XLV. Ferdinandus I. imperavit An. 6 Mens. 4 Dies. 7

XLVI. Maximilianus II. imperavit An. 12 Mens. 3

XLVII. Rudolphus II. imperavit An. 36 Mens. 3


page 416, image: s0488

TRACTATIO SPECIALIS.

PERIODUS I. a C. IULIO CAESARE, usque ad CONSTANTINUM MAGNUM.

I. IMPERATOR, C. IULIUS CAESAR.

CAPUT I. DE ORTV.

1. Generatio.

PATER eius fuit C. IULIUS CAESAR, vir Praetorius summaeque potestatis. Nam Consul Romae cum Antonio et Dux belli contra Iberos, hoc est Hispanos fuit, et tandem Praetor factus, Pisis subitanea morte exstinctus est, cum calceos induere et ligare vellet, quo tempore filius 16 aetatis annum ageret, anno V. C. 670. Plinius lib. 7. cap. 52.

II. MATER eius AURELIA fuit dicta, C. Aurelii Cottae filia, nobilis mulier Romana: ex familia Aureliorum, quorum summa apud Romanos erat dignitas, uti Festus testatur; apud quam C. Iulius Caesar puer educatus est. Decessit illa in Gallia, cum Iulius Caesar in ea bellum gereret.

GENEALOGIA.

C. Iulius Caesar Praetorius.

C. Iulius Caesar, Romanorum Imperator primus.

Iulia Soror, nupta Accio Balbo.

ACCIA, nupta C. Octavio Praetori. A. V. C. 693.

LIVIA. Cui ex priore Marito Tib. Claudio Nerone

CAESAR OCTAVIANUS AUGUSTUS, a Iulio Caesareadoptatus, cuius anno imperii 42 natus est Christus. Luc. 2.

TIBERIUS CL. NERO, Augusti privignus, et in Imperio successor. Cuius anno 19. Christus crucisixus est.

DRUSUS in Germania mortuus.

GERMANICUS Caesar.

CLAUDIUS Imp. Act. 11. v. 20.

C. CALIGULA Imperator.

AGRIPPINA, nupta Cn. Domitio.

NERO Imperator.

Natus est C. Iulius Caesar A. M. 3872. post natum Ciceronem septennio, C. Mario VI. et L. Valerio Flacco Coss. die 12 Iulii; qui mensis post eius mortem lege Antonia IULIUS ea de causa est dictus. Macrob. l. 1. Saturn. c. 12.

II. Appellatio.

I. PRAENOMEN est CAIUS, Graece *ga/i+os, scil. a terra quasi Gaius Alii sentiunt, quod a parentum gaudio sit sumptum. Apud priscos autem pro Domino ponebatur, sicut et Gaia, gai+a, pro Domina; teste Plutarcho.

II. NOMEN est IULIUS. Iuliorum autem nomen ab Iulo Ascanio, Aeneae filio tractum putatur. Sicut ostendit Virg. lib. 1. Aen. cum ait:

Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
Imperium Oceano, famam qui terminat astris,
Iulius a magno demissum nomen Iulo.

Iulus, i)/oulos, prima notione est idem quod ou)=los, integer, incolumis et sanus: deinde figurate sig nificat crispum. A Iulus sit denominativum Iulianus, a, um; unde Iuliani milites a Suetonio appellantur veterani milites, quorum opera usus est Iulius Caesar: Item fasti Iuliani a I. Caesare confecti: similiter vectigalia Iuliana a Iulio imposita et exacta. apud Cic. 3. Antonium.

III. Cognomen est CAESAR, quae vox est Latina; unde Graecorum *kai=sar, et Syrorum
[Gap desc: Greek word]
. Plinius lib. 7. Hist. nat. cap. 9.

Variae huius Nominis dantur notationes a criticis.


page 417, image: s0489

1. Quidam putant, quod a caesarie dictus sit; quia cum caesarie natus sit, sicut Festus inquit, h. e. cum crispo et pulchro capillitio: sicut *i)/oulos etiam Graecis crispum significat. sed hoc incertum.

2. Quidam opinantur, quod Caesar appellatus fuerit ab oculis caesiis, h. e. glaucis. Sed hoc pariter ineertum, imo falsum: quia Suetonius de eo scribit, quod oculis nigris praeditus fuerit.

3. Quidam statuunt, illum Caesarem esse cognominatum a caeso natrus zterim quia natus fuerit caeso matris utero, Cedrenus, Suidas, et alii. Sed hoc falsum est. 1. Quoniam mater ipsius vixit, cum ille ad sumos dignitatum gradus evectus esset, ut ex dicendis patebit. Nam cum Pontifex maximus eo die creatus est, matrem, eum ad ostium haud sine lacrimis prosequentem osculatus, dixit: Hodie mater Pontificem maximum filium habebis, aut exulem. 11. Mater eius ex hac vita discessit, cum ille bellum in Gellia gereret, uti antea diximus.

4. Quidam censent illum dictum Caesarem a caeso elephanto, qui lingua Punica Caesar appellatur; sicut Carolus Sigonius et Spartianus referunt.

5. Verum nos statuimus, quod nomen hoc Caesaris non sit casuale, quod ei a fortuito casu vel effectu impositum, ita ut hac ratione ipse familiae suae cognominis originem publicarit, cum in nummis signari fecerit elephantum; sed est nomen familiae, quia pater eius vir Praetorius C. Iulius Caesar dictus fuit, qui Pisis repentina morte occubuit. Nam ita Suetonius de Caesarum familia scribit: Fuit, inquit, in gente Iulia ex Caesarum familia, quo cognomine primum usum tradunt sextum Iulium Caearem, qui anno belli Punici secundi undecimo, M. Claudio Marcello, et Quinto Crispino Coss. (anno urb. cond. 545.) Siciliam provinciam praetor obtinuit, ab hoc in universam samiliam cognomen defluxisse.

III. *p*r*o*s*w*p*o(g*r*a*f*a/*a, sive CONSTITUTIO.

Caesar fuit non tantum corporis, sed etiam ingenii animique donis admirandis ornatus. Suetonius in vita Iulii Caesaris scribit, eum fuisse excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valetudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui, atque etiam per somnium exterreri solebat. Comitiali etiam morbo bis inter res gerendas correptus est: circa corporis curam morosior fuit, ut non solum tonderctur dilig enter ac raderetur, sed vellcretur etiam, ut quidam exprobrarunt. Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim ferunt lato clavo ad manus fimbriato, nec ut unquam aliter, quam super cum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura: unde emanasse Scyllae dictum constat, optimates saepe admonentis, ut male praecinctum puerum caverent. Haec Suetonius. Ubi notandum est, quod corporis habitus in Caesare miris animae facultatibus utcumque responderint, non tamen omni ex parte. Nam tam altos spiritus ferre impotens, et sub ingenri illo pondere aestuans, deliquia, terrores et lapsus patitur.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA ACACEMICA. I. Informatio.

IUlius Caesar, post quam in pueritia sub matris cura educatus esset, traditus in disciplinam Galli cuiusdam, viri literatissimi, qui dictus fuit M. Antonius Gnipho; a quo in omni disciplinarum genere studiose et diligenter informatus est, adeo ut nulli literatorum cederet, sed etiam clarissimis viris palmam praeriperet.

REGULA POLITICA.

Olim Graecorum atque Latinorum principes sub optimis et clarissimis praeceptoribus instituti fuerunt. Iov. Pontanus. l. 5. de Oboedient. pag. 45. Nam Res publ. literis et armis regitur et conservatur.

Exempla.

1. Alexander M. regum omnium ingeniosissimus, non modo primas literas, sed universam etiam philosophiam atque medicinam a praeceptoribus suis didicit. Tanti enim ille bonarum artium et disciplinarum studium fecit, ut aperte pronuntiare ausus sit: se malle doctrina anteire alios, quam opibus et dignitate. Bruson. l. 3. c. 35.

2. C. Iulius Caesar eiusdem indolis et ingenii fuit: Hinc Iulium Syllanum pronepotem Augusti, quia illiteratus, segnis, ingenioque minime acuto esset, Pecudem auream appellavit. Cornelius Tacitus Annal. l. 13.

Et in Claudii Paradini symbolis Heroicis conspicitur imago viri globo insistentis, atque dextra quidem manu gladium, sinistra vero librum te nentis, cum hac inscriptione, Ex UTROQUE CAESAR: Qua significatur, his duobus, nempe LITERIS et ARMES, Iulium Caearem recto corporis statu semper rebus gerendis strenue invigilantem, Dominum toties orbis factum, et hisce duobus mediis optimos et saluberrimos gubernatores educari. Hinc legimus Deuter. 17. v. 18. et 2 Reg. 11. v. 12. 2 Par. 23. v. 11. in more positum fuisse apud


page 418, image: s0490

Israelitas, ut quando novus Rexad officium inauguraretur, ei una cum insignibus regni etiam liber Legis traderetur: ut hoc ritu commonefieret, potentiam sibi concreditam pietate et sapientia (quae doctrina acquiritur) moderandam esse.

PARAENESIS.

Hoc praeceptum nostri saeculi Principes imitentur, et filios suos optimis Magistris erudiendos tradant, ut illos efficiant oratores verborum, actoresque rerum; sicut Phoenix apud Homerum inquit:

—— Comes atque Magister
Sum datus, ut praecepta tibi, rerumque bonarum
Verborumque darem; rebusque ut fortis agendis
Esses, et verbis posses Orator haberi.

Contra autem Princeps illiteratus est nihil aliud, quam asimus coronatus, ficut Alphonsus, Rex Neapolitanus, eius nominis I. dixit. P. Gregor. Tholos. l. 10. de Republ. c. 6. p. 644.

II. Insignis eruditio.

1. Iulius Caesar fuit Orator eloquentissimus. Suetonius ita de eo scribit: Eloquentia Caesar aut aequavit praestantissimorum gloriam, aut excessit: Certe Cicero ad Brutum Oratores enumerans, negat se videre, cui Caesar debeat cedere; aitque eum elegantem, splendidam quoque ac etiam magnisicam ac generosam quodammodo rationem dicendi tenere. Et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit: Quid? Oratorum quem huic antepones eorum, wui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior, aut crebrior? quis verbis aut ornatior, aut elegantior?

Reliquit etiam Caesar rerum suarum gestarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani; de quibus Cicero in eodem libro sic refert: Commentarios scripsit valde quidem probandos; nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis, tamquam veste detracta: sed dum voluit alios habere paratam, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volunt calamistris inurere; sanos quidem homines a scribendo deterruit. Deiisdem commentariis Hirtius ita praedicat; Adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praedita facultas Scriptoribus videatur: cuius tamen rei maior est nostra, quam reliquorum admiratio: carteri enim quam bene atque emendate, nos etiam quam facile atque celeriter cas perscripserit, scimus.

2. Fuit insignis Mathematicus; Et huic studio diligenter ille incubuit, sicut Lucanus de eo scribit:

—— Media intenproelia semper
Stellarum, caelique plagis superisque vacare
Solebat.

Unde in anno ordinando, inque tempore recte distribuendo magnam curam adhibuit atque industriam: Nam ratio anni usque ad Iulium Caesarem in tota Europa vaga fuit et incerta: et ille conversus ad ordinandum Rei publ. statum, fastos correxit, iam pridem vitio Pontisicum per intercalandi licentiam ita turbatos, ut neque messium feriae aestate, neque vindemiarum autumno competerent; annumque ad cursum Solis accommodavit, ut 365 dierum esset, et intercalario mense sublato, unus dies quarto quoque anno intercalaretur. vide Suetonium in Iul. Caesare §. 40. et hi fasti dicuntur fasti Iuliani, et anni Iuliani.

At Pontifex Romanus Gregorius XIII, ut se Anti Christum probaret iuxta vaticinium Danielis cap. 11. v. 31. et 36. Calendarium Iulianum corrigere ausus fuit anno 1582, tempore Rudolphi II. Imperatoris; At si a doctrina et moribus incepisset, fecisset rectius; sed istic altissimum silentium, de quo venuste Poeta ait:

Iam diu Ephemerides correxit Papa, nefandam
Doctrinam et vitam ut corrigat, ecquis erit?

3. Fuit in literis scribendis sollertissimus. Nam scripturam aenigmaticam invenit, sicut Suetonius in ipsius vita scribit: In Epistolis, si qua occultius proferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo literarum ordine, ut nullum verbum effici posset, quaesi quis investigare ac persequi vellet, quartam Elementorum literam, id est, D pro A, et perinde reliquas, commutabat.

4. Divina quoque memoria atque ingenio praeditus fuit. Nam simul legere, dictare et audire solebat, legere simul et scribere, audire et dictare: Epistolas de rebus maximis quaternas pariter dictabat aliis, ipse manu sua quintam scribens; At sicalamum eximeres, septem simul dictabat.

II. ACTA OECONOMICA.

I. Coniugia.

Iulius Caesar 4 uxores in matrimonio habuit.

1. Erat Cossutia ex familia Equestri oriunda, quae admodum dives Iuveni praet exstato, ncmpe annum 16. agenti, desponsata fuerat: verum hanc post mortem Patris a se dimisit.

2. Cornelia erat: Dimissa enim Cossutia Corneliam Cinnae, quater Consulis filiam uxorem duxit, ex eaque filiam Iuliam suscepit: mortuam autem, uti etiam Iuliam amitam, ex more pro rostris laudavit, ut hac ratione apud populum pietatis laudem captaret. Suetonius in vita Caes. §. 6.

3. Pompeia etat Q. Pompeii filia, quam


page 419, image: s0491

uxorem duxit, quum Praetor in Hispaniam proficisceretur: Sed hanc repudiavit, quod sinistra fama laboraret, quasi cum Clodio in templo Bonae Deae rem habuisset. Ceterum quum Clodius hoc nomine reus perageretur, Caesar citatus testis nihil mali de ea dixit: At quum accusator diceret: cur igitur cum ca fecisti divortium? Quoniam oportet, inquit Caesar, meos tam suspicione, quam crimine carere. Suetonius in vit. Caes. §. 74. Plutarchus in Caes. §. 3. Praeter argutiam responsi, laudari potest civilitas, quod repudiatae coniugis famae pepercit; inquit Plutarch. in Apophth.

4. Calpurnia, L. Pisonis in Consulatu sibi successuri filia. Suetonius in Caesare §. 25. Haec maritum suum ardentissime dilexit, eumque dehortata, ne curiam fatali die ascenderet: Quoniam in somnio viderat eum interfectum iri.

II. Filia.

Filia ei fuit unica, nempe Iulia, quam ex Cornelia, secunda coniuge, suscepit: Hanc Cn. Pompeio collocavit, repudiato Sponso priore Cepione, cuius vel praecipua opera paulo ante Bibulum Collegam suum impugnaverat: verum Iulia Pompeii Coniunx filiolam enixa moritur, infante paucissimis diebus matri superstite: Hac morte dissoluta est Iulii et Pompeii coniunctio: Caesar tamen quoquo modo Pompcii affinitatem sibi retinendam ratus, Octaviam sororis suae neptem C. Marcello desponsatam Pompeio obtulit, Pompeii vicissim filiam, quae Fausto Syllae destinata erat, sibi dari postulans. Golz.

III. conversatio domestica.

Caesar in domestica conversatione suavis et hospitalis fuit, et praeter caeeros Imperatores iura hospitalitatis servavit, non modo in rebus maximis, sed etiam in minimis; ut patet ex dissimulatione soloecismi, quem Valerius Leo hospes eius in praeparandis asparagis commiserat; Cenabat aliquando Mediolani Caesar, invitatus ab hospite Valerio Leone, quia asparagos apposuerat, illosque non oleo, sed unguento perfuderat, Caesar tamen dissimulando, ne hospitem perturbaret, nihilominus comedebat: Sodases vero reliqui indignantes illos respuebant, hospitemque increpabant, et gravibus obiurgabant verbis: Tum Caesar inquit: Abstineat, qui non probat: Rusticus est enim, qui hanc rusticitatem perferre nequit. Quibus verbis docuit, levia amicorum hospitumque peccata ferenda, et non culpanda esse. Plutarchus in Caesare §. 5.

Aliquando Caesar compulsus in itinere per tempestatem in hominis pauperis casam divertit. Ubi nihil extra unum cubiculum reperit, quod capere vix posset unum, dixit amicis: Ampla loca Principibus concedenda, necessaria debilissimis: atque Oppium illic iussit capere quietem, cum ceteris ipse in protecto ianuae cubuit.

IV. Disciplina domestica.

Iulius Caesar disciplinam domesticam in parvis ac maioribus rebus diligenter, adeoque severe rexit, ut Pistorem alium, quam sibi, panem subicientem convivis, compedibus vinxerit: Similiter libertum, sibi gratissimum, ob adulteratam Equitis Romani uxorem, quamvis nullo accusante, capitali poena affecit. Suetonius in eius vita.

NOTA.

Hoc exemplum Iulii Caesaris diligenter est notandum: Nam inde patet, quod adulterium pro enormi et detestando scelere habuerit: Contra autem Alexander III. Papa Romanus, ut se Anti Christum esse ostenderer, in iure Canonico cap. Atsi Clerici. Extra de iudiciis, rescripsit Sollertinano Archiepiscopo de adulteriis et aliis criminibus, quae minorasunt, posse Episcopum cum Clericispost peractam paenitentiam dispensare. Haec verba Papae. Ex quibus patet, quod Pontifex Romanus habeat adulteria pro levibus criminibus:Sed aliud Spiritus S. in codice S. de eo fert iudicium, nempe, quod adulterium non tantum morte puniri debeat, (Levit. 20. v. 10. Si quis moechatus fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum uxore proximi sui, morte moriantur et moechus, et adultera. Similiter Deut. 22. v. 22. talis exstat lex: Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera, et auferes malum de Israel.) sed etiam adulterium exeludit hominem e regno caelorum. 1 Cor. 6. v. 9. 10. Ne erretis, neque scortatores, neque adulteri, neque fures, neque rapaces, regni Dei hereditatem accipient. Conf. Gal. 5. 21.

III. ACTA POLITICA.

I. Praesagia suturae eius dignit atis et gloriae.

2. Somnium deterra. Suetonius in vita eius scribit, quod Iulius Caesar, quum in Hispania Praetoris officio fungeretur. et apud Alexandri M. statuam diu ingemuisset, quod ea aetate adhuc nihil insigne edidisset, qua Alexander Imperium orbis adeptus erat, somniaverit nocte sequente, se stuprum matri intulisse: Quo somnio, velut foede, ipse vehementer consundebatur: At coniectores cum ad amplissimam spem incitaverunt, Imperium orbis terrarum portendi interpretantes; Quoniam mater, quam sibi subiectam vidisset, non alia esset, quam terra, quae cunctorum viventium sit mater. Conf. Franc. Petrarch. lib. 4. rer. memorab.


page 420, image: s0492

NOTA.

Qui re ipsa Rei publ. Romanae Matri suae vim illaturus erat, non sine arcana quadam vi, horrendo quodam, et futuri mali prodromo somnio prius turbatus est.

AXIOMA.

Somnia, nisi sint qeo/pneusa, plerumque fallunt, caque observare impium et vanum est: Gaudet namque Diabolus, qui et mendax et latro est, Ioh. 8. hominum animos in terrores conicere, et per somnia eis immissa seditiones, bella, homicidia aliaque scellera inter mortales excitare, vanaque spe lactatos per somnia ambigua in magnas calamitates conicere. Hinc Deus Deut. 18. 10. tale dat mandatum: Non inveniatur in te, qui observet somnia. et Ieremiae 28. v. 28. Propheta, qui somnium narrat, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus: Ierem. 29. v. 8. Haec dicit Dominus exercituum, Deus lsrael: Non vos seducant Propherae vestri, qui sunt in medio vestrûm, et divini vestri; et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis.

Exempla.

1. De Nabuchdonosore. Huius somnium erat qeo/pneuson, nempe de statua magna, quae quatuor Monarchias repraesentabat. Daniel. 2. v. 46, 47, 48.

2. De Xerxe, quarto Persarum Rege. Huius somnium erat Diabolicum. vide Monarch. secund. in Histor. Xerxis.

3. Equi predigiosi forma. Iulius Caesar habebat equum insignem, pedibus prope humanis, et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se magna cura aluit: Quoniam aruspices palam de co pronuntiassent, illum Dominum orbis futurum, qui hoc equo uti posset; Non autem admisit sessorem ullum praeter Iulium Caesarem, qui primus eum ascendit, ideoque spem de deminio orbis animo concepit: et hoc peculiare fuit donum I. Caesari, uti et Alexandro M. collatum.

II. Officia dignit atum et honorum a Iulio Caesare administrata.

Iulius Caesar per Dei gratiam, et facta sua heroica ad summos dignitatum atque honorum gradus ascendit. Factus namque

1. Tribunus Mililum. Nam ita Plutarchus scribit: Primum favoris erga se populi cepit documentum, quum Tribunus Militum, (h. e. qui potestatem in castris habebat) competitore C. Popilio, prior est renuntiatus.

II. Quaestor in Hispania. Quaestorum autem officium primum belli causa inventum est: Mittebantur enim a Romanis Quaestores cum Consulibus bus et Praetoribus in militiam, aut provincias ad administrandam rem pecuniariam, et praedam, ac manubias in rationes publicas referendas. Huiusmodi Quaestores hodie Thesaurarii Bellici, Pfenning-mcister appellantur.

III. Praetor provincialis in Hispania ulteriori, ubi quum iure dicendo conventus circumiret, Gadesque venisset, visa apud Herculis templum Alcxandri M. imagine, ingemuit; ibi etiam nocte sequenti somnium habuit de Matre, cui stuprum intulisset: Sueton. in vita Caesaris. Dictus est autem Praetor, ut Livius innuit, a praecssendo, vel, ut Varro vult, a praeeundo, quasi praeitor, quod praeiret iure et exercitu: Cicero lib. 3. de ll. Imperator Iustinian. Nov. 24. Eius dignitas Praetura dicitur; Omnis aurem Praetorum potestas, quae modo esset in iudiciis, his tribus verbis, auctore Fcsto, notabatur: Do, DICO, ADDICO. Primum dandi, iudicis signisicabat potestatem. l. 1. de iurisd. Secundum iuris dicendi et sententiae ferendae. Tertium iudicati faciendi, maturandaeque exsecutionis. Dicere enim proprie ad dictionem sententiae refertur. Addicere est idem dicere et approbare, priorem sententiam exsequendo: vel Magistratus auctoritate sollenniter appropriare et mancipare: l. a D. Pio 15. in principio dere iudicata: Wesemb. in Paratitl. pag. 56.

IV. Aedilis. Nam urbem Romam praeclaris aedisiciis ronavit et auxit: Aediles enim dicti sunt a)gorano/moi, quod aedes sacras et privatas procurarent, teste Varron. lib. 4. de ling. Latin. Cic. l. 3. de ll. ex L. XII. tab. Sunto Aediles curatores urbis, annonae, ludorumque sollennium, illisque ad honoris amplioris gradum is primus ascensus esto. Erant et alii Aediles, qui frumento et annonae praeerant, a Caesare primum creati, et a Cerere Cereales appellati, ut scribit Pomponius: Hic cura ponderum, ne qua fraus fieret, et mensurarum commissa erat.

V. Pontifex Maximus. Pontifex autem erat sacer Magistratus a Ponte sic dictus, iuxta Varron. lib. 4. Quia ab iis pons sublicius est factus, in quo sacra sollennia faciebant. Vel iuxta Q. Scaevolam, Pontifex dictus est a posse et facere: quia Pontifices potestatem habebant de religione statuendi. Duplices autem erant Pontisices: Maiores et Minores; inter quos summus, Pontifex Maximus est dictus, quod maximarum rerum, quae ad sacra et religionem pertinebant, iudex esset, et vindex contumaciae privatorum et Magistratuum. Numa primus Pontificem instituit, atque omnia sacra attribuit.


page 421, image: s0493

Livius lib. 3. ab urb. cond. Hoc officium Caesar summo studio et ardore ambivit, adeo ut, quum mane ad comitia descenderet, Matri eum osculanti praedixerit; Domum se, non, nisi Pontificem, reversurum. Suetonius in vita Caesar. Similiter Plutarchus in vita Caesaris refert, quod die instante Matrem eum ad ostium domus haud sine lacrimis prosequentem osculatus dixerit; Hodie, Mater, aut Pontificem Maximum filium, aut exulem videbis.

VI. Dictator, Graec. *dikta/twr vel disu/patos, Magister populi: Cicerol. 3. de Finib. Germ. Gtattmeister. Dictator autem apud Romanos erat, cui periculosissimo Rei publicae tempore summa potestas permittebatur, quam Dictaturam appellabant. Erat extraordinarius Magistratus, habens ius animadvertendi in cuiusque civis caput, nec ab eo provocandi ius erat; nec alio pacto creari solebat, quam quum vis aliqua maior repente oborta ingentem urbi Romanae cladem minitari videretur. Dictus est autem Dictator a dictando, idque tum passive, quod a Consule dicererur, cuius dicto audientes omnes essent; tum active a dictando iure, quod ille ius diceret, sive quod ipse a Consule dictus, deinde Magistrum Equitum, et reliquos Magistratus diceret. Livius lib. 9. ab urb. cond. Cicero lib. 3. de Finibus.

Hoc dictaturae offcium Caesar quinquies gessit. 1. Dictatura eius fuit anno M. 3923: Hanc gessit 11. diebus: Hinc ad Monarchiam Augusti et bellorum civilium finem annis 20.

2. Dictaturam gessit A. M. 3925, sed anno superiori ei decretam.

3. Gessit A. M. 3926. ab V. C. 707. a deleta Carthagine 100.

4. Gessit et Consulatum 4. A. M. 3927.

5. Iulii Caesaris dictatura, eaque perpetua, et Consulatus quintus fuit A. M. 3928.

VII. Consul. Graec. pro/boulos, vel u(/patos. Caesar Consulatum quinquies gessit.

I. Consulatus eius fuit A. Aer. 41. A. M. 3913: Hinc ad mortem Iulii quindecim anni: in hoc Consulatu legem Agrariam tulit; qua a Decemviris agri divisi, addito etiam Campano agro, qui trium liberorum et plarium patribus divideretur. In ultimo Consulatu exarsit bellum civile inter ipsum et Pompeium.

Erat autem Consulatus (uti Pluarchus scribit) summum apud Romanos dignitatis fastigium, post exactos Reges, a Iunio Bruto primum introductus A. V. 244. Dicti sunt Consules a consulendo, sive quod Rei publ. consulerent, vel quod a civibus consulerentur. Cicero in Pison Fenestell. de Rom. Magistr.

VIII. Imperator dictus est a pugna Pharsalica, et morte Pompeii, A. M. 3924. Aet. 52. Regnavit annos 3 et menses 6. Primus Imp. Romanus fuit, a quo omncs eius successores Imperatores dicti sunt in hodiernum usque diem.

3. Offuiorum Politicorum adminiftratio.

1. Fastorum correctio. Iulius Caesar ad tantos dignitatum atque honorum gradus evectus ad ordinandum Rei publ. statum se convertit, fastosque correxit: De quo diximus in Actis Academicis.

2. Magistratuum ordinatio. Deinde Caesar Magistratus ordinavit, Senatum supplevit, patricios allegit, Praetorum, Aedilium, Quaestorum, Minorum etiam Magistratuum numerum ampliavit: nudatos opere censorio aut sententia Iudicum de ambitu condemnatos restituit: Comitia cum populo partitus est, ut exceptis Consulatus competitoribus, de ceteris numero Candidatorum pro parte dimidia, quos populus vellet, pronuntiarentur: pro parte altera, quos ipse dedisset: et edebat per libellos, circum tribus missos, scriptura brevi: Caesar Dictator illi tribui: commendo vobis illum et illum, ut vestro suffragio suam dignitatem teneant.

3. Legum sanctio. Leges salutares; quae corporis Politici sunt anima, et vincula socetatis humanae firmissima, sanxit, sicut Sueton. in vita Iul. Caesar. scribit: Octoginta civium milibus in transmarinas colonias distributis, ut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteret, sanxit: neque civis maior annis 20, minorve decem, qui sacramento non tenerctur, plus triennio continuo Italia abesset, neu quis Senatoris filius, nisi contubernalis aut comes Magistratus, peregre proficisceretur: neve hi, qui pecuariam facerent, minus tertia parte puberum ingenuroum inter pastores haberent: omnes Medicinam Romae profcssos, et liberalium artum Doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent, et ceteri quoque appeterent, civitate donavit.

4. Iudicii et iustitiae administratio. Caesar ius populo sollicite ac severissime dixit: repetundarum convictos etiam ordine Senatorio movit: diremit nuptias Praetorii viri, qui egressam a marito post biduum starim duxerat, quamvis sine probri suspicione: peregrinarum mercium portoria instituit, lecticarum usum, item conchyliatae vestis, et Margaritarum, nisi certis personis et aetatibus, perque certos dies ademit: legem praecipue sumptuariam exercuit, dispositis circa macellum custodibus, qui opsonia contra vetitum retinerent,


page 422, image: s0494

deportarentque ad se, submissis nonnumquam lictoribus, et militibus, qui si quae custodes fefellissent, iam apposita e triclinio auferrent.

AXIOMA. Virtutem et laudabilia facta sequitur honor.

Exemplum clarissimum habemus in C. Iulio Caesare: Quia enim ille laudabiliter Romanum Imperium administravit, magnam sibi auctoritatem comparavit, et honorem conciliavit.

1. In Romana urbe: Nam Dion lib. 49. scribit; Caesarem post epulum triumphale cum insigni hoc honore, vesteave triumphali vespere domum rediisse, cui etiam aedes publicas ex deci eto Senatus concessas addit.

2. In toto terrarum orbe: Nam sapientes in universo orbe tale de eo iudicium ferunt, iquod ille omnium Romanorum Imperatorum clarissimus fuerit, quodque ille unus ex omnibus Romanis exstiterit, qui Alexandro Macedoni non solum conferri, sed iure etiam praeponi possit.

IV. ACTA POLEMICA.

C. Iulius Caesar heroicus bellator fuit, qui quinquagies bis conserta manu cum hostibus conflixit, quibus in proeliis circiter undecies centena et nonaginta duo milia hominum periisse scribuntur.

Novem autem bella Caesar S. P. Q. R. nomine gessit.

1. Fuit bellum Gallicum, quod anno M. 3914. inchoatum, et A. M. 3922. terminatum est, quibus novem annis in Gallia 300. vel, ut alii tradunt, 400 populos subegit, oppida 80 per vim cepit, proelio tricies dimicacit, Galliam denique totam, nempe Togatam, Comatam, et Braccatam, Romanis subiectam in provinciae formam redegit. Hoc bellum ipse Caesar eadem manu, qua gessit, descripsit, singulis commentariorum libris singulorum annorum res gestas complexus. Plutarchus in Caesare.

2. Helveticum. Helvetii, incensis oppidis, pagisque suis, trecenta milia militum in Romanorum provincias educebant, easque vastabant; Sed Caesar magno eos proelio vicit, et residuos coegit Helvetiam repetere, quam reliquerant. De hoc bello vide Plutarchum in Caesare.

3. Britannicum. Iulius Caesar anno M. 3917. primus Romanorum in Britanniam traiecit, Romanis antehac in cognitam et inaccessam: Caesar autem Britanuis subactis obsides imperavit. et vectigal, quod populo Romano singulis annis penderent, constituit. Golz.

4. Germanicum. Caesar A. M. 3917. primus mortalium ponte facto cum exercitu in Germaniam movens, Rhenum transgreditur. De hac bellica Iulii Caesaris expeditione Plutarchus in Caesare §. 7. ita scribit: Caesar revera gloriae cupidus, atque ut primus mortalium Rhenum traduceret, amnem ponte iunxit latissimum, qui eo in tractu laxissime diffundit se, asperque est, et torrens, truncisque et materia, quae devehebat, concutiebat atque convellebat pontis fulcimenta: Verum haec trabibus ingentibus proiectis ac medio flumine defixis, excipiens, irruentemque in pontem undarum impetum leniens, quod excederet omnem fidem, ostendit spectaculum, diebus decem pontem absolutum. Transmisso exercitu, quum occurrere sustineret nemo, sed etiam recepissent se praestantissimi Germanorum Suevi in convalles altas et silvestres. foedatis hostium agris, fidisque sociis populi Romani confirmatis, postquam duodeviginti dies in Germania cgisset, in Galliam est regressus. Golz. Pons hic ad Rhenum ab ipso Iulio Caesare libr. 4. comment. de bello Gall. descriptus est. Pugna eius cum Ariovisto Germanorum Rege describitur a Plutarcho §. 6.

5. Bellum cum Pompeio ad Pharsalum gestum: Hoc bellum civile inter Iulium Caesarem et Pompeium incepit A. M. 3923.

Circaillud notanda veniunt tria.

I. ORTUS.

ORTUS sive occasio huius belli fuit,

1. Ex parte Iulii Caesaris, eius fortuna et potentia, quae Pompeio erat sudes in oculis, quia ipse novem annis Gellos, et postea etiam Helvetios et Britannos subegerat, et Germanos graviter afflixerat; Hinc potentia valde crescebat, et auctoritas atque fama eius apud omnes gloriosa erat.

2. Ex parte Pompeii erat odium, invidia, atque insolentia: Nam ex mirabili rerum successu, et crescente indies potentia Caesaris, exarsit odium, invidia et aemulatio Pompcii M. mortua praesertim uxore eius Iulia, Caesaris filia, in puerperio: Itaque ad reprimendum Caesarem omnes conatus suos paravit: ad honores evehens, quoscumque ei infensos maxime aestimavit; unde patet, quod vera huius belli causa fuerit contentio de primatu et regnandi libido, sicut Dion recte inquit.

3. Ex parte Senatus Romani fuit Senatus-consultum anno M. 3923. 7. Ianuar. perscriptum; Darent pperam Consules, ne quid Res publ. der rimenti caperet. Quo armatisunt Coss. et Pompeius


page 423, image: s0495

adversus Iulium Caesarem. Fuit hoc classicum belli civilis. Senatus-consultum autem tale fieri non solebat, nisi in maximis Rei publ. periculis, summa id flagitante necessitate. Appianus.

II. PROGRESSUS.

1. Pompeii ex urbe fuga. Pompeius cognito Caesaris advenru, cum Optimatibus ex urbe in Graeciam profugit: Caesar vero Romam ingressus, paci, quae nihil habitura esset insidiarum, unice consuluit; quae cum ab adversariis repudiaretur, armavit se adversus eos.

2. Ipsa pugna. Pompeius Dyrrachium tenebat. Eodem ergo veniebat etiam Caesar: inde in Thessaliam ventum est, ubi in campis Pharsalicis inter Pharsalum ipsum et Enipeum flumen Iulius Caesar Pompeium ingenti proelio vicit et profligavit A. M. 3924 circa diem 20 Iulii: Ceciderunt in hac pugna Pharsalica ex Pompeiano exercitu circiter 1 5000, capta praeterea fuerunt 24000: Signa militaria 180 et 9 Aquilae ad Caesarem relatae. Caesar vero e suis 200, nec amplius desideravit, et praeter hos centuriones 30, uti ipse Caesar scribit: Iulius autem Caesar instructus exercitu militum veteranorum vicit Pompeium, qui exercitum ex gentibus Asiaticis collectum habebat, quem victum esse refert etiam Plutarchus. De quo notandum est hoc axioma Politicum: Semper virtus Europaea formidabilior erat Asiatica: Ideo Asiatici non temere irritarunt Europaeos, sed potentiam eorum formidarunt.

III. EGRESSUS.

1. Caesaris moderatio admiranda. Caesar victoria potitus pepercit omnibus, qui pacem petebant, exclamans alta voce: Miles, parce civibus.

2. Pompeii in Aegyptum fuga, et mors tragica. Pompeius autem victus cum coniuge Cornelia et Sexto filio fugit in Aegyptum, ad Ptolemaeum Auletae filium, (cuius patrem regno expulsum atque exulantem in regnum restituerat) sperans se tutum apud eum hospitium reperturum: sed spes eum frustrata est. Nam ex navi sua in Regiam navem transiturus, in conspectu corneliae coniugis, et Sexti filii, transfossus est ab Achilla et L. Septimio Regis Ptolemaei familiaribus, ne bellum in Aegyptum attraheretur: caput eius amputatum est, et in Aegyptum deportatum: cadaver autem in litore, ubi occisus fuit, abiectissime sepultum, pene in conspectu Ierosolymae, quam paucos ante annos occupaverat, et dissuadente summo Pontifice Sanctum Sanctorum ingressus fuerat. A. M. 3924. Aet. vero 58. Flor. Plutarch. in vit. Pompeii.

3. Caesaris lacrimatio. Quum postea amputatum Pompeii caput Caesari Alexandriae offerretur, illacrymavit, lamentatusque est, eum, civem generumque suum nominans, et commemorans, quot quantisque in rebus mutuas quondam operas sibi praestitissent. Quod quamquam sunulato sactum, et lacrimas Caesaris Crocodili lacrimas fuisse contendat Dion l. 42. atque risum meruisse affirmet: tamen Plutarchus ita commemorat, ut ad laudem Caesaris omnino referat, sicut et Appianus, qui Caesarem omnes Pompeii interfectores morte mulctasse scribit; Photinum nempe et Achillam; et caput Pompeii in suburbio honorifice sepeliisse, et fanum Nemesis, h. e. Deae vindicantis iniusta facientes, eo in loco exstruxisse.

4. Casaris glorisicatio. Allato Romam nuntio de pugna Pharsalica, caedisque Pompeianae fama confirmata, Pompeii, et Syllae imagines, quae pro rostris stabant, disiectae sunt: Caesarique inter summos honores cum annua Dictatura, tribunitia et Dictatoria potestas in perpetuum decreta est. Golz.

USUS.

Causa infelicitatis Pompeii erat tergemina.

I. Hostis contemptus et nimia insolentia, atque in se confidentia. Habebat Pompeius longe maiores copias, quam Caesar, nempe legiones 30, quum caesaris legiones essent vix 5 aut 6. Ideoque securus erat, inque valido exercitu suo confidebat: et quum quidam eum monerent, Caesaris potentiam formidandam esse, ridenti ore dixit; Securi estote, et hanc mihi curam committite: Nam simul ac solum Italiae pedibus pulsavero, scatebunt undique equestres, pedestresque copiae in Caesarem. At quam fallax haec propriarum fiducia virium fuerit, comprobavit eventus. Quid enim hoc aliud erat, quam e)pini/kion pro\ ni/khs2 canere. Unde non multo post, quum miseranda clade apud Pharsalum profligato exercitu aufugisset, multi per ludibrium dicebant: Instauret exercitum nunc Pompeius, et accipiat alias, quas pulsata pede terra Itala ad eum mittat copias. Francisc. Patric. lib. 7. de regn. titul. 10. p. 467.

II. Impiet as detestanda. Successu felici in hoc bello caruit Pompeius, quia S. templum Ierosolymitanum violavit: Licet enim nihil inde abstulerit, tamen contempto summi Sacerdotis monito, Sanctum Sanctorum ingressus est; quod minime ei licuit.

III. Superbia abominanda. Nam semper in ore habuerat illud Homericum:

*ai)e\n a)riseu/ein, kai\ u(p ei/roxon e)/mmenai a)/llwn.


page 424, image: s0496

Quare diminui Pompeium, crescere vero Iulium necesse erat.

PARAENESIS.

Hoc moniti exemplo. omnes homines superbiam, tamquam pestem et vitium diabolicum fugiant: Nam quicquid est donorum Dei in homine, si superbia accedit, tamquam in foedissimum coenum demergitur, iuxta venustos versiculos:

Sitibi copia, si sapientia, formaque detur,
Sola superbia destruit omnia, si comitetur.

6. Bellum Aegyptiacum sive Alexandrinum. Post pugnam Pharsalicam Caesar in Aegyptum profectus A. M. 3925. ubi caedis insidiae collocatae sunt illi ab Achilla Regis Capitaneo, qui in pugna periit. Caesar vero, Alexandria atque adeo universa Aegypto sibi subacta, adiutus ab Antipatro Cleopatrae regnum tradidit, illique Ptolemaeum Minorem matrimonio iunxit; Arsinoen vero minorem sororem regno eduxit, et Romam misit. Atque ita bellum Alexandrinum cofectum, in quo Ptolemaeus, qui Pompeium interfici iusserat, cum fuga sibi salutem quaereret, in Nilo periit. Inde Caesar in Syriam abiit, arque Antipatrum Herodis M. Patrem tutorem Iudaeae constituit anno M. 3925. Suetonius.

7. Bellum Ponticum. In Pontum progressus anno eodem Pharnacem Ponti Regem vicit, quarta, postquam in conspectum venissent, hora. De qua celerrima victoria Caesar amicis scripsit, hisce verbis: *h)=lqon, ei)=den, eni/khsa. Veni, vidi, vici: qui fuit etiam triumphi titulus. Ferunt item, Caesarem profligato statim Pharnace exclamasse; ô te beatum, Pompei, qui cum talibus bello Mithridatico decertans, Magni cognomen accepisi! Suetonius in Caesare.

8. BELLUM AFRICANUM contra Pompeianos. Anno M. 3926. Iulius Caesar bellum Africanum contra Pompeianos, nempe P. Scipionem, Catonem et Regem IUBAM suscepit. Rex Iuba in conflictu occubuit:Scipionis exercitus fugatus est, ipseque navi fracta periit. Cato vero Uticensis manus sibi ipsi violentas intulit, lecto prius Platonis libro de immortalitate animae, ne vultum victoris adspicere cogeretur. Caesar autem intellecta morte Catonis, plurimum indoluisse fertur, exclamans: Ego tibi Cato mortem invideo, qui mihi gloriam salutis tuae invideris.

AXIOMA. Magna pars Imperatorii muneris in eo sita est, ut omnia adversa prudenter eludere, et in contrarium vertere sciat.

Exemplum memorabile habemus in Iulio Caesare, qui, cum in Africam navigaret hieme, Adrumetum petiturus, navi egrediens forte in terram cecidit: Quem ut milites conspexerunt cadentem, et pronum quidem, animis etiam ipsi conciderunt. Caesar autem nec haesitavit quidem, sed porrecta statim manu, quasi de industria cecidisset, terram apprehendit; deinde eam osculatus: Teneo te, inquit, Africa. Dion. §. 44. Hoc ipsum magnanimitati eius attribuit Sueton. in vita eius cap. 39. Ne religione quidem ulla (inquit) a quoquam incepto absterritus unquam vel retardatus est. Cum immolanti aufugisset hostia, profectionem adversus Scipionem et Iubam non distulit: Prolapsus etiam in egressu navis, verso ad melius omine, Teneo te, inquit, Africa.

9. Bellum Hispanicum. His peractis, Consul quartum designatus Iulius Caesar in Hispaniam cum exercitu profectus est contra Pompeii filios Sextum et Cneium: quorum ille maior, hic minor natu erat. Qui licet iuvenes etiamnum, immensum tamen numero coegerant exercitum, animosque ostendebant eiimperando pares. Unde in periculum extremum adductus est Caesar. Magnus conflictus ad urbem Mundam commissus, in quo inclinatam aciem suam Caesar, et aegre resistentem cernens, clamavit per medios discurrens armatos et ordines. Ecquid eos puderet, quod pueris se proditum irent. Hostibus tandem acri contentione pulsis, triginta milia ex ipsis oppressit, et ex suis mille desideravit fortissmos quosque. Revertens a pugna dixit ad amicos: Saepese pro victoria, in praesentia vero pro vita primum dimicasse. Hanc victoriam obtinuit Saturnalibus, quibus Pompeius M. quoque ad bellum profectus dictur, spatio annorum quatuor interiecto: ex Pompeii liberis minor est elapsus, maioris vero paucis post diebus Didius caput attulit. Hoc Caesar bellum gessit novissimum. Plutarchus in Caesare.

Portenta antecedentia.

Proelium hoc Mundense plurima adversa portenta, quae haud dubiam alteri partium perniciem portendere credebantur, praecessere. Inter quae prae ceteris observatione dignum est, quod Aquilae in Pompeianarum legionum signis, fulminibus aureis, qibus insistebant, proiectis,


page 425, image: s0497

motisque alis a Pompeio ad Caesarem avolantes, certissimum Pompeianis exitium denuntiare videri poterant: Quo loco proelium commissum est, statim post victoriam palmam enatam esse ferunt.

Triumphi.

Caesar post tot praeclaras ab hostibus reportatas victorias, quinquies Romae triumphavit, mense Iulio (qui tunc Quintilis vocabatur) anno Mundi 3926; uti Sueton. in vita Iul. Caesaris scribit.

Primus Triumphus, isque excellentissmus fuit de Gallis, Helvetiis et Germanis actus, cuius apparatus ex citro potissimum constitut, inter cuius fercula fuit Rhenus, Rhodanus, Oceanique captivi, ex auro simulacrum, interque captivos ductus Vercingetorix Rex Germanorum, qui post triumphum necatus est: Hoc triumphi die Iulius Caesar Velabrum praetervehens pene curru excussus est, axe diffracto, adscenditque in Capitolium ad lumina, quadraginta elephantis dextra atque sinistra lychnuchos gestantibus.

Secundus triumphus fuit Alexandrinus, ex Aegypto de Rege Ptolemaeo, apparatusque eius erat testudineus, in hoc Nilus et Pharus ardens, inter captivos Arsinoe Cleopatrae soror traducta est.

Tertius Ponticus de Rege Pharnace acantho spectabilis: in cuius pompae ferculis fuit Pharnacis imago, et hic titulus trium verborum praelatus: *h)=lqon, ei)=don, eni/khsa. Veni, vidi, vici. non acta belli significans, sicut ceteri, sed celeriter confectum notans.

Quartus fuit Africanus de Rege IUBA ebore insignis: Quo triumpho inter captivos ductus Iubae Regis filius patri cognominis.

Quintus fuit Hispanicus de Pompeii M. filiis in Hispania devictis: Apparatus de argento rasili fuit; quem de hoc bello novissimo duxit. Triumphus supra modum fit Romanis acerbus, quia non de alienigenis Ducibus, vel oppressis Regibus barbaris habebatur, sed de viri Romani summa calamitate afflicti liberis et familia simul oppressis, quorum calamitatibus insultare, atque ob has exsultare Patriae foedum habebatur; sicut Plutarchus in Caesare §. 15. scribit: Viri namque prudentes statuunt victoriam de civibus reportatam silentio obrui, non triumpho decorari debere: Quae enim gloria parricidiis coniuncta esse possit?

Honor Caesari habitus omnibus bellis confectis.

Tandem Iulius Caesar ob omnia bella civilia confecta, et singularem in cives clementiam, Liberator, pater patriae, et Dictator perpetuus appellatus est; primusque Imperatoris nomen accepit A. M. 3924. Quo anno etiam Caesar Testamentum suum condidit, atque Vestalibus servandum tradidit.

V. ACTA ETHICA.

De actis eius Ethicis duplex observandus venit catalogus. 1. Virtutum. 2. Vitiorum. Magna namque mixtura virtutum et vitiorum in magnis vitis esse solet; iuxta axioma Politicum.

I. Catalogus virtutum.

Multae sane eaeque praeclarae fuere ac plane heroicae Virtutes in C. Iulio Caesare.

1. Fortitudo sive Magnanimit as. Iulius Caesar semper et ubique in periculis animum intrepidum habuit: Facinora, quae et periculo obnoxia sunt, et magna, gerenda esse dicebat; de his non consultandum; quod ad haec persicienda plurimum momenti habeat celeritas, expensio vero periculi revocet hominum audaciam. Plutarchus.

Exempla.

1. Apud Pharmacusam insulam, quum ex Bithynia a Rege Nicomede discederet, in pelago a piratis captus est; qui magnis iam classibus, multisque navigiis mare infestum habebant: Hos Caesar postulantes pro ipsius redemptione 20 talenta, derisit quasi ignaros, quem tenerent, ipse 50 daturum se pollicitus est: Inde comitibus suis ad aliam urbem expediendae pecuniae gratia dimissis, inter immanissimos homines Cilicas cum uno amico, et duobus servis relictus, adeo eos despexit, ut, quoties quiescebat, misso aliquo, indiceret iis silentium: Dies duo de quadraginta, quasi non custodiretur, sed stiparetur ab eis, una ludebat, et se exercebat: iam carmina et orationes scribebat, eaque in circulo eorum pronuntiabat: si qui non admirarentur ea, hos palam inertes appellabat et barbaros, frequenter per iocum suspensurum se eos minabatur: placebat id illis, simplicitati eius et aetati hanc linguae libertatem adscribentes. Plutarchus in Caesare §. 1. Numeratis autem 50 talentis expositus in littore non distulit, quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntes, ac redactos in potestatem supplicio, quod illis saepe minatus inter iocum fuerat, afsiceret. Suetonius in Caesare §. 3.

2. In bello Alexandrino ab hostibus cinctus, armatus de ponte in subiectum mare desiliit, ac 200 passibus ad proximam navem adnavit, laeva manu sublata, quae libellos habuit, ne madefacti corrumperentur, mordicus dextra


page 426, image: s0498

paludamentum trahens, ne spolio potiretur hostis. Suetonius in Caesare.

3. Inclinatam aciem solus saepe restituit, obsistens fugientibus, retinensque singulos, et contortis faucibus convertit in hostem. Suetonius in Caesare.

In proelio quodam Martiae legionis Aquiliferum iam ad fugam conversum, faucibus apprehensum in contrariam retraxit partem, dextraque ad hostes porrecta: Quorsum, inquit, tu abis? Illic sunt, cum quibus dimicamus. At manibus quidem unum militem correxit; voce autem tam acri legionum trepidationem discussit, vincique paratas vincere docuit. Erasmus lib. 4. Apophthegmatum.

II. Prudentia. In obeundis expeditionibus dubium, cautior fuerit, an prudentior. Exercitum neque per insidiosa itinera duxit unquam, nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transvexit, nisi ante per se portus et navigationem et accessum ad Insulam explorasser. Suetonius in Caesare. Quum Pompeius relicta Roma perfugisset ad mare, Metellus aerarii praefectus Caesari illinc pecunias tollere volenti obstitit, ne peccaret contra leges. Cui Caesar prudenter respondit, dicens: Non idem armorum ac legum tempus est; Abscede igitur, ac postea, quam facta pace arma deposuerimus, tunc si videbitur, plebis patronum age. Erasm. lib. 4. Apophth. At quum Metellus aerarium clauderet, Caesar illi mortem minatus est. Eares, quum Metellum reddidisset attonitum; Hoc, inquit, ô Adolescens, dictu mihi difficilius fuit, quam factu. Quibus verbis insinuare voluit, se vel nutu posse, quem vellet, occidere, quum secum duceret armatos exercitus. Plutarchus in Apophth.

III. Clementia. Nihil magis ornat Principem, quam Clementia et Mansuetudo. Planetae, inquit Plutarchus, eo tardius moventur, quo sunt in sublimiori sphaera: ita quanto maior Principum auctoritas, tanto magis affectibus suis moderari, eosque temperare debent. Hinc Salomon recte inquit Proverb. 20. v. 28. Misericordia et veritas custodiunt Regem, et in clementia fulcit thronum suum. Exemplum illustre habemus in Iulio Caesare: Hic tanta clementia erga hostes et rebelles usus est, ut Marius non semeldixerit; Caesar, qui apud te audent dicere, magnanimitatem tuam ignorant; qui non audent, humanitatem et clementiam. Bruson. lib. 3. cap. 13. Plutarchus de eo scribit, quod hostibus suis multis salutem dederit, nonnullis honores quoque et Magistratus, velut Bruto et Cassio, quorum uterque Praet or erat.

IV. Celeritas. Quia enim noverat maximum belli momentum in celeritate esse situm, idcirco absque ulla cunctatione negotia sua celerrime conficiebat: Quare quum ipse in bello civili Pharnacem Ponti Regem in primo congressu vicisset, Laconica brevitate ad suos scripsit: Veni, vidi, vici. Plutarchus in Apophth. Unde Caesar interrogatus, quomodo res tot tantasque tam brevi temporis spatio perficere potuisset, cum Alexandro M. respondit: *mhde\n a)naballo/menos: Nihil cunctando. Quod Lucanus hoc versu reddidit:

Nil actum credens si quid superesset agendum.

Celeritas enim in Duce summa laus est. De qua pulchre Salustius inquit: Postquam consulueris, mature facto opus est. Ego non laudo caecam et inconsideratam festinationem; sed laudo celeritatem, postquam de re satis diu multumque deliberatum est.

V. Felicitas. Ea sane comes fere consilii et rationis est, sed tamen paulo benignius quibusdam attributa est a Deo: Ille enim unus eius auctor est, eamque praestare a se ipso nemo potest. Huc pertinent adagia: *qeou= de\ dw=ro/n e)sin eu)tuxei=n brotou/s2. Felicitas est donum a summo Deo. Item; Victoria de caelo est. sicut David inquit Ps. 144. Deus docet manus meas ad proelium, et digitos meos ad bellum. Confer Psal. 18. 34. seqq. ???l. 147. 7. Sunt enim quidam en tetra/di gennhqe/n???s, h. e. quarta luna nati, qui nulla felicitate gaudent. Eustath. in II Iliad. Contra alii sunt, quibus etiam venti tem pestatesque obsecundant. Cicero pro lege Manil. Nam de Theodosio M. Imperatore Poeta inquit:

O felix nimium, cui militat Pont us et Aether,
Et coniurati veniunt ad classica venti.

Simile exem plum habemus in Iulio et Pompeio; Quum enim commissa pugna Pompeius vicisset, et victoriam non persequeretur, sed se potius reciperet ad exercitum: Tunc Caesar; Hodie, inquit, penes hostes erat victoria. At non habent Ducem, qui victoria sciat uti. Plutarchus in apophth. Et sane ita se res habet; Pompeius ante bellum civile res magnas, patriaeque utiles gessit, et usque ad id tempus felix fuit: postea in extremo actu miserrimus fuit, ut Cicero l. 7. Epist. ad Attic. scribit; Cneius autem noster (ô rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet; non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. Mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversarii, sed etiam suarum copiarum.

Quum pugna Pharsalica inter Caesarem et Pompeium iam parata esset, omniaque equorum atque hominum strepitu fremerent, vvidit Iulius Caesar C. Crastinum decem alarum ductorem castra ingredientem. Quem nomine compellans, Quid de pugnae eventu speraret, rogavit: At ille dexteram


page 427, image: s0499

praetendens ait: Vinces, Caesar; et me aut vivum, aut certe mortuum laudabis. Quorum utrumque verum exstitit: Nam et vicit Caesar, et Crastinum, qui fortissime pugnando occubuerat, pro contione laudavit. Franc. Patric. lib. 7. de Regn. tit. 9. pag. 471. Similiter Antonius, quamvis felicior esset Imperator, quam Octavianus Augustus, et haberet exercitus maiores, tamen inclinata acie fugit in Aegyptum, et quum ab irato victore vitam impetrare non posset, mortem sibi ipsi conscivit.

VI. Auctoritas. Nam vehementer pertinet ad bella administranda, quid hostes, quid socii de Imperatoribus existiment, inquit Cicero pro lege Manil. Haec autem auctoritas non nostra comparatur industria, sed eft eximium et singulare Dei donum, cuius Maiestatis impressio etiam inter fortunae varietates insidet personis, velut signaculum et character potestatis, et velut radius a Dei Maiestate inditus; sicut Rex David inquit Psalm. 30. v. 7. Domine, in benevolentia tua stabilivisti montem meum. Princeps enim, qui ipse interest proelio, si magnanimus est ac strenuus, militibus animum incredibilem addit, viresque duplicat. Bodin. lib. 5. de Republ. c. 5. pag. 894. Et Ducis invi cti praesens animus est instar exercituum multorum. Ita Iulii Caesaris tanta fuit auctoritas, ut etiam fugientes exercitus sistere potuerit, sicut antea diximus. Mirum dictu et auditu est, quod exercitum suum ad Cordubam contra Pompeium Iuniorem, perterrefactum iam, et de fuga magis, quam de pugna meditantem, auctoritate sua restituerit, quum milites omnes audivissent Caesarem exclamantem; Hic dies aut mihi finis vitae erit, aut militiae vestraeultimus. Quibus dictis clypeum Oppii militis arripuit, solusque hostes invasit, locoque pepulit ac disturbavit, et 200 circiter tela in se missa partim audacter evitavit, partim scuto excepit: Quo pudore accensi ac perciti milites tanto impetu in hostem irruebant, ut Pompeium cum universo exercitu in fugam compulerint, Ducesque eius, capta Corduba, in quam confugerant, magna ex parte Caesi sint, et eorum capita ad Caesarem perlata; Ipse autem Pompeius inter dumos ac vepres latitans deprehensus, caesusque est, caput quoque eius ad Caesarem perlatum, quod quidem honorifice sepeliri iussit. Franciscus Patricius 6. de regn. titul. 10. pag. 462.

VII. Liberalitas. Axioma Politicum est: Liberalitate et beneficentia retinentur et amplificantur Imperia: Nam solum pretiosa est pecunia, quando usu largiendi desinit possideri. Boeth. lib. de consol. Philos. Probe hoc observavit Iulius Caesar, qui dicere solitus est; Se vel inprimis ditescere, cum bene merentes aliquo munere prosequeretur. Neque hoc tantum dixit, sed etiam fecit. Nam militum erga se amorem et fidelitatem incredibiliter comparavit. auxit et retinuit: primum immensa largitione et honoribus ostendens, non ad privatum luxum opes se parare ex hostibus, sed communia virtutis praemia apud se servanda deponi; hactenus enim se ditescere, quatenus in bene meritos profunderet milites: deinde, quod nullum non periculum ultro subiret, neque laboribus fatisceret in ullis.

Francisc. Patr. lib. 2. de Regn. tit. 13. p. 124. de eo scribit; Quod nonnumquam militibus suis pecuniam nec numerari, nec expendi voluerit, sed ut quisque acciperet, quantum vellet, dixerit; ut fecit in direptione publica aerarii, in quo pecuniam tot victoriis congestam, et ex tot manubiis praedisque coactam militibus suis, et universo exercitui, (remoto Metello) permisit. Plutarchus in Caesare ita scribit: Iulius Caesar omnibus Rem publ. tractantibus opulentiam propinavit Gallicam affatim hauriendam: Pompeius quum mitteret repetitum milites, quos ei ad bellum Gallicum commodaverat, eos Caesar donatos millenis nummis remisit.

VIII. Sobrietas. Nam ita de eo scribit Suetonius: Vini eum parcissimum fuisse, ne inimici quidem negaverunt. Verbum M. Catonis est: Unum ex omnibus Caesarem ad evertendam Rem publ. sobrium accessisse.

IX. *par(r)hsi/a, sive loquendi libertas. Caesar valde par)r)hsiasiko\s2 fuit. Nam L. Sylla sedente pro tribunali, quia Praetor esset, atque Caesari adhuc privato diceret iratus, Se officio suo usurum: respondit Caesar: Recte tu appellas officium, quod pecunia tua comparasti. Neque enim Magistratus Maiestate deterritus est, quin ei, qua arte Magistratum esset assequutus, coram exprobraret. Plutarchus.

X. Urbanitas. de qua Bruson. lib. 4. cap. 31. ita scribit: Testius Penatius in dicendo mentum intorquebat: In hunc Caesar ita iocatus est: Dic, si quid velis, ait, quum nucem perfregeris. Notavit Caesar incompositos orantis mores, ac gesticulationes parum decoras: Nam qui habet in ore nuncem duram, in rumpendo mentum solet intorquere.

Similiter de Curtio Oratore scribit Cicero de clar. Orat. Quod, quando orationem habuit, toto corpore ab uno in alterum latus vacillarit, non secus ac si in lintre stetisset. Hunc quum Caesar aliquando perorantem vidit et audivit, hunc festivum de eo iocum protulit, dicens: Quis loqueretur e lintre?


page 428, image: s0500

XI. Modestia. Axioma Ethicum est: Quo quis generosior, eo modestior. Ita etiam Iulius Caesar, initio modestissimus habitus est. Cuius rei hoc erit argumentum: Denuntiavit per praeconem Pompeius, se pro hostibus habiturum illos, qui ei in bello defuissent. At Caesar medios omnes et neutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiavit, nec legem illam Solonis sequutus est, qui capitis animadversione puniendum illum statuit, qui in civili seditione partis alterutrius non exstitisset: Quin etiam Roma egrediens Pompeius in Senatu dixit, eodem se loco habiturum eos Senatores, qui Romae remansissent, quo eos habebat, qui in castris Caesaris militarent: At Caesaris postulatio longe aequior erat modestiorque semper, quam Pompeii: Se enim S. P. Q. R. iubente, positurum arma pollicebatur, si idem faceret Pompeius: Quod quum ille facere negaret, respondit Caesar; Iniquum admodum esse, alteri vires omnes amovere, alteri vero confirmare atque augere, ut, dum alterum tyrannidis insimularent, alterum ad tyrannidem instruerent: et post pugnam Pharsalicam, omnibus adversarum partium, qui se victori permiserunt, ignovit. Franc. Patric. l. 6. de regn. tit. 9. pag. 399.

XII. Gratitudo. Axioma Politicum est: *oi( a)gaqoi\ a)nti\ tw= mikrw=n o)i/dasi xa/rin. Boni pro parvis etiam sunt grati. Exemplum elegans habemus in Iul. Caesare, de quo Iovian. Pontan. lib. de Liberal. p. 113. et 116. ita scribit; Iulius Caesar aliquando militibus suis agros dederat: Venit quidam accusans militem: quod teneret agrum, qui non debuisset venire in distributionem. Iulius Caesar respondit Actori; Veram habes causam. Militi vero: Cede ei. Miles ait, Meministi, Imperator, in pugna quadam te excedere ex pugna, et residere sub arbore? Memini, inquit Caesar. Ad haec Miles: Meministi me militem tibi in galea aquam adferre? Memini. Tune es ille? Ego sum, inquit. Imo non es; Quia ille erat integer salvis oculis. Recte, inquit miles; in proelio alterum oculum amisi. Ibi Iulius Caesar mox numeravit colono pretium pro praedio, quanti erat, ut miles illud retineret.

XIII. Aequanimit as atque erga amicos facilit as. Iulius amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractavit, ut C. Oppio comitanti se per silvestre iter, correptoque subita valetudine in diversorio, quod unum erat, loco cesserit, ac ipse humi et sub dio cubuerit. Suetonius in Caesare. Ita non iniquo animo tulit Iulius Caesar cum in collegium Poetarum accessisset, quod ei Accius Poeta non assurrexit: noverat enim illum non contemptu Maiestatis id egisse, sed fiducia quadam sui ipsius qua putabat se in Poetarum studiis antecellere, Franc. Patr. l. 7. de regn. tit. 9. pag. 463. Talis quoque aequanimitas fuit in Alexandro M. Rege Macedonum. Nam in illum magna aliquando fiducia usus est Apelles pictor. Cum enim ille saepius in officinam eius veniret, plerumque de picturis inepta quaedam dicebat, et imperite iudicabat; cui Artifex silentium comiter indicebat; rideri enim eum a pueris aiebat, qui colores tererent. Ferebat ea Alexander bono animo: Tantum auctoritatis ac iuris huic pictori tribuebat. Francisc; Patricius ibid.

II. Catalogus vitiorum.

Uti autem larga virtutum, ita quoque vitiorum seges in illo tam feraci excelsi animi agro exstitit.

I. Ambitio. Iulius Caesar et Pompeius valde ambitiosi fuerunt. Pompeii symbolum fuit: *ai)e\n a)ris2eu/ein, kai\ u(pei/roxos e)/mmenai a)/llwn: Semper ego cupio praecellere, et esse supremus. Caesar vero dixit: Se malle in obscuro oppido primum esse, quam Romaesecundum. Verba Dionis de Iulio Caesare et Pompeio haec sunt: Multae commemorantur occasiones belli civilis inter Caesarem et Pompeium; sed verissima causa fuit Principatus cupiditas et amor dominandi. Nam Pompeius etsi initio ornavit et provexit Caesarem; tamen postea coepit invidere ipsius felicitati et splendori: et primum quidem clam conatus est eum opprimere, tandem vero apertum bellum eidem intulit: Caesar vero, quum non posset ferre deiectionera de gradu, sed cuperet aliis superior esse, relicta Gallia, Romam properavit, ut Pompeium imparatum opprimeret. Cicero libr. 3. Offic. de Iulio Caesare scribit, eum semper in ore habuisse versus Euripidis in Phoenissis:

*e)/per ga\r a)dikei=n xrh\, turanni/dos pe/ri
*ka/llison a)dikei=n. ta)/lla d' eu)sebei=n xrew/n..

Quos Euripidis versus ipse Latine sic vertit:

Nam si violandum est ius, imperii gratia
Violandum est; aliis vebus pietatem colas.

Syllae de Iulio Caesare adhuc puero praesagium fuit tale; Multos ei Marios inesse: Quum enim de eo necando deliberaret, et ostenderent nonnulli, nihil esse esse causae, cur tantulum puerum trucidaret; Nihil mentis habere eos dixit, si non ei puero multos viderent Marios inesse.

AXIOMA. Ambitio omnia sibi arrogat.

Exemplum valde memorabile habemus in Iulio Caesare: Nam renuntiatus ille Consul, cum Calpurnio Bibulo, statim legem Agrariam


page 429, image: s0501

promulgavit, et adversantem collegam armis foro expulit; ac postero die in Senatu conquestum, nec quoquam reperto, qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, in eam coegit desperationem, ut toto Consulatus tempore domo se contineret, et quoad potestare abiret, domo abditus nihil aliud, quam per edicta obnuntiaret. Unus ex eo tempore omnia in Republ. et ad arbitrium administravit, ut nonnulli urbanorum, quum quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare et Bibulo, sed Iulio Caesare Cos. actum scriberent, eundem bis praeponentes, nomine atque cognomiae, adeo ut vulgo circumferrentur hi versiculi:

Non Bibulo quicquam nuper, sed Caesare factum est.
Nam Bibulo fieri Consule nil memini.

II. Regnandi libido. Quum Iulius Caesar ex Gallia provincia adversus Pompeium tenderet, Rubicone amne transmisso (quem nemo armata manu transire audebat, nisi hostis Imperii Romani publicus renuntiari vellet) dixit; Omnis iacta sit alea. Significans se de summa rei velle periclitari: is enim fluvius Galliam ab Italia dirimit: Plutarchus in Apophthegmatis.

III. Superbia. Caesar initio modestus erat, sed ad dignitates summas evectus, superbus est factus, iuxta adagium illud vulgatum: Honores mutant mores, sed raro in meliores. Nam non modo in Consulatu, sed etiam in Dictatura Senatus consilio numquam utebatur; ac ne Senatui quidem universo (constabat enim mille circiter Senatoribus) ad se venienti assurgebat: Nimis arroganter et superbe quidem, non quod Caesar natura aut moribus ita superbus fuerit; sed quum assurgere Senatui vellet, a Cornelio Balbo adulatore, consiliorumque omnium participe, quo minus id faceret, prohibitus est.

IV. Nimia sui ipsius confidentia. Axioma Politicum est: In heroicis personis magna est ut plurimum sui ipsius considentia.

Exemplo est Iulius Caesar: Quum enim ille nocte intempesta ignoto habitu sese audacius, quam prudentius, Anioni flumini commisisset, ut in Italiam traiceret, tandem nautae ob naufragii periculum timido, imo iam desperanti, quis esset, aperiebat, eiusque obstupefacti dextra apprehensa dicebat: Perge audacter, nec quicquam time: *kai/sara fe/reis2, kai\ th\n *kai/saros tu/xhn sumple/ousan. Caesarem vehis, et eius fortunam navigationis comitem. Plutarchus in Caesare. Cogitare autem debuisset Caesar, fortunam esse instar rotae; Sicut enim rota est volubilis, et in orbem agitur, in qua summa cito siunt ima, et ima summa; ita semper cogitanda est fortunae instabilitas, quae alias excelsa humiliat, alias humilia exaltat; sicut Sesostris, Rex Aegyptiorum dicebat. Philippus Melanchthon lib. 3. Chronicorum, et haec est Fortunae rota, das Glückrad. Caesar omnes credere volebat, Fortunam secum navigare, per campos imitari, sibi assistere in bellis, et periculis, nusquam non adesse; Verum nos ex sacro codice rectius instituti et imbuti novimus, sive adversa, sive prospera accidant, divinae providentiae illud tribuendum esse; uti ex hoc Epigrammate venustissimo patet:

Si vitam inspicias hominum, si denique mores;
Artem, vim, fraudem cunctaputes agere.
Si propius spectes, Fortuna est arbitrarerum.
Nescis, quam dicas, et tamen esse vides.
At penitus si introspicias, atque ultima primis
Connectas, tantum est Rector in orbe Deus.

V. Securitas nimia. Axioma Politicum est: Securitas et in suspectos inquirendi negligentia multos Principes perdidit. P. Greg. Tholosanus l. 22. de Republ. cap. 21.

Exempla.

1. Iulio Caesari ita accidit, ut die, qua necatus est, libellum insidiarum indicem, ab Oppio quodam porrectum, libellis ceteris, quos sinistra manu tenebat, quasi mox lecturus commiscuerit, nec legerit. Suetonius in Caesare.

2. Nicephorus Phocas, Imperator Orientis, ut ait Zonaras, coniuratione Theophaniae, et Iohannis Zimiscis, in lecto dormiens caesus est, sua culpa, quod libellum sibi traditum, in quo coniuratorum nomina scripta crant, et ut sequentem noctem caveret, non legisset.

3. Dion periit, quamquam suspicaretur insidias sibi strui a Calippo; sed veritus est nimium confidenter observare amicum et hospitem. Plutarchus.

4. Antipater Cassandtifilius, vocato ad cenam Demetrio, illoque vicissim sequenti die vocato, veritus ei diffidere, a cena necatus est.

VI. *a)kairi/a, h. e. Non accurata temporis observantia. Iulius Caesar, qui quamquam ad omnia summa natus videbatur, tamen in hoc turpiter, et suo exitio lapsus est: Quod Principatum armis quaesitum et occupatum, ne monitus quidem armis retinere vellet: Qui magnus soloecismus Politicus fuit. Verba Velleii Paterculi lib. 3. haec sunt: Laudandum experientia consilium est Hircii et Pansae, qui semper praedixerant Caesari, ut principatum armis quaesitum armis retineret. ille dictitans: Mori se, quam timeri malle, dum clementiam, quam praestiterat, exspectat, incautus ab ingratis trucidatus est.


page 430, image: s0502

Idem Iulius Caesar, quum undique viderentur imminere insidiae, at que admoneretur, ut sibi caveret, et stipatoribus se cingeret, non sustinuit, sed respondit hoc Symbolo, quo semper usus est; Satius est insidias subire semel, quam semper cavere; significans, eum non vivere, qui in perpetuo mortis metu viveret: Mortem enim semper metuere, non semel est, sed semper mori. Erasmus lib. 4. Apophthegm. et Plutarchus in Caesare. Custodes enim malam conscientiam minime custodiunt. Hinc frequenter in ore habut: Miserrimam comitem senectutis esse pristinae crudelitatis memoriam.

CAPUT III. DE EGRESSV. I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a. I. Coniuratorum conspiratio.

Subscripsere quidam L. Bruti statuae, utinam viveres. Item ipsius Caesaris statuae: Brutus quia Reges eiecit, Consul primus factus est; Hic quia Consules eiecit, Rex postremo factus est. Inscriptiones hae admodum fuere loquaces, ni mens Iulio Caesari laeva fuisset.

Conspirarunt autem in eum amplius sexaginta. Principesque coniurationis fuere, M. Brutus, C. Trebonius, Cassius, et Decius Brutus, quibus fere omnibus Caesar vitam ex gratia donaverat, eosque ad summos dignitatum et honorum gradus evexerat. Hi primum cunctati, an illum in campo per comitia tribus ad suffragia vocantem partibus divisis e ponte deicerent, atque exceptum trucidarent; an in sacra via, vel in aditu theatri adorirentur, postquam Senatus Idibus Martiis in Pompeii curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.

II. Variorum prodigiorum oblatio.

1. Galea Iulii Caesaris ardens. Ante pugnam Pharsalicam Iulius Caesar circumivit in castris inspecturus excubias: ibi ardere visa est galea eius; quae flamma ardens aliquandiu super galeam est conspecta: Quae singulare fuit signum novi et inusitati alicuius leventus. Philippus Melanchthon in locis Manlii p. 48.

2. Exundatio Padi. Inter alia prodigia, quae mortem Iulii Caesaris antecesserunt, recitatur etiam exundatio Padi:

Proluit insano contorquens vertice silvas
Fluviorum Rex Eridanus: camposa per omnes
Cum stabulis arment a tulit. Virg.

Ita etiam mortem Nicolai III, Pontificis Romani, praecessit exundatio Tyberis, quae tanta fuit, ut aram in fano Mariae rotundae quatuor calceos supergrederetur. Quod statim aliqui praesagium esse Pontificis paulo post morituri existimarunt. Factum id anno c. 1281.

3. Inusitata victimae oblatio. Paucis diebus ante caedem eius, quum victimam offerret, cor in extis victimae inventum non est. Quod pro tetro ostento habitum est: neque enim naturaliter animal sine corde consistere potest.

4. Spurinae auguris praedictio. Spurina augur eum praemonuit, ut Idib. Mart. grave periculum caveret. Qui dies cum illuxisset, progrediens ad Senatum Caesar, aruspicem salutavit, ac ludens dixit: Atqui Idus Martiae venerunt. Cui Aruspex submisse respondit; Venerunt, sed non praeterierunt. Et Caesar eo ipso die interfectus est. Plutarchus in Caesare §. 17. Suetonius in Caesare §. 81.

Elegans et memorabilis historia parallela.

Cyriacus Spangenberg. in Chronolog. p. 76. hanc memorabilem historiam recenset. Frater Sebaldus, senex Monachus et peritissimus Astronomus fuit, qui vixit circa annum Christi 1012. Hic Comitem Everhardum a Querfurt fideliter monuit, ut diem 13 Maii observaret, eoque die sibi caveret: Quia ex constellationibus Planetarum cognoverit, eo die letale malum ei imminere. Quod praesagium praedictus Comes (quia eo die cum Sponsa sua Principissa nuptias celebrare, eumque in laetitia transigere putabat) superbe contemnebat, et phantasticum esse putabat. Quum autem Comes cum ministris suis in Aurifabri officina staret, et forte Monachum praetereuntem videret, eum ad se vocat, dicens: Domine Frater, dies 13 Maii iam adest, cuius tu mentionem fecisti. Monachus respondet: Imo, Generose Dn. Comes, dies quidem advenit, sed non praeteriit: Fieri potest, ut ante vesperam, antequam cubitum eas, tragicus casus tibi eveniat, de quo nemo mortalium cogitarat: Verumtamen, inquit, Deus omnia mala avertere, et astrorum caeli praesagia mutare potest. Sed quid fit? Circa vesperam, quum Sponsa Principissa Sponso suo adduceretur, ecce, Comes ille medio in convivio, quum omnes hilares essent, ab alio quodam Comite a Stollenberg et Altenhausen/ qui ipsi coniugium hoc invidebat, in mensa inter ipsa pocula miserrime trucidatus est.

5. Avis regalioli ab aliis avibus dilaniatio. Suetonius in Caesare §. 81. scribit, quod pridie ante Idus Martias avis regaliolus cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferens, a volucribus varii generis ex proximo nemore provenientibus circumdatus, ibique discerptus sit.


page 431, image: s0503

6. Calpurniae uxoris somnium. Calpurnia uxor Iulii Caesaris somnium habuit, collabi fastigium domus, maritumque in gremio suo confodi: ac subito cubiculi fores patuerunt. Plutarchus et Suetonius in Caesare §. 81.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Quum autem Caesar non tantum Spurinae auguris monita, sed etium uxoris Calpurniae lacrimas ac obtestationes floccipenderet, et Idibus Mortii curiam ingrederetur, a coniuratis interfectus est anno Mundi 3928. ante C. N. 43. ab Urbe condita 709. aetatis vero suae anno 56. qui annus vocatur climacter heroicus. Suetonius in Caesare caedem eius ita describit §. 82. Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt: Ilico Cimber Tullius qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit, renuentique et gestu in aliud tempus differentiab utroque humero togam apprehendit. Deinde clamantem, ista quidem vis est: alter Cassius adversum vulnerat paulo infra iugulum: Caesar Cassii brachium arreptum. graphio traiecit, conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit, undique se strictis pugionibus peti, toga caput involvit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet, etiam inferiore corporis parte velata: atque ita tribus et viginti vulneribus confossus est, uno tantum ad primum ictum gemitu sine voce edito. Quidam etiam tradiderunt, M. Bruto, eum irruenti dixisse: *kai\ su\, te/knon; Et tu, Fili mi: Exanimis, diffugientibus cunctis, aliquandiu iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres servuli domum retulerunt.

USUS.

I. Ingratitudo Bruti detestanda. Iulius Caesar post pugnam Pharsalicam iubet parci Bruto, illumque postea ad se perductum clementer servat, data illi venia, quod a partibus Pompeii contra se stetisset. Hic postea cum Cassio et Decio conspirat contra Caesarem, eumque in curia Romana interficit. Plutarchus et Suetonius in Caesare. Unde Caesar adhuc vivens non sine causa de Bruto dixit: Se magis metuere occultationem infidiosam Bruti, quam ferociam Antonii. Nam

Saepe tacens odii semina vultus habet.

Item:

Suspicione caret non criminis ille frequenter,
Demisso vultu qui sedet, atque tacet.

Unde in exsequiis funebribus inter ludos cantata sunt quaedam, ad commiserationem et invidiam caedis eius accommodata ex Pacuvio.

II. Mors Caesaris repentina, quae ei fere contigit ex animi sententia. Nam quondam, quum apud Xenophentem legisset, Cyrum ultima valetudine mandasse quaedam de funere suo; aspernatus tam lentum mortis genus, subitam sibi celeremque optabat: et pridie quam oc cideretur, in sermone nato super cenam apud M. Lepidum, Quisnam esset finis vitae commodissimus? repentinum inopinatumque praetulerat. Suetonius in Caesare §. 86. Unde Symbolum eius fuit: Satius, insidias subire semel, quam metuere semper.

III. Iustitia divina in morte Iulii Caesaris est conspicua. Nam occidit Caesar diversis in proeliis, uti ipse gloriatus est, undecies centena et nonaginta duo milia hominum; ita ut in hanc rationem non veniat strages civilium bellorum. At mira, imo dira haec gloriatio fuit. Unde Plixius lib. 7. cap. 25. recte et prudenter inquit: Haeccine aliquis in laudibus ponat, tantam iniuriam generis humani? Similiter et Florus inquit lib. 4. cap. 2. Iulius Caesar venit in curiam, Parthicam expeditionem meditans. Ibi in curuli sedentem eum Senatus invasit, tribusque et viginti vulneribus ad terram datus est. Et addit hoc memorabile Epiphonema: Sic ille, qui terrarum orbem, et hostili et civili cruore impleverat, tandem ipse sanguine suo curiam Romanam implevit et inundavit!

IV. Fortuna est vitrea, eiusque commutatio est repentina: Exemplus evidens et illustre habemus in C. Iulio Caesare, qui putabat se ita regnaturum, auctoritate munitum, ut nemo posset ei nocere; et tamen interfectus est a Bruto et Cassio, quorum victor et conservator erat: ideoque hoc Axioma diligenter tenendum est; Nemo est per omnia felix. Huc pertinent Tragicae literae Amasis Regis Aegypti ad Polycratem Samiorum Tyrannum. Verba Epistolae sunt: Amasis Polycrati ita inquit; Mihi quidem feliciter agi cum viro amico meo et hospite, audire voluptati est, tamen tuae magnae prosperitates mihi non placent, qui intelligo, quam invidum numen sit. Quod ad me attinet, malim tum meas ipsius, tum eorum, qui mihi curaesunt, res nunc prospere cedere, nunc contra et per varias fortunae vices aevum traducere, quam ut omnibus meis optatis fortuna respondeat. Nullius enim unquam mentionem audivi, qui ubique successus ex animi sententia habuerit, et tandem male finiens, non funditus sit eversus. Herodotus libro 3. Histor. Recte igitur dicitur: *ku/klos ta\ a)nqrw/pina, Circulus sunt res hominum. Quo adagio rerum humanarum notatur inconstantia: Quoniam res humanae a fortuna (nos Christiani dicimus, a providentia divina) circumaguntur, et


page 432, image: s0504

velut in orbem recurrunt. Vide Monarchiam II de Cyro.

V. Misera quorundam Imperatorum Romanorum sors fuit, atque conditio: Nam a C. Iulio Caesare, usque ad carolum M. numerantur Imperatores 42, ex quibus vix decem sunt, quos filius, aut frater, aut uxor, aut amicus, aut inimicus, ferro, veneno, laqueove non exstinxerit. Quatuor vero sibi mortem consciverunt, quod mortis genus foedissimum Tacitus, Canones vero informe appellant. Vide Phil. Camer. Hor. succisiv. cap. 45. pag. 205.

Sic etiam Iovius in Scotia testatur, quinquaginta duos Scotiae Reges aut bellica vi, aut procerum insidiis crudeliter interemptos esse.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a. h. e. quae caedem Iulii Caesaris sunt secuta.

1. Testamenti Caesaris apertio. Post caedem Iulii, postulante L. Pisone socero, testamentum eius novissimum aperitur, et in aedibus Antonii recitatur, in quo tres ille heredes instituit; Octavianum Augustum ex dodrante, et L. Pinarium et L. Pedium ex quadrante, reliquos in ima cera; Octavium etiam in nomen, familiamque adoptavit. Suetonius in Caes. §. 83.

2. Funeris celebratio. Funus quoque ei amplissimum, prosequentibus eum universo fere Senatu, Magistratibus, frequentique cum civium tum militum etiam armatorum ad corporis custodiam multitudine factum est, A. M. 3928. Suetonius in Caesare §. 48.

3. Nova mensis Quintilis appellatio. Hoc animo quoque Quintilis appellatus est Iulius, in honorem Iulii Caesaris, quod hoc mense natus esset ante annos 56. Censorinus cap. 18. Macrob. Satur. cap. 12.

4. Percussorum Iulii Caesaris exitus tragicus. De hoc Suetonius in Caes. p. 89. ita scribit: Percussorum fere neque triennio quisquam amplius vixit, neque sua morte defunctus est: damnati omnes, alius alio casu periit, pars naufragio, pars proelio, nonnulli semet eodem pugione, quo Caesarem violaverant, interemerunt. Haec Suetonius. Et Plutarchus in Caesare §. 18. scribit: Percussores C. Iulii Caesaris plerique omnes sibi ipsis manus violentas intulere. Et quidem Cassius eodem se pugione, quo Caesarem percusserat, transfixit. Brutus, cum noctu solus in conclavi moraretur, apparuit ei praegrandis viti horrenda imago. Cumque interrogaret Brutus, Quis esset? quidve sibi vellet? respondit: Tuus sum, inquit, Brute, malus genius; in Philippis mevidebis. Ad quae Brutus animo praesenti, videbo ergo. Et simul imago ista evanuit. In proelio deinde adversus Augustum et Antonium ad Philippos gesto, victis fugatisque suis copiis, suo ipso gladio incubuit. Idem Gordiani Imperatoris interfectoribus evenisse Cordus scribit: Quicumque enim illum gladio appetiverunt, quorum novem fuisse dicuntur, postea interemptis Philippicis sua manu, suisque gladiis, et quidem iisdem, quibus illum interfecerant, periisse dicuntur. Et haec iusta fuit talionis poena.

II. IMPERATOR OCTAVIANUS CAESAR. AUGUSTUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

PAter Augusti fuit Octavius, qui Romae vir equestris, et Senatorii ordinis fuit: Avus municipalibus magisteriis contentus, abundante patrimonio, tranquillissime senuit. Proavus secundo bello Punico stipendia in Sicilia tribunus militum fecit, Aemylio Pappo Imperatore. Suetonius in augusto §. 2. Qui addit, quod M. Antonius libertinum ei patrem exprobrarit restionem, e pago Thurino, avum argentarium. Sed haec ibidem refutat.

Mater eius suit Accia Iulia, filia Iuliae, sororis C. Iulii Caesaris, ex sorore nepos.

C. Iulius Caesar.

C. Iulius Caesar Dictator, et postea Imperator. Octavius. Octavia, soror Augusti.

---- Iulia nupta Actio Balbo. ---- Actia. ---- Octavianus Caesar Augustus.

Natus est Augustus, M. Tullio Cicerone, et Antonio Coss. 9 Calend. Octobr. paulo ante Solis ortum. Suetoniiu in Augusto §. 5. Cum puer iam natus esset (uti Dion Nicaeas in Augusto scribit §. 1.) Nigidius Figulus Senator et Astronomus statim ei summum filii Imperium ex astris praedixit: Nam noverat is supra omnes homines suae aetatis totius caeli ordinem et cursum, tenebat stellarum vim atque differentiam, quid ipsae per se aut cum aliis coniunctae possint et efficiant. Is igitur, ut vidit Octavium, propter partum uxoris serius in curiam venientem, statim exclamavit: Nobis, Octavi, Dominum genuisti. Deinde ea re perculsum Octavium, atque idcirco puerulum necare volentem prohibuit. Nam hoc modo (inquit) moriatur filius tuus, ficri


page 433, image: s0505

certe nullo modo potest. Natus est autem Augustus horoscopante Capricorno.

AXIOMA.

Omnis habens Capricornum in horoscopo ascendentem, facit mutationem in Romano Imperio. Dicitur enim esse fatale signum in mutationibus Imperiorum. Thilippus Melanchthon in locis Manlii pag. 416.

Exempla.

I. Augustus Imperator habuit Capricornum ascendentem in horoscopo, et sane ille insignem in romano Imperio mutationem fecit. Quia illud a C. Iulio Caesare inchoatum confirmavit, inque stabili sede collocavit; uti ex ipsius historia patebit; et hac de causa Augustus Capricornum in aurea moneta incudi fecit.

II. Similiter Vespasianus et Carolus V, Imperatores, habuerunt Capricornum in horoscopo ascendentem.

III. Eodem sidere Carolum Borbonium, et Cosmum Medicen natos Cardanus scripsit. Et hi omnes ad maxima Imperia, Regna, Ducatus, et opulentas hereditates pervenerunt, multaque et gravissima bella felici exitu gesserunt. Hinc Basilius Mathematicus praedixit Cosmo Medici Florentiae Duci, quum adhuc privatus esset, et de eo nihil cogitaret, ingentis opulentiae hereditatem ipsi portendi, quod in ipso geniturae horoscopo Capricorni felix astrum mirabili conspirantium siderum aspectu irradiatum esset. Vide Henricum Ranzovium in l. de praed. Astrol. p. 192.

II. Appellatio.

I. Nomen eius fuit Octavius, uti eum Dion appellat in Augusto §. 1. vel Octavianus, a Patre Octavio sic dictus.

III. Cognomen habuit geminum. Nam dictus est

1. CAESAR. Quod nomen accepit a Iulio Caesare Imperatore, a quo adoptatus erat: ita enim scribit Dion in Augusto §. 1. C. Octavius Velitris oppido Volscorum natus, pupillus ab octavio Patre relictus est, apud Matrem, et Fratrem eius L. Philippum, Cumque adolevisset, a Caesare non discedebat: Caesar enim quod nullos liberos suscepisset, quodque iam in eo magnam spem positam haberet, valde eum diligebat, eiusque curam habebat, quippe quem nominis sui et pecuniae heredem ac Imperii successorem relicturus erat.

2. AUGUSTUS dictus est anno Imperii 16. Munatii Planci sententia, novo et ampliore cognomine, quod loca quaeque religiosa, et in quibus augurato quid consecrabatur, augusta dicerentur, ab augurio, h. e. av avium gestu, gustuve; sicut Ennius docet, scribens:

Augusto augurio, postquam inclita condita Roma
est.

Suetonius in Augusto §. 7. alii vero statuunt, quod AUGUSTUS dicatur ab augendo, sicut angustus ab angendo, propter felicitatem in rebus gerendis. Quia bella civilia felici successu composuerit, utiles in Republ. Romana leges promulgaverit, fines Imperii Romani dilataverit, plurimaque regna et provincias Imperio Romano subiecerit, illudque a C. Iulio Caesare inchoatum fundaverit, inque stabili sede collocaverit.

REGULA. Cognomina saepe ipsis nominibus sunt usitatiora. EXEMPLA.

I. Exemplum habemus in SEMO, Noae filio; cuius proprium nomen fuit Semus; cognomen vero ab officio ipsi impositum fuit Melchisedech. Sub hoc cognomine, quod Regem iustitiae notat, ipse velut Christi typus in codice sacro describitur, et a)pa/twr, kai\ a)mh/twr, item, a)genealo/ghtos appellatur. Hebr. 7. v. 3. Similiter Christus Sacerdos aeternus appellatur secundum ordinem Melchisedech Psalm. 110. v. 5. Vide Histor. meam Patriarch. p. 152, 153, 154.

Ita etiam Caesar Octavianus Augustus appellatus est anno Imperii 16. Quod 56 annos feliciter administravit. Suetonius, Dion, Eutropius. Omnes autem Imperatore,s a primo Imperatore, C. Iulio Caesare, appellantur Caesares, Graece *kai/sares2. Ut Ioh. 19. v. 15. Iudaei Christum ad crucem deposcentes clamant: Non habemus Regem, nisi Caesarem. Et Christus ipse Matth. 22. v. 21. iubet censum, qui est Caesaris, dari Caesari; qui tum temporis erat Cl. Tiberius Nero, Caesaris Augusti privignus. Ita Actor. 25. v. 10. Paulus inquit; Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Conser v. 11, 12, 21. Ita ab Augusto secundo Imperatore Romano omnes successores eius in hodiernum usque diem vocantur Augusti, ab officio, quod nempe Imperii Romani pomoeria extendere, finesque eius augere debeant; sicut etiam in lingua nostra vernacula appellantur, Alzeit mehrer des Reichs. In lingua Graeca dicuntur *sebasoi\, Actor. 25. v. 21, 25. In quibus locis Domitius Nero, sextus Imperator Roman. intelligitur. Dicuntur autem *sebasoi\ a se/bomai, vel seba/zomai, h. e. veneror; quod


page 434, image: s0506

nempe Impp. sint venerandi, vel honore sive veneratione digni.

USUS.

Hae appellationes de multis necessariis et utilibus rebus monere debent, tum ipsos Imperatores, tum ipsorum subditos.

1. Respectu Imperatorum, triplex harum appellationum est usus.

I. Usus Didacticus; ut nempe Imperatores nudis titulis haud superbiant, rebus omnibus, quae hisce appellationibus insinuantur, destituti; sed ut intelligant, quid sui muneris sit et officii, nempe ut re ipsa sint Augusti, Allezeit mehrer des Reichs/ h. e. ut imperium non minuant, sed augeant.

II. Usus Paraeneticus, ut videlicet caveant sibi ab iniuria populis sub regimine suo positis inferenda, cogitantes, Magistratus propter subditos esse constitutos, ut illorum saluti serviant, (sicut D. Paulus inquit Rom. 13. v. 4. Magistratus *qeod dia/konos, Dei minister est tibi in bonum, scilicet naturale, morale, et spirituale.) non autem subditos propter Magistratum esse, ut eius libidini sint expositi.

III. Usus Paracleticus: ut nempe Imperatores in mole negotiorum, adversitatum, et periculorum honorificis hisce appellationibus sese consolentur et erigant, et animo moderato atque tranquillo molestias Imperii tolerent et sustineant.

2. Respectu Subditorum. Harum appellationum Usus est Didacticus, et Paraeneticus, ut nempe eo promptiores sint ad oboedientiam Magistratui summo praestandam, quo in sublimiorem dignitatis gradum a Deo supremo Mundi Domino illum evectum esse audiunt, sicut iterum monet D. Paulus Rom. 13. v. 1, 2, 3, 4, 5. Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit. Quapropter oportet esse subditos non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

PROSOPOGRAPHIA.

Augustus insignem habebat Constitutionem tum ratione corporis, tum ratione animi.

I. Ratione corporis valde formosus erat; sicut Suetonius in Augusto §. 79. et 80. graphice corpus eius secundum omnia membra, nempe vultum, oculos, dentes, capillum, supercilia, aures, nasum, colorem et maculas, sive notas genitivas describit: Forma, inquit, fuit eximia, et per omnes aetatis gradus venustissima: Vultu erat vel in sermone, vel tacitus adeo tranquillo, serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus (ut destinarat) in transitu Alpium per simulationem colloquii propius admissus eum in praecipitium propelleret. Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris; gaudebatque, si quis sibi acrius intuenti quasi ad fulgorem Solis vultum submitteret, sed in senecta sinistro minus vidit. Dentes raros et exiguos, et scabros, capillum leviter inflexum et subflavum, supercilia coniuncta, mediocres aures, nasum et os a summo eminentiorem, et ab imo deductiorem, colorem inter aquilum candidumque, staturamque brevem, sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur: corpore traditur maculoso, dispersis per pectus atque alvum genitivis notis, in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis Ursae.

NOTA. De notis genitivis pulchra invenies exempla in Historia Seleuci Nicanoris, I Syriae Regis.

II. Ratione animi rat quoque Augustus formasus: Nam ingenii vim incredibilem, iudiciique acrimoniam in eo fulgor oculorum ostendebat, quorum aciem velut siderum vibrantem intentius eum intuentes vix ferre poterant. Quod enim Dion Germanicum Augusti nepotem laudaturus scribit: *ka/llison fuisse to\ sw=ma, a)/rison de\ th\n yuxhn\, paidei/a| te a(/ma, kai\ r(w/mh| diastre/ponta, tra|o/tato/n te, kai\ sifrwne/saton o)/nta, h. e. corporis forma et animi bonis, doctrina et robore, clementia et modestia praestantissimum fuisse: Illud nos quoque de Augusto Imperatore iure merito dicere possumus.

AXIOMA.

Politici dicunt: *ei)=dos a)/ciwn turanni/dos, h. e. Facies decora imperio est digna. Item, Augustam personam augusta decet forma. Quia Principi multum decoris et admirationis addit. Nam, quod pulchrum est, amicum est, ait Plato in Lyside. Quicquid vult, facile impetrat. Unde Carneades egregiam formam vocat a)dorufo/rhton basilei/an, h. e. regnum sine satellitio. Nam indicium mentis cuiusque solet esse forma, adeo. ut plurimis barbaris hominibus, in corporum maiestate veneratio sit, qui magnorum facinorum non alios capaces putant, quam quos natura eximia donavit specie: uti Curtius inquit lib. 6.

Exempla.

I. De Alexandro M. Macedonum Rege, Solinus Polyhistor. cap. 14. scribit, cum fuisse forma supra hominem augustiore, cervice celsa, laetis oculis, et illustribus malis, ad gratiam rubescentibus,


page 435, image: s0507

et reliquis corporis lineamentis non sine maiestate quadam decorum.

II. Ita quoque augusta forma Augustus Imperator praeditus et divinitus ornatus erat, quae in apta membrorum figura cum decenti coloris suavitate consistebat, uti ex dictis patet: Haec namque eximum Dei donum est, sicut Cicero lib. 4. Tuscul. Quaest. recte inquit.

CAPUT II. DE PROGRESSV. I. ACTA OECONOMICA.

AUgustus Imperator quatuor coniuges habuit. PRIMA fuit. P. SERVILII IS AUR ICI FILIA, quam sibi quidem despondit, sed eam uxorem haud duxit; vel iuxta aliorum opinionem, eam quidem duxit, sed diu secum non retinuit.

SECUNDA erat CLAUDIA, vel CLODIA, P. Clodii et Fulviae filia, atque Antonii privigna. Quia enim Octavianus Augustus Antonio reconciliatus erat, amicitiam illam novam, nefacile rumperetur, confirmare volebat, ideoque sororem suam Octaviam ipse Antonio dedit, et rursus Claudiam eius privignam sibi despondit, sed propter insolentiam Fulviae Socrus, quae semper Antonium maritum suum confiliis suis adversus Augustum concitabat, eam adhuc virginem repudiavit. Dion in Augusto §. 5. Sueton. §. 62.

TERTIA erat SCRIBONIA, quam postea, pertaesus morum perversitatem eius, repudiavit, eo ipse die, quum sibi Filiam Iuliam peperisset. Suetonius in August. §. 62.

QUARTA, LIVIA DRUSILLA: quae antea fuerat uxor Tiberii Neronis, et Mater Tiberii et Drusi. Hanc Tiberius Nero quasi pater, non maritus esset, Caesari Augusto uxorem dedit. Dion in Augusto §. 7. Qui anno Mundi 3934 nuptias cum ea celebravit. Vixit cum marito annos 51, supervixit marito annis 15, mortua anno Mundi 4000, aetat. 86. Tacit. Ex qua nihil liberorum suscepit, quum maxime cuperet. Suetonius in Augusto §. 63.

LAUS LIVIAE.

I. Livia erat casta. Nam cum aliquando nudos homines, qui sibi facti erant obviam, quique eam ob turpitudinem damnabantur, vidisset, dixisse fertur; Eos matronis quidem honestis et continentibus nihil a statuis differre; Cor enim hominis pudicum rerum impudicarum adspectu nequaquam malis cogitationibus tangitur. Dion in Tiber.

II. Livia marito suo fuit morigera. Nam interrogata: Quanam ratione Augusti animum adeo sibi devinxisset? respondit; Exquisita pudicitia, omnia eius mandata libenter exsequendo, nullas eius res scrutando, et quaedam eius vitia non persequendo, sed dissimulando.

III. Livia super sexus muliebris conditionem prudentissima erat femina. Cum enim Augustus, bellis civilibus per annos 12 gestis, multorum in se odia concitasset, incertusque esset animi, utrum eos occideret, quorum morte non magis securum se esse intelligebat, an eos vivere sineret, a quibus periculum sibi immineret, in tantam dubitationem venit, ut dies noctesque angeretur. Itaque Livia uxor eius proba et sapiens femina consilium ei dedit, ut inimicos beneficiis et liberalitate vinceret. Ei paruit Augustus, et initio facto a Cn. Cornelio Cinna, qui Pompeii M. ex silia nepos erat, eum Consulem designavit, ceterorumque, quos suspectos habebat, lenitate et beneficentia animos adeo molliit, ut ex inimicis amicissimos faceret. Orationem Liviae, quae ponderibus est praegnantissima, vide apud Dion. in Aug. p. 17.

II. LIBERI.

FILIA eius erat IULIA, quam ex Scribonia tertia coniuge sua suscepit: Cuius notanda sunt tum coniugia, tum Vitia.

I. Coniugia eius.

Augustus Iuliam filiam suam primum Marcello, Octaviae Sororis suae filio, tantummodo pueritiam egresso; deinde, ut is obiit, M. Agrippae nuptui dedit: Hunc Augustus urbis (Romae) praefectum creavit. Qui, ut haberet satis auctoritatis, iussus est coniugem suam repudiare, et Iuliam Augusti filiam ducere: etsi prior coniux esset Octaviae filia, nomine Marcella. Tertio, hoc defuncto, Tiberium privignum et in Imperio successorem suum elegit, coegitque praegnantem uxorem, et ex qua iam patererat, dimittere, et Iuliam filiam uxorem ducere.

Vitia eius.

Iulia haec Augusti filia fuit degener, plurimisque vitiis cooperta. Nam

I. Fuit SUPERBA. Unde patri exosa erat, et cum a quodam Confiliario ob nimiam vestitus licentiam admoneretur, ut se ad paternae frugalitatis exemplar componeret, superbe illa et insolenter respondebat: pater meus obliviscitur se Caesarem Romanum esse; at ego memini, me Caesaris esse filiam. Macrob lib. 2. Saturnal. cap. 5.


page 436, image: s0508

II. LEVIS IN CONVERSATIONE. De qua ita scribit Suetonius; In spectaculo gladiatorum converterant in se populi oculos LIVIA et IULIA, comitatus dissimilitudine: Liviam cingebant viri graves; Iuliam iuvenes luxuriosi comitabantur. Pater itaque Augustus Iuliam admonuit scripto, videret, quantum inter duas Principes foerminas interesset. Illa rescripsit: Et hi mecum senes fient. Hoc commode interpretando, lepide; incommode, procaciter dictum videtur.

III. ADULTERA. Cum enim ageret annum 38, uti Macrobius refert, eo lasciviae progressa est, ut in ipso foro et rostris nocturnas compotationes ageret, et nihil quod facere, aut pati turpiter posset, omitteret. Ideo, Augusto consentiente, in Pandatariam Insulam relegatur; cui voluntaria comes facta est Scribonia mater. Iulius Antonius, et alii, poenas dederunt, quod Augusti filiam, et Tiberii Neronis coniugem, violassent: Aliqui sunt relegati: Phoebe liberta, quae adiutrix scelerum fuerat, mortem sibi conscivit. Dion in Augusto. Iulia post quinquennium, ut Suetonius habet, ex insula in continentem defertur, consentiente Augusto, qui a populo romano ad hoc urgebatur.

III. Privigni.

Privigni Augusti fuerunt:

I. TIBERIUS. Hunc filium Livia suscepit ex Tiberio Nerone, antequam Augusto nupsit, A. M. 3930. postea vero ab Augusto est adoptatus, eique in Imperio successit.

II. CL. DRUSUS, qui ex Livia natus est in aedibus Augusti, mense tertio a nuptiis: Quia Livia, cum ab Augusto in thalamum assumeretur, gravida iam erat in mensem sextum. Unde natum est Romae hoc proverbium; *toi=s2 eu)toxou=si tri/mhna paidi/a. h. e. Fortunatis etiam trimestres nascuntur liberi. Hic Drusus bellum gerens in Germania collapsus equo crus fregit: ex qua fractura 30 die mortuus est, agens annum 30, cum magna ex parte Germaniam domuisset.

Huius Cl. Drusi filii fuerunt duo: GERMANICUS, et CLAUDIUS, qui postea quintus Imperator romanus factus est.

IV. Nepotes et Neptes.

I. NEPOTES Augusti ex Agrippa et Iulia tres fuerunt. 1. Caius. 2. Lucius Caesar. Hosce duos nepotes Augustus adoptavit, quoniam multi essent, qui vitae eius insidiarentur. Dion 3. Agrippa posthumus: Cum enim Agrippa pater in bello contra Pannonios mortuus esset, Augustus eum Agrippam nominavit, sed tandem propter improbos mores ab Augusto abdicatur, et in Planasiam Insulam relegatur. Dion.

NEPTIS erat Iulia II, ex Agrippa et Iulia prima nata. Sed et haec degener fuit. Ideoque adulterii convicta damnatur, et in Insulam Trimerum haud procul ab Apulis litoribus relegatur ab Augusto: ubi 20 annis exsilium toleravit, sustentata ope Liviae, quae privignos suos per occultum evertebat, et misericordiam erga afflictos palam ostentabat. Tacitus lib. 4. Annal. cap. 7.

AXIOMA. *h(rw/wn te/kna ph/mata. Heroum filii noxae.

Hoc axioma adeo verum est, ut Aelius Spartianus usu edoctus confirmaverit, neminem prope magnorum virorum optimum et utilem reliquisse filium. Aut enim sine liberis viri illi interierunt; aut tales habuerunt, ut melius fuerit, e rebus humanis sine posteritate eos decessisse.

Exemplum illustre habemus in Augusto Caesare, qui in Agrippa nepote, et in utraque Iulia, filia, et nepte, infelix fuit; Nam Agrippam nihilo tractabiliorem, imo indies amentiorem, in Insulam transportavit, sepsit que insuper custodia militum, cavit etiam Senatus-consulto, ut eodem loco in perpetuum contineretur; atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens, proclamare etiam solebat; *ei)=q) o)/felo/n t) a)/gamo/s2 t) e)/menai, a)/gono/s t) a)pole/sqai! O utinam aut caelebs mansissem, aut prole carerem! Nec aliter eas appellare solitus est, quam tres vomicas, aut tria carcinomata sua.

III. VITA EIUS OECONOMICA.

I. Frugalis in victu erat Augustus. Nam cenam tribus ferculis, aut cum abundantissime, senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. Suetonius §. 74. Et de eodem §. 76. ita scribit; Cibi minimi erat atque vulgaris sere; Secundarium panem, et pisciculos minutos, et caseum bubulum manu pressum, et ficus virides biferas maxime appetebat. Vescebatur et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderasset. Et §. 77. Vini erat parcissimus, etc.

AXIOMA. Magna virtus est srugalitas, et maxime in Principibus viris laudanda, quorum victum frugalem esse convenit, non luxuriantem, aut aliunde adscitum.

Praeterquam enim quod frugalitas sanitatis est


page 457, image: s0509

conservatrix, auctoritatis etiam plus illa apud sub. ditos conciliat, quam comessatio assidua.

Exempla.

I. In Alexandre M. qui, quoniam luxu Persico diffluebat, favorem suorum imminutum vidit. Custius lib. 5. et 7.

II. Scythae sustulerunt Scylen Regem suum, quod Graeca exerceret Bacchanalia. Herodotus lib. 4.

III. Pausanias in gubernatione sua suspectum maxime se fecit, quod Persico usus est vivendi more. Plutarchus.

2. Moderatus in vestitis et cultu erat. Nam ita de eo scribit Suetonius §. 73. Veste non temere alia, quam domestica usus est, ab uxore et sorore et filia nepotibusque confecta; togis neque restrictis, neque fusis; clavo nec angusto, nec lato; calceamentis altiusculis, ut procerior, quam erat, videretur: Et ibidem Suetonius scribit; Augustus, quantum potuit, indumentorum luxuriam odio habuit: cuius dictum erat vulgatissimum: Vestitus insignis ac mollis superbiae vexillum est, nidusque luxuriae.

AXIOMA. Amabiliores sunt Principes, si ut antur vestitu modico et decoro, non nimio, non peregrino.

Nam recte dixit Iuliamus Imperator apud Marcellin. lib. 25. Turpe est sapienti, cum animum habeat, laudes captare ex corpore. Et Aristoteles in Praef. ad Alexandrum M. graviter censet; Multo pulchrius magisque regium, animum praeferre cultum et compositum, quam corporis vestem. Cui admonitioni Alexandrum obtemperasse tradit Aelianus lib. 8. variarum historiarum. Contra autem, qui in vestitu, corporisque cultu fuerunt insolentes et nimii, fuerunt illaudati.

Exemplum habemus in Dario Codomanno ultimo Persarum Rege, qui vaginam acinacis Persicam mutari iussit in eam formam, qua Graeci utebantur; Quod statim Chaldaei inter praesagia transferendi Persarum Imperii a Dario ad Graecos, quorum arma esset imitatus, recensebant. Gregorius Tholosan. Vide plura in Monarchia nostra II. in vita Darii Codomanni, §. 19.

II. ACTA ACADEMICA, vel Literarum Studia.

I. Augustus (uti Dion scribit §. I.) in omni genere dicendi Graece et Latine exercebatur, militiae labores perferebat, perdiscebat omnia, quae ad Rem publ. quaeve-ad regnum pertinerent; fuitque, cum Caesar necaretur, in Apollonia, ad sinum maris Ionii. Suetonius §. 84. Augustus eloquentiam (inquit) studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et laboriosissime exercuit, et (§. 89.) in evolvendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla, publice vel privatim salubria.

II. Praeceptor eius fuit Athenodorus Philosophus Stoicus, qui eum in omni disciplinarum genere diligenter informavit. Cum autem prae senectute aulicos labores amplius ferre non posset, veniam redeundi in patriam ab Augusto petiit, in qua pacate reliquum vitae tempus traduceret. Imperator, ut prius quaedam sibi praecepta relinqueret, petiit, quae utilissima et pernecessaria crederet ad rectam Imperii gubernationem. Quem Athenodorus, cum eum ad iram natura procliviorem videret, hoc praecepto instruxit: Cum ira Caesar te ceperit, nihil prius dicas aut facias, quam ipsa 24 Elementa literarum Graecarum tecum ipse percurreris, et memoria recensueris, ut ita conciliatio illa, quae momentosa est, mente alio traducta, parvitemporis interiectu languescat. indicans, inter virtutes quae maxime Principem deceant, esse moderationem et clementiam, ad quam Principes ab informatoribus suis prius rationibus et praeceptis sunt informandi. Nam pulchre et eleganter inquit Plutarchus: Ut equis non in ipso cursu frenum inicimus, sed ante cursum: Sic qui propensi sunt ad iram, aut libidinem, ante rationibus ac monitis frenandisunt, prius quam in periculum ventum sit.

III. Augustus doctus fuit. Nam XIII. libros de vita sua conscripsit, sicut Suidas refert. Scripsit quoque heredibus suis monita Politica, ad eorum usum atque cautelam. De quibus Xiphilinus ita refert; In prima Rationarii parte scripta erant, quae ad funus pertinebant: Secunda continebat res omnes ab eo gestas, quas in columnis aeneis ad sepulchrum suum collocatis insculpi iussit: In tertia erant ea, quae ad milites, quaeve ad reditus sumptusque publicos, et ad eam pecuniam ac thesauros, ceteraque eiusdem generis spectabant, quibus principatum, quem habebat, tueretur: In extrema, praecepta dabat Tiberio, et Rei publ. praesertim, ne multis libertatem darent, quo minus urbem cuiusque generis multitudine implerent, utque paucos civitate donarent, quo plurimum differrent ab his, quos in potestate haberent. monebat, ut Rem publ. committerent iis qui usu et experientia rerum plurimum possent; nec eam sinerent ullo tempore ex unius voluntate pendere, neforte is in


page 438, image: s0510

regni cupiditatem veniret, aut ne adversa ab eo passa Res publ. periclitaretur.

4. Doctorum quoque Virorum conversatione usus fuit. Nam eleganter inquit Sencca; Ut, qui in Sole ambulant, quamquam aliud agunt, colorari tamen eos necesse est; ita qui prudentum consuetudine delectatur, eaque utitur, non potest non etiam prudentia imbui. Hinc legimus, quod Philippus Macedo et Epaminondas Lysiam Tarentinum, Alexander Aristotelem, Ptolemaeus Philadelphi Demetrium Phalercum, Scipio Africanus Polybium, Panaetiumque, perpetuos sibi habuerint comites. Augustus quoque Imperator quanti literatos fecerit, unum illud dictum saris declarare potest, quo indicavit; Principum gloriam, Poetarum versibus et ore inniti. Pontanus lib. 5. de Obed. p. 44.

Idem Augustus potitus victoriacontra Antonium et Cleopatram, Alexandrinis civibus omnino ignovit, tum propter alias causas, tum propter Arium Alexandrinum civem, cuius opera fuisset usus in Philosophia: Petr. Gregor. Tholos. lib. 18. de Republ. p. 1215. Imo Augustum Caesarem nullo hominum genere magis, quam literatorum et eruditorum delectatum fuisse scribunt historici. Ideoque assidui eius comites fuere Maecenas, Virgilius, Horatius, aliique. Cum aliquando ad ipsum Maecenas ingrederetur, eumque inter Horatium et Virgilium considere medium conspiceret, interrogasse Caesarem ferunt, Ecquid ageret? Cui Augustus festive admodum respondit iocans. Hic sedeo inter lacrimas et suspiria; vel, Hic lacrimas inter sedet et suspiria Caesar. Per lacrimas innuere volebat Horatii oculorum lippitudinem, assiduo rubore perfusam; per suspiria vero Virgilii melancholiam. Lusit Imperator Augustus vere Augustus, et non obscure prefessus est, quibus inprimis delectaretur, nullos esse nisi doctos.

5. Monita quoque amicorum patienter audivit.

I. Monitum Maecenatis ad Augustum de familiaribus et Ministris, exstat apud Dionem hisce verbis §. 52. Familiarium tuorum nulli nimiam indulge potentiam, ne in aliquam te reprehensionem coniciant. Nam quaecumque vel recte, vel secus egerint, omnia tibi imputabuntur, talemque te omnes iudicabunt, qualia eis facta exercere permiseris, inprimis autem potentibus omnibus iniuriam alios afficiendi facultatem adimes, ut si nihil etiam delinquant, tamen nec ideo quasi possint, in culpam et reprehensionem veniant.

II. Monitum Maecenatis de rigore poenarum mitigando. Maecenas, multum admonitionibus suis poterat apud Augustum. Nam cum aliquando Augustus multos esset ad mortem damnaturus, nec Maecenas propter circumstantium coronam ad ipsum perrumpere posset, inscripsit schedulae haec verba; Surgetandem, carnifex! camque in sinum Augusti proiecit: Qua libertate. Maecenatis tantum abfuit, ut Augustus offensus sit, ut etiamstatim surrexerit, eosque, quos interfecturus erat, dimiserit. Dion §. 16.

6. Augustus affectationem instylo odit. Elegans exemplum de Maecenate. Maecenas vir alias laudatus in stylo lasciviebat verbis affectatis, compositioni insolenti frequenter indulgens: Augustus contra verbum insolens, quasi scopulum, fugiendum esse censebat. Ad alios itaque scribens, stylo simplici consuevit uti. Maecenativero, quem familiariter amabat, scribens, Maecenatem imitati solebat, adeo ut in quadam Epistola multa liberius, ac dissolutius iocatus, hanc adiecerit clausulam; Vale, mel gentium, ebur ex Hetruria, laser Aretinum, adamas Supernas, Tyberinum margaritum, Cilneorum Smaragde, Iaspis Figulorum, Berylle Porsennae, Carbunculum habens, i(/na sunte/mnw pa/nta, ma/lagma moecharum. Sic irrisit parum viriles amici in scribendo delicias: quas eiusdem concinnis iocis exagitare consuevit, voces ac sententias ineptas, foetores appellare solitus. Sermonem Augustus amabat purum et elegantem, qui sententiam quam apertissime declararet. Erasmus lib. 4. Apophth.

AXIOMA. Omnis in dicendo et scribendo novitatis affactio est indicium levitatis.

Ita Thucydides in Orat. quadam Atheniensium levitatem taxat: dicens; Vos Athenienses semper estis servi novarum rerum, et contemptores usitatarum: Atprudentes viri tales non sint, neque in studiis suis, neque in ratione dicendi et scribendi; Non utantur verbis obsoletis, sed usitatis et consuetis. Graecorum est adagium; Communissima via est tutissima via: Ita etiam ratio loquendi et scribendi doctis usitatissima est tutissima. Unde Lucianus laudat genus dicendi eu)pi/rison h. e. paratu facile, non affectatum, non horridum, non durum, vel asperum. Et pulchre ait Ovidius; Sermonis publica forma placet: Similiter Gell. lib. 1. cap. 10. prudenter monet; vivendum moribus praeteritis, et utendum verbis praesentibus: Contra autem qui verbis non consuetis, sed obscuris et obsoletis utuntur, illise ipsos produnt, quod miri ingenii sint homines.


page 439, image: s0511

Exempla.

1. Orator quidam, uti Cicero refert, proferebat, Supputa tilica. Hic adversarius quasi attonitus verbi novitate et obscuritate: Supputa, inquit, quid sit, ô Iudices, scio: Tilica vero nescio: Ex eo autem insidiae metuendae.

2. Titinius Poeta apud Nonium ita ait:

Sapientiâ guber sam navem torquet, non valentiâ; Goquus magnum ahenum, quando fervit, paula confutat aqua.

Hic Guber, antique positum est pro gubernator; et sam, pro suam.

3. Ita olim quidam ad Praefectum urbis verba facturus, cum dicere vellet: Quendam tenui vivere victu, furfureum rodere panem, vinumque foetidum potare, sic proloquutus fertur: Eques Romanus apludam edit, et floces bibit: Quae verba cunctorum animos ad risum provocarunt. Gell. lib. 11. cap. 7. Legerat ille apud Plautum apludam veteres rusticos furfur dixisse: item floces audierat prisca voce significare vini faecem ex Caecilio.

4. Quidam antiquus Poeta verbis antiquatis ita ineptit:

Praesul ut ambiruat, sic Vulgu redandruit ipsum. h. e. Mobile mutatur semper cum Principe vulgus.

5. Erasmus Roterodamus, cum aliquando audivisset docentem Baptistam Pium, cuius oratio monstrosa et inusitatis verbis referta, interrogatus ab amico; Quid sentiret? respondit: Longe vicit meam opinionem. Quinam? subiecit ille: Quia antea (respondit Erasmus) ineptum iudicavi; nunc prorsus insanum esse comperio. Iacob. Pontan. in Attic. bell.

6. Referunt quidam, Donellum insignem illum I. C. et quondam in Academia Altorfina Iuris Professorem, cuidam obsoleta verba luxuriose apud ipsum proferenti, hunc in modum, ut eius factum retunderet, regessisse; Rere tumet, tefari scio, sed fabare nescio.

7. Quidam usurpant verba sesquipedalia et plaustralia. Talis verborum sesquipedalium affectator erat Hermetes, in quem talis exstat iocus:

Gaudet honorificabilitudinitatibus Hermes,
Consuetudinibus, sollicitudinibus.

Ita apud Plautum in Curculio; Militis nomen est:Therapontigonoplatagidorias. Quo se trapezita ait saepe quatuor totas explevisse ceras, dum scribit in suis rationibus.

Verm nos de hisce omnibus novatoribus et verborum plaustralium atque sesquipedalium affectatoribus merito usurpamus illud Horatii; Admissi, quaeso, risum teneatis amici.

7. Symbolum Augusti.

Symbolum Augusti fuit: *speu)de brade/ws2 Festina lente. Quibus duobus verbis contrariis Augustus significare voluit, in rebus agendis neque nimium esse festinandum, neque nimium cunctandum, sed medium observandum. Macrob. lib. 6. Gell. lib. 10. c. 11. Quod Adagium, sivim et sententiam eius spectes, concisa vocum brevitate universalem rerum gerendarum regulam proponit, et ad omnem vitae rationem sese extendit, dignumque est, quod omnibus foribus inscribatur. Quod Symbolum etiam Tito Vespasiano Imperatori placuit, uti ex antiquissimo eius nummo apparet, in quo Emblema est. Anchora cum Delphino, quo ipse quoque Caesar Augustus usus est.

Nam nimia festinatio est noverca.

1. Consiliorum. Duo namque (inquit Thucydides lib. 3. Histor.) adversissima sunt rectae menti prudentique consilio, nempe Festinatio et Ira: *du/w e)nuntiw/tata th=| eu)bouli/a|, ta/xos2 te kai\ o)rgh/. Nam impedit ira animum ne possit cernere verum: inquit Horat.

Festinatio vero caeca et praeceps est: Ad paenitendum Properat cito qui iudicat: item; Praecipitis consilii comes est paenitentia. Cum quo consentit illud Salustii: Priusquam incipias, consulto opus est; ubi consulueris, mature facto opus est. item:

Consilio adde moram, praeceps sententia fallit.

Germani pulchre efferunt: Eil mit weil / ehe wig's dan wag's. Hoc symbolum D. Nicolaus Reusnerus in Symbolis Imperatorum hisce versiculis exprimit:

Nec nil, nec nimium, medium tenuere benti.
Festina lente, sat cito si bene sat.
Nicht zu wenig/und nicht zu viel;
Mittel=maß ist das beste ziel:
Wan etwas nur gemacht wird gut /
Schnell gnug dan solches kommen thut.

Carolus V. Imperator hoc Apophthegmate usus est: sicuti Zenocarus in vita eius refert: Quemadmodum Saturnus, qui ex septem Planetis altissimum insedit culmen, tardissime circumducitur: ita Monarchas Austriacos, qui summa apud mortalium genus functione utuntur, quam minime praecipites esse oportet.

2. *tw=n mousikw=n e)pinoiw=n h. e. eruditarum cogitationum: quando nempe in consessu eruditorum virorum dubiae aut difficiles quaestiones proponuntur, ad quas ex tempore respondendum est. Quod vidit Atistides apud Philoftratum lib. 2. de vita Sophist. qui iussus a Marco Imperatore dicere de quaestione sive materia, quam propositurus esset


page 440, image: s0512

subito, et, ut loqui consuevimus, ex tempore in hunc modum respondit: Hodie propone, et cras audies. Non enim ex iis sumus quivomunt Orationes, sed ex iis, qui cum cura meditantur. Apuleius pulchram rationem invenit; Nulla res eadem, inquit, esse potest festinata simul, et examinata, nec esse quicquam omnium, quod habeat et laudem diligentiae, et gratiam celeritatis.

3. Nimia festinatio saepe est corruptio multarum operationum. Quando enim quis praecipitanter aliquid vult agere, saepe totam operationem corrumpit. Huc pertinet venustum exemplum de quodam auriga. Quidam aurigae petenti: An ea vespera in urbem pervenire poset? prudenter respondit; Si festines, excluderis: si lento pafsu incedas, facile hac vespera urbem ingredieris. Auriga indignabundus, et se irrisum putans, currum concitato impetu agere coepit: At rota fracta impeditus urbe excluditur. Quare lenti sunt amandi: Lenti, inquam, qui cum Plauto: Quicquid est incoctum, non expromunt; bene coctum duunt.

VIII. Augustus in dicendo et scribendo Laconica brevitate usus est. Nam in Sicilia pro Theodoro Arium praefectum instituerat. Cum autem Caesari quidam libellum porrexisset, in quo scriptum erat: Calvus Theodorus Tharsensis fur est: Quid tibi videtur? Lecto co Augustus, nihil aliud subscripsit, quam unicum hoc verbum, Videtur. Plutarchus in Apophthegmatibus.

III. ACTA POLITICA. I. TOGATA.

PRIMO. Praesagiorum futuri Imperii claritas. Augustus studiorum causa, cum Caesar Avunculus eius necaretur, in Apollonia erat, ad sinum maris Ionii. Nam co Caesar eum praemiserat, quod bellum contra Parthos pararet. Verum de morte Caesaris accepto nuntio, ubi se ab co heredem factum intellexit, nihil cunctandum ratus, statim Romam rediit, anno aetatis 19. Caesaris nomen assumpsit, ac res hereditarias administrare coepit: Atque ita Octavius antea vocatus, tunc Caesar, post Augustus, ad magnas res gerendas animum applicat, easque fortius administrat, atque diligentius, quam omnes viri, prudentius, quam senes omnes. Dionin August. §. 1. Nam, quod mirandum, agens annum aetatis 19. pervenit ex schola ad regnum, a literarum studiis ad bella, a Musis ad Imperium. Dum autem urbem ingreffus est, visus est Sol arcum lucidum instar Iridis super eum effingere, uti Dion scribit: Visi quoque sunt tres Soles, qui paulatim in unum coierunt: sicut Eusebius refert. Quae prodigia explicari possunt dittw=s2

I. Politice. Sic erant praesagia de futuro Augusti Imperio, quod ipse Dominus orbis futurus esset. Nam Velleius Paterculus inquit: Arcus quidam Solem circumdedit, velut coronam capiti Octavii imponens: Deinde per tres Soles, qui paulatim in unum coierunt, adumbrati sunt tres Romanae Rei pub. Cubernatores, nepe Octavianus Augustus, Antonius, et Lepidus, qui post obitum Iulii Caesaris Romanum Imperium administrarunt. Sed sicut paulatim tres illi Soles in unum coierunt; ita praefiguratum est, duorum istorum, nempe Antonii et Lepidi, Imperium ablatum, et ad unum Augustum devolutum iri: Quod etiam eventus comprobavit. Fasc. Temp. pag. 33.

II. Mystice. Per CIRCULUM, qui circa horam tertiam, liquido et puro Caelo, orbem SOLIS repente ambiit, (sicut Orosius lib. 6. cap. 18. refert) multo ante Christi nativitatem adumbratum fuit, tempore Augusti Imperatoris venturum, qui ipsum Solem, Mundumque totum fecisset. et regeret: Deinde per, TRES SOLES paulatim in unum coeuntes, adumbratum fuit, quod tres in Deitate sint personae, quae tamen sint unus verus DEUS, sicut ex Sacro codice constat, et quod puer nasciturus in consortium S. S. Trinitatis sit recipiendus: Quia Christus qea/nqrwpos est secunda Trinitatis Persona.

SECUNDO. Officiorum publicorum dignitas.

1. Consulatus. Cum Antonius ab Augusto ad Mutinam victus esset, A. M. 3929. quadringentos milites Augustus Romam ad Senatum misit, per quos Consulatum petiit. Quem cum ei negaret Senatus, Corn. Centurio Princeps legationis, reiecto Sagulo, manu gladium, quem gerebat, attigit, et in curia dixit; Nisi vos P. C. Caesarem Consulem facietis, hic est facturus. Huic Cicero respondit: Si ita, inquit, Consulatum petitis, cum habebit. Suet. Dion in August. §. 2. Et hunc primum Consulatum iniit Augustus, pridie sui natalis, exeunte anno 20: quod nemini antea contigit. In universum autem Augustus decies ter Consul erat; sicut Sueton. in August. §. 26. scribit. Ultimus Consulatus Augusti, quem gessit anno M. 3970. felix fuit, qui incidit in conceptionem et nativitatem Christi, a qua capiunt initium narrationes Sacrae N. T. libris expositae.

2. Triumviratus. Octavianus Consul designatus, pace cum Antonio Lepidoque facta, in Insula quadam prope Bononiam convenerunt, ibique Imperium Romanum tamquam hereditatem paternam inter se diviserunt, et constituerunt, ut Triumviri essent Rei publ. constituendae cum summo Imperio in quinquennium. In qua divisione Antonio Asia;


page 441, image: s0513

Lepido Africa; et Octaviano Europa est tributa. In illo conventu tabula proscriptionis facta est, qua singuli hostes suos persecuti sunt: Antonius Ciceronem, consentiente Augusto, quamquam invito, e medio sustulit: Antonius percussori Ciceronis Popilio Centurioni (quem in causa capitis olim defenderat Cicero, et in vita conservaverat) pro navata opera dedit decies sestertium, h. e. 25000 Coronatorum: Postea Augustus et Antonius Caesaris interfectores Brutum et Cassium persecuti sunt, eosque in campis Philippicis Thessaliae vicerunt; Qui desperatione fracti se ipsos iugularunt, iisdem gladiis, quibus Iulium Caesarem confoderant.

III. Duumviratus. Fugato, fusoque Sexto Pompeio, comperit Augustus, M. Lepidum unum ex Triumviris occulta pacta cum Pompeio fecisse: quare Lepido bellum intulit: Qui victus, atque ab exercitu suo derelictus, abrogato Triumviratus honore, supplex ab Augusto vitam impetravit, relegatusque in perpetuum. Inde Augustus et Antonius, excluso Lepido, Imperium inter se partiti sunt, ut ille Occidentem, hic vero Orientem occuparet. A. M. 3936.

IV. Monarchia. Tandem Antonius a Fulvia superbissima uxore instigatus, adversus Augustum denuo surrexit: Qui ab Augusto in pugna Actiaca navali praelio susus, fugatusque se ipsum confodit. Post quam pugnam Monarchia ad Augustum translata est, quam ille 44 annos solus administravit. Hactenus enim cum Antonio imperaverat 12 annos.

AXIOMA I. Omnis potestas summa impatiens est consortis, nec facile inter duos eiusdem Rei publ. Reges convenit.

Nam pulchre inquit Seneca: Nec regna ferre socium, nec taedae queunt.

Exempla.

1. Iulius Caesar Bibulum Collegam suum in Consulatu prorsus repudiavit, sicut in Historia Iul. Caes. diximus.

2. Post mortem Iulii Caes. partiti sunt Imperium Augustus, Lepidus et Antonius: Sed cum Collegae conarentur Augustum excutere, ipse, reliquis devictis et partim interfectis, partim relegatis, solus Imperium obtinuit. Dion de Triumviratu Augusti, Antonii, et Lepidi ita scribit: Difficile erat tres aut duos viros aequali dignitate sublimes, cum bello tantas res adepti essent, concordiam servare.

AXIOMA II. Optimus status Regnorum et Rerum publ. et minime mutationibus obnoxius, est Monarchia temperata Aristocratia.

Huc pertinet illud Homeri Iliad. g.
*ou)k a)gaqo\n polukoirani/h, ei(=s2 koi/ranos e)/s2w,
*ei)=s2 basileu/s2.

Haud bonum multorum dominatio, unus Dominus esto, unus Rex. Quem versum Augustus Caesar venuste correxit hunc in modum:

*ou)k a)gaqo\n polukaisari/h.
Non est bona multitudo Caesarum.
Noxia res plures Domini; Rex unicus esto.
Multos imperitare malum est; Rxx unicus esto.
Non bene turba regit populum; Rex unicus esto.

V. Tribunitia potestas perpetua. Hanc accepit Augustus A. M. 3949. ab U. C 730. aetat. 40. 27. Iunii, Sueton. in August. §. 28. Hoc summi fastigii vocabulum Augustus reperit, ne Regis aut dictatoris nomen assumeret, et tamen aliqua appellatione Imperia cetera praeemineret. Tacitus.

TERTIO. Actorum in Imperio publicorum Qualitas. Cum Augustus Imperator bellis civilibus per 12 annos gestis, finem imposuisset, et totum fere orbem terrarum pacasse videretur, ita ut templum Iani causisset, consilia Maecenatis sequutus, animum ad Rem publ. bene constituendam, legibusque formandam adiecit; Sicut ipse in quodam edicto his verbis testatus est; Ita mihi salvam ac sospitem Rem public. sistere in sed sua liceat, atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status autbor dicar; et moriens ut mecum feram spem, mansura in vestigio suo fundamenta Rei publ. quae iecero. Fecitque ipse se compotem voti, annixus omni modo, ne quem novi status paeniteret.

AXIOMA. Post bellatores DEUS pacificos et togatos Principes excitare solet, qui ornamenta pacis recte ordinent, et nervos gubernationis consirment.

EXEMPLA.

I. DAVID fuit bellator, qui debellatis et domitis vicinis gentibus infignem successoribus potentiam comparavit; Ei SALOMON successit, qui fuit Princeps pacis, et ea procuravit in regno suo, quae ad pacem pertinebant.


page 442, image: s0514

II. De C. Iul. Caesare et Augusto. Iulius Caesar insignis erat bellator, qui variis proeliis cum hostibus pugnaverat: At ipsi successit Augustus pacificus, qui ornamenta pacis recte ordinavit, et nervos Imperii confirmavit.

I. ACTA IUDICIALIA.

Quod Acta Iudicialia Augusti Imperatoris attinet, notandum est, quod officium Magistratus sit triplex: 1. nomoqetiko\n, 2. dikasiko\n, 3. kolasiko\n. h. e. legislatorium, iudicatorium, et vindicatorium.

PRIMO, ACTA *nomoqetika\ vel LEGISLATORIA.

I. Augustus leges iniquas Romae sustulit. Cum enim multa bellis atque seditionibus civilibus, et maxime Lepido et Antonio dominantibus, contra ius et leges constituta essent, ea omnia uno edicto sustulit, cum terminum earum legum Consulatum suum sextum statuisset.

II. Leges sanctas, iustas et aequas, inque iure naturae, gentium et civili atque recta ratione fundatas, et ad Rem publ. Romanam, h. e. ad salutem civium publicam et privatam accommodatas, tulit.

In specie 1. Legem tulit de adulteris capitali supplicio afficiendis. Romani adulteras feminas, quamvis ali8qua damnatione, nulla tamen morte plectebant. Augustin. lib. 3. de C. D. cap. 5. In quem locum annotat Lud. Vives: Ante Caesarem Augustum nihil legibus in adulteros fuisse cautum; ipsum vero primum eos capitali supplicio afficiendos decrevisse. Et hoc ipsum praxi ostendit: Nam Proculum, libertum sibi carissimum, propter adulterium capirali supplicio affecit. Suetonius in Augusto.

2. Leges vestiarias tulit. Nam cum Augustus aliquando videret, Romanos peregrino vestitu delectari, sentiens quantum ea in re mali esset, cives longa oratione obiurgavit, et ad togae usum revocavit; illum Virgilii versum citans:

Romanos rerum Dominos gentemque togatam.

Ita Augustus Caesar habitum, vestitumque pristinum reducere statuit, ngotiumque dedit Aelilibus, ne quem posthac paterentur in foro circoque, nisi positis lacernis, togatumque, consistere. Petr. Greg. Tholos. lib. 4. de Republ. cap. 11. Edixit quoque Augustus, ne quisquam nisi Senator, quique in Magistratu esset, urpuram gestaret, quam iam vulgo gestari videbat. Ita Iulius Caesar conchyliatae vestis et margaritarum, nisi certis personis et aetatibus, perque certos dies, usum ademit. Idem Gregor. Tholos.

III. Nullas leges sine consensu populi ferre voluit. Nam licet Augustum Senatus legum vinculis decreto liberasset, si quas tamen leges condebat, non suo unius consilio, sed populi consensu scribebat. Praeterea consultabat de multis rebus cum Consulibus et Optimatibus, et cum sibi semestria consilia sortiti instituisset, cum iis de negotiis ad frequentem Senatum referendis ante tractabat: Habebat eo in consilio quindecim Senatores, mox etiam xx sorte ductos, sed inter ceteros eminebant doctrina et usu rerum insignes, TRebatius I. C. et Agrippa ipsius gener, Doctorumque praesidium Maecenas. Ita regnum Augustus salubri temperamento cum Republ. miscebat.

IV. Venalitatem Magistratuum prohibuit. Nam pulchre inquit Cicero, eloquentiae Romanae parens; Nullum vitium est tetrius, quam avaritia, praesertim in Principibus, et Rem publ. gubernantibus. Habere enim quaestui Rem publ. non modo turpe est, sed etiam sceleratum et nefarium. Tale etiam fuit consilium Iethronis Mosi datum Exod. 18. v. 21. Provide de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus est veritas, et qui oderunt avaritiam. Unde patet, quod summus Magistratus non pecuniam, sed virtutes in Magistratibus inferioribus spectare debeat. Nam declinantis Imperii manifestum notatur signum a Vopisco in Aureliano: quod sub eo officia annalia esse coeperint, neque data fuerint homiibus sed divitiis.

V. Calendarium emendavit. Nam illud vitiosa Pontisicum intercalatione depravatum erat, ideoque illud emendare studuit, et 12 annos proximos qui absque intercalatione insertierant, exemit: Sextilem etiam mensem Augustum ex Senatus consulto nominavit. Macrobius lib. 1. cap. 23. Quia enim Augustus primum Consulatum in Sextili mense iniit, tres triumphos eodem mense egit, et Aegyptus hoc mense in potestatem Romanorum redacta est, atque ita Augustus flicissimus exstitit. Ideo placuit Senatui, ut hic mensis Augustus appellaretur. Unde Aera singulorum annorum ab Augusto constituta est.

NOTA I.

VOX AERAE tripliciter accipitur.

1. Botanice pro herba triticum enecante, quae apud nos Lolium dicitur, ut inquiunt Dioscorides, et Plinius lib. 18. cap. 17.

2. Numismatice. Sic aera est numeri nota in Moneta, qua eius pretium designabatur. Lucil. Haec est ratio perversa, aera numeri subducta improbe.

3. Astrologice. Sic Astrologi temporis initium, a que supputationes incipiunt, Aeram vocant. Caelius Rhodigin. lib. 10. cap. 2.


page 443, image: s0515

NOTA II.

Aera singulorum annorum constituta est ab Augusto Imperatore, quando primum censum exegit, ac Romanum orbem descripsit. Dicta est autem AERA ex eo, quod omnis orbis Aes reddere prosessus est Rei publ. Romanae. sicut inquit Isidorus lib. 5. cap. 36.

Genesius Sepelveda ita scribit: Veteres, inquit, initio Scripturas claudentes, tempus ad hunc modum ascribebant: Acta fuerunt haec, exempli gratia, Cordubae Calend. Maii, Annus erat Augusti Caesaris 150. Deinde brevitatis causa sic verba ad annum pertinentia signabant:

A. ER. A. CAES.

Initia duntaxat verborum punctis distincta: pro totis verbis notantes, vetustissimo properantium librariorum more: postea librariorum tabellionumque temperitate et inscitia, ablatis punctis, scribi coepit: AERACAES. Quo errore latius serpente, quaevis annorum ab aliquo velut capite deducta ratio, primum ab Hispanis, inde a ceteris Astrologis, Aera vocari coepit: Hac ille.

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s.

Nos ita statuimus. A. ER. A. non est una vox, sed plures. e quibus male combinatis et confusis, unum fecerunt Hispani vocabulum. Siquidem Hispanorum fuit consuetudo annos ab Augusto Caesare, Iulii Caesaris successore, repetendi: e. g. Acta haec sunt primo Calend. Ianuar. Annus erat Augusti quintus. Deinde vero brevitatis gratia principia duntaxat verborum scribebant, sed punctis iuncta, hunc in modum: A. ER. A. V. Annus erat Augusti quintus. Verum posteriorum Inscitia et socordia sactum est, ut omissis punctis eaedem literae, velut in unum verbum, cuius prima litera esset AE, scriberent consuse AERA.

NOTA III.

Aera alias dicitur Epocha, Graecis e)poxh) ab e)pe/xw quod inhibeo significat, quasi inhibitio et retentio, per quam, quod continuo est in fluxu, retinetur et figitur, ut inde reliqua mensurentur. Talis autem Epocha est duplex.

1. Astrologica, quae est in caelestium motuum consideratione.

2. Chronologica, vel Historica, quae est illustris et certus terminus, unde annos, menses et dies in antecedentia et consequentia numeramus.

Et haec Epocha sive Aera rursus duplex est; Ecclesiastica et Politica.

1. Epocha, sive Aera Ecclesiastica, in historiis sacris et Ecclesiasticis observatur. e. g. Epocha, sive Aera mundi conditi. Epocha sive Aera diluvii. Epocha sive Aera nativitatis Christi.

2. Epocha sive Aera Politica in rebus profanis, h. e. commerciis et negotiis civilibus observatur. e. g. est Epocha Olympiadum, Epocha urbis conditae (sc. Romae.)

Aera Chronologica rursus triplex est. 1. Christiana. 2. Turcica. 3. Persica.

1. Aera Christiana a Calend. Ianuar. initium sumit, ubi novus annus incipit.

2. Aera Turcica, sive Arabica, dicitur HEGIRA. Haec incepit A. C. 622. die 16 Iulii, Constat annis lunaribus. Utuntur ea Alcoranus, Annales Turcici et Saracenici, Epistolae Turciae.

3. Aera Persica, dicitur Iezdagird. Haec coepit A. C. 632. die 16 Iunii. Constat similiter annis lunaribus. Meminit eius Alfraganus, Alcoranus, Arabes, aliique.

SECUNDO, ACTA *dikasika\ sive IUDICATORIA.

I. Augustus Imperator ius dixit assidue, et saepe in noctem nonnumquam. Si parum corpore valeret, lectica pro tribunali collocata, vel etiam domi cubans, et non modo diligentia, sed et lenitate summa. Dion in Augusto.

II. Augustus omnia negotia Republ. cum Senatu commumcavit, atque ita Monarchiam cum Republ. communicando, sibi peperit Imperium perpetuum. Postulabat, ultro sibi dari singulis annis a Senatu xx electos Senatores, qui sibi a consiliis essent. Praeclarum et prudens Augusti factum hoc fuit. Nam Princeps, inconsulto Senatu, nihil bene gerit. Hinc optimum quemque Principem Consiliariis stipatum suisse legimus: Nam vix unquam reperire licuit Rem publ. aut regnum sine consilio florens. Petr. Gregor. Tholos. de Republ. lib. 23. cap. 4.

III. Publicam civitatis utilitatem et salutem privatae anteposuit. Nam Liviae uxori pro quodam Gallo petenti civitatem, Augustus negavit, immunitatem obtulit, dicens: Se facilius passurum fisco suo detrabi, quam honorem civitatis unlgari: nimirum Republ. dignitatem anteferens privato commodo.

IV. Personas impiorum non respexit, sed facta eorum impia improbavit et damnavit. Nam, cum audivisset, inter pueros, quos in Iudaea Herodes REx Iudaeorum infra bimatum iussisset interfici, filium quoque eius una occisum, iratus in haec verba erupit: Melius est Herodis porcum esse, quam filium. Macrobius lib. 3.

V. Personas innocentes conservavit et liberavit. Elegans huius rei exemplum habemus in Servo Pollionis vitrum crystallinum confringente. Cum enim Augustus apud Pollionem cenaret, et vitrum crystallinum confregisset, ilico Domini iussu muraenarum pabulo damnatus in vivarium perlatus est. Qui cum ducentium manus effugisset, se Augusti pedibus provolvit, id unum petens, ut alio mortis genere periret. Augustus ut mortis genus causamque intellexit, solvi servum iussit, omniaque Pollionis vitra crystallina virgula perfregi,t vivariaque evertit. Nam dixit, se Pollioni causam adimere velle, ne in animi perturbationem incideret, aut in posterum ob eiusmodi causam servum


page 444, image: s0516

aliquem tam crudeliter perderet, qui cuiuscumque generis esset, in hoc ipso, quod homo erat, pluris quam omnia, quae terrarum orbis haberet vasa, faciendus erat.

USUS.

Pulchrum Iustitiae exemplum h. l. habemus in Augusto. Quo commode referri potest locus ex Psal. 82. v. 3, 4. Iudicate egeno et pupillo, oppressum et pauperem iustificate: Eripite pauperem, et egenum de manu impii liberate.

TERTIO, ACTA *kolasika\ sive VINDICATORIA.

Augustus velut iustus Princeps suum cuique tribuit, bonis praemia, et malis multam imposuit, poenasque inflixit.

Exempla.

I. A. M. 3929. in Graeciam profectus Lacedaemonios reditibus auxit, quod Liviam olim in exilio humaniter recepissent; contra Athenienses mulctavit, et quod Antonium nimium essent amplexi, ipsis Aeginam et Erythraeam eripuit. Dion in Augusto.

II. Cum Vedius Pollio mortem obiisset, qui habuerat muraenas, quae humana carne vesci didicissent, quibus et mancipia morti addicta obiciebat. Is Augusto multa legavit, sed hic aedes Pollionis funditus evertit, ne monumentum illius saevitiae exstaret. Dion in Augusto §. 15.

III. Augustus non semper a)kribodi/kaion exercuit; sed saepe etiam e)piei/keian adhibuit, et clementiam erga delinquentes usurpavit.

Exempla.

1. DOMESTICUM. Cum Augustus 40 annos esset natus, profectus est in Gallias, ibi ei nuntiarunt, L. Cinnam, nobilem Romanum, nepotemque Pompeii M. cui antea etiam incolumitatem largitus fuerat, ipsius vitae insidiari: Simili modo indicarunt, quando et quomodo cum invadere vellet, (scilicet inter sacrificandum) quareipsum quidam exilio damnarunt. At interim dum Augustus varias sententias audivit, ingressa est uxor eius Livia, eum hisce verbis admonens: Fac, ô Auguste, quod et Medici solent, qui, ubi usitata remedia non possunt adhibere, tentant contraria: severitate adhuc nihil profecisti, ignosce: Cinna deprehensus, vitae tuae non potest nocere, famae prodesse potest. Itaque Augustus protinus Cinnam iussit vocari ad colloquium, venienti etiam alteram cathedram poni iussit, ac ita loqui incepit: Unicum hoc te oro, ne inter loquendum me interpelles, verum ad finem audias: Ego iterum te audiam. Quo impetrato, omnia beneficia Cinnae exhibita ordine narravit. Quod eum in castris hostium non necaverat, totumque patrimonium ei vicissim reddiderat, et praeterea in summum sacerdotem ordinaverat. Quare interrogavit, quid tibi feci, ut me e medio tollere velles? Obstupescente Cinna Imperator contionem suam monitoriam ita finivit: Vitam tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc ut insidiatori ac parricidae: Ex hodierno die incipiat inter nos amicitia; contendamus deinceps, utrum ego meliori fide vitam tibi dederim, an tu mihi debeas? Obtulit ei insuper Consulatum. Qua re id consecutus Augustus est, ut non modo habuerit postea Cinnam fidelissimum, sed et haeres unicus ab eo sit nuncupatus. Haec oratio exstat apud Senec. lib. 1. de Clement. c. 9.

2. EXOTICUM. De Caracotta latronum Principe, erga quem Augustus etiam clementiam exercuit. Nam Augustus decies sestertium promiserat iis edicto, qui Caracottam latronum in Hispania Ducem ad se deduceret. Caracottas, re intellecta, se ipsum sponte Augusto obtulit, ac praemium ex edicto poposcit: Augustus et veniam illi, et pactum praemium dari iussit, ne aut mercede promissa vitam eripuisse, aut publicam securitatem violasse videretur adversus eum, qui sponte se ipsum iudicio stiterat, tametsi iure damnare ac supplicio afficere latronem potuisset. His illecebris praedonum Duces ad sanitatem perducere laudabile est, ne extrema desperatione coacti, in Rerump. status invadant, sed potius latronum copias ipsimet evertant. Hinc Bodinus lib. 1. de Republ. c. 1. §. 2, 3. recte monet, quando inquit: Praedonum, qui vocati vel invocati in ius veniunt, et Magistratuum Imperia sponte subeunt, rationem in iudiciis haberi aequum est, cum co ipso iam desierint esse praedones.

OBESRVATIO.

Augustus Caesar incredibili prudentia Rem publ. Romanam gubernabat, frequentia instituebat iudicia, atque damnatorum poenas initio graviter ac modeste, atque interdum acrius ferebat, quam qui plectebantur.: (uti Seneca ait lib. de Ira) quia tamen in iudiciis adeo frequens erat, ut saepissime damnare necessum haberet, severior fiebat. Itaque cum Maecenas familiaris ac domesticus illum pro tribunali quamplurimos variis suppliciis addicere animadverteret, et iracundia quadam flagitiosorum multitudine permoveri, nec tamen ob


page 445, image: s0517

iudicii frequentiam illum convenire posset, ad cum scripsit haec verba. Tandem aliquando surge, carnifex. Deinde quasi aliud scriptum esset, schedam ei in sinum coniecit. Ibi Augustus, nemine capitis condemnato, surrexit; et ut iram liberius exsultantem cohiberet, iudicium solvit. Dion in Augusto §. 16. Conf. Senec. lib. de Ira.

II. ACTA MILITARIA.

Circa Acta militaria veniunt consideranda dispositio militum praesidiaria, et militaris disciplina. Cum ad Actium promontorium copiis omnibus et opibus imperii maximis pugnatum esset, Augustus adepta victoria 40. legiones in provincias Imperii, ac potissimum in fines potentissimarum gentium dispersit, ut assidue militari disciplina ab urbe removeret. Qua disciplina tandem stetit Imperium Romanum quoad Constantinus Pontificum oratione persuasus, legiones illas ac robur Imperii plane fustulisset. Mox enim sublata militari disciplina barbarae gentes provincias omnes Romanorum populari ac vastare coeperunt. Vide Bodin. l. 5. de Republ. p. 882. Unde patet quod milites illi praesidiarii, quos constituit Augustus, firmamentum Imperii Romani fuerint.

III. ACTA PECUNIARIA. sive AERARIUM MILITARE.

Augustus, cum ei magna pecunia opus esset ad alendos tot exercitus, aerarium militare instituit, cuius administrationem mandavit tribus Praetoribus; utque sufficeret, vigesimam partem hereditatum et bonorum iussit in hoc aerarium inferri. Dion in Augusto. §. 18.

Haec autem pensio vigesima multis erat molestissima, et videbatur motura seditionem: nec tamen commodiorem rationem inire poterat Augustus. Ideo Senatum iubet hac de re deliberare: Interim dimittit, qui describerent omnium Senatorum praedia et bona; hinc sibi molestiorem pensionem metuentes, vigesimam approbant. Dion ibidem.

AXIOMA. Pecunia est nervus belli.

Sicut enim sine nervis homines ambulare posse, Medici negant: Petronius in Satyr. Ita quoque Politici negant, sine pecunia bellum geri posse: Quare prudenter fecit Augustus, quod aerarium militare instituerit, ut tot exercitus conservari possent. Ob defectum namque nummorum saepius arma de manibus excutiuntur, aut frigide tractantur, inquit Imperator Iustinianus in Novell. 8. cap. 10. §. 2.

IV. ACTA FRUMENTARIA.

Annonam Augustus diligenter curavit. Nam cum ingens fames Romae exorta esset, Augustus eam frumento dato, et frugalitate indicta sublevavit: Praeterea gladiatores et servos venales expelli iussit ab urbe ultra 94000. passuum: Augustusque et ceteri magnam famulorum suorum partem dimiserunt. Dion §. 18.

V. OPERA MECHANICA, sive AEDIFICIA.

Augustus, quoniam noverat duas esse omnium Rerum publ. pestes antiquissimas, nempe inopiam et inertiam; ideo parta pace, ut populum in officio contineret, locupletissimos quosque ad aedium construendarum aemulationem invitabat, eosque opibus et honoribus cumulabat, qui urbem aedificiorum magnificentia exornarent: ipse publica aedificia, nempeaedes sacras aut vetuftate collapsas, aut incendio absumptas refecit: Pantheon templum aedificavit, ita dictum, quod forma convex fastigiatum caeli similitudinem referret, quod templum etiamnum Romae exstat, et Maria rotunda appellatur. De novo quoque aedificavit templum Quirini, idque columnis 76. exornavit. Hoc praesagium fuit, ut ipse etiam annos 76. victurus esset: Ideoque columnae pro omine vitae Augusti postea habirae sunt. Dion in Augusto. §. 15.

Imo urbem Romam neque pro maiestate Imperii exornatam, et inundationibus, incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus; Romam, quam accepisset lateritiam, relinquere se marmoream. Suetonius in Augusto §. 29. Erasmus in Apophthegm. lib. 4.

VI. MONETA.

I. Augustus in numismatis CAPRICORNUM excudi iussit, quia in signo Capricorni natus erat, ut in cap. 1. diximus: Quo significare voluit, secundam Fortunam summamque felicitatem suam, qua semper usus est: Pier. Valer. lib. 45. pag. 445.

II. Idem Augustus, devicta Aegypto. auream Montetam cudi curavit, in qua expressa fuit imago Crocodili catena ferrea palmae alligati, cum hac inscriptione: Colligavit nemo. indicans, neminem Aegyptum subiugare potuisse, quod a se solo factum sit. Et verius hoc ipsum de Christo nostro caelesti Augusto dici potest: Ipse enim est victrix illa palma; ipse Aegyptum, h. e. Mundum, carcerem


page 446, image: s0518

tenebrarum passione sua vicit, et Crocodilum infernalem Principem Mundi victum catenis tenebrarum ligavit, Luc. 11. et Giganti praedam eripuit, Iesai. 49. quod ante ipsum nemo praestare potuit.

VII. ANNULI SIGNATORII FIGURA.

In diplomatibus, libellisque et Epistolis signandis, initio Sphinge loco sigilli usus est; sicut Suetonius in Augusto §. 50. refert: Verum cum Augustus dicteriis lacesseretur (teste Plinio) propter difficultatem aenigmatum, quibus eius Sphinx interdum erat instructa, nato inde proverbio: Mirum non esse, si renata Sphinx adferret aenigmata: postea repudiavit, et ut Alexander M. confirmato Imperio, sua genuina imagine, Dioscordis manusculpta, usus est; teste Suetonio.

NOTA.

Duplex usus Annulorum apud Romanos potissimum fuit.

I. Annuli erant signum auctoritatis et potestatu. Sic Dion scribit in Augusto, Maecenatem et Agrippam in tanto honore ab Augusto habitos, ut quascumque ille literas ad Senatum vel alios mitteret, ipsi perlegerent, et iis, quae vellent, immutatis, annulo, quem hoc fine ab ipso acceperant, obsignarent: Sicut postea Mutianus nomine Imperatoris Vespasiani edicta formabat, eaque Sigillo, quod Imperator ei hunc in usum concesserat, pro arbitrio obsignabat. Xiphilin. in Vespas. Ita quoque in V. T. legimus, quod Pharao REx Aegypti annulum signatorium de manu sua detractum Iosepho dederit: idque suit signum summae potestatis, ut nomine Regis decreta regni formata obsignaret. Gen. 41. v. 42.

II. Annuli erant signum honoris et dignitatis. Quia apud Romanos ordo Equestris a plebe annulorum insigni distinguebatur. Hoc namque ius annulorum solis ingenuis concedi solebat a Magistratibus et ante tempora Augusti. Hic primus codem honore insignivisse legitur Menam et Antonium Musam libertos: Manam quidem ob id, quod Sext. Pompeio relicto. ad Augustum cum classe et exercitu confugisset. Dion in Augusto §. 48. Verba eius haec sunt. Caesar Menam libentissime accepit, neque dedidit Pompeio postulanti, et magno insuper in honore habuit, annulisque aureis decoravit, et in equestrem ordinem asscripsit. Antonium Musam vero, quod eius opera ex ancipiti morbo convaluisset. Dion in Augusto §. 53. Zonaras lib. 11.

ACTA SAGATA.

Octavianus Augustus quinque bella civilia, et duo bella externa gessit. Suetonius in Augusto.

PRIMO BELLA CIVILIA. 1. BELLUM MUTINENSE.

1. ORTUS. Augustus, cognita Iul. Caes. Avunculi sui caede, Apollonia, ubi literis et militaribus disciplinis operam dabat, subito Romam rediit, ut necem Avunculi sui vindicaret, actaque tueretur. Suetonius in Augusto §. 10. Statim autem. postquam a Calpurnia Caesaris uxore cognovit, eum pecuniam et acta Caesaris in domum Antonii transtulisse, adiit M. Antonium tunc temporis Consulem, atque pecuniam ab eo repetiit, utque sibi adversus Avunculi percussores adesset, amice petivit. Verum Antonius superbe et contumeliose eum republi. Cuius iniuriae atque contumeliae impatiens animus Augusti generosus, arma ipse contra Antonium paravit, sibique veteranos milites adiunxit, quibus accesserunt etiam tres aliae legiones: Antonius autem relicta Macedonia, quam decreto Senatus regendam acceperat, in Galliam tendit cum exercitu, atque Decium Brutum in Callia Proconsulem in urbe Mutina obsedit: Quibus cognitis, Senatus Octavianum Propraetorem constituit, eique Hircium atque Pansam Consules adiunxit, ut nomine et auctoritate Senatus bellum contra Antonium gereret. Et haec fuit belli huius occasio.

2. PROGRESSUS. In hoc bello Hircius in acie, Pansa vero paucis diebus, itidem ex vulnere mortuus est: Augustus vero proelio restaurato, et Antonio fugato, solus victores exercitus occupavit. Suetonius in Aug. §. 11.

3. EGRESSUS. Hoc bello consecto, Octavianus, Antonius et Lepidus tamquam Triumviri Rem publ. Roman. velut patrimonium inter sed diviserunt. In qua divisione Antonio Asia; lepido Africa; Augusto Europa est tributa.

II. BELLUM PHILIPPENSE.

Deinde Augustus et M. Antonius ingenti cum exercitu in Macedoniam contra Brutum et Cassium proficiscuntur, ubi ad urbem Philippos (unde hoc bellum Philippense dicitur ) acerrimo proelio pugnatum est. Tandem in eas angustias redactisunt Cassius et Biutus, ut ille au)to/xeir factus, hic vero a Stratone fugae comite confossus sit. Et quod notandum, iisdem illi gladiis, quibus Caesarem confoderant, iugulati interierunt. Hoc bello finito, Augustus in Italiam rediit, Antonius vero in Asiam.

III. BELLUM PERUSINUM. Inter Augustum et L. Antonium, M. Antonii fratrem.

1. ORTUS. Occasionem huic bello dedit agrorum divisio, de qua contentio inter Augustum et L. Antonium orta est. Nam Augustus secundum pactum, quod cum M. Antonio sinito bello Philippensi fecerat, omnibus suis, Antoniique militibus, agros dividere volebat, ut eorum sibi animos benevolentia obstringeret. At contra L. Antonius et Fulvia, M. Antonii coniux, martiali ingenio


page 447, image: s0519

praedita, partem militibus suis competentem assignare volebant: Et haec discordia tandem in apertum bellum erupit.

2. PROGRESSUS. Fulvia inventrix huius belli omnui militari atque Imperatorio munere functa, Praeneste oppidum occupavit: Augustus vero L. Antonium, quasi ad bellum aliquod ex S. C. urbe proficiscentem, atque in Galliam contendentem, in itinere interecepit, ac Perusiae in Hetruria conclusit, diuque obsedit: Tandem same ad deditionem coegit, veniamque petenti dedit: Atque ita sine sanguine bellum hoc confectum est A. U. C. 713.

3. EGRESSUS. Hoc bello confecto, M. Antonius a Fulvia uxore sua, inquieti turbulentique ingenii femina instigatus, Augusto amicitiam renuntiavit. At mortua Fulvia, armis utrinque positis in gratiam redierunt, utque pax sirmior esset, Augustus Octaviam sororem suam Antonio in uxorem dedit, atque belli societatem contra Sext. Pompeium iniverunt.

IV. BELLUM SICULUM. Gestum inter Augustum et Sextum Pompeium.

1. ORTUS. Bello huic occasionem dedit Sext. Pompeius, Pompeii M. filius, quia undique proscriptos a Triumviris et fugitivos ad se receperat, omniaque maria latrociniis infesta reddiderat, atque annonae subvectiones impediverat, unde urbs per annos aliquot fame pressa fuit: Et licet Augustus et Antonius iuxta S. C. pacem cum eo fecissent; tamen ille pace fracta, denuo latrociniis commercia impedivit. Quare Augustus bellum contra eum suscipere est coactus.

2. PROGRESSUS. Agrippa Dux Augusti Pompeium duobus proeliis navalibus vincit: cumque ex Sicilia pellit. Dion.

3. EGRESSUS. Pompeius ab Agrippa victus ex Sicilia sugit, ut Lesbi hibernaret. Ubi cum audivisset Antonium adversa fortuna in Parthia usum esse, spem concipit, se eius Imperium facile ad se translaturum, atque ad socieratem et auxilia varios Reges sollicitare coepit. Verum a M. Titio Antonii Legato captus, iussu Antonii occisus est anno aetatis 40. U. C. 718. Fugato occisoque Pompeio, comperit Augustus M. Lepidum occulta cum Pompeio pacta fecisse. Victus itaque Lepidus et Augusto supplex factus, vix vitam impetrat, et Triumviratu se abdicare cogitur.

V. BELLUM ACTIACUM. Inter Augustum et M. Antonium Duumviros.

1. ORTUS. Antonius, insano Cleopatrae amore correptus, Octaviae uxori suae, et Augusti sorori, sine causa libellum repudii dat, camque sibi cum muneribus in Asia occurrentem Romam remittit, et in Aegyptum reversus, postquam Armeniam fraude dolisque occupasset, Cleopatram Reginam Reginarum appellat, eiusque liberis Cyprum, item Syriam omnem cis Euphratem, Africam item et Armeniam largitus est, postulavitque haec Romae rata haberi, cumque Medorum Rege socieratem armorum iungit contra Augustum. Haec cum Romae in Senatu publice proponerentur ab Augusto, et testamenti Antoniani tabulae (quae apud Vestales asservabantur) recitarentur, in quibus Caesarionem vere Caesaris ex Cleopatra filium testabatur, et filiis suis ex Cleopatra natis ingentia munera legabat, seque in Aegypto cum Cleopatra sepeliri iubebat. Senatus Romanus hisce rebus vehementer offensus, bellum contra cum decrevit, cumque hostem declaravit. Apparatur igitur magno conatu bellum; Caesar totum Occidentem contra Antonium: et Antonius cum Cleopatra totum Orienrem contra Augustum armavit. Nam Augustum adiuvant Italia, Gallia, Hispania, Illyricum, Africa, Sardinia, Sicilia, et Insulae his vicinae: Contra vero adsunt Antonio, Asia, Thracia, Graecia, Macedonia, Aegyptus, Cyrenaica, et Reges insulaeque propinquae. Dion.

2. PROGRESSUS. Augustus primo vere, assumptis secum Senatoribus praecipuis, cum exercitu traicit in Graeciam: Ei occurrit Antonius et Cleopatra ad Actium Epiri promontorium. (unde etiam hoc bellum Actiacum, vel pugna Actiaca dicitur.) Cum dubio Marte ad aliquot horas pugnassent, Cleopatra ancipitis proelii exitus exspectatione et sollicitudine victa, prior cum 60 velocissimis navibus in Aegyptum fugit. Antonius suos fugientes conspicatus, cum victos crederet, et ipse fugientem uxorem, relicto exercitu, fugiens sequitur. Augustus relictam classem, cum propter magnitudinem navium eam expugnare non posset, igne cremavit, hostium castra cepit et diripuit, et exercitum cum navibus misit, qui fugientes persequerentur: Ipse vero Romam rediit ad res ordinandas, ne qui motus in urbe exorirentur.

3. EGRESSUS. Post annum in Aegyptum reversus, ambos Alexandriae obsidet, et cum Augustus proeliis terra marique superior esset, Antonius ab omnibus desertus, in summa rerum


page 448, image: s0520

desperatione, ubi apud Caesarem iratum gratiam invenire non potuit, falso rumore Cleoptrae occisae perculsus au)to/xeir periit, in urbe Alexandria, anno aetatis 56. Dion plenius haec describit, hisce verbis; Cleopatra primum, quasi mortis consciscendae causa in monumentum insiliit; quod verum putans Antonius, sibi ipsi vim intulit, et in sinu Cleopatrae mori voluit. Quod Cleopatra ad Augustum nuntiavit, seque et Regnum dedidit Augusto, et cum metueret superbissima femina, ne in triumpho duceretur, aspidis morsu periit, anno aetat. 39. Regni 22. et regio funere cum Antonio iussu Caesaris Augusti ibidem sepelitur. Post mortem Antonii et Cleopatrae Augustus totam Aegyptum occupavit, inque provinciam redegit, et Romanis tributariam fecit, eique Cornelium Gallum praefecit A. M. 3942. Atque hic est finis Regni Aegyptiaci: quod a morte Alexandri duravit annis 294. uti Ptolemaus annoravit.

*p*a*p*e*p*o/*m*e*n*a. I. Tributi Impositio.

1. Augustus Aegyptiis devictis tributum imposuit 200000. modiorum frumenti, h. e. quater decies fere centena milia modiorum Lipsiensium: Modius autem Lipsiensis pendit 200. libras, quibus, si singulis diebus, singulis hominibus detur libra panis, sustentari poruerunt annuo spatio Romae, plus quam 700000 hominum. Aurelius Victor.

II. Triumphil.

Augustus quintum Consul, bellis civilibus finitis, triumphos egit: Nam anno 34. Imperii victor Romam rediit, et mense Sextili triduo triumphum egit cum maximo omnium civium applausu et laetitia. Maerob.

Primo die triumphavit de Pannoniis, Dalmatis et Gallis.

Secundo die triumphum navalem egit de Antonio ad Actium caeso, quem Actiacum vocavit triumphum.

Tertio die triumphum egit de Aegypto, qui omnium splendidissimus fuit, in quo Reginae Cleopatrae imago ad vivum expressa, cuius sinistro brachio aspis mordicus affixa haerebat, perlata est. Plutarchus.

Ante currum vero inter ceteros captivos duxit Cleopatrae liberos gemellos Alexandrum, cui Solis: et Cleopatram, cui Lunae nomen inditum erat.

De hoc triplicitriumpho Virgilius lib. 8. Aeneidos ita canit:

At Caesar triplici invectus Romana triumpho
Moenia, Dis Italis votum immortale sacrabat.

Pictum quoque Crocodilum catena aurea palmae alligatum in hoc triumpho circumtulit, cum hac inscriptione; Ante me colligavit nemo. Spiritualiter hoc ipsum ad Christum, qui sub Augusto natus est, accommodari potest: hic enim solus Diabolum, Crocodilum sive serpentem infernalem vicit, et e tenebrarum regno nos liberavit, deque co in ascensione in caelos gloriosum triumphum duxit; sicut D. Paulus inquit, Coloss. 2. v. 15. Christus exspolians principatus ac potestates, e)deigma/tisen) en par)r(hsi/a|, ostentavit palam, qriambeu/sas2 au)tou\s2, hoc est, triumplians de illis per se ipsum, v. 17. Et nos simul secum vivisicavit, condonans nobis omnia delicta.

III. Agon Actiacus.

Agon Actiacus institutus est ab Augusto, qui quinto quoque anno, quemadmodum Olympiades, celebraretur: isque non tantum in usu fuit tempore Dionis, ut ipse affirmat; sed etiam posterioribus saeculis circa annum Christi 438. sicut Sigebertus scribit.

IV. Templum Iani clausit.

Augustus quoque, cum nullibi bella amplius restarent civilia, templum Iani clausit, quod ab urbe conditatertio tunc clausum est.

V. Encomia Augusti.

Octavianus conservata Republ. a S. P. Q. R. Pater patriae; ex sententia etiam Munatii Planci, Augustus appellatus est anno aetatis 36. Velleius Paterculus ita scribit: Cum Augusto redeunte, finita sunt bella civilia, sepulta externa, revocata pax, restituta vis legibus, auctoritas iudiciis, senatuique Maiestas: rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibusl certa cuique suarum rerum possessio. Haec Velleius. Ita post victoriam Actiacam, imperium Romanum ad unum Caesarem Augustum est translatum; Verum ea fuit modestia Augusti, ut Imperium S. P. Q. R. suffragiis ad se delatum deponere voluerit. Quod cum per S. P. Q. R. minus liceret, Regium nomen repudiavit, et tribunitiam potestatem accepit:atque ut Praetorianos milites aleret, ad tuendum corpus suum duplex illis stipendium dedit.

II. BELLA EXTERNA.

Augustus duo bella externa gessit.

1. Dalmaticum adhuc adolescens, in quo vulnera accepit: una acie dextrum genulapide ictus;


page 449, image: s0521

altera autem et crus, et utrumque brachium, ruina pontis consauciatus. Suetonius in Augusto §. 20.

2. Cantabricum gessit, Antonio devicto. Cantabri vero fortissimae gentes in Hispania difficultate locorum se tuebantur, et Augustum ita fatigabant, ut in difficilem morbum incideret, qui nihilominus tamen belli administrationem C. Autistio mandabat, qui brevi tempore cos subegit: Augustus vero sanitati restitutus, Augustam urbem in Hispania condidit, quam Emeritam vocavit, quod milites emeriti in eam scripti essent; et spectacula in castris exhibuit. Dion in Augusto.

III.

Reliqua bella externa, nempe Pannonicum, Dalmaticum, Illyrtcum et Germanicum per Drusum, Tiberium, Germanicum et Quintil. Varum gessit, et hosce populos Rom. Imperio subiecit. Alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. Nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit; uti Suetonius in Augusto §. 21. scribit. Unde bella eius magna ex parte felicia fuerunt. Verum ingentem cladem, camque in sola Germania (uti Suetonius §. 23. refert) per Quintil. Varum accepit. Quae clades illata est ab Arminio Cheruscorum Principe. Ille annum aetatis 26. tunc agens usus segnitie et socordia Vari, in consilii sui de Germania liberanda occasionem, Romanos in Teutoburgensem saltum ex insidiis protractos, ibique paludibus et silvis impeditos oppressit; Varum autem vulneratum, desperatis rebus, mortem sibi consciscere coegit: legiones Romanorum tres obtruncatae sunt: signa et aquilae duae a Germanis ablatae, quas (uti Cuspinianus scribit) adhuc hodie possident Germani: neque enim unquam Imperatoribus Romanis redditae sunt, quod Parthi fecerunt, sed semper in hunc usque diem servatae. Quae clades Augustum adeo consternatum reddit, ut per continuos aliquot menses barba, capilloque submisso, caput interdum foribus allideret, vociferans; Quintili Vare, legiones redde; diemque cladis quotannis maestum habuit et lugubrem. Suetonius in Augusto §. 24.

*p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Cum hoc modo Imperium stabilivisset Augustus, provincias imperii ita distribuit, ut pacatiores Senatui populoque daret, quo Proconsules mitterent; reliquas vero, quae rebellaturae videbantur, sibi sumeret: atque ita administrationem provinciarum cum S. P. Q. R. communicavit: Nam S. P. Q. R. Africam, Numidiam, Asiam, Graeciam, Epirum, Dalmatiam, Macedoniam, Siciliam, Cretam cum Cyrene, Bithyniam, Pontum, Sardiniam et Beticam, quae pacatiores erant, tradidit; sibi vero sumpsit reliquam Hispaniam, Tarraconensem et Lusitaniam, et Galliam omnem, Narbonensem, Lugdunensem, Aquitanicam, Celticam et Germanicam, Caelen-Syriam, Phoenicen, Ciliciam, Cyprum et Aegyptum: Post autem Cyprum et Galliam Narbonen sem populo dedit, ab co vero Dalmatiam accepit. Quae permutatio in aliis etiam gentibus postea facta est. Qua arte factum, ut omnes milites Augustus ad se perduceret, et totum Senatum exarmaret.

V. ACTA ETHICA. 1. VIRTUTES.

Augustus Imperator multis magnisque virtutibus a DEO exornatus fuit.

I. *a)uta/rkeia Augustus bella non necessaria nou movit, sed rebus suis contentus fuit. Nam vox eius Heroica fuit: Iactantis ingenii esse, ob triumphalis pompae superbiam et lauream corollam civium vitas ac securitatem periclitari. Cuspinianus in vita August. pag. 8. Contra autem M. Antonius Duumvir filarxos erat. Nam Augustus et Antonius Duumviri totum Romanum Imperium inter se diviserant: ita, ut Antonius teneret Orientales provincias ab Euphrate, usque ad Hellespontum; Augustus vero prae esset reliquis provinciis occidentalibus in Europa: Etsi autem non tantum poterat, sed etiam debebat contentus esse Antonius hac florentissima Imperii Romani parte: tamen ex filarxi/a| impulsus, movit bellum non necessarium, imo iniustum contra foedera, contra pacta, contra iuramenta, adversus Augustum: Qualis autem fuit causa belli, et quale initium, talis etiam fuit exitus et finis; uti ex pugna Actiaca constat. Hinc Augustus prudenter admonebat Romanos, ut Rem publ. committerent iis, qui usu et experientia rerum plurimum possent, nec eam sinerent ullo tempore pendere ex cuiusquam voluntate, ne forte is in regni cupiditatem veniret, aut mortuo eo Res publ. periclitaretur. Dion in Augusto.

Idem consulebat praeterea, ut contenti rebus praesentibus augere et dilatare Imperium nollent; Quod futurum esset, ut id tuerentur difficilius, immineretque periculum, ne ea, quae iam parta essent, amitterentur. Dion in Augusto.

Idem derisit Alexandrum Magnum, qui ad sodales suos frequenter dictitabat; Nihil sibi a Philippo patre relinqui, quod ageret. Nec quidem immerito derisit adolescentis stultitiam, qui non contentus erat regionibus a patre subactis, sed ipse quoque bello sibi plures parare studebat; ignorans praecipuam curam co referenddam esse, ut


page 450, image: s0522

non multa possideamus, sed ut iam parta tueamur. Nam

Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri.
Plutarchus in Apophthegmatis Rom.

II. Benesicentia et liberalitas. Augustus liberalitatem omnibus ordinibus per occasionem frequenter exhibuit, sicut Suetonius de eo scribit. Liberalitas eius erga Antonium Musam, cum eius benesicio a morte restitutus esset, magna fuit. Nam Antonius Musa eum frigidis quibusdam potionibus et lavationibus curavit, ac servavit incolumem. Quamobrem Caesar magnam ei pecuniam dedit, concessitque ius aureorum annulorum: (erat enim libertus) nec solum ei, sed etiam ceteris omnibus, qui eandem artem profiterentur, vel essent in posterum professuri. Dion in Augusto. §. 13.

Talis quoque liberalitas fuit Octaviae sororis Augusti erga Virgilium. Cum enim Marcellus filius Octaviae, quem Augustus sibi adoptaverat, in Baiano anno aetatis 19. Moreretur, Virgilius versus in fine lib. 6. Aeneid. in laudem eius conscripsit, pro quibus (teste Servio) ab Octavia Marcelli matre accepit 210. HS. hoc est, ut Hostus supputat, 6562. Ioachimicos.

III. MAGNIFICENTIA. Augustus Caesar, cum urbem Romam ultis modis et ornasset, et communisset, atque etiam in posterum, quantum in ipso fuit, tutam reddidisset, non sine causa glorians dicerc solebat: Romam lateritiam accepit, marmoream relinquo. Nihil Principe magnificentius, quam si ditionem quam accepit, reddat statu meliorem. Suetonius in vita eius. Pont. cap. 32. de Magnificent. Ersam. Roterodam. lib. 4. Apophthegmatum.

IV. SAPIENTIA. Augustus in dictis ac factis sapiens fuit.

I. Dicta.

1. De Alexandro M. Nam Augustus, audiens, quod Alexander natus annos 32, postquam plerasque mundi regiones peragrarat, dubitasset, quid in reliquum vitae tempus esset facturus, demirabatur, si Alexander non iudicasset maius opus, bene gubernare partum imperium, quam amplam ditionem comparasse. Recte notavit inexplebilem Alexandri ambitionem, qui nullam aliam functionem Rege dignam existimsset, quam proferre ditionis terminos; cum multo tum pulchrius, tum difficilius sit regnum, quod contigit; rectis legibus sanctisque moribus exornare, quam armis regno regnum addere. Plutarch. in Apophtheg.

2. De Rhymitacle Thracum, Rege proditore. Augustus Caesar, cum in convivio Rhymitacles Thracum Rex, qui ab Antonio ad Augustum desciverat, insolentius iactaret sua erga Caesarem merita, ac sine fine approbans belli societatem, molestus esset: Caesar, dissimulat illius petulantia, alteri cuidam Regum propinans dixit: Proditionem amo, proditores non laudo. Signisicans, his, qui proditione profuerunt, nihil deberi gratiae, Licet enim officium quod praestant, pro tempore gratum sit, ipsi tamen habentur pro malis et foedifragis. Plutarch. in Apophth.

Sapienter distinxit Augustus inter proditiones et proditores; nempe illas quidem amandas, sed hosce non laudandos, verum odio dignos esse, iuxta Politicorum axiomata: Prodiroribus tantisper honor debetur, dum requiritur opera eorum: at mox rebus perfectis, plerumque neilli ipsi quidem his parcunt, qui illos corruperunt. Item: Proditores omnibus odio sunt: imo et his, quibus prosunt, abominabiles et detestabiles esse videntur. Francis. Patric. lib. 8. de regn. tit. 10. v. 566.

3. Sapiens fuit responsum Augusti, Antonio, cum ad duellum provocanti, datum. Si (inquit) Antonius perire velit, habet sat multos necis modos. Ita olim Antigonus Rex Macedoniae prudenter, et magnanime respondit Pyrrho Epiri Regi, per caducedatorem eum ad singulare certamen provocanti, ut eo secum de regno decerneret, respondit; Ductum suum non armorum magis, quam temporum esse: Pyrrho, si vitae paeniteret, multas ad interitum patere vias. Sic et Fabius Maximus Cunctator provocatus ab Hannibale ad duellum, respondit: Se pugnam initurum, cum sibi, non hosti, commodum videretur: Se pugnae tempus dare, non ab hoste accipere. Idem respondeant, qui hodie a stultis duellatoribus ad duellum provocantur, hosce imitentur: Hi enim fuerunt prudentes, generosi, magnanimi, et rerum Domini, qui hoc suo prudenti responso hostem fregerunt, et supplantarunt.

II. Facta.

I. Augustus omnia agebat cunctanter et cum iudicio, nihil praecipitanter. Unde tale Symbolum usurpavit: *speu=de brade/ws2 De quo antea.

II. Sapienter iudicabat ritus et vestitus antiquot non facile immutandos. Nam

1. Cum Augustus pro contione multos videret palliatos indignabundus; En, inquit, Romanos rerum Dominos, gentemque togatam! adeo studebat priscos renovare mores, ut habitum quoque vestitumque doluerit immutatum. Erasmus lib. 4. Apophth.


page 451, image: s0523

2. Augustus purpuram Tyriam empturus, de obscuritate querebatur. Cumque venditor diceret: Erige altius, et suspice: Ergone, inquit, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum? Macrob. lib. 3. cap. Saturn.

3. Idem Augustus, quantum potuit, indumentorum luxuriam odio habuit, cuius dictum erat vulgatissimum: Vestitus insignis ac mollis superbiae vexillum est, nidusque luxuriae. Suetonius in Augusto.

V. DILIGENTIA. Augustus Caesar otiosos ferre non potuit. Quia ipse diligens in rebus curandis fuit: Idcirco Insulam quandam, Capreis vicinam, in quam e comitatu Caesaris secedere solebant, qui cuperent otiari, solitus est a)prage/polin appellare, h. c. otiosorum civitatem, a desida secedentium illuc e comitatu suo: a)pragi/a enim sonat negotiorum vacuitatem. Suetonius in Augusto §. 98.

VI. IUSTITIA orga domesticos suos. Augustus Caesar filios suos numquam populo commendavit, nisi cum hac excepione; Si merebuntur honorem: non auctoritati, sed meritis tribui volens. Erasm. lib. 4. Apoph. ex Suetonio.

VII. CRUDELITATIS FUGA. Augustus Caesar audiens, inter pueros, quos in Iudaea Herodes crudelissimus Iudaeorum Rex, intersici mandaverat, filium quoque eius interfectum, dixisse fertur: Se malele suem quam filium Herodis esse. Inter Iudaeos enim cum versaretur, a suilla carne prohibita abstinebat iuxta legem. Macrch. lib. 2. Saturn. cap. 4. Idem cenabat apud Atedium sive Vedium Pollionem; ibi fregerat quidam e servulis vas crystallinum, qui ilico iussus est ab Atedio rapi et muraenis obici. Puer ad Caesaris pedes confugit, nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret. Augustus motus novitate crudelitatis, et puerum dimitti, et crystallina vasa omnia ante se frangi iussit, et compleri piscinam, amicum autem graviter increpaverat; E convivio, inquiens, rapi homines imperas, et novi generis poena lacerari? Si claix tuus fractus est, viscera humana distrahentur? Tantum ne tibi placebis, ut aliquem tibi duci iubeas, ubi Caesar est? Suteton. in Augusto, et Senec. lib. 3. de Ira.

VIII. CLEMENTIA. 1. Erga Parricidam. Lex erat, ut qui patrem occidisset, culeo insueretur: nec haec poena sumebatur nisi de confesso. Ab huius poenae atrocitate Caesar ut liberaret manifesti parricidii reum, sic interrogavit eum. Certe patrem tuum non occidisti? Ansam porrigens inficiandi. Tanta erat Principis in iudicando lenitas et clementia.

2. Erga militem importunum, In villa quidam inquietas noctes agebat Augustus, interrumpente somnos ipsius noctua cantu: Miles aucupii peritus curavit apprehendendam noctuam, speque ingentis praemii ad Augustum pertulit. Laudato Imperator mille nummûm dari iussit. Ille autem ausus est dicere: Malo vivat, avemque dimisit. Quis non miretur hanc contumaciam impune cessisse militi? Suetonius in Augusto.

3. Erga Aemylium Aelianum. Hic cum accusatus esset, quod male loqueretur de Caesare: Augustus respondit nihil aliud, quam; Simale loquitur; sciat me quoque linguam habere; Plura enim loquar de co vicissim. Mira Augusti Clementia, qui maledicum pro suo iure immaniter tractare potuisset. Erasm. lib. 4. Apophth.

4. Erga Viatorem transeuntem. Cum quidam Augusto transeunti diceret; Tyranne! Conversus, inquit Augustus: Si essem, tu non diceres.

IX. MANSUETUDO et PATIENTIA. 1. Timagenes Historicus multa convitia in Augustum, eiusque domum voce et scriptis effutiverat: Deinde apud Asinium Pollionem diverterat, ubi de Imperatore Augusto Historias conscriptas in ignem coniecerat: In urbe Roma Caesar hominem maledicum tulit patienter, et duntaxat Pollioni dixerat: *qhriotrofei=s2 h. e. feram velbestiam alis. Paranti Pollioni excusationem obstitit; Fruere, inquit, mi Pollio, fruere. Et cum Pollio diceret; Si iubes, Caesar, statim illi domo mea interdicam. Hoc me, inquit Augustus, putas facturum, cum vos in gratiam reduxerim? Hinc videmus, quid potentissimus Monarcha fecerit, et quanta animi moderatione sit usus. Seneca 3. de Ira. 23.

2. Cum Augustus Cleopatram Aegypti Reginam inviseret, exigeretque ab illa rationes, Seleucus, unus ex procuratoribus ipsius indicavit, aliquid subtractum ab ipsa. Illa in Procuratorem insiliit, et arrepto hominis crine crebris ictibus pulsavit os. Haec cum Augustus ridens conatus esset inhibere: Illa, Annon, inquit, permolestum est, ô Caesar? cum tu me digneris invisere, servos meos heram incusare, quod nonnihil muliebrium ornamentorum subtraxerim, non mihi quidem, sed Octaviae et Liviae munusculadem? Hoc commento persuasit Caesari, sed de vita cogitare, cum mori decrevisset. Plutarchus in Antonio.

3. Augustus maleicta non curavit. Nam Tiberio genero suo ad eum deferenti multa convitia, quibus impeteretur, et ad ultionem hortanti, nonnihil commotus, sed leniter, respondit; Satis esse maledicis supplicii, quod nihil aliud possint, quam maledicere: Ceterum in civitate


page 452, image: s0524

libera, linguam mentemque liberas esse oportere. Suetonius.

X. MODESTIA. Augustus legem tulerat de adulteris, quomodo iudicandi essent de hoc crimine delati, et quomodo puniendi convicti: Paulo post irae impatientia irruit in adolescentem delatum, quod cum Iulia Augusti filia commercium habuisset, cumque manibus verberavit: At, cum adolescens exclamasset; Legem tulisti, ô Caesar; adeo facti paenituit Caesarem, ut eo die recusaret cenam capere. Crimen per se grave erat, tum admissum in Caesaris filiam. Quis Princeps dolori suo temperaret? Aut quis ibi legum iudiciorumque moras exspectaret? At tantus Princeps adeo sibi displicuit, ut a se ipso poenas sumeret, quod legi, quam aliis prodiderat, non per omnia paruisset. Plutarchus in Apopht hegmatibus.

XI. HUMANITAS. 1. Exemplum de supplicante. Augustus timeri noluit: Ideoque cuidam, qui libellum supplicem nunc trepide porrigeret, nunc manum retraheret; Quid, inquit Augustus, an putas te assem dare elephanto? Solent enim pueri mimicos nummos elephanto porrigere, quos ille non sine spectarorum admiratione proboscide sua sic corripit, ut pueri manum non laedat; Sic videmus pueros etiam in ursorum rictus manum inserere sine ullo metu: Ita molestum erat optimo Principi, quod timeretur. Erasmus lib. 4. Apophth.

2. De corvis salutatoribus. Pendente inter Augustum Caesarem et M. Antonium fortuna, cuius belli neque mediocres casus erant, neque vulgaria praemia victoriae, ingensque apud omnes gentes finis exspectatio: Pauper quidam Romae in cunctos sibi providens eventus igniose quid tale commentus est; Omni diligentia duos corvos enutrivit, effecitque, ut dicacibus verbis alter Augustum, alter Antonium salutaret. Idem Augusto tandem victori in patriam revertenti salutatorem suum manu proferens occurrit, qui inter crocitandum haec verba fundebat; Ave, Caesar, Victor, Imperator. Delectatus hac salutatione Augustus 20000. nummorum loquacem Comparavit volucrem. Verum coepit huius socius, vel potius aemulus, ex tempore consilium, Socio enim ditato invidens Caesarem adiit, obtinuitque ut corvum alterum afferi iuberet: iussus illum attulit, qui hostem salutare didicerat hisce verbis; Ave, Imperator Aatotoni! Non amplius motus est Caesar, quam ut avis pretium praeciperet cum delatore partiri.

3. De Psittaco. Augustus. salutatus similiter a Psittaco, et hunc emi iussit: Idem miratus in picâ, et hanc mercatus est. Hoc exemplum tenuem quendam sutorem movit, ut corvum institueret ad huiusmodi salutationem: Qui cum inpendio exhauriretur, subinde ad avem non respondentem dicere solebat: Opera et impensa periit. Tandem pervicit assiduitate, ut corvus sonaret dictatam salutationem. Ille, cum Augustum praetereuntem salutasset, Caesar, Satis, inquit, eiusmodi salutatorum habeo. Tum corvus memor et illorum verborum, quae toties audierat, subtexuit: Opera et impensa periit. Ad hoc arridens Augustus, iussit emi, quanti nullum adhuc emerat. Macrob. 2. Saturnal. cap. 4.

XII. AMICITIA. Amicos suos valde dilexit.

Exempla.

1. Augustus Caesar, cum Alexandriam vi cepisset, civibus omnibus et civitati se parcere dixit, propter Arrium civem Alexandrinum, et olim sibi summa familiaritate coniunctum. Rarae profecto clementiae fuit Caesar, ut propter unicum amicum cam civitatem diripere noluerit, quae tamdiu pertinacissime rebellarat, Plutarchus in Apophth.

2. Agrippam dilexit prae reliquis, tantisque cum honoribus affecit, ut dixerit aliquando Maecenas ad Augustum: Tantis honoribus auxisti Agrippam, ô Caesar: ut eum aut generum tuum esse, aut interire sit necesse. Dedit ei filiam Iuliam in uxorem.

3. Maecenas, quifuit Tuscus Eques clarissimus, et apud Augustum potentissimus, eique familiarissimus, cuius monita Augustus clementer admisit, cumque ob mores et stylum delicatum Malacinum vocabat, atque frequenter ut kako/zhlon agitabat. Teste Suetonio.

XIII. GRATITUDO. Miles quidam veteranus, cum vocatus in ius periclitaretur, adiit in publico Caesarem Augustum, rogans ut sibi vellet adesse: Caesar e comitatu suo selectum ilico dedit, eique litigatorem commendavit. Hic miles vociferans; At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello, vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavisimulque detexit cicatrices. Erubuit Caesar, atque ipse descendit in advocationem, veritus ne non modo superbus, verum etiam ingratus videretur. Erasmus lib. 4. Apophthegmatum ex Suetonio.

XIV. CIVILITAS. Augustus Imperator, cum nulli fere ad convivium invitanti suum denegaret officium, exceptus a quodam cena perparca, ac pene quottidiana¨cum a convivatore dimitteretur, hoc illi tantum insusurravit: Non putabam me tibi tam familiarem esse. Alius ram ieiunum apparatum contumeliam fuisset interpretatus, ille


page 453, image: s0525

civiliter etiam pudori consuluit: invitatorisfamiliaritati tribuens, idque in aurem, ne ceteri putarent, exprobratam parsimoniam. Plutarchus in Apophth.

XV. URBANITAS. Augustus valde urbanus atque facetus fuit.

Exempla.

1. Defuga. Augustu Casar militem saxo in expeditione percussum, ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimum tamen sua gesta iactantem, sic leviter taxavit: At tu cum fugies posthac, numquam post ce respexeris. macrobius lib. 2. cap. 4. Satum.

2. De Aiace Tragaedia. Scripserat Augustus Aiacem Tragoediam, candemque, quod sibi displicuisset, deleverat. Postea vero cum lucius gravis Tragoediarum scritpor eum interropagret : Quid ageret Aiax suus? respondit: In spongiam incubuit. Marcrobius lib. 2. cap. 4. Saturn.

3. De Galba gibboso. Augustus Galbae, cuius informe gibbo erat corpus, agenti apud se causam, et frequenter dicenti, Corrige in me, si quid reprehendis. respondit: Ego te monere quidem possum, corrigere non possum : ad gibbum alludens. Macrobius.

4. De Adoloscente moribus corruptissimis. dugustus Heremium adolescentem moribus corruptissimis vitiatum, castris excedere iussit; cumqueille dimissus ignominiam reditus sui apud Augustum deploraret his verbis: Quo ore redibo ad moos? quid dic cam parentibus me incusantibus? dic (inquit Caesar) me tibi displicuisse. Et sic iocose docuit, qua ratione reditus sui ignominiam diluere posset. Suetonius in Augusto.

5. De adolescente, Augustum similitudine oris referente. Quemadmodum Augustus gaudebat iocis liberalibus in alios ludere; ita in se iactos aut retortos interdum liberius, patientissime tulit. Adolescens quidam provincialis Romamvenerat, oris similitudine tam mirfice referens Augustum, ut in se populi totius oculos converteret. Casr hoc audito, iussit ad se perduci; eumque contemplatus, hunc in modum percontatus est: Dic mihi, adolescens, fuit ne mater tau aliquando Romae? negavit ille; ac sentiens iocum, retorsit adiciens: Sed pater meus saepe. Augustus ludens suspicionem iintendebat ad matrem adolescentis, velut ab ipso stupratam. Adolescens protinus cam suspicionem retorsit in matrem Caesaris, aut in sororem. Nam eris similitudo non magis arguebat illum esse Caesaris filium, quam fratrem aut nepotem. Suetonius.

6. De temeritate. Augustus Coesar eos, qui levem ob causam periculis se exponerent, similes esse aiebat aureo hamo piscantibus: qui plus damni amisso semel hamo acciperent, quam multarum capturarum lurcro posset reparari. Fulgos. lib. 7. cap. 2. Huc referri potest elegans dictum Philones. Quae absque ratione fiunt, inquit, omniasunturpia: Quae vero cum ratione, decora. Item; citra doctam contemplationem, nihil decroe ficri potest. Scientia eniam a bono consilio nascitur: At inconsulta temeritas malorum omnium scaturigo est. Item: Meditatio sera lucrum non habet, et in exitu rei inutilis est paenitudo. Ant. serm. de temerario consilio.

7. De Groeculo. Graculus quidam ita captare solitus est Coesarem Augustum: Descendenti e palatio honorificum aliquod epigramma porrigebar. Id cum frustra saepe fecisset, nec destitutum videret Augustus, epigrammabene Graecum sua manu descripsit, et Graeculo ad se venienti obviam misit, veluti carmina carminibus pensaturus. Graecus acceptum legit, ac non solum voce: verum etiam nutu gestuque corporis laudavit carmen, miratusque est. Deinde cum accessisset ad sellam, qua Coesarvehebatur, demissa in pauperem crumenam manu, pauculos denarios protulit, Caesarique obtulit his verbis: *ou) kata tu/xhn th\n sh\n, *sebase/. ei) ple/on ei)=xon, ple/on e)didoun. Id est, Non iuxta fortuman tuam Auguste; si plu haberem, plus darem. Secuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocavit, et sestertium centum milia Graeculo numerari iussit. Bene cessit Graeculo palam exprobrata Principi parsimonia. Suetonius in eius vita.

8. De Pacinno Lauro. cum Romae ab Augusto Imperatore Parcinnius laurus munus peteret, diceretque populari rumore sparsum, pecuniam haud parvam ipsi Caesare datam: Sed tu, inquit Caesar, noli credere. Lepido ioco significans, se non daturum. Alter exspectabat, futurum ut Caesar ipsius pudori succurreret, ne si compertum esset rumorem esse vanum, ipse ludibrio haberetur. Caesar aliud indicavit remedium: Sincret homines loqui quae vellent, modo ne ipsi, quod erat falsum, persuaderent. Marcrobius lib. 2. Saturn.

9. De sepulchro. Olim magna erat sepulchroum religio, eaque parsagri, quae sepulero erat dicata, non proscindebatur aratro. Vecteus itaque cum nihil hac religione deterritus patris monumentum exarasset, Augustus facete iocatus est. Hoc, inquiens, est vere patris monumentum colere. Rursus lusit ancipiti verbo. Cemina fuisset amphibologia, si pro monumento dixisset memoriam, quo


page 454, image: s0526

ab illo dictum arbitror. Siquidem eorum memoria nobis sacrosancta dictur, qua vita desunctos veneramur: et memorias, ad Graecorum imitationem, vocamus defunctorum monumenta. Erasmus l. 4. Apophth. ex Suetonio Tranquillo

XVI. AUCTORITAS. 1. Augustus in magua apud Romanos auctoritate erat. Unde PATRIS PATRIAE cognomen universi repentino maximoque consensu detulerunt ei. Prima plebs legatione Antium missa, dein quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula frequens et laureata, mox in curia Senatus, neque decreto neque acclamatione, sed per Valerium Messalam id mandantibus cunctis: Quod bonum (inquit) faustumque sit tibis, domuique tuae, Caesar Auguste, (sic enim nos perpetavam felicitatem Rei publ. et laetahuic precati existimamus) Senatuste consentiens, cum populo Romano, consalutat patriae patrem. Cui lacrimans respondit Augustus bis verbis: (ipsa enim, sicut Messlae, posui) Compos factus votorum meorum. patres conscripti, quid habeo aliud DE os immortales precari, quam ut hunc consenlum vestrum ad ultimum vitae finem mihi perferreliceat? Suetonius in Augusto §. 58.

2. Augustus indigneferebat, aliquid de se componi nisi serio et a praestantissimis: admonebatque praetores, ne paterentur nomen suum commissionibus mimorum aut histrionum obsolefieri: Hac quidem in parte Alexandrum Magnum referens. Decet enim ubique Principis auctoritatem sartam tecatam praestare. Er asm. lib. 4. Apophth. ex Suet.

3. Augustus, cum nobiles ac dignitate claros contra se tumultuantes vellet compescere, nec auscultarent illi, sed tumultuari pergerent: Audite, inquit, iuvenes, senem, quem iuvenem senes audierunt. Augustus enim adolescens ad Rem publ. admotus est, summaque fuit auctoritate. Hac sola voce illos coercuit, nec aliud supplicium ob concitatum tumultum exegit. Plutarchus in Rom. Apophthbegmatis.

II. VITIA.

Vulgo Politici dicunt: Magna est mixtura vittutum et vitiorum in heroicis naturis. Idem quoque de Augusto Imperatore recte affirmatur.

I. Libido et lascivia.

Libidinosus fuit Augustus. Nam ita suetonius de co scribit §. 69. Adulteria eum exercuisse, ne amici quidem negant, excusantes sane, non libidine, sed ratione commissa, quo facilius consilia adversatiorum per cuiusque mulieres exquireret. Haec ille. Noverat namque, feminas lene tormentum esse, et idem quod vinum posse. Verum fallus in opinione sua Augustus fuit. Sempere enim observanda est Regula D. Pauli, Rom. cap. 3. v. 8. Non sunt facienda mala, ut inde evieniant bona.

Alii Historici de eo scribunt, eum in libidinem fuisse proiectissimum, adeo, ut si venustam feminam conspiceret, cam absque mora ad se adduci im peraret, non habito respectu nobilitatis, pudicitiae aut dignitatis alicuius. Haec incontinentia libidinosa Augusti non latuit Athenodorum, qui ei samiliarissimus erat. Cum enim aliquando illustrem quandam feminam curru intecto, et suo sigillo causo, ad se duci iussisset; hocque tam uxori, quam marito accerbissimum esset, eos Athenodorus, cum forte adesset, et querelas utriusque audiret, iussit esse bono animo, ipseque pro muliere, gladio secum assumpto, clam currum ingressus (nullo enim vidente feminae currum inscendebant) et ita ad Augustum est adductus, quem uti consueverat, propria manu vela vehiculi retegentem, tepente gladio Athenodotus est adortus, his quidem verbis DEINDENON TIMES; NE ALIQUIS HOC PACTO TE TRUCIDET: Augusus licetinopinata re perterrefactus, tamen non solum hanc audaciam et libertatem monendi patienter tulit, sed magis de cetero continentior, gratias admonitori retulit.

II. Ingratitudo.

Augustus erga Ciceronem ingratus fuit.

Cum enim a morte C. Caesaris Rempulblicam perturbaret Antonius, C. Octavium Casaris propinquum, viginti annorum adolescentum, miris laudibus Senatui Cicero commendabat, et suadere coepit, ut nonhabita illius aetatis ratione crearetur Consul, adductis ex veteri memoria multis exemplis, quamobrem id fieri posset: refutatis etiam iis, quae metuenda videbantur, fidem suam obligare se pronsfitebatur Senatui, sem per illum tale fore civem, qualis tum esset, qualemque eum maxime velle et optare deberent. Sed post abillo destitutus, in Antonii manus devenit, cuius iussu inter ficitur: et quidem abeo ipso, quem patrocinio suo servarat in iudicio.

III. Temeritas.

Temeritas non levis augusti fuit, quod sepulerum Alexandri M. Alexandriae aperuit, corpus eius videre voluit, viditque et contrectavit, ita ut ferant nasum illius ab eo paululum fractum esse. Sed cum Alexandrini imprimis cuperent ei corpora


page 455, image: s0527

Ptolemaeorum ostendere, ca non adspexit; Cupivi enim, inquit, Regem, non mortuos videre.

CAPUT III. DE EGRESSV. I. Mortis *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a. Verba *p*r*o*a*g*w/*n*i*a, vel novissima.

I. AD Liviam uxorem. Ei hisce verbis valedixit: Livia, nostri coniugii memor, vive et vale.

II. Ad amicos. Cum sub finem vitae amicis convocatis exposuisset, quae necessaria esse videbantur, tandem; Vobis, inquit, urbem, quam lateritiam accepi, marmoream relinquo. Dion in Augusto §. 20. Quae sunt verba filiorum huius saeculi ingenium spirantia.

Postremo, quasi mercedem exactae viae petiit abiis, ut plauderent, quemadmodum ab histrionibus fierisolet; eoque pacto conditionem humanae vitae risit, inquiens: *do/te kro/ton, kai\ pa/ntes2 u(mei=s2 meta xara=s2 ktuph/s1ate. h. e. Datre plausum, omnesque cum gaudio strepitate. Dion ibid. Suetonius in Augusto, §. 99.

Alii verba eius novissima ita referunt: Nonne ego mean personam satis splendide egisse videor in hac mundi fabula? Annuentibus dixit: Valete ergo, et plaudite. Quo insinuare voluit, quod vita hominum in hac vita nihil aliud sit, quam fabula. Sicut dicitur Pasalm. 90. 9. Consumimus annos nostorficut fabulam. In quam sententiam pulchre ait Lipsius Cent. 7. Epist. 69. Ut in scena partes qui peregerit, personam vestemque ponit, et libens domum abit: Sic noster hic animus a temporario theatro in aetheream illam sedem.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Augustus A. M. 3985. A. C. 15. Nolae in Campania ex alvi profluvio in osculis Liviae, in codem cubiculo, in quo pater eius vitam cum morte commutaverat, placida morte, iuxta votum suum, quo saepe euqanasi/an optavit, obiit, cum vixisset annos 76, sicut templum Romae de novo aedisicatum 76 columnis exotnavit.

De tempore, quamdiu Augustus imperarit, inter Scriptores non convemit. Nam quidam amos regiminis incipiunt ab interitu Iulii Caesaris, a cuius morte usque ad obitum Augusti sunt anni 56. quidam eos incipiunt ab Antonii morte, quem vicit in pugna Actiaca, et faciunt annos 44. Hinc statuunt init ium Monarchiae quartae.

Secundum supputationem posteriorem incidit annus nativitatis Christi in annum 28 vel 30 Augusti. Secundum priorem vero in annum 42 Augusti.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Sepultura ac funebris pompa mortem eius subsecuta, hisce verbis a Dione §. 20. describitur.

Augusti Corpus primarii singularum civitatum Nola vicissim exportaverunt; cumque Roma non longe abesset, ipsum equites Romani de nocte in urbem intulerunt. Fuit postridit eius diei Senatus, in quem ceteri venerunt equestri vestitu, Magistratus Senatorio: nisi quod purpureas vestes non habebant. Tiberio, Drusoque filio eius toga pulla erat, qualis solet in contionem gestari: Ab utroque tus est adhibitum in sacrificio. Tibicinem interesse noluerunt. Sedebat quisque fere in quibus locis antea consueverat. Consules sedebant in subselliis inferioribus; unus in iis, quae Praetorum, alter in iis, quae Tribunorum plebis sunt. Posthaec quidam Polybius Caesarianus tabulas testamenti eius recitavit, quod eas non deceret Senatorem legere: In eoque restamento Tiberius ex besse, Livia ex triente (ut nonnulli putat) heredes scripti erant. Nam Augustus, ut cam augeret suis facultatibus, petiverat a Senatu, ut liceret sibi tantundum ei etiam contra leges relinquere. Ab his heredibus scriptis multa praedia magnamque pecuniam plersque homibus propinquis suis et extrancis legavit, nec Senatoribus solum, sed ctiam Equitibus Regibusque. Adhaec reliquit populo Romano aureorum milia quadraginta. Sed et militibus legata reliquit: Stipatoribus quidem suis virtim ad decem aureos: iis autem, qui erant in praesidiis urbis collocati, singulis eius summae dimidium: Ceterae multitudini urbanae tres aureos viritim dari iussit.


page 456, image: s0528

ACTA ECCLESIASTICA, HOCEST, Quae gesta sunt, partim SUE Augusto, partim as Augusto, praesertim in Iudaea.

SUB Augusto Imperatore, natus est IESUS CHRISTUS, DEI et Mariae Filius, Servator noster. Verum ut acta haec Ecclesiastica eo melius intelligantur, dispescemus ea in 3 Periodos. 1. Continet ea, quae contigerunt ante Christi Nativitatem. 2. Continet ca, quae contigerunt circa Nativitatem christi, 3. Quae contigerunt post christi nativitatem.

PERIODUSI. Continet Acta, quae contigerunt ante Christi Nativitatem.

I. Antipater Herodis M. Pater (qui a C. I. Caesar. Iudaeae praefectus erat ut Tutor, anno M. 3925. ante C. N: 45.) veneno necatur per Pincernam, pecunia corruptum a Malicho. Quod indignum facinus Herodis animum ita perculit, ut Ierosolyman ingressus sit cum militibus, instante festo, et ieiunante populo. Tandem arte Herodis per milites Cassit Malichus occisus est. Iosephus.

II. Anno M. 3930. Herodes et Phaselus fratres ab Antonio creantur TETRARCHAE Iudaeae. Iosephus. Ante G. N. anno 40.

III. A. M. 3932. ante C. N. 38. ANTIGoNUS ASMONAEUS Aristobuli filius Parthos in Iudaeam introducit, qui Hierosolyman spoliant, et Antigonum Regem facitunt, et Pontificem Maximum creant. Regnavit annos 3, et menses 3. Antigonus vero, ne Hircanus ad Pontisicatum spem recipiendi haberet, aures et nares ei praecidit. PHASELUS vero frater Herodis cum sentiret, sesqupplicio destinatum, et catenis vinctus esset, caput parieti aliisit, et exspiravit. Iosephus.

HERODES Magnas Antiparri filius, Idumaeus, qui alias Ascalonisa dictus, Antigono hoste iudicato, a Trinumviris S. P. Q. R. Romae Rex Iudaeorum creatur et coronatur. Primo regni die Herodes. medius inter Augustum et Antonium e Capitolio descendens. apud Antonium convivatur. regnavit annos 40. Iosephus lib. 14. Antiquit. Iudiaic. cap. 26, 27.

IV. A. M. 3933. ante C. N. 37. Herodes Gallaeam recuperat; et hinc numet andi sunt anni Herodis. Quia et in finc superioris anni media hieme coronaturs est, et hoc anno ptimum Iudaeam regio titulo ingressus est.

V. A. M. 3935. ante C. N. 35. Ierusalemptertio mense, ipsa die ieiuniorum, a Romanis C. Socio Procons. et Herode Rege Ducibus, vi expugnata est. Qua die olim etiam a Pompein M. capta fuerat.

ANTIGONUS REI captus, mandante Antonio Antiochiae securi percutitur: Quod Iudzi alias non viderentur toleraturi peregrinum Regem. Ultimus hic fuit ex Asmonaeis Regibus. Atque ita Principatus Asamonaeorum desiit, post encaenia Maccabaei annis 128. Iosephus.

Herodes alienigena, Iudaeis subactis, et Ierosolyma metropoli capta, sceptrum a Iuda ablatum rapit, et regnat annis 37.

Ananelus etiam alienigena, ab Herode Babylone evocatus, Pontifex summus Iudaeorum erearur.

Atque ita sceptrum a Iuda ablatum est: quod Iocobus Patriarcha moriturus praedixerat, ante 1680 annos. Gmes. 49.

VI. A. M. 3936. ARISTOBULUS Alexan dri Pontificis a Pompeio Antiochiae secuit percussi filius, frater Mariamnes coniugis Herodis, intercessione matris Alexandrae, remoto Ananelo, summus Pontifex Iudaeorum ab Herode constitutur, etsi esset adolescens annorum 17. Verum cum is populo acceptissimus esset, coepit Herodes ab eosibi metuere. Ideoque eum evoc avit Hierichuntem ad convivium et ad lusus, ut animi causa in piscinis nataret, et ita per eos, qui subornati fuerant, inaqua suffocatur. Praefuit pontificatui anno 1. Iosephus lib. 15. cap. 3.

VII. A. M. 3942. HIRCANUS summus Sacerdos ab Herode interficitur, quod suasu filiae Alexandrae, inquietissimae mulieris, ad Arabes fugete conaretur. Anno aetatis 80, anno 44, postquam, mortuo parente, Pontifex factus esset. Iosephus.

HERODES Augustum venientem in Syriam magnifico apparatu excipit, eumque officiose prosequtur. Herodi Augustu Regnum confirmat, ad iectis eius ditioni multis oppidis. et regni parte, quae Cleopatrae fuerat. Iosephus. Hinc ad excidium Ierosolymitanum numerantur anni 100.


page 457, image: s0529

VIII. A. M. 3943. ante C. N. 27. victo Antonio in Aegypto, et ase ipso intersecto, templum IANI clausum est, ab urbe condita tertium, ab Augusto primum. Goltz.

Herodes Mariamnem, coniugempsuam, a nuptiis 8 anno interficit.

IX A. M. 3944. ante Christum N. 26. Herodes IESUM Phabetis filium ex alienigenis II. summum Pontificem Iudaeorum in locum Ananielconstitutit. Iosephus.

X. A. M. 3947. ante C. N. 23. TEMPLUM IANI, cum nullibi amplius bella restarent, quartum clausum est ab U. C. secundum autem ab Augusto. Dion. Golzius.

XI. A. M. 3948. ante C. N. 22. Herodes Iesum Phabetis silium summum Pontisicen ab offico removet, inque locum eius SIMONEM Boethi Alexandri filium III. Iudaeorum ex alienigenis summum Pontificem substiuti: eiusque filiam in locum Mariamnes coniugem ducit, cumque ea nuptias celebrat. Iosephus lib. 15. cap. 12.

XII. A. M: 3952. ante C. N. 18. Augustus Imperator in Syria agens, Herodem magnis honoribus denuo afficit, eiusque regnum adiecta nova ditione amlpiat. Iosephus. Hoc anno mense 9. templi II. annus 500 completur.

XIII. A. M: 3953. ante C. N. 17. ab Herode templum Ierosolymitanum, ante 500 annos a Zorobabele Duce post egressum ex captivitate Babylonica exstructum, splendide renovatum est. Ipse namque ruinosas templi partes renovare aggressus est, et additis porticibus similibusque aedificiis templum exornavit, regni sui anno 18, ante C. N. 17. Iosephus.

XIV. A. M. 3955. ante C. N. 15. B. Virgo MARIA, ex tribu Iuda oriunda, D. N. I. Christi Filii Dei Mater, vel concepta vel nata creditur, patre Ioakimo, (qui alias Eli vel Eliakim dicitur.) Luc. 3. 23. et matre Anna. Nicephorus. Onuphrius.

XV. A. M. 3962. ante C. N. 8. Dedictum est templum ab Herode renovatum, consumptis in eius instauratione annis 8. Iosephus. Et hic incipit Hebdomas Danielis LXV. h. e. 449. annis hebdomdum.

XVI. A. M. 3968. ante C. N. 2. Caius Casar Augusti ex sororenepos Iudaeam praetervectus Ierosolymis Deo Iudaeorum sacrificia offerre noluit. Quo nomine ab Augustolaudatus est, quasi peregrinarum religionum co9ntemptor. Suetionius.

XVII. A. M. 3969. ante C. N: 1. Angelus Gabriel a Deo missus ad ZACHARIAm Sacerdotem, vicem suam in templo Ierosolymitano obeuntem, et odores incendentem, eique Ioh. B. nativitatem ex Elisabetha sterili annuntiat. Luc. cap. 1.

IOHANNES BAPT. conceptus est 24 Septemb. (ut credit Ecclesia) mense sexto, antequam MARIA Virgo Iosepho desponsatur.

XVIII. Anno M. 3970. ante C. N. I. mense sexto a conceptione Iohannis B. Angelus Gabriel tamquam Legatus caelestis mittitur ad M. Virginem, quae tunc erat in oppido Nazareth, et annuntiat ei conceptionem Messioe; eique iniungit, ut puerulo nato nomen IESU imponat. Luc. 1. 31. Statim legitone hac obita (finita) IESUS C. Dominus N. in utero B. M. Virginis, S. S. obrumbrante, et operante, admirandamque illam conceptionem perficiente, conceptus est 25. Martii. Luc. 1. vers. 35.

2. MARIA nuntio Angelico excitata, paulo post magna cum festinatione in montanabit, ab cognatam sum Elisabetham, matrem Ioh. B. de divino et admirando hoc opere eam edoctura. Cumque Elisabeth audiret salutationem Mariae, exsiliit fetus in utero eius, et Ioh. Baptista (ut Augustinus ait) christum motusalutavit, quem voce non potuit. Maria repleta Spiritu sancto, canit in domo Zachariae sauctissmum illud Canticum suum: MAGNIFICAT ANIMA MEA DOMINUM. Luc. 1. 57. Eius rei typum elegantissimum vide Exod. 15. ubi Maria, sive Mirlam, soro Mosis, primum Canticum Veteris Testamenti, inchoat in choro feminarum psallentium, et Deo gratias agentium pro liberatione ex Aegypto.

3. IOHANNES BAPISTA nascitur ex matrsterili et effeta Elisabeth. Luc. 1. 63. 64. Ecclesia sestum natalis Baptistae celebrat die 24. Iunii, circa solstitium aestivum.

4. Zacharia muto redditur sermo, cum in tabella exprimeret scripto nomen Iohannis filii sui. Hic sanctus senex, canit Canticum in Noro Testanento secundum: Benedictus Domuus Deus Israel Luc. I. 68.

5. Iosephus Mariae maritus monetur divintus, ne Mariam gravidam repudiet. Matth. 1. 20.

6. *kurh/nios, CYRENIUS (uti Lucas eum vocat. c. 2. v. 2. Iosephus et Tacitus eum vocant. P. Sulpitium Quirinum) Rector cum Proconsulari potestate ab Augusto constitutu, censum in Iuaea primum agebat (Lucas Evangelisat vocat a)pografhn\ trw/thn descriptionem primam. c. 2. v. 2.) cum Iesus Christus Dei Filius, ex Maria Virgine in Berhlehem Iuda verus homo natus est 25 Decemb. Hocanno autem mese Septembri impletus annus 41 Imperii Augusti, et inchoatus 42. Glzius.

7. Augustus Romae templum Marti ultoridedicatiut ludis magnificentissimis. Velleius Paterc.


page 458, image: s0530

h. e. gratias egit Marti, pro tor victoriis, eumque invocativ, ut dienceps quoque filiis suis felicem daret successeum.

8. Oracula omnia paulo ante Christi nativitatem desiisse, Cicero atque alii observarunt. Et memorabile est Delphici Doemonis ad augustum, facto semel ac iterum ex hecatombe facrificio, de successore in imperio quaerentem, responsum verbis Graecis hoc sensu:

Mepuer Ebraus, divos Deus ipse gubernans,
Cedere sede iubet, tristemque redire sub Orcum:
Aris ergo dehinc tactius discedito nosiris.

Edito co oraculo miratus Augustus, postquam in urbem rediiset, aram maximam in Capitolio exstruxisse traditur cum hac inscriptione, ARA PRIMOGENITI DEI. Golzius, Vide Niceph. lib. 1. c. 17. Ab. hoc anno Augustus onibus suis Consulat ibus finem imposuit, et ab illo honore deinceps abstinuit, nec dominum se appellari permisit, Oros.

9. Moneta argentea. Cudi etiam curavit monetam argentam, quae ab uno latere caput Augusti laureatum exhibet, cum inscriptione, AUGUSTUS DIVI F. Ab adverso, Imperatorem subsellio insidentem, cui alia figura porrigit infantem fasciis involutum. Adolph. Occo in Numismant. p. 41.

PERIODUS II. DE CHRISTI NATIVITATE.

IESUS CHRISTUS, aeternus Dei Filius a Deo Patre ab aeterno genitus VERUS DEUS, ex Maria Virgine in Berthlehem Iuda VERUS HOMO natus est A. M. 3970. Hunc Christi natalem Ecclefia 25 Decemb. circa solstitum hiemale celebrat.

Historia Nativitatis Christi descripta est a Luca cap. 2. Circa quam historiam duo sunt notanda. I. Nativitatis christi descritpio. 2. Nativitatis Christipatefactio.

I DE NATIVItATIS CHRISTI DESCRIPTIONE.

Descriptio Nativitatis Christi quadruplex est:

1. Caput erat aureum.

2. Pectus et duo brachia argentea.

3. Venter et foemera oerea.

4. Tibioe ferreoe, et pedes ex parie ferrei.

4. Tibioe ferreoe, et pedes ex parte lutei.

Addit Daniel. v. 34. et 35. quod tempore istorum Regnorum, h. c. tempore quaritae Monarchiae, LAPIS a monte sine manibus sit abscindendus, qui PEDES statuae (vel Colossi) percussurus sit.

1. Per lapidem intelligit christum. Psalm. 118.

1. *xronologikh\. 2. *topografikh\. 3. *genealogikh\.

4. *geneqliakh\.

I. *xronologi/a, sive Tempus Adventus Messiae describitur.

A Luc. 2. 1. mentione AUGUSTI Imperatoris, qui A. M. 3970. Anno ante Christum 1. per *kurh/nion, Cyrenium, (quem Tacitus P. Sulpitium Quirinum vocat) censum prinum in Iudae institut. Luc. 2.2.

A. Matth. 2. 1. fit mentio HEROIS Regis; qui A. M. 3935. ante C. N. 36. Antigonum ultinum ex Asmonaeis Regibus interfecit: et urbem Ierosolymam expugnavit, atquesceptrum a Iuda abstulit, et 37 annos regnavit. Anno quoque Regni penultimo Sanhedrin, h. e. Consistorium, quod ex 72 Iudicibus constabit, interfecit.

Hi Evangelista digitum intendunt ad duo V. T. Vaticinia.

PRIMUM erat Iacobi Patriarche, cuius fit mentio Gen. 49. 10. Non auferetur Sceptrum de Iuda, neque (mechokek) Legislator de pedibus eius, donec veniat Siloh.

In hoc vaticinio duo continentur.

I. Geimina dignitas, eiusque ratio.

1. Dignitas Regia, quae notatur voce
[Gap desc: Greek word]
SCEPTRI.

2. Dignitas iudicialis, quae notatur voceppno LEGISIATORIS: per quein significatur Consitorium Ecclesiasticum, penes quod erat potestas, I. Leges ferendi. 2. Iudicandi, vel sententias ferendi. 3. Sententias latas exsequendi.

II. Gemina dignitatis duratio. Utraque potestas durare debebat usque ad Adventum Siloh. h. e. Messioe.

SECUNDUM erat Vaticinium Danielis Prophetoe, qui c. 2. v. 32, 33. describit visionem Nabuchdonosoris Regis, qui in somnio vidit ingentem colossum, cuius

Monarchia notatur 1. Quae fuit Babyloniorum et Assyriorum.

Monarchia notatur 2. Quae fuit Medorum et Persisrum.

Monarchia notatur 3. Quae fuit Groecorum.

Monarchia notatu 4. Quae Romanorum.

2. Vaticinatur deco, quod sine manibus a monte sit abscindendus, h. e. quod sine opera virili, e populo Iudaico sit oriundus, et ex Mariamtre a)eiparqe/nw| nasciturus.

3. Vaticinatur, quod PEDES statuae sit


page 459, image: s0531

pereussurus. Non dicit, quod percussurus sit statuae CAPUT, vel PECTUS, vel VENTREM; sed PEDES. Quo ipso insinuat: quod nasciturus sit Messias tempore Monarchiae, non primae, neque secundae, neque tertiae, sed quartae, h. e. Romanae, h. e. tempore August Imp. Sicut diserte Lucas ait, et fupra in Prolegomenis demonstravimus.

Complementum horum vaticinorum ostenditur.

1. A Luca c. 2. qui mentionem facit AUGUSTI Imperatoris Ethnici, qui per Carenium Syriae Praesidem, ptimum in Iudaea censum instituit. Qui census, vel exactio, manifestissimum servitutis Iudaciae signum fuit. Sicut Iosephus Historicus Iudaicus scribit.

2. A Matthaeo; qui c. 2. mentionem facit HERODIS, Iudaeorum Regis. Hic erat alienigena, nempe Idumaeus, et ab Antonio Duumviro Rex Iudaeae constitutus, et ab Augusto Monarcha, sive Imperatore, in regno confirmatus erat: Qui Synedrium eo ipso anno quo Christus natus est, e medio sustulit; uti Philo Iudaeus scribit.

I. Usus ELENCTICUS, Contra Iudoeos.

Hinc pater, quod promissus mundi Messia dudum venerit, neque alius exspectandus sit, sicut Iudaei contendunt: et quod IESUS CHRISTUS Nazarenus sit verus ille Iudaeis promissus Messias.

Syhollgismus.

Mssias venire, h. e. in mundum nasci debuit, ablato
scepero a Iuda,
Atque Iesus Christus venit, h. e. in mundum natus
est, ablato sceptro a Iuda.
Ergo Iesus C. est verus mundi Messias.

Propositio est a)cio/pisos2. Assumptio probatur ex dictis. Quia Christus natus est tempore

1. Augusti Caesaris. Luc. 2. 1.

2. Herodis alienigenae Regis. Matth. 2. 1. Quo tempore sceptrum a Iuda ablatum erat.

II. USUS DIDACTICUS.

Christus convenienter sub Augusto Imp. natus est: Si consideremus Augusti.

1. APPELLATIONEM. Augustus dicitur ab auguendo. Ein Mehrer des Reichs. Quia Imperium Romanum valde auxit et amplificavit; uti ex Historia eius constat. ita quoque Christus vere est Augustus. Quia ipse est vir Zemach. h. e. Germen, sub quo omnia debebant ercscere. Zach. 6. 12. h. e. sub quo Regnum eius spirituale, h. e. Ecclesia, incrementa sumere debebat. Cum quo consentit Iesaias, qui c. 9. v. 7. de ipso vaticinatum
[Gap desc: Greek words]
MULTIPLICASBLTUR Imperium eius. quod factum est per vocationem gentium ad Regnum christi. Nam ante Christi adventum ordinaria Regni Christi vel Ecclesiae sedes erat in Iudaea: At post christi adventum sedes eius est in universo orbe. Vide Psalm. 76. 1, 2. Psalm. 72. 8, 9. 10. Psalm. 147. 19, 20. Psalm. 19. 3, 4. Rom. 10. 18. Ioh. 10. 16.

II. DOMINATIONEM. Quae ratione

1. Quantitatis erat OE cumenica. Quiaille mandatum promulgavit, ut pa=sa h( oi)koumenh h. e. totus orbis, censeretur. Quae tamen verba synecdochice sunt intelligenda, videlicet de provinciis Romano Imperio suiectis. Nam nullus Monarcha terrenus absolute oecumenicus mundi Dominus fuit. Quia omnes Monarchiae fatales terminos suos habuerunt. Vide Colleg. meum 1. Antiph. p. 27. At Christus est absolure oecumenicus Rex et mundi Dominus. Psalm. 72. 8. Zach. 9. 10. Unde dicitur Rex Regum et Dominus Dominatium. Apoc. 19.

2. Qualitatis. Dominatio Augusti fuit pacisica. Quia tempore imperii eius templum IANI bis fuit clausum, quod tempore belli semper erat apertum. At christus verus Augustus vere est Scharsalom Princeps pacis, Iosaioe 9. 7. Quia pacem ille acquisiv it nobis. 1. Supra nos, cum Deo. 2. Infra nos, adversus diabolos. 3. Intra nos, in conscientia nostra. 4. circa nos, adversus mundum omnesque mundi persecutiones.

3. Durationis. Augusti Imperium diu mansit. Quia 56 annos regnavit: quod de nullo Imperatorum Romanorum dici potest. At Christi Regnum diu durabit. quia in aeternum permandebit, et finem non habebit. Luc. 1. 33.

II.*t*o*p*o*g*r*a*f*i/*a. Locus NATIVITATIS CHRISTE est riplex.

1. Locus GENERALIS est Iudaea, sive Terra Iuda. Micheoe 5. 2. Matth. 2. 1. Luc. 2. 4. Quae ideo speciali appellatione vocatur Terra Immanuelis. Iesai. 8. 8. Et christus vocatur Rex Iudaeorum. Quem titulum Pilatus in cruce christi posuit. Ioh. 19. 19.

II. Locus SPECIALIS fuit Bethlehem. Bethlehem autem fuit duplex.

1. In tribu Zahulon. Iosuoe 19. Haec non intelligenda est hoc loco.

2. In tribu Iuda. Haec fuit Patria Messioe, et hoc loco intelligitur, Alias dicitur,


page 460, image: s0532

1. Bethlehem Ephrata. Mich. 5. 1. Matth. 2. v. 6. Item Gen. 35. 19. Ubi legitur, quod Rachel, uxor Iacobi Patriarchae, ibi sit mortua et sepulta. Ephrata dicitur ab insigni fertilitate, quod regio circa Bethlehem fuerit valde fructifera. Vide Num. 13. 24. de botro ingenti, quem duo viri in pertica portarunt. Et sic dicitur diakritikw=s2, ad differentiam alterius Bethlehem, quae sita fuit in tribu Zabulon.

II. Bethlehem Iuda. Matth. 2. 1. Item Bethlehem terra Iuda. Matth. 2. 6.

III. Civitas David. Luc. 2. v. 4. Quia David Christi typus ibi natus et educatus fuit. Unde etiam Bethlchemita appellatur. 1 Sam. c. 16. c. 17. v. 2. 2 Sam. 5. 7.

USUS DIDACTICUS. Quaestio. I.

Qua occasione christus natus sit in bethlebem?

Resp. Factum hoc est admiranda Dei providentia. Idque respectu.

1. Imperatoris Augusti, qui nihil tale cogitans nativitatem Christi exactione sua promvit, eique cunas in Bethlehem paravit.

2. Respectu Iosephi et Marioe, qui oboedientiam edicto summi sui Magistratus praestantes, Bethlehemum venerunt, cum tempus pariendi Mariae instret, quod etiam praeter ipsorum mentem et intentionem factum est.

3. Respectu christi, qui Nazarethae conceptus, bethlehemi iuxta Dei ordinationem nasci debuit. Ideoque a Maria matre illue deportatus fuit. ut in plenitudine temporis, Bethlehemi, Deo sic disponente, nasceretur.

Quaestio II.

Quare Christus in Bethlehem nascidebuit?

Resp. Factum hoc est:

I. Propter expressum Micheae Prophetae vaticinium. Mich. 5. 2.

II. Propter triplex mysterium.

1. Propter typicum geminum, quoniam in Berthlehem natus erat 1. Beniamin Genes. 35. v. 16, 17. 18, 19. Qui typi christi erat.

1. Propter typicum geminum, quoniam in Berthlehem natus erat 2. David Rex I Sam. 16. v. 1, 2. qui typi christierant.

2. Propter Christi officum. Nam Bethlehem idem signific at atque domum panis, a
[Gap desc: Greek word]
domus, et
[Gap desc: Greek word]
panis. Quo ipso notatur christi officum, quod ipse sit verus vitae panis. Ioh. 6. Idque

I. Proter alimentationem.

II. Propter essicaciae et virtutis omnigenae plenitudinem.

III. Propter quottidianam fruitionem.

3. Propter Christi Regnum, quod nativatate Christi in Bethlehem praefiguratum fuit. Nam Berhlehem est typus elegans Regni Christi, idque

I. Quoad Nativitatem.

II. Quoad fertilitatem, omniumque bonorum ubertatem.

USUS CONtRAD IUDEOS ELENCTICUS.

Messias nasci debuit in Bethlehem, civitate Iudaeae. Mich. 5. 2.

At Christus noster ante 1648. annos in Bethlehem civitate Iudaeae natus est. matth. 2. 4, 5, 6.

Ergo Christus noster est verus Messias. Patribus in V. T. promissus, et nobis in N. T. missus.

III. Locus SINGULARIS est Stabulum, inque eo vile praesepium. quod Christus in stabulo natus est, eo lpso insinatur.

1. Nostra miseria, quod videlicet nos propter peccata Protoplastorum e Paradiso eiecti, in locum simus iumentorum reiecti, iisdem affimilati. Psalm. 49. 21.

2. Christi nascentis gratia, quod videlicet pro nobis servi formam assumere, nostrique causa in stabulo nasci dignatus sit, ut ad curiam caelestem, e qua exstrusi propter peccata eramus, nativitate sua nos reduceret.

III. *genealogi/a, h. e. ex quibus MA Io RI Bus, FAMILIA et DOMO CHRISTUS NATUS SIT.

DEUS ab origine mundi ortum Messiae distinctis vicibus, atque gradibus (polumerw=s2 kai\ polutro/sws2, Hebr. I. 1.) revelavit, sed semper clarius atque clarius.

1. Semen mulieris promisit, contriturum caput serpentis. Genes. 3. Quae promissio quoad sonum verborum est generalislima, ad totum genus humanum sese extendens.

2. Semen Abrahae promisit, idque tribus vicibus. Genes. 12. 3. Genes. 18. 18. Genes. 22. 18. A. M. 2024.

3. Semen Isaaco promisit, semel. Genes. 26. 4. A. M. 2129.

4. Semen Iacobo P. promisit, idque etiam semei. Gen. 28. 14. A. M. 2185.

5. Promissionem hanc de Messia ad Tribum Iuda alligavit. Gen. 49. 10. A. M. 2225.

6. Eam ad certam Familiam atque Domum,


page 461, image: s0533

nempe Davidis, restrinxit. 2 Sam. 7. v. 12. A. M. 2902.

7. Mater Messiae in specie manifestatur, quod debeat esse
[Gap desc: Greek word]
ha Alma, VIRGO Iesai. 7. circa A. M. 3180.

8. Mater Messiae proprio nomine vocatur MARIA: additur, quod sit Virgo viro, h. e. Iosepho desponsata. Matth. 1. v. 18. Luc. 1.

IV. GENESIS SIVE NATIVITS CHRISTI.

Nativitas christi consideratur quadrupliciter.

I. ORIGINALITER, h. e. EX QUIBUS PARENTIBUS Christus secundum humanitatem sit natus. Ad quam quaestionem respondemus: Quod Christus secundum humanitatem sit a)pa/twr, h. e. sine patre; sicut secundum dietatem est a)mh/twr, h. e. sine matre: utii dicitur Hebr. 7. 3. MATER autem Christi secundum humanitatem est Maria Virgo a)eiparqe/nos. Iesai. 7. vers. 14. Matth. 1. v. 22, 23.

2. MATERIALITER, h. e. Quis sit natus? Resp. FIL Ius Dei. Galat. 4. 4. Et Luc. 2. v. 11. Angelus ad pastores inquit: Natus est vobis hodie SERVATOR, qui est CHRISTUS Do- MIN us in Civitate David.

3. FORMALITER, hoc est, quom odo Christus sit natus? Resp. De hac quaestione duplex Theologorum orthodoxorum occurrit sententia, nempe communis et specialis.

1. Sententia communis est, quod Nativitas christi non fuerit naturalis, sed supernaturalis et miraculosa, ita ut christus non ex aperto sed clauso utero sit in lucem editus.

II. Sententia Specialis est clarissimi Domini D. Chemnitii in Harm lib. 1. p. 1881. et aliorum Theologorum August. Confess. qui statunt. Nativitatem Christin non fuisse supernaturalem, sed naturalem. Quia Lucas simpliciter uratur vulgaribus et usitatis vocabulis, c. 2. v. 6, 7. [Implet isunt dies, ut Maria parvet. et peperit FILIUM suum primogenitum.] Et videtur hoc ideo fecisse, ut ostenderet, non quaerenda esse praeter Scripturae testimonia extraordinaria miracula in nativitate Christi: sed quae naturali ratione post cohceptum soetum in utero maternosequi, quae in partu sieri, et partum comitari solent, cogitanda esse etiam de hac nativitate, sicut et Hieranymus contra Helvidium sentit, et ante ipsum scripsit Terrull. de carne Christi.

Similiter et Spiritus Sanctus in V. T. usurpat voces atque phrases de communi et natutali partuloquentes, quae etiam ad Christum in N. T. accommodantur.

Exod. 13. v. 2. Sanctifica mihi omne Primogeniturm, QUOD APERIT VULVAM in siliis Israel. Num. 8. v. 16. Primogenita QUAE APERIUNT VULVAM in Israel. Hoc vaticinium ad christum in N. T. accommodatur, cum in Fsto Pruificationis Domino in templo Ierosolymitano prasentaretur. Luc. 2. v. 22, 23. Postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum Legem Mosis, tulerunt cum in Ierusalem, ut sisterent cum Domino, sicut scriptum est in lege Domini: Quia OMNE Masculinum dianoi=gon, ADAPERIENS VULVAM, sactum donino vocabitur.

Et in hac sententia est ipse Lutherus. qui in Postilla Ecclesiast. super Euangelium de Circumicisione Christi. p. 115. ita scribit: Also hat er Ihres Weibischen Leibes und Fleisches gehraucht zur naturlichen Gebuhrt/ aber nicht zur natprlichen Entfängniß.

4. FINALITER. Finis Nativitatis christi est, ut nosipsius Nativitate renasceremur. h. e. Ideo Filius Dei factus est Filius Hominis, ut nos in ipso fieremus filii Dei.

PERIODUS III.

Continet ta\ parepo/mena NATIVITATIS CHRISTI, h. e. Acta, quae post christi Nativitatem contigerunt.

NATIVITAS christi multis miraculis est commendata, quod sit ipsius FILII Dei nativitas. Nam patefacta est

1. Per ANGELOS per unum, cuius lescribitur concio Luc. 2. a. v. 8. usque ad 13.

1. Per ANGELOS Per omnes, quorum lescribitur cantio Luc. 2. v. 13, 14.

2. Per HOMINES,

I. Iudaeos 1. Per Pastores Bethlehemiticos. Luc. 2. v. 15.

I. Iudaeos 2. Per Simeonem et Hannam. Luc. 2. v. 25. 36.

II. Magos Orientales. Matth. 2. v. 1.

3. Per Stellam novam et miraculosam, quae Magis in oriente appatuit, et ad incunabula Christi deduxit, Matth. 2. v. 2. Sicut enim Deus posteros Semi per columnam ignis deduxit in


page 462, image: s0534

regionem gentilium, videlicet in terram Ganaan. Exodi 13. v. 21. Ita in principio N. Testamenti posteros Iapheti, gentilium primitias, Magos scil. per stellam deduxit in regionem Israelitarum.

Huc pertinet memorabile Nooe de gentium vocatione vaticinium, quod exstat Genes. 9. vers. 27. Verba haec sunt: Persuadeat Deus Iapheto, et babit et in tabernaculis Sem. Hisce verbis vaticinatur Noah, quod Ecclesia non solum ex Semitis, (h. e. Iudaeis) sed etiam ex Iaphitis (h. e. Gentibus) sit colligenda. Quia Iaphita (h. e. Gentes) ad gremium Ecclesiae constantis ex Semitis (h. e. Iudaeis) aggregandae erant. Nam Semis. h. e. posteri Sem, qui erant Israelitae sive Iudaei, erant naturales rami. Rom. 11. vers. 18. Quia salus est ex Iudaeis. Iohan. 4. v. 22, Iaphet vero, h. e. posteri Iaphet, qui erant Gentes, erant rami in siticii. Rom. 11. v. 18. Quare quando Noha dicit: Iaphetum habit aturum in tabernaculis Sam, cum de Gentium vocatione loquitur, quod videlicet Iaphitae, h. e. Gentes, Evangelium christi sint auditurae, et agniturae christum Servatorem, qui e Sem nasciturus erat. Impeltum est hoc Nohae de vocatione Gentium ad Christi regnum vaticinium, eiusque factum est initium in feria Epiphaniorum, in qua Magi novae stellae ductu ad praesepe Christi veneiunt.

IV. Post nativitatem Christi Oracula Gentium in toto orbe terrarum defecerunt et conticuerunt: idque iuxta clarissima Prophetarum vaticinia, quae exstant. Zachar. 13. v. 2. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, dispergam nomina Idolorum deterra, et non memorabuntur ultra, et Pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra. Psal. 97. vers. 7. confundantur omnes, qui colunt sculptilia, et qui gloriantur in Elilim: adorate eum omnes Angeli eius; andivit et laetata est Zion.

Haec autem Prophetarum vaticinia, nato christo, impleta sunt: Idololatria gentium abolita est, et oracula in toto terrarum orbe defecerunt; cultores idolorum consusi sunt, et satanae regnum destructum est. patet hoc ipsum ex historiis: Nam scribit Orosius, Romanos, cum quaesivissent ex oraculo, quamdiu templum pacis esset duraturum, hoc responsi tulisse; Usque dum virgo pareret: Et Romulum, cum statuam suam erigeret; dixisse, illam salvam fore, donec Virgo pareret: quasi dicat, usque in aeternum: Illud enim numquam futurum putabant. At in ea nocte, qua christus natus est, Templum illud Pacis Idololatricum cortuit in urbe Roma, et inter rudera inventi sunt hi versus:

Virginit as, partus, discordes tempore longe,
Virginis in gremio foedera pacis habent.

Vide plura in Proecognit is huius Monarch. in explicatione vaticinii prinmi Danielis.

CHRONOLOGIA N. T.

Aera annorum in N. T. secundum supputationem Ecclesiae a circumcisione christi exordium sumit.

Annus a christo nato primus.

I. circumeisio christi. christus 8. die post nativitatem circumcisus est, Calend, Ianuarii. Luc. 2.

II. Magorum adventus ex criente. Magi ex orente venientes Christum natum adorant, et muneribus oblatis, nempe auro, ture et myrrha, honorant. Matth. 2.

III. Festum purificationis. Maria, clapso puerperii tempore, a circumcisione Christi die 33. (a nativitate 40.) die 2 Februarii in templo Hierosolymitano filiolum suum fistit Domino. simeon grandaevus vit sanctus laetissimo amplexu excipit Christum infantem, eumque intvenus oculis, divino lumine ac numine plenus, de ipsius beneficiis vaticinatur. Idem facit Hanna Prophetissa. Luc. 2. Festum hoc celebratur in Ecclesia 2. februarii.

IV. Fuga Christi in Aegyptum. Ioseph christi nutritius ac tutor, monitus ab Angelo in somnis, cum infante Christo, et Marre eius, secedit in Aegyptum, ut infantem gladio Herodis praesentique neci subtrahat. Matth. 2. Alii ad sequentem annum referunt. Exulavit in Aegypto, ut veteres senserunt, circiter triennium vel quinquennium.

V. Infanticidium Herodis. Herodes Ascalonita, alias Herodes Magnus dictus, inaudito crudelitatis exemplo, trucidari iussit infantes Bethlemiticos, et unum infantem Christum quaetrens in multos rabiosissime saeviit. Nam Matth. 2. 16. legitur: INTERFECIT OMNES PUEROS, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus Bethlemiticis, quotquot essent himuli et minores, iuxta tempus quod exacte cognoverat ex Magis. Quidam exprimunt numerum interfectorum; occisos enim aiunt 144000. ex Apocal. 14. v. 3.

VI. Herodes in morbum gravissimum incidit. Rumor autem increbescit, morbum Herodis esse letalem, ideo duo Prosessores adhortantur suos discipulos, ne sinant templum profanari imaginibus, quas proticibus affixerat Herodes, atque ut Aquilam auream illam magni pouderis deiciant. Sed in ipso facto deprehensi, una cum praeceptoribus suis Hierichuntem abducuntur, et vivi


page 463, image: s0535

cremantur die 9 Ianuarii, feria sexta, cum sequenti nocte incideret eclipsis lunae. Iosephus.

VII. Mors Herodis. Herodis morbus ingravescit, ideo defertur ad Iordan nem in thermas, quae ipsi tamen salubres non fuerunt: ideo Hierichuntem redit: ubi ex toto regno omnes, qui vel auctoritate vel opibus excellerent, severissimo mandato sub capitis poenâ ev ocat, et post mortem suam occidi iubet, ut subditi etiam nolentes lugerent. Inde occidit silium Antipaturm, et post quinque dies mortur circa tempus Paschatis, anno aetatis fere 70, postquam morbis saevissimis excarnificatus esset. Et consentaneum est eum horrendo isti infantieidio Bethlehemitioco non diu fuisse superstitem, agitantibus et inquietantibus illum ultricibus surus, et divina Nemesi ad supplicia iustissima tyrannum rapiente. Immodica enim saevitia, enormis furor, et extrema rabies, raro est diuturna et durabilis.

VIII. Augustus Imperator regnum Herodis in Tetrar chias divisit, illud que filiis eius distribuit, ita ut Herodes Antipas et Philippus singulas reciperent, Archelaus vero binas, qui patri suo in Iudaea successit, et regnavit annos 9. iuxta Iosephum; iuxta alios 6. vel. 7.

IX. Post defunctum Herodem, Archelao regnatne, Ioseph cum Maria et infantulo ex Aegypto in Palaestinam redeunt, et oraculo moniti, setlem rerum suarum figunt Nazarethae in Galilaea. Matth. 2.

X. ARCHELAUs hlius Herodis a Iudaeis et Samaritanis, tyrannidem eius non ferentibus, accusatur apud Augustum, et trans Alpes Viennam in Galliam relegatur, et SULPITIUS QUIRINUS censum agit in Iudaea secundum, Archelai (ob tyrannidem circa haec tempora relegati) bona vendita fisco Romani Imperii infert, Iudaeam provinciae Sytiae atrribuit, et Procuratorem accipit. Iosephus lib. 18. cap. ultimo.

XI. Fratre Archelai, ANTIPAS et PHILIPPUS, quod in provinciis suis manerent, urbes in honorem Augusti condunt, Caesaream Philippi, et Bethsaidem, quae IULIAS appellata fuit. Recuperavit tamen vetus nomen. iussu fortassis augusti, qui Iuliam filiam aversaabatur. Iosephus lib. 18. cap. ultimo.

ANNUSA CHRISTO NATO XIT.

Christus anno aetatis 12, in festo Paschatis, in templo Ierosolymitano. Doctores cum omnium hominum admiratione docuit, illustrissmumque divinae suae sapientiae specimen edidit. Luc. 2.

III. IMPERATOR ROM CLAUDIUS TIBERIUS NERO.

CAPUT I. DEORTV.

I. Generatio.

I. PATER Tiberii fuit TIBERIUS NIRO, qui C. Caesari Quaestor in bello Alexandrino classis praesectus plurimum ad victoriam contulit. Quare et Pontifex in locum P. Scipionis substitutus, et ad deducendas in Galliam colonias missus est. Suetonius in Tiberios §. 4.

II. MATER eius LIVIA DRUSILLA fuit, quae, postquam enixaiam erat Tiberium filium, cum iterum gravida esset, Augusto petenti eam sibi in matrimonium concedi, consensu mariti nupsit, tertioque mense pst DRUSUM NErOMEM, in domo Augusti peperit. Hinc Proverbium Romae vulgatum est:

*toi=s2 eu)tuxou=si tri/mhna paidi/a,
Fortumatis etiam trimestres nasciliberos.

Non multo post pater Tiberii diem obiit, utroque liberorum superstite, Tiberio Drusoque Neronibus, qui Augusti Imperatoris privigni dicti sune. Suetonius in Tiberio. §. 4.

Tiberium Augustus postea etiam intercessione matris ad optavit, et heredem Imperii constituit, eique filiam suam IULIAM uxorem dedit. Atque ita Tiberius Augusti privignus, filius adpotivus atque gener fuit.

II. appellatio.

I. NOMEN: Dictus est CLAUDRUS TIBER ius NERO. Quia ex familia claudia, quae etiam clodia voeata, natus fuit. Ea a Salbinis originem traxit, et Romana facta est, non multo post urbem conditam. Inter cognomina huius familiae fuit nomne NERONIS, quo lingua Salbina fortis signisicatur ac strenuus. Suetonius in Tiberio. §. 1. et 2.

Quoniam autem Tiberius adhuc tiro in castris avidis bibebat vinum, militari ioco pro Claudio Tiberio Nerone dictus est Caldius Biberius Mero. Bruson. lib. 6. Apophth.

II. COGNOMEN. Tiberius dicitur. 1. *kai/sar, Coesar, Actor. 25. v. 10. ubi Paulus Apostolus inquit; Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oporter iudicari, Et vers. 21. Caesarem appello. Et v. 21.


page 464, image: s0536

inquit Festus: Iussi servari eum donec mitterem eum ad Caesarem. 2. *sebaso\s2, Augustus, Actor. 25. v. 21, 25. Quibus nominibus eriamnum Romani Imperat. utuntur. 3. *ku/rios Dominus. Actor. 25. v. 26. Quod tamen nomen ipse Tiberius repudiavit; ut postea dicemus.

CAPUT II. DE PROGRESSV. I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, sive Personae eius descriptio.

I HAbitus animi. Natura Tiberii suit saeva, impura, et tamen hypocritica, ironica, et saevitiae occultatrix. Non enim eorum, quae appetebat, quicquam prae se ferebat, et eorum, quae dicebat, nihil facere volebat: Sed cum verba voluntari suae contrariafaceret, quicquid appertebat, recusabat, et quicquid oderat, amplectebatur. Suidas in Tiber. Aurelius Victor hoc ipsum hisce verbis enarrat. Ingenio fuit insidiosus, simulans ea se velle, quae nollet: His quasi infensus, quibus consultum cupiebat, iis vero quos oderat, quasi benev olus apparens. Theodorus Godareus, Praeceptor eius, eum in Rhetoricis informavit, et naturam, ingeniumque eius, prinmus sagaciter prospexit, atquesimilitudine aptissima expressit, subinde eum in obiurgando appellans phlo\n a(/i mati pefurame/non, lutum sanguine maceratum. Quo insinuare voluit, quod, licet natura Tiberii humanitatem prae se ferret extrensecus, tamen serudelitate et saevitia referta sit intrinsecus. Quod etiam eventus comprobavit. Nam tandem Tiberius in Tyrannum degeneravit.

II. Habitus corporis. Corpore fuit amplo atque robusto, statura, quae iustam excederet. Latus ab humeris et pectore, ceteris quoque membris, ussque ad imos pedes aequalis et congruens. Sinistramanus agiliore ac validiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito terebraret: caput pueri, vel etiam adolescentis talitro vulneraret. Colore erat candido, capillo pone occipitiumsubmissiore, in quo tamen crebri et subtiles tumores, cum praegrandibus oculis, et qui, quod mirum esse,t noctus etiam et in tenebris viderent, sed ad breve tempus, et cum primum asomno patuissent, demum rursus hebescebant. Incedebat cervice rigida, et obstipa, adducto fere vultu, plerumque tacitus: nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone, eoque tardissimo: nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. Quae omnia ingrata atque arrogantiae plena et animadvertit Augustus in eo, et excusare tentavit saepe apud Senatum et populum, profellus; Naturoe vitia esse, non animi. Valetudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus pene toto, prope illaesa, quamvis a trigesimo aetatis anno arbitrau eam suo rexerit, sine adiumento consiliove Medicorum. Haec Suetonius in Tiber. §. 68.

Silimilter Tiberio in senectute quoque corporis habitus dedecori fuit: quippe illi praegracilis et incurva proceritas, nudus capillo vertex, ulcerosa facies, et plerumque medicaminibus interstincta. Tacitus 4. Annal. 9.

AXIOMAL. Sicut formoe decor ad conciliandos hominum animos p0lurimum momenti habet: Ita nihil est, quod facilius conte mtui redd at homines obnoxios, quam deformitas.

Rationem reddit Ecdorus poeta Graecus apud Stohoeum sermone 88. Cuius versus sic redditi:

Faciem aspectu deformem possidens,
Mores etiam eiusmodi habes.
Ex malo enim Natura malum producit,
Ut ex vipera rursum vipera nascitur.

AXIOMA II. Quodamfamillioehabent not as genitivas, quas Aristoteles in Arte poetica vocat shmei=a su/mfuta.

EXEMPLA.

I. Habemus in TIBERIO Imp. qui noctu et in tenebris oculis suis videre potuit, uti modo dictum est. Dio a)mbluwpi/an nominat.

II. Ita Iulius Casur Scaliger. lib. 1. Histor. Animal. de se scribit, quod oculos habuerit xarwpou\s2, h. e. quod de nocte experrectus videre potuerit per horam vel amplius obiecta, non luce quidem clara, sed instar crepusculi, quod Graecis luko/fws2 dicitur. Idem Iosephus Scaliger de parente et se ipso narrat in vita patris et consutatione fabulae Burodniame.

II. ACTA TIBERII IUVENILIA.

Tiberius in artibus liberalibus a praeceptore suo Theodoro Godareo similiter in lingua Graeca et Latina, et praesertim in eloquentiae studio diligenter informatus est, in quo ita profecti, ut novem annorum puer patrem Tiberium defunctum pro rostris laudarit. Suetonius in Tiberio.

In oratione latina sequutus est Corvinum


page 465, image: s0537

Messalam, quem senem adolescens observaverat. Sed atsectatione et morositate nimia obscurabat stylum. Composuit et carmen lyricum, cuius est titulus: Conquestio de Iulii Casaris morte. Fecti etiam Graeca poemata, imitatus Euphorionem, et Rhianum, et parthenium: Quibus poetis admodum delectatus, seripta eorum et imagines publicis Biliothecis inter veteres et praecipuos auctores dedicavit: et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eum multa de his ediderunt. Suet onius in Tiberio, §. 70.

III. ACTA OECONOMICA. I. Uxores.

Uxores duas habuit. Prior fuit AGRIPPINAM. Agrippae filia, neptis Pomponii Attiei Equitis Romani, ad quem sunt Ciceronis Epistolae; cum qua coniunctissime vixit, et ex ca filium Drusum suscepit. Suetonius in Tiber. §. 7.

Posterior uxor suit IULIA Augusti filia: Hanc, dimissa Agrippina, invitus ducere est coactus, cuius mores improbavit, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem. Sed Agrippinam et abegisse post div ortium doluit, et semel omnino ex occursu visam, adeo contentis et tumentibus oculis prosequutus est, ut custodita sit, neunquam in conspectum eius posthac veniret. Cum Iulia primo concorditer et amore mutuo vixit, sed postca ortis inter eos dissensionibus factum est, ut perpetuo secubaret, intercepto communis filii pignore, qui Aquileiae natus infans exstinctus est.

III. Filii.

PRIMO, FILII eius naturales fuerunt duo. Unus fuit TITUS DRUSUS, quem ex Agrippina suscepit. Hic nulla re, quam vinolentia patrem repraesentavit, ebriosus ut pater, et diu post, cum Imperator factus esset Tiberius, vel intemperantia et morbo consumptus, vel, ut alii seribunt per Seianum veneno sublatus est. Alter filus naturalis, natus ei fuit ex Livia, qui Aquileiae infans exstinctus est.

SECUNDO, FILIUS eius adoptivus fuit GERMANICUS; a Druso fratre prognatus. Hunc enim adoptare conactus est, sic ut adoptione facta, protinus Augusti Octaviani nepos esset.

IV. ACTA POLITICA ET POLEMICA.

I. Acta Tiberii, antequam pervenit ad Imperium.

Tiberius aetate confirmata civiles honores petiit, quos et consequutus est, nempe quaesturam, praeturam, consulatum, et tribunitiam potestatem. Suet onius in Tiber. §. 9. Illustrium quoque caularum patronus suit. Pro Ladoicenis, Thyatirenis, chiis, terraemotu afflicrtis, opemqueimplorantibus, Senatum deprecatus est.

Vamium Cepionem, qui cum Varrone Muraena in Augustum conspiraverat, reum Maiestatis apud Iudices fecit et condemnavit, Suetonius in Tiberio §. 8. Ad militiam ab Augusto missus multa feliciter gessit. Stipendia prima expeditione Cantabrica Tribunus militum fecit: deinde ducto ad Orientem exetcitu, regnum Armeniae Tigrani restituit, ac pro tribunali diadema imposuit. Recepit et signa, quae M. Crapo ademerant Parthi. Posthaec Galliam Comatam anno fere rexit, et barbarorum incursionibus, et Principum discordia inquietam. Postea Rheticum Vindelicumque bellum, tum Pannonicum et Germanicum gessit: unde trimphales honores consequutus est. Suetonius in Tiber. §. 9.

II. Imperii occupatio, eiusque occasio.

Postquam caius et Luius, Augusti ex Agrippa et Lucia filia nepotes, intra triennium defuncti essent, Augustu instinctu Liviae uxoris Tiberium adoptavit cum Agrippa posthumo. Tiberius autem Germanicum fratris sui filium adoptare coactus est, sic, ut protinus adoptionefacta, Germanicus Augusti nepos esset. Suetonius in Tiberio, §. 15.

Augusto nutem Nolae in. Campamia mortuo, Tiberius ex itinere, quo ad bellum in Illyricum Profecturus, et ex quo literis Liviae matris revocatus erat, Romam reversus, Senatum, iure Tribunitiae potestatis, quam gerebat, convocavit: perlectoque Augusti testamento, maximos gemitus et dolores simulavit, principatum tamquam servitutem onerosam recusans. quod singulari astu fecit, ut quid singuli dicerent, velsentirent, exploraret, sicut Aurelius Victor seribit. Suetonius de hac eius in recusando imperio simulatione §. 24. ita scribit: Principatum diu recusavit impudentissimo animo; Nunc adhorrantes amicos in crepans, ut ignaros, quanta bellus effect imperium;


page 466, image: s0538

nunc precantem Senatum, et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens, ut qui dam patientiam rumperent. atque unus in tumultu proclamaret: Aut agat, aut desistat. Alter coram exprobraret, cateros quod polliciti sune, tarde proestare: Sed ipsum quod proesiet, tarde polliceri. Tandem quasi coactus, et querens miseram et onerosam iniungi sibi servitutem, recepit Imperium: nec tamen aliter, quam ut, depositurum se quandoque, spem faceret. Ipsius verba haec sunt: Dum veniam ad id tempus, quo vobis aequum possit videri, dare vos aliquam senectuti meoe requiem. Suetonius in Tiberio §. 24.

AXIOMA. Simulatores et dissimulatores pessimi ingenii sunt homines.

Nam turpe est aliud loqui, aliud sentire, inquit Seneca Epistola 24. Similiter Homer. Iliad, graphice loquitur, quando ait,

*e)xqro\s2 ga/r moi kei=non o(/mws2 a)i+\dao pu/lhsin,
*o(/s2 x) e(/teron me\n keu/qei eni fresi\n, a)/llo de\ ba/zei.
Odi illos ceustra Erebi, quicumque loquumtur
Ore aliud, tacitoque aliud sub pectore condunt.

Qui vero hoc vitio laborant, illi a)kki/zein dicunnur, h. e. dissimulare ea, quae maxime cupiunt. Inde )*akkis1mo\s2, Accismus dictus, qui est ficta dissimulatio, cum scilicer, quae maxime cupimus, nos velle dissimulamus. De quo Olympiodorum vide. Ex talibus argutiis et sutelis Tiberius totus erat compositus.

III. Imperii admonistratio.

Tiberius arte Imperium adeptus, initio bonus suit Princeps, sed postea malus est factus.

AXIOMA. Magna est mixtura in magnis viris virtutum et vitiorum.

Nam scitum est Platonis dictum: *ai( mega/lai fu/s1eis2 mega/las2 ekfe/rousi kaki/as2. h. e. Heroicae naturae ut magis vittutibus inclarescunt, ita non levioribus vitiis sunt obnoxiae. Et sicut in Aegypto nascuntur optima simul remedia, ac nocentissima venena: Ita et magna bona, et magna mala Rei publ. a magnis istis viris impendent. Hinc recte Lucanus ait:

------- Plerumque mitissima sors est
Regnor um sub Rege novo.

Quia sciunt omnes novum imperium inchoantibus utilem esse clementiae samam. Petr. Grager Tholosan. lib. 8. de Republ. cap. 1. pag. 537.

Quare non confidendum est laetis initi iis gubernatorum et Principum, cum pauci fint manibus, pedibus et mente tetra/gwnoi. Et recte Bodinus lib. 4. de Republ. cap. I. pag. 591. ait. Magnae virtutes initio Principatus non possunt esse diuturnae. cuius ratio ca videripotest, quod qui principio tam clarus et illustris apparet, simulationem vultu tegat necesse est. Quo in genere Tiberius omnes superavit. Sicut Xiphilinus de co scribit. Tiberius, inquit homo magnis virtutibus praeditus, coopertusque sceleribus, ac ambobus pariter usus, quasi tamen in alterutro se exercuisser. Similia exempla habemus id Saule, Ioa, Amasia, Osia, aliisque, qui initio boni et felices fuerunt Reges, sed postea a se ipsis degenerarunt, uti in Historiis nostris sacris prolixius su\n *qew=| dicemus.

I. VIRTUTES TIBERII. I. Humanitas.

Tiberius in initio Imperii humanus erga omnea erat, praecipue vero Senatum et Senatores omnes usque ad submissionem veneratus, humanitatis prope excedebat modum, liberatisque speciem quandam exhibehbat, conservatis Senarui ac Magistratibus digniatate pristina ac potestate. Neque enim tam parvum quicquam, neque tam magnum publici privatique negotii fuit, de quo non ad patres conscriptos referret: Quaedam adversus sententiam suam decerni, ne questus quidem fuit.

II. Modestia et humilitas.

Singularis quoque Modeffia et Humilitas initio in Tiberiofuit. Nam cuidam, a quo fuerat DoMINUS appellatus, denuntiavit ne seamplius contumeliae causa ita nominaret. Quanta modestis in tanto Principe? Nunc quidam nihil audire possunt, nisi sacras Maiestates, Gratiosas Celsitudines, et Reverendissimas Dominationes Erasmus lib. 6. Apophthegmatum.

III. Veracitas.

Veritatis quoque amans Tiberius fuit. Nam adulandi studium (quod mendacii species est) in primarii Rei publ. Romanae viris derestatus, et indigne ferens, quoties e Senatu egrediebatur, apud se exelamabat: Ohomines ad servitutem paratos Tacitus.


page 467, image: s0539

IV. Frugalitas.

Macelli annonam Senatus arbitrio quotannis temperandam censuit. Et ut Parsimoniam publicam exemplo quoque iuvaret, solen nibus ipse cenis pridiana saepe ac semlâ opsonia apposuit, dimidium que aprum, affirmans: Omnia eadem habert, qua totum. Sueton. in Tib. §. 34.

V. Liberalitas et Benevolentia

Liveralis quoque et benevolus erga subditos suit; Unde magnam eorum benevhentiam sibi concilivit. Nam narrat Suetonius in eius vita §. 32, illum Praesidibus, onerandas tributo provincias suadentibus, ita rescripsisse; Boni pastoris est, tondere pecus, non deglubere. Quam merito laudatam, et ab omnibus approbatam sententiam sic exculit Dio: *kei/rasqai/ mou ta\ pro/bata, a)lla\ ou)k a)picu/rasqai bou/lomai. h. e. Tonderi pecus meum volo, non ad vitam usque radi. Imitatus hac in re Alexandrum Mago. qui Praefecto cuidam monenti eum, longe plus vectigalim a subditis auferri posse, it arespondit: *kai\ khpwro\n misw=, to\n ek r(i/zwn ekte/mnonta ta\ la/xana. Olitorem odi, qui radicitus olera exscindit. Praeterea si quid alicui largiretur, id confestim se inspiciente numerari iussit, magna adhibita cura, ne idem sibi, quod Augusto, eveniret, cuius numerum per magnam partem dispensatores detrahere consueverant.

VI. Prudentia.

Prudentia Tiberii effulget tum ex Augusti Imperat. verbis. Nam de Tiberio dixit, se Romanis cum Imperii successorem relicturm, qui numquam eadem de re bis consultasset. Quoniam Tiberius plurimum consiliis praesentibus valuit, Plutarch. in Apophth. Tum ex ipsius Tiberli legibus atque institutis politicis. Nam

I. Prudenter statuit, non facile, nec celeriter praefecturas aut Magistratuum dignitates esse mutandas. Cum enim amici quer erentur, illum potestates ac imperia fecisse perpetua, reposuit illud: Hirudines, et muscas, multo sanguine hanusto, quiescere, et minus graves molestasque esse: recentiim vero morsus esse accerrimos. Sic novos Magistratus, quicquid sanguinis est ac medullarum, aviditate summa haurire, ut veteri proverbio dicitur: Non parcit poulis Regnum breve. Nicephor. Histor, Eccles. lib. 1. Cap. 17. Sicut enim crebra victus mutatio in corporibus hominum a Medicis: sic Magistratuum mutatio in rebus publ. im probatus. Hinc Bondinus lib. 4. de Republl. cap. 4. peg. 680. pulchre scribit: Praestar magistratus esse perpetuos, quam annuos: Quia tam brevispatio, id est, annuo, nihil recte geri potest. Prius enim Imperium deponere necesse est quam, quid gerendum sir, intelligatur: aut rebus perceptis et plane cognitis, cum operi manus admovere coeperis, repente novus magistratus aderit, qui manum de tabula: tum huic alius, atque alius identidem substituerunnovi omnes. Ita Res publica magistratibus rerum gerenda tum usit peritis semper caritura est.

II. Prudentiae quoque signum fuit, quod firmum fixumque ei fuerit, non omittere caput rerum Romam, unde in omnia regimen. Nam Sapiens est monitum Politicorum: Principem in umbilico Imperii consistere debere; sicut Calanus Phillosophus Indus Alexandro Magno aenigmatice, sed valde venuste insinuavit. Nam scribit Platarchus in vita alexand. Taxilen uni inter Gymnosophistas celebri Calano persuasisse, ut Alexandrum coveniret, cumque erudito aliquo phiosophemate oblectaret. paruit Calanus, et ad Alexandrum introductus corum aridum in solum proiecit, eiusque extrema vicissima calcavit. Quod hum ab ipso fieret, aliae semper atque aliae partes attollebantur: cum autem medium calcasset, extremitates citcumcirca quiere permansere. Qua re mon re voluit Alexandrum; ne in regni extremitaribus se contineret, sed medium, adeoque caput Imperii premerest. Sic enim ipsum circumiacentia facilius in offcio retenturum.

III. Leges quoque vestiarias Romae tulit, ne quis vir serica verste uteretur; neque aurea vasa, nisi ad rem sacram, haberet: uti Dion scribit. Quibus legibus prudenter Republ. Romanae consuluit. Nam multis modis in vestitu pecari solet, nempe pretiositate, superfluitate, novitate, levitate, etc. Quare officum Principis est, sivic et iam malo obviam ire. nam luxum in vestitu sequitur paupertas. Saepe enim subditi conguntur, ob impensas in vestitum superflum aut pretiosum factas, immobilia vendere, furari, vel dol ose negotiari: id quod prudens Magistratus legibus vestiariis antevertere debet; sicut Tiberius fecit. Nam conviviorum et vestim luxuria aegrae civitatis est indicium. Seneta Epist. 115. Vide Petr. Gregor. Theolosan. lib. 4. de Repuhl. cap. 11. pag. 234.

IV. Sub Tiberio Senatusconsultum factum est, exsecutionem sentetiae in facinorosos latae ad decem dies esse differendam, referente Suetonie in Tiber. §. 75.Unde pater, quod Pilatus (qui a Tiberio Praeses Iudaeae constitutus erat) contra leges Romanas peccarit, indulgens Iudaeis festinam supplicci christi exsecurionem. De duobus


page 468, image: s0540

latronibus simul cum Christo crucisixis non commenorant Evangelistae, quod tum demum mortis sententia in eos fuerit pronuntiata; procul dubio igitur ante dies aliquot crucis supplicium ipsis dictatum fuit: Sed Christus Servator noster sine ulla mora interposita, post prolatam mortis sententiam ex urbe ad supplicii locum fuit eductus; uti patet ex Iohan. 18. vers. 14, 15. 16. cap. 19. vers. 16, 17. Matth. cap. 27. v. 31. Marc. 15. v. 20.

VII. Patientia.

Iniuriarum patiens suit Tiberius. Cum enim conviciis et famosis carminibus impeteretur, amicis ad ultionem eum hortantibus, respondit: In civitate libera linguam mentemqueliberam esse debere. Erasmus lib. 6. Apophthegmatum.

Cum dictis quorundam parum honestis adspersus esset, et a Senatu admoneretur, ut maledicos puniret; Non tantum, inquit, otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus. si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sinetis: Omnium inimicitiae hoc praetextu ad vos deferentur. Suetonius Tiber. 3. 28. Erasm. lib. 6. Apopnthegm.

Diogenes Grammaticus Sabbatis Rhodi disputare solitus, Tiberium ad se venientem, ut ipsum extra ordinem audiret, non admisit, sed per servulum suum in diem septimum distulit. Is cum Romam venisset, et pro Caesaris foribus astaret, cupiens illum salutare: Tiberius iussit, ut post septimum annum rediret. Nec alia poena tantam Grammatici superbiam ultus est. Erasmus ibidem.

II. VITIA TIBERII.

Tandem Tiberius firmata potentia ingemium nudavit; et vitia diu dissimulata proruperunt.

I. Ebriositas.

Tiberius utroque filio, nempe Druso naturali, et Germanico adoptivo orbatus, Capreas in insulam se contulit. Ibi Rei publ. curam plane abiecit, et dies noctesque epulando potandoque consumpsit. Unde ob nimiam vini aviditatem pro Tiberio Claudio Nerone, Biberius Caldius Mero a ioculatoribus dictus est. Praemia quoque compotatoribus largitus est. Nam ignotissimum quaesturae candiatum nobilissimis anteposuit, ob epotam in convivio, propinantese, vini amphoram.

II. Libiodo et Voluptas.

Nam secessu Capreensi portentosae libidinis exempla invexit. Unde propter lasciviam et libidines, per lepidam ad nomen Insulae allusionem, vulgo Caprineus dictus est. Quo nomine Hircus vitulus appellatus est. Sexto Claudio libidinoso et prodigo seni, olim ab Augusto ignominia notato, et a se ante paucos dies apud Senatum obiurgato, cenam ea conditione condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur, iuxta vulgatum versiculum:

Et Venus in vinis, ignis in igne furit.

Wie Feu'r vom Fever grösser wird:
So Sauffen Unzucht leicht gebiert/
Die Leut' in freche Geplheit führt;
Wie man's an diesem Kaiser spührt.

Ausonius tali epigrammate eum perstrinxit:

Praenomen Tiberî nactus NERO, primaiuventae
Tempora laudato gessit in imperio.
Frustra dehinc solo capre arum clausus in antro,
Quae prodit vitiis, credit operta locis.

III. Levitas.

Nam I. Omnibus delatoribus, quaestus causa, tantum tribuit, ut nemini fidem abrogaret, sive quid veri, sive falsi referret.

II. Adulatores amavit, eorumque titillantes laudes libenter audivit. Plutarch. de discrim. adulatoris et amici, fol. 37. tale exemplum recenset: Tibirio Caesare curiam aliquando ingresso, exsurgens adulatorum unus: Ipsos, ait, qui liberi essent, dicere oportere libere, nec quicquam dissimulare vel supprimere, quod in rem foret. Cum ita excitasset omnes, facto ei silentio, suspensoque Tiberio, Audi, Caesar, infit, in quo te culpemus cuncti, nec promere apetrte quisquam audet. negligis temet ipsum, perditum is corpus, curisque et laboribus pro nobis conficis perpetuo, neque nocte neque die laxamentum sumis. Huiusce multa cum ille declamaret: Cassium Severum memorant Oratorem dixisse: *au(/th tou=ton h( par)r(hsi/a to\n an)/qrwpon a)poktenei=. Haeclibertas hominem perimet.

IV. Tyrannis et crudelitas.

Tyrannorum nota, ex quibus agnosci possunt, sequentes sunt.

I. Tyranni suspicaces sunt. Sic Tiberius multos interfecit: quia erat in eo natura suspicax. M. aemilius Scaurus, (ut narrat Dion. in vita Tiberii §. 13.) nullo scelere admisso, captus ob Tragoediam, quam composuerat, in eundem quem scripserat, casum incidit. Atreus poemati nomen erat, in eoque cohortabatur, ad exemplum Euripidis, eum, qui foret sub imperio, ut Principis stultitiam ferret. Qua re cognita, Tiberius rem omnem ad sespectare


page 469, image: s0541

arbitratus seque propter caedes factas intelligi Atrei nomine, dixit se Scaurum Aiacum facturum: id quod evenit. Nam ipsum eo deduxit, ut sibi mortem afferre cogeretur: non tamen de hac re facta est accusatio,sed quod Livillae stuprum intulisset. Multi enim ob hanc causam supplicio affecti sunt.

II. Tyranni omnes magnos et excellentes viros oderunt. Qui enim non habet conscientiam propriae virtutis, invidet alienae, et metuit insidias sine probabili ratione. Franc. Patrit. l. 2. de regno p. 74. Anti-Machiavell. l. 3. p. 365. Et recte Salustius in Catilina inquit: Tyrannis boni, quam mali, suspectiores sunt, semperque ilis aliena virtus formidolosa est. Talis erat Tiberius in Germanicum et Seianum. Et hac de causa magnis viris semper observatum, ut rebus a se praeclare gestis nihil ipsi efferrentur, sed omnia Principibus suis rescriberent. Docent de Germanico Tacitus, qui Germanis devictis congeriemarmorum struxit, superbo cum titulo: Debellatis inter Rhenum Albimque nationibus, exercitum Tiberii Caesaris ea monumenta Marti et Iovi et Augusto sacravisse. De se nihil addidit, metu invidiae.

III. Tyranni liberas voces audire nolunt. Nam in eo distinguuntur Principes boni atque tyranni. Boni Principes sententiam licet liberam patienter audiunt, et neminem interrumpunt, sicut Plinius pulchread Traianum Imper. ait: Finem sermonis suus cuique pudor, non tua superbia,facit. At Tyranni contrarium faciunt. Ita Messala Valerius a Tiberio interrogatus: num se mandante suam sententiam dixisset, respondit: Se sponte dixisse: neque enim in iis, quae ad Rem publ. pertinent, consilio, nisi suo usurum. Hippolyt. a Collib. in Consiliar. suo. p. 198. Et hac de causa Tiberius matrem suam Liviam, libere eum nonnumquam momentem, nominabat Ulyssem stolatum. Hic recte Demosthenes ait: *o(/ti tu/rannos a(/pas2 e)xqro\s2 e)leuqeri/a| kai\ no/mois2 e)nanti/os.

IV. Tyranni sunt sanguinolenti, quosvis homines sine discrimine trucidantes, et nova suppliciorum genera excogit antes.

Exemplum habemus in Tiberio, qui saevissimus et sanguinis humani sitientissimus fuit. Nam saepe leve ob crimen homines morte multavit, et crebra postremis annis Tiberii erant supplicia: ut nullus a poena hominum cessaret dies, nereligiosus quidem ac sacer: animadversum in quosdam ineunte anno novo, accusati damnatique multi cum uxoribus atque liberis vis: interdictum, ne capite damnatos propinqui lugerent. Nemini delatorum fides abrogata: omne crimen pro capitali receptum, etiam paucorum simliciorumque verborum: quibusdam custodiae traditis, non modo studendi solatium ademptum, sed etiam sermonis et colloquii usus. Diu verum eius crudelitatis signum, scopulus praealtus in Caprearum insula offensus est, a quo praecipitari damnatos spectabar; quos nautae ad id praeparati remis fustibusque exceptos occidebant. Semel quoque humanitatis ac bonorum morum terminos transgressus, uno die viginti damnatorum liberos occidit, in quibus aliquot forma insignes fuerunt puellae, quas antea a carnificibus incestari iussit. Novum etiam tormenti excogitavit genus, cum arcte devincto quibusdam genitali membro, ebrietatem superadderet, ut per eum modum impedita urina, magno dolore discruciati tandem perirent: qua saevitia serae similior, quam homini, factus, cum nesuo quidem generi pareceret, Tibirium Drusumque Germanici, quem ipse adoprarat, filios in carcere fame confecti, adeo ut Drusus inventus fuerit, culcitram prae fame nimia momorisse. Camposulig. lib. 9. cap. 2. Dion scribit, quod Tiberius, post mortem Augusti, legatum populo Romano promissum solverit, motus, quod quidam defuncto in aurem insusurraverat, ut Augusto nuntiaret, sua legata nondum esse distributa. Quem tamen Tiberius statim interfecit, iussitque, ut ipse nuntium noc ad Augustum perferret. Reliqua crudelitatis prorus Tyrnnicae exempla, quis brevi oratione complectatur? Saeviit enim tam in suos, quam alienos,excogitatis fictisque criinibus, etiam levissimis, eos subvertens.

AXIOMA.

Plutarchus: *tu/ranno/s2 e)si zw)=on sarkofa/gon. vel, ut Plato inquit: Homines, semel gustata carne humana, siunt lupi. Nam quando semel Tyranni sanguine innocenti manus suas polluerunt, postea finem caedium non fecerunt; sicut Lucanus pulchre ait:

—— Nullus semel ore receptus
Pollutas patitur sanguis mansue scere fauces.

Exemplum habemus in Tiberio. Unde hic versus ignominiosus in eum scriptus est:

Fstidit vinum, quia iam sitit iste cruorem:
Tam bibit hunc avide, quam bibit ante merum.

V. Tyranni *ske/mmata politika\ legum in speciem obser vatarum excogit ant.

Exempla.

1. Ita Tiberius, cum in Seiani familiam saeviret, legeque cautum videret, aut potius, conscientia turpitudinem detegente, non fas esse videret,


page 470, image: s0542

virginem innoeentem in carcere necare, filiam Seiani prius stuprari fecit a carnifice, et tandem necari, fic turpitudini occursum arbitratus. Nam ita scribit Dion in Tiber. Liberi Seiani ex Senatus consulto necati sunt: filia, quam pactus erat Claudii filio, constuprata prius a carnifice, tamquam impium foret virginemin carcere perire, postea occisa est. Suetonius ita scribit: Immaturae puellae, quia more patrio nefas esset virgines strangulari, vitiatae prius a carnisice deinde strangulatae.

2. Idem Tiberius, cum vetere Senatusconsulro in caput domini servos interrogari, et per tormenta inquirere non liceret, libonem autem e medio sublatum omnino vellet: cum deessent condemnandi hominis argumenta, Callidus et novi iuris repertor Tiberius (ita loquitur Tacitus lib. 2. §. 4.) mancipari singulos actori publico iubet; ut sic ex hoc dominio in aloud translati,quaestionibus contra Libonem subici possent. Nec semel contentus hunc ludum ludere, iteravit in servis Silonis. Verum et hic quamquam cavisse satis visus, vanissimum tamen eius eu(/rhma fuit. Dum enim morem maiorum sive vetus Senatusconsultum illaesum se praestare arbitratur, impingit in ius gentium, quo dominum transferre in alium dominum fas neutiquam est. Non igitur novi iuris repertor Tiberius fuit, sed notae veterisque iniuriae.

VI. Tyranni sunt simulatores pessimi. Quia bladientes fallunt, h. e. aliud dicunt, aliud sentiunt.

Ita Tiberius,quos summe oderat, illos impense se diligere simulabat, illisque publice benefacieat.

Exempla.

1. Ita Tiberius Libonem ornabat praetura, quam tacite oderat, convictibus etiam adhibebat, non vultualienatus, non veribs commotior: adeo iram condiderat.

2. Valer. Maximus l. 9. c. 11. de Lucio Aelio Seiano scribit, illum Tiberio Caesari prius familiaritate coniunctissimum. sed postea obsuspiciones inimicum factum. Hunc Principis amicitia illustrem fecerat, atque ad summos honores evexerat, adeo ut eius natalis publice velut Caesaris celebraretur, statuae omnis generis, atque etiam aureae, passim ab omnibus ponerentur colerenturque, utque tandem apud Senatum, omnemque populum maiore in auctoritate, quam ipse Tiberius esset. Itaque nimis exaltatum, iamque metuendum, astu et dolo subvertit. Spe etenim affinitatis atque tribunitiae potestatis obiecta, deceptum, hihilque sinistri suspicantem, subito aggressus, velut res novas adversus Rem publicam atque se molientem, longa et eriminosa epistola e Cpreis (ubi tunc haerebat Tibarius) ad Senatum scripta, infensissime accusavit. Seianus mox ab omnibus desertus, iussu Senatus in carcerem raptus, cum omni stirpe et samilia occiditur. Cadavera biduo publice ludibrio habita, denum in tiberim proiecta sunt, et acerba inquisitio contra eius familiares et amicos instituta. Ipsius nomen non diu antea Consulis, tamquam populi Romani hostis, e fastis ac monumentis publicis erasum, statuae passim deiectae atque conflatae,ac memoria decreta abolita est. Vide Dion. in Tiberio §. 11. 12. et Corn. Tacitum lib. 5. §. 2.

VII. Tyranni invidia laborant.

Exemplum pulchrum habemus in Tiberio, sub quo inventum est vitri temperamentum, quo felxile fiebat, ut, licet in terram proiceretur,tamen non frangeretur; sed tota ea officina a Tiberio exsticta est, neargenti et auri metalla vilescerent. Male factum. Nam ars vitriaria est ars mirabilis, multisque hominibus utilis: Ideoque non est damnanda, ut fecit Tiberius;sed potius commendanda. Nam vitriarii candentem materiam e cinere liquefactam, eque fornacibus depromptam, ac ferreis fistulis adhaerentem, uno vel altero flatu in calices, pateras, aut in quam velint, poculi formam, magnitudinemve, mira dexteritare confestim reducunt. Tale u(alourgei=on Ebersbachii Nassoviorum apertum est; ad quod undecumque visendi studio multi se recipiunt, artemque eximie commendant.

VIII. Tyranni malam conscientiam habent. Nam quamdiu vivunt, Furiae diraeque Ultrices impurum eorum animum, Deo hominibusque infestum, ita excarnificat, ut neque vigiliis, neque quietibus sedari possint; uti pulchre inquit Anti-Machiavellus lib. 3. pag. 560. Exemplum elegans habemus in Tiberio Imperatore. Nam ille non vidit tantum, sed sensit quoque dolrem suum, eumque fatetur significantissimis verbis apud Tacitum lib. 6. Annal. c. 6. Quid scribam vobis, P. C. aut quomodoscribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore? Dii me Deaeque peius perdant, quam perire quottidie sentio, si scio. Ad quae ita commentatur Historicus: Adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoquein supplicium verterant: Nequ frustra praestanissimus sapientia firmare solitus est, si recludantur Tyrannorum mentes. posse adspici laniatus et ictus, quando, ut corpora verberibus, itasaevitia, libidine, malis consultis animus distrahitur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur. Hinc recte Seneca: Conscientia, inquit, etiam


page 471, image: s0543

in solitudine anxia et sollicita est; imo neque vigiliis, neque quietibus sedari potest. Haec ille. Fugerat Tiberius in Campaniam, sed circumferebat ubi que tormentum suum: neque aliud agebat, quam correpti inter navigandum nausea solent; si in lintrem e lembo, rursumque inde in triremem conscensant, nihil tamen efficiunt, quia bilem et metum secum transferunt:ut eleganter inquit Plutarchus lib. de Tranquillitate Animi.

V. *e*p*i*x*a*i*r*e*k*a*k*i/*a.

Tiberius fuit e)pixaire/kakos. Nam ita patriae et commodis publicis infestus exstitit, non suis tantum, ut Primamum felicem praedicarit, quod superstes omnium suorum exstitisset. Suetonius in Tiberio. Et, versum illum Tragici Poetae in ore habere solitum, Dio scribit:

*e)mou=qano/ntos gai=a mixqh/tw puri/.
Me mortuo miscenatur igne terra.

Nero hanc vocem inhumanam monstrose corrigens: Imo (inquit) *e\mou=ge zw=ntos, me adhunc vivo.

CADUT III. DE EGRESSV.

I. Mortis genus. Tiberius iter instituit versus Romam; sed cum Appia via usque ad septimum lapidem iam processisset, mutata subito sententia retro abbit, prospectis modo, nec aditis urbis moenibus. Rediens in languorem incidit, quem tamen, uti et aegritudinem subsecutam, sedulo dissimulare ftuduit, et Capreas, insulam suam, repetere. Sed frustra. Nam licet morbum sustentaret aliquandiu, Misenum usque devectus, nihilque ex ordine vitae quottidinao praetermittetet, ne convivia quidem ac ceteras voluptates; tamen accedentibus ad morbum offensis aliis, animam exuit in Campania, in villa Lucullana. Nonnulli existimant, venenum ei a Caio (qui in imperio successit) datum lentum atque tabificum. Alii in remissione fortuitae febris cibum defideranti negatum. Aliqui etiam scribunt, pulvinum ei iniectum, cum extractum sibi deficienti annulum mox ad se rediens requisivisset. Senecae hac de re qpud Suetonium haec sunt verba: Tiberius intellecta defectione exemptum annulum quasi alicui traditurus, parumper tenuit, deinde rursus digito aptavit, et compressa sinistra manu iacuit diu immobilis, subitoque vocatis ministris, ac nemine respondente, consurrexit, nec procul a lectulo deficientibus viribus concidit. Suetonius in Tiberio §. 73. Adiutum Caium nonnihil etiam Macronis opera creditum est: qui praefectus praetorianis militibus post Seianum, adolescenti isti se iam dabat, praesertim valetudine senis Imperatoris affecta et desperata. Quod ipsum aliquando odoratus Tiberius, dixit, Bene tu, qui sole occidente relicto, ad Orientem te confers. Dion in Tiberio §. 13.

II. Tempus. Obiit Tiberius A. C. 38, die 16 Martii, cum imperasset annos 22, menses 7, dies 5, et vixisset an. 78. ante Christum concemptum an. 39. et post eundem natum 39.

III. Gaudium populi ob mortem Tiberii. Populus morte eius ita laetatus est, ut in Tiberim proieciere sese velle corpus clamore magno ostenderit, quo Tiberis Tiberium absumeret; nihilominus tamen corpus eius a Miseno Romam per milites deportatum, ibique publico funere crematum est; cum plerique Deos Manes orassent, nemortuo sedem nullam, nisi inter impios, darent. Suetonius in Tiberio §. 75.

ACTA ECCLESIASTICA, sub Imp. TIBERIO.

I. ANNO mundi 3999. Imperii vero Tiberii Caesaris 15. IOHANNES Zachariae Sacerdotis, (quam tradunt intra templum et altare occisum esse a Pharisaeis, propter confessionem de Messia concepto et exhibito) et Elisabethae filius, a Deo vocatus in ipso festo clagngoris Tubarum, quod in diem 1. mensis septimi iuxta Calendarium Iudaic. (sicut ex Levit. 23. 24. patet) iuxta Roman. vero vel in menses Septembri vel Octobri incidebat, tamquam tuba praesentem Messiam renuntians, officii sui sancti munus auspicarus est, et Evangelium voce contenta et plena docuit, et ad vitae sanctimoniam atque paenitentiam omnium ordineum homines magno successu excitavit: ac tamquam inchoator Novi Testamenti, novum ritum, nempe Sacramentum Baptismi, orsus est. Ex quo Baptistae nomen accepit. Plurimi autem ad ipsum confluxerunt, et abluti aquis peccata sua confessi sunt. De vocatione Baptistae, de initio, progressu, et successu praedicationis, et baptismi ipsius usque ad baptismum Christi, vide Matth. c. 3. v. 1, ad 13. Marc. c. 1. v. 1, usque ad 9. Luc. c. 3. v. 1, ad 19.

NOTA.

Quia supra diximus, Iohannem munus suum inchoasse in festo Clangoris Tubarum, de eo notandum, quod fuerit sollennitas sacra primo die mensis septimi celebranda, qua animi Istanelitarum ad festum Propitiationis instans clangore tubarum excitabantur. Levit. 23. vers. 24. In mense septimo, dieprimo erit vobis Sabbathum memoria clangoris convocatio sancta. Ubi per MEMORIAM CLANGORIS intelligitur Festum Tubarum, in quo Tubis cammr ab ortu


page 472, image: s0544

solis usque ad occasum. Hinc optima illorum est sententia,qui statuunt, praefigurarum fuisse per festum illud mimsterium Iohannis Baptistae, qui Christi praecursor fuit, illique viam praeparavit, Luc. 1. 76. et praedicatione paenitentiae vocem sitam quasi tubam exaltavit. Iesaiae 58. 1. Unde in festo tubarum praedicare et baptizare incipiebat.

II. Anno mundi 4000. egit Christus Dominus noster anum aetatis suae trigestimum, et hoc anno profectus est Bethabaram ad Iordanem; ubi a Iohanne Baptizatus, voce Patris inauguratus, et Spiritu S. unctus ad praedicandum missus est. Luc. 4. 18. ut inciperet facere et docere, Act. 1. 1. De baptismo Christi vide Matth. 3. a v. 13. ad 18. Marc. 1. v. 9. ad 12. Luc. 3. v. 21. et 22.

NOTA.

Tradunt quidam Ecclesiae Doctores, Iesum Christum in Festo Expiationu (quod 10l die mensis septimi celebrabatur, Levit. 23. 24.) a Iohanne esse baptizatum; idque coniectantur ex typo. Quemadmodum enim summus sacerdos semel in anno (iuxta mandatum Dei) in sanctum sanctorum ingrediebatur, die expieationis, ut se et sanctuarium, totumque populum expiaret: Ita Christus in festo expiationis baptizatus est, summi Pontificis munere in natura assumpta publice fungi coepit, introvivit in sanctum sanctorum, offerens et obligans se aeterno Patriad peccatorum expiationem perficiendam, et eo ipso die unicus iste Angus Dei, omnium hominum delicat SEMEL sibi imponi passus est, pro quibus etiam Patri aeterno aequivalens lu/tron oboedientia et morte sua tandem persolvit, aeternamque redemptionem nobis acquisivit. Hebr. 9. 12.

Pulchre item Christo recens baptizato congruit typus de HIRCO emissatio, qui dictus fuit
[Gap desc: Greek word]
, (ab
[Gap desc: Greek word]
caper, et
[Gap desc: Greek word]
abiit) LXX. Hircus a)popompai=os2, (ab a)po\ ab, et pe/mpw mitto, pomph\ missio, missus) Lacin. Hircus emissarius, (cuius capiti summus Sacerdos per mannum impositionem peccata totius populi Israelitici imponebat,) et peccata populi portabat, et postea in festo Expinationu die 10. mensis Tisri in deserum abiegabatur. Levit. 16. 21. Ita etiam Christus Servator noster, Anticypus hirci, a Iohanne Bapitzatus, statim post baptismum in desertum a Spirm S. abductus est, ut omnibus innotesceret eum esse Messiam mundi, et Agnum Dei immaculatum, Ioh. 1. 29. qui per hircum in desertum missum praefiguratus esset.

III. Christus post baptismum gessit suum officium palam et cum auctoritate, totamque Iudaeam, Samariam et Galilaeam peragravit, praedicans Evangelium de paenitentia, remissone peccatorum, ac vita aeterna: beneficiis afficiens ac sanans omnes sub diaboli potestatem redactos, aut morbo sive languore quocumque vexatos. Versatus est autem in his terris in ministerio suo (a Baptismo scilicet usque ad diem sive Passionis, sive Ascensionis) annos tres, cum dimidio fere. Et in primo anno totam illam terram, quae Iudaea dicitur, citra, et trans Iordanem, et a Samaria atque Galilaea distinguitur, peragravit, ac doctrina sua et miraculis illustravit. Voluit enim venire ei)s2 ta\i)/dia, Ioh. 1. 11. sed cum sui eum non reciperent, abiit secundo anno ministerii in Galilaeam, Ioh. 4. 3. ibique sedem doctrinae et miraculorum elegit. Cum vero Pontifices, Scribae ac Pharisaei Hierosolymitani ipsum etiam in Galilaea persequerentur, tertio anno successit ei)s2 meqo/ria, ad consinia Tyri et Sidonis urbium gentilitiarum. Matth. 15. 29. Marc. 7. 24. Postremo semestri instituit quasi generalem quan dam visitationem per omnia loca, per Iudaeam, mediam Samariam, Galilaeam et Peraeam, in quibus hactenus per triennium docuerat, valedicturus suis auditoribus. Nos igitur curriculum Christi, quod in docendi munere confecit, secundum annos illos percutremus, Harmoniamque Evangelistarum, sem Methodum Evangelii de Christo, brevissime Velineabimus.

HISTORIAE, sive ACTA, PRIMI ANNI MINISTERII CHRISTI.

1. Christus mox a Baptismo a Spiritu in desertum ductus, 40. diebus varii diaboli artibus est tentatus. Matth. 4. 1, ad 12. Marc. 1. 12, et 13. Luc. 4. 1, ad 14.

2. Iohannes Baptista perhibet primum de Christo iam manifestato testimonium, interim dum in deserto Christus abesset, Ioh. 1. 15, ad 19.

3. Legatio Synedrii Hierosolymitani ad Iohannem Baptistam, eiusque responsio, qua secundum de Christo dedit testimonium. Ioh. 1. 19, ad 29.

4. Christus, diabolo virtute divina superato, ad Iordanem revertitur, et Baptista tertium de Christo profert testimonium, quod est primum de Christo iam praesente. Ioh. 1. 29, ad 35.

5. Baptista, primo die post reditum Christi ex deserto, illum ostendit populo: quod eius est quartum testimonium de Christo manifestota, et secundum de Christo praesente. Ioh. 1. 35, et 36.

6. Altero die a reditu Christi ex deserto duo Discipuli Iohannis ad Christum se conferunt, et relicto Baptista illum sequuntur. Ioh. 1. 37, ad 41.

7. Simon Petrus per fratrem andream primo ad Christum adducitur, quod tertio die post reditum Christi ex deserto, et altero die post Andreae vocationem factum est. Ioh. 1. 41, 42, et 43.

8. Philippus a Christo ad Apostoli munus vocatur, per quem etiam Nathanael ad Christum adductus: quod factum est pridie eius diei, antequam Christus a Iordane in Galilaeam reverteretur. Ioh. 1. 44. usque ad finem cap.

9. Nuptiae in Cana Galileae celebratea, et primum christi miraculum in iis editum. Iohan. 2. v, 1, ad 12.


page 473, image: s0545

10. Christus cum matre, fratribus et discipulis ex Cana Capernaum descendit. Ioh. 2. v. 12.

11. Christus, eum paucis diebus in vicitate Capernaum commoratus fuisset, ascendit Hierosolymam ad festum PASCHATOS celebrandum. Ioh. 2. v. 13. Et hoc est Pascha primi anni ministerii Christi, ad quod a baptismo eius anni fere dimidium tempus est.

12. Christus in festo divino zelo commotus purgat templum, ementes et vendentes ex illo eicit, editisque signis multis inclarescit. Ioh. 2. v. 14. ad fin. cap. Finito autem festo, cum Hierosolymitanis se non crederet, relicta urbe secessit in tribum Beniamin, h. e. in illam partem Iudaeae, quae a Ieruslamen versus Samariam et Galilaeam ad septentrionem vergit; atque ibi permansit usque ad Pentecosten. Quid vero faciendo et docendo ibi egerit, Iohannes (iille enim solus acta primianni ministerii Christi commemorat) non describit.

13. Christus ad festum Pentecostes rursus ascendit Hierosolymas, instituitque colloquium cum Nicodemo. Ioh. 3. a v. 1. ad 22.

14. Post colloquium illud cum Nicodemo habitum, iterum relicta urbe profectus est in reliquam Iudaeam, in illam videlicet terrae partem, quae ad tribum Iada pertinuit, ad austrum, Idumaeam et Aegyptum versus a Ierusalem sita, atque ibi docendo et baptizando verstus est usque ad Iohannis (qui etiam interea in Aenon baptizabat) capti. itatem. Ioh. 3. v. 22 et 23.

ACTA SECUNDI ANNI MINISTERII CHRISTI.

1. Cum Christus iam aliquot menses in terra tribus seu sortis Iudae peregisset, Baptistae Discipuli cum Iudaeis disputarunt pro suo Magistro contra Christum, eaque occasione Iohannes contionem (quem est ultima ante captivitatem eius, et ab Evangelistis annotata) habuit, in qua quintum et ultimum de Christo eiusque officio testimonium dedit. Ioh. 3. a v. 25. ad 36.

2. Iohannes, quod accusarat Herodem Antipam incesti, ab eodemn in carcerem conicitur Macherunte, circa mens. Decembrem. Matt. 14. 3, 4 et 5. Marc. 6. 17. ad 21. Luc. 3. 19 et 20.

3. Christus cum circiter quinque vel sex menses in Iudaea commoratus, deque carcere Iohannis et Pharisaeorum persecutione certior factus fuisset, descendit in Galilaeam per Samariam, colloquiturque cum Samaritana muliere de vero Dei cultu, ac vives Sichar in sui agnitionem perducit. Matth. 4. vers. 12. Marc. 1. vers. 14. Ioh. 4. a vers. 1. ad 43.

4. Post biduum oppido exiens in Galilaeam venit, ibique sanavit silium Reguli, quod fuit alterum miraculum a Christo in Cana Galilaeae editum. Ioh. 4. v. 43. ad 55.

5. Christus publice in Synagogis Galilaeae incipit docere. Matth. 4. v. 23. Marc. 1. 14 et 15. Luc. 4. 14 et 15.

6. Cum universam Galilaeam peragrasset, venit tandem in patriam Nazareth,ubi in Synagoga docuit se esse Messiam, ex Iesai. 16. v. 16. sed a civibus est eiescuts. Luc. 4. a v. 16. usque ad 31.

7. Christus relinquens Nazareth, venit secunda vice Capernaum, transferens co suam habitationem. Matth. 4. 13. additque Evangelista vers. seq. quaenam fuerint summaria capita contionum Christi in Galilaea.

8. Miraculosa piscium captura, et quatuor Aposotlosorum, Petri, Andreae, Iohnanis et Ioacobi vocatio. Matth. 4. 18. usque ad 23. Marc. 1. 16. ad 20. Luc. 5. 1. ad 11.

9. Christus docet in Synagoga Capernaitica de regno Dei, et spiritum immundum obmutescere iussum expellit. Marc. 1. 21. ad 29. Luc. 4. 31. usque ad 38.

10. Christus sanat socrum Petri febricitantem. Matth. 9. 8, 14 et 15. Marc. 1. 29, 30 et 31. Luc. 4. v. 38 et 39.

11. Aegroti varii die Sabbathi circa occasum solis curantur. Matth. 8. 16, 17. Marc. 1. 32, 33. et 34. Luc. 4. 40 et 41.

12. Christus altero post Sabbathum die secedit in desertum locum, Petro aliisque sequentibus. Et turbis eum detinere volentibus respondit: Evangelizandum etiam aliis oppidis. Marc. 1. 35, ad 39. Luc 4. 42, 43.

13. Totam Christus peragrat Galilaeam, in eorum Synagogis docendo, omnemque languorem sanando. Matt. 4. 23, ad 26, Marc. 1. 39. Luc. 4. 44.

14. In sine huius peregrinationis in aliqua civitatum sanavit leprosum. Marc. 1. 40. usque ad 46. Luc. 5. 12, ad 17.

15. Christus post peregrinationem Galilaeae ex deserto redit Capernaum, ibique sanat paralyticum. Matt. 9. 2. ad 9. Marc. 2. 1, ad 13. Luc. 5. 17, ad 27.

16. Egreditur ad stagnum, vidensque Matthaeum, eum vocat a teolnio. Matt. 9. 9. Marc. 2. 13 et 14. Luc. 5. 27, et 28.

17. Post haec cum festum PASCHATOS (quod est secundum a baptismo Christi) immineret, Christus iterum Hierosolymam ascendit, et hominem 38. annos morbe vexatum ad piscinam Bethesdam sanavit. Ioh. 5. 1, ad 16.


page 474, image: s0546

18. Primam Christus cum Iudaeis habet concertationem de Sabbatho, eaque occasione longam coneionem addit. Ioh. 5. 16, ad 48.

19. Discipuli vellunt spicas Sabbatho deuteroprw/tw|, h. e. secundo primae, septima videlicet et ultima in festo Paschatos die: quos Christus a Pharisaeorum calumniis vindicat. Matt. 12. 1, ad 9. Marc. 2. 23, ad 29. Luc. 6. 1. usque ad 6.

20. Christus cum iam Hier osolymis discessiset, alio Sabbatho in Synagoga quadam Galil aeae docet; curatque eum, cuius manus erat arefacat. Matt. 12. v. 9, usque ad 14. Marc. 3. 1, usque ad 6. Luc. 6. 6, usque ad 11.

21. Pharisaei consilium ineunt cum Herodianis de Christo e medio tollendo. Matt. 12. 14. Marc. 3. 6. Luc. 6. 11.

22. Christus ob Herodianorum tyrannidem cum Discipulus ad mare Galilaeae secedit, ibique docet e navi: Sequente autem turba multa, ingentia edit miracula. Matt. 12. 15. usque ad 22. Marc. 6. 6, ad 13.

23. Posthaec ascendit in omntem, orat: et duodecim Apostlos eligit et confirmat. Matt. 5. 1. Marc. 3. 13, usquead 20. Luc. 6. 12, ad 20.

24. Post electionem Apostolorum prolixam habuit contionem ad turbam congregatam et Apostolos, qua illos ad officio instruit. Describitur haec concio a Marthaeo tribus capitibus, videlicet 5, 6 et 7. Item a Lut. cap. 6. a v. 11. usque ad fin. cap.

25. Post hanc contionem in monte habitam, de eo descendit, sanavitque leprosum. Matt. 8. 1, usque ad 5.

26 Intrans deinde Capernaum, servum Centurionis curat. Matt. 8. a. vers. 5, ad 14. Luc. 7. 1, ad 11.

27. Filium viduae ad portam Naim in vitam revocavit. Luc. 7. 11, ad 18.

28. Iohannes Baptista duos e carcere ad Christum Discipulos mittit. Matt. 11. 2, ad 7. Luc. 7. 18, usque ad 24.

29. Concio Christi, et testimonium de Iohanne post legatorum ab eo missorum discessum. Matt. 11. 7, ad 25. Luc. 7. 24, ad 36.

30. Concludens contionem, gratias agit Patri suo caelesti de patefacto Evangelio, vocatque ad se omnes laborantes. Matt. 11. a v. 25. usque ad fin. cap.

31. Christus invitatut a Pharisaeo; apud quem cum praederet, ungitur a Maria Magdalena, quam a peccartis absolvit. Luc. 7. v. 36. usque ad fin. cap.

32. Peragrat rursus castella et civitates, praedicando regnum Dei; eumque comitantur 12. Apostoli, et quaedam mulieres ei ministrantes. Luc. 8. v. 1, 2 et 3.

ACTA TERTII ANNI MINISTERII CHRISTI.

1. Christus post peregrinationem illam cum Apostolis et quibusdam mulieribus per civitates et castella susceptam, reversus Capernaum, daemonicaum ibi verbo sanat. Unde acris inter eum et Scribas oritur concertatio. Matt. 12. 22, ad 46. Marc. 3. 20, ad 31.

2. Veniunt mater et fratres Christi ipsum alloqui cupientes. Matt. 12. 46, ad fin. cap. Marc. 3, 31, ad 36. Luc. 8. 19, 20 et 21.

3. Domo ad mare egreditur, variasque discipulis et pupulo congregato proponit parabolas. Matt. 13. 1, ad 36. Marc. 4. 1, ad 30. Luc. 8. a v. 4, ad 19.

4. Christus a mari domum reversus ad petitionem Discipulorum explicat parabolam de zizaniis, novasque parabolas addit. Matt. 13. 36, ad 54. Marc. 4. 30, ad 35.

5. Christus vespere illius diei, quo habuit parabolicam contionem, instituit transfretationem in terram Gadarenorum, ubi ingenti suborta tempestate periclitatur dormines, sed mox increpat mare et ventos. Matt. 8. 23, ad 28. Marc. 4. 36, ad fin. cap. Luc. 8. 22, ad 26.

6. Christus cum in terram Gadarenorum, sive Gergesenorum appulisset, duos daemoniacos liberat, legionique daemoniorum concedit ut in porcos intraret. Matt. 8. 28, ad 35. Marc. 5. 1, ad 21. Luc. 8. 26, ad 40.

7. Postquam Christus e regione Gadarenorum in propriam civitatem esset reversus, iairi filiam in vitam revocat, et profluvio sanguinis laborantem mulierem sanat. Matt. 9. 18, ad 27. Marc. 5. a v. 21, ad 44. Luc. 8. 40, ad fin. cap.

8. Hisce peractis, duobus caecis visum restituit, et daemoniacum mutum sanat. Matt. 9. v. 27, ad 35.

9. Christus Capernaumo discedens 8siquidem ibi ob invidiam Scirbarum non licebat tuto diu haerere) secunda vica in patriam Nazaretham redit, aque sympatriotis suis Nazarethanis contemnitur. Matt. 13. 54, ad 58. Marc. 6. 1, ad 6.

10. Postea Christus vistitationem Ecclesiarum generalem in Galilaea institutit. Matt. 9. 35, ad 39. Marc. 6. 6.

11. Accersit 12. Apostolos, mittit binos, ut Evangelium praedicent, aegrotosque sanent. Illi igitur egressi docent ac ???nant, quod etiam


page 475, image: s0547

Christus illis absentibus facit. Matt. 10. a v. 1. ad fin. et c. 11. a v. 1, ad 14. Marc. 6. 7, ad 14. Luc. 9. 1, ad 7.

12. Iohannes Baptista iussu Herodis in arce Macherunte obtruncatus, constanti pectores mortem oppetiit, cum annum et tres fere menses in vinculis fuisset. Matt. 14. 6, ad 13. Marc. 6. 21, ad 30.

13. Herodis iudicium et aulicorum eius de Christo. Matt. 14. 1, 2. Marc. 6. 14. ad 17. Luc. 9. 7, ad 10.

14. Christus audita Iohannis morte discedit cum Apostolis in desertum locum Bethsaidae, ibique duobus pisciculis et quinque panibus cibat 5000 homines. Matt. 14. 13, ad 24. Marc. 6. 30, ad 47. Luc. 9. 10, ad 18. Ioh. 6. a v. 1, ad 16.

15. Discipuli navigantes periclitantur, et Christus cum Petro super mare ambulat. Matt. 14. 24, ad 37. Marc. 6. 47, ad finem cap. Ioh. 6. 16, ad 22.

16. Postero die multi homines ad Christum confluxerunt, ad quos in civitate Capernaum gravissmam habuit contionem de quaerendo pane caelesti. Item de spirituali manducatione suae carnis, et bibitione sui sanguinis. Ioh. 6. 22, ad finem cap.

17. Hic incidit tertium PASCHA a baptismate Christi, cumus meminit Iohannes 6. v. 4. In hoc christus Iudaeorum insidias, qui ipsum quaerebant interficere, metuens, in Galilaea versatus est qusque ad festum Tabernaculorum. Ioh. 7. 1. Circa hoc Pascha incipit annus 490 hebdomadum 70 Danielis, qui finitur anno sequenti circa tempus mortis et resurrectionis Christi.

18. Scribae et Pharisaei Hierosolymis Christum conveniunt, interrogantes, cur traditiones magorum sinat Discipulos suos transgredi. Hos egregie confunat, illorumque traditiones damnat. Matt. 15. 1, ad 21. Marc. 7. 1, ad 24.

19. Egressus in fines Tyri et Sidonis, sanat filiam mulieris Cananaeae a spiritu malo exagitatam. Matt. 25. 21. ad 29. Marc. 7. 24, ad 30.

20. Posthaec discedit ad mare Galilaeae per medios fines Decapoleos, ibique sanat multos caecos, claudos et aegrotos; et inter hos potissimum surdum mogila/lon. Matt. 15. 29, ad 32. Marc. 8. 31, ad 38.

21. Septem panibus paucisque pisciculis Christus saturat 4000 viros. Matt. 15. 32, ad 39. Marc. 8. 1. ad 10.

22. Christus secedit in sines Magdalae, sisputatque cum Pharisaeis signum petentibus: addit etiam admonitionem de eorum fermento fugiendo. Matt. 15. 39. etc. 16. 1, ad 13. Marc. 8. 11, ad 22.

23. Cum e finibus Dalmanuthae per mare Galilaveum esset reversus, extra Bethasidam caeco visum reddit. Marc. 8. 22, ad 27.

24. Inde discedens in partes Caesareae Philippi, Discipulos suos de filio hominis quaerit, et Petro confessionen nomine omnium Apostolorum edenti, claves regni caelorum promittit; monetque ut unusquisque afflictiones suas patienter ferat in mumdo. Matt. 16. 13. ad 21. Marc. 8. 27. ad 31. Luc. 9. 18, ad 22.

25. Discipulis suis de passione sua contionatur. Mart. 16. 21. Marc. 8. 31. Luc. 9. 22.

26. Petrus offenditur admonitoone Christi de passione et morte sua; et cum illum dehortari vellet, graviter a Christo obiurgatur, et prolixam de cruce contionem audire cogitur. Matt. 16. 22, ad 30. Marc. 8. 32, ad 40. Luc. 9. 23, ad 28.

27. Transfiguratur Christus in monte Thabor, colloquiturque cum Elia et Mose. Matt. 17. ad 9. Marc. 9. 1, ad 8. Luc. 9. 28, ad 37.

28. Sequenti die post transfigurationem curat lunaticum, quem discipuli eius liberare a daemonio nequiverant. Matt. 17. 14, ad 22. Marc. 9. 14 ad 30. Luc. 9. 37, ad 44.

29. Inde proficiscitur per Galilaeam. Marc. 9. 30. ubi rursus de passionesua sequenti anno subeunda discipulos admonet. Matt. 17. 22, 23. Marc. 9. 31, 35 32. Luc. 9. 43, ad 46.

30. Venit Christus Capernaum, ibique persolvit didrachma. Matt. 17. v. 24. ad 27.. Marc. 9. vers. 33.

31. Primam Apostoli habent disceptationem, quis maximus sit eorum; quam cum ad Christum detulissent, gravem ipse contionem de vitando scandalo, de humilitate contra primatum, deque fratre corripiendo instituit. Matt. 18. 1, ad 21. Marc. 9. 33, ad 51. Luc. 9. 46, ad 51.

32. Christus admonetur a cognatis, ut Hierosolymam ascendat ad sestum Scenopegias. Ioh. 7. 2, ad 10.

33. Christus ad festum Scenopegias, sive Tabernaculorum Hierosolymam ascendit, et in via denegatur ei hospitium a Samaritanis. Luc. 9. 51, ad 57. Ioh. 7. 10.

34. Tres Christum comitari volunt, quibus singulis aliquid defuit. Luc. 9. 57, ad 63.

OBSERAVATIO.

Si Christus statuatur baptizatus in festo Expiationis, (quod die 10 mens. 7. iuxta Iudaic. Calendarium celebrabatur) quam sententiam multi Ecclesiae Scriptores amplectuntur hanc profectio eius Hierosolymam ad festum Tabernaculorum (quod 15 die msns. septimi iuxta mandatum Dei a Iudaeis erat celebrandum, Levit. 23. 33.) suscepta, incidit in finem tertii anni Ministerii eius, et ita


page 476, image: s0548

spatium semestre ad passionem eius superest, quod cum multorum Theologorum sententia, qui annos tres cum dimidio, ministerio Christi (quod et nos facimus) adsignant; itemque cum vaticinio Danielis congruit, qui dimidium hebdomadis, h. e. tres annos et dimidium ministerio Christi tribuit. Nam clare testatur, Messiam in medio hebdomadis septuagesimae (quarum quaelibet septem annos comprehendit) in publiicum proditurum, novumque Testamentum, abroggato veteri, conditurum, et moriedo confirmaturum. Initium autem sumpsit ultima habdomas Danielis a Baptismo Christi; et finita est cenae Dominicae institutione, atque Agni Dei mactatione, inque cruce oblatione.

ACTA QUARTI ANNI MINISTERII CHRISTI.

1. Christus in medio festo Scenopegias Hierosolymis ascendit in templum, Iudaeorumque incredulitatem taxat. Ioh. 7. v. 14, ad 37.

2. Die 8 festi (qui fuit ultimus) Dominus contionatur de aqua vitae, et multi credunt in illum. Ioh. 7. 37, ad 54.

3. Designat 70 Discipulos, emittit, illos binos ut pari ratione cum Apostolis doceant paenitentiam et remissionem peccatorum. Luc. 10. 1. ad 17.

4. Altero post festum die iterum venit in templum, ac docet universum populum, ubi adulteram ad se adductam adsolvit. Ioh. 8. 1. ad 12.

5. Inde contionem habet de sua persona et officio, adeoque omnium hominium corruptione: quam excepit acris cum Iudaeis concertatio, ut illi lapides contra Iesum tollerent, ipseque occultus per medios ipsos transiens e templo excederet. Ioh. 8. a. v. 12, usque ad finem cap.

6. Historia de sanato caeco, et dissertatio Christi cum Iudaeis hac occasione mato. Ioh. 9. 1, ad 39.

7. Asserit Dominus penes se esse iurisdictionem recipiendi in Ecclesiam, et ex ea excludendi. Ioh. 9. v. 39. ad finem, et rursus cap. 10. v. 1, ad 22.

8. Discipuli 70 ad Christum revertuntur: ipse autem gaudio spirituali repletur, et Discipulorum beatitudinem praedicat. Luc. 10. 17, ad 25.

9. Disputat deinde cum Legisperiito, quem ad legem remittit, parabolaque de Samaritano, quis proximus noster sit, docet. Luc. 10. 25, ad 38.

10. Docet turbas in Bethabara. Ioh. 10. 40, 41, et 42.

11. Bethabara egressus venit Bethaniam ad Martham et Mariam. Luc. 10, v. 38, ad finem cap.

12. Iusus Discipulis suis praescribit precum formulam, earumque docet efficaciam. Luc. 11. 1. ad 14.

13. Daemonium mutum eicit, Pharisaeosque, quod Daemonia per Beelzebub eiceret, claumniantes refuntat et coerecet. Luc. 11. a v. 14, ad 37.

14. A Pharisaeo ad coni´vivium invitatus, Pharisaeorum in eo externam sanctimoniae larvam corripit, et Legisperitos taxat. Luc. 11. v. 37, ad finem cap.

15. Postea confluente iterum ingenti hominum multitudine, eos ab hypocrisi Pharisaica dehortatur, et ad constantiam in veritate caelesti adhortatur. Luc. cap. 12.

16. Exhortatur ad seriam paenitentiam, exemplis Galilaeorum a Pilato, et Iudaeorum, ruina turris, occisorum: atque parabola de ficu sterili. Luc. 13. 1, ad 10.

17. Muliereum 18 annos a daemone obsessam curat, et factum illud contra Archisynagogum defendit. Luc. 13. 10, ad 22.

18. Per civitates transiens docet, iterumque Hierosolymam ad festum Encaeniorum (quod sub exitum Decembris celebrabatur) proficiscitur. Luc. 13. v. 23.

19. Christus cum Encaenia celebrarentur, in templum ascendit, seque Messiam promissum esse diserte profitetur. Ioh. 10. 22, ad 40.

20. Christus relicta Hierosolyma proficiscitur trans Iordanem, in Peraeam, ubi Iohannes baptizarat. Ioh. 10. 40, ad 43.

21. Docet, per angustam portam in regnum caelorum esse ingrediendum. Luc. 13. v. 23, ad 31.

22. Herodes vult Christum occidere, quod ei indicatur, attamen sugere non vult. Luc. 13. v. 31. ad finem cap.

23. Chhristus hydropicum in domo Pharisaei, apud quem convivabatur, curat, et Pharisaeorum superbiam reprehendit. Luc. 14. v. 1, ad 15.

24. Parabolam proponit de cena magna. Luc. 14. 15, ad 25.

25. Contionatur de ferenda cruce. Ibid. a v. 25. ad finem.

26. Tres parabolas Pharisaeis explicat. 1. De ove perdita. 2. De drachma amissa. 3. De filio prodigo, quibus ostendit gratiam Dei erga peccatores resipiscentes. Luc. c. 15.

27. Proponit aliam parabolam de iniquo dispensotore. Luc. 16. 1. ad 19.

28. Historia de divite et Lazaro. Luc. 16. v. 19. usque ad finem cap.

29. Docet de offendiculo, longanimitate, fide, et officio fidelium. Luc. 17. I, ad II.

30. Leprosi 10 a Christo sanantur, cum per Samariam iu Galilaeam proficisceretur. Ibid. v. 11. ad 20.


page 477, image: s0549

31. Contionatur Christus de adventu regni Dei, ad quem assiduis precibus opus esse docet parabola de iniquo Iudice. Luc. 17. 20, ad 37. et cap. 18. a v. 1, ad 9.

32. parabola explicatur de Pharisaeo et publicano una in templum ascendentibus, ut orarent. Luc. 18. 9, ad 15.

33. Venit Christus in confinia Iudaeae per Peraeam, ibique disputat cum Pharisaeis de divortiis. Matth. 19. v. 1, ad 13. Marc. 10. v. 1, ad 13.

34. Parvuli Christo offeruntur, quibus ipse manus imponit et benedicit. Matth. 19. 13, ad 16. Marc. 10. 13, ad 17. Luc. 18. 15, ad 18.

35. Divitem Iuvenem de vita aeterna inquirentem tristem a se dimitttit. Matth. 19. 16, ad 27. Marc. 10. 17, ad 28. Luc. 18. 18, ad 28.

36. Petrus cupit scire praemium Apostolatus. Matth. 19. 27, ad 31. Marc. 10. 28, ad 32. Luc. 18. 28, ad 31.

37. Christus parabolam de operarris in vieam vocatis explicat, quae sconnecttur cum praec edenti colloquio cum Discipulis habito. Matth. 20. 1, ad 17.

38. Maria et Martha Christo nuntiant, fratrem Lazarum aegrotare. Ioh. 11. 1, ad 17.

39. Inde ascendens Ierosolymam iterum Apostolis praedicit passionem suam. Matth. 20. 17, ad 20. Marc. 10. 32, ad 35. Luc. 18. 31, ad 35.

40. Marter filiorum Zebedaei una cum siliis sessionem ad dextram et sinistram Christi petit. Matth. 20, 20, ad 29. Marc. 10. 35, ad 46.

41. Caecum prope Hiericho Dominus sanat. Luc. 18. 35, ad 44.

42. Zachaem publicanum in urbe Hiericho convertit. Luc. 19. 1, ad 11.

43. Proponit parabolam de 10 minis, inter 10 servos, ut iis interea negotiarentur, sdistributis. Luc. 19. 11, ad 29.

44. Egrediens Hiericho caecis duobus visum restituit. Matth. 20. 29, ad. 35. Marc. 10. 46, ad 53.

45. Christus in profesctione sua Hierosolymam versus Bethaniae substitit, ibique Lazarum resuscitavit. Ioh. 11. a. v. 17, ad 47.

46. Pharisaei de Christo, post resuscitatum ab eo Lazarum, occidendo consultant. ibid. a v. 46, ad 54.

47. Christus de coonsultatione Pharisaeorum certior factus cum Discipulis suis in oppidum Ephraim se recipit, ibique per duos dies permanet. Ibid. a 54, ad 58.

48. Sex diebus ante Pascha redit Bethaniam, ubi Maria soror Lazari resuscitati pedes eius ungit. Ioh. 12. a v. 1, usque ad 4.

49. Sequenti die, qui erat Palmarum, ipse Hierosolymam pergit, in eoque itinere asinae insidens urbem cum lacrimis ingreditur, et e templo eicit ementes et vendentes. Matt. 21. a v. 1, ad 14. Marc. 11. 1. ad 11. Luc. 19. a v. 28, usque ad 47. Ioh. 12. v. 12, ad 19.

50. Vesperi cum 12 Apostolis Bethaniam redit, ibique pernoctat. Matt. 21. 17. Marc. 11. 11.

51. Postridie iterum urbem ingressus est, maledixit ficui, et numularios e templo eiecit. Matt. 21. 18 et 19. Marc. 11. v. 12, ad 18.

52. Vesperi rursus urbe egreditur. Marc. 11. v. 19.

53. Mane in reditu ad urbem videns ficum arefactam contionatur de fidei efficacia. Matt. 21. v. 20, ad 23. Marc. 11. v. 20, ad 27.

54. Reversus Ierosolymam adversarios confundit, querrentes, qua auctoritate doceat. matt. 21. 23, ad 28. Marc. 11. 27, usque ad finem cap. Luc. 20. a v. 1, ad 9.

55. Pharisaeis inobedientiam et crudelitatem obicit parabola de vinea et regiis nuptiis. Matt. 21. 28, ad fin. cap. 3tc. 22. a v. 1, ad 15. Marc. 12. 1, ad 13. Luc. 20. v. 9, ad 20.

56. Ad quaestionem de censu nervose respondet. Matt. 22. v. 15, ad 23. Marc. 12. v. 13, ad 28. Luc. 20. v. 20, ad 27.

57. Disputat Christus cum Sadducaeis de resurrectione morturoum. Matt. 21. 23, ad 34. Marc. 12. v. 18, ad 28. Luc. 20. 27, usque ad 39.

58. Quaestio de magno mandato legis. Matt. 22. v. 34, ad 41. Marc. 12. v. 28, ad 35.

59. Post haec reponit Christus Scribis quaestionem de Christo filio pariter et Domino Davidis. Matt. 22. 41, aad fin. cap. Marc. 12. 35, ad 38. Luc. 20. 41, ad 45.

60. Christus acerrimam contra Scribas et Pharisaeos contionem instituit; in qua vitia ipsorum graviter taxat, poenasque gravissimas illis denuntiat. Matt. 23. ab initio usque ad finem cap.

61. Viduae pauperculae donum in gazophylacium missum commendat. Marc. 12. v. 41. ad sinem. Luc, 21. v. 1, ad 5.

62. Discipulis splendorem aedificii monstrantibus, eiusdem, totiusque insuper urbis Hierosolymitanae eversionem, ac signa eandem antecessura praedicit. matt. 24. v. 1, ad 29. Marc. 13. a v. 1. ad 24. Lunc. 21. a v. 5, ad 25.

63. Christus de extremo Iudicio et signis illud proxime praecessuris disserit. Matt. 24. 29, ad 37. Marc. 13. 24, usque ad 33. Luc. 21. v. 25, ad 34.

64. Regula a Christo praescribitur, quomodo ad novissimum suum adventum pii se praeparare


page 478, image: s0550

debeant. Matt. 24. 37, ad sinem cap. Marc. 13. 33, ad finem. Luc. 21. 34, ad 37.

65. Parabala de decem virginibus Apostolis a Christo proponitur. Matt. 25. 1, ad 14.

66. Aliam parabolam Apostolis explicat de talentis inter servos patrisfamilias, peregre abeuntis, distributis. Matt. 25. 14, usque ad 31.

67. Christus ipsum novissimi sui adventus et extremi Iudicii actum, et processum luculenter tradit. Matt. 25. 31, usque ad fin. cap.

68. Historia brevis traditur a Luca, quid Christus diebus duobus passionem antecedentibus egerit. Luc. 21. 37 et 38.

69. Christius discipulis suis iterum praedicit passionem post biduum secuturam. Matt. 26. 1. et 2. Marc. 14. 1. Luc. 22. 1.

70. Pontifices, Scirbae et Pharisaei in domo Caiphae conveniunt, deque Christo comprehendendo et interficiendo consultant. Matt. 26. 3, ad 6, Marc. 14. 1 et 2. Luc. 22. 1.

81. Descriptio proditoriae pactionis, quam Iudas Iscariotes cum Pontificibus, post illam consultationem in domo summi sacerdotis habitam, iniit. Matt. 26. 14, ad 17. Marc. 14. 10 et 11. Luc. 22. 3, ad 7.

72. Christus die pirimo azymorum, die videlicet Iovis, 2 Aprilis, Petrum et Iohannem Ierosolymam ablegat, ut praepararent cenam ultimam Paschalem, quam, postquam et ipse circa vesperam in urbem se contulisset, hora sexta noctis cum discipulis colcbravit. Matt. cap. 26. vers. 17, ad 21. Marc. 14. vers. 12, ad 18. Luc. 22. a v. 7, usque ad 19.

73. Sacrosanctam N. Testam. CENAM instituit. Matt. 26. 26, usque ad 30. Marc. 14. 22, ad 26. Luc. 22. 19, 20. Factum hora fexta noctis.

74. Pedes Discipulorum Christus lavat, proditoremque Iudam certo signo notat. Ioh. 13. a v. 1, ad 31.

75. Apostolos de primatu contendentes, quis maior sit in regno caelorum, instruit. Luc. 22. 24, ad 31.

76. Ad mutuam caritatem suos discipulos hortatur. Iha. 13. 34, ad 36.

77. Petro lapsum abnegationis praenuntiat. Luc. 21. 31, ad 35. Ioh. 13. 36, 37 et 38.

78. Post haec prolixam contionem ad discipoulos habuit, in qua de officio suo disserit, et Apostolos consolatur. Hanc Iohannes trib. cap. videlicet 14. 15 et 16. describit. Cap. 17. vero Christus orationem totam prece ardentissima concludit, in qua Discipulos adoque Ecclesiam Patri suo caelesti commendat. Haec facta sunt hora noctis 8, cum hora sexta Sacramentum corporis et sanguinis sui Christus instituisset.

79. Dicto hymno Christus hora 9. noctis ex urbe ad montem Oliveti egreditur, et scandalum Apostolorum, praesertim Petri, praedicit. Matt. 26. v. 30, ad 36. Marc. 14. 26, ad 32. Luc. 22. 39. Ioh. 18. 1.

80. Christus hora 10 noctis in horto orat, sudatque sanguinem, cum discipuli eius interim dormitarent. Matt. 26. vers. 36, ad 47. Marc. 14. vers. 32, ad 43. Luc. 22. vers. 40, ad 47. Ioh. 1. 1 et 2.

81. Hora 11. Iudus cum cohorte militari et servis Pontificum in hortum ad radicem montis Oliverti situm venit, et Christum prodit, inque hostium manus tradit. Matt. 26. v. 47, ad 51. Marc. 14. v. 43, ad 47. Luc. 22. v. 47 et 48. Ioh. 18. v. 3, ad 10.

82. Petrus gladio Christum defendere parans Malcho Principis Sacerdotum servo amputat auriculam: cuius temeritatem Christus corripit. Matt. 26. 51, ad 55. Marc. 14. 47. Luc. 22. 50 et 51. Ioh. 18. 10 et 11.

83. Christus nefarios et sanguinarios hostium conatus acri contione perstringit. Matt. cap. 26. v. 55 et 56. Marc. 14. 48 et 49. Luc. 22. 52 et 53.

84. Discipuli Christi fuga sibi consulunt, et Magistrum suum in medio hostium agmine solum relinquunt. Matt. 26. vers. 56. Marc. 14. vers. 50, 51 et 52.

85. Christus comprehensus vinctusque deducitur ex monte Oliveti Ierosolymam, et sistitur primum Hannae, deinde Caiphae. Matt. 26. 57. Marc. 14. 53. Luc. 22. 54. Ioh. 18. 12. ad 15. Factum hoc hora 12 noctis.

86. Petrus in atrium Pontificis ingresus occasionem abnegandi Christum praebet. Matt. 26. 58, 69 et 70. Marc. 14. 54, 66, 67 et 68. Luc. 22. 55, ad 58. Ioh. 18. 15, ad 19.

87. Christus in aedibus Caiphae de discipulis et doctrina sua examinatur, falsique testes contra eum producuntur. Interea Petrus secunda et tertia vice Christum abnegat, lacrimasque, paenitentiae indices, profudit. Matt. 26. 59, ad 67. et rursus a 71, ad fin. cap. Marc. 14. 55, ad. 65. et rursus a 69. usque ad fin. cap. Luc. 22. 58, ad 63. Ioh. 18. 19, ad 28.

88. Cum Pontifices et Concilii Assessores in domo Caiphae congregati Christum mortis esse reum pronuntiassent, illum variis iniuriarum, contumeliarum et illusionum generibus affecerunt, et hoc egerunt ab hora fere tertia noctis usque ad


page 479, image: s0551

ortum solis. Matth. 26. 67, et 68. Marc. 14. 65. Luc. 22. 63, usque ad 66.

89. Mane, hora diei quinta Christus coram toto Synedrio iterum examinatus, asserit se esse filium Dei. Sic ergo denuo iniuste damnatus est. Matth. 27. 1. Marc. 15. 1. Luc. 22. 66, usque ad finem cap.

90. Ex consessu Synedrii hora diei sexta captivus vinctusque in praetorium ad Pilatum abducitur. Matt. 27. v. 2. Marc. 15. v. 1. Luc. 23. v. 1. Ioh. 18. 28.

91. Iudas, cum videret Christum esse damnatum, atque ad Praesidem Romanum duci, ut mortis sententia exsecurioni daretur, desperans se ipsium suspendit. Matt. 27. 3, ad 11.

92. Christus hora septima apud Pilatum seditionis accusatus, auditusque, innocens ab eodem pronutiatur. Matt. 27. v. 11, ad 15. Marc. 15. v. 2, ad 6. Luc. 23. v. 2, ad 5. Ioh. 18. a v. 28, usque ad 39.

93. Hora diei octava Pilatus Christum ad Herodem (qui propter Paschatis festum eo tempore Ierosolymis agebat) mittit, a quo cum egregie esset illusus, ad Pilatum remittitur. Luc. 23 v. 5, ad 13.

94. Pilatus Christp ex aula Herodis ad tribunal suum reducto iterum publicum dat innocentiae testimonium. Luc. 23. 13, ad 17.

95. Christus latroni Barrabae postponitur. Matt. 27. 15, ad 24. Marc. 15. 13, ad 15. Luc. 23. v. 13, ad 26. Ioh. 18. v. 39 et 40. Et rursus cap. 19. 1, ad 16.

96 Flagellatus condemnatur ad crucem, omnique contumeliarum genere a militibus afficitur. Matt. 27. 24, ad 31. Marc. 15. 15, ad 20. Ioh. 19. v. 16.

97. Christus, postquam esset flagellatus, ex urbe Ierosolyma ad locum supplicii educitur. Matt. 27. 31, et 32. Marc. 15. 20, et 21. Luc. 23. 26, ad 33.

98. Christus potatus aceto felleo, cum duobus latronibus hora undecima, die Veneris; in monte Calvariae crucisigitur. Matt. 27. 33, 34, et 38. Marc. 15. 22, 23, 26, et 27. Luc. 23. 33. Ioh. 19. v. 17, et 18.

99. Christus pro hostibus orat, epigraphe cruci imponitur, eiusque vestimenta dividuntur. Matt. 27. 35, ad 38. Marc. 15. 24, et 25. Luc. 23. 34 et 38. Ioh. 19. 19, ad 24.

100. Blasphematur Christus a populo, et latro cum eo simul crucifixus convertitur. Matt. 27. 39, ad 45. Marc. 15. 29, ad 33. Luc. 23. 35, 36, 37, 39, ad 44.

101. Matrem suam Mariam Iohanni commendat. Ioh. 19. 25, ad 28.

102. Hora sexta a meridie (hoc est prima) oriuntur tenebrae super universam Iudaeam. Matt. 37. 45, et 46. Marc. 15. 33. Luc. 23. 44, et 45.

103. Hora nona (id est, tertia a meridie) Christus, cum iam per tres horas in cruce pependisset, tristem cum clamore magno querelam edidit, et, quem Patri prius commendaverat, Spiritum placide emisit. Matt. 27. 46, ad 51. Marc. 15. v. 34, ad 38. Luc. 23. 46. Ioh. 19. 28, 29 et 30.

104. Miracula mortem Christi maxima sunt secuta. Matt. 27. 51, ad 54. Marc. 15. 38.

105. Centurio, et qui cum eo Iesum custodiebant, convertuntur. Matt. 27. 54. Marc. 15. 39. Luc. 23. 47, et 48.

106. Omnes cognati et amici Iesu e longinquo adstant, videntes quae contingebant. Matt. 27. 55, 56. Marc. 15. 39, 40. Luc. 23. 49.

107. Latronum cum Christo crucifixorum crura franguntur, et CHRISTI latus lancea perfoditur. Ioh. 19. 31, ad 38.

108. Circa vesperam hora a meridie quarta Christus honorifice sepelitur, quam historiam cum circumstantiis Evangelistae omnes exacte describunt. Matt. 27. 57, ad 62. Marc. 15. 42. ad finem cap. Luc. 23. 50, ad 54. Ioh. 19. a v. 38, ad finem cap.

109. Pontifices et Pharisaei, proximo a sepultura die, impetrata a Pilato custodia militari, sepulchrum muniunt et obsignant. Matt. 27. 62, usque ad finem cap.

ACTA a RESURRECTIONE CHRISTI, usque ad gloriosissimam eius in caelos ASCENSIONEM.

1. Cum mulieres, quae Christum ex Galilaea secutae erant, ad sepulchrum excurrissent, Angelus lapidem sepulchralem revolvit, terraemotu exorto, in quo Salvator noster (cum tribus fere horis die Parasceves ante occasum solis esset sepultus, ac Sabbato integro in sepulchro quievisset) die Solis, quam Evangelistae vocant primam Sabbatorum, circa solis ortum ex morte resurrexit. Matt. 28. 1, ad 5. Marc. 16. 1 et 2. Luc. 24. 1. Ioh. 20. 1.

2. Historia de prima manifestatione resurrectionis Christi, facta mulieribus persepulchrum vacuum et Angelorum duorum testimonium. Marc. 16. 3 et 4. Luc. 24. 2, ad 12. Ioh. 20. 1 et 2.

3. Petrus et Iohnannes post nuntium a Maria Magdalena allatum excurrunt ad sepulchrum,


page 480, image: s0552

illudque inveniunt vacuum, admirantes quid factum fuerat. Luc. 24. 12. Ioh. 20. a v. 2, ad 11.

4. Christus, eadem, qua surrexit, die, quinque distinctis vicibus se ipsum manifestatiut, et redivivum exhibuit.

I. Soli Mariae Magdalenae in horto sepulchri. Marc. 16. 9, 10, et 11. Ioh. 20. 11, ad 19.

II. Mulieribus a sepulchro reversis, Angelo simul resurrectionem confirmante. Matth. 28. 5. ad 11. Marc. 16. 5, usque ad 9.

Post hanc manifestationem Christi factam mulieribus, quidam milites sepulchri custodes, nuntium ad Pontifices afferunt de resurrectione Christi. Matth. 28. 11, ad 16.

III. Apparuit Simoni Petro in ipso meridie. Luc. 24. 33, et 34. 1 Cor 15. 5.

IV. Post meridiem sese manifestavit duobus ex 70. Discipulis in emaus euntibus. Marc. 16. 12, et 13. Luc. 24. 13, ad 36.

V. Circa profundam noctem Discipulis una omnibus (excepto Thoma) Ierosolymis congregatis apparuit. Marc. 16. 14. Luc. 24. 36, usque ad 49. Ioh. 20. 19, ad 24.

5. Christus octavo a resurrectione die claudis foribus apparuit discipulis Thoma praesente. Ioh. 20. 24, ad 32.

6. Inde se ostendit septem Discipulis ad mare Tiberiados in Galilaea. Hanc autem manifestationem miraculis compluribus, se vere resurrexisse, perque resurrectionem, in caelestem gloriam intrasse, confirmavit, et singulare cum Petro colloquium instituit. Ioh. 21. a 1. usque ad finem cap.

7. Christus octiduo fere ante ascendionem Discipulius in monte quodam Galilaeae apparuit, iisque mandatum de praedicando Evangelio in toto terrarum orbe promulgavit. Matth. 28. 16, ad 21. Marc. 16. 15, ad 19. Haec autem manifestatio omnium fuit gloriosissima, quippe quam Christus ante passionem ipse Discipulis promiserat, Matth. 26. 3. Marc. 14. 28. per Angelum confirmaverat, Matth. 28. 7. Marc. 16. 7. apparens mulieribus repetiverat, Matth. 28. 10.et ex condicto tempore et loco prius determinaverat. Factaque est coram fratribus plusquam quingentis simul. 1 Cor. 15. 16.

8. Apparuit Iacobo. 1 Cor. 15. 17.

9. Quadragesimo a resurrectione die Christus congregatis Discipulis omnibus Ierosolymae, de multis rebus necessariis eos instruxit, deinde ex urbe in montem Oliveti eduxit, illisque spectantibus in caelum ascendit. Marc. 16. v. 19, 20. Luc. 24. 49. ad sinem. Actor. 1. 15.

ACTA post ASCENSIONEM CHRISTI, abhuc TIBERIO imperante.

I. Cum Christus glorioso triumpho in caelum ascendisset, Apostolie e monte Olivarum Hierosolymam regressi sunt, promissionem Spiritus S. exspectantes. Mandaverat enim iis Dominus, ut sederent in civitate Hierusalem, donec induerentur virtute ex alto, et promissum Patris acciperent. Actor. 1. 4. Reversi autem in locum proditoris Iudae elegerunt matthiam, qui cum apostolis conversatus fuerat inde a baptismo Iohannis usque ad diem assumptionis Christi. Act. 1. 12. usque ad finem cap.

II. Quinquagesimo a resurrectione, ab Ascensione vero sua 10 die, Christus misso caelitus Spiritus s. suos Discipulos, una in domo Hierosolymis PRIMA novi testamenti PENTECOSTE congregatos, virtute ex alto induit, emisitque ut verbum de salute per Christum omnibus parta orbi terrarum universo praedicarent. Actor. 2. v. 1, 2, 3. Est itaque verbum Dei et spirituale regnum, adeoque Ecclesia credentium, seu populus Christianorum, iam non solum in Iudaico regno, sed in universo orbe, ubi ab Aposstolis praedicatur Evangelium, et quo scripta ipsorum deferuntur. Pro maximis autem hisce beneficiis Domino christo Servatori nostro et vero Deo, laus, gloria, ac gratiarum actio debetur in sempiternum.

III. Apostoli et Discipuli Christi Spiritus S. donis iam instructi, e vestigio variis linguis, stupente omni multitudine populi magnifica Dei opera enuntiare coeperunt, Hierosolymis primum, velut principali Ecclesiae sede, Iudaeis et aliis peregrinis populis, qui eo confluxerant, aperte, libere, ingenue, constanterque Christum crucifixum et resuscitatum verum Dei et Mariae filium praedicantes, Deo ipso cooperante. Itaque prima Petri Apostoli ad populum Hierosolymis habita contione quasi ter mille homines, Act. 2. vers. 41. secunda vero circiter 5000, Act. 4. vers. 4. conversi et baptizati sunt: Hi in religione vera constantes permanserunt, cena Domini usi sunt,eoreumque numerus quottidie auctus est;cuius testes et auditores fuere, non modo cives Hierosolymatiani, sed etiam Hierosolymis habitantes Iudaei, viri religionsi ex omni natione carum, quae sub caelo sunt, Parthi et Medi, etc. Act. 2. vers. 9, 10, et 11. qui Apostolos sua quisque lingua, in qua natus erat, audiebant loquentes magnalia Dei. Licet autem Sacerdotes atque Magistratus, tanto concursu populi ad contiones et miracula Apostolorum offensi, minas acerbas iactarent, pericula intenderent, et formidines graves opponerent; ipsi


page 481, image: s0553

tamen Apostoli haec omnia tamquam inania terriculamenta contemnebant, intentataque pericula carceris, verberum et mortis, propter veritatis confessionem sustinere minime recusabant. Erat tum perquam laeta facies, et optanda Ecclesiae conditio. Nam Apostoli gratiam omnis populi, qui veritatis professionem amplexi fuerant, quorumque cor unum, et anima una erat, obtinebant; imo vero, quo nihil beatius, ipsius immortalis Dei favorem, et benignitatem paternam ipsa re deprehendebant. Ipsi etiam in officio assidui erant, viam salutis docendo, preces recitando,Deum laudando, aliisque sanctis operibus vacando. Unde indies credentium coetus multiplicabatur, discipulorum numerus augebatur, magnaque etiam Sacerdotum turba fidem in Christum suscipiebat, nihil territi, quod Petrus ac Iohannes in carcerem conderentur, virgisque caederentur, Act. 5.Stephanus vero etiam lapidibus obrueretur, Act. 7. Qui sefa/nw|, corona martyrii, A. C. 35. coronatus est, ac ita Protomartyr Novi Testamenti fuit. (intellige post Christi in caelos ascensionem. nam absolute loquendo Iohannes Baptista Protomartyr in Novo Testamento fuit.) Fortunatus, lib. 1, pulchrum epigramma de Stephano concinnavit.

Pertulit hic martyr pro Christo orientis in axe,
Ecce sub occasu templa beatus habet.
Fundatus virtute Dei, et morte triumphans,
Excepit lapides, cui Petra Christus erat.
Gens Iudaea, ferox Stephanum quem perdere credis,
Et si carne, tamen nescit honore mori.
Ille tenet palmam meritis, tu crimine poenam:
Possidet ille polos, tu magis ima petis.

IV. Post occisum a Iudaeis Stephanum virum sanctissimum: atque post Evangelii praedicationem non ad Samaritanos modo, sed etiam ad Aethiopes Philippi Apostoli ministerio propagatam, Saulus (qui deinde Paulus dictus est) Tarsi in Cilicia natus, Hierosolymis a Gamaliele institutus, cuius studium in tuenda lege Mosaica et professione Iudaicorum rituum satis iam ante perspectum erat, Hierosolymis Damascum, itinere 40. milliarium Germanicorum profectus est: idque eo qnimo, ut in vincula compingeret, ac Hierosolymam pertraheret, quotquot deprehenderet Christi doctrinam amplexos. Sed praeter spem et opiniomnem suam, adeoque omnium exspectationem ab ipso Christo, cuius nominis memoria obruere, et oblivione sempiterna delere in animo habebat, in viam veritatis ductus, summusque Ecclesiae Doctor factus est A. C. 35. anno tiberii 19. Commoratus aliquot diebus in urbe Damasco, ubi ad Anania quodam discipulo Christi baptizatus, cum ardenti zelo doctrinam Christi, quam ante impugnarat, propugenaret, Iudaei hostes Evangelii acerrimi ei insidias struxerunt. Itaque in Arabiam excurrit, ac Evangelium per triennium ibi docuit. Gal. 1. Quibus exactis A. C. 38. ineunte Damascum redit, et ut elaberetur e manibus iudaeorum, in sporta per murum dimissus est. Act. 9. Hinc Hierosolymam venit, et apud Petrum Apostolum dies 15 permansit. Cum vero nec ibi tutus esset, admonitus in ecstasi, a fratribus Caesaream deductus est, indeque Tarsum iter suscepit. Act. 9. Post haec alia atque alia loca visitavit, Evangeliique propagationem magnopere ad iuvit; sicut ipse scribit,se a Hierosolymis usque ad Illyricum omnia loca Evangelio Christi replevisse, quod a reliquis Apostolis eodem ardore et diligentia factum est. Sed huic Historiae, quia iam ad annum Christi 38 (quo ineunte Tiberius, ut supra dictum, vitam cum morte commutavit) pervenimus, finis imponendus, deque ceteris insequentium Imperatorum historia, si quae sunt notatu digna, dicendum erit.

IV. IMPERATOR ROM. CAIUS CALIGULA.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER Caligulae fuit Germanicus, Consul ROmanus, Nepos Drusi fratris Tiberii Imperatoris.

II. MATER fuit Agrippina, quae filia fuit Agrippae et Iuliae filiae Augusti, unde nomen est Colonia Agrippina ad Rhenum.

AXIOMA.

*a)ndrw=n h(rw/wn te/kna th/mata. Heroum filii noxae.

EXEMPLA.

I. Augustus Imperator solitus est dicere: sous liberos sibi esse carcinomata. Suetonius in Augusto. Et de illis usus est hoc versu:

O Utinam aut caelebs mansissem, aut prole carerem.

II. Ita CALIGULA fuit parentis optimi pessimus filius, et plane monstrum hominis. Ad eum propter virtutem patris devenit Imperium: Sed postea adeo a paternis virtutibus degeneravit, ac talis bestia factus est, ut voluerit esse DEUS; et statuam suam Romae in templo iuxta Iovem Capitolinum collocaverit, tamquam Iovi


page 482, image: s0554

aliquid susurantem in aurem, cui sacerdotes sacrificia offerre iussit. Philip. in Loc. Man. pag. 633.

II. GENEALOGIA CALIGULAE. LIVIA Augusti Coniux.

Tiberius. — Drusus. Germanicus. Claudius Imp. Caligula. Uxor Antonia filia M. Antonii ex Octavia sorore Augusti.

II. Appellatio.

Praenomen huius Imperatoris fuit CAIUS.

Cognomen CALIGUIA, sic dictus a caligis, quas margaritis refertas primus portavit: Vel potius a caliga militari, qua frequenter in exercitu utebatur ad conciliandos sibi militum animos. Id enim militibus gratissimum fore credebat, si Imperatorem vestibus nihil a gregario milite differre viderent. Ausonius.

Caius cognomen cui castra dederunt.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. EDUCATIO.

CAligula uti in castris genitus, ita in contubernio legionum educatus fuit, et ab iisdem CALIGULAE nomen accepit, ob rationem modo allatam. Unde hi versus de eo vulgati statim sub initium imperii eius:

In castris genitus, patriis nutritus in armis,
Iam designati Principis omen erat.

AUSONIUS.

Post hunc castrensis Caligae cognomine Caesar
Successit, saevo saevior ingenio.
Caedibs incestisque dehinc maculosus, et omni
Crimine pollutum qui superavit avum.

Mansit quoque in castris tamdiu, quoad pater Germanicus superstes fuit. Patre vero in Syriaca expeditione mortuo, Romam venit, ubi primum in matris; deinde ea relegata a Tiberio, in Liviae Augustae proaviae suae contubernio versatus est: Quam defunctam, praetextatus etiam tum pro Rostris laudavit, transiitque ad ANTONIAM aviam, quae Drusi coniux fuerat. Inde 20. aetatis anno, Capreas accitus a Tiberio avo, tanti in eum fuit obsequii, ut dictum sit: Nec servum meliorem ullum, nec deteriorem Dominum fuisse. Suetonius in Tiberio, §. 10.

II. PROSOPOGRAPHIA.

I. Indoles animi. Natura eius probrosa atque saeva fuit, quam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animadversionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset, et ganeas atque adulteria capillamento velatus, et veste longa, noctibus ambiret, ac scenicas saltandi canendique artes studic issime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius ingenium. Quod sagacissimus senex ita prorsus perspexerat, ut aliquoties praediceret exitio suo omniumque Caium vivere, et se natricem (serpentis id genus) populo Romano, et Phaethontem orbi terarum, educare. Suetonius in Caligula, §. 11.

NOTA.

Caligulam pulchre sagacissimus Tiberius depingit, sed non rehngit.

II. Constitutio corporis. Statura fuit emienti, pallido colore, corpore enormi, gracilitate maxima cervicis et crurum, et oculis et temporibus concavis, fronte lata et torva, capillo raro ac circa verticem nullo, hirsutus cetera. Quare transeunte eo, pro spicere ex superiori parte, aut omnino quacumque de eaucsa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur. Vultum vero natura horridum ac tetrum, etiam ex industria efferabat, componens aad speculum in omnem terrorem ac formidinem. Valetudo ei neque corporis, neque animi constitit. Puer comitiali morbo vexatus, in adolescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonumquam subita defectionie ingredi, stare, colligere sement, ac sufferre vix posset. mentis valetudinem et ipsesenserat, ac subinde de secessu deque purgando cerebro cogitavit. Creditur potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in fuorem verterit. Incitabatur insomnio maxime: neque enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat, ac ne his quidem placida quiete, sed pavida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras, pelagi quandam speciem colloquentem secum videre visus sit. ideoque magna parte noctis, vigiliae cubandique taedio, nunc toro residens, nunc per longissimas porticus vagus, invocare identidem atque exspectare lucem consueverat. Suetonius, §. 50.

III. ACTA OECONOMICA.

I. Coniugia.

Uxores quatuor habuit.

I. Fuit Iunia Claudilla M. Syllani nobilisimi


page 483, image: s0555

viri filia, quae in partu mortua est. Suetonius in Caligula, §. 12.

II. LIVIA HORESTILLA. Haec C. Pisoni desponsata erat, verum eam ipse uxorem duxit. Sed exiguo elapso tempore eam repudiabat, et post biennium eam relegabat, quod priori suo marito associare se vellet.

III. LOLLIA PAULINA. Hanc maritosuo Memmio Regulo eripuit, illumque coegit eam sibi despondere, ne eam quae desponsata non esset, contra ius fasque duceret. O monstrosum ske/mma! Verum paulo post eam repudiabat, et cum comminatione omrtis ei mandabat, ne ad priorem maritum rediret, aliive nuberet. Dion in Caligulas, §. 3.

IV. CAESONIA. Hanc neque forma insigni, neque aetate integra, matremque iam ex alio viro trium filiarum, sed luxuriae et lasciviae perditae, et ardentius et constantius, quam ullam aliam feminam amavit. Ab hac ei philtrum propinatum fuisse ferunt, quod eum in furorem verterit. Itaque mentis valetudini tribuuntur diversissima in eo vitia, nempe summa confidentia, et contra nimius metus. Eam, quocumque proficisceretur, secum ducebat, saepe armis indutam simul equitare iussit, saepe etiam militibus nudam ostendebat. Haec una cum ipso periit, gladio a centurione confossa, et filia Iulia Drusilla parieti illisa, ut moreretur.

II. Adulteria.

Adulteriis fuit inquinatissimus. Nam mulierem iam desponsatam viro eripuit, et complures alias nuptas, iamque cum maritis habitantes abduxit, easque tamen odio postea habuit. Haud ulla illustriori femina abstinuit. Dion in Calig. §. 1.

III. *a)sorgi/a.

Impius fuit plus quam dici possit in aviam et sorores. Nam et illam, a qua fuerat aliquando increpatus, eo deduxit, ut sibi mortem voluntariam afferret, et duas sorores, quibus stuprum intulerat, quasi adulteras et insidiarum adversus se conscias, in Insulam relegavit. Tertia, quam ipsam quoque, adhuc praetextatus, contaminaverat, obierat antea. Dion in Caligula, §. 1.

Socerum suum Syllanum nobilissimum virum, molestum ei propter virtutem et affinitatem, ad mortem sibi consciscendam, ludibriis et contumeliis suis adegit, quem in tanto honore Tiberius Imperator habuerat, ut nollet abeo provocari. Quod si esset provocatum, rursus ei cognitionem earundem rerum dabat.

IV. ACTA POLITICA.

I. IMPERII OCCUPATIO.

Caligula beneficio Tiberii successionem obtinuit, haeres ab eo cum nepote ex filio Druso in duobus testamentis nuncupatus. Quod ideo fecit, quo memoriam scelerum suorum maioribus Caii sceleribus obrueret, utque maxima et nobilissima pars Senatus post suam mortem necaretur.

II. IMPERII ADMINISTRATIO.

I. Virtutes.

I. In initio Imperii bonus et laudatus fuit Imperator, magnamque de se spem Imperii bene gubernandi praebuit. Senatui et Magistratibus iurisdictionem liberam concessit, et cum Senatu imperium se communicaturum dicebat, imo se filium atque alumnum Senatus nominavit. Tributorum quoque et censuum rationem sub Tiberio corruptam correxit, provinciasque praesidiis instruxit.

II. Erga populum benignus fuit. Legata omnia Tiberii et Liviae, quasi de suo omnibus persolvens, liberalitatis famam sibi paravit. Imo universae plebi urbanae gratus et acceptus fuit, propter patris memoriam. Militibus vero et provincialibus, quod infantem plerique cognovissent, adeo acceptus fuit, ut nunc Pius, nunc Castrorum silius, nunc Pater exercituum, nunc Optimus Caesar vocaretur. Cuspnianus in vita Caligulae.

III. Studiorum quoque Patronus fuit. Nam in urbe Lugdunensi certamen Latinae Graecaeque facundiae instituit. Quo certamine ferunt victoribus praemia victos contulisse, eorundem et laudes componere coactos. Eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaque delere iussos, nisi ferulis verberari, aut flumine proximo mergi maluissent. Suetonius in vita Caligulae, §. 20. Huc spectasse videtur Iuvenalis, cum de Rhetore loquitur ad aram Lugdunensem dicturo.

II. Vitia.

Postea vero hic Caligula degeneravit, et plane monstrum Principis factus, in omni vitiorum atque flagitiorum genere instar porci se volutavit.

I. Luxuria.

Caligula luxu prodigioso utens, ut calidis frigidisque unguentis lavaretur, pretiosas margaritas acero liquefactas sorberet, conviviis ex auro panes et opsonia apponeret, subinde dicens: Aut frugi hominem esse oportere, aut Caesarem. Erasmus l. 6.


page 484, image: s0556

Apophth. e Sueton. Qualis etiam Muleasses Rex Tuneti fuit, qui, licer exul esset, nihilominus ad pavonis unius, quo vescebatur, condimenta impendit aureos nummos centum. Iovius.

In quos recte quadrant versus Lucani:
—— ô prodiga rerum
Luxuries, numquam parvo contenta paratu,
Et quaesitorum terra pelagoque ciborum
Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae.

II. Prodigalitas nefand.

Nepotinis sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit. Nam nummos non mediocris summae e fastigio Basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem. fabricavit et de cedris liburnicas, gemmaris puppibus, versic oloribus velis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate, magnaque etiam vitium et pomiferarum arborum varietate, quibus discumbens de die inter choros ac symphonias, litora Campaniae peragraret. In exstructionibus praetoriorum atque villarum, omni ratione posthabita, nihil tam efficere concupiscebat, quam quod posse effici negaretur. Denique tantae prodigalitatis fuit, ut immensas illas opes a Tiberio congestas, nempe vicies ac septies millies sestertium, h. e. ultra centum milliones, non toto vertente anno (ut Suetonii verbis utar) absumpserit. Suetonius in Caligula §. 37.

III. Avaritia et rapina.

Post immensas profusiones ad avaritiam et rapinas conversus est. Nam vectigalia nova atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere omnisso, cui non tributi aliquid imponeret. In ipso Palatio feminarum mariumque lupanar condidit, ut ex eo meretricium quaestum faceret; circumque forum et basilicas misit nomenclatores, ad invitandos ad libidinem iuvenes senesque. Praebita est insuper adventantibus pecunia foenebris, appositique, qui nomina palam subnotarent, quasi adiuvantium Caesaris reditus. Coacta ex eo vectigali ingenti auri copia, ita oblectatus fuisse scribitur, ut in ea nudum se provolveret, aurique aviditatem expleret. Pro eduliis, quae tota urbe vendebantur, certum vectigal exegit. Pro litibus atque iudiciis ubicumque conceptis quadragesimam partem summae, de qua litigaretur, nec sine poena, si quis composuisse vel donasse negotium convinceretur. Ex gerulorum diurnis quaestibus partem ectavam: Ex capturis prostitutarum, quantum quaeque uno concubitu mereret: nec non et matrimonia obnoxia fuere. Testatores, ut ipsum heredem scriberent, cogebat; quos postea, si supervixissent, veneno tollebat. Ridendos ducens, quod condito testamento superviverent. Ac ne ex lusu quidem aleae compendium spernens, plus mendacio ac periurio lucrabatur. Et quondam proximo collusori, demandata vice sua, progressus in atrium domus, cum praetereuntes duos Equites Romanos locupletes sine mora corripi, confiscarique iussisset, exsultans rediit, gloriansque numquam se prosperiore alea usum. Suetonius in Caligula §. 40, et 41. O ingentem inexplebilemque avaritiam, quae in tanto imperio, tantum Principem excaecatum in eam vilitatem abiectionemque deduxisti, ut neque dedecus suum, neque imperii ignominiam agnosceret, cum se veneficum atque lenonem praestaret, quod nemo, ne obscuro loco quidem ortus, quamvis inopia pressus, vix quin erubesceret, in occulto agere posset.

IV. Superbia et insolentia.

In eam Caligula illapsus est insolentiam, ut velut Deus adorari vellet. Qua de causa Deorum vestimenta induebat, in quibus nunc bellicosam virginem, nunc mulierem repraesentabat. In sacrificiis Deorum ornatu induebatur, in plateis serico et triumphali vestitu incedebat. Xiphilinus.

Alexander ab Alexand. l. 2. 19. scribit: C. Caligula cum Caesar salutaretur, prius se adorari iussit capite velato ut Deum. Et ideo imagines suas per totum Romanum Imperium mittebat, ut in templa et fana idolorum referrentur, alioque honore afficerentur. Imo in sanctissimum templum Ierosolymitanum imaginem suam per Petronium inferri voluit, sed irrito conatu: Iudaei namque obstinate restiterunt, neque eam recipere voluerunt; uti postea plenius dicemus. Iosephus lib. 18. Antiqis. Iudaic. c. 4, et 10.

V. Dementia.

I. Cum forte Gallus quidam Caligulam pro excelso tribunali sub specie Iovis ius dantem videret, eoque viso effuse rideret: et cum Imperator id animadvertisset, vocatum ad se interrogavit, cur rifisset? Respondit satis confidenter: Magnam sibi dementiam eius visam, ideoque risum continere non potuisse. Sed ei, quod sutor esset, et risus, et liberum atque aculeatum responsum, sine damno aut periculo suit.

Adeo, subiungit Dio, Principes huiusmodi aequiore animo ferre solent plebeios homines, a quibus propter vilitatem nullus motus, liberius loquentes,


page 485, image: s0557

quam viros magnos et dignitate praeditos. Dion in Caligula §. 6.

II. Equo suo Incitato honores habuit. Nam ita scribit Dion §. 3. Unum ex equis suis, quem Incitatum nominabat, invitabat ad cenam, ita ut ei hordeum ex auro apponeret, funderetque vinum in poculis aureis, ac per salutem eius et fortunam iuraret, seque eum Consulem facturum polliceretur: Id quod fecisset omnino, si vixisset diutius. Eidem quoque, praeter equile marmoreum et praesepe eburneum, praeterque purpurea tegumenta, ac monile e gemmis, domum etiam et familiam, et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius invitati acciperentur. Hic vere de Caligula dici potest: Brutorum animantium collega est, qui belluinam vitam agit. Dion in Caligula §. 3.

III. Caesoniam uxorem et Claudium, aliosque locupletissimos homines sacerdotes creavit: Cuius rei causa exegit a singulis aureorum centum milia. Cumque se ipsum sacerdotem fecisset; equum collegam in sacerdotio designavit, eique singulis diebus aves tenerae et pretiosae sacrificabantur. Dion in Caligulapag. 6.

IV. Seneca lib. I. de ira. c. ult. de eo scribit; C. Caligula iratus caelo; quod obstreperet Pantomimis, quos imitabatur studiosius, quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur, ad pugnam vocavit Iovem, et quidem sine missione Homericum istum versum exclamans:

*h) /m) a)na/eir), h( e)gw\ se/.
id est,
Aut tu me tolle, aut ego te.

Dio et Suetonius in eius vita. Idem Caligula non contentus gemina hac stultitia, qua primum putavit sibi a Iove noceri non posse, deinde se Iovi nocere non posse, ipse quoque porrose Iovem esse finxit. Ideo libidines quoque Iovis aemulatus est. Nam et primum sorores suas vitiavit ad exemplum Iovis, qui Iunonem sororcm in iustae uxoris loco habuit. Furtivis deinde libidinibus etiam indulsit, Iovem, cum virtutibus non posset, vitiis aemulatus. Adeo videlicet verum est, quod Iuvenalis ait Satyr. 4.

—— Nihil est, quod credere de se
Non possit, si conlubeat, Dis aequa potestas.

VI. Impudentia.

Caligula dicebat, se nihil magis in sua natura probare, quam a)diatreyi/an, h. c. inverecundiam. Pudor enim ut multis ad honestas actiones obstat, ita nonnumquam improbae mentis homines a turpibus revocat. Erasmus lib. 6. Apophth. Nam, quod verecundum, hoc natura est optimum. Vox inverecundo sit digna Caesare.

VII. Tyrannis et crudelitas inaudita.

Quosdam ex Senatoribus cum clam interemisset, citare nihilominus ut vivos perseveravit, paucos post dies voluntaria morte periisse mentitus. Multos honesti ordinis deformatos prius stigmatum notis, ad metalla et munitiones viarum, aut ad bestias condemnavit, aut bestiarum more quadrupedes cavea coercuit, aut medios serra dissecuit. Parentes suppliciis filiorum interesse cogebat, quorum uni valetudinem excusanti lecticam misit: alterum rogantem an oculos claudere liceret, ipsum quoque mactari iussit. Imo tantae crudelitatis erat, ut non tantum supplicia hominum cupidissime spectaret, sed etiam reos crebris et minutis ictibus lacerari iuberet, subinde carnificem interpellans: ITA FERI, UT SE MORI SEN TIAN T. Ita in Synopsi Histor. Caroli IX. Galliae Regis non immerito ipse reprehenditur; Quod in natali filiae suae, quam ex Isabella Austriaca Maximiliani II. Imp. filia tulit, tam avidus fuerit spectandorum suppliciorum, ut sub occasum solis faces accendi iusserit circa furcam, ut morientium ora certius cognosceret. Ferina certe rabies est, sanguine et vulneribus gaudere: uti inquit Seneca l. 1. de Clement. c. 24. Qui hominem quemvis ob merita in conspectusuo iugulari pro voluptate computat, aeque suam polluit conscientiam, quam si homicidii, quod fit occulte, spectator et particeps fiat.

Punito per nominis errorem alio, quam quem destinaverat, ipsum quoque paria meruisse, dixit. Nonnumquam horreis praeclusis populo Romano famem indixit. Atrocia eius Symbola atque Emblemata erant: Oderint, dum metuant. Item: Optare se, ut populus Remanus unam tantum cev vicem haberret, quo ictu uno omnes conficerentur. Dion in Calig. §. 3. Vox Carnifice quam Imperatore dignior. Xiphil. in Calig. Idem, Antoniae aviae pro sua auctoritate monenti, ut quaedam secus ageret: Memento, ait, mihi omnia in omnes licere. Talia portenta Principum titulo tum pertulit mundus, quae non commemorarem, nisi ut ex his Principibus prodigiosae feritatis horror incutiatur. Erasmus ex Suetonio.

VIII. Impietas exsecranda.

AXIOMA.

Tyrannidis fastigium est impietas, cum omn scelerum genere coniuncta.

Exemplum habemus in Caligula.

I. Ille namque Heros a multis, et Deus a


page 486, image: s0558

quibusdam vocatus maxime efferri coepit. Cupiebar enim antea se humana conditione superiorem videri, cum Luna coiisse, et a Victoria coronatum esse. Iovem enim se esse fingere, dicereque ob eam causam se cum plerisque mulieribus, sed praesertim cum sororibus rem habere. Fiebat saepenumero Iuno, Diana, Venus, ac praeter mutationem nominum vestes capiebat Diis propriae et accommodatas. Dion in Caligula. §. 6.

II. Cum Luna coitus. Cum C. Caligula aliquando se cum Luna coire diceret, interrogaretque Lucium Vitellium, an Deam videret coeuntem secum: Obstupefactus tremensque coepit deorsum inspicere, locutusque pauca: Licet, inquit, domine, vobis Diis tantummodo vos inter vos videre. Dion ibidem.

III. Imitatio tonitruum et fulminum. Factus est denique Idolum ridiculum. Nam tonabat machinis quibusdam et fulgurabat: ac quoties fulmen de caelo caderet, ipse contra iaciebat lapidem, dicebatque in singulis iactibus illud Homer. h(/ m) a)na/eir), h)\ e)gw/se. Aut tu me interficias, aut ego te.

IX. Mala conscientia.

Caligula noctu excitabatur insomniis: nec ulla nocte ultra tres horas quiescebat, ac ne his quidem placida quiete, sed pavida; semper, et miris quibusdam imaginibus vexabatur. Idem ad minima tonitrua et fulgura, connivere et caput obvolvere, ad maiora vero proripere se a strato, subque lectum condere solebat. Suetonius. §. 51. Conscientia enim anteactae vitae semper eum torquebat, vixque sinebat eum paululum quippiam oculos in somnum inclinare. Francisc. Patrit. l. 5. de Reg. Tit. 8. p. 133.

V. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Caligula statuam suam in templo Ierosolymitano collocari iussit. Eusebius. l. 2. Hist. c. 6. de eo commemorat, quod templum Ierosolymitanum sibi adoptaverit, inque proprium templum transmutaverit, ut Iovi illustri novo Caio nuncuparetur. Unde quidam colligunt, quod per bde/logma e)rhmw/sews2, h. e. per Abominationem desolationis, cuius Christus mentionem facit Matth. 24. v. 15. haec Caligulae statua intelligatur. Resp. Verum error hic est, qui ex a)nisorhsi/a| oritur. Quamvis enim Caligula divions honores affectaverit: ac simulacra, quae adorarentur, instituerit: nihil tamen obtinuit, sed partim Petronii Praesidis in Syria, cui exsecutio commissa erat, prudentia, partim Aristobuli apud Petronium, et Agrippae apud Caligulam intercessione illud impeditum fuit. Iosephus l. 18. Antiqu. c. 11. de Iudaeis commemorat, quod audientes Petronium Praesidem Roma a Caio Imp. mitti, ut eius statuam in templo poneret, eidem nondum regionem ingresso apud Ptolemaidem primum, mox etiam apud Tiberiadem occurrerint, suppliciter rogantes; Nesead eam necessitatem adigeret, neve sacratam urbem vetitis imaginibus pollueret. Cumque is obiceret: anigitur bellum geretis cum Imperatore? Nequaquam, dicebant, pugnabimus; sed moriemur citius, quam a legibus Dei discedamus, simulque procumbentes nudatis iugulis paratos se dicebant ad excipiendos gladios. Qua constantia apud Petronium obtinuerunt, ut ad Imper atorem scriberet, et abgroationem decerti, interveniente Agrippaeintercessione, obtineret, Eusebius quidem lib. 2. Histor. cap. 6. de Caligula commemorat, quod templum Hierosolymitanum sibi ipsi adoptaverit, ut Iovi illustri novo Caio nuncuparetur: sed de conatu potius quam eventu illud accipiendum esse, relatio IOsephi ostendit; cum qua exacte congruunt, quae habet Philo in libr. de legatione ad Caium. p. 658.

II. Herodem II. Antipam rdegavit. Qui cum exercitibus suis Christum tempore passionis spreverat, illuserat, atque indutum veste alba ad Pilatum remiserat, sicut Lucas scribit cap. 23. v. ult. Quem contemptum, irrisionem et subsannationem Christi Herodes non tulit inultam, sed Contemnens Christum, contemptus est etiam tandem iuxta effatum divinum 1 Sam. 2. v. 30. Qnicumque honorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, vilipendentur. Cum enim non esset contentus dignitate Tetrarchae, sed Romam magno apparatu profectus dignitatem Regiam a Caio Caesare peteret, pro summo honore summam reportavit ignominiam. Accusatus enim coram Caesare propter crimina gravissima, cumprimis vero ob defectionem ab Imperio romano privatus est sua Tetrarchia, ac cum sua Herodiade in perpetuum exilium Lugdunum relegatus, dignas incestus, crudelitatis ac illusionis Christi poenas dedit. Nam ibi tandem aegritudine animi consumptus periit. Teste Iosepho l. 18. Antiqu. Iudaic. cap. 9. lib. 2. de bello Iudaico c. 8. Euseb. lib. 2. Histor. Eccles. c. 4. Niceph. l. 2. Histor. Ecclesiast. 9. Factum id anno Christi 39. h. e. quinquennio post illusionem Christi.

III. Iudaeorum gentem graviter afflixit. Sicut Eusebius lib. 2. Histor. Eccl. cap. 5. scribit; ubi addit: Iudaeos hoc modo divinam vindictam propter facinus in Christum designatum, expertos esse. Cum enim Pilatus christum innocentem militibus flagellandum traditurus, manus ablueret coram populo, dicens: Innocens sum a sanguine huius


page 487, image: s0559

iusti, vos videritis: respondens universus populus dixit, Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Matth. 27. v. 24, 25. Quo elamorc Iudaei totam omnino posteritatem suam, usque ad finem mundi victuram, ad poenas pro Christi sanguine innocenter effuso luendas oppignorant. Sed magno suo malo et ipsi, et posteri eorum experti sunt, quam inconsulte sese ad poenas pro hoc scelere luendas obstrinxerint. Quin imo usque in praesentem diem haec imprecatio super Iudaeos perseverat, et sanguis Christi non auferetur ab eis: sicut. D. Hieron. scribit.

CAPUT III. DE GERE SSV.

CIrca exitum vitae Caligulae tria sunt notanda. 1. *ta\ *prohgou/mena. 2. *ta\ *praxqe/nta. 3. *ta\ *parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*m*a.

I. Tyrannicum Caligulae propositum. Caligula proposuerat sibi paucis ante mortem mensibus Antium, et deinde alexandriam commigrare; interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque. Nam post obitum eius duo libelli in secretis eius reperti sunt, quorum unus GLADIUS, alter PUGIO titulo vocabatur, in quibus nomina morti destinatorum continebantur.

Inventa est et arca ingens variis venenis repleta, quibus postea a Claudio Imp. demersis maria infecta red dita, non sine piscium exitio, quos eiectos aestus in proxima litora eiecit. Cuspinianus in vita Calig. §. 18, 19.

II. Prodigium mortem eius antegressum. Inter prodigia, quae mortem eius praecesserunt, fuit hoc somnium, quo pridie quam periret, somniavit: Consistere se in caelo iuxta solium Iovis, impulsumque ab eo dextri pedis pollice, et interram praecipitatum.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cum insaniret Caligula omnibus in rebus, Cassius Chaerea et Cornelius Sabinus militum praetorianorum Tribuni contra eum coniuraverunt, fuereque multi conscii huius coniurationis; in quorum numero fuit Callistus et eparchus: sed illi percussores fuerunt. Erat Chaerea vir antiquae virtutis morumque, qui Caio certis de causis infensus erat, quod Caius eum (etsi fortissimum virum) mulierem vocabat, eique quoties ad se veniret, signum dabat Cupidinis aut Veneris, aut aliud eiusmodi. Caligula dies festos agebat in palatio, et spectacu lum edebat; cumque ipse comederet, et epulum aliis daret, Pomponius secundus Consul ad pedes eius cibum capiebat, eosque frequenter osculabatur. Post ubi Caius saltare et tragoedias agere voluit, Chaerea nihil cunctandum ratus, ut eum animadvertit exeuntem e theatro, inspiciendorum puerorum causa, quos ex Graecia atque Ionia nobilissimos acciverat, ad canticum desuis laudibus canendum, conclusum in parvum et angustum locum interfecit: quo facto nemo eorum, qui aderant praesentes, manus ab illo abstinuit, sed mortuum confecerunt vulneribus: nonnulli etiam carnem eius degustaverunt. Imperavit annos 3, menses 10, dies 9. Dion in Caligula, §. 7.

Periit et uxor Caesonia, gladio a Centurione confossa, et filia parieti illisa. Dion in Caligula, §. 59.

AXIOMA.

Animus irritatus contumeliis, difficulter frenare iram et vindictae cupiditatem potest.

Nam contumelia est plus quam iniuria, vel est supremus iniuriae gradus. Est namque non simplex, sed stomachosa iniuria; uti Carolus Borbonius eam appellavit. Cic. 3. Verrin. Habet quendam aculeum contumelia, quem pati prudentes ac viri boni difficillime possunt. Quare homines contumeliis magis, quam ulla alia re offenduntur. Quia convicia videntur proficisci ex odio et malitia nimia. Contra violentas iniurias vi et armis conceditur defensio etiam hostibus. Pulchre inquit Isiodorus: Sagittas contumeliae, clypeus patientiae frangit. Cum quo congruit Hugo, ita scribens: Lingua dicitur, quia lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo, ligat, et ligari non potest, labitur ut anguilla, penetrat utsagitta.

Certe, inquit alius, non tanto dolori est desperatae malitiae homini immitis castigatio, quanto, viro cordato et verecundo, pudori est unicum verbum asperius. Nam nullus dolor est maior, quam is, qui contumeliae mucrone vulnerat pectus, animumque hominis ingenuum.

Exemplum habemus in Cassio Chaerea viro fortissimo, qui, postquam a Caligula contumeliose tractaretur, quaesivit occasionem occidendi eum, nec quievit prius, quam Caligulam interfecisset.

Simile exemplum habemus in Carolo Borbonio, qui (sicut Ferronus refert) plerumque in ore habuit Aquitani cuiusdam scitum responsum. Is rogatus a Carolo VIII. Rege Galliae: Quo tandem praemio impelli posset, ut fidem sibi tot magnis rebus perspectam falleret: Non tuo, inquit, regno, non orbis imperio adduci possim; non omnium thesauris: Contumelia tamen et stomchosa iniuria possim.


page 488, image: s0560

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Interfecto Caligula et caede eius vulgata, non statim creditum est: Cum suspicio esset, ab ipso Caligula famam caedis simulatam et emissam, ut eo pacto erga se hominum mentes deprehenderet. Sed cum Praetorianae cohortes tumultuarentur, ac quaererent: Quis Caium occidisset? hac eas ratione sedavit Valerius Asiaticus vir consularis, quod in locum unde conspici posset, progressus exclamavit: Utinam ego eum interfecissem! Qua voce territi milites, turbarum finem fecerunt. Dion in Caligula §. 7.

Vixitannos viginti novem, imperavit annis tribus, mensibus novem, diebus octo et viginti. Et ita re ipsa magnoque suo malo se hominem, non Deum esse, expertus est. Dion ibidem.

V. IMPERATOR ROM. CL. TIBERIUS DRUSUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER Claudii fuit DRUSUS Maior, Augusti ex Livia privignus, et Tiberii Imp. frater, qui ante Christum natum anno 7. in Germania equo collapsus crus fregit, ex qua fractura tricesimo die mortuus est, anno aetatis 30. cum magna ex parte Germaniam domisset. Funus eius Romsm usque deductum est, portantibus id primum militibus, post primoribus urbium. Ex hoc Claudius Lugduni Calend. Aug. anno Mundi 3940. ante C. N. 30. natus est. Suetonius in Claudio §. 1, 2.

II. MATER fuit ANTONIA MINOR, ex qua Drusus complures liberos tulit, tres tantum reliquit, Germanicum, Claudium et Livillam. Suetonius in Claudio § 1.

AVIA fuit LIVIA August. Frater eius suit Germanicus, et ipse Caligulae patruus.

GENEALOGIA CLAUDII.

Livia, Augusti coniux.

Tiberius Imperator. Drusus iunior. Tiberius iunior. Drusus. —— uxor Antonia maior filia M. Germanicus. Caius Caligula. Claudius Imperato. Livilla soror.

Octavia —— huius frater Augustus Imperat. Antonia minor. Claudius.

II. Appellatio.

Dictus fuit his Imperator Tiberius Claudius Drusus. Suetonius §. 2. Mater Antonia eum nomine Patris DRUSUM, et nomine Patrui, nempe Tiberii Imperatoris, Tiberium Claudium nominari voluit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *proswpografi/a, et ACTA IUVENILIA.

I. Statura corporis atque forma.

AUthoritas dignitasque formae non defuit vel stanti, vel sedenti, ac praecipue quiescenti. Nam et prolixo nec exili corpore erat, et specie canitieque pulchra, opimis cervicibus. Ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid vel serio agentem multa dehonestabant. Risus indecens, ira turpior spumante rictu, humentibus naribus, plecra linguae titubantia, caputque tum semper, tum in quantulocumque actu vel maximetermulum.

Fuit valetudinarius. Nam per omnem pueritiae et adolescentiae tempus variis et tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato, ne progressa quidem aetate ulli publico privatoque muneri habilis existimaretur. Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum inchoatum: ac si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio. Avia Augusta Livia pro despectissimo semper habuit. Non affari nisi rarissime: non monere, nisi acerbo et breviscripto, aut per inter nuntios, solita. Soror Livilla, cum audiisset aliquando imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem populi Romani palam detestata est. Sed et avunculus maior Augustus valde de eo dubitavit, num honores gerereposset, nec ne: metuitque nemateria praeberetur hominibus deridendi et illum et familiam, si ad illos adhiberetur, qui et corpore et animomale affectus esse videretur.

II. Indoles animi.

Ingenio erat phantastico, sed tamen studiis apto. Nam in literis tum Graecis, tum latinis, egregie institutus fuit a Livio Praeceptore suo, adeo ut vir factus, graece latineque doctissimus esset. Libros enim 40. Historiarum, hortante Tito Livio, conscripsit. Totum Homerum meoria tenebat, ut in usu rerum saepe versus eius recitaret. Volaterran. l. 23.


page 489, image: s0561

NOTA.

Observatione dignissimum est, quod quidam homines admiranda memoria praediti fuerint.

I. Esdras Sacerdos universas Ebraeorum doctrinas habuit in memoria. Iosephus l. 11. c. 5. Antiq. Fudaicarum.

II. Cyrus Rex, qui immensos ductavit exercitus, omnibus militibus nomen reddidit. Sic L. Scipio, quod aeque mirum videri possit, populo Romano.

III. Mithridates, Ponti atque Bithyniae Rex inclitus, qui a Cn. Pompeio bello superatus est, duarum et viginti gentium, quas sub ditione habuit, linguas percalluit: earumque comnium gentium viris haud unquam per interpretem locutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, perinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est. Gellius lib. 17. c. 17. Plinius lib. 25. c. 2.

IV. Caesar Dictator scribere et legere uno tempore, dictare et audire solebat: epistolas magni ponderis quaternas pariter dictabat; aut, si non aliud ageret, septenas. plinius.

V. Claudius Imperator. De quo iam dictum est.

VI. Aelius Adrianus Imp. tanta fuit memoria, ut locos, negotia, milites absentes quoque nominibus suis recenseret.

VII. Cyneas Pyrrhi Regis Legatus, postridie quam Romam venerat, Senatum et Equestrem ordinem proprio nomine salutavit.

VIII. Themistocles tanta fuit memoria, ut Simonidi artem memoriae pollicenti dixerit, se malle artem oblivionis: quod etiam meminisset, quae nollet; oblivisci non posset, quae vellet. Auctor Cic. l. 2. de Orat.

IX. Salustius totum Demosthenem memoria tenuit. Cicero.

X. Avicenna totam Aristotelis Metaphysicam memoria complexus est. Cicero.

XI. Hortensius tam excellentis memoriae fuit, ut, quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis iisdem redderet. Cicero.

XII. Cicero de se scribit. Nihil unquam audivi, quod non in memoria mea penitus insederit.

XIII. Seneca de se assirmat similiter, in Prooem. ad lib. Contr. se una lectione magistri sui duo milia vocabulorum memoriae commendasse: quae lectione finita eo ordine, quo dicta erant, et retrogrado memoriter recitavit; ducentos quoque versus, ab ultimo incipiens.

XIV. Studiosus quidam Patavinus iuris 3000. vocum audita, mox et eodem et inverso ordine reddere potuit, ut M. Muretus scribit.

XV. Charmidas quidam in Graecia quaecumque perlegisset volumina, ea memoriter legentis modo repraesentavit. Plin. l. 7. c. 24.

XVI. Clemens tanta valuit memoria, ut quicquid legendo semel evolvisset: memoriae firmiter infixum haberet.

XVII. Cenis concubina Flavii Vespasiani excellenti quoque memoria fuit praedita. Cum enim Antonia hera eius, Claudii mater, ad Tiberinm per eam nonnihill de Seiano scripserat, atque iusserat, ut illud, ne quis forte deprehenderet, statim deleretur: Frustra, inquit, Domina, iussisti; Haec enim atque cetera omnia, quae mihi imperas, ita semper in memoria habeo, ut ex ea deleri non possint. Ideo etiam Vespasianus eius consuetudine valde delectabatur. Dion in Vespasiano § 4. Plura exempla Drexelius in Aurifodina part. I. c. 2. pag. 6. et seqq. recenset.

DUBIUM.

Quaest. Quomodo Claudius bono ingenio praeditus, dici potuerit mwro\s2, stultus vel phantasticus; sicut mater Antonia portentum hominis eum appellavit, et si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo. Nam qui est stultus, quomodo ille potest dici ingeniosus et ad studia literarum aptus? Videtur enim esse contradictio in adiecto.

Resp. Distinguendum inter ingenium et iudicium. Multi sunt ingeniosi, h. e. bono ingenio praediti, h. e. pollent docilitate et memoria, ut facile aliquid possint apprehendere et memoria comprehendere. Sed non sunt iudiciosi, h. e. de rebus inventis, et memoria comprehensis, accuratum iudicium ferre non possunt. Elegans exemplum habemus in coquo semifatuo Maximiliani I. Imp. in cuius vita historiam de coquo illo benevolus lector inveniet. Eadem quoque recitatur in historia nostra Patriarcharum.

II. ACTA VIRILIA.

I. OECONOMICA.

Circa acta eius Oeconomica tria sunt consideranda. 1. Coniuges quas duxit 2. Liberos quos genuit. 3. Generos quos elegit.

I. Coniuges.

Claudius sex Coniuges habuit.

I. Fuit Aemylia Lepida Augusti proneptis. Hanc quod parentes eius Augustum offenderant, virginem adhuc repudiavit. Suetonius in Claudio §. 26.

II. Livia Medullina. Hanc ipso die, qui nuptiis erat destinatus, ex valetudine amisit. Suet. ibid.


page 490, image: s0562

III. Plantia Herculanilla patre triumphali nata. Sed cum hac divortium fecit, ob libidinum probra et homicidii suspicionem. Suetonius ibidem.

IV. Aelia Petina patre Consulari nata. Sed etiam cum hac divortium fecit ex levibus offensis. Suetonius ibidem.

V. Valeria Messalina, quae libidinosa et intemperans fuit femina, quaeque temeritate et intemperantia omnes feminas suae aetatis superavit. Haec ceteras quoque mulieres coegit luxuriose et intemperanter vivere, effecitque, ut multae in palatio viris suis praesentibus ac videntibus cum adulteris coirent: earumque viros ipsa diligere, ac honoribus et dignitatibus augere; ceteros, qui id non paterentur, odio habere, ac modis omnibus perdere solita est. Dion in Claudio §. 4.

Messalina vero, amore Mnesteris saltatoris capta, cum ei persuadere non posset, ut secum coiret, petivit a Claudio viro suo, ut illum sibi obsequi iuberet, tamquam ipsi in quibusdam aliis rebus opera eius necessaria foret. Is, postquam ei Claudius praecepit, ut omnia quae Messalina imperaret, libenter faceret, cum illa rem habuit, tamquam id sibi quoque imperatum fuisset. Id enim Messalina saepe in multis aliis fecit. Nam quasi Claudio conscio sinenteque ei petulanter vivere, moechabatur. Tandem eo insolentiae processit Messalina, ut vivo Claudio, absente tamen, ad Ostiam, publice nuberet SILIO, cumque eo nuptias celebraret. Dion hanc Tragoediam describit §. 6. Messalina nupsit CAIO SILIO: harumque nuptiarum convivium magnificum et sumptuosum fecit, eique regiam domum donavit, in qua congessit omnes Claudii thesauros pretiosissimos: eumque ad extremum Consulem designavit.

Interficitur tandem Mnester, et Messalina iugulatur. De his Dion §. 6. ita scribit. Narcissus Claudio, cum solus esset, per pellices ipsius omnia, quae gererentur, significavit. Quibus cognitis rebus, Claudius in urbem subito reversus, magnum numerum hominum, sed inprimis Mnesterem occidit: post, ipsam quoque Messalinam iugulavit.

VI. Agrippina. Tandem Claudius Agrippinam fratris sui Germanici filiam, Domitii Neronis matrem, uxorem duxit: Et ne videretur propinquitate sanguinis incestum committere, eam in rem Senatusconsultum postulavit, ut imposterum nuptiae inter patruos fratrumque filias iustae statuerentur. Veruntamen Tacitus refert, non nisi unum repertum esse, qui talis matrimonii cupidus fuisser. Suetonius duos fuisse scribit. Sed hoc Senatusconsultum postea a Nerva Imperatore est abrogatum, qui severe talia matrimonia prohibuit. Neque id immerito. Nam cum manifesta lege divina pugnant, quae exstat Lev. 18. 12. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia propinqua est patris tui. Ex quibus verbis nos per analogiam sive consequentiam sic concludimus:

Sicut amita non potest nubere nepoti ex fratre; ita similiter neque patruus potest ducere fratris filiam.

Sed verum est prius:
Ergo et posterius.

Tacitus l. 12. annal. scribit: Agrippina salutatur Augusta: quae, ut potentiam suam exteris etiam ostenderet, COLONIAM in Ubios, ubi nata erat, veteranorum militum deduci iubet, quae AGRIPPINA appellata est.

NOTA.

Agrippinae notanda est summa tum felicitas, tum infelicitv.

I. Felicitas, ob ortum felicem, atque dignitatem singularem. De qua Fulgos. l. 8. c. 16. ita scribit: Agrippinae Augustae inter feminae Romanas, quae ante eam fuerunt, uni contigit: ut Romani Principis uxor, soror, mater ac filia haberetur. Germanici enim filia fuit, quem Tiberius successorem Imperii adoptaverat: Claudium Augustum virum habuit: Caligulae soror erat: denique Neronem peperit,

II. Infelicitas ob ulitam flagiciosam atque turpem. 1. Quia incestum cum Claudio Imp. pattuo suo commisit; uti antea dictum est. 2. Quia maritum suum Claudium boletonecavit; uti in cap. 3. dicemus.

II. Liberi.

Liberos ex tribus uxoribus tulit.

I. Ex Plautia Herculanilla tertia uxore Drusum et Claudium. Drusum Pompeiis impuberem amisit, piro per lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto strangulatum, cui et ante paucos dies filiam Seiani despondisset.

II. Ex Petina quarta uxore suscepit Antoniam, quam Cn. Pompeio Magno, et deinde Fausto Syllae nobilissimis iuvenibus, collocavit. Suetonius §. 27.

III. Ex Valeria Messalina quinta uxore suscepit Octaviam et Germanicum, quem mox BRITANNICUM cognominavit. OCTAVIAM Neroni privigno suo collocavit. Suetonius ibidem.

BRITANNICUM vigesimo imperii die, inque secundo consulatu natum sibi, parvulum etiam tum et militibus pro contione manibus suis gestans, et plebi perspectacula gremio aut ante se retinens, assidue commendabat, faustisque ominibus eum acclamantium turba prosequebatur.


page 491, image: s0563

III. Generi.

Generi eius tres suerunt. 1. Nero privignus, cui Octaviam in uxorem dedit. 2. Cn. Pompeius M. 3. Faustus Sylla: illi primo et huic deinde filiam suam Antoniam desponsavit: e Generis Neronem adoptavit: Pompeium et Syllanum non recusavit modo, sed et interemit. Suetonius §. 27.

Tacit. lib. 12. Annal. scribit: NERO filius Agrippinae adoptatur a Claudio, Pallantis et Agrippinae consilio, eique virilis toga datur, et Princeps iuventutis appellatur, et Britannico filio Claudii longe praeponitur.

AXIOMA.

*ske/mma politiko\n Tyrannorum est, quod miram quandam legum simulent observantiam.

Exemplum habemus in Claudio Imperatore geminum.

I. Cum ipse Agrippinam fratris sui Germanici filiam duceret coniugem, ne videretur propinquitate sanguinitatis incestum committere, per Senatusconsultum hoc matrimonium confirmari petiit. Dion §. 6. Cornelius Tacitus lib. 12. Annal.

II. Cum Agrippinae impulsu NERONEM, eius filium primum, adoptasset, postea generum sibi etiam legisset, ne videretur contra leges sororem fratri iungere, filiam prius emancipavit, et alteri adoptandam tradidit.

II ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

CLAUDIUS annoaetatis 50 imperium adeptus est mirabili casu. Nam Caio Caligula sublato, Consule praesidiis collocatis in omnibus urbis partibus libertatem communem asserturi, Senatum non in curiam, sed in Capitolium vocarunt.

Sed dum alii populo Rem publicam restituendam, alii unum Principem habendum contendunt, atque hi rursus principatum deferunt alii aliis; consumptum est re infecta, quo reliquum fuit illius diei una cum nocte sequenti.

Interea milites aliquot praedandi causa Palatium ingressi, Claudium (qui, quod cum Caio fuerat, tumultum timens, in obscuro quodam angulo se occultaverat) inveniunt; ac initio quidem, alium quam erat, esse, secumque habere aliquid, unde praedam nanciscerentur, arbitrati, foras extrahunt, extractum atque ad genua ipsis prae metu procidentem, Imperatorem salutant, atque in castra perducunt, maestum ac trepidum, miserante obvia turba, quasi ad poenam raperetur insons.

Milites recepto intra vallum omnes imperium deferunt, quod stirpe Imperatoria ortus, et vir bonus habitus esset. Quos ille armatos pro contione in nomen suum iurare passus est, promisitque singulis quina dena HS. Primus Caesarum fidem militis etiam praemio pignoratus. Suetonius in Claudio §. 10.

Consules (cum aliquamidu missis Tribunis plebis ei edixissent, ne principatum capesseret, sed sub populi et Senatus, ac legum potestate esset) postquam a suis quoque militibus deseri se viderunt, (utpote, qui cum aliis hoc contendebant, ne ab aliis Imperatorem acciperent, sed omnibus darcent) ipsi Consules quoque assensi sunt, eique omnia quae ad principatum eius spectare videbantur, decreverunt.

Sic igitur Imperium adeptus est tiberius Claudius Nero, Drusi filius, Liviae Augustae nepos, frater Germanici, patruus Caligulae, qui ipsum haud dubio antea necasset, nisi eum contempsisset ob socordiam, quam partim natura, partim simulatione praese ferebat.

II. Imperii administratio.

I. ACTA CLAUDII BONA.

Claudius initio bonus Princeps fuit, sed postea degeneravit.

I. Acta caligulae paulatim abolevit. Nam pensiones a Caio caligula institutas, et reliqua eius acta, quae reprehensionem merebantur, antiquabat; non quidem simul, sed sensim per occasiones. In exilium ab eo immerito missos, atque inter eos etiam sorores eius, Agrippinam et Iuliam reduxit, ac bona eis restituit. Cum in carcere permulti essent, dimissis iis, qui propter Maiestatis crimen, aut aliud id genus in eum coniecti essent, exempla statuit in sontes, diligentissima inquisitione habita, ne vel noxii propter circumventos calum niis absolverentur, vel hi propter illos prirent. Nimias delicias, quae fuerant Caii temporibus, sustulit: latis legibus quae ad eam rem spectare viderentur. Cauponas enim, in quibus compotare solebant, evertit: vetuit que ne caro cocta, aut aqua calida usquam venderetur: atque in eos, qui non obremperarent, animadvertit. Dion in Claudio §. 2.

II. Parricidas Caligulae trucidavit, nempe Cassium Chaeream et Lupum, dicens: Rem mali exempli esse, Principem suum occidere. Quibus accessit voluntate sua Sabinus, qui ipsis morte


page 492, image: s0564

coniungi voluit. Dion §. 2. Suetonius in Claudio §. 11. Iosephus l. 19. Antiq. Iudaic. c. 3.

III. Quando privatum eum iniuria vel contumelia laesissent, (quod multi fecerant, hominem nullius pretii existimantes, atque Tiberii ac Caligulae gratiam captantes) eorum neminem, evicto crimine, ultus est.

IV. In initio statim imperii de se, idque non ficte aut simulate, edixit: Ne quis ipsum adoraret, eivesacrificaret. Nimios honores recusavit, et praenomine Imperatoris abstinuit. Suetonius §. 12. Statuatum et imaginum modum praescripsit. Imaginem sui unam modo argenteam, statuasque duas ex aere et lapide, initio sibi decetas admisit.

V. In re pecuniaria ab omni sordida exactione abstinebat, modestiamque et temperantiam populi Romani plurimi faciebat.

VI. Iudicia frequenter instituit. Nam ius, et cum Consul esset, et extra eum honorem, laboriosissime dixit. Nec semper praescriptam legum duritiem, sed multarum lenitatem ex aequo et bono, perinde ut afficeretur, moderatus est.

VII. Leges atque civiles ordinationes laudabiles tulit.

1. Legem tulit, ne Senatori ultra septimum ab urbe lapidem, iniussu Imperatoris, abesse liceret. Suidas.

2. Viatores in officio continuit. Nam ne per Italiae oppida nisi aut pedibus, aut sella, aut lectica transirent, edicto monuit.

3. Incendiis cavit. Puteolis enim et Hostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocavit.

4. Peregrinorum audaciam repressit. Peregrinae conditionis homines vetuit usurpare Romana nomina, sed duntaxat gentilitia: civitatem Romanam usurpantes in campo Esquilino securi percussit.

5. Populos ordinavit. Nam provincias Achaiam et Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, Senatui reddidit. Lyciis, ob exitiabiles inter se discordias, libertatem ademit: Rhodiis ob paenitentiam veterum delictorum reddidit. Iliensibus, quasi Romanae gentis auctoribus, tributa in perpetuum remisit. Suetonius in Claudio §. 25.

VIII. Asinius Pollio, homo exiguae staturae et deformis, dives tamen, Claudio insidiatus fuerat, et tentaverat muneribus Praetorianos; ideo etsi supplicium meritus fuerat, tamen tantum relegatus est. Dio.

IX. Ingratos, de quibus patroni querebantur, in servitutem revocavit, et cum multi servos suos aegrotantes prorsus negligerent, atque aedibus expellerent, etiam, quicumque ex iis sanitatem recepissent, eos liberos esse iussit. Suetonius §. 25.

X. Urbis et annonae curam sollicite semper egit. Cumque fames ingens aliquando exorta esler, non modo ad praesens tempus copiae alimentorum, sed in perpetuum etiam prospexit. Occasionem commemorat Suetonius in Claud. §. 18. talem:

Cum arctior annona Romae ob assiduas sterilitates esset, detentus quondam Claudius medio foro a turba, conviciisque ac simul fragminibus panis ita instratus, ut aegre, nec nisi postico, evadere in palatium valuerit; nihil non ex eo cogitavit ad invehendos etiam in tempore hiberno commeatus. Nam et negotiatoribus certa lucra proposuit, suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naves mercaturae causa fabricantibus magna commoda.

XI. Opera publica, eaque magnificentissima exstruxit. Nam nulla re posteritati magis, quam operum publicorum incredibili magnificentia, commendatus est.

I. Portum Hostiensem exstruxit ad frumentum in urbem Romam importandum. Quia antea naves hieme appellere ad Tiberis ostia non poterant. Hunc contra consilium archictectorum aedificavit. Cum enim hi interrogati; Quantos sumptus ea res postularet? responderunt, tam magnos, ut nollet eum portum facere: sperabant enim eum, cognita sumptus magnitudine, si praedixissent, a proposito deterreri. Sed is nihilominus sibi faciendum putavit, induxitque in animum rem dignam gloria atque magnificentia populi Romani. Primum quod loco non parvo perfosso in continenti, iactisque circum undique fundamentis, eo mare intromisit. Deinde in ipso mari factis utrinque magnis aggeribus, ac multo mari concluso, in eo insulam fecit, atque in ea turrim aedificavit, ex qua lumen navigantibus nocturno tempore praeberetur. Is locus, ut est, ita patria lingua Portus appellatur.

2. Fucini lacum derivavit. Nam ut Suetonius scribit §. 20. Fucinum aggressus est, non minus compendii spe quam gloriae, cum quidam privatosumptu emissuros se repromitterent, fi sibi siccati agri concederentur. Per tria autem passuum milia, partim effosso monte, partim exciso, canalem absolvit aegre, et post undecim annos, quamvis continuis xxx hominum milibus sine intermissione operantibus.

3. Aquae ductus a Claudio Caligula inchoatos ipse consummavit. Plinius lib. 36. c. 15. censet nihil admiratione dignius visum in toto orbe


page 493, image: s0565

terrarum, quam insignes et magnificos illos aquaeductus. Quippe a lapide quadragesimo, longo cursu ad eam excelsitatem summa arte levati, ut in omnes urbis montes, abundanti copia aquae influxerint, omnibusque privatis et publicis balneis, piscinis, domibus, euripis, hortis, suburbanis etiam et villis suffecerint: insigni arte ad hanc rem exstructis arcubus, summo labore perfossis montibus, adaequatis convallibus. Erogata in hoc opus sestertia quingenta quinquaginta quinque, seu ut Budaeus legit, sestertium quingenties quinquagies quinquies. Quae conficiunt in nostra moneta fere 14 tonnas auri.

II. ACTA CLAUDII MALA.

I. Mutabilitas in Iudiciis.

In Iudiciis mira animi varietate fuit: modo circumspectus et sagax, modo inconsultus et praeceps, nonnumquam frivolus amentique similis. Unde patet mixtura virtutum et vitiorum eius.

Nam cernebatur in eo;

I. Prudentia. Feminam non agnoscentem filium suum, dubia utrinque argumentorum fide, ad confessionem compulit, indicto matrimonio iuvenis. Suetonius §. 15.

Similiter cum cuidam notam appositam, deprecantibus familiaribus, ademisset; Litura tamen (inquit) exstat. Quibus verbis prudenter monere voluit, etiam remissa culpa manere tamen infamiae prioris vestigium. Alludens ad scripturam, quae licet spongia deleatur, aut graphio radatur, relinquitur tamen liturae vestigium. Suetonius §. 16. Erasmus lib. 6. Apophth.

II. Iustitia. Proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera, mensaque lanionia, flagitavit.

III. Iniustitia. Politici tale Axioma habent. Iniustitia summa est, reos intactos dimittere.

Exempla habemus in Claudio.

1. Nam is recognitione Equitum iuvenem plenum probri, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens, censorem suum.

2. Alium corruptelis adulteriisque famosum, nihil amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret, aut certe cautius, addiditque: Quare enim ego scio quam amicam habeas? Suetonius ibidem.

IV. Vesana iracundia. 1. Claudius iratus aliquando Iudaeo Gallico oratori causam apud se agenti, iussit eum proici in Tiberim, a quo tum, cum ius redderet, non longe aberat. Hac in re Domitius Afer, qui omnes patronos causarum suae aetatis superabat, perbelle iocatus est. Nam cum is, qui erat a Iudaeo destitutus, opem ab eo peteret, ita respondit: Quis tibi nuntiavit me melius quam illum natare? Dion in Claud. §. 6.

2. Suetonius in Claud. §. 15. stultissimae eius iracundiae tale adfert exemplum: Equitem Rom. obscenitatis in feminas reum, sed falso, et ab imponentibus inimicis conficto crimine, satis constat (cum scorta meritoria citari adversus se et audiri pro testimonio videret) graphium et libellos quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saevitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leviter perstrinxerit.

V. Animi stupor et vecordia. De quodam negotio ita ex tabela pronuntiasse creditur, Secundum eos sesentire, qui vera proposuissent. Suetonius in Claud. §. 15.

VI. Unde contetntus secutus est. Propter haec enim et sinmilia usque adeo eviluit, ut passim ac propalam contemptui esset. Nam Causidici patientia eius soliti abuit, ut descendentem e tribunali non solum voce revocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso retinerent. Ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo vox in alter catione excidit, kai\ su/ ge/rwn ei)=, kai\ mwro/s2. i. e. Et tu senex, et tu stultus es.

II. *gunaikokratou/menos, h. e. usque ad furorem uxorius fuit.

Nam a Messalina uxore eius ac libertis vendebantur et ius civitatis, et officia regendorum et procurationum, et praefecturarum. Quin et reliquarum rerum omnium institura abeis exercebatur, ut venalia omnia magno iam pretio essent, et Claudius ipse coactus fuerit in campum Martium populo congregato pro tribunali rerum precia indicare.

Similiter C. Appium Syllanum (cui matrem Messalinae coniugio iunxerat, quemque inter amicissimos et propinquissimos aliquando habuit) subito interfecit, quod Messalinam, concubitu eius (erat enim extremae libidinis ac impudicitiae femina) recusato, ac per eam Narcissum libertum Prineipis offendisset. Is vero Narcissus cum neque verum neque probabile crimen obicere Syllano posset, finxit in somniis vidisse se Claudium manu eius occisum, idque ei adhuc in lecto cubanti tremebundus narravit. Excepitque sermonem Messalina, et verbis exaggeravit. Ita insomnium Appio Syllano mortem attulit.


page 494, image: s0566

III. In deligendis Consiliariis et domesticis infelix fuit.

Nam libertorum praecipue suspexit Posidem spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter militares viros hasta pura donavit. Nec minus Felicem, quem cohortibus et alis, provinciaeque Iudaeae praeposuit, trium Reginarum maritum. Et Harpocram, cui lectica per urbem vehendi, spectaculaque publice edendi, ius tribuit. Ac super hos Polybium a studiis, qui saepe inter duos Coss. ambuabat. Sed ante omnes Narcissum ab epistolis, et Pallantem a rationibus: quos decreto quoque Senatus non praemiis modo ingentibus, sed et quaestoriis praetoriisque ornamentis ornari libenter passus est: tantum praeterea acquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate, non absurde sit dictum; Abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur. Sueton. in Claud. §. 28. Quin etiam in alienorum libertorum scelera graviter animadvertens Claudius, ita suis indulgebat, ut quidam Pantomimus in theatro vulgatum illud proferret: *a)fo/rhto/s2 e)sin eu/tuxw=n masigi/as2, h. e. Tolerari nequit beatus verbero: universusque populus in Polybium eius libertum, qui et inter Consules medius incedere solebat, intueretur; ac Polybius clamaret, dictum esse ab eodem Poeta:

*basilei=s2 e)ge/nonto oi( tri\n o)/ntes2 ai)po/loi.
hoc est,
Reges quoque exstitere de caprariis.

Et ab hisce libertis tandem dementatus et eversus est Claudius. cum enim Bithymi, eo ius dicente, multis clamoribus Iunium Cilonem propter dwrofagi/an accusarent, qui praefectus ipsis fuerat, et Claudius, prae turba non intelligens, quid vellent, interrogaret assistentes: quidnam dicerent Bithymi? Narcissus mentitus, respondit, Agere eos gratias Iunio. Id ipse credens, subiecit: Praesit ergo adhuc eis biennium. Adeo ludibrio Principem Narcissus habebat.

Ausonius de iis, quae libertorum atque uxorum
causa commisit, hoc elegans tetrastichon fecit:
Claudius irrisae privato in tempore vitae,
In regno specimen prodidit ingenii.
Libert ina ferens nuptarumque improba facta,
Non faciendo nocens, sed patiendo fuit.

IV. Luxuira.

I. Convivia agitavit et ampla, et assidua, ac fere patentissimis locis, ut plerumque sexcenti simul discumberent. Convivatus et super emissarium Fucini lacus, ac pene submersus, cum emissa impetu aqua redundasset. Adhibebat omni coenoe et liberos suos, cum pueris puellisque nobilibus, qui more veteri ad fulcra lectorum sedentes vescerentur.

II. Convivae, qui pridie calicem aureum surripuisse existimabatur, revocato in diem posterum, calicem fictilem apposuit. Hic fuit Titus Iunius, qui apud Claudium Caesarem cenans, furtim poculum aureum sustulerat. Re cognita, Caesar eum postridie ad cenam iterum vocavit: mandavitque famulis, ut nullum ei aureum, sed tantum figlina pocula apponerent. Atque hoc quidem ob moderationem animi Caesaris comicam, risu magis quam ira dignum videri potest. Plutarchus Galb. §. 3.

III. Cibi, vinique quocumque tempore et loco appetentissimus fuit. Nec temere unquam triclinio abscessit, nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pruna in os inderentur, ad exonerandum stomachum. Somni brevissimi erat. Nam ante mediam noctem plerumque vigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure dicendo obdormisceret, ??? vixque ab Advocatis de industria vocem augentibus excitaretur. Suetonius §. 33.

IV. Dicitur edictum meditatus, quo veniam daret efflatum crepitumque ventris in convivio emittendi, cum periclitatum quendam prae pudore ex continentia reperisset. Hinc Epigramma:

Edicto vetuit, crepitus ructusque teneri
Claudius. ô Medici Principts Imperium!

Ridiculum hoc edictum fuit, et Claudio conveniens. Nam nobis

Non est urbanus, cui retro sibilat anus.

Huc pertinet pluchrum Iul. Caes. Scal. AEnigma:

Ima a sede ruens cognatus fulminis alti,
Summani videor rite venire manus.
Vicini fugiunt, quatiuntur tecta cachinnis;
Ast si mutus ero, iurgia saepe cio.

V. Libido nesanda.

Libidinis quoque in feminas profusissimae suit. Suetonius §. 33. Neque id mirum: quia Bacchum et Cererem Venus comitatur.

VI. Ludendi voluptas.

Aleam studiosissime lusit; de cuius arte librum quoque composuit, et typis describendum curavit. Solitus etiam in gestatorio ludere, ita essedo alveoque adaptatis, ne lusus confunderetur. Suetonius ibidem.


page 495, image: s0567

VII. Crudelitas ac Sanguinolentia.

Natura quoque saevus atque sanguinarius exstitit. Gladiatoriis ludis nimis addictus fuit. In iis vero bestiae paucissimae peribant: homines multi, vel inter se pugnando, vel a feris occisi. Numerus eorum, qui ita in publico peribant, tantus fuit, ut Augusti statuam eo in loco positam transferri alio iusserit, ne vel semper inspiceret caedes, vel semper velata esset. Quo facto risum meruit, quod iis se exsaturaret spectaculis, quae aeneam omnique sensu destitutam statuam videre nollet. Inprimis vero delectabatur, si inter prandium, medio munere gladiatorio, caesos homines intueretur. Quamquam leonem, homines vorare edoctum, ideoque multitudini apprime placentem, occidisset, quasi non conveniret oculis Romanis tale spectaculum.

VIII. Timiditas et Diffidentia.

Crudelitatis comites sunt Timiditas et diffidentia. Exemplum habemus in Claudio. Hic namque primis imperii diebus, quamquam iactator civilitatis, convivia inire ausus non est, nisi ut spiculatores cum lanceis circumstarent, militesque vice ministrorum fungerentur: neque aegrum quemquam visitavit, nisi explorato prius cubiculo, culcitrisque et stragulis praetentatis et excussis. Reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem omnibus, et acerbissimos. Motu civili cum cum Camillus, non dubitans etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci epistola cedere Imperio iuberet, vitamque otiosam in privata re agere: dubitavit, adhibitis Principibus viris, an obtemperaret. Sueton. §. 35.

Cum etiam ex Mathematicis didicisset Claudius Imper. eclipsin solis die 1. Augusti futuram, qui sibi esset natalis; et vereretur, ne populus eclipsi motus, male quid dese ominaretur; hanc solis defectionem in publico programmate proposuit, docuitque eam naturalibus causis accidere, atque ita praedici posse. Dion §. 60.

III. ACTA BELLICA.

I. Contra Claudium Camillus Scribonianus intra Dalmatias Imperator creatus est; sed is a militibus desertus, ideo se ipsum interfecit. Claudius militibus iis praemia distribuit, et ita coniuratio illa evanuit. Dion ibidem.

II. Bellum Britannicum. Aulum Plancium Senatorem virum clarissimum in Britanniam ducere exercitum iussit, qui postea Claudium ipsum accersivit, iussus id facere, si quid violentius eveniret. Imperator victoria potitus Britannis arma ademit, Plancioque eos regendos, reliquosque subigendos mandavit: generis suis et Pompeio et Syllano cum nuntio victoriae praemissis. Inde et ipsi et filio, Britannici cognomen, et triumphus, et ludi annui, et arcus tropaea ferentes, aliique honores a Senatu decreti. Romam deinde rediit, triumphavitque maximo apparatu. Ad cuius spectaculum commeare in urbem non solum Praesidibus provinciarum permisit, verum etiam exulibus quibusdam, atque inter hostilia spolia navalem coronam fastigio palatinae domus iuxta civicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani insigne. Currum eius Messalina uxor carpento secuta est. Crassus Frugi equo phalerato vectus, et veste palmata indutus fuit. Suetonius §. 17. Dion §. 4.

IV. ACTA ECCLESIASTICA, Quaesub Claudio in Iudaea, et alibi in Ecclesia, contigerunt.

I. De Apostolis, aliisque Sanctis.

I. Iacobus Maior, filius Zebedaei, frater Iohannis Evangelistae, ab Herode interfectus, martyrii coronam sortitus est. Eusebius.

NOTA.

Herodes Magnus occidit Infantes in Bethlehem. Matt. cap. 2. Herodes Antipas occidit Iohannem Baptist. Matt. 14. 10. Herodes Agrippa Maior nepos Herodis M. occidit Iacobum Maiorem. Actor. c. 12.

II. Anno Christi 44. Petrus Apostolus ab Herode in carcerem conicitur, et ab Angelo Domini ex eodem liberatur. Actor. 12.

III. Marcus Evangelista, interpres Petri Apostoli, Christum annuntiat Alexandriae et in Aegypto. Eusebius, A. C. 44.

IV. Paulus et Barnabas anno C. 44, et 45. commorantur Iconii, postquam ex antiochia I'isidiae erant eiecti. Actor. 14.

V. Paulus Lystris lapidatur, et pro mortuo effertur, sed ad se redit. Postridie autem cum Barnaba discedit, et Derben proficiscitur. Actor. cap. 14.

VI. Paulus et Barnabas, cum Derbae docuissent, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam Pisidiae. Denuo confirmant animos discipulorum, exhortanturque eos, ut perseverent in side; creantque Presbyteros per singulas Ecclesias. Actor. 14.


page 496, image: s0568

VII. Synodus Apostolorum Hierosolymis celebratur, A. C. 49. Vide Actor. cap. 15. Assessores huius Synodi fuerunt:

I. Iacobus, frater Domin, (h. e. Iacobus Minor) Simon Petrus et Iohannes. Adscendit quoque Paulus Ierosolymam ad Concilium; et cum eo Barnabas et Titus, cum iam quatuordecim anni a conversione eius praeteriissent.

2. Capita tractationis. Nazaraei in Antiochena Ecclesia contendebant, non sufficere solam fidem ad salutem: sed legem, circumcisionem et bona opera esse necessaria ad lalutem. Apostoli et Seniores convenerunt, et collectis suffragiis confirmarunt articulum iustificationis, salvari nos per gratiam Iesu Christi.

3. Paulo post hanc Synodum, Petrus a Paulo reprehenditur Antiochiae. Gal. 2.

VIII. Beata virgo MARIA, domini nostri Iesu Christi mater, ex hac vita mig ravit, A. C. 48. Eusebius. Explevit illa dimidium aetatis Sarae, quae vixit an. 127.

IX. Lucas Evangelista circa hoc tempus Evangelium suum scripsisse dicitur, quinto decimo anno post adscensionem Christi. Euseb. l. 3. Histor. Eccles. c. 4. Vixit ante conceptum Christum 15. post eius resurrectionem totidem, cum Christo 33. in universum 63. annos.

X. PHILIPPUS Apostolus, apud Hierapolin Asiae civitatem, dum Evangelium populo nuntiaret, cruci affixus lapidibus opprimitur. Eusebius, A. C. 53.

XI. Barnabas cum Marco navigat in Cyprum: Paulus vero cum Sila perambulat Syriam et Ciliciam, veniuntque Derben et Lystram, et assumunt Timotheum comitem residuae visitationis, A. C. 49.

XII. PAULUS et SILAS anno C. 50. cum non invenirent occasionem annuntiandi Evangelium in Phrygia, Galatia, Bithynia, iubentur proficisci in Macedoniam, et Philippis apud Liviam divertunt; sed paulo post comprehensi virgis caeduntur, ideo Thessalonicam se recipiunt: sed et hinc eiciuntur. Conferunt ergo se Athenas, ubi Paulus inscriptionem alt aris invenit, quae fuit huiusmodi; DIIS ASIAE, EUROPAE et LIBYAE, DIIS IGNOTIS et PEREGRINIS. Hinc sumpta occasione, cum videretur novos DEOS annuntiare, dicit se DEUM illum ignotum, cui altare inscripsissent, praedicare. Athenis scripsit Paulus utramque epistolam ad Thessalonicenses. Actor. cap. 17. inde discedit Corinthum circa autumnum, ubi commoratur sesquiannuo spatio. Actor. 18.

XIII. Paulus venit Corinthum A. C. 52. Act. 18

XIV. Paulus cum annum et sex menses Corinthi fuisset, verno tempore, assumptis Aquila et Priscilla, navigat in Asiam, et Aquilam et Priscillam relinquit Ephesi, et properat in Syriam, venitque Ierosolymam ubi cum aliquantulum fuisset commoratus, inde in Galatiam et Phrygiam revertitur, confirmatque discipulos. In hac profectione et Laodiceam venit, ubi scripsit EPISTOLAM primam ad Timotheum. Interea temporis absente Paulo venit Ephesum Apollo, vir disertus, qui institutus in Christiana religione proficiscitur ephesum. Act. 18.

XV. Paulus A. C. 53. peragratis superioribus provinciis redit Ephesum, ibi reperit duodecim viros, baptismat IOHANNIS baptizatos, iis imposuit manus, ut dona Spiritus Sancti acciperent, de quibus nihil inaudierant. Act. 19. v. 1, 2, etc. Non multo post cum besii Paulo depugnandum fuit. 1 Corinth. 15. v. 32.

XVI. Paulus A. C. 55. Ierosolymam venit circa Pentecosten, ibique ligatur. Actor. 21. a conversione eius anno 21, qui est 13 Claudii.

II. De Regibus.

I. Herodes Agrippa Rex de Claudio in adsequendo imperio bene meritus, augetur ab ipso provinciis, Ierosolymitana et Samaritana: quod olim ad hoc regnum pertinuissent; atque ita Iudaei tributum iterum, non Romanis, sed suo regi, pependerunt, Additur praeterea Agrippae principatus Lysaniae, atque ita amplius regnum consecutus est, quam olim Herodes Ascalonita habuit. Unde patet gratitudo Claudii erga Herodem Agrippam. Agrippa, cum Ierosolymam venisset, catenam, quam a Caligula dono acceperat, dedicat in templo, us esset signum benignitatis divinae, qua etiam infimi ad summos honores provehuntur. Ioseph. lib. 19. cap. 4.

II. Herodes Agrippa Maior, cum Caesareae ludos exhibuisset, et divinos honores, qui sibi a populo offerebantur, non recusasset, ab Angelo Domini percutitur, Act. 12. et quinto die post moritur, anno aetatis 54. regni 7. Iosephus lib. 19. c. ultimo.

III. HERODES rex Chalcidis regnum Agrippae Maioris defuncti administrat quinquennium. Iosephus.

Herodes Rex Chalcidis impetrat a Claudio Imper. A. C. 46. ius eligendorum summorum Pontificum, et potestatem in templum sanctumque aerarium: obtinetque haec omnia, ita ut etiam posteris eius idem ius manserit usque ad belli Iudaici exitum. Iosephus lib. 20. cap. 1.


page 497, image: s0569

IV. HIRODES Rex Chalcidis A. C. 49. moritur, 8 Claudii, cuius regnum Claudius dat Agrippae iuniori.

III. De Praesidibus.

I. Pilatus fit au)te/xeir, h. e. manu sua se interfieit (ut scribunt romani Historici) Anno 1 Claudii. Alii referunt ad annum 3. Caligulae. Periit anno 7 a morte Christi, quem ipse morti adiudicaverat, anno praefecturae suae 7. Cassiodorus etiam refert interitum Pilati ad annum 3 Caligulae.

II. Agrippae Claudius succedere primum voluit filium Agrippae adolescentulum, sed postea cogitans illum imparem esse tanto regno, iterum Iudaeam in provinciam redigit, et Syrivae attribuit, mittit que eo procuratorem Cuspium fadum, qui purgans Iudaeam latrociniis, stolam pontificiam poscit sibi custodiendam in arce Antonii.

Ann Christi 46. sub Cuspio Fado Theudas quidam praestigiator persuadet multitudini, ut assumptis suis facultatibus se sequerentur ad Iordanem fluvium, se eos per fluvium sicco pede deducturum. Sed Fadus immittit iis turmam equitum, mulros occidit, Theudam capit, et eius caput Ierosolymam affert. Iosephus lib. 20. c. 2.

III. Alexander Tiberius procurator Cuspio Fado in Iudaea succedit A. C. 47. Sub hoc fames in iudaea et in toto fere terrarum orbe ingens praedicta ab Agabo. Act. 11. 28. Quo tempore Regina Adiabenorum Helena, coempta ex Aegypto annona, famem Iudaeae sublevavit. Haec abdicato cultu idolorum legem ritusque Mosaicos amplexa erat. In Graecia tum modius frumenti (ut Eusebius habet) emptus fuit duodecim drachmis, esset modius Lipsiensis 28 floren. Iosephus lib. 20. c. 3. Eusebius lib. 2. histor. c. 11.

IV. CUMANUS TIBERIUS ALEXANDRO in Iudaea succedit. Sub hoc seditione exorta perierunt 30 milia Iudaeorum. Euseb. Ioseph. 20. cap. 3.

Cumanus ob provinciam male administratam Romae damnatur a Claudio, et exilio mulctatur. Tacitus.

V. Sublato Cumano, Felix solus Iudaeae praest, cum antea (teste Tacito) partem Iudaeae Cumanus, partem FELIX, apud quem postea causam dixit Paulus, tenuisset. Et Paulus hoc nomine se felicem praedicat: quod causam dicturus esset apud FELICEM, cui diu versato in ea provincia notae essent res Iudaicae. Actor. 24. 10. Cum autem Irosolymis male Res publ. a FELICE administraretur, Ionathan summus Pontifex ipsum sedulo officii admonet, cuius ille pertaesus, sicarios Ponrifici immisit, qui mixti famulitio Ionathae Pontisicemita interemerunt, ut auctor caedis plane ignoraretur: qua impunitate alllecti multos postea clam occiderunt, etiam in ipso templo. Iosephus lib. 20. cap. 6.

IV. De Pontificibus.

I. Theophilus. Hunc Agrippa Maior Pontisicatu movit anno C. 41.

II. Simon Canthara. Hunc idem Herodes Agrippa in locum Theophili ab officio remoti substituit, et Iudaeis Ierosolymitanis immunitates omnium rerum concessit. Iosephus lib. 19. cap. 5. A. C. 42.

III. MATTHIAS. Rex Agrippa Simonem Cantharam pontificatu movet, et eligit Ionathan filium Anani, qui et olim Pontifex fuerat: sed is excusans aetatem petit pontificatum fratri suo Matthiae tribuit, et obtinet, Iosephus lib. 19. c. 5, et 6. A. C. 42.

IV. Elionaeus Cithaei filius. Agrippa iterum removet Matthiam pontificatu, et substituit Elienaeum Cithaei filium. Anno C. 43. Iosephus lib. 19. cap. 7.

V. Iosephus Camyde filius. Hunc Herodes Rex Chalcidis frater Agrippae Pontificem elegit. A. C. 45. Iosephus lib. 20. c. 1.

VI. Ananias. Herodes Rex Chalcidis Ierosolymam venit, et Iosephum Camydae filium removet pontificatu A. C. 48. eligitque Ananiam, quem Paulus Actor. 23. 2. vocat parietem dealbatum, qui tamen tum temporis iterum remotus erat a pontificatu. Iosephus lib. 20. c. 3.

CAPUT III.

DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. PRodigia. Mortem Claudii haec prodigia denuntiare videbantur. Nam COMETA longo tempore visus est: pluitque sanguine, fulmen de caelo in signa Praetorianorum militum cecidit: templumque Iovis Victoris sua sponte apertum est: denique ex singulis ordinibus Magistratuum singuli mortui sunt. Dion Niceeus in Claud. §. 7.

II. Claudii vox temulenta. Claudius aliquando temulentus talem vocem protulit, Fatale sibi esse, ut coniugum flagitia ferret, deinde puniret. Quae vox ingentem terrorem iniecit Agrippinae, adeo ut deipso enecando cogitaret. Cornel. Tacitus, §. 14.


page 498, image: s0570

III. Claudii Britannicum successorem sibi substituturi cura. Claudius iratus propter ea, quae ab Agrippina fiebant, quaeque iam ad ipsum perferebantur: requirebat Britannicum, quem illa saepenumero de industria in conspectum patris propterea venire nolebat, quod Neroni filio suo, quem ex Domitio priore marito habebat, imperium parare conaretur. Quam rem Claudius cum perferre non posset, parabat eius potentiam minuere, et filium imperii sui successorem designare. Quo cognito, Agrippina metuens, eius consilium pervertere statuit. Dion. §. 7.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Agrippina Claudium, Britannico regnum tribuere volentem, neglecto filio suo Domitio Nerone, necavit boleto. Dio in Claud. §. 7. ita hanc tragoediam describit: Locustam mulierem veneficam, eamque celeberrimam Agrippina accersiri, ac per eam venenum, cui remedium adhiberi non poterat, in boleto parari iussit. Quo facto, Agrippina coepit ex ceteris boletis comedere: illum vero, in quo venenum erat, maximum atque pulcherrimum, ut Claudius comederet, perfecit. Ita ille ex insidiis captus, ex convivio, quasi vino confectus, exportatus est: id quod antea crebro factum fuerat. Noctu autem, postquam obmutuisset, atque obsurduisset, mortuus est 13. Octobris, A. C. 55. Vixit Annos 63, regnavit annos 13, et menses 8, dies 20.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Luctus Agrippinae, et Neronis simulatus. Agrippina et Nero Claudium se lugere simulabant, quem necaverant: atque in caelum efferebant eum, quem in convivio ex insidiis sustulerant.

II. Lucii Gallionis liber evulgatus. Similiter Lucius Iulius Gallio, frater Senecae, (qui et librum scripsit in Claudii mortem, quem a)pokoloku/ntwsin, quasi immortalitatem quandam esu boleti partam, nominavit) cum multa facete et urbane, tum hoc brevissime dixisse fertur: Claudium unco in caelum attractum esse. Cum esset consuetudo, necatos in carcere, trahi a carnificibus in forum magnis quibusdam uncis, deinde in flumen proici.

III. Neronis sermo sarcasticus. Ipse quoque Nero dictum protulit, quod non indignum memoria videtur. Is dicebat boletos cibum Deorum esse, quod Claudius boleto in numerum Deorum relatus fuisset. Dion. §. 7. etc.

VI. IMPERATOR ROM. DOMITIUS NERO.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER Claudii Domitii Neronis fuit Cn. Domitius Aenobarbus, vir omni vitiorum genere detestabilis. Fuit namque crudelis homicida, homo perfidus et incestuosus; quippe cum sorore sua LEPIDA sub excessu Tiberii incestum commisit, sed mutatione temporum evasit. Suetonius in Ner. §. 5. De quo merito dici posset, quod de Atavo Neronis Cn. Domitio dixit Licinus Crassus orator: Non esse mirandum, quod aneam barbam haberet, cui o s esset ferreum, et COR plumbeum. Suetonius in Ner. §. 2.

GENEALOGIA Neronis Augusti ex coniuge

SCR IBONIA. Filia nata fuit

I.

Iulia. Haec nupta fuit M. Agrippae.

II.

Agrippina Maior, quae nupta fuit Germanico.

III.

Agrippina Minor, quae fuit uxor Cn. Domitii Aenobarbi.

IV.

NERO.

LIVIA. Privigni fuerunt

Druius in Germania mortuus.

Germanicus. Huius ex Agrippina Maiorefilius fuit CALIGULA Imperator.

Claudius Imp. ab hoc adoptatus fuit NERO VI, Rom. Imperator, filius Agrippinae Minoris.

Tiberius Nero, et Augusti in Imperio successor.

II. Appellatio.

NERO, iuxta nomen patris dictus est Domitius. Verum cum Claudius Imperator matrem eius Agrippinam uxorem duxisset, consilio eius et Pallantis, Neronem adoptavit, eumque CLAUPIUM NERONEM, h. c. fortem et generosum


page 499, image: s0571

appellavit, cique annos 17 nato filiam suam OCTAVIAM uxorem dedit.

Regula.

Multi habent nomen, sed non omen. Exemplum habemus in hoc Imper. Nam ille a Claudio Imperatore adoptatus NERO est dictus, h. e. virtuosus et fortis. NERO enim (teste Gellio l. 12. c. 21.) verbum Sabinum est, quo significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia ac praestanti fortitudine, NERO appellatus est. Sabini autem id nomen a Graecis accepisse videntur, qui vincula et firmamenta membrorum neu=ra dicunt: Latini nervos. Verum hic Claudius Domitius Nero, non generosus in bonum, sed malum fuit. Nam omnium, quos terra unquam tulit, tyrannorum crudelissimus fuit, a quo tyrannos omnes crudeliter Imperium exercentes, NERONES appellamus. Quam eius nequitiam et petulantiam Domitius pater ex suis et Agrippinae moribus praedixit: Nullo (inquit) fieri modo potest, ut ex me et illa vir bonus nascatur, sicut Dio in Neron. refert §. 1. Vel (ut Suetonius in vita eius §. 6. narrat) Praesagio fuit Domitii patris vox, inter congratulationes amicorum negantis, quicquam ex se et Agrippina, nisi detestabile et malo publico, nasci potuisse.

Similiter NERO diem natalem formidolosum habuit. Nam cum natus esset prima luce, antequam sol ortus esse videretur, radii circa eum fulserunt. Qua ex re, tum etiam animadverso stellarum cursu, qui tum erat, atque earum coniuctione, quidam Astrologus duo simul praedixit, eum regnaturum esse, et matrem necaturum. Quod cum Agrippina intellexisset, demens subito exclamare coepit: Me vero occidat, dummodo regnet. Mira sane et dira haec fuit praedictio, quam ambitio mulieris impotentissimae calcat audacter; at non impune.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. Neronis Prosopographia, eiusque educatio.

NERO statura corporis pene erat iusta, corpore maculoso ac foedo, vultu pulchro magis quam venusto, capillo subflavo, oculis caesiis et hebetioribus, cervice obesa, ventre proiecto, gracillimis cruribus, et denique valetudine firma. Nam licet gulae ventrique maxime deditus esset, tamen per annos Imperii 14, tantum ter aegritudine correptus fuit, at que ita, ut neque vino, nec consuetudine reliqua abstineret.

Trimulus patrem amisit, cuius ex parte tertia haeres, ne hanc quidem integram accepit, correptis per coheredem Caium universis bonis: subinde matre etiam relegata, pene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est, sub duobus padaggis, saltatore atque tonsore. Verum Claudio Imperium adepto, non solum paternas opes recuperavit, sed et Crispi Passieni vitrici sui hereditate ditatus est. Suetonius in Nerone §. 6.

Anno aetatis undecimo a Claud. Imp. adoptatus, et Annaeo Senecae, atque Aphranio Burrho in disciplinam traditus est, illo praeceptis eloquentiae et comitate morum honesta, hoc vero militaribus curis, et severitate morum, iuvantibus invicem, quo lubricam Principis aetatem, si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis, facilius retinerent.

Ingenio satis felici praeditus fuit. Nam in prima statim pueritia peritiam pingendi, caelandi et cantandi, non mediocrem habuit: Ad Poesin pronus, libenter ac sine labore carmina composuit. Ad Philosophiae quoque studia animum appulit, atque disci plinas liberales omnes fere puer attigit. A quibus tamen mater cum abstraxit, monens, eas Principi parum prodesse.

AXIOMA Studia Principum Philosophica debent esse moderata et recte ordinata.

Nam accurate distinguendum est inter Philosophiam Theoreticam et Practicam. Philosophia Practica proprium Principis est studium, praesertim autem Politica ei est discenda, quippe quae in vitis Principum gubernandis, docendisque iis, quae ad usum Rei publ. pertinent, maxime occupatur. At Theoreticae Philosophiae studia maxime illa subtilia, Principem quidem faciunt doctiorem, raro meliorem, saepe etiam improbiorem.

Quare hoc Theoreticae Philosophiae studium Princeps paucis delibare potest, amoenitatis causa. Et ita illud Neoptolemi Enniani Emblema intelligendum est: Degustandum ex Philosophia quippiam, non in eam ingurgitandum. Idem apud Philostratum Apollonius quoque intellexit, cuius verba ponderibus sunt praegnantia, Philosophiae studium in Rege vel Principe si moderatum sit, mirandam efficiet temperaturam: Sed nimia in eodem studio occupatio odiosa et molesta est, adeoque humilior, quam ut scenae regali conveniat. Et hactenus Agrippina mater recte fecit, quod filium Neronem ab hisce studiis aliisque quibus nimium deditus erat, abstrabere voluerit. In Mathematicis tamen studiis


page 500, image: s0572

Princeps maxime informandus est. Necessarium namque est, Principem regiones, populos, regna, provincias, transitus, portus, in animo descripta habere. Siderum quoque doctrina non leviter imbutum esse. Sicut Lucanus de Iulio Caesare scribit:

—— Media inter proelia semper
Stellarum, caelique plagis, superisque vacare solebat.

Symbolum eius erat,

Artem quaevis terra alit.

Nero ab Astrologis audiverat, fore ut imperio aliquando deiceretur: hoc Graecum iambicum Dimetrum identidem usurpasse legitur:

*to\ te/xnion pa=sa gh= tre/fei.
Artem quaevis tellus alit.

Putans, se tantum profecisse in arte canendi, ut etiam, si exigeretur, in quavis natione ob musices peritiam posset haberi in pretio. Cumque imminentibus, qui illum insequebantur, desalute desperans, cogitaret sibi vim adferre, subinde dicebat: Quantus artifex pereo. Meminerat fortassis Nero, idem usu evenisse olim Dionysio Tyranno: qui Syracusis expulsus, postea Coriuthi docuit; ut scribit Cic. lib. Tusc. Quaest. 3. Qui exul iam interrogatus, quem fructum percepisset ex Philosophia: respondit, ut vicissitudinem sortis meae aequo animo ferrem. Nam, ut Stoicis placet, *o/ sofo\s2 en au(tw=| perife/rei th\n ou)si/an. Id est, Sapiens in se ipso circumfert bona sua.

II. ACTA OECONOMICA.

I. Coniuges.

Coniuges tres Nero habuit.

I. Erat OCTAVIA Claudii Imperatoris filia, quam adoptatus a Claudio, uxorem duxit. Sed cito consuetudinem eius asperinatus, corripientibus amicis ac dicentibus: Dotem igitur ei, h. e. Principatum redde: Sufficere illi debere, respondit, uxoria ornamenta. Dion. §. 10. hoc dictum Burrho Praefecto eius tribuit, cuius ea par)r(hsi/a fuit, ut, cum aliquando a Nerone iisdem de rebus iterum rogaretur, palam dixerit: Ne me, de quibus rebus semel dixero sententiam, bis interroges. Deinde eam faepius strangulare voluit, et tandem ut sterilem dimisit. Sed improbante divortium populo, nec temperante sibi a conviciis, etiam relegavit. Tandem sub praetextu adulterii eam occidit.

II. POPPAEA SABINA, Quaestorio patre nata, et Equiti Romano antenupta. Hanc 12 post Octaviae divortium die, cum antea concubinae loco eam habuisset, in uxorem duxit. Haec mulier dolosa et fastuosa erat. Dolosa, quia repudiata Octavia, mariti potens facta, subornavit quendam ex Octaviae ministris, qui ei servilem amorem obiceret. Ancillis Octaviae ad quaestionem pertractis, quaedam cruciatu victae, falsis annuerunt, quaedam Dominae suae sanctitatem praedicarunt. Ex his una, Pythias nomine, instanti Tigellino in faciem respondit: mundior est, Tigelline, vulva Dominae meae, quam os tuum. Dio in Nerone §. 10.

Similiter supra modum fastuosa erat, quia eius equorum, quibus usa, pedes soleis aureis obducti erant. Hanc Nero unice dilexit, sed tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod eum ex aurigatione sero domum reversum, gravida et aegra durius incesserat.

III. STATILIA MESSALINA. Haec Attici Vestini Consulis uxor erat. Verum eam per vim marito eripuit, eumque in ipsis nuptiis trucidavit.

II. Liberi.

Ex Poppaea Sabina unicam suscepit filiam, Claudiam Augustam. Sed eam adhuc infantem amisit.

III. Excessus in vita OEconomica.

Nero in statu OEconomico pessime sese gessit, variisque vitiis atque flagitiis sese contaminavit. Nam factus est.

I. ADULTER. Siquidem super ingenuorum paedagogia et nuptarum concubinatus, Vestali virgini Rubriae vim intulit. Suetonius in Nerone §. 28.

NOTA.

Padagogium Graece paidagw/gion. I. Accipitur in bonam partem, et notat locum in aedibus, in quo pueri servique commorantur, qui a Graecis pai=des vocantur. Plin. lib. 7. Epist. Puer in paedagogio mistus pluribus dormiebat. 11. Alii dicunt, quod vox Paedagogium accipiatur in malam partem, pro puerorum coetu, qui in deliciis habebautur. Et ita accipi a Suetonio in praesenti loco. III. Alii dicunt, hanc sententiam esse erroneam. Quoniam in castigatioribus exemplaribus Proagogia legatur, non Paedagogia. Est autem proagwgei=on Graeca dictio, quae productionem vel prostimitionem sonat, a)po\ tou= proagwgqiein, quod est producere vel prostituere. Et haec vox Proagogiae in histor. August. legitur pag. mihi 905. Deinde ACTEN emptam ex Asia in deliciis habuit. Nam huius amore ita captus erat, ut eam retulerit in familiam Attali, et Octavia uxore multo cariorem habuerit. Quod Agrippina mater aegre ferebat, quod propter Acten non amplius in eos, qui erant in palatio, imperium teneret. Dion in Nerone §. 2.

II. Incestuosus. Nam scribit Suetonius in Nerone §. 28. Illum matris concubitum appetiisse, sed ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens


page 501, image: s0573

mulier et hoc genere gratiae praevaleret, deterritum nemo dubitavit, utique postquam meretricem, quam fama erat, Agrippinae simillimam, inter concubinas recepit. Olim etiam quoties lectica cum matre veheretur, libidinatum inceste, ac maculis vestis praeditum affirmant.

III. Sodomita vel a)rsenokoi/ths2 fuit, h. e. paedico, vel masculi concubitor, qui cum masculis vel pueris concubuit. Nam Suetonius in Nerone §. 28. scribit: Nero puerum SPORUM, exsectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus est, cum dote et flammeo per sollenne nuptiarum celeberrimo officio, deductum ad se pro uxore habuit. Exstatque cuiusdam non inscitus iocus: Bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem. Idem testatur Dion in Neron §. 12.

Quin et DORYPHORO liberto, quem Cornelius Tacitus §. 5. et Dio in Nerone §. 12. Pythagoram vocant, ipse denupsit, sicut ipsi SPORUS. Et novissime quasi genus lusus excogitavit, ut ferae pelle contectus cavea emitteretur, virorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina invaderet. Suetonius in Nerone §. 29.

NOTA.

Sodomia peccatum est atrociffimum, cum masculi cum masculis concumbunt. Originem traxit a Sodomitis. Genes. 19. v. 5. Hoc peccatum olim apud gentes valde frequens fuit, uti ex Epistolis Pauli, quas ad gentes conversas scripsit, luculenter patet. Rom. 1. v. 24, 26, 27. 1 Corinth. 6. v. 9. 1 Timoth. 1. v. 10. Illudque Deus in lege sua severissime prohibuit. Levit. 18. v. 22, 25. cap. 20. vers. 13. Et talis Sodomia etiamnum in Papatu permittitur.

IV. Parricida fuit. Nam licet necis Claudii, a quo adoptatus erat, non auctor, conscius tamen fuit. Neque id dissimulavit ipse, ut qui boletos, in quo cibis genere venenum ille acceperat, quasi Deorum cibum, postea proverbio Graeco collaudaresolitus sit. Quem quidem et mortuum omnibus verborum rerumque contumeliis insectatus est, modo stultitiae, modo saevitiae arguens. Nam et morari eum inter homines desiisse, producta prima syllaba, iocabatur, multaque decreta et constituta, ut insipientis atque deliri pro irritis habuit. Suetonius in Nerone §. 33.

V. Matricida fuit. Nam matrem suam Agrippinam, dicta factaque eius severius corrigentem, invidia hac primo onerabat, quasi cessurus im perio, et Rhodum abiturus esset. Mox et honore omni et potestate privavit, et contubernio atque palatio expulit. Minis vero et violentia eius territus perdere statuit. Et cum veneno ter tentasset, sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem luxata machina deciderent, paravit. Hoc consilio per conscios parum celato, solutilem navem, cuius vel naufragio, vel camerae ruina periret, commentus est. Verum nando istud quoque periculum evasit. Quod ubi Nero comperit, Aniceto Centurioni caedem matris demandat, qui assumptis ad iussa promitissimis, villam in quam delata erat Agrippina, statione circumdat, refractaque ianua, cum percussoribus in cubiculum irruit, qui cum lectum circumsisterent, illa distringenti ferrum Centurioni protendens uterum, ventrem feri, exclamat, rogans ministrum, ut utero dirum ensem conderet, adiciens: Hic, hic est fodiendus ferro, monstrum qui tale tulit. Post hanc vocem cum supremo mixtam gemitu, tristem animam tandem post fera vulnera reddidit, Cornelius Tacitus §. 14. Suetonius in Nero §. 33. Nero postquam accepit eam esse mortuam non credidit: nimirum propter magnitudinem temerarii facinoris diffidebat. Itaque cupivit eam videre, et denudatam penitus conspexit, tum vulnera eius contemplatus, nefarium sermonem habuit plus, quam caedes fuisset: Nesciebam (inquit) me tam pulchram matrem habere. Dion in Nerone §. 5. Cum autem ad urbem rediisset, et Agrippinae defunctae causa sacrificia fierent, sol obscuratus est, teste Tacito, Xiphilino, et Plinio, qui ait, Eclipsin factam pridie Calend. Maii, hora diei inter septimam et octavam, et eandem visam fuisse in Armenia a Corbulone, hora inter decimam et undecimam.

Dio in Nerone §. 6. et Suetonius in Nerone §. 45. scribunt: Quosdam ad statuam eius, urbem, occisa matre, reversi, apposuisse culeum, cum tabella cui inscriptum erat: Ego quid potui? Sed tu culeum meruisti. Quo significare voluerunt, dignum esse Neronem, qui in culeum eoniceretur. Culeus enim apud Romanos erat poena parricidarum. Hi namque vivi culeo, h. e. sacco coriaceo insuebantur: simul immissa vipera, simia, cane et gallo gallinaceo, atque ita in profluentem proiciebantur. De quo M. Tullius Cicero pro Roscio Amerino ita scribit: Quanto maiores nostri sapientius? Qui cum intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violarer audacia, supplicium in parricidas excogitarunt: ut, quos natura retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae a maleficio summo arcerentur: hos in sui voluerunt in culeum vivos, atque ita in flumen deici. O singularem sapientiam iudicum! Nonne videntur hunc huminem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerunt? Ut, qui eum necasset, unde ipse natus esset, careret


page 502, image: s0574

his rebus omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur. Proverb.

Culeo dignus: Aut: Non uno culeo dignus.

Quadrat in hominem enormiter scelerosum, quem culeo dignum dicimus. Vide Pandect. Adag. p. 362. Wesenb. Parat. p. 952.

Domitiam quoque amitam suam veneno sustulit, ac bonis eius, quae Baiis et in mari Ravennati erant, ablatis, in iis magnifica tropaea statuit, quae ad nostram aetatem vigent. Dio in Nerone §. 6.

Similiter Crispinum privignum ex Poppaea matre, impuberem adhuc, qui ferebatur Ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, scrvis ipsius demandavit.

VI. Fratricida fuit. Nero metuens, ne mater Agrippina, quae astutissima erat femina, Britannicum Claudii Imper. ex Valeria Messalina filium naturalem et legitimum, et Octaviae fratrem, qui iure hereditario patri in imperio succedere debuisset, ad imperium promoveret, eum veneno sustulit, annum cum ageret decimum quartum. Cuius corpus ut vidit propter venenum livore decoloratum esse, gypso oblinendum et postero die raptim larvato funere efferendum curavit. Cumque per forum funus efferretur, maximo imbri de caelo omne gypsum, quod adhuc molle et tenerum erat, sublatum est: ut nefarium scelus non solum audiretur ab omnibus, sed etiam apertum ante omnium oculos poneretur. Dio in Nerone §. 3. De cuius morte Seneca Tragoediam scripsit, cui nomen est OCTAVIA, in qua deplorat mortem Britannici.

NOTA.

Larvata funera apud antiquos dicta fuerunt, cum cadavera ipsa ruina aedium detrita, vel alio casa mutilata, propter deformitatem publice oculis exposita, efferri ad funus non potuerunt: Sed loco eorum vel latvae quaedam, quae eorum faciem repraesentabant, vel plane involuta et vestibus tecta: Vide Camer. Hor. Sucis. lib. 1. cap. 96. Ita Plinuius scribit: Scipionem Aemylianum obvoluto capite elatum, ne livot vel tumor in ore appareret. Alias cadavera inhonesti ssima veste efferri moris fuisse, quae in vulgo civium et in tacito funere toga vulgata fuit: in Magistratibus toga praetexta, in Censoribus purpurea toga; sicut Iustus Lipsius veterum Historicorum auctoritate asserit.

IV. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Post mortem Claudii Imper. Nero artibus Agrippinae ad Imperium pervenit. Nam a Claudio adoptatus, Octaviam eius filiam uxorem duxit, atque ita a militibus anno aetatis 17 ad Imperium evectus, quibus donativum promisit ad exemplum paternae donationis. Merito de illo dici potest, quod de Bonifacio VIII, Papa Romano, dictum est. Intravit ut vulpes, (Nam Britannico legitimo et naturali filio, cui iure successio competebat, praelatus est.) regnavit ut leo, (Quia Tyrannus fuit, et plane tyrannice imperium administravit.) et exi vit ut canis. (Quia tragica et ignominiosa perit morte, uti ex dicendis patebit.) Dio in Nerone §. 1.

II. Imperii administratio.

I. Bona.

Ab initio Imperii bene et laudabiliter sese gessit ad quinque annos. Unde proverbium ortum est: Quinquennium Neronis. Et Traianus Imper. dicere solitus est: Cunctos Principes a primo Neronis quinquennio longissime abesse. Nam in eo fulserunt tales Virtutes.

I. Reverentia erga matrem. Agrippina enim principio administrabat omnia, quae ad principatum spectabant: ambo una exibant foras: saepenumero eadem lectica vehebantur: quamquam illa magna ex parte vehi, hic consequi solebat: illa respondebat Legatis, literasque ad populos et Principes et Reges mittebat. Quod cum diu factum esset, ferre graviter coeperunt Seneca et Burrhus, homines sapientissimi, et apud Neronem maximae auctoritatis. Horum alter praetorianis militibus praeerat: alter Praeceptor eius erat. Itaque commodam occasionem nacti, huic rei finem imposuerunt. Cum enim Legati Armeniorum venissent, velletque Agrippina in tribunal, ex quo Nero cum eis colloquebatur, ascendere, eamque illi appropinquare viderent, adolescenti, ut ante descenderet, et ad matrem excipiendam procederet obviam, persuaserunt. Quo facto non sunt reversi, alia simulata causa, ne barbaris hanc labem ignominiamque Imperii patefacerent. Cumque perfecissent postea, ut ne deinceps perimitteretur ei cura rerum publicarum, ipsi omnem potentiam consecuti sunt: quam quoqusque obtinere potuerunt, omnia sunt ab eis optime et iustissime administrata.

II. Humanitas erga Senatum; apud quem professus est, se ex Augusti praescripto regnaturm. Senatui ei gratias agenti, respondere solebat: Cum meruero.

III. Liberalitas erga Senatum et populum. Liberalitatis populo Romano exhibendae nullam occasionem omisit. Vectigalia graviora aut abolevit, aut minuit: Senatorum nobilissimo cuique, a re familiari destituto, annua salaria constituit, et urbem aedificiis novis splendidisque exornavit.


page 503, image: s0575

IV. Iustitia. In sententiis dicendis nihil temere fecit, leges utilissimas et aequissimas tulit, et quadrigariorum licentiam repressit.

V. Clementia. Cum ex more cuiusdam capitis damnati sententiae subscribere deberet, dixit: Utinam literas nescirem! Vox parsimoniam humani sanguinis promittens, si ex animo prodiisset. Quae vox Senecam movit, ut librum de Neronis clementia scripserit: In quo inter alia Neronem ita alloquitur: Animadversurus in latrones duos, Burrhus Praesectus tuus vir egregius, et tibi Principi notus, exigebat a te, ut scriberes, in quos et ex qua causa animadverti velles. Hoc saepe dilatum ut aliquando fieret, instabat. Invitus invito cum chartam protulisset, traderetque, exclamasti: Vellem ut literas nescirem! Nam non ignorabas, Clementiam primam esse virtutem ad benevolentiam bonamque famam apud omnes Principi conciliandam.

II. Mala.

Elapso quinquennio, Nero paulatim degeneravit. Nam aucta potentia, otium sectatus, Imperii negotia neglexit, et dissolutiorem vitae rationem amplexus, variis flagitiis se contaminavit. Dio in Nerone §. 2.

I. )*anomi/a et effrenis licentia.

Quodcumque enim incidebat ipsi in mentem, volebat; neque id putabat, pravum an rectum esset, quod petebat. Nam licentia est mater impudentiae; uti Plato de Legib. Dial. 3. inquit. Hinc sine rubore dicere solebat: Neminem Principum ante ipsum scivisse, quid sibi liceret. Sicut etiam quidam dixit: Reges esse supra leges. Germani pulchre efferunt:

Der Herr mag thun was ihm gelüst't/
An's Recht Er nicht gebunden ist.

'At male. Nam salutaris et pia est haec Evagrii admonitio Histor. Eccles. lib. 3. Imperatorem non ex eo, quod aliis imperat, spectari debere: Sed ex eo, quod se ipsum ita regere et moderari possit, ut nullum absurdum voluptatis genus sinat in animum irrepere, sed ita invictum se ab intemperantia praestet, ut vita eius sit tamquam imago virtutis, quam et imitentur subditi eius, et ad virtutem erudiantur. Cum qua congruit venustus hic versiculus:

Rex est, qui regnat: Cur non regit omnia solus?
Qui regit et regitur, rectius ille regit.

Et ovidius 3. de Amore pulchre:

Cûi peccare licet, peccat minus: ipsa potestas
Semina nequitiae languidiora facit.

Sed Nero contrarium fecit, ideoque licentia indies deterior factus est; Nam licentia ubi est, ibi nimirum quisque propriam vitae suae formam constituit, prout cuique placuerit: sicut Plato de Republ. Dial. 8. praeclare ait.

II. Quottidiana cum aulicis adulatoribus conversatio.

Hanc autem effrenam eius licentiam atque libidinem cum nemo auderet increpare, itaque coepit ille omnia contemnere, praesertim cum crebro a familiaribus suis audiret: Tu haec pateris? Tu hos times? ignoras te Caesarem esse? Teque in illos potestatem habere, non illos in te? Dio in Nerone §. 2.

III. Crebra Comessatio et turpissima Libido.

Epulas e medio die in mediam noctem protrahebat, refotus saepe calidis piscinis, ac tempore aestivo niveis. Cenitabatque nonnumquam et in publico, inter scortorum totius urbis ambubaiarumque ministeria. Suetonius in Nerone §. 27. Dio in Nerone §. 10. scribit, quod Nero in Amphitheatro aliquando sumptuosum convivium instituerit, cuius notandus

I. ORTUS. Convivii huius Praefectus erat Tigellinus: Apparatus cenae erat magnificus: magna vasa vinaria lignea erant in aqua posita, et in circuitu undique erant tabernae et diversoria aedificata. Ad hoc convivium invitatr erant multi divites Senatores, aulici atque cives, eorumque uxores, feminae nobilissimae et pulcherrimae, puellae, liberae, ancillae atque scorta.

II. PROGRESSUS. Nero et Tigellinus cum convivissuis medium locum tenebant, et in tapetis purpureis, mollibus stragulis epulabantur, ceteri in suis tabernis laetitiam capiebant, et largiter potabant.

III. EGRESSUS. Appropinquante autem vespera, Nero severissime demandabat, ne ulla vel mulier, vel virgo, ulli quicquam denegaret. Multitudo congregata faciebat iniuriam libidinose; poterat quisque ea, quam cuperet, potiri; negare licebat nemini. Tum enim servus cum domina, praesente domino suo, et gladiator cum virgine nobili, inspectante patre, rem habuerunt. Sequebantur inde gravissimae et turpissimae altercationes, vulnera, tumultus, non solum ab iis, qui intus erant, sed etiam iis, qui foris remanserant. Quibus ex causis multi homines mortui, multae mulieres suffocatae, multae raptae sunt.


page 504, image: s0576

Quaestio hic moveri potest Philologica: Quaenam Ambubaiae suerint?

I. Quidam Critici olim ea opinione fuerunt imbuti, quod Ambubaiae dictae sint inde, quod circa Baias versarentur: Quae erronea opinio etiam Torrentio placuit, eamque notis suis in Suetonium inseruit.

II. Porphyrius Philosophus Tyrius statuit, quod Ambubaiae fuerint mulieres vagae ac leves, quibus nomen ab ebrietate balbutientium verborum sit inditum.

III. Vera sententia haec est: Ambubaiae fuerunt Syriae mulieres, quae Romae in circo habitantes, duplici quaestu se sustentabant. Nam primo corporis sui copiam vulgo faciebant, et deinde instrumenta Mufica, nempe citharas vel fistulas pulsare norant, quas e patria, cum Romam peterent, una secum attulerant. Haec autem barbara instrumenta nomen nativum in urbe Roma retinuerunt, uti ex hisce Iuvenalis versiculis patet:

Iampridem Syrus in Tiberim deflexit Orontes,
Et linguam et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit, et ad circum iussas prostare puellas.

Quod ut melius intelligatur, notandum est, quod vox
[Gap desc: Greek word]
, vel
[Gap desc: Greek word]
sit vox Chaldaica et Syriaca, quae significat fistulam ex novarum frugum calamo confectam, Graece ka/lamis2, cithara, instrumentum musicum. Arabes vero loco dagesch literam
[Gap desc: Greek word]
proferunt, dicentes
[Gap desc: Greek word]
Anbub, instrumentum musicum, fistula, tibia, hinc
[Gap desc: Greek word]
Ambubaiae, tibicines. Ita apud Suetonium in Nerone §. 27. legitur. Inter scortorum totius urbis, ambubaiarumque ministeria. Et apud Horatium:

Ambubaiarumque collegia.

Et hae tibicines in Syriaca lingua dictae fuerunt Ambubaiae.

IV. Musica cantatio, et auguratio.

Saepe Nero in scenam publice prodiit, et habitu citharoedi indutus, per plures dies cantavit, iactans hoc proverbium Graecum inter familiares suos: Occultae musicae nullum esse respectum. Dion in Ner. §. 7. scribit: Nero quinquennale certamen, sive, ut alibi vocatur, lustrale instituit, quod quovis anno quinto exacto ageretur. Fuit autem triplex: Musicum, gymnicum et equestre, (ut Suetonius habet) quod adpellavit Neronia. Iudices certaminum elegit ex Senatu praestantissimos. Neronia postmodum a Gordiano firmata sunt, teste Capitolino, anno aerae Christianae 240, actaque tum sunt Neronia tricesima septima. Tacitus §. 20. Cuius causa Gymnasium aedificavit, etc.

Similiter cum Tiridates Armeniorum Rex a Corbulone Duce belli victus esset, flexis genibus, sublatisque in caelum manibus Neronem venerabundus, DOMINUM ac DEUM suum appellavit. Nero illum Regem Armeniae fecit. Quo facto, cum Tiridates ad pedes Neronis se abiecisset, ei Nero diadema imposuit. Dio in Nerone §. 13. Sed statim subiungit Dio: Post haec Nero cithara publice cecinit, currusque, prasina veste indutus et galea aurigarum ornatus, agitavit. Quo viso Tiridates Neronem reprobare et detestari coepit.

V. Nocturna grassatio et debacchatio.

Post haec Nero publice incipiebat insanire, noctu per totam urbem debacchabatur: mulieribus puerisque stuprum inferebat: spoliabatque eos, qui sibi fierent obviam: percutiebat, vulnerabat, occidebat. Cumque haec faceret, purabat, clam homines esse, propterea quod variis generibus vestium et appositis comis uteretur: sed ex comitatu factisque facile agnoscebatur. Nec enim est ausus quisquam tot et tantas res securo animo facere. Nam domi esse, nulli tutum erat, Nerone in domos atque officinas insultante. Itaque Iulius Montanus Senator, commotus uxoris causa, facto in Neronem impetu, ei multas plagas inflixit: ita ut per multos dies in conspectum hominum non veniret. Quae res Montano nullum damnum attulit: Cui Nero ne iratus quidem omnino fuisset, (etsi putabat se iniuriam accepisse) nisi ipse veniam per literas petivisset. Quibus literis lectis, Nero ita respondit: Non ergo percussor Neronis se ipsum vita iam spoliavit? Dion in Nerone §. 4.

VI. Prodigalitas et profasio.

Nam divitiarum et pecuniae non putabat alium usum, quam profusionem: sordidos ac parcos nominans, quibus ratio impensarum constaret: lautos et magnificos, qui abuterentur et perderent. Hinc ipse sine delectu et iudicio publicae utilitati sacratas pecunias profudit, thesaurosque publicos exhausit. Dio de eo scribit §. 2. quod praetoriano militi dari iusserit aureorum centena milia; quumque Agrippina, ut ipsum intuentem summam tantae pecuniae paeniteret, uno in loco coacervasset, interrogavit, quantum esset numeratum; cognitaque summa, duplicati eam iussit: Non enim putavi, inquit, me tam exiguum munus dedisse. Unde patet, quod Nero modum neque largiendi neque absumendi tenuerit. Vestem nullam bis induebat. Et aedificando luxum ostendebat. De quo Sueton.


page 505, image: s0577

refert, quod domum aedificaverit urbi amplitudine non absimilem, quam post incendium, quo consumpta erat, restitutam, aurem appellavit. In cuius vestibulo colossus 120. pedum stabat ipsius effigie: Porticus triplices milliarias habuit. In medio stagnum maris instar, aedificiis undique circumseptum. Rura continuit cum arvis, vinetis, pascuis, silvis, pecudibus, feris. In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant. Cenationes laqueatae tabulis eburneis, versatilibus, ut flores e sistulis, et unguenta desuper spargerentur. Praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumageretur. Suetonius §. 31.

AXIOMA. Tyranni civium sanguine sua madefaciunt caementa.

Unde fere sit, ut superbas Tyrannorum molitiones posteri ob id tantum evertant, ne ullum tyrannidis in civitate vestigium exstare possit. Domus aurea Neronis urbem fere ambitu complectebatur: at consequentium Imperatorum, qui in ea domo propter Neronis flagitiosam memoriam habitare vellet, inventus est nemo: sed paulo momento collapsa est; quippe quae innocentium civium sanguine exstructa fuisset. Bod. de Republ. l. 6.

VII. Novorum vectigalium impositio et rapina.

Thesauros, quos in thalamo regia habebat, ita exhausit, ut ei statim opus fuerit novis reditibus. Unde non tantum nova vectigalia populo imposuit, sed etiam locupletum opibus inhiavit, quas per vim et rapinam a multis abstulit. Dio in Nerone §. 2. Numquam cuiquam officium delegavit, quin haec adiceret: Scis, quibus mihi opus est? Et, Hoc agamus, ne quis quid habeat. Vox praedone quam Principe dignior. Dio, Suetonius in Nerone.

VIII. Caedes et homicidia.

Nero velut truculenta Bestia in perniciem humani generis nata, in quosvis, nullo necessitatis, familiaritatis aut amicitiae habito respectu, etiam in insontes, saeviebat. Nam antea audivimus, quod Patrem Claudium, Matrem Agrippinam, Domitiam Amitam, et Fratrem Britannicum velut Parricida nefarie occiderit. Quibus parricidiis varia et multiplicia adiecit homicidia atque latrocinia.

I. Thraseas et Soranus, qui nobilitate, opibus, ac omni genere virtutis primas partes tenebant, et si culpam coniurationis non sustinuerunt, tamen sub hoc praetextu postea e medio sunt sublati. Praeterea Dio addit: Thraseas propterea moritur, quod raro, tamquam minime approbaret Senatus decreta, in Senatum venerat, et quod numquam Neronem audiverat, dum cithara caneret, neque voci eius sacrae, ut reliqui omnes, sacrificaverat, aut approbaverat quicquam eius generis. Dio in Nerone §. 12.

II. Aulum Plancum iuvenem quoque interemit, cum eum ante mortaem per vim stuprasset, et quasi ille a matre dilectus et ad spem Imperii impulsus fuisset, additis hisce verbis: Eat nunc mater mea, et successorem meum osculetur.

III. Paridem saltatorem insignem interfici iussit, quod cum doceri ab eo cuperet, discere saltare non potuisset. Dio §. 16.

IV. Cinnam Tuscum mulctavit exilio, propterea, quod, cum is esset Praefectus Aegypti, se lavasset in balneo, quod Neroni venturo in Alexandriam paratum fuerat. Dio in Ner. §. 16.

V. Corbulo, accitus honorificentissime (quem virum Nero praeter cetera Patrem et beneficum appellabat) postquam Cenchrea appulit, ab eodem occidi iussus est, priusquam in conspectum eius veniret. Dio in Nerone §. 16.

AXIOMA. Aulica beatitudo mutabilis.

Exemplum habemus in Corbulone viro praestantissimo. Hic cum Armeniam occupasset, et pro Nerone multas praeclaras res gessisset: quibus auxerat Imperium Romanum, eidemque oblatum fuisset a militibus imperium, ut Neronem deiceret: Quod tamen acciperenoluerat, ut in fide Neronis perstaret: Sine causa post tantas res gestas a Nerone interfectus est: neque dignum laboribus et fide sua praemium a Tyranno accepit. Moriens nihil aliud dixit, quam a)/cios, dignus. qua voce se reprehendit, et quod tantis occasionibus oblatis a Nerone non defecerit, et quod inermis ad tyrannum accessisset. Dio ibidem.

VI. Senecam praeceptorem, ut aut mortem sibi ipsi conscisceret, aut mortis genus mandatum subiret, iussit; quamvis saepe iurasset, periturum se potius, quam nociturum. Moriturus dixit Seneca: Hoc est unum, quod de vita non possumus queri, neminem tenet. Placet, vive; non placet, licet eo reverti, unde venisti. Introitum ad vitam unum dedit Deus, exitus multos. Quibus dictis au)to/xeir factus (A. C. 66, 30. April.) et venas in brachiis et pedibus aperuit, sed ita cruciatus etiam cicutam bibit, et tandem stagnum calidae aquae invit. Tacitus lib. 15. cap. 63. Tale autem sibi ipsi Epitaphium concinnavit:


page 506, image: s0578

Cura, labor, meritum, sumpti pro munere honores,
Ita alias posthac sollicitate animas.
Me Deus a vobis procul evocat: ilicet actis
Rebus terrenis, hospita terra, vale.
Corpus avara tamen sollennibus accipe saxis,
Namque animam caelo reddimus, ossa tibi.

At melius Socrates docuit, nefas esse animam, iniussu imperatoris Dei, e corporis praesidio decedere. Quibus verbis a)utoxeiri/an improbavit.

VII. Uxor Senecae prohibita est mori, cum iam plurimum sanguinis emisisset. Ideoque per totam vitam postea pallida fuit.

VIII. Burrho alteri Praefecto Nero remedium ad fauces pollicitus, toxicum misit: Quo exstinctus est.

IX. Lucanus Poeta incisione venae iussu Neronis interfectus est. De Lucano hoc exstat carmen:

Corduba me genuit, rapuit Nero, proelia dixi
Quae gesserepares, hincsocer, inde gener.
Continuo numquam direxi carmina gressu,
Quae tractim serpant: plus mihi comma placet.
Fulminis in morem quae sunt miranda citentur,
Haec vero sapiet dictio, quae feriet.

X. Aper Centurio, qui contra illum coniuraverat, rogatus a Nerone causam coniurationis, aperte in os ei dixit: Quoniam alio pacto tibi non poteram subvenire. Alter vero coniuratorum Flavius Tribunus stipatorum militum ad Neronem dixit: Dilexi te, et odi supra omnes homines. Dilexi te, et fidelissimus tibi fui, quod te sperabam bonum Principem fore: Sed odisse te coepi, postquam parricida matris et uxoris, auriga, histrio, et incendiarius exstitisti. Tacitus. O horrendum homicidam atque latronem! Emblema Neronis erat: Ferrum tuetur Principem. Verum recte ei Seneca respondit: Sed melius fides.

Similiter cum Aruspices, visis nonnullis portentis, respondissent, interitum Neroni denuntiari, eique consilium dedissent, ut in alios id periculum averteret: Qua ex re complures interfecisset subito, nisi ei Seneca ita dixisset: Licet, inquit, quamplurimos occidas, tamen successorem tuum non potes occidere. Sicut Dion scribit §. 7. Cui Praeceptoris sui consilio si paruisset Nero, sempiternam nominis infamiam, mortemque temporalem sibi haud attraxisset.

IX. Incendia.

Nero quoque incendiarius fuit. Nempe cum offensus veterum aedificiorum deformitate et angustiis, ac flexuris vicorum, palam urbem incendit, missis hinc inde ministris discursantibus, atque ignes inicientibus. Ea clade per sex dies septemque noctes saevitum est. Ipse interim e turri Maecenatis incendium hoc prospectans, laetusque flammae (ut aiebat) pulchritudine, a(/lwsin Ilii, sive excidium Troiae decantabat in habitu suo scenico. Unde odium eius diabolicum in patriam cognoscitur, uti etiam ex detestabili eius voto apparet. Nam Tiberius crebro iactare solebat: *e)mou=qano/ntos gai=a mixqh/tw puri/. h. e. Me mortuo misceatur terra igni. Imo, inquit Nero, *e)mo= de\ zw=ntos, h. e. Me vero superstite. uti etiam ipso opere testatum fecit. Quamvis autem Nero, igne deleto urbem instauraret ad mensuram et composite, firmiorem etiam contra incendia et salubriorem: Tamen hisce omnibus efficere non potuit, quin auctor incendii illius diceretur. Ideoque ei rumori abolendo, subdidit quosdam reos, quos exquisitissimis poenis afficiebat, quos vulgus Christianos appellat. Uti inquit Tacitus lib. 15. Annal. c. 44. Dio in Nerone §. 11.

X. Magia.

Magicis quoque artibus Nero initiatus fuit: Quam tamen universam falsam vanamque comperit, sicut Plinius lib. 30. scribit. Exemplum memorabile recenset Franc. Petrarcha lib. 4. Memorab. Nero consulenos oraculum Delphicum, responsum accipit, ut annum 73. caveret. Quod cum audisset, homini considerato tanta securitas incessit, ut iam nihil metuens, et prosperitatem et aetarem integram sibi sponderet, quasi ante praenuntiatum tempus ab Apolline mori non posset, eoque vanitatis et insolentiae raptus est, ut pretiossimis quibusdam rebus maritima tempestate perditis, affirmaret, eas ad se vel piscium obsequio reversuras. Talibus intumuerat erroribus, cum subito ab omnibus destitutus ad turpissimam compulsus est mortem, utique consiliario dignus Apolline. Quamvis mendacii pater, ne quid mentitus videretur, consuetis ambagibus atque arte providerit, quod ipse Nero suprema illa nocte, audito clamore militari, suum exsecrante et Galbae nomen celebrante, sero licet, quiverit intelligere, et ad infelicitatis suae cumulum auctorem oraculi veridicum opinari. Galba enim successor tertium et septuagesimum annum tunc agebat.

XI. Detestanda superbia.

Nero Imperator Romanorum *ku/rios, h. e. DOMINUS, vocari primus voluit. Ab hoc enim titulo abhorruerunt Augustus et Tiberius Imperatores. Cum enim in theatro publico Mimus Dominum aequum et bonum vocaret Augustum, gravissime aversatus est istum titulum, et sequenti die severissimo edicto prohibuit, ne quis vel e liberis vel e


page 507, image: s0579

nepotibus Dominum se appellaret. Suetonius in Augusto, §. 53. Tiberius quoque Augusti successor Dominus a quodam appellatus, denuntiavit, ne se amplius contumeliae causa ita appellaret. Suetonius in Tiberio, §. 27.

At NERO primus ab adulatoribus suis Dominus appellatus est, uti pater ex Act. cap. 25. v. 26. ubi Festus Praeses Iudaeae Neronem *ku/rion DOMINUM appellavit. Similiter Tiridates Rex Armeniorum Neronem DOMINUM et DEUM suum, seque eius Servum nominavit. Quod Nero approbavit, et addidit: Ego te Regem Armeniaefacio, ut tu atque illi (nempe pater et fratres) simul intelligatis, in mea esse potestate Regna dare et adimere. Dion in Nerone §. 13. Plane sicut diabolus ad Christum dicebat Luc. 4. v. 6. Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum. (nempe omnium regnorum orbis.) Quia mihi tradita sunt, et cuicumque volo, do illam. Quae diabolica est superbia. Idem de Papa Romano iudicium esto:

Promittit Christo, nec habet dare munera daemon.
Ridiculum est? Caelum sic dare Papa potest.

XII. Mala conscientia.

Nero, occisa matre Agrippina per Anicetem, nec sceleris conscientiam, quamquam et militum et Senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim, aut numquam postea ferre potuit: saepe confessus, exagitari se materna specie, verberibus furiarum, ac telis ardentibus. Dion in Nerone.

Suetonius ita scribit: Terrebatur Nero evidentibus portentis somniorum, et auspiciorum, et ominum, tum veteribus tum novis, numquam antea somniare solitus. Occisa demum matre, vidit per quietem navem sibi regenti extortum gubernaculum, trahique se ab Octavia uxore in arctissimas tenebras: et modo pennatarum formicarum multitudine oppleri, modo a simulacris gentium ad Pompeii theatrum dedicatarum circuiri arcerique progressu. Suetonius in Nerone §. 46.

AXIOMA. Magna conscientiae ratio est habenda.

Nam Cicero pro Milone recte inquit:

I. Magna vis est conscientiae in utramque partem, ut neque metuant aliquid, qui nihil commiserunt: et poenam semper ante oculos versari putent, qui sunt rei magnorum scelerum.

II. Nulla est in mundo immanior bestia, quam mala conscientia. Verissimum est quod Seneca dixit: Multos fortuna liberat poena, metu neminem. Quare: Quia infixa est nobis eius rei aversatio, quam natura damnavit. Etsi enim dolor conscientiae aliquantisper hebes est, iuxta effatum Iehovae, Genes. 4. v. 7. Peccatum tuum quiescet in foribus: Tandem tamen in malis saevire incipit: et accedit saepe ad naturalem dolorem perterrefactio, qua DEUS ipse ceu fulmine opprimit sontes.

III. Nihil magis pavidum est mala conscientia: cuius iudicium nemo hominum effugere potest. Quia perpetrata facinora morsu perpetuo non sinunt requiescere malos. Recte enim Cicero, quamvis Ethnicus, Sceleratos, inquit, homines agitant insectanturque Furiae, non ardentibus taedis, sicut in fabulis, sed angore conscientiae, fraudisque cruciatu.

Similiter Ambros. lib. 5. epist. 18. recte inquit: Nullus maior est dolor, quam is, qui peccati mucrone vulnerat conscientiam: neque ullum gravius est onus, quam peccatorum sarcina, et pondus flagitiorum. Exemplum habemus in Nerone.

ACTA POLEMICA.

I. Bellum in Britannia.

Augendi propagandique Imperii, tamen neque voluntate ulla, neque spe motus unquam; etiam ex Britannia exercitum deducere cogitavit: nec nisi verecundia, ne obtrectare parentis gloriae videretur, destitit. Gravem ibi cladem accepit, duabus praecipuis urbibus ab hoste captis ac direptis. Quae tanto indignior fuit, quod a Duce femina, Bunduica, accepta est. Saevitum in victos, praesertim feminas nobiles, crudeliter. Correcta tamen ca clades postea est a Suetonio Paulino, qui et Monam, vicinam Insulam, cum exercitu ceperat. Suetonius in Ner. §. 18. et Dio §. 8.

NOTA.

Effeminati Tyranni aurem (si aurem habuisset) vellit mulier virilem ani mum gestans, ut Romanis olim viris pudorem incuteret mundi Iudex.

II. Bellum Parthicum.

Contra Parthos, Armeniam invadentes, Domitium Corbulonem misit: qui feliciter re gesta perfecit, ut Tiridates Armeniae Rex Romae se sisteret Neroni, qui apud rostra triumphantis habitu residens, inter signa atque vexilla militaria, primo ad genua illum admisit, et dextra allevatum exosculatus, deinde precanti, tiara deducta diadema imposuit, verba supplicis interpretata praetorio viro multitudini pronuntiante. Productum inde in Theatrum, ac rursus supplicantem, dextro iuxta se latere collocavit. Ipse qui bellum nullum viderat,


page 508, image: s0580

Imperator propterea salutatus, Lauream capitolio consecravit.

III. Bellum Iudaicum.

Gessius Florus Iudaeae praeses, homo erat impurus, ac rapinis et crudelitate omnia exhauriebat: quare, ut Iudaei de ipso conqueri non possent apud Neronem, in id unice incubuit, ut eos ad rebellandum instigaret. quod ei ex voto cessit. Nero igitur magnum exercitum Duce Flavio Vespasiano contra rebellantes Iudaeos misit: qui totam Iudaeam expugnavit, et Romanis praesidiis munivit. Plenius autem de hoc bello in historia Flav. Vespasiani Imp. dicturi sumus.

IV. ACTA ECCLESIASTICA, Quae tum a Nerone gesta sunt, tum sub Nerone contigerunt.

I. NERO primus, adeoque acerrimus Christianorum PERSECUTOR fuit. Nam ipse primus inter Imperatores Romanos publicum per omnes Imperii provincias edictum promulgavit, de Christianis e medio tollendis. cuius haec verba fuerunt: Quisquis Christianum se esse confitetur, is tamquam generis humani convictus hostis, sine ulteriore sui defensione, capite plectatur. Histor. Eccles. lib. 5. cap. 19.

Huius edicti occasio haec fuit. Nero clam iusserat urbem incendi Romam, ut formam Troiani incendii spectaret, sicut in Act. Polit. §. 9. diximus. Istud facinus summam ei invidiam apud populum romanum conflavit. Quam cum nullis beneficiis eluere posset, in Christianos quasi incendiarios, crudelissime saevire coepit, culpa incendii urbis malitiose in illos translata, quod ipse petulanter exercuerat. Neque tantum vita privati sunt Christiani, sed pereuntibus etiam ludibria addita fuerunt, ut ferarum tergis contecti laniatu canum perirent, aut crucibus assixi, aut flammandi: atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Tacitus lib. 15. Annal. cap. 44.

Illa autem inflammatio fiebat hoc modo: Illi miseri taeda, papyro, et cera supervestiebantur, inde stantibus ad palum gutturi uncus suffigebatur, ne motatione capitis picem effunderent, aut ignem declinarent. Postea in lamina ardente pix aut unguen in caput liquefiebat, ita ut toti arderent, noctuque luminis loco essent. Tantus autem Christianorum numerus ita combustus est, ut rivi pinguedinis humanae per arenam amphitheatri sulcum facerent; ut Poetae testantur. Dicebantur hi comburendi Cerei, item Sarmentarii.

Unde recte D. Paulus Neronem LEONEM 2 Tim. 4. v. 17. appellat.

DUBIUM.

Persecurio illa, quam Nero adversus Christianos instituit, communiter dicitur PRIMA. quod falsum esse videtur. Quia anno a Christo concepto primo, Herodes Ascalonita infantes Bethlehemiticos inaudito crudelitatis exemplo trucidari iussit. Matt. c. 2. Deinde Herodes Antipas A. C. 32. Iohannem Baptistam, Prophetam maximum, nuptias eius incestuosas improbantem, in custodia Macheruntica decollari iussit. Matth. 14. 6, ad 13. Marc. 6. v. 21, ad 30.

Resp. Prima Christianorum persecurio facta est non SUB Nerone, (quia ante eum infantes Bethlehemitici et Iohannes Bapt. martyrii corona coronati sunt, uti ex dictis pater) sed a Nerone, nempe quod attinet persecurionem Christianorum post Christi in caelos adscensionem ab Imp. Romanis factam. Ipse namque inter Imperatores primus fuit, qui publicis edictis Christianos persequi et affligi mandavit. Unde Tertullianus in Scorpiaco adversus Gnosticos ita scribit: Vitas Caesarum legimus: Orientem fidem Romae Nero primus cruentavit. Idemque Auctor in Apologetico ad gentes: Consulite commentarios vestros: illic reperietis, primum Neronem in hanc sectam, tum maxime Romae orientem, Caesariano gladio saeviisse. Quae sententia non in sensu absoluto, sed limitato accipienda est: Sicut etiam vulgata Historicorum Ecclesiasticorum sententia intelligenda est de Stephano Christi Discipulo, qui Protomartyr in N. T. vocatur, intellige hoc non absolute, (quia ante eum Infantes Bethlehemitici et Iohan. Bapt. martyres sunt facti) sed limitate, nempe post Christi in caelos adscensionem.

Vulgo autem a morte Christi, eiusque resurrectione usque ad Constantinum M. annis paulo minus trecentis decem insignes persecutiones numerantur, (licet multo plures ab historicis probatis referantur) ut scribit Augustinus lib. 18. cap. 52. de civitate Dei. Ordo decem illarum persecutionum sub Imp. Romanis factarum hic est.


page 509, image: s0581

Prima facta est a Nerone, Imp. roman. 6 circa Annum Christi 65

Secunda facta est a Fl. Domitiano, Imp. Roman. 12 circa Annum Christi 96

Tertia facta est a Ulpio Traiano, Imp. Roman. 14 circa Annum Christi 108

Quarta facta est a Antonio Philosopho et Lucio Vero, Imp. Roman. 17 circa Annum Christi 168

Quinta facta est a Septimio Severo, Imp. Roman. 21 circa Annum Christi 203

Sexta facta est a Maximino Thrace, Imp. Roman. 26 circa Annum Christi 237

Septima facta est a Decio, Imp. Roman. 31 circa Annum Christi 251

Octava facta est a Valeriano, Imp. roman. 33 circa Annum Christi 258

Nona facta est a Aureliano, Imp. Roman. 36 circa Annum Christi 275

Decima facta est a Diocletiano et Maximiniano, Imp. Roman. 40 circa Annum Christi 303

II. Anno Christi 55. Paulus Apostolus Ephesi scripsit priorem Epistolam ad Corinthios. Ephesino autem tumultu compresso, (quem Demetrius aurifaber concitaverat) Philippos in Macedoniam venit, ubi epistolam alteram ad Corinthios scripsit. Philippis digressus Achaiam et Corinthum profectus est, et Epistolam ad Romanos misit. Post per Macedoniam longo itinere Miletum abiit, ubi Presbyteris Ephesinis valedixit, indeque rhodum, Pataram, Tyrum, Ptolemaida, Caesaream, et rursus Ierosolymam pervenit: ibi tumultu in templo excitato capitur a Iudaeis, et a Lysia captivus Caesaream abducitur: ubi cum causam suam aliquoties apud Felicem et Festum dixisset, et periculum foret, ne capitalibus eius hostibus Iudaeis traderetur, ad Neronem Imper. appellat, cum iam annis duobus Caesareae detentus fuisset. Cum autem captivus ad Imperatorem mitteretur, navi impositus, ineunte hieme, naufragium fecit, sed salvus tamen cum omnibus simul navigantibus Romam pervenit anno C. 57, quo anno matrem suam Nero per Anicetum summo scelere sustulit. Romae biennio in libera mansit custodia, quottidie disputans contra Iudaeos. Multas etiam e vinculis scripsit epistolas, ad Galatas, ad Ephesios, secundam ad Timotheum, ad Philippenses, Colossenses et Philemonem. Anno Christi 59. vocatus ad tribunal Imperatoris, ut causam diceret contra Iudaeos accusatores, valedixit omnibus suis amicis, ad supplicium mortemque paratus, sed praesidio Dei tectus atque munitus ex ore Leonis liberatus est. Post liberationem per totum decennium fere docuit Evangelium in Italia, Gallia, et Hispania. Finito hoc tam longo et pleno laborum et contentionum periculo iterum romam retractus, a Nerone capite truncatus est A. C. 69. cum Evangelium praedicasset annos fere 34: quo temporis spatio curriculum amplius milliarium Germanicorum 2998 confecit. Hieron. in Catal. Euseb. lib. 2. cap. 25.

III. Petrum Apostolum quoque, eodem anno et die quo Paulus capitis damnatus est: iussu Neronis erucifixum esse, nonnulli veterum scriptorum sentiunt. De morte eius D. Hieronymus sic ait: A Nerone affixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis, asserens se indignum, quod sic crucifigeretur, sicut suus Dominus. Eusebius lib. 2. Histor. Eccles. c. 15. Onuphr. et alii. Sunt tamen, qui diversum statuant, affirmantes, eum numquam Romam venisse, et Babylone in Aegypto (quae hodie Alcairum vocatur) interiisse: alii tradunt, quod Ierosolymis a Rege Agrippa trucidatus sit; in qua opinione est etiam Livius.

IV. Anno C. 63. Iacobus Minor, Alphaei filius, natus ex sorore matris Domini nostri, martyrio etiam coronatus est. Rexit hic Ecclesiam Ierosolymitanam triginta annis, cumque multi contionibus eius ad veram fidem in Christum converterentur, Scribae et Pharisaei summo odio eum prosequuti sunt; nec quieverunt prius, quam vel dolo vel vi eum e medio sustulissent. Statuerunt itaque eum in templi pinnaculo, et negare Christum iusserunt. Sed ille constanti pectore de pinnaculo Christum professus est: Idcirco a furiosis Iudaeis e fastigio templi praecipitatus dicitur: cumque ex lapsu illo nondum animam exhalasset, tendens ad caelum manus, dixit: Domine, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt. Ita pro hostibus precantem insana turba lapidibus excepit, sed cum ne sic quidem moreretur, accurrit quispiam cum fullonis fuste, eumque in cerebrum illius impegit; ex quo mortuus est. Causa autem haec fuit: Festus Iudaeae Procurator diem suum obierat, et nondum venerat Ierosolymam successor eius Albinus: hac occasione a)narxi/as2 accepta, Ananias summus sacerdos, qui et iuvenis et Sadducaeus erat, concilium convocat, et compellit Iacobum, ut Christum Filium Dei neget, contradicentem lapidibus obrui iussit; unde dicto modo necatus est. Hieron. in Catal. Egesip. lib. 5.

V. Quia martyrium Marci Evangelistae etiam


page 510, image: s0582

in Neronis imperium incidit, breviter addemus, quonam mortis genere perierit. Cum ille in urbe Aegypti Alexandria libere Christum prositeretur, et in idolorum cultores inveheretur, impetum in eum fecerunt illi, funibus pedes eius constringentes, perque urbem crudelem in modum raptantes, saxis corpus alliserunt, consciderunt que, ut sanguis abunde proflueret. Carceri deinde incluserunt, mox e carcere extractum per urbis plateas immanissime raptarunt, donec spiritum Deo commendaret A. C. 64. Nicephorus lib. 2. cap. 43. Euseb. lib. 2. cap. 16. Histor. Magd. Cent. 1. lib. 2. cap. 3. et 10.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. PRodigia et portenta. Mortem Neronis prodigia et portenta sequentia praecesserunt. 1. Cometa Romae apparuit sex menses, praeter morem Cometarum, de quo vulgo iudicium fuit, portendere cum mutationem principatus: ideo et hoc addiderunt, neminem rectius Neronisuccedere posse, quam Rubellium Plautum, cui nobilitas per matrem ex Iulia familia. Is rumor Plauto huic exilium conciliavit, et cum familia in Asiam ablegatus est. Tacitus cap. 22.

2. Fulmen cecidit ante mensam Neronis, et (teste Apollonio) calicem ei excussit.

3. Terrae-motus quoque diversis in locis aliquot urbes graviter afflixere, et fames Romam.

4. Ex monumento Augustali sponte foribus patefactis exaudita vox est, nomine Neronem vocantis. Suetonius in Nerone §. 46.

II. Somnia omniosa. Nulla nox Neroni sub finem Imperii quieta fuit, variisque somniis territus est, cum antea numquam somniasset. Occisa matre, vidit per quietem navem sibi regenti extortum gubernaculum, trahique se ab uxore in arctissimas tenebras: sicut etiam supra in cap. 2. diximus.

III. Acclamatio ominosa. Cum ex oratione eius, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in Senatu, daturos poenas sceleratos, ac brevi dignum exitum facturos, conclamatum est ab universis: Tu facies, Auguste. Suetonius §. 46.

IV. Militum defectio, et Galbae electio. Erat Galliae praeses vir iustus et fortis Iulius Vindex, qui, pertaesus tyrannidis, cum non toleranda esse Neronis scelera palam ostenderet, praesertim, cum et Gallia novis expilationibus oneraretur, facile persuasit universae Galliae et suis exercitibus, ut a Nerone deficerent. Priusquam autem rebellionem aperte praese ferret, scripsit ad Sergium Galbam Hispaniae Proconsulem, ut contra Neronem ad urbem Romam accederet, et orbem terrarum tanto tyranno liberaret, promisitque se suos exercitus adiecturum esse. Galba minime cunctandum ratus; quod comperisset, Neronem de se interficiendo mandata ad procuratores in Hispaniam misisse. A Iulio Vindice igitur et ab exercitu Imperator salutatus est.

V. Senatus decretum. Interea Senatus Neronem hostem iudicavit, constituitque ut ille nudus per publicum ductus, furca eollo eius inserta, virgis usque ad mortem caederetur, atque ita e saxo praecipitaretur.

VI. Neronis de Senatu occidendo, fugaque arripienda meditatio. Neo audiens militum defectionem, omnem Senatum veneno e medio tollere, incensaque urbe Alexandriam navigare in animo proposuit, ut canendo se aleret, memor illius sui vulgati: Quaevis terra alit artificem. Sed desperans de successu, cum sentiret se etiam a suis stipatoribus desertum, Galbamque adventare, cum libertis fugit: In illa autem fuga terrae motus factus est. Terraitem Neroni dehiscere visa, et spectra occurrerunt interfectorum ab eo.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Tragicus Neronis exitus. Nero ita in fuga constitutus, cum equites ad eum interficiendum a Senatu missos prope esse audivisset; nec tamen, uti ingemuit, amicum, a quo defenderetur, nec inter libertos inimicum, a quo confoderetur, inveniret; ipse furiarum taedis ardentibus agitatus, ferrum iugulo, tantus, ut dixit, artifex, admovit, seseque (facto sibi prius hoc epitaphio: Turpiter vixi, turpius moriar) iugulavit, adiuvante trepidantem manum impuro eunucho. Periit anno aetatis 32. Imperii anno 13. mense 7. die 28. Hic exitus testimonium est Iudicii divini, et congruit ad regulam: Omnis qui gladium acceperit, gladio peribit. Nam ille gladio Christianos persecutus fuerat, nunc gladio ipse suo perit. Exstincto Nerone, defecit Iulii et Augusti Caesarum progenies, et imperii successio ad alias familias est translata.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Populi exhilaratio. Ubi mors Neronis fuit pervulgata, tantum gaudium publice praebuit, ut plebs pileata tota urbe discurreret, redditam sibi libertatem significans. Suetonius.

II. Successorum Neronis misera conditio. Post interitum eius multiplex laniena secuta est. Nam


page 511, image: s0583

Galbam transfodit Otto, qui superatus a Vitellio, sibi ipsi manus violentas intulit. Vitellius autem a Vespasiano captus, religatis post tergum manibus, et laqueo cervici iniecto, in luto per plateas tractus, tandem occisus, eiusque cadaver a canibus laceratum est; sicut ex dicendis patebit, etc.

VII. IMPERATOR ROM. SERGIUS GALBA.

CAPUT I. DE ORTV.

NAtus est SERGIUS GALBA ex nobili Sulpitiorum familia, tertio post Christi Nativitatem anno.

PATER eius fuit GALBA SULPITIUS, consulatu functus, quamquam brevi corpore atque etiam gibber, modicaeque in dicendo facultatis causas industrie actitavit. Sueton. in Galba §. 3.

MATER fuit MUMMIA ACHAIA, neptis Catuli, proneptisque L. Mummii, qui Corinthum excidit. Suetonius ibidem.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, atque NATURA.

GAlba valde deformis et monstrosus fuit. Nam statura iusta fuit, capite calvo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis; ut neque calceum perpeti, neque libellos evolvere aut tenere omnino valeret. Excreverat etiam in dexteriore latere eius caro, propendebatque adeo, ut aegre fascia substringeretur.

ACTA IUVENTUTIS.

In prima aetate artes liberales diligenter excoluit, et studium iuris secutus est. Quoniam et Pater eius, quamquam Consularis, Causidicus fuerat, et causas industrie actitaverat.

II. ACTA OECONOMICA.

I. CONIUGIUM.

Uxorem habuit nomine LEPIDAM, ex qua duos filios suscepit. Illa vero mortuae in caelibatu mansit, neque ulla conditione adduci potuit, ut aliud matrimonium iniret. Suetonius in Galba, §. 5.

2. VITA OECONOMICA.

I. Luxuria in Victu.

Cibi plurimi fuisse traditur, quem etiam tempore hiberno ante lucem capere consueverat: Inter cenam vero usque eo abundantem, ut congestas super manus reliquias circumferri iuberet, spargique ad pedes stantibus. Suetonius in Galba, §. 22.

2. Libido.

Libidinis in mares pronior, et eos nonnisi praeduros exoletosque, fuit. Ferebant in Hispania C. Icelum e veteribus concubinis, de Neronis exitu nuntiantem, non modo arctissimis osculis palam exceptum ab eo, sed ut sine mora velleretur, oratum, atque seductum. Suetonius ibidem.

III. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

I. Honores et Officia. Honores ante legitimum tempus iniit. PRAETOR in ludis Floralibus, novum spectaculi genus, elephantos funambulos edidit. Deinde Provinciae Aquitanicae anno fere praefuit: mox consulatum per sex menses ordinarium gessit. A Caio Caligula Imper. Gaetulico substitutus postridie quam ad legiones venit, sollenni forte spectaculo plaudentes inhibuit, data tessera, ut manus penulis continerent: statim per castra iactatum est, Disce miles militare; Galba est, non Gaetulicus. Part quoque severitate in ceteris rebus disciplinam rexit. Veteranum ac tironem militem opere assiduo corroboravit, matureque Barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Caio talem et se, et exercitum approbavit, ut inter innumeras contractasque ex omnibus provinciis copias, neque testimonium neque praemia ampliora ulli perciperent. Ipse maxime insignis, quod campestrem decursionem scuto moderatus, etiam ad essedum Imperatoris per viginti passuum milia cucurrit. Suetonius §. 6.

Africam Proconsul biennio obtinuit, extra sortem electus, ad ordinandam provinciam et intestina dissensione, et Barbarorum tumultu inquietam. Ordinavitque magna severitatis et iustitiae cura, etiam in parvulis rebus. Militi, qui per expeditionem annona arctissima, reliquum cibariorum tritici modium, centum denariis vendidisse arguebatur, vetuit, simul atque indigere cibo coepisset, a quoquam opem ferri, et is fame extabuit. In iure dicendo cum de proprietate iumenti


page 512, image: s0584

quaereretur, levibus utrinque argumentis et testibus, ideoque difficili coniectura veritatis, ita decrevit, ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite involuto, atque ibidem revelato, eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset. Sueton. in Galba, §. 7.

Ob res et tunc in Africa, et olim in Germania gestas, ornamenta triumphalia accepit et sacerdotium triplex, inter XV. viros, sodalesque Titios, item Augustales cooptatus; atque ex eo tempore prope ad Neronis medium principatum in secessu plurimum vixit, donec in opido Fundis moranti Hispania Tarraconensis oblata est. Suetonius §. 8. Quam per 8 annos varie et inaequabiliter rexit. Primo acer et vehemens, et coercendis quidem delictis vel immodicus. Nam et nummulario non ex fide versanti pecunias, manus amputavit, mensaeque eius affixit: et tutorem, quod pupillum, cui substitutus haeres erat, veneno necasset, cruce affecit: implorantique leges, et civem Romanum se testificanti, quasi solatio et honore aliquo poenam levaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit. Paulatim in desidiam segnitiemque conversus est, ne quid materiae praeberet Neroni, et (ut dicere solebat) quod nemo rationem otii sui reddere cogeretur. Suetonius in Galba §. 9. Cornel. Tacitus in Galba §. 9. Segnitiem in Galba sapientiam nominatam esse ait, quod minus suspecti sint Principibus desidiosi et segnes.

II. Futuri imperii praefiguratio.

Varia apud Historicos exstant futuri Galbae Imperii praesagia.

1. Augustus Imperator puero adhuc salutanti ipsum inter aequales, apprehensa buccula, dixit:

*kai\ su\ te/knon th=s a)rxh=s2 h(mw=n paratrw/ch. i. e.

Et tu fili aliquando Imperium nostrum gustabis. Suetonius §. 4.

2. Tiberius Imperator, cum comperisset eum imperaturum, verum in senecta: Vivat sane, (ait) quando id ad nos nihil pertinet. Suetonius ibidem.

3. Avo quoque, eius fulgur procuranti, cum exta de manibus rapuisset aquila, et in frugiferam quercum contulisset, summum, sed serum imperium portendi familiae, responsum est. Et ille irridens, Sane, inquit, cum mula pepererit. Nihil aeque postea Galbam tentantem res novas confirmavit, quam mulae partus: ceterisque ut obscenum ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit: memor sacrificii dictique avi sui. Suetonius ibidem.

4. Cum Galba Hispaniam Tarraconensem ingressus esset, novum futurae dignitatis signum accepit. Accidit enim, ut, cum provinciam ingressus sacrificaret intra aedem publicam, puero e ministris acerram tenenti, capillus repente toto capite canesceret. Nec defuerunt, qui interpretarentur, significari rerum mutationem, successurumque iuveni senem, h. e. ipsum, Neroni. Sueton. §. 8.

5. Nec multo post in Cantabriae lacum fulmen decidit, repertaeque sunt 12 secures, haud ambiguum futuri imperii signum. Suetonius ibidem.

II. Imperii occupatio.

Cum Nero (in quo progenies Caesarum defecit) iam pridem omnibus ob scelera et flagitia invisus esset; Galbae delatum est a Iulio Vindice, Galliae praefecto, Imperium. Vindex ille tanto Neronis odio flagrabat, ut, cum is maximam pecuniae summam caput illius afferenti constituisset; ipse contra non dubitaret promittere caput suum, afferenti Neronis. Idem, licet Virginium Rufum Germaniae Praesidem, et a Nerone iam ad opprimendum se missum, in suas partes traduxisset; tamen manus sibi infert, cum suos milites nempe 20000. Gallos concidi ob illius errorem videret. Rumor etiam erat, milites Virginii Rusi tanta victoria elatos in hoc consensisse, ut vel Ducem suum Imperatorem declararent, vel eo detrectante, rursus ad Neronem deficerent. Galba igitur in extremo metu constitutus, Virginium Rufum per literas hortatus est, ut sibi socium se adiungeret in libertate Romanis confirmanda. Ipse cum sociis Cluniam Hispaniae opidum reversus, magis paenitentia factorum, et desiderio pristini consuetique otii, quam rebus necessariis parandis, tempus traxit.

Sed supervenientibus ad urbe nuntiis, ut occisum Neronem cunctosque in verba sua iurasse cognovit, deposita Legati, suscepit Caesaris appellationem. Iterque ingressus paludatus ac dependente a cervicibus pugione ante pectus; nec prius usum togae recuperavit, quam oppressis, qui novas res moliebantur, Praefecto praetorii Nymphidio Sabino Romae, in Germania Fonteio Capitone, in Africa Clodio Macro legatis. Suetonius in Galba, §. 11.

Ita Galbae primae nobilitatis et auctoritatis viro, ob peritiam rei militaris, et iustitiae studium, omnibus iam claris documentis perspectum, praeserum cum magnas copias haberet, Imperium offertur, non tantum a militibus, sed etiam a Senatu: Idque factum est anno aetatis eius 73.


page 513, image: s0585

III. Imperii Administratio.

Galba maiore tum favore, tum auctoritate adeptus est, quam gessit imperium. Paulatim enim degeneravit, variisque sese vitiis mancipavit. Qualia fuerunt:

I. Nimia libertis concessa licentia. Nam trium regebatur arbitrio, quos una et intra palatium habitantes, nec unquam non adhaerentes, paedagogos vulgo vocabant. Hi erant: Iunim legatus eius in Hispania, cupiditatis immensae: Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arrogantia socodiaque intolerabilis: Libertus Icelus, paulo ante annulis aureis et Martiani cognomine ornatus, ac iam summi equestris gradus candidatus. His diverso vitiorum genere grassantibus, adeo se abutendum permisit et tradidit, ut vix sibi ipsi constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac negligentior, quam conveniret Principi electo atque illius aetatis. Suetonius in Galba, §. 14.

AXIOMA POLITICUM. Adulatores sunt Regum et Principum pernicies; quos illi improvide velut serpentes in sinu fovent.

Exemplum illustrehabemus in nostro Galba, qui libertis suis omnia venalia habentibus se committens atque dedens, ob gesta illorum malo consilio, irritavit in se totius Rei publ. odium et offensionem, invidiamque militum et exercitus, et tandem trucidatus est. Nam usitatum est in Regnis et Rebus publ. errata in gubernatione ab aliis commissa, ipsis Principibus asscribere et imputare, quos opinio est, multa corrigere et mutare posse, si ipsimet negotia cognoscerent, vel suo iudicio, vel admoniti. Sicut recte Philip. Melanchthon. in Chronic. lib. 4. p. 424. scribit: Nam mali Consiliarii Principes suos corrumpere solent.

Quemadmodum primum mobile tanta incitatione fertur, ut etiam secunda mobilia, h. e. stellas fixas et planetas secum rapiat: Ita Consiliariorum impetus saepe abripiunt bonos et moderatos Principes: ut aliquid durius decernant. Hinc Cicero in Epist. quadam ad Marcell. inquit. Multa victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. Nulla igitur aula tam felix et tam bene constituta est, in qua non accidant talia fa/lmata.

II. Iniustitia. Populo Romano deposcente supplicium Haloti et Tigellini, solos ex omnibus Neronis emissariis vel maleficentissimos, incolumes praestitit, atque insuper Halotum procuratione amplissima ornavit: Pro Tigellino etiam saevitiae populum edicto increpuit. Sueton. in Galba, §. 15.

III. Avaritia. Galba invisus militibus propter avaritiam fuit. Nam cum donativum illis a Ducibus promissum, cum in ipsius absentis verba iurarent, ratum non haberet, et subinde iactaret: Legere se militem, non emere consuevisse: Itaque fremere omnes, et imperium huius dedignari. Primi obsequium rumpere ausi superioris Germaniae exercitus, qui et Praetorianos missa legatione in partes non difficillime traxerunt, praesertim quos M. Salvius Otto promissis mag nificis corruperat. Suetonius §. 16.

Quod cum nuntiatum est, despectui esse non tam senectam, quam orbitatem suam ratus, Pisonem Frugi Licinianum, (filio namque carebat) nobilem egregiumque iuvenem, ac sibi iam olim probat issimum, repente e media salutantium turba apprehendit, filiumque appellens produxit in castra, ac pro contione adoptavit. Quo faciliorem occasionem M. Salvio Ottoni praebuit perficiendi conata intra sextum adoptionis diem. Suetonius §. 17. O frigidum et imbecillum adversus imminentia pericula consilium!

CAPUT III. DE PROGRESSV. I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o/*u*m*e*n*a,

SOmnium Galbae. Galba vidit per quietem Fortunam Thusculanam torvo aspectu, in se iratam et quaerentem fraudatam se dono destinato, minantemque se quoque erepturam, quod ei dedisset. Nam Galba monile margaritis gemmisque confertim, ad ornandam Fortunam suam Thusculanam, ex omni gaza secreverat: Illud postea quasi augustiore dignum loco, Veneri Capitolinae dedicavit. Quo facto Galba exterritus, luce prima ad expiandum somnium praemissis, qui rem divinam appararent, Thusculum excurrit: sed nihil invenit praeter tepidam in ara favillam, atratumque iuxta senem in catino vitreo tus tenentem, et in calice fictili merum. Suetonius §. 18. Ita animus aeger prodigiis turbatus semper oberrat, veris remediis neglectis.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a,

Postquam Galba Pisonem, tristi vultu imperium acceptantem, adoptaverat, Ottonem imperii affectatorem magis contra se incitavit, qui furore percitus cum Praetorianis coniuravit contra Galbam, qui falso rumore deceptus (quasi Otto in castris a militibus esset caesus) e palatio in urbem descendens a coniuratis circumdatus, nemine (Sempronio Centurione excepto) repugnante, impetitur in


page 514, image: s0586

lectica, et repetitis ictibus interficitur ad lacum Curtii, mense 7. IMperii. Plutarchus in Galba, §. 7, 8.

Novissima Galbae verba.

Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse illum: Quid agitis, commilitones? Ego vester sum, et vos mei: donativum etiam pollicitum. Plures autem prodiderunt, obtulisse ultro iugulum: Et ut hoc agerent et ferirent, quando ita videretur, hortatum. Illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem Imperatori ferre conatum: et omnes quia accerserentur, sprevisse nuntium, excepta Germanicorum vexillatione. Hi ob recens meritum, quod se aegros et invalidos magnopere fovisset, in auxilium advolavere, sed serius, itinere devio, per ignorantiam locorum retardati.

III. *t*a\ *p*a*r*h*p*o/*m*e*n*a.

Caput Galbae a gregario milite est amputatum. Et quoniam illud capillo prae calvitie arripere non poterat, in gremium abdidit. Mox inserto per os pollice, ad Ottonem detulit. Ille lixis calonibus donavit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt, acclamantes identidem: Galba, cupide fruaris aetate tua! Suetonius in Galba, §. 20.

Galbae Elogium.

Hunc exitum habuit Galba, vir neque generis nobilitate neque opum splendore cuiquam aequalium secundus, et qui, sua aetate quinque Imperatoribus rerum potitis, omnium corum, qui in Principatu, cum honore et gloria vixerat, et magis auctoritate sua quam potentia Neronem everterat: cumque socios eius facinoris nemo Imperatoris titulo sit dignatus, quamquam id sibi ipsi arrogarent; Galba et vocatus est ad imperium, et oblatum Imperatoris titulum accepit. Plutarchus §. 8.

Sed maior privato visus, dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi imperasset, nti in quit Cornelius Tacitus.

Unde Ausonius ita de eo scribit:

Spem frustrare senex, privatus sceptra mereri
Visus es, imperio proditus inferior.
Fama tibi melior iuveni: sed iustior ordo est,
Complacuisse dehinc, displicuisse prius.

VIII. IMPERATOR ROM. M. SALVIUS OTTO. CAPUR I. DE ORTV.

I. MAIORES Ottonis fuerunt orti oppido Ferentino, familia vetere et honorata, atque ex Principibus Hetruriae.

II. Avus fuit M. Sylvius Otto, quis Senator est factus, nec praeturae gradum excessit.

III. PATER L. Otto, materno genere praeclaro, multarum et magnarum propinquit atum, tam carus, tam similis Tiberio Principi facie fuit, ut plerique ex eo procreatum crederent: urbanos honores, proconsulatum Africae, et extraocdinaria imperia severissime administravit. Eum etiam Senatus rarissimo honore prosecutus est: statua ei in palatio posita, postquam Equitis Romani fraudem detexerat, que, prodentibus servis, necem Claudio parare compererat; et Claudius allectum inter patritios collaudans amplissimis verbis, haec quoque adiecit; Vir, quo meliores liberos habere ne opto quidem.

IV. MATER fuit Albia Terentia, splendidissima femina, e qua natus est anno a Christo nato 34. 4 Calend. Maii. Suetonius in Ottone.

AXIOMA. Atrium plenum fumosis imaginibus, nobilem non facit.

Nemo enim vixit in nostram gloriam; nec quod ante nos fuit, nostrum est: Animus facit nobilem, cui ex quacumque conditione licet surgere supra fortunam. Exemplum habemus in Ottone.

II. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

Otto fuisse traditur modicae staturae, et male pedatus, seaurusque. Munditiarum vero pene muliebrium: vulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adoptato et annexo, ut nemo dignosceret. Quin et faciem quottidie rasitare, ac pane madido linire consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus unquam esset. Suetonius §. 12.

CAPUT II. DE PROGRESSV. I. Acta ante Imperium.

A prima adolescentia prodigus et procax fuit, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre.


page 515, image: s0587

Ferebatur et vagari noctibus solitus, atque invalidum quemque obviorum vel potulentum corripere, ac distento sago impositum in sublime iactare. Sueron. §. 2. Summum inter amicos Neronis locum obtinuit, omniumque consiliorum et secretorum partiteps fuit; idque ob congruentiam et morum similitudinem. Etiam in Poppaea Sabina rivalis fuit, quam Otto a marito abductam, nuptiarum sep ad se receperat, quamque Nero postea ad se rapuit, Quo facto, praetextu legationis, missus est a Nerone in Lusitaniam. Unde hoc distichon factum:

Cur Otho mentitus sit, quaeritis? exul honore,
Uxoris moechus coeperat esse suae.

Provinciam autem istam administravit Quaestorius per 10 annos, moderatione atque abstinentia singulari. Suetonius §. 3.

II. Imperii occupatio.

Magna imperii cupiditate flagrabat. Nam spem futuri imperii conceperat ex praedictione Seleuci Mathematici, qui brevi eum regnaturum promiserat. Quare nullo officii aut ambitionis in quemquam genere omisso, militum animos affabilitate et beneficiis ita sibi devinciebat, ut palam omnes praedicarent, ipsum solum successione imperii dignum. Suetonius §. 4.

Speraverat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque indies exspectabat: sed postquam, Pisone praelato, spe decidit, ad vim conversus est, instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni. Neque enim dissimulabat, nisi Principem se stare non posse, nihilque referre, ab hoste in acie, an foro sub creditoribus caderet. Quare corruptis pecunia militibus, Galbae ob avaritiam infensis, in castra latus, nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod illi sibi reliquissent. Quare Galbam simulato amicitiae officio salut atum venit, eumque ex improvisio cum Pisone, quem adoptaverat Galba, nefarie trucidavit. Suetonius §. 6, 7.

AXIOMA. *filarxi/a semper fuit causa magnorum scelerum.

Quia nihil familiarius est ambitiosis ingeniis, quam de dignitate et imperio certare, quibusvis artibus et machinationibus.

EXEMPLA.

I. Eteocles fratrem suum Polynicen ad societatem regni admittere nolebat; ideoque eum interficiebat. Euripides in Phoenissis hunc eius versum, quem semper in ore habebat, recitat:

*ei)/per gar\ a)dikei=n xrh\, tura/nnidos peri\
*ka/llison a)dikei=n, t) a)/lla d) eu)debei=n xrew/n.

Si ius violandum est, regnandi causa violandum est; aliis rebus pietatem colas. Quem versum etiam Iulius C. frequenter in ore habuit: testibus Suetonio et Cicerone lib. 3. Offic.

II. Ita quoque Galbam Otto imperii cupiditate accensus, vita privavit, verum non impune tulit. Nam conscientiae stimulis, quasi furiorum taedis ardentibus graviter exagitatus est, etiam portentis non obscuris territus, adeo ut paeniteret eum, scelere fraudeque trucidato Galba, viam sibi ad imperium aperuisse. Suetonius §. 7.

III. Imperii administratio. I. ACTA TOGATA.

Otto in Senatu multa benigne populariterque locutus, Consulatus sibi destinati partem Virginio Rufo assignavit: honores eorum, quos Consules Nero et Galba designaverant, ratos habuit: Sacerdotiis eos, qui aetate aut gloria reliquis anteirent, ornavit. Quos sub Nerone in exilium pro Galba restituerat, iis omnia bona, quaecumque non divendita reperisset, reddidit. Quo factum est, ut civium primi et praestantissmi (qui prius eum exhorruerant, non hominem rati, sed poenam quandam, aut impurum genium Rei publ. incidisse) in meliorem tum spem venerint, imperio laetum quasi vultum quendam ostendente. Interim Romanos universos nihil tanta affecit laetitia, quam sumptum de Tigellino supplicium. Nam vulgo indigne ferebant, eum solis adhuc aspectu frui, propter quem tot tautique viri, eius conspectu essent privati. Plutarch. in Othon. §. 1.

II. ACTA BELLICA.

Sub idem tempus cum Otto a Manibus Galbae turbatus esset: exercitus Germanici in verba Vitallii iurarunt. Quem sibi iungere aut placare studuit. Sed frustra. Ideoque milites suos adversus Vitellium duxit pug nam sitientes. Sic ergo bellum civile molitus, et quatuor proeliis cum eo conflixit, et tribus quidem, sed mediocribus proeliis ad Alpes et circa Placentiam, et ad aedem Castoris per Duces suos vicit, cum ipse quidem pugnae non adesset. Novissimo autem maximo praelio apud Bebriacum, vicinum Cremonae oppidulum, fraude superati sunt Duces eius, cum spe colloquii facta, quasi ad conditiones pacis militibus eductis, ex improvise dimicaretur.


page 516, image: s0588

CAPUT III. DE EGRESSV.

Circa quem tria sunt notanda. 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta. 3. *ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Circa ta\ prohgou/mena notandum est constans Ottonis moriendi propositum. Cum enim videret imperium aut sibi deponendum, aut magna civium suorum strage tuendum esse, sponte mori statuit. Itaque amicis militibusque hortantibus, ne tam cito de belli eventu desperaret, negavit se imperium vitamque suam tanti facere, ut in periculum tales, tamque bene meritos conicere, aut belli civilis occasionem ullam praebere vellet, hoc Symbolo usus: Unus pro multis. Sensu est: Melius et honestius est, unum pro multis, quam pro uno multos mori. Praeclara sane vox et magnifica Imperatoris, qui salutem suam posteriorem salute communi duxerit.

OR ATIO eius proagw/nios.

Sufficiunt, inquit, ea quae facta sunt: Odi enim bellum civile, licet vincam: carumque habeo populum romanum, licet mecum dissentiat. Vincat Vitellius, postquam ita visum est Diis immortalibus: Sint incolumes milites eius, quando id mihi perplacet. Multo enim melius est mutoque iustius, unum pro multis. quam pro uno multos interire. Ego quidem Mutius esse malim, aut Decius, aut Curtius, aut Regulus; quam Marius, quam Cinna, quam Sylla: ut ne reliquos numerando persequar. Quamobrem nolite me cogere, ut efficiar unus ex iis, quos odi: nolite etiam invidere, si velim facta alicuius ex iis, quos laudo, aemulari, Vos ad victorem proficiscimini, atque illum colite. Ego me ita liberabo, ut omnes homines intelligant, eum esse Imperatorem a vobis delectum, qui non vos pro se, sed se pro vobis dedit. Dion in Othone §. 2. Vide etiam Cornelium Tacit. in Othone §. 12.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Mortis genus. Talia locutus in pugionem erectum, et utraque manu suffultum incubuit, semelque tantum ad dolorem vulneris ingemuit. Ad gemitum morientis ingressi liberti, servique, et Plotius Firmus praetorii praefectus, unum vulnus invenere. Ilico tota castra et urbem luctus pervasit, militesque cum clamore et lamentat ione ad fores accurrerunt, gravissimo dolore percussi, sibique ipsi maledicentes, qui non custodivissent Imperatorem; ac pro ipsis mori prohibuissent. Corn. Tacit. §. 12.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Funeris exsequiae. Composito cadavere, et exstructo rogo, Praetorianae cohortes corpus extulerunt cum laudibus et lacrimis, vulnus manusque eius exosculantes. Reliquiis terrae mandatis, sepulchrum neque mole, neque inscriptione invidiosum exstruxerunt. Obiit A. C. 69. anno aetatis 37. mense Imperii quarto. Suetonius §. 11.

Distichon Ausonii de illo tale est:

Fine tamen laudandus erit, qui morte decora
Hoc solum fecit nobile, quod periit.

Dio scribit §. 2. Ottonem, cum turpissime vixisset, mortuum esse honestissime; et imperio, quod nequissime rapuerat, optime decessisse.

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s.

Verum hoc Dionis, aliorumque Ethnicorum Historicorum iudicium prorsus est erroneum, quod mortem eius decoram et honestam appellant, non intelligentes, quod a)utoxeiri/a prorsus sit illicita et detestanda.

I. Quia de iure divino est prohibita. Pugnat namque cum sexto Decalogi praecepto: Non occides. Exod. 20. Quo non tantum alios, sed etiam nos ipso interficere prohibemur: tum caritas incipiat a se ipsa; neque ullus unquam propriam suam carnem oderit, sed potius foveat et conservet eam. Ephes. 5. v. 29.

II. Quia hoc est contra naturam, quae conservationem sui ipsius appetit, et mortem, quantum quidem fieri potest, aversatur.

III. Quia hoc est contra caritatem proximi, quae publicam societatem non imminuere, sed augere iubet: si itaque te interficias, Rem publ. cive privas. Arist. 5. Ethic. 4.

IV. Quia penes hominem non est potestas vitae et necis. Sed sicut vita nostra non nostra opera, sed divinitus nobis contingit; ita quoque non nobis, sed soli Deo licitum est pro lubitu eandem tollere: sicuti non licet absque insigni contumelia et iniuria in Dominum, servum alterius interficere. Thomas 2. secundae, quaest. 64. art. 5. Et praeclare Hieronymus ait: Non recipit Dominus animas, quae invito Domino ex corporibus exierunt.

V. Hinc etiam saniores Ethnici scelus hoc detestati sunt. Aristoteles 8. Ethic. 7. fortitudinis laudem huiusmodi hominibus denegat: eo quod non honestatis ergo, sed ex impatientia ad vitandum maius aliquod malum, mortem sibi consciscant. Pythagoraei dicebant, homines in hoc mundo, tamquam in certa quadam statione, ex qua sine


page 517, image: s0589

Imperatoris iussu discedere non auderent, constitutos. Cicero in Catone Maiori.

VI. Hinc etiam politicis legibus homines eiusmodi honesta sepultura non afficiuntur, neque etiam loco consueto, et modo, ad quem omnes exhorrescunt: quia videlicet non naturali et consueto modo vivere desierunt. Quod etiam olim Athenienses factitarunt, qui huiusmodi cadavera ex finibus suis exportarunt. Accurate tamen hoc loco distinguendum est inter eos, qui voluntarie et integra mente au)tofoni/an perpetrant, et eos, qui mente praeoccupata delirio, melancholia, mania, vel etiam corporaliter a diabolo obsessi, Deo permittente, manus violentas sibi inferunt; qui secundum regulam iudicari nequeunt, sed iudiciodivino committendi sunt. Danaeus l. 2. Ethicae Christianae c. 13.

IX. IMPERATOR ROM. AULUS VITELLIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. MAiores et pater eius viri magni atque praeclari fuerunt.

I. AVUS fuit P. Vitellius, Eques Romanus, et Augusti Procurator. Suetonius in Vitellio §. 2.

II. PATER vero L. Vitellius, Praefectus Syriae fuit, et cum Claudio Principe duos ordinarios consultatus, Censuramque gessit. Vicarius quoque imperii fuit absente Claudio expeditione Britannica, vir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam salivis melle commistis, nec clam quidem, aut raro, sed quottidie ac palam arterias et fauces pro remedio fovebat. Idem miri in adulando ingenii, primus C. Caesarem adorari ut Deum instituit. Claudium uxoribus libertisque addictum, ne qua non arte demereretur, pro maximo munere a Messalina petiit, ut sibi pedes praeberet excalceandos: detractumque socculum dextrum, inter togam tunicasque gestavit assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter lares coluit. Huius et illa vox est; saepefacias: cum saeculares ludos edenti Claudio gratularetur. Decessit paralysi altera die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex Sextilia probatissima nec ignobili femina editos, Consules vidit: Et quidem eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. Defunctum Senatus publico funere honoravit: item statua pro rostris, cum hac inscriptione: PIETAS immobilis erga Principem. Suetonius in Vitellio §. 2, et 3.

III. MATER dicta fuit Sextilia, probatissima et nobilissima femina. Suetonius §. 3.

IV. Vitellii Nativitas. Ex hisce parentibus Aulus Vitellius Imperator nauts est octavo Calend. Octobris, vel, ut quidam, septima Id. Septembris, anno 17 a Christo nato. Genitura eius infausta fuit. Nam eam a Mathematicis praedictam ita parentes exhorruerunt, ut pater magnopere semper contenderet, ne ei provincia vivo se committeretur: et mater missum ad legiones et appellatum Imperatorem praedolore statim lamentata fit. quoniam e specula praevidebant ingens illud damnum, quod imperio romano illaturus esset. Suetonius §. 3.

II. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

Erat in Vitellio enormis proceritas, faciesque rubicunda plerumque ex vinolentia, venter obesus, alterum foemur subdebile, impulsu olim quadrigae, cum auriganti Caio ministratorem exhiberet. Suetonius in Vitellio §. 17.

CAPUT II. DE EGRESSV. I. Vita privata.

PUeritiam primamque adolescentiam Capreis egit inter Tiberiana scorta, et ipse per petuo Spintriae cognomine notatus, existimatusque corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse. Sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit. Caio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris. Sed aliquanto Neroni acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo cupientem inter citharoedos contendere, nec, quamvis flagitantibus cunctis, promittere audentem, ideoque egressum theatro, revocaverat: quasi perseverantis populi legatione suscepta exorandum praebuerit. Suetonius in Vitellio §. 3, et 4.

II. ACTA OECONOMICA.

Duasuxoreshabuit.

PRIOR fuit PETRONIA, Consularis viri filia, ex qua suscepit filium Petronium, altero oculo captum. Hunc heredem a matre sub conditione institutum, si de patris potestate exisset, manu emisit, brevique (ut ereditum est) interemit, insimulatum insuper parrieidii, et quasi paratum ad scelus venenum ex conscientia hausisset.

POSTERIOR uxor suit GALERIA FUNDANA, praetorio patre nata. De hac quoque


page 518, image: s0590

liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope mutum et elinguem. Suetonius §. 6. Haec Vitellium maritum suum ridere solebat, quod raro ornatu regali inveniretur. Dio in Vitellio §. 1.

III. ACTA POLITICA. I. Dignitas et Officia.

Trium Principum, nempe C. Caligulae, Claudii et Neronis indulgentia, non solum honoribus, verum et Sacerdotiis amplissmis auctus, proconsulatum Africae, post haec curam quoque operum publicorum administravit, et voluntate dispari et existimatione. In provincia singularem innocentiam praestitit biennio continuato cum succedenti fratri legatus substitutus esset. At in urbano officio dona atque ornamenta templorum surripuisse et commutasse quaedam ferebatur: proque auro et argento stannum et orichalcum supposuisse. Sueton. §. 5.

A. Galba in inferiorem Germaniam contra omnium opinionem missus est, contemptu magis, quam gratia electus. Nam Galba nullos minus metuendos put abat, quam qui de solo victu cogitarent, cum largitas epularum minime cum sapientia copuletur. Exituro viaticum defuit, tanta egestate rei familiaris, ut ex aure matris detractum unionem pignori dederit, ad itineris impensas, et ut domum suam elocaret, uxore ac liberis in meritorium tabernaculum abditis: etiam vix abire permissus est Suetonius §. 7.

In castraingressum exercitus, male erga Galbam Imp. animatus, pronusque ad res novas, lubens laetusque excepit, praesertim cum supra modum comem atque humanum erga omnes se praeberet, et nihil cuiquam poscenti negaret, atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatisque supplicia, demeret. Suetonius §. 8.

AXIOMA. Inopia oboedientiores et mansuet iores redditum iri, ac quantumlibet gravia onera aequius faciliusque laturos, sperandum non est.

Hoch sentiebat Galba, cum relatum esset, Vitellium moliri res novas; diceretque nullos minus metuendos, quam qui de solo victu cogitarent. Itaque Vitellium gulae et ventri deditum in summa rei familiaris egestate, nulli quicquam in se metuendum relinquere. Sed falsum id esse, suo tandem periculo expertus est, et docuit, hominem in rerum angustias redactum, nullum non lapidem movere, ut animo et accensis longa egestate cupiditatibus satisfaciat. Quare probandum est Lycurgi iudicium, qui pauperem et sine laribus, longe magis in Republ. timendum esse dicebat, quam divitem et insolentem. Et silius Poeta ait:

Est desorme malum, et sceleriproclivis egestas.

Similiter Anti-Machiavellus l. 3. p. 806. prudenter statuit, quando inquit: Principi utilius est ad firmandas status sui opes, subditos divites, quam inopes habere. Paupertas enim ad res novas moliendas impellit. Exemplum non tantum in Vitellio, sed etiam in Ottone VIII. Imp. habemus, quem inopia ad imperium rapiendum instigavit. Neque enim dissimulabat (inquit Suetonius) nisi Principem se stare non posse, nihilque referre, ab hoste in acie, an in foro sub creditoribus caderet.

II. Imperium. I. Imperii occupatio.

Cum autem Vitellius exercitum, erga Galbam Imp. male affectum, largitionibus, comitate, ac nimia familiaritate ad suas partes pertraxisset: ecce mense vixdum exacto, subito a militibus, cum cibi vinique plenus esset, e cubiculo raptus, ita ut erat in veste domestica, Imperator est consalutatus, perque celeberrimos vicos circumlatus, strictum Divi Iulii gladium tenens, detractum delubro Martis, atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam. Non autem in praetorium rediit, quam flagrante triclinio ex camini incendio. Tunc quidem consternatis, et quasi omnie adverso anxiis omnibus, Bono, inquit, animo estote, nobis alluxit: nullo alio sermone apud milites usus. Consentiente deinde etiam superioris Germaniae exercitu, qui prius a Galba ad Senatum defecerat, cognomen Germanici oblatum ab universis cupiderecepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusavit. Suetonius §. 8.

II. Imperii administr atio. I. In Ortu bonus.

Initia imperii eius fuerunt egregia. Nam virtutes in eo commendantur sequentes:

I. Iustitia, quam severe administravit, et ultionem de interfectoribus Galbae sumpsit. Licet enim ipse inimicus Galbae fuisset: iniquum tamen arbitratus est, non modo eiusmodi hominibus praemia dare; sed ne perpeti quidem, ut viverent, cum Principem suum pretio conducti occidissent. Centum enim atque viginti, quorum libellos Ottoni datos invenerat, exposcentium praemia ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio affici


page 519, image: s0591

imperavit. Quo ipso summi Principis spem ostendit. Suetonius §. 10.

II. Modestia. Nam saepe mentionem faciebat veterum sodalium, eosque habebat in honore. Neque enim turpe aut se indignum putabat, si aliquem ex iis agnoscere videretur, quod plerique faciunt, elati maximis et insperatis honoribus; qui oderunt eos, a quibus se intelligunt humiles et abiectos ante cognitos fuisse. Dion in Vitellio §. 1.

AXIOMA. Summae levitatis atque ingenii et iam pusilli est, pro secundo rerum successu se ipsum extollere, quasi fortunam in consilio haberit, certusque sit, eam numquam in posterum adversam fore. Franc. Patrit. lib. 4. de Reg. Tit. 18. pag. 286.

Exemplum habemus in Thoma Volsaeo, Regis Angliae Sacellano. Hic lanii fuit filius, ingenio, prudentia, doctrina, et in rebus agendis industria excellens, summum gratiae et auctoritatis locum apud Regem iamdudum adeptus, Cardinalis et Episcopus Eboracensis, et cedente ei Guilielmo Waramo, Cancellarius regni a Rege creatus, A. C. 1515. Has excellentis ingenii et fortunae dotes, insolentia et superbia foeda inquinabat. Itaque vetus quidam ipsius familiaris et condiscipulus, renovare cum eo veterem amicitiam, eaque frui cupiens, cum superbe ab ipso, negante unquam sibi eum notum fuisse, reiceretur: discedens, Miseret me, inquit, istius Cardinalis; qui nec se ipsum, nec veteres amicos amplius novit. Chytraeus in Chron. Saxon. l. 7. p. 213. At non ita sese gessit Vitellius: uti ex dictis patet.

II. In progressu factus est malus, atque ad ingenium rediit. CATALOGUS VITIORUM EIUS.

I. VANITAS: quam ostendit in itinere versus Romam. Namque itinere inchoato per medias Civitates ritu triumphantium vectus est, perque flumina delicatissimis navigiis, et variarum coronarum genere redimitis: inter profusissimos opsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina habita, rapinas et petulantiam omnium in iocum vertens. Suetonius §. 10.

II. CRUDELITAS. Nam Ottone mortuo, cum campos adiisset, in quibus pugnatum erat, abhorrentibus quibusdam cadaverum tabem, hanc detestabilem emisit vocem: Optime olere occisum hostem, sed melius civem. Nec eo setius ad leniendam odoris gravitatem plurimum meri propalam hausit, passimque divisit pari vanitate atque insolentia. Suetonius §. 10.

Exempla crudelitatis alia.

Imperii magnam partem, nonnisi consilio et arbitrio vili ssimi cuiusque histrionum et aurigarum administravit, pronus ad cuiusque et quacumque de causa necem et supplicium.

I. Nobiles viros, condiscipulos et aequales suos vario genere fraudis occidit, etiam unum, venenum manu sua potrecta, in aquae frigidae potione, quam is affectus febre poposcerat.

II. Foeneratorum aut publicanorum nulli, qui olim debitum ab illo, aut portorium in via flagitassent, pepercit.

III. Ex hisce quendam in ipsa salutatione suplicio traditum, statimque revocatum, cunctis clementiam laudantibus, coram interfici iussit, dira et abominanda haec verba addens: Velle se pascere oculos.

IV. Alterius ponae duos filios adiecit, deprecari pro patre conatos.

V. Equitem Romanum proclamantem, cum raperetur ad poenam: Haeres meus es! exhibere Testamenti tabulas coegit. Utque legit, coheredem sibi libertum eius adseriptum, iugulari cum liberto imperavit.

VI. Mathematicos urbe expulit, infensus iis, quod eum infelicissimis auspiciis in lucem editum esse dixerant.

VII. Sabinum Vespasiani fratrem et reliquos Flavianos vi subita in Capitolium compulit, succensoque templo Iovis combussit.

VIII. Suspectus quoque de morte matris fuit, quasi aegrae cibum praeberi prohibuisset, vaticinante Catta muliere, cui velut oraculo acquiescebat, ita demum sirmiter ac diutissime imperaturum, si superstes matri exstitisser. Alii tradunt, ipsam taedio praesentium, et imminentium metu, venenum a filio impetrasse, haud sane difficulter.

Ex quibus crudelitatum exemplis cuivis patet, Vitellium non hominem, sed monstrum hominis fuisse. Suetonius §. 14. et 15.

III. *e*p*i*x*a*i*r*e*k*a*k*i/*a.

Lapidem memoriae Ottonis inseriptum intuens; Dignum eo Mausoleo, ait. pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippensem coloniam misit Marti dedicandum. Suetonius §. 10.


page 520, image: s0592

IV. Prodigalitas, Luxuria et Crapula.

Vitellius valde prodigus fuit. et luxuriae crapulaeque deditus. Dion in Vitellio §. 1. de eo scribit: Fuit tempus Principatus Vitellii nihil aliud, quam Ebrietas et Comessationes. Cuius luxuriae multa edidit exempla. Nam Epulas (uti Suetonius §. 12. narrat) trifariam semper dispertiebat, in ientacula. prandia et cenas, comessationesque, facile omnibus sufficiens vomitandi consuetudine. Eodem quoque die aliud alii indicebat, nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummûm constiterunt. Famosissima super ceteros fuit cena ei data adventitia a fratre, in quaduo milia lectissimorum piscium, septem milia avium apposita traduntur. Hanc quoque superavit ipse dedic atione Patinae, quam ob immensam magnitudinem ai)gi/da poliou/xou, h. e. olypeum Minervae dictitabat. In hac scarorum iecinora, phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterum, et muraenarum lactes commiscuit. Hosce cibos et esculenta delicatissmia a Caparthio usque, fretoque Hispaniae per navarchos ac triremes apportari curavit, adeo ut dictum de eo sit: Si diutius vixisset, luxuriae sumptibus, et pretio mensarum, Romani Imperii opes eum abliguriturum fuisse.

Haec autem monstrosa Vitallii patina, non Minervae cleypeus, sed gulae infamia, barathrumque ciborum iure merito vocanda fuisset.

III. EGRESSUS.

Verum tandem Vitellius scelerum suorum gravissimas dedit poenas. Nam octavo Imperii mense desciverunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani verba iurarunt. A quibus e latebris extractus, et religatis post terga manibus, iniecto cervicibus laqueo, veste discissa, seminudus in forum pertractus est, inter magna rerum verborumque ladibria, per totum viaesacrae spatium reducta coma a capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subiecto, ut visendam praeberet faciem, neve submitteret, quibusdam stercore et coeno incessentibus, aliis incendiarium et patinarium vociferantibus. Tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus, et postea unco tractus est in Tiberim. Periit cum fratre et filio, anno aetatis 57, mense 8. Imperii Suetonius §. 15, 16, 17.

X. IMPERATOR ROM. FLAVIUS VESPASIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

FLAVIUS VESPASIANUS natus est exfamilia Flavia, a flavedine capillorum sic dicta, quae tres continuos Romano Imperio Imperatores dedit, videlicet Flavium Vespasianum, Titum Vespasianum, et Domitianum.

PATER. Flavii Vespasiani fuit Sabinus Flavius, qui in Asia Publicanus fuit, cuique statuae a civitatibus sunt positae, sub hoc titulo: *kalw=s2 telwnh/s1anti, h. e. Probo Publicano.

MATER eius fuit Vespasiana Polla, filia Vespasii Pollionis, cuius complura monumenta exstiterunt eo in loco, qui ad sextum milliare a Nursia Spoletum euntibus, in monte summo appellatur Vespasiae; unde indicium sumi potest familiae ipsius splendoris ac vetustatis. Suetonius in Vespasiano §. 2.

AVIA eius PATERNA, fuit TERTULLA; a qua educatus est in praediis Cosanis. Suetonius §. 2.

VESPASIANUS natus est in Samniis ultra Reatem vico modico die 17. Novemberis, quinquennio antequam Augustus Imp. moreretur, anno post Christum natum nono.

OBSERVATIO.

VESPASIANUS habuit Capricornum in horoscopo ascendentem; uti etiam Augustus et Carolus V. Imperatores: De quo Axioma hoc notandum est:

OMNIS HABENS CAPRICORNUM IN HOROSCOPO ASCENDENTEM, FACIT MUTATIONEM IN IMPERIO ROMANO. Dicitur enim, hoc esse fatale signum in mutationibus Imperiorum: Philippus Melanchthon in locis Manlii pag. 416. Ita etiam Deus per hund Flavium Vespasianum formam Imperii, quod Tyrannide trium Principum (ut loquitur Egnatius) incertum diu et ruinosum erat, restituit et formavit.

NOTA.

Horoscopus, Graece w/ros1ko/pos2, para\ to\ skopei=n ta\s2 w=ra: h. e. a perspectandis horis; signisicat 1. Eam caeli partem, qua hora quaelibet ab inferiori Hemisphaerio surgit ab Oriente: Astrologi nostri tomporis appellant adscendens. Vide August. l. 5. de civitate Dei. 2. Horoscopus significat illud temporis momentum, quo quisque nascitur, quasi horae inspectionem et notationem. Persius Satyr. 6.


page 521, image: s0593

Geminos Horoscope Varo Producis genios, 3. Horoscopus est etiam Adiectivum, ut: Instrumentum et vasa horoscopa dicuntur, in quibus horae dignoscuntur. Plin. l. 2. c. 71.

CAPUT II. DE PROGRESSV. I. *pros1wpografi/a et Actaeius Iuvenilia.

FLavius Vespasianus statura fuit quadrata, compactis firmisque membris; vultu autem ingrato. Unde, cum quendam scurram, multa in alios effundentem dicteria, provocasset, ut et in se aliquid diceret; Dicam; inquit ille: CUM VENTREM EXONERARE DESIERIS: alludens ad formam Caesaris, qui faciem habebat cacaturieutis. Valetudine prosperrima usua est: quamvis ad tuendam eam nihil amplius quam fauces ceteraque membra sibimet ad numerum in sphaeristerio defricaret, inediamque unius diei per singulos menses interponeret. Suetonius §. 20.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR cuius fuit FLAVIA DoMICILLA, Statilii Capellae equitis Romani filia. Suetonius §. 3.

LIBEROS ex hac tres tulit, duos masculos; nempe Titum vespasianum, et Domitianum; et unam femellam, nomine Domitillam. Uxori ac filiae superstes fuit, et utramque, adhuc privatus, amisit. Post uxoris excessum, Cenidem Antoniae libertam, et quondam sibi dilectam in contubernium revocavit, eamque habuit etiam Imperator pene iustae uxoris loco. Suetonius §. 3. Haec femina singulari fide et excellenti memoria fuit praedita: Cum enim Antonia hera eius, Claudii mater, ad Tiberium per eam nonnihil des Seiano scripserat, atque iusserat, ut illud, ne quis forte deprehenderet, statim deleretur; Frustra, inquit, Domina, iussisti: Haec enim atque cetera omnia, quae mihi imperas, ita semper in memoria habeo, ut ex ea deleri non possint. Ideo etiam Vespasianus eius consuetudine valde delectabatur. Dion. Nicaeus in Vespas. §. 4.

VITA DOMESTICA.

In Flavii Vespasiani vita domestica multae, eaeque praeclarae, virtutes fulserunt.

I. Sobrietas.

Vespastanus sobrie et frugaliter vixit; Unde Auctor et Magister sobrietatis appellatus est.

II. Urbanitas.

Super cenam et alias valde comis erat, facetiis etiam et iocis subinde ludens.

1. Iocus cum Tito filio. Cum Titus filius eum reprehendetet ob avatitiam, quod etiam urinae vectigal aliarumque sordidarum rerum commentus esset; Vespasianus aureos ex eo vectigali acceptos ad nares eius admovit, sciscirans: Num odore offenderetur? et illo negante; Atqui, inquit, ex lotio est. Dion. Nicaeus §. 5.

2. Iocus cum ministro aulico. Vespasianus quendam e caris ministris, dispensationem cuidam fratri petentem, diu distulit; tandem ipsum candidatum ad se vocavit, exactaque pecunia, quantum is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinavit. Interpellanti mox ministro: ALIUM TIBI (inquit) QUAERE FRATREM; HIC QUEM TUUM PUTAS, MEUS EST.

3. Iocus in malum et procerae staturae hominem. Vespasianus utebatur etiam versibus Graecis tempestive satis. Nam de quodam procerae staturae, improbiusque nato homine, hunc versum Graecum usurpabat:

*makra\ biba\s2 krada/wn dolixis1kion e)/gxos.

H. e. Longis passibus gradiens, vibrans longam ex se iaculantem hastam.

4. Iocus in Cerylum libertum. De hoc liberto, qui, dives admodum, ob subtersugiendum quandoque ius Fisci, Ingenuum se et Lacheten, mutato nomine, coeperat efferre, utebatur hoc versu Graeco:

*w) *la/xhs2, *la/xhs2, e)pa\n a)piqa/nhs2,
*au=qis2 e)c u(parxh=s2 ei)rh/s1h| *kh/rulos.

H. e. O Laches, Laches, ubi mortuus fueris, rursum de novo diceris Cerylus. Suetonius in Vespasiano §. 23.

III. Moderatio in Vestitu.

In vestitu habituque valde moderatus, fuit, ita ut a gregario milite haud facile dignosci posset. Cuspinianus.

IV. Patientia.

Patienter et modeste tulit libertatem.

1. AMICORUM. Exemplum valde memorabile habemus in Helvidio Prisco, cuius dicendi par)r(hsi/an merito miramur. Hic cum ad eum Imperator Vespasianus dixisset, ne Senatum amplius veniret, Penes te, respondit, est, ne me Senatorem patiaris; quamdiu autem me loco non moves, est in Curiam mihi veniendum. Age, at ingressus taceto, ait Imperat. Nemeroga, et tacebo. At est


page 522, image: s0594

mihi rogandum. Et mihi dicendum, quod putavero rectum. VErum si dixeris, occidam te. Quando ego dixi, me immortalem esse? Tu tuum facies; ego meum. Tuum est, occidere; meum, mori non trementem.

2. Inimicorum. Nam Demetrium Cynicum in itinere obvium sibi, et neque assurgere neque salutare se dignantem, hisce verbis leviter castigavit; Tu quidem, inquit, nihil praetermittis, ut ego te interfici iubeam; ego tamen CANEM LATRANTEM NON OCCIDO.

Similiter patienter ferebat amicorum motus; contumeliis eorum, ut erat facetissimus, dictis iocularibus respondens. Namque Licinium Mucianum, quo adiutore ad imperium pervenerat, fiducia meritorum insolentem, lepide flectebat, adhibito aliquo utrique familiari, id unum dicens: NOSTI, MEVIRUM ESSE. Sext. Aurelius Victor.

V. Iustitia.

Non modo ipse ab iniuria abstinuit, sed etiam filios suos ab iniuria severe prohibuit. Apud Philostratum enim Apollonius ad Vespasianum ita inquit: *pai=de/s2 ei)si, *basileu=, du/o, kai\ gennai=oi, w(/s2 fasin. *a)/rxe tou/twn ma/lisa. ta\ gar\ e)kei/nois2 a(marthqe/nta se\ dh/pou diaba/llei. h. e. filii duo tibi sunt, ô Rex, (Titus et Domitianus,) et hi quidem, uti aiunt, generosi; Quare ipsis potissimum impera. Nam si illi forte aliquid deliquerint, id tuae culpae imputabitur, et intempestivae indulgentiae. Vide Philostr. lib. 5. c. 14.

VI. Modestia.

Vespasianus ea erat modestia, ut omnes, non ut Imperator, sed ut privatus, memor veteris fortunae, exciperet: sicut Dion Nicaeus in vita Vespafiani §. 3. scribit.

AXIOMA.

Magnates hinc discant, ne ad summos eminentiae et potentiae gradus evecti, veteris fortunae suae memoria apud eos aboleatur.

Exempla Biblica.

I. Iosephus Patriarcha in summo opulentiae, eminentiae atque potentiae gradu constitutus: tamen pristini sui status atque miseriae semper memor fuit. Nam ut miseriae suae semper recordaretur, filio suo Manassis nomen, ab oblivione imposuit, eumque MANASSEN vocavit, quasi oblivionis filium. Quia, inquit, DEUS fecit me oblivisci omnis laboris mei. Alterum vero filium vocavit EPHRAIM, ab augmentatione vel multiplicatione. Quia, inquit, DEUS fecit crescereme, in terra afflictionis meae. Vide Gen. 41. v. 51, 52.

Similia exempla humilitatis habemus in Iacobt Patriarcha. Gen. 32. 10.

In Rege Davide. 2 Sam. 7. 18.

Et in Maria Virgine. Luc. 1. 48.

Exemplaprofana.

I. De Agathocle Rege Siciliae. Hic figuli erat filius, et ad gubernacula regni evectus est; verum originis suae memor, pateras aureas et luteas simul mensae imponi iubebat.

Et miscebat opes pauperiemque simul.

De quo venustissimum Ausonii epigramma notadum est:

Fama est, fictilibus cenasse Agathoclea Regem,
Atque abacum Samio saepe onerasse luto.
Quaesitus causam, respondit; Rex ego qui sum,
Sicaniaefigulo sum genitore satus.

MORAIE. Fortunam reverenter habe, quicumque repente Dives ab exili progrediere loco.

II. Habemus in Willigiso Ottonis Tertii Imperatoris Praeceptore. Hic Oidinis septemviralis auctor instituendi fuit, A. Christi 997. Et ipse primus fuifse perhibetur in Dioecesi Moguntina septemvir. Verum ut suae conditionis (quia natus erat patre rhedario es pago Saxoniae Schöningen) memor esset, ROTAM, multis in locis depictam, sibi velut imaginem Humilitatis atque Modestiae probandae proposuit, cum hac inscriptione: Willigise, Willigise, recole, unde veneris; et prioris fortunae tuae memor, quis nuncsis, considera. Unde etiamnum Archiepiscopatus Moguntinensis infigne ROTA perduravit. Burusch. de Episcopatibus. Dresserus parte 2. millenario 6.

III. In Annalibus Magdeburgicis elegans exstat exemplum de Ludolpho a Kroppenstett / qui pauperis rustici filius fuit, sed ad Archiepiscopatum Magdeburgensem doctrina et virtute pervenit. Quem cum mater annis et inopia oppressa adire vellet, vitae mox finiendae subsidia petitura iussum est aulicis, qui pannosam Baucin Principis, conspectui offerri parum decorum iudicabant, habitu mutato, nobilique amictu ad Archiepiscopum indutam deduci. Qui tamquam ignotam repudiavit, matremque suam esse negavit; RUSTICAM EAM FUISSE, dicens, nec unquam tali habitu usam, nec per status conditionem aut rei inopiam uti potuisse: Educta igitur, et pannis suis reddita, postea ad Episcopum rursus ingressa est;


page 523, image: s0595

qui obviam ulnis amplexus, eamque matrem salutavit, et honestissime ad extremum usque halitum secum habuit.

USUS.

Hinc discant omnes turgidi et fastuosi homines, quid se deceat, qui, ubi paululum emersere ex luto, omnes infra se despiciunt; et non familiares et amices veteres modo, sed et caritatis affectus, atque necessitudines suas aversantur. Quos tales Seneca suis, et vivis coloribus depingit, cum ait. PARENTES SUOS NON AMARE, IMPIETAS EST; NON AGNOSCERE, INSANIA. Nec minus scite et pulchre August. inquit de decem plagis. Caninum est, parentes non agnoscere, et, quem ille vereatur aut revereatur, qui parentum nomen dediscit? Paucis verbis omnia complexus est Nazianzenus, cum inquit:

*r(ei=a kena)rn h/sato *qeo\n me/gan, o(\s2 geneth=ra.
Nempe DEUM facile abiuret, quicumque parentes
Abnegat, unde hausit vitam animamque suam.

Et hi homines recte vocantur patro/misoi kai\ mhtro/misei.

VII. Humanitas post balnea.

Flavius Vespasianus post balnea cenavit, neque ullo tempore faciliorem aut indulgentiorem fuisse, scribunt Historici, Eaque momenta domestici ad aliquid petendum magnopere captabant.

AXIOMA.

*o( *kaigo\s2, h. e. tempus oportunum, in Principum aulis, imo in omnibus negotiis, diligenter est observandum, secundum adagium: *gnw=qi kairo/n. h. e. Nosce tempus. Cum quo congruit Catonis versiculus:

Fronte capillata est, posthaec occasio calva. Quare, qui apud Principes aliquid impetrare volunt, illud tempus captare debent, quo remissiores, hilariores indulgentioresque solent esse. Sciant namque, plus pollere tem pestivitatem hanc ad successus petitionis, quam adipem leonis, aut sanguinem basilisci, ceteraque magicae vanitatis promissa. Contra qui parum tempestive Principes adeunt, saepessime repulsam patiuntur: Quibus illud Ovidii ingeri potest:

Non adiit apte; non legit idonea, credo,
Tempora.

Hoc probe callens Horatius, quantum opportunitas valeat, ita scribit:

—— Nisi dextro tempore, Flacci,
Verbaper attentam non ibunt Caesaeris aurem.

Idem mittens Augusto librum, monet portat orem, ut tempestive eum adeat, ut videlicet si validus, si laetus esset, si denique posset. Nam pulchre inquie Demosthenes in oratione ad Lept. Parvae occasiones magnarum rerum causae exsistunt.

III. ACTA POLITICA. I. Acta ante Imperium.

Antequam ad Imperium venit Vespasianus. multas et magnas res gessit.

In adolescentia.

I. Urbanis honoribus ornatus. 2. Ad provinciarum administrarionem missus. 3. In Creta Quaestorem egit. 4. In Thracia tribunum militum. 5. In Germaniam legatus a Claudio Imperatore missus. 6. Inde in Britanniaem transiens, tricies cum hoste conslixit; Duas validissimas gentes in deditionem redegit, unde triumphalia ornamenta, et duplex sacerdotium accepit; et Consulatum. 7. Africam sortitus integerrime administravit, nihilo opulentior inde reversus, ut, qui prope labefactata iam fide omnia praedia fratri obligarit, ac necessario ad Mangonicos quaestus dignitatis sustinendae causa descenderit, propter quod et Mulio vulgo vocabatur.

Imperii occupatio.

Cum Iudaei (permoti oraculo veteri; In fatis esse, ut eo tempore Iudaea profecti rerum potirentur) rebellarent, hoc oraculum ad se trahentes; Vespasianus a Nerone Imperatore cum exercitu ampliotead motum istum comprimendum in Iudaeam missus est: Quoniam industria eius cognita erat, ipseque ob generis et nominis humilitatem metuendus esse non videbatur. Cum autem strenue officio summi Ducis functus esset, post mortem Neronis et Galbae, Ottone et Vitellio de Imperio decertantibus, Imperator electus est a suis militibus; eamque electionem copiarum vicinarum Duces, qui in Aegypto et Mysia erant, initio statim suaserunt, et postea sua auctoritate confirmaverunt.

Prodigia futuri Imperii signa.

Vespasiano, longo tempore ante,b Imperium multis prodigiis somniisque significatum est, et velut praefiguratum.

I. Bos in agro, in quo ipse magnam vitae partem degebat, cenanti astitit flexis genibus, ac cervice pedibus subiecta.


page 524, image: s0596

II. Rutsus eo prandente, CANIS triclinio manum humanam mtulit, et sub mensa posuit.

III. Arbor cupressus eximia in agroavito sine ulla vi tempestatis evulsa radicitus, atque prostrata, postero die per se stetit ac vigere perseveravit.

IV. Cum in Achaia esset, somniavit, initium sibi suisque felicitatis futurum, simul ac DENS Neroni exemptus esset quod sequentidie evenit: Nam progressus in atrium, medicus dentem illi ostendit, Neroni reccnter exemptum.

V. Huc accedit Iosephi Historici natione Iudaei praedictio: Cum enim hic ex Iudaeorum captivis Nobilibus in vincula coniceretur, ridens ad Vespasianum ait; Nunaquidem me vincies; sed post annum mesolves, cum fueris Imperator factus, Unde patet, quod Vespasianus ad Principatum natus fuerit. Dion Nicaeus in vespas. §. 1. Sueton. §. 5.

II. Imperii administratio. I. ACTA TOOATA. I. VIRTUTES Eius.

DEUS per Vespasianum restituit formam Imperii, ordinem Provinciarum, distinctionem exercituun, leges et iudicia, cum sub tot portentis, Caligula, Clarodia Nerove, et in kiniena Ottonis et Vitellii magnae consusiones in toto Romano Imperio exstitissent. Nam Vespasianus per totum Imperrii tempus nihil habuit antiquius, quam prope afflictam nutantemque Rem publ. primo stabilire, et deinde ornare. Multae autem virtutes eius in Imperii administratione fulserunt.

I. Amor erga Remp.: Nam publioae salutis valde studiesus fuit; uti patet

I. Ex iudiciorum institutione. Nam frequenter in Senatum veniebat, cumque patribus omnia communicabat, saepe etiam ius in soro reddebat. Quod fisorte de quibusdam rebus non posset cognoscere propter senectutem, aut si quid absens seripserat ad Senatum, ea filiis, ut in Senatu legerent, plurimum iubebat.

II. Exlegum bonarum constitutione. Vespasianus leges et constitutiones laude dignas constituit. Nam litibus finiendis, quae maiorem in modum excreverant, sorte elegit, per quos rapto bello restiturentur, et qui iudicia centumviralia extra ordinem diiudicarent.

Similiter ad libidinem atque luxuriam, quae invaluerat, coercendam, auctor fuit Senatui sanciendae legis, ut mulier quae alienaserivo se iunzisset, ancilla haberetur. Sabellicus lib. 3. Emuad. c. 70.

III. Ex disciplinae militaris corrections. Nam milites Praetorianos, qui ad insignem licentiam audaciamque processerant, plurimis exauthoratis, ad disciplinam revocavit.

AXIOMA POIITICUM.

Omniae Res publ. ex tribus monosyllabis constat, quae sunt, Lex, Rex, Grex: De quibus Nicolai Reusneri in Aenigmatis notandum est epigramma venustissimum;

Lex Reginae, Magistratuo Rex, Grexque popellus,
Si bene babent, tunc et publica res bene habet.
Lex cen Rex mutus, Rex con Lex viva gubernat:
Grex Legi, et Regi paret utrique volens.

II. Magnificentia.

Vespasianus urbem Romam multis incendiis ac ruinis deformem reaedificavit et reparavit, et in vacuis areis, si possessores nollent, cuique aedificare permisit. Similiter templum in Capitolio statim aedificare coepit, primusque ruderibus purgandis manus admovit, ac suo collo quaedam extulit, iussitque ceteris illustrissimis et clarissimis viris, ut idem facerent, quo minus cetera multitudo operam suam denegare posset.

III. Prudentia.

Prudenter statuit, quod summa ex operibus publicis ad univerfos et singulos utilitas promanaret. Quia publicis operibus egestati simul ac ignaviae, (quae duae sunt omnium Rerum publicarum pestes antiquissimae) occurritur; Inertia e civitate expellitur, tenues fublevantur, otiosi exercentur, urbesque exornantur. Ideoque non modo Capitolium, sed urbis regiones duodecim incendio Neronis absumptas, civibus certatim manus operi admoventibus, paucis annis restituit. Et cum architectus aliquis grandes columnas exigua impensa in Capitolium perducturum se polliceretur, praemium obtulit, operamque remisit, dicens: Sineret se plebeculam pascere. Vide Bodin. lib. 6. de Republ. cap. 2. pag. 1049.

IV. Misericordia et sumpa/qeia ergareos et supplicio assiciendos.

Vespasianus insontes non punivit, sed neque caede cuiusquam unquam laetatus fuit; quinimo iustis etiam suppliciis illacrymavit et ingemuit; sicut Suetonius in eius vita scribit §. 15. Similiter Bias inter iudicandum lacrimas tenere non potuit.


page 525, image: s0597

Interrogatus de facto, respondit; Se quidem Legi, quae esset regula iustitia, date suum calculum, sed humanitati dare to\ sompaqi\s2, i. e. condolentiam. Pulchra quoque vox Autentui Veri Imper. fuit. Inbumanum plane esse humanis easibus et calamit atibus non ingemiscere: Innuens illum ab hominum natura esse alienissimum, qui aliorum miseriis non afficitur, ac in star lapidum in adversis amici rebus stat immotus. Capitalinus.

V. Heroica virtus.

Vespasianum heroito animo praeditum fuisse, inde patet, quia ommem mollitiem abominatus est. Exemplum elegans habemus de adolescente unguentum redolente. Cum enim ei adolescens quidam gratias ageret pro impetrata praefectura, illeque unguento fragraret, eum Vespasianus et nutu contempsit, et graviter increpuit, dicens; Mallem allium oboluisses, mox et literas concessas revocavit. Suetonius in Vespasiano.

VI. Caritas erga hostes.

Vespasianus, Vitellii hostis sui filiam in matrimonio splendidissimo locavit, magnisiceque dotatam mundo muliebri instruxit, offensarum minime meinor. Sextus Aurelius Victor.

VII. Amor erga literas et literatos.

Literas atque artes liberales, uti etiam Literatos vehementer amavit. Nam

2. Annales accuratos confici euravit; et tabularum aenearum 3000, quae conflagraverant, restituendarum curam suscepit, undique investigatis exemplaribus.

II. Scrutator naturae studiosissimus fuit. Hinc cum fama ad eum pervenisset, mirabilem esse maris mortui naturam, nempe quod in eo tauri et cameli fluitarent, nihil in eo mergi posset: Vespasianus hoc ipsum experiri volens, maleficos nonnullos, manibus post terga revinctis, iniecit: Quod cum factum esset, ipsi quoque natuarunt, neque ulla vi opprimi potuerunt. Vide Histor. nostram Patriarch, in historia Lothi, p. 222.

III. Astrologiae studium ab eo est excultum. Nam ati narrat. Suetonius §. 25, convenit inter omnes tam certum eum de sua suorumque genitura semper fuisse, ut post assiduas in se coniurationes ausus sit affirmare Senatui; Aut filios sibi successuros, aut neminem. Confer Eutropium in Breviar. l. 6.

IV. Doctis ex fisco stipendia constituit, et poetas artificesque praemiis affecit.

VIII. Beveficeutia.

Valde quoque beneficus fuit. Pulchrum exemplum habemus de Metia Pomposiano. Vespasianus admonitus ab amicis, ut caveret sibi a Metio Pomposiano: quoniam de hoc rumor increbuerat, fore ut aliquando regnaret, non solum sibi non metuit ab illo, sed et Consulern fecit: Ide admirantibus amicis: Erit, inquit, olim memor tanti beneficii. Erasmus lib. 8. Apophtheg. ex Sext. Aurel. Victore. Vafrum et humanitatis plenum fuit hoc eius consilium; Beneficiis enim certare, pulchrum est. Erasmuslib. 5. Apophth. Hinc Gregorius Nyssenus beneficentiam, xrhti/da et fundamentum Principatuum et IMperiorum appellat. Et in eandem sententiam pulchre et venuste ait Synesius, quando inquit; Beneficentia una commune hominis et DEI opus est, quo solo DEUM homo aemulatur. Imitatio autem talis copulat et conglutinat quasi hominem aemulantem, et eum, quem aemulatur, DEUM.

IX. Magnanimitas in toler andis iniuriis et calumniis. EXEMPLA.

I. De Histrione Phoeho, quem pro meritis Vespasianus ludibrio habuit. De quo Dion Nicaus in Vosp. §. 4. ita scribit: Cum Phoebus ad eum venisser purgandi sui causa, in eo quod Neronis temporibus in Graecia atque in Theatro, cum videret Imperatorem contra decorum facere, maerore ipsum affecisset; Vespasianus iratus, iussit eum abire; deinde roganti, quo ire deberet? respondit: In malam erucem. Itaque Phoebo defendenti se in hac causa non modo nullum damnum attulit, sed nec quid aliud quam hoc ipsum respondit. Abi in malam erucem!

II. De Vologaeso ambitioso Rege, quem Vespasianus convenienter coercuit. Nam hunc Vologaesum. qui ad eum seripserat his verbis: Rex Regum Arsazes Flavio Vespasiano salutem. Ne reprehendit quidem, sed ei iisdem verbis non adscriptis imperatoriis nominibus respondit. Dion Nicaeus ibidem.

III. De Sylvio. Hic cum in defensione divitis rei oblique mordens dixisset; Quid ad Caesarem, si Hypparchus sestertium millies possidet? notans Vespasianum velut inhiantem rei facultatibus: Caesar non modo non offensus, verum etiam dictum approbavit, quasi simpliciter prolatum. Suetonius.


page 526, image: s0598

X. Iustitia et severitas erga conspir antes et rebelles.

Licet Vespasianus fuerit Imp. optimus, mitis, benignus, comes, et denique vere salutaris Princeps; tamen hostes ei non defuerunt, tum externi, tum interni. Nam Civilis Batavus, aliique Germaniae Galliaeque et Sarmatiae populi, arma contra cum sumpserunt, Cives etiam insidias ei struxerunt.

1. Iulius Sabinus, qui Caesarem olim se esse dixerat: Atque cum ad arma venisset, victusque esset, villam, in quam perfugerat, cremavit. Illic voluncaria morte eum interiisse vulgo crediderunt. Verum ille in monumentum se cum uxore ab liderat, vitamque ibi per novem annos traduxerat; postea agnitus et Romam adductus est, cumque eo occisa est uxor eius Peponilla, (vel Epponina, uti Tatit. eam vocat) ex qua in monumento duos filios genuerat. Haec Imperatori Vespasiano filios suos propostuit, et misericordiae captandae causa salutem sibi et marito supplicando orans dixit: Ego, ô Caesar, hos in monumento peperi aluique, ut plures tibi supplices essemus. Qua otatione etsi ipsi et qui praeterea aderant, lacrimas excusserit, tamen veniam speratuam impetrare non potuit. Dion §. 5. Tacit. §. 15.

2. Alienus et Marcellus contra Vespasianum conspirarunt, quos sibi fidelissimos esse arbitrabatur, summisque auxerat honoribus, neque tamen ab iis interficitur, propterea quod patefacta coniur atione, ALIENUS in palatio statim ut surrexit e convivio, iussu TITI occisus est, ne quid noctu moliretur; Iam enim magnum numerum militum comparaverat. Marcellus autem damnatus in Senatu, guttur sibi novacula praescidit. Ubi hanc gnw/mhn addit Dion Nicaeus §. 6. Adeo (inquit) homines ingenio praediti, nullis beneficiis vincuntur quando isti paravere insidias ei, a quo tot beneficia acceperant.

XI. Bona Conscientia.

Vespasianus, quia bonus et salutaris Princeps exstitit, bonitati quoque conscientiae studuit. Unde a Senatu pater patriae ob paternum, quem erga subditos gessit, affectum dictus fuit. Unde etiam neminem metuit. Nam Dion Nicaeus §. 3. Ita de co scribit: Portae regiarum interdiu semper apertae, ac omni custodia destiturae erant. Haec ille. Quare Principes hoc adagium ob oculos sibi ponant: Ut umeris, amabilis esto. Diligi enim Princeps, nisi ipsediligat, non potest; inquit Plinius in Panegyric. Traiani. Benevolentia namque populi tutissmum est Principir munimentum, Sicut Eberhardus Dux Wyrtenbergitus, cum alius Princeps de vini copia, alius de vi auri argentique maxima gloriaretur, beatum se hoc nomine praedicabat, quod tutus in gremio cuiusvis subditorum suorum dormire posset. Bonus Magistratus civibus est carus: Tyrannus vero omnibus exosus. Nam illo in publicum procedente, tamquam ad clarum et beneficum sidus certatim advolant subditi: Hoc vero conspecto; tamquam malum aliquod seu noxium animal e cubili prosiliret, omnes defugiunt.

II. VITIUM.

Vespasianus etsi beneficus esset Princeps: tamen ob avaritiam solam culparuer. Nam vectigalibus et tributis etiam novis et gravibus provinciales afflixit, eaque in nonnullis provinciis duplicavit; Negotiationes quoque velut privato pudendas propalam exercuit, coemendo quaedam tantum, ut pluris postea distraheret. Hinc vectigale lotio exegit. Et officiariis pro spongiis utebatur. Nam procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus est promovere, quo locupletiores mox condemnaret. Quibus quidem vulgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret, et humentes exprimeret. Sueton. in Vespasian. §. 16. Dion Nicaeus §. 5. tale exemplum av aritiae recenset. Cum legati nuntiarent, quod aliqui homimines statuissent eiponere statuam ad aureorum decem milia: ille iussit ut eam continuo ponerent, et cavam manum porrigens dixit: Vos vero mihi argentum date. Hoc enim eius fundamentum est. Vel. ut Suetonius refert, Ecce, pa/ra kata/basis2. Significans, ut eam pecuniam, quam in statuam decrevissent impendere mortuo, vivo darent in manum. Unde symbolum tale usurpavit: Lucri bonus est odor ex vequalibet.

Verum hanc pecunirarum cupiditatem quidam naturae eius et ingenio tribuerunt. Ut, bubulcus qudiem senex, qui negata sibi gratuita libertate, qua Imperium adeptum suppliciter orabat, hoc lepido avaritiam eius scommate carpebat, exclamans: Vulpem pilum mutare, non mores. Alii contracum excusarunt, et hanc pecuniae cupiditatem magnae aerariifiscique inopiae imputarunt. de qua initio statim Principatus testificatus ipse fuerat, et publice professus, quadringenties millies opus sibi esse, ut Res publica stare posset. Quod et verisimilius videtur, teste Suetonio §. 16. Quoniam tam magnam copiam non ad suas voluptates, sed ad publicos usus, qui necessarii erant, collegit, atque sumptus publicos in publicis aedificiis magnificentissimos semper fecit; sicut Dion inquit §. 3. Et in omne hominum genus liberalissimus fuit; sicut Suetonius refert §. 17.


page 527, image: s0599

Huc referri potest elegans epigramma Ausonii in honorem Vespasiani concinnatum:

Quaerendi attentus, moder ato commodus usu
Auget; nec reprimit Vespasianus opes.
Olim qui dubiam, privato in tempore. famam
Par aliis Princeps transtulit in melius.

Germanice ita reddi potest:

Er war begierig eunzunämen/
Doch war auch steissig auszugäben/
Nach Land's und Leute Nutz zu streben;
Ob er geringer Ankunfft war/
Vermehrt sein Lob doch immerdar/
Kam in die höchste Ehren=Schar.

II. ACTA SAGATA.

Vespasianus iussu Neronis Imperat. antequam ad IMperium evectus est, bellum Iudaicum gessit. Circa quod notanda sunt tria.

1. ORTUS, h. e. quomodo Praeses tum Iudaeae, tum Syriae, contra iudaeos, et qua occasione bellum gesserit.

2. PROGRESSUS, h. e. quomodo Flavius Vespasianus iussu Neronis bellum illud continuaverit.

3. ECRESSUS, h. e. quomodo Titus Vespasianus filius bellum illud consummaverit.

I. ORTUS.

ORTUS huius belli fuit Iudaeorum seditio atque vebellio; Quae facta est anno Neronu 12. anno post C. N. 67.

Seditionis et rebellionis occasio fuit gemina. 1. Interpretationis oraculi falisitas. Pererebuerat in toto Oriente vetus Oraculum: In fatis esse, ut eo tempore Iudaea profectirerum potirentur. Id Iudaei ad se trahentes, rebellarunt.

II. Huc accessit immanis Gessii Flori Praesidis in Iudaea (qui Albino successit) crudelitas et rapacitas. Nam ille, cum Ierosolmis a populo conviciis proscissus fuisset, Ierosolymam adscendit cum militibus, et forum rerum venalium militibus praedae dedit. Milites, accepta hac licentia, fere totam urbem spoliarunt, et praeterea sexcentos trucidarunt. Iosephus. Postea item Florus iterum Ierosolymam proficiscitur, et in Iuaeos crudeliter grassatur. Intercedit quidem Berenice, soror Regis Agrippae; sed et ipsa ludibrio habetur. Accidit hoc ipsum die 16. Maii. Inde FLORUS milites Caesarea accersit in urbem: quibus obviam, procedunt Iudaei. Milites irrum pentes in turbam, caedunt quosvis: unde multi occisi sunt, plures tamen ab ipsis Iudaeis in fuga in angustiis viarum contriti sunt. FIORUS interim occupat Antoniam arcem, et inhiat thesauris templi, Iudaei ne aditus sit in templum, porticum evertunt: atque ita provocati, initium belli faciunt. AORIPPA Rex metuens populo Iudaico Ierosolymam venit, et prolixa oratione pacem suadet, et persuadet quibusdam, sed seditiosi praevalent, qui templum occupant, et reliquos, qui pacem malebant, insupetiori urbe oppugnant. Ioseph. l. 2. de bello Iudaic, c. 15. et 16.

Postea seditiosi Ierosolymis die 14. Augusti Agrippae Regis palatium cremant, et inde arhivo, ubi custodiebantur publicae privatae literae, ignem inferunt, ut omnium debit orum ratio exstingueretur. Die 15. Augusti Iudaei Antoniam arcem oppugnant, et Menahemus cum multis abit Massadam, ubi armarium erat Regis Agrippae, et arma pro septuaginta milibus hominum, uti Iosephus scribit; et id castellum expugnat; potuusque armismis, seditiosos instruit, et expugnata turri tandem obsessos adiit, ut de pace agerent: Quod accidit die 6 Septembris Sequenti die Caesarienses Iudaeos secum habitantes, trucidant 20000 hominum: qua clade efferati Iudaei, Graecis in aliis urbibus paria reddunt, et multas urbes occupant, et homines trucidant. Graecicontra in tota Syria metuentes sibi a Iudaeis, et ne clade aliqua afficerentur, arma capiunt, et Iudaeos, qui in suis urbibus per totam Syriam habitabant, oppugnant, atque ita in singulis urbibus binae erant acies, Iudaeorum et Graecorum, oppositae, et infinita hominum milia trucidabantur, quorum numerus iniri non potuit, quoniam insepulti proiciebantur. Alexandriae in Aegypto in hac dissensione 50000 hominum occisa fuerunt, ita ut tota Provincia Syriae plena esset innumerabilium calamitatum. Iosephus de bello Iudaico lib. 2. cap. 17. et 19.

III. Cestii Galli Praesidis Syriae cum exercitu contra Iudaeos prosectio, eiusque repressio. Hic ut bello huic Iudacio obviam iret, tandem proficiscitur, Ierosolymam, assumptis Regum auxiliis, eoque pervenit die primo scenopegiorum, qui inciderat in diem 23 Octobris. cui Iudaei, contempta festivitate, obviam occurrunt, et in Romanum exercitum irruunt, quingentos milites occidentes. Ideo Cestius firmatis castris triduo quiescit usque ad diem 27 Octobris: quo Rex Agrippa binos legatos ad Iudaeos de pace mittit, quorum alter statim occiditur, alter vulneratus effugit. Ideo Cestius propius ad urbem accessit, praesertim cum comperiret, multos Iudaeos pacem malle quam bellum, atque itadiscoridia inter eos glisceret; et triduo discordiarum eventum exspectat. Quarto


page 528, image: s0600

autem die, qui erat 30. Octobris, urbem aggreditur, qua potitus esset, nisi Gessius Florus auctor belli, frande rem impedivisset. Cum autem ab urbe discederet, relinquit in castris 400. milites, et omnes munitiones et machinas; et noctu discedit. Iudaei contra dum orto die vident se ab his 400, qui plurimos ignes fecerant noctu, ad decipiendos Iudaeos, captos, omnes ad unum interficiunt, et CESTIUM insequuntur ad Antipatridem usque, ad tria milliaria fere Germanica, et Iudaei reversi poeana canunt, occisos spoliant, et machinas Ierosolumam adducunt. Perierunt Romanorum circiter 6000, et Gessius Florus auctor belli simul exinctus est. CESTIUS haec omnia perscribit ad Neronem, et culpam omnem in FLORUM derivat. Iudaei comtra in templo Praefecturas distribuunt, et Duces rerum gerendarum constituunt; ubi Iosephus Historicus utramque Galilaeam regendam accipit. Iosephus lib. 2. de bello Iudaic. cap. 23. et 24.

II. PROGRESSUS continet Vespasiani in Iudaeam expeditiovem, et belli Iudaici continuaionem.

NERO autem Imperator certior factus de clade Cestii, Flavium Vespasianum Ducem cum summa potestare in Iudaeam mittit ad debellandos Iudaeos. Ipse primo vere per Hellespontum terra profectus in Galilaeam venit, et 1. Gadaram urbem capit. 2. Iotapatum urbem munitam obsidione cingit die 21 Maii. In ea urbe Iosephus Historicus erat Dux, qui urbem acriter defendebat. Vespasianus vero cum exercitus iam oppugnando defessi essent, firmata obsidione, cum parte exercitus praedatum in Galilaeam abit. 2. Iapham urbem die 25. exscindit. 4. Ad Samariam urbem undeoim Iudaeorum milia per Cerialem die 27. Iunii trucidat. 5. Ad obsidendum Iotepntam redit, eamque capit die 47. obsidionis, die 1. mense Iulii: simul etiam captus est Iosephus historiae Iudaicaescriptor a Vespasiuno, et in vincula coniectus: Sed dum Vespasiuno et Tito praedicit, eos Imperatores suturos, retinetur in vinculis integro biennio. Iosephus de bello Iudaico lib. 2. cap. 14. et in principio libritertii.

Postea Vespasianus Gililaeam exercitu peragrat, et Tarichaeus ad lacum Genezareth capit, ubi ex captivis 6000. elegit, quos ad Noronem misit in Achaiam ad Isthmum persodiendum. Deinde Gamalem urbem, quae erat Romanae societatis, sed rebellaverat, post mensem die 23. Octobris capit. Postea Giscala evertitur, atqueita tota Galilaea expugnata est. Yosephus lib. 2. de bello Iudaieo cap. ultim.

OBSERVATIO.

Anno 13. Neronis, et anno post C. N. 68. mense Maio primum illata est in Iudaeam Aquila Romana, quae est signum in vexillis Romanorum; de qua vaticinatus est Moses Deuter. 28. v. 49. Adducet Dominus super te gentem de loninquo, et de extremis terrae finibus, in similitudinem Aquilae volantis, cuius linguam intelligere non possis, etc. Ita in terra sancta conspectum est, bde/lugma e)rhmw/sews2, h. e. abominario desolationis, h. e. desolationem futuram portendens. Hinc ad excidium urbis et templi intercesserunt anni tres cum dimidio: de quo tempore Danid Prophetu cap. 9. 24. et Christus Matth. 24. v. 15. vaticinati erant.

Subactio Iudaeae.

Deinde Flavius Vespasianus totam Iudaeam occupavit, et praesidiis Romanis munivit: nihilque restabat nisi urbs Ierosolyma expugnanda, et tria castella, Herodium, Massada et Macharon. Iosephus lib. 15. de bello Iudaic. cap. 12.

III. EGRESSUS.

Flavius Vespasianus ab exercitu Imperator creatus A. C. 70. Romam rediit, atque Tito filio suo belli Iudaici curam commendavit, eumque Ducem generalem constituit, qui urbem Ierosolymam obsidione cinxit, eamque solo aequavit: uti in vita Titi Vespasiani plenius dicemus.

TRIUMPHUS.

Vespasianus, devicta Iudea, cum filio suo Tito triumphavit. Vespasianus autem pater die triumphi defatigatur tarditate et taedio pompae: Merito se plecti dixit, qui triumphum quasi aut debitum maioribus suis, aut sibi speratum unquam tam inepte senex concupivisset.

Hic pulchra Quaestio moveri potest. Quare Honos scribatur cum aspiratione; Onus vero sine aspiratione?

Ratio lepida est et pulchra. quia ad honorem omnes aspirant et anhelant: Ad oniis autem nullus aspirat. Verum perperam et inverso ordine illi faciunt, qui hoc faciunt. Nam virtutis et honoris templa olim Romae fuere coniuncta, ut ad hunc, nisi per illam, nullus pateret aditus. August. de civitate Dei lib. 5. cap. 12. Huc pertinct venustus versiculus:

Si quaeratur honos, non fugiatur onus.


page 529, image: s0601

Fructus honos oneris, fructus honoris onus. Cum quo congruit venustum Germanorum proverbium;

Grosse Würden
Grosse Bürden.

Et huc quoque sapienter respexerunt veteres Romani, quod Agenorium, qui ad agendum excitaret: et Stimulam, quae ad agendum ultro stimularet: et Strenuam, quae faceret strenuum, intra urbem tamquam Deos colerent, qui statuerunt omnia laboribus vendenda esse. Plutarchus in Marcell.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *ta\ prohgou/mena fuerunt mortis Vespasiani.

I. Praesagia.

I. COmeta diu in caelo visus. De quo cum in morbo Vespasiani familiares eius nescio quid inter se colloquerentur, hoc audiens, ille: Desinite Nugari, inquit; Non enim mihi, sed Parthenorum Regi mortem portendit; ille enim comatus est, ego calvus sum. Dion in Vespasian. §. 6. Quo responso pulchre allusit ad figuram Cometae, qui est stella crinita.

II. Monumentum Augustisua sponte apertum est. Quod ostentum cum alii in sinistram partem de morte eius interpretarentur; ipse in bonam partem interpretatus est, dicens: Illam ad Iuliam Calvinam pertinere, quod ea esset de gente Augusti. Suetonius in Augusto §. 23.

II. Dicta eius ante mortem.

I. Colloquium cum Medicis. Cum Vespasianus praeter affectam graviter valetudinem usu aquae frigidae creberrimo intestina vitiasset, nec eo minus muneribusimperatoriis ex consuetudine fungeretur, ut etiam legationes audiret cubans, et eo nomine a Medicis increparetur, respondit: Imperatorem stantem mori oportere. Dion. §. 6. Sueton. §. 24.

II. Posteaquam autem credidit se moriturum; Ego, inquit, Deus efficiar. Dion. §. 12. Sueton. §. 23. Morientis Principis memorabile hoc Apopthegma fuit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a, hoc est, MORS IPSA.

Com Vespasianus cubans legationes audivisset, ventris profluvio fessus consurgit, ac nititur, et eo ipso inter manus sublevantium exstinctus est, in villa propria circa Sabinos, Octavo Calend. Iulii annum gerens aetatis 69 superque mensem ac diem septimum. Suetonius §. 24. Cum regnasset annos decem, sex diebus exceptis. Dion. §. 6. Quod tempus ei per somnium oblatum, fuit adumbratum, Nam ita scribit Sueton. §. 25. Dicitur vidisse quondam per quietem Stateram in media parte vestibuli palatinae domus positam examine aequo: Cum in altera lance Claudius et Nero starent, in altera ipse ac filii. Nec res fefellit, quando totidem annis, parique temporis spatio utrique regnaverunt.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Encomium eius. Sextus Aurelius Victor tale de eo fert encomium: Flavius Vespasianus bonus fuit Imperator, quem ab Augusti morte post annos 56. Romana Res publ. exsanguis saevitia Tyrannorum, quasi fato quodam, ne penitus rueret, assecuta est.

XI. IMPERATOR ROM. TITUS VESPASIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER Titi Vespasiani fuit Flavius Vespasianus, cuius vitam modo descripsimus: Et huius filius primogenitus ille fuit.

II. MATER eius fuit Flavia Domicilla, Equitis Romani filia. Ex hac natus est; antequam pater eius ad imperatoriam dignitatem eveheretur.

III. Tempus nativitatis. Natus est 3 Calend. Ianuarii, h. e. 30. Decembris, anno post C. N. 43.

IV. Locus nativitatis. Natus est prope Septizonium in sordidis aedibus, cubiculo vero perparvo et obscuro. Sueton. in Tit. §. 2. Verum TITUS obscuris natalibus virtute multa lucem solis iubare splendidiorem intulit.

NOTA. Metoposcooi mirum de eo praesagium.

Tempore nativitatis aiunt Metoposcopum a narcisso Claudii liberto adhibitum, ut Britannicum aspiceret, constanossime affirmasse, Illum quidem nullo modo, ceterum Titum qui prope aderat, utique imperaturum. Suetonius in Tit. §. 2.

II. Appellatio.

TITUS dictus est ab AVO: Vespasianus vero a paterno cognomine. Propter iustitiam et


page 530, image: s0602

beneficentiam nominatus es amor et deliciae generis humani. Quia et in pace et in bello optimus Princeps fuit.

CAPUT II. DE PROGRESSV. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, Educatio et

I. ACTA IUVENILIA.

IN puero statim animi corporisque dotes exsplenduerunt magis magisque, deinceps per aetatis gradus. Forma egregia, et cui non minus auctoritatis inesset, quam gratiae: Praecipuum robur, quamquam neque procera statura, et ventre paulo proiectiore: memoria singularis, docilitas ad omnes fere tum belli tum pacis artes: armorum et equitandi peritissimus, Latinae Graecaeque linguae vel in orando vel in fingendis poematibus promptus et facilis, ad extemporalitatem usque: sed ne Musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque. Solitus quoque notis velocissime excipere, cum amanuensibus suis per ludum iocumque certabat: Imitabatur que chirographa quaecumque vidisset. Unde saepe solitus est dicere: Se maximum falsarium esse potuisse. Sueton. in Tit. §. 3.

Educatus est cum Britannico, (Claudii filio) ac paribus disciplinis, et apud eosdem Magistros institutus: Cui etiam statuam auream postea in palatio posuit, et alteram ex ebore equestrem, quae Circensi pompa praeferri solebat, dedicavit. Suetonius §. 2.

III. Vitia iuventutis.

TITUS, antequam ad imperium pervenit, variis vitiis inquinatus fuit. Nam invidiam sibi ingensque odium contraxit, antequam ad imperium pervenit, cum suspectissimum quemque, submissis, qui per theatra ac castra ad poenam deposcerent, quasi criminis convictum, oppressit.

II. ACTA VIRILIA.

I. OE CONOMICA.

I. Concubina eius erat Beronice Regina, soror Agrippae Regis. Haec cum fratre suo Romam venit. Ille praetoriis honoribus est auctus: Ipsa vero habitavit in palatio, coepitque cum TITO consuetudinem habere. Verum eam in uxorem non duxit: sed a dimisit, cum intelligeret, populum Romanum illud moleste ferre, quod cum ea consuetudinem haberet, et magni de iis rebus rumores perferrentur. Dion in Flav. Vespasiano, §. 5.

II. UXORES duas habuit.

1. Erat ARRICIDIA, Tertulli Equitis Romani atque Praefecti praetoriarum cohortium filia. Sed haec a)/teknos est mortua.

2. Erat MARTIA FURNILIA, generis nobilitate clara; cum qua, sublata filia, divortium fecit. Suetonius in Tit. §. 4.

II. VITA OECONOMICA.

Titus Vespasianus fuit temperans et frugalis. Nam convivia instituit, non profusa, sed iucunditatis plena; sicut Suetonius in eius vita scribit.

AXLOMA.

Convivium maxime ornat comitas convivalis, h. e. hi frons absit Stoica, et adsit vultus placidus, et sermones familiares: Ioh. Pont. de conviviis. Ita Augustus Imperator maior comitate quam sumptu convivia instituit. Nam et atcentes provocabat, et ad hilaritatem invitabat. Quocirca non pauci in hoc peccant, qui tristitiam ac supercilium ferunt ad convivia. Rectius ille, qui alloquens sic convivas hortabatur:

Protinus ante meum, quicquid dolet, exue limen.
Nam
Hospitis in mensa vultum, non fercula pensa.
Dat bene, dat multum, qui dat cum munere vultum.

Item: Hospes iucundus prandiagratae facit. Et pulchre ait Cicero lib. 13. Epist. Omne genus liberalitatis non tantum re, sed etiam verbis, vultu denique exprimi debet. Sic Ovidius non abs re Philemone, hospites suos, liberaliter et florido vultu accipiente, canit;

—— —— ante omnia vultus
Accessere boni, nec iners pauperque voluntas.

Germani pulchro et venusto hoc ipsum exprimuni proverbio;

Traun ein freundliches Gesicht
Ist das süseste Gericht.

II. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

Titui ante imperium invidiam sibi atque etiam odium contraxit: suspectissimum quemque, submissis qui per theatra et castra ad poenam deposcerent, quasi eriminis convictum, opperssit. Ita quibus Aulum Caecinnam virum Consularem ad cenam vocatum, ac vix dum triclinio egressum confodi iussit; propterea, quod chirographum eius praeparatae apud milites coiurationis deprehendisset. Praeter saevitiam suspecta quoque in eo luxuria erat, quod ad mediam noctem comessationes


page 531, image: s0603

extenderet, nec minus libido, propter Spadonum greges, et insignem Reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias pollicitus ferebatur. Sed cum intelligeret, populum Romanum id moleste ferre, eam repudiavit. Suspecta fuit et rapacitas eius, adeo ut vulgus propalam alium Neronem eum et opinarentur, et vocarent.

II. Electio ad Imperium.

Titus eiusque frater Domitianus a Senatu Caesares designantur: et capta Ierosolyma Imperatoris nomen Titus obtinuit. Dion in Flavio Vespasiano §. 1. et 2.

III. Imperii administratio.

Titus imperium bene et laudabiliter administravit.

I. ACTA TOGATA.

TITUS fuit vir omnium virtutum genere adinirabilis, et omnibus favorabilis, adeo ut AMOR et DELICIAE generis humani diceretur. Eutropius in Brev. lib. 6. Suetonius in Tit. §. 1. Dion Nicaeus §. 1. tradit, Titum cum Augusto comparari posse in diversa aetate, huncque, si minus vixisset, numquam a Romanis dilectum fuisse; nequeillum, si plus. Nam Augustus in Principio curdelior fuit propter hostes et seditiones: postea longo tempore multis in populum Romanum beneficiis claruit. At Titus humane imperans, periit in robore gloriae, fortassis non vacaturus culpa, si diutius vixisset: Quia fortuna maiori quam virtute utebatur. Huc pertinet Axioma Politicorum: Plures, qui in iuventute crudeliter et pessime imperarunt; postea cum aetate mores in melius mutarunt, defervescente iuventutis ardore, et temeritate per experientiam temperata et emendata. Ut enim omnium rerum est satietas: sic etiam et voluptatum et crudelitatis. Nam tempus variatione sua non patitur eadem esse in uno statu, neque hominum quoque voluntates perpetuo pertinaces sunt. Petr. Greg. Tholos. l. 8. de Republ. p. 540.

Exemplum habemus in Tito, qui in iuventute, cum adhuc privatus viveret, multis vitiis inquinatus fuit. Sed cessit ei haec fama sinistra in bonum, conversaque est in maximas laudes; cum talem se suscepto imperio gessit, ut nullum in eo vitium tale repertum, sed contra virtutes summae in eo essent.

OBSERVATIO.

Titus aliter se gessit in imperio. cum esset patris in imperio socius, et cum esset SOLUS. Nam ita Dion de eo scribit: Titus ex quo tempore Principatum SOLUS obtinuit, mores statim mutavit, nec caedes fecit, nec amoribus servivit, ut antea: Sed comis, quamvis insidiis peteretur; et continens. Ideo dixit aliquando ad amicum: Dissimile est, inquit, indigere opera alterius, et iudicem esse, perinde ac postulare et dare.

AXIOMA.

Non eodem modo se gerunt ii, qui socii tantummodo regni sunt; et ii, qui SOLI regnum tenent: Propterea quod illi, neglecta Principatus gloria, immoderate eius potestare abutuntur, multaque ad invidiam et calumniam alterius faciunt. Qui autem intelligunt, omnia ex se pendere, magnopere existimationi student.

VIRTUTES.

I. Affabilitas.

Titus valde affabilis fuit. Unde admonitus ab amicis, quod plura polliceretur interpellantibus, quam praestare posset; respondit: Non oportet quemquam a Caesaris colloquio tristem discedere.

II. Beneficentia.

Titus valde beneficus erga omnes fuit. Nam inter cenandum aliquo die recordatus, quod nulli quicquam praestitisset, memorandam illam vocem edidit: Amici, diem perdidi. Laudanda sane Principis beneficentia tam peculiaris, qui omne tempus se perdidisse putabat, quo amicis bene meritis suum non praestitisset officium. Hinc Symbolum tale usurpavit: Princeps, orbis amor, bonus. Nicolaus Reusn. ita reddidit:

Principis a facie ne quis discedat amicus
Tristior: Haec laus est Principis una boni.

Et hoc Symbolum suum tam lo/gw|, h. e. verbo, quam e)/rgw|, h. e. opereipso, Titus expressit. Nam neque negavit quicquam petentibus; et ut, quae vellent, peterent, ultro adhortatus est: Et in rebus adversis Rei publ. ac calamitosis non modo Principis sollicitudinem, sed et parentis affectum unicum praestitit, nunc consulendo per edicta, nunc opitulando, quatenus suppeteret facultas.

AXIOMA.

Magni semper ingenii et fortunae inter Ethnicos habitum, omnes potentia superare, et tamen omnibus benefacere, omnibusque favorabilem esse. Unde in Codice Sacro Reges dicuntur pastores. Genes. 49. vers. 45. Iesai. 44. v. 28. Ierem. 12.


page 532, image: s0604

v. 15. Item vocantur eu)erge/tai, h. e. Benefici, ab ipso Christo Servatore nostro: Luc. 22. v. 25. Et in lingua sancta Princeps nominatur
[Gap desc: Greek word]
, h. e. beneficus et liberalis. Psal. 47. v. 10. Psal. 113. v. 8. Iob. 21. v. 28.

EXEMPLA.

I. Biblica.

Iosephus in Aegypto in carcerem coniciebatur, et homo ignobilis erat; sed e vinculis extractus, ecce stola regia repente est amictus, omniumque in aula favorem, non humana aliqua prudentia, sed caelesti nutu et providentia, est consecutus: Fuit enim Iehovah cum ipso. Gen. 39. v. 21. Et postea ob beneficentiam erga populum dictus est
[Gap desc: Greek word]
, h. e. Servator populi. Genes. 41. v. 43. Quoniam a Deo Regi Pharaoni in patrem datus sit, imo universo regno; sicut ipse Ioseph de se affirmat. Genes. 45. v. 8. Quo respiciens. B. Lutherus gravi consilio reddidit, Das Landes Vater.

II. Profana.

I. Ptolemaeus Res Aegypti, qui Ptolemaeo Philadelpho successit, a maximis suis in civitates suas meritis, appellatus fuit eu)erge/ths2, Beneficus.

II. Cyrus Rex Persarum Ob eu)ergesi/an dictus est pater; quia mitis erat, et omni ratione de subditis bene mereri studebat. Unde dicebat: Satius nihil est, quam bonam spem inicere hominibus; sicut Xonophon scribit.

III. Augustus Imperator ob defenfionem patriae atque beneficentiam erga cives Romanos appellabatur Pater patriae.

IV. Alexander Magnus valde beneficus erga omnes erat: Unde hoc Symbolum usurpabat: Regium esse, benefaccre, et male audire. Quo innuere voluit; liberalitatem aliquando etiam erga indignos exercendam esse. Plutarch. Pontan. cap. 30. de Liberalitate. Idem urbem dono dedit cuidam, qui se ipsum mensus tanti muneris invidiam refugiens dicebat: Illud non convenire sortunae suae. Non quaero, inquit Alexander, quid te accipere deceat, sed quid me dare. Seneca in lib. de Benef. cap. 6.

V. De Hadriano Imper. scribitur quoque, quod dixerit, sibi permolestum esse, si quem videret tristem.

NOTA.

Cavendum tamen est Principi, ne liberalitas degeneret in profusio nem. Nam non ita claudenda est res publ. unt eam venignit as aperire nonpossit; nec ita aperienda, ut omnibus pateat. Sicut graphice loquitur Cicero lib. 2. de Officiu. Nam aerarium nimiis largitionibus ex haustum, expilationibus subditorum postea impleri consuevit. Quare cum duo sint liberalitatis fontes, nempe Verum iudicium, et honesta benevolentia; teste Valerio Maximo lib. 4. Memor. cap. 7. Ideo recto iudicio et deliberato consilio largiti debet Princeps, ne scilicet caeco profusionis impetu regni opes dispergat, sed bene de Republica merentibus praemia iuxta regulam iustitiae distrbuat.

III. Mansuetudo et clementia.

Titus valde mansuetus et clemens fuit. Nam fratrem suum Domitianum, infidiari sibi non desinentem, non est ultus, sed eum hisce verbis ad monuit: Quid opus est, te Imperium parricidio petere, quod me volente obventurum est, imo quod iam habes, imperii particeps? Nonnumquam etiam secreto lacrimis et precibus oravit, ut tandem mutuo animo ergase esse vellet. Erasmus lib. 8. Apophth.

Pulcherrima haec est virtus Principibus viris digna. Nam ut eleganter inquit Plutarch. Planetae co tardius moventur, quo sunt in sublimiori sphaera; Ita quanto maior est Principum auctoritas, tanto magis suis affectibus moderari, eosque temperare debent. Spinaeus pag. 136.

IV. Innocentia et constantia.

Titus Vespasianus audiens, suos antecessores in Imperio multis iniuriis a subditis affectos: Nemo, inquit, me iniuria afficere aut contumelia potest; Quia nihil ago, quod alios laedere possit. Quo dicto ostendere voluit, vitae innocentiam esse certissimum corporis praesidium. Xiphilin. in vita Vespas. Ideo etiam calumniatores nihil curavit.

AXIOMA.

Qui bona conscientia praeditus est, ille calumniatores aut vulgi sermones non curat, fretus integritate conscientiae suae. Nam bona conscientia est reminiscentia actionum, bene a nobis gestarum, et approbatio mentis nostrae recte iudicantis, et de iisdem nobis testificantis. Huc pertinent monita Sapientum.

Cicero pulchre inquit: Alte spectare si voles, atque hanc aeternam domum contueri, neque sermonibus vulgi dederis te, neque in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te illecebris trahat oportet ipsa virtus ad verum decus. Lipsius Cenat. 1. Epsit. 77. graphiceinquit: Mihi sententia de me, non nisi fertur apud me, nec quis sim, alium rogo: Interno isto iudice si probus audiam, quid addent aut dement mihi hi sermones? Similiter in lib. de Unic. relig. pulchre inquit: Aequo animo audienda sunt imperitorum convicia, et ad honestia


page 533, image: s0605

vadenti contemnendus est iste impetus. Et Cato pulchre inquit:

Si recte facias, ve cures verba malorum.
Arbitrii non est nostri, quid quisque loquatir.

Huc quoque pertinet elegans decastichon D. Conradi Rittershusii Profesl. in Acad Altorfina celeberrimi:

Nescia mens fraucum, inculpataeque integra vitae,
Scommata nullius, nullius arma timet.
Omnia contemnit, vent is velut obvia rupes,
Mendacesque sonos unius assis habet.
At quibus interno improbit as praecordia punctu
Rodit, et infandum polluit ora scelus,
Perpetuis animi furiis agitantur, et omnes
Quae suasit scelerum sarcina, scire putant.
Qui sapis, ad vitam sapias; gere conscia recti
Pectora, nec strepitu commoveare levi.

Deinde Titus Vespasianus insidiatores nihil curavit. Nam cum deprehendisset eos, qui in ipsum conspiraverant, deduxit illos in spectaculum, atque medius inter illos consedit, ac petitis de industria Myrmillonum gladiis, velut exploraturus aciem, unum uni et alterum alteri commisit, tamquam provocans eos ad id, quod moliebantur. Verum his perculsis: Videtisne (inquit) Principatum fato dari, frustraque tentari facinus, potiundi spe? Erasmus lib. 8. Apophth.

Huc pertinent Axiomata: Regna divinitus dantur. Et frustra appetitur regnum contra Dei decretum.

V. Iustitia.

TITUS I. Neminem civium laesit, eique bona sua eripuit, sed semper alieno abstinuit: et tamen nemini antese magnificentia minor fuit.

II. Delatoribus graviter infensus fuit, atque eos, qui propter praedam alios accusabant, caesos flagellis ac fustibus deportari iussit.

VI. Prudentia.

Signum summae prudentiae fuit, quod bonos Consiliarios elegerit. Nam ita de eo scribit Suetonius: Amicos elegit Titus, quibus etiam post eum Principes, ut et sibi et Rei publ. necessariis, ac quieverunt. Quo nomine etiam Claudianus Honorium commendat:

Ut fortes in Marte viros animisque paratos:
Sic iustos in pace legis, longumque tueris
Electos, crebris nec succedentibus urges.

Vide Hippol. a Collibus in Consil. pag. 239. et 240.

ACTA BELLICA.

Titus Vespasianus bellum, quod pater ipsius Flavius Vespasianus a Gessio Floro Praeside Iudaeae inchoatum continuaverat. absolvit et consummavit. Nam cum Flavius Vespasianus ab exercitu Imperator electus esset, eum Generalem belli Ducem constituit: Qui anno Christi 73 Ierosolymam obsedit et expugnavit.

Circa panoleqri/an autem sive excidium urbis Hierosolymae notanda sunt tria.

I. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta. 3. *ta\ parepo/mena.

I. *ta/ prohgou/mena sunt prodigia sive portenta, quae expugnationem et panoleqri/an urbis Ierosolymae sutn antegressa.

Prodigia autem illa erant quadruplicia.

1. In Caelo. Nam primo stella fulgida sive Cometa in forma gladii per integrum annum supra urbem Ierusalem stetit.

2. Luna Eclipsin per duodecim noctes continuas passa est.

II. In Aere. Visi quoque sunt ante occasum solis currus et quadrigae in tota illa regione per aerem ferri, et phalanges armatae in nubibus commisceri.

III. In templo. 1. Lumen in Azymorum festo, qui erat octavus mensis Aprilis, circa maximam templiaram tam clare fulsit, ut dies illuxisse putaretur. 2. Aenea templi Orientalis porta, cuius ostia viginti simul viri maxima cum disfficultate removebant, ferreis seris aeneoque pessulo conclusa, hora noctis sexta sponte patuit. 3. Bos cum sacificanda esset, agnum peperit. 4. Sacerdotes in festo Pentecostes interius ingressi templum sacrorum causa strepitum primo atque sonitum, deinde vocem audiverunt dicentem: *metabai/nwmen enteu=qen. h. e. Migremus hinc.

IV. In Urbe. Quadriennio ante bellum in festo Tabernaculorum IESUS quidam Anani rustici filius, cum Ierosolymam ad festum venisset, fanatico repente spiritu correptus, exclamare coepit: Vox ab Oriente, vox ab Occidente, vox a quatuor ventis, vox supra Ierosolymam et templum, vox super sponsos et sponsas, vox super omnem populum. Haec vociferans noctu atque interdiu, circuibat urbem. Et quamquam ob voces mali ominis verberaretur, tamen eandem perpetuo cantilenam canebat. Adductus ad Romanum Praesidem, et flagris caesus neque supplicavit, neque lacrimavit, sed voce lugubriter inflexa ad singulas plagas clamabat:


page 534, image: s0606

VAE VAE IEROSOL YMIS! donec Albinus Praeses hominem absolvit, insanire ratus. Ille vero usque ad bellum vociferebatur: Vae, vae Ierosolymis! In ffestis autem praecipue, triste illud augurium declamabat, idque fecit annos 7 et menses 5, donec in obsidione moenibus obambulans, rursus clamaret intenta voce: Vae, vae urbi et populo. Et postremo adiecit insolens hoc verbum: Vae etiam mihi! Et subito hostili tormenti ictu ad vocem illam percussus concidit.

Haec et similia portenta et prodigia Iudaeos ad seriam paenitentiam invitare debuissent: In quem sinem etiam a Deo praemissa sunt, et velut praecones paenitentiae extraordinarii exstiterunt. Siquidem Deus neminem punit, nisi prius monuerit, terruerit et pericula denuntiaverit; sicut venuste et eleganter scribit Origines in l. contra Celsum. Iosephus lib. 2. Iudaic. c. 12. Hic quoque diligenter notandum est, quod Apostoli aliique Discipuli sive Christiani ante obsidionem urbis Ierosolymae divinitus sint admoniti, ut ex urbe Ierosolyma tranfugerent in oppidum trans Iordanem, nomine Pellam, in ditione Regis Agrippae iunioris sitam, ubi conservati sunt.

II. *ta\ praxqe/nta, h. e. Obsessio, et expugnatio urbis Ierosolymae.

Circa obsessionem urbis Ierosolymae duo sunt notanda:

1. Obsidionis tempus.

2. Modus.

I. TEMPUS, quod rursus duplex est; nempe terminus a quo, et terminus ad quem.

1. TERMINUS a quo. Titus Vespasianus anno 73 a Christo nato, anno 2 Imperii patris Vespasiani, belli Iudaici vero 6, mensis Aprilis die 14, Ierosolymam circa festum Paschatos primum obsidione cingere coepit. Quae obsidio circa hoc azymorum festum procul dubio singulari Dei providentia facta est in graviorem atque atrociorem Iudaeorum poenam. Nam ingens hominum multitudo Ierosolymam confluxerat ex toto terarum orbe, ita ut numerarent ter centenas hominum myriadis, h. e. circiter tricies centena hominum milia, quae in urbe perinde ac in custodia et carcere circumelusa et obsessa fuit. Cogitabat namqua Deus de ingenti incendio excitando; propterea stipulas etiam arque paleas undiquaque ex omnibus angulis coacervare voluit.

Quod autem tantam hominum multitudinem urbs Ierosolyma capere posset, certum erat ex his, qui sub Cestio Gallo fuerant nominati. Is enim tunc, vires civitatis ac florem Neroni significare volens, contemnenti nationem, a Pontificibus periit, ut, si quô modô possent, multitudinem numerarent. Illi autem cum dies festus adesset, qui Pascha vocatur, agnos Paschales numerarunt, quorum inventi sunt ducenta et quinquaginta sex milia et quingenti. Ad unum autem agnum adhibebantur non pauciores quam decem, interdum et viginti. Si singulis agnis des 12 persona, habebis tricies centena milia hominum. Excipiuntur praeterea impuri, qui sequenti mense Pascha comederunt, quorum ingens fuit numerus. Iosephus de bello Iudaico.

2. TERMINUS AD QUEM. Duravit haec obsidio in mensem usque quintum. Iosephus l. 6. de bello Iudaico.

II. MODUS. Ierosolyma a Tito undique muro est circumvallata, atque in modum coronae undique cincta; plane sicut Christus Servator noster Iudaeis praedixerat. Luc. 19. 14.

Titus murum exstruxit, qui erat stadiorum 39, idque totum opus tridui spatio confectum est. Postea alios aggeres construxit, quibus urbem undique circumdedit.

URBS autem Ierosolyma erat urbs munitissima, quae humana arte et Marte videbatur inexpugnabilis. Nam quatuor muris erat circumdata, et turribus 80 firmissimis communita, quibus confidentes Iedaei Romanis gloriose insultabant, seque intra viginti annorum spatium ipsis non dedituros praesumebant: Quinimo arroganter et praesumptuose dicebant: Si vel pennas volatiles haberent, muros tamen suos ipsos non transvolaturos.

Oppugnatio et expugnatio urbis.

Circa quam duplex malum et miseria est notanda. 1. Extra urbem. 2. Intra urbem.

I. Mala et miseria extra urbem.

Ierosolyma murotriplici a parte, qua adiri poterat, cincta erat. Quare de iis expugnandis Titus sollicitus fuit, et dubio Marte saepe cum Iudaeis dimicavit. I. Murum primum septimo die Maii cepit, simulque eam urbis partem, quae ultra templum, septentrionem versus, recens erat adiecta, et ideo Neapolis dicta.

II. Deinde die 16 Maii alterum murum occupavit, atque simul inferiorem urbis partem in colle humiliorisitam, quam Acra vocabant.

III. Cum autem Iudaei amissis duabus urbis partibus ad deditionem a Tito clementer invitari, omnes conditiones pacis respuerent: (Nam Titus immensae eorum calamitatis misertus, misit


page 535, image: s0607

Iosephum natione Iudaeum, qui pacem iis persuaderet. Sed quod Iudaei velut furiosi iaculis illum petebant, ut vix conservaretur) idcirco tertium murum oppugnandum aggressus est, qui erat ad Antoniam arcem, ut magnificentissumam et amplissimam, ita et omnium in urbe munitissimam: Quam tandem vi cepit die 6 Iulii.

IV. Expugnata arce Antonia Titus TEMPLUM expugnare aggressus est, et quamvis Iudaei ad pacem petendam, ut templo parci posset, aliquoties provocati essent: illi tamen velut occaecati et dementati, legatos Titi conviciis atque telis repulerunt. Quare iracundia gregarii milites incensi, ignem citra edictum Titi in templum coniciunt, quod adeo repente ignem concepit, ut nulla ope humana deleri posset. Ita templum illud, in toto prbe celeberrimum, die 10 Augusti incendio est consumptum, et quidem eo ipso fatali et mense et die, quo ante annos 679 templum a Salomone exstructum, a Nabuzaradan Regis Babylonii Nabuchdonosoris Duce generali incensum conflagravit. Titus tamen omnia vasa et ornamenta, quae in templo erant, curiose contemplatus est. Quinto die post crematum templum sacerdotes se dedunt, qui omnesintersiciuntur. Nam dicebat Titus: Templo eremato, sacerdotum nullus potest esse usus.

V. Urbs superior, quae civitas David vocata est die 20 Augusti a Tito oppugnari caepta est, et die 7. Setembris in potestatem hostium venit.

II. Mala, et miseria intra urbem.

Clemens Alexandrinus venuste et eleganter inquit, quod DEUS interdum homines castiget 5, 6, vel 7. literis: Per quas intelligit tres illas grandes et epidemicas calamitates, (Land-plagen) quae sunt limo\s2, loimo\s2 kai\ po/lemos, hoc est, fames, pestis atque bellum. Hisce etiam tribus cum calamitatibus conflictabantur Iudaei. Etenim in urbe saeviebant.

I. GLADIUS. Nam ante obsidionem inges latronum colluvies in urbem Ierosolymam confluxerat, quae in tres cohortes divisae erant, quarum singulae singulos Duces habebant, qui erant Eleazarus, Iohannes, et Simon: Ille templum; Iste inferiorem civitatis partem; Hic vero superiorem urbem occupaverat, cum Titus urbem obsideret. Hivelut Cadmei fratres in mutua saeviebant viscera. et miseram civitatem miserandis cladibus immerserunt, imointer omnes civitatis ordines mera erat a)taci/a atque discordia. Pontifices in sacerdotes minores erant iniurii, potentiores opprimebant inferiores. Hinc ortae intestinae civium factiones, e quibus caedes, bonorum direptiones et miseriae innumerabiles oriebantur, adeo ut duodecim milia nobilium, quod arcana civitatis Romanis prodere dicerentur, caesa, illorumque bona latronibus diripienda sint permissa.

II. FAMES. Nam tempore obsidionis immanis admodum fames in urbe invaluit. Cui occasionem praebuerunt seditiosae in urbe grassantes factiones. Nam illae ex mera qua invicem ardebant, invidia atque odio, 140. aedes frumentarias publicas igne accensas in cineres redigebant, unde omni annona absumpta, incredibilis hominum numerus fame exstinctus est, ita ut necessitas eos cogeret immundis animantibus aliisque cibis inconvenientibus et non naturlaibus vesci. Nam ne a cingulis quidem et calceamentis abstinuerunt, et pelles scutis detractas, macerarunt et comederunt. Nonnullis etiam veteris foeni reiectamenta escae fuerunt. Alii colectas quisquilias parvi ponderis quatuor Atticis vendiderunt. Stercore columbino tosto pro sale usi sunt, idque ingenti mercati sunt pretio; multi foenum ore tenentes mortui considere; multi cloacas et cadaverum corpora perscrutati escam quaesiverunt. Certabant inter se armis domestici, si quid esculenti ad manus temere pervenisset: filii ex ore parentum cibum rapiebant, nec frater fratrem, nec soror sororem miserabatur. Qua ingenti miseria commoti multi ex urbe, dum adhuc durarer obisidio, in castra Romanorum confugerunt, ex quibus nonnulli aurum, quod habebant, deglutiebant, ne capti eo spoliarentur, idque, in castris cum excremento eiectum, colligebant: quo in uno deprehenso, famaque in castris sparsa, transfugas auro plenos venire, ideo miserorum ventres dissecabantur, et quidem una nocte 3000. et amplius Iudaeorum perierunt. Quod ne fieret, etsi Titus interdicebat, tamen eius minae parum aut nihil miseris profuerunt. Cum enim in paucis nummi reperirentur, ceteros praedae spes perdebat. Postea transfugarum nemo a Romanis amplius recipiebatur, sed omnes repellebantur in urbem: Cum vero nollent regredi, Titus omnes crucibus affigi iussit, ut ceteri in urbe manerent. Sed famis atrocitas et immanitas eos coegit, ut sponte ad hoc supplicium concurrerent, adeo ut spatium erucibus et cruces crecifigendis deessent: Tandem Titus manus iussit transsugis abscindi, eosque ita in urbem redegit. Imo tanta in urbe famis erat immanitas, ut matres proprios liberos mactarent et comederent. Iosephus lib. 7. de bello Iudaico c. 21. exemplum narrat dictu et auditu horrendum de Eleazari cuiusdam uxore genere nobili: quae immani et intolerabili coacta fame, filium


page 536, image: s0608

iugulatum et comedere voluti, sed a militibus assum odorantibus, ereptum e faucibus totum deglutire non potuit. Cum vero iugulo eius iam iam cultrum applicatura esset, talia verba protulit: sicut Iosephus scribit: Infans, in bello, in fame et in seditione cui teservavero? Apud Romanos enim si vixeris, serviturus es. Fames autem praevenit servitutem. Esto igitur cibus meus: in utero meo te sepeliam, quem antea in utero meo gestavi. Quo facto immani audito, titus elevatis ad caelum manibus, referente Egesippo lib. 5. c. 41. in haec verba erupit: Ad bellum quidem venimus: sed non cum hominibus dimicamus; adversus omnem rabiem belluarum et ferarum pugnamus! Diligunt ferae fetus suos, quos etiam in fame nutriunt; et quae alienis corporibus pascuntur, a consimilium ferarum abstinent cadaveribus. Hoc contra acerbitatem est, ut membra, quae genuit mater, voraret. Mundus ego ab hoc contagio sum; Tibi me absolvo, quaecumque in caelo potestas es: Scis, scis profecto, quia ex intimo affectu pacem illis frequenter obtuli, et quod non pudet dicere, victor rogavi: Parcere etiam ipsis, tantorum flagitiorum prodigiorumqueauthoribus, volui, parcere populo, et urbem servare. Sed quid facerem repugnantibus: Hactenus verba Egesippi.

III. PESTIS. Hanc immanem famem horribilis insecuta est pestis. Ananus Eleazarifilius, qui durante obsidione ad titum confugerat, sepultos esse in civitate affirmabat centena et quindecim milia atque octoginta. Egesippus testatur, sexies centena milia cadavera per obsidionis tempus extra urbem proiecta esse, eourm vero, qui intra moenia sepulta fuerint, haud numerum fuisse. Iosephus l. 7. de bello Iudaico c. 17. scribit, quod per totum tempus obsidionis undecies centena milia mortuorum sint inventa. O miseria super omnem miseriam! Unde Titus Vespasianus haec audiens, ex magna cordis sumpaqei/a| alta voce exclamavit: O DEUS, tu vides, quod ego haec non facio! Et haec immensa miseria usque in quintum duravit mensem.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Iudaeorum captivatio.

Iudeorum, qui toto bello comprehensi sunt, numerus fuit xc et VII M. Iosephus l. 7. de bell. Iud. cap. 17. Seditiosorum Dux Iohannes, cum duobus milibus, in cloaca periit. Simon vero se ipsum dedidit, qui ad triumphum conservatus est, et una cum co, quicumque ex iuventute, proceritate et forma corporis praestantes erant. Reliqua turba erat duplex. Quidam enim eorum, qui annum excessissent 17, Alexandriam ad ferenda onera missi, numero 17000. Tria milia in theatrum producti, partim a bestiis dilaniati, partim inter se commissi, trucdare alii alios coacti sunt, cum Titus Vespasianus Caesareae natalem fratris sui Domitiani celebraret. Reliqui vilissimo pretio venditi, et in omnes terras dispersi sunt. Qui vero intra annum 17. essent, ii vendebantur, et quidem pretio adeo vili, ut 30 uno denatio venales essent, quae iusta erat talionis poena. Sicut enim ipsi antea Dominum gloriae 30. argenteis emerant, Matth. 27. 3. sic 30. Iudaei uno argenteo sunt divenditi, atque sic in universum terrarum orbem dispersi, horrendum spectaculum in hodiernum usque diem facti sunt omni carni. Similiter cum Titus patris sui diem natalem celebarret Beruthi Suriae oppido, aliquot Iudaeorum captivorum milia in spectaculis bestiis dilanianda proiecit.

NOTA.

Iudaei respectudispersionis sunt duplices. I. Iudaei antique dispersionis (th=s pra/ths2 diasporas) dicuntur illi, qui in captivitate Assyriaca et Babylonica in omnes terras sunt dispersi. II. Iudaei th=s u(se/ras2 diaspora=s2, h. e. posterioru dispersionis, h. e. Iudaei qui Ierosolymis fuere superstites, perque omnes mundi plagas sunt divisi.

Hisce Pertus Apostolus priorem suam epistolam; sicut Ethnicis conversis posteriorem, inscripsit.

Verba Petri I Epist. c. 1. v. 1. ita sonant: Petrus Apostolus Iesu Christi e)kletoi=s2 parepidhmoi=s2 diaspora=s2, h. e. electis advenis, sparsim incolentibus Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam et Bithyniam. Hic Petrus Apostolus per Advenas dispersos non imelligit gentes, (sicut quidam purant decepti loco, qui exstat Iohan. 7. 35. Ubi Iudaei inter se dicunt: Quo hic iturus est, quod nos non inveniemus cum? Num ei)s2 th=s diaspora\n thn *e/llhn/wn, h. e. in disper sionem gentium iturus est, et docturus gentes?) sed Iudaei sunt intelligendi. Verba autem Apostoli Petri, 2 Petr. 1. I. ita sonant: Simon Petrus Servus et Apostolus Iesu Christi, iis qui aeque pretiosam nobiscum sortiti sunt fidem, per iustitiam DEI nostri et Servatoris Iesu Christi. Unde pater, quod sicut Petrus Apostolus priorem epistolam suam Iudaeis dispersis, ita posteriorem gentibus conversis, h. e. omnibus Christianis, inscripserit.

II. Urbis Ierosolymae desolatio.

Postea autem urbs Ierosolyma a Tito est eversa et solo adaequata. Iosephus lib. 7. de bello Iudaico c. 17. Eusebius scribit, quod terra eius aratris dissulcata, nelapis super lapidem relinqueretur, sicut Christus Servator illis praedixerat. Luc. 19. v. 14. Fuit autem Ierosolyma moenibus et fortissimorum virorum praesidiis sic firmata atque munita, ut incredibile videreutur eam expugnari posse. Idcirco post expugnationem ipse Titus ad amicos dixisse fertur; *su\n *qew=| e)maxhsa/meqa, w)= a)/ndres2. h. e. Cum DEO expugnavimus, ô viri!


page 537, image: s0609

III. Desolationis duratio.

Haec desolatio urbis Ierosolymae in aeternum est duratura; sicut Daniel Propheta c. 9. v. 27. ante multasecula praedixit: Apud alas erunt abominationes desolationis, et usque ad consummationem (saeculi) cretum est, quod perseverabit desolatio. Lutherus reddidit: Vnd bei den Flügeleu werden stehen Grenel der Verwüstung; und ist beslossen/daß bis ans End über die Verwüstung tieffen wirdt. Hic per abominationes dosolationis non intelligenda est imago quaedam Idololatrica, in templo apud alas Cherubinorum posita, sicut quidam explicant; sed exercitus Romanus, sicut ipse Christus explicat. Luc. 21. 20. Ubi inquit: Dum videritis circumdari ab exercitibus Ierosolymam, tunc scitote, quod immineat desolatio eius.

Licet autem Iudaei saepissime conati sint contra DEI decretum templum et Politiam suam rursus instaurare: tamen semper conatus eorum irriti fuerunt, atque ab incepto opere magna sui clade et internecione desistere coacti sunt; sicut temporibus Iuliani Apostatae et Adriani Imperatoris contigit, uti suo loco dicemus.

IV. Coronarum oblatio.

Cum Aegyptii in transitu Tito Vespasiano coronas triumphales offerrent, eas recusavit, dicens: Ego hoc non feci; sed DEO irato, populum suum ob peccata castigare volenti, manus meas accommodavi Suidas.

V. Triumphatio.

Finito bello Iudaico, et Ierosolyma expugnata atque vastata, urbem Romam ingressi sunt, et unum communem triumphum ob res gestas egerunt, quam vis utrique Senatus proprium decrevisset. Iosephus de bello Iudaico l. 7. c. 24.

Circa hunc triumphum autem tres actus sunt notandi.

Actus primus, continet triumphi praeparationem.

I. Vespasianus pater atque Titus eius filius, urbem Romam ingressi, prope isidis templum nocte quiescebant, et cuncta turba militaris per turmas atque ordines progressa circa ostia constituta erat.

II. Vespasianus et Titus, prima iam aurora incipicnte, procedebant lauro coronati et purpurea veste amicti, atque ad Octavianas ambulationes transibant.

III. Ibi Senatus, et Ducum proceres, et honorati Equites, eorum adventum praestolabantur.

IV. Tribunal ante porticus factum erat, sellaeque eburneae in eo praeparatae: Quo cum adsc endissent, consederunt.

V. Milites inermes, vestibus sericis induti et laureati, eos excipiebant, eorumque Heroica facta depraedicabant.

VI. Vespasianus capite opertus, sollennia vota celebravit: idemque Titus fecit.

VII. Vespasianus in commune omnes milites allocutus, illis pro opera fideliter navata gratias egit.

VIII. Eos ad prandium, quod his ex more ab Imperatore parari solebat, dimisit.

IX. Ipse vero cum silio Tito ad portam triumphalem redibat.

X. Ibi et cibum prius capiebant, et vestibus triumphalibus induebantur: Uti et iam omnes duces vestibus triumphalibus amicti ad triumphum ibant.

Actus secundus, continet ipsam triumphi celebrationem.

I. Dii ad portam triumphalem victimae offerebantur.

II. Senatores atque cives spectacula varia, quae enarrari haud possunt, in omnibus, quae quisque excogitaverat, velartium factis vel divitiarum opibus, vel naturae novitate, exhibebant.

III. Totius belli Iudaici s1kiagrafia et velut pictura spectatorum oculis exhibebatur. Erat enim cernere ibi vastari fortunatissimam terram, totas vero interfici acies hostium, et alios sugere, alios captivos duci, murosque excellentes magnitudine machinis dirui, et castellorum exscindi munimina, et populosarum civitatum moenia disturbari. exercitumque intra muros infundi; caedisque omnia loca plena, et eorum, qui manu resistere non poterant, preces, ignemque templis immissum, aediumque super dominos post multam vastationem eversiones, atque amnis tristitiam, defluentis non in arva culta, neque ad hominum vel pecorum potum, sed per terram ex omni parte flagrantem. Haec cnim Iudaei bello passisunt: Ars autem, et confectorum operum magnitudo, nescientibus adhuc, facta tamquam praesentibus ostendebant.

IV. Captivi Iudaei ante spolia ducebantur, et eorum Dux SIMON GIORAE laqueo circumdatus, per forum trahebatur, in eorum contumeliam; sicut olim illi Christum duxerant, atque contumelia affecerant.

V. SPOLIA omnia mirabilia et pretiosa, quae ceperant, portabantur.


page 538, image: s0610

VI. Spolia in templo Ierosolymitano reperta erant, Mensa aurea ponderis talenti magni, et Candelabrum similiter auro factum, sed opere commutato ab usus nostri consuetudine. Nam media quidem columna basi haerebat, tenues autem ab ea cannulae producebantur formatae ad similitudinem fuscinae, ad summum, quaeque in lychni speciem fabricatae. Erant autem numero septem, et septimi diei, qui apud Iudaeos est, indicantes honorem. Posthaec portabatur Lex Iudaeorum (Torah) novissima spoliorum.

VII. Flurimi transibant Victotiae simulacra portantes, omnia ex auro et ebore facta.

VIII. Vespasianus prior ibat; Titus deinde sequebatur: Domitimus autem adequitabat, ipse quoque ornatus pulchtitudine, dignumque spectari exhibens equum.

IX Ex utroque latere varia pulsabantur instrumenta musica, exaudiebantur acclamationes et congratulationes, in quibus triumphatorum heroica facta decantabantur.

X. Finis pompae erat Iovis Capitolini templum. Ibi constitere, donec nuntiaretur Simonem Giorae Iudaeorum Ducem occisum esse, sicut vetus mos patrius erat. Tunc rursus iubilationes et ovationes editae, hostiae immolatae, et triumphatores gloriose in palatium deducti, epulisque magnificis excepti sunt.

Actus tertius, continens res gestis post triumphum.

Denique post triumphum Vespasianus Paci templum aedificari decrevit: Quod mira celeritate, et quae hominum cogitationem superaret, effectum est. Magna enim divitiarum largitate usus, insuper persectis id picturae ac figmentorum operibus exornavit. Omnia namque in illud templum collecta ac deposita sunt, quorum visendourm studio per totum orbem vagabanur, quomodo aliud apud alios situm esset, videre cupientes. Similiter in templum illud reposuit, quae Iudaeorum fuerant instrumenta; legem vero eorum et penetralium vela purpurea in palatio asservari demandavit.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CIrca egressum notanda sunt tria: I. *ta/ prohgou/mena. II. *ta\ praxqe/nta. III. *ta\ tarepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Oratio Titi proagw/nios.

Titus Sabinos petens, cum sacrificanti hostia aufugisset, et tempestate serena tonuisset, subtristior ad primam statim mansionem, febrim nactus; Cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur, dimotis plagulis, Caelum, multumque conquestus: immerenti sibi vitam eripi: Neque enim exstare ullum suum factum paenitendum, excepto duntaxat uno. Id autem quale fuerit, nec ipse prodidit, nec quisquam coniectare potuit. Suetonius.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Titus febri exstinctus est in eadem, qua pater, villa, idibus Septemb. anno aetat. 42. cum imperasset biennium, et insuper menses duos, ac dies 20.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Luctus Senat ûs. Cum mors ipsius innotuit, non secus ac in domestico luctu publice maerentibus cunctis, Senatus noctu in curiam concurrens, cum sub vespera obitus eius nuntiatus esset, tantas ei mortuo egit gratias laudesque, quantas ne vivo quidem unquam aut praesenti congessit.

XII. IMPERATORROM. FLAVIUS DOMITIANUS.

CAPUTI. DE ORTV.

I. PATER Domitiani fuit Flavius Vespasianus.

II. MATER eius fuit Flavia Domicilla. Ex hisce parentibus Domitianus natus est 9. Calens. Novembr. Cum pater ipsius Consul electus esset. Suetonius in Domit. §. 1. A. C. 52. Cardanus refert ad annum Christi 54.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et Acta Iuventutis.

I. RAtione Corporis Domitianus non erat deformis. Nam, ut Suetonius de eo §. 18. scribit, Statura fuit procera, vultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, verum acie hebetiore, praeterea pulcher ac decens, maxime in iuventa, et quidem toto corpore, exceptis pedibus, quorum digitos restrictiore habebat: postea calvitio quoque deformis, et obesitate ventris, et crurum


page 539, image: s0611

gracilita. quae tamen ei valetudine longa remacruerant. Calvitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco vel iurgio obiectaretur. Quamvis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, etiam illum, et simul se consolans, haec verba inseruerit: Annon vides, quam ego quoque sim pulcher et magnus? Eadem tamen me manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adolescentia senescentem.

II. Mente ferox, et animo non tantum deformis, sed et plane monstrosus erat. Nam ab optima patris indole plane degeneravit, et Calgulae atque Neroni, quam patri Vespasiano et fatri Tito similior fuit. Erat namque natura ferox et vafer, quem nec multis officiis imo nec lacrimis Titus clementissimus valuit demereri.

Versus Ausonii de Domitiani ingenio memoria sunt dignissimi.

Hactenus edideras geminos (dominos,) gens Flavia, iustos.
Cur, duo quae dederant, tertius eripuit?
Vix tanti est habuisse illos: Quia dona bonorum
Sunt brevia, aeternum quae nocuere dolent.

ACTA IUVENTUTIS.

I. Artes liberales in iuventute neglexit, non numquam tamen aut historiae carminibusve operam cognoscendis ullam, aut stylo dedit. Praeter commentarios et acta Tiberii Caesaris nihil lectitabat. Suetonius §. 20.

II. Rudis erat literarum, et tamen utcumque facundus, quia elegantiae sermonis et dictis notabilibus studebat. Nam aliquando dicebat: Vellem tam formosus esse, ut Metius sibi videtur. Et cuiusdam caput varietate capilli subrutilum et canum, Perfusam nivem mulso vocavit. Suetonius §. 20.

III. Sagittandi studio praecipue tenebatur, eratque tam doctus sagit tarum, ut inter patentes digitos extentae manus vel pueri vel viri procul positi iaculo transvolaret. Suetonius §. 19.

MONITUM.

Titi et Domitiani fratrum dissimillimorum vita opposita Principes monet, ne de generis nobilitate, sed de virtute glorientur. Non enim satis est, bonorum esse filium vel fratrem et consanguineum, sed te esse bonum convenit. Alias te Domitiani fatum manet, cuius pubertas et adolescentia probrosa, virilis aetas effera, vitae exitus fuit tragicus, et memoria remansit exsecrabilis. Hinc pulchre et eleganter inquit Chrysostomus in Matthaeum: Quid prodest ei, qui habet sordidos mores, generatio clara? Aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant? Ipse enim se vacuum ab omnibus bonis ostendit, qui gloriatur in patribus. Quid profuit Cham, quod fuerit noae filius? Aut Absolomo, quod fuerit Davidis filius? Nonne enim ille separatus de medio filiorum, qui secundum carnem frater fuerit natus, secundum animam factus est servus? Nec familia eius sancta potuit defendere impios mores.

Elegans epigramma Codri Urceol. in iactabundos Nobiles.

Sis licet ingenuis clarisque parentibus ortus;
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
Adde decus patriae, et claros tibi sume propinques;
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
Sint tibi divitiae, sit lara et munda supellex;
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
Denique quicquid eris, nisi sit prudentia tecum;
Magna quidem dico, bestia semper eris.

Aliud pulchrum epigramma contra Nobiles virtute carentes.

Sint tibi Gallorum Rex et Regina parentes,
Et maneat virtus pectore nullo tuo:
Non tanti faciam te, quam tibi rustica mater
Si sit, et ignotus rusticus ipse pater.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius erat DOMITIA LONGINA, formosissima femina, quam Aelio Lamiae marito eripuit, eamque per biennium loco concubinae secum habuit: postea maritum eius clam intersici iussit, eamque sibi uxorem iunxit. Unicum ex ca sucepit filium in secundo Consulatu suo; eamque Augustam salutavit, sed paulo post eandem Paridis Histrionis amore deperditam repudiavit, intraque breve tempus, impatiens dissidii, quasi flagitante populo, reduxit. Suetonius §. I. et Dion in Domitiano. §. I.

II. IULIAM Titi fratris filiam adhuc virginem sibi in matrimonium oblaram, cum devinctus Domitiae nuptiis esset, pertinacissime recusavit. Sed non multo post alii collocatam viro, corrupit, et quidem Tito etiamnum vivente: Mox patreac viro orbatam ardentissime palamque dilexit, ut etiam causa mortis exstiterit, coactae conceptum a se abigere. Suetonius §. 22. Quod facinus tyrannicum eius prodit animum.


page 540, image: s0612

III. ACTA POLITICA.

I. Imprii occupatio.

I. CAESAR salutatus honorem praeturae urbanae cum consulari potestate suscepit titulotenus Quam iurisdictionem ad Collegam proximum transtulit. Suetonius §. I.

II. Per fraudulentiam ad imperium pervenit. Nam patre defuncto numquam iactare dubitavit relictum se Principem Imperii, sed fraudem testamento adhibitam. Neque cessavit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quod correptum gravi valetudine, priusquam plane efflaret animam, pro mortuo deferri iussit, defunctumque nullo praeterquam consecrationis honore dignatus. saepe etiam carpsit obliquis orationibus et edictis. Suetonius §. 2. Titus eum successorem imperii designaverat: sed ipse vitae eius insidiatus est, eumque veneno sustulit: sicut alii tradunt.

AXIOMA.

*filarxi/a atque regnandi libido est multorum magnorumque scelerum fons et origo.

Hinc Eteocles apud Euripidem in Phoenissis (quam vocem Iulius Caesar semper in ore habuisse scribitur:) Si violandum est ius, regnandi causa violandum est; in aliis rebus pietatem colas. Versus Eteoclis tyranni, recusantis admittere fratrem Polynicen ad societatem regni, citat Cicero lib. 3. Offic. et Suetonius in vita C. Iul. Caesaris.

II. Imperii administratio.

In principio Imperii Domitianus fuit bonus, sicut pulchre quidam ait: Domitiani mitia fuerunt initia; sed postea factus est malus et Tyrannus.

I. VIRTUTES.

I. IUSTITIA. Domitianus ius aequabiliter administravit. Nam in foro tribunali ambitiosas centumvirorum sententias rescidit. Nummarios iudices cum suo quemque consilio notavit. Suetonius §. 8.

II. PRUDENTIA. Omnes a)taci\as2 in Republica sustulit. Nam 1. Tantam Magistratibus urbis, provinciarumque praesidibus coercendis curam adhibuit, ut neque modestiorem unquam, neque iustiores exstiterint. 2. Quaestorium virum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, Senatu movit. 3. Equitem Romanum, ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii crimen intenderat, iudicum albo erasit. 4. Probrosis feminis lecticae usum admit, iusque capiendi legata atque hereditates. 5. Fiscales calumnias magna calum niantium infamia atque poena repressit: ferebaturque vox eius; Princeps, qui delatores non castigat, irritat. 6. Famosos libellos vulgo editos, quibus primores viri ac feminae notabantur, abolevit non sine auctorum ignominia.

AXIOMA. Saepe Principes peccant nimia crudelitate.

Qui enim facile cuivis credit, ille facile decipitur. Hoc ipsum prudentes Rerum publ. gubernatores diligenter observarunt, ne cuivis temere aures suas praeberent.

Exempla.

I. De Alexandro Magno. Hic delatoribus fidem habere noluit, Medicum sibi suum suspectum reddere laborantibus. Acceperat enim literas a Parmenione, quibus ei denuntiabatur, ne salutem suam Medico committeret, qui mille talentis a Dario Codomanno, et spe nuptiarum sororis eius, esset corruptus. Sed Alexander delationi huic fidem minime habens, epistolamque a Parmenione missam sinistra manu tenens, accipit poculum, et haurit intrepide: Tum epistolam Medicum Philippum legere iubet. Curtius lib. 3. pag. 55, et 56.

II. Mauritius Dux Saxoniae numquam solitus est calumniatorum delationes accipere, nisi ipsi sponderent, se affuturos coram, quando accusatos ea de re allocuturus esset. Nec possunt etiam delatores refutari melius, quam hoc modo, si iubeantur ea coram dicere in faciem praesentibus, quae de absentibus deferunt. Nam multi, proh dolor! viri boni talibus delationibus praegravantur, quia ipsorum excusationes non audiuntur. Assentiuntur autem plerumque Principes delatoribus, re nondum explorata. Peucerus in Chronic.

III. Idem observavit Domitianus Imp. Licet enim ille crudelis, simulator, suspicax et insidiator fuerit, summam tamen humani generis pestem iudicavit delatores, sycophantas et obtrectatores; quos urbe eiecit. Idem cum homines mordaces ac maledicos haberet odio, semper tamen eos dicere solebat peiores esse, qui maledicis aures praeberent, neque reprehenderent, quam ipsos maledicos.

7. Castrationem marium vetuit, iisque, qui talem instituerent, gravem poenam indixit.


page 541, image: s0613

III. Mansuetudo et clementia.

Domitianus mansuetus et clemens audire volebat. Nam quamvis immanis et sanguinis sitientissimus esset: Clementiam tamen tamquam necessarium Principis ornamentum laudibus efferre, et quoties in Senatu aliqua de re sententiam diceret, clara semper virtutis huius encomia orationi aspergere consueverat. Unde absente adhuc patre, ut ab omni caede abhorrere videretur, versum Virgilii recitabat:

Impia quam caesis gens est epulata iuvencis!

Et postea edictum promulgavit, ne boves immolarentur. Hic repetere nos oportet emblema antea recitatum, Domit iani initia quam fuerint mitia. Famam namque clementiae dictis consequi cupiebat, quam tamen factis evertebat.

IV. Magnisicentia.

Nam Domitianus bibliothecas incendio absumptas im pensissime reparare curavit, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandriam, qui describerent emendarentque. Similiter aedificia collapsa aut incendio consumpta magnis sumptibus reparavit, et spectacula, quibus Romani singulariter delectabantur, populo Romano exhibuit.

II. VITIA.

I. Otium et levitas.

Domintianus in initio principatus plane nihil egit, sed illiberalibus exercitiis deditus fuit. Nam quottidie secretum sibi horarium sumere solebat, nec quicquam amplius quam muscas captare, easque stylo praeacuto consigere. Unde cum quidam quaereret: Num quis esset apud Caesarem? Fibius Crispus lepide respondit: Ne musca quidem. Suetonius §. 3.

AXIOMA. Principum studia atque exercitia non debent esse illiberalia.

Nam non sine causa Domitianus ab Historicis reprehenditur, quod voluptantem ex muscarum caede, quas accuminato concutiebat bacillo, quaereret. Nec minus incommode Commodus Imp. a Lampridio perstringitur, quod artifex esset in his, quae stationis Imperat oriae non essent; nempe quod calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, denique scurram et gladiatorem se perfectum ostenderet. Neque laudem in Principe exercitia ea merentur, quae sanguinem proliciunt, ut si quis lanium agere velit, et pecudes mactare, quae feri et crudelis animi documenta sunt.

Similiter levitatis signum in Domitiano fuit, quod in Imperii progressu delatoribus et calumniatoribus crediderit. Nam dum rapinis intendit animum, ita aures delatoribus patefecit, ut nihil cuiquam tutum esset. Grande hoc vitium fuit. Nam calumniatores humani generis sunt pestis. Unde lingua sycophantae vocatur lingua aspidis. Psalm. 140. v. 4. Quia sycophanta vel calumniator eadem opera tribus personis nocet. Nam 1. Conscientiam atrociter sauciat. 2. Auditorem veritate privat. et 3. Delatum iniuria afficit. Unde Bernhardus pulchre ait: Triplex lancea est detractoris lingua, quae uno ictu tres confodit, dicentem, audientem, et eum in fama, de quo detrahit: Ovenenata sagitta, tres simul penetrans! Ut vere sapientum quidam dixerit: Detractor habet diabolum in lingua, auditor in aure, et consentiens in corde. Et valde memorabile est carmen Solonis, quod exstat apud Laertium lib. 1.

Singulis probe observatis,
Vide, ne quis hastam occultam
In corde habens, te blando vultu alloquatur,
Et lingua duplex ex atramento sonet.

II. Tyrannica crudelitas.

I. Domitianus muscas quo tidie intersiciens, crudelitatem ex quottidiano illo exercitio didicit. Etenim stolidus primo muscas, deinde homines persequitur. Similiter centenas varii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectavere plerique, atque etiam ex industria ita quorundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi cornua effringeret. Suetonius in Domit. §. 19. Nam venatores, qui venationibus perpetuo indulgent, plerumque sanguinarii et crudeles evadunt. Exemplum habemus in Nimrodo. Gens. 10. vers. 9. Et in nostro Domitiano. Similia crudelitatis exempla in eodem habemus, qui Metium Pomposianum, ob gen/esin Imperatoriam, quam habere vulgo ferebatur, et quod depictum orbem terrae in membranis, contionesque Regum ac Ducum e Tito Livio, circumferret, quodque servis nomina Magonis et hannibalis indidisset, occidit, quem pater eius Vespasianus occidere nolnit.

II. Dion de eo scribit §. 67. quod neminem unquam vere et ex animo dilexerit, praeter paucas mulieres: et quem se diligere simulabat, cum maxime interfectum cupiebat: ut idem Dion inquit.


page 542, image: s0614

III. Hypocritica Calliditas.

Nam crudelitati addebat hypocrisin et calliditatem: h. e. armatus erat crudeli calliditate. et callida crudelitate Nam securos hilaresque a se dimittebat, et spe gratiae plenos, quos mox interfecturus erat, et quo contemptius hominum patientia uteretur, numquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronuntiavit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset, quam Principis lenitas. Unde Cornelius Tacitus de eo ait: Domi Nani natura praeceps in ira, et quo obscurior, eo irrevocabilior. Erat namque simulator pessimus.

Hypocrisian quoque suam atque adeo stupendam dementiam hoc ipso ostendit, quod Senatoribus convocatis praebuerit cenam sepulchralem, quam apparavit in plane atra domo, ubi sellae erant nudae. Hospites absque comitibus ingredi iubebantur, ad quamlibet columnam sepulchrum paratum cum lychno parvulo: inde ibant pueri, sed plane atri tamquam spectra, saltabantque: paulo post venit ipse Imperator, habebatque orationem de morte, ita ut miseri plane putarent sibi moriendum esse. Cum eos satis diu detinuisset, dimisit eos, sed additis peregrinis comitibus, paullo post sequuntur munera Imperatoris cum pueris iam bene lotis, qui donabantur simul Senatoribus. Xiphil.

IV. Ambitio et superbia.

I. Domitianus magnificos sibi arrogavit titulos, qui superbi hominis sutn characteres. Nam eo dementiae processit, ut statim ad Imperium evectus omnes titulos in se receperit, seque Consulem in sequentes annos decem perpetuos fecerit, et Censorem perpetuum, per omnes vitae annos. Xiphilinus.

II. Pari arrogantia, cum Procuratorum suorum nomine formalem dictaret epistolam, ita exorsus est. Dominus et DEUS noster sic fieri iubet. Undeinstitutum posthac, ne scripto quidem ac sermone cuiusquam aliter appellaretur. Sueton. §. 13. Unde Martialis poeta lib. 8. in fine in quit: Edictum Domini DEI nostri. Item Statius lib. 4. En hic est DEUS; Hunc iubet beatis pro se Iuppiter imperare terris.

III. Principatum adeptus etiam in Senatu iactare non dubitavit; se et patri et fratri Imperium dedisse, illos sibi redidisse.

IV. Statuas sibi in Capitolio non nisi aureas et argenteas poni permisit, ac ponderis certi.

V. Post duos triumphos Germanici cognomine assumpto, Septembrem mensem et OCtobrem ex appellationibus suis Germanicum et Domitianum transnominavit, quod altero suscepisset Imperium, altero natus esset. Suetonius §. 13.

VI. Illud quoque superbiae et crudelitatis signum est manifestum, quod Consiliarios suos audire noluerit. Nam mos hic superborum et Tyrannorum Principum fuit, qui, ut suarum crudelitatum ac libidinum auctorem haberent Senatum, quae fieri vellent, in Senatu proponi curabant: Id autem improbare capitale fuisset. Ista quidem vis est, non rogandi Senatum quae velit. sed cogendi. Ex quo Plinius Iunior in Panegyrico de Domitiano: Videmus, inquit, curiam elinguem, in qua dicere quod velles, periculosim, quod nolles, miserum esset: Quia unus solus censebat, quod omnes sequerentur. Traianum vero cum in ceteris omnibus, tum in eo maxime laudat, quod eo rogante, sententias libere dicere liceret, vinceret que sententia, non prima, sed melior. Bodinus lib. 3. de Republ.

V. Odium erga Artes liber ales et Literatos.

Domitianus insectatus est Philosophos atque Mathematicos, et plurimosinterfecit, reliquos urbe et Italia exegit, deposuitque humanitatem, quam simulaverat; plurimosque alios sub diversis praetextibus, vel in exilium eiecit, vel trucidavit. Nervam quoque ut Imperio insidiantem pepulit: et Apollonium Tyaneum, ut Nervaeamicum, comprehensum totondit, et vinctum in iudicium adduxit. Cum vero Philosophus illi non cederet, sed eius acta ridere pergeret, verecundia motus eum dimisit. Qui quidem celebrem illum versum dixisse fertur:

*ou) men/ me ktane/eis2, e)pei\ ou(/ toi mo/rsimo/s2 ei)mi.
id est:
Me non occides: nec enim hoc tibi fata dederunt.

Atque e vestigio evanuisse. Suidas.

Occasio huius odii erga literatos fuere praesagia Chaldaeorum, qui tragicum exitum ipsi praedixerunt, quibus ille valde commotus est. Cum enim Mathematicum quendam. nec in ficiantem iactasse se quae ex arte praevidisset, sciscitatus esset de exitu vitae suae, et affirmantem, fore, ut brevi laceraretur a canibus, interfici eum sine mora iussit. Sed ad refutandam artis vanitatem, sepeliri quoque eum accuratissime curavit. Quod cum fieret, evenit, ut repentina tempestate deiecto funere semiustum cadaver discerperent canes. Dio ait, iussisse Domitianum, ut vivus ille combureretur, sed admoto igni tantam imbris copiam subito defluxisse, ut rogus exstingueretur, in quo canes eum, cum vinctis a


page 543, image: s0615

tergo manibus reperissent, dilacerarunt. Hoc Domitiano cenanti cum relatum est, vehementierga literatos odio repletus est, metumque ferri in eo vehementer auxit.

Monitum.

Ita etiam nostra non tempora tantum, sed etiam iudicia hominum bonis artibas, ac literatis iniqua sunt. Nam ut nunc res fluunt, Domitiani edicto opus haud erit. Bonaeartes enim in exilium ibunt sua sponte. Tempora enim instare videntur, quibus brevi, non dicam pretium, sed vix vita erit bonis literis. Tenebrae et baibaries imminent, perque totius Europae nostrae campos sese diffundent. At non ita Magnates literas et literatos tractent; sed erga eos eu)ergr/tai sint et liberales, Imitentur alexandrum Magnum, qui quasi stipatus semper incessit doctissimis viris. Cuius erga Aristotelem pro descripta natura animalium, quam larga fuit munisicentia? Donavit namque eum octingentis talentis, h. e. 800000 te 400 coronatis; ut viri docti rationem ineunt. Plutarchus in vita Alexandri. Velleius Paterc. lib. 1. Philip. Camer. in Hor. sucis. Centur. 1. cap. 4. et Cent. 2. c. 55. In huius argumenti consideratione cum olim versaretur Martialis poeta, sic tandem exclamare non dubitavit, lib. 8, ad Flaccum:

Sint Mecaenates, non deerunt, Flacce, Marones,
irgilium que tibi vel tua rura dabunt.

VI. Rapacitas.

Domitianus operum atque munerum impensis et stipendio exhaustus, quod militibus adiecerat, animum ad rapinas convertit, nihilque pensi habuit, quin bona vivorum et mortuorum, quolibet et accusatore et crimine, praedaretur.

VII. Imprudentia.

Anno Christi 84. cum ingens vini fuisset copia, parum vero frumenti, Domitianus putans nimio cultu vini agros negligi; edicit, ne quis in Italia novellet, qut vites propaget; ii autem qui extra Italiam sunt, per totum Roamanum Imperium vineta ut succidant, et fiumentum in iis conserant. Revocavit tamen postea hoc edictum, cum famosi minacesque libelli saepius hac de re spargerentur. Suetonius. In quibus hi versus erant:

*kh)/|n me fa/lh|s2 e)pi\r)izan, o(/mws2 e)/ti karpoforh/sw,
*o(/sson e)pisp ei=sai *kai/sari quomen/w|.
hoc est:

Etiamsi me reoseris usque adradicem; tamen tantum adhuc fructus feram, quantum libaminis loco infundi fufficiat Caesari cum mactabitur.

VIII. Mala Conscientia.

Mala conscientia fuit digna sceleium ac flagitiorum eius poena. Nam etiam Imperator pavidus semper atque anxius erat, minimis etiam suspicionibus praeter modum commovebatur. Unde et port icuum, in quibus spatiari consueverat, parietes phengitelapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret, providebat. Nec nisi secreto atque solus plerasque custodias, recetis quidem in manu catenis, audiebat. Suctonius §. 14.

AXIOMA.

Tyranni omnia metuunt. Sicut pulchre dicitur Psalm. 53. vers. 6. Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. h. e. malum timoris causa. Nam Tyranni semper trepidant instar folii volantis, et fugiunt nemine persequente: sicut dicitur Levit. 26. vers. 36.

Exempla.

I. Dyonisius senior filio suo dicebat: Metum ac vim, item catervam iuvenum stipantium, immensum barbarorum satellitium, adamantina Regum esse vincula. Risit eundem Plato, qui cum vidisset ipsum aliquando multis cinctum custodibus: Quod tantum malum, inquit, fecisti, ut a tam multis satellitibus necesse habeas custodiri: Plutarch. in Dione.

II. De Ludovico XI, Galliarum Rege, memorabile refert exemplum Comineus. Hic Rex ipse spontaneis vinculis sese induit, inque maiori metu versatus est, quam illi, quos aliquando captivos detinuerat. Ita enim sese in arce quadam (cum neque alio unico, neque genero, neque filiae, neque ulli alii, totus suspicionibus et diffidentia obrutus, fideret) inclusit, et custodiis circumsepsit, ut, teste Cominaeo, velut oculato teste, nullus arctiori custodia coerceri potuisser, quam ille se se ipsum cohibuit. Cominaeus lib. 4.

Unde venuste et eleganter scribit Aelianus in histor. Animal. Tyrannos suibus esse similes, quas si quis tetigerit, protinus inclamare incipiunt; mortem scilicet somniantes, cum nec vellera habeant, nec lac, nec aliud quicquam praeter carnes: Sic tyranni omnia metuunt, scientes, quod sicuti sues, ita et ipsi omnem vitam debeant.

III. ACTA BELLIC A.

Quatuor expeditiones partim sponte susceptas, partim necessario per Legatos gessit. Unam adversus Dalmatas, alteram adversus Cattos, h. e. Hessos.


page 544, image: s0616

De qua Dion ita scribit: Prosectus in Germaniam, ne conspectis quidem hostibus, rediit, atque triumphum egit. Suetonius §. 8. Tertiam et quartam expeditionem suscepit adversus Dacos, quorum Rex erat Decebalus, qui Daciam et vicinas regiones tenuit ad Istrum, ubi nunc est partim Transylvania, partim Walachia. Virtus Decebali hisce verbis a Dione describitur: Erat, inquit, Decebalus in cognoscendis rebus hostium perspicax, et in agendo sollers, promptusque ad invadendum et regrediendum, si res ita postulabat. Noverat enim optime insidias facere, proelium committere, optime uti victoria, atque acceptam cladem ferre moderate. Tanta virtus cum fuerit Decebali, Romanos exercuit annos circiter 16. ac vix tandem a Traiano Imperatore victus est. Licet autem Domitianus adversus eum expeditionem susceperit, tamen ad hostes non accessit; sed abdidit se in lustra libidinum, multosque amicos intersici iussit. Cumque Caius missus contra Decebalum cum legionibus trucidatus esset. Domitianus, cum Decebalum armis vincere non posset, annui tributi pensitatione pacem emit, rediitque triumphaturus, et passim tropaea victoriae collocavit.

IV. ACTA ECCLESIASTICA.

Secunda Christianorum persecutio coepit sub Domitiano.

I. Iohannes Evangelista A. C. 90. a Proconsule in Asia vinctus, Romam missus est ad Domitianum, ibi in oleum igneum demersus est; ex quo cum evasisset salvus, in Patmum Insulam relegatus est: uti scribunt Tertullianus, Hieronymus, et Origenes. Vide Apocal. 1. v. 9.

II. DOMICILLA Imp. Domitiani ex Sorore neptis, ab eunuchis suis Nero et Achillaeo, qui a D. Petro quondam religionem Christianam edocti fuerant, Christianae fidei doctrinam perceptam casti pectoris inclusit penetralibus. Quae cum Aureliano Flavio, Clementis, Domitiani frarris, filio, nubere recusaret, (putans, se Christianam cum gentiliviro non bene cohabitare posse) in Pontiam Insulam pro confessionen ominis Christiani deportata, longum ibi martyrium duxit; et tandem a Luxurio Aureliani Imp. fratre, sub Traiano Imp. cum sacrificare idolis nollet, una cum suis famulis, in urbe Tarraccina, in cubiculo cremata est.

III. Domitianus in Iudaeos, eorumque occasione in Christianos, multiplicem crudelitatem exercuit. Nam Cletum et Anacletum Episcopos Romanos occidi iussit, quibus successit Clemens. Timothens quoque, Onesimus et Dionysius Areopagita, martyrii corona coronati sunt.

IV. Tres virgines Vestales, ob stuprum damnatas, vivas defodi iussit, et incestuosos in foro virgis usque ad necem caedi mandavit: Addidit autem praeterea duos viros, totidemque mulieres, altereos Graecos, alteros Gallos, eosque in foro Boario vivos defodit. Fuerunt hi procul dubio Christiani. Omnium enim incommodorum aut cladium hi putabantur causa. Si Tiberis, inquit Tertullianus, ascendit, si caelum stetit, si terra mota est, si fames, si lues; statim, Christianos ad leonem, etc. clamatur.

V. Cum Domitianus Iudaeos quoque ex regio Davidis genere conquiri ac interfici iussisset, et ad eum nepotes Iudae Apostoli, homines tenues et rusticani, adducti essent, non modo liberos esse dimisit, et tamquam viles homines contempsit; sed etiam persecutionem publicis rursus edictis sustulit. Egesippus l. 3. cap. 20.

VI. Iohannes Evangelista, cum fere per quinquennium in Patmo fuisser, Apocalypsin suam scribit, circa finem imperii Momitiani; teste Eusebio, et Irenaeo lib. 5.

Viri Celebres in Republ. literaria.

Tempore Domitiani Imper. viri doctrina praestantes et celebres suerunt sequentes: 1. Iuvenalis. 2. Martialis. 3. Valerius Flaccus. 4. Silius Italicus, Poetae. 5. Epictetus Philosophus, qui Senatusconsulto cum ceteris urbe Italiaque pulsus Hierapolin concessit, vitamque diu ibi produxit. 6. Cornelius Tacitus Historicus. 7. Iulius Solinus. 8. Quintilianus (quem Valla lumen Romanae eloquentiae vocat) ex Hispania venit, et primus Romae scholam publicam aperuit, et salaria e fisco accepit. 9. Apollonius Tyanaeusi Philosophus insignis. 10. Iosephus Antiquit. Iudaic. scriptor, opus suum de antiquitate absolvit A. C. 94. ut ipse testatur in fine, anno 13. Principatus Domitiani, anno aetatis suae 56, a captivitate Babylonica 700. ab excidio urbis Ierosolymae 24.

CAPUR III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o/*u*m*e*n*a.

I. Multiplex interitus Domitiani.

PRAESAGIUM.

I. Chaldaeorum. Chaldaei Domitiano adhuc adolescenti et genus et tempus interitus eius praedixerant. Igitur tanto magis Tyrannorum ultor metus eum torquebat. Cum enim mortis tempus a Mathematicis ipsi praedictum instare putaret,


page 545, image: s0617

porticus suas (in quibus deambulare solebat) Phengitico marmore, nti etiam parietes eius incrustavit, ut ei lapides illius fulgore velut in speculo, non minus eorum qui a tergo, quam qui a fronte se offerrent imagines, eodem tempore repraesentarentur. Fulgos. lib. 9. cap. 14, Verum ista adversus mortem sollertia inanis fuit.

II. Praesagium Procli. A. C. 95. Proclus quidam in Germania praedixit annum et diem, qua Domitianus mori debebat. Is captus ad Domitianum mittitur, a quo in vincula compingitur, donec dies illa designata praeteriisset. Sed Domitianus dicta die occisus fuit.

III. Dictum patris eius facetum. Pater eius Vespasianus quoque MDomitianum filium suum in cena quadam a fungis abstinentem palam irriserat, ut ignarum sortis suae, quod non ferrum potius timeret. Suetonius §. 14.

IV. Ipsius Domitiani Praesagium. Praecedenti die caedem suam ominatus dixit, se metuere, ne luna in Aquario se cruentaret, circa horam quintam sequentis diei. Sed sequenti die ipsi de horis inquirenti sexta pro quinta annuntiata est, et paulo post occisus est, adhuc ante meridiem. Factum hoc est die 18 Septembris; ut Scriptores unanimi consensus testantur.

II. Omnium erga eum invidia ac odium.

Tandem, cum MDomitianus cunctis invisus esset, omnes tum amici, tum liberti intimi contra eum conspirarunt. Cuius conspirationis socia quoque fuit coniux eius Domitia. Cum enim illa reperisset catalogum interficiendorum scriptum in pagella, in quo et ipsius et multorum amicorum et libertorum nomina scripta erant: re deliberata cum illis, liberti Domitianum interfecerunt.

III. Cornicis eloquium.

Ante pauculos quam occideretur menses, eornix in Capitolio elocuta est: *e)/s2ai pa/nta kalw=s2. h. e. Bene cedent omnia. Nec defuit, qui ostentum sic interpretaretur:

Nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix,
Est bene, non potuit dicere: dixit, Erit.

Nam sub Tyrannis numquam bene est; verum spes est, benefutu um. Nec enim Tyranni diu subsistere possunt. Ipsum quoque Domitianum ferunt somniasse, beatiorem post se laetioremque portendi Rei publ. statum. Sicut sane brevi evenit abstinentia et moderatione insequentium Principum, uti scribit Suetonius in Domitiano §. 13.

II. *t*a\ *p*a*r*h*p*o/*m*e*n*a.

Occisus est Domitianus in cubiculo inguina suffossus a Stephano Augustae procuratore, qui secretum eius colloquium petens, breemque gladiolum sinistro brachio occultas, manum tamquam fractam multis fasciis lanisque per aliquot dies ad avertendam suspicionem circumligaverat, eique libellum legendum tradiderat. Huic cum saucius repugnaret ac colluctaretur, septem vulneribus a libertis ceteris accurrentibus trucidatus est. Periit 14. Calend. Octobris, anno aetatis 45, Imperii 15.

III. *t*a\ *p*a*r*h*p*o/*m*e*n*a.

I. Cadaveris exportatio. Cadaver eius populari sandapila per vespillones exportatum, more gladiatorum.

II. Funeratio. Cadaver exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo praedio funeravit, et reliquias templo Flaviae gentis clam intulit, cineribusque Iuliae filiae Titi, quam et ipsa educaverat, commiscuit. Suetonius §. 17.

III. Militum indignatio, et Senatus exhilaratio. Mortem eius gravissime tulerunt milites, iisque, quos auctores caedis fuisse putarunt: unum genitalibus amputatis, et in os coniectis: alios duos uno ictu iugularunt. Contra Senatus eius morte adeo laetatus est, ut repleta certatim curia non sibi temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo acclamationum genere laceraret, omniumque imaginum, titulorum et memoriae eius abolitionem decerneret. Suetonius in Domitiano §. 23.

NOTA.

Tyrannis occisis, et libertate restituta, viri boni tripudiant, pessimamque eorum memoriam obliteratam cupiunt.

IV. Appollonii Thyanei exclamatio. Admiratione dignum est, quod de Appollonio Thyaneo, Pythagorico Philosopho et Mago insigni, Scriptores prodiderunt. Erat, inquit, Philostratus, (apud Laertium) Appollonius tunc Ephesi in Asia, et in foro forte ad populum orationem habebat. Hic primum haesitare et loqui remissius incipiebat, postea subito quasi attonitus exclamavit; Euge Stephane, inquit, percute Tyrannum, percute homicidam. Et paulo post: Bene est percussisti, vulnerasti, occidisti. Factum est hoc codem die et hora, qua Domitianus occisus est, etc.


page 546, image: s0618

XIII. IMPERATOR ROM. NERVA COCCEIUS.

CAPRUT I. DEORTV.

NERVA COCCEIUS in oppido Narniensi in Italia natus, ex nobili Sabinorum familia oridundus fuit, vir in militia clarus et illustris. Sext. Aurelius Victor.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

I. Nerva spectabili forma praeditus erat, sed senectute languenti stomacho imbecillior: attamen senectus corporisque languor virtutes animi non minuebant, sed potius splendidiores reddebant. Dio in Nerva §. 2.

II. ACTA POLITICA.

Circa acta Politica notanda sunt duo: I. Imperii occupatio. 2. Imperii administratio.

I. Imperii occupatio.

Domitiano exitiali Tyranno Nerva successit, vir in privata vita moderatus, et in militia clarus atque strenuus, qui senex admodum, operam dante Petronio secundo, praetorii Praesecto, item Parthenio, interfectoribus Domitiani, Imperator factus est. Eutropius in Brev. lib. 8.

Invitus autem et coactus imperium suscepit: cumque illud suscepisset, mox rumore orto, vivere atque affore Domitianum, perinde trepidavit, ut colore mutato, verbis amissis, vix consisteret. Sed a Parthenio confirmatus recepta fiducia ad sollenne delinimentum conversus est. Qui cum in curia a Senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Arrius Antoninus vir acer, eique amicissimus, conditionem imperantium prudenter exprimens, amplexus eum, gratulari se ait, Senatui ac populo provinciisque, ipsi autem nequaquam, cui satius fuerit malos Principes semper illudere, quam tanti oneris vim sustinentem, non molestiis modo et periculis subici, sed famae etiam inimicorum pariter et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumunt, si quicquam non extorserint, amici sunt ipsis quoque hostibus atrociores. Sextus Aurelius Victor.

AXIOM A.

Omnis bonos est onus.

Hinc Rex Alphonsus amico ac familiari cuidam suadenti, ut tranquille et voluptuose, dum posset, vitam ageret, nec corpus tot tantisque periculis obiectaret; respondisse fertur: Non temere a Romanis, illis quidem sapientioribus, Hororis templo Virtutis templum coniunctum esse, in quod nisi per virtutis templum introire nemini liceret. Quo insinuare voluerunt, ut mortales intelligerent, ad honoris fastigium non voluptatum via (quae deliciis atque illecebris affluens esset) sed virtutis, et illa quidem aspera et salebrosa, enitendum esse. Panormitanus in gestis Alph. lib. 1. Similiter Diocletianus adhuc privatus dicere solebat: Nihil difficilius esse, quam bene imperare. Id Flavius Vopiscus in Aureliano tradit se audivisse a patre suo, additque causam: Colligunt se, inquit, quatuor aut quinque simul ad decipiendum Imperatorem, consilium capiunt, dicunt, quid probandum sit, Imperator, qui domi clausus est, vera non novit: cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur, facit Iudices, quos fieri non oporteret: Amovet a Republ. quos debebat retinere, Ita bonus, cautus, et optimus venditur Imperator. At vulgus ad Imperatoris titulum satis esse putat nasci aut eligi: Nasci utcumque. Eligi emptis suffragiis, ac sollennibus ceremoniis confirmari. Vopiscus.

II. Imperii Administratio.

Nerva etsi senectute et corporis languore correptus esset; tamen in eo animi virtutes excelluerunt, ipseque bene et laudabiliter imperium administravit. Nam sequentes eius virtutes ab Historicis magnisice depraedicantur.

I. Modestia.

In initio imperii statuas aureas et argenteas sibi fieri vetuit, bonaque, quaecumque adhuc inventa sunt in palatio, restituit iis, quibus ea Domitianus per vim et iniuriam ademerat. Dion §. 2.

II. Liberalitas, et in pauperes benignitas.

Civibus Romanis, qui in summa vivebant egestate, agrum dedit ad mille quingentas myriadas drachmarum, eius agri emptione divisioneque quibusdam viris Senatorii ordinis impetrata.

III. Iustitia.

I. Iustitiae cultorem quoque se ostendit statim,


page 547, image: s0619

postquam Domitiano occiso ad imperii successionem vocatus fuit. Nam servos omnes, quos contra Dominos suos conspirasse invenit, ceu ingratos persidosque iussit occidi, ut exemplum omnibus illius ordinis constitueret, ne improbe contra eos coniurarent, quorum, servitutis iure, acerrimi propugnatores esse debebant.

II. Iuravit in Senatu, nullum e Senatoribus suo iussu interfectum iri, idque iusiurandum facta etiam coniratione contra se ratum fecit. Dio §. 2.

III. In Republ. nihil suo arbitrio unquam statuit, semper primarios viros consiliis suis adhibens. Multas leges sanxit, inter quas etiam haec fuit: Ne mares castrarentur. Quam Domitianus quoque ante tulerat. Item: Ne quis fratris vel sororis filiam uxorem duceret. Dio §. 2.

IV. Dignos potissimum ad honores evexit, nec benesicentia cuiquam bono defuit.

IV. Clementia et lenitas in Coniuratos.

I. Virginium Rufum, qui saepe Imperator appellatus fuerat, collegam in Consulatu assumpsit. Dio §. 2.

II. Calpurnium Crassum ex antiqua Crassorum familia, et alios nonnullos, qui contra eum coniuraverant, cum nondum resccirent patefactam esse coniurationem, in spectaculo iuxta se collocavit, iisque gladios tradidit in manibus, ut (sicuti dicebat) an satis acuti essent, inspicerent, quemadmodum id fieri solet: Revera autem ideo hoc fecit, ut eis ostenderet, sibi nequaquam curae, si vel in eodem loco statim interficeretur. Dio §. 3.

USUS.

1. Hinc videmus, quod bona conscientia sit murus aheneus, iuxta illud Poetae:

—— Hic murus aheneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

2. Mortis contemptus argumentum animi ab altiori sede venientis.

Exempla utriusque habemus hoc loco in Nerva Imperatore.

V. Aequitas et Civilitas.

Cum egeret pecunia, magnum numerum vestium, multaque vasa aurea et argentea, et reliquam supellectilem non modo de privatis suis, sed etiam de principalibus rebus, multa etiam praedia, multasque domos, atque in summa omnia, praeter ea, quae necessaria erant, vendidit. Dio §. 2.

VI. Morum integritas.

Nerva usque adeo bonus Princeps fuit, ut aliquando dicere ausus sit: Se nihil fecisse, quo minus posset, deposito Imperio, privatus tuto vivere. Cum quo congruit Symbolum eius, quod tale est:

Mens bona regnum possidet.

Quod desumpsit ex Seneca in Thyeie:

Mens regnum bona possidet.
Rex est qui metuit nihil.
Hoc regnum sibi quisque dat.

Erasmus Michael in suis Caesaribus ita reddidit:

Caesaris haec vox est Nervae: se Romula tali
Sceptra quidem et fasces sustinuisse manu:
Ut nihil borrescat privatam ducere vitam,
Et nihil insidias pertimuisse velit.

Cum quo congruit vox praeclara Eberhardi I. Ducis Wyrtenbergici. Cum enim, in Comitiis Wormatiensibus apud Vangiones habitis, singuli Principes singulas regionum suarum laudes depraedicarent, et unus de vini copia, alter vero de vi argenti maxima gloriarctur: Eberhardus hoc nomine se beatum praedicabat, quod tutus in gremio cuiusvis subditorum vel inermis dormire possit. Pulchrum et venustum tanti Principis dictum! Namque Iustitia et Beneficentia Principis, fidem atque benevolentiam parit multitudinis: benevolentia fidesque caritatem: caritas securitatem: securitas Imperii diuturnitatem. Quarum rerum omnium comes est immortalis gloria. Contra autem iniustitia et saevitia gignit metum: metus odium: odium insidias: insidiae interitum. Quas res perpetua comitatur infamia.

VII. Paterna Providentia.

Cum autem Nerva propter senectutem contemptui esset militibus, conscendit in Capitolium, et Marcum Ulpium Traianum in filii locum adoptavit, hisce unus verbis: quod felix faustumque sit Senatui, populoque Romano, mihique ipsi; M. Ulpium Nervam Traianum Principem facio, eumque adopto, Caesarem appello. Postea Imperii insignia ei misit in Germaniam, quam ipse tamquam Proconsul tunc temporis obtinebat, eumque hoc versu Homerico ad Imperium cohortatus est:

Telis Phoebe tuis lacrimas ulciscere nostras.

Itaque Traianus, quamquam Nervae propinqui non deerant, tunc Caesar ac postea Imperator factus est. Qua adoptione (ad quam accessit etiam Senatus consensus, optime de Romano Imperio promeritus est. Quoniam ille coniunctionem sanguinis postposuit publicae utilitati. Neque etiam cum deterruit, quod Troianus non esset Italus vel Italicus,


page 548, image: s0620

sed Hispanus; quodque ante eum nemo alterius nationis Imperium Romanum obtinuisset: censebat enim virtutem cuiusque, non patriam, existimari et ponderari oportere. Dio in Nerva §. 3.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Nerva Imper. iniuste damnatos sub Domitiano restituit, et ex exilio revocavit, vetuit que edicto, neliceret in Christianos saevire, aut sectae Iudaicae quempiam insimulare: et sycophantas quosdam occidi iussit, A. C. 96.

II. IOhannes Evangelista circa hunc annum ex Patmo suo Ephesum rediit, ubi post reditum annos quatuor vixit, et Ecclesias in Asia gubernavit. Reditum eius Deus illustri miraculo ornavit. Quia Drusiana, quae efferebatur, cum Iohannes urbem ingrederetur, per eum vitae restituta est. Eusebius, Nicephorus et Suidas.

III. Dionysius Areopagita eodem anno in Galliis prope Parisios martyrio coronatur. Trithemius.

IV. Iohannes Evangelista rogatur A. C. 97. ab Episcopis Asiae, ut Evangelium scribat, quo refutentur Cerinthus, aliique Haeretici. Et annuit quidem Iohannes; voluit tamen ut ieiunium propter hanc rem Ecclesiis indicerent, et pro felici successu Deum deprecarentur. Hieronymus in praefat. in Matth.

CAPUT III. DE EGRESSV.

NErva non multo post adoptatum Traianum, quoniam parum prospera valetudine utebatur, stomachi dolore mortuus est, anno aetatis 66, Imperii anno 1, mense 4, die 9. Corpus eius Augusto honore delatum, insepulchro Augusti reconditum est. Dion §. 3 Eo die, quo interiit, solis defectio facta est. Sext. Aurel. Victor.

ELOGIUM.

Nerva Imper. fuit vir probus, iustus et integer. Apollonius Thyaneus apud Philostratum ait: Se numquam ridentem, numquam ludentem eum vidisse.

Ausonius hoc epigramma de eo fecit:

Proximus ex stincto moderator sceptra Tyranno
Nerva senex, Princeps nomine, mente parens.
Nulla viro soboles, imitatur adoptio prolem,
Quam legisse iuvat, quam genuisse velit.

AXIOMA OECONOMICUM.

Annus 100 fatalis est Principum familiis. Eo enim anno familiae, deficientibus successoribus, intereunt: aut dignitatem pristinam a parenribuo ortam amittunt.

Exempla.

Ita centesimo anno ab eo tempore, quo Monarchia Romanorum sub Augusto Caesare coepit, imperium Romanum coepit regi per extraneos Principes, et translatum est illud Axioma et decus imperii primum ad Nervam, Traianum, Hadrianum, Hispanos, aliosque. Vide plura exempla apud Petrum Gregor. Tholos. lib. 21. de Republ. cap. 5.

XIV. IMPERATOR ROM.

M. ULPIUS TRAIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

ULPIUS TRAIANUS natione Hispanus fuit, ex urbe Tudertina oriundus: Ulpius ab avo dictus: Traianus a Traio paterni generis auctore, vel de nomine Traiani patris sic appellatus. Sextus Aurelius Victor.

NOTA.

Primus hic ex peregrinis, h. e. extra Italiam natus, Imperator factus est. Hactenus enim Romae vel in Italia nati: deinceps peregrini ad gubernacula imperii sederunt. Adeo ut recte dictum sit: Romam virtute externorum crevisse. ut inter Reges quoque Romanos Tarquinius Priscus olim peregrinus fuir. Et recte sentiebat Cocceius Nerva, cum hunc Traianum adoptaret; virtutem cuiusque, non patriam, existimari et ponderari oportere. Dio in Nerva §. 3.

CAPUT II.

DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

Traianus egregia forma praeditus erat. Nam ita Plinius in Panegyrico de eo scribit: Iam proceritas corporis, iam honor capitis, et dignitas oris, longe lateque Principem ostentant.

II. ACTA OECONOMICA.

I. Uxor eius fuit POMPEIA PLOTINA, femina sanctissima, (uti a Plinio iuniore vocatur) h. e. modestissima atque optima. quod vel inde patet. Nam cum post Traiani electionem primum in Capitolium iret, multique essent, qui Imperii felicitatem omnibus modis ei precarentur, adhuc in gradibus, unde ab omnibus conspici et exaudiri posset, ad populum circumfusum conversa: Talis, inquit, hucingredior, qualem me exire cupio. Quo


page 549, image: s0621

dicto innuere voluit, se non minus in Imperio, quam cum extra Imperium esset, omnibus optime velle. Unde sic se in Principatu gessit, ut omnino iusta reprehensione caruerit. Xiphil. in vita Traiani.

II. Saepe etiam maritum hortata est, ne provincias a procuratoribus suis divexari pateretur. Cui ille obtemperans, graviter in improbos illos fisci lienes invectus est. Nam ut, crescente in corporibus humanis liene, reliqui artus contabescunt: ita fiscum per similitudinem vocabat lienem; quod turgente Principis sisco, reliqua civitatis membra marcescant et aegrotent. Unde Plinius in Panegyrico ad Traianum praeclare inquit: Quae gloria tua est praecipua, saepe vincitur fiscus: cuius mala causa numquam est, nisi sub bono Principe. Pulchrum hac de re exstat emblema apud Alciatum, quod tale est:

Humani quod splen est corporis, in populire
Hoc Caesar fiscum dixerat esse suum.
Splene aucto veliqui tabescunt corporis artus:
Fisco aucto arguitur civica pauperies.

Regula Vitae.

Recte et venuste Cicoro l. 1. Offic. scribit: In rebus prosperis, et ad voluntatem nostram fluentibus, superbiam magnopere sastidiamus, arrogantiamque fugiamus. Nam ut adversas, sic secundas res immoderate ferre, levitatis est. Praeclara est aequabilitas in omni vita, et semper idem vultus, eademque frons.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperiioccupatio.

Nerva Imp. Traianum adoptavit et Caesarem creavit: quod Senatus Romanus approbavit, uti in histor. Nervaediximus. Decretum de adoptione, et insignia Imperii, a Nerva et Senatu ad se missa, accepit in urbe Colonia Agrippina, Et tum agebat annum aetatis 42. Quo tempore vigor corporis et animi maxime floret, neque adolescentiae impetu se efferens audacius, neque senili tarditate languescens.

Praesagium Imperii eius.

Antequam Imperium adipisceretur, per quietem somnium habuit: vidit virum iam grandem natu, veste purpurea et corona ornatum, et ab eo in sinistram partem iuguli sui, post in dextram, annulo signum imprimi. Dio in vita Traiani §. 1.

Omen felicis gubernationis.

Omen vero felicis gubernationis habitum fuit, quod cornix Imperium eius adveniens, e fastigio Capitolii denuntiaucrit, Atticis verbis clamans: *e)sai pa/nta kalw=s2. Omnia bena erunt. Sextus Aurelius in Traiano.

II. Imperii administratio.

Imperium ita administravit, ut eum omnibus Principibus merito praeferri scribat Eutropius. Nam iste talem (ut cum Sext. Aurelio Victora loquar) se Rei publicae praebuit, qualem vix aegreque exprin mere valuerunt summorum virorum miranda ingenia. Nam cum duo sint, quae ab egregiis Principibus exspectentur, sanctitas domi, et in armis fortitudo, et utrobique prudentia: Certe tantus in eo erat maximarum rerum modus, ut quasi temperamentum quoddam virtutes miscuisse viderentur Nam suam salutem sibi invisam affirmabat, si non esset cum salute Rei publ. coniuncta; uti Plinius in Panegyrico ait.

Hinc tale Symbolum usurpavit:

Qualis Rex, talis Grex.

Cum quo congruit dictum Syracidis c. 10. v. 2. Qualis est iudex populi, tales sunt ministri eius: Et qualis est Rector civitatis, tales et habitantes in ea. h. e. Subditi Magistratus sui ingenium plerumque imitantur.

Quod Symbolum Traiani intelligi potest dittw=s2.

I. *genikw=s2, sive in utramque partem. Nam sit plerumque, ut Princeps exemplo suo trahat subditos. Quorum non animis olum, sed oculis etiam eum servire oportet. Nam Principis vita censura est, secundum Plinium. Et Isocrates inquit ad Nicoclem: Totius civitatis mores ad exemplum Magistratuum conformantur. Similiter Cicero libro 1. Famil. epist. 9. inquit: quales in Republ. Principes, tales solent esse reliqui cives. Et Claudianus pulchre canit:

—— Totus componitur orbis
REgis ad exemplum: nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, quam vita regentis.
MObile mutatur semper cum Principe vulgus.
Scilicet in vulgus manant exempla regentum.
Utque Ducum lituos, sic mores castra sequuntur.

II. *ei)dikw=s2. Sic Symbolum illud usurpari potest.

I. De imitatione virtutum. Sic Principes prudenti gubernatione non tantum prosunt Rei publsed exemplo etiam suo mores civium emendant; sicut Seneca in Thyeste act. 2. sq. 1. pulchreait:

Rex velit honesta; nemo non haec eadem volet.


page 550, image: s0622

Cum quo congruit venustum Ovveni epigramma ad Iacobum Angliae Regem:

O quanta exempli generoso in Principe vis est!
Tu vitando vetas, tu faciendo iubes.
Princeps principium motus: Rex regula vitae.
Cir cumfert caelum sidera; Rex populum.

2. De contagio vitiorum. Nam ita Salomon, Proverb. 29. 11. inquit: Princeps qui audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Nam si vitia concipiunt Principes, ea plerumque in civitatem infundunt: neque obsunt quod solum ipsimet corrumpuntur; sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato nocent. Huc pertinet clegans dictum Ciceronis lib. 3. de Legibus. Non tantum mali est peccare Principes (quamquam hoc est magnum per se ipsum malum) quantum illud, quod permulti imitatores Principum exsistunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam remporum, qualescumque summi civitatis viri suerunt, talem civitatem fuisse: Quaecumque mutatio morum in Principibus exstiterit, eandem in populo secuturam. Huc pertinet pulchrum epigramma Ovveni, cuius titulus est Aulicismus.

Arrisit tibi Rex? ridebit et assecla magni
Regis: ut ad motum corporis umbra movet.
Perfricuit frontem Rex? Aulicus ilico vultum
Contrahit, ut, cum sol occidit, umbrafugit.

Virtutes Traiani speciales.

I. Iustitia.

Sextus Aurelius Victor ita de eo scribit: Traianus iustitiae ac iuris humani divinique, tam repertor novi, quam inveterati custos fuit. Haecille. Unde tantum innocentiae suae fidebat, ut praefecto militum praetorianorum, Sabuzano nomine, cum eum creaverat, gladium, quo accingi eum oportebat, nudum porrigens dixerit: Accipe gladium, quem pro me, si bene atque ratione imperavero, distringes: sin minus, eo ad interitum meum utere.

OBSERVATIO.

Usus GLADII duplex est, 1. Politicus, vel Iudicialis. Sic gladius est insigne iustitiae: sicut D. Paulus inquit ad Rom. 13. 4. Magistratus DEI minister est, tibi in bonum. quod si feceris id quod malum est, time. Non enim frustra gladium gestat. Unde patet, quod Gladius Magistratui a DEO concessus, sit publica potestas et auctoritas gladium stringendi ad bonorum defensionem, et malorum coercitionem. Hinc etiamnum usitatum est, ut in publicis sollennitatibus Gladius evaginatus Imperatori et Regibus praeferatur: quod symbolum est iustitiae, ut terror sontibus incutiatur, et insontes sciant, se sub protectione summi Magistratus ab iniuria et violentia sceleratorum tutos esse.

Huc pertinet venustus et elegans Dialogismus.

Quae DEA? Iustitia. At cur torvo lumine spectas?
Nescia sum flecti, nec moveor pretio.
Unde genus? Caelo. Qui te genuere parentes?
Mi Modus est genitor, clara Fides genitrix.
Aurium aperta tibi cur altera, et altera clausa est?
Una patet iustis, altera surda malis.
Cur gladium tua dextra gerit, cur laeva bilancem?
Ponderat haec causas; percutit ille reos.
Cur sola incedis? quia copia rara bonorum est.
Haec referunt paucos saecula Fabricios.
Paupere cur cultu? Semper iustissimus esse
Qui cupit, immensas nemo parabit opes.

II. Est Polemicus et militaris. Sic Gladius est insigne fortitudinis heroicae. Et hoc respectu etiam Magistratui a Deo concessus est gladius pugnandi pro aris et focis, h. e. pro religione et pace, ut subditi sint tuti adversus publicam latronum Rem publ. infestantium violentiam. Ita Gideon sextus iudex in Israel, in proelio contra Midianitas milites suos clamare iussit; Gladius Iehovae, et Gideon. Luth. Hie das Swert des Herren/ und Gldeons. Iudic 7. 20.

Similiter C. IUlius Caesar in heroicis Gabriel. Simeon. Symbolis pingitur stans super globum mundi, sinistra tenens librum, et dextra gladium, cum hac inscriptione: Ex utroque Caesar. Qua pictura adumbaratur, hisce duobus, nempe Literis et armis, Caesarem Imperium acquisivisse, acquisitumque conservasse.

II. Magna erga Senatum reverentia.

Senatum in summo honore habuit, et sine eius consilio nihil fecit: unde et a Senatu hic ei honos habitus est, ut Princeps optimus nominaretur. Et acclamari deinceps in Imperatorum sequentium electionibus solitum fuit, Augusto felicior, et Traiano probior.

III. Humanitas.

Traianus erga omnes erat humanissimus. Nam supra modum laudanda est vox eius graphica, qua amicis incusantibus, quod parum memor Imperatoriae Maiestatis nimium esset omnibus


page 551, image: s0623

expositus, respondit: Talem praestabo me Imperatorem privatis, qualem optarem ipse privatus. Erasmus l. 8. Apophth. Ita Traianus milites in bellis saucios ipse curabat, et cum ligandis vulneribus fasciae multis deessent, nesuae quidem vesti pepercit, sed in laciniis conscissam illis divisit.

IV. Comitas et affabilitas.

Haec virtus in admissione hominum et colloquio cum iisdem consistit. Laudabile vero semper Principibus, faciles interpellantibus aditus praebere, nec de occupationibus causari, ut olim Ausonius dicebat.

Quam virtutem unice amavit Traianus, vere optimus, de quo Plinius: Nulla apud eum in audiendo difficultas, nulla in respondendo mora: audiuntur statim, dimittuntur statim.

V. Liber alitas.

Erga Doctos adeo liberalis et munificus erat, ut Iuvenalis de eoscripserit:

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum:
Solus enim tristes hac tempestate Camenas
Respexit.

Similiter Plinius Iunior in Paneg. Traiani inquit: Quem honorem dicendi Magistris? quam dignitatem spientiae Doctoribus non habes? Ut sub te spiritum et sanguinem, et patriam receperint studia, quae priorum temporum immantias exilio puniebat.

Etiam in AMICOS liberalis erat, cum quibus, fi vitae conditione par esset, societatibus fruebatur. Saepe nonnullorum ignorantium domos ingressus est, cum eis ad cenam accumbens.

Romae repertum marmor in foro Traiani his characteribus insig nitum: Potentissima dos in Principe liberalitas atque clementia. Marlor. in Topog. lib. 5. c. 52.

VI. Prudentia et modestia.

Prudens et modestus fuit, quod libertatem sententias dicendi consiliariis suis concesserit. Plinius Iunior in Panegyr. de Domitiano ita conqueritur. Videmus, inquit, curiam elinguem, in qua dicere quod velles, periculosum; quod nolles, miserum esset. Quia unus solus censebat, quod omnes sequerentur. Traianum vero cum in ceteris omnibus, tum in eo maxime laudat, quod, eo rogante sententias, libere dicere liceret, vinceretque sententia non prima, sed melior. Bodinus de Republ. lib. 3. pag. 392.

VII. Magnificentia.

Traianus incredibili magnificentia exstruebat publica aedificia, vias et porticus.

A. C. 114. Forum Traiani cum columna perfectum est; ut inscriptio indicat. Monumentum autem positum suit, ut palam sieret, quantae altitudinis mons et locus tantis operibus sit egestus.

A. C. 116. Portum Anconae suis sumptibus instauravit, ut tutior esset navigantibus, Ideo hoc anno monumentum ipsi positum. Onuphrius.

VIII. Constantia in servanda Amicitia.

Traianus amicos suos, et vivos, et defunctos benigne amplexus est. Licet enim Sura (qui fide et amicitia cum Traiano coniunctus fuit) saepe apud eum ab invidis et inimicis accusatus esset: nihilominus tamen domum eius etiam non vocatus ad cenam venit, dimissaque custodia Medicum Surae primum omnium ad se vocavit, eique suos oculos tractandos et curandos permisit. quo facto tonsorem eiusdem venire iussit, qui mentum Imperatoris rasit. Nam haec vetus consuetudo civium Romanorum ac Principum fuit, et Aelius Hadrianus Traiani successor primus barbam nutrivit. Posthaec Traianus cenavit lotus, posteroque die amicis suis, qui Surae maledicere semper, eumque calumniari consueverant, respondit: Si me Sura interficere voluisset, certe heri me interfecisset. Hunc Suram post mortem Traianus affecit publica sepultura, eique statuam collocari iussit. Dion in Traiano, §. 1.

Similiter Marcellum adeo dilexit, ut ipsi imperium et provincias commendaret, si fatale quid sibi accidisset. Spartianus.

IV. ACTA BELLICA.

Traianus quinque potissimum gessit bella.

Bellum I. contra Germanos.

Primum bellum gessit contra GERMANOS: quos cum repressisset, et Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxisset; inde Germanitus dictus est.

Bellum II. contra Dacos.

Secundum bellum gessit contra DACOS. Cum quibus acerrimo conflixit praelio. Quo plurimi quidem hostium caesi et victi sunt; tamen etiam apud Romanos tantus vulneratorum numerus fuit, ut decssent lintea, quibus vulnera obligarentur.


page 552, image: s0624

Quare Traianus suam superllectilem ad hanc rem distribuit. Dion. §. 2.

Traianus insequitur Decebalum Dacorum Regem, et ad Regiam ipsuius tandem pervenit, ubi iterum victoria potitur. Decebalus statim legatos ad eum mittir, qui pacem petant. Pax confecta, atque Traianus Romam reversus, de DACIS triumphavit. Unde Dacicus appellatus est. Quorum titulorum Iuvenalis Satyr. 6. meminit:

Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.

Cum autem Decebalus in Dacia multa contra foedus faceret, et socios populi Romani depraedaretur; Traianus ipse contra eum proficiscitur. Utque commodius bellum cum Dacis gerere posset, pontem ingentem in Danubio ingenti sumptu aedisicat, qui habuit pilas e lapide quadrato 20. Et ponte perfecto, in Daciam venit, hostesque magno praelio vincit. Decebalus cum regiam et omnem suam ditionem in potestatem Romanorum venisse videret: ne vivus caperetur, mortem sibi ipsi conscivit. Traianus etiam thesauris Decebali potitus. in flumine Sargetia desossis; quos per captivos quosdam ibi absconderat, captivis istis postea interfectis. Inde pontis aedificati fornices abicit, atque in Daciam colonias deducit. Dion in Traiano §. 4.

Bellum III. contra Armenios.

Traianus Dacia in provinciam redacta, tertium bellum gessit cum Rege ARMENIORUM, qui insignia regni ac diadema regium a Parthorum Rege, quasi illi subiectus, sumpsisset. Ingresso autem Armeniorum ac Parthorum fines, multi Satrapae earum regionum cum muneribus ei occurrerunt. In quibus equus erat edoctus prioribus pedibus procidendo adorare, ac caput pedibus submittere gestu supplicantium. Regi Armeniorum regnum ademit, et Armeniam in provinciam redegit, limitemque Orientalis Imperii ab Euphrate ad Tigrim amnem protulit. Unde a Senatu Romano magnis honoribus affectus, atque Optimus cognominatus est. Dion. §. 6.

Bellum IV. fuit Parthicum.

Ex Armenia Traianus contra Parthos profectus Euphratem fluvium ponte iunxit, eumque, frustra resistentibus Barbaris, traiecit, et Assyria devicta ad Babylonem usque penetravit. Quam ob causam Parthicus a senatu appellatus est. Dion. §. 6.

Bellum V. fuit Iudaicum.

Iudaei A. C. 114. sub Traiano iam sene et in Assyria bellum gerente seditiones excitarunt. Nam in Cyrene Romanos et Graecos sine discrimine obtruncarunt ad ducenta et viginti hominum milia, nec caede contenti, humanis carnibus reliquos vesci coegerunt, occisorumque intestinis stillanti adhuc sanguine cincti, pellibus vero eorundem obvoluti, multos a vertice serris dissecuerunt medios, multos bestiis laniandos obiecerunt, alios digladiari inter se iusserunt. In Cypro Duce Artemions circiter ducenta et quadraginta milia hominum trucidata. Et huiusmodi caedes per universum fere terrarum orbem factae sunt. Contra hos autem seditiosos Iudaeos Traianus complures misit Duces cum exercitu, nempe Marcium Turbonem, Lucium Quietum, et alios, eosque profligavit, innumerabilemqueillorum multitudinem ferro necavit: Uti scribunt Dio, Xiphil. et Nicephorus.

Legem postea tulit, ut Iudaeo capitale esset, si in Cyprum venisset, sive casu, sive vi, sive errore eo deferretur.

Anno Christi 115. Iudaei etiam in Mesopotamia, cum tumultuarentur, multis milibus caesis domantur: siec contra eosdem in Aegyptum Marcus Turbo mittitur, qui infinitas Iudaeorum copias delet. Xiphilinus, et Dion in Traiano, §. 20.

Hic furor Iudaeorum eo magis mirandus est, quod recens adhuc erat memoria excidii Ierosolymitani. Nam a secundo Titi anno ad Traianum Imp. sunt tantum anni 34.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Viri Ecclesiastici.

I. Iohannes Evangelista anno Christi 99. Evangelium suum scripist. Hieron. Et A. C. 100. Ephesi placide in Domino obdormiit, anno aetatis 89. vel 91. uti Eusebius scribit, et Hieronymus. Ita mors beata S. Iohannis Evangelistae primum Christi centenarium clausit.

II. Successit ipsi Onesimus iPauli Discipulus in Episcopatu Ephesino; ut habet Egnatius epist. 16.

III. Anacletus A. C. 101. si vera Baron. scribit, Papa Romanus constituitur, die 3 Aprilis. Hic primus vetuisse dicitur, ne sacerdotes vel reliqui sacris initiati barbam aut comam nutrirent. Polydorus Virgilius.

II. Haeretici.

I. Papias Discipulus Iohannis Evangelistae Episcopus Hierapolitanus, vir magnae auctoritatis,


page 553, image: s0625

sed sectae de millenario, sive regno terreno piorum in terris per mille annos auctor. Eusebius.

II. Lucianus Sophista A. C. 104. blasphemus ille contionator fuit primum Antiochiae, post defecit ad gentiles, et tandem laceratus est a canibus: uti Suidas habet. Quamquam, si scripta eius attendas, videtur 70 annis posterior.

III. Martyres.

Traianus Christianos persecutus est. Circa quam persecutionem notanda sunt quinque: 1. Ordo. 2. Origo. 3. Persecutionis descriptio. 4. Duratio, et 5. Mitigatio.

I. ORDO.

Tertia haec fuit Christianorum persecutio. Prima facta est sub Nerone, quae Romae ab illo instituta est anno Christi 65. Secunda sub domitiano, A. C. 96. Tertia sub Traiano, A. C. 108.

II ORIGO.

Origo huius persecutionis fuit duplex.

I. FALSA PERSVASIO. Quia putavit TRaianus, se cultum praestare DEO, si Christianos persequeretur: sicut Christus Salvator noster praedixit. Iohan. c. 16. v. 2. Nam unam in IMperio Romano religionem esse debere praetexens, Christianos avitae religionis hostes haud ferendos statuit: uti etiam hodie Iesuitae hostes religionis verae perniciose docent.

II. PRAVA CONSILII SUGGESTIO. Nam sacerdotes Idololatrici subdole ei suggerebant, numerum Christianorum indies magis magisque crescere, et nisi omni conatu studioque opprimerentur, fore, ut tandem seditionem excitarent, ingensque damnum Romano IMperio inferrent. Egesippus in histor. Eccles. lib. 3. cap. 26.

III. PERSECUTIONIS DESCRIPTIO.

Horrenda haec sub Traiano Imp. fuit Ecclesiae persecutio. Quia ubique locorum sine ullo discrimine vel sexus vel aetatis, omnes qui Christum profitebantur, ad lanienam rapti et interfectisunt. Interquos fuerunt,

I. Simon Cananaeus, cognomento Iudas, patre natus Cleopha, Iosephi fratre, matre Maria, quae vocatur Cleophae, frater Iacobi Episcopi, cognomento Iusti, dissipatione facta Apostolorum, in Aegypto et Persia Euangelium praedicavit. Post obitum Iacobi in Episcopatu illi successit, functus Episcopi officio plus 40. annis. Vixit annos 20. supra 100. Multis suppliciis afflictus est per multos dies, et tandem cruci affixus, accusatus, quod esset ex genere Davidis, et Christianus. Vide Hieronymum in Catalogo Martyr. Euseb. l. 3. c. 32.

II> IGNATIUS Iohannis Euang. et Apostoli Discipulus, Antiochenae Ecclesiae Episcopus, anno Traiani secundo vinctus Romam mittitur: ibique cum fidem Christi abiurare nollet, Caesarisque superstitionem reprehendere non desineret, post varia tormenta, cum nihil de constanti decentique sententia remitteret, leonibus immanissimis obiectus; martyrio defunctus est. Adeo autem bestiarum rugitum non exhorruit, ut eo audito exsultante voce et triumphante animodiceret: Frumentum Christi sum, et dentibus bestiarum molor, ut purus panis Christi reperiar. Fruar bestiis mihi paratis, quas opto truculentiores mihi inveniri: eas et blanditiis demulccbo, ut crudelius medevorent: et illae si nolint, ego vi eas adigam. Nunc incipio Discipulus Christi esse; Facessat a me rerum omnium sive visibilium sive invisibilium admiratio, ut Iesum Christum assequar. Omnia suppliciorum genera a Diabolo excogitata in me coacerventur, ut Iesum Christum duntaxat adipiscar. Eusebius lib. 5. c. 30. Nicephorus lib. 3. cap. 39.

Idem. Id solum peto mihi, ut vires et intus et foris suppetant, ut non modo dicam, sed et velim; ut non solum dicar Christianus, sed et inveniar. Christianus cum odio habetur a mundo, diligitur a DEO. Melius mihi emori propter Christum, quam imperare finibus terrae. Vita sine Christo mors est. Meus amor crucifixus est. Non est in me incendium, quidpiam ameans, sed aqua viva, saliens in me, intus dicit mihi: Veni ad Patrem. D. Lodovicus Rabus, lib. 11. Martyr. pag. 219. scribit, quod Ignatius, a tortoribus valde excanificatus, animosus constansque permanserit, mediosque inter cruciatus nomen IISV semper invocaverit. Cum autem illi cum interrogarent: Quare hoc nomen Iesu tam saepe nominaret, et quodnam inde levamen haberet? Laeto hilarique vultu ille respondit: Nomen hoc cordi suo inscriptum esse, ideoque numquam eius oblivisci posse. Recte dixit. Nam

Iesu dulcis memoria Dat vera cordis gaudia.
Iesu/der süsse Name dein
Im Tod erquickt die Seele mein.

Cum autem mortuus esset, pectus eius dissecuerunt, cor eius exemerunt, illudque aperuerunt, nomenque IESV aureis literis ei inscriptum invenerunt. Quo viso, multi ab idololatrica religione ad Christum conversi sunt.

III. Martyrium quinque Virginum. Traianus Antiochiae quinque Virgines fidem Christi palam profitentes combussit, et ossibus earum ad


page 554, image: s0626

summum combustis, cineribusque aeri commixtis ahena quaedam alique vasa inde consici curavit, eaque publico lavacro, quod ibi magnificentissime construxerat, dicavit. Verum quicumque eo loturi ingrediebantur, simul atque calidas aquas attigissent, caligine simul et vertigine correpti, cum impetu inde procurrebant, et concidebant. Causa vero eius mali cognita, Traianus, ut alia ex aere puro vasa pararentur, mandavit; Priora autem illa in fornacibus conflata, in quinque transformavit Statuas, easque virginum combustarum forma et habitu ante fores balnei collocavit. Nicephorus lib. 3. c. 23.

IV. Phocas in Ponto Ecclesias gubernans, cum Neptuno sacrisicare nollet, in ardentem caminum coniectus, deinde in ferventes aquas demersus, ad Christum relicta hac aerumnosa vita commigravit.

IV. DURATIO.

Haec persecutio Christianorum sub Traiano Anno Imperii eius IIincipiebat, et usque in septimum annum se extendebat.

V. MITICATIO.

Mitigata tandem Imperatoris saevitia est per PLINII II Epistolam A. C. 110 Hic enim cum Proconsul in Bithynia esset, et in Magistratu suo multos Christianos interfecissetk multitudine et constantia eorum perterritus, epistolam ad Traianum misit, in qua describit Christianos, petitque se instrui, quomodo contra eos agendum sit, cum nemini noceant, scelera prohibeant, et suo Christo in coetibus antelucanis tantum hymnos cantent. Traianus rescripsit: Inquirendos Christianos non esse, accusatos et oblatos puniendos esse. Orosius, et Eusebius l. 3. Qui subiungit: Resedit quidem fervor persecutionis: hostibus tamen piorum magna oblata est nocendi occasio Tertull in Apolog. taxat edicti Imperatorii absurditatem in hunc modum: Rescripsit Traianus, Christianos inquirendos non esse, oblatos vero puniti debere. O sententiam necessitate confusam! negat inquirendos innocentes, et mandat puniendos ut nocentes; parcit et saevit, dissimulat et animadvertit. Quid te ipsum censura circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur. In reos Maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est. Solum Christianum inquiri non licet, offerrilicet: Quasi aliud actura esset inquisitio, quam ablatio? Et ibidem ait: In Christianus nomen damnari et pu8niri; non crimen aut scelus: Solum nomen innocuum, hominibus innocuis, esse pro crimine propter quod plectantur.

Similiter cum Tiberianus Syriae Praeses A. C. 116. ad Traianum retulisset, se non parem esse Christianis occidendis, qui ultro supplicia appeterent, mandavit Traianus, ut ab iis abstineret.

IV. Viri in literis celebres.

I. Traianus fuit re et usu magis doctus, quam praeceptione diligentiori, qualis in Oratoribus requiritur. Ita enim vim eruditionis callebat, atque ex eius praescripto agebat, ut nihil fuerit, in quo non optime institutus videretur. Hinc quoque Bibliothecas Romae exstruxit, inter quas unam a Gentilicia appellatione sua ULPIAM nominavit.

II. Tempore Traiani Sloruerunt, 1. Plutarchus Chaeronensis, qui Praeceptor eius, eique valde familiaris fuit. Hic librum edidit de Imperatoria institutione, cum epistola, Traiano inscripta. in qua gratulatur ei de modestia et optimis moribus.

2. Lucius Florus, qui LIvii Epitomen edidit.

3. PLINIUS Secundus, qui fuit alterius Plinii scriptoris naturalis historiae nepos ex sorore; cuius hodie quoque Panegyticus ad Traianum et epistolae exstant.

CAPUT III. DE EGRESSV.

TRaianus, cum contra Agarenos in ARabia infeliciter pugnasset, curarum magnitudine adversa valetndine correptus, in Italiam proficisci cogitavit. Sed cum in Ciliciam venisset, stupote primum membris resolutis, initio apoplecticus, postea intercute repletus, apud Selinuntem Ciliciae oppidum, quae postea Traianopolis dicta, repente exstinctus est, anno aetatis 64, cum imperasset annos 19, menses 6, dies 15. Dion in Traiano, §. 10.

Ossa eius in urna aurea collocata, Romamque delata, sub columna fori Traiani Romae recondita sunt, cuius columnae altitudo in 140. pedes erigitur. Cassiodorus.

NOTA.

Traianus primus apud Romanos sepulchrum intra urbem constituisse dicitur ab Eutropio lib. 8.


page 555, image: s0627

QUAESTIO.

An Tranianus Imperator per preces Gregorii Papae Romani, ex inferno liberatus, in caelum transierit?

Ex sermone Iohannis Damasceni, de defunctis. Gregorius, qui Dialogos a nostris dicitur, veteris Romae Episcopus, vir (quod testantur omnes) sacrarum disciplinarum intelligentia celebris, cui etiam (ut ferunt) sacra facienti caelestis angelus socium se addidit, simul sacrificans; cum per forum Traiani lapidibus stratum iter faceret, validas preces ad misericordem, animabusque propitium Dominum habuit, ut Traiano Regi peccata dimitterentur. Et confestim vox divinitus allata, audita est in hunc modum dicens: Preces tuas audivi, et veniam Traiano do: Tu vero deinceps pro impio hostiam mihi ne offeras. Testatur autem Oriens et Occidens totus miraculum hoc germanum et irrefutabile. Hactenus fabula. De qua anxie disputantem vide Bellarminum lib. 2. de purgat. cap. 8. ubi scribit: Traianum non fuisse damnatum absolute ad inferos, sed solum punitum in inferno, secundum praesentia eius demerita, et suspensam sententiam propter praevisas B. Gregorii preces: et prae erea non immediate ex inferno ad caelum transiisse, sed prius corpori unitum, et tunc baptizatum, paenitentiam in hac vita egisse.

Verum nos breviter respondemus; quod tota haec fabella

I. Sit a)/grafos. Ideoque dicimus cum D. HIeronymo: Quicquid sine auctoritate Scripturarum sacrarum effertur, illud eadem facilitate reicitur, qua affertur.

II. Est a)nti/grafos. Quia Christus Salvator noster inquit Iohan. 3. vers. 18. Qui credit in Filium DEI, non condemnatur; qui vero non credit, iam condemnatus est. Iam vero ex inferno nulla est liberatio; sicut Abraham inquit ad divitem epulonem, Luc. 16. vers. 26. Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque istinc huc transcendere.

III. Est para/logos. Quia ipse Bellarminus lib 2. de purgat. cap. 8. eam refutat, et ita se ipsum intricat; ut non satis mirari possis hominis (si legas) caecitatem.

XV. IMPERATOR ROM. AELIUS ADRIANUS.

CAPUTI. DE ORTV.

NAtus est AElius Adrianus anno Christi 78. Vespasiano septies, et Tito Vespasiano quinquies COSS.

PATER eius fuit AELIUS ADRIANUS, cognomento AFER, qui Adria Piceni oppido oriundus, inde nomen filio huic suo indidisse videtur. Fuit vir magnae auctoritatis et Senatorii ordinis, atque Imperatoris Traiani consobrinus.

MATER eius dicta est DOMITIA PAULINA a Gadibus oriunda. AElius Spartianus in Adriano §. 1.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

et Acta Iuventutis.

STatura fuit procerus, forma comtus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, (nam ipse primus Imperatorum fuit, qui barbam nutrivit) ut vulnera quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. Spartianus §. 14.

Anno aetatis 10. patre orbatus, Ulpium Traianum Praetorium tunc, consobrinum suum, et Caelium Tacianum Equitem Romanum, tutores habuit. Imbutusque impensius Graecis studiis, ingenio eius sie ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur. Nam ita de eo Dion scribit: *fu/sei de\ filolo/gos h)=n en e(kate/ra| th=| gla/ssh|, kai/ tina piza\ kai\ en e)/pes1i poih/mata pantodapa\ kate/leipe. h. e. Natura amans lirerarum utriusque linguae, et multa scripta partim soluta oratione. partim carmine composita reliquit. Potuit uno tempore scribere, dictare, audire, et cum amicis colloqui.

Quintodecimo anno ad patriam rediit, ac statim militiam iniit, venandi usque ad reprehensionem studiosus. Spartianus §. 1.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius erat SABINA, ex qua nullos liberos suscepit, et saepe cum ea divortium facere constituit; idque triplicem ob causam. 1. Quia sterilis erat. 2. Quia morosa et onerosa erat. 3. Quia adulterii suspecta erat. Quoniam cum Suetonio


page 556, image: s0628

Historico et Senatore nimiam familiaritatem habebat, qui etiam eo nomine a gradu dignitatis depositus fuit.

II. )*arsenokoi/ths2. Quia cum Antinoo formoso iuvene masculam Venerem exercuit. Hic, dum in Nilo cum Adriano vectatur, nave excidit et suffocatur, et postea ab Adriano inter DEOS relatus est; cum essent, qui animam eius in stellam mutatam se vidisse asseverarent. Urbem quoque in Aegypto aedificavit, quam ab eius nomine Antinoum vocavit, statuasque ei erexit. Ob quem immoderatum erga Antinoum affectum irrisus fuit. Dion §. 5.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Adrianus opera Plotinae uxoris Traiani Caesar nominatus est. Dion in Adriano, §. 1. Quare ex Syria provincia, ubi Traianus in Italiam proficiscens eum reliquerat, Romam contendit, secumque reliquias Traiani in urna aurea reconditas in curru triumphali vexit, ut optimus Imperator, ne post mortem quidem, triumphi amitteret dignitatem. Spartianus §. 3. Similiter cum ex peregrinatione Romam venisset, Plotinae Traiani coniugi, vita functae, cuius opera Imperium adeptus erat, amplissimos honores tribuit. Atratus enim per novem dies incessit, eique templum exstruxit; et carmina de laudibus eius secit. Dion in Adriano, §. 5.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Bene et laudabiliter Adrianus Imperium administravit.

I. VIRTUTES.

I. Amor et studium erga Rem publ.

Nam Dion de eo scribit, ipsum frequenter in Senatu dicere solitum: Imperium se ita administraturum, ut sciret, rem populi esse, non suam privatam. Unde hoc Symbolum usurpavit: Nen mihi, sed populo.

Quod cum colophone Legum XII. tabularum congruit: Salus populi suprema lex esto. Nam omnes Principis actiones ad bonum publicum promovendum, non privatum, sint directae. Lipsius l. 2. Polit. cap. 6. quod etiam Seneca praecipit in lib. de Clementia, cap. 1. Princeps, inquit, existimat, non Rem publ. snam, sed potius se esse Rei publicae. Nam, fecundum LIvium, Res publ. incolumis iservat res privatas. Nimirum hoc uno Rex potissimum differt a Tyranno, qui summum crimen putat, populum aut Rem publ. esse divitem: teste Isocrat. At Princeps et Rex bonus, Non tam sibi quam populo consulit, corumque quibus praeest, commodis utilitatique servit. In quam sententiam etiam Cicero pulcherrime inquit: Si consulis populo, remove te a suspicione alicuius commodi tui. Fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere.

II. Reverentia erga Senatum.

Nam cum libertum suum videer duos inter Senatores ambulantem, misit, qui ei colaphum impingeret, diceretque: Noli inter eos ambulare, quorum adhuc potes esse servus: Simul Senatoriae diguitati consulens, et servi castigans insolentiam, quam de Caesare hero sumpserat. Dion.

III. Iustitia.

Iustitiae observantissimus fuit Adrianus. Nam cum in spectaculo populus clamore flagitaret, ut aurigam, qui placuerat, liberum esse iuberet, per tabeilam respondit: Iniquum esse quod peterent, et contra leges Iustitiae. Si enim servum alienum libertate donaret, fieret iniuria Domino. Dion. Spartian.

Similiter Provinciis quibusvis prospiciebat, et de securitate et utilitate in Praesides et Procuratores provinciarum ita studiose inquirebat, ut crederetur accusatores emittere; In diiudicandis vero controversiis adhibuit Iurisconsultos, Iulium Celsum, Salvium Iulianum, et Neracium Priscum. Spartianus. Iussit quoque Salvium Iulianum in suo nomine edictum componere, quod Praesides observarent in omnibus provinciis, ut idem ius in toto Imperio Romano administraretur. Eusebius.

IV. Clementia.

Adrianus adeo contempsit inimicos, ut uni, quem habuerat capitalem, forte obvio dixerit: Evasisti. Nam Principibus in offensis privatis debet esse satis, potuisse ulcisci. Dion. Idem Adrianus servum, qui in se armatus irruisset, condonata venia, curari iussit, quod esset furiosus.

AXIOMA. Fatui sunt implacabiles, vel non facile curantur.

Quia ponderosior est ira stulti, quam arena maris. Athomines sapientes facilius placantur. Nam 1. Cogitant, quanta sit imbecillitas hominis, iuxta illud Comici: Homosum, humani a me nihil


page 557, image: s0629

alienum puto. 2. Sciunt, iram per se quiddam rabidum, et irae non indulgendum, iuxta illud: Sapientes sunt patientes. Quare

Disce pati, si vis sapiens et sanctus haberi.

Item:

Nobile vincendigenus est Patientia: vincit
Qui patitur: Si vis vincere, disce pati.

V. Magnificentia.

Orbem Romanum circumivit, et multa passim opera magnifica exstruxit. Alexandriam a Romanis subversam publicis impensis restauravit. Nicomediae et Nicenae urbis aedificiis iplurimis terraemotu collapsis, ad instaurationes eorum, publicas impensas largitus est. In Britannia murum per octingenta milia passuum primus duxit, qui Barbaros a Romanis discerneret. Cum Pelusium venisset, Pompeii sepulchrum instauravit, hoc carmen adiciens:

Ossa viri magni tenui quam clausa sepulchro!

VI. Erga pauperes Benignitas.

Pueris ac puellis, quibus Traianus alimenta statuerat, incrementa dedit.

VII. Affabilitas et Humanitas.

Adrianus in colloquiis etiam humilimorum mire civilis et humanus erat, eosque detestari solebat, qui hanc humilitatis voluptatem ipsi inviderent, hoc praetextu, quod dicerent: Principis Maiestatem ubique servandam. Erasmus lib. 6. Apophthegm.

Idem dicere consueverat, sibi molestum esse, si quem videret tristem, cum tamen omnes Doctos quaestiunculis vexaret, sed vexatos donavit aliquo munere. Illum forte in foro transeuntem appellavit mulier quaedam: Audi me, Caesar. Verum is cum respondisset: Non ost mihi iam otium. Illa altius clamavit: Noli ergo imperare. Ad hanc vocem restitit, et mulierem audivit. Dion §. 3.

Ita legimus de Frederico Urbini (est Italiae oppidum in Umbria) Comite, eum tam comem fuisse, ut obvios quoscumque compellaret, et pileum quasi continuo manu teneret. Ab Octaviano Ubaldino necessario suo eam ob causam dicterio petitus, qui, si quando hominem valde negotiosum et festinantem conspiceret, eum Comitis Friderici pileo occupatiorem esse dicebat. C. Ens Epidorp. lib. 1.

VIII. Urbanitas.

Adrianus valde festivus et acerrimus in seriis ioeisque erat, et ex tempore carmen carmini reserre poterat. Ideoque cum Florus Poeta ei versus exhibuisset, quibus ipsius peregrinationes atque laborum tolerantiam perstringebat: (Imperator namque tempestates ita patienter tulit, ut instar Masinissae caput numquam tegeret;) hos scilicet:

Ego nolo Caesare esse,
Volitare per Sicambros,
Ambulare per Britannos,
Scythicas pati pruinas.

Ei Caesar respondit:

Ego nolo Florus esse.
Ambulare per tabernas,
Latitare per popinas,
Culices pati rotundos.

Similiter Adrianus in balneo veteranum quempiam, servuli penuria, sese marmoribus fricantem conspicatus, eum et servulis aliquot et sumptibus donavit. Quod reliqui veterani feliciter cessisse videntes, coeperunt et ipsi complures sub oculis Imperatoris sese marmoribus affricare, ut hoc modo Principis elicerent benignitatem. At ille evocatis senibus iussit, ut alius alium vicissim defricarent, atque ita pueris nihil opus fore. Is iocus postea in vulgi fabulam cessit. Spartianus.

II. VITIA.

I. Truculentia.

Quamprimum Adrianus adeptus esset imperium, eius inita fuere cruenta. Namstatim intersici iussit viros praestantissimos, nempe PALMAM, qui bis Consul fuerat, CELSUM, NIGRINUM et alios; et ne propterea in odium veniret, non modo se purgare voluit, verum etiam negavit, interposito iureiurando, eos iussu suo interfectos fuisse.

II. Ambitio.

Erat gloriae et honoris cupidissimus, ob eamque causam ceteris vel minimis rebus operam dedit. Nam et statuas fecit, et tabulas pinxit: Tum ea, quae in pace belloque gerantur, quaeque ad Regem privatumque pertineant, se profitebatur scire, multosque propterea quod in aliqua arte aut facultate excellerent, oppressit, et e medio sustulit: cupiens scilicet ipse omnibus antecellere. Dion §. 1.

III. Invidia.

Adrianus valde in vidus erat. Nam invidens gloriae Traiani, tres provincias ab eo debellatas, et in potestatem Romanorum redactas, reliquit, et Praesides ex Assyria, Mesopotamia et Armenia revocavit, quod difficile esset eas tueri, et finem Imperii Romani voluit esse Euphratem. Spartianus.


page 558, image: s0630

Magnis quoque ingeniis non viventibus tantum, sed etiam mortuis invidebat. Homeri gloriam extenuare conatus, Antimachum illius loco celebrare instituit. Cuius etiam nomen multi prius ignorabant. Sed et artifices, qui in arte sua excellebant, persecutus est; quorum multos depressit, multos occidit. Apollodorum insignem architectum primum exilio mulctavit, deinde interfecit hac de causa. Aedificaverat Adrianus templum Veneris ad viam sacram, eiusque formam ad eum miserat, ut ostenderet, magna aedificia etiam absque Apollodoro fieri posse; quaesiveratque, num quid taxaret in eo templo. Apollodorus magnos errores, in eo aedificio commissos, ostendit, quos Imperator iam corrigere non posset: igitur iratus eum interfici iussit. Xipbil. Confer Dionem in Adriano §. 2.

IV. Magin.

Dion in Adriano §. 5. scribit: Illum diviantionibus et magicis sacris crebro usum fuisse, atque solitum dicere; Se indigere anima, quae sponte occubuisset; atque Antinoi animam celebrasse, quae esset eiusmodi.

II. ACTA SAGATA.

I. Milites.

Milites egregia disciplina habuit, ita ut quae ab eo instituta essent, vim legis apud posteros habereat: quod ut facere posset, ipse exemplum eis praebuit, duriterque vixit. Quapropter facillime bella sedavit in toto orbe terrarum, cum nemini a militibus fieret iniuria, et subditi liberaliter haberentur. Xiphil. Neque tantum rei militaris scientia valuit, sed copias etiam et praesidia maiora, quam ullus ante ipsum Imperator habuit, nempe peditum ducenta, equitum quadraginta milia, elephantos 30, currus 2000 ad proelium instructos, ac trecenta milia armorum in supplementum, naves porro 2000, et classem omnibus rebus ornatam, pecuniae quoque vim magnam.

II. Bellum Iudaicum. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Urbis Ierosolymae aedificatio, et a Gentibus inhabitatio. Adrianus Aeliam Captilinam urbem in eodem loco, ubi Ierosolyma quondam fuerat, A. C. 129. reparavit, deque suo nomine Aeliam appellavit; et ubi templum Domini fuerat, templum Iovis Capitolini exstruxit; idolis et abominationibus plurimis loca sancta inquinavit; statuam suam in sancto sanctorum collocavit, et in loco Sancti sepulchri Veneris templum condidit. Tum in urbe etiam Bethlebem, eo ipso in loco, ubi Christus fuit natus, Veneris et Adonidis aedem fundavit, atque adeo urbem gentibus implevit.

II. Iudaeorum seditio. Iudaei aegre ferebant gentes secum in eadem urbehabitare, et sacrum locum ita a gentibus pollui, adeo ut nisi ipse IMperator praesens, aut in vicinia fuisset, arma statim corripuissent. Quare clandestina consilia agitant de rebellione, et interim terram Iudaeam totam specubus subterraneis atque cuniculis muniunt, ut quoties violarentur, liberos haberent ad fugam exitus, invicem quoque subter terram calnculum commeare possent. Dux eorum erat Bencochab, vel Barcochab. h. e. Filius stellae. Nam idem est nomen: quia Ben et Bar filium significat. Quo nomine allufit ad vaticinium, Num. 27. v. 17. Orietur stella ex Iacob. Nam ut propter religionis speciem eo plures concurrerent, eorumque audacia cresceret, ipse sibi Messiae titulum tribuit. Hic annos aliquot in ipsa Iudaea tenuit 50 castella, et 980 vicos, et muniit oppidum Bethoron, situm in Beniamin et Ephraim, quod olim et Salomon munierat.

II. *t*a' *p*r*a*x*q*e/*n*t*a, sive BELLUM IPSUM.

Romani impetum Iudaeorum initio contempsere. Verum postquam universa provincia tumultuata est, et quae ubique gentium erant, cum eis conspiraverunt, tunc cognoverunt atque intellexerunt, quam grave et periculosum bellum illud futurum esset. Nam ex arce Bethoron Iudaei saepius irruptiones faciebant, et Romanos profiligabant, Tunc ergo Adrianus minime cunctatus, praecipuos Romanorum Duces contra eos misit. Quorum primus erat Iulius Severus, praestantissimusDux, qui in Britannia ad coercendos hostes transversum murum duxerat: Hic evocatur; sed multitudine et desperatione Iudaeorum cognita, aperte cum ipsis congredi non ausus est, sed eos interim commeatu exclusit. Deinde ipse Imperator in Syriam rediit, et oppidum Bethoron obsedit annos 3, et 6 menses. Ibi cum multi in proeliis interirent, et plues fame et peste morerentur, tandem oppidum vi captum est, et interfectus est Dux seditionis Bencochah; Quem postea Iudaei vocarunt Barcozbah, h. e. filium mendacii, quod falso iactasset, se recuperatorem Iudaeae, et Messiam esse. Sicut Rabbi Akiba, qui A. C. 135. floruit, scribit. Hic Akiba a Romanis fidiuclis excarnificatus obiit. Thalmudistae scribunt, quod, cum Barcochab Pseudo - Messiam inter cadavera quaererent, viderint ingentem serpentem circa occisi collum haesisse. Numerus interfectorum diversis in proeliis fuerunt circiter quingenta octoginta


page 559, image: s0631

milia hominum. In hoc bello potentia Iudaeorum, quanta reliqua fuit, fracta est. Eorum vero qui fame, morbo, ignique periere, infinita fuit multitudo, Nec tamen Romanis incruenta victoria fuit, quod cum desperatis esset pugnandum Arces vero et castra omnia destruxit Adrianus, cuncta oppida vastavit, et gente Iudaeorum tota eiecta, edictum proposuit, ut ne aspicere quidem ex loco editiore patrium solum ipsis in posterum liceret. Urbem autem gentibus, quibus Christiani mixti fuerunt, incolendam dedit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/ *m*e*n*a.

I. Urbs Ierosolyma Aelia est nominata: nam Adrianus finito bello Iudaico, ut Iudaeos ab ingressu urbis Ierusalem facilius arceret, mutata veteri appellatione, Ierosolymam de suo nomine AELIAM nominavit.

II. Statua Adriani Equestris collocata est in loco, ubi antea erat Sanctum sanctorum.

III. Sues portae sunt insculptae Nam ut monumentum servitutis Iudaeorum exstaret perpetuum, suis imaginem ex marmore factam portae, qua Bethlehemum itur, imponi iussit, ut intelligerent Iudaei, se iam sub potestatem Romanorum redactos, et Politiam Mosaicam cum templi et metropolis suae ruina iam finitam esse.

IV. Iudaei ex urbe sunt eiecti, et gentibus urbs Ierosolyma inhabitanda est concessa.

V. Profanationis huius duratio. Haec profanatio duravit ad annos 180, usque ad tempora Constantini Magni.

VI. Iudaeorum venundatio. Innumerabilis praeterea Iudaeorum, diversae aetatis, et utriusque sexus multitudo in mercatu Terebinthi venundata est, h. e. in tabernaculo Abraham, ubi arbot Terebinthus erat, et quotannis mercatus exercebatut; a quo Iudaei postea plane abstinuerunt. Hieronymus.

Incidit haec Iudaeorum calamitas et alterum quasi excidium praecise in annum a Passione Christi. (quae anno 34. aetatis eius contigit) centesimum; postquam ipsi auctorem vitae et exhibitum iam ad crucem postulantes, clamaverunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Matth. 27. v. 25.

Postea tamen temporis impetrarunt Iudaei ab Imperatoribus certo pretio, ut liceret sibi semel in anno, die videlicet 10. Augusti, Ierosolymam ingredi, ac deflere casum et ruinam Ierosolymae, templi et totius gentis: idque factum est astantibus militibus ad certam horam; et, si plus flere vellent, plus pecuniae exigebant.

AXIOMA.

Speculum irae divinae nobis ostenditur in hac Iudaeorum panoleqoi/a| et ruina. Et sic impletum est vaticinium Danielis, quo ille ante annos 670. interitum et perpetuam vastitatem urbis Ierosolymae praedixerat. Similiter impletum est Christi vaticinium Luc. 21. v. 24. Cadent acie gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a Gentibus, donec impleantur tempora Gentium Unde patet, quod verum sit Axioma, Quod Deus decrevit, ab hominibus mutari non potest.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. A. C. 121. cum Antioninus, qui post imperavit, superioris ann Consul fuisset, a Senatu in Asiam in provinciam mittitur: ibi cum de Christianis quaestiones haberet, plurimi, qui religionem Christianam profitebantur, tribunal simul adeunt, seque Christianos esse profitentur, et si propterea mortem meriti sint, se mortem oppetituros dicunt. Antoninus obstupefactus eorum multitudine, paucos tantum iussit ad supplicum ducere, et reliquis dixit: Si vellent mori, et praecipitia et restes ipsis in promptu esse, tribunal ne amplius adirent. Spartianus.

II. A. C. 126. persecutio contra Christianos in Asia adeo invalescit, ut de iis non amplius exercerentur legitima iudicia; sed tantum clamore vulgi delati, tamquam magni criminis convicti, neci dabantur. Eusebius.

III. Apologia et intercessio pro Christinis est facta.

1. A Quadrato, qui erat Apostolorum Discipulus, et ab Aristide Philosopho; qui scriptos libros pro Christiana religione Adriano Imp. exhibuerunt. Eusebius lib. 4. cap. 3.

2. Hisce temporibus Serennius Granianus Legatus, vir apprime nobilis, literas ad Imperatorem misit, iniquissimum esse dicens, clamoribus vulgi innocentium Christianorum sanguinem comedi, et sine ullo crimine, nominis tantum et sectaereos fieri. Quibus commotus Adrianus, Minutio Fundano Proconsuli Aricae rescripfit, sine obiectu criminum, aut probatione, Christianos non condemnandos: Cuius epistolae ad nostram usque memoriam durat exemplum. Eusebius lib. 4.

Lampridius quoque in vita Alexandri Severi scribit: Adrianum Imp. voluisse Christo templum exstruere, et iussisse, ut in civitatibus templa sine simulacris (nempe in Christianorum usum) ponerentur. Sed prohibitum est ab aliquibus,


page 560, image: s0632

quidixerant, si id fieret, omnes Deorum templa deserturos, et Christianam religionem amplexuros.

Theologi.

I. Circa haec tempora ab Eusebio recensentur Episcopi Ierosolymitani. Post Iustum Zacchaeus, Tobias, Beniamin, Iohannes, Matthias, Philippus: Item Seneca, Iustus, Levi, Ephres, Ioses, et tandem Iudas; qui omnes, antequam Aelia Capitolina aedificaretur, ex circumcisione fuisse Ierosolymis scribuntur. At vero cum Ierosolyma a Tito everterentur, solo aequata fuerunt, et aratrum illis impressum est a Musonio Thyrrono munitionum praefecto. Quod signum erat, nemini hominum permissum esse citra Imperatoris consensum vel casam ibi aedificare. Quare urbs Ierosolyma diruta iacuit tantisper dum Adrianus Imp. Aeliam aedificaret. Quare non immerito quaeritur, cum successio Episcoporum Ierosolymitanorum habeatur, ubinam locorum sedem Episcopalem illi habuerint? Ad hoc dubium respondet Iosephus Scaliger in l. de emend. temp. Ecclesiam Ierosolymitanam in aliqua vicinia fuisse, sicut hodie Episcopus Antiochenus longe ab Antiochia habitat, et similiter Alexandriae Episcopus sedem suam habet Cayri, et tamen Episcopus Alexandrinus vocatur.

II. Aquila, qui Prophetas ex Ebraeo sermone vertit in Graecum, cuius Hieronymus saepius meminit, floret A. C. 130. Eusebius.

Haeretici.

Tempore Adriani haereses plurimae in Ecclesia ortae sunt, ut Carpocratis, qui facultates omnes communes esse voluit. Item Basilidis et Marcionis, qui duo principia statuerunt coaeterna, Bonum et Malum, et Stoicam necessitatem introduxerunt A. C. 118. Gnostici etiam tunc exortisunt. Et hae Haereses infamiae labem Ecclesiae asperserunt, eam in diversas opiones distraxerunt, persecutionibus occasionem praebuerunt, atque ita plus Ecclesiae, quam ipsae persecutiones, nocuerunt. Eusebius.

Vixit quoque tunc Lucianus Samosatensis, qui Gentilium Deos salse deridebat et lacerabat, Christo quoque conviciabatur, nominans eum a)neskolopi???me/non *sofisghn\, h. e. de palo suspensum Sophistam. Christianos vero sic subsannabat. Persuaserunt sibi, inquit, infelices Christiani, se immortalitate fruituros, perpetuoque victuros esse. Ideo et mortem magno contemnunt animo, ac non pauci sua sponte semet ipsos occidendos offerunt. Postquam vero semel a nobis desciverunt, Graecorum Deos constanter abnegant.

Viri celebres in Republ. literaria.

I. Euphrates Philosophus Stocius, morbo et senio confectus, potestatem petiit ab Adriano Imp. cicutam bibendi, ne id sibi post mortem ignominiosum esset; atque ita sponte e vita abiit A. C. 118. Xiphil.

II. Suetonius Historicus A. C. 127. floruit, qui Magister epistolarum Adriani fuit, hostis Christianorum acerrimus, qui illorum meminit in Nerone hisce verbis: quo sint genus hominum superstitionis novae et maleficae. Et Christum Salvatorem nostrum saepe vocat Chrestum.

III. Iustinus Philosophus, postquam et Stoicos, et Peripateticos, et Pythagoraeos, et Platonicos audivisset, ut cognosceret doctrinam de Deo, cum nullibi certi quid inveniret, ad Christianos se confert A. C. 128. uti ipsemet testatur in Dialogo. Praeclare hic de Ecclesia Christi est meritus, et postea martyr factus sub Antonino Pio; sicut scribit Eusebius lib. 4. cap. II, et 12.

Hic notandum est diligenter, quod multi hunc Iustinum Philosophum, propter nominis similitudinem, confundant cum eo, qui Trogi Pompeii librorum epitomas confecit. Qui tamen postea vixit.

IV. Iureconsulti, quos in diiudicandis controversiis Adrianus adhibuit, fuerunt sequentes: 1. Iulius Celsus. 2. Neracius. Priscus. 3. Domitius Labeo, et Salvius Iulianus. Spartianus.

CAP. III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

ADrianus, peragratis omnibus orbis partibus, capite nudo, et in summis plerumque imbrius atque frigoribus, in morbum incidit letalem: cumque sanguinem e naribus stillaret, et de vita pericl itari videretur, de successore eligendo sollicitus fuit. Et quidem successorem sibi adoptavit Lucium Ceonium Commodum Verum, quem Lucium Aelium Verum appellavit, eique tribunitiam potestatem concessit, et Caesarem eum creavit. Cum illum minus sanum videret, saepissime dixit: In caducum parietem nos inclinavimus. A. C. 136. Postea mortuo Aelio Vero Caesare, Adrianus A. C. 138. iterum Senatum convocavit, cui Titum Aurelium Fulvium commendavit, eumque ut successorem sibi adoptavit, et Aelium Antoninum appellavit: qui postea Antoninus Pius dictus est, sed ea lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum, et Marcum Antoninum. Hi sunt, qui


page 561, image: s0633

postca duo pariter Augusti primi Rem publ. gubernaverunt. Spart. in Adriano §. 13.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Magnus morbi cruciatus. Adrianus Imperator, cum magicis artibus aquam intercutem eduxisset, sed eadem iterum repleretur, et morbo auctop, remediisque adhibitis, indies deficeret, ingentem cruciatum sensit, morique decrevit. Saepe autem venenum aut gladium sibi postulavit, sed frustra: cum nemo ea porrigere vellet. Ideo ex impatienti animo dixit: Miserum se esse, quod mori cum cupiat, non possit. Ideo tandem contempta diaeta, cibo et potu usus minime idoneo, mortem sibi acceleravit. Moriturus hosce versus fecisse dicitur.

Animula, vagula, blandula,
Hospes comesque corporis,
Quae nunc abibis in loca?
Pallidula, rigida, nudula,
Nec, ut soles, dabis iocos?

Spart. in Adriano §. 24.

Mortuus est A. C. 138, die 10. Iulii, cum vixisset annos 62, menses 5, et dies 19, et imperasset annos 20, mens. 10, et dies 29.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Sepultura. Cum Mausoleum Augusti plenum iam esset, ipse sibi tumulum paravit ex Pario lapide quadrata forma, quae postea MOles Adriani appellata est, supra quam hodie arx Pontificia exstructa est.

II. Senatus propter caedes quorundam civium, quas partim in Imperii initio, partim in exitu sive paulo ante motem fecerat, vix tandem a)poqe/w???in ei decernere voluit, nisi ANtoninus Pius successor eius Magistratum exorasset. Spartianus §. 14.

XVI. IMPERATOR ROM. ANT ONINUS PIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

PATER eius fuit AURELIUS FULVIUS, e Gallia Transalpina oriundus, qui Consul fuit, homo tristis et aeger. Avus, Titus Aurelius Fulvius, qui per honores diversos ad secundum Consulatum et praefecturam urbis pervenit.

MATER fuit ARRIA FADILLA.

Avus Maternus ARRIUS ANTONINUS, bis Consul, homo sanctus, et qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset.

Avia materna BOVINIA PROCILLA.

Natus est Antoninus A. C. 88, 13. Cal. Octob. sub Domitiano et Cornelio Dolabella, Coss. in villa Lanuvina. Capitolinus §. 1.

II. Appellatio.

I. NOMEN eius fuit ANTONINUS. Quod nomen ei a Matre impositum fuit, iuxta nomen Avi, quidictus Arrius Antoninus.

II. COGNOMEN fuit PIUS. PIUS a Senatu cognominatus est; idque ob varias rationes; quae dantur ab Historicis.

1. OE CONOMICA est, quod Socerum, fessa iam aetate, manu, praesente Senatu, levaverit. Deinde quod, cum Adrianus, a quo adoptatus erat, se ipsum interficere vellet, ingenti custodia et diligentia effecerit, ne id posset in effectum producere.

2. POLITICA, quod magnam partem Senatus ab Adriano morti destinatam servaverit.

3. PHYSICA et ETHICA, quod natura fuerit clementissimus, et erga omnes beneficentissimus. Nam nihil temporibus suis asperum fecit, nisi quod communi errore Principum Christianis minus aequus fuerit, donec Iustini et aliorum Apologiis placaretur. Capitolinus in Antonino Pio §. 1.

NOTA.

Aurelius Victor, Eutropius, et Capitolinus §. 1. eum appellant Aurelium Antoninum Fulivum Bovinium.

1. Aurelius Fulvius dictus est a patre Aurelio Fulovio, viro Consulari.

2. Antoninus dictus est ab Arrio Antonino, Avo materno.

3. Bovinius, ab avia omaterna Bovinia Procilla.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

INsignes corporis atque animi dotes habuit, quas Capitolin. §. 1. ita describit: Pueritiam egit Antoninus cum Avo paterno, mox cum matern, omnes suos religiose colens, atque adeo et consobrinorum et vitrici et multorum affinium hereditate diatatus est. Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nobilis vultu, et placidus ingenio, singularis eloquentiae, nitidae literaturae, praecipue sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia cum mensura et sine iactantia. In cunctis denique


page 562, image: s0634

laudabilis, et qu merito Numae Pompilio ex bonorum sententia comparatur.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius erat Faustina, Annii Veri filia, quae malae famae mulier erat. Nam ita de ea scribit Capitol. §. 1. De Antonini uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae iste cum animidolore compressit. Unde videmus, quod tot tantaque eius bona atque dona incommodis coniugii turbata sint. Faustina a Senatu Augusta, permittente Antonino, appellata. Capitolin. §. 2. Mortua est tertio Imperii eius anno, atque a Senatu consecrata; templum in honorem eius exstructum, et statuae aureae et argenteae ei sunt positae.

II. LIBERT. Quatuor liberos ex uxore sua Faustina suscepit, duos masculos, et duas foemellas: quarum maior Lamiae Syllano; et minor M. Antonino Philosopho desponsata est. Capitolin. §. 1.

III. Vita Antonini privata. Hanc Captiolin. §. 4. memorabilibus verbis describit, quando inquit: Victus Atonini Pii talis fuit, ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine fordibus, et mensa eius per proprios servos, proprios aucupes, piscatores et venatores instrueretur. Similiter amictus vulgaris et domesticus fuit, in quibus ab amicis visus est. Capitolinus §. 3.

IV. Adoptio. Adoptavit sibi de Adriani antecessoris sententia M. Antoninum fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Aelii Veri filium; qui ab Adriano adoptatus, ante ipsum diem suum obierat. Et hi Antonino Pio successere.

V. Filii adoptivi informatio. Apollonius Chalcedonius Philosophus ab Antonino Pio Romam Chalcide evocatus, ut M. Antoninum Aurelium filium adoptivum in disciplinis Philosophicis informaret. Verum hic parum decore sese gessit, ideoque a sapiente Principe salse irrisus est. Nam cum Antoninus Pius in Tiberianam domum, in qua habitabat, eum vocaret, ut filium ei adoptivum in discip'inam traderet, ille recusare etiam et dicere ausus est: Non Magister ad Discipulum debet venire, sed Discipulus ad Magistrum. Irrisit eum Imp. dicens: Facilius fuit Apollonio a Chalcide Romam venire, quam e domo sua in palatium. Capitolinus. 3. 5.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Antoninus Pius per ADOPTIONEM ad Imperium pervenit. Nam ab Adriano Imperatore XV, post l. Commodi (quem ipse Aelium VErum appellarat) obitum, praeter omnem spem est adoptatus, cum iam honores maximos gessisset (erat enim quinquagenario maior) et virtutem ipsi Imp. aliisque approbasset. Hanc adoptionis causam ipse Adrianus Principibus Senatus, quos domum ad se vocaverat, reddidit, qui in lecto decumbens ita ad Senatum inquit: Mihi quidem, carissimi viri, natura filium non dedit; vos vero lege dedistis. Multum autem interest, nascatur, an adoptetur filius: Propterea quod is qui nascitur, talis est, qualem eum Dii immortales esse voluerunt: Eum vero, qui adoptatur, unusquisque sibi deligit. Ex quo fit, ut ille saepe nascatur mutilus et demens: Hic vero (quod certo iudicio fit) integer et sanae mentis deligatur. Quamobrem ego antea L. Commodum unum ex omnibus delegeram, qualem ne nasci quidem optare mihi potui. Sed cum eum mortis fata peremerint, alterum pro illo vobis inveni: eumque vobis do, nobilem, mitem, mansuetum, prudentem, qui nihil temere propter iuventutem, nihil propter senectutem negligenter potest facere: Vixit enim semper secundum leges, fuitque cum Imperio, moribus et institutis patriae, ut neque ea, quae ad Imperatorem spectant, ignoret, neque ils omnibus male uti possit. Hunc dico Aurelium Antoninum, quem, etsi intelligo difficillime molestis negotiis implicari, abesseque longissime ab hac imperandi cupiditate, tamen non diffido, eum curam habiturum mei vestrique, et Principatum invitum recepturum. Et ita Antoninus Imperat or factus est. Dion in Adriano §. 8.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Neque vero Adrianum spes de Antonino concepta fesfellit. Omnino enim Imperatorem se omni virtute praestantem re ipsa probavit.

VIRTUTES. I. Amor erga Rem publicam.

Procuratores modeste suscipere tributa iussit: excedentibus modum, rationem factorum suorum reddere praecepit, nec unquam laetatus est lucro, quo provincialis oppressus est: imo tanta diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret. Capitolin. §. 1. Ac ne cui gravis esset, in suis praediis fere semper vixit, expeditiones longinquas, et ad alienos abdicavit, dicens: Gravem esse provincialibus comitatum Principis etiam nimis parci. Capitolin. §. 4.


page 563, image: s0635

II. Prudentia.

1. Prudentia eius ex eo effulget, quod Rem publ. bene ordinavit. Nam viros bonos negotiis Rei pub. praesiciebat, iisque honores propter administrationis fidem atque industriam tribuebat. Dicere namque solebat: Homines tales, quales esse velis, nullo modo officiposse: iis vero, qui sint, ad Rei publ. utilitatem esse utendum.

2. Prudentiae quoque argumentum erat, quod in iudiciis ferendis consilia Iurisconsultorum admiferit, quales tunc erant Ulpius, Marcellus, Volusius, Vinidius, Verus, Salvius, Valens, Metianus et Iobolenus: nihilque egerit, de quo prius cum illis non conferret, hc Gnome sapienteusus: Aequius est, ut ego tot talimque amicorum consilium sequar, quam ut tot talesque amici meam unius sequantur voluntatem. At coutrarium fecit Iustinianus II. Imp. qui cum 16 annorum esset, Imperium adeptus, propriis consiliis usus est, atque hac ratione maxima incommoda Romano Imperio attulit. Cuspinianus.

3. Erat etiam illud magnae prudentiae argumentum, quod viros iustissimos ad Rem publ. administrandam quaereret: non libertos suos, aut amicos, Principis responsa aut iussa fingere, hoc est, sumum vendere, multorum exemplo, sineret, quin potius libertis suis severissime uteretur. Similiter etiam quod eosdem diutissime provinciis praesidere vellet, ita ut septenis, aut novenis annis, quosdam in iis detineret, praesertim bonos; neque tantum a se, sed etiam ab Adriano missos.

4. Salaria quoque multis, quos otiosos videbat, detraxit, dicens: Nihilesse sordidius, imo crudelius, quam si Rem publ. ii arroderent, qui nihilin eam suo labore conferrent. Capitolinus §. 4.

5. Ipse quoque, ne qua in re offenderet, vel sciens vel per imprudentiam, sedulo cavebat; quasi quam nemini negabat, sibi daturi veniam non essent.

III. Humanitas et Comitas.

Valde quoque humanus erat, et Imperatorium fastigium (ut Capitolin. at) ad summam civilitatem deduxit. Senatui tantum detulit Imperator, quantum, cum privatus esset, deferri sibi ab alio Principe optavit. Eadem humanitate et comitate in reliquos cives usus est. Nam admisit ad se amicos etiam privatis et domesticis vestibus indutus. Quin etiam amicis suis in Imperio non aliter usus est, quam privatus. Eorum convivia et ipse frequentavit. Mirabile et memorabile exemplum habemus de Omulo. Cum Imperator domum eius invisens, miransque columnas porphyreticas, quaereret, unde eas haberet? ille vero tamquam homo parum continentis vel animi vel linguae, respondit: Cum in alienam domum veneris, et mutus et surdus esto. Quam tamen ille inscitam hominis dicacitatem, uti alias, ita tunc quoque patienter tulit.

IV. Liberalitas.

Miranda huius Imperatoris fuit liberlaitas. Nam opes suas, quibus ante principatum abundabat, Rei pub. impendit, et in amicos, in civitates socias ac foederatas, in opera magnifica, inque homines tenuioris fortunae aut afflictos contulit; ut, qui ante Imperium ditissimus fuerat, suas opes Imperator amiserit. Quo nomine reprehensus ab uxore, quod congiarium militibus et donativum populo de proprio, ut promiserat, daret, dixisse fertur: Stulta, postquam ad Imperium transivimus, et illud quod habuimus ante, perdidimus. Inprimis autem erga doctos liberalis fuit: Rhetoribus atque Philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit. Multis vero, quos otiosos videbat, salaria dextraxit: uti antea diximus.

V. Candor.

Candorem amabat, et delatores detestabatur. Namdelatores, si non probarent ea quae dixerant, capitali poena affecit; si probarent, ablato praemio, dimisit infames. Quod idem quoque Vespasianus et Titus secerunt, qui delatores adeo detestati faerunt, et odio prosecuti, velut publico exitio destinatos, ut flagellis caesos, per amphitheatri arenam spectandos traducerent, ut poenis coerciti a delationibus abstinerent.

VI. Iustitia.

Adulteria quoque graviter punivit. Nam A. C. 159. legem de adulterio renovavit, Coss. Plauto Quintillo et Statio Prisco, quae aeque viris ac mulieribus castitatem tuendam praeciperet, cum antea tantum de mulieribus ageret. Cod. Theod.

VII. Clementia.

Admiranda eius clementia vit, mitissimasque sententias tum dixit, tum secutus est. Solus omnium prope Principum, civili sanguine se non respersit. Gravissimas iniurias etiam sibi factas populo condonavit. Quorundam machinationes improbas, ne investigari quidem est passus. Cum enim privatus honestissime sempe vixisset, in principatu etiam se ipsum vicit: et quod rarum ac prope inauditum,


page 564, image: s0636

adeptus Imperium, melior ac commodior exstitit. Quin imo non tantum iniurias verbales, sed etiam reales, h. e. furentis populi tela ac lapides aliquando aequo animo sustinuit; malutique ratione placare, quam vi et armis seditionem compescere.

Sub hoc Imp. unicus tantum Senator Romae proscriptus est ATTILIUS TITIANUS, Senatu puniente, quod reus affectatae tyrannidis esse.t Sic eiusdem criminis reus PRISCIANUS voluntaria morte periit. Iul. Capitol. CASSIUS vir Senatorius occisus, ipso non iubente, sed permittente; post etiam exstinctum doluit, dicens: Voluisse se sine Senatorio sanguine Impeirum transigere. Mira clementia in affectatorem Imperii? Idem. Reprehensus aliquando, quod nonnullos accusatos absolveret, respondit: Principatum non a poenis aut suppliciis, sed a mansuetudine potius auspicandum esse. Dion et Xiphil. in vita Antonini.

VIII. Pacis studium.

Antoninus Pius fuit Princeps ei)rhni/ko\s2. h. e. valde pacificus. Nam in Imperio nemini asper aut molestus, sed erga omnes bonus, lenis et mansuetus fuit. Unde Antoninus Numae Pompilio propter vitae sanctitatem et pacis studium, sicut Traianus Romulo propter Imperii amplificationem et belli gloriam, comparatur. Nihil enim pulchrius est in tota eius vita, quam perpetuum pacis studium. Unde quod Scipio olim Africanus dicere solitus fuit: Malle se unum civem servare, quam mille hostes occidere. hoc Symboli loco postea usurpavit M. Antoninus Pius Imp. *k*a/llion poli/thn e(/na sw/zein, to=u xili/ous2 tw= polemi/wn a)poktei=nai. Erasmus. Laetus in Caesar. Ital. tale deeo epigramma concinnavit:

Symbolon ore gerit, magnus quod Scipio clarum
Romanae solitus dicere saepe fuit.
Unum malle quidem bello servare colonum,
Quam sese hostiles perdere mille viros.

Quo symbolo infinuare voluit, pacem bello praeferendam, et in ipso bello hanc oportere primam esse Ducis curam, ut quam minima civium iactura paretur victoria.

IX. Perseverantia.

Fuit vir vere ptra/gwnos, h. e. quadratus, perpetuoque sibi similis. Quia virtutum decora usque ad finem vitae conservavit, ut plane docuerit, neque iugi pace ac longo otio absoluta ingenia corrumpi, eoque demum fortunatas urbes fore, si regna sapientiae sint. Ideoque provinciae sub eo cunctae floruerunt. Quia fingulari diligentia subiectos sibi populos rexit.

II. ACTA BELLICA.

Antoninus Pius bella nulli populo aut Regi intulit triumphi cupidine, aut Imperii amplificandi studio. Tueri enim parta, quam subinde aliis atque aliis inhiare, et composita turbare latissime regnandi libidine, praeoptabat. Tamen per Legatos suos plurima bella gessit, aut orientia restinxit. Nam et Britannos per Lollium Urbicum legatum suum vicit, muro cespititio submotis Barbaris ducto: et Mauros ad pacem postulandam coegit: et Germanos et Dacos multasque gntes, atque Iudaeos rebellantes, contudit per Praesides, ac Legatos. In Achaia etiam atque Aegypto rebelliones repressit. Alanos, seditiones molientes, saepe ad obsequium redegit. Ideoque cum propter virtutem summam, tum moderationem animi, tantum auctoritate valuit, ut ea sola tantum Imperium per 23 annos gubernarit, adeo trementibus eum atque amantibus cunctis Regibus, nationibusque et populis, ut parentem seu Patronum magis, quam Dominum aut Imperatorem reputarent, omnesque uno ore,m in morem caelestium, propitium optantes, de controversiis inter se Iudicem poscerent. Ad quem etiam Indi, Bactri. Hyrcani legatos misere, iustitia tanti Imperatoris comperta, quam ornabat vultu sereno et pulchro, procerus membra, decenter validus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Viri in Ecclesia celebres.

I. Polycarpus, sub ANICETO Romano Pontifice, qui nonnullos apostolorum Magistros habuerat, Romam venit, plurimosque ad veram fidem convertit. Plura de eo in sequenti historia dicturi sumus: quia sub Antonino Philosopho martyrio coronatus est.

II. Tertullianus A. C. 139, cum omnes regiones universi orbis terrarum recensuisset, quo religio Christiana pervenisset, tandem concludit: Christi igitur nomen et regnum ubique puorrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus colitur, ubique regnat, ubique adoratur. Idem testatur Irenaeus et Iustinus; qui narrant, etiam apud Scythas et Nomades Christi nomen praedicari.

III. Egesippus Iudaeus A. C. 159 ad Achristum conversus est, qui libris quinque historiam Ecclesiae Christi ad sua usque tempora complexus est.

IV. Telesphorus Papa A. C. 140. instituit cani in Ecclesiis: Gloria in Excelsis DEO. Sed nocte tantum Nativitatis Christi. Quam sollennitatem ipse tia lidit. Sigebertus.


page 565, image: s0637

V. Antoninus prohibet, ne Sibyllinorum aut aliorum gentilium vatum carmina, nec etiam Ciceronis libri de divinatione et natura Deorum legerentur, quod viderentur contra gentilium DEOS statuere: uti videre est ex apologia Iustini, et Arnobii scripto ad gentiles.

II. Maryres.

Persecutio Ecclesiae sub Antonino Pio A. C. 137. rursus orta est. Martyres sub eo facti sunt:

I. Felicitas, Romana vidua, cum filiis septem conversa, apud Imperatorem graviter accusabatur ab Ethnicis, iussu Caesaris a Publio urbis Praefecto examinata: et cum nec matrem nec filios seorsim admonitos ad defectionem poterat abducere, eos carnificibus tradebat: et spectante matre, Ianuarius plumbatis occidebaur; Silvanus praecipitio fustibus ad necem caedebantur; Silvanus praecipitio interimebatur; Alexander, Vitalis, et Martialis capite truncati: postremo mater ipsa capitali supplicio afficiebatur, quae toties marturium perpessa, quoties unum ex filiis occidi vidit. Nam fides CHristiana storga\s2 fusika\s2 e natura humana non evellit. Osiander in Histor. Eccles. cent. 2. lib. 2. c. 3.

Historia parallela habetur lib. 2. Macc. c. 7. ubi similiter mater cum septem filiis ab Antiocho tyranno afficitur martyrio.

II. Sixtus Papa, cum fere sedisset annos 10, ob Christianam religionem supplicio afficitur. A. C. 140.

III. Telesphorus Papa, cum sedisset annos 21, et menses 9, martyrio coronatur. A. C. 152.

Cum hi et plures alii propter Christianam religionem e medio sublati essent, tandem Antoninus Imper. A. C. 152. persecutionem Christianorum inhibuit, iussitque ut Christinaorum accusatores supplicium subeant, nisi quid contra Romanum Imperium tentasse deprehendantur. Si vero posthac (inquit in edicto) quisquam negotium talibus, tamquam talibus, facessere perrexerit, is qui defertur, ab accusatione sit absolutus et liber, etiamsi talis esse deprehendatur: delator vero poenae subiaceat. Causam hanc addit, quod suppliciis Christiani deleri non possint, cum ipsi mortem vitae praeferant. Iustinus. Eusbius lib. 4.

III. Haeretici.

I. CERDON, Magister Marcionis haeretici, qui Papa, Romam venit. A. C. 141. Eusebius.

II. VALENTINUS, Aegyptius natione, quod Episcopatu excidisset, Haeresiarcha esse incipit, A. C. 144. cuius multiplicia deliria exstant apud Tertull, Epiphan. Clementem, et alios. Hic haereticus qui hactenus docuerat in Aegypto, A. C. 152 Romam venit, ibique ultra 12 annos commoratur; sed haeresin suam tantum clanculum spargit.

IV. Viri in artibus celebres.

I. Herodes Atticus, vir Consularis, hoc tempore floruit: Qui hominem quendam eruditionis ac virtutis persuanone mirifice sibi placentem festiva quadam oratione vanitatis admonet. apud Gellium l. 1. Noct. Attic. cap. 2.

II. Phlegon Tallianus, Hadriani libertus, qui Olympiades Graecorum libris 16 descripsit, paulo ante annum Christi 141 desinit.

III. Pausanias A. C. 142. historiam suam scripsit paulo post Adriani tempora. Meminit enim belli Iudaici confecti, in Atticis: Item in Corinthiacis meminit Antonini.

IV. Maximus Tyrius tunc quoque vixit, qui L. Verum Caesarem Imperatoris filium adoptivum informasse scribitur. Eius plurima et pulcherrima scripta hodieque magna doctissimorum hominum admiratione leguntur.

V. Galenus, celeberrimus ille post Hippocratem auctor medicinae, hoc tempore floruit.

VI. Apollonius, Philosophus Chalcedonius, A. C. 147. ab Antonino Pio Romam evocatur, ut M. Aurelium Caesarem in Philosophicis institueret; sub quo Marcus ita profecit, ut Philosophus postea dictus sit.

VII. Mesomedes Lyricus vixit A. C. 145. qui modos musicos Citharoedis fecit, vel praecepta de modulis musicis. Huic Antoninus salarium imminuit, dicens; Nihil esse sordidius, imo crudelius, quam si ii Rem publ. arroderent, qui nihil in eam labore suo conferrent. Quibus verbis insinuare voluit, artem eius, voluptati potissimum comparatam, non aeque necessariam Rei publicae, ut ceteras, esse, quarum doctores in summo pecio habuit.

VIII. Salvius Iulianus Iuris Consultus, et Iustinus Historicus, qui Trogi Pompeii libros in compendium redegit, hoc tempore vixerunt.

IX. CRESCENS, Philosophus Cynicus, sed homo valde impurus, hoc tempore floruit. Hic, cum Iustino esset inimicus, effecit tandem ut postea martyrio coronaretur.

V. Prodigia sub Antonino.

I. Sub Antonio natus est biceps puer, et uno mulieris partu quinque pueri editi sunt.

II. Visus est in Arabia iubatus anguis, maior solitis, qui se a cauda medium comedit.

III. Quatuor leones sponte sua se capiendos in Arabia praebuisse, Capitolin. scribit.

IV. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natum est.


page 566, image: s0638

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. ADoptio. Antoninus Pius Imper. de Adriani sententia adoptavit sibi M. Aurelium Antoninum, et L. Commodum Verum, silium Aelii Veri, qui ab Adriano adoptatus erat, sed ante ipsum obierat; uti antea diximus. Qui etiam Antonino Pio in Imperio successerunt.

II. Morbus, eiusque origo. Incidit in morbum, cum senio confectus caseum Alpinum in cena avidius comedisset, quem eadem nocte quidem reiecit nonnihil, sed tamen febris secuta est.

III. Oratio paraagw/nios ad M. Antoninum et Tribunum. Paulo antequam moriebatur, Rem publ. et filiam (cui patrimonium privatum reliquerat) M. Antonino, praesentibus Praefectis, commendavit, et dato Tribuno Aequanimitatis signo, atque ita conversus, quasi dormiret, spiritum reddidit. Xiphil. e Quadr.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Tertia die postquam in morbum incidisset, febri exstinctus est apud Lorium villam, A. C. 161, 6 Martii, anno aetatis 74, mense 6, die 26. cum imperasset annos XXIII, menses 6.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Sepultura. Sepultus est in mole Adriani.

II. Honores et Elogia. A Senatu cum iucunditate DIVUS est appellatus, cunctis certatim adnitentibus, et pietatem eius, clementiam, ingenium, sanctimoniam laudantibus. Decreti etiam sunt ei omnes honores, qui optimis Principibus ante delati erant. Eutropius.

XVII. IMPERATOR ROM. M. AURELIUS ANTONINUS, cognomento PHILOSOPHUS; ET L. ANTONINUS VERUS, COLLEGAE.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER M. Aurelii Antonini fuit geminus.

1. NATURALIS, ex quo genitus fuit, ANNIUS VERUS, frater Uxoris Antonini Pii, qui in Praetural decessit. Capitolin. §. 1.

2. LEGALIS fuit AURELIUS ANTONINUS PIUS, a quo, volente Adriano Imperatore, adoptatus est.

II. MATER fuit DOMITIA. CALVILLA vel CLAVILLA, Calvisii Tulli bis Consulis FILIA. Capitol. ibid. CINNA in libris, quos de familiis Romanis edidit, ita scribit: Gens Clavilla magno tum in honore erat, quippe quae se originem ducere gloriabatur a CAMILLO Ducum Romanorum celeberrimo iuxta ac felicissimo, qui urbem Romam a Gallis Captam obsesso ab iisdem Capitolio liberavit. Ad huius Camilli memoriam viri gente illa oriundi, Camilli, nominabantur: Itemque feminae eiusdem familiae Clavillae dicebantur in perpetuam memoriam filiae Camilli, cui Clavillae nomen erat.

III. FRATER eius fuit L. AELIUS (AURELIUS) VERUS, qui itidem ex Adriani Imper. consilio ab Antonino fuit adoptatus. Sic igitur duo isti, M. Aurelius Antoninus Philosophus, et L. VERUS Divi fratres in ure civili et in historiis nominantur; non quod natura fratres essent, sed lege adoptionis.

II. Appellatio.

I. NOMEN. M. AURELIUS ANTONINUS, initio dictus fuit ANNIUS ANTONINUS, a patie suo Annio Vero; sed adoptatus ab Aurelio Antonino Pio, pro Annio, AURELIUS vocari coepit.

II. COGNOMEN fuit PHILOSOPHUS, sic dictus ob excellentem literarum et Philosophiae scientiam, quae magnum illi adiumentum attulit ad felicem Imperii administrationem: sicut Dion scribit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA ACADEMICA.

M. Aurelius Antoninus educatus est in Adriani gremio; qui illum VERISSIMUM nominabat, eique honorem sexenni etiam publice detulit, et octavo aetatis anno in Saliorum collegium retulit.

Studia eius Academica.

Dedit initio operam Philosophiae. Usus est Magistris variis: quos recenset Capitolin. §. 1. Inter


page 567, image: s0639

quos excelluerunt Apollonius Chalcedonius Stoicus Philosophus, qui a M. Antonio Pio Chalcedone Romam evocatus, eum in Philosophia diligenter informavit. Item Fronto Cornelius, Eutychius Proculus Siccensis, et SEXTUS Cheronensis Plutarchi nepos. Operam quoque Iuri navavit, audiens L. Volusium Metianum: tantumque operis et laboris studiis impendit, ut corpus infirmum redderet, atque in hoc solo pueritia eius reprehenderetur. Nam eruditio et doctrina est pastus ingenii, quod dum saginatur, corpus fit infirmum: et quod notandum, tantum in eo studium Philosophiae fuit, ut adscitus iam ad Imperatoriam dignitatem, attamen ad domum Apollonii discendi causa veniret. Capitolin. §. 1.

Studia equestria.

Amavit quoque pugillatum, luctamina, cursum, et aucupatum, pila lusit apprime, et venatus est, similiter in pingendo se exercuit. Sed ab omnibus hisce intentionibus studium Philosophiae eum abduxit, seriumque et gravem reddidit. Capitol. §. 1.

Honor erga Praeceptores.

Tantum honoris Magistris vis detulit, ut imagines eorum aureas in larario haberet, ac sepulchra eorum aditu, hostiis, floribus, semper honoraret. Praecipue autem Iulium Rusticum et reveritus est et sectatus, qui domi militiaeque pollebat, Stociae disciplinae peritissimum, cum quo omnia communicavit publica privataque consilia. Cui etiam ante Praefectos praetorio semper osculum dedit; quem et Consulem iterum designavit, cui post obitum a Senatu statuas postulavit. Capitolinus §. 1.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius fuit FAUSTINA, Antonini Imper. FILIA, quam A. C. 147. uxorem duxit, eamque adulteriis infamem in radicibus montis Tauri subito amisit morbo. M. Antonmus eam laudavit, dissimulata eius impudicitia. Monitus olim, ut repudiaret eam, si nollet occidere, dixisse fertur: Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem. DOTIS nomine signans Imperium, quod ille a Socero adoptatus acceperat. Tantum sane valet boni Principis vita, sanctitas, tranquillitas, pietas, ut eius famam nullius proximi decoloret invidia: sicut pulchre ait Capitolinus §. 7.

II. FILIUS eius fuit COMMODUS, postea factus Imperator, sed ex adulterio natus. Hunc quidem optime educari et institui curaverat, sed spe sua frustratus est. Nam ( ut Capitol. scribit §. 7.) Antoninus felix fuisset, si filium non reliquisset.

AXIOMA ETHICUM.

*eu)tekni/a est singulare DEI donum, quae consistit in liberorum pietate, eorumque educatione honesta. Nam degenerant saepe etiam ii, qui maxima parentum cura ad pietatem et probitatem instituuntur; iuxta vulgatum Proverbium; *h9rw/wn te/kna ph/kata. HEROUM FILII NOXAE.

Exemplum habemus in COMMODO, Antonini Philosoph filio. PATER Antoninus reliquit hominibus ingens sui desiderium, et posteris virtutis suae memoriam sempiternam; Sed eius fortunae et felicitati hoc unum defuit, quod de filio, quem optime institutui curaverat, spe sua frustratus sit. Nam deinceps historia romana ex aureo regno in ferreum delabitur: Tanta sub Commodo accidit rerum Romanarum mutatio.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

M. Antoninus Philosophus a M. Antonino Pio adoptatus, Imperium est adeptus. Statim autem in consortem Imperii assumpsit L. AELIUM VERUM: et tunc quidem primum Rom. Imperium duos Augustos simul pari potestate fulgentes habere coepit. Capitol. Verum moribus dissimiles illi fuere. Nam M. Antoninus Philosophs laudatissimus Princeps, sed L. VErus voluptatibus deditus fuit. Verum Marci virtus texit viti Lucii, et moderatione et patientia Marci retenta est concordia: sicut inter dissimiles non potest retineri concordia, nisi alterius sapientia et sanet et ferat deteriorem.

II. Imperii administratio.

Aurelius Victor et Eutropius hisce eum elogiis exornant: M. Aurelius Imp. is fuit, quem facilius tacitus admireris, quam laudes; cum nulla oratio viri huius aequare virtutes possit. Nam cum a prima aetate constantem et quietam vitam sibi delegisset, semper eodem vultu conspectus fuit, neque propter laetitiam, neque propter metum mutato.

I. ACTA TOGATA.

Acta eius Togata continent catalogum virtutum eius. quae sequentes sunt.


page 568, image: s0640

I. Boni publici studium.

M. Antoninus omnia sua consilia studiaque ad Rei publ. utilitatem retulit. Fuit enim (teste Capitolino) per omnia moderatissimus in hominibus a malo deterrendis, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentiaque liberandis; fecitque ex malis bonos, ex bonis optimos: Unde ei honores divinos omnis aetas, omnis sexus, omnis conditio ac dignitas dedit, et sacrilegus iudicatus est, qui eius imaginem in sua domo non habuisset.

I. Publicae pecuniae semper, quantum per honestatem potuit, pepercit, neque ipsa unquam est abusus, quin potius, ut aliena, abstinuit. Neque etiam in animum induxit, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret. In foro Divi Traiani auctionem ornamentorum Imperilaium fecit, vendiditque aurea pocula, et crystallina, vasa item regia, vestem item uxoris sericam et auream gemmasque, quas multas in repositorio sanctiore Adriani repererat, tantumque auri inde redactum est, ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus fuerit. Postea dedit potestatem emptoribus, ut, si quis vellet empta reddere, atque aurum recipere, sciret licere, nec molestus ulli fuit, qui non reddidit empta. Capitolinus in eius vita.

II. Semper cum Optimatibus non solum de bellicis, verum etiam de civilibus rebus, priusquam aliquid ageret, consultabat. Ac si forte inter deliberandum (uti interdum fit) diversum aliquid ab illis sentiret, (illi enim erant Scaevola, Volusius, Metianus, Ulpius Marcellus, aliique graves et magni Iurisconsulti) tum dicebat; Aequius est, ut ego tot et talium amicorum consilium sequar, quam ut tot et tales amici meam unius voluntatem sequantur. Capitolinus in M. Antonino Philosopho, §. 8. Huic praeclaro Antonini dicto suffragatur vulgatum Adagium: Plus videre oculos, quam oculum.

II. Sapientia.

Sapientissimus Imperator erat, qui sagaci mentis oculo facile perspicere poterat, quaecumque ad Rei publicae saltuem petinebant. Unde hoc Symbolum usutpavit: Consulendum, et consilio parendum. Quamvis enim ipse prudens Imperator esset, tamen neque in civilibus neque in bellicis rebus quicquam agere solitus est sine consilio Senatus: Sentiens nimirum, eum, qui de sua unius sententia omnia gerit, superbum magis, quam sapientem iudicandum esse; sicut recte et graviter dixit Livius lib. 4. Decad. 5. Et ut Plautus ait in Milite; Nemo solus sapit. Cum quo consentit illud, quod Creon apud Euripidem in Phoeniss. inquit: *ei)=s2 a)nk\r ou) pa/nq) o(ra=|. Unus vir non videt omnia. Sibi placere vero infelix est insania, uti Sophocles loquitur in Antigono. Hinc M. Antoninus Philosophus semper in ore habuit Platonis sententiam, Tum demum florere civitates, si aut Philosophi imperarent, aut Imperatores philosopharentur. Capitolinus §. 10.

AXIOMA.

Quamvis Princeps ipsemet Sapientia et Consilio polleat; tamen sibi caveat, ne opinio propriae sapientiae ipsum adeo excantet, ut alienam aspernetur. Nam recte inquit Cominaeus cap. 44. Princeps facile evertitur, qui nullo, nisi sui ipsius consilio, utitur.

EPIGRAMMA. Consilio quicumque suo sapit, haud sapit ille: Consilio alterius qui sapit, ille sapit.

III. Benignitas et liberalitas.

Valde liberlais fuit, uti patet ex exemplis. Nam liberalitatem exercuit.

I. Erga ATHENIENSES. Cum enim Athenas venisset, magnos honores Atheniensibus tribuit, quorum in urbe omnes doctrinae Ministros annua mercede conductos constituit, ad omnium gentium utilitatem.

II. Erga Cives ROMANOS. Nam Athenis Romam reversus cives omnes viritim donavit aureis octenis; quantam summam numquam acceperant ante. Praeterea fisco aerarioque ab annis plurimis debita civibus remisit, et syngraphas de iis combussit. Dion.

III. Erga ALIOS, praesertim DIGNOS. Nam aliis civitatibus permultis ingentem pecuniam largitus est, afflictasque restituit, ut Smyrnam terrae motu concussam. Aurelius Victor scribit: Data promiscue est civitas Romana, multae urbes conditae, deductae, repositae, ornataeque, atque inprimis Poenorum Carthago, quam ignis foede consumpserat, Asiaeque Ephesus, ac Bithyniae Nicomedia terrae motu graviter concussa.

IV. Clementia.

Admirandae clementiae fuit hic Imperator. Nam, cum AVIDIUS CASSIUS (quo Duce in bellis orientalibus usus ante fuerat, et praeter alia Bucolos, h. e. Boum Pastores in Aegypto acerrimos et callidissimos Romanorum hostes, ipsorum quoque


page 569, image: s0641

artibus usus, represserat) Tyrannidem invasisset, impulsu Faustina Augustae, quae maritum apud hostem periisse credens, illi Imperium suasque nuptias destinarat, CASSIUS, cum iam expeditionem in eum adornaret Antoninus, a centurione quodam et alio milite occiditur, cui Imperator parcere statuerat, si in ordinem eum redegisset. Exstat eius apud Dionem admodum cordata oratio, animi clementis, et inprimis benigni index.

Similiter scripsit mansuetissimus hic Imperator ad Faustinam uxorem suam hisce verbis: Parcam liberis Cassii, et genero, et uxori: et ad Senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit, aut poena crudelior: Non enim quicquam est, quod Imperatorem Romanorum melius commendet gentibus, quam clementia. Haec Caesarem DEUM fecit: Haec Augustum conecravit. Idque re ipsa praestitit. Nam non tantum doluit Cassium etinctum, dicens: Voluisse se sine Senatorio sanguine Imperium transigere. Capitolinus §. 9. Caput Cassii interfecti allatum est ad ipsum; sed ipse non exsultavit interfectione Cassii, sed caput eius humariiussit. Literas apud Cassium inventas aboleri iubebat, ne cogeretur invitus aliquem odisse. Similiter amicis Cassii omnibus ignovit, etiam literis consciorum crematis, ne mansuetudo sua iis labefactaretur, ut invito extorqueretur. Filii Cassii media parte amplius acceperunt paterni patrimonii, et auro atque argento adiuti, mulieres etiam ornamentis; sicut Capitolin. in M. Antonio scribit §. 9. Ad Senatum scripsit Antoninus: Utinam possem multos ex inferis excitare. Non enim unquam placet in Imperatore vindicta sui doloris, quae, etsi iusta fuerit, acrior tamen videtur. Unde Dion de eo ita scribit: Erat Marcu dutus erga hostes omnes, sed affectu miserationis ferebatur ad humanitatem. Nam dicere solebat; Inhumanum plane esse, humanis casibus et calamitatibus non ingemiscere. Innuens eos ab hominum natura alienissimos, qui aliorum mmiseriis non afficuntur, ac instar lapidum in adversis amici rebus stant immoti. Huc pertinet Symbolum eius;

----- Regni clementia custos.
Ceumundi, sic est regni Clementia custos:
Nec virius maior Principis esse potest.

Qui enim non tam metum ex crudelitate, quam amorm ex bonitate animis subditorum indiderunt; Hi maxime absque periculo ad summum regni decus et fastigium pervenerunt. Similiter Appius apud Salustium: Equidem (inquit) cuncta imperia crudelia magis acerba quam diuturna arbitror. Neque quemquam in multis metnendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat. Unde pulchre ait Seneca in Octavia: Magnum timoris remedium Clementia.

V. Diligentia.

Mirifica fuit hic Imperator diligentia, non belli tantum, sed etiam pacis temporbius. Etenim ex quo Imperator appellatus est, horis omnibus Rei publ. actibus incubuit. Nam, inquit Capitolinus §. 4. Semper, cum potuit, Senatui interfuit, etiamsi nihil esset referendum, si romae fuit: Si vero aliquid referre voluit, etam de Campania ipse venit. Comitiis praeterea eriam usque ad noctem frequenter interfuit, neque unquam recessit e curia, nisi Consul dixisset: Nihil vos moramur, P. C. Quinetiam iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit, fastis dies iudicarios addidit, ita ut 230. dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret.

VI. Patientia.

Crucem et Calamitatem patienti animo tulit: uti o)fqalmofanerw=s2 patet ex epistola eius scripta in acerbissimo luctu super morte Verissimi filii unice dilecti, ad Catulum Censorium: Mihi quidem inquit, efficassimum videtur, in calamitosis vitae casibus, turbulentisque fortunae procellis esse remedium, ubi parum industria et longe minus vis prodest, ut doleamus tamquam homines, et dissimulemus tamquam prudentes. Si lingua palam exprimerent signuli, quaecumque clam in corde sentiunt: Caelum, credo, suspiriis rumperent,m humumque lacrimis inundarent. Quod si COR serio afflictum oculis liceret intueri corporeis, appareret me hercule quantum unica sanguinis gutta, quamintus sudat, omnibus praeponderet lacrimis, quas plorando foris offundit. Nam maximi dolores corporis nulla ex parte cum minimo animi cruciatu comparandi sunt. Omnibus quidem, quae corpori possunt contingere, malis remedia excogitarunt homines. At si aerumnosum COR loquatur, nemo audit; si lacrimetur, nemo videt; si queratur, nemo credit. Hactenus M. Antoninus. Hinc vox Ebraea
[Gap desc: Greek word]
, quae 1. proprie significat tectum aut velatum veste, vel quasi veste; uti l. 1. Samuel. 18. v. 28. legitur de sictitio Samuele, qui adscendit amictus pallio. 2. Metaphorice significat idem quod involutus, opertus, obtectus, et velut obrutus fuit, afflictionibus et miseriis: sicut quisquam veste sese operit atque tegit. Nam qui in magnis doloribus et calamitatibus est constitutus, illius COR stupore quasi contrahitur, obnubilatur, et magnitudine dolorum operitur, ne sese exserat


page 570, image: s0642

aut conspiciendum praebeat. Ita usurpatur Psalm. 61. 4. Dum obnubilatur (h. e. affligitur) COR meum.

VII. Veracitas.

M. Antoninus ab Adriano Imper. vocatus est Veracissimus, quod nullius unquam mendacii consors, numquam Veritatis expers fuerit deprehensus; sicut Anton. Guev. in Horologio Principum cap. 1. pag. 2. scribit.

VIII. Constantia et aequabilitas.

Aequabilis et constans in omnibus, nec ulla unquam in re mutatus fuit, in rebus secundis animo non efferebatur, neque in adversis deprimebatur. Et vere vir bonus erat, nec quicquam simulatum habebat. Dion.

IX. Famae studium.

Erat quoque famae suae curiosissimus, et requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans, quae bene reprehensa viderentur. Capitolinus §. 8.

II. ACTA SAGATA.

Bella gessit quatuor.

I. Bellum Parthicum.

M. Antoninus statim ab initio L. Verum in societatem imperii assumpsit, data ei in uxorem LUCILLA filia, ut simul esset et gener et collega. Cum autem L. Verus voluptatibus abstraheretur, et timore bellico corrigeretur, seque Imperatorem esse recordaretur, a M. Antonino, conse ntiente Senatu, in bellum Parthicum missus, ne in urbe ante omnium oculos peccaret. Verum is voluptatibus enervatus, et luxuria deperditus, Antiochiae ferme haesit, venationibus indulgens; Duces tamen VERI contra Vologaesum Parthum, qui Romanis bellum fecerat, Armeniam invaserat, legatum cum exercitu Romano trucidaverat, prospere pugnarunt, hostesque domuerunt. Seleucia tum cum quadringentis hominum milibus capta est.

II. Bellum Britannicum, et III. Bellum Germanicum.

Eodem tempore movebatur bellum Britannicum et Germanicum. Nam Catti in Germaniam et Retiam irruperant. Adversus Britannos Calphurnius Agricola missus est: contra CATTOS Aufidius Tictorinus. Finito aurem bello Parthico, uterque Imperator magno apparatu in hostes movit, eosque proffigavit. Unde uterque Parthicus appellatus est. Capitolinus §. 3.

IV. Bellum Marcomannicum.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. DUCES fuerunt duo fratres Augusti, qui simul decreto Senatus in bellum hoc profecti sunt. L. Verus ad hoc bellum invitus se accinxit. Aquileiam tantum usque profectus reverti in urbem voluit. Sed cum fratre in vehiculo sedens, apoplexia correptus, periit anno Imperii undecimo. Post eius igitur obitum M. Antoninus bellum hoc Marcomannicum solus gessit. Capitolinus §. 5. Cadaver Romam a Marco deducitur, ubi in mole Adriani sepelitur, cum tribunitia potestas nona nondum esset completa.

II. APPARATUS. M. Antoninus ad hoc bellum cum omne aerarium exhausisset suum, neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro Divi Traiani auctionem ornamentorum Imperialium fecit, (sicuti supra, ubi de virtutibus eius agitur, diximus) vendiditque aurea pocula, et crystallina, et myrrhina, vasa etiam regia, et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmasque etiam, quas multas in repostorio sanctiore Adriani repererat; et per duos quidem haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum, ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus, postea dederit potestatem emptoribus, ut, si quis vellet empta reddere, atque aurum recipere, sciret licere. Nec molestus ulli fuit, qui vel non reddidit empta, vel reddidit. Capitolinus §. 6.

III. HOSTES fuerunt MARCOMANNI et QUADI, per quos intelliguntur Moravi, Bohemi et Silesii. Nec vero dubium est, per Marcomannos praedictos populos intelligi: Quia Ptolemaeus expresse inquit, fuisse Bohemiae limites Sudetes montes, qui sunt iuga versus Meridiem, Voitlandos et Mysos, et e regione Silvam Gabretam, h. e. altitudinem latam. Et sub ea Silva fuisse Marcomannos, ubi nunc Moravia. Vicini Marcomannis fuerunt Quadi: Videlicet Silesiae pars et regio inter Vratislaviam, Cracoviam et ad Carpathum. In hoc limite Imperii semper bella difficilia Romani gesserunt. Philippus Melanchthon lib. 3. Chron. pag. 333.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Hoc bellummedia aestate Marcus Imper. gessit, et de Quadis atque Marcomannis insignem victoriam reportavit, precibus Christianorum adiutus.


page 571, image: s0643

Cum enim eius exercitus diebus quinque aquae penuria laborasset, et milites in angustiis montium Germaniae a Quadis cicumclusi, siti propemodum conficerentur, Imperatorem anxium et consternatum adiit Praefectus Praet. dictitans; Nihil esse, quod Christiani precibus impetrare non possint a DEO: et esse in Legione duodecima cohortem militum, qui omnes CHristum colerent. Ea re cognita, Antoninus petiit ab eis, ut DEO suo supplicarent: quod cum illi, positis in terra genibus, et ad Chrsitum profusis precibus fecissent, subito pluvia largissima divinitus missa est, qua Romani aquam ore et scutis excipientes recreati sunt: Cum contra Quados aliosque Germaniae populos fulmina persequerentur. De hac miraculosa victoria elegantes versus Claudiani, hominis a religione Christiana abhorrentis, notandi sunt, nis quod id Christianis acceptum non refert. Versus hi sunt:

Laus ibi nulla Ducum: Nam flammeus imber in hostem
Decidit. Hunc dorso trepidum fumante ferebat
Ambustus sonipes: Hic tabescente solutus
Subsedit galea, liquefactaque fulgure cuspis
Canduit, et subitis fluxere vaporibusenses:
Tunc contempta Polo mortalis nescia teli
Pugna fuit, Chaldaea mago seu carminaritu
Armavere DEOS, seu, quod reor, omne Tonantis
Obsequium MARCI mores potuere mereri.

III.*t*a\ *p*a*r*e*p*o(*m*e*n*a.

I. NOVA CHRISTIANAE LEGIONIS APPELLATIO. Hac re obstupefactus Imperator, Christianos magnis affecit honoribus, et in perpetuam rei memoriam Legionem eam, in qua illi militabant, nominavit FULMINATRICEM, Graece keraunobo/lon. Sic Quadi Christianorum beneficio a Romanis victi sunt, et M. Antoninus Imperator septimum appellatus est. Vide Dion. Capitolinum, Tertullianum in Apologetico, et ad Scapulam, Eusebium lib. 5. et Orosium.

II. LITERAE M. ANTONINI AD SENATUM. Exstant etiam literae M. Imp. quibus rem omnem Senatui Romano exponit, et Christianorum precibus divinum illud beneficium acceptum referendum esse testatur: Credibile est, inquit, Christianos, licet eos impios existimemus, Deum pro munimento habere in pectore. Simul enim atque humi sese abiecerunt et preces fuderunt ad ignotum mihi Deum, statim e caelo pluvia delapsa est, in nos quidem frigidissima, in nostros verohostes grando et fulmina: eorumque orationibus ac precibus statim Deus praesto fuit, qui neque vinci, neque expugnari potest. Quamobrem concedamus talibus, ut sint Christiani, ne qua tela eius generis contra nos petant et impetrent. Haec Antoninus.

USUS.

Hoc exmeplum memoria dignissimum est: Quia ostendit, legitimam militiam Deoplacere, et Deum propter Ecclesiam imperiis mundanis saepe benefacere: Sicut benefecit Cyro, Constantino Magno, Theodosio, propter Ecclesiam, ut scriptum est: Si quis dederit potum aquae frigidae ex minimis meorum, habebit mercedem. Matth. 10. Sicut exemplum viduae Sareptanae ostendit. Ac post hanc victoriam M. Antoninus decreta contra Christianos abolevit.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Martyres.

Quarta Ecclesiae persecutio in Asia orta est sub M. Antonino Philosopho contra Christianos, in qua martyrii corona coronati sunt,

I. POLYCARPUS Iohannis Euangelistae Discipulus, Ecclesiae Smyrnensis Episcopus, anno aetatis 86. Venerat is, imperante adhuc Imperatore M. Antonino Pio, Romam, plurimosque Hareticorum Marcionis et Valentini persuasione deceptos ad veram fidem reduxerat. Eumque IRENAEUS in prima aetate sua se vidisse ait admodum senem: et addit, quod audiverit a Polycarpo, quod Iohannes Euangelista abiens lavari, quum vidisset intus Cerinthum, exisilieirt de balneo non lotus, dicens: Quod timeat, ne balneum concidat, cum intus esset Cerinthus inimicus veritatis. Dictum factum. Nam vix Iohannes Euangelista erat egressus, cum balneum corrueret, et Cerinthus cum sociis misere in eoperiret. Ipse etiam Polycarpus aliquando Marcioni occurrenti et dicenti, Cognosce nos, respondit: Cognosco te primogenitum Satanae. haec Irenaeus lib. 3. cap. 3. Eusebius lib. 4.

Tandem vero Polycarpus in persecutione Asiatica vivus igni crematus est A. C. 162. anno post mortem Iohannis Euangelistae 60. Quae historia in Epistola Smyrnensis Ecclesiae apud Eusebium lib. 4. cap. 15. prolixe describitur. Nos eam in tria membra digeremus. 1. In Ortum. 2. Progressum. et 3. in Egressum.


page 572, image: s0644

I. ORTUS. Continet Colloquium Proconsulis Asiae, et Polycarpi Martyris.

Polycarpus cum esset vehiculo deturbatus, vox de caelo audita est : FORTIS ESTO, Ô POLUCARPE, et VIRILITER AGE. Postea Proconsul ad Polycarpum ait: Habeto aetatis tuae reverentiam, et parce ultimae senectuti tuae: iura fortunam Caesaris, gerens de prioribus paenitudinem, et conclama etiam Tu: TOLLE SACRILEGOS. Tunc Polycarpus torvo vultu populum aspiciens, elevata ad Caelum dextra, cum gemitu dixit: Tolle sacrilegos, etc. Proconsul dixit: BESTIAS habeo paratas, quibus obicieris, nisi cito paenitueris. At ille respondit: Adhibeantur. Nobis enim immobilis stat sententia, nec possumus de bono ad malum per paenitudinem commutari. Melius autem erat, si himutarentur ad bona, qui perseverant in malis. Tunc PROCONSUL, Ignete, inquit, faciam consumi, si tibi bestiae contemnendae videntur, nec propositi recipis paenitudinem. At ILLE: Ignem minaris, inquit, hunc qui ad momentum incenditur, et paulo post exstinguitur, quia ignoras futuri iudicii ignem aeternum, qui ad perpetuas poenas praeparatus est impiorum. Sed quid moraris? Adhibe utrum voles. Haec et multa alia dixit Polycarpus, ita ut responsionem et constantiam eius Proconsul magno stupore miraretur.

II. PROGRESSUS. Continet Polycarpi fiduciam, cum iamiam palo affigendus esset.

Cum autem expedita essent, quae ad ignem pertinebant, eumque vellentrogo impositum clavis affigere, ait Polycarpus: Sinite me. Qui enim dedit mihi fiduciam ignis supplicium ferendi, Ille quoque dabit mihi cor, ut et sine clavorum affixione flammas immobiliter perferam. Tunc illi, omissis clavis, vinculis usi sunt solis. Quibus post tergum manibus devinctis, velut erectus aries, et ex magno grege assumptus, acceptabile holocaustum Deo omnipotenti oblatus est.

III. EGRESSUS. Continet Precationem eius in ipso martyrio ab ipso profusam. quae ita sonat.

Deus, dilecti et benedicti Filii tui Iesu Christi Pater, perquem tui agnitionem suscepimus: Deus Angelorum et virtutum et universae Creaturae, ac totius iustorum generis, qui omnes coram Te vivunt: benedico Te, qui me in hanc diem atque in hanc horam perducere dignatus es, ut particeps exsisterem martyrum, et calicis Christi Tui in resurrectionem vitae aeternae, animae ac spiritus mei, per incorruptionem Spiritus Sancti: in quibus suscipiar in conspectu tuo hodie, tamquam sacrificium pingue et acceptabile. Sicut praeparasti et praesignasti, ita et fecisti. Verus es Tu et sine mendacio Deus: propterea et in omnibus laudo te, et benedico te, et glorifico te, per aeternum Deum, et Pontificem Iesum CHristum dilectm Filium tuum, per quem et cum quo Tibi cum Spiritu S. gloria, et nunc et in futura saecula. Amen. Et cum Amen dixisset, oratione completa, carnifices ignem subiciunt. Hactenus verba Epistolae Ecclesiae Smyrnensium. Flamma vero iam admodum emicante, ignis, facta camerae specie, ad morem veli nautici vento repleti, supra corpus Martyris stabat, eratque illud in medio, non tamquam caro ardens, sed tamquam aurum et argentum in camino ignitum. Unde et tanta boni odoris fragrantia sentiebatur, quasi vel tus, vel aliud quoddam pretiosum aroma spitaret. Tandem cum corpus illius ab igne non consumeretur, ferro transfossum copioso sanguine manavit, ita ut ignis exstinguereutr.

II. IUSTINUS Philosophus et Martyr A. C. 168. martyrum constantia et fortitudine ad Christianismum adductus est, et pro christi doctrina sanguinem suum fudit. Occasio haec fuit. Crescentem Philosophum vita morumque aemulatione Cynicum coarguit: qui convictum se dolens, cum improbis quibusdam, qui Magistratus gerebant, conspiratione contra IUSTINUM facta, tormentis quamplurimis eum affecit, et postremo gladius etiam confecit Pergami. Eusebius lib. 4. cap. 8. et 10.

III. BLANDINA, cum imperante M. Antonino Philosopho Lugduni et Viennae gravis persecutionis procella Ecclesiam Christi infestaret, tanto animi robore et virtute imbuebatur, ut tortores, qui illam vicissim omni suppliciorum genere a primo mane ad vesperam usque afflixissent, prope labore defessi languescerent, seque tum ab illa victos, tum nihil amplius habere reliquum, quod ei irrogarent, faterentur: Tandem trabi ligneae sublimis affixa, praeda bestiis incursantibus obicitur. At cum nulla bestia eius carnem tangere vellet, a trabe mox abrepta in carcerem iterum truditur, et ad aliud certamen reservatur, petque varia certaminum genera victrix facta coronam immortalitatis tandem assecuta est. Inter varia tormenta haec si bi de exclamavit verba: CHRISTIANA


page 573, image: s0645

SUM. Qua voce ita se recreavit, ut ad cruciatus costanter perferendos animus eius subinde novis viribus divinoque robore augeretur.

IV. ATTALUS civis Romanus, Pergamenus genere, columen et firmamentum Gallicorum Christi fidelium, primum bestiis obeictus est, quae mitiores ipsis hominibus a viri sancti corpore abstinent: post varia deinde tormenta, inter plurimam carnificum saevitiam, et poenis incutiendis feritatem, generosa animi constantia superarat: tandem prunis subiectus in sella ferrea torretur, et aeraes squamas candentes mollissimis et tenerrimis Martyris huius membris aspergunt, et agglutinant carnifices. Cumque nidor adustae carnis ad nares inspectantis populi perferretur, magna voce exclamavit: ECCE HOC EST VORARE HOMINES, QUOD VOS FACITIS. Quid a nobis velut occultum inquiritis facinus, quod vos apetta luce committitis? His verbis exprobrans ipsis calumnias de cenis Thyestis, quarum Christiani ab adversariis insimulabantur. Eusebius lib. 3. cap. 4. Nicephorus lib. 4. cap. 17.

V. ANICETUS Episcopus Romanus Romame interficitur Anno Christi 173, cum sedisset annos 9 fere, Hic constituit, ne Clericus comam nutriret.

II. Viri celebres in Ecclesia.

I. THEOPHILUS Heroni apud Antiochenos in Episcopatu successit, qui scripsit contra HERMOGENEM, et alios, quorum meminit Eusebius et Hieronymus. Hermogenes hic pictor primum fuit, postea Stocius, et multa deliria protulit, interque alia dixit, Corpus Christi in Sole esse repositum. Ex hac secta postea MANICHAEI orti sunt; sicut Nyssenus testatur. Eusebius.

II. MELITO Asianus, Sardiensis Episcopus, pro Christiana religione apologiam scribit ad Marcum Imp. A. C. 170. Eusebius.

III. Eodem anno APOLLINARIS Asianus et Hieropolitanus episcopus claret, qui et ipse Apologiam scripsit pro Christianis. Eusebius. Photius.

IV. IRENAEUS, Ecclesiae Lugdunensis Episcopus et Pol carpi auditor, contra Haereticos scripsit libros, qui exstant. Irenaei etiam temporibus (qui vixit A. C. 178.) adhuc durasse donum eiciendi daemonia, et sanandi multos, testatur ipse l. 2. adversus haereses. Nemo potest, inquit, numerum dicere gratiarum, quas per universum mundum Ecclesia a Deo accipiens, in nomine Iesu Christi sub Pontio Pilato crucifixi, per singulos dies in optiulationem gentium perficit, etc. Nec invocationibus Angelicis aliquid facit (Ecclesia) nec incantationibus, sed pure et manifeste orationes dirigens ad Dominum, qui omnia fecit, etc. Si itaque et nunc nomen Domini nostri Iesu Christi beneficia praestat et curat, vere et firmissime omnes ubique credunt in eum.

V. A. C. 179. Cum Iudaeus Catechumenus cum comitibus suis iter faceret per Arabiam desertam, et in morbum incideret gravissimum, adeo ut animam exhalaturus videretur, petiit a comitibus, ut sibi Sacramentum Baptismi impertirent. Cum igitur precibus aegroti moverentur, eumque baptizatum vellent, et tamen neque Sacerdos, neque aqua adesset; arena ter iniecta ipsum baptizarunt: quem tamen postea, cum ex morbo restitutus est, Episcopus aqua sacra ablutum voluit. Nicephorus lib. 3. cap. 37.

VI. ATHANA GORAS A. C. 165. librum apologeticum pro Christiana religione Imperatoribus M. Antonino Philosopho, et L. Vero obtulit. Eusebius.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CIrca Egressum M. Antonini Philosophi notanda sunt tria: I. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta. 3. *ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Ad ta\ prohgou/mena pertinet Oratio eius proagw/nios, quae fuit gemina. I. Ad MILITES. Nam ne ultimus quasi actus a reliqua vita discreparet, aequissimo animo discessit, rerum humanarum amore prorsus abiecto, et metu motis vacuus. Qua ingruente, Commodum filium militibus commendavit, tribunoque militum, postulanti tesseram, respondit: ABI AD ORIENTEM. EGO enim iam AD OCCASUM PERGO.

II. AD AMICOS TRISTES, ad quos iam vicina morte dixisse scibitut: QUID ME FLETIS, ET NONMAGIS DE COMMUNI MORTE COGITATIS? Iidem cum discessuri viderenturk ingemiscens ait: Si iam medimittitus, VALE vobis dico, vos PRAECEDENS. Cum ab eo quae reretur, cui Filium commendaret? respondit: VOBIS, SI DIGNUS EVERIT, et DIIS IMMORTALIBS.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cum Cammodum filium suum ad se pauloante obitum vocasset, brevique post dimisisset, capur opeurit, quasi dormire volens: et ita exspiravit 17. Martii, A. C. 180, imperii anno 19, aetatis LXI, cum


page 574, image: s0646

cibo et potu aliquandiu abstinuisset. Sunt, qui eum a medicis, in gratiam Commodi filii, interemptum esseperhibent. Eutropius Brev. lib. 8. Sextus Aurelius Victor. Capitolinus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*g*o/*m*e*n*a.

Incredibile dictu est, quantum ex obitu eius' dolorem ceperint omnes. Cives, milites, Senatores pariter eum lugebant, Fratrem, Patrem, Filium, oprout cniusque aetas sinebat, appellantes. Caelo receptum (quod de Romulo aegre fuerat creditum) omnes pariter consenserunt, in eiusque honorem templa, columnae, multaque alia, decreta atque excitata sunt. Capitolinus scribit, tantum illius amorem Regii funeris die apparuisse, ut nemo eum plangendum cenduserit, quod omnibus persuasum foret, a Diis eum terris commendatum, ad Deos rediisse. Et mox addit: Parum sane fuit, quod illi honores divinos omnis aetas, omnis sexus, omnis conditio ac dignitas dedit. Quinetiam sacrilegus iudicatus est, qui eius imaginem in domo sua non habuit, qui per fortunam vel potuit habere, vel debuit.

XVIII. IMPERATOR ROM. AURELIUS COMMODUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER eius fuit M. Aurelius Antoninus, Philosophus, ut putabatur.

II. MATER fuit Faustina, M. Antonini Pii Imp. filia, quae adulteriis infamis fuit, eumque non ex legitimo concubitu, sed ex adulterio genuit. Nam refert Iulius Capitolinus, in vita M. Antonini Philosophi §. 7. quod Faustina, cum aliquando gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensa; cumque longa aegritudine laboraret, viro de amore confessa est. Quod cum ad Chaldaeos Marcus retulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore, sanguine illius sese Faustina sublavaret, atque ita cum viro concumberet. Quod cum esset factum, solutum quidem amorem, antum vero Commodum gladiatorem esse, non Principem: qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatorias Imperator exhibuit. Quod quidem verifimile ex eo habetur, quod tam sancti Principis filius his moribus fuit, quibus nullus lanista, nullus scenicus, nullus harenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum ac scelerum colluvione concretus. Multi autem ferunt, Commodum omnino ex adulterio natum: siquidem Faustinam satis constat apud Caietam conditiones sibi et nauticas et gladiatorias elegisse: De qua cum diceretur Antonino Marco, ut repudiaret, si non occideret, dixisse fertur: Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem. Dos autem quid habebatur, nisi Imperium? Quod ille a socero adoptatus acceperat. Tantum sane valet boni Principis vita, sanctitas, tranquillitas, pietas, ut eius famam nullius proximi decoloret invidia. Iulius Capitolinus §. 7.

II. Appellatio.

COMMODUS dictus hic Imperator per antiphrasin, h. e. nomine, sed non omine et re. Quia minime erat Commodus, quin potius cunctis incommodus. Erat namque

I. Morosus. Cum enima Patre in mortis agone constituto moneretur, ne Barbaros, valde iam attritos, permitteret vires recipere, morose respondit: Ab incolumi, quamvis paulatim, negotia perfici posse: a mortuo vero nihil. Similiter Consiliarios, quos pater illi prudentissimos adiunxerat, velut alter Roboam, spernebat, eorumque monitis locum relinquere nolebat.

II. Dolosus. Quia multorum vitae insidias struebat.

III. Onerosus. Quia plane crudelis et sanguinarius erat, adeo ut merito de hoc sanguinario homine dici possit, eum a nullo alio, quam a gladiatore vel lanista vitam hausisse, iuxta vulgatum illud:

*kakou=ko/rakos kako\n w)o/n.
Mali corvi malum ovum.

Unde Ausonius de M. Antonino inquit, eum prorsus felicem futurum fuisse, si hunc filium non genuisset.

Successore suo moriens (sed Principe pravo)
Hoc solo patriae, quodgenuit, nocuit.

III. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

Forma insigni praeditus erat. Nam ita de eoscribit Herodianus in Commodo §. 4. Commodo praeter aetatis florem etiam formae dignitas suffragabatur, congruens corporis modus, pulchra virilisque facies, tranquillae faces oculis, atque micantes, flava et crispa caesaries, ut in sole ambulanti velut igne quodam rutilaret, sic ut euntem quidam scobe aurea putarent conspergi: quidam etiam pro argumento divinitatis acciperent, ac radios esse illos circa verticem genitivos opinarentur. Ad haec lanugo malis proserpebat, easque quasi floribus convestiebat.


page 575, image: s0647

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius dicta fuit Crispina, Quintilii filia, quam Pater M. Antoninus ei uxorem dedit A. C. 178.

II. CONCUBINAE ei fueretrecentae, ex quibus MARCIA (quae postea illi necem procuravit) erat praecipua, quam prae reliquis diligebat. Inter hasce concubinas, quas ex matronarum et meretricum delectu ad formae speciem elegerat, in palatio per convivia et latebras bacchantis in morem agebat, et omnis generis libidines exercebat.

III. LUCILLA soror eius et Marci filia ab eo est occisa. Cum enim Commodus Crispinam uxorem duxisset, Lucilla soror domo exacta est, quae propterea fratri infensa, de eo trucidando consilia inivit cum adolescente nobili Quadrato; Sed stultus, dum pugionem nudat, dicit: Hunc tibi Senatus mittit, nec facinus subito perpetrat. Ideo comprehensus poenas amentiae dedit: Et hinc Commodi odium erga Senatum exortum est; quorum multos occidit. Soror quoque Lucilla occisa est, quaestionem exercente Perenne. Herod. in Commodo §. 4.

II. ACTA POLITICA.

I. Commodi electio.

Commodus A. C. 166. CAESAR appellatus die 12 Octobris. Iulius Capitolinus.

A. C. 176. M. Antoninus Commodum filium creavit AUGUSTUM, die Novembr. et sequenti mense Decembri cum eotriumphavit. Dion.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Commodus optimi Parentis pessimus filius fuit, et plane degeneravit, adeo ut recte in illum quadret vulgatum illud adagium: )*andrw\n h(rw/wn te/kna ph/mata. Heroum filii noxae. Nam omnia quaecumque pater eius, laudatissimus ille Princeps, virtute sua, et superiores aliquot principes constituerant, non ita multo post conturbavit, pessimis artibus, crudelitati, avaritiae, superbiae, libidini, et id genus tyrannicis criminibus prorsus deditus.

CATALOGUS VITIORUM EIUS.

I. Ambitio et Superbia.

1. Commodi Superbia et ambitio apparet ex titulis eius. Quando enim ad Senatum scribebat ultimis suis temporibus, hoc utebatur titulo: Imperator Caesar Lucius, Aelius, Aurelius, Commodus, Antoninus, Augustus, Pius, Felix, Sarmaticus, Germanicus, Maximus, Britannicus, Pacator orbis terrarum invictus, Romanus, Hercules, Pontifex Maximus, Tribunitiae potestatis, XVIII. Imperator, VIII. Consul, VII. Pater patriae, etc.

2. Mensium quoque nomina in Calendario immutavit, eosque ex suis nominibus appellari iussit, atque ita numerari; Amazonius, Invictus, Felix, Pius, Lucius, Aelius, Aurelius, Commodus, Augustus, Herculeus, Romanus, Exsuperans. Dion.

II. Vesania et Impudentia.

In habitu et vestimentis. Tantae namque vesaniae et impudentiae erat, ut muliebri veste indutus publice in Senatu sedens saepissime biberit. In ludis celebribus, quos Romae per dies 14. edebat, Herculem se dicebat, leonina pelle involutus erat, manu dextra clavam gerebat, sinistra cruentum gladium, omnibusque erat terribilis. Inde cum laetitiae sededisset, quistultitiam eius ridebant, occidebantur. Cassius Historicus et Senator, foliis lauri de corona sumptis ea comedit, ut motu oris facto, risus dissimularetur. Dion. Herodian. §. 9.

III. Scurrilitas, Levitas et Petulantia.

Nam Lampridius iure merito illum perstringit, quod artifex esset in his, quae stationis Imperatoriae non essent, nempe quod calices fingeret, (vel frangeret; uti legendum putat Casaubonus) saltaret, cantaret, sibilaret, denique scurram et gladiatorem perfectum se ostenderet. Et hac quidem gladiandi arte valde sibi placebat, ac palmas, quas retulerat, numerabat. Pugnasse autem dicitur sepringenties tricies quinquies: et tantum palmarum gladiatoriarum retulisse numerum, ut mille contingeret. Quam eius intemperiem in caelum ferebant adulatores, et fortitudinis titulum insaniae aptabant. Cordati vero homines dedecus hoc Imperii, et portentum principatus detestabantur. Talem se omni vita omnibus exhibuerat: idque constare voluerat posteritati. Quicquid enim turpiter, quic quid impure, crudeliter, gladiatorie, leonice faceret, Actis urbis indi voluit: ut Lampridius scribit, auctore Mario Maximo. Ea autem patrabat pene quottidie, ut hominum oculis atque animis insultare non esset obscurum. Praeter reliquam enim petulantiam atque improbitatem, lavabat per diem septies atque


page 576, image: s0648

octies, et in ipsis balneis edebat: veste muliebri in theatro aut amphitheatro sedens saepissime potabat. Et, ut pudorem omnem atque honestatem proculcasse scias, dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora (ô scelus!) miscuisse: nec abstinuisse gustu, aliis, ut putabat, irrisis. Cum scurris quoque hominibusque levissimis conversabatur. Nam ita Herodianus in Commodo §. 9. scribit: Scurrae, et qui turpissima quaeque repraesentabant, quasi addictum sibi habebant: aurigando etiam bestiisque conficiendis supra modum exercebatur: ob quae studia adulatores eum fortitudinis gloria celebrabant. Quare illa minus decore tractabat, quam modesto Principi conveniebat.

IV. Rei publicae negligentia.

Ipse omni Rei publ cura abiecta, omnia per Consiliarios suos fraudulentos atque adulatores peragebat. In subscribendo ita negligens erat, ut libellis una forma multis subscriberet: In epistolis autem plurimis, Vale, tantum scriberet. Unde per ipsius negligentiam, atque Consiliariorum fraudulentiam, ingens in Rem publicam damnum exundabat.

AXIOMA.

Principes non uno Consiliario omnia debent credere. Magni Principes plerumque habent unum vel alterum, cui omnia consilia credunt, atque ad illorum nutum pleraque peragunt. Si illi sunt boni, felicia sunt Imperia; si autem mali sunt, magnorum illi malorum causa exsistunt. Quare Principes uni Consiliario vel ministro non omnia debent credere, ne serpentem in sinu foveant. Nam tandem Consiliarius ille Principem, aut Princeps ipsum evertit.

Exempla.

Tales mali et persidi Consiliarii in aula Commodi erant diversi.

I. PERENNIS. Commodus enim, cui parens Consiliarios prudentissimos ex Senatoribus adiunxerat, parum admonitionibus eorum locum dabat; sed voluptatibus deditus Perenni, quem Praefectum Praetoriof. cerat, totum Imperium gubernandum tradebat. Herodianus. Hic postea contra ipsum Commodum conspirabat, et hae insidiae patefactae sunt in ipsis ludis Capitolinis ab homine ignoto: cui fides habita non est, sed statim ingecremabatur. Cum vero postea Perennis nummos cuderet, illi publicas insidias patefecerunt, et Perennis cum filio intersectus est.

II. CLEANDER. De quo talis apud Herodianum §. 8. historia exstat. Is erat quidam Phryx genere, ex ea nota hominum, qui publice per praeconem veneunt. Hic cum in domum Imperatoriam servitio esset traditus: Et cum ipso Commodo accrevisset, eo scilicet honoris atque auctoritatis est provectus, ut corporis custodiam, et cubiculi curam, praeterea militum praefecturam, solus obrineret. Ceterum divitiae et. luxus etiam illum ad Imperii spem inflabant. Quocirca grandi coacta pecunia, plurimum frumenti coe~mit. Id autem occlusumhabebat, sperans, sibi Romani populi atque exercitus voluntates adiuncturum: si prius rerum necessariarum penuria laborantes, magnis repente largitionibus demereretur. Idem gymnasium maximum aedificaverat: publicatis etiam balneis: ut eo modo populum inescaret. At Romani infensi iampridem, ac totius causam pestilentiae in eum conferentes, simul perosi hominem divitiis inexplebilem, prius quidem confertim per theatra identidem traducebant: deinde agente in suburbanis Commodo, repente universi magnis clamoribus concurrerunt, Cleandrum ad necem deposcentes. Recenset deinde Herodianus, quomodo is se diu auctoritate Imperatoris, inscii eius scelerum, armatis equitibus Principis, tutatus, et bellum cum pipulo in urbe, et militibus stationariis gesserit: donec Fadilla, maxima soror Commodi, cum alioqui nemini ad Caesarem, in alto secessu suburbano voluptatibus indulgenti, metu Cleandri, accessus pateret, insidias et bellum civile fratri detexit. Qui, cognita perfidia Cleandri, ei caput amputari, contoque praefixum circumferri, voluptuosum scilicet atque optatum populo spectaculum praebiturus, iussit. Itaid malum sedatum, atque utrinque dimicatio dirempta.

V. Socordia.

Symbolum eius fuit: Pedetentim, paulatim. Nam ad Patrem moriturum, cum ab eo res strenue agendas contra hostes moneretur, dixit: Ab incolumi, quamvis paulatim, negotia persici possunt; a mortuo nihil.

VI. Vesana iracundia.

Natus annos 12. cum lavaturus balneum tepidum invenisset, balneatorem in fornacem ardentem conici iussit.

VII. Crudelitas.

1. In Patrem, Marcum Imp., quem per medicos occidisse creditur. E vita enim discessit, non morbo, quo laborabat; sed peremptus a medicis, qui Commodo grat isicabantur. Dion §. 8.


page 577, image: s0649

2. Uxorem Crispinam, quam e medio sustulit.

3. Sororem Lucillam, quam, procurante Perenni, trucidavit A. C. 184. Herodianus.

4. Senatores. Quadratus adolescens nobilis Commodum occisurus nudato pugione, magna voce proclamavit: Hunc tibi Senatus mittit. Hinc prima maximaque odii causa adolescenti adversus Senatum exstitit; ut etiam Servium Iulianum et Paternum Senatores, a quibus facillime Imperio excuti potuisset, cum magnis exercitibus praeessent, occidi iusserit. Ita animum verba illa sauciaverant, ut omnes hostium loco haberet, semperque eius memoriae vox illa irruentis in se iuvenis inhaereret. Neque vero tantam hanc occasionem Perennis omisit, sed ei persuasit ut praecipuum quemque e medio tolleret, neque eminere quempiam pateretur: quorum ipse in bona impetum faciens, facile omnium eius aetatis hominum locupletissimus evasit. Herodianus §. 4.

5. Viros virtute et eruditione praestantes, et Patri M. Antonino Imp familiares, paucis exceptis, hic Tyrannus trucidari iussit. Eorum in numero fuere insignes Quintilii duo, et alterius filius Sext. Condianus, qui simulata morte effugere interitum et manus tyranni studuit frustra. Fuit et Cl. Pompeianus, cui Lucilla soror Commodi nupta erat. homo gravis et innocens; et Ulpius Marcellus, qui Britannos domuit, vir eximius virtute et continentia.

6. Miseros et debiles. Miseros quoque nonnullos ac pedibus debiles, per ludibrium deformatos in speciem gigantum, sagittis suis configebat: aliis aures, aut nares amputabat, oculis privabat, pedesfrangebat.

7. Denique crudelis in quosvis exstitit. Nam quendam morte mulctavit, quia C. Caligulae vitam a Suetonio descriptam legisset. Campofulg. l. 9. c. 2. Interdum quoque, si aliquem cerneret obeso ventre atque adipe molli, medium uno ictu secari iubebat, ut viscera eius a ventre discurrentia videret, utpote qui ex eo voluptatem ingentem caperet, quod aliis permagnum incussisset horrorem. Campofulg. ibid. Nec tantum in debiles quosdam homines, quos per ludibrium trucidare et gladiatores mactare consueverat, sed etiam in feras saeviit. Nam non modo cicures, sed et leones aut ursos uno die centum, pantheras, tigrides, elephantos, equos fluviatiles, struthos Maurusias, iaculis suis celerrime scitissimeque conficere norat. His pugnis tandem serviles illas acclamationes promeritus est: Dominus es, primus es, omnium felicissimus vincis, ab aevo vinces; Amazonie vinces! Dion.

VIII. Libidines.

Libidines Commodi et flagitia honeste nominari aut referri non possunt inhonestissima. Hac enim in purte Caligulas, Nerones, et quicquid est nequissimorum hominum ac perditissimorum, facile aequavit, imo superavit. Nam Lampridius de eo scribit, quod trecentas concubinas, e matronis ac meretricibus delectas, trecentos item alios puberes exoletos e plebe aeque ac nobilitate habuerit, stupra item sororibus omnibus intulerit, templa libidinibus foedarit, ut denique mulierculae istae in illius conspectu violarentur, mandaverit.

IX. Mala conscientia.

Cum autem tot tantaque scelera et flagitia perpetrasset, ista satis erant ad odium, quo se urgeri iure, eoque insidiis obnoxium non ignorabat. Itaque, ut videtur, Dionysii Syracusani exemplo, comam et barbam sibi ipsi adurebat, timore tonsoris. Nam nemini fidebat. Herod. in Commodo §. 9. Neque tamen interitum suum, iusto Dei iudicio ei ob facinora decretum, effugere potuit; uti in cap. 3. dicemus.

II. ACTA POLEMICA.

Commodus post obitum Patris, bellum quod fere confectum erat, Regibus hostium addictus, remittit, et pace facta Romam redit, ac utrumque triumphat. Xiphilinus.

Bellum I. contra Britannos.

In Britannia, cum hostes murum essent transgressi, qui intercesserant inter ipsos et Romanos, et Romanum exercitum clade affecissent. Commodus Ulpium Marcellum contra eos misit, qui industria et sedulitate milites plurimum exercuit, et inde Britannos ingenti damno affecit. Dion.

Bellum II. Parthicum.

Deinde bellum Parthicum Commodus per suos Duces confecit, et Mediam, Babylonem et Armeniam vindicavit. Unde Armenicus, Parthicus et Medicus est appellatus. Dress Mill. 5. pag. 298. Insuper etiam victi per Legatos sunt Mauri, victi Daci, Pannonia quoque composita.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Pax Ecclesiae data. Status Ecclesiae sub Commodo tolerabilis, et saevitia, quae antea longe lateque grassata fuerat, paulisper conquievit. Nam motus forsan precibus Marciae concubinae, quae Christianis favebat, persecutionem inhibuit. Quae pax


page 578, image: s0650

Ecclesiae a Commodo concessa, multos allexit ad Christianam religionem amplectendam. Eusebius histor. Ecclesiast. l. 5. c. 19. scribit; quod sub Imperio Commodi lex lata sit, quae delatores Christianorum non sinebat vivere. Ubi refert, quod delator Apollonii Martyris fractis cruribus punitus sit. Factum hoc A. C. 181.

II. Lucius, Britannorum Rex, legatos ad Eleutherium Papam Romam misit, ut Episcopum in Britanniam ablegarat, a quo Lucius Rex in Christiana religione institutus est, et ipsius quoque subditi; vera etiam ibi religio conservata est, usque ad tempora Diocletiani. Tertullianus de Britannis ait: Quod Britannorum Romanis inaccessa loca Christo sint subdita. Bed. A. C 181.

III. VERSIONES Bibliorum binae erant. Prima Septuaginta Interpretum, et Secuda Aquilae: Accessit hisce temporibus Tertia Theodotionis, qui haereticus et discipulus Tatiani fuerat: Inde se Marcionitis adiunxerat, postea Iudaeis, ubi Ebraeam linguam didicerat. Versio tamen eius propterea spreta non fuit. Baronius.

IV. Pantaenus Philosophus Christianus, celebrem Christianorum scholam Alexandriae instituit, ex qua multarum Ecclesiarum Doctores prodierunt. Alexandria ad Indos proficiscitur, Euangelium Christi annuntiaturus. Huius discipulus fuit Clemens Alexandrinus, cuius Opera nunc quoque exstant. Eusebius l. 5.

V. Origenes Alexandriae A. C. 186. nascitur, anno Imperii Commodi 6.

VI. Apollenius vir eruditissimus et Philosophus eximius, (a quibusdam Senator urbis Romanae habetur) cum de religione Christiana accusaretur, petiit, ut in Senatu potestas Ioquendi sibi daretur. Quod impetravit. Cum autem legisset Senatui Apologiam elegantissimam, quam pro Christianae religionis veritate scripserat, capite ob fidem Christianam truncatus est. Exsequutor supplicii Perennis fuit Commodi Imp. Praefectus praetorio, qui rursus ante vertentem annum occiditur. Delator vero Apollonii iuxta legem Romanam fractis cruribus mulctatus est. Eusebius lib. 5.

VII. Serapion, cuius scripta citat Eusebius, creatur Episcopus Antiochiae. Eusebius.

VIII. Eleutherus praefuisse toto sere Commodi Imp. tempore Ecclesiae Romanae scribitur, et primus Episcoporum istius Ecclesiae putatur morte non violentia decessisse.

IX. Victor ei successit, qui praeter alia, sacris interdixit iis, qui iniuria forte affecti, redire in gratiam nollent cum iis, a quibus laesi fuerant. Victor severitatis intempestivae, qui non consentientibus in tempus Paschale, quod diei Dominicae plures adstringebant, anathema dixit, revocante eum ab hac importunitate Irenaeo, Lugdunensi Episcopo, Polycrate autem pro Asiaticis, decima quarta Luna Pascha agentibus, dimicante. Eusebius l. 5. Histor. Ecclesiast. c. 23, 24.

X. Varia Synodi de Paschatis die in provinciis coactae sunt, quibus Ecclesiarum istarum Episcopi praesederunt. Quod tamen omnium ferme consensu (Asiaticis exceptis) in diem Dominicum est collatum. Hic merito dicendum est, dum Ecclesia vel tantillum quiescit, servi eius rixantur. Eusebius l. 5. c. 20, 21.

XI. Thalmud Iudaeorum conscribitur A. C. 191. anno Commodi II. Seder Olam.

Viri celebres in literatura.

I. Dion Cassius, qui et Cocceius sive Cocceianus, itemque Nicaenus dicitur, a patria Nicaea Bithyniae. Vixisse eum sub hoc Imperatore in urbe Roma, et in numero Senatorum fuisse, cumque ceteris Commodo foedam servitutem serviisse; Historiam vero, huius praesertim aevi, divino quasi iussu scripsisse, ipse locupletissimus est testis.

II. Aristides Adrianus, cuius multae supersunt hodie orationes.

III. Iulius Pollux, cuius Onomasticum Graecum multiplici eruditione refertum exstat.

PRODIGIA.

I. Capitolium fulmine tactum est, facta inflammatione maxima. Bibliotheca nobilissima et vicinae quoque aedes concrematae sunt A. C. 188. anno Imperii Commodi 8. Lamprid. Herodianus.

II. Anno Christi 192. anno Commodi 12. Incendium Romae ortum est, quo Pacis templum, magnificentissimum in tota urbe, et splendidissimum opus, cum tabulis, quae ad Imperium pertinebant, absumptum est. Et latius vagante incendio, etiam Templum Vestae funditus eo tempore ita deletum, ut Palladium quoque, arcanum Imperii pignus, vulgo conspiceretur, cum Virgines raptum id in palatium media sacra via transportarent. Saeviit hoc incendium et in aliis partibus urbis, neque ulla aqua exstingui poterat, etsi Commodus ipse instaret militibus, ceterique suarum rerum satagerent, donec multo imbre ignis restingueretur. Dion.

III. PESTIS Romae vehementissime grassatur, mortui sunt uno die ad duo milia. Fuerunt qui acus veneno oblitas in alios conicerent, id quod Domitiani temporibus etiam factum. Dion.


page 579, image: s0651

IV. FAMES Romanos affligit, cum Cleander Commodo familiarissimus et praefectus praetorio frumentum coemptum detineret. Qui propterea a Commodo, metuente sibi a tumultuante populo, occisus est. Herodianus.

V. Prodigia varia atque portenta in caelo ac in terris his calamitatibus accedebant, quae non praesentia tantum, sed et futura Imperii mala non obscure denuntiare videbantur, maxime propter scelera Principis, vel potius nefarii tyranni.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

CUm Imperator Commodus habitu athletico, deducente gladiatorum agmine, non ex Imperatoriis aedibus, sed ex ipso gladiatorio ludo purpura Imperatoria amictus in conspectum populi Romani, idque celeberrimo die, nempe Calend. Ianuar. prodire et pugnare vellet, Principis et Rei publ. dignitate postposita, ab impudenti hoc facinore dehortari multis lacrimis Marcia concubina vellet, uti etiam Laetus exercituum praefectus, et Electus cubiculi custos multis precibus illi persuadere tentarent, ne quid indignum Principe conaretur: Commodus hisce iratus, eosque fideliter recteque momentes ferre non poterat: Cum tamen eos ante ita complexus fuerat, ut in pugnis gladiatoriis victor per galeam eos oscularetur. Ideoque et Marcia et illorum et plurimorum Senatorum nomina in libello notaverat, quos illa nocte trucidaret. Verum is libellus mirifico casu, in manus Marcia devenit, per eamque caeteiis, quorum de capitibus agebatur, res omnis est indicata, structas sibi infidias praevenerunt, et in caput auctoris reiecerunt. Herodianus in Commodo, §. 11.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a. sive, Mors ipsa.

I. Mors a Marcia Concubina affecta. Illa enim redeunti ex balneis commixtum vino odoratissimo venenum in calice obtulit, quod ille, collecta siti lavando, temere ebibit; sed illud vomitu a se reiecit.

II. Mors a Narcisso perfecta. Nam multum cum evomuisset, veriti illi, ne veneno quoque omni eiecto colligeret sese, atque una omnes interfici mandaret; iuveni cuidam, nomine Narcisso, strenuo ac robusto, persuaserunt, ut ad Commodum ingrederetur, eumque strangularet: magna praemia se daturos polliciti. Hic irrumpens illum et veneno et crapula languentem, constricto gutture interficit. Hunc finem vitae Commodus habuit, 13 annos post parentis obitum imperio administrato, aetatis suae anno 31. Unus omnium ante Imperatorum nobilissimus, omniumque eius aetatis hominuum formosissimus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*g*o/*m*e*n*a. h. e. Contumelia mortem eius insecuta.

Nam cadaver unco trahi, et in Tiberim praecipitari, flagitavit Senatus populusque Romanus ingenti studio. Honores, quos indebitos sibi rapuerat, autextorserat, eidem detrahi. Voces eorum e Maximo Mario historiarum conditore, cum aliae, tum hae memorabiles sunt, et inimicitiae in eum indices: Hostipatriae honores detrahantur: parricidae honores detrahantur: parricida trahatur. Hostis patriae, parricida, gladiator, in spoliario lanietur: hostis Deorum, carnifex Senatus: hostis Deorum, parricida Senatus. Hostis Deorum, hostis Senatus. Denique uncum ei efflagitare, quod sibi et Imperatori, et militibus praetorianis, ceteris item, adeoque toti Rei publ. inimicissimus fuisset, non destiterunt. Impuri gladiatoris memoria aboleatur. Gladiatorem in spoliario. Exaudi Caesar. Carnifex unco trahatur. Carnifex Senatus more maiorum unco trahatur. Saevior Domitiano, impurior Nerone, sic fecit, sic patiatur. Memoriae innocentium serventur: honores innocentium restituas, etc. Vide Lampridium in Commodo § 6.

XIX. IMPERATOR ROM. P. AELIUS PERTINAX.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

P. Aelius Pertinax ex humili et obscuro genere natus est anno Christi 128. in Apennino, in vico Martis.

Pater eius dictus fuit Aelius Successus, quem mercaturam fecisse; seu ut alii malunt, lateres coxisse, Historici tradunt. Herodianus Capitolinus.

Dion et Egnatius referunt, eum ex Afiica oriundum fuisse e civitate Alba Pompeia dicta.


page 580, image: s0652

NOTA.

Apenninus per duplex n; vel Apaeninus cum ae diphthongo, ut scribit Servius, quasi Alpes Poeni, quod eas Hannibal primus superavit: Mons est, qui Italiam mediam dividit, incipitque a Genua, et supra Carnos incumbit. Eius descriptionem vide apud Lucanum lib. 2.

II. Appellatio.

P. Aelius cognomento dictus est PERTINAX. Cuius cognominis ratio triplex dari potest.

I. Est OECONOMICA. Sic quidem affirmant, quod Pertinax sit a pertinaci lignariae negotiationis continuatione sic dictus.

II. ETHICA. Sic dictus est, quod immotam in omnibus propositis ac negotiis suis constantiam servarit.

III. POLITICA. Aurelius Victor scribit, quod coactus repugnansque Imperium susceperit: indeque tale sit cognomentum sortitus.

III. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. CONSTITUTIO RATIONE

I. Corporis. Erat senex, cum ad Imperium perveniret, nempe sexagenario maior: persona eius erat gravis et civibus honorabilis, hostibus vero formidabilis: facie venustus, et corpore crassus atque obesus. Capitolinus §. 4. ita de eo scribit: Pertinax erat senex venerabilis, immissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura Imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus, nec unquam creditus simplex.

II. Animi, Sicut insignibus corporis, ita quoque animi dotibus praeditus erat. Ingenium alacre et iudicium acutum habebat, ut exacte de quibusvis obiectis iudicare posset: erat quoque doctrina cultus, linguaque promptus, et literarum armorumque peritus. Et cum verbis esset affabilis, re erat illiberalis ac propesordidus.

CAPUT. II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXoreius dicta fuit Flavia Titiana. Capitolin. in Pertinace. §. 2. 4. ex qua filium et filiam suscepit.

CONCUBINA eius erat Cornificia. Cum enim uxor eius foedus coniugii violaret, et rem cum citharoedo haberet: Ille quoque hanc Cornificiam concubinae loco eligebat, eamque ardenter diligebat.

Vita Oeconomica.

Frugalitas et Tenacitas. Num. Iul. Capitolinus §. 4. ita de eo scribit: Pertinax prope sordidus erat, adeo ut dimidiatas lactucas et carduos in privata vita convivis apponteret: et nisi quod missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat. Si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret. Imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat, Amicis siquando de prandio mittere voluit, misit offulas binas, aut omasi partem, aliquando lumbos gallinaceos. Phasianum numquam privato convivio comedit, aut alicui misit. Cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, ut cum eodem, qui docuerat, fabulas literatas haberet.

Observatio.

Graviter hac in re peccavit Pertinax, inter Imperatorem et privatam personam non distinguens. Quid enim Augusto indignius, quam ut, qui tam late imperet, animum tam angustum etiam in vilissimis rebus habeat? Scribit tamen Iulius Capitolinus, §. 3. Frugalitatem istam et Continentiam Pertinacis usui magno Rei publ. fuisse. Ceteri enim etiam, ut fit, exemplum eius imitabantur. Itaque vilitas annonae ex omnium continentia nata est, Nam Imperatorium sumptum, repudiatis non necessariis, ad soliti dimidium redegit. Atque huiusmodi institutis opes sibi et aerario parare, quod Commodi largitionibus exhaustum prorsus erat, quam non satis honestis rationibus quaerere, maluit.

II. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

Ante Imperium multis functus est domi militiaeque officiis ac honoribus, magnaque praeditus fuit auctoritate. Apud Ligures primum Professor fuit Grammatices: in quo munere Sulpitio Apollinari Praeceptori suo successit. Sed cum haud magnam pecuniae summam inde sibi comparare posset, per Lollianum Avitum ducendi ordinis dignitatem petiit. Ita propter industriam militarem primo Consul, postea Praefectus cohortis in Syria electus est. Inde in Mysia alam, et in Germania classem rexit, tandemque praefecturam urbis Romae promeruit. Aurelius Victor, Dion. Herodianus, Capitolinus.


page 581, image: s0653

II. Imperii occupatio.

Invitus et coactus Imperium suscepit, ut etiam inde cognomen Pertinacis nactus sit, teste Aurelio Victore. Patet hoc ipsum,

I. Ex ACTIS PRIVATIS. Cum enim Laetus Praefectus atque Eleclus, qui Commodum interfecerant, nocte intempesta paucis cum militibus ad eum venirent, ipse initio perterritus et expavefactus, putans, eos a Commodo ad se occidendum missos, pleno audaciae vultu minimeque pallenti dixit: Iampridem hunc exitum vitae singulis etiam noctibus sperabam, qui ex omnibus paternis amicis unus adhuc essem reliquus. Itaque demirabat, quonam tamdiu rem differret Commodus. Proinde quid statis, quin facitis imperata, meque a tristi aliquando ac perpetua formidine liberatis? At illi respondebant: Se adesse, ut Imperium illi offerrent. Quod initio ille plane recusabat. Sed cum illi urgerent, tandem re omni intellecta illorum potestati se permisit. Herod. in Pertinace, §. 1.

II. Ex ACTIS PUBLICIS. Postquam igitur illuxit, in curiam se contulit, neque ignem sibi praeferri, neque ulla Principatus insignia passus attolli, donec Senatus sententiam sciscitaretur. Sed I. eum simul atque viderunt, laetis acclamationibus unanimiter exceperunt, Augustumque et Imperatorem consalutarunt. 2. At ille recusare institit, tamquam rem invidiosam, nomen Imperii, et excusare senectutem, veniamque orare, multos esse dictitans patritios viros, quibus magis Imperium conveniret. Simul Glabrionem manu comprehensum protrahens, sessitare Imperatoria sella iubebat. Erat enim ille omnium Patritiorum nobilissimus, ad Aeneam, Veneris et Anchisae filium, seriem generis referens, idemque iterum Consul. Qui tamen ita tum locutus est: EQUIDEM egomet, quem tu omnium putas dignissimum, cedo tibi Imperio atque una mecum Senatus omnis summam tibi potestatem decerninis. 3. Tandem igitur vix dubitabundus, universis impense rogantibus, sellam Imperatoriam conscendit, modesta atque prudenti in Senatu oratione habita, quam describit Herodianus §. 3.

III. Imperii administratio.

In Imperii administratione variae eius virtutes fulserunt.

I. Gravitas.

I. INVERBIS. Cum enim Pertinax omnium votis, suffragiis et acclamationibus Imperator appellatus esset, Senatui gratias egit, et praecipue Electo Praefecto Praetorii, quo auctore ipse ad Imperium pervenerat. Postquam autem Laeto gratias egisset; Falco Consul dixit: Qualis Imperator es futurus? et vitio ipsi dedit, quod Laetum et Marcillam, aliosque ministres Commodi scelerum, non tolleret. Ille respondit: Iuvenis es, Consul, nec parendi scis necessitatem. Paruerunt inviti Commodo; sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint, ostenderunt. Atque ita Pertinax intempestivam Consulis censuram graviori censura castigavit.

II. IN FACTIS. Nam prima die, postquam Imperator salutatus est, petenti Symbolum Tribuno militum dedit; MILITEMUS. Sentiens ille, populum Romanum servire fas non esse: quem Dii immortales (ut cum Tullio loquar) omnibus gentibus imperare voluerint, et cuius propria et quasi peculiaris sit libertas. Eamque ob causam nullum omnino casum pro libertate eius, et dignitate patriae, Imperatori non ferendum esse: ac eum quidvis potius facere, et vel in bello emori oportere, quam servire, aut in servitute vivere. Mors enim, ut Cicero docet, servituti ant eponenda est: qua nihil est foedius aut miserius: cum ad decus et libertatem nati simus, quam aut tenere, aut cum libertate mori debemus, ut est in Philipp. 3. Et simul exprobravit segnitiem temporum superiorum. Militibus quoque edixit, ne cui ex populo contumeliam facerent; neve quem viatorem pulsarent: cuncta denique ad honestatem et moderationem reducere conabatur. Iulius Capitolinus, §. 2.

II. Modestia.

Singularis modestiae hic Imperator erat. Nam eadem die, qua ipse Augustus appellatus, etiam Flavia Titiana uxor eius Augusta est salutata. Capitolinus §. 2. Similiter et filium eius Pertinacem Senatus Caesarem appellavit. Verum Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit, et de filio dixit: Cum meruerit. Capitolinus §. 3. Quin adeo sese aequabilem paremque ceteris praestabat, ut filium quoque iam adolescentem in aulam palatinam numquam adduxerit, sed intra privatos parietes retinuerit, sic ut in ludum quoque literarium ac gymnasia de more iret, nihil privatis absimilis, erudireturque, et omnia perinde ut quivis e medio agitaret, neque ullam aut tyrannicam, aut omnino Imperatoriam pompam ostentaret. Herodianus §. 4.

III. Iustitia.

Ut Rem publ. firmaret, leges utiles ac necessarias tulit.

I. Militibus edixit, ne cui ex populo contumeliam facerent, neve quem viatorem pulsarent:


page 582, image: s0654

cuncta denique ad honesti cultum, modestiamque referebat. Herodianus §. 4.

II. Imperatoris possessionibus nomen suum inscribi prohibuit, non esse illas dictitans Imperantium proprias, sed communes Romanorum et publicps. Herodianus ibid.

III. Vectigalia quoque omnia, quae ad contrahendas pecunias tyranni excogitaverant, in fluviorum ripis, in urbium pontibus, perque vias et itinera, penitus remisit, atque in antiquam libertatem revocavit, multaque item ad idem ex emplum facturus videbatur. Herodianus ibidem.

IV. De Testamentis. Legem quoque tulit, ut testamenta priora non prius essent irrita, quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet. Ipseque professus est, nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset, aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur: addiditque Senatus - consulto haec verba: Sanctius, P. C., est, inopem Rem publ. obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire. Iul. Capitolinus, §. 3.

V. De delatoribus. Delatores vinctos graviter puniri iussit: et tamen mollius, quam superiores Imperatores, unicuique dignitati, si delationis erimen incurreret, poenam statuens. Herodianus §. 4. Iulius Capitolin. §. 3.

VI. De Servis. Eos, qui calumniis appetiti per servos fuerant, damnatis servis delatoribus, liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit. Iulius Capitolinus, §. 3.

VII. De Agris incultis. Quicquid inculti soli vacabat, occupantibus Pertinax Imp. adiudicavit: decemque annorum immunitatem ac perpetuam libertatem agricolis concessit Cuspinianus.

IV. Comitas et mansuetudo.

Civilem sesalutantibus et interpellantibus semper exhibuit. Utebatur, inquit Dio, nobis perquam familiariter, erat enim affabilis. Audiebat piomte, si quis aliquid peteret, et clementer respondebat, quicquid videretur. Herodianus ita de eo §. 4. scribit: Ipse cum aut ingrederetur, aut ius diceret, comem scilicet et mansuetam indolem ostendebat: et cum Marcum inprimis referre videretur, seniores quidem admonitu delectabat, reliquos autem, a crudeli contumeliosaque tyrannide ad modestam vitam tranquillamque vindicatos, facile ad se amandum impulerat. Haec praeclara sane et maxime laudanda virtus in Pertinace fuit.

V. Clementia.

Cum Falco Consul Imperii affectati damnandus a Senatu esset, Pertinax ei pepercit, et a Senatu impunitatem eius petiit, dicens: Absit, ut, me tenente principatum, ullus Senator veliure interfici iubeatur. Iulius Capitolinus, §. 3.

VI. Liberalitas.

Liberalitatem suam in aerarii tenuitate civibus et militibus non deesse passus est. Immo vero aequasse hac parte se illos Principes, qui aerarium amplissimum possidebant, ipse gloriatur. Et certe donativa atque congiaria, quae Commodus promiserat, solvit Annonae consultissime providit. Praemia militantibus dari curavit.

VIII. Auctoritas.

Civibus, praesertim honestioribus sociis, praeterea et exercitibus, qui per provincias passim sparsi, mire carus, ipsis denique hostibus venerabilis erat: Ita ut Laetus praetorio praefectus, barbaros quosdam, qui a Commodo, ut pacem servarent, magnam vim auri acceperant, iam domum redeuntes revocare non dubitarit, et repetita ab iis pecunia dicere: Referte domum, Pertinacem Imperatorem esse. Eius enim virtutem magno suo malo cognoverant, cum in exercitu Marci militaret. Eandem virtutem civibus, quamdiu licuit, et praetorianis repraesentavit. Dion. Et Herodianus §. 4. ita scribit; Barbari, si qui aut frenos depulerant, aut seditiones moliebantur, metu virtutis, quam praestitisse eum superioribus bellis meminissent, iustitiaeque fide, cum neminem ab illo scirent ultro offendi, sed gratiam cuique pro meritis referri, vimque abesse, et crudelitatem, sponte se illi dediderunt. Legationes praeterea undique confluebant, gratulatum Romano populo, quod Pertinacis Imperio gubernarentur.

CAP. III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. MIlitum Praetorianorum et aulicorum contra Pertinacem conspiratio. Cum Pertinax et militum praetorianorum et aulicorum licentiam coerceret severioribus quasi frenis, in odium corum incurrit. Qui facile cum Laeto praetorii praefecto, homine avaritiae insatiabilis et lubricae fidei, in perniciem Imperatoris coniurarunt, et inter vina et epulas consilia inierunt Pertinacem e medio


page 583, image: s0655

tollendi, gravem ipsis atque onerosum, alterumque eius loco imponendi rebus Romanis, indulgentem atque intemperantem, nihilque denique non licentiae praebiturum. Herodian in Pertinate, §. 5.

II. Amicorum Admonitio. Pertinax Imper. ab amicis admonitus, ut praetorianorum militum infidias effugeret, qui iam conabantur Imperatorem de vita tollere: respondit; Se nequaquam male sibi conscium esse, ideoque non opus esse, ut contra Imperatoriam Maiestatem, atque anteactam vitam, latebris aut fuga consuleret vitae suae. Herodianus § 5.

III. Pertinacis constantia, proagw/nios oratio, et animosa militum compellatio. Pertinax Imper. cubiculo egressus, ac milites praetorianos in se irruere conspicatus, ita ad eos verba fecit: Me quidem, ô milites, si occiditis, neque ipsi rem magnam facitis, neque mihi sane gravem, homini videlicet huius aetatis et gloriae. Siquidem humanae vita finis certe est aliquis necessarius. Non ignoravit Imperator, semel esse moriendum: et sic non referre, quo mortis genere ultimum vitae diem claudamus. Herodeanus §. 5.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Trucidatio. At coniurati orationem eius vili pendentes, impetu in palatium facto, principem neque fugere neque occultare se volentem, oratione etiam gravi et conspectu suo gladios eorum morantem, tandem obtruncarunt, cum imperasset mens. 2. dies 25. Tausius quidam, Tungrorum unus, facinus illud auspicatus scribitur, et habstam in pectus Pertinacis primus iecisse. Illum vero Iovem Vitorem precatum, toga caput operuisse, atque a ceteris confossum esse. Iulius Capitolinus §. 4. Periit cum illo Electus. Is enim solus fugere non sustinuit e numero aulicorum. Praesto potius ei fuit, et multos militum vulneravit, duos confodit: itaque opem Imperatori suo, quoad potuit, tulit. Quem hoc nomine maxime admirari se, perpetuoque bonum virum iudicasse, Dion scribit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*g*o/*m*e*n*a.

I. Contumeliosa tractatio. Parricida, qui eum interfecerant, caput eius, conto fixum, per urbem in eastra pertulerunt. Reliquiae eius, recuperato capite, in sepulchro avi uxoris locatae sunt, cum annos 67. et aliquot menses vixisset, imperasset nondum tres integros menses.

II. Populi indignatio et acclamatio. Populus mortem eius indignissime tulit: quia videbat omnia antiquata per eum posse restitui. Ideoque ei mortuo ad vocis usque defectum acclamavit: Per tinace imperante securi viximus, neminem timuimus. Patri pio, patri Senatus, patri omnium honorum.

III. Senatus conturbatio. Praecipue vero Senatus id indigne ferebat, communemque eam calamitatem existimabat, desiderans parentem optimum ac Principem indulgentissimum, rursumque tyrannidem metuens, quam cordi esse militibus intelligebat, etc.

XX. IMPERATORROM. DIDIUS IULIANUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit PETRONIUS DIDIUS SEVERUS.

II. MATER, Clara Aemylia.

III. Avus PATERNUS, Insubris Mediolanensis: MATERNUS ex Adrumetina Colonia.

IV. PROAVUS fuit SALVIUS IULIANUS, bis Consul, praefectus urbi, et Iuris-consultus, qui sub Imperatore Adriano floruit, quique primus edictum, quod varie a Praetoribus promebatur, in ordinem redegit, adeoque edictum perpetuum composuit.

EDUGATIO.

Educatus est. Didius Iulianus apud Domitiam Lucillam, matrem Marci Imperatoris. Aelius Spartianus, §. 1.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA ACADEMICA.

UXOR eius fuit MALLIA. SCANTILLA mulier valde a)/morfos et deformis. Ex qua suscepit filiam nomine Didiam Claram, excellenti formae venustate praeditam: quam Cornelio Repentino despondit; cumque urbis praefectum in locum Sulpitiani fecit. Aelius Spartianus, §. 2.

II. ACT A OECONOMICA.

I. Ante Imperium.

Hic Didius Iulianus ante Imperium ad varios dignitatum atque functionum gradus evectus est, uti Aelius Spaitianus §. 1. scribit. Nam


page 584, image: s0656

I. Quaestor ante annum, quam legitima aetus sinebat, designatus est.

II. Aedilitatem suffragio Marci consecutus est.

III. Praetor eiusdem suffragio fuit.

IV. Dux, legioni praefuit in Germania vicesimae secundae primigeniae.

V. Gubernator Dalmatiae. Nam Dalmatiam regendam accepit, eamque a confinibus hostibus vindicavit.

VI. Germaniam inferiorem et Bithyniam rexit.

VII. Fuit Romae Consul cum Pertinace, et in proconsulatu Africae eidem successit, et semper ab eo collega est et successor appellatus: maxime eo die, cum, filiam suam Iulianam despondens affini suo, ad Pertinacem venisset, idque intimasset, dixissetque debita reverentia; Quia collega et successor meus est.

II. Imperii occupatio.

Post Pertinacis Imperatoris caedem universa civitas Romana conturbata est, plebs universa stupebat, et Optimates in sua praedia ab urbe secesserant. Ecce milites, constituto supra murum vocalissimo quoque, Imperium venale proposuerunt, traditurosque se dicebant ei, qui plurimum pecuniae polliceretur, tutoque in aulam cum armis deducturos. Hoc militum edictum huic Iuliano viro Consulari, qui grandem habere pecuniam credebatur, vespere supra cenam nuntiatur inter vinum atque epulas: quippe homo alioqui vitae parum continentis habebatur. Persuadent igitur uxor atque filia, et parasitorum turba, ut relicta mensa acceleret, et quid agatur intelligat: ac subinde inter eundum adhortantur, occupet proiectum Imperium, superaturum largitione omnes competitores, qui tantum divitiarum possideat. Igitur ubi ad muros accessit, clamare occepit, se daturum quae vellent, habere se magnas opes, multos auri thesauros atque argenti. Praeterea militibus singulis plus multo argenti daturum, quam aut petere auderent, aut se accepturos exspectaverant. Neque in dando moram futuram: Nam domi eam pecuniam adservari. Herodianus §. 1.

Ita Iulianus a militibus, ingenti pecunia promissa, Imperator salutatus, e castris in forum atque Senatum deducitur, magno praetorianorum numero stipatus. Hi signa infesta inferebant urbi, non secus quam si ad magnum aliquod facinus edendum educerentur. Etenim valde ei studebant, et Commodi cognomen ei imponebant, gratiosum apud milites. Senatus minis istis ac vi militum perterritus, deesse novo huic Tyranno non audebat, ideoque illum in Imperio confirmabat. Dio.

SYMBOLUM EIUS FVIT:

In pretio pretium. Nam pecuniae omnia obedire, et in pretio pretium esse dixit; quod qui in numerato non habet, in pretio non est. Huc pertinet illud Nasonis:

Aureanunc vere sunt saecula: plurimus auro
Venit honos: auro conciliatur amor.

Hanc pecuniae tyrannidem pulchre admodum et eleganter describit Euripides in Bellerophonte: ex quo hosce versus ita convertit M. Cicero, teste Seneca:

Pecunia ingensgeneris humani bonum:
Cui non voluptas matris, aut blandae potest
Par esse prolis, non sacer meritis parens.

Verum si recte considerare, et recte iudicare volumus;

Non vi, non nummis, EMITUR VIRTUTE POTESTAS,
Et sancta melius longa tenaxque fide.

III. Imperii administratio.

I. Iulianus Imperium adeptus, deliciis continuo crapulaeque se dedidit, Rei publicae curam neglexit, vitamque mollissimam luxuque circumfluentem traduxit.

II. Spem militum fefellit, neque fidem promissorum implere potuit. Siquidem nec opes erant domi, quantas iactabat, et publicum aerarium sumribus illis insanis iampridem a Commodo fuit exhaustum. Quare cum milites habebat infensos, quia spe sua frustrati erant; tum a populo, totius rei conscio, facile contemnebatur. Herodianus in Iuliano, §. 2.

III. Populum muneribus corrumpere studuit. Verum is omnia eius promissa adspernatus, parricidam eum et Imperii invasorem appellaxit. Etiam irritatus quorundam caede, arma corripuit.

IV. Populus Pescennii Nigri, qui Syriam cum exercitu obtinebat, absentis fidem imploravit, ut quamprimum adesset, ipsosque a tantis contumeliis assereret.

V, Ipse Imperator a militibus suis salutatus est. Sed cum ille intempestivum ageret otium, Septimius Severus genere Afer, vehemens homo negotiis gerendis, ac ferox, vitaeque insuetus durae et asperae, ac laboribus facillime resistens, promptus excogitandis, acer exsequendis rebus, postquam Romanum principatum pendere sublimem quasique direptui expositum vidit, alterum


page 585, image: s0657

quidem ut desidem, alterum ut parum efficacem, contemptui habuit. Herodianus in Iuliano, §. 4. et Poscennium Nigrum, e Pannonia cum exercitu advolans, praevenit, atque persuaso Albino, Britanniae Praeside, ut quiesceret, pollicitus ei dignitatem Caesaream, celerrime in Italiam cum armatis contendit, adiunctisque sibi aliis, praetorianos et Inlianum prorsas conterruit.

VI. Senatus in templum Minervae a Consule vocatus, Severum Imperatorem appellavit: Pertinaci divinos honores decrevit: Iulianum, abrogato ei Imperio, capitis damnavit.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. MOrtis praesagia. Interitum eius, et trium ducum illorum orientem potentiam, denuntiasse visae sunt tres flellae circa Solem, Iuliano sacrificante, ab omnibus conspectae.

II. Visio Magica. In Iuliano fuit haec dementia, ut per Magos pleraque faceret, quibus putaret vel odium populi deliniti, vel militum arma compesci. Nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt, et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit. Tumque puer vidisse dicitur, et adventum Severi, et Iuliani decessionem. Aelius Spartianus §. 3. Atque ita Iuliani impietas, imminentis iusti iudicii praesagium fuit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Iulianus acie prope Pontem Milvium devictus, cum in Palatium venisset, destitutus atque desertus ab omnibus, a milite quodam gregario inter foedissimas complorationes obtruncatus est, cum imperasset dies 66. uti Dion habet.

Vox *p*r*o*a*g*w/*n*i*o*s.

Iulianus, postquam ei Imperium abrogatum, et capitis damnatus esset, interfectus est, nec quidquam percussoribus dixit, nisi: Quid ego admisi? Quem occidi? Et tamen nonnullos civium interfecerat, etiam pueros complures necaverat, magicarum divinationum gratia. Marciam item et Laetum, necis Commodi auctores.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum, inque proavi monumentum translatum, milliario quinto, via Lavicana.

EPITAPHIUM, ab Ausonio ei erectum.

Dii bene, quod spoliis Didius non gaudet opimis,
Et cito periuro praemia adempta seni.
Tuque, Severe pater, titulum ne horresce novantis:
Non rapuit Imperium vis tua, sedrecipit.

XXI. IMPERATOR ROM. SEPTIMIUS SEVERUS PERTINAX.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER eius MARCUS GETA, Eques Romanus fuit. Spart. §. 1.

II. MATER, FULVIA PIA appellata est. Spart. §. 1.

III. Natione Afer fuit; Et non alius Imperator Romanorum praeter ipsum fuisse legitur ex Africa oriundus. Itaque sic de eo Ausonius:

Punica origo illi, sed qui virtute probaret,
Non obstare locum, cum valet ingenium.

NOTA.

Hic primus et solus Africa oriundus, ad Imperii Romani fastigium ascendit, indulgente virtuti eius divina Providentia, favente Senatu, populo Romano et militibus.

II. Appellatio.

I. NOMEN eius fuit: SEPTIMIUS SEVERUS.

II. Cognomen Pertinacis statim ab Imperii initio in honorem Pentinacis, qui fraude Didii Iuliani erat trucidatus a Senatu atque militibus, ei impositum est. Iulius Capitolinus in Pertinace §. 5. Et Herodianus in Iuliano §. 5.

Hoc autem cognomen revera fuit omen. Nam Severus hic revera pertinax fuit; idque dittw=s2.

1. Ethice, ob naturam ingeniique indolem. Quia vehemens homo negotiis gerendis, ac laboribus facillime resistens, et promptus excogitandis acerque exsequendis rebus fuit. Herod. in Iuliano §. 4.

2. Politice. Quia pertinax in Imperio recusando fuit, et tandem invitus illud suscepit. Deinde plerique hoc cognomen ad pertinaciam eius in


page 586, image: s0658

parricidis Pertinacis occisi persequendis accommodarunt, dicentes: Eum Imperatorem esse vere Pertinacem, vere Severum.

CAP. II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. Educatio et ACTA IUVENILIA.

ERat corpore robustus, nisi quod senex podagra laboravit. Acies mentis fuit acerrima et validissima, facie pulchra et decora: crines habuit longos, vocem amabilem: generosam indolem in prima pueritia protulit, et in vere (ut aiunt) autumnum. Nam literis latinis atque graecis imbutus fuit, in patria quoque Philosophiae et Astologiae operam navavit, anno 18. publice declamavit. Et nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit: cum ipse, prael atis fascibus ac securibus, ordine puerorum circumstante, sederet ac iudicaret. Postea studiorum causa Romam venit, latum clavum a Divo Marco petiit, et accepit, favente sibi Septimio Severo, affine suo, bis iam Consulari. Spart. §. 1. Educatus est a M. Antonino Philosopho Imperatore, equestri loco.

II. ACTA OECONOMICA.

Uxores duas habuit.

PRIOR erat MARTIA, quam duxit tempore Antonini Imp. cum adhuc privatus esset, eique Imperator factus statuas collocavit, ex qua filius ei natus est BASSIANUS.

POSTERIOR erat IULIA. Mortua enim uxore Martia, cum aliam vellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus: et cum esset in Syria quaedam, quae id geniturae haberet, ut Regi iungeretur, eandem uxorem petiit, Iuliam scilicet: et accepit interventu amicorum: ex qua statim pater factus est. Aelius Spart. §. 1. Suscepit ex ea silium GETAM.

Hi fratres inter se primum puerilibus colluctationibus dissidere coeperunt: deinde palam dissensiones prae se tulerunt, adulatoribus ac ministris ad gratiam multa suggerentibus. Itaque pater legendam eis misit Micypsae orationem, quae apud Sallustium est, in qua dicitur: Concordia res parvae crescunt; discordia magnae dilabuntur. Bassianum. autem Caesarem fecit Severus adhuc superstes, eumque Anton in um appellavit, apposito Aurelii nomine, sive quod somniaverat, Antoninum sibi successurum, sive quod Severus ipse in Marci Antonini familiam transire voluerit. Marcum enim ex omnibus Imperatoribus tantum coluit, ut Antonini nomen omnibus deinceps Augustis asscribendum putarit.

Getam fratrem interficit postea Bassianus: de quo in historia eius postea dicemus.

Filias quoque duas ex Iulia suscepit, quarum unam Probo, alteram Aetio elocavit. Et cum Probo genero suo praefecturam urbis obtulisset, ille recusavit, dixitque: Minus sibi videri, praefectum esse, quam Principis generum. Utrumque autem generum statim Consulem fecit, utrumque ditavit. Aelius Spart. §. 2.

Licet autem Iulia, ipso adhuc vivo, adulterium exerceret, tamen ex nimio erga eam amore illud dissimulavit, patienterque tulit. Post obitum vero eius privigno suo Bassiano Caracallaenupsit; uti postea dicemus.

III. ACTA POLITICA.

I. Acta ante Imperium.

Ante Imperium ad varios dignitatum atque honorum giadus evectus est: quos Aelius Spart. §. 1. ordine describit.

I. Quaestor fuit. Hanc quaesturam diligenter administravit.

II. Omnibus sortibus natus, militari quaesturam sorte Beticam accepit, atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem domesticam componeret.

III. Dum in Africa est, pro Betica, Sardinia ei attributa est, quod Beticam Mauri populabantur.

IV. Acta quaestura Sardiniensi, legationem Proconsulis Africae accepit. In qua legatione cum eum quidam municipum suorum, LEPTITANUS nomine, praecedentibus fascibus, ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibuscum sub clogio eiusdem praeconis cecîdit, Legatum P. R. homo plebeius temere amplecti noli. Ex quo factum est, ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. Aelius Spartianus §. 1.

V. Tribunatum plebis, Marco Imperatore decernente, promeruit, eumque severissime exercitatissimeque egit.

VI. Lugdunensem provinciam legatus accepit.

Varia futuri Imperii omina.

I. Cum rogatus ad cenam Imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius Imperatoris accepit.


page 587, image: s0659

II. Sedit in sella Imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret.

III. In hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena, pomaque apposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, cum collusoribus puerulis manu largiore divideret, paterque illum reprehendens dixisset: Parcius divide: non enim regias opes possides: quinquennarius puer respondit; Sed possidebo.

IV. Astrologi praedictio. In quadam civitate Africana cum sollicitus Mathematicum consuluisset, positaque hora, ingentia vidisset Astrologus, dixit ei, Tuam, non alienam pone genituram. Cum autem Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit, quae postea facta sunt. Aelius Spart. §. 1.

II. Imperii occupatio.

I. A Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans Imperator est appellatus apud Carnutum Idibus Augustis. Aelius Spart §. 2.

II. Iulianus interfectores misit quosdam, qui Severum occiderent. Verum Severus, evitatis eorum manibus, quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad Praetorianos literis, signum vel deserendi, vel occidendi Iuliani dedit: statimque auditus est. Nam et Iulianus occisus est in palatio, et Severus Romam invitatus: quod nulli unquam contigit. Nutu tantum Severus victor est factus, armatusque Romam contendit, et honorifice a militibus et Senatu exceptus est, et Imperator appellatus: Aelius Spart. ibidem.

III. Imperii administratio.

I. TOGATA.

I. Imperii suscepti rationem in curia reddidit: causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset. Aelius Spart. §. 2.

II. Pertinaci, cuius ita studiosus fuit, ut nomen eius etiam sibi sumeret, ingenti apparatu funus fecit, seque neminem Senatorum unquam interfecturum iureiurando confirmavit: quod tamen non multo post neglexit. Spart. ibidem.

III. Necem Pertinacis ultus est. 1. Milites, qui Pertinacem interfecerant, exauctoratos expulit ex Imperio. 2. Interfecit et Laetum Praefectum praetorio: qui auctor fuerat necis Commodi et Pertinacis.

IV. Amicos Iuliani e medio sustulit.

V. Rem publ. diligenter curavit. Nam rei frumentariae, quam mieimam repererat, ita consuluit, ut excedens ipse vita, septem annorum canonem Pop. Rom. relinqueret. Spart. §. 2.

VI. Populum ac milites muneribus ac donis plurimis affecit, simulque adeo multa indulsit, quae numquam antea acceperant. Nam et frumenti summam prius adauxit, et aureis annulis uti, et domi habere mulierem permisit; quae prius militibus interdicta fuerant.

VII. Plautianum aulicum, quem in deliciis habuit, sed superbia elatum, nimiamque licentiam sibi sumentem, interfici mandavit. Hic Plautianus enim Afer ex tenui loco evectus est ad summam potentiam et maximas opes a Severo: adeoque carus ei fuit, ut filiam eius dederit Severus Bassiano. Dion de Plautiano ita scribit: Omnia concupiscebat, omnia perebat, omnia accipiebat: nec gentem, nec urbem ullam relinquebat non spoliatam, sed omnia et undecumque rapiebat. Refert praeterea Herodianus, Plautianum praecipuae auctoritatis, post Severum, et filios eius Caesares, snperbia ita redditum trucem et horribilem, cum supremae dignitatis insignibus dum incederet, ut non modo non adiretur a quoquam, sed etiam, qui fortuito occurrebant, ab eodem verterent oculos. Quin et antambulones aliquot, quacumque iter faceret, denuntiabant, ne quis in proximo consistere, neve illum contueri auderet, sed averterent universi oculos, rerramque despectarent. Cetera magis tetra omitto. Talis cum esset, non potuit diuturna eius esse felicitas. Sed primum hoc furore punitus est, ut vitae Severi et Bassiani insidias strueret, quibus deprehensis, Plautianus a Severo in Palatium vocatus, ibi interfectus est: et cadaver monstratum Iuliae, ut laetaretur, et filiae Plautiani, ut dolore afficeretur. Hic fuit exitus hominis aulici, qui pot: ntiae suae fiducia nimiam licentiam sibi sumpserat, oblitus huius praecepti:

Fortunam reverenter habe, quicumque repente
Dives ab exili progrediere loco.

Monitum.

Omnes superbi sunt fatui, et omnes fatui sunt superbi. Si vis irritare fatuum, dicatur tantum aliquid contra eius opinionem, quam habet de se. Quia naturales fatui habent opiniones, se esse tales, et tales. Ista quando reiciuntur, tum irascuntur. Ceterum experientia testatur, plerumque eos, qui ex opificum progenie et sordida plebe (licet nonnulli, sed raro, ex iis, multis virtutibus claruerunt) emergunt, atque ad dignitates altiores, vel ingenio suo, vel alia sollertia ascendunt, multo insolentiores et propemodum intolerabiliores, magna cum


page 588, image: s0660

iactura Relpubl. esse solere, quam qui nobili, veteri, et celebri stirpe geniti sunt, ita ut veterum ille recte dixerit: Baiuli impurant, et mali sunt superiores bonis: metuo, ne navem fluctus opprimat. Unde rationem hanc reddit Claudianus:

Asperius nihil est humili, cum surgit in altum:
Cuncta ferit, dum cuncta timet: desaevit in omnes,
Ut se posse putet; nec bellua tetrior ulla est,
Quam servi rabies, in libera colla furentis.

VIII. Mansuetus fuit. Nam Pollenii Sabini mordax dicterium patienter tulit: Hic Pollenius Sabinus, qui erat homo omnium mordacissimus, cum audivisset, Severum Imperatorem adscriptum esse Marci familiae: Gratulor tibi, inquit, Caesar invictissime, quod patrem demum inveneris. Quasi antea patrem non habuisset propter ignobilitatem et obscuritatem generis. Xiphil. in vita Severi.

IX. Serverus filium suum Antoninum Caracallam socium Imperii facit, et ipsi Tribunitiam potestatem concedit: cum ipse sextam iniret, ut inscriptiones ostendunt; et alterum filium Getam Caesarem facit, atque in orientem proficiscitur. Anno Christi 198.

X. Pantheum vetustate corruptum Severus cum filio cum omni cultu restituit: ut inscriptio adhuc testatur.

XI. Symbolum eius fuis: LABOREMUS. P. Helvius Pertinax Imperator, factus Militum Tribunus, Symbolum dedit: MILITEMUS. L. Septimius Severus ei postea Imperio succedens, dari iussit aliud: LABOREMUS. Illi placuit omen belli; huic pacis. Pacis enim gratia omne suscipitur bellum, ut in ea sine iniuria cuiusquam vivatur; qua sublata, necleges, nec iudicia essepossunt, nec ulla omnino commercia hominum, aut artificia exerceri.

Monitum.

Cum otium perniciosissima res sit, recte antidotum eius, labor videlicet, commendatur. Quod Plato innuere voluit, ubi dicit: Virtutis ramos sudore ac labore produci. Hinc pulchrum et succinctum dictum, monens, otium fugiendum, et laborem sequendum, fluxit: SEGNIS IUVENTA, EGENS SENECTA. Quod tale epigramma, ex sibula cicadae et formicae, nescio cuius Poetae, peperit:

Stridore ingrato, campoi dum rauca patentes
Cicada cantrix complet aestu fervido,
Hiberni memor algoris formieareponit
Collecta grana, post quibus famem levet.
Te ne confectum senio male vexet egestas,
Sada, Labora, dum virens aetas finit.
Heu quam res misera est, canos gestare capillos,
Patique dura turpiter ieiunia!

Nemo autem facile ab honesto labore deterreri, eumque subterfugere; sed si coeptus est, in illo strenue pergere debet. Etsi enim omne principium in cunctis negotiis grave esse solet, tamen mox paulatim allevatio laboris, si paululum progressus fueris, (non secus ac si quis arduum montem ascensurus, licet anhelitus illi ob altitudinem et praecipitia interdum prope deficere videtur; superatis vero iis, ad fastigium pervenit; et inferiora despectans, voluptati potius quam oneri, ea sibi sunt) magno cum gaudio sentitur, donec ad finem perducatur. Hoc monere voluerunt veteres:

Incipe: dimidium facti est coepisse. Supersit
Dimidium: rursum hoc incipe; et efficies.

II. ACTA SAGATA.

Fuit insignis et felix bellator. Nam Aurelius Victor in Histor. Antiqu. de eo scribit, quod fuerio bellicosissimus omnium Imperatorum, qui ante eum fuerunt, adeo ut in nullo congressu nisi Victos discesserit.

Quatuor autem potissimum Bella gessit.

I. Bellum gessit contra Pescennium Nigrum.

I. ORTUS. Cum Didius Iulianus cunctis invisus esset, Septimius Severus a Senatu est electus, Romamque vocatus, splendidissima pompa Romam ingressus, et honorifice a Senatu exceptus est: cum prius literis ad Praetorianos missis effecisset, ut Iulianus in palatio occideretur. Ultus est igitur necem Pertinacis, exauctoratis etiam militibus, qui eum interfecerant, et interfecto Laeto praefecto Praetorio, qui auctor fuerat caedis Commodi et Pertinacis.

Eodem vero tempore a Syriacis legionibus Imperator appellatus erat Pescennius Niger, qui Ducis nomine Syriam et Aegyptum tenebat: et in Britannia Clodius Albinus Imperium affectabat.

II. PROGRESSUS. Severus Legibus Romae ac iudiciis rite constitutis ac firmatis, subito expeditionem contra Pescennium suscepit, tribus magnis proeliis ipsum vicit. Primum ad Cyzicum Ducem Nigri vicit. Postea maiori iterum victoria potitur ad Nicomediam, quae Severum receperat. Tandem ad Issum, ubi et Alexander olim Darium Regem Persarum vicit. Niger victus fugit Antiochiam, ubi non receptus in suburbio necatus fait. Herodianus.

III. EGRESSUS. Cum in exercitu Pescennii viginti milia trucidata essent, ipseque Antiochiam


page 589, image: s0661

luga se recepisset, ibi interfectus, et caput, pilo infixum, circumlatum est.

Initio belli contra Pescennium tototriennio obsedit Severus Byzantium, quod tanta pertinacia defenderunt Praesidiarii, ut ad humanas carnes perventum sit. Byzantii cum multis machinis et tormentis bellicis instructi essent a Prisco quodam infigni artifice, plurimum damni obsidentibus inferunt: urinatores praeterea habebant, qui neves hostium restibus alligabant, quibus postea Byzantium trahebantur, quasi sponte naves Byzantium properarent Facta tandem deditione, Severus muros demoliri iussit, nec instaurata est urbs, nisi post annos centum et amplius triginta, cum Constantinus Magnus, Byzantii nomine abolito, a seillam denominavit Constantinopolin.

Civitatibus Syriae et Aegupti, quae partes Pescennii foverant, iratior fuit Severus. Ingressus Alexandriam inscriptionem reperit; ut narrat Suidas, Domini Nigriest urbs. Quod cum aegre ferret Severus, obviam ei processit Alexandrinus populus vociferans: Novimus dixisse nos, Domini Nigri esse urbem: tu enim es Nigri Dominus. Qua prompta defensione placatus iis ignovit. Huc referri potest elegans adagium ex Proverb. 23. v. 10. Verbum in tempore dictum, est tamquam aureum pomum in patera argentea.

II. Bellum Parthicum et Arabicum.

Severus bellum persequitur in Oriente, adversus Parthos et Adiabenos, eosque gloriose vicit. Unde propter insignes victorias, Parthici, Arabici et Adiabenici nomen obtinet, et filium suum Antoninum Caracallam Calend, iunii Caesarem facit. Anno Christi 196. Dio.

III. Bellum contra Albinum.

I. ORTUS. Septimius Severus cum esset in Pannonia, appellatur ab exercitu suo Augustus fere invitus, die 15 Maii, anno Christi 193. Is, cum etiam Clodius Albinus, qui Britanniam et Germaniam cum fortissimo exercitu obtinebat, Imperator a suo exercitu salutatus esset, ne et cum Pescennio Nigro et Albino simul pugnare cogeretur, Albino persuadet ut quiescat, et dignitatem Caesaream accipiat, inde Romam versus movet. Albinus Caesar a Severo dissentire incipit, cum Severus Albino Caesaream dignitatcm non daret, et Albinus insuper Augustus dici vellet. Ideo utrinque praeparantur exercitus. Dion.

II. PROGRESSUS. Subitanea contra Albinum expeditio. Severus in Galliis ad Lugdunum cum Albino praelio concurrit, et primo die Dux eius vincitur: altero die, cum ipse in dextro cornu vinceret, dum fugentes hostes persequitur, exercitus eius in foveas fraude factas delabitur; et fortuna proelii fere conversa fuisset, nisi ipse sua manu milites in proelium reduxisset, et fugientes occidisset: Quin et Severus ipse de equo decidit, sic ut exstinctus putaretur.

III. ECRESSUS. Albini trucidatio. Tandem vincit magna clade, in qua etiam Albinus occisus, eiusque caput abscissum et ad Severum allatum est, qui Romam id misit, ut victorem se declararet: et ut exemplum illius necessarii caperent, quid ipsis patiendum foret, publice id patibulo affigi iussit. Accidit proelium A. C. 198. die 19 Febr.

IV. Bellum Britannicum.

Postremo in Britanniam traicit cum suis siliis corruptissimis moribus pridem viventibus, et in Imperii societatem a patre adscitis. Ibi Severus Britanniae gentes infestas subegit, et ut securitati provinciae magis consuleret, vallum per mediam insulama mari ad mare per 130 passuum milliaduxit. Et fractis hostibus, post civilia arma, Bassianus vitam senis ferro et veneno appetiit. Et iam Augusti nomen assumpserat, non contentus Caesaris titulo, quem pater dederat. Itaque ut audaciam filii impiam comprimeret Severus, aegrumse, et e pedibuslaborantem in tribunal deferri iussit; silium ipsum, tribunos, centuriones, cohortes, a quibus is intempestive attollebatur, reorum more citari iussit. Ibi illi metu supplicii (iam enim animadvertendum in eos erat) humi se abicere, veniamque supplices orare. Quam ille dedit, caput suum tangens, edita voce memorabili: Sentitisne tandem, caput imperare, non pedes?

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Viri in Ecclesia celebres.

I. Tertullianus Afer, patria Catthaginensis, nobilitate insignis, et varia doctrina instructissimus, scripsit de praescriptione contra Haereticos. A. C. 195. Qui hoc saeculo fuerint Christianorum ritus et mores, seribit Tertullianus adversus gentes, cap. 39. Colimus, inquit, in coetum et congregationem, ut ad Deum quasi manu facta, precationibus ambiamus orantes. Haec vis Deo grata est. Oramus enim pro Impp. ac potestatibus, etc. Modicam unusquisque stipem menstrua die, vel quando velit, et si modo possit, apponit. Nem nemo compellitur, sed sponte confert. Haec quasi deposita pietatis sunn. Nam inde non aliis quam egenis alendis dispensatur. Cena nostra de nomine rationem suam


page 590, image: s0662

ostendit; vocatur a)ga/ph id est, dilectio. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est, pietatis nomine facere sumptum. Siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus.

II. A. C. 194. viguit controversia de Paschate inter Ecclesiam Romanam et Asianam, ob quam Victor Rom. Pontifex Episcupos Asiae excommunicare voluit. Ei per epistolas responderunt Polycrates Episcopus Ephesinus, et Irenaeus Episcopus Lugdunensis. Et hic quidem sensit, ob ceremoniarum rituumque diversitatem, doctrinae et fidei concordiam non rumpendam aut dissolvendam. Eusebius lib. 5.

III. Tertullianus, A. C. 199. relicta vera religione, ad Montanistas desciscit. Hieron.

IV. A. C. 200. Versionem Bibliorum edidit Symmachus, non de verbo ad verbum redditam, sed ut sententiae sententii responderent. Hieronymus.

V. A. C. 209. Minutius Felix, qui scripsit dialogum hominis Christiani et Iudaei, quem citat etiam Hieronymus, floret. Is dialogus hodie exstat apud Arnobium, et seorsim editus est a Iohanne Womero.

VI. ORIGENES, A. C. 203, aetatis suae anno 18, Alexandriae aperit ludum, multosque instituit ad fortiter subeundum martyrium.

A. C. 206. Origenes, cum simplicius intelligeret verba Christi Matth. 19. dehominibus castratis, se ipsum veriravit. Eusebius.

VII. Cyprianus, teste Hieronymo in Catalogo, tantum tribuit Tertulliani scriptis, ut poscens codicem scriptorum eius, plerumque solitus sit dicere amanuensi: Da magistrum; Tertullianum designans. A. C. 208.

II. Persecutio Ecclesiae et Martyres.

I. Severus cum in Orientem profectus esset, Plautianum reliquerat urbis Praefectum, hominem avarissimum et crudelem, qui occasione sumpta a milite quodam, Christianam religionem liberius profitente, et militiam denegante, persequitur Christianos, et plurimos interficit. A. C. 199.

II. Speratus A. C. 200. cum sociis Carthagine a Saturnino proconsule propter religionem sccuri percutitur: Proconsul vero, paucis diebus post, oculis privatur. Tertullianus ad Scapulam cap. 3.

III. Victor Papa supplicio a Praefecto urbis Plautiano ob religionem Christianam afficitur. A. C. 201. die 28 Iulii, cum sedisset annis novem, mense uno, et diebus 28. Succedit Zepherinus die 8 Augusti, seditque annis 18, et diebus octodecim. Hic ordinavit, ne in distributione Cenae Dominicae adhiberentur vel lignea, vel vitrea vasa, illa propter raritatem, qua vinum absorbetur, haec propter fragilitatem. Item ut omnes puberes uterentur sacra Synaxi in Paschate. Onuphrius.

IV. Iudaei Claudio latrone duce seditionem moverant: eam Severus comprimit, prohibetque sub gravi poena, ne liceret cuiquam Iudaeum aut Christianum fieri. Prohibuit praeterea Circumcisionem, et atrociter persequitur Christianos, adeo ut pii putarent, eum esse Antichristum. Eusebius lib. 6. cap. 6.

Verba edicti de persecutione fuerunt, ut praefecti provinciarum animadverterent in eos, qui coiissent illicitum collegium.

V. A. C. 203. Severus ex Syria in Aegyptum transit: Ibi ingentem multitudinem Christianorum supplicio afficit, inter quos etiam fuit LEONIDAS, pater Origenis, quem filius ipsius Origenes adhuc puer per literas ad martyrium alacriter subeundum exhortatus est. Philippus etiam Praefectus Aegypti Christianae religioni addictus, a SEVERO ab officio removetur et occiditur. Eusebius.

VI. Eodem anno multi Discipulorum Origenis ad supplicum rapti sunt, quemadmodum et Carthagine, aliisque locis. Virgines etiam quaedem Martyrii coronam acceperunt. Multi contra a Praesidibus liberum religionis cultum pecunia redemerunt.

VII. Irenaeus quoque A. C. 203. Lugdunensis Ecclesiae Episcopus, cum cruciatu occiditur, cum omnibus, qui ibi inveniebantur, Christianis. Eusebius.

VIII. A. C. 205. NARCISSUS Episcopus Hierosolymitanus, ob persecutionis metum, circa haec tempora in deserto aliquot annis later. Cui substituitur Dius, etc. Eusebius.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Oratio proagw/nios= ad filios, quosad concordiam exhortatus est. Severus Imp. in gravissimum morbum incidens, posteaquam finem vitae suae instare animadvertit, ad se vocavit Marcum Antoninum et Gatam filios: a quibus, quid vellet, percunctatus; Facite, inquit, ut conveniat inter vos: locupletate milites, ceteros omnes contemnite. Sciebat enim, filios regni cupidissimos post mortem de successione disceptaturos: et nisi militum animos pecunia flecterent, penitus interituros esse. Dion, et Xiphil. in vita Severi.

II. Oratio de se ipso. Moriturus deplorans humanas miserias dixit: *pa/nta e)geno/mhn kai\ ou)de\n e)moi\ lusitelei=, h. e. Omnia fui, et nihil mihi prodest,


page 591, image: s0663

Sentiens, sese ex humili loco per literarum atque militiae officia, plurimis gradibus, favore fortunae, ad Imperii fastigium fuisse perductum: Sed nihil feliciter cessisse, aut nulla in re sibi placuisse. Aelius Spart. §. 6. Ultima eius verba dicuntur haec fuisse: Turbatam Rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo, senex et pedibus eger, firmum Imperium Antoninis meis relinquens, si boni erunt: imbecillum, si mali.

III. Mortis eius praedictio. Severus Imp. cum e Britannia rediret, non solum victor, sed etiam in aeternum pace fundata, surra quidam obviam factus, futura illi hunc in modum vaticinatus est: Fuisti Caesar, totum vicisti, sam Deus esto victor. Cuius divinatio licet iocus esse videbatur, constat nihilominus tamen, Caesarem paulo post periisse. Erasmus l. 6. Apophthegm. Aelius Spart. §. 8.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

I. Mortis genus. Narrat Aurelius Victor, Severum cum membrorum omnium, maxime pedum, dolorem pati non posset, veneni vice, quod ei denegabatur, cibum gravis ac plurimae carnis avidius infarsisse, quem cum conficere non posset, cruditate oppressum exspirasse. Aelius Spart. §. 7. scribit, Severum moderatissime cum moreretur laetatum, quod duos Antoninos pari imperio Rei publ. relinqueret, exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per adoptionem filios Rei publ. reliquit. Sed illum multum spes fefellit. Nam unum patricidium, alterum sui mores Rei publ. invisum reddiderunt: sanctumque illud nomen in neutro diu bene mansit. Et neminem prope magnorum virorum optimum et utilem silium reliquisse, satis inde claret. Denique aut sine liberis viri interierunt, aut tales habuerunt plerique, ut melius fuerit, de rebus humanis sine posteritate dicedere.

II. Mortis locus. Severus discessit Eboraci in Britannia, die 4 Febr. cum vixisset annos 65, menses octo: imperasset annos: 7, menses septem, dies tres. Aelius Spartianus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Sepulchrum. Cineres eius in vasculum alabstri coniecti, ex Eboraco Romam in loculo aureo a filiis ad vecti, et Marci Antonini sepulchro sunt illati. Aelius Spart. §. 6.

ELOGIUM eius.

De hoc Senatus ita iudicavit, illum aut nasci non debuisse, aut non mori, quod et nimis crudelis et nimis utilis Rei publ. videretur. Spartianus §. 6.

XXII. IMPERATOR ROM. ANTONINUS BASSIANUS CARACALLA, et fratereius GETA.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

PATER Bassiani Caracallae, fuit SEPTIMIUS SEVERUS. MATER fuit MARTIA, quam Severus duxit tempore Antonini Imp. cum adhuc privatus esset, eique Imperator factus statuas locari iussit.

II. Appellatio.

Dictus fuit BASSI ANUS; postea appositum a Patre ANTONINI nomen, cuius grata apud Romanos erat memoria. Spart. §. 2.

Cognomen fuit CARACALLA; quod accepit ab indumenti genere ad talos usque demisso, quod caracalla dictum fuit. Existimatur fuisse vestis discissa, et rursus consuta: quae forte omen fuit dilacerationis Imperii, et conservationis reliquiarum, tamquam laciniarum consutarum. Tali figura vestis et ipse usus est, et eius similes militibus et populo donavit. Rhod. l. 16. c. 10. derivat a ka/ra et calx, ut sit Graeco-latinum.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. ACTA IUVENTUTIS, et Aetatis Virilis, ante obitum Patris.

Caracalla erat puer maximae spei. Nam ita de co scribit Aelius Spart. §. 1. Huius pueritia blanda, ingeniosa, parentibus affabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata Senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. Non ille in literis tardus, non in benevolentiis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed sub parentibus, visus. Denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit, aut oculos avertit: quod populo plusquam amabile fuit. Septennis puer, cum collusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum, diu respexit.

I. Sed pueritiam egressus desperatae malitiae


page 592, image: s0664

homofactus est, seu patris monitis, seucalliditate ingenii, sive, quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus, prorsus ut eum, quem puerum scirent, multi esse non crederent. Alexandrum Magnum eiusque gesta semper in ore habuit. Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit. Patre superbior fuit: fratrem ob magnam eius humilitatem despexit. Spart. ibid.

II. Fraudulentia erga socerum suum Plautianum. Antoninus Caracalla, ut aliquando a socero, suo praeceptore austeriore liberaretur: substituit quosdam milites, qui dicerent, se missos a Plautiano ut Severum occiderent. Quapropter Plautianus statim occiditur: eius liberi, Plautilla uxor Caracallae, et Plautius in insulam Liparam relegantur, ubi post mortem Severi a Caracalla occiduntur; amici etiam quidam Plautiani ex Senatoribus occisi sunt. Dio.

III. Caracalla et Geta post mortem Plautiani, tamquam a Paedagogo liberati, turpissime vivunt, omnibus libidinibus sepolluunt, gladiatores sibi parant, et contrariis studiis dissidere incipiunt, adeo ut dum curru inter se certant, Caracalla crus frangeret. Dio.

IV. Fraudulentia erga fratrem Getam et Patrem. Caracalla saepius sibi proposuit Getam fratrem occidere, non tamen ausus est patre vivente: ideo in parentem quoque odium concepit, et aliquando ipsum a tergo occidere conatus est, nisi dererritus esset satellitum clamore. Vidit pater nudum gladium, non tantum id facinus punivit, sed paulatim maerore animi contabuit, cum alias gravi valetudine tentaretur. Dio.

AXIOMA.

Caracalla optimi parentis degener filius fuit. Hinc versus Ausonii:

Dissimilis virtutepatri, et multo magis illi,
Cuius adoptivo nomine teperhibes.
Fratris morte nocens, punitus fine cruento,
In risu populi tu Caracalla iaces.

II. ACTA OECONOMICA.

Caracalla duas uxores habuit.

PRTOR fuit PLAUTILLA, Plautiani Consulis filia. Cum hac nuptias celebravit anno Christi 203, cui pater tantum dedit, quantum Reginis quinquaginta satis fuisset: ditissimus enim erat Plautianus, ita ut de eo diceret populus, eum plus possidere quam tres viros, h. e. quam Severus cum duobus filiis. Spectacula inde edita per septem dies, occisaeque septingentae ferae, certaverunt sexaginta apri, et elephantes, et aliae bestiae. Dio.

Plautianus urbis Praefectus generum suum Caracullam assuetum voluptatibus et Imperio arcte habet; Caracalla contra uxorem suam filiam Plautiani male tractat, et pertaesus eius disciplinae, de eo trucidando cogitat. Dion.

POSTERIOR fuit noverca nomine IULIA; cuius filium occidit, eamque nefario incestu sibi iunxit; idque hac occasione. Cum pulcherrima illa esset, et quasi per negligentiam se maxima parte corporis nudasset; dixit Bassianus, Vellem, si liceret: respondisse illa fertur: Si libet, licet: Annescis te Imperatorem esse, et leges dare, non accipere? Quo audito, publice eam duxit, et uxoris loco habuit. Ea mulieris vox Caracallam ad detestabile facinus pertraxit. Aelius Spart. §. 3.

USUS.

Coniugium inter privignum et Novercam, (quale fuit inter Bassianum et Iuliam) est contra

I. Ius divinum. Nam Levit. 18. v. 8. Deus expresse inquit: Nuditatem uxoris patris tui non revelabis; est nuditas patris tui ipsa. Per uxorem patris intelligi etiam posset gemana mater. (sicut quidam accipiunt hanc periphrasin v. 11. Nuditatem filiae uxoris patris tui, quae genita est a patre tuo, non revelabis, quia soror tua ipsa: hoc est, germanam tuam sororem, quae et patris et matris respectu soror est tua, non duces in uxorem, cum v. 9. mentio fuerit facta sororis agnatae et uterinae, h. e. quae vel patris tantum, vel matris tantum respectu soror est) Sed cum v. 7. expressa prohibitio germanae matris praecesserit, ideo per uxorem patris, v. 8. rectius intelligitur noverca. (quo sensu etiam commode accipi potest v. 11. ut sit repetitio prohibitionis v. 9. propositae.) Levit. 20. 8. Vir qui concubuerit cum uxore patris sui, nuditatem patris sui revelavit: moriendo morientur ambo ipsi, sanguines eorum super eos. Deut. 22. 30. Non accipiat quisquam uxorem patris sui, neque revelet alam patris sui. Deut. 27. 20. Maledictus qui coierit cum uxore patris sui, quia discooperuit alam patris sui.

II. Ius naturae. Lex enim naturae in omnium gentilium saniorum cordibus, quorummens non est prorsus reproba, inscripta est. Rom. cap. 2. v. 15. Opus legis scriptum in cordibus eorum. Sed prohibitio coniugii inter novercam et privignum omnium saniorum gentilium cordibus, quorum mens non est reproba, est inscripta. Et ex hoc sundamento D. Paulus eum, qui novercam suam duxerat, non solum gravissimi peccati reum facit,


page 593, image: s0665

sed etiam excommunicationi subicit, ac satanae tradit. 1. Cor. 5. v. 1 et 5.

III. Ius gentium. Paulus ICtus lib. ult. de rit. nupt. ita scribit: Iure gentium prohibitum est, ne quis ex gradu adscendentium et descendentium uxorem ducat. Iam vero ius illud gentium est ipsum ius naturae. Nam Honorius et Theodosius Imper. rescripserunt; Naturae foedus non permittere concubitus cum matribus et filiabus. lege eum qui. C. de Episcop. et Cleric. Plutarchus in lib. de fort. Alexand. refert, Alexandrum Magnum docuisse Persas, matres revereri, earumque nuptiis abstinere. Tiraquell. ex Agathio l. 2. de bello Goth. docet, apud priscos Persas non fuisse matrimonia parentum et liberorum usitata. Et Pulutarchus in vita Artaxerxis memorat, ipsum filias uxores duxisse, contraleges Persarum et Graecorum. Virg. l. 1. Aeneid. apud inferos puniri dicit eum,

Qui thalamos natae invadit, vetitosque hymenaeos. Idcirco Antoninus Caracalla, qui novercam uxorem duxit, et NERO, qui matri stuprum intulit, non tantum infelicissime perierunt, verum etiam a populis odio habiti fuere, et Naturae monstra appellati. Similiter et Alexandrini Bassianum Oedipum: Iuliam vero Iocastam probrose nominarunt. Quamvis haec dicteria Alexandrini non impune tulerint. Nam Bassianus Alexandriam profectus est, simulans quasi legionem ex Alexandrinis lecturus esset: Verum ingentem eorum multitudinem inermem crudeliter trucidavit, adeo ut Nilus cruore tinctus stagnarit.

Monitum.

Hinc patet, quod impia voxfuerit Iuliae: Si libet, licet; An nescis te Imperatorem esse, et leges dare, non accipere? At contra Antigonus Rex, quodam dicente; Omnia Regibus honesta iustaque esse, praeclare respondit: Sunt, per Iovem, inquit, barbarorum duntaxat Regibus; at nobis ca duntaxat honesta sunt, et ea tantum iusta, quae iusta sunt. Graviter repulit adulatricem vocem, volentis, Omnia licere Regibus. Non enim Rex est honesti iustique regula, sed honesti iustique minister est. Atque utinam similes voces non audiant Christianorum aures; aut si audiant, smili severitate reiciant! Quid enim aliud dicunt, qui occinunt, Quod Principi placuit, legis vigorem habet? qui negant, Principem tenerilegibus? qui tribuunt illi geminam potestatem, ordinatam et absolutam, quarum altera possit, quod leges, pacta et foedera postulant, altera quodcumque libuerit? Erasmus l. 4. Apophth. ex Plutarcho in Apophth.

III. ACTA POLITIC A.

I. Imperii occupatio.

I. Pater Bassianum filium suum maiorem apposiro Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit. Spartianus §. 3.

II. Socium Imperii ipsum fecit, et tribunitiam potestatem concessit: cum ipse sextam iniret.

III. Milites eum Augustum crearunt. Cum enim pater Severus in Anglia pedibus aeger bellum moraretur, milites id aegre ferentes, filium eius Bassianum, qui una erat, Augustum appellarunt. Sed pater eius graviter eos increpavit: uti in Historia eius diximus. Aelius Spartianus §. 6.

IV. A patre ipse et frater Geta Augusti constituti sunt, qui pari potestate imperarunt. Nam Aelius Spartianus §. 7. in Severo scribit, Septimium Severum moderatissime cum moreretur laetatum, quod duos Antoninos pari Imperio Rei publicae relinqueret. Nam pater Severus Getam Augustum proclamavit, cum exercitum in Britanniam praemitteret A. C. 208. eique tribunitiam potestatem concessit.

II. Imperii administratio.

I. Crudelitas.

I. Bassianus, mortuo patre, cum tanta sibi copia relicta esset, quantam nemo antea possederat, tum ampliori etiam exercitu, quam cui obsistere ulla vis posset, potestatem summam nactus, factus est crudelis, et im omnem saevitiam convetsus, adeo ut Dio scribat, viginti milia hominum ad eo trucidata esse.

Exempla.

I. Defuncto patre omnes occidit Medicos aulicos, quod noluissent accelerare mortem patris, cum ipse citius parare necem patris iuberet, ipsi vero parum obtemperassent.

II. Fratrem suum Getam interfecit. Circa quod parricidium tria sunt notanda.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Getae vaticinium. Bassiano, tum ioco, tum serio dicenti, omnes cum liberis occidendos: Geta puer dixit: Tu qui nulli parcis, potes etiam fratrem occidere. Id dictum tunc contemptum est; post cognitum est, fuisse vaticinium. Nam


page 594, image: s0666

parricidium postea commisit. Aelius Spartianus in Geta, §. 2.

II. Perpetuum fratrum dissidium. Nam pari honore Imperium gerentes ex Britannia Romam cum patriis reliquiis venerunt; in itinere neque diversoriis, neque mensa cadem utebantur, propter suspiciones mutuas de veneno. Cumque Romam venissent, in regiam discesserunt, partiti inter se domum, ianuisque secretioribus obstructis, publicis tantum atque atriensibus promiscue utente.s Quin et custodes corporis separatim sibi delegerunt, vix unquam congredientes, nisi pauxillum duntaxat, ut in publico a multitudine ipsa conspicerentur. Herodianus in Anton. et Geta, §. 1. Sed et mentes animique omnium Urbanorum, quicumque honore aliquo aut dignitate praestarent, diversi trahebantur, utroque seorsim literas clanculum missitante, magnisque pollicitationibus sibi homines adiungente. Multi Getam sectabantur, quod probus, moderatus, ac lenis, honestiora studia tractaret, ac disciplinarum viros celebres circum se frequenter haberet, placidus ac humanus in optimos quosque: cum frater Antoninus, ferox ac crudelis, esset nimis terribilis, ac factis saevus. Mater quidem discordantes inter se germanos in omnibus factis suis, et quidem levissimis in rebus, redigere in gratiam studebat: sed frustra. Quod cum multi amici paterni viderent, consentientibu, utrisque, et matre praesente, Imperium diviserunt, ut Europa omnis Bassiano cum meridionalibus cederet: Asia vero, et quicquid ad orientem erat, Getae.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cum autem nihilominus indies odium ac discordiae gliscerent; (Nam sive duces ac Magistratus aliqui eligerentur, uterque amico suo potissimum suffragabatur: sive ius dicerent, semper diversa sentiebant, magno interdum illorum periculo, quorum res agebatur,) ideo tandem impatiens Antoninus, ac Imperii totius cupidine instigatus, Getam fratrem suum interficit. Ita enim de eo scribit Herodianus §. 2. Bassianus in fratris cubiculum irrumpens, nihil eum tale exspectantem, supra matris pectus, multo sanguine undantem obtruncavit, cum ille quidem de collo matris pendens, clamaret: Mater, opem fer mihi, interficior. Ac mater non tantum sanguine filii respersa est, sed etiam vulnus in manu accepit; nec tamen dolere ei licuit, sed laetari ac ridere coacta est.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Post parricidium varia in eo apparent vitia.

I. Insignis sophistica. Nam parricidae quaerunt praetextus varios suae immanitati. Quod et Bassianus fecit: Perpetrato enim parricidio per palatium currens, magnum se periculum effugisse, ac vix evasisse clamabat. Similiter ad castra veniens, insidias fratris inimici hominis narravit, et quomodo effugisset, multa mentitus: Tum insigni largitione pecuniae et annonae militum animos ad se traxit, ut unum ipsum Imperatorem declararent, Getam hostem appellarent. Hoc modo conciliatis sibi militum voluntatibus, sub veste loricam habens, cum armatis militibus curiam ingressus. de fratris insidiis questus est longa et oblique oratione, qua omnia involvebat, vix ut intelligi possent.

II. Simulatio hypocritica, quod etiam mortem fratris defleverit. Nam mirum sane omnibus videbatur, (inquit Spartianus §. 3.) quod mortem Getae toties etiam ipse desteret, quoties nominis eius mentio fieret, quoties imago videretur in statua. Similiter Bassianus cum fratrem occidisset, ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam, audiretque posse mitigari facinus, si Divum fratrem appellaret, dixisse fertur: Sit divus, dum non sit vivus. Allusit ad vocem patris. Nam Severus gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur: Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissime, Geta noster divus suturus, cuius nihil Imperiale in genitura video. Spartianus in Geta, §. 1.

III. Impudentia detestanda, et crudelitas tyrannica. Bassienus Imperat. magna laborabat invidia, quod fratrem occidendum curasset. Idcoque Aemylio Papiniano praetorii Praefecto, ob eximiam iuris prudentiam summae apud Romanos auctoritatis, negotium dederat, ut excusaret hanc caedem aliquo iuris praetextu et specie. Ad hoc postulatum tyrannicum, et iniustum, et impudentissimum respondit, ut vir gravis et iustus, Papinianus: Non tam facile est excusare parricidium, quam perpetrare. Quamobrem et occidi iussit Antoninus Papinianum, qui dignus erat Iureconsultus haberi, nimirum qui iustitiae et honestatis nomine, vitae periculum maluit subire, quam factum inhonestum probare. Talis quoque Helvii Pertinacis par)r(hsi/a fuit. Cum cnim Antoninus Caracalla ambitione sibi multa cognomina assereret, Germanici, Parthici, Arabici et Alemanici; Helvius Pertinax belle iocatus fertur: Adde etiam, si placet, Geticus Maximus. quod Getam fratrem occidisset. Aelius. Spartianus §. 3. Postea quoque filium Papiniani, qui ante triduum Quaestor opulentum munus ediderat, interimit. Iisdem diebus


page 595, image: s0667

occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. Occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. Occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuius libri plurimi ad doctrinam exstant. Helvium Pertinacem Cos. ob hoc solum, quod filius esset Imperatoris, occidit. Spartianus §. 1.

Virgines Vestales quatuor Caracalla occidi iussit, sed innocentes fere; quarum unam Clodiam ipse stuprare conatus fuerat, sed non potuit, vi venerea destitutus. Dion.

AXIOMA. Libido regnandi est multorum magnorumque malorum causa.

Ambitiosae naturae, quae assidue aestuant flammis ambitionum, non possunt quiescere: nec patiuntur eaedem politias esse quietas aut Imperia: co quod ambitio perpetuo adversatur iustitiae: et turbat ordinem proportionis Geometricae, non tribuens cuique suum locum. Nam ambitiosae naturae cum sint regnandi cupidae: quod clementia nequeunt, crudelitate obtinere conantur. Hinc Plutarchus in vita Demetrii: Sicut Geometrae postulant sibi ai)th/matk ita Tyrannorum a)i/thma est: Ut ponant, licere sibi intersicere fratres et amicos, ut soli regnont.

II. Prodigalitas.

Bassianus Imper. cum esset timidus, et semper metueret, ne Imperio excideret: et hanc ob catisam fratrem Getam tamquam aemulum tolleret: propterea studia militum praetorianorum sibi adiunxit, sperans se facile Imperium contra aemulos defensurum esse, si ab his amaretur et defenderetur. Eam ob causam maximis largitionibus eos placavit, quibus valde exhausit aerarium publicum. Dixit etiam aliquando ad milites; sicut haec eius oratio apud Dionem legitur: Iam mihi, commilitones, licet in vos maxima beneficia conferre. Ego cnim sum unus ex vobis, cupioque propter vos solos vivere: ut multa vobis largiar: Vestri enim sunt thesauri omnes.

III. Timiditas.

Tyrannicae naturae sunt. I. Regnandi cupidae. 2. Suspicaces. et 3. Timidae, quia perpetuo et vitae suae et regno metuunt.

Tales quoque Caracalla et Caligula fuerunt, qui arcas variorum venenorum plenas secum circumferebant: tum utalios, tum ut se ipsos veneno tollerent, si forte esset opus, ne in manus inimicorum vivi inciderent.

Iv. Ingratitudo.

Nam Cilonem praeceptorem suum, qui ipsum educaverat, a quo multa acceperat benesicia, quique Praefectus urbis patris temporibus fuerat, quem saepe patrem appellaverat, occidi iussit. Dion.

V. Rapacitas.

Antoninus Caracalla cum direptis civium bonis atque omnibus exhaustis aerariis, sua crudelitate ingentem corrasisset pecuniam, eamque indifferenter nefariis hominibus distribueret: obiurgatus a Iulia matre, ut pecuniis aliqua ex parte parceret, atque praedae optimae partem in alium usum sibi reservaret, strictum gladium ostentans matri, respondit: Laeto sis animo! quamdiu hunc habebimus, nulla nobis deerit pecunia. Ostendens, nullam pecuniam apud subditio adeo reconditam esse, quam sua crudelitate extorquere non posset. Dion et Xiphilinus in vita Antonini Caracallae.

Symbolum eius huc pertinet, quod tale fuit: Omnis in ferro salus. Quo innuere voluit; Nihil in toto Imperio esse, quod armata manu rapere non posset.

Verum imago animi sermo est; et quali vir, talis oratio: inquit Seneca. *m*a=ra ga\r mw=ros le/gei Stultus stulta loquitur; ut est apud Euripidem in Bacchis. Vox haec Caracallae index fuit mentis tyrannicae: cui omnis in ferro salus erat.

Praeclare vero Agesilaus Spartanorum Rex a quodam rogatus, cur Sparta esset sine moenibus, respondit: Cives amatos, et inter se consentientes, satis esse ad urbis praesidium. Et Antigonus Rex, amicis suadentibus, ut si Athenas caperet, sirmis eas et validis muniret praesidiis: Nullum (inquit) scio praesidium Imperii firmius, aut stabilius, quam civium benevo entiam. At omnium optime dixit Wenceslaus Rex Bohemiae, qui, cum totus eius exercitus fusus, et ipse in bello captus, atque in carcerem coniectus esset, interrogatus: Quo animo esset? respondit: Numquam meliori. Cum enim omnibus praesidiis humanis vallatus essem, vix de DEO cogitandi spatium dabatur; nunc illis omnibus exutus, DEUM solum cogito, et in eo spem omnem colloco, qui me, sat scio, non deseret, sed invocantem exaudiet. Aeneas Sylvius in histor. Bohemiae.

VI. Perfidia.

Caracalla Artabani Parthorum Regis siliam falso uxorem petiit. Sicque Euphrate traiecto,


page 596, image: s0668

magneque itinere facto, ad ipsam Artabani regiam appropinquabat: occurrit ei Rex in quadam ante urbem planitie, novum nuptum excepturus, generumque suum. Sed barbarorum magna multitudo, floribus indigenis coronati, at que induti vestes auro diversisque coloribus varias, festum agitabant, ad tibiarum fistularumque et tympanorum sonitus saltantes numerose. Sed ubi omnis multitudo confluxit, ac relictis equis pharetrisque et arcubus depositis, inter libamina et calices agitabant, collectique in unum barbarorum quamplurimi, temere inordinatique constiterant, nihil suspectantes mali, sed pro se quisque studentes videre novum nuptum: tum signo dato Antoninus militibus imperat, impetum caedemque in barbaros saciant; et ita ingens multitudo occisa. Herodianus in Antonino Caracalla, §. 6.

Simile persidiae exemplum erga Augarum Regem Osroenorum ostendit. Huic enim, cum ad eum tamquam ad amicum venisset, fidem fregit, comprehensumque in vincula coniecit, et Osroenen Rege destitutam cepit. In eo licebat ei Maccbiavelli doctrina scelus violare, et laudabile facinus esse contendere, quod cum utilitate coniunctum esset. Sed ci insidiae adversus Armenium non pariter processere. Cum enim Armeniorum Regem, a filiis dissidentem, ad se per literas amice vocasset, quasi concordiam inter eos reconciliaturus: iis quidem eodem modo, quo Augaro, usus est: Sed Arnienii, sceleratam eius perfidiam perosi, arma capere, quam ad eum deficere maluerunt.

VII. Subdola immanitas.

Eius immanitatis fuit Bassianus, ut iis praecipue blandiretur, quos ad necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur, quam iracundia.

VIII. Stoliditas.

Cum Bassianus in omnibus rebus imitator Alexandri esse vellet, scholas Aristotelicas Alexandriae abolevit, et libros Aristotelis comburere conatus est, dicens: Aristotelem iuvisse consilium mittendi venenum ad necandum Alexandrum.

IX. Oblivio.

Caracalla adeo in literis et Philosophia profecerat, ut inter doctos numeraretur, magnamque diei partem philosopharetur. Verum ipsum postea tanta cepit oblivio doctrinae, ac si literarum nomen numquam audivisset. Suidas.

AXIOMA. Bona animi non sunt perennia.

EXEMPLA.

I. Georgius Trepezuntius, vir doctissimus, omnium Graecarum Latinarumque in senio oblitus est, acsi numquam literis operam dedisset. Volater. l. 21. Antroph.

II. Aetate Ciceronis quidam Grammaticus omnem artem suam oblivioni dederat, ita ut viginti quatuor Alphabeti literas recitare amplius non posset.

III. Messala Corvinus orator post aegritudinem, proprii nominis oblitus est, quamlibet alias ei sensus vigerent. Plinius lib. 7. c. 24. et Sabinus lib. 10. c. 9.

IV. Quidam Athenis vir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria retinens; literarum adeo, quibus pracipue inservierat, oblitus est. Plin. lib. 7 cap. 24.

V. Quendam ex praealto tecto lapsum, matris, assinium et propinquorum oblitum, scribit Plinius ibidem.

IV. ACTA ECCLESIASTICA

I. Mortuo Severo, pix Christianis iterum concessa fuit fere per annos triginta octo.

II. Tertullianus defendit Montanistas, et damnat nuptias secundas, anno 160 post scriptam 2 Paulo epistolam priorem ad Corinthios: ut ipse testatur. Scribit etiam contra Psychicos.

III. Agrippinus Episcopus Carthaginensis concilium Episcoporum agit, et omnium rogata sententia Canonem de iterando baptismatesancit. Cypepist. 71.

Viri Celebres.

Tempore Caracallae complures viguere Iureconsulti, plerique omnes Papinianiauditores, Tarruntius, Paternus, Macer, Terentius Clemens, Menander, Archadius, Russinus, Papyrius Fronto, Anthius, Maximus, Hermogenianus, Africanus, Florentinus, Tryphonius, Iustus Callistratus, Venuleius, Celsus, Serenus Sammonicus, cuius libri plurimi exstabant. Inter cenantes interemptos refertur. Oppianus Cilix insignis Poeta, mortuus est circa sinem Imperii Caracallae, annos fere natus triginta, cui dedicavit Halieutica, vivente Severo, circa tempus ludorum saecularium, quos pater et filius simul exhibuerant. Cynegetica autem eidem Caracallae


page 597, image: s0669

dedicavit, mortuo Severo, et pro utroque luculentum praemium accepit. Sozomenus in praefat.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. NEcis occasio. Ipse Caracalla sui necandi oecasionem praebuit. Nam scripsit ad Maternianum quendam, cui rerum suarum omnium curam in urbe crediderat, et quem sibi ex amicis omnibus fidissimum putabat, consciumque omnium secretorum solum habuerat, magos undique optimos conquirat, atque evocatis manibus de fine ipsius vitae consulat, et an quisquam Imperio insidietur. At Maternianus navata Principi opera, sive id revera manes significaverant, sive alioqui Macrinum perosus, rescribit Antonino, Macrinum esse qui insidietur Imperio, eumque e medio tollendum. Hae literae per tabellarium cum reliquis obsignatae Caracallae sunt oblatae, quae fatali quasi socordia ipsi Macrino ab Imperatore aliis rebus tum intento sunt traditae, ut ipse eas seorsim inspiciat, ac si quid maioris momenti sit, renuntiet: sin minus, ipse de more suum, h. c. praefecti officium exsequatur: quippe talia identidem iniungere consueverat; Ipse deinde ad suum studium perrexit. Macrinus seorsim omnibus epistolis solutis, etiam in eam incidit, quae ipsi perniciem afferebat, quam ipse subtraxit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cognito ille periculo, quod ipsi impendebat, praevenire voluit. Nam Martialem Centurionem unum e custodibus corporis Antonini (quem ipse magna contumelia affecerat) magnis promissis adduxit, ut vindictam in se susciperet. Cumque Caracalla Parthis iterum bellum illaturus in medio itinere intere Carras et Edessam esset, a Centurione Martiali, dum ventris oneri levando intentus, subligacula deduxisset, pugione per aversum est traiectus, anno aetatis 43. cum imperasset post patrem annis 6. mens. 2. dieb. 5. Herodianus in Caracalla §. 7.

Regula.

Literae abamicis scriptae et nondum lectae, aliis non sunt temere committendae; Sicut Caracalla magno suo malo fecit. At prudentius fecit Alexander Magnus, qui, cum aliquando epistolam a matre Olympiade missam arcanam legeret, et Hephaestion, qui forsan assidebat, eam una percurreret, non prohibuit, sed annulum digito detractum ori eius imposuit: hac ratione silentium ei imperans, ne, quas ipsi monstraret literas, aliis vulgaret Plutarchus in Alexandro.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Martialis, occiso Caracalla, statim equum inscendit, ac fuga evadere est conatus. Ceterum Germani equites, quibus et delectabatur Antoninus, et custodibus corporis utebatur, Martialem consecuti missilibus confodiunt. Herodianus §. 7.

II. Macrinus primus supra cadaver conqueri, ac lamentari per simulationem coepit. Tandem igni tradito corpore, reliquis in urnam coniectas, matri eidemque uxori Iuliae ad sepulturam remisit, quae tunc Antiochiae morabatur in Syria.

III. Iulia iacens super urnam, mortem sibi ipsi conscivit. Hic tragicus incestae consuetudinis fuit exitus. Nam mater animi aegritudine obruta, ut misera esse desinat, aeternae miseriae porticum in gressa, filium subsequitur. Herodianus in Caracalla, §. 7.

Ausonius Caracalleae tale Epitaphium concinnavit:

Dissimilis virtute patri, et multo magis illi,
Cuius adoptivo nomine teperhibes.
Fratris morte nocens, punitus fine cruento,
In risu populi tu Caracalla iaces.

GETA frater CARACALLAE.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit Septimius Severus.

II. MATER fuit Iulia, posterior uxor Severi, ex qua Geta natus est, et Noverca Bassiani Caracallae, quam ipse postea in uxorem duxit.

II. Appellatio.

I. Nomenfuit GETA, sic dictus vel a patrui nomine, vel avi paterni. Aelius Spartianus in Geta, §. 1.

II. Cognomen fuit Antoninus. Hoc cognomine dictus est Geta, quod in animo habuit Severus pater, ut omnes deinceps Principes, quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur: atque amore Marci, quem fuisse vel fratrem suum dicebat, et cuius Philosophiam literarumque


page 598, image: s0670

institutionem semper imitatus est. Spartianus ibidem.

Mortis omen matris ioco et patris silentio subtristi comprobatum. Nam ita scribit Aelius Spartianus in Geta, §. 1. Statim ut natus est Geta, nuntiatum est, ovum gallinam in aula peperisse purpureum. Quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset, et quasi parvulus applosum ad terram fregisset, Iulia dixisse fertur ioco: Maledicte parricida, fratrem tuum occidisti. Idque ioco dictum, Severus altius quam quisquam praesentium accepit: a circumstantibus autem postea velut divinitus effusum approbatum est. Aelius Spartianus in Geta, §. 2.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

1. FUit adolescens moribus asperis, sed non impiis, a natura decorus, gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. Fuit in literis assequendis et tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratrisemper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen canorus. Vestitus nitidi cupidissimus, ita ut patri doleret: si quid accepit a praesentibus, ad suum contulit cultum, neque quicquam cuiquam dedit. Aelius Spartianus in Geta, §. 2.

2. Geta ingenium habuit festivum, uti aparet,

I. Ex quaestionibus Grammaticis. Nam familiare illi fuit has quaestiones Grammaticis proponere, iisque eos exercere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent: Agni balant, porcelli grunniunt, palumbes minuriunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elephanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt; easque ex veteribus probarent.

II. Ex conviviis ab eo institutis. Habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas literas iuberet scientibus servis apponi, velut in quo erat anser, aprugna, anas: aliquando fasianus, farta, sicus: aliquando pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna; et quae in eam literam genera eduliorum caderent. Quare comis etiam habebatur in adolescentia. Aelius Spartianus in gGeta §. 3.

3. Caesar appellatus. Post Parthicum bellum cum Severus ingenti gloria floreret, Bassiano participe Imperii appellato, Geta quoque Caesaris et Antonini nomen accepit. Spartianus ibidem.

Cum autem Severus exercitum in Britanniam praemitteret, ipse interim filio suo minori Getae Tribunitiam potestatem concessit, et Augustum proclamavit. A. C. 208.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. INterfectus est a fratre Caracalla: uti in historia praecedenti diximus. Imperavit autem cum fratre annum I, dies 22.

II. Funus Getae accuratius fuisse dicitur, quam eius, qui a fratre videretur occisus. Illatusque est maiorum sepulchro, h. e. Severi, quod est in Appia via euntibus ad portam dextram, specie septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat. Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de curia flentes reperit. Aelius Spartianus in Geta §. 3.

Symbolum eius suit: Nulla fides regni.
Nulla sides regni, nulla est communio sancta,
Nescit regnandi ius pietatis amor.

Quod et Lucanus confirmat his verbis:

Nulla fides regni sociis; omnisque potestas
Impatiens consortis erit.

Quod sane ita verum esse suo comprobavit exemplo M. Antoninus Caracalla Imp. qui ardens cupiditate regni intolerabili, P. Septimium Getam fratrem, socium atque consortem Imperii, cum veneno tollere non posset, clam ferro trucidavit in cubiculo.

Huc et referri possunt versus Senecae:

—— Ubi non est pudor,
Nec cura iuris, sanctitas, pietas, fides;
Instabile regnum est.

XXIII. IMPERATOR ROM. OPILIUS MACRINUS, et eius filius ANTONINUS DIADUMENUS.

CAPUT I. DE ORTV.

ORTUS Macrini vilis et ignobilis fuit. Fuit namque homo et libertinus ex Mauritania oriundus. Parentes eius qui fuerint, propter generis obscuritatem ignoratur.


page 599, image: s0671

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR fuit Nonia Celsae, (uti patet ex epistola Macrini ad uxorem, quae exstat apud Aelium Lamp. in Antonino Diadumeno §. 2. ex qua filium Diadumenum aliosque libero, suscepit.

Filius iste Diadumenus dictus est, vel ab avo materno, vel quod pro naturali pileo, diadema tenue, cum nasceretur, secum extulit; sed ita forte, ut rumpi non posset, venis intercedentibus specie sagittarii. Aelius Lamp. ibidem.

NOTA.

Diadema, dia/dhma a diade/w, redimio, revincio, basiliko\n e=nduma dicitur, h. e. regium gestamen, ex fascia, vel candida vel versicolore, (sicut id quoque Rodig. lib. 24 cap. 6. lect. antiq. notat) qua caput circumligabant Reges, uti et Reginae, ex qua insigne regium dignosceretur. Persarum Regum diademata peculiaria suere, (uti Artianus lib. 7 de expedit. Alexand. scribit) Regem Alexandrum paulo ante obitum, in paludibus, non procul a Babylone, in quibus multi Assyriorum Regum sepulchra conspiciebantur, navigasse, obortumque ingentem ventum, regium capitis ornamentum et diadema ei alligatum abripuisse, at que illud quidem, utpote gravius, in aquam procidisse: istud vero vento abreptum arundini cuidem ex iis, quae monumentis Regum adnataeerant, haesisse.

*p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

Pater Macrinus erat persona deformis et corpore et mente. Erat namque horrendus idololatra, impudens, perfidus et sanguinarius, unde Mezentius et Macellinus dictus est. Iulius Capitolinus in Macrino §. 5.

Filius vero eius DIADUMENUS iuvenis erat formosus. Unde etiam in circo, cum favor publicus in Diadumemum semper fuisset, acclamatum:

Egregioiuveni pater haud Mezentius esset.

IV. ACTA POLITICA.

I. Ante Imperium.

Macrinus fuit homo novus terrae filius. Qui recte Fortunaepila appellari potest, quia per varios fortunae gradus ad sublime Imperii fastigium ascendit. Nam sub Commodo fuit vitae sordidae, et prostibulum appellatus, gladiator, venator, tabellioque. Sub Severo remotus ab officiis, etiam miserrimus: et relegatus in Africam, ubi lectioni operam dedit, et declamavit, ut damnationis infamiam tegeret. Sub Antonino vero Advocatus fisci factus, patrocinante sibi Festo libeto, inde praesectus praetorii, ablegato collega. Antonium Caracallam Imperatorem suum dolo interimi curavit, et sic Imperium invasit. Iulius Capitolinus in Macrino §. 2. Ubi verba Aurelii Victoris refert.

II. Imperii occupatio.

Per fraudulentiam et violentiam ad Imperium pervenit. Nam Dominum suum Caracallam Imper. occidit, et tanta astutia procuravit ei necem, ut non videretur ab eo consilium caedis profectum. Interfecto autem Caracalla, cum milites propter nuntium allatum de aventu Artabani, Parthorum Regis, cum exercitu, qui iniurias acceptas ultum videbatur, incerti essent, quid agerent: Macrinus a consciis factionis Imperator delectus est. Herodianus in Macrino §. 1. Senatus eum Imperatorem odio Antonini Bassiani libenter accepit. cum in Senatu omnibus una vox esset, quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestuosum, quemvis magis quam impurum, quemvis magis quam interfectorem Senatus et populi. Iulius Capitolinus in Macrino §. 1.

Imperator factus et Severum se et Pertinacem voluit nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur. Et cum illum Senatus Pium ac Felicem nuncupasset; Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. Unde hoc pulchrum Epigramma in cum concinnatum est:

Histrio iam senior factus, gravis, asper iniquus,
Impius, et felix sic simulesse cupit.
Ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus;
Quod natura negat, nec recipit ratio.
Nam pius et selix poterat dici atque videri,
Cui Imperium inselix est, erit ille sibi.

Similiter filium Diadumenum consortem Imperii fecit, eumque ANTONINUM appellari a militibus iussit, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur. Alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut nisi populus et milites Antonini nomen audirent, Imperatorium non putarent.

Et cum Macrinus in contione ad milites filium suum Diadumenum appellaret Antoninum, a militibus acclamatum est: Macrine Imperator, Dii teservent! Antonine Diadumene, Dii teservent! Antoninum divum omnes rogamus, Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam largire. Tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest: Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum Dii nobis dederunt patrem. Antoninus dignus Imperio. Aelius Lampridius in Diadumeno, §. 1.


page 600, image: s0672

Similiter ipse de hoc nomine Antonini in epistola ad coniugem valde gloriatur. Verba epistolae haec sunt: Quid boni adepti sumus, mea uxor, caret aestimatione, et sortasse de Imperio me putas dicere. Non magnum istud, quod etiam indignis fortuna concessit. Antonini pater factus sum. Antonini mater es facta. O nos beatos, ô fortunatam domum, praeclaram laudem nunc demum felicis Imperii. Dii faxint et bona Iuno quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat; et ego quisum pater Antonini, dignus omnibus videar!

III. Imperii administratio.

I. ACTA SAGATA.

Artabanus Parthorum Rex, ob acceptam ab Antonino Caracalla iniuriam, maximis copiis Rom. fines ingressus est. Huic Macrinus occurrit, triduana pugna partim feliciter, partim infeliciter gesta: et Antonini Caracallae morte nuntiata, foedus cum Artabano icit, pacemque ab eo pecunia emit. Herodianus in Macrino §. 2.

II. ACTA TOGATA.

I. Bona.

I. In vita domestica sive privata erat partim temperans, partim intemperans. Nam ita de eo scribit Iulius Capitolinus §. 5. Vini cibique erat avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem: sed vespertinis horis. Nam si prandisset vel privatim parcissimus, in cena effusissimus. Probandum tamen, quod, cum vini cibique avidissimum se, praesertim in cena agnosceret, convivio suo literatos adhibuerit, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstineret.

II. Ius suum cuique reddidit. Nam in iure non incallidus fuit, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum Principum tollere, ut iure, non rescriptis ageretur: nefas esse leges videri Commodi et Caracallae, et hominum imperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur, quae ad gratiam composita viderentur. Capitolinus ibidem.

III. In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcissimus.

IV. Disciplinam sever am exercuit. Nam servos, qui a dominis suis aufugerant, repertos ad gladium ludi deputabat. Delatores si non probarent, capite affecit; si probarent, delato pecuniae praemio, infames dimisit. Capitolinus ibidem.

Imo milites severa disciplina continuit; aut poena acri a peccatis deterruit. Itaque cum quosdam milites hospitis cuiusdam expugnasse pudicitiam constaret, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperire iussit, atque his singulos milites inseri, capitibus, ut inter se colloqui possent, exsertis. Capitolinus §. 5.

II. Mala.

I. Crudelitas. Quod ille facinorosos punivit, nemo improbare potest. At vero, quod Mezentii supplicium retulit, quo ille vivos homines parietibus inclusit, et obstruxit, aliisque rebus saevum et asperum ingenium prodidit, nemo laudare potest. Unde etiam Mezentius dictus, iuxta versum:

Egregio iuveni pater haud Mezentius esset.

Et Macellinus, quod macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. Iulius Capitolinus in Macrino. §. 5.

II. Luxuria et voluptuosa vita. Post bellum cum Artabano Parthorum Rege gestum, ipse Romam sui cupidam statim non petiit, vocante populo quottidie se, ac Macrinum vociferante; sed Antiochiae morabatur, barbam nutriens, et in cedens quam solebat lentius, tardissimeque, et vix adeuntibus se respondens, adeoque interdum submissa voce, ut ne exaudiri quidem posset.

III. EGRESSUS.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Odium militum, in quod incurrit, I. Ob infelicem cum Parthorum Rege pugnam. Quod nempe aliquot proeliis cum eo cong ressus, parum prospere pugnasset, quodque ab eo, aliisque, pacem auro multo redimere coactus esset.

II. Propter perfidiam, quod militibus promissa praestare non posset.

III. Propter luxuriam, quam Antiochiae exercuit, ubi deliciis et luxui, et ludis histrionum et saltatorum deditus in odium militum venit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Quia memoria Bassiani grata fuit militibus, et filius Bassiani dicebatur in Syria esse, qui postea nomen habuit Heliogabali, exercitus pecunia corruptus ab avia Heliogabali, ad cum defecit, et mox seditionem movit adversus Macrinum, qui post infelicem pugnam fugit in Bithyniam, ubi in suburbio latitans a militibus interfectus est anno aetatis 54. Cumque patrem occidissent, quidam


page 601, image: s0673

Diadumenum servare voluerunt: sed exstitit cubicularius, qui literas a Diadumeno ad patrem et matrem crudelitatis plenas scriptas coram militibus legit; quae exstant apud Lamprid. in Diadumeno §. 3. et 4. Atque ita Diadumenum quoque interfecerunt, postquam simul cum patre regnasset annum unum et menses duos. Unde videmus, quod literae scriptae Domino suo perniciem attulerint. Quod aliis sit exemplo, ut sibi caveant, nesecreta literis temere credant.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Contumelia mortem eorum consecuta.

Milites ambos interfectos magna contumelia affecerunt, capitaque eorum pilo imposita circumgestarunt. Lampridius §. 3. Et hic fuit exitus Macrini, cum non multo ante scripsisset ad Senatum Romanum, se nolle Imperium accipere, nisi volente Senatu. Quia multi Imperatores mallent interfici se, quam vivere non potiti hoc summo fastigio honorum: quod et ipsi accidit.

EPITAPHIUM.

Ausonius hos sequentes in Macrinum versus concinnavit:

Principis hic custos sumptumpro Caesare serrum
Vertit in auctorem caede Macrinus iners.
Mox cum prole ruit: gravibus pulsare qucrelis
Cesset perfidiam: Que patitur, meruit.

XXIV. IMPERATOR ROM. MARCUS ANTONINUS BASSIANUS, VARIUS HELIOGABALUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

PATER fuit BASSIANUS CARACALLA. Mater, I. Secundum quosdam fuit, IULIA uxor Severi, postea privigni sui Caracallae. Et ex ea suscepit Caracalla Heliogabalum.

II. Secundum alios fuit Soaemis, vel Somaea, concubina Caracallae.

Si mater statuitur prior, fuit ex incestu concubitu natus. Si posterior, fuit spurius. Sicut eum nominat Iulius Capitolinus in Macrino §. 3.

AXIOMA.

Quales parentes, tales filii. Ex malis parentibus mali nascuntur liberi. Quia arbor mala non potest bonos fructus ferre; uti Salvator noster ait. Matth. 7. v. 18. iuxta illud adagium, *kakou= ko/rakos kako\n w)o/n. Mali corvi malum ovum. Huc quoque referri possunt versus Theognidis.

)/*oute ga\r e)kskillhs2 r(o/da fu/etai, ou)d' u(a/kinqos.
id est,
Non ctenim e scilla rosa-nascitur, aut hyacinthus,

Et dictum Senccae lib. 13. epist. 87. Non nascitur ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea: ad semen nata respondent

Cum quibus congruit Adagium Biblicum, quod exstat Ezech. 16. v. 44.
[Gap desc: Greek words]

*kaqw\s2 h( mh(thr, kai\ h( auga/thr.
Sicut mater, ita et silia eius.

Liberi utriusque sexus parentum mores ut plurimum imitantur. Unde vulgo de sobole mascula pronuntiatur illud Graecum: *tou= patro/s2 e)sti to\ paidi/on. Patris est filius. De foemellis autem inquit Chrysostomus:

Scilicet exspectas, ut tradat mater honestos
Atque alios mores natae, quam quos habet ipsa?

Et Michael Verinus sequentibus versibus exprimit.

Saepe patris mores imitatur filius infans:
Qualis erat mater, filia talis erit.
Casta refert castae genitricis silia mores:
Lascivae numquam filia casta fuit.

Et canon Logicorum est: Qualis causa, talis essectus. Ex hoc Canone Domitius Imp. de filii sui Neronis pessima vita vaticinabatur verissime: Fieri nequit, aiebat, ut ex me et coniuge Agrippina vir bonus nascatur. Dion in Domit. Idem de Heliogabalo dicendum.

II. Appellatio.

Varia habuit nomina. Nam dictus est MARCUS ANTONINUS BASSIANUS, VARIUS HELIOGABALUS.

I. Marcus dictus est a Marco Antcnino Bassiano Caracalla.

II. Antoninus. Quoniam nomen Antoninorum Romanis venerabilefuit. Unde cum nuntio Romam misisset, seque Antoninum Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium factum est, et ipse in Romano Imperio ultimus Antoninorum fuit. Aelius Lampridius in Heliogabalo §. 1.

III. Bassianus. Quia Bassiani Caracallae filius credi voluit: Sicut etiam Moesa Avia huncBassianum filium esse Antonini dixit, quod paulatim omnibus militibus innotuit. Iulius Capitolinus in Macrino §. 4.

IV. Varius. Hoc nomen accepisse existimatur, vel ab avia materna Moesa, quae alias dicta Varia. Capitolinus ibidem. Vel Varii nomen idcirco ei


page 602, image: s0674

inditum a condiscipulis, quod vario semine, de meretrice utpote, conceptus videretur. Aelius Lamprid. m. Heliogab. §. 1.

V. Nomen Heliogabali est ab Idolo, cuius filius fuit hic Soaemidis filius. Fuit autem nomen urbis in Phoenicia Gebal, clara artificum industria, qui dicti fuerunt
[Gap desc: Greek word]
GIBLIM, qui in aedificatione templi Salomonis lapides pretiosos artifici ose dolaverunt. lib. 1. Reg. 5. 18. Inde nominatum est Idolum, El Gebal, id est, Deus Gebal. Postea Graeci El mutarunt in h(/lios Fortassis partim Graeca, partim Syriaca vox est, h(/lios et Gabal, quod significat terminum vel metam, quia Sol metas annorum facit. Et Heliogabalum Phoenices vocabant Solem. Iulius Capitolinus in Macrino §. 4.

NOTA.

Heliogabalus cum Syrus esset gente, de Sytiaci Idoli nomine nomen accepit: Adorabant autem Syri, sicut pleraeque gentes Orientales, praecipue Solem. Hoc nomen mitifice variatum apud Graecos quoque, et Latinos Scriptores. Nam in Epitoma Dionis locis diversis *eloiga/balos scribitur, et in excerptis )*eleaga/balos apud Heredianum )*elaioga/balos sed plerique ceteri Graeci *hlioga/balos, et Latini Heliogabalus, a)po\ to=u h(li/ou. Setvius ad 7. Aedn. Gabalus Romanus Solem se appellati voluit: nam Heliogabalus est dictus.

GENEALOGIA.

Sorores fuerunt:

I. IULIA, quae nupta fuit 1. Septimio Severo Imperatori XXI.

I. IULIA, quae nupta fuit 2. Bassiano Caraecallae, privigno, XXII. Imp.

II. Moesa, sive VARIA. Huius filiae fuerunt:

I. Soemis, vel Soaemis, vel Somaea, concubina Bassiani Caracallae.

Ex hac natus est Heliogabalus XXIV. Imp.

II. Mammaea nupta Vario Marcello.

Unde natus est Alexander Severus XXV. Imperator.

Unde patet, quod Heliogabalus et Alexander Severus fuerint Consobrini, dissimillimi cognati.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et MORES.

HEliogabalus erat statura ac pulchritudine conspicuus, integer aevi, cunctorumque eius aetatis adolescentium formosissimus, quasi alter Absolon; sed mente erat deformis atque ad omnia vitia et flagitia proclivis, ab ineunte aetate luxu, superstitione, pessimis artibus a matre corruptus, cum qua etiam meritricio more vivebat, et aviae auspicio sacerdos Idoli Syriaci (quod El Gebal, h. e. Deus Gebal vocabatus) est factus. Unde etiam Heliogabalus est appellatus.

ACTA OECONOMICA.

Tres uxores duxit, et duplex divortium fecit. Nam ita de eo scribit Herodianus §. 3. Duxit I. UXOREM illustrissimam Romanam feminam, quam etiam Augustam appellavit, cumque ea paulo post div ortium fecit, ademptisque honoribus privatam vitam colere iussit.

II. Post illam vero captum se amore simulans, (ut aliquid virile saltem facere videretur) VESTALEM sacerdotem, quam sacrae leges castam esse et Virginem manere perpetuo volunt, abreptam e templo pro uxore habuit. Ita maestum tanto flagitio et piaculo Senatum per epistolam consolatus; humanum id esse peccatum, captum se illius puellae amore: ceterum Sacerdoti congruere Sacerdotis nuptias, ob idque etiam augustiores futuras.

III. Sed illam quoque panlo post dimisit, tertia uxore ducta, quae referre suum genus ad Commodum dicebatur.

Tandem stupri cupiditatem, quam assequi naturae defectu non poterat, in se convertens, muliebri nomine Bassianam se pro Bassiano appellari iussit, urbe tota obscenissimos inquirens, qui cum eo libidines exercerent.


page 603, image: s0675

III. ACTAPOLITICA.

I. Imperii occupatio.

Pervenit ad Imperium I. Per fraudulentiam, quod Avia Moesa sive Varia dixerat, ipsum esse Antenini Bassiani filium, quod paulatim omnibus militibus innotuit. Iulius Capitolinus in Macrino §. 4.

II. Per largitionem copiosam. Nam Moesa erat ditissima, quae profusas largitiones militibus dedit: atque ita legiones a Macrino sunt abductae. Suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis, nepos eius Antoninus est appellatus, Imperii delatis insignibus. Capitolinus ibidem.

III. Per violentiam. Cum Macrinus initio eum propter aetatem et vitae genus contemneret, deinde auctum viribus opprimere non potuit. Quin ipse, (uti dictum) acie victus, et e fuga retractus, cum filio interfectus est: Heliogabalo Imperium firmatum. Imperium ergo nactus, nuntios Romam misit, simulque figuram nominis Heliogabali, cuius Sacerdotium gerebat, in tabula picta, denuntians, se sanguine Bassiani genitum esse, statimque in Senatu Princeps est appellatus.

II. Imperii administratio.

Imperium male administravit. Nam I. Veteres Consiliarios abrogavit, et novos instituit, nempe flagitiorum suorum administros ac scelerum, eosque maximis honoribus ornavit, opibus locupletavit, provinciis praefecit, urbanis ac militaribus officiis praeposuit: ut Eutychianum libertinum hominem, et Hieroclem, et Aurelium Zoticum, turpissima libidinum mancipia.

USUS.

Hic Zoticus fuit elegans et venusta aulici Sycophantae pictura. Nam familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta et facta vendebat fumis, quam maxime divitias enormes sperans, cum aliis minaretur, aliis polliceretur, omnes falleret; egrediensque ab illo singulos adiret, dicens; De te hoc locutus sum, de te hoc audivi, de te hoc futurum est. Ut sunt homines huiusmodi, qui si admissi fuerint ad nimiam familiaritatem Principum, famam non solum malorum, sed et bonorum Principum vendunt.

Praeterea sub Heliogabalo mulier primum in Scnatum admissa est, nempe eius mater, quam et sententiam in Senatu admissam rogari iussit, permisitque eam habere Senatulum mulierum: unde et prodierunt Senatusconsulta ridicula de legibus matronalibus, quae quo vestitu incederent, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo saginario, quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae sella veheretur, et utrum pellicea, an ossea, an eborata, an argentata, et quae aurum vel gemmas in calceamentis haberent.

II. Libidinosus fuit Nam Zotico nupsit, et cum eo coiit, ut et pronubum haberet, clamaretque, Concide, Magire. Hic tantum sub eo valuit, ut ab omnibus officiorum Principibus sic haberetur, quasi Domini maritus esset. Et eo tempore quo Zoticus aegrotabat, quaerebat a Philosophis et gravissimis viris, an et ipsi in adolescentia perpessi essent, quae ipse pateretur, et quidem impudentissime: neque enim unquam pepercit infamibus, cum et digitis impudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo esset pudor. Lampridius §. 4.

III. Luxuriosus fuit tum in Victu, tum in Amictu.

1. In Victu. Nam numquam minus centum HS. cenavit, h. e. triginta argenti libris: nonnumquam tribus milibus cenatus est: sexcentorum struthionum capita multis in cenis exhibuit: ut convivae cerebellis illorum vescerentur. Ad mare cum diversaretur, piscem numquam edit: cum a mari longius, omma e mari. Quin etiam non convivas modo, verum etiam rusticos in cenaculum intromissos luporum ac muraenarum lactibus pavit. Tenuit et hunc morem, ut quibusdam in cenis, solis phasianis vesceretur: ex eaque avi sola dapes omnes concinnari, ac missus universos e phasianis esse vellet: alibi omnia ex eadem una pecude: nonnumquam a solis pomis: aut lacte aliquando ex mellitis omnia, adeo totum se in hanc unam rem converterat. Plura vide apud Lampridium in Heliogab. §. 4.

Valde ridicula et prodigiosa quoque convivia agitare consuevit.

Nam ad balneum convocari iussit octo herniosos, ad convivium octo luscos, octo calvos, octo podagricos, octo surdos, octo insigniter nigros, et octo notabiliter obesos, octo nasutos: alii legunt vasatos, sensu obsceno, eam corporis partem intelligentes, quam inter serias res nominari non oportet. Et sic proverbium illud Graecorum, a(/pant) o)ktw\, (omnia octo) veluti exhibuit, iisdem etiam mandavit; proposito diligentiae praemio, ut ad se deserrent millena pondo aranearum. Et collecta dicuntur decem milia pondo aranearum inter unius Romanae urbis consepta. Admirantibus id factum, respondebat: Ex his collige magnitudinem urbis


page 604, image: s0676

Romae. Idem aliquando decem milia tum murium soricumve, tum mustelarum, colligenda curavit: ut Platina memorat. Parasitis quoque in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepoeburneam, aliquando fictilem, nonnumquam marmoream etiam vel lapideam exhibuit: ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia, quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula, et manus, quasi comedissent, lavarent. Aelius Lampridius in Heliogab. § 9.

2. In amictu. Nam usus est aurea tunica, et purpurea: usus et de gemmis Persica. Habuit et in calceamentis gemmas, et quidem scalptas: quod risum omnibus movit, quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. Voluit uti et diademate gemmato, quia pulchrior fieret, et magis ad feminarum vultum aptus: quo et usus est domi. Herod. in Heliogab. §. 1.

Quin imo peregrinum vestitum assumpsit: quod cernens Moesa, ac iniquo ferens animo, supplex illi persuadere conabaturt, ut Romanum assumeret cultum, ne urbem curiamque mox ingrediens, peregrino barbaroque habitu spectantium oculos perstringeret, insolentes eiusmodi mundiciarum, ac reputantes, mulierculis quam viris eas congruentiores. Idem.

IV. Superbus fuite Nam non Romanas tantum exstinguere voluit religiones, sed per orbem terrae hoc unum studens, ut Heliogabalus Deus unus ubique coleretur. Lampridius §. 3. Nihil tamen indignius, quam quod Deum suum peregrinum, quem amnibus aliis anteponebat, humanis hostiis colere instituerit. Quod genus sacrificii Graeci a)nqrwpomantei/an appellant, h. e. vidinationem ex mactatorum hominum visceribus. Et quidem lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris, per omnem Italiam, patrimis et matrimis, ut nempe maior esset utrique parenti dolor. Aelius Lampridius §. 3. Similiter superbiam suam in eo demonstravit, quod Senatores vocaret togata mancipia.

V. Crudelitas. Sabinum Consularem vitum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato centurione mollioribus verbis, iussit occidi. Sed centurio aure surdior imperari sibi credidit, ut urbe pellertur: itaque fecit. Sic vitium Centurionis Sabino saluti fuit. Removit et Ulpianum Iurisconsultum, ut bonum virum. Et Silvinum thetorem, quem Magistrum Caesaris fecerat. Et Silvinus quidem occisus est; Ulpianus vero reservatus. Lampridius in Heliogab. §. 6.

VI. Mala conscientia. Cum enim Heliogabalustot tantaque scelera atque flagitia commsisset, semperanxius paridusque fuit, et trepidantem conscientiam scientiam habuit. Unde ad mortem sollicite se praeparavit. Nam funes serico et cocco intortos paraverat: quibus si necesse esset, gulam sibi frangeret. Semper etiam ad manus habebat gladios aureos: quibus se occideret, si aliqua vis urgeret. Neque profecto inter attes tyrannicas ulla sollertior videtur, quam ut mature provideant Tyranni, ut mortem in potestate habeant; si quid immineat gravius. Saepe enim illis supremum illud auxilium ereptum est, cum maxime eo egent: Sicut Neroni contigit, qui nec amicum nec inimicum habuit, cuius manu periret: Anti-Machiavellus lib. 3. pag. 562, 563.

Symbolum eius fuit:

SVUS SIBI QUISQUE HAERES OPTIMUS.

Cum Heliogabalus turpissimam ageret vitam, quasi alter Sardanapalus, quidam ex familiaribus eius immanem hanc detestatus luxuriam, ei obiciebat: An non metuat, ne sibi aliquando egendum foret: Quid (inquit) melius, quam ut ipse mihi haeres sim, et uxori meae. Quo insinuare voluit, hominem sibi vivere, et genio indulgere, et voluptati suae obsequi debere, neque in crastinum cogitare.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

HEliogabali inconstantia et perfidia.

Consobrinum suum Alexianum, qui tunc vocabatur Alexander, consortem Imperii fecerat instinctumatris Soaemidis eiusque sororis Mammaeae, quae metuebant, ne oppresso ipso, Imperium perveniret ad alienum. Sed postea eum facti paenituit, eumque praemissis militibus occidi voluit. AElius Lampridius in Heliogab. §. 6.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Milites Praetoriani, qui Alexandrum amabant, eumque defendebant, itacundia excandescentes, ipsum Heliogabalum in latrina, ad quam fugerat, trucidarunt: cumque non posset cloaca propter angustiam foraminis cadaver excipere, per pontem Aemylium annexo pondere ne fluitaret, in tibetim cadaver eius abiectum, ne unquam sepeliti posset. Tractum est quoque per circi spatia, priusquam in Tiberim praecipitaretur. Aelius Lampridius ibidem. Vixit annos 18. Imperavit annos 3. menses 9. dies 4. Mater quoque eius mulier flagitiosa atque tali filio digna, itemque libidinum ministri, qui a partibus Heliogabali steterant, simul a militibus e medio sunt sublati.


page 605, image: s0677

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Ignominiosa nomina. Nomen Antoniniex publicis monumentis, Senatu iubente, erasum est: Et hic ultimus Antoninorum fuit. Contra autem appellatus est post mortem Tiberinus et Tractitius, et impurus: et solus omnium Principum tractus, et in cloacam missus, inque Tiberim praecipitatus. Lampridius §. 6. Et ita impletum est in eo quod dicitur Psal. 9. v. 6, et 7. Nomen eorum delevisti ad omnem aeternitatem. Inimici defecerunt frameae in perpetuum, et periit memoria eorum cum ipsis.

XXV. IMPERATOR ROM. AURELIUS ALEXANDER SEVERUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit VARIUS MARCELLUS, vit genere nobilissimus. Lampridius in Severo §. 1.

II. MATER fuit IULIA MAMMAEA, macris Heliogabali Imperatoris soror. ibidem.

Huius feminae 1. Laus. Fuit femina Christiana, et religionem Christianam valde promovit. Nam Origenem virum celeberrimum Romam vocavit, ut veram ibi religionem doceret ac promoveret.

2. Vituperium. Fuit valde avara, Ideoque filio fuo magnum apud subditos odium excitavit. Nam simulavit, ideo se thesauros congerere, ut suppeditare Alexandro posset, quo is facile abundanterque suis largiretur militibus, et proprios tamen domi thesauros strueret. Ea res notam infamiae Imperatori attulit, qui etiam illo invito et indignabundo, mulier avida bona quorundam per fraudem, atque hereditates suppilabat.

III. Locus nativitatis. Natus est Alexander Severus urbe Arcena, in Templo Alexandri M. ad quod religionis ergo peregrinationem parentes eius susceperant. Lampridius in Severo §. 1.

USUS.

Ex Genealogiae Heliogabali, atque Alexandri Severi, (quam in historia eius proposuimus) patet, quod Heliogabalus atque Alexander Severus consobrini fuerint. Nati igitur sunt ex eadem stirpe Princeps deterrimus, et Princeps optimus Imperio salutaris, et quidem admiranda Numinis dispositione, quae hoc modo vices retum humanarum temperat. Omnium bipedum nequissimo eruditus, moderatus et temperantissimus Princeps succedit.

II. Appellatio.

I. NOMEN fuit AURELIUS ALEXANDER.

Alexander dictus est. Quoniam in Templo Alexandro M. dicato genitus est; in quo eum Mater, quae sollennitatis festivae causa cum marito eo venerat, enixa fuit. Quin etiam hic Mammaeae Alexander eadem die natalem suum habuit, qua Magnus ille Alexander mortuus est. Lampridius §. 1.

COGNOMEN est SEVERUS. Sic dictus fuit,

1. Polemice, h. e. a militibus ei hoc nomen impositum est, ob singulatem animi vigorem atque constantiam. Quoniam disciplinam militarem severe rexit, militumque petulantiam atque insolentiam compescuit, quod illi ingentem in praesentia reverentiam, magnamque apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset, ut de animi virtute nomen acciperet: Siquidem solus inventus est, qui tumultuantes legiones exauthoravit, inque milites delinquentes animad vertit. Lampridius in Se vero §. 3.

2. Politice. Quia ex Senatu et Equestri ordine, et ex ministerio aulico, impuros, obscenos, infames, quos Heliogabalus provexerat, removit.

Pius quoque et Sanctus dictus est. Quia cunctis amabilis erat, et utilis Rei publicae. Laempridius §. 1.

Nomina vero ANTONINI, et MAGNI, respuit: etiamsi a Senatu propter eximias virtutes offerrentur, et crebris acclamationibus in curia ita appellaretur, nihilominus tamen ille recusavit; inquiens: Onerosa esse tam insignia nomina. Lampridius §. 2.

Dominum se appellari vetuit. Epistolas ad se quasi ad privatum scribi iussit, servato tantum nomine Impüeratoris. Lampridius §. 1.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a. ACTA IUVENILIA.

I. ERat forma elegans, et venustate corporis decorus. Fuit et statura militaris, robur militis, valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac semper curaret. Lampridius §. 1.

II. Studia literaria. In prima statim pueritia


page 606, image: s0678

artibus bonis imbutus, ne unum quidem diem sponte sua transire passus est, quo se non in literis et militia exerceret. Nam in prima pueritia Praeceptores habuit Valerium Cordum, et L. Veturium, et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea descripsit. Grammaticum in patria Graecum Nebonem, Rhetorem Serapionem, Philosophum Stilionem: Romae Grammaticos, Scaurinum, Scaurini filium, Doctorem celeberrimum: Rhetores Iulium Frontinum, et Bebium Macrinum, et Iulium Granianum, cuius hodieque orationes declamatae feruntur. Lampridius in Severo §. 1.

Postea in Imperio quoque literis incubuit. Nam facundiae fuit magis Graecae quam Latinae, nec versu invenustus. Et ad musicam pronus, matheseos peritus: et ita quidem ut ex eius iussu Mathematici publice proposuerint Romae, ac sint professi, ut docerent. Aruspicinae quoque peritissimus fuit. )*o*rneosko/pos magnus, ut et Vascones et Hispanorum et Pannoniorum augures vicerit. Geometriam fecit, pinxit mire, cantavit nobiliter: sed numquam alio conscio, nisi pueris suis testibus. Vitas Principum bonorum versibus descripsit. Lyra, tibia, organo cecinit: tuba etiam, quod quidem Imperator numquam ostendit. Lampridius §. 6.

II. ACTA OECONOMICA.

Uxores habuit duas.

Prior erat Martiani filia, quam, cognita eius contrase conspiratione, repudiavit.

Posterior erat Memmia, Sulpitii Consularis viri filia, Catuli neptis. Lampridius §. 5.

Vita privata.

I. Pietas erga Deum. Dici auspicium fuit religionis cura. Primum si facultas esset, h. e. si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in Solatio suo (in quo et divos Principes, sed optimos electos et animas sanctiores, in queis et Apollonium, et quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum, et huiusmodi Deos habebat, ac maiorum effigies) rem divinam faciebat. Lampridius §. 7.

II. Pietas erga Matrem. In matrem Mammaeam unice pius fuit, ita ut Romae in palatio faceret diaetas nominis Mammaeae, quas imperitum vulgus hodie ad Mammam vocat. Et in Baianum palatium cum stagno, quod Mammaeae nomine hodie censetur. Lampridius §. 6.

III. Studia. Post actus publicos, seu bellicos seu civiles, lectioni Graecae operam maiorem dabat. De Republ. libros Platonis legens, Latina cum legeret, non aliis magis delectabatur, quam officiis Ciceronis, et libris de Republ. scriptis. Nonnumquam conferebat se ad Oratores et Poetas, inter quos summi faciebat Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat, et Horatium. Legit et vitam Alexandri, quam praecipue imitatus est: etsi in eo condemnabat ebrictatem et erudelitatem in amicos, quam vis utrumque defendatur a bonis Scriptoribus, quibus saepius ille credebat. Lampridius §. 7.

IV. Exercitia Corporis. Post lectionem operam palaestrae, aut sphaeristerio aut cursui, aut luctaminibus mollioribus dabat. Atque inde unctus lavabatur, ita ut caldariis vel numquam vel rato, piscina semper uteretur, in eaque una hora prope maneret: biberet etiam frigidam Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium. Lampridius ibidem.

V. In vestitu continentia. Gemmas de calceamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus: veste alba usus est, nec aurata, paenulis, togisque communibus. Vestes scricas ipse raras habuit: holosericas numquam induit, subsericam numquam donavit. Usus est ipse coccina saepe. In urbe tamen semper togatus fuit, et in Italiae urbibus. Praetextam et pictam togam numquam nisi Cos. induit: et eam quidem, quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant, aut Praes. aut Coss. Accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco Pont. Max. non Imperatoris. Boni linteaminis appetitior fuit, et quidem puri, dicens: Si lintei idcirco sunt, ut nihilasperum habeant, quid opus est purpura? In linea autem aurum mitti etiam dementiam iudicabat, cum asperitati adderetur rigor. Fasceis semper usus est. Braccas albas semper habuit, non coccineas, ut prius solebant. Gemmarum quod fuit, vendidit, et aurum in aerarium contulit, dicens: Gemmas viris usui non esse. Lampridius §. 10.

Similiter et uxori suae continentiam in vestitu praecepit, dicens: Matronas regias contentas esse debere uno reticulo, atque inauribus, et baccato monili, et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso, et cyclade, quae sex unciis auri plus non haberet. Prorsus censuram suis temporibus propriis moribus gessit. Imitati sunt cum magni viri, et uxorem eius matronae pernobiles. Lampridius ibidem.

Cum ab amicis reprehenderetur, quod immemor Maiestatis Imperatoriae, non pretioso vestitu, auro gemmisque corpus etiam exornaret, respondit: Principatum ac Imperium in virtute esse, non in corporis decore.

VI. Frugalitas in conviviis. Convivium neque opimum neque nimis parcum, sed nitoris summi fuit. Ita tamen, ut pura mantilia mitterentur. Ipse


page 607, image: s0679

cibo plurimo reficiebatur, vino neque parce, neque copiose, affatim tamen frigido semper puro usus est, aestate vino cum rosa condito. Lampridius §. 6.

VII. Conversatio cum amicis. Cum amicis tam familiariter vixit, ut communis esset ei saepe consessus, iret et ad convivia corum: aliquos autem haberet quottidianos, etiam non vocatos. Salutaretur vero quasi unus de Senatoribus, patente velo, admissionalibus remotis: aut solis iis, qui ministri ad fores fuerant: Cum antea salutare Principem non liceret, quod cos videre non poterat. Lampridius §. 1.

VIII. Conversatio cum honestis. Ad salutationem nonnisi honestos et bonae famae homines admittebat, iubebatque, (uti in sacris Eleusinis dicitur) ut nemo ingrederetur, nisi qui se innocentem nosceret.

A mulieribus famosis matrem suam salutari vetuit. Kampridius §. 6.

Fures inprimis vehementer oderat, per praeconem edicere solitus, ut nemo salutaret Principem, qui se furem esse nosceret, ne aliquando detectus supplicio capitali obnoxius fieret. Saepe dicere solebat: Solos fures de paupertate conqueri, dum scelera vitae suae tegere volunt. Saepe etiam sententiam de furibus notam recitabat, quae Graece sic effertur:

*o( polla\kle/yas2, o)li/gadou\s2, e)feu)cetai.

i. e. Qui multa rapuerit, et pauca suffragatoribus dederit, salvus erit.

IX. Disciplina domestica. Servos et ministros peccantes coram se caedi iussit. Ancillam suam, quae adulterium cum servo suo fecerat, capite punivit. Multos servos e familia propria, qui peccaverant, legibus puniendos publicis Iudiciis dedit.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Post mortem Heliogabali a militibus Praetorianis Imperatoi appellatus est, et a Senatu confirmatus, uno die honores omnes accepit, nempe Augusti, ut et patris patriae nomen et ius proconsulare, et tribunitiam potestatem, et ius quintae relationis, qui aliis, nonnisi ex intervallo tempo. rum attributi fuerant. Cuius rei hanc eausam fuisse prodidit Lampridius, quod cito innotescere Senatus voluit, Alexandrum Imperio dignum iudicatum esse, ne militum audacia alius forte deligeretur Imperator.

AXIOMA.

Fere semper crudelissimos Tyrannos excipiunt iustissimi et moderatissimi Reges. Quorum enim exitus perhorrescunt, corum facta imitari pudet: vel quod certis legibus et conditionibus Imperium accipiunt. Bodinus lib. 4. de Republ. cap. 1. pag. 590.

Ita Heliogabalo, naturae portento, Alexander Severus virtute nemini secundus successit. Stulti enim et furiosi Principis interitus virtute conspicuum successorem cunctis venerabiliorem et exoptatiorem reddit.

II. Imperii administratio.

Optime Rem publ. administravit. In qua administratione fulsere egregiae eius virtutes.

I. Sapientia.

Sapienter Rem publ. reformavit et ordinavit, quia

I. Iudices omnes a republ. et a ministeriis atque muneribus, quos impurus ille Heliogabalus ex genere hominum turpissimo provexerat, removit. Lampridius §. 4.

II. Senatum et Equaestrem ordinem reformavit.

III. Tribus, et eos qui militaribus nituntur praerogativis, purgavit.

IV. Palatium suum comitatumque omnem purgavit, abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus, nec quemquam passus est esse in Palatinis, nisi necessarium hominem. Iureiurando deinde constrinxit, ne quem asscriptum, h. e. vagantium haberet, ne annonis Rem publ. gravaret, dicens: Malum tutorem esse Imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec Rei publ. utiles pasceret. Lampr. §. 4.

V. Eunuchos de ministerio suo abiecit: et uxori ut servos servite iussit. Et cum Heliogabalus mancipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum cos redegit: nec quicquam in palatio curare voluit nisi balnaea feminarum. Cum plerosque Eunuchos rationibus et procurationibus proposuisset Heliogabalus: hic illis et veteres sustulit dignitates. Idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat: nec videndum, nec in usu habendum a viris, sed vix a feminis nobilibus. Lampr §. 5.

VI. In Magistratibus et Senatoribus creandis cautus et circumspectus fuit. Nam Praefectum praetorio sibi ex Senatus auctoritate constituit. Praefectum urbis a Senatu accepit, alterum Prae fectum praet. fecit: quine fieret, etiam fugerat, di


page 608, image: s0680

cens: Invitos, non ambientes, in Republica collocandos. Senatorem numquam sine omnium Senatorum consilio qui aderant, fecit. Senatores nonnisi ad summorum in palatio virorum suffragium fecit, dicens: Magnum virum esse oportere, qui faceret Senatorem. Idem libertinos numquam in equestrem locum redegit, asserens: Seminarium Senatorum equestrem locum esse. Lampridius §. 4.

Non concessis officia esse venalia. Nam pulchre dixit: Necessarium est, ut qui emit, vendat, nec sine rubore puniri potest is, qui, quod emit, vendit. Qui enim per largitionem officia adepti sunt, dant operam, ut ita potestatem gerant, quo illam lacunam rei familiaris explere possunt: ut Cicero 4. in Verrem inquit. Plura vide in System. meo Tolitico, pag. 363.

VII. Sapienter leges condidit. Nam tanta aequitate fuit, ut nullas voquam sanciret leges, nullam constitutionem sacraret sine viginti iuris peritissimis, et doctissimis et sapientissimis viris: nec in alla re iudicium ferret, quin prius iret per sententias singulorum, et scriberetur, quid quisque dixisset. Cum de Iure ac negotiis tractabat, solos adhibebat doctos et disertos: Si de re militari, milites veteres et senes.

VIII. In legibus exsequendis rigorosus exstitit. Nam severissimus Iudex contra facinorosos fuit, praesertim contra fures, appellans eosdem quottidianorum scelerum reos, ac damnans acerrime, ac solos hostes inimicosque Rei publ. vocans. Eum Notatium, qui falsum causae breviarium in consilio Imperatorioretulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. Cum quidam ex honotatis, vitae sordidae et aliquando furtorum reus, per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per Reges amicos ambierat, admissus statim in furto praesentibus patronis detectus est: iussusque a regibus audiri, damnatus est re probata. Et cum quaereretur a Regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt, Crucem. Ad eorum responsum in crucem sublatus est. Lamprid. §. 6.

IX. Balnea ordinavit. Nam ne quid populo incommodaretur, nocturna balnea, oleo pro luminibus praebito, concessit.

X. Balnea mixta probibuit. Nam licet sub Heliogabali Imperio Romae balnea fuerint: tamen Dion Historicus refert, Adrianum Imper. vicos a feminis discretos lavati voluisse: quam legem Severus Alexander confirmavit. Hoc Iustinus Imperator imitatus est.

II. Mansuetudo et humanitas.

Tantae mansuetudinis fuit, ut omnibus se blandum affabilemque praeberet: Ut amicos non solum primi ac secundi loci, sed etiam inferiores aegrotantes inviseret: Ut sibi ab omnibus, libere quae sentiebant, dici cuperet: Et cum dictum esset, audiret, et cum audisset, ita ut res poscebat, emendaret atque corrigeret. Si minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu, et sine amaritudine animi consensum omnibus semper offerret. Dies denique numquam transiit, quin aliquid mansuetum, civile, piumque faceret: sed ita ut aeratium non everteret. Cum autem ei obicerent nimiam civilitatem et Mammaea mater, et uxor Sulpitii, viri consularis filia, Catuli neptis, et saepe dicerent: Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem Imperii fecisti: ille respondit: Sed securiorem et diuturniorem. Lampridius §. 5.

III. Beneficentia.

Cogitabat secum, et descriptum habebat, cui quid praestitisset: et si quos sciret vel nihil petiisse, vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos, et dicebat: Quid, cur nihil petis? an me vis tibi fieri debitorem? Pete, ne privatsis de me queraris. Agnoscebat, Principem debere recte suo fungentibus officio; nec aequum iudicabat, ut probe suo defunctus officio privatus egeret. Lampridius §. 12.

IV. Clementia.

Imperium eius a)nai/maton, h. e. incruentum dictum est. Licet enim iusta severitas ei in milites, in Iudices improbos, denique in homines malos, et Rei publ. pestes non defuerit; tamen nullum Senatorem occidit. Nam cum Ovinius Camillus, antiquae familiae Senator, rebellionem moliretur, et tyrannidem affectaret, hominis fraude intellecta, eum ad le vocari iussit, et egit gratias, quod Rei publ. curam sua sponte suscipere tentaret. Mox ad Senatum processit, ac tanti sceleris conscientia trepidum, consortem Imperii appellavit, in palatium recepit, ornamentis imperialibus et melioribus, quam utebatur ipse, decoravit, profectionisque comitem adhibuit. Cumque Imperator ipse pedibus iter faceret, invitavit Ovinium, et equo sedere iussit: denique mori paratum dimisit. Lamprid. §. 10.


page 609, image: s0681

V. Iustitia.

Iustitiam severe administrabat Togatus, et Sagaius.

I. TOGATUS, quando erat in foro. Nam si unquam furem vidisset Iudicem, paratum habebat digitum, ut illi oenlum erueret: tanto odio prosequebatur Iudices, qui furtorum fama laborassent, at si eos casu aliquo videret, commotione animi choleram stomacho evomeret, toto vultu inardescente. Lamprid.

*dwrofagi/an graviter punivit. Exemplum habemus insigne in Vetronio Thurino, de quo Lampridius ita scribit: §. 8. Thurinus, inquit, quem familiarem habuerat Alexander, vel omnia fingendo fic vendiderat, ut eius quasi stulti hominis, et quem ille in potestate haberet, et cui multa persuaderet, infamatet Imperium: sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret. Denique hac illum arte deprehendit, ut quendam immitteret, qui a se quiddam publice peteret; ab illo autem Thurino occulte quasi praesidium postularet, ut pro co Alexandro secreto suggereret. Quod cum factum esset, et Thurinus suffragium promisisset, fingens, se quaedam Imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens: cumque iterum iussisset Alexander interpellari, et Thurinus, quasi agens aliud, nutibus annuisset, neque tamen interim quidquam dixisset, impetratum autem esset, quod petebatur, Thurinusque ab illo, qui meruerat, fumi venditor, ingentia praemia percepisset: accusari eum Alexander iussit, probansque per testes omnibus, et quibus praesentibus, quid accepisset, et quibus audientibus, quid promisisset, in foro transitorio ad stipitem illum ligari praecepit, et fumo apposito, quem ex stipulis atque humidis lignis fieri iusserat, necavit, praecone dicente: Fumo punitur, qui vendidit fumum. Ac ne in una tantum causa videretur crudelior fuisse, quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret: et invenit Thurinum saepe et in causis ab utraque parte munera accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus, qui aut praeposituras aut provincias acceperant.

II. SAGATUS. Quando erat in militia, severe disciplinam militarem rexit. Nam ita de eo Lampridius scribit: §. 13. In expeditionibus si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci, fustibus, aut virgis caedebatur, aut alioqui condemnabatur. Si dignitas personae tales poenas non recipiebat, gravissimis contumeliis afficiebatur, cum diceret: Vellesne hoc in tuo agro fieri, quod facis in alieno? Clamabat saepius, quod a Christianis audierat, idque per praeconem, quoties aliquem emendabat, dici iubebat: Quod tibi fieri nolis, alteri ne feceris. Quid nunc dicemus de militibus Christianis? Qui sive quo eant, sive redeant, furantur, rapiunt, constuprant, pulsant, abigunt pecora, pertusis vasis sinunt effluere vinum. Quid multis? Crudelius tractant suos, quam hostes. Et hoc hodie, si Superis placet, appellatur ius militare, et ad haec counivent Principes.

Cum etiam Alexander Severus quandam amiculam affectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret.

Qui de eo fumum vendiderat, et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam, qua esset servis suis ad suburbana Imperatoria iter frequentissimum.

VI. Modestia.

I. In titulis magnificis non acceptandis. Alexander Severus Imperator ereatus, cum vix annos 16. natus esset, ob virtutes eximias, titulis magnificis a Senatudecoratus, numquam in animum induxit, ut se Magnum et Patrem patriae cognominari pateretur; Oportere enim, aiebat, ut res gestae maturiorque aetas ea nomina pararent. Praeterea dixit; Displicet primum aliena adsumere, deinde gravari me vestra benevolentia sentio. Haec enim insignia nomine sunt. Et subiungit Historicus Aelius Lampridius suum iudicium: Multo clarior visus est, alienis nominibus non receptis, quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit.

II. In honoribus oblatis recusandis. Nam ipse se adorari vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus adorari Regum more Persarum. Praeterea Epigramma, quod in laudem Pescennii Nigri fuerat adscriptum illius statuae ad vivum effictae, cum Praefecti suaderent eradendum, Severus noluit, dicens: Si talis fuit, scient omnes qualem vicerimus: si talis non fuit, putent nos omnes talem vicisse. Aelius Lampridius, §. 4.

III. In Consiliariis suis modeste audiendis. Alexandro Severo erat numerosissimum Consilium: In quo Iuris consulti non pauciores erant viginti: inter quos fuere Fabius Sabinus, Cato dictus sui temporis, Domitius Ulpianus, Iulius Paulus: qui vertices legum dicti: Pomponius legum peritissimus: Alphenus Florentinus, Africanus, Martianus, aliique permulti Iuris Professores, discipuli Papiniani: qui Iuris Asylum dictus est. Sine quibus nec ullam legem sancivit, nec de ulla re graviori statuit, sed ita, ut iretur per sententias


page 610, image: s0682

singulorum, ac scriberetur quid quisque dixisset: datoque spatio ad inquirendum et cogitandum, priusquam dicerent, ne incogitati de rebus gravioribus dicere cogerentur.

AXIOMA. Vix unquaem reperire licuit Rem publ. aut Principatum storentem sine consilio. Petr. Gregor. Theolos. lib. 23. de Republ. cap. 4. pag. 1460.

Nam optimum quemque Principem Consiliariis stipatum fuisse Regimus. Raro, inquit Velleius, eminentes viros non magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam usos invenies. Vulgare enim est, plus videre oculos quam oculum. Quod non de oculo corporis tantum debet intelligi, sed de oculo mentis, qui vere est oculus humanae conversationis, ut felicius ea contineatur, quo plures habuerit videntes et perspicientes oculos, nempe Magistratus providos, aequos et iustos, vigiles et sollictos. Anchora unica non ita navim servat, ut plures dem issae. Idem l. 4. cap. 5. p. 189.

VII. Magnificentia.

In aedificiis et operibus publicis exstruendis. Opera veterum Principum instauravit: ipse nova multa constituit: in his thermas nominis sui iuxta eas quae Neronianae fuerunt, aqua inducta; quae Alexandrina nunc dicitur. Nemus thermis suis de privatis aedibus suis quas emerat, diruptis aedificus, fecit. Alexandrinum opus de duobus marmoribus, h. e. prophyretico et Lacedaemonio, primus instituit, palatio exornato hoc genere marmorandi. Statuas colosseas in urbe multas locavit, artificibus undique conquisitis. Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electreos aliquantos, sed plurimos tamen aurcos. Aelius Lampridius §. 6.

VIII. Humilitas.

Alexander Severus cursore numquam utebatur, nisi servo suo, dicens: Ingenuum currere, nisi in ???cro certamine, non debere. Coquos item, Piscatores, Fullones et Balneatores non habuit, nisi servos suos: nolens quemquam ingenuum sordidis ministeriis dehovestare.

IX. Fautor literarum ac literatorum fuit, eosque muneribus ornavit.

Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre, deinde gratias agente, quam saep a militum ira obiectu purpurae strenue defendit: atque ideo summus Imperator fuit, quod eius consiliis praecipue rem publ. rexit. Lampridius §. 13. Rhetoribus, Grammaticis, Medicis, auruspicibus, Mathematicis, Mechanicins, Architectis salaria instituit, et auditoria decrevit, et discipulos cum annonis pauperum filios, modo ingenuos, dari iussit. Lampridius §. 11. Insigni Poetae Oppiano pro singulis versibus florenum aureum dedit, unde eius carmina Aurea sunt dicta.

II. ACTA SAGATA.

I. Milites suos noverat. Nam eos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breviarium, in quo et numerus, et tempora militantium descripta erant, semperque cum solus esset, et rationes eorum, et numerum, et dignitates, et stipendia recenseret, ut esset ad omnia instructissimus. Denique cum inter militares aliquid ageretur, multorum exprimebat nomina. De promovendis eriam sibi annotabat, et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus pariter annotatis, et quis, et qualis esset, et quo insinnante promotus. Lampridius.

II. Sabutis militum studiosissimus fuit. Nam (uti Lampridius scribit) dixit: Miles non timet, nisi vestitus, calceatus, armatus et satur, et habens aliquid in zonula. Verissimum enim est, quod ad Ursinum Platina scriptum reliquit, Romanam scilicet Rem publ. omnium florentiss. fuisse, cum cives paupertate gloriarentur. Siquidem eo tempore, teste Petrarcha, omnium gentium fuere victores: tum vero vinci coepere, dum divites facti sunt. Ita ad adventum divitiarum cessere victoriae, ac virtutes, simulque opum comites; deliciae ac libidines subiere: ut non immerito scriptores quidam temporum illorum Romanae paupertatis interitum questi sint. Eodem modo Iuvenalis conqueritur:

Nullum crimen abest. facinusque libidinis, ex que
Paupertas Romana perit.

III. Expeditionem contra Artaxerxem Persarum Regem suscepit, quam tanta militaris disciplinae reverentia et cultu administravit, ut non milites, sed Senatores ire viderentur. Ideoque victor etiam evasit.

IV. Expeditionem in Germaniam infelix fecit. Nam in ea periit, uti in cap. 3. dicemus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Mater eius Mammaea, Moesae filia, mulier Christiana fuit, quae Origenem ob doctrinae excellentiam tum celebrem accersivit, et doctrinam religionis ab eo didicit.


page 611, image: s0683

II. Initio Imperiisub ab Ulpiano ICto persuasus Christianis minime favit: unde factum, ut multi ob Christianam religionem fuerint interfecti.

1. Agrippitus adolescens annorum 15, cum idolis sacrificare nollet, apud Praeneste comprehensus, loris caesus et pedibus suspensus; cum aquae bullientis prae fervore superfusione necari non posset, nec bestiis subiectus vulnetari, ad extremum gladio percussus est. Inter huius tormenta, civitatis Praeses, ex tribunali subito procidens exanimatus est. Histor. Magd. Cent. cap. 12.

2. Quiritius Romanus Patricius, cum matre Iulia aliisque infinitis, Romae sanguinem pro Christo fudit. Hist. Magdeb. cent. 3. cap. 12.

3. Martina virgo Romana ob Christianae fidei professionem horrendum in modum cruciata, et tandem gladio est percussa. Histor. Magdeb. ibidem.

4. Cecilia virgo, quia Idolis sacrificare nolebat, ob Christi professionem, aquis ferventibus torquebatur, et tandem decollabatur. Sabellicus.

III. Postea Christianam religionem minime odit; sed Christi imaginem in larario habuit, et templum ei facere voluit, eumque inter DEOS recipere: sed prohibitus est ab iis, qui consulentes sacra, repererant, omnes Christianos futuros, si id optato evenisset, et templa reliqua fore deserenda. Lampridius §. 11.

IV. Delectatus est Christiana sententia: Quod tibi fieri non vis, alteri nefeceris. Quam sententiam usque adeo dilexit, ut et in palatio et in publicis operibus praescribi iuberet. Lampridius §. 13.

V. Origenes A. C. 230. Alexandriae floruit, ubi Clementi Alexandrino praeceptori suo in Cathedra Catechetica successerat. Inter ceteros labores etiam e(capla= composuit, h. e. S. Bibliorum Volumen in sex columnas distinctum:

Prima erat Ebraea, scripta Ebraeis literis.

Secunda Ebraea, scripta Graecis literis.

Tertia, Graeca interpretatio Septuaginta interpretum.

Quarta Aquilae.

Quinta Symmachi.

Sexta Theodotionis.

Hoc modo voluit et linguam Ebraeam conservare, et consideratis interpretationibus eligi maxime propriam. Hi libri in Ierichunte asservati sunt, quorum similes adhuc Hieronymi tempore reliquos fuisse apparet, quia saepe recitat illorum interpretum verba. Sumptus suppeditavit Ambrosius homo opulentus, quem Origenes haereseos convictum in veritatis viam revocaverat.

Viri celebres.

I. ULPIANUS conditor multarum legum, quae in Pandectis continentur, interfectus est a Praetorianis militibus A. C. 226. Eusebius, et alii.

II. Floruit quoque tum temporis Dion Cassius, patria Nicaenus. Qui benevolentia singulari Alexandri usus est, et Consulatum secundum cum ipso Imper. gessit: praeterquam, quod provinciis aliquot cum imperio praefuit. Historiam quidem sui temporis divino, ut ipse significat, admonitu scripsit; etsi dein altius, adeoque ab urbe condita filum narrationis exorsus est. Quae, ut et aliorum praestantium scriptorum eximia opera, temporum iniuria, (an hominum incuria, sive improhibitate?) magnam partem periere, non exigua rei literariae, imopublicae, fraude. Eius historia A. C. 230 desiit.

CAPUT III. DE PROGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

INter signa quae mortem eius praecesserunt, fuit hoc quoque: Mulier fatidica in Gallia ex sacerdotum familia, qui Druidae nominabantur, proficiscenti in Germaniam dixit: Vade, nec speres victotiam, nec confidas militi tuo.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Altera expeditione in Germaniam suscepta, cum milites asperius regeret, venit in odium; et quidem matris Mammaeae accusata est avaritia, quae dicebatur expilate provincias, et impedite liberalitatem filii erga milites. Erat autem barbarus Thrax inter Duces Maximinus, ad quem deferebatur Imperium. Huic ipse magnum honorem, et officium illustre in exercitu mandarat. Sed ab eo oppressus est cum matre, et magno amicorum numero apud Moguntiam. Alexander matrem moriens accusasse dicitur, tamquam odii militaris et caamitatis causam. Impervavit annis 13, diebus 9: vixit annis 29, mensibus 11, diebus 7.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Sic igitur periit Imperator laudatissimus, magno cum dolore universi Senatus ac populi Rom. Omnibus enim carissimus fuit propter eximias et prope inusitatas virtutes, in illa praesertim aetate, (neque dum annum trigesimum impleverat, cum occisus est,) atque ab homine Syro, vix exspectandas.


page 612, image: s0684