10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DE MONARCHIA SECUNDA, Quae est MEDORUM, et PERSARUM, LIBER II. TRACTATIO GENERALIS.

PRAECOGNITA.

I.

IN Praecognitis huius Monarchiae notanda veniunt capita septem: 1. Monarchiae secundae appellatio. 2. Typica eius praefiguratio. 3. Generalis Monarchiae secundae delineatio. 4. Regum Monarchiae secundae catalogus, sive specialis enumeratio. 5 Familiarum designatio. 6. Regia sedes sive habitatio. 7. Instituta Regum Persicorum, eorumque ratio.

CAPUT I. DE MONARCHIAE secundae APPELLATIONE.

II.

MOnarchia secunda vocatur Monarchia MEDO-PERSICA, sive MEDORUM et PERSARUM. Quia ex duplici Regno (principali) nempe Medico et persico constabat, ut ita a potiori siat denominatio. Regnum namque Belsazaris datum est Medis atque Persis. Dan. 5. 28. Et Daniel 2. 32. adumbratur per pectus habens duo BRACHIA ARGENTEA.

CAPUT II. De TYPICA MONARCHIAE secundae PRAEFIGURATIONE.

III.

MOnarchia secunda in triplici visione praesigurata est.

In prima visione Dan. 2. 32. adumbratur per PECTUS DUO BRACHIA ARGENTEA HABENS.

In secunda visione, quae exstat Daniel 7. 5. adumbratur per URSUM, qui in parte una stetit, (vel ad latus unum se erexit) et tres costae erant in ore eius, et inter dentes eius; et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas.

In tertia visione, quae habetur Daniel 8. 3. praesiguratur per ARIETEM BICORNEM, h. e. habentem duo cornua excelsa, quorum unum excelsius altero, et excelsius postremo adscendebat.

IV. Visionis primae explicatio.

In prima visione MONARCHIA II. comparatur

I. PECTORI ARGENTEO. Quia sicut argentum est vilius auro: ita quoque haec Monarchia est minor, hoc est, inferior prima; sicut hoc ipsum Daniel. 2. 39. explicatur. Non enim tantum eius fuit robur, divitiae, virtus et duratio, quanta fuit primae. Siquidem Monarchia prima 1646, secunda vero 204, vel ad summum 206 annos duravit. Alii dicunt, Monarchiam secundam propterea per pectus argenteum adumbrari, quod fuerit minor prima; non tam quoad divitias et potentiam, quam quoad dignitatem et Maiestatem ex meliori regiminis forma dependentem.

II. PECTORI ARGENTEO habenti BRACHIA DUO. Quia haec Monarchia initio duplex erat, sive duas Dynastias comprehendebat, nempe Medicam et Persicam.


page 119, image: s0191

V. Visionis secundae explicatio.

In secunda visione Monarchia secunda compratur

I. URSO; idque duplicisensu.

Primo, in sensu COMPARATIVO. Quia Monarchia prima per LEONEM; secunda vero per URSUM praesiguratur. Daniel 7. v. 4, 5. Sicut autem leo est animal generosius; ursus vero est animal minus generosum, ignavum atque tardum: ita quoque Monarchia secunda est ignobilior primâ.

Deinde, in sensu ABSOLUTO utso comparatur,

I. Propter originem abiectam. Quia ursus in ortu non est aliud nisi candida quaedam caro, rudis atque informis, sine oculis et pilis, ungues duntaxat prominentes ostendens, quam lambendo parens paulatim figurat, et ad speciem ursi conformat, Unde Criticis nonnullis ursus, quasi orsus, ab ipsa fetus limitatione dicitur. Et hac de causa Virgilius dicere est solitus, se versus suos componere, sicut ursi fetus suos gignunt lamendo, h. e. difficulter. ita quoque abiecta fuerunt Regum Persicorum primordia, sed postea multo labore et industriâ claritas illis atque potentia accessit. Nota namque est historia de Cyro primo Persarum Rege; quod iussu Astyagis avi sui per Harpagum expositus, a Mithridatis Regii bubuci uxore, cui nomen SPACO, (quod Medorum lingua canem signisicat) conservatus et lactatus sit. Unde Herodotus et Iustinus scribunt, quod Cyrus proprio nomine in Medorum lingua Spaco dictus sit, unde etiam fabula nata est, Cyrum a cane lactatum esse. Et in Oraculo, quo Croeso datum, dictus est Semiasinus, h. e. Mulus ex equa et asino generatus. Quia Cyrus nobili matre, Astyagis Medorum Regis filia, patre vero Cambyse, obscuri generis Persâ, natus est.

II. Propter prudentiae inopiam. Sicut enim ursus infirmo est visu, et vitiis ophthalmiae obnoxius, saepiusque habetatur: Ita quoque Persae in bello, non tam sollertiâ ingenii, prudentiâve disciplinae militaris, quam innumerabili hominum turbâ, vel eorum, quibuscum belligerabant, ignaviâ, praevaluerunt. Exemplum memorabile habemus in Cyro primo Persarum Rege. Hic, licet alioquin Imperator prudentissimus esset, attamen in sine vitae contra Scythas valde imprudenter egit; tum ante bellum, quod nempe prudens Croesi bellum dissuadentis consilium velut amens nihil curârit; tum in ipso bello, quod nempe ex ignorantia Geographiae a Tomyride Scitharum Regina fugam simulante in angustias locorum pertractus, ubi ipse, una cum toto exercitu e ducentis milibus Perarum constante, trucidatus est, adeo ut ne tantae quidem cladis nuntius superfuetit; sicut Herodotus scribit. Quodsi autem Cyrus locorum peritiam habuisset, fluvium Araxin neutiquam transmisisset, neque divortiorum angustiis per errorem exercitum suum circumduci permisisset, cum aditus omnes occupare potuisset, et effugia scientibus loca satis tuta paterent. Vide Franciscum Patrit. lib. 3. de Regno, Tit. 14. pag. 213. Ita Xerxes IV. Rex Persarum, si Geographiae notitiam habuisset, in angustias Thermophlarum haud penetrasset, ibique cum Leonide Spartanorum Rege, qui tantum 300 milites secum habebat, temeratie dimicasset, amissis ex exercitu suo 20000 militibus; uti Herodotus et Iustinus scribunt.

III. Propter iracundiam. Sicut ursi valde sunt iracundi et vindictae cupidissimi, et singulos, a quibus tanguntur, persequi student. Unde Comites Davidis dicuntur viri fortissimi et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat. 2 Sam. 17. v. 8. Et Bestiarii docent, ursos naso (in quo irae signa esse solent: unde apud Ebraeos
[Gap desc: Greek word]
significat prino nasum, deinde iram; et quidem talem iram, quam quis naribus efflat, cum scintillae obsistunt oculis. Psalm. 6. v. 1.) ursos, inquam, naso icto potissimum irritari, iuxta Adagium: Fumantem nasum ursi ne tentaveris: Quod exstat apud Martialem.

—— Rabido nec perditus ore
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi:
Sit placidus licet, et lambat digitosque manusque,
Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
Ursus erit, vacuâ dentes in pelle satigans.

Ita quoque quidem Persarum Reges valde iracundi erant, uti ostendunt exempla 1. Cambysis. qui Prexaspis Consiliarii sui libere eum admonentis filium sagittâ transfixit. Similiter etiam ex immani iracundia sororem suam iuniorem, quam uxorem duxerat, interfecit, quod nempe Smerdin fratrem ab eo interfectum lacrimaretur. 2. Ahasveri, qui Vasthi Reginam ad se venire in convivium, quod paraverat Principibus et populis, renuentem, magna ira accensus dignitare exuit, et in repudiatae locum Estherem in tori sociam elegit, Esther. 1. v. 12, 3. Xerxis, qui adeo furiose iracundus fuit, ut non satis ei fuerit, in homines iracundiam et rabiem suam exercere, sed idem adversus mundi elementa sacere contenderit. Nam cum traiectum ex Abydo ad ulteriorem ripam, qui est septem


page 120, image: s0192

stadiorum, pontibus iunxisset, ingensque exorta tempestas ea omnia dirupisset, indignatus, tamquam sensus avis inesset, trecenta Hellesponto verbera infligi, et stigmata inuri, adeoque par compedum in pelagus demitti iussit, atque eis, qui praepositi operi erant, capita praecidi. Deinde cum Athos longo tractu in mare procurrens, classem eius afflixisset, a continente eum abscindere, omnibus copiis sub verberibus in effodiendo occupatis, aggressus est.

4. Propter crudeliatem et virulentiam. Sicut ursus est animal immane, crudele atque saevum: Unde Cirtici nonnulli censent, quod ursus ob ferociam, impetum atque immanitatem, a supino ursum, to=u urgeo, appellationem trahat; quod nempe, velut animal grande atque robustum, valde urgeat atque premat: Et hac de causa in sacro codice leo rugiens et ursus esuriens coniunguntur: Proveerb. 28. 15. Praesertim autem ursa catulis orbata valde est immanis atque crudelis, uti dicitur 2 Sam. 17, 8. Prov. 17. 12. Hoscae 13. 8. Ita quoque quidam Reges Persarum valde. crudeles atque immanes fuerunt. Unde dicitur Dan. 7. Surge, comede cames multas. Similiter Iesaias de Medorum, qui socii Persarum in occuppanda Babylone erant, crudelitate vaticinatus est c. 13. v. 17, 18. Exemplum habemus in Cambyse. Cambysses Cyri filius, Rex Persarum, cum Amasis Aegyptii Regis filiam in matrimonium petiisset, Amasis veritus, ne câ potitus, non uxoris loco, sed in concubinarum numero retineret, aliam pro filia ei simillimam misit: quam rem Cambyses cum cognovisset, irâ exsersit, atque cum ingenti exercitu in Aegyptum descendit. Ubi cum desunctum Amasim invenisset, filium eius Psammetichum regno eiecit, ipsius quoque Amasis corpus sepulchro eruit, et tamquam viveret, verberibus caedi, acutisque ferramentis totum pungi, ac deinde in foro comburi fecit, Neque enim animadvertit, plus in se ipsum iracundiae flammas telaque, quam in mortuum Amasim saevire, quod ea iracundiae visac natura est,ut semper auctorem torquere incipiat. Simile exemplum habemus in Xerxe, de quo paulo ante dictum.

5. Propter intemperantiam. Sicut ursae vehementer delectantur melle, unde odre suo faves apum investigar in concavis arboribus solent: Ita Persae deliciis fuêre dediti, luxûs et superbiae studiosi, delcctabantur multis bellariis; amabant externos vestitus et quidem pictos, ebrii deliberationes instituebant: Herodot. lib. 1. Solebant aureas habere mensas, aureos et argenteos lcctos; uti in descriptione Cambysis et Darii Codomanni ultimi Persarum Regis dicemus. Hinc Alexander M. devicti Darii tentorium ingressus, visisque voluptatum apparatibus magnificentissimis, exclamavit dicens: Quid? Num hoc est regnare? uti Plutarchus scribit.

6. Propter lasciviam. Sicut uras est animal libidinosissimum: Ita quoque Persae valde libidinosi erant. Apud Herodot. lib. 5. ipsimet fatentur, moris esse suis in conviviis concubinas introducere. Apud ipsos etiam primae partes concedebantur militi, proximae illi, qui strenuus esset in amore, nec non plures haberet liberos. Exemplum memorabile habemus in Cambysse, qui duas sorores in uxores duxit, cumque illis incestum commisit; uti Herodotus lib. 5. scribit. Antea Persae sorores in matrimonium ducere non consuev erant, sed ipse sororis amore captus, cupidusque ducendi illam in uxorem, accersivit ad se iudices regios, eosque percontatus est: Num quae lex sit, quae permittat fratri matrimonium cum sorore contrahere. Respondent illi: Nullam se invenire legem, quae sinat fratri ducere sororem, quandam tamen se reperire legem; QUOD LICEAT PERSARUM REGI FACERE, QUOD LIBEAT. Duxit ergo Cambyses sororem suam in coniugem, sed eâ unâ non contentus, etiam alteram sororem duxit. Ex his, quae iunior erat, comitata est eum in Aegyptum, et ab eo hac occasione interfecta, tantum quod illacrymarit ob Smerdis fratris a Cambyse interfecti necem.

7. Propter a)sqe/neian, h. e. capitis infirmitatem atque mollitiem. Sicut enim ursus, licet reliquo corpore satis sit robustus, tamen caput habet admodum infirmum,; Unde aut aversus descendit de arbore, aut, necessitateurgente, cum desilit de arbore, prioribus pedibus caput solet diligenter custodire: Plinius testatur, quod saepe Romae in specaculis factum sit, ut ursi leviter infracto colapho, mortui at que exanimati sint: Ita Persae deliciis atque luxu adeo fuerunt fracti atque enervati, ut omni robore destituti hostibus suis sufficienter resistere haud potuerint. Exemplum habemus in Xerxe, qui ingentem exercitum contra Graecos eduxit, et tamen Graeciam subigere haud otuit: imo Leonides Rex Spartanorum (quod mirandum) 300 Spartanis tota Xerxis castra aggredi ausus 20000 Persas unâ nocte prostravit. Vide Herodotum lib. 7. Huc quoque pertinet, quod refert Herodotus lib. 3. Se vidisse, post proelium aliquod commissium capita Aegyptiorum et Persarum, et quidem Aegyptiaca fuisse durissima, sed Persica admodum mollia. Nam ex victu molli et delicato sequi solet virium corporis enervatio.


page 121, image: s0193

VI.

Deinde huic urso TRIA ATTRIBUTA a Daniele assignantur.

I. De eo dicitur v. 5. QUON IN PARTE STETERIT. Vel: QUOD LATUS UNUM SE EREXERIT. Quae verba Ebraei Ecclesiastice et Ethice exponunt, quod nempe Persae in alias quidem gentes atque populos saevi et crudeles fuerint: (uti ex Esai. 13. 17, 18. patet, ubi Propheta de Medorum, qui Perarum in occupanda Babylone socii fuerunt, crudelitate vaticinatus est.) At erga Iudaeos steterunt, h. e. nullam crudelitatem, quin potius omnem humanitatem atque benignitatem erga eos exercuerunt. Nam Cyrus in primo statim Monarchiae suae anno, cum 70 captivitatis Babylonicae anni finiti essent, ex vaticinio Ieremiae 25. 12. populo Iudaico per publicum edictum potestatem in patriam redeundi concessit. 1 Esdr. 1. 1, 2. 3 Esdr. 2. 1, 2. Similiter Darius Hystaspis III. Rex Persarum edictum Cyri Regis confirmavit, de structura templi continuanda et persicienda. 1 Esdrae 6. v. 6. additis maximis impensis ad hanc rem necessariis. v. 8, 9, 10. poena capitaliannexa, si quis eos impediret. v. 11. Denique etiam Artaxerxes Longimanus, U Rex Persarum, geminum decretum promulgavit. In primo (quod anno septimo Regni eius promulgatum est) iussit, ut Esdas Sacerdos, et quicumque una comitari vellent, Ierosolymam proficiscerentur, ut exercitium religionis et cultus divinus ibi institueretur. 1 Esdr. 7. 12, 13, 23. In altero (quod regno eius vigesimo promulgatum est) mandavit Nehemiae (qui pincerna eius erat) ut Ierosolymam proficisceretur, et muros dissipatos repararet. Nehem. 2. 1. Et propter hanc bonitatem atque clementiam Regum Persicorum, existimant Rabbini ursum ita depingi, quod non ex adverso stet, ut hostis, sed ex parte seu latere, tamquam Protector et Tutor.

VII.

II. De hoc urso dicitur, v. 5. QUOD TRES COSTAE (vel tres magni et insignes dentes) IN ORE EIUS FUERINT. Per quas TRES COSTAS Lutherus, et alii, tres insignes et praepotentes Regni Persici Monarchas intelligunt, nempe, Cyrum, Darium Hystaspem, et Artaxerxem Longimanum: quit tres salutares Reges fuerunt, uti ex dictis patet; reliqui vero omnes fere crudeles fuerunt. Hieronymus vero existimat, poer tres illas costas intelligi tria Regna, e quibus Monarchia Persica primo coaluit et convaluit; nempe Regnum Medorum, Persarum atque Chaldaeorum.

VIII.

III. Huic urso dicitur: SURGE, COMEDE CARNES MULTAS. Circa haec verba duo sunt notanda. 1. Principium, h. e. a quo sint prolata. 2. Subiectum, h. e. ad quem sint dicta. Scriptores hic variant.

Quidam enim explicant illa a)nqrwpi/nws2, h. e. quod ab hominibus sint prolata, et ad homines dicta; et sic referunt ea AD CYRUm Magnum monarchiae Persicae fundatorem, qui, teste Herodoto, insatiabili cupiditate dominandi, omnesque gentes Imperio suo subiciendi flagrabat. Cum quo consentit Iustinus lib. 1. narrans: Tomyrim Scitharum Reginam, quam Cyrus bello petierat, interfecto Cyro, una cum ducentis milibus Persarum, iussisse caput eius amputari, et conici in utrem sanguine humanorepletum, cum hac exprobatione crudelitatis: Bibe sanguinem, quem sitivisti, et cuius insatiabilis semper fuisti. Hieronymus putat, haec verba a crudeli Hamane ad ASSUERUM Estheris maritum dicta esse. Ille nameve Assuero suasit, ut totam Iudaeorum gentem in toto Regno suo ad internecionem deleret. Quod et factum fuisset, nisi pietate Estheris sanguinarium istud decretum inhibitum, et Hamanis propositum eversum fuisset: uti ex libro Esther cap. 8. patet.

Aliivero haec verba accipiunt *qei=kw=s2, h. e. quod a Deo sint dicta AD REGES PERSARUM in genere; inprimis vero ad DARIUM MEDUM, atque CYRUM. Hos namque Deus magna potentia instruxit, et robore ex alto induit, ad compescendam Assyriorum et Babyloniorum insolentiam, aliarumque gentium impietatem nefandam. Et haec sententia scripturae sacrae est consentanea. Licet enim Deus crudelitatem Persarum minime probarit, quin potius eos propterea graviter puniverit; nihilominus tamen ea ad puniendos impios, pro admitabilisapientia sua, recte usus est. Hinc de MEDIS Deus expresse inquit Iesaiae 13. 17. Ecce EGOSUSCITABO super eos (Babylonios) Medos, qui argentum nihili aestiment, neque auro delectentur, sedsagittis parvulos interficient, et embryonibus non parcent. Similiter Ierem. 51. 11. dicitur: Suscitavit Dominus spiritum Regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est: quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. Similiter CYRI REGIS PERSARUM, 200 annis antequam natus est, nomen expressit Deus, quando ita de co inquit, Esai. 44. 27, 28. Qui dico prosundo (h. e. euphrati) exsiccare, et flumina tua (ô Babylon) aresaciam. Qui dico Cyro: Pastor meus es, et onmem voluntatem meam complebis. Et cap. 45.


page 122, image: s0194

v. 1, 2, 3, 4. Haec dicit Dominus Cyro Christo (uncto) meo, cuius apprehendi dexteram, ut subiciam ante faciem eius getes, et dorsa Regum discingam, et apriam coram eo ianuas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et vias obliquas rectas faciam, portas aeteas conteram, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos; ut scias, quia Ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel; proptes servum meum Iacob, et Israel electum meum. Et vocavi te in nomine tuo, cognominavite, antequam nosses me. Similiter Ierem. 50. 9. Deus coniunctim de Medis et Persis inquit: Ecce EGO SUSCITABO et adducam in Babyloiem, coingregationem GENTIUM MAGNARUM (nempe Medorum et Persarum) de terra Aquilonis, et aciem militarem instruent adversus eam, et inde capietur. Et hoc impletum est, quando Cyrus atque Darius noctu urbem Babylonem ceperunt, et Regem, Principes, multosque homines genio secure indulgentes interfecerunt, tunc sane ad hunc ursum Medo-Persicum dictum est. Surge, comede carnes multas.

IX. Visionis tertiae explicatio.

Visio III. Dan. 8. 3, 4, 5, 6, 7. hisce verbis depingitur: Ecce aries unus stabat ante flumen, habens duo cornua excelsa, et unum excelsius altero, et altius postremô ascendebat. Postea vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem: et omnes besiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem suam, et magnisicatus est. Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente supper faciem totius terrae, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante sluvium, et cucurrit ad eum cum ira fortitudinis suae. Cumque appropinquasset prope arietem: efeeratus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornau eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram: conculcabatur, et nemo quibat liberate arietem de manu eius.

In hisce verbis ARIES MEDO-PERSICUS dittw=s2 describitur. 1. Atitulo. 2. Ab attributo tergemino.

X.

Primo: Atitulo. Sic vocatur ARIES; idque duplici de causa.

I. Propter benesientiam et liberalitatem. Sicut enim aries homines carne alit, et lanâ vesit; Ita quoque Cyrus, Darius Hystaspis, et Artaxerxes Longimanus populum Dei maximis benesiciis affecerunt; id quod ex sacro codice clarissunis et iucundissimis testimoniis doceri potest.

De CYRO primo Persarum Rege ita Scribitur l. 1. Esdrae. 1. 2, 3, 4. Haec dicit Cyrus Rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedisicarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso. Adscendat in Ierusalem, et aedificet domum Domini Dei Israel: ispe est Deus, qui est in Ierusalem. Et omnes, qui reliqui sunt in omnibus locis, ubi hactenus habitarunt: hos adiuvent cives loci illius argento, auro, divitiis et iumentis; idque faciant prompte, ad (aedificandam) domum Dei, quae (restauranda) est in Ierusalem.

Et in hunc finem Cyrus vasa templi aurea et argentea, quae numero 5400 erant, per manum mithridatis Praefecti thesaurorum, resituit Sassabari Principi Iudae, ut ea Ierosolymam asportaret. 1 Esdr. 1. 8, 10.

DE DARIO HYSTASPIS, III. Rege persarum ita scribitur ^Esdrae. 6. 8, 9, 10. Ame praeceptum est, quid oporteat fieri cum presbyteris Iudaeorum illis, ut aecdisicetur domus, Dei, scilicet ut de arca de proventibus, Regis, id est, de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. Quodsi necesse fuerit et vitulos, arietes, et agnos, in holocaustum Deo caeli, frumentum, sal, vinum et oleum, secundum verbum Sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies: ne sit in aliquo negligentia. Et offerant oblationes Deo caeli, orentque pro vita Regis et filiorum eius.

De ARTAXERXE LONGIMANO, V. Persarum Rege, eiusque erga iudaeos benesicentia scriptum exstat 1 Esdr. 7. 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24. Artaxerxes Rex fRegum Esdrae Sacerdoti, scribae Legis Dei caeli perfectionem) salutem. A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de Sacerdotibus, et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. A facie enim Regis et septem Consiliariorum eius missus es, ut visites Iudaem et Ierusalem in lege Dei tui, quae est in mau tua: et ut feras argentum et aurum, quod Rex er consiliarii eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa Provincia Babylonis, quod populus offerre sponte voluerit, et de Sacerdotibus, qui sponte obtulerunt domui Dei sui, quae est in Ierusalem,


page 123, image: s0195

Libere accipe, et studiose eme dehac pecunia boves, arietes, agnos, et sacrificia et libimina eorum; et offer ea super altaretempli Dei vestri, quod est in Ierusalem. Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit dereliquo argento et auro, ut faciatis, iuxta voluntatem Dei vestrifacite. Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem. Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est, ut expendas, dabis de thesauro et de fisco Regis, et a me. Ego Artaxerxes Rex statui atque decrevi omnibus thesaurariis, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis, usque ad argenti Kikarim centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. Omne quod ad ritum Dei caeli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, neforte irascatur contra Regnum Regis et filiorum eius. Vobis quoque notum facimus de universis Sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et ianitoribus, Nathinaeis et ministris domus Dei huius, ut vectigal et tributum, et annuas pensiones, non habeatis potestatem imponendisuper eos.

Idem repetitur e Esdr. 8. II, 12, et seqq.

XI.

II. Propter virium imbecillitatem, sive bellandi infelicitatem. Id quod de Xerxe IV, et de Dario Codomanno, ultimo Persarum Rege, verum est. Sicut enim aries magnum ducit gregem, sed tamen imbecillem atque imbellem: ita quoque Xerxes ingentemduxit exercitum in Graeciam, nempe 23 17610. (ter et vicies centena et praeterea decem et septem milia militum sexcentos et decem) uti Herodotus recenset. Et tamen immensae illae copiae a Graecis sunt caesae, ipseque Rex superbissimus Xerxes exigua piscatoris scapha magno cum dedecore e Graecia clam aufugit. Et scribit Diodorus Siculus, quod Leonides Rex Spartanorum 300 militibus (quos oratione sua sic animaverat atque firmaverat, ut initio statim animo ad moriendum cum ipso parati essent) in castra Xerxis effusus 20000. Persarum occiderit; sicut Herodotus scribit. Similiter Darius Codomannus, ultimus Rex Persarum, in priori proelio ad Granicum 600006; in ultimo vero ad Arbela 900000 hominum perdidisse scribitur. Unde videmus, quod ingens ille Persarum exercitus fuerit quasi grex ovium, respectu ferocissimorum et audacissimorum Macedonum, quorum Dux Alexander M. sub hirco caprarum praefiguratus fuit.

XII. DUBIUM.

At quaerat quis: Quare una eademque Persarum Monarchia per typos adeo diversos repraesentetur in Dniele Propheta? Nam in cap. 2. per pectus argenteum; in cap. 7. per ursum carnivorum; et in cap. 8. per arietem bicornem praefiguratur.

Respond. Hoc ipsum fit propter diversam Regum Persicorum naturam atque indolem. Nam. 1 Monarchia Persarum per pectus argenteum in cap. 2. praefigurata fuit, propter immensas opes, atque thelauros eorum. 2. Per ursum carnivorum adumbrata est. Quia plerique Principes Persici crudeles et sanguinolenti fuerunt, multosque populos et gentes subegerunt, adeoque ipsum Dei populum misere afflixerunt. 3. Per arietem repraesentata est propter pios quosdam atque erga Ecclesiam Dei beneficos Reges, nempe, Cyrum Magnum, Darium Hystaspis, et Artaxerxem Longimanum; uti ex dictis patet. Huc elegans dictum Risperti (quod exstat lib. 8. de Victoria verbi Dei cap. 30.) referri potest: Quaesitu (inquit) dignum est, cur in visione priori, regnum Persarum per similitudinem URSI, in hac autem visione per similitudinem ARIETIS signatum fuerit. Ad quod congrue responderi potest. Quia causae diversae, imo contrariae, regni illius fuere erga Dei populum. Causas illas tam longe diversas dicere non dubitaverim, quam diversae sunt naturae horum animalium, ursi et arietis: quorum alterum rapto et cruore vivit; alterum innocum neque sanguinem sitit, neque rapto vivit. Promptum est hoc discerni, si respicias regnum illud, secundum Haman, quam crudele fuerit; secundum Reges, quam clementer illi populo se impenderint: Haman quippe moribus veraciter ursus, trucifurore, immani rabie Iudaeorum genus universum ore aperto hians devorare voluit. Reges autem, maxime Assuerus, more arietis, lanis suis, id est, opibus multis, quibus regnum illud abundavit, eundem populum fovit et ditavit, nullumque dentem malignitatis infiixit, sicut aries dente neminem petit: imo vitam gentis illius laetificavit, gratia reginae Esther et Mardochaei. Haec Rupertus.

XIII.

Secundo: Ab attributo tergemino ARIES describitur: quod respicit Monarchiae II. Ortum, Progressum, atque Egressum.

XIV.

I. ORTUM respicit attributum primum;


page 124, image: s0196

nempe, quod dicitur ARIES BICORNIS, sive quod DUO CORNUA ei tribuantur. Nam in Ebraeo exstat nomen
[Gap desc: Greek word]
, quod est duale, et duo cornua notat. Ubi castiganda venit versio tum Graeca tum Latina vulgata, in qua utraque numerus ille dualis haud exprimitur. Nam Graeca sic habet: kai\ au)tw=| ke/rata, omisso nomine numerali du/o. Similiter in versione vulgata Latina simpliciter legitur; et erant ei CORNUA. Per CORNUA autem DUO, h. l. duo secundum stylum Spiritus S. intelliguntur Regna: uti patet ex Dan. 7. 7. ubi quartae Bestiae (per quam IV Monarchia intelligitur) 10 cornua tribuuntur, per quae 10 Regna intelliguntur; uti in v. 24. explicatur. Item Dan. 8. HIRCO caprarum (per quem Monarchia Graecorum intelligitur v. 8.) tribuitur cornu magnum: (per quod primus Rex Graecorum, nempe Alexander Magnus, intelligitur v. 8.) fracto autem cornu illo, dicuntur ex eo quatuor cornua orta v. 8. quae sunt quatuor regna, v. 22. Quia successores Alexandri Magni, tertiam Monarchiam diviserunt, ex eaque 4 Regna constituerunt. Nam Antipater Graeciam, Antigonus Asiam, Seleucus Syriam, et Ptolemaeus Aegyptum occupavit. Praeterea de uno ex illis ortum est cornu parvulum, v. 9. per quod intelligitur Antiochus Epiphanes, v. 23. Ita etiam hoc loco per DUO CORNUA arietis, duo intelliguntur Regna, nempe Medorum et Persarum, e quibus haec Monarchia initio constabat. Nam ita Danieli ipse Angelus Gabriel hanc visionem interpretatur v. 20. ARIES quem vidisti habere duo cornua, Rex est Medorum et Persarum.

XV.

Haec autem DUO CORNUA dupliciter describuntur v. 3. 1. In sensu absoluto. 2. In sensu comparativo.

1. In sensu absoluto describuntur ab adiuncto, et deillis coniunctim dicitur, quod fuerint EXCELSA. Nam olim in Asia Regna Medorum atque Persarum florentia Regna fuerunt.

2. In sensu comparativo. Sic comparantur in duabus rebus, nempe in celsitudine, et in tempore.

In celsitudine. Sic unum dicitur altero excelsius fuisse. Nam Regnum Persarum quod initio erat Medico Regno minus, postea eodem factum est maius.

In tempore quando inquit: quod excelsius postremo ascenderit. Nam regnum Persarum post Medorum Regnum ad summum a)ci/wma, dignitatem et potestatem evectum est. Quoniam post Darium Medum Cyrus M. Rex Perlarum regnavit, qui Maiestatem Monarchiae ad Persas transtulit.

DUBIUM.

At ex Historiarum monumentis constat, Monarchiam II. plura regna comprehendisse, quam duo tantum; nempe Medorum atque Persarum. Quomodo igitur duo tantum cornua ei tribuuntur?

Respond. Vulgata Logicorum regula est vera: A principaliori fit denominatio. Eadem h. l. etiam valet. Licet enim Monarchae Persici plurima Regna atque Provincias habuerint; sicut de Ahasuero Rege Persarum, Esther 1. 1. dicitur, quod 127 provincias gubernarit: attamen haec duo regna Medorum et Persarum praecipua erant. Unde communis hic titulus eis tribuebatur, quod Reges Medorum et Persarum essent. Unde etiam ipse Angelus Gabriel in v. 20. in explicatione huius visionis ad Danielem inquit: ARIES, quem vidisti habere duo cornua, REX est MEDORUM et PERSARUM.

XVI.

II. PROGRESSUM respicit Attributum secundum; Et sic aries dupliciter describitur.

1. A Regni proprii desensione. Sic aries dicitur STARE ANTE FLUVIUM EULAEUM, seu ULAI. Dan. 8. 2, 3. Qui eius situs, defensionem atque propugnationem Regni Persici denotat. Nam ordinaria Regum Persicorum stativa erant ad fiuvium Eulaeum.

2. A Regni proprii amplificatione et aliorum occupatione. Sic aries dicitur VENTILARE CORNUA SUA VERSUS OCCIDENTEM, et VERSUS AQUILONEM, et VERSUS MERIDIEM. v. 4. Quibus verbis insinuatur, quod Medi atque Persae oppugnaturi et subiugaturi sint Occidentem, vel (ut in Ebraeo textu habetur) Mare, h. c. insulas Maris Mediterranei, ceu Babyloniam, Syriam, Cappadociam, Asiam minorem, Graeciam et Palaestinam. Deinde quod Aquilonem, h. e. Lydiam, Armeniam, Colchos, Caspios, Scythas, ceterasque gentes Septentrionales devicturi sint, quod partim a Cyro, partim a Dario Hystaspis factum est. Denique quod Meridiem subiugaturi sint, h. e. Aegyptum, Arabiam, Indiam et Aethiopiam. nam Reges Persarum regnum obtinuerunt ab India usque ad Aethiopiam 127 provinciarum; ut habetur Esther 1. v. 1. Ubi notandum, quod aries non dicatur cornua ventilasse in orientem: Quia Persia in ipso Oriente sita est. Idcirco pro illa defendenda aries stat


page 125, image: s0197

erectus in flumine Ulai. Ex Oriente autem Persae castra sua moverunt, reliquasque orbis partes subiugarunt.

Deinde ait Daniel, vers. 9. Et nullae bestiae consistebant coram eo, et non erat qui eriperet e manu eius, h. e. nullum in orbe Regnum erat, quod Monarchis Persis resistere vel posset, velauderet. Hoc in specie Deus de Babyloniis praedixit lerem. 51. v. 30. Desinent potentes Babyloniae pugnar, desidebunt in munitionibus, oblivioni erit potentia eorum, erunt velut mulieres. Et hoc eventu ipso completum est. Nam Babylonii, postquam Cyrus exser citu urbem cixisset, alacritate animi in segnitiem et muliebrem mollitiem mutata, ne quidem extra moenia egredi sunt ausi, sicut Xenoph. lib. 7. Cyropaed. scribit. Neque etiam Belsazarem Regem Babylonis eripere e manu Cyri potuit Croelus Lydorum Rex ditissimus et potentissimus, qui Belsazari sfoedere erat iunctus; sicut Herodotus lib. 1. testatur, qui eum Labynetum appellat.

Tertio subiungit Daniel felicem Regum Persicorum successum, quaodo ait: Et faciebat pro voluntate sua, et magnificatus est. h. e. Persae habebant felices omnium rerum successus, omniaque ad nutum eorum fluebant, omnesque nationes atque gentes eis parere cogebantur.

XVII.

III. EGRESSUM, h. e. interitum. Sic dicitur Daniel. 8. v. 6, 7. de hoc ariete, quod sit prostratus ab hirco, quodque nemo arietem liberare potuerit. Ubi per arietem bicornem intelligitur Darius Codomannus, ultimus Rex Medorum et Persarum; per hircum vero caprarum Rex Graecorum, h. e. Alexander M. interprete ipso Angelo Daniel. cap. 8. v. 20, 21. Alexander namque M. Darium ultimum devicit, et arietis duo cornua comminuit, h. e. Regnum Medorum et Persarum, per duo illa cornua adumbratum, everlit: Et nemo potuit arietem e manu hirci liberare, h. c. nemo Darium a potestate Alexandri M. liberarepotuit. Et licet Darius ingentem pecuniae summam, partemque Regni dimidiam Alexandro M. offerret, tamen nihil obtinere potuit. Quia Alexander M. solus mundi Dominus salutari voluit.

CAPUT III. De GENERALI Monarchiae secundae DELINEATIONE.

XVIII.

IN Monarchia II tria sunt notanda. 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus, sive Occasus.

I. ORTUS.

XIX.

In Ortu Monarchiae II notanda est eius Divisio sive Disiunctio. Nam Monarchia haec a Dario Medo est inchoata, et a Cyro Persarum Rege amplificata et consummata. Et sic prima huius Monarchiae Dynastia fuit Medo-Persica, in qua simul gubernarunt Darius Medus et Cyrus Magnus Persa, socer atque gener, sed Regenis inter se divisis. Unde daniel. 2. 32. per pectus argenteum repraesentata fuit. Sicut enim pectus duo continet brachia: Ita quoque haec Monarchia ab initio fuit duplex, constans nempe ex Medis atque Persis. Siquidem Darius Medus et Cyrus Persa copiis coniunctis Babylonem expugnarunt, atque Regnum Babylonicum ad se transtulerunt, sicut Daniel. c. 5. v. 28. hisce verbis docet: Regnum tuum divisum est, et datum Medis et Persis. Et ibid. v. 30, 31. haec verba leguntur: Eadem nocte interfectus est Belsazar, (Rex Chaldaeus) et Darius Medus successit in Regnum annos natus sexaginta duos.

II. PRO GRESSUS.

XX.

In progressu vero Monarchiae II notanda sunt tria. 1. Eius Coniunctio. 2. Amplificatio. 3. Duratio.

I. Coniunctio.

Monarchia haec secunda initio divisa fuit. Licet enim Darius et Cyrus Regnum Babylonicum, Belsazare interfecto, occuparint, tamen Darius illud accepit, Daniel. c. 5. v. 31. Cyro sponte illud ei concedente et donante, ut Xenophon testatur lib. 8. Cyropaed. Quare Darius velut Monarcha in Regno Medorum et Babyloniorum: Cyrus vero veluti socius eius in Regno Persarum regnavit. At mortuo Dario, Cyrus dominatum unum erexit, sicut quidam interpp. verba Daniel. cap. 7. vers. 5 vertunt, h. e. axioma Monarchiae a Medis et Babyloniis ad Persas transtulit, illaque Regna, quae, Dario vivente, disiuncta erant, coniunxit, unumque dominatum erexit. Et haec est secunda Monarchiae II. Dynastia, in qua Cyrus primum locum tenuit. Unde Cyrus in primo anno Monarchiae suae, de aedificando templo Ierosolymitano, haec verba ponit: Haec dicit Cyrus Rex Persarum; Omnia Regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli. 1 Esdr. 1. v. 2.

II. Amplificatio.

Haec Monarchia sub tribus Regibus, nempe,


page 126, image: s0198

Cyro, Dario Hystaspis, et Artaxerxe Longimano maximum coepit incrementum. Unde illi per tres dentes insignes aut praelongos in ore ursi praefigurantur. Dan. 7. v. 5. Reliqui vero Monarchae fere omnes crudeles fuerunt, multasque carnes devoraerunt, sicut ibid. dicitur. Per quam phrasin Spiritus sanctus crudelitatem et virulentiam designare in scripturis solet: uti patet ex Psal. 27. v. 2. Psal. 56. v. 2, 3. Pfal. 35. v. 25. Psal. 79. v. 7.

III. Duratio.

Duravit haec Monarchia annos 204 a tempore occupatae Asiae, vel ab initio Cyri, annos 228, (Agathia auctore) vel connumeratis initio et fine, annos 230. Reusner. in Chronolog. scribit, quod duraverit annos duntaxat 207.

III. EGRESSUS, sive INTERITUS.

XXI.

Circa interitum Monarchiae II duo notanda sunt. 1. Subiectum, h. e. Rex, in quo petiit. 2. Adiunctum; h. e. Tempus, quo periit.

SUBIECTUM, h. e. Rex in quo et cum quo periit, fuit Darius ultimus Rex Persarum, Iustino Codomannus dictus. Hic enim ab Alexandro M. tribus magnis proeliis victus tandem ad Arbela, vel potius ad Gaugamela, ubi tertium proelium commissum, a Nabarzane et Besso Proefectis interemptus est. Quod praefiguratum est Daniel. 8. vers. 7. per hircum, arietem percutientem et cornua eius comminuentem, ita ut aries ei haud resistere, neque quisquam eum de manu eius liberarepotuerit. Nam Alexander Magnus omnem pecuniam respuit, partem Regni oblatam repudiavit, dicens: Sicut mundus non posset ferre duos soles: ita nec duos Reges.

ADIUNCTUM, h. e. Tempus quo eversa est haec Monarchia, fuit tempus Alexandri Magni, qui, devicto Dario Codomanno, Monarchiam III inchoavit A. M. 3642. iuxta alios 3634.

CAPUT IV. Continens REGUM MONARCHIAE secundae CATALOGUM sive specialem enumer ationem.

XXII.

DE numero Monarcharum Persicorum inter Historicos non convenit.

I. Quidam, Thalmudicos sequuti, 4 tantum Persarum Reges fuisse tradunt; nempe Cyrum, Cambysem, Darium Hystaspis, et Xerxen: detorto in cam sententiam Danielis loco, ex cap. 11. v. 1, 2. Ego in anno primo Darii Medi stabam, ut confortaretur et roboratetur. Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres Reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum invaluerit div itiis suis, concitabit omnia adversus Regnum Graeciae. Et postea v. 3. subiungitur, quod Alexander M. eum sit devicturus, et sic Regnum Persarum concidet.

Verum facilli est responsio. Nam per quartum illum Regem Persarum potentem intelligitur Xerxes, post quem sex Reges Persarum exstiterunt. Nam Alexander non devicit Xerxem, sed Darium Codomannum, qui ultimus Rex Persarum fuir.

II. Alii statuunt, sex tantum Reges Persarum fuisse.

III. Iosephus Scaliger lib. 6. de emendat. Temporum 14 Reges Persarum constituit. nam numerat seorsim septem menses Magorum, septem menses Artabani, et duos menses Xerxis II, et septem menses Sogdiani.

IV. Alii 10 Reges Persarum constituunt; eosque ita ordinant, ut septem menses Artabani ad annos Xerxis reponant; duos mensex Xerxis II includant annis praecedentis Artaxerxis Longimani, et septem menses Sogdiani referant ad annum primum Darii Nothi successoris.

V. Nostra sententia haec est. Nos distinguimus inter Dynastiam Monarchiae II priorem, et posteriorem. Et haec distinctio fundatur in verbis illis Danielis, quae exstant Daniel. 5. v. 28. Divisum est regnum tum, et datum est MEDIS et PERSIS.

In DYNASTIA I quae Medorum fuit, unus tantum Monarcha reperitur, nempe Darius Medus. Hic namque Belsazari in regno successit: uti patet ex Daniel. 5. v. 30, 31. Eadem nocte interfectus est Belsazar Rex Chaldaeus; et Darius Medus successit in Regnum, annos natus sexaginta duos. Et Daniel. cap. 9. v. 1. in anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Licet enim in expugnanda Babylone praec ipua fuit Cyri virtus et industria: tamen Dario consanguineo et seniori Cyrus regiam digniratem concessit, donec Dario mortuo plenam Regni administrationem consequeretur. Quidam dicunt, quod annum; quidam vero statuunt, quod biennium regnarit.

In DYNASTIA II decem Monarchae fuerunt, qui hoc ordine recensentur:


page 127, image: s0199

I. CYRUS. Huius. Huius fit mentio explicite: I Esdr. 1. v. 1. 2. Daniel. 10. v. 1. implicite. Dan. 11. v. 2. regnavit annis 30. ut Rex. 7. ut Monarcha.

II. CAMBYSES. Hoc nomen in sacris kata to\ r(hto\n non legitur, sed alio nomine Assuerus. 1 Esd. 4. v. 6. Et Artaxerxes. ibid. v. 7. et 3 Esdrae. c. 2. vers. 16. appellatur. Cambyses erat eius nomen proprium, sed Assuerus et Artaxerxes cognomen: sicut hodie Impp. Romanorum cognomen est Augustus et Caesar. Implicite eius fit mentio Dan. 11. v. 2. regnavit annis 8.

III. DARIUS HYSTASPIS. Eius fit mentio explicite 1 Esdrae 4. v. 5, 24. 1 Esdrae 5. vers. 1. 3 Esdrae 3. v. 1. implicite Daniel. 11. v. 2. regnavit annis 36. quibus 7 menses Magorum inclusi sunt.

IV. XERXES. Neque huius explicite in codice sacro fit mentio, sed tantum implicite. Dan. II. vers. 2. regnavit annis 21. quibus 7 menses Artabani includuntur.

V. ARTAXERXES Longimanus. Eius fit mentio 1 Esdrae 6. 14. 7. v. 1, 12, 21. Nehem. c. 2. v. 1. regnavit annis 40. quibus 2 menses Xerxis II. sunt inclusi.

VI. DARIUS Nothus. regnavit annis 19. quibus 7 menses Sogdiani sunt inclusi.

VII. ARTAXERXES Mnemon. regnavit annis 43.

VIII. ARTAXERXES OCHUS, Tyrannus. regnavit annis 23.

IX. ARSES, vel Arsames. regnavit annis 4.

X. DARIUS ultimus; Codomannus a Iustino appellatus. regnavit annis 6.

Horum X Monarcharum, praeter Darium Medum, nomina hisce versiculis sunt inclusa:

Cyrus, Cambyses, Hystaspis et ille Darius, Infelix Xerxes, Longimanusque potens:
Inde Darius adest Nothus, hinc Mnemon quoque, Ochusque,
Regnat et Arsames, post Codomannus obit.

CAPUT V. Continens FAMILIARUM IN MONARCHIA secunda DESIGNATIONEM.

XXIII.

THeodoretus in Orationibus super Daniel. cap. 8. recenset duas familias Regum Persidis, penes quos hoc imperium fuerit a Cyro usque ad Alexandrum Magnum.

PRIOR FAMILIA fuit CYRI, qui hoc imperium fundavit, quae mox in filio eius Cambyse exstincta est. Hic enim cum tyrannicis obsequutus suspicionibus suis sustulisset per insidias Smerdin fratrem, et incestis sororum nuptiis se polluisset, filiam duntaxat unicam PANTAPTEN reliquit: uti Hieronymus scribit: et Regnum ipsorum Magorum fraude amisit. Qui Magi etsi eam dignitatem aliquamdiu retinuerunt, tamen suspecti primum habiti ab OTANE, deinde proditi a filia, et Prexaspe, opprimuntur occultâ Principum Achaemenidarum conspiratione.

POSTERIOR FAMILIA fuit DOMUS DARII HYSTASPIS. Hic e familia Principum Persicorum oriundus, communibus eorum suffragiis, Rex iterum legitimus ereatur, ut ait Zonaras; inque successoribus eius imperium Persicum usque ad Darium Codomannum, in quo et cum quo exstinctum est, permansit.

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s.

Verum haec Theodoreti sententia veritati consentanea non est. Nam licet etiam Diodorus Siculus lib. 17. scribat, hunc Darium (quem Iustinus Codomannum vocat) fuisse filium Arsami, qui Regi Ocho frater fuerat: Tamen Strabo lib. 16. eum regiae stirpis fuisse negat, et sic ex neutra familia oriundus fuit. Non enim quia regio esset genere, sed ob virtutem et fortitudinem, cuius praeclara ediderat exempla, Persarum suffragio ad Regnum assumptus est: ut Instinus lib. 10. tradit.


page 128, image: s0200

Prima familia. Secunda familia.

I. Cyrus. III. Darius Hystaspis.

II. Cambyses IV. Xerxes.

V. Artaxerxes Longimanus.

VI. Darius Nothus.

VII. Artaxerxes Mnemon.

VIII. Artaxerxes Ochus.

IX. Arsames.

X. Darius Codomannus.

CAPUT VI. DE RECIA SEDE, vel HABITATIONE.

XXIV.

HIstoricitradunt, tres Regias sedes Reges Persicos habuisse. Quarum PRIMA fuit PERSEPOLIS, Graece *perse/polis2, h. e. Persei Civitas. quia a Perseo Rege condita et denominata fuit, sicut Strabo lib. 15. scribit, 310 milliaribus Ierosolymis distabat. Fuit metropolis in Persia, et urbs Orientis pulcherrima, et Regibus Persicis dignasedes. In ea namque ordinariam sedem suam habebant, donec Cyrus I Rex Persarum, Babylone captâ, et Assyriis in potestatem suam redactis, sedem Regiam in Susan, in fronte Persidis sitam, transtulit, ut Assyrios eo melius gubernare posset. Hancurbem Alexander M. devicto Dario Codomanno, ebrius, in gratiam Thaidis meretricis una cum Regia combussit: sicut Diodor. Sicul lib. 17. Bibliothecae Histor. pag. 600. scribit. Postea rursus aedificata est, et dodie SIRAS appellatur, teste Schroetero Tom. histor. Geograph. sub Tit. Persis, p. 107.

XXV.

SECUNDA fuit SUSAN,
[Gap desc: Greek word]
lilium, rosa, ein Lilien-oder Rosen-stat / metropolis Persiae; 230 milliaribus distabat Ierosolymis, versus orrentem sita ad flumen Eulaeum. In hanc, devicto Belsazare Rege Babylonis, urbe captâ atque totâ regione subactâ, Cyrus Monarcha Persarum Regiam sedem transtulit, ut Babylonicum aliaque Regna vi occupata eo melius sub oboedientiae iugo continere posset. Nam erat in fronte Persidis sita, et Regio Susiana ad commoditatem reliquarum ditionum in omnes partes Regibus Persarum patebat. Et quia Urbs amoenissima erat, Reges Persarum libenter illic habitabant. Athenaeus idem confirmat, hanc urbem SUSAN dictam esse, h. e. Lilium, vel rosam, ob admirandam amoenitatem et iucunditatem. Et tota Regio circumiacens ab ea denominata, et Susiana dicta est. Esdr. 4. 9. Nehem. 1. v. 1. Esther. 1. 2, 5. c. 2, 2. 5, 8. c. 3. 15. c. 4. 8, 16. c. 8. v. 15. c. 9. v. 6, 11, 12, 14, 15, 18. Daniel. 8. v. 2. Fragment. Esther. c. 4. v. 18. c. 5. v. 3.

XXVI.

TERTIA Regia erat ECBATANA, quae ab Arphaxad Medorum Rege est aedificata. Iudith. 1. Quidam eum Phraortem VII. Regem Medorum fuisse tradunt, qui anno 10 Regni Nabuchdonosoris I. vixit, et 22 annis regnavit, ab eoque devictus est, sicut Iudith. 1. describitur. Distabat Ierosolymis 284 milliaribus. Herodotus lib. 1. putat a Deioce Ecbatanam aedificatam esse moenibus amplis simul et validissimis. Murus septies cir cumactus arcem cinxit, in qua thesauri regii erant; ita tamen, ut circuitus unus altero esset gradatim sublimior, et pari quidem murorum in se altitudine, loci tamen beneficio, qui instar collis paulatim sese erigebat, solis pinnis promineret: Hae sui distinctae coloribus iucundissimam aspicientibus praebuêre speciem. Nam primi ambitûs pinnae colore erant albicante, secundi nigro, tertii purpureo, quarti caesio, quinti sandarachino, sexti argenteo, septimi pinnae auro fulgebant. In hac urbe Reges Persarum aestate habitabant. Quoniam civitas in regione opaca et montosa, et adversus calores aestivos commoda erat. In hieme autem in urbe Susan et Babylone habitabant, ubi temperies aeris calidiorerat.

Athenaeus scribit, Reges Persarum hiemasse in Susis, aestatem in Ecbatanis degisse, in autumno Persepoli versatos, reliquam anni partem in Babylonia habitasse.

CAPUT VII. DE INSTITUTIS REGUM PERSICORUM, eorumqueratione.

XXVII.

INstituta (vel Statuta) Regum Persicorum fuerunt triplicia. 1. Oeconomica. 2. Politica. 3. Ecclesiastica.


page 129, image: s0201

XXVIII.

I. Instituta Oeconomica.

Instituta Regum Persicorum Oeconomica erant triplicia.

I. REGUM IUNIORUM EDUCATIO. Regum Persicorum filii Magis tradebantur informandi, quorum magna apud Persas erat auctoritas. Erant namque Magi praecipui Regum Consiliarii atque Gubernationis Administri. Unde Cicero lib. 1. de divinat. p. 188. Editionis Frobenianae, de iis scribit: Magi genus sapientum et doctorum habebantur in Persis. Et sub finem addit: Nec quisquam Rex Persarum esse potest, qui non ante Magorum disciplinam scientiamque perceperit.

Plato in Alcibiade priore, educationem Regum Persicorum eleganter describit hisce verbis: Postquam Regi filius natu maximus genitus fuerit, qui in Regno suc cedit, primum quidem omnes, qui sub Regno sunt, diem festum agunt. Deinde in reliquum tempus hoc die Regis natalem tota Asia colit et celebrat. Postea nutritur puer, non a muliere nutrice parum splendida, sed ab eunuchis, qui circa Regem praestantissimi esse putantur. Quibus tum reliqua recens nati cura incumbit, tum ut cogitent, quomodo quam pulcherrimus veadat, effingendo ac dirigendo pueri membra. Atque haec facientes illi in magno honore sunt. Postquam vero septennis factus est puer, ad equos et equitandi magistros abit, et advenationes proficisci incipit. At ubi annos bis septem implevit, suscipiunt puerum hi, quos illi regios Paedagogos nominant. Sunt autem ex Persis delecti, qui praestantissimi in aetatis vigore esse putantur, quatuor, et sapientissimus, et iustissimus, et temperantissimus, et fortissimus. Quorum primus Magiam docet Zoroastrae filii Oromazae. Est autem haec cultus Deorum. Docet item regias institutiones. Qui vero iustissimus est, vera loqui docet per omnem vitam. Temper antissimus autem docet, ut a nulla voluptate superetur, ut liber esse assuescat, et ut revera Rex sit, imperans primum his, quae sunt in ipso, et iis non inserviens. At Fortissimus impavidum et intrepidum esse instruit, ut qui, ubi timet, servus sit. Hactenus Plato.

XXIX.

II. Coniugii RATIO. Laertius scribit, incestuosam parentum et liberorum coniunctionem apud Reges Persarum posteriores in usu fuisse, eamque e Magorum doctrina profectam astruit. Idem confirmat Athenaeus lib. 5. cap. 14. Tertullian. in Apologet. In eandem sententiam Clemens Alexandrinus ita scribit: Regum Persarum, filii postquam ad pubertarem pervenerunt, cum sororibus et matribus, mulieribusque tam uxoribus, quam concubinis innumerabilibus coeunt, tamquam capri ad venereum congressum exercitati, etc. At Tiraquellus in legem septimam connubialem, multa adducit exempla probatorum auctorum, qui indicant, apud alias gentes, tales coniunctiones iure naturae impias, incestas atque nefarias habitas fuisse. Ita namque Virgil. lib. 6. Aeneid. scribit, apud inferos atrociter puniri,

Qui thalamos natae invadit, vetitosque hymenaeos.

Et Catullus in Gellium ita statuit:

Nam Magus ex matre et nato gignatur oportet:
Si vera est Persarum impia relligio.

Similiter ex Agathia lib. 2. de bello Gothorum ostendit Tiraquellus, non fuisse hoc apud priscos illos Persas observatum. Plutarchus in vita Artaxerxis dicit, ipsum filias suas uxores duxisse, contra leges Persarum et Graecorum. Idem in libro de fortuna Alexandri refert: Alexandrum M. docuisse Persas matres revereri, earumque nuptiis abstinere. Et in Authentica de incestis nuptiis dicitur. Multa etiam bruta huiusmodi concubitus aversari. Et Socrates cap. Xenophont. lib. 3. ait, illam legem, ne filii parentibus misceantur, ab ipsis Diis esse conditam. Inde etiam tragicae Oedipodarum calamitates describuntur.

XXX.

III. Sepulchrorum situatio. Cyri sepulturam in Bassargadis fuisse, Historici tradunt. Strabolib. 15. et Arrianus lib. 6, citant Aristobulum Alexandri M. Ducem bellicum, qui Cyri sepulchrum apud Bassargadas in hortis regiis se vidisse tradat. Ceteros Reges monumenta sua in monte quodam Persepolitano habuisse Diodorus refert. Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. ult. scribit, eos in turri Ecbatana, quam Daniel Propheta condidit, sepultos fuisse; et addit, etiam suo tempore custodiam eius Sacerdoti Iudaico commissam fuisse.

XXXI.

II. Instituta Politica.

Instituta Regum Persicorum Politica erant gemina. 1. Irenica. 2. Polemica.

XXXII.

I. Irenica.

I. MACNA Regum erat MAIESTAS atque


page 130, image: s0202

reverentia. Nemo enim mandata Regum annulo eorum obsignata violare, iisve contradicere audebat. Sicut Esther. 8. v. 8. Rex Ahasuerus ad Esther et Mardochaeum inquit: Scribite pro Iudaeis, sicut vobis placet, ex Regis nomine signantes literas annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae Regis nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere. Similiter Daniel. 6. 16. dicunt Principes Regni Medo-Persici ad Darium Medum primum, secundae Monarchiae in Dynastia Medica Monarcham: Scito Rex, quod lex Medorum et Persarum sit, ut omne decretum atque edictum, quod constituerit Rex, non liceat immutari. Utque Regibus Persicis divina quaedam Maiestas inesse vulgo crederetur, singulari cum pompa atque sollennitate Ignis sacer, argenteis altaribus, comitantibus atque accinentibus carmen patrium Magis, Regi praeferebatur. In quam sententiam apud Plutarchum ad Themistoclem Artabanus eleganter disserit, hanc adorationis ceremoniam inde confirmatam, quod Dei omnia conservantis effigies Rex haberetur. Elegans quoque et memorabile exstat exemplum apud Herodotum lib. 8. de Xerxe, pro cuius salute conservanda Persae e navi in mare praecipites sese dederunt. Verba eius haec sunt. Xerxes aliquando nave vectus, cum in Asiam transmitteret, exortâque tempestate, ac nave nimium vectoribus onusta, in vitae discrimen adduceretur, ita suos alloquitur: Cum in vobis, Persae, vestri Regis sita sit salus, quantae ea vobis curae sit, iam demonstrate. Ilico plerique ipsum venerati, in mare prosiliunt, ac Regem praesenti liberant periculo. Similiter Persae erga Reges suos valde liberales erant. nam Alexand. lib. 4, cap. 23. scribit: Apud Persas Rex, in principio dominatus, quodcumque optaret, a populo donum ferebat.

XXXIII.

II. REI PUBLICAE CURA. Laudandus sane mos ille Regum Persarum fuit, quod inter Cubicularios quendam hoc munus sustinere volebant, ut mane Regium thalamum ingressus, regem hisce verbis excitaret: )*ana/sa w)= basileu=, kai\ fro/ntize pragma/twn, w(=n de fronti/zein o( mesoroma/s1dhs2 h)qe/lhse, h. e. Surge Rex, ac negotia cura, quae te mesoromasdes curare iussit: Auctor est Plutarchus in comment. adversus imperitum Ducem. O pulchrum praeclarumque institutum! Non minus enim Princeps cogitur servirepopulo, quam populus Principi, nisi quod Princeps id facit cum dignitate. Sicut enim subditi sunt propter Principem, nempe u(phretikw=s2, h. e. ut ei oboediant atque ministrent; Ita quoque Principes sunt propter subditos kubernhpkw=s2, h. e. ut eos regant atque gubernent.

PARAENESIS.

Quare Principum actiones ad bonum publicum promovendum, non privatum, sint directae; iuxta vulgatum Politicorum axioma: Salus Rei publicae suprema lex esto.

Trium namque (ex Agathonis sententia) Principem meminisse decet. Primum est, se hominibus imperare. Alterum, se ex legibus imperare. Tertium, se non semper imperaturum esse. Hinc Hadrianus Imp. in senatu frequenter dicere solebat, se sic gesturum Principatum, ut sciret rem populi esse, non sum privatam: sicut Dion scribit. Et Theodosius M. cum Arsenio viro doctissimo filios suos (Honorium et Arcadium) in disciplinam tradidisset, sempiternâ memoriâ dignum et vere imperiale illud verbum proloquutus est: Si tales se praebituri essent, ut mores vitamque suam ad disciplinam et leges Dei componerent, propensum se fore, ut eis imperium in manus tradat, ad civium et subditorum commodum et utilitatem accommodatum: Sin minus, conducibilius esse, ut sic privati vitam agerent, quam cum periculo imperarent. Nicephor. Call. histor. Ecclesiast. lib. 12. c. 23.

XXXIV.

III. MINISTERIA. Dion. Chrysost. Orat. 58. scribit, quod Reges Persici vulgares homines emiserint in omnes terras, quos appellabant REGIS AURES, eosque omnia auscultare iubebant; Et alius quidam erat, REGIS OCULUS dictus; de quo idem Dion. Orat. 3. de Regno.

REGULA.

Omnes homines sint moniti, ut omnibus in actionibus suis prudenter agant, linguamque suam ratione gubernent, semper recordantes adagii Salomonici, quod exstat Eccles. cap. 10. v. 20. Aves caeli portabunt vocem tuam; et qui habent pennas, annuntiabunt verbum tuum. Et in vulgato Graecorum proverbio dicitur; *polloi\ basile/ws2 o)fqalmoi\, kai\ polla\ w)=ta. Xenoph. lib. 8. Cyropaed. fol. 124. Lucianus (de iis, qui mercede conducti, pag. 339.) ita enuntiat: *w)=ta kai\ o)fqalmoi\ basile/ws2 polloi\, ou) mo/non t) a)lhqh= o(rw=ntes2, a)lla\ a)ei/ ti prosepimetrou=ntes2 w(s2 mh\ nusa/zein dokoi=en. h. e. Multae Regum sunt aures et oculi multi. h. e. multi reperiuntur corycaei vel delatores, ad hoc constituti, ut subditorum sermones captent atque Regibus indicent, qui non palam, sed clam, res suas ita agunt, ur aviculas caelisupervolitantes, te apud Magistr atum Magistratum detulisse opinari


page 131, image: s0203

possis. Nam captant subditorum voces, inquirunt in ipsorum actiones, atque ii non tantum vera cernunt, sed semper aliquid superfluum de suo admetiuntur (vel admentiuntur) ne munus suum negligenter peregisse videantur. Erasinus lib. 6. Apophthegm. pulchellam de militibus Tarentinis narrat historiam. Hi anno mundi 3692. inter cenandum multa liberius dixerant in Pyrrhum. Res statim per corycaeos ad eum delata est. Acciti sunt iuvenes, ac periclitabantur omnes, cum factum nec negari posset, nec defendi. Tum unus illorum dexterioris ingerii: Imo, inquit, Rex et ista diximus, et longe acerbiora dicturi fueramus, nisi nos lagena defecisset; linguae petulantiam in temulentiam reiciens. Itaque mox ira Principis in risum versa, dimissi sunt. Haecille. Tu autem quisquis es, observato monitum illud Epicharmi: *me/mnhso a)pis2ei=n. Et illud Catonis:

Noli homines blandos nimium sermone probare:
Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.

XXXV.

IV. SICILLI FORMA. Scholiastes Thucydidis sigilli in literis usurpati formam triplicibus auctorum sententiis retulig: quippe quod alii Cyri imaginem crediderint, alii Regis eo tempore regnantis: alii denique equi Darii, cuius praesagio ille Regnum consequutus erat.

XXXVI.

V. )*anomi/a REGE DEFUNCTO PERMISS A. Stobaeus Sermon. 42 Persis legem fuisse scri bit, quae defuncto Rege iuberet a)nomi/an ei)=nai penq) h(merw=n, ut, cum inde pax publica turbaretur, subditi, Regno denuo constituto, leges et Magistratus reverei, maximique boniloco habere discerent. Nam pulchre inquit Seneca lib. 1. de clement. c. 4, 5. Magistratus est illud vinculum, per quod Res publica cohaeret; et spiritus ille vitalis, quem haec tot milia trahunt; nihil ipsa per se futura, nisi onus et praeda, si mens illa Imperii subtrahatur.

II. Polemica.

XXXVII.

I. SIGNUM MILITARE. Hoc erat A QUILA AUREA, quae expansis pennis milites praecedebat; sicut Plutarchus in Agesilao scribit.

NOTA. Notandum est diligenter, quod AQUILA insigne fuerit Monarcharum Persicorum, et posien quoque Imperatorum Romanorum Marius Consul adversus Cimbros profectus, primus omnium aquilam in vexillo praetorio susrpavir, anno M. 3846. ante Christi incarnationem anno 124. Inde aquila insigne Romani imperii et Imperatorum facta est. Hi namque (uti Ioseph. lib. 3. de Bello Iudaic. cap. 5. pag. 692. scribit) illam et Principatus insigne putarunt, et omen vidoriae, quoscumque bello petierunt. Unde Vespasianus in expugnatione Iudaeae aquilam in vexillis gerebat. Nam (ut Iosephus ibid. scribit) aquila omnibus apud Romanos agminibus praeest, quod et universarum avium regnum habeat, et sit validislima.

XXXVIII.

II. MILITIA. Reges Persici in militia praecipue triplices habebant milites.

PRIMI dicebantur IMMORTALES. Horum Cyrus M. auctor fuit, uti Xenophon. lib. 7. paidei/as2 insinuat. Iidem inviolabiles appellabantur, uti Diodor. Sicul. lib. 2. tradit. Hosce quoque Darius Persarum Rexultimus, nomine Codomannus, in exercitu suo habuit. Hi erant numero 10000 Persarum, quos immortales vocavit ideo, (uti Caelius Rhodigin. lib. 8. c. 2. et l. 25. c. 1. annotat) non quod plane numquam morerentur, (ubi enim illi tales?) sed si quis horum aut nece aut morbo numerum minuislet, confestim substituebatur alius: nec unquam plures erant, paucioresve decem milibus. Ita et Darius immortalitatem aliquam, et muneris aeternitatem confinxit. Sed brevis admodum haec fuit, Dario totoque ipsius exercitu funditus pereunte. Vide Herodot. lib. 7. Pausan. lib. 7. Curt. lib. 3.

NOTA. Niceph. lib. 14. cap. 21. de Persis posterioribus idem scribit: Legio (inquit) erat apud Persas, quae vocabatur immortalis, decem millium numerum habens, quam ex delectis et fortibus vitis semper complebant, quam olim Romani, imperante Theodosio, Christo Duce, ita conciderunt, ut subito mortales omnes comperti sint.

SECUNDI erant DORYPHORI, (qui et cognati Regis) et hi 15000 censebantur; uti Curtius lib. 3. scribit.

TERTII vocabantur MALIFERI, ex Athenaei auctoritate, lib. 12. cap. 3. qui erant flos immortalium; inde sic dicti, quod poma aurea in hastis gestarent. Vide plura apud Polyaenum lib. 4. pag. 171.

USUS.

Hinc pater, fictam hominum esse immortalitarem, dum solus Deus habeat immortalitatem.

Exempla habemus. 1. In militibus Regum Persarum, qui immortales dicebantur, sed perierunt. 2. In Alexandro Magno cui adulatores immortalitatem falso tribuebant. Nicesias enim, cum Alexandrum M. a muscis petitum videret; Quanto, inquit, hae ceteris praestant, quae tuum sanguinem


page 132, image: s0204

degustant. Cum vulneratum semel conspiceret, illum Homericum protulit versum: )*ixw\r oi)os1pe/r te r(e/ei maka/ressi *qeoi=si. h. e. Qualis Divorum percurrit corpora sanguis. Sed vanitatem hanc ipse Alexander M. risit. Nam ita de eo scribit Seneca Epist. 60. ad Lucilium: Alexander M. cum in obsidione cuiusdam urbis circuisset muros, ictu sagitae percussus, cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret, et crus obstupuisset, coactus absistere: Omnes, inquit, iurant me Iovis esse filium, sed vulnus hoc hominem me esse clamat. Idem nos faciamus: dicamus, Vos quidem dicitis me esse prudentem; ego autem video, quod multa inutilia concupiscam, nocitura optem.

XXXIX.

III. Instituta Ecclesiastica.

I. RELIGIONIS CURA. Plures Reges Persarum valde religiosi erant: ut patet ex trium Regum Persarum distinctis decretis, de populo Israelitico e captiv itate dimittendo, de templo Ierosolymitano reaedificando, deque urbe et politia Iudaica restauranda; uti in §. 10. diximus.

XL.

II. STUDIORUM CULTURA. Reges Persarum in urbe Susan florentissimam et celeberimam Academiam erexerunt, in qua Magia, Astronomia, aliaeque disciplinae Mathematicae tractabantur a Magis. distabat Ierosolymis 230 milliaribus. Ex hac SUSAN venerunt Magi nato Christo, eumque tamquam recens natum Iudaeorum Regem Ierosolymis inquisiverunt. Matth. 2. 1, 2. Errant ergo illi, qui tradunt, eos venisse ex Saba; idque ex Psal. 72. 10. et Ies. 60. 6. probare satagunt. Quibus nos talem a)po/deicin opponimus.

Magi (de quibus Matthaeus cap. 2. loquitur) Ierosolymam venerunt ab Oriente.
Atqui Saba non sita est in Oriente, sed in Meridie. Matth. 12. 42.
E. Magi ex Saba non venerunt.

TRACTATIO SPECIALIS. DRNASTIA PRIMA MEDORUM.

DARIUS MEDUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. Appellatio.

I. DARIUS MEDUS
[Gap desc: Greek word]
Graece *darei=os Victor seu Dominator abundans, ein reicher Heri oder Siegs-Fürst. Vocatur autem Darius Medus duplici sensu. 1. a(plw=s2, h. e. in sensu absoluto. Quia patre Medorum Rege, nempe Astyage, oriundus fuit: uti postea dicemus: 2. diakritikw=s2, h. e. in sensu disiunctivo; ut nempe distinguatur a Dario Hystaspis tertio Persarum Rege, qui post Cambysen Cyri filium regnavit; uti patet ex 1 Esdr. cap. 4. v. 5. et 24. Nam Porphyrius nugatur, hunc Darium Medum Darium Hystaspis fuisse. Quae sententia falsa est. Quia hic Darius fuit filius Ahasueri. Dan. 9. v. 1. Ergo non potest esse filius Hystaspis. 2. Hic Darius fuit Medus; At Darius Hystaspis fuit Persa et Rex Persarum. 1 Esdr. cap. 4. v. 15, 24.

II. CYAXARES vocatur a Xenoph. in Cyropaed. Quod nomen Persice scriberetur
[Gap desc: Greek word]
Cuachasuerosch. Et est nomen compositum, ex
[Gap desc: Greek word]
quod in lingua Persica Pirincipem significat: et Axares, vel Oxuares, et aliquando Oxares; quae nomina idem significant, atque Ahasuerus, h. e. magnus Princeps, ein Groß-Fürst/licet sono literarum differant. Nam notum est, quod nomina ex una lingua in aliam translata varie mutentur et corrumpantur, quod ostendunt etiam nomina
[Gap desc: Greek word]
Darius et
[Gap desc: Greek word]
*ku/ros, Cores, vel Cyrus. Unde patet, quod coniunctione utriusque nominis excellentia et praeeminentia inter alios Principes significetur. Nam
[Gap desc: Greek word]
Cu in Persica lingua significat Principem, et
[Gap desc: Greek word]
significat Principem. Quare Cyaxares idem est atque Magnus Princeps. Sicut apud Graecos dicitur a)rxhro\s2, a)rxhre/ths2, apud Latinos Archidux, Archiepiscopus, Ertz-Herzog/ Ertz-Bischof. Ertz est ex nomine Graeco a)/rxwn, Princeps. Nam Ertz-Bischof idem est quod )*arxiepi/skopos.

DUBIUM.

At quidam negant, hunc Darium Medum fuisse Cyaxarem. Quia Herodotus lib. 1. scribit fuisse Phraortae Regis Medorum filium, patrem Astyagis. Quomodo ergo Darius filius Astyagis Cyaxares dici potest, cum eius nepos fuerit?

Resp. Dubium hoc levioris est momenti. Nam duplex fuit Cyaxares. I et II. ille avus, hic nepos


page 133, image: s0205

fuit. Quare dicimus, quod Darius non quidem fuerit Cyaxares I, sed II. Nam expresse a Xenoph. in Cyropaed. Cyaxares appellatur; sicut etiam constat, Cyri tam patrem, quam filium Cambysen, fuisse appellatum. Vide Augustinum Torniell. p. 101.

II.

II. Generatio.

Depatre huius Darii variae exstant Historicorum opiniones. Nos quatuor tantum, quae praecipuae sunt, adducemus.

Prima est Theodoreti, qui in Oratione sexta super Daniel. scribit, hunc Darium fuisse regis Nabuchdonosoris nepotem ex filia, matremque habuisse Chaldaeam, patrem vero Medum, et eam ob causam Medum nominari, idque probat ex Ierem. 27. v. 7. ubi legitur, quod Deus promiserit, se Nebucadnezari daturum regnum amplissimum, neque tantum ipsi, sed etiam filio eius et filio filii. Athaec sententia Theodoreti tolerari non potest. nam filius Nebucadnezaris fuit Evilmerodach. Ierem. 51. Nepos autem vel filius filii fuit Belsazar. At Darius non fuit filius filii Nabuchdonosoris, sed filius FILIAE (ut fatetur Theodoretus.) Ergo promissio Dei ad ipsum non pertinebat. Praeterea Darius quidem Belsazari in Regno successit, verum non in eo Regnum est conservatum (sicut Deus Ierem. 27. v. 7. Nabuchdonosori promiserat) sed eversum. Quod autem Nabuchdonsor pater eius appellatur, Daniel. 5. 2. illud per Ebraismum intelligendum, quo saepe maiores appellantur patres. Vide plura, si voles, in Monarchia I. in vita Belsayaris Monarchae XLIX. §. 2.

III.

Secunda opinio est; Darium Medum fuisse Darium Hystaspis. Quia Dariu Hystaspis bellum cum Chaldaeis gessit, eosque Babylone expugnata subiugavit, sicut Iustinus lib. 1. et Herodotus lib. 3. tradunt. Hoc autem ipsum Daniel Propheta in cap. 5. de Dario Medo scripsit. Et hanc sententiam Hieronym. super. c. 9. Daniel Porphyrio tribuit. Resp. Verum haec opinio nullo modo admitti potest. Nam magnum est discrimen inter Darium Medum et Darium Hystaspis. 1. Ratione patriae: Namille Medus: hic vero Persa natione fuit. 2. Ratione partis. Ille fuit filius Regis, nempe Ahasueri. Daniel 2. I. Hic non item. 3. Ratione Regni: Ille regnavit ante Cyrum, uti ex Daniel 5. 30, 31. colligitur. Nam ibi dicitur, quod Darius Belsazari Regi Babyloniorum interfecto successerit in regnum, natus annos sexaginta duos. Ratio vero quae a Porphyrio affertur, nullius est ponderi. Oritur namque ex crassa Chronolgiae ignorantia. Nam Babylon bis capta est, semel a Dario Medo atque Cyro Persa: Qui interfecto Belsazare Regnum Babyloniorum et Assyriorum ad Medos et Persas transtulerunt, sicut ex scriptura illa prodigiosa pater. Daniel. 5. 28. Divisum est regnum tuum, et datum Medis et Persis. Cum autem Chaldaei Medorum et Persarum Regibus aliquantisper paruissent, tandem rempore Darii Hystaspis defecerunt: qui expugnata Babylone, opera Zopyri Ducis sui, illos rursus in potestatem suam redegit, et muros Babylonis diruit. Vide Herodotum lib. 3. et Iustinumlib. 1.

IV.

Tertia opinio est eorum qui putant, Darium Medum fuisse filium Cyaxaris I. Medorum Regis, et fratrem Astyagis, cuius filia Mandane nupsit Cambysi, ex quo genitus est Cyrus expugnator Babylonis. Hic postquam crudelitatem Astyagis avi sui erga se infantem ab Harpago Consiliario Regis cognovisset, bello illum aggressus est, et victum regno privavit: at que ita permissu Cyri, Cyaxares II. frater Astyagis, abavunculus Cyri Regnum adiit, nomenque Darii assumpsit; unde a Daniele Darius Medus appellatur. Daniel. 6. 1. Et haec opinio est Amandi Polani in Daniel p. 414.

Iuxta hanc opinionem Darius Medus foret frater Astyagis et abavunculus Cyri.

V.

Quarta et communissima Theologorum et Historicorum sententia est, Darium Medum suisse silium Astyagis Medorum Regis, cuius coniux Aryenis Lyda, ex qua ipsi nati sunt hi liberi, nempe Cyaxares II. et Mandane, quam postea Astyages in matrimonium collocavit Cambysi Persae homini conditionis mediocris, ex qua postea natus est Cyrus. Atque ita Darius est Gyriavunculus, quem Xenophon lib. de Cyropaed. Cyaxarem appellat. Hanc sententiam probant Iosephus lib. 10. Antiqu. Xenophon de paedia Cyrilib. 8. D Hieronymus super 5. et 9. cap. Daniel.

GENEALOGIA.

Gyaxares I.

Astyages, cui Aryenis coniux.

Cyaxares II, vel Darius Medus.

Mandane. - Haec nupsit Cambysi Cyrus. Persae.


page 134, image: s0206

DUBIUM I.

At Herodot. lib. 1. Iustinus lib. 1. Valerius Maximus lib. 1. de somniis, pro certo affirmant, Astyagem filiis caruisse, unamque tantum filiam nomine Mandanem habuisse, eique Cyrum in regno immediate successisse. Quare dici non potest, Darium Astyagis filium fuisse.

Resp. Diversae de hoc dubio sese offerunt Historicorum sententiae. 1. Quidam asserunt, Darium fuisse Astyagis filium naturalem; ut Herodotus. 2. Quidam vero dicunt, eundem fuisse Astyagis consobrinum, et sic non filium naturalem, verum adoptivum; ut Xemphon. Cum enim Astygaes a Cyro nepote suo bello premeretur, ne scilicet ipse aliquando ad Regnum suum deveniret, Cyaxarem filium sibi adoptavit, eumque Regni heredem nuncupavit. Verum Cyrus, devicto Astyage, regnum concessit Cyaxari quoad vixit; idque vel avi contentus vindicta, vel veritus, ne, si etiam Cyaxarem regno pelleret, omnium contra se Medorum odia atque vires concitaret.

DUBIUM II.

Daniel. 9. 1. dicitur, quod Darius Medus fuerit filius Ahasueri: quomodo igitur Astyagis filius dici potest? Quia Ahasuerus et Astyages idem non sunt.

Resp. Ahasuerus non fuit nomen proprium unius alicuius Regis, (sicut Melchior Canus Iesuita lib. 11. de Locis Theologicis c. 3. putat, qui per Ahasuerum Dan. 9. 1. intelligit maritum Esther, eumque patrem Darii Medi fuisse dicit) sed est nomen ap. pellativum. Quia Ebraei hoc nomine externos magnosque Principes nominare solebant, praesertim vero praepotentes Medorum et Persarum Reges, qui per excellentiam Ahasueri dicebantur. Unde inferri non potest, quod Darius Medus non fuerit filius Astyagis. Nam hic cognom,ento Ahasuerus dictus fuit. Et singulari observatione dignum est, quod tres in Codice sacro reperiantur Reges, qui Ahasueri dicuntur. Primus est Astyages Rex Medorum, pater Darii Medi. Alter est Cambyses, secundus Rex Persarum, Cyri filius, qui aedificationem templi prohibuit: 1 Esdr. 4. 6. Tertius est maritus Esther, quem quidam Theologi et Chronologi Darium Hystaspis fuisse affirmant; de quo agitur Esther. 1. 1. Verum nos statuimus, Ahasuerum illum Estheri maritum fuisse Artaxerxem Longimanum, U Regem Persarum; uti in Historia eius dicemus.

Conciliatio.

Unde patet utrumque verum esse; nempe quod Darius Medus fuerit filius Astyagis, vel naturalis; ut vult Herodotus; vel adoptivus; ut vult Xenophon: hoc est, filius Ahasueri; uti habetur Dan. 9. v. 1. Quia Astyages et Ahasuerus eadem est persona. Qui nomine proprio Astyages, et cognomine Ahasuerus appellatus est. nam Ahasuerus apud Ebraeos et Persas per excellentiam significat magnum caput, seu magnum Principem. Pagninus in libro de interpretatione nominum Ebraicorum docet, pro ASSUERUS scribendum et pronuntiandum esse
[Gap desc: Greek word]
ACHASCHUERUS, ab
[Gap desc: Greek word]
Achasch, h. e. Princeps; et
[Gap desc: Greek word]
rosch caput. Quando igitur Darius Medus dicitur filius Achaschueri, sensus est: quod, videlicet, sis filius magni Principis vel Regis.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

VI.

ACta Darii Medi sunt triplicia. 1. OEconomica 2. Politica. 3. Ecclesiastica.

I. ACTA OECONOMICA.

VII.

MATRIMONIUM Darii ignoratur; sed Xenophon ei unicam filiam attribuit, quae a Suida BARDANE appellatur. Et ex eodem Suidapatet, quod habuerit filium, nomine ARPHAXADUM, seu ARBACEM nothum.

II. ACTA POLITICA.

VIII.

I. REGNI OCCUPATIO. Darius Medus regnum alio modo in Media, et alio modo in Babylonia occupavit.

IX.

Primo, IN MEDIA ad regnum pervenit, partim iure successionis, partim indultu Cyri victoris. Hic namque capto Astyage avo suo, Medorum regnum ad Persas transtulit, atque Cyaxarem II, vel Darium Medum avunculum suum Medis praefecit, eique titulum Regis indulsit, qui Regnum illud administravit annis 28.

ERROR.

Hinc ergo patet, quod magnus eror sit Severi Sulpitii, in lib. 2. sacrae historiae inconsiderate


page 135, image: s0207

scribentis, hunc Darium 18 annis regnasse, quâ tempestate apud Medos regnabat Astyages. Sed hoc rationi haud consentaeum est. Nam et hunc Darium vel Cyaxarem II. Medis imperasse, ex cap. 6. Danielis v. 8. evidenter constat; et Astyagem Medorum regnum tenuisse, omnes istorici profani uno ore affirmant: sed fieri non potuit, ut uno eodemque tempore duo simul Medorum Reges essent.

X.

Deinde IN BABYLONIA ad Monarchiam pervenit duplici modo atque medio.

Primo, partem regni IURE BELLI acquisivit. Quia ipse Babylonios debellare cupiens, socium et adiutorem gerendi belli adscivit Cyrum Regem Persarum, filium sororis suae; cumque eo Babylonem expugnavit, et Belsazarem Regem Babylonicum interfecit. Et sic iure belli ipsi tanqua victori pars regni debebatur.

Secundo, integrum Regnum Babylonicum accepit IUREPACTI. Nam Dan. 5. 31. ita in lingua Chaldaica exstat: Darius
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, pare/laben vel a)nede/cato
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, th\n a)xhn/, alio tradente accepit regnum. Graeca editio Aldina et Hervagiana cum rextu Chaldaeo plane congruit. Ita enim habet: kai\ *darei=os o( *mhdos pare/labeth\n basilei/an. Similiter Daniel. 9. 1. ita legitur: In anno primo Darii filii Ahasuerus, desemine Medorum, QUICONSTITUTUS FUIT Rex super Regnum Chaldaeorum,
[Gap desc: Greek words]
. Quomodo autem Darius regnum Babyloniorum acceperit, Xenophon lib. 8. de paedia Cyri testatur: nempe Cyro sponte regnum illud Babylonicum ei concedente et donante. Cyrus enim rebus Babylone constitutis, reditum in Persida suscepit, in quo reditu in Mediam etiam venit, et apud Cyaxarem divertit; et cum se invicem essent complexi, Cyrus primum inquit Cyaxari, ei et aedes electas esse et a)rxei=a, (h. e. palatia seu curiam, et tabularium in quo acta publica asservantur) quo haberet, etiam cum illuc iret, ubi diverteret, tamquam domum suam; tum alia quoque ei dona dedit et plurima, et plucherrima. Contra autem Darius unicam filiam, quae Herodoto et Suidae BARDANE dicitur, (quoniam masculam prolem non habebat,) Cyro despondit, et dotis loco totum regnum reliquit. Ita post obitum eius Cyrus omne imperium eius obtinuit: et fic Monarchia II. vivente Dario, erat divisa et a duobus Monarchis administrata; post obitum aucem Darii in Cyro est coniuncta. Darius autem Monarchiam Babylonicam accepit annos 62 natus, quam aetatem vetere Latini ingravescentem, et propter varia incommoda, quibus illa premitur, malam, soliti sunt appellare. Chaldaeus textus ita habet: Erat ferme FILIUS annorum sexaginta duorum. Quae phrasis etiam Ebraeis familiaris est. sicut patet ex Genes. 5. 32. ubi Noachus dicitur
[Gap desc: Greek words]
filius quingentorum annorum. Sic filius (h. e. vir) viginti annorum. Exod. 30. 14. 2 Paral. 25. 5.

ERROR.

Errat igitur Sethus Calvisius, in Chronolog. sua p. 63. qui putat Darium regnum Babylonicum non vi occupasse, sed voluntariâ subditorum traditione accepisse. Verba eius haec sunt: Belsazar, Babyloniorum Rex, pravae indolis adolescens, ab amicis oppressus, cum cruciatu interficitur. Qui eum opresserant, conveniunt, et de communi sententia regnum tradunt NABONE DO MEDO. Nam Darius Medus non vi occupasse Regnum, sed accepisse dicitur Dan. 7. 31.

Verum falsa est haec opinio: Nam Darius Medus regnum vi occupatum accepit, scilicet a Cyro illud sponte ei concedente et dante; uti antea ex Xenophonte demonstravimus. Calvisius quidem Berosum lib. 3. rerum Chaldaicarum scriptorem, Metasthenem atque Ptolemaeum pro se allegat: Verum si accuratius illorum considerentur verba, multis erroribus scatent, et Danieli prophetae in faciem contradicunt. Ideoque nos illa missa facimus, sequuti regulam Hieronymi. Quicquid cum sacra Scriptura congruit, recipiendum: Quicquid vero cum ea non congruit, illud eâdem facilitater reicitur, quâ adducitur.

XI.

QUAESTIO I.

Dubium hoc loco moveri potest: Anne regnum Belsazaris in Dario Medo sit continuatum, an vero sublatum?

Ratio dubitandi desumi potest ex verbis Theodoreti, qui statuit Darium Medum fuisse Nebucadnezaris M. nepotem; illudque ex Ierem. 27. 7. probat, ubi dicitur, quod Deus Nebucadnezari regnum amplissimum promiserit, et FILIO eius, et FILIO FILII. Iam vero Belsazar fuit filius Nabuchdonosoris; uti ex Dan. 5. 2. paret. Et de Dario Medo dicitur Dan. 5. 31. quod ei (velut filius) in regno successerit. Unde Berosus lib. 3. rerum Chaldaicarum scribit, quod illi, qui contra Belsazarem conspiraverant, regnum tradiderint Nabonimedo, cuidam Babylonio eiusdem factionis homini.

Resp. Verum nos respondemus, quod sentenria


page 136, image: s0208

illa Theodoreti (quam antea §. 2. refutavimus) et Berosi nullo modo in arce veritatis sit ponenda. Quia quando Daniel. 5. 28. inquit: Phares, hoc est, Regnum tuum est divisum, et datum Medis et Persis, utique verba illa non de successoribus Belsazaris in regno Babylonico, sed de translatione, vel universali totius regni mutatione intelligenda sunt. Nam ipse Daniel hanc interpretationem nobis subministrat v. 26. ubi inquit ad Belsazarem: Mene, h. e. numeravit Deus regnum tum, et COMPLEVITILLUD. Luth. hat vollendet. Quo verbo signisicare voluit, circumactam esse periodum Regni Babylonici, et fato iam distrahi illud atque alio transferri. Id quod res etiam atque eventus declaravit. Capta enim est Babylon, quo finis Monarchiae eius conspectior esset, et ad gentem aliam imperii summa devoluta est; ut iam dubium nullum esse possit, quin alia etiam Monarchia nova constituta sit. Cumque Daniel aliud hoc regnum dicat, non fas est dubitare, quin diversum a superiori intelligi velit.

XII.

QUAESTIO II.

Anne Babylon a solo Dario, an vero etiam a Cyro expugnata sit? et quare Daniel Propheta solum Darium, nomine Cyri suppresso, nominet, eumque Belsazari interfecto successisse dicat? Daniel. 5. vers. 31.

De hac quaestione tres occurrunt Scriptorum, tum sacrorum, tum profanorum sententiae.

SENTENTIA I. Quod solus Cyrus Babylonem expugnaverit.

XIII.

Omnes fere Graeci Scriptores expugnationem Babylonis soli Cyro adscribunt, excluso Dario: Unum excipio Xenophontem, quiscribit, Cyaxarem Medorum Regem, et Gyriavunculum, auctorem fuisse belli inferendi, at Cyrum solum, gesti. Quoniam ipse Cyrum in auxilium vocaverit, eumque magnâ cum exercitûs parte ad expugnandam Babylonem miserit; ipse vero aliquâ exercitûs parte ad custodiam Regni in Media remanserit. Quare expugnationem Babylonis, omnemqne eius victoriae gloriam, soli Cyro adscribit. Propter tres autem causas Graeci Scriptores soli Cyro Babylonis expugnationem tribuunt.

1. Ex magna erga Persas affectione. Nam Strabo lib. 15. scribit, quod Graeci semper Persas maximo favore prosequuti sint.

2. Ex annalium Persicorum testificatione. Scribunt Graeci, se ita reperisse in annalibus Persarum, qui omnem eius victoriae laudem Regi suo Cyro adscripserant.

3. Ex perbrevi Darii regimine. Nam Darius Medus exiguo tempore Monarchiae Babylonicae praefuit, nempe, uno tantum anno; vel, iuxta alios, biennio. Postea regnum eius ad Cyrum eiusque successores translatum fuit, idemque ultra 200 annos duravit.

SENTENTIA. II. Quod solus Darius Babylonem expugnaverit.

XIV.

In vaticiniis Prophetarum ab ipso Deo praedictum est, quod velit per Medos regnum Babylonicum destrui. Nam Iesai. 13. 17. inquit: Ecce ego suscitabo super eos MEDOS, qui argentum non quaerant, nec aurum velint; sed sagittis parvulos interficient, et embryonibus non parcent. Et Ierem. 51. 11. inquit: Suscitavit Dominus SPIRITUM REGUM MEDORUM, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam; quoniam ultio Domini est.

Verum haec dicta non exclusive sunt intelligenda, quasi Deus tantum per Medos, Persis exclusis, regnum Babylonicum everti voluerit; sed inclusive; uti ex iis, quae mox dicemus, patebit.

SENTENTIA III, ET VERA. Quod uterque, nempe et Darius Medus, et Cyrus, simul Babylonem expugnaverint.

XV.

1. Ex Prophetarum oraculis. Iesaiae. 21. 2. inquit Deus: Adscende, Elam; obside, Mede. Ubi per Elamitas, Deus intelligit Persas; per Medum, Medos: qui coniunctis copiis et viribus Babylonios oppugnarunt. Hosce autem Persas atque Medos Deus per Apostrophen alloquitur, eosque ad obsidendam oppugnandamque Babylonem evocat at que hortatur. Deinde v. 7. narrat Propheta, quod speculator, qui pro urbe Babylonis excubias agebat, in specula viderit, nempe duos equitum ordines; quorum unus camelis, alter mulis veheretur. Quibus verbis duo populi, Medi et Persae, innunntur. Quia forte alteri cameli, alteri crebrius mulis usi sunt. Ierem. 50. v. 9. inquit Deus: Ecce ego suscitabo et adducam in Babylonem congregationem gentium. h. e. Medorum et Persarum. Daniel. 5. v. 28. inquit Daniel Propheta, scripturam prodigiosam


page 137, image: s0209

interpretaus, ad Belsazarem ultimum Babylonis Regem: Phares, h. e. Regnum tuum div isum, et datum est Medis et Persis. Ubi etiam voce Peres ad Persas alludit; uti quidam volunt: Et de Dario Medo Daniel. 5. 31. expresse dicitur, quod Belsazaris regnum acceperit.

XVI.

2. Ex typis. Idem in statua illa ingenti, quam Nebucadnezar in somno vidit, patet. nam Monarchia II. per duo brachia argentea adumbrata est, a quibus caput aureum subvertenum erat. Quo typo adumbratum, quod Medorum et Persarum Principes coniunctim Monarchiam Babylonicam destructuri, et alias Medorum, alias Persarum Reges Monarchiam istam administraturi essent. Quam sententiam etiam Iosephus lib. 10. Antiquit. approbat.

XVII.

DUBIUM. At si porro quis quaerat: Si Darius atque Cyrus Babylonem coniunctim expugnarunt; quare igitur Daniel Propheta, suppresso Cyri nomine, solum Darium nominet, eique successionem in regno tribuat? Dan. 5. 31. et 6. 1.

Nos respondemus, factum hoc esse quadruplicem ob causam.

Prima est fusikh\, sive xronikh\, h. e. factum est propter aetatis ordinem atque dignitatem. Nam Darius tum temporis vir grandaevus erat. Quia, teste Daniele 5. 31. annos 62 natus erat. Contra autem Cyrus erat vir iuvenis cum ipso comparatus. Nam 40 annorum erat, cum imperium suscepit; uti Cicero lib. 1. de divinatione scribit.

Secunda erat oi)konomikh\, sive suggenhtikh\. Sic factum est propter consanguinitatis auctoritatem. Quia Darius erat Cyriabavunculus atque socer. Ideoque Cyro instar parentis erat, quemque Cyrus tamquam filius revereri voluit, tradendo ei a)ci/wma imperii Babylonici.

Tertia erat politikh/. Sic factum est propter Regni Medici Maiestatem. Nam regnum Medorum et maius, et tum temporis excellentius regno Persarum fuisse Historici scribunt.

Quarta erat polemikh/. Sic factum est propter belli illius originem. Darius belli illius gerendi Princeps atque auctor fuerat: Cyrus vero quasi coadiutor eius in auxilium ab eo accitus est.

XVIII.

II. REGNI CONSTITUTIO atque ADMINISTRATIO. Daniel Prophetae cap. 6. v. 2, 3. de Dario scribit, quod Regni administrationem prudenter inchoaverit. Nam quia ipse aetate gravis, et solus omnibus regni negotiis expediendi impar erat, Magistratus inferiores ordinavit, qui toti Regno praeessent. Illique erant duplices: Toparchae et Eparchi. Toparchae (alias Satrapae dicti) erant, qui provinciam singulis attributam gubernabant. Horum erant 120. Quia Darius Regnum in tot praefecturas partitus erat, ut singuli singulas praesecturas curarent. Eparchierant Triumviri supra Toparchas istos constituti, qui rationes administratae Rei publ. ab illis exiterent, ut Rex minori cum molestia, et maiori cum fructu subditorum, regnum administrare posset. Versio Graeca Aldina et Hervagina vocat *taktikou\s2, quasi dicat Ordinatores, qui nempe omnia in regno ordinandi potestatem haberent, ordinem ceteris praescriberent, eosque in officio continerent. In illa autem Eparchorum aut Triumvirorum senatu Daniel principem locum obtinebat. Dan. 6. 2. Nam in Chaldaeo textu exstat vocula
[Gap desc: Greek word]
, quae non reddenda est unus (ut fit in versione vulgata:) sed primus. Quia h. l. est nomen numeri, non numeralis, sed ordinalis; sicut etiam saepe apud Ebraeos usurpatur.

ERROR.

Undo patet, errasse Freculphum Episcopum Lexoviensem, qui Chronici sui tomo 1. lib. 3. c. 18. scribit, Darium CCCLX Satrapas super regnum suum constituisse. Quem errorem hausit ex Iosepho, qui lib. 10. Antiqu. Iudaic. c. 10. p. 278. ita scribit: Daniel erat unus e tribus summis Satrapis, qui sub se habebant alios 360 Satrapas. Tot enim a Dario primum instituti sunt. Haec Iosephus. At manifestus hic est error. Nam expressis verbis Daniel Propheta cap. 6. v. 1. dicit, quod Darius constituerit supra regnum Satrapas CENTUM VIGINTI.

XIX.

Quomodo autem Rex Darius erga Danielem sese gessit? Breviter respondeo. Sicut Darius fuit polu/tropos: ita quoque erga eum sese gessit polutro/pws2. Quod ut melius intelligatur, totum actum tribus propositionibus includam; nempe Darius erga Danielem sese gessit. I. in ortu bene. II. inprogressu partim male, partim bene. III. inegressu optime


page 138, image: s0210

XX.

PROPOSITIO I. Darius erga Danielem in ortu sese gesu bene.

Nam Danielem Propheram (ut Iosephus lib. 10. Antiqu. c. 10. p. 278. scribit) assumptum secum duxit in Mediam, eumque in summo honore apud se habuit. Et statim addit: Tam carus et honoratus apud Regem fuit, ut ei, tamquam viro divino, libenter de quovis negotio consulenti pareret. Haec ille. DIGNITAS autem Danielis duplex fuisse narratur. Daniel. 6. 2. 3. altera iam collata, altera conferenda. Dignitas iam collata erat prokaqedri/a sive primatus, non tantum inter Toparchas sive Satrapas, sed etiam inter Eparchos. Quoniam spiritus excellens erat in Daniele, h. e. ipse donis Spiritus S. non tantum sanctificantibus (ut, fide, timore Dei, spe, charitate, etc.) sed etiam ministr4antibus (uti Theologi loquuntur) h. e. eximiis sapientiae, prudentiae alisque donis praeditus erat: eorumque respectu ceterisregni Proceribusd praecellebat. Dignitas vero Danieli conferenda erat Vicariatus regni. Darius namque Rex partim senectutis incommodis, partim administrandi regni mole, partim denique donis, quae in Danielefulgebant, excellentibus adductus, illum universo Regno praeficere, atque ita Proregem creare cogitabat. Dan. 6. 3.

XXI. DUBIUM.

At dubium hîc oboritur: An recte secerit Daniel, quod se ipsum laudarit. Nam de se ipso scribit: quod SPIRITUS EXCELLENS in se fuerit. Contra autem Salomon Prov. 27. v. 2. inquit: *e)gkwmiaze/tw se o( pe/las2, kai\ mh\ to\ so\n s2o/ma: a)llo/trios, kai\ mh\ ta\ sa\ xei/lh. hoc est, Laudet te alienus, et nonos tuum; extraneus, et non labia tua. Cum quo Adagio consentit Chria Themisti apud Stobaeum Sermon. 62. *ou)de\n ou(/tws2 a)/kous1ma fortiko\n, w(s2 to\ kaq) au(tou= e)/painos. h. e. Nulla narratio tam odiosa est, quam sui ipsius encomium. Unde vulgo dici solet: Proprialaus sordet.

RESPONSIO.

Gloriatio duplex est; vana et vera.

Gloriatio VANA est, quando homo de bonis, quae habet, gloriatur ex ambitione et superbia, quasi ea a se habeat; neque Deo illa accepta refert. Sic nemo glorietur. 1. de sapientiâ suâ; ut Rex Assyriorum, qui gloriabatur se in sapientia sua tot regna atque Reges populosque et nationes subiugasse, Iesat. 10. v. 13. 2. neque de potentia sua; ut Sennacherib Rex Assyriorum, qui gloriabatur, quod in multitudine quadrigarum in alstitudinem montium Libani ascendisset. Iesai. 37. 24, 25. 3. neque de opulentia sua, ut Rex Ezechias. 2 Reg. 20. 2 Paral. 32. Iesai. 38i. 2. et Croesus Rex Lydorum ob magnas opes suas beatum se praedicabat. Vide Historiam Nebucadnez. in Monarch. 1. §. 41. Huc pertinet graphicum illud monitum D. Pauli. 1 Cor. 4. 6, 7. Nemo supra id, quod scriptum est, de se sentiat. Quid enim habes, ô homo, quod non accepisti: quod si autem accepisti, quid gloriaris? luna esto, ô homo, et gloriae tuae omne lumen Deo, iustitiae soli, refunde.

Gloriatio VERA est, quando homo pius gloriatur non in se, sed in Deo eiusque donis nobis divinitus concessis. Sic Gloriatio tribus temporibus est licita, et triplex est. 1. Gloriatio eu)xarisikh\, hoc est, gratiarum actionis. Quando quis gratâ mente agnoscit, et si necessitas flagitat, ex vera cordis humilitate depraedicat magna bona atque dona animi et corporis, quae larga Dei benignitas sibi concessit, idque tum in luce, tum in cruce. IN LUCE. Ut cum D. Paulus inqit de se ipso, 1 Cor. 15. 10. Gratiâ Dei id sum, quod sum; et gratia eius, quae est in me, non est inanis: sed copiosius quam illi omnes laboravi; non tamen ego, sed gratia Dei, quae mihi adest. Item 2 Cor. 11. 22. seqq. Ita David ad Regem Saulem dicebat 2 Sam. 17. 36. Et leonem et ursum interfeci EGO servus tuus: Erit igitur et Philistaeus hic incircumeisus quasi unus ex eis. IN CRUCE. Ut cum D. Paulus ait de piis et credentibus Rom. 5. 3. Gloriamur in afflictionibus. Ita poeta Christianus de Stephano protomartyre N. Testamenti ait:

Ibat ovans animis, et spe sua damna levabat.

2. Gloriatio didaktikh\ kai\ paradeigmatikh\, h. e. informationis, est, quando alios ad pietatem et constantiam, in Christianismo exercendam, exemplo nostro informamus. Ut cum Paulus ait 2 Tim. 4. 7, 8. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, sidem servavi. Quod superest, repiosita est mihi corona iustitiae. 3. Gloriatio a)pologhtikh\, hoc est, defensionis, quando contra homines improbos officium nostrum vituperantes aut vitam nostram dente Theonino lancinantes, innocentiam nostram palam demonstramus, et iustâ apologiâ nos purgamus. Uti D. Paulus fecit 2 Cor. 1. 12. Gloriatio nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod cum simplicitate et sinceritate Dei, non sapientiâ carnali, sed per gratiam Dei versati fuerimus in mundo, abundantius autem erga vos.


page 139, image: s0211

Ita in cap. 6. Danielis reperimus duplicem Danielis gloriationem. 1. eu)xarisikhn\, quando inquit v. 3. quod spiritus excellentior in se fuerit. 2. a)piloghtikhn\, quando v. 22. inquit: Deus meus misit Angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi. Quia coram eo inventa est iustitia in me, et coram te Rex delictum non feci.

XXII.

PROPOSITIO II. Darius in progressu erga Danielem sese gessit partim male: partim bene.

I. MALE sese gessit Darius erga Danielem; idque tripliciter.

1. Impium edictum in gratiam procerum suorum sanciendo, et promulgando. Impium namque erat, quod Rex Darius publico edicto prohiberet, ne quisquam a quoquam vel Deorum vel hominum aliquid peteret, nisi a solo Dario, usque ad triginta dies. Hoc namque edicto Darius viam stravit Proceribus Danielem perdendi. Etenim illi nullam poterant invenire occasionem accusationis in Danielis gubernatione; sed sperabant, se eam inventuros in Danielis religione. Quoniam igitur hoc impium edictum obtinuerunt, lata fenestra opprimendi Danielem illis apverta est. Dan. 6. 6, 7.

2. Edictum hoc impium sigillo suo obsignando. Nam et hoc temerarium factum fuit, quo Rex et sibi et Danicli maerorum magnum atque ingens periculum attraxit. Urserunt namque hoc ipsum Proceres, quoniam edictum hoc regio an nulo obsignatum esset, revocariilud non posse, nisi Rex auctoritatem suam imminutam velet. Daniel. 6. 8, 9, 10, 11, 12, 13.

3. Edictum hoc impium exsequendo. Nonne enim mirandum est, quod Rex Darius, qui Danielem in deliciis habebat, nihilominus tamen animum suum ab eo per Principes insidiatores abalienari passus sit, ipsorumque fraudulenta machinatione non observata, calumniis eorum fidem habuerit, atque Danielem innocentem contra conscientiae dictamen in speluncam leonum coniciendum demandarit? Daniel. 6. 16. Qui enim hominem innocentem liberare potest, illudue non facit, peccat contra charitatem Dei et proximi. Prov. 24. 11.

XXIII.

II. BENE sesegessit Darius erga Danielem triplici modo: 1. ante. 2. in. 3. post coniectiionem in laum leonum.

XXIV.

Primo: ANTE coniectionem Danielis in lacum leonum bene sese gessit Darius, cum Principibus et Satrapis suis disceptando. Cum enim Rex videret, se astuteatque dolose a Principibus et Satrapis circumventum, ita ut technis eorum Propheta Daniel e medio tollendus esset; vehementer contristatus est, et animum adhibuit pro Daniele, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut eriperet eum. Dan. 6. 14. Unde liquet, quam diuturnum Dario pro Daniele certamen cum Principibus atque Satrapis fuerit.

XXV.

Secundo: IN coniectione Danielis in lacum leonum bene sese gessit Darius, eum consolando. Cum enim Rex importunitati Priocerum instantium amplius resistere non posset, tandem comp8ulsus est cedere, et praecipere, ut Daniel ad supplicium raperetur. Dictum, factum! Proceres, qui Danielem accusaverant, illi ipsi veloces pedes habebant ad effundendum sanguinem, nullaque suae dignitatis habita ratione, carnifices fiunt, virumque innocentem, indicta causa, in lacum leonibus immanissimis refertum coniciunt, ea spefreti, fore, ut Daniel ilico ab illis crudeliter discerperetur et deglutiretur. In hoc autem tanto Danielis periculo Darius, qui audiverat, tres socios Danielis in camino Babylonis ardenti, in quem iussu Nebucadnezaris, in simili plane casu conivecti erant, miraclose conservatos esse, consolatus est Danielem, eumque hisceverbis, fide erga Deum, et benevolentia erga Danielem plenis alloquitur, dicens: Deus tuus, quem tu colis iugiter, ipse liberet te! Dan. 6. 16. Voti huius sensus hic est: Ah mi Daniel! Ego quidem toto die cum Proeribus meis litigavi: urgent illi invariabilem edicti regii, quod mihi imprudenti extorserunt, auctoritatem. Ideoque dicunt, non liberum mihi esse, eo in negotio dispensare, quod amplius in mea potestate non est. Fateor equidem. quod tu sevus meus fidelissimus in vitae periculum. mea imprudentia, sed certe non voluntate mea, incideris: Deus tuus, quem tu iugiter colis, vindex tuus erit.

XXVI.

Tertio: POST coniuctionem Danielis in lacum leonum Darius bene se erga Danielem gessit.

1. Lapidem super speluncam leonem positum obsignando. Daniel. 6. 17. Allatusque est lapis unus, et positus est super os lacus, quem obsignavit Rex annulo suo, et anuloi Optimatum suorum. Additur


page 140, image: s0212

finis: ne quid fierct contra Danielem. Quia Satrapae videbant, leones a Daniele abstinere eique parcere, metuebant, ne Rex mutata sententia, eum rursus extrahi incolumem iuberet, aut eriam ipse Daniel effugeret, ingentem lapidem super os speluncae imponunt, neinde egredi posset. Sed hoc eorum institutum prudenti Regis Darii cura in emolumentum Danielis est conversum. Quoniam Rex lapidem illum obsignavit et suo et Procerum suorum annulo, ne vis ulla Danieli inferri posset.

2. Ingentem suam tristitiam declarando. Nam Daniel 6. 18. dicitur. quod Rex Darius in palatium suum iverit, et manserit a)/deipnos (sicut in Graeca versione redditur) h. e. incoenatus, et a)/grupnos h. e. pervigil. Mala namque conscientia ingentem homini dolorem atque maerorem affert. Unde conscientia pulchre definitur, quod sit index faciendorum, et iudex atque vindex malefactorum, vel; quod sit frenum ante peccatum, et flagrum post peccatum. Exemplum evidens h. l. habemus in Rege Dario. Hic enim licet tanti sceleris non esset auctor; quia tamen consenserat, stimulis conscientiae adeo exagitatur, ut nec cibum, nec somnum capsere posset.

XXVII.

PROPOSITIO III. Darius in egressu erga Danielem sese gessit optime.

I. Ad foveam leonum properando, deque statu Danielis sollicite interrogando. Nam Daniel. 6. 19, 20. legitur, quod Darius (qui totam noctem fuerat a)/deipnos kai\ a)/grutnos) summo diluculo surrexerit, festinanter ad anstrum leonum perrexerit, et appropinquans lacui lamentabili voce Danielem incleamaverit, dicens: O Daniel, serve Dei viventis! Deus tuus, quem iugiter colis, potuitne liberare te a leonibus? Haec verba tripliciter considerantur. 1. *pros1fwnhmatikw=s2. Nam compellat Danielem honorifico titulo, eumque appellat SERVUM DEI, non suum; ideoque insinuat, quod recte fecerit, non sibi, sed Deo vero inserviendo. 2. *e)gkwmias2ikw=s2. Sic laudat eum ob constantiam, quod nempe Deum suum iugiter colat, nullisque minis aut periculis a vero Dei veri cultu vel deterreri vel avelli se patiatur. 3. *e)rwthmatikw=s2, h. e. interogative. Sic interrogatio haec: Deus tuus valuitne eripere te a leonibus? non ita intelligenda est, quasi de Dei potentia dubitaverit: (Nam ex pio et fideli Darii voro, quod v. 16. exstat: Deus tuus quem tu iugiter colis, is liberet tc, contrarium apparet.) Verum de Dei voluntate atque eventu incertus erat. Nam dona atque bona Dei corporalia cum conditione divinae voluntatis petenda et exspectada sunt, sicut exemplum trium sociovum Danielis (Dan. 3. 17, 18.) ostendit: Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camnio ignis ardentis, et de manibus tuis, ô Rex, liberare. Quod si noluerit, sit tibi, Rex, quia Deos tuos non colimus.

XXVIII.

II. De conservatione eius verhementer laetando, eiusque extractionem e lacu leonum demandando. Nam Daniel Regi suo reverenter respondet, eique incolumitatem diuturnam precatur, et postea formam et finem admirandae conservationis sui narrat.

FORMA conservationis Danielis exprimitur ab eo hisce verbis: Deus meus (h. e. in quem ego credo, cui confido et quem colo) misit Angelum suum, qui occlusit ora leonum, ut non laederent me. Dan. 6. 22.

FINIS conversationis Danielis fuit demonstratio innocentiae eius. De quo Daniel ita ait vers. 22. Quia coram eo inventa est iustitia (puritas) in me; atque etiam coram te, ô Rex, maleficium non commisi. q. d. Principes et Satrapae hostes mei infensissimi, ô Rex, coram te me accusarunt, quod crimen laesae Maiestatis commiserim, eo ipso, dum mandato tuo spreto Deum meum invocaverim: atque eo rem deduxerunt, ut in lacum leonum coniectus sim, ab immanissimis illis bestiis dilaniandus, discerpendus et deglutiendus; at Deus me per Angelum suum medios inter leones sedentem, salvum et incolumem conservavit. Ideo coram ipso inventa est iustitia in me. h. e. Deus hac miraculosa mei conservatione publicum atque evidens testimonium perhibuit, me coram eo in praesenti causa innocentem esse: quin et tu, ô Rex mi, mihi testimonium perhibere cogeris, quod nullum adversus te crimen aut maleficium commiserim. Et hoc modo Daniel Deum et Regem innocentiaesuae testem invocat.

His autem auditis, Rex Darius vehementer est gavisus super eo. Sicut enim antea Darius Danielis calamitate magno maerore affectus est: Ita nunc vicissim, cognita eius incolumitate, valde laetatur, et absque mora, non interrogatis prius Proceribus, e specu leonum illum extrahi iubet. Et additur v. 23. Et nulla laesio inventa est in eo. h. e. post diligentem explorationem ne minimum quidem laesionis vestigium deprehendi potuit. Atque ita illustris huius miraculi veritas etiam testibus multis constitit, ne quis illus in dubium vocare posset.


page 141, image: s0213

XXIX.

III. Calumniatores Danielis severe vindicando. Postquam enim Danielis innocentia, et calumniatorum eius improbitas atque malitia, ab ipso Deo iusto mundi Iudice tam evidenter patefacta esset; Rex Darius, qui antea invitus adactus erat ad ferendam mortis sententiam in Danielem, ille nunc hostes Danielis volens morti adiudicat, et eodem supplicii genere, quo illi Danielem afficere cogitabant, ex lege talionis affecit. Nam iussit satellitibus suis, ut accusatores Danielis adducerent, eosque una cum uxoribus et liberis in foveam leonum praecipitarent. Daniel. cap. 6. vers. 24. Et statim in eod. v. additur EVENTUS. Et non pervenerunt ad fundum lacus, cum dominium in ispis leones exercuerunt, omniaque ossa eorum comminuerunt. Magnum sane hoc miraculum fuit, quod leones bestiae feroces atque orudeles innocentem Danielem in medio eorum sedentem non laeserint, sed erga hostes eius consuetam suam immanitatem atque saevitiam ostenderint. Neque enim exspectaverunt, donec in terram deciderent; sed sublimes in aere exceptos discerpserunt, ossaque illorum comminuerunt. Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 12. pag. 278, 279. addit, quomodo patuerit, leones a laniena Danielis divinitus cohibitos fuisse. Verba eius haec sunt: Inimici Danielis, videntes ei nihil mali accidisse, noluerunt hoc Deii providentiae tribuere, sed causam referentes in leonum saturitatem, ausi sunt etiam apud Regem hoc asserere. At ille offensus corum malitia, iussit multum carnium obiuci leconibus, et illis iam saturatis inimicos Danielis in foveam conici; ut appareat, si propter saturitatem eos non attingant: ac tum demum evidentissimum fuit, vatem ope divina esse servatum. Nam nemini ex eis pepercerunt; sed non secus, acsi fuissent famelici et alimentis caruissent, sine mora eos dilaniaverunt: acuit autem ferarum rabiem, non vexatio famis, quae iam eis exempta fuerat, sed obiectorum maliria, Deo sic volente, ut ne bruta quidem eam impunitam sinerent.

III. ACTAECCLESIASTICA.

XXX.

Cum Darius ingens illud miraculum, vereque divinum, tum Danielis medios inter leones conservati, tum accusatorum eiusdem ab illis absor ptorum videret, sui officii esse cogitavit, publicum promulgare edictum, ad omnes ditionum suarum subditos, de Deo vero Danielis colendo.

EDICTUM autem illud hisce conceptum verbis exstat Daniel. 6. vers. 25, 26, 27. Tunc Darius Rex scripsit omnibus populis, nationibus, et linguis, habitantibus in universa terra: Pax vestra multiplicetur! A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremant ac timeant a conspectu Dei Danielis. Quia ipse est Deus vivens et subsistens in saecula, et regnum eius non destruetur, (dissipabitur) et potestas eius usque in aeternum. Ipse est liberator et servator, faciens signa atque miracula in caelo atque in terra, qui liberavit Danielem ex faucibus leonum.

XXXI.

Huius autem Edicti regii tres sunt partes. 1. EXORDIUM. 2. PROPOSITIO. 3. CONFIRMATIO.

XXXII.

I. EXORDIUM continet Salutationem, quâ omnibus Regni sui incolis pacem, h. e. tranquillitatem, qivietem, qtque felicitatem optat; sicut etiam Rex Nebucadnezar facit. Daniel. 3. vers. 96. Nam finis Regni atque Rei publ. cuiusvis debet esse pax subditorum. Quo etiam tendit paraenesis illa D. Pauli 1 Tim. 2. vers.. 2. in qua docet, ad hunc finem constitutos esse Magistratus, ut subillorum gubernatione et tutela tranquillam ac quietam vitam degamus cum omni pietate et honestate. In eandem sententiam D. Augustinus duas species Rei publ. constituit, terrenam unam, alteram, caelestem: easque finibus ita distinguit lib. 1. de Civit at. Dei. c. 14. Ominis (inquit) usus rerum temporalium refertur ad fructum terrenae pacis in civitate terrena; in caelesti autem civitate refertur ad fructum pacis aeternae.

XXXIII.

II. PROPOSITIO est, ut omnes subditi Deum Danielis tremant, atque timeant, h. e. filiali timore colant. Hinc discimus admirabilem Dei providentiam, quod ipse corda Regum pro arbitrio immutare possit; sicut dicitur Proverb. 21. vers. 1. Sicut rivi aquarum; ita cor Regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. Exemplum h. l. habemus in Dario Rege, qui primo a)/qeos erat, et a proceribus suis seductus edictum promulgabat, ne quis intra 30 dies a quoquam vel Deorum vel hominum aliquid peteret, nisi a se solo. Daniel. 6. v. 9, 12. Postea vero e)/nqeos kai\ qeo/filos factus mandatum de vero Danielis Deo colendo promulgavit. Ibidem.


page 142, image: s0214

XXXIV.

III. CONFIRMATIO, in qua edicti regii rationes continentur, quae tres sunt.

Prima desumpta est a Dei immortalitate et aeter nitate. Nam (inquit) ipse est Deus vivens, et in saecula subsitens. Q. d. omnia idola, quae loco Deorum coluntur, sunt simulacra ex auro et argento facta, et oipera manuum hominum: os habent, et non loquuntur; oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; nares habent, sed non odorantur; manus habent, sed non palpant; pedes habent, sed non ambulant; non meditantur in gutture suo. Similes illorum sunt, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Psai. 115. v. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8.

Secunda desumpta est a Dei incorruptibili et aeterno. Nam (inquit) Regnum eius non corrumpetur, et ddominatus eius usque ad finem durat.

Tertia desumpta est a potentia Dei infinita, tum intensiva: quia tanta praeditus est potentia, ut pios ex omni periculorum genere eruere possit. tum extensiva: Quia Maiestatem suam miraculis atque prodigiis patefecit, non in uno aliquo loco, sed in caelo et in terra: idque declarat speciali exemplo, quod nempe Danielem medios inter leones conservarit, ubi nulla potentia humana conservari potuisset.

XXXV.

FRUCTUS huius mandati Regii subiungitur Daniel. 6. v. 28. Et Daniel prospere egit in Regno Darii, et in Regno Cyri Persae. Quibus verbis insinuatur non tantum prosperitas Oeconomico-Politica, quod status ipsius, qui initio fuit asper, postea factus sit prosper; sed etiam Ecclesiastica prosperitas intelligitur, quod nempe Daniel eiusque religio, non modo sub Darii, sed etiam sub Cyri imperio innotuerit, inque maximo honore fuerit.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XXXVI.

DArus in Monarchia II regnavit iuxta quosdam historicos annum, iuxta alios, biennium, cum Cyro consobrino atque genero suo, cui etiam Regnum integrum dotis loco promisit et moriens legavit. Quae etiam Monarchia apud Persas mansit usque ad Alexandrum M. qui finem ei imposuit, devicto et occiso ultimo Persarum Rege, Dario Codomanno. Atque ita Monarchiae II Dynastia cum Dario Medo coepit anno M. 3434, et desiit anno M. 3436.

REGULA POLITICA. Nomina Redgum saepe sunt fatalia.

H. e. quando periodus regni vel familiae evoluta est, tum nomina Regis primi atque ultimi plerumque congruunt.

EXEMPLA.

Exempla huius regulae illustria habemus.

I. In MONARCHIA SECUNDA, quae erat Medo-Persarum. Nam Darius Medus Regnum Persarum fundavit: cum Dario vero Codomanno, qui ultimus Rex Persarum fuit, Regnum cocidit.

II. In MONARCHIA QUARTA habemus tria illustria exempla.

Nam primo sub AUGUSTO, secundo Romani Imperii Monarcha, Italia floruit: sed sub AUGUSTULO robur Italiae exstinctum est.

Ubi diligenter observandum, Augustulum (qui puer adhuc ab Oreste patre suo Imperator constitutus est A. C. 475.) imperare coepisse anno 500, postquam Senatus Romanus Octavianum Caesarem primum Augusti appellatione salutaverat et honoraverat, Fato ergo quodam Romani ultimum hunc Occidentalis imperii Principem, qui puer erat, diminuto nomine Augustulum appellarunt; ut intelligeretur. nunc demum anno 500 a nata appellatione Augusti, una cum vocis mutatione, ipsam quoque Augustalem dignitatem, imperiique Romani Maiustatem diminuendam, immutandam aut alio transferendam esse. Nam tantum 9 menses regnavit, reste Onuphrie, Iornade, Diacono. Etenim adversus cum excitus Odeacer Rex Herulorum eundem deposuit, et Imperio Occidentali finem imposuit.

Secundo, CONSTANTINUSM. Constantinopolin et Orientis imperium instauravit; CONSTANTINUS Palaeologus ultimus amisit. Atque ita urbi huic idem accidit, quod Oraculi versu Macedonibus significatum fuit, ut Constantini nomen urbi fatale, et Constantinus imperans a)gaqo\n kai\ ph=ma eset.

Tertio CAROLUS M. imperium Occidentale restituit. Et sub Carolo Crasso strips Carolina defecit.

Ita quoque PHILIPPUS Pater Alexandri M. Rex Macedoniae Regnum Macedoniae instauravit, et cum PHILIPPO ultimo Persei patre concidit.

Unde patet, quod Regna saepe sub iis Regibus deficiant, concidant et mutentur, qui eorundem Regnorum conditores ac fundatores nomine referunt.

Usus. I. DE DARIO REGE.

In Dario Medo nobis proponitur elegans speculum tum virtutum, tum vitiorum.


page 143, image: s0215

Speculum virtutum.

Virtutes in Dario nobis exhibentur quinque. 1. Pietas. 2. Prudentia. 3. Clementia. 4. Iustitia. 5. Humanitas.

I. PIETAS.

Pietas Dari ex edicto eius elucescit, quod nempe omnibus populis, tribubus, et linguis, habitantibus in omni terra, stupendum illud Dei miraculum de Daniele medios inter leones conservato, per edictum regium notum facit, atque praecipit, ut deinceps deserta gentili superstitione Deum verum Danielis colant. Daniel. 6. vers. 25, 26, 27. De quo in §. 30. plura vide.

PARAENESES.

Huius Darii exemplum omnes Principes terrae imitentur: qui non tantum veram religionem colant, (Nam optimum et tutissimum Principis munimentum est pictas. Nemo enim facile insidiis petet illum, quemd ob pietatem Deo curae esse persuasum sibi habuerit, inqit Cyrus apud Xenophont. lib. 8. paed. Et: Super omnia praeclara, quae Regnum habet, pietatis cultusque divini corona Regem exornat; inquit Agapetus in exposit. paraenet. Tom. 1. Orthod. pag. 185.) Sed etiam veram religionem apud subditos promoveant. Sicut Rex David Reges terrae monet Psalm. 2. v. 10, 11, 12. Et nunc Reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Osculamini silium, ne quando irascatur. Hic quando Reges iubentur filium Dei osculari, intelligitur non tantum osculum amoris; sed etiam honoris, reverentiae atque subiuctionis, quod huic Regi sua sceptra submittere, ipsique servire et potestatem divinitus acceptam ad Regni huius propagationem et defensionem convertete debent. Ita de IOSEPHO Aegypti Prorege Psalm. 105. v. 22. dicitur, quod Principes Pharaonis erudierit, iuxta voluntatem siam, et senes eius sapientiam docuerit. IOSUA successor Mosis deductionem arcae foederis Levitis demandavit, foedus inter Deum et populum renovavit, ac plurima, quae ad religionis et cultus divini constitutionem pertinebant. suscepit. Iosuae 5. 8, 24. GEDEON antequam contra Midianitas pugnaret, aram Baalis destruxit, Iudic. 6. DAVID arcam foederis ex aedibus Obed-Edom reduxit. 2 Sam. 6. vers. 12. 1 Paral. 13. v. 2. SALOMON ab officio removit Abiatharem summum Sacerdotam, et Sadocum in locum illius substituit. 1 Reg. 2. v. 27. ASA Rex Iuda fecit, quod bonum et placitum erat in conspectu Domini, altaria idololatrica subvertit, excelsa et statuas confregit, lucosque succidit, effeminatos de terra abstulit; purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius. 1 Reg. 15. v. 12. 2 Paral. 14. v. 3. retulit res consecratas patris sui, et res consecratas a se, in domum Domini, aurum, argentum et vasa. 1 Reg. 15. 15. ac praecepit Iuda, ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata. 2 Paral. 14. v. 4. renovavit altare Domini et subditos foedus cum Deo inire, idque iuramento confirmare iussit. 1 Paral. 15. v. 8. seqq. IOSAPHATUS Asae filius excelsa et lucos de filiis Iuda abstulit. 2 Paral. 17. v. 6. ac misit Principes et Sacerdotes, qui circumirent in toto Regno, ac populum in lege instituerent. v. 7. h. e. abolevit cultus idoloatricos, et visitatores ablegavit, quando et ipse egressus ad populum de Bersabe usque ad montes Ephraim revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. 2 Paral. 19. v. 4. constituit insuper Sacerdotes et Levitas et Principes familiarum ex Israel ad iudicium Domini et controversias eius, illisque certa praecepta proposuit. v. 8. et seqq, IOAS instauravit ruinas templi. 2 Reg. 12. v. 4. 2 Paral. 24. v. 4. EZECHIAS Rex primo statim anno mense primo regni sui valvas domus Dei aperuit, easque restauravit. 2 Paral. 29. v. 3. excelsa dissipavit, statuas contrivit. lucos succidit, iserpentem aeneum confregit, cui Israelitae adolebant incensum. 2 Reg. 18. v. 4. instituit reformationem cultus divini atque templi, iniit foedus cum Domino, et constituit Levitas in domo Domini, cum cymbalis et psalteriis. v. 5, 10, 25. celebrationem Paschatos in usum revocavit, et populum ad verum Dei cultum reduxit, cap. 30. IOSI'AS librum legis ab Helkia Sacerdore repertum publicarvit. et unveriopopulo praelegi curavit: praecepit etiam Sacerdodtibus, ut vasa idoloatricatemplo eicerent: delevit Camarim, quos posuerant Reges Iada ad adolendum in excelsis, atque instrumenta idololatriae e medio removit. 2 Reg. 23. 2 Par. 34. fecit Domino phase, Sacerdotes in officiis suis constituit, eosque hortatus est, ut ministrarent in domo Dei. 2. Paral. c. 25. NABUCHDONOSOR Rex Babylonis publico edicto Deum verum Israelis coli praecepit, et blasphemias contra Deum sub poena mortis prohiburt. Daniel. 3. v. 29. Unde Principes Christiani dicuntur Ecclesiae nutritii, Iesai. cap. 49. v. 22. atque ad muros eius aedificandos constituti. Iesai, cap. 60. et Clypei terrae, Psalm. 47. vers. ult. Huc graphica et omphatica pertinet sententia, quamReccaredus Rex in concilio Toletano III gravissime et prudentissime protuli hisce verbis: Non in iis tantummodo rebus diffundimus sollertiam


page 144, image: s0216

nostram, quibus populi, sub nostro regimine positi, pacatissime gubernentur et vivant; sed etiam in adiutorio Christi extendemus nos ad ea, quae sunt caelestia, cogitanda, et quae populos fideles faciunt, satagimus non nescire. Tom II. Conc. §. 863. Similiter Iustiniani Imp. vox memoratu digna est, quae exstat Novella 8. Non minor nobis cura est horum, quae sanctissimis Ecclesis prosunt, quam ipsius animae.

II. PRUDENTIA.

Prudentia quoque Darii effulget ex Consiliariorum ordinatione. Nam Daniel. 6. vers. 2, 3. legitur, quod ipse Regni gubernationem prudenter inchoaverit: quando magistratus inferiores ordinavit, nempe Toparchas et Eparchos, qui toti Regno praeessent. Vide §. 18.

Paraenesis.

Ita quoque Reges et Principes Consiliarios bonos atque fideles eligant; iuxta exemplum Mosis. Exod. 18. 21. Davidis. 2 Sam. cap. 8. v. 14. c. 10. vers. 23. 1 Paral. 28. v. 1. Et Psalm. 101. v. 6, 7. Salomonis. 1 Reg. cap. 2. v. 28. et Iosaphati. 2. Paral. 19. 4. Nam Consiliarius optimus est res etiam Regibus ipsis praestantissima ac utilissima: inquit Isorates ad Nicoclem. Ubi enim non est consilium, populus corruit; inquit Salomon Rex sapientissimus, Proverb. 11. vers. 14. Meminerit Princeps, quod consilium sit res sacra, i(ero\n h( boulh\, quodque res sit secura consiliis fidelibus; uti pulchre Baptista Mantuanus ait. Et Syracides cap. 10. vers. 5. ait: In manum Dei successus hominis, et super faciem Scribae (Cancellarii) imponet honorem suum. Lutherus reddit: Es stehet in Gottes Händen/daß es einem Regenten gerahte: derselbe gibt ihm einen löblichen Cantzler. Tunc enim Reges atque Principes vere beati in terris sunt, iuxta apophthegma Sigismundi Imp. si, exclusis superbis, mansuetudinis, humanitatisque cultores in curiam adsciscant. Et Constantius Chlorus, Constantini M. Pater, sapientes piosque homines, veritatem Deifirmo animo semper professos, stipatores suos, ipsiusque Regni custodes constituit, inquiens: Id genus homines in praecipuis maximeque necessariis amicis ac familiaribus numerandos esse, multoque pluis quam aeraria ingenti thesauro referta merito aestimandos. Euseb. de vita Constant. lib. 1. c. 11. Unde liquet, quam perniciosum sit consilium Machiavelli, qui Principem suum ad contemptum consilii informat.

III. CLEMENTIA.

Darius cum Cyro Coadiutoresuo, occupato regno Babylonico, victos atque deditos non orudeliter trucidarunt, sed potius humaniter tractarunt: Etenim non tam rei militaris gloriâ, quam bene Rem publ. togatam regendi peritia, clari essestuduerunt, sicut Cyrus apud Xenophontem lib. 9. Cyropaed. Gobryae respondet: *kai\ me\n dh/ moi e)pideiknu=s1ai ta\ e)/rga polu\ h(/dion filanqrwpi/as2, h)\ s2rathgi/as2, h. e. Multo profecto mihi iucundius est humanitatis opera demonstrare, quam rei militaris. Idem probe considerans Carous V, Imperator ille gloriosissimus, Antoni Levae, aliisque Ducibus, Iulii C. et Alexandri M. exempla laudantibus, neque uti scire Carolum suis victoriiis ad potentiae et magnitudinis incrementum, asserentibus et conquerentibus, gravissime in haec verba respondit: Alexandro et Iulio solum honorem et gloriam fuisse propositam pro scopo: sibi vero et omnibus Christianis Principibus ad honorem sic respiciendum et gloriam, ne, dum illam aucupentur, animae salutem deperdant. Quare Duces belli felices victoriâ suâ recte utantur, ut Deo quoque actionum suarum rationem reddere possint.

IV. IUSTITIA

Darius Rex iustitiam rite exercuit obiectorum diversorum respectu.

PRIMO: ERGA DANIELEM; eum innocentem absolvendo. Nam cognitâ Danielis medios inter leones sedentis incolumitate, valde exhilaratus est, et absque mora, non interrogatis prius Proceribus, illum e lacu extrahi iussit, eumque ab intentatis criminibus immunem et insontem pronuntiavit. Daniel. 6. v. 23.

REGULA. Seape Magnates mirandis Dei iudiciis ita moveri videmus, ut, quos vident a Deo ab solvi in caelis, eos quoque ipsi absolvant in terris.

Exempla habemus, 1. In DARIO Rege, qui motus Dei iudicioi e caelis patefacto. Danielem absolvit. Daniel. cap. 6. v. 23. 2. In M. ANTONINO Philosopho, Imperatore Romano. Hic A. C. 175. primo iracundiâ adversus Christianos excanduit, quod, propter ipsorum in exercitu Romano paresentiam, in tantas se et exercitum suum angustias ab iratis Diis coniextum putabat: postea vero, Deo e caelis testimonium pietati eorum perhibente, eos absolvit; uti patet ex ipsius epist. quae Iustini martyris apologiae, pro


page 145, image: s0217

Christianissecundae, est annexa. 3. In ANTONINO PIO: Qui anno C. 153. edictum pro Christianis promulgavit Ephesi, in totius Asiae Concilio, tale: Si quispiam, inquit, cuiquam Christiano, quia Christianus sit, pergat molestiae quicquam aut criminis inferre, ille, cui crimen illatum erit, etiamsi re ipsa Christianus deprehensus sit, absovatur. Qui autem illum accusaverit, iustum debitumque supplicium subeat.

SECUNDO: ADVERSUS DELATORES Danielis, eos severissime puniendo. Postquam enim Danielis innocentia, et delatorum eius virulenta calumnia atque malitia, ab ipso Deo, iusto mundi iudice tam evidenter patefacta esset; Rex Darius, qui invitus antea adactus erat ad ferendam mortis sententiam in Danielem; nunc hostes Danielis magno cum zelo morti adiudicat, et eodem supplicii genere, quo illi Danielem afficere cogitabant, ex lege talionis affecit. Nam ilico mandavit datellitibus suis, ut accusatores Danielis adductos, una cum uxoribus et liberis in foveam leonum praecipitarent. Dan. cap. 6. v. 24.

DUBIUM.

At dubium hic occurrit: An iuste fecerit Darius, quod non tantum accusatores Danielis sed etiam, eorum liberos atque coniuges, propter delictum patrum atque maritorum, supplicio, et quidem tam gravi, affecerit. Videtur enim hoc exemplum repugnare iuri naturae et divino. Nam Deuter. 24. v. 16. exstat: Ne occidantur patres pro filiis, neque filii pro patribus: sed quique propter peccatum suum moriatur. Et Ezech. cap. 18. v. 20. Non portabit filius iniquitatem patris, et pater non protabit iniquitatem filii: iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.

RESPONSIO.

Iustum fuit illud supplici8m triplici respectu.

I. Propter delicti ipsius rationem. Nam accurate hic distinguendunm est inter delictum privatum, atque publicum.

Propter delictum PRIVATUM nemo supplicio affici debet, nisiile, a quo perpertratum est. Atque ita intelligendasunt loca Deut. 24. et Ezech. 18. allegata.

Verum propter delictum PUBLCUM saepe plures persoinae iuste oicciduntur. Ita iuris gentium est, propter crimen laesae Maiestatis totas. familias supplicio affici. Cuius iuris rationem exposuit Seneca lib. 1. de clementia cap. 8. editionis Dionysii Gothofredi ICti. Nam parentes (inquit) liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui, et amici, in locum singulorum succedunt, quasi dicat, totidem coniiurati sunt in Principis perniciem. ICti addunt hanc rationem, quod paternisceleris exemplum in illis metuendum sit. Est enim portio parentum liberis ingenta, per quam vivunt, aluntur et sentiunt: Nec iniquum est, cum sint illorum, etiam habere, quae sunt illorum; ait Plutarch. in lib. de sera Num. vindicta. Confer. lib. 5. C. de crim. laes. Maiest. Wesenb. in Parat. ad hunc locum. Alciat. 1. praesumpt. 24. Scipion. Gentl. Tract. de Iurisdict. lib. 3. cap. 4. Unde etiam Divi Imperatores Arcadius et Honorius exstincta Talniae conspiratione, in eo rescripto, quod exstat in Cod. Tit. ad legem Iuliam Maiestats, hisce verbis utuntur: Paterno deberent perire supplicio, in quibus paterni, h. e. hereditarii criminis exempla metuuntur.

Iam vero Consiliarii Darii Regis crimen laesae Maiestatis commiserant tum in Regem, tum in Danielem. In Regem. Quia calumniis suis impium Regi decretum extorserant, eumque metu adegerant hominem insontem damnare. In Danielem. Quia eum velut intimum et primarivim Regis Consiliarum, qui totum Regnum fideliter et feliciter administrabat, calumniis oneraverant, eumque in speluncam leonum, connivente et inspiciente Rege, praecipitarant.

II. Iustum illud supplicium fuit paradeigmatikw=s2, h. e. propter exempli considerationem. Nam editum fuit propter exemplum, ut nempe alii, aliquâ saltem erga liberos uxoresque suas commiseratione, deterrerentur a tam atroci calumniae crimine, quod tam atroci supplicioyindicaretur.

III. Iustum fuit illud supplicium sugkoinwnikw=s2 h. e. propter delicti istius participationem. Nam uxores atque liberi Consiliariorum Regis Darii crminis illius procul dubio participes fuierunt, atque ex ambitione maritos atque patres suos adversus Danielem instigarunt, aut certe consilii et facti paterni approbatores exstterunt: ac proiinde idem cum illis supplicium iure merito perpessisunt. Exempla similia habemus. 1. In ACHAN, qui tantum ipse, sed etiam filii et filiae, boves, asini, greges, tentorium eius, et omnia quae habebat, iussu summi Ducis Iosuae lapidibus obruti et igni combust sunt. Iosuae 7. v. 24, 25, 26. 2. In HAMANE, qui cum decem filiis suis suspensus esse legitur. Esther. 9. v. 14.

Unde patet, iustum fuisse illud supplicium, quo Consiliarii isti una cum liberis et uxoribus a Dario affectisunt.


page 146, image: s0218

V. HUMANITAS.

Humantatem Darius erga Danelem declaraut. eaque duplex fuit. 1. Verbalis. 2. Realis.

1. Verbalis, quam erga eum declaravit toi=s2 lo/gois2 sive verbis, eum neimpei iconsolando. Cum enim Daniel a proceribus velut carniisicibus in speluncam abiceretur, Darius eum hisce verbis, fide erga Deum et benevolentiâ erga Danielem plenis, aloiquebatur, dicens: Deus tuus, quem tu colis iugiter, ipse liberet te. Dan. 6. 16. Vide sup. §. 25. p. 163.

2. Realis, h. e. quiam Diiarus erga Daneilem decliariavit toi=s2 e)/rgois2, h. e. factis. Quia lapidem illum, qui ponebatur super os speluncae, in quam Daniel demissus, et bestiis obiectus erat, annulo suo et annulo optimatum suorum obsignavit, ne quid contra Danielem fieret. Daniel. 6. 17. Ioseph. lib. 10. Antiq. Iudanic. c. 12. Vide §. 26. pag. 163.

Speculum vitiorum.

In hoc speculo quatuor vitia Darii nobis contemplanda proponuntur. 1. Mutabilitas. 2. Nimia credulit as. 3. In iudicando prope\teia et celeritas. 4. Invidia.

I. MUTABILITAS.

Pulchella sunt sermone vulgi trita illa Emblemata: Aulica gratia facile sene scit. Aulicae voluntates sunt instabiles. In aulis regnant duo: a)nabolh\ kai\ metabolh\: cunctatio et mutatio. In aulis namque lenta sunt benesicia, et praecipites iniuriae. Item: Aulici iam beati sunt pro nutu Regis: e vestigio miseri sunt. Cum quibus congruit hoc epigramma:

Nec Domino blando, nec caelo crede sereno:
Nam facili causâ Dominus mutatur, et aura.
Herren Gunst/und Lerchen G'sang/
Klingt wol; aber wahrt nicht lang.

Exempla huius mutabilitatis habemus. 1. In NABUCHDONOSRE. Hic namque Danielem prophetam initio velut Deum voluit adorare. Dan. c. 2. v. 46. Postea vero ipse tamquam Deus in statua voluit adorari. Daniel. 3. v. 1. et seqq. Similiter socios Danielis primo ad summos dignitatum atque honorum gradus evexit. Daniel. 2. v. 48, 49. Mox vero eos ad rogum damnavit. iDainiel. 3. v. 15. Vide Moinarch. I. de Nabuchdon. §. 3.

II. In DARIO Persarum Rege, qui similiter Danielem Prophetam magnâ initio complectebatur gratiâ; deinde vero animo mutato illum in speluncam leonum praecipitari demandabat. Dan. 6. Vide Historias meas Patriarch. Historiâ XIII. de Isaaco. §. 22.

II. STOLIDITAS, vel STULTA CREDULITAS.

Saepe etiam boni Principes delatoribus atque infidis ministris (qui in aures eorum ficte et simulate quaestus sui favorisque aulici grata insusurrant) nim. um tribuunt, atque ab illis persuaderi se patiuntur.

Exempla.

1. Rex David andit Sibamd contra Mephibosethum. 2 Sam. 16. v. 3, 4.

2. Ahasverus ab Hamane seducitur, et ab eodem instigatur, ut decretum de omnibus Iudaeis in toto regno suo exstirpandis promulgaret. Esther. c. 3. v. 8, 10.

3. Abimelechus Rex in Gerar aulicorum suorum suasu atque impulsu Isaacum Patriarcham publico velut decreto abire iubet, nullamque omnino huius facti causam allegat, nisi secundam Isaaci fortunam: Multo (inquit) fortior nobis es; Discede a nobis. Genes. cap. 26. v. 16.

4. Darius Rex Persarum incautus decipiebatur, cum fraudulentis consiliariis suis, Danielem sophistice et astute accusantibus, patulas aures praeberet, neque prospiceret, quem illi scopum sibi propositum haberent. Ideoque tandem nolens volens ipsis Danielem in foveam leonum praecipitandum tradit. Daniel. 6. 9.

PARAENESIS POLITICA.

At moniti sint Reges atque Principes 1. ne delatores atque calumniatores in aulis suis ferant, iuxta praescriptum Regis Davidis, qui in Psalmo 101. (qui est speculum boni Principis) hanc regulam vere auream omnibus Principibus praescribit, v. 4, 5. Cor perversum declinabit a me: malignum non cognoscam. (h. e. non amabo, non diligam.) Detrahentem secreto proximo suo, hunc perdam. 2. Neque etiam patulas eorum calumnniis atque delationibus aures praebeant, illisque ternere et sine prudenti circumspectione credant; sicut David ad Regem Saulem (cumin manus eius incidisset, sed occidere eum noluisset) dicebat: Domnine mi Rex, QUARE AUDIS VERBA HOMINUM, loquentium, David quaerit malum adversum te? Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea, et dictum fuit, ut occiderem te; sed petercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non exrendam manum meam adversus Dominum meum. Quia christus Domini est. 1 Sam. 24. 10, 11.

Ex hoc exemplo Davidis discimus, qui fiat, quod saepe homines pii apud Magnates atque Principes in odium deducantur et calumniis


page 147, image: s0219

denigrentur, nempe quando illi delatoribus atque susurronibus locum in aulis suis concedunt, illisque credunt; sicut experientia quottidiana testatur. Quare notanda est haec regula Politicorum. Principes, dum omnibus sine discrimine confidunt, saepe in magna pericula incurrunt. Recte et prudenter ait Epicharmus: *nh=fe, kai\ me/mnhso a)pis2ei=n. Sobrius sis, et memor esto nulli temere credere. Cum quo consentit aphorismus ille Theognidis aureolus:

Res mihi fracta fide: res diffidendo retenta.

Velita:

Fiso res periit: Diffiso salva remansit.

Unde Apollonius Thyamaeus interrogatus a Rege Babylonis; Quonam pacto stabiliter tutoque regnare possit? respondit: Si multos honoraveris; paucis vero credideris. Vide Petr. Gregor. Tholosan. lib. 22. de Republ. c. 11. p. 1414. Et Histor. meas Patriarch. bistor. 13. de Isaaco. §. 22.

III. NIMIA IN IUDICANDO CELERITAS.

Graviter quoque in eo peccavit Darius, quod Consiliariis suis sophistice Danielem accusantibus, patulas aures praebuit, eumque absque praevia inquisitione statim ad leones damnavit. Haec prope/teia atque nimia celeritas a Iudice exulet. Sicut enim nimia celeritas bonis consiliis: ita quoque rectis iudiciis est inimica. Quin potius Iudex audita actoris accusatione, alteramd aurem reo reservare debet. Qui enim statuit aliquid parte altera inaudita, aequum licet statuerit, haud tamen aequus fuit, uti Seneca in Medea ait: Lex Attica erat: *dei= a)mfoi=n o(moi/ws2 a)kroa=sqai: Decet utramque partem similiter audire. item: *mh/te di/khn dika/s1h|s2, pri\n a)mfoi=n mu=qon a)kou/s1h|s2: Noin debes causam diiudicare, nisi prius utriusque sermonem audiveris. Observavit hoc ipsum Alexander M. qui alteram aurem actori aperiebat: alteram vero clausam habebat. Uti Plutarchus in Alexand. scribit.

Et hac de causa Iudices olim SEDENDO iudicabant, atque sententias e tribunali pronuntiabant; iuxtaillud Propertii:

—— Posita iudex sedet AEacus urna.

Et Cicero pro Rabirio scribit: Modo vos iidem in Gabinium iudices SEDISTIS. Quo significatum fuit, iudicem animo constante et bene composito esse, atqua exclusa omni propetei/a| et praecipitantia, causam recte examinare debere. Confer Frid. Taub. in Most. Plaut. fol. 586. Et perpetuo ob oculos sibi ponant Magnates aureamillam Papae Euaristi Epist. 2. regulam: Mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisqum unquam credat: sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quicquam aliquis agat. Hinc pulchre iustitia hoc modo describitur: Iustitia recto oculo causas intuetur, aequa aure attendit, recto pede ad iuris aequabilitatem incedit, animo incorrupto et recto vere considerat, quid fieri oporteat.

IV. INVIDIA.

Xenophon de Cyaxare vel Dario scribit, eum gloria Cyri offensum lacrimantem expostulasse cum Cyro; et conquestum, se contemni a ministris et Medis. Quod in aulis valde usitatum est. Nam plerumque ministri aulici omnibus studiis sese inclinant ad efflorescentem fortunam eius, cuius nomen et gloria crescit, et deserunt eum, cuius gloria minuitur. Huc pertinet adagium sacrum, quod exstat Exxlesiastae 4. v. 15. *su/mpantes2 oi( zw=ntes2 peripatou=sin u(po\ to\n h(/lion meta to=u neani/skou to=u deute/rou, o(\s2 s2h/setai a)nt) au)tou=. Cuncti viventes ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget. Luth. Alle lebendige unter der Sonnen wandeln bey einem andern Kinde/ der an jenesstat sol auffkommen. M. Ludovicus Helmboldus crepund. sacror. Od. 8.

Es wandeln grosse Herren
Bey einem andern Kinde/
Das mit der zeit sich sinde
Zu ihrem Stand' und chren.

In aulis namque plei/ones2 to\n h(/lion a)nate/llonta h)\ duno/menon proskunou=sin. h. e. Plures solem orientem, quam occidentem adorant. Quo falso apophthegmate Pompeius Syllam (Plutarch. in vita Pompeii. fol. 455.) et Dux Mauritius Ferdinandum Regem Romanum Caroli U fratrem tangebat. Quod Germani simpliciter ita efferunt: Iunioribus Principibus natura duce, neminem non magis favere quam senioribus: Jungen Fürsten ist jederman von natur gencigter/dan den alten. Hic namque mos est hominum; Praesentem fastidiunt, futurum petunt. Quam ki/ssan venuste et eleganter expressit Statius lib. 1. Thebaid. v. 168.

—— iam murmura serpunt
Plebis Echioniae, tacitumque a Principe vulgus
Dissidet, et qui mos populis, VENTURUS AMATUR.

Idem quoque Dario seni contigit. Unde ipse invidiae oestro percitus, lacrimans cum Cyro, cuius quottidie crescentem videbat gloriam, expostulavit. Quamquam autem Cyrus mirifica diligentia, fide, obsequio, delinireiratum vel offensum senem Cyaxaremä studuit; tamen in animo senis conceptae suspiciones alte haeserunt, nec facile deleri potuerunt. Nam senes natura valde proni sunt ad suspiciones,


page 148, image: s0220

nec facile eas deponunt. Vide Hyppol. a Collib. in Consiliario pag. 151.

II. DE CONSILIARIIS REGIS DARII MALIS.

Consiliarii Darii Regis sunt typi malorum Consiliariorum. Nam 4 grandia in illis regnant vitia atque flagitia.

I. INVIDIA.

Cum enim Satrapae Darii, propter inertiam suam, eundem dignitatis gradum, in quo Daniel collocatus erat, assequi non possent, gloria Danielis urebantur, omniaque in eius exitium parabantä atque meditabantur. Nulla namque ingenia tam prona ad invidiam sunt, quam eorum, qui et genus et fortunam animis haud aequant. Nam virtutem et bona aliena oderunt; sicut Livius lib. 45. praeclare scribit.

II. FRAUDULENITIA. atque CALUMNIA.

Cum enim invidi Satrapae nullam notam infidelitatis aut iniustitiae in gubernatione Danieli inurere, ad ignominiam sempiternam, possent; insidias astutissime cogitatas doctrinae, quam Daniel profitebatur de vera agnitione et invocatione Dei, collocarunt. Impulerunt enim Darium Regem sapientem et iustum, ut veram Dei invocationem prohiberet, et huius prohibitionis praetextu Danielem leonibus obiceret.

In hanc sententiam Iohan. Spinaeus lib. 4. de Tranquill. animi pag. 179. scribit: Manifestum est, invidum non minus doloris ex virorum bonorum aspectu concipere, quam Pantherae invisa est hominis facies; cuius vel sola imago (ut D. Basilius inquit) ita illi invidiosa est, ut in illam statim dilacerandam furiose irruat. Nam eo quidem modo invidus odium detegit: sed alienaevirtuti detrahere volens, aliquo praetextu et colore utitur: ne simultatem aperiat. Ita etiam Satrapae Darii fecerunt. Nam sub mendaci religionis praetextu Danielem ad necem quaerebant.

REGULA.

Calumnia in aulis regnat; et veritas exulat; sicut ex hac historia videmus. Unde Ludovicus XI, Galliae Rex, aliquando dixisse fertur, se in suo Regno, et potissimum in Aula propria, abundare rebus omnibus, una excepta. Quam vero innueret rem, dum quaereret unus ex aulicis eius familiaribus: Veritatem esse respondit. Phil. Camer. Hor. Succ. Cent. 1. cap. 90.

III. PENFIDIA.

Quia Consiliarii isti Regi suo suadent ea, non quae pia, honesta et salutaria sunt, tum Regitum Regno. Dario enim Regisuo fucum faciunt, q. boni publici cura cum primis tangantur, q. honoris Regis sui fint studiosissimi, deque statu eius stabiliendo valde solliciti: cum tamen nulli magis eum infirment, quam illi ipsi. Nam verbis Regi adulantur, dicentes: Rex, in saecula vive: sed reipsa eum perditum eunt. Quia Danielem Prophetam, qui Regis intimus et fidelissimus Consiliarius erat. submovere molientes, inges ei damnum intulerunt. Daniel. 6. v. 20.

IV. VIOLENTIA.

Quia Regem ipsura veluti cogunt, ut Danielem suae libidini tradat. Quem illi arreptum in speluncam leonum praecipitarunt. Ita imitantur Satrapae isti satanam patrem suum, qui mendax et homicida ab initio fuit. Iohan. 8. vers. 44. Nam et ipsi mendaciis atque calumniis necem Danielis quaerebant.

REGULA.

Mali consiliarii saepe bonum Princi pem corrumpunt, aut tandem eum perdunt. Unde Politici quaestionem movent: An melior status sit Rei publ. in qua Princeps malus; an vero ea, in qua Consiliarii Principis sint mali? Ad hanc quaestionem responderi potest ex Lampridio, qui in vita Alexandr: Severi scribit: Meliorem ac prope tutiorem esse Rem publ. in qua Princeps malus sit, quam ea, in qua sint Principis amicici mali. Nec sane ratio deest. Nam unus malus potest a multis bonis corrigi: Multi autem mali non possunt ab uno, quantumvis bono, superari ulla ratione. Exemplis res declarari potest. Saul Rex impius erat; et tamen Samuele utens Consiliario, multa fecit; quae alias non fecisset: uti ex libro 1. Samuelis patet. Contra vero nullus tam bonus est Princeps, qui non seducatur, si malos habert Consiliarios. Sic quam diu Ioas Rex Iuda apud se habuit Ioiadam Pontificem, virum singulari pietate atque prudentia praeditum; res bene successerunt Regi et toti Regno. Ubi vero illo mortuo destitutus fuit Rex viris legis divinae peritis Deumque timentibus, omnia ad ruinam spectarunt.

Ita Photinus eunuchus, et Ptolemaei iunioris Aegypti Regis Consiliarius, Regi suo, de Pompeio M. (a quo pater ipsius in regnum restitutus erat) recipiendo deliberanti, perfidum hisce verbis dedit consilium:


page 149, image: s0221

Nulla fides unquam miseros elegit amicos.
Tu cole felices: miseros fuge. Exeat aula
Qui vult esse pius.

Verum Sophisticis consiliis suis et sibi, et tandem Regi exitium attulit. Vide Anti-Machiavellum a pag. 638. usque ad 647. Hinc recte Diocletianum iam privatum dixisse, Flavius Vopiscus in Aureliani vita refert: Nihil est difficilius, quam bene imperare. Nam quatuor vel quinque viri se colligunt, atque unum consilium capiunt ad Imperatorem decipiendum; dicunt, quid probandum sit: Imperator, qui domi clausus est, vera non novit: Cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur: facit Iudices, quos fieri non oportebat: amovet a Republ. quos retinere debebat. Quid multa? Bonus, cautus et optimus venditur Imperator. Haec ille. Unde patet, quod nulla maior pestis Rei publ. sit, quam mali Consiliarii. Et contra: Nullum maius boni Imperi instrumentum, quam boni Consiliarii. Nam magnum sane Principi est ornamentum, corona doctorum atque cordatorum Consiliariorum cinctum esse. Imo et maximum Principi est emolumentum. Quia felicem actionum successum praebet, et adversariis metum incutit, et subditi libentius parent.

DYNASTIA SECUNDA. PERSARUM.

DAn. 8. v. 7. ARIETI (per quem Monarchia II. inteligitur) DUO CORNUA tirbuuntur, per duae unius Monarchiae Dynastiae praefigurantur, nempe Medorum et Persarum; uti ibidem v. 20. explicatur. Quoniam igitur Dynastiam primam absolvimus, in qua unum Monarcham, nempe Darium Medum descripsimus: ordo methodi nunc postulat, ut ad Dynastiam secundam accedamus. In qua Monarchae sequentes considerandi veniunt.

Catalogus Regum Persicorum in Dynastia secunda.

1. Cyrus.

2. Cambyses.

3. Darius Hystaspis.

4. Xerxes.

5. Artaxerxes Longimanus.

6. Darius Nothus,

7. Artaxerxes Mnemon.

8. Artaxerxes Ochus.

9. Arses, vel Arsames.

10. Darius Codomannus.

CYRUS. MONARCHA I.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

CIrca ortum Cyri tria sunt notanda. 1. Appelatio. 2. Generatio. 3. Personae constitutio.

II.

I. Appellatio.

Circa Appellationem Cyri tria veniunt notanda. 1. *e)tumologi/a. 2. *o(mwnumi/a. 3. *poluwnumi/a.

III.

1. *e)tumologi/a nominis Cyri est triplex.

I. Apud Ebraeos Cores vel Cyrus dicitur.
[Gap desc: Greek word]
quasi haeres aut Dominus, a rad.
[Gap desc: Greek word]
hereditatem adit, vel terminos circum scriptos possedit.

II. Apud Persas
[Gap desc: Greek word]
Coresch Solem notat, ex Ebraeo
[Gap desc: Greek word]
Sol, corruscatio, teste Plutarcho in Artaxerxe.

III. Apud Graecos *ku=ros, eos, to\, plenam auctoritatem atque imperium significat, apud Platon. in Georgia, apud Sophoclem in Electra. Item apud Galenum et Philonem. Hinc kuro/w auctoritatem do, auctoritate mea comprobo. 2 Cor. 2. 8. Obsecro vos, ut ratam faciatis in illum charitatem. *ku/rios auctoritatem habens seu obtinens in rem aliquam, vel Dominus. Demosthen. Olynth. 2. Plato de Legibus. *a)/kuros auctoritate privatus, ius et potestatem non habens, a)kuro/w auctoritate privo, vel spolio. Marc. 7. 13. Et sic Cyrus dicitur q. d. *ku/ros, auctoritate plenus, vel Dominus.

IV.

2. *o(mwnumi/a. Vox Cyri est ambigua. *dittw=s2enim accipitur.

Primo pragmatikw=s2. Sic est nomen duorum fluviorum, quorum unus Armeniae et Iberiae fines interluit. et per Albaniam labitur: oritur in monte


page 150, image: s0222

Caucaso. Alter iuxta Pasargadas, per cavam Persidem; a quo, Cyro Maiori, qui iuxta hunc amnem expositus fuit, nomen est inditum, teste Strabone lib. 15.

Secundo proswpikw=s2. Sic *ku/ros Cyrus dicitur, Monarchiae, nempe Persicae, auctor et fundator: de quo h. l. agimus.

V.

3. *poluwnumi/a. Cyrus plura habuit nomina. 1. Dictus Spaco. 11. Cyrus. De quibus nominibus Tremellius et Franciscus Iunius in c. 45. Iesaiae v. 4. ita scribunt: Proprium Cyri Regis nomen (teste Herodoto et Iustino) fuit SPACO, h. e. Canis, Medorum lingua, a cane, quae expositum infantem lactaverat. CORESCH vero cognomen fuit honorificum a Persis inditum, quod sonat Dominum. Nam eadem quoque ratione Coresch apud Persas est solis (quem colunt) epitheton, vel cum augmento Persicae terminationis, Coresae. Haecilli. 111. Dictus fuit Mulus, vel Semiasinus, ab Oraculo, quod datum fuit Croeso. Cum enim Oraculum interrogasset, quamdiu regnaturus esser, respondit ei Oraculum: Tunc finem regni Croesi fore, quando mulus potitus esset sede Regis Medorum. Alphaeus scriptor Graecus et perantiquus ait: Chaldaeos in suis annalibus prodidisse, Regem ipsorum Nabuchdonosorem, cum maxime floreret eius imperium, subito furore divinitus correptum, magna voce exclamasse: Futuram vobis, ô Chaldaei, praenuntio calamitatem, quam nec Belus vester, nec ulla Deorum vis avertere poterit: Veniet Persa Semiasinus, qui vobis iugum servitutis imponet. His atque aliis huiusmodi dictis repente ex oculis omnium evanuisse. Haec Alphaeus. Ubi per Semiasinum intelligitur Cyrus, qui Chaldaeorum imperium evertit. Ratio autem quare sic nuncupatus, a nobis in §. 6. adducetur.

NOTA.

Cyri nomen a Deo nominatum fuit in codice sacro longe ante, quam Cyrus conceptus aut natus fuit. Ubi diligenter notandum, quod septem in sacris literis inveniantur personae, quibus nomina sunt imposita, antequam in hunc mundum nascerentur.

I. Ismael, filius Abrahami et Agaris ancillae. Gen. 16. 11.

II. Isaacus, filius Abrahami et Sarae liberae. Gen 17. 19.

III. Salomon, filius Davidis. 1 Par. 22. 9.

IV. Iosias, Rex Iudah, cuius nomen 330 annis ante, quam natus est, per Prophetam praedictum est. 1 Reg. 13. 2 et 2 Reg. 23. 15.

V. Cyrus, primus Rex Persarum, multis prius, quam natus esset, saeculis Ecclesiae Tutor atque Liberator designatus divinitus fuit, 200 videlicet annis, quam eius nomen fuisset cognitum, Iesai. 44. v. 28. c. 45. v. 1.

VI. Iohannes Baptista, Christi prodromus; cuius nomen ab Angelo est revelatum. Luc. 1. 13.

VII. Iesus, Dei et Mariae Filius: cuius nomen nominatum est ab Angelo, prius quam in uterio conciperetur. Luc. 2. 21.

II. Generatio.

VI.

Pater eius fuit Persa nomine Cambyses, Achaemenis cuiusdam filius, humilis sortis atque conditionis homo. Mater eius fuit Mandane Astyagis Medorum Regis filia, quam Astyages Cambysi Persae in matrimonium collocavit, motus somnio, quod per quietem viderat, nempe Mandanem filiam suam tantum urinae facere, ut omnem ipsius urbem impleret, et Asiam universam inundaret. Ex hisce parentibus genitus Cyrus, dictus fuit Semia sinus, h. e. mulus, ex asino et equa generatus. Quia Cyrus Cambyse obscuri generis Persa; et nobili matre, Astyagis Medorum Regis filia, natus est. Sicut enim equa est generosior asino: ita quoque Mandane Cyri mater nobilior fuit Cambyse patre.

III. Personae constitutio.

VII.

Auctor est Plutarchus, Cyrum naso adunco vel aquilino fuisse. Quae nasi granditas, si assurgens clementer menter a medio in aquilinam desinit aduncitatem, prudentiae, patientiae, magnanimitatis praebere indicium solet. Ideoque apud Persas olim non fuit honoratior formae species, quam illa gryporum, quos dicebant; quod Cyrus ista unci figura nasum habuerit. Quod in Carolo etiam V, aliisque Austriae Principibus nonnullis, notatum fuit, quos animi magnitudo, et aquilinae strenuitatis indoles mundo commendavit. Quam laudem quoque ad posteritatis memoriam Mahumetes II. de se promulgavit, naso usque adeo adunco, ut summitas contingere labra videretur. Non autem accipitur in hanc Nimrodi familiam gryporum illud genus, cui statim a fronte nasus intumescit. Nam corvinae hoc est rapacitatis, non aquilinae strenuitatis, impudentis animi plerumque nota. Vide Edonem Neuhusium in Theatro ingeni hummani, lib, 1. p. 97.

[Grypus, grupo\s2, sine adspiratione, dicitur ille, qui nasum habet aduncum, fortassis a gryphorum similitudine, quos Graeci gru/pas2 vocant. Feruntur enim gryphes rostrum habereincurvatum, in morem aquilae.].


page 151, image: s0223

CAPUT II. DE PROGRESSV.

VIII.

Inprogressu tira sunt notanda. 1. Acta OEconomica. 11. Politica. 111. Ecclesiastica.

I. ACTA OECONOMICA.

IX.

Acta OEconomica Cyri sunt triplicia. 1. Aetatis infanitilis. 2. puerilis et iuvenilis. 3. virilis.

X.

I. Acta aetatis infantilis.

Primo: CYRI INFANTIS EXPOSITIO, eiusque mirabilis conservatio. Cum Astyages avus Cyri maternus inaudiret filiam suam ex Cambyse marito impraegnatam esse, rurus somniavit, ex filiae utero vitem egredi, quae totam Asiam obumbraret; ex quo somnio coniecturam cepit, parituram eam esse filium, qui totius Asiae Dominus suturus esset. Quare hoc somnio perterritus, filiam gravidam ad se vocavit, filiumque ex ea natum, cuidam ex intimis familiaribus, Harpago nomine, tradidit necandum. Qui cum tam crudele ministerium per se ipsum nollet exsequi, Mithridati regio bubulco negotium illud committit. Huic uxor erat nomine Spaco quod Medorum linguâ canem significat. Haec tum forte mortuum enixa partum. Quare cum Regium puerum videret formâ in signi praeditum, eum pro suo accepit, et 10 annis in casa sua pastorali educavit. Qui postea ab avo agnitus, et in Persidem ad parentes remissus de consilio sapientum est. Nam cum Cyrus adhuc puer perludum iocularem a puieris Rex constitutus esset, Satrapae cuiusdam filium durius verberavit. Quod Astyages avus inaudiens, causam ei dicere demandavit, cur puerum illum Satrapae verberibus durius tractasset. Respondit ille: Se ad aequalidbus suis Regem factum; illum vero suae contumaciae iustas poenas dedisse. Quod cum Magi in eam interpretati partem essent, completam iam esse somnii signisicationem, non tantum vitam nepoti donavit Astyages, verum etiam ob summam ingenii alacritatem, morumque mirificam suavitatem, singulari amore complexus est, eumque, ut diximus, ad parentes suos in Persiam remisit. Herodotus lib. 1.

XI.

Secundo: EDUCATIO. Cyrus uti mirabiliter conservatus: ita quoque a Mithridatis Regi bubulci uxore, cui nomen Spaco erat, 10 annis in casa pastorali loco filii educatus fuit. Quod vero Iustinus lib. 1. scribit, iuxta infantem in silva canem feminam parvulo ubera praebentem inventam, fabula creditur, inde nata, quod nutrix eius Medorum linguâ Spaco Graecis Cyno, dicta est: voces canem significant. Licet autem Cyrus se Cambysis Persae et Mandanes filiae Astyagis Regis Medorum filium esse rescivisset, suam tamen altricem in tantohonoresemper habuit, ut semper in eius sermono esset Cyno. Herod. lib. 1.

XII.

II. Acta aetatis puerilis et iuvenilis.

Primo: INDOLIS OSTENSIO. Proverb. 20. v. 11. inqit Salomon: Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius: h. e. Indoles pueri tum bona, tum mala, ex verbis atque factis, velut signis indubitatis cognoscitur. Pulchre hoc ipsum in puerum Cyrum quadrat. Licet enim ipse ruri inter pastores educaretur, tamen indolem regiam puer adhuc ostendit. Cum enim a pueris Rex sorte creatus esset, regiam prae se tulit magnanimitatem et splendorem, heroico plane animo ceteris imperavit, ius administravit, contumaces punivit. Cumque Artembaris Regii Satrapae filium verberasset, accusatus propterea coram Astyage Rege, quod servus bubulcique filius ingenuos servilibus plagis affeciset, causam suam summâ constatiâ defendit; se ab aequalibus suis Regem electum, atque se ut Regem fecisse, intrepido vultu animoque affirmans: illum vero propter contumaciam suam poenas dedisse. Quam constatiam pueri admiratus Astyages, inmemoriam somnii responsique revocatur. Atque cum facies, et expositionis tempus, et pastoris confessio convenirent, eum nepotem agnovit, eidemque, cum Magidicerent, completam iam somnii esse significationem, agitato inter pastores regno, vitam donavit. De Harpago vero neglecti mandati ultionem sumpsit truculentam et plane tyrannicam. Nam unicum eius filium annos 13 natum mactavit, et ad vescendum illius carne afsâ pariter et elixâ eum invitavit. Peractâ coenâ Astyages Harpagum interrogavit: Nunquid laute vixisset? Cui cum annuisset Harpagus, mox caput, brachia et crura, afferri iussit, interrogans; Nunquid agnosceret filii, sui carnibus de epulatum esse, et nunquid factum hoc ipsi placeret: At ille conceptum animo dolorem sic repressit, ut nihil perturbari tam tristi spectaculo videretur. Nihil igitur


page 152, image: s0224

respondit aliud, nisi placere, quicquid Rex fecisset. Iustin. lib. 1. Herodotus lib. 1. Nauclerus generat. 52.

Similiter insigne animositatis et fortitudinis futurae edidit documentum Cyrus, cum puer in venatu, quoties cervam prosilientem, aut aprum irruentem vidit, frustra inhibentibus corporis custodibus, cum periculo etiam vitae imptum in illas feras kfaceret, instar generosi catuli, uti Xenophon scribit, qui lib. 1. totus in eo est, ut ingenitam naturae Cyri heroicae bonitatem ostendat.

XIII.

Secundo: INFORMATIO atque DISCIPLINAE RATIO. Cyrus adhuc adolescentulus informatur ad omne virtutum genus, honesta et egregia patris disciplina. Inter reliqua autem disciplinae exempla, Xenophon hoc ipsum recitat, quod docet: Leges anteferendas esse privatis opinionibus. Exercebant iudicia adolescentes; et postea sententiarum rationem Magistro reddebant. Venerant autem in iudicium duo, quorum alter procerior detraxerat tunicam longiorem minori adolesceti, et ei curtam tradidit. Cum autem haec res ad Cyrum iudicem deferretur, ipse audita utriusque oratione, pronuntiat, ut quisque vestem corpori suo aptam teneat. Id enim iuvenili quadam opinione commodum et aequum esse arbitragtur. Sed postea Paedagogus, retractata sententia, dat plagas Cyro, et monet, iusta esse, non quae nobis videntur commoda, sed quae legibus sunt sancita. Iam vero praecipua lex est, ut suum quisque teneat, neque aliorum bona furto et rapina auferat. Quo ipso insinuare voluitille Cyri praeceptor, assuefaciendos esse animos, ut nostris opinionibus et cupiditatibus longe ante feramus legum auctoritatem. Vide Xenophont. lib. 1. Cyropaed.

RECULA.

Iudices in causis diiudicandis non agani iuxta abitrium privatum, sed iuxta legum praescriptum. Quia non sunt SUPRA, sed INFRA leges. *to\ me\n ne/mimon, dikaion: to\ d) a)/nomon, bi/aion. h. e. Quod cum lege congruit, iustum: quod vero cum eadem non congruit, violentum est.

XIV.

Tertio:TEMPERANTIAE STUDIUM. Cyrus valde temperans fuit. Nam narrant, ipsum numquam sine appetitu accubuisse, numquam surrexisse saturum. Et apud Xenophon. lib. 1. paed. legimus, ab ipso adhuc puero Medorum ebriosorum luxuriam atque vinolentiam salse atque facete taxatam. Cum enim accepto a Saca poculo, Astyagi avo Medorum Regi sese pincernam gereret, et vini pauxillum de more in sinistram manum infudisset, (quod Regibus fieri consuevit ad exploranda venena) illud non praegustavit, sed in terram eluit studiose. Tum Astyages: Cur, Cyre, ait non ut Sacas, vinum absorbuisti? Quod metueram, inquit,medius fidius, ne in cratere mixta venena forent. Etenim in conviviis nuper natalitiis perspicue didici, eum vobis venena infudisse. Et quonam pacto, ait ille. ô fili, hoc dignovisti? Respindet Cyrus: Quod vos videbam, neque mentis esse, neque corporis compotes. Primum, quae nos pueri facere prohibemur, haec vos faciebatis. Omnes enim clamabatis simul, dicebatisque invicem nihil: canebatis magno cum cachinno: et cum canentem audiretis, iurabatis, optime eum canere. Et quisque vestrum cum de suis viribus loqueretur, mox saltaturi surgebatis, cum non modo non ad numerum saltare, sed ne ingredi quidem possetis: eratisque omnino obliti; et tu quidem, quod Rex esses; et alii, quod ipsis imperares.

XV.

III. Acta aetatis virilis sunt sequentia.

I. Cyri coniuges verae Bardane. Haec genita patre Cyaxare, vel Dario Medo, a)/teknos fuit, h. e. prolem nullam reliquit.

I. Cyri coniuges verae Cassandane. Haec ab Achaemenidis patre Pharnaspe oriunda, liberos progenuit.

I. Cyri coniuges falsae. 1. Ctesias tertiam adiecit, Amyntin Astyagis filiam. Sed hoc fabulose traditum Xenophon refutavit lib. 8. paidei/as2.

I. Cyri coniuges falsae. 2. Polyaenus addit quartam, Nytetin Aprii filiam, ex eaque Cyrum complures liberos suscepisse scribit. Verum et hoc ipsum expressâ asseveratione reicit Herodotus. Confer Athenaeum lib. 13. c. 4.

I. Cyri coniuges falsae. 3. Diodorus Siculus addit quintam, Meroen Cambysis matrem; sed neque huic fides debetur, et potior hîc auctoritas Iosephi ducenda est.


page 153, image: s0225

XVI.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, masculi duo. 1. Cambyses, qui Regni administrator a Cyro constitutus, cum adversus Scythas bellum gereret: et successor, cum naturae debitum ultimum solvisset. In hoc Cambyse Cyri familia est exstincta.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, masculi duo. 2. Smerdis. Hic scelerato Cambysis iussu per Prexaspem e vita tollitur.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, femellae tres. 1. Atossa. Haec per vim coacta in matrimonium a Cambysefratre assumpta est, et postea Smerdi Mago, et tandem Dario Hystaspi nubit.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, femellae tres. 2. Meroê. Et haec nuptiis Cambysi fratri coniungitur.

II. Liberi, quos Cyrus ex Cassandane Pharnaspis filia suscepit, fuerunt, femellae tres. 3. Artystone. Haec sola fraterni matrimonii expers manens, Dario Hystaspi nupsit.

XVII.

III. Castitas. Quae virtutum reliquarum signulare est ornamentum, absque qua virtutes reliquae, sunt instar trunci a capite revulsi. Huc pertinet pulcherrimum epigramma:

Ut, cum de statua facies formosa revulsa est,
Non decus in reliquo corpore truncus habet:
Sic reliqui mores spreti sine honore iacebunt,
Ni sint ornati laude pudicitiae.

Ita Cyrus abstinebat a conspectu Pantheae. Ob istud ipsum, aiebat, magis est ut abstineam. Etenim si nunc illam adiero, cum vacat, fortasse illa efficiet, ut adeam etiam cum non vacat, eique assideam, neglectis rebus seriis. Xenophon in Cyropaed.

Et Strabo lib. 6. de Cyro scribit, ipsum feminis persuasisse, vera matronarum ornamenta pudicitiam, non vestes esse.

XVIII.

IV. Regia Cyri domus valde magnifica fuit, a Menone admirando artifice aedificata, et septem mundi miraculis adnumerata. Cuius parietes fuerunt ex marmore, iunctis auro lapidibus; laquearia fuerunt autro subducta, gemmis et margaritis eo ordine distinctis, ut totius caeli cursum, et siderum ordinem praesentarint: columnae solido auro circumductae: mensae et subsellia ex argento, pavimentum ex marmore varii coloris stratum. Haec autem Regia, tum aestate tum hieme, solem orientem respexit; sicut Xenoph. lib. S. Cyropaed. scribit.

NOTA. Septem fuerunt mundi Miracula.

1. Templum Dianae Phesinae, quod summae magnificentiae fuit et admirationis apud priscos, quippe quod 220 annis a tota Asia exaedificatum est. Plin. lib. 7. c. 34. et 16. c. 40.

2. Sepulchrum Mausoleum, quod Attemisia suo coniugi Mausolo Cariae regi splendidissime aedificari fecerat. Plin. lib. 35. c. 14.

3. Colossus solis, qui erat inusitatae magnitudinis imago, quam Rhodii in honorem solis aedificaverant, propterea quod adeo temperatô aere fruerentur, ut quottidie fere sine nubibus tenebricosis solem intueri possent.

4. Simulacrum Iovis Olympici, quod Phidias fecit ex ebore, ut eodem Iovem summum Ethnicorum Deum exprimeret.

5. Muri Babylonis, quos Semiramis Regina constituti tantae altitudinis, et latitudinis, ut omnes homines in stuporem converterent.

6. Pyramides Aegyptiacae, quae columnae stupendae magnitudinis erant, de quarum unâ scribunt, quod in ea exaedificanda 360000 homines occupati fuerint.

7. Regia domus Cyri Medorum Regis, quam Memnon arte prodigâ illigatis auro lapidibus fabricavit.

XIX.

V. Agricultura. Cyrus Rex Persarum ingenio praestans, et tanti gloriâ im perii clarissimus, agrum ipse sibi conserebat, aboresque suâ manu satas dimetiebatur et in ordinem disponebat. Unde Xenophon dixit; sicut Cicero in lib. desenectute scribit: Nihil sibi tam regale videri, quam studium agri colendi. Unde voluptas et utilitas agriculturae patet. Similiter Proceres illos Romanae nobilitatis et antiquitatis viros, ex agris ad Imperia et dictaturas accersiri mos fuit; quibus illi cum essent perfuncti, ad priores agriculturae exercitationes revertebantur. Homerus Laertem Ulyssis patrem, heroicâ corporis maiestate praeditum, quem ex filii absentia senectuteque ingravescente maerorem capiebat, eum solatio colendi agri lenire ac mitigare facit; in qua occupatione post tot annorum exilium reversus Ulysses versantem invenit.

XX.

VI: Neglectus disciplinae domesticae. Vulgo dicisolet: Nihil ex omni parte beatum. Idem in Cyrum quadrat: licet enim ipse mirabiliter. a Deo conservatus, sollicite educatus, laudabiliter a


page 154, image: s0226

praeceptoribus informatus, ipse quoque postea temperanteratque caste vixerit: tamen Plato, quem divinum Philosophum vocant, in eo Cyrum reprehendit, quod neglectâ domesticâ disciplinâ educandos filios suos mulieribus et eunuchis tradiderit, inaque ambos corruperit, inque mutuam caedem armarit.

II. ACTA POLITICA.

I. Togata.

XXI.

Acta Togata Cyri sunt duplicia. 1. Quaedam respiciunt Regni constitutionem. 2. Quaedam Regni administrationem.

XXII.

1. De Regni constitutione. Hic accurate distinguendum est inter Regnum particulare et universale.

Primo: Regnum particulare, nempe Medicum, acquisivit sibi Cyrus, devicto Astyage avo suo. Postquam enim Cyrus ad virilem aetatem pervenisset, et ab Harpago Astyagis Consiliario edoctus esset, quantam avus tyrannidem erga se matremque suam exercuisset, eum debellatum regno expulit, et Rex Persiae atque Mediae factus est.

Nempe anno 3412. ab Orbe condito.

Nempe anno 48. Captivitatis Babylonicae.

Nempe anno 35. Astyagis Medorum Regis.

Nempe anno 558. ante Christi nativitatem.

XXIII.

Deinde: Regnum universale, h. e. Monarchiam constituit Cyrus A. M. 3434. postquam Babylone capta Belsazarem ultimum Monartham Babylonicum e medio sustulisser. sicut constat ex Daniel. 5. 25, 30 Ad quod a)ci/wma Monarchiae agustissimum, et munus amplissimum accipiendum, Cyrus a Deo destinatus et constitutus est, Iesaiae 45. 1. ut Iehovah per eum debellatis Tyrannis, Leges, iudica et disciplinam in magna parte humani generis collapsam restitueret. Et hac de causa Cyrus vocatue
[Gap desc: Greek word]
Christus sive Unctus Dei, Luth. cin Gesaibter des Herin. Quia Reges unctione inaugurabantur ad Regnum ex ipsius Dei mandato, 1 Sam. 9. 16. c. 15. v. 1. ubi probe notandum, quod, licet Cyrus non acceperit externam unctionem, oleo sacro peractam: sicuti Reges Israelitici in V. T. inaugurari solebant; nihilominus tamen dicatur Christus vel unctus Dei vel Domini: nimirum quia imperium ipsi divinitus erat datum, cuius vocationis maior est habenda ratio, quam externae unctionis.

ADAGIUM.

Prov. 15. v. 33, etc. 18. v. 12. Gloriam praecedit humilitas. Ehe man zu ehren kommt/muß man zuvor leideu Plalm. 113. 5. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra? v. 6. Erigit de pulvere inopem, et stercore exaltat pauperem. v. 7. Ut collocet eum cum Principibus, cum Principibus populi sui. Exemplum elegans habemus in Cyro, qui natus e filia Astyagis; a crudelissimo avo exponitur, et a bubulci uxore 10 annis in casa pastorali inter pastores educatur: a Deo autem mirabiliter servatur, et ad Regni Chaldaici, Persici atque Medici fastigium evehitur; sicut ipse Deus de Cyro Rege Persarum inquit Iesaiae 44. 27, 28 EGO dico profundo, h. e. Euphrati, exsiccator, slumina tua (ô Babylon) arefaciam. Qui dico Cyro; Pastor meus es tu, et omnem voluntatem meam facies. Et Iesai. 45. v. 1. Haec dicit DOMINUS Cyro uncto meo, cuius apprechendi dextram, ut subiciam ante faciem eius gentes, et dorsa Regum vertam: et aperiam coram co ianuas, et portae non claudentur: Ego anteibo, et gloriosos terrae humiliabo; portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et Dan. 5. v. 28. per scripturam prodigiosam Deus Belsazarem Regem Babylonis ultimum ita alloquitur: Mene, Mene, Tekel, Upharsin. h. e. Numeravit, numeravit, in lance appendit et examinavit, divisit Regnum tuum, et tradidit Medis et Persis, h. e. Dario Medorum, et Cyro Persarum Regi, nempe DEUS, qui transfert Regna et stabilit. Dan. 2. 25.

XXIV.

II. De Regni administratione. Cyrus bene et laudabiliter Regnum administravit.

Nam Primo: Fuit ergasubditos suos BENEVOLUS. Quia paternum erga eos animum gessit. Nam nullum a Persis tributum exegit. Ideo pater ab illis appellatus est: quod omni ratione de subditis bene merei studeret, sicut etiam ipse de paterno suo Imperio apud Xenophont. lib. 8. Cyropaed. inquit: Bonus Princeps non differt a bono patre, h. e. Imperia non debent esse Tyrannica, non quaestoria, sed paterna. Unde Herodotus Cyrum vocat Patrem, Cambysem Trannum, et Darium Hystaspem Quaestorem. Idcirco Princeps cogiret, subditos velut praeclarum aliquod depositum a Deo sibi traditos esse. Amore igitur illos complectatur, tamquam thesaurum divinitus sibi datum.

XXV.

Secundo: Fuit Iusrus. Nam sub Cyro


page 155, image: s0227

Regnum Persicum crevit, quod domia teneris ad iustitiam et observantiam legum adducerentur milites: foris vero militares labores magna virtute exercerent. Cyrus iussit praeconium fieri in bellis, ut parceretur agricolis. Mandavit sic vincere, ut possessores maneant in suis possessionibus. Reprimi voluit armatos hostes, et servari populum pacis cupidum, sicut Xenoph. in Cyropaed. scribit: Ita quoque Romanum Imperium ascendit ad hoc fastigium, cum domi diligentes in regenda disciplina et moribus populi essent; foris vero acerrimi in militia: id quod ostendit Manliana severitas interfectione filii, quod contra edictum paternum cum hoste dimicarat. De qua iustitia Romanorum pulchre poetascribit:

Moribus antiquis res stat Romana, virisque.

XXVI.

Terito, Fuit COMIS, AFFABILIS atque HUMANUS. Uti patet ex colloquio hatito cum Croeso Lydorum Rege. Cum enim Croesus captivus a militibus ad ipsum adductus esset, et Regem victorem his verbis salutasset: Salve, ô Domine: Hunc enim titulum fortuna tibi concedit. Cyrus humanissime respondit: Salve et tu, Croese: Quia ambo homines sumus. Talis affabilitas atque humanitas maxima est in Principe virtus, inquit Plin. in panegyr. Traian. Et Franciscus Patritius lib. 8. de Regno Tit. 18. pag. 222. in eadem sententiam inquit: Humanitatis comitas illa lepidissima, praeomnibus mortalibus, regibus ac Principibus maxime convenit. Et Ioh. Iov. Pontanus lib. de Principep. 88 Nihil (inquit) tam alienum est a Principe, quam asperitas, et ea, quae morositas dicitur: Contra vero in omni vita maxime laudatur comitas gravitate temperata.

XXVII.

Quarto: Fuit CLEMENS tum erga subditos, tum erga devictos. Nam Cyri et Agesilai tanta apud Xenoph. praedicatur clementia, ut in summo Imperio, non modo nihil saevum et crudele facerent, sed ne verbum quidem asperius proferrent. Ita clemens fuit Cyrus erga Astyagem avum a se devictum. Quia ipsi nil nisi Regnum abstulit, nepotemque in illum magis, quam victorem se gessit, eumque maximae genti Hircanorum praeposuit. Quia ipse reverti ad Medos noluit. Clemens fuit erga Babylonios devictos. Postquam enim Cyrus cum Dario Medo socero suo Regnum Babylonicum occupaverat, recte illud constituere sategit, et non tam rei militaris, quam bene Rem publ. togatam regendi peritia clarus esse studuit, sicut ipsemet Cyrus apud Xenophon. lib. 9. paed. respondet Goryae: Kai\ me\n dh\ e)pideiknu=sai ta\ e)/rga polu\ h(/dion filanqrwpi/as2, h)\ s2rathgi/as2. h. e. multo profecto mihi iucundius est humanitatis opera demonstrare, quam rei militaris. Clemens denique fuit erga Croesum devictum. Nam Xenophon. lib. 7. Cyropaed. scribit, quod occupata Sardium urbe Cyrus iusserit ad se Croesum adduci. Ille vero conspecto Cyro: Salve, inquit, ô Domine. Hunc enim titulum tibi fortuna dat, et mihi, ut te hoc nomine appellem. Cyrus humaniter respondet: Salve et tu, Croese: quia uterque homines sumus. Iustinus. Praeterea Croeso ad se adducto hac occasione pepercisse Cyrus scribitur. Cum enim rogo impositus, et iamiam comburendus, Solonem ter inclamasset: O Solon, Solon, Solon! Cyrus miratus, cur in extremo vitae articulo hanc vocem sonaret, Croesum interrogari iussit; qui respondit, se hospitem aliquando secum habuisse Solonem, qui dixerat ei: Neminem hominum ante finem vitae beatum iudicandum esse: quia singulis ante mortem tristia multa accidere possent. Quod nunc deploraret, se antehac non intellexisse. Hoc audiens Cyrus ab incendio eum liberavit, et postea inter Consiliarios et amicos primarios eum secum habuit.

Monitum.

Eximia haec est virtus, quae Principibus maxime debet esse commendata. Nam recte inquit Salomon Proverb. 20. 28. Misericordia et veritas custodiunt Regem, ac clementia fulcit thronum suum. Romae repertum marmor in foro Traiani his characteribus insignitum: Potentissima dos in Principe liberalitas et clementia. Non enim quicquam est, quod eum melius commendet, quam clementia. Huius rei pulcherrimus exstat typus in Rege apum. Hic namque solus aculeum non habet, vel certe eo non utitur: exemplar hoc magnis Regibus ingens. Plin. lib. 11. Natur. hist. c. 17. Senec. lib. 1. de clement. c. 19.

XXVIII.

Quinto: Fuit LIBERALIS et BENEFICUS. Nam lib. 2. apud Xenophontem inquit: Quos volumus esse socios, venandi sunt benefaciendo et benedicendo. Beneficentia namque vel maxime Regem ornat. Unde etiam Reges
[Gap desc: Greek word]
eu)erge/tai, h. e. Benefici vocantur, quod propria ipsorum virtus debeat esse liberalitas. Talis namque eu)ergesi/a et liberalitas subditorum animos Regi quam maxime conciliat. Unde Titus Vespasianus Imp. Deliciae generis humani appellatus fuit. Tam affabilis enim et liberalis


page 156, image: s0228

fuit, ut nemini quicquam negaret; Cum id amici reprehenderent respondisse fertur: Neminem a vultu Principis tristem discedere oportere. Platin. in vita Cleti. Idem se diem perdidisse existimavit, quo nihil cuiquam praestitisset. Aurel. Victor, et ex eo Guevara lib. 3. Horol. Princip. c. 31.

XXIX.

Sexto: Erga doctos et viros sapientes fuit HUMANUS, eorumque PATRONUS. Cum enim capto Croeso Lydorum Rege, Sardes regiam civitatem militibus diripiendam traditurus esset, sua quadam deliberatione habita, sententiam ea de re a Croeso (quem propter doctrinam et sapientiam amabat) audiendam quoque existimavit. Croesus vero post alios etiam rogatus sententiam, gravi Cyrum oratione ab hoc proposito suo dehortatus scribitur, monuitque ut urbem servaret. Ratio dissuadendi ab Herodoto lib. 1. adfertur talis: quoniam urbs non amplius Croesi esset, sed Cyri victoris: Nam iure belli omnia, quae victus habuerit, transire ad victorem. Xenophon vero hanc rationem, qua Croesus fuerit usus, addit: Si civitatem diripueris, artium quoque studia una corruere necesse est. *ta\s2 de\ te/xnas2 phga/s2 fasi tw= kalw=n ei)=nai. Artes enim fontes dicunt bonorum esse. Et in hac ratione Cyrum acquievisse.

XXX.

Septimo: Fuit administrator Regni SOLLICITUS. Cogitabat namque, non sibi datum esse Regnum, ut eo pro lubitu uteretur, vel abuteretur; sed se potius Regno datum, ut saluti et commodis eius prospiceret. Unde Xenophon lib. 8. paed. dixisse eum scribit: *para plh/sia e)/rga poime/nos a)gaqou= kai\ basile/ws2 a)gaqou=, h. e. Consimilia sunt opera pastoris boni et Regis boni. Ut ergo bonus pastor omnes cogitationes suas ad salutem dirigit commissi sibi gregis, quem et regit et tuetur: Sic bonus Princeps omnes cogitationes suas, consiliaque omnia, ad procurandam subditorum salutem unice dirigit, quos exemplo pastoris et regere et tueri convenit.

XXXI.

Octavo: Fuit valde LABORIOSUS et DILIGENS tumpacis, tum belli tempore. Nam non dedit mandata incertis, ut negligens paterfamilias dicit, Eat aliquis ad aquam ferendam: ligna aliquis secato. Sed nominatim certis mandata dedit, et nomina meminit. Xenoph. Similiter post Medos, Bactrianos, Phryges, Lydos victos sibique subiectos, capta demum Babylone, cum finem bellorum adesse cernerer, suos amicos pulcherrima oratione dehortatus est, in hanc sententiam, ut otium fugerent et semper ad arma prompti essent, sicuti Xenophon fuse hoc describit lib. 7. de paedia Cyri. Confer Philip. Camer. pag. 11. Hor. sucis. c. 32. pag. 135.

XXXII.

Nono: Cyrus fuit MODESTUS. Nam ut plurimum ita fieri videmus, ut successus felices reddant homines insolentiores. Etenim multo facilior est virtus patientia in rebus adversis, quam moderatio et aequabilitas in rebus secundis. Vide Deuter. 32. 15. Nam fortuna quem nimium fovet, stultum facit. Ita Poetae fingunt Perseum habuisse Gorgonem vel Clypeum, quo alios vertit in saxa: et prohibitum est ipsi, ne adspiceret suum clypeum, hoc est, non admiraretur sam potentiam et vires. Verum ipse hoc negligens, et in Gorgonem introspiciens, vertitur in saxum. Quo prudenter adumbrare voluerunt, homines rebus secundis infatuari, atque confidentes sibi ipsis, superbire atque insolescere. At non eo Cyrus ingenio fuit. Nam lib. 8. paidei/as2 apud Xenophont. in ultima oratione ait: Se numquam ex victoriis factum esse elatiorem, numquam se effuse laetatum esse. Res secundae, inquit, reddiderunt me timidiorem, et metus me non passus est unquam fieri insolentiorem, aut numquam effuse laetari. [ekpepta me/nws2 ekfrai/nesqai.]

XXXIV.

Decimo: Ega bene meritos GRATUS fuit. Licet enim Cyrus se Cambysis Persae et Mandanes filiae Astyagis Regis Medorum filium esse rescivisset; suam tamen altricem Mithridatis Regii bubulci uxorem, cui nomen Spaco vel Cyno erat, in tanto honore semper habuit, ut perpetuo in ore eius esset Cyno. Herod. lib. 1.

II. Acta Polemica.

XXXV.

Cyrus quinque gessit potissimum Bella, quatuor ante Monarchiae constitutionem: unum vero post Monarchiae constitutionem.

BELLUM I. MEDICUM, contra Astyagem gestum.

XXXVI.

Primum Cyrus gessit bellum contra Astyagem avum suum. Postquam enim ille adolevisset, at que ab Harpago Astyagis Consiliario intimo de iniuria avita certior factus esset, ultionem meditatus


page 157, image: s0229

est consilio et suasu Harpagi. qui Dux exercitus constitutus ab Astyage; totum exercitum Cyro per traditionem dedidit, Regis tyrannidem perfiddia defectionis ulciscens. Ubi autem hoc Harpagi facinus audivit Astyages, maximo undique contracto exercitu ipsemet contra Cyrum proficiscitur, et repetito alacrius certamine manus cum eo conserit. Vertuntur in fugam Persae. Matres et coniuges eorum, cum fugam cernerent, eos hortantur, ut pugnam restaurent et in proelium revertantur. Cunctantibus illis ac bellum detrectantibus, sublata veste, corporis pudenda ostendunt, rogantque; num iterum in uterum maternum confugere velint. Tum illi pudore perciti, in proelium tanto impetu revertuntur, ut iam victi victores evaderent, et sic fugatis caesisque Medis, captoque Astyage, Regnum invadunt Persae. Plura de hoc bello vide in Dynastia Regum Medorum Monarchiae I. in Historia Astyagis §. 8.

REGULA.

Pudor in re bellica saeperes perdit as restauravit, et prostratos exercitus ad victoriam erexit. Fransc. Patrit. lib. 6. de Regno Tit. 20. Pag. 402. 403.

Elegans exemplum habemus in hoc primo Cyri bello cum Astyage avo gesto. Nam Persis iam in fugam a Medis coniecti erant, et tamen a mulieribus confusi et pudore perciti, in proelium tanto impetu reversi sunt, ut iam victi victores evanderent. Et sic Syrus fugato pulsoque Astyage beneficio feminarum Rex Medorum factus est. Non tamen Darium vel Cyaxarem avunculum suum Astyagis filium regno pellere voluit, ne omnium contra se Medorum odia viresque concitaret, sed retento sibi Persidis Regno, quod iam occupaverat, Mediae Regnum avunculo pacifice dimisit, ea conditione, ut illo mortuo, Regnum illud ad ipsum Cyrum transiret. Post multos vero annos Darius Rex Medorum, adiuncto sibi socio atque adiutore Cyrro Persarum Rege, et sororis suae filio, Chaldaeos cum debellasset, unicam filiam eidem Cyro dedit uxorem, eundemque certiorem reddidit de restitutione Regni Medorum post obitum suum. Nam tunc denuo ipsum eiusdem Regni heredem ac successorem instituit.

BELLUM II. fuit LYDIUM, contra CROESUM Lydorum Regem gesium.

XXXVII.

Acta belli Lydii sunt triplicia. Vel enim contigerunt:

I. Antepugnam.

Ubi notanda sunt duo.

I. Consilium Croesi; idque geminum:

Proprium. Sic Croesus fretus sua tum opulentia, tum potentia, bellum Cyro intulit: tum quod augescentem quottidie eius potentiam haberet suspectam, tum ut Astyagem affinem ulcisceretur, eumque rursus in libertatem vendicaret, ut Herodotus scribit: vel, ut Assyriis, cum quibus foedus iniverat, opem ferret; uti Xenophon. statuit.

Alienum; Idque fuit vel

salutare. Quod ei dedit Lydus quidam nomine Sandanis, qui eum a bello dehortatus est, hac ratione usus: Adversus tales paras expeditionem, qui e corio vestem gerunt, non quibus volunt, cibis vescuntur, sed quos habent, utpote regionem asperam incolentes; Adhaec potu non vini utuntur, sed aquae, non ficos ad comedendum, nec aliud quicquam boni habentes. Quibus cum nihil sit, quid eripies, cum viceris? Sin victus fueris, quot bona amittes? Nam ubi illi gustaverint nostra bona, abigi non poterunt. Equidem habeo Diis gratis, quod non induxerunt in animum Persae, ut Lydos invaderent. Huc referri potest epistola Anacharsis Scythae. Quae ita habet: Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegmen: calceamentum solorum callum: cubile, terra: pulpamentum, fames: lacte, caseo, carne vescor. quare ut ad quietum me licet venias. Munera autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis, vel Diis imortalibus dona. Cicero lib. 5. Tuscul. quaest. pag. 132. editione Frobeniana.

exitiale. Quod fuit Oraculi Delphici, hoc de eventu belli a Croeso consulti, ambiguum hoc responsum:

Croesus Haylm penetrans magnam pervertet opum vim.

Verum Croesus, salutari Sandanis consilio repudiato, hoc deceptus acceptavit, atque insano temerioque ausus Cyro bellum intulit.


page 158, image: s0230

II. Prodigium. Cum Croesus auxilia copiarum exspectans, in urbem Sardium se recepisset; accidit hoc prodigium, ut suburbana omnia colubris implerentur, quos equi prodeuntes ex pascuis relictis devorabant. Hoc augures interpretati sunt, futurum, ut indigenae ab adven hoste opprimerentur. Nam COLUBRUM terrae filium esse, et indigenas signisicare: EQUO vero praefigurari externum hostem, qui subacturus esset Lydos.

II. In pugna.

Commissa extra urbem. Sic notanda Equitatus Croesi copia. Cyri strategema. Commisso in capo proelio, cum Croesus equitatu maxime valeret, Cyrus hoc strategemate usus est. Naturalis est a)ntipa/qeia inter camelos et equos, ita ut hi illos naturaliter reformident. Ideoque Cyrus camelos opposuit equis, qui conspectis et olfactis camelis, retro se averterunt. Ita turbata acie, Croesus in fugam conversus, Sardium muris se inclusit.

Commissa ad et intra urbem. At Cyrus Croesum cum exercitu persequens, dona promisit illi, qui primus murum conscendisset. Adfuit Mardus quidam nomine, qui ea in parte arcis, ubi nemo ad excubandum erat collocatus, propterea quod illinc urbem capi posse haud suspicio erat, conscendit murum primus, quem sequuti sunt alii Persae, urbemque ceperunt 14 obsidionis die.

Factum hoc ipsum anno ab Orbe condito 345.

Factum hoc ipsum anno ab regno Croesi 14.

Factum hoc ipsum anno ante nativitatem Christi 546.

III. Post pugnam.

1. Croesi mirabilis conservatio 1. a militis adorientis gladio. Mirum est quod Herodotus in Clio narrat de Croesi filio, cui ATYS nomen erat. Hic cum in multam usque aetatem loqui nihil potuisset, iamque pro muto atque elingui haberetur, postquam vidit, capta urbe, patrem gladio stricto ab hoste invadi, diducere os in summo angore coepit, et ingenti nixu impetuque spiritus linguae ncdum rupit, alta voce exclamans: Miles, parce; Rex est. Mox et hostis gladium retraxit, et adolescens postea pleno sermone per omnem vitam usus est.

1. Croesi mirabilis conservatio 2. Ab ignis incendio. Postea Croesus compedibus vinctus pyrae ingenti Cyri iussu impositus, et iamiam comburendus, alta miserabilique voce ter clamavit: O Solon, Solon, Solon! Interrogatus a Cyro, quidnam vellet? respondit: Se iam recordari sapientissimi Solonis moniti, ne quis se beatum ante finem vitae praedicaret. Hac voce commonefactus Cyrus, se quoque mortalem et fortunae ludibriis bonoxium cogitavit. Ideoque Croesum statim a rogo liberatum in amici numero locoque habuit. Herodotus lib. 1.

2. Urbis Sardium conservatio. Urbs Sardium capta a Cyro intercessione Croesi a direptione servata est. Dixit namque Croesus ad Cyrum: Si diripueris urbem, artes quoque, quas fontes bonorum esse aiunt, corrumpentur. Vide supra. §. 29.

3. Lydorum enervatio. Lydi, cum Cyrus abiisset, sequenti anno rebellant: sed sub iugum redacti a praefecto Cyri, armisspoliantur, et consilio Croesi Musicam discere, et ludicras artes exercere iubentur, ut mollicie effeminati militiam horrerent, et paci studerent. Iustinus lib. 1

USUS. AXIOMA I. *ku/klos ta\ a)nqrw/pina. Circulus sunt res hominum.

Quo adagio rerum humanarum notatur inconstantia. Quoniam res humanae a fortuna (providentia divina) circumaguntur, et velut in orbem recurrunt. Poeta eleganter hoc expressit:

Circulus sunt res hominum recurrens:
Fors ROTAM versat, versat omne Fatum:
Sic bonis miscet mala. nempe rerum
Omnium sic magna vicissitudo est.

Pingitur Fortuna rotae insistere, ut varii et multiformes huius prodigii vultus exprimantur; quod variis mutationum vicibus obnoxium, instar rotae indesinenter in orbem convertitur, miscens infima summis, summa imis:

Praecipitem movet illa ROTAM, motusque laborum
Nulla quies claudit, nec sistunt otia motum:
Hos premit, hos revelat; hos deicit, crigit illos:
Cogit et in varios homines descendere casus.

Exemplum habemus in Croeso, Lydorum Rege


page 159, image: s0231

ditissimo et potentissimo; de quo Prov. Croeso ditior. Vide Erasmum in Adagiis.

At hic merito inter exempla incostantiae fortunae recensetur. Quare, ô mortales, nihil desperemus, nulli rei fidamus, cum videamus tot varietates in tam volubili orbe circumagi.

Ita SESOSTRIS Rex Aegypti felicissimus et potentissimus plurimas nationes servituti subegit: unde curru ex auro et lapidibus pretiosis constructo vehi solitus est, qui a quatuor Regibus a se devictis trahebatur. Cumque unus ex Regibus saepe respiciens, rotam, quae volvebatur, accurate contemplaretur, percontatus est Sesostris; Cur ita retrospiceret? respondit: Se, cum rotam sursum deorsumque volvi cernat, vitae humanae et fortunae inconstantiam considerare, in qua perpetuo summa ad imum devolvuntur, ima ad summum evehuntur: suam se quoque sortem perpendere, quod Rex, qui modo potentissimus fuerit, nunc instar pecudis, quadrigas agitare cogatur. His auditis, atque animo secum paullo altius communem omnium hominum sortem perpendens, Sesostris, Reges a servitute liberatos, honore deinceps plurimo affecit. Ita quoque Cyrus humanae sortis fragilitatem ob oculos sibi ponens, Croesum Regem captivum, pyraeque impositum ab eadem liberavit, et basilikw=s2 tractavit. Unde Croesus Consiliarius Cyri factus, et proprio malo edoctus, (nam dixit: Mea paqh/mata sunt mihi maqh/mata) Cyro, in Scythiam cum exercitu ituro, hoc bellum dissuasit, dicens: Si tu velipse immortalis esses, vel immortalem exercitum duceres, nihil opus esset meo consilio tibi: sed si agnoscis te hominem esse, et hominibus imperare, cogita, humanarum rerum orbem quendam seu circulum esse, qui rotatus, semper eosdem fortunatos esse non sinit.

AXIOMA II.

*pro\ teleuth=s2 mh\ maka/rize mhde/na.
Ante mortem ne praedices beatum quemquam.

Cum hoc adagio sacro Ethnicorum quoque Adagia examussim congruunt. Euripides Andromachae v. 100.

Nemo beatus appellandus est prius,
Quam videris, quo sine postremum diem
Transegerit, vit âque demigraveit.

Stobaeus serm. 105.

Mortalium nemo beatum iudicet
Quemquam, priusquam viderit bene mortuum.
Nam mortuum laudare quam tutissimum est.

Horum Carminum summam Ovidius his versibus complexus est lib. 3. Metam. v. 135.

——— Ultima semper
Exspectanda dies homini est: dicique beatus
Ante obitum nemo, supremaque funera, debet.

Verum haec Ethnicorum emblemata (quae omnia huc tendunt, ut doceant, neminem non exspectato fine, tantum ex primis initiis, aut medio vitae cursu, de sua vel aliorum felicitate nimis praecipitanter iudicare debere) procul dubio omnia ex historia Croesi petita sunt: cui divitias suas opesque ambitiosius ostentanti Solon hanc vitae regulam praescribebat. At Rex ille, opum atque honorum fulgore excaecatus, cam tum quidem insolenter spernebat. Ideoque tandem a Cyro victus, iamque rogo impositus, eius veritatem suo propemodum exemplo comprobasser, nisite inclamato Solonis nomine, totoque colloquio repetito, Cyrum victorem ad misericordiam flexisset, eiusque clementiâ servatus fuisset; uti ex dictis constat. Quamobrem prudens est admonito Pauli Aemyli. (apud Livium lib. 5. decad. 5.) In secundis rebus, inquit, nihil in quemquam superbe aut violenter consulere decet, nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat, incertum sit. Is demum vir erit, cuius animum nec prospera flatu efferent, nec adversa infringent.

AXIOMA III. Bella temeraria non sunt felicia.

Exemplum habemus in Croeso Rege Lydorum potentisiimo. Hic cum in florentissimo Regno suo otii impatiens esset, et bellum Cyro Regi Persarum absque ulla legitima causa, sed tantum prosperitate rerum et luxu superbus, inferre vellet, obeamque causam Legatos ad Delphicum Oraculum dissimulato habitu, et unde venissent, mississet, ita respondisse Pythiam Cedrenus refert:

Est mensura maris, numerus mihi notus arenae;
Elinguis animi sensa et cognosco tacentis;
Sed mihi Rex Croesus, cupiuntque illudere Lydi.

Tum demum exposita vera causa legationis, ita respondit Oraculam:

Caoesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim.

Ita Croesus Oraculi ambiguitate delusus, magnam pervertit opum vim, non alienarum, sed propriarum.

Beatus sane fuisset Croesus, si Oraculum, cuius Xenophon et Cicero etiam meminit, observasset:

*seauto\n ginw/skwn eu)dai/mwn, *kroi=se, pera/seis2.
Croese, beatus eris, bene si te noveris ipse.

Idem Cedrenus tradit, Danielem ex Iesaiae


page 160, image: s0232

vaticrnio Cyro indicasse, cum victorem fore; quod et in Suidae Historiis legimus: cumque hoc accidisset, Cyrum ideo Iudaeos ex captivitate Babylonica domum dimississe.

XXXVIII. BELLUM III. Cyri, fuit IONICUM.

In bello quod Cyrus contra Ionas gessit, tria confideranda. 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

I. Ortus. 1. Ionum atque Aeolum ad Cyrum legatio. Iones atque Aeoles, ubi audiverunt, Lydos citra negotium a Persis victos, Legatos Sardeis miserunt ad Cyrum, ultro postulantes, ut iisdem conditionibus eos admitteret, quibus Croesi subditos in gratiam recepisset. Herodotus lib. 1.

I. Ortus. 2. Parabolica Cyri responsio.. Verum Cyrus ei nimis sero pacem petentibus hoc apologo respondit: Tibicen quidam ubi pisces in mari conspexisset, canere tibiâ coepit, ratus nimirum, eos ad suavitatem cantus in terram progressuros: at spe sua frustratus, misso in mare verriculo, ingentem piscium multitudinem comprehendit, atque in terram traxit. Cumque palpitantes videret in sicco, dixit ad pisces: *pau/esqe/ moi o)rxeo/menoi, e)pei\ ouk, e)me/o au)le/ontos, h)qe/lete ekbai/nein o)rxeo/menoi. h. e. Temperate nunc mihi quaeso a satationibus. Siquidem, me tibiâ canente, vobis saltare non libuit. Quibus verbis significabat: Se supplices eorum preces parum curare, quandoquidem paullo antea ipsius amicitiam, tam benigne oblatam, insolenter aspernati fuissent; at nunc demum, cum ipsis res ex sententia haud succederent, ad secunda Cyri iussa parati essent. Atque hoc Cyrus responso, irâ commotus, Legatos dimisit.

II. Progresus. Bellum hoc Cyrus pe Duces suos, praesertim per Harpagum, gessit; quem ad subigendos Ionas misit, qui omnium primos Phocaeenses aggressus vicit atque profligavit.

III. Egressus. Bellum istud tantâ acerbitate gestum est, ut plurimaeurbes in Ionia deletae fuerint; Phocaeenses patriâ sponte desertâ in Corsicam coloniam deduxerint; quidam Rhegium in Italiam, aut in Galliam profecti sint, ibique ad Rhodannm urbem condiderint nomine Massiliam, quo etiam linguam Ionicam et disciplinas humaniores importarunt, ibique longo tempore retinuerunt.

NOTA I. [Nomen Massilia dicitur ab a)li/a|, h. c. nave piscatoria, et ma=sai, h. e. alligare vel quaerere: quod propter commoditatem potrus eum locum navigantes elegerint.]

NOTA II. [Cum Apologo illo piscatoris, a Cyro Legatis Ionum proposito, congruit illud pulcherrimum Christi Servatoris nostri adagium. Matth. 11. vers. 17. tihia cecinimus vobis,, et non saltastis: lugubria cecinimus vobis, et non planxistis. Quo perstringitur a Christo invincibilis Iudaeorum durities et pertinacia, quod neque Iohannis B. doctrina et vitâ severiore, neque Christi humanitate et doctrinâ suaviore permoveri potuerint, ut Christum eiusque Evangelium reciperent, sed in altero suavitatem, in altero vero motum gravitatem desiderarent. Accommodari etiam adagium illud generaliter potest ad eos, qui neque verbis amaris, neque amicis, ad vitae emendationem flecti aut permoveri possunt. Germani ita efferunt: Man singe jhnen/ oder man pfeiffe jhnen/ so hilfts doch bey jhnen alles nichts.]

AXIOMA.

*po/rnous2 kai\ moixou\s2 kri/nei o( *qeo/s2. Scortatores et adulteros iudicat Deus. Hebr. cap. 13. v. 4. Quosdam iudicat Deus a)me/sws2, et immediate; uti iudicavit Sodomam et Gomorrham, incolasque earum, pluendo caelitus super ipsos ignem et sulpur. Gen. 19. Antediluvianos iudicavit immittendo illis aquas diluvii, iisque illos submergendo. Gen. 7. Quosdam vero iudicat e)mme/sws2, mediate, h. e. per Magistratus, vel alios homines. Ita propter stupra 12 Principes in Israel suspensi sunt, et interfecti 24000 homines. Num. 15. v. 4. 9. Ita quoque Cyrus Rex Persarum vagas gentis Ionicae libidines punivit maximarum urbium deletione. Augustus punit Antonium et Cleopatram. Haec exempla irae divinae sunt notanda, atque ad emendationem vitae accommodanda.

XXXIX. BELLUM IV. Cyri fuit BABYLONICUM vel ASSYRIACUM, contra Belsazarem Regem Babyloniorum gestum.

I. ORTUS. h. e. AQUIBUS hoc bellum sit gestum. De eo tenendum, quod sit gestum a Dario atque Cyro, illo Medorum, hoc vero Persarum Rege; sicut dicitur Dan. 5. 28. in scriptura prodigiosa: Pharsin, h. e. sicut Daniel explicat, Divisum est regnum tuum, (sc. a Deo) et traditum Medis et Persis. Similiter Iesai. cap. 13. v. 17. inquit


page 161, image: s0233

Deus. Ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint, etc. Et Ierem. 51. v. 11. Suscitavit Dominus (tamquam causa principalis) spiritum Regum Medorum (tamquam Administrorum suorum,) et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam; quoniam ultio Domini est ultio templi sui. Iesai. 44. v. 27, 28. inquit Decus de Cyro Rege Persarum. Ego dico profundo (h. e. Euphrati) exsiccator; flumina tua, ô Babylon, arefaciam. Qui dico Cyro, pastor meus es, et omnem voluntatem meam facies. Et Iesai. 45. vers. 1. Haec dicit Dominus Cyro uncto meo, cuius apprehendi dexteram, etc. Et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur: Ego anteibo et gloriolos terrae humiliabo, portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam.

II. PROGRESSUS continet modum belligerandi. De quo notandum, quod bellum hoc Babylonicum sit gestum a Cyro Arte et Marte.

ARTE. Cum enim Cyrus (uti Xenoph. lib. 7. et Herodotus lib, 1. scribunt) animadvertisset, aut nullo modo, aut non nisi longissimo tempore Babylonem expugnari et capi posse, tandem conversus ad strategemata, hoc usus est consilio. Prope Babylonem, quo scil. loco Euphrares urbem ingreditur, multas fecit latas et altas fossas, ignorantibus Babyloniis eius consilium et propositum: Quo facto, laxavit obsidionem, discessum simulavit, ut hoc credentes Babylonios, ob idque in defensionem urbis remissos ac negligentes, postea facilius opprimeret. Eo autem die, quo Babylonii, omnis periculi securissimi, ludis et conviviis intentissimi erant, Cyrus in fossas illas derivavit Euphraten, in tantum exinanito eius alveo, ut a militibus commode transmeari posset, Itaque urbem ingressis, facillimum fuit, et civitatem capere, et Babylonios vino somnoque sepultos et incautos, inopinatoque hostium ingressu consternatos superare.

MARTE. Quia Cyrus per alveum Euphratis exinanitum, exercitum introduxit in urbem; qui armatâ manu eam occuparunt, et obvios quosvis trucidarunt: in quo exercitu duo fuerunt Principes ex Regno Babylonico, nempe Gadata et Gabryas, qui primi urbem ingressi arcem ceperunt, Regemque Belsazarem in palatio acinace dimicantem vindictae cupidi interfecerunt. Xeonophon. lib. 7. Cyropaed. Nam Belsazar Cadatam castraverat per ignominiam. Xenoph. lib. 5. Cyropaed. pag. 85. Gobryae vero filium in venatione ex invidia interfecerat, propterea quod ab eo artesagittandi vinceretur. Xenophon. lib. 4. Cyropaed. pag. 77.

III. EGRESSUS. Nam Besazar ab hostibus suis trucidatus, instar surculi abominabilis, vestimenti sanguinolenti, atque cadaveris putridi abiectus, atque sepulturae honore privatus fuit. sicut lesaias 14. vers. 18, 19, 20. praedixerat. Vide Monarch. I. Histor. Belsaz. §. 19. Babylonii vero urbe captâ serv ituti sunt subiecti, sicut Xenophon. lib. 7. Cyropaed. hisce verbis describit: Cyrus Babyloniis demandavit, ut arma traderent, terram colerent, tributaque persolverent, atque his obsequerentur, quibus singuli eorum dati essent: quibus etiam mandavit, ut Persas atque Medos tamquam Domins suos salutarent, Quin etiam constituit Cveus Babylone praesidiariorum satis, utque mercedem illis darent, imperavit Babyloniis, quippe quos vellet maxime imbelles et effeminatos reddere, quo et humillimi maxime subiecti essent.

XL.

Hoc bello confecto, Cyrus initium Monarchiae II. nempe Persicae constituit. Quoniam summam Imperii Babylonici arcem cepit anno Mundi 3434. qui proterea ANNUS Cyri PRIMUS constitutae scil. Monarchiae appellatur, et ex hoc tempore Cyrus annos 7 regnavit.

Metasthenes scribit, Darium Medum simul cum Cyro regnasse annos duos post interfectum Belsazarem. Quod autem Daniel Propheta cap. 5. v. 22. tantum Darii mentionem facit, eumque Belsazari in Regno successisse ait, in eo, inquit Hieronymus, servatum esse 1. Ordinem aetatis. Darius namque erat annorum 62. ut ipse Daniel ait cap. 5. vers. 22. 2. Rationempropinquitatis. Quia Darius erat avunculus et socer Cyri. 3. Gradum dignitatis. Quia ipse Deus in codice sacro per Medos praecipue destrui Regnum Babylonicum voluit, iuxta vaticinia Iesai. c, 13. v. 17. Ecce ego (inquit Deus) suscitabo super eos (Chaldaeos) Medos. Et Ierem. 51. v. 11. Suscitavit Dominus spiritum Regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam. Et Daniel. 5. v. 28. dicit Daniel ad Regem Belsazarem: Divisum est Regnum tuum, et datum MEDIS et PERSIS. Hîc Medi primo loco ponuntur. Cyrum vero non excludi a Daniele, inde manifestum est, quod primo hoc Monarchiae anno, ipse Cyrus sese Dominum omnium regnoium terrae divinitus constitutum publico in decreto affirmat. 2 Paral. 36. v. 23. Esdr. 1, v. 2.

AXIOMA I.

Quando Deus praepotens ille mundi Rector Hevoas excitat, quos ad summum Imperii fastigium extollere, per eosque res magnas atque humano generi et Ecclesiae salutares perficere decrevit, eos prae


page 162, image: s0234

aliis donis divinis et admirandis, heroica indole, excellenti sapientia et prudentia ornat, atque singulari virtute, robore et felicitate rerum gerendarum armat, ut nihil eorum impetum impedire aut remorari Possit. Unde in sacro codice Principes appellantur
[Gap desc: Greek word]
, h. e. supra alios elati, vel capita aliorum:
[Gap desc: Greek word]
, h. e. Dii. tum ratione tituli: quia a Deo sunt vocati et sanctificati. Iohan. 10. v. 34. h. e. a communi hominum sorte segregati. quia Dei personam quoad eminentiam atque excellentiam repraesentant. tum ratione exercitii. quia sunt Dei vicarii, tum in Ecclesia, cuius sunt nutritii, Iesai. cap. 49. tum in Politia, cuius sunt Gubernatores atque administratores. Rom. cap. 13. v. 4. Rex David, Psalm. 127. v. 5. comparat eos agittis validâ sagittantis manu contortis, quae omnia prosternunt, quae petunt.

Tales Heroes fuerunt David, Iehu, Alexander Magnus, Iulius Caesar, Augustus atque Cyrus Maior; de quo iam agimus. Hunc namque Deus non tantum ad evertendum Monarchiam Babylonicam et constituendum Monarchiam Persicam, ad liberandos Israelitas ex captivitate, vocavit atque sanctificavit, sed etiam per Prophetas suos nomen eius 210 annis ante, quam conceptus aut in lucem editus est, nominavit: uti ex Iesaiae. 44. v. 28. cap. 45. v. 1, 2. videre est.

Et ipse Cyrus elapsis 70 hebdomadibus, publice proposito edicto fatetur: Omnia regna terrae sibi dedisse Iehovam, Dominum caeli, et ipsum praecepisse sibi, ut aedificaret ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. 2 Paral. 36. Unde Cyrus congruis a Deo ipso insignitus fuit titulis. Vocatur namque
[Gap desc: Greek word]
CHRISTUS seu UNCTUS DOMINI. Iesai. cap. 45. vers. 1. non quidem ceremonialiter, quod oleo sacro ad Regiam dignitatem, pro more sollenni in V. T. recepto, iuxta exemplum Regum Israeliticorum inauguratus fuerit: sed realiter; Quia a Deo ipso sanctisicatus, et ad officium Regium segregatus, atque peculiaribus donis ornatus et armatus erat. Item dicitur
[Gap desc: Greek word]
PASTOR DEI. Iesai. 44. v. 27. inquit Deus ad Cyrum: Tu pastor meus es, et voluntatem meam persicies. Sicut enim bonus pastor omnes cogitationes suas dirigit ad salutem sibi commissi gregis, quem et regit et tuetur: Ita etiam Cyrus omnes cogitationes suas, omniaque sua consilia ad procurandam subditorum suorum salutem unice direxit; vit ex Xenophonte, Herodoto, Strabone, aliisque Historicis videre est. Et sicut boni pastoris est, tondere pecus, non deglubere; iuxta Symbolum Tyberii Imperatoris: ita quoque Cyrus a Persis suis tributa non exegit.

AXIOMA II.

Multum refert, ut Imperator milites suos nortt, eosque nomine etiam suo appellare sciat.

Xenophon scriptor Graecus lib. 5. Cyropaedias scribit de Cyro Persarum Rege, cum ille Babylona versus contenderet, et nominatim suis Ducibus peragenda praeciperet, primum quidem Chrysanthae, tum Artabazo, deinde Ardamyae, mox Embanti, post Artuchae, Thamoradae, Damatae, Natadae, Hierosambatae, Tigrani, Alceunae, et aliis: subiungit Historicus: Ex hinc secedebant singuli in sua tabernacula, interque secedendum conferebant inter se, quanta memoria Cyrus esset, qui tot nominatim instruxisset, singulisque appellatis praecepisset agenda. At Cyrus in hoc studiose versabatur negotio. quippe cui absurdum videretur, opificem mechanicum nosse singula artis suae instrumenta: et Medicum quoque sua, sicut remedia: Imperatorem autem exercitus ita fatuum esse, ut nesciat nomina subditorum Ducum, quibus ei opus est instrumentorum loco uti, et, quando anticipare quid velit, et quando cavere, quando excitare ad virtutem, aut terrere nititur. Putabat et honorificum esse militibus, si a suo Imperatore nominibus sui compellarentur. Itaque ea compellatione honoratiores reddebat. Credebat insuper, eos milites, qui a Principe cognoscerentur, magis operam daturos, ut memorabili aliquo fortique facto se commendarent amplius, quam ut deformi aliquo turpique facto gratiâ et favore exciderent. Stultum porro censebat, cum vellet aliquid geri, ita imperare, quemadmodum inepti quidam heri domi suae solent iubere: Eat aliquis ad aquam: Findat aliquis ligna. Nam si ita imperetur, omnes eius servi videbuntur sese adspicere; neminem autem, quod iussum esset, facere: atque omnes quidem in causa esse neglecti mandati, neminem tamen, ea causa pudere vel metuere, quia culpa sit omnium. His Cyrus de causis nominatim cuique quod volebat, im perabat.

XLI. Bellum V. Cyri fuit Scythicum, sive contra Massagetas gestum. [Massageta fuerunt stirps Gothorum; sicut nomen indicat, quod a Getis compositum est, et Mes. Fuerunt autem Mes et Geher posteri Sem: uti Genesis testatur. Ab illis Getas esse consentaneum est. Et vicini in illa regione fuerunt Messagetae, Suevi et Alani Philip. Melanchthen in Chron. pag. 106.]

Circa hoc Bellum Acta triplicia sunt notanda 1. Quae ante bellum. 2. Quae in ipso bello. 3. Quae post bellum contigerunt.


page 163, image: s0235

I. Ante bellum.

1. Croesi dissuadentis consilium. Croesus Cyri Consiliarius prudenter hoc bellum dissuadet, et talibus eum verbis alloquitur: Si tu vel ipse immortalis esses, vel immortalem exercitum duceres, nihil opus esset meo consilio tibi: sed si agnoscis, te hominem esse, et hominibus imperare, cogita, rerum humanarum orbem quendam seu circulum esse, qui rotatus semper eosdem fortunatos esse non sinit. Herodotus.

2. Cyri pertinax propositum. At Cyrus fortunae blandientis fulgore excaecatus, pertinax in sententia persistens ad salutaria Croesi consulentis verba aures occlusas gerit. Similiter Tomyris Scitharum Regina Caduceatorem mittit: Si utique pace frui non velit, alterum e duobus eligat: At traiciat flumen securus, et secum pugnet; aut eam in regionem suam admittat, idem se facturam. Placuit Cyro admittere Reginam cum exercitu. Sed dissuasit iterum Croesus: Si, ô Cyre, inquit, hostes in terram nostram volumus recipere, id tibi periculum erit, ne fugatus omne amittas Imperium. Victor autem, tamen non multum vinces. Ergo mihi placet, traiectis copiis procedere.

II. In bello.

I. Pugna Cyri felix cum Spargabise Tomyris filio. Cyrus hoc Croesi consilio admisso, cum exercitu progressus fluvium Araxin traiecit. Cum aliquantisper in Scythiam processisset, castra metatus est. Postero die castra, quae locaverat, deseruit, mensis omnibus instructis vino optimo et epulis copiosis, quasi rebus suis diffidens in fugam se daturus esset. Tomuris Regina hoc cognito, filium suum Spargabisen cum tertia copiarum parte mittit ad persequendum eum. Sed adolescens rei militaris ignarus, cum ventum esset ad castra, omissis hostibus, insuetos barbaros vino se onerare patitur. Cognitis his, Cyrus reversus per noctem multo vino ciboque obrutos somonque sepultos opprimit Scythas omnes, et Reginae filium capitivum ducit.

II. Pugna Cyri infelix cum Tomyri Regina. Amisso tanto exercitu, et filio capto, Regina Caduceatorem remisit ad Cyrum, qui diceret: Inexplebilis cruore Cyre, ne propterea exsultes, quod veneno filium meum vicisti, dolo, non praelio superior. Abi, reddito mihi filium, fer impune, quod tertiam Massagetarum partem profligasti: quae nisi feceris, per solem iuro, insatiabilem te cruore satiabo. Quae verba cum Cyrus pro nihilo haberet, Tomyris hostes, recenti victoria exsultantes, pari insidiarum fraude circumvenit, quippe simulata diffidentia propter vulnus acceptum refugiens, Cyrum in angustias viarum suo militi notas pertraxit, ibi compositis in montibus insidiis, ducenta Persarum milia cum ipso Rege trucidavit, ita ut tantae cladis ne nuntius quidem superesset. Filium tamen non recepit Tomyris, quia iussu Cyri a vinculis solutus et manuum compos factus, ipse sibi manus iniecerat violentas. Herodotus lib. 1. Iustinus lib. 1. Nauclerus Generat. 53.

III. Post bellum.

Iustinus scribit, quo Tomyris caput Cyri amputatum in utrem sanguine humano repletum conici mandaverit, addito hoc sarcasmo: Satia te sanguine, quem sitivisti, cuiusque insatiabilis semper fuisti.

USUS.

In viris magnis est mixtura virtutum et vitiorum. Scitum est platonis dictum: *ai( mega/lai fu/s1eis2 mega/las2 ekfe/rousi ta\s2 kaki/as2. h. e. Heroicae naturae ut magnis virtutibus inclarescunt: ita non levioribus vitiis sunt obnoxiae. Et sicut in Aegypto optima simul nascuntur remedia ac nocentissima venena: ita et magna bona, et magna mala a magnis illis viris impendent. Et Bucholtz. in Chronolog. pag. 326. Constat, in magnis et sanctis viris, iam senescentibus, nonnumquam simul sapientiam senescere ac decrescere, et virtutum vigorem deflorescere.

Exemplum illustre habemus in Cyro, qui in limine vitae factus est 1. polupra/lmwn kai\ a)lazw\n, h. e. Curiosus et ambitiosus. 2. i)diognw/mwn, h. e. pertinax et obstinatus. 3. a)/frwn, h. e. imprudens, 4. fela/rxwn, h. e. dominande cupidus.

I. Cyrus fuit polutra/gmwn kai\ a)lazw\n, h. e. curiosus atque ambitiosus.

Nam polupragmos1ao/h est vitium magnis ingeniis valde familiare: quod non tantum est infelix et Rei publ. perniciosum; sed punitur etiam divinitus in ipsis auctoribus. Exempla hoc docent. Quanta enim virtutum seges fuit in Samsone, Davide, Iosia, Osia, Alexandro Magno? Hi tamen et tetros lapsus habuerunt, et in horribiles calamitates inciderunt. Haec spectacula nos admonent de nostra infirmitate et de modestia, ne extra metas vocationis et officii nostri ruamus. Humana enim consilia, et humani conatus extra vocationem suscepti, plerumque infelices esse solent. Et subitae illae eversiones florentis fortunae atque potentiae superborum, qui moventbella non necessaria, manifesta sunt testimonia providentiae atque iustitiae divinae.


page 164, image: s0236

Ita Croestes fiducia opulentiae atque potentiae suae bellum infert Cyro gerenti iustum bellum adversus Tyrannum Babylonicum, qui Gobryae filium occiderat, et in alios crudelitatem exercuerat. Similiter Cyrus cum plurima feliciter gessisset bella, eaque maxima, cum Astyage Medorum Rege avo suo, cum Ioniis, cum Croeso Lydorum Rege opulentissimo et potentissimo, et cum Belsazare Rege Babyloniorum ultimo, tandem elatus fortunae blandientis favore, nimumque sibi confidens, bellum intulit Massagetis, in eoque interfectus est. Quare omnes moniti sint, ut in officio suo tractent non a)llo/tria, sed oi)kei=a, h. e. non aliena, sed propria. Qui enim vocationis suae limites transgrediuntur, felices non sunt.

II. Fuit *i)*d*i*o*g*n*w/*m*w*n, h. e. pertinax et obstinatus.

Quia prudens Croesi consilium admittere noluit. Recte namque Croesus dixit: Mea paqh/mata sunt mihi maqh/mata. Quae enim nocent, illa docent: Polybius hac de re memorabilem vitae regulam nobis praescripsit, quae talis est: Duae, inquit, universis mortalibus propositae sunt ad proficiendum rationes, per PROPRIOS casus: aut per ALIENOS. Evidentior quidem illa, quae per propria ducit infortunia; at tuitior illa, quae per aliena. Itaque viam priorem sponte sua nemo unquam deber ingredi: magnis enim eiusmodi correctio laboribus constat et periculis: posterior semper nobis capienda, per quam sine ulla noxa, id quod melius cernere unicuique licet. Haec Polybii ore loquitur prudentia. Quod si hoc Cyrus observasset, tum in periculum vitae et famae haud incidisset. Quare omnes moniti sint, ut aliorum paqh/mata ipsis sint maqh/mata. Aliorum nocumenta sint nobis documenta. Unde pulcthe Terentius ait: Scitum est, ex aliis periculum facere, tibi quod ex usu fiet. Cassidorus lib. 5. Epist. 44. in eandem sententiam inquit: Instructus animus redditur in futuris, si praeteritorumcommovetur exemplis.

Deinde superiores discant inferiorum consilia non spernere, exemplo Chrisli Servatoris nostri, qui saepe cum discipulis suis consultavit, quamvis nullius consilio indigeret. Ita quoque viri magni atque prudentes non sint i)diognw/mones2. Saepe enim caelestis Spiritus ad humilitatis custodiam parvulis revelat, quae nonnumquam maioribus abscondit. Sic Deus per Iethronem hominem gentilem, idolorumque cultorem, Mosen sanctissimum virum, qui cum Deo. a facie ad faciem loquebatur, edocuit. Exod. 1. vers. 16. 18. cuius ille consilium, quamvis Deum haberet rerum gerendarum Magistrum atque Doctorem, non est aspenatus. Eodem humilitatis Spiritu D. Augustinus ait: Ego senex et Episcopus paratus sum vel a puero doceri. Hinc etiam D. Hiernoymus ait: Nolo uti proprio iudicio, pessimo consultore. Ita etiam de Mose dicitur Exod. 18. v. 24. quod consilio Iethronis soceri sui in omnibus obtemperarit. Similiter Naamanus, Dux Regis Syriae, consilium servorum suorum, suadentium ei, ut in Iordane iuxta mandatum Prophetae Elisaei se ablueret, haud gravatim admittebat. Quo facto a lepra, morbo alias incurabili, liberatus est; util legitur 2 Reg. 5. v. 13, 14.

III. Fuit *a)/*f*r*w*n, h. e. imprudens.

Licet enim Cyrus alias prudentissimus et militaris scientiae laude clarissimus fuerit; attamen in sine vitae contra Scythas valde imprudenter egit; tum ante bellum, quod nempe prudens Croesi bellum dissuadentis consilium velut amens nihil curarit; tum in ipso bello,quod nempe ex ignorantia Cosmographiae, a Tomyride Scitharum Regina, fugam simulante, in angustias Iocorum pertractus; ubi ipse, una cum toto exercitu e ducentis milibus Persarum constante, trucidatus est, adeo ut ne tantae quidem cladis nuntius superfuerit; sicut Herodotus scribit. Quod si autem Cyrus locorum peritiam habuisset, fluvium Araxin neutiquam transmisisset, neque divortiorum angustiis per errorem exercitum suum circumduci permississet, cum aditus omnes occupare potuisset, et effugia scientibus loca satis tuta paterent. Vide Franciscum Patrit. lib. 3. de Regno Tit. 14. p. 213. Ita Xerxes, IV Rex persarum, si Geographiae notitiam habuisset, in angustias Thermopylarum laud penetrasset, ibique cum Leonide Spartanorum Rege, qui tantum 300 milites secum habebat, temerarie dimicasset, amisis ex exercitu suo 20000 militibus: uti Herodots us et Iuslinus scribunt.

Unde Daniel. 7. v. 4, 5. per URSUM adumbratur. Sicut enim Ursus infirmo est visu, et vitiis ophthalmiae obnoxius, saepiusque hebetatur: ita quoque Cyrus in limine vitae infirmo fuit iudicio; ipsiusque prudentiae occulus valde est hebetatus; uti ex dictis patet. Pulchre Cominaeus cap. 94. ait: Princeps facile evertitur, qui nullo nisi suo ipsius consilio utitur: M. Antoninus Imp. Philosophus dictus, saepissime hoc verbum usurpavit: Aequius est, ut ego tot taliumque virorum consilium sequar, quam tot talesque amici mean unius voluntatem. Bodin. lib. 4. de Republ. cap. 4. Meminerit Princeps, quod consilium sit res sacra, i(ero\n h(boulh\, quodque res sit consiliis secura sidelibus, sicut ait Bapt. Mantuanus.


page 165, image: s0237

IV. Fuit *f*i*l*a/*r*x*w*n, h. e. dominandi cupidus.

Nam Cyrus, teste Herodoto, insatiabili cupiditate dominandi, omnesque gentes imperio suo subiciendi flagrabat. Cum quo consentit Iustinus lib. 1. narrans: Tomyrim Scitharum Reginam, quam Cyrus bello petierat, interfecto Cyro, una cum ducentis milibus Persarum, iussisse caput eius amputari, et conici in utrem sanguine humano repletum, cum hac exprobratione crudelitatis: Bibe sanguinem, quem sitivisti, et cuius insatiabilis semper fuisti.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XLII.

Acta Cyri Ecclesiastica sunt duo: I. Cyri ad Deum conversio. II. Iudaeorum e captivitate Babylonica emissio, sive captivitatis Babylonicae solutio.

XLIII.

I. Cyri ad Deum conversio.

Fuerunt quidem Persae Ethnicis superstitionibus dediti. Nam Solem, Lunam, Venerem, Ignem, Tellurem, Ventos et Aquam coluerunt, quibus nec statnas, nec aras erigebant, sed sacrisicabant loco in excelso. Strabo lib. 15. Geograph. ubi Persarum ritus sacros et mores prolixe describit. At Cyrus verae religioni addictus fuit. Nam a Propheta Daniele in vera Dei veri et omnipotentis agnitione informatus, et membrum verae Ecclesiae, atque haeres vitae aeternae factus est. Unde etiam agnoscit et consitetur, quod Decus sit Dominus caeli, Deus Israel, et Deus, qui Ierosolymis habiter. 2 Paral. 30. 23. Esdrae 1. 2, 3. De hac Cyri conversione, deque vera eius religione, insignis locus Theodoreti serm. 1. de fide, est notandus. Cyrus, inquit, Cambysis pater, cum Daniele familiariter uteretur, ab eodem Theologiae mysteria familiariter edoctus est. Idemque cum Lydos bello eversos in deditionem accepisset, subditis procul dubio impertiit, quae ipse prius a Daniele perceperat. Idem et de Esaiae vaticinio Cyrillus annotavit, id Cyrum legisse, et impendio delectatum eo animo fuisse, ut divinae gloriae praeconium in suis urbibus et regionibus promulgarit, confessusque palam suerit, illum solum esse Deum, universoumque Dominum, qui a Iudaeis coleretur. Similiter Philip. Melanchth. in Chron. p. 208. ita scribit: Etsi magnum decus est, quod Deus Cyrum ad Imperii fastigium vocavit, et prudentia, iustitia, fortitudine aliisque virtutibus, et felicitate in rebus gerendis instruxit: tamen hoc longe maius bonum suit, quod pectus eius ad agnitionem et invocationem veri Dei et Messiae flexit, et eius imperium voluit esse salutare Ecclesiae. Haec sunt summa bona Gubernatoris: Quia Politiae debent esse hospitia Ecclesiae, et Ministerium Evangelii, atque disciplinam tueri, iuxta dictum: Reges erunt nutritores tui. Iesai. 49. Et Psalm. 24. inquit: Aperite portas Principes vestras: aperiamini portae mundi. Haec Philip. Melanchthon.

XLIV.

II. Captivitatis Babylonicae solutio.

Circa quam solutionem captivitatis Babylonicae quatuor sunt notanda. 1. Publica Edicti Regis Cyri promulgatio. 2. Edicti regii exsecutio. 3. Templi sundatio. 4. Tyrannica Edicti Regii abrogatio.

XLV.

I. Publica Edicti Regis Cyri promulgatio.

Cyrus Rex Persarum postquam cognovit ex lectione libri, qui Iesaiae Prophetias continet, 210 annis ante ipsius aetatem conscriptas. Ioseph. l. 11. Antiqu. cap. 1. p. 281. item ex lectione Prophetae Ieremiae 29. 10. (cuius fit mentio Esdr. 1. 1.) Deum promissionem dedisse de reditu Iudaeorum e captivitate Babylonica post 70 annos futuro, correptus ilico cupidine exsequendi ea, quae scripta legerat, edictum regium publice promulgavit, convocatisque Iudaeis liberam in patriam revertendi potestatem concessit, urbemque et templum restaurare iussit, collatis ad structuram templi sumptibus magnificis.

Verba Edicti Regii ita sonant Esdrae cap. 1. vers. 2, 3, 4.

Sic ait Cyrus, Rex Persarum: Omnia Regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et Ipse praecepit mihi (nempe Iesaiae 44. v. ult.) ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso! Adscendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini Dei Israel: Ipse est Deus, qui est in Ierusalem. Et omnes, qui reliqui sunt in cunctis locis ubicumque habitant, adiuvent eum viri de loco suo, argento et auro, et substantia et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Ierusalem.

Ex huius Edicti regii promulgatione effulget Cyri erga Iudaeos, eorumque religionem, tum benevolntia, tum beneficcntia.

Benevolentiam suam ostendit 1. verbis. 2.


page 166, image: s0238

literis. Quia edictum suum primo per vivam vocem, deinde per scriptum publicum promulgavit; sicut dicitur Esdrae 1. 1. idque factum est primo anno Cyri. (sc. Regni eius in Babylonia. Nam in Persia iam 21 annos regnaverat.)

Beneficentiam suam ostendit factis. Quia 1. Populo Iudaico potestatem in patriam redeundi concessit. 1 Esdr. 1. 3. 2. Templum sive domum Dei aedificare illis iussit. 3. Praefectis atque omnibus subditis suis praecepit, ut Iudaeos auro, argento, divitiis, iumentis, aliisque rebus iuvarent. 1 Esdr. 1. v. 5, 6. atque ipse sumptus magnificos ad structuram templi concessit. 4. Vasa aurea et argentea, a Nabuchdonosore Ierolymis asportata, Iudaeis restituit, quorum numerus fuit 5500. Esdr. 1. 10.

XLVI.

II. Edicti Regii exsecutio, sive, populi Iudaici e captivitate Babylonica migratio.

Iudaei, concessa sibi potestate in patriam redeundi et templum in staurandi, cum iam, quae itineri necessaria erant, praeparassent, laetis animis iter ingrediuntur numero quadragies bis mille trecenti sexaginta, exceptis servis et ancillis, septies mille et trecentis triginta septem, 1 Esdr.. 64, 65. et oppida sua quaeque tribus recuperavit. In Iudaeam veniunt sexto mense; et die primo septimi mensis instaurant iuge sacrificium. 1 Esdr. 3. 1. Reliqui in Babylonia possessiones certas retinere maluerunt, quam, relictis his, incertas in Iudaea quaerere.

XLVII.

III. Templi fundatio.

Anno secundo, mense secundo reditûs ex captivitate Babylonica fundamenta templi secundi iecerunt. 1 Esdr. 3. 8. quae illi, qui prius templum non viderant, ingenti cum exsultatione; qui viderant, cum lacrimis aspexerunt. 1 Esdr. 3. 12. propterea quod initia huius aedisicii non viderentur respondere prioris templi maiestat.

XLVIII.

IV. Tyrannica Edicti Cyri per Cambysen abrogatio.

Verum Iudaei cum toti in opere essent, coacti sunt ab incepto desistere. Nam Cambyses, qui, Cyro patre contra Massagetas bellum gerente, domi regnabat, (ita miscentur anni Cyri et Cambysis) inductus calumniis Principum Iudaeis vicinorum, inchoatam templi aedificationem prohibuit. Epistola accusationis exstat 1 Esdr. 4. 7. usque ad v. 17. Ioseph. lib. 11. Antiquit. Iudaci. c. 2. Epistola Regis Cambysis responsoria exstat 1 Esdr. c. 4. a v. 17. usque ad v. 24. Tunc ergo internmissum est opus domus Domini in Ierusalem, usque in annum secundum regni Darii (sc. Hystaspis) Regis Persarum. 1 Esdr. 4. 24. per annos fere novem. Nam Cambyses cum per sexennium et quinque menses regnasset, subscta interim Aegypto, revertens ab ea expeditione apud Damascum est mortuus. Sublatis deinde Magis, qui post eius obitum regnum per septem menses occupaverant, septem illae Persarum familiae Hystaspis filium Darium communibus suffragiis Regem declaraverunt; uti scribit Iosephus l. 11. Antiqu. Iudaic. c. 3. p. 282.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XLIX.

CIrca mortem Cyri duo sunt notanda. 1. Mortis tempus. 2. Mortis genus.

L.

I. MORTIS TEMPUS. Cyrus decessit anno aetatis LXX. Monarchiae VII. completo: (quomod etiam Alexander M. Monarchiam tertiam VII annos obtinuit:) Regni vero universi XXX. Quod Regni tempus Cicero lib. 1. de divination. p. 183. editione Frobeniana, a Magis ipsi praedictum scribit. Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum frustra manibus appetivit, cum se convolvens sol elaberetur et abiret. Dixerunt ergo Magi, ex triplici apparitione solis, XXX annos Cyrum regnaturum esse, portendi.

LI.

II. MORTIS GENUS. De mortis genere non eadem est apud Scriptores narratio.

Primo: Quidam genus mortis eius tragicum sive violentum fuisse tradunt; ut herodotus et Iustinus, qui narrant, quod Cyrus in bello Scythico occubuerit, et Tomyris cadaveri eius inter occisorum stragem reperto caput praeciderit, idque in utrem sanguine humano repletum miserit, mortuoque insultans dixerit: Tu quidem filium meum dolo perdidisti: Ego vero cruore te satiabo. Vel (ut Iustinus habet) Satia te sanguine, quem sitivisti, cuiusque insatiabilis semper fuisli. Cum his consentit Philostratus in Heroicis, qui Cyrum rogantem in Lesbo caput Orphei, quod ibi Oracula dabat, hoc de vitae suae exitu responsum accepisse scribit: *ku/rs2, ta\ e)ma\ kai\ sa/. h. Cyre, mea et tua sunt similia. h. e.


page 167, image: s0239

Ut ego Orpheus olim perii discerptus a mulieribus Thracensibus: ita te perdet femina, nempe Tomyris Scitharum Regina.

NOTA.

Simili mortis genere M. Crassus Romaus petiit. Historia sic habec. Marcus Crassus auro Parthico avare inhiabat. Quamobrem omni conatu illi populo bellum infert, magnaque contentione gerit. Sed parum profecit. Etenim trucidatus misere periit, et postea detruncato capiti aurum liquefactum infunditur, cum hac exprobratione avaritiae: Anrum sitiist, Crasse; aurum bibe. Luc. Flor. lib. 3. c. 11. Sext. Ruf. in Epitem. Hanc auri sacram sitim Crassi Bernhardus de contemptu mundi hisce versibus depingit:

Dum Iurra Parthica, dum petis hostica munera, Crasse,
Vis, sitis, inspicis, heu! tibi desicis, aes bibis assus.
Haec sitis ebria pungit, inebriat, excruciatque.

LII.

Deinde: Quidam docent, genus mortis eius fuisse placidum. Ita Xenophon ipsum placida morte domi suae defunctum tradit, cum salutaria liberis suis praecepta dedisset, de immortalitate animae, deque praemiis piorum et poenis malorum pie disseruisset. Oratio eius proagw/nios, quâ Cyrus Rex morti iam proximus filios suos ad mutuum amorem et concordiam exhortatus est, a Xenoph. l. 8. Cyropaediae hisce verbis describitur: Qui ab uno semine nati sunt, et ab una matre educati, quique etiam in eadem domo creverunt, eandemque matrem atque eundem patrem appellantes, quomodo non etiam inter se amantissimi et familiarissimi et coniunctissimi fuerint? Non ergo quae Dii fratribus ad mutuam benevolentiam et familiaritatem contulerunt, ea vos unquam vana facere velitis, sed super his alia aedificantes amicitiae opera, insuperabilem facietis amicitiam vestram. Qui enim fratris sollicitus est, simul etiam se ipsum curat. Haec ille.

LIII.

SEPULCRUM. Strabo l. 15. et Arrianus lib. 6. citant Aristobulum Alexandri M. Ducem bellicum, qui Cyri sepulchrum apud Passargadas in hortis Regiis se vidisse tradat. Fuisse autem turrim non adeo magnam, arborum densitate occultam, a parte inferiore solidam, a superiore tabulatum habentem, et aediculam, perangusto aditu vix mediocris hominis capaci. In aedicula auream urnam positam, inque ea corpus Cyri conditum fuisse, additis plurimis ornamentis Regiis ex auro gemmisque praeparatis, armis etiam, quibus ipse Cyrus uti solitus. Domunculam quoque adiectam in eorum usum, qui sepulchrum custodirent: Filiis post mortem parentum in id munus succedentibus, ovem unam, frumentique tritici et vini certum modum singulis diebus, equum unum singulis mensibus, in sacrificium a Cyri successoribus dari solitum. Sepulchri titulum literis Persicis annotatum in hanc sententiam: O homo, Cyrus ego sum Cambysae filius, qui Persis imperium paravi, et Asiae Rex fui. Itaque ne mihi hoc monumentum invideas rogo.

Strabo ex Onesicrato refert, turrim X tabulata habuisse, et in supremo Cyrum iacuisse, addita hac Graeca inscriptione:

*e)/nqa d) e)gw\ kei=mai *ku=ros basileu\s2 basile/wn.
Cyrus, ego Rex Regum olim, conditus hic sum.

Praeterea iidem Auctores ex Aristobulo recitant, Alexandrum M. quoque interiecto tempore Cyri sepulchrum invississe; verum omnia fere ablata reperisse, neque corpori ipsius Cyri parsum. Nam repulso urnae operculo ipsius corpus eiectum, et urnae aurum derasum. Alexandrum rei indignitate permotum, Magos sepulchri custodes comprehensos in quaestionem dari iussisse, ut sepulchri violatores indicarent. Verum illos neque de se, neque de alio quoquam confessos, esse neque repertum ullum, qui Magos eius sceleris admissi convinceret. Quapropter Alexandrum liberatis Magis Aristobulo negotium dedisse exornandi denuo sepulchri, qui reliquias coporis, quae adhuc supererant, in urnam stragula veste velatam collectas reconderit, urnam refectam operculo rursus texerit, ornamenta pristinis paria reposuerit, et portam aediculae, ita ne quid eius vestigium exstaret, regio signo impresso, lapide et calce struxerit. Eiusdem sepulori quoque meminêre Plutarchus, Curtius, Plinius, Solinus et Zonaras.

I. USUS POLITICUS.

Vita Cyrifuit instar Tragoediae. quia exordium vitae eius fuit triste et miserum: medium intervallum fuit laetum: exodium vero tragicum.

1. EXORDIUM vitae eius fuit triste et miserum. Quia ab Astyage Medorum Rege, avo materno, morti destinatus exponitur, et in silvam vastissimam abicitur, a pastoris uxore Spaco lactautur. et in casa pastorali educatur, agnitus ab avo ex Media in Perisam extruditur. Herodotus lib. 1. Iustin. lib. 1.

2. MEDIUM vitae eius fuit laetum. Quia fortuna quae hactenus obnubilata fuerat, serenior illi affulsit, eumque tanta benevolentia complexa est, ut ad summum totius orbis Imperium eum evexerit, omnesque eius conatus placidissimo exceperit itinere, et quocumque se verteret, plane materno sit prosequuta affectu; ita ut nulla gens, quam modo appeteret, aut nullum regnum sive Imperium, quod


page 168, image: s0240

invaderet, contra eum subsistere potuerit. Medorum regnum avo Astyagiereptum Persis tradidit: Ionas, Cares, Lycios vicit; Croesum Lydorum Regem sapientissimum, qotentissimum et opulentissimum, cum universo regno eius, sibi subiecit. Belsazarem ultimum Babyloniorum Monarcham felici successu et regno et vitâ exuit. Captâ Babylone Monarchiam Persicam constituit: Deum verum Israelis per ministerium Danielis Prophetae, quo familiarissime utebatur, agnovit, eumque religiose coluit, et veram religionem magno cum zelo promovit; uti ex Esdr. c. 1. et 2. videre est.

III. EXORDIUM vitae eius fuit tragicum et luctuosum. Nam tandem rursus a fortuna desertus, Tomyri Scitharum Reginae imperandilibidine accensus, bellum non necessarium intulit, frustra dehortanre Croeso, olim Lydorum Rege, nunc vero Cyri Consiliario. Nam a Regina fugam simulante, ad angustias viarum suo militi notas, positis post terguminsidiis, elicitus Cdyrus, una cum toto exercitu ad internecionem deletus est; ita ut de ducentis Persarum milibus ne nuntius quidem stragis superstes manserit: Cyri caput amputatum Tomyiis Regina in utrem sanguine humano repletum conici iubet, cum hac crudelitatis exprobratione: Sanguinem sitiisti, Cyre; sanguinem bibe. Et hic fuit exitus tanti Monarchae luctuosus. Ipse viros Reges et Regna vicerat; at tandem a femina tanto cum exercitu prostratus atque ad internecionem deletus, perpetuum ludibrii et lubricae fortunae exemplum toti mundo reliquit.

II. USUS MYSTICUS.

Cyrus egregius Christi typtis suit. Idque triplici respectu. 1. Respectu NOMINIS. Nam *ku=ros in lingua Persarum fignificat Solem; uti Plutarchus in Alexandro tradit, ad Ebraeo
[Gap desc: Greek word]
Cheres, quae vox solem significat. Ideo autem ab ebraeis
[Gap desc: Greek word]
sol appellatur, quia splendidum de se fulgorem emittit. Syrac. 43. 5. Ita etiam Christus Malach. 4. 2. appellatur sol iustitiae, ratione officii sui, quod est lucere, splendere, illuminare. Nam ipse est lux illa vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ioh. 1. 9. Unde etiam Christus Oriens ex alte, Luc. 1. 78. et Lux magna appellatur, quae lucet illis, qui sedent in tenebris et in umbra mortis. Iesaiae 9. Luc. 1. 78, 79. in cuius fulgore etiam gentes, Reges atque Principes ambuiant. Iesaiae 60. 3.

2. Ratione UNCTIONIS. Quia Cyrus dicitur
[Gap desc: Greek word]
, Christus; vel Unctus Domini. Esaie c. 45. v. 1. non propter externam unctionern, quasi oleo sacro, pro more Regum V. T. unctus sit: sed propter divinam vocationem, cuius maior habenda est ratio, quam externae unctionis. Cyrus ergo erat
[Gap desc: Greek word]
h. e. Christus Domini, quia erat Rex magnus instar Regum V. T. oleo sacro unctorum. Ita etiam Christus vocatur
[Gap desc: Greek word]
Dan. 9. 26. Et in Novo T. *messi/as2. h. e. *xriso\s2, Ioh. 2. 25. Ioh. 1. v. 42. et dicitur unctus oleo laetitiae ultra consortes suos. Psalm. 45. 8. Oleum autem illud letitiae duplex est. 1. o( lo/gos, ex sententia D. Athanasii; vel ipsa Deitas to=u lo/gou, qua Christussecundum humanitatem per et propter personalem unionem, quando Verbum caro factum, unctus est. Clarius: quando caro Christi in u(po/sasin to=u lo/gou per personalem unionem assumpta ost, uncta fuisse dicitur. Idem docet Damascenus lib. 3. de Crthol. sid. c. 3. Ipse Christus se ipsum ungit: ungens quidem ut Deus SUA DEITATE corpus: unctus vero, ut homo. Quibus verbis insinuat, quod oleum laetitiae sit aeterna Deitas to=u lo/gou, quâ ipse secundum humanitatem unctus est. 2. Oleum laetitiae, quo Chiistus unctus, est Spiritus sanctus, eiusque dicina xari/s1mata sive dona, quibus ipse in ipso conceptionis momento in utero matris unctus est. Quia hâe Christi unctione toti mundo ineffabile gaudium est partum. Iesaiae 61. 1. Luc. 4. 18. Actor. 10. vers. 38.

3. Ratione LIBERATIONIS aut REDEMTIONIS. Sicut enim Cyrus populum Iudaicum e captivitate Babylonica liberavit vel redemit, Esdr. c. 1. ita quoque Christus nos homines e captivitate satanae, peccati, et mortis, redemit per sanguinem suum, et Deo patri reconciliavit, atque emisit nos sanguine Testamenti sui e fovea, in qua non erat aqua. Zach. 9. 11.

CAMBYSES. MONARCHA II.

CAPUT I. DEORTV.

I.

I. APELLATIO. Cambyses tria habuit nomina. 1. Dictus est Cambyses. 2. ahasverus. 3. Artaxerxes, vel Artachsasta.

1. Cambyses. Graece *kambushs2 appellatur in Historiis profanis: in sacro vero Codice haec vox numquam legitur.


page 169, image: s0241

Vox Cambysis accipitur

1. *pragmatikw=s2, pro fluvio Hyrcaniae, qui ortum habet in montibus Caucasiis, septentrionem versus per Iberos et Albanos defluens. Plin. l. 6. cap. 13.

2. *pros1wpikw=s2.

1. Cambyses I. fuit mediocris dignitatis Persa, cui Astyages Rex Medorum Mandanen filiam suam in matrimonium collocavit, ex quo natus est Cyrus.

2. Cambyses II. fuit Rex Medorum et Persarum, Cyri filius, et Cambysis I. nepos. De quo h. l. agitur.

II. Achasverus. Ubi notandum, quod vox Achasueri in sacris usurpetur, non tamquam nomen proprium, sed appellativum. Nam Achasverus
[Gap desc: Greek word]
apud Ebraeos et Persas per excellentiam significat magnum caput, vel magnum Principem. Pagninus in lib. de interpretatione nominum Ebraicorum docet, pro ASSVERUS scribendum et pronuntiandum esse ACHASCHVERUS ab
[Gap desc: Greek word]
Achasch, h. e. Princeps, et
[Gap desc: Greek word]
Rosch, caput: sicur Turcae Imperatorem suum vocant Magnum Dominum. Et singulari obser vatione dignum est quod tres Reges in sacro Codice Achasveri appellentur. primus est Astyages, Rex Medorum, Darii Medi pater. Dan. 9. 1. Secundus est Cambyses, secundus Res Persarum, Cdyrifilius, qui aedificationem templi prohibuit. Esdr. 4. 6. Tertius est maritus Esther, qui dominatus est super 127 provincias, et in Susis Persiae metropoli Regiam suam habuit: Quem quidam Historici Darium Hystaspis, quidam vero Xerxen fuisse affirmant. Sed verissima sententia est, quod fuerit Artaxerxes Longimanus, quintus Rex Perasrum. De quo agitur Esther. 1. 1.

Unde pqtet quod erret Melchior Canus Iesuita lib. 11. de Locis Theologic. c. 3. qui statuit, nomen Achasveri esse nomen proprium. Non enim proprium, sed appellativum est; quo Ebraei appellare solebant exteros et magnos Principes, praesertim vero praepotentes Medorum et Persarum Reges. Nam non aliis hoc nomen Scriptura assignat.

III. ARTAXERXES, vel ARTACHSASTA. Hebr.
[Gap desc: Greek word]
. Esdr. 4. 6, 7, 8. Graece *a)rqasasqai\. Item *a)rtace/rhs2. Apocryph. Esther II. v. 2. c. 16. v. I. Lumen fervor laetitiae, ein hitziges Freuden-liecht. Item: maledictio, silentium. Fuitque nomen tum appellativum, tum proprium.

1. Nomen appellativum est (uti Lyrano in Esdr. c. 4. et Metastheni Persae placet) Regum Persarum: sicut Pharao Regum Aegyptiorum, et Caesar atque Augustus IMperatorum Romanorum. Et sic etiam Cambyses in generali significatu Artaxerxes in S. codice appellatur. Nam proprium eius nomen fuit Cambyses.

2. Nomen proprium est, quando quinto et septimo Persarum Regi tribuitur; quorum ille Artaxerxes Longimanus, hic vero Antaxerxes Mnemon appellatus est.

II.

II. GENERATIO. Pater Cambysis fuit Cyrus, alias Maior dictus, primus Rex Persarum: mater eius suit Cassandane, quae ab Achaemenidis patre Pharnaspe oriunda, Cyro duos filios, nempe Cambysen et Smerdin; et tres filias, nempe Arossam, Meroen, et Artystonam, genuit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

III.

I. EDUCATIO. Educabantur quidem filii Regum apud Persas summa cura arque industria. Nam, ut Socrates apud Platonem in alcibiade refert, puerum annos XIV natum suscipiebant regii Paedagogi, viri e Persis electi quatuor, quorum. 1. erat sapientissimus. 2. Iustissimus. 3. Temperantissimus. 4. Fortissimus.

Primus docebat puerum res sacras, ad Deorum cultum pertinentes, et instituta regia.

Secundus docebat eum veritatem loqui per univerlam vitam.

Tertius, ut volupratis imperium excuteret, et liber esse mature assuesceret, adeoque prius sibi quam aliis imperare disceret.

Postremus impavidum intrepidumque reddebat puerum, eo quod timor animi servilis esset indicium.

Verum (ut ex Platonis lib 3. de Legihus manifestum est) Cyrus istum modum cum hliis suis non observavit, quin potius eos educandos tradidit mulieribus: quae prohibuerunt, ne quis illis, veluti satis superque beatis, ulla in re adversaretur; et coegerunt, ut laudarent omnes, quic quid illi dicerent aut agerent. et addit Plato: Valde in eo peccasse Cyrum, quod molliter filios inter feminas educasset, qui grandiores facti, et ab assentat oribus corrupti, cum ipsorum auribus plerique


page 170, image: s0242

servirent, mortuo parente, vitae periculum alter alteri crearit.

IV.

II. DEGENER fuit Cambyses. Nam Cyro tanto patre natus, cuius fuit excellens pietas, sapitientia atque virtus, qui imperium successibus plane divinis pepererat et constituerat, tamen prava educatione corruptus, a paterna virtute defecit, atque induit mores, non solum genere et nomine regio indignos, sed etiam tales, ut a manifestis diaboli furoribus non dissimiles videantur

REGULA OECONOMICA.

Educatio mala multa magnaque secum adfert incommoda. Nam educatio mollis nervos mentis et corporis frangit; uti ait Quintilianus lib. 1. Instit. c. 3. Ingenium namque non decenter educatum non secus ac ferrum, rubigine ignorantiae et vitiorum obductum, paulatim consumitur et corrumpitur, et tandem ad interitum properat. Sicut enim nulla fere arbor est, quae non sterilescat et tortuosa fiat, si cultura desit: ita nullum est tam felix ingenium, quod non degeneret citra rectam educationem; uti venuste ait Plut arch. de educat. puerorum. Hinc fit, quod Heroum filii sint noxae. *a)ndrw=n h(rw/wn te/kna ph/mata. h. e. saepe fit, ut nati in heroica familia ex parentibus, quorum excellens fuit virtus, prorsus degenerent, et feris ipsis tetriores efficiantur.

Exempla habemus in Cambyse. Item in filio Ciceronis. M. Cicero unicus Ciceronis filius initio magnam de se exspectationem concitavit omnibus: sed turpiter cam evertit et fefellit, defuncto patre Cicerone: et nulla in parte fuit similis patri, nisi festivitate iocandi. Plinius de eo refert lib. 14. c. 22. quod ita fuerit bibulus, ut uno haustu potuerit evacuare duos congios. Idem refert, hunc Ciceronem remulentum M. Agrippae viro gravissimo et fortissimo, qui vicit pugnâ navali filios Pompeii, impegisse cyathum. Dictus fuit kutelloma/xos, ein Glasstürmer. Semel tamen gessit consulatum cum Caesare Augusto, non suo, sed parentis merito.

Unde patet, verum esse, quod Diogenes dicere solitus est: Fons et radix est omnis honestatis, si quis fortiatur bonam educationem. Nam fundamentum Rei publ. consistit in bona et felici puerorum educatione. Et vere Plutarchus scriptum reliquit in lib. de educat. pueror. Omnia felicitatis humanae momenta in bona et felici puerorum educatione et institutione consistunt.

III. CONIUGIUM Cambysis fuit affectatum et fucatum. Nam ipse Amasis Aegypti Regis filiam petiit; sed ab eo mire clusus est. Circa hoc coniugium notanda sunt tria: 1. Ortus. 2. Pregressus. 3. Egressus.

1. ORTUS. Cambyses, misso in Aegyptum Legato, ab Amasi Aegypti Regefiliam petiit in uxorem, idque consilio cuiusdam Medici Aegyptii fecit, qui Amasi infensus erat, propterea quod Amasis Cyro, Medicum Ocularium petenti, se solum ex omnibus Aegypti Medicis ab uxore et liberis abstractum in Persas amandasser. Hac de causa Medicus ille institit suadere Cambysi, ut ab Amasi filiam peteret: quo ille, aut maerore assiceretur, data filia; aut non data, Cambysi invidus redderetur.

2. PROGRESSUS. Amasis vero filiam Cambysi, neque dare, neque etiam abnuere audebat. Quoniam intelligebat, Cambysem eam habiturum non uxoris, sed pellicis loco: Et praeterea Persarum potentiam formidabat. Ideoque ita fibi faciendum statuit. Erat Apryis prioris Regis filia unica, domi relicta, nomine Nitertis, grandis atque speciosa. Hane Amasis, vestitu pariter et auro exornatam, pro sua ad Cambysem mittit, eumque hac ratione elusit.

3. EGRESSUS. Cum autem quodam tempore Cambyses eam Regis Amasis filiam salutando appellasset: tum ipsa ad haec respondens ait: Rem, ô Rex, ignoras, ab Amasi elusus, qui me ornatu comtam pro sua transmisit; cum revera Apryis sim filia; quem ille Dominum suum, cum Aegyptiis rebellans, intercmit. Quofacto Cambyses graviter commotus, suffundente frigidam Aegyptio, bellum adversus Amasim instruxit.

REGULA.

Coniugium potentiori Principi a minori denegatum, saepe magnis occasionem bellis praebuit. Exemplum habemus in historiâ Cambysis et Amasis modo allegatâ.

VI.

IV. INCESTUS. Cambyses incestum cum sororibus suis commisit. Quem Herodotus in Thalia ita describit: Cum Rex Cambyses illicito germanae sororis suae (cui nomen ATOSSA erat) amore captus, uxorem eam ducere cuperet, nec usitatum hoc prius esset apud Persas, accersitos iudices Regios percontatus est; Num quae lex esset, quae cum sorore nuptias contrahere permitteret. Illi metu Tyranni responderunt: Nullam se invenire legem, que fratri cum sorore nuptias contrahere permitteret: sed aliam se reperiisse legem, quâ liceat Regi Persarum facere quidquid libeat. Ita neque legem abrogarunt metu Tyranni; et ne legem tuentes ipsi perirent, alienam invenerunt, adiutricem eius, qui sororem in matrimonium ducere veller.


page 171, image: s0243

Quare Cambyses hoe accepto respons, sororem suam Atossam uxorem duxit. Sed hac sola. non contentus, alteram quoque iuniorem, nomine Meroen, nuptiis, vel potius fornicatione (D. Paulus 1 Cor. 5. v. 1. loquitur) sibi iunxit. Verum ex iusto Dei iudicio prolem ex neutra suscepit. Hanc vero, quae ipsum comitata erat in Aegyptum, crudeliter interemit. Herodot. lib. 3.

REGULA OECONOMICA.

Appetitus venereus tantas interdum sibi vires, diabolo et natura libidinosa instigante, sumit, ut neque sanguinis aut cognationis, neque sexus discrimen habere ullum permittat. Iohan. Iovian. Pontan. lib. 1. de Oboedient. pag. 8.

1. Quidam in Ecclesia Corinthiorum propriam duxerat novercam in uxorem. Quod graviter reprehendit D. Paulus, 1 Corinth. 5. 1.

OEdipus Thebanus patrem suum Laium intersecit, et ex matre uxore, Iocasta, tres liberos procreavit. Hincenatum monstrosum illud problema:

Quid tam inextricabile?
Avi gener, patrisque rivalis sui,
Frater duorum liberûm, et fratrum parens:
Uno avia partu liberos peperit viro,
Ac sibinepotes. Monstra quis talia explicet?

Seneca Tragoed. Thebais.

Tristis certe historia et hunc finem habuit, ut ipse in furorem actus, oculos sibi ipsi eruerit, qtque regno pulsus sit.

—— Saeculi, ait, crimen, vagor,
Odium Deorum, iuris exitium sacri,
Qua luco primum spiritus hausi rudes
Iam morte dignus.

Tandem vagus exulque fulmine ictus absorbetur hiatu terrae. Omnis enim anima, quae fecerit istas abominationes, peribit de suo populo; inquit ipse Deus. Levit. 18. 29.

2. Papa Alexander VI. Lucretiam filiam suam duxit in uxorem. De qua exstat hoc epigramma:

Conditur hoc tumulo lucretia nomine; sedre
Thais: Alexandri filia, sponsa, nurus.

3. Iulia, Imperatoris Severi vidua, privigno suo Antonio Bassiano Caracallae nupsit, et quidem invitans cum. Cum enim quasi per negligentiam coram eo nudasset sinum, et ille diceret: Vellem, si liceret: Illa contra ait: Silibet, licet. an nescis te Imperatorem esse, et lges dare, non accipere? Publice ergo eam duxit, et uxoris loco habuit. Quare et postea eam Alexandrini Iocastam, et ipsum nominarunt OEdipum. Sed huius ioci magnas poenas dederuet. Trucidavit enim Caracalla in urbe Alexandria multa milia civium.

4. Cambyses duas sorores, nempe, Atossam e Meroen, in uxores duxit. Et in Bibliis Ammonem filium Davidis, propriam sororem Thamarem stuprasse legimus. 2 Sam. 13. 11.

5. Omnia autem libidinum vagarum atque confusionum illicitarum scelera longe superat Sodomia, quando relicto naturali usu, vel masculi cum masculis, aut feminae cum feminis libidinem exercent: quae gentibus usitatissima fuit; uti exemplum Sodomitarum ostendit. Genes. 19. 5. Hanc gravissime D. Paulus reprehendit, Rom. 1. 27. ubi confert talem libidinem incendio, quo animus corrumpitur et excaecatur. 1 Cor. 6. 9. vocantur u)poenokroi=tai masculorum concubitores. Hanc Sodomiam Pontisices Romani tantum abest, ut eam damnent, ut etiam eandem permittant. Unde Iohannes della Casa, Archiepiscopus Beneventanus, Papalis Camerae Decanus, anno 1550. Venetiis librum de laudibus Sodomiae composuit, edidit, multisque legendum misit, in quo horrendum Sodomiae flagitium, artem scripsit esse singularem et opus bonum, imo opus divinum, seque hoc propria experientia compertum habere, et non alia magis Venere delectari; quemadmodum annotarunt Sleidan. lib. 21. et Carolus Molinaus in Orat. Tubingae habita anno 1554. IMo etiam quidam Pontisices Romani, sanctissimi. scilicet patres illi, hoc immaniscelere non parum delectantur. Sixtus IV. licentiam dedit et privilegium toti prosapiae Cardinalis Lucii, Sodomiam mensibus aestivis exercendi. Et Paulus II. inter nocturnas impuritates Sodomiticas a diabolo trucidatus est. Unde quidam Franciscanus Monachus Ingolstadii non immerito dixit: Romaniz are est Sodomiz are.

VII.

V. EBRIETAS. Cambyses (uti Historici tradunt) ebrietati deditus fuit. Oillaudabilis Principum consuetudo! Contra Salomon Rex sapientissimns Proverb. 31. v. 4. monet: Noli Regibus, ô Lamuel, noli Regibus dare vinum. Quia nullum secretum, ubi regnat ebrietas. Divinum est monitum venerandi patris D. Augustini, quod ex stat in lib. quem scripsit de Ebrietate: Illud ante omnia, inquit, rogo, et per tremendum diem iudicii adiuro, ut, quotiescumque vobis invicem convivia exhibetis, illam foedam consuetudinem, per quam grandi mensura sine mensura, tres heminas aut volentes, qut inviti, solent bibere, tamquam venenum diaboli de vestris conviviis respuatis: Quia ista infelix consuetudo adhuc de paganorum observatione transit. Haec ille. Apud Paganos autem haec illaudabilis vigebat consuetudo: *h)\ pi/qi, h)\ a)/piqi.


page 172, image: s0244

Aut bibe, aut abi. Sauff/oder entlauss. Vide Plin. lib. 14. c. 22. Seneoae Epistolam ad Lucil. 84. lib. 12. C. Rhodigin. lib. 4. c. 26.

VIII.

VI. CAEDES. Cambyses varias truculentasque caedes perpetravit. Nam 1. IN SMERDEM FRATREM suum livore et caele saeviit. Primo namque, cum illesolus arcum ex Aethiopm missum ad duos digitos intenderet, Cambyses invidia commotus, eum ex Aegypto in Persas remisit. deinde, cum per quietem vidisset fratrem in solio regio sedentem caelum vertice contingere, metuens ne occuparet imperium, committere parricidium haud dubitavit, delecto ad crudele hoc ministerium Mago Prexaspe, qui Smerdin e Susa venatum duxit, et clam occidit, vel, ut alii volunt, in mari krubro submersit.

II. SOROREM suam, eandemque UXOREM crudelissime interemit. Cum enim (ut Herodotus ex Graecis scriptoribus refert) Cambyses duos catulos, unum leonis, alterum canis inter se committeret, Catellus vero a leone superaretur; iis alter catellus huius frater, abrupto loro intervenit, eumque, oppresso leone, liberavit. Haec Regina Cambysis soror et uxor, quae spectaculo illi intererat, videns, lacrimas effudit. Rogata causam, cum respondisset; Se, viso catello fratri suppetias ferente, ideo flevisse. Quia memoria Smerdis in mentem sibi venerit, cuius sciret neminem ultorem fore. Quo responso Cambyses gravitcr excandescens, eam gravidam interemit.

III. Cum PREXASPE saliquando eius reprehendisset temulentiam, dixit: Se ostensurum esse, sibi mentem etiam inter pocula integram esse, ac iussit in convivium adduci filium Prexaspis: quem collocatum ad limen, iussit puerum sinistram manum capiti imponere; et arcum intendit, atque ad cor adolescentis sagittam direxit. Quod cum vulnerasset icto pectore, haerens in corde spiculum patri monstrat, eumque ridens interrogat: Satisne certam manum haberet? Et addidit: Tu vero mihi dicito, quemnam ex omnibus hominibus iam noris cam certo emittere sagittas? Pater sibi metuens, artem laudat, dicens: Here, ego ne Deum quidem arbitror tam probe iaculari.

REGULA. Caedes Plerumque sequuntur incestum et ebrietatem.

I. Exempla de Incestu.

1. Cambyses incestum commisit cum duabus sororibus suis, nempe Atossa et Meroe, et hanc postea interfecit.

2. Caligula Imp. cum tribus sororibus in incestu vixit, tandem anno aetatis 28, et 4 Imprii, a propriis spiculatoribus triginta vulneribus confossus interiit.

3. Claudius Imp. fratris filiam agrippinam uxorem duxit, sed infelici successu. Nam candem ab Agrippina veneno sublatus est, ut Nero filius eius rerum potiretur, et mox Britannicus legitimus Claudii filius, ne patris aliquando Imperium pro iure suo repeteret, a Nerone interfectus est. Hi nempe incestûs illegitimique amoris et coniugii eventus fuere! Vide Anti-Machia vell. lib 1. p. 87.

II. Exempla de Ehrietate.

1. Alexander M. Clitum cbrius interfecit, a quo servatus in pugna ad Granicum fuerat, cum Spithridates Dux Persicus galeam ei decussisset.

2. Cambyses Prexaspen consiliarium suum, ob fidelem temulentiae reprehensionem, magno replevit maerore, quando eo nomine filium eius sagitta transverberavit.

3. Ita Doinitius Neronis pater, omni parte vitae detestabilis, documentum furoris etiam hac in re edidit, occiso liberto suo honesto viro, quod potare, quantum iubebatur, recusaret. Suetonius in vita Neronis.

II. ACTA POLITICA.

IX.

Acta Politica Cambysis fuerunt duplicia. 1. Togata. 2. Bellica.

Acta Togata.

X.

Acta Togata concernunt vel Imperii occupationem, vel eius administrationem.

XI.

1. Imperu occupatio. Cyrus iam senex cum exercitum extra Regnum adversus Scythas duceret, filio Cambysi regium nomen tribuit, et vivens adhuc Persicae Monarchiae Regem eum esse iussit. Cum autem parens naturae debitum solvisset, ordinarie ei in imperio velut haeres legitimus successit.

XII.

2. Imperii administratio continet Acta duplicia. 1. Mala. 2. Bona.

XIII.

Acta mala. Cambysis plurima ex animo eius


page 173, image: s0245

plurimis vitiis arque flagitiis insecto, velut ex fonte venenato, promanarunt. Potius enim monstrum hominis, quam homo dicendus fuit.

XIV.

1. Fuit in eo filotimi/a, ambitio detestanda. Nam ut solus fortissimus haberetur, fratrem suum Smerdin, qui arcum Aethiopicum, ipso Rege eiusque comitibus ad duos digitos validius attraxerat, sola roboris aemulatione interfici iussit. Ademit (inquit Sabellicus lib. 9. cap. 7.) ca vis fratri vitam, Cambysi regnum, et vitam regno cariorem. Oigitur homo, fuge illicitos honores. Nam illicita acquisitio honorum est plena laboris: possessio est plena timoris: amissio denique est plena doloris: sicut omnium temporum historiae ostendunt.

XV.

II. filorgia, Iracundia furiosa. Cum enim Gambyses Amasis Aegypti Regis filiam in matrimonium petiisset; Amasis autem veritus, ne ea potitus, non uxoris loco, sed in concubinarum numero retineret, aliam pro filia ei simillimam misit. Quam rem Cambyses cum cognovisset, vehementi ira exarsit, qtque cum ingenti in Aegyptum exercitu descendit. Ubi cum defunctum Amasim invenisset, filium eius Psammenitum regno deiecit, ipsius quoque Amasis corpus sepulchro eruit, et tamquam viveret, verberibus caedi, acutisque ferramentis totum pungi, ac deinde in foro comburi fecit. Neque enim animadvertit, plus in se ipsum iracundiae. flammas telaque, quam in mortuum Amasim saevire: Quod ea iracundiae vis ac natura est, ut semper auctorem torquere incipiat. Campofulg. lib. 9. cap. 3.

XVI.

III. *filarxi/a sive Cupiditas regnandi exsecranda: Quae semper magnorum scelerum causa fuit. Pulchre Ovidius: Regia res scelus est. h. e. In magnis familiis nihil parviaccidere solet, sed omnia in utramque partem magna sunt. Unde Pompeius Magnus semper in ore habuit hoc symbolum: Semper ego cupio praecellere et esse supremus. Caesar vero dixit, se malle in obscuro oppido primas ferre, quam Romae secundas. Ita refert Iustinus, Cambysen Cyri filium, postquam vidisset per quierem fratrem suum Smerdin regnaturum, somnio exterritum iussisse illum occidi.

XVII.

IV. *misa\ /qeia, h. e. Odium veritatis. In aulis namque exulat veritas et monendi libertas. Ita Cambyses, cum nimium esset vino deditus, Prexaspes ex carissimis eius unus, fretus familiaritate regia, illum admonuit, ut parcins et moderatius vino uteretur, quod Regi turpe foret, in quem omnes coniectos haberent oculos, ebrietate agi. Hac libera et fideli admonitione adeo Cambyses excanduit, ut non modo non abstinuerit, sed, liberalius capacioribusque quam alias scyphis cum bibisset, adduci sibi iusserit, ab ipso monente amico, silium: in quem Rex arcum intendens, ipsius filii cor sagitta transfixit. Vide, inquit, an Regis ebrii certa sit manus et oculus.

At miseria ingens, imo furor exsecrandus est Magnatum, si veritatem audire nolint. Prudenter itaque et graviter Gordianus Imp. ad Misitheum socerum suum scribit: Miserum esse Imperatorem, apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est, ut audiat vel audita, vel a plurimis roborata confirmet. Iulius Capitolinus in vita Gordianorum. Recte quoque hoc ipsum intellexit Dux quidam Noricus, in cuius laudem sempiternam Georgius Sabinus Poeta elegantissimus tale concinnavit epigramma:

Saepe rudes inter mutata veste colonos
Noricus agricolae Dux faciebat opus.
Nunc pascebat oves, nunc gramina falce secabat,
Vomere proscindens nunc subigebat humum.
Et simul illato de se sermone regabat
Plurima, nempe quibus moribus ipse foret?
Iustas an exigeret poenas a sontibus ultor?
Debita conferret praemia numne bonis!
Querenti vero causam cur Regibus ortus
Princeps, agricolam se simularet, ait:
Me iuvat er udibus cognoscere vera colonis.
Servit adulatrix auribus aula meis.

Unde Ludovicus IX Rex Galliae aliquando dixisse fertur, se in Regno suo, potissimum in aula propria, omnibus rebus abundare, una excepta. Quam vero innueret rem, dum quaereret unus ex familiaribus eius aulicis: VERITATEM esse, respondit. Idcirco pia atque prudens fuit admonitio Ludovici Regis Galliae, qui sanctus appellatur, ad filium in Regno successorem, quae inter alias multas recensetur a Tilio lib. 2. de rebus Galliae, talis videlicet; ITA TE GERITO, UT CONFESSARII NECESSARIIQUE ET FAMILIARES TUI POSSINT TE LIBERE ADMONERE MALI, QUOD FECERIS, ET DOCERE FA CTA TUA. Siquidem natura humana in his rebus, quae ad voluptatem pertinent, ad id saepius inclinatur, quod sibi detrimento esse solet, atque id unum profuturum putat, quod ipsa cupit


page 174, image: s0246

perficere: hincque revera in fraudem inducta, neque quod conducat, sollertia prospicere, neque periculis admonita, vel modestiam animi discere, vel ad id, quod decet redire, potest.

XVIII.

V. Crudelit as tyrannica. Nam Cambyses velut Tyrannus crudeliter saeviit et in vivos, et in mortuos.

Primo: INVIVOS. 1. Duodcim Persas viros virtute et auctoritate conspicuos, ob nullum crimen temere interficiiussit.

2. Croesum Consiliarium suum, commisso hoc facinore eum fideliter admonentem, ut caede innocentum abstineret, ne Persae ab eo deficerent, telo confixurus erat, nisi in pedes se coniciens, fugâ salutem sibi quaesivisset. Ministros deinde, qui capere Croesum atque occidere iussi fuerant, sed vivum eum occultaverant spe praemii, quando Rex paenitentia ductus eum requireret, interfecit. Cum enim haud multo post desiderasset Croesum, et Ministri eum adhuc superstitem esse affirmassent; Gaudere se quidem, inquit, Croeso superstite, sed ipsis ob mandatum neglectum mortem illaturum. Quod et fecit.

3. Smerdin fratrem suum tum ex livore atque invidia, tum ex nimia filarxi/a|, h. e. regnandi cupiditate, nefarie interfici iussit. Vide §. 8. et 16.

4. Sororem suam eandemque uxorem praegnantem, nomine Meroen, ob solas lacrimas et querelas, denece fratris Smerdis effusas, immani et nefario ausu occidit. Vide §. 8.

5. Sucdessorem divinitus sibi designatum tollere voluit, sed non potuit. Nam admonitus in somniis, quod Smerdis ei successurus esset, putans se fatum elusurum, mandavit Prexaspi sratrem suum Smerdin e medio tolli; tamen non evitavit, quod Deus decreverat, iuxta vulgatum Politicorum Axioma: Fatalia non sunt alia. Nam alius, Magi filius Smerdin se dicens, ei successit, et per rebellionem Regnum sibi acquisivit. Idem accidit ab avo eius Astyage. Hic namque metuens e filia sua Mandane successorem in Regno suo nasciturum, iuxta somnium sibi revelatum, Cyrum ex ea natum filium interficere voluit, sed non potuit. Vide Pet. Gregor. Tholosan. lib. 21. de Republ. c. 3. p. 1985.

AXIOMA.

Tyranni quando unum interfecerunt heminem postea plures interficere conantur. Sicut pulchre canit Lucanus:

—— Nullus semelore receptus
Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.

Nam, *tu/ranno/s2 e)si zw=on sarkofa/gon. Plutarthus. Cum quo Plato consentit: Homines, semel gustata carne humana, fiunt lupi.

Exempla.

1. Tiberius in omni saevitiae genere ita volutatus est, ut nullus a poena hominum dies cessaverit, ne religiosus quidem ac sacer: nullum non crimen fuerit pro capitali receptum. Iohan. Iov. Pontanus lib. d immanit. pag. 317. 318.

2. Herodes Magnus 1. Synedrium Ierosolymitanum, quod constabat e 72 viris nobilissimis, qui tamquam ordinarii Iudices ex familia Davidis in domum magni consilii eligi solebant, e medio sustulit. Vide Chemn. lib. 1. Harm. cap. 13. apg. 262. 2. Publico edicto bimulos infantes Bethlehemiticos et vicinos, quippe tenerior is erant aetatis, numero 144000 (uti quidam ex Apoc. 7. vers. 4. colligunt) trucidari mandavit. 3. Amicos Regis antiochi secundi XLV strangulat. 4. Scholasticos XL cum Praeceptoribus suis, qui auream aquilam de templo deturbarant, vivos cremavit. 5. Maiore furore accensus in propria viscera saeviit. coniugem suam Mariamnem interfecit. 6. Socrum Alexandram interemit. 7. Proprium filium suum ex uxore de tribu Iuda prognatum, internecioni tradidit; sicut Philo testatur. Unde Augustus Caesar, postquam hoc nefarium facinus cognovisset, teste Macrobio lib. 2. sAtur. dixit: Melius est Herodis porcum esse quam filium. Quod simulata superstitione +porcos non soleret mactare. 8. Filios, apud se affectati regni insimulatos ab uno ex filiis Antipatro, curavit omnes strangulari. 9. Antipatrum filium, cuius calumniis reliqui interfecti fuerant, insidiantem eius regno, in carcerem coniecit, eumque strangulari iussit. 10. aristobulo affini, Mariamnes fratri, ademit sacerdotium et vitam. 11. Sororis suae salomae maritum de tribu Iuda et filium, quem ipsi uxor ex eadem tribu pe´pererat, ut Philo scribit, obtruncavit. Vide Iosephum lib. de bello Iudaico. Unde Iudaei de hoc Herode conqueruntur, quod plura mala ab eo sint passi, quam ab ulla bestia ipsis infligi potuissent. Ioseph. lib. 17. Antiquit. Iudaic. cap. 17.

3. Cambyses cum in urbe Memphi magnam Aegypriorum multitudinem interfecisset, coepit postea promiscue sine ullo discrimine in quosvis saevire. Nam 1. Fratrem suum SMerdin ex suspicione affectati Regni per Prexaspem nefarie trucidari mandavit. 2. Sororem suam minorem nomine Meroe~n, quam uxorem duxerat, eamque praegnantem, ob pauca verba de nece Smerdis fratris liberius prolata, ipsemet crudeliter trucidavit. 3. Prexaspis


page 175, image: s0247

filium fagittâ transverberavit. 4. Persas XII. viros primarios uno tempore ob nullum crimen e medio sustulit. 5. Croesum eum monentem sagittâ transfigere voluit, nisi fugâ elapsus fuisset. Imo alios innumerabiles interfecit. Vide Herodot. lib. 3.

XIX.

Deinde: IN MORTUOS quoque saeviit. Nam Cambyses urbem Saim ingressus, Amasis Aegypti Regis corpus sepulchro eruit, et tamquam viveret, verberibus caedi, acutisque ferramentis totum pungi, ac deinde in foro comburi iussit. Herodotus lib. 3. Campofulg. lib. 9. cap. 3. Sed expeditiones eius, quae sequutae sunt contra Aethiopes, Macrobios et Ammonios, infeliciter successerunt. Herodot. ibidem.

XX.

VI. Malos consiliarios habuit. Nam omnes ei adulati sunt. Cum enim Cambyses aliquando Senatum Persarum interrogaverat, qualis videretur ipsis ad Cyrum patrem collatus? Omnes Persarum Principes amplissimis eum laudibus ornarunt, imo etiam patri praetulerunt. Quoniam et omnia illius haberet, et Aegyptum Regno Persarum adiecisset. Tandem et Croesus sententiam iussus dicere, reprehendit aliorum orationes, inquiens: Nondum mihi aequalis videris Cdyro patri tuo. Nondum enim talem regno genuisti filium, qualem Cyrus reliquit. Qua sententia, Herodotus, Cambysen non modo nihil offensum, sed etiam apprime delectatum, refert. Praeterea cum Cambyses consiliarios suos interrogaret: Num quae lex esset, quae cum sorore nuptias contrahere permitteret? Illi metu Tyranni responderunt: Nullam se invenire legem, quae fratri cum sorore nuptias contrahere permitteret: sed aliam se reperiisse legem, qua liceat Regi Persarum facere quic quid libeat. Verum debuissent Consiliari isti observasse regulam D. Pauli, Rom. 3. vers. 8. Non sunt facienda mala, ut inde eveniant bona.

AXIOMA I,

Consiliarii non sint adulatores, sed veritatis assertores. Illi namque Consiliarii, qui Principibus suis adulantur, pulvillos consuunt sub cubito manus eorum; uti Ezechiel Prophet a c. 13. v. 18. loquitur. Quod adagium quadrat in eos, qui cum simulatione quadam libertatis aliorum vitia sic reprehendunt, ut iis figurate adulentur. Quam titillanrem, levem atque enervem admonitionem Plutarchus in lib. de discrimin. adulat. et amici fol. 32. PULVINARIUM MUL IEBRIUM non absimilem esse ait. Haec enim licet capitibus videantur obniti et contra tendere, cedunt tamen obsecundantque, sicut fucata illa libertas, quae tumorem habet inanem, imaginarium et fallacem, assurgit intumescitque, ut contracta subsidensque excipiat eum, qui in ipsam se demittit.

Exemplum huius rei habetur apud Plut archum, qui in loco citato pag. 37. ita scribit: tiberio Caesare curiam aliquando ingresso exsurgens adulatorum unus, ipsos, ait; qui liberi essent, dicere oporterelibere, nec quicquam dissimulare vel supprimere, quod in rem foret. Cum ita excitasset omnes, facto ei silentio, suspensoque Tiberio; Audi Caesar, inquit, in quo te culpemus cuncti, nec promete aperte quisquam audet. Negligis temet ipsum, qerditum is corpus, curis teque et laboribus pro nobis conficis peretuo, neque nocte vel die laxamentum sumis. Huiusmodi multa cum ille declamaret: Cassium Severum memorant Oratorem dixisse: *au(/th touto\n h( par)r(hsi/a to\n a)/nqrwpon a)poktenei=. h. e. Haec libertas hominem perimet.

Melius autem fecit priscus Helvidius. Ad quem cum Vespasianus Imperator misisset, ne in Senatum veniret: Penes te, inquit, est, ne me Senatorem patiaris. Quamdiu autem meloco non moves, est in curiam mihi veniendum. Age, at ingressus taceto, inquit. Ne me roga, et tacebo. At est mihi rogandum. Et mihi dicendum, quod rectum putavero. Verum sidixeris, occidam te. Quando ego tibi dixi me immortalem esse? Tu tuum facies; Ego meum. Tuum est occidere; meum est, mori non trementem.

XXI.

AXIOMA II.

Licet autem talibus ac tantis vitiis et flagitii pollutus viveret Cambyses, tamen summa patris Cdyri virtus ei profuit, eumque ab odio et invidiâ populorum ac Principum vindicavit; cuius imago ac oris dignitas in hominum animis ac mentibus tam alte haeserat, ut etiam grati essent, qui nasum aquilinum, qualis Cyro fuisse dicitur, haberent. Ita liberis propter parentes bene est. Et: Patris virtus liberos commendat. Si enim quis virturibus clarus exstiterit, quasi fax in altissimo loco posita, suo lumine ac splendore omnia complet: nec tantum vivens ac spirans laudibus cumulatur; verum etiam mortuus suavissimos suae vitutis odores liberis ac posteritati relinquit, Cui, etiamsi scelerate vixerit, patriae vircutis gratiâ, indulgetur. Bodinus lib. 4. de Republ. cap. 1. Pag. 592. Ita M. Cicero unicus M. Tullii Ciceronis filius, sed degener et pessimus (qui uno


page 176, image: s0248

haustu duos congios evacuare potuit: unde Bicongius dictus, uti Plin. lib. 14. cap. 22. de eo refert: nem kupelloma/xos) semel Consulatum gessit cum Augusto Caesare, non suo, sed parentis merito.

XII.

AXIOMA III.

Etiam mali Principes viros magna doctrina et insigni virtutis ac sapientiae opinione apud se habere gestiunr, eosque sibi interdum commendatos esse patiuntur, non ut horum consiliis obtemperent, sed ut, quod agunt ex animo suo et perperam, illud ex horum consiliis apud ignaram plebem agere videantur. Exempla. 1. Herodes Antipas Iohannem metuebat, sciens eum virum iustum et sanctum, kai\ s1uneth/rei au)to\n, conservabat eum, ne scilicet ab Herodiade per insidias interficeretur) auditoque eo mulra faciebat, et h)dews2, h. e. libenter, cum gaudio, et singulari delectatione eum (contionantem) audiebat. Marc. 6. v. 20i. At, ubi maxime conveniebat, non tantum non audit, sed etiam necem ei infert. Ita Cambyses secum habebat Croesum consiliarium virum fortissimum, sed eius consilio parum obtemperabat. Cum enim Cambyses 12 Persarum proceres interfecisset, Croesus eum hisce verbis admonuit: Rex, noli cuncta aetati et irae indulgere, et te cohibe, et compesce te ipsum, Conducit tibi, te providum esse; et sapientis est, prospicere. Tu vero ob nullius momenti causam interficis viros, populares tuos, interficis etiam pueros. Qualia si multa facias, considera, ne abs te deficiant Persae. Etenim parens tuus Cyrus singulari studio mihi mandavit, ut, ubicumque opus esset, subicerem tibi, quae in tuam rem profutura viderentur.

Verm tantum abfuit, ut Cambyses ei patentes aures praebuerit, ut etiam arcu arrepto sagitta eum transverberasset, nisi fuga salutem quaesivisset.

XXIII.

II. Unum Iustitiae exemplum. inter tot autem tantaque Campbysis vitia atque flagitia, unum de ipso recitat Iustitiae exemplum Herodotus, et hoc ipsum tamen magna cum severitate coniunctum. Nam Sisamnem Praesidem, qui pecunia corruptus, iniustam sententiam tulerat, interfecit, et detractam tori corpori pellem tribunali instravit; et postea filium eius Otanem in eam sedem collocavit, atque iussit eum, intuentem patris exuvias, recte iudicare, ne simili supplicio afficeretur. Herodot. lib. 5. Valer. Max. lib. 6. cap. 3.

AXIOMA.

Tyranni non sunt contenti vulgaribus suppliciis, sed nova excogitant suppliciorum genera, quasi non satis sit hominem semel mori. Exemplum huc referunt quidam Politici de Cambyse. Item de Parisatide, Cyri iunioris et Artaxerxis Mnemonis matre, quae crudelissma femina Mithridatem Persicum adolescentem in convivio gloriantem, se Cyrum manu sua concidisse, scaphismo necari iussit. De qua historia in vita Artaxerxis Mnemonis pluribus dicturi sumus.

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s, sive Monitum Politicum.

Princeps interdum poenam exasper are iuste potest, imo debet. Nam publica saepenumero necessitas exigit, ut Princeps veluti Medicus desperatis malis, medicinam extremam adhibere cogatur, nisitotam velit Rem publ. pessum ire. Nam ubi viiniustitia multis impune abit, et succedit, tum plane ipsa virtus evanescit. Stobaeus Sermon. 72. Et mutandorum moruminitium magis esse soler ignoscentia, quam ultio. Plutarchus de cohibend. iracund. Unde ipse Deus iussit Principes poenas irrogare transgressoribus legum. Nam deuter. 17. vers. 7. et cap. 19. v. 20. inquit: Auferes malum e medio tui, et NON PARCET OCULUS TUUS: animam pro anima, dentem pro dente, oculum pro oculo, etc. Ita Gideon Suchorenses et Phanuelitas, quiipsum procaciter irriserant, spinis tribulisque contrivit. Iudic. c. 8. v. 16. darius I. Rex Medorum Consiliarios suos, qui Danielem innocentem calumniis oneraverant, una cum uxoribus et liberis in speluncam leonum praecipitari iussit. Daniel, 6. Iohannes Dubravius Episcopus Olmucensis in histor. Bohem. insigne narrat exemplum iustitiae de CAROLO IV. Imperatore, hisce verbis: Pro tribunali Carolo sedente, Sacerdos quispiam utroque oculo a viro quodam nobili patrono suo privatus, propterea quod illum erroris in religione arguisset, iniuriam querebatur suam. Non ibat inficias Zachora, (id nobili huic cognomen erat) sed per animi impetum, quem tunc in potestate non habuisset, facinus admissum excusabat, offerebatque pecuniam pro satisfactione arbitrio iudicum aestimandam. Interpellavit dicentem Carolus, atque hanc tulit sententiam: Non posse in hoc casu satisfactionem absque talione sibi constare, quando caeco in integrum restitui oculi nequeant: Sed oportere Zachoram pariter atque sacerdorem perdere oculos suos, neque enim aliter ius esse aequabile. Ad Ludovicum XIII. Galliae Regem


page 177, image: s0249

accedebat, qui perpetrati homicidii veniam flagitaret. Rex facti enormitatem perpendens, et quod iam rertium id sceleris perpetraslet, Tu-ne, inquir, veniam flagitare homicidii iani tertii? Et ecce ioculator qui forte aderat; Quid, Domine, tertii? Imo primi duntaxat. Nam secundum et tertium tua sunt. Quia, si tu primum non condonases, hic reliqua non perpetraler. Ista Regum vitiosa est indulgentia, et maxima peccandi illecebra est impunitatis spes.

Praesertim autem Reges atque Principes iniustos iudices et dwrofa/gous2, qui non nisi pecunia intervenienre ius dicunt miseris subditis, graviter vindicent. Pestes sunt huiusmodi homines Regnorum et Urbium. Olim Mulctores Rei publ. vocabantur, quod populum pecuniâ emulgerent. Recte! Patet hoc ipsum ex colloquio corrupti Iudicis cum suo corruptore:

Heus aperi. Tu quis? Tuus est. Quid quaeris? Ut intrem.
Fers aliquid? Non. Esto foris. Fero. Quid? Satis. Intra.
Quid fers? Ova. Quid ille? Capos. Quid tertius? Agnum.
Nemo magis? Sunt qui adducunt. Quid? Cum bove porcum.
Voslaudo: Tamen hi forsan plus iuris habebunt.
Dic quare? Ora, capos, sus, bos, male perdit et agnum.

Et sic bilanx in eam vergit partem, in qua maius est pondus. Hosce iniustos iudices Hesiodus lib. 1. peri\e)rg. kai\ h(mer. vocat xeirodi/kas2. h. e. ius in manibus gerentes. Tales homines neque Deum timent, neque homines reverentur; sicut de iniusto iudice Christus ait, Luc. 17. 2. Illis ius est vis, et sic ex Iustitia per metathesin literarum fit vistitia, iuxta versum illum Palingenii oprimum:

Cui VIS est, IUS non metuit: IUS obruitur VI.

Notandum hic venit elegans.

PROBlEMA;

Dic mihi, quid, quaeso, toto iam regnat in orbe?
Dic tribus hoc verbis, literulisque tribus.

Et ad id

RESPONSIO:

Non verbis tribus, ast unâ respondeo voce;
IUS, vel. transpositis, VIS, male literulis.
IUS et VIS, apicis parvo discrimine distant.
IUS non mundus habet, VIM quia semper habet.

Talis iniustus iudex et dwro/fagos erat Felix Praeses Romanus, coram quo Paulus Apostolus acculabatur a Iudaeis. Sed ille Pauli causam iudicare nolebat. Quia, inquit Lucas Actor. 24. v. 26. sperabat fore, ut pecunia daretur a Paulo, ut solveret ipsum; propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum Paulo. Sed quia pecuniam ille Felix infelix a Paulo non accipiebat, per biennium eum in vinculis detinebat, vinctumque successorisuo Festo relinquebat. Actor. 24. 27. qui iustior ipso erat, uti ex Actor. 25. v. 16. Patet. Talis dwro/fagos erat Demosthenes, summus ille Orator, qui muneribus corruptus adversario suo non contradicebat in foro, simulans se anginam pati. At ubere et salse respondebat Demades, ipsum pati argentanginam. Gell. lib. 11. cap. 9. Plutarch. in Demosth. Neque vel hodie crunenimulgae haec natio argentanginae et rapacitatis morbo laborans exstincta est, sed integras saepe populatur regiones et urbes. At haec natio adultera et Deo et hominibus piis est exosa. Non ita Moses ex ore Dei ad Iudices a se constitutos ait, Deut. 1. 16. Iudicate iustitiam sive iuste inter virum et inter fratrem eius, et inter peregrinum eius. Et cap. 16. v. 18. Iudices pones in omnibus portis tuis, qui iudicent populum iudicio iustitiae, sive iusto. v. 19. Non facies declinare iudicium, non accipies personam, NEC MUNERA. Quia munera excaecant oculos sapientum, et subvertunt verba iustorum. v. 20.
[Gap desc: Greek word]
IUSTITIAM IUSTITIAM sequeris. Ierem. 21. vers. 12. Iudicate mane iudicium. cap. 2. v. 3. fAcite iudicium et iustitiam. Proverb. 17. v. 23. MUNERA desinu IMPIUS accipit, ut pervertat semitas iudicii. Apud Cassiodorum lib. I. Epist. 12. Theodoricus Veronensis Italiae Rex Iudicem suum sic instruit: Esto innocentiae templum, temperantiae sacrarium, ara iustitiae, absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum.

Aegyptiorum Reges iureiurando adstringebant iudices, se iniuste non iudicaturos, quamvis Rex ipse requirat et praecipiat. Idcirco tantum abest ut Cambyses in hoc puncto sit vituperandus, ut etiam sit valde laudandus, quod Sisamni iniusto et dwrofa/gw| iudici pellem detraxit, et filium eius Othanem in eam sedem collocavit, eumque iussit pat ris exuvias intuentem recte iudicare, ne simili supplicio afficeretur, Aristoteles in Ethic. Nicomach. docet, quod Cambyses fecerit iustum, tam severe Sisamnem puniendo, sed non fecerit iuste. Quia non egerit ex habitu, ac proinde ob hac factum solum iustus appellandus non sit. Quia sicut una hirundo non facit ver, uti in proverbio dicitur: ita una actio habitum non parit. Theologi dicunt. quod


page 178, image: s0250

bona opera non ex nominibus, sed ex adverbiis sint iudicanda. h. e. non illa semper bona sunt dicenda, quae in se videntur bona, sed illa quae fiunt bene, h. e. secundum regulam atque normam in verbo dEi praescriptam. Nam opera electitia a Spiritu S. reprobantur. Memorabile quoque iustitiae exemplum hic subiciam, quod Archiepiscopus Coloniensis anno Christi 1055. post se reliquit: Hic enim cum comperisset. Iudices falsam sententiam in causa feminae pauperis tulisse, his omnibus erui oculos iussit, excepto uno, qui compater ipsus erat: Hunc enim uno duntaxat oculo privavit, ut altero adiutus domum deducere excaecatos posset. Utque huius rei memoria diut urnior esset, supra domos excaecatorum capita figulina cum effossis oculis collocanda curavit, ut terrori essent praetereuntibus. Dresser. Millen. VI. part. 11. pag. 78, 79.

Quatuor enim sunt fines poenarum, quos Princeps in piniendo spectare deber. 1. Est nouqesi/a, h. e. Correctio, ut nempe eum quem punit, corrigat, ut. in posterum cautius agat. 2. *timwri/a, ut laesae parti satisfaciat. 3. *h(suxi/a, h. e. publica tranquillitas, ut alii sublatis malis securiores vivant. Et 4. *para/deigma, ut alii exemplum inde capientes a maleficiis absterreantur. Quem finem postremum cum Cambyses observaverit, quis illum propterea vituperabit? Utinam etiam nostro saeculo aliquis cxsurgeret Cambyses, qui Mulctoribus illis Rei publ, qrgentanginae morbo laborantibus, h. e. dwrofa/gois2 istis et munerum captatoribus iudiciorumque corruptoribus, pellem detraheret, ut ipsorum successores perpetuum aliquod severitatis indicium atque iudicium oculis suis contemplarentur! Nicephorus lib. 17. histor. c. ultim. scribit: Iudicum furacium crura frangi solita. Utinam mos ille ctiamnum vigeret, et postliminiô in Res publ. atque civitates introduceretur! Sic melius iustitia sloreret, et causae pauperum et afflictorum citius atque felicius diiudicarentur! Aristoteles lib. 5. Politic. cap. 3. tale Principibus monitum praescribit: Melius consultum omnino est Rei publicae, si Principes aut populus suis Magistratibus ex publico salarium constituant sufficiens, ex quo commode vivere et lucrari possint, et abstinere a subditorum loculis, si gratis ita merentibus concedant dignis potestares et administrationes: Sic enim fiet, ut lites citius et sine spe aliqua lucrr dirimantur.

II. ACTA POLEMCA.

XXIV.

Cambyses quatuor hella gessit. 1. Contra Aegyptior. 2. Contra Carthaginanses. 3. Contra Ammonios. 4. Contra Aethiopes.

BELLUM I. contra Aegyptios.

XXV.

Primum bellum suscepit Cambyses contra Amasin. Circa hoc tria notanda. 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressiis.

1. Orius continet belli occasionem, de qua in c. 2. §. 5. copiose diximus. Res tota huc redit. Delusum ab Amasi se putabat, quod pro propria filia, quam Cambyses ab illo in uxorem per legatos sibi petierat, Apryis antecessoris filiam submisisset. Ideoque expeditionem contraillum magnis viribus urget.

2. Progressus. Neque morte Amasis (Nam antequam Cambyses in Aegyptum pervenisset, mortuus ille erat.) quicquam placatus, expeditionem contra Psammenitum filium continuandam suscipit, quem victum ad Pelusium deditione capit. habitumque humaniter Regno quoque praefectum relictarus fuerat, nisi eam benignitratem persidiâ rursus in se clausisset; uti postea dicemus. Cambyses ut Psammeniti capri animum experiretur, eum in suburbanis collocavit: Hoc facto filiam illius vestitu servili circumdatam cum hydria emisit, et cum ea similiter indutas alias, quas delegerat primorum virorum filias virgines. Quae ubi ad patres pervenerunt cum eiulatu ploratuque, ceteri quidem patres, conspectis filiabus tam male acceptis, vicissim vociferati sunt atque fleverunt. Psammenitus autem cum id praevidisset ac cognovisset, humi vultum demisit, praetergressis puellis aquam ferenribus. Secundo loco Cambdyses ante oculos Psammeniti misit filium eius cum duobus milibus Aegyptiorum aequalis aetatis, vinctas fune cervices et frenata ora habentibus: ducebantur autem ad mortem ob Mitylenaeos a Memphitis interfectos. Ita enim censuerant Regis Iudices, pro singulis suorum interfectis denos primorum Aegyptiorum intersiciendos. Psammenitus praetereumes intuens, et filium animadvertens duci ad mortem, aliis Aegyptiis, qui circumsedebant, complorantibus atque indigne ferentibus, ipse idem, quod erga filiam, fecit. His quoque praetergressis accidit, ut quidam compotatorum eiusiam natu grandior pristinis bonis delapsus, ac nihil habens, nisi quae inops mendicabat, obiret exercitum, nec non Psamm enitum aliosque Aegyptios in suburbanis considentes. Quem ut conspexit Psammenitus, erumpente ingenti fletu compellans nomine amicum, caput suum cae lebat. Quae admiratus Cambyses, misso nuneio Psammenitum sic percontatus est:


page 179, image: s0251

Psammenite, herus te Cambyses interrogat, quam ob rem tu, qui visa filia indigne affecta, viso filio ad mottem eunte, neque eiulasti neque flevisti, pquperem tanti feceris, tibi,ut ab aliis audivi, non propinquum? Cui Psammenitus his verbis respondit: Fili Cyri; domestica mala erant maiora, quam ut possem ea deflere, At amici lamentatio digna lacrimis fuit, qui e multis ac fortunatis opibus ad inopiam recidit in extremo limine senectutis. Cambysi his renuntiatis, Croesus dicitur illacrymasse, itemque qui aderant Persae, ipsique adeo Cambysi miserationem attulisse, ut protinus iusserit filium ex his, qui morti addicti essent, liberari: verum filium, qui abierunt, non iam superstit ein invenerunt, sed primo loco tiuncatum.

3. Egressus. Cambyses postquam animum Psammeniti explorasset, misericordia erga eum motus Aegptum ei redditurus erat, ut eam tamquam Praefectus Regius gubernaret. Verum postquam a Cambyse convictus est, quod Aegyptios ad rebellionem sollicitasset, denuo captus, epoto taurino cruore, exspiravit.

BELLUM II et III, contra Carthaginenses et Ammonios.

XXVI.

Secundum et tertium bellum Cambyses contra Carthaginenses et Ammonios gessit, sed irrito successu. Quoniam Phoenices bellum contra Carthaginenses confoederatos gerere recusabant: Quos invitos Cambyses cogere noluit.

Deinde partem exercitus contra Ammonios misit, qui inter prandendum arenarum molibus obruti, nec postea amplius visi sunt.

BELLUM IV, contra Aethiopes.

XXVII.

Circa hoc bellum aethiopum tria sunt consideranda: 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

I. ORITUS. In Ortu notanda est Gambysis ad Regem Aethiopum legatio. Herodotus lib. 3. scribit, quod Cambyses, antequam exercitum contra Aethiopes, qui Africam ad Australe mare incolunt, et Macrobii appellantur, educeret, callido consilio speculatores sub specie legationis praemiserit, iisque dona magnifica, quae Regi Aethiopum offerrent, tradiderit, nempe amiculum purpureum, aureum torquem tortilem I et armillas, unguentum pretiosum, et cadum vini Phoenicii.

II. PROGRESSUS. In Progressu duo veniunt observanda:

Primo: Legatorum Cambysis propositio. Legati cum in Aethiopiam venissent, Regem hisce verbis compellarunt: Cambyses Persarum Rex cupiens amicus tibi fieri atque hospes, nos misit, iubens ut in colloquium tuum veniremus, tibique haec dona offerremus, quorum ipse usu maximee delectatur.

Deinde: Regis Aethiopiae responsio. Haec tiiplex erat.

1. *e)rwthmatikh\, h. e. interrogatoria. Nam primo sumpto amiculo interogavit, quidnam esset, et quomodo confectum. Quumque Legati de purpura, eiusque tinctura, edocuissent; Dolosos, respondit, homines dolosa expetere vestimenta. Exponentibus deinceps Legatis de monili tortili et armillis, eiusque ornatu et pretio: Rex risit, atque ratus, vincula esse, vincula robustiora apud se esse dixit, multosque captivos aureis vompedibus manicisque nexos ostendit. De unguento eadem sensit, quae de vestimento purpureo. Verum ubi ad vinum perveniret, eiusque consiciendi rationem audiret, maiorem in modum delectatus est eius potu.

2. *e)piplhktikh\, h. e. Obiurgatoria. Cum enim animadverteret, cos ad explorandum Regnum suum venisse, graviter invectus in Cambysen, in haec verba prorupit: Non iustus vir ille est: Alioquin en im non affectaret regionem alienam, sed suâ contentus, non redigeret in servitutem homines, a quibus nihillacessitus est.

3. *ai)nogmatikh\, sive Symbolica. Tandem tradidit illis arcum, haec verba addens: Quando Persae tantae magnitudinis arcus tam facile tendent, quam facile hunc a me tendi videtis, tum Cambyses copiis supra modum magnis instructus Aethiopibus Macrobiis bellum inferat. Interim Diis gratias agat, qui non in animum inducunt aethiopibus, ut praeter suam aliam velint sibi comparare regionem.

III. EGRESSUS. Postquam autem Cambyses hoc Regiae Aethiopiae responsum ab exploratoribus cognovit, statim ira accensus, et quasi furore perculsus, continuo in expeditionem contra Aethiopes ruit. Sed magna afficitur clade, quod iter ingressus csset non praeparato commeatu; quo desiciente, iumenta primum mactarunt, post herbis victitarunt: iis etiam in sabulo deficientibus, decimum sorte lectum devorarunt. Et ita coactus est, nullo viso hoste, in Aegyptum redire.

USUS.

AXIOMA I.

*tw=n e)xqrw=n dw=ra a)/dwra. Hostium atque Tyrannerum dona non sunt dona. Sicut enim pueri astragalis; ita etiam Tyranni foederibus ludunt. vel. ut


page 180, image: s0252

D. Paulus Rom. 1. v. 31. loquitur, sunt a)su/nqetoi, h. e. pactorum haud tenaces, fice foe difragi: ipsorumque verba sunt non verba, et dona non dona. Exempla habemus 1. in Saule Rege Israel, qui Davidi, ob singularem populi caritatem atque favorem sibi formidabili, Merob filiam suam maiorem natu despondebat, et tamen alteri postea eam tradebat, contra fidem pacti, 1 Sam. 18. vers. 17. Postea Micholis coniugio illectum hostium furori proditorie obicere cogitavit, postquam rescivit eam ardenter diligere Davidem. Ibid. vers. 20, 21. 2. In cambyse, qui Aethiopum Regi magnifica sub specie amicitiae per exploratores misit munera. Unde etiam Rex Aethiopum Legatos Cambysis graviter obiurgavit, quod simularent, se missos quasi Cambsyses amicitiam atque hospitium suum expeteret, cum sciret, eos ad explorandum Regnum suum venisse.

AXIOMA II.

Multe expeditiones defectu annone irritae fiunt, et magni exercitus solvuntur.

Exemplum habemus in expeditione Cambysis contra Aethiopes instituta, in qua milites nihilinvenientes quod ederent, et ad sabulum pervenientes, ubi etiam nullae herbae victui commodae, ad decimationem exercitus perventum est. h. e. sortiti ex se ipsis decimum quemque comedebant: donec Cambyses veritus mutuam militum suarum depastionem, coepta adversus Aethiopes expeditione intermissa, retrocessit, Thebasque pervenit, multis de militibus suis amissis. Vide Petr. Gregor. Tholosan. lib. 11. de Republ. cap. 3. pag. 663.

AXIOMA III.

Consilia calida raro sunt felicia. Nam praecipitantia rectis consiliis est inimica, et prudentiae adversa. Praecipitantia parit errores, quos magnae poenae, magnae calamitates comitantur. In cunctatione multa sunt bona, quae etsi non prima fronte apparent, tamen progressu temporis percipiuntur. Unde recte Sallustius ait: Antequam incipias, consulto, ubi autem consulueris, mature facto opus est. Et Livius lib. 5. Decas. 4 prudenter scribit: Calida consilia initio laeta, tractatu dura, exitu tristia esse solent. Tacit. lib. 18. Omnes qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debent, An, quod inchoatur, Rei publ. utile, ipsis gloriosum, qut promptum effectu, qut certe non arduum sit. Thucydides lib. 3. Duae res macime obstant bonis consiliis, nempe ira et festinatio. Nam impedit ira animum, ne possit cernere verum. Festinatio vero caeca est et praeceps. Quia praecipitis consilii comes paenitentia. Unde Augustus Imperator hoc symbolo usus est: *speu=de bradews2. h. e. Festina lente. Quo insinuare voluit, sat celeriter fieri, quicquid sat bene fit. Si emim vim et sententiam huius symboli aestimes, quam haec tam concisa vocum brevitas in se complectitur, quam secunda, quam gravis, quam salutaris, quam ad omnem vitae rationem patens; profecto facile discesseris in hanc sententiam, ut non aliud dictum ullum perinde arbitreris dignum, quod omnibus foribus inscribatur. Germani pulchre enuntiant: Eil mit weil. Eh wiegs / Dan wag. Consule Macrobium lib. 6. et Gell. lib. 10. cap. 11. Erasmum in Chiliad. Omnes hoc symbolum usurpent: Consilium ante factum. Mantuanus Eclog. 2.

Sed post iacturam quis non sapit? utile non est
Consilium post facta dari, quod oportuit ante.
Consilium post facta, imber post tempora frugum.

Ovid. de Ponto lib. 11.

Nunc quid naufragio, quid prodest dicere, facto,
Qua mea debuerit currere cymba via?

Quod si haec Cambyses observasset, neque velut mentis inops continuo in expeditionem contra Aethiopes cum exsereitu exivisset, sed prius omnia sibi comparasset, quae apparatus rei militaris exigebat, et rei frumentariae et pecuariae, (sicut in more positum erat apud Persas, uti Xenoph. lib. 4. Cyrop aediae tradit) tum retro suae temeritatis poenam luens redire coactus haud fuisset, multis de exercitu amissis. De hac cxpeditione eius in Aethiopiam Lucanus lib. 10. ita cecinit:

—— Vesanus in Ortus
Cambyses longi populus pervenit ad aevi,
Defectusque epulis, et pastus caede suorum,
Ignoto te, Nile, redit, etc.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XXVIII.

1. BONA. Cambysen aliquam veri Deid notitiam habuisse, inde colligitur, quod gentilium idola non modo illusit ac violavit, sed eriam destruxit. Cum enim Aegyptii in urbe Memphi, Deo suo quem Apim nominant, festum celebrarent, Cambyses eorum superstitione offensus, adduci ad se Apim iussit. Quem cum VITULUM esse codnspexisset, educto gladio femur eius sauciavit, et sublato cachinno ad sacerdotes dixit: Ocapita nequam, huiusmodi Dii exsistunt, sanguine atque carne praediti, et ferrum sentientes? Dignus nimirum Aegyptiis hic Deus. Nos certe ludibrio habuisse, vos non iuvabit. Haec loquutus, imperavit his, quorum munus erat, ut sacerdores flagris caederent.


page 181, image: s0253

Aegyptios autem, deprehenfos in festo apis feriantes, promiscue occiderent. Ita festum solutum est, sacerdores mulctati; Apis, squciatus femur, in remplo iacens extabuit. Iustin. lib. 1. Herodotus lib. 3. Qui quidem hoc Cambdysis factum vituperant, sed ipsi in iudicio suo errant. Nam carnalis homo carnali er spiritualis vero spiritualiter iudicat. Ita caeoi isti homines in tenebris ambulantes putarunt,fimulacra esse Deos, quae tamen Dii non sunt. Vide Rom. 1. 23. 1 Cor. 2. 14. c. 8. v. 1. et seqq.

XXIX.

2. MALA. Licet Cdyrus primo Monarchiae anno, post captam Babylonem, laetissimum de solutione captivitatis Babylonicae, et dimissione Iudaeorum in patriam, deque restauratione templi et Politiae Iudaicae, promulgasset decretum: tamen postea filius Cambyses aedificationem rempli, quoad vixit, impedivit. Quia enim bellum Aegyptiis illaturus erat, suggerebant ei aulici, Iudaeorum hostes infensissimi: si Iudaeis porestas templum et urbem restaurandi concederetur, fore ut a Cambyfe deficientes se cum Aegyptiis coniungerent. Ita consiliis novis atque malis diabolus impedivit Ecclesiae restaurationem, et doctrinae caelestis propagationem. Fuerunt itaque in luctu pii, praesertim postquam Cyrus interfectus esset. Vide Esdrae cap. 4. et Iosepb. lib. 11. Antiquit. Iudaic. cap. 1. 2. et. 3.

AXIOMA.

Semper in Ecclesia cernitur vicissitudo lucis atque crucis, quae sunt admiranda Dei excelsi opera. Namque sunt mala mixta bonis, sunt bona mixta malis. Sicut enim rosa spinis est circumdata: Ita Deus res laetas, praesertim Ecclesiae, temperat acerbitate quadam et amaritudine: idque facit paterno consilio, ne pendeat spes nostra a rebus humanis, sed nitatur solo Deo. Quare pii in rebus secundis non debent esse tumidi, neque in adversis timidi.

Exemplum.

Cyrus primus Rex Persarum insignis erat Evergetes Ecclesiae, qui in primo anno Monarchiae captivitatem Babylonicam solvit, potestatem populo Iudaico in patriam redeundi, et remplum reparandi concessit, vasa templi restituit, omnibus provinciis subditisque suis imperavit, ut Iudaeis viatoribus viaticum omniaque necessaria subministrarent. Verum Cyro in bello Scythico interfecto, Cambyses filius eius degener, tyrannicum erga Iudaeos affectum induit, et structuram templi, quoad vixit, suasu aulicorum Iudaeis infestorum impedivit, usque ad secundum annum Darii Hystaspis, qui decretum Cyri renovavit; et templum, sub ipso reaedisicari coeptum, anno eius sexto est absolutum et consummatum. Esdrae 6. 15. Elegans est haec imago ecclesiae, in qua oculariter videmus, quae, quales et quantae sint consolationum atque tentationum vices. Nihil Ecclesiae poterat accidere optatius edictô Cyri de reditu in patriam, de restauratione politiae ac templi: sed multa impedimenta intervenerunt, quae hunc melleum gustum quasi aceto infuso corruperunt. Tandem vero ex hisce adversitatibus liberata est Ecclesia; uti plenius in historia Darii Hystaspis et Artaxerxis Longimani dicturi sumus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XXX.

TAdem Cambyses cum adversus Smerdin, se absente in Perside rebellantem, exercitum ducere vellet, insilienti in equum vagina gladius excidit, femurque eius letaliter sauciavit, ex quo vulnere non multo post Ecbatanis in oppido quodam Syriae periit, cum fratris caedem, quem ex falsa somnii interpretatione, et vana suspicione, immaniter mandaverat trucidari, deplorasset, ac Persas ad eripiendum Magis regnum gravi hac oratione monuisset: Per Reghios Deos vos obtestor, ne per socordiam admittatis, ut Imperium rursus redeat ad Medos: sed vi ereptum vi recuper etis. Haec vobis facieniibus et tellus fructum proferat, uxoresque et pecora pariant, in omne tempus libertate fruentibus: secus facientibus contraria his, quae dixi, imprecor; Et praeterea unicuique Persarum, eum finem, qualis mihi contigit. Herodotus lib. 3. Iustinus lib. 1.

XXXI.

De numero annorum Regni Cambysis intes Chronologos non convenit.

1. Iosephus lib. 11. Antiqu. Iudaic. c. 3. pag. mihi 282. statuit, eum regnasse annos - 6.

2. Phil, Melanch. Chronolog. lib. w. pag. mihi 118. statuit, eum regnasse annos - 7, et 5 menses,

3. Bucholtz. in Indice Chronologic. pag. 31. statuit, eum regnasse annos - 8.


page 182, image: s0254

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s

Anni Cambysis supputantur in sensu coniuncto, h. e. prout coniunguntur cum patris Regno. Sic regnavit annos 8. Quia annum cum patre regnavit. Alii addunt menses Magorum 7, et sic etiam 8 anni proveniunt.

Anni Cambysis supputantur in sensu lisiuncto. Sic regnavit annos 7, et 5 menses. Quae est communis Chronologorum sententia.

Et talia exempla in sacro codice de Regibus Iuda et Israel reperiuntur, quorum anni regiminis rnodo in sensu coniuncto, modo in sensu disiuncto accipiuntur.

XXXII.

Cambyses sine regia prole moritur. Et sic Cdyri familia in ipso exstinguitur.

USUS.

AXIOMA I. In multis familiis hoc accidit, ut secundus, tertius, aut quartus fuerit ultimus.

EXEMPLA.

I. Davidis potentia floret cum Salomone filio: Quo mortuo fit laceratio Regni, amissis 10 tribubus: quae peculiare Regnum condiderunt in Samaria, quod Regnum Israel dictum est. Ab eo tempore Reges Iuda et Israel in sacro codice distinguuntur.

II. Cyri Regnum post Cambysen filium transfertur in heredem alium, non ortum a Cyro, nempe in Darium Hystaspis. Nam duae tantum fuerunt familiae Regum Persidis a Cyro primo Persarum Rege usque ad Darium Codomannum. In hoc namque et cum hoc a)ci/wma Regni Persici exstinctum est; uti ex hoc schemate patet.

Regum Persidis.

Prima familia.

I. Cyrus.

II. Cambyses.

Secunda familia.

III. Darius Hystaspis.

IV. Xerxes.

V. Artaxerxes Longimanus.

VI. Darius Nothus.

VII. Artaxerxes Mnemon.

VIII. Artaxerxes Ochits.

IX. Arsames.

X. Darius Codomannus.

Vide Praecognita cap. 5. §. 23.

III. Amasis Rex Aegypti Apryae per seditionem Regnum eripuit, illudque tautum ad Psammenitum flium transtulit. Hic cum Sex menses regnasset. captus est a Cambyse Rege Persarum, et aliquanto post interfectus, quoniam Aegyptios ad rebellionem sollicitasset, Aegypti regno a Persis occupato.

IV. Vespasianus Imperator Titum filium successorem habuit: quo mortuo a)ci/wma Imperii Romani a familia Vespasiani in alios translatum est.

V. Post M. Antonium Imter. successit Commodus: cum quo maiestas imperii defecit.

VI. Similiter de Ottone I. Imperatore Romano usurpari potest versiculus ille vulgatus:

*au)to\s2 kai\ pai=des2, kai\ pai/dwn ouk e)/ti pai=dei.
Ipse, et ex te nati, et nulli deinde nepotes.

Vel:

Tu, natique tui, sed non stirps ulla nepotum.

Versus est propemodum universalis: Nepotes tui vel non regnabunt amplius, vel non pari virtute, felicitate et successibus.

AXIOMA II. Tyrannorum exitus tragicus esse solet.

Nam regula iustitiae divinae est, quod atrocia delicta ordinarie puniantur atrocibus poenis, etiam in hac vita. Unde etiam Poeta Iuvenalis ait:

Ad Generum Cereris sine caede et sanguine pauci
Descendunt Reges, etc.

Ita Cambyses Tyrannus iste Immanistragicum exitum habuit.

NOTA.

Ex Tyrannis tres tantum nominaripossunt, quorum mors placida fuit.

1. Dionysius Maior. Sed tamen postea filius eius Dionysius Minor debita a patre contracta persolvit. Hic namque a Dione Principe Syracusano in exilium pulsus, ad tantam redactus est inopiam, ut in urbe Corintho ludum literarium aperuerit. Ita namque de iustitia divina vox Decalogi contionatur: Deus visirat iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

2. Sylla cum crudelissime regnasset, placide mortuus est.

3. Tiberius Imp. sub quo Christus passus est. Eius quoque mors placida fuit.

Plura de hoc Axiomate vide Monarch. I. in vitae Belsaz aris cap. 3. §. 26.

AXIOMA III. Per quae quis peccat, per eadempunitur.

Sapient. 11. v. 17. ita Psalm. 37. v. 9. dicitur:


page 183, image: s0255

Malefici funditus delebuntur. v. 14, 15. GLADIUM evaginaverunt impii, intenderunt arcum suum, ut prosternant pauperem et inopem, et trucident rectos corde. GLADIUS eorum intrabit in corda eorum, et arcuseorum infringetur. Exempla illustria habemus in omnibus Tyrannis.

1. SAUL saepe in furore suo gladium evaginaverat adversus Davidem innocentem, sed tandem in cor ipsus atque viscera intravit, quando proprio gladio se ipsum confodit. 1 Sam. 31. 4.

2. SENNACHERIB Rex Assyriorum Ezechiae pieutissimo Regi Iuda, et toti populo Iudaico horrenda quaeque minabatur, GLADIUM suum adversus eos evaginabat et arcum suum intendcbat, ut inopes ad resistendum prosterneret, et trucidaret rectos corde; sed gladius intrabat in cor eius, cum a propriis filiis suis Adramelech et Sarassar in templo Nisroch interfectus est. 2. Reg. 19.36, 37. Iesai. 37. 36.

3. Similiter CAMBYSES gladium suum strinxit adversus innocentes et rectos corde; sed tandem proprio gladio vulneratus, misere interiit. Estque ipsius poena testimonium regulae: Omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit. Matth. 26. 52. Ac talibus exemplis poenarum Deus ceterios homines de providentia et de suo iudicio commonefacit.

AXIOMA IV. Homicidae non sunt din superstites.

Psalm. 55. 25. Viri sanguinum et dolosi non diu dimidiabunt dies suos, h. e. non din vivent, non superstires erunt. Nam illi quidem longa fibi praescribunt tempora, quemadmodum dives ille apud Lucam. 12. 19. qui dicebat: anima mea, habes multa bona in plurimos annos. Sic agunt, sic vivunt, quafi diu victuri. Unde magnam turrim confiliorum humanorum aedificant, h. c. veram religionem verumque Dei cultum impediunt, novaque quottidie confilia Ecclesiam persequendi et veros Dei cultores e medio tollendi excogitant: sed antequam illa magna, velut aeterna, perficiant, antequam supprinant veritaris confessores, eosque Evangelio spolient, ipsi in mediis conatibus fide vacui auferentur: in die (ut ait Christus Matth. 24. 50, 51.) quâ non sperant, et horâ quâ ignorant: tunc dividet eos Dominus, (h. e. animam et corpus eorum dividet per mortem, et in mortecos occidet) et ponet partem eorum cum hypocritis, ibi erit fletus et stridor dentium. Idem illustrari potest parabolâ quinque virginum stultarum, et ad adventum sponsi sui im paratarum. Marth. 25. 8, 11.

Matth. 26. 52. Qui gladium somit, (h. e. qui absque vocatione et illegitime illum usurpat) ille gladio peribit.

Apcc. 13. 10. Quigladio occiderit, illum gladio occidi opportet.

Nam vox sanguinum hominum interfectorum deterra clamat ad Dominum vindictam, neque cessat donec exaudiatur. Gen, 4. 10.

Apoc. 6. 10. Psalm. 9. 13. Dominus requirens sanguinem piorum, recordatus est, non oblitus est clamorem pauperum.

Haec dicta sunt maxime illustria, ideoque diligenter sunt notanda.

Exempla.

1. Cambyses erat vir sanguinum atque dolosits. Nam 1. motus falsa suspicione, Smerdin fratrem suum nefatio atque immani ausu trucidari iussit. 2. Sororem suam, eandemque uxorem Meroen, erudelissime interemit. 3. Filium Prexaspis, eum propter temulentiam reprehendentis, sagittâ transfixum interfecit. 4. Duodecim Persas, viros Nobiles, uno tempore e medio sustulit. Verum Cambyses talis cum esset, aliquanto post divinitus punitus est. Cum enim in equum adscenderet, decidens ex vagina gladius ferit ei femur. Ex quo vulnere paucos post dies mortnus est, cum regnasset annos 7, menses 5.

2. Ex C. Iulii Caesaris interfectoribus nullus triennium supervixit. Et memorabile est, quod Valerius Max. lib. 8. c. 6. narrat, quod omnes interfectores Caesaris violenta morte, et iisdem gladiis, quibus caedem perpetiaverant, ipsimet perierint.

3. Machiavellus de Casare Borgia (quem Iovius sanguinario ingenio immanique saevitia veteres tyrannos aequasse censeri posse, et virososanguine exseerabilique sermine progenitum scribit) memoriae tradit. Hic enim fretus partris sui auctoritate et potentia (is fuit Alexander VI. Pontifex Romanus) quum imperium totius Italiae animo suo concepisset, et spe sua veluti devorasset, eamque ob causam Principes et nobiles omnes, quos sibiim pedimento futuros rebatur, vel vi et dolo e medio sustulisset, vel hoc faceredecrevisset, tandem deceptus sua spe, veneno, quod aliis praeparaverat, per imprudentiam hausto, in lectulo periculose decumbens, et sicut aestimabatur (is enim tunc vigore iuventurtis, et medicamentis, superavit vim veneni) morti proximus, dixit: Se adversus omnia pericula, quacumque sibi evenire possent, multo ante remedia quasiisse, praeterquam adversus mortem: quippe numquam cogitasse, setam cito moriturum: Immemor


page 184, image: s0256

sane doctrinae Democratis, qui, sicut a Porphyrio citatur, dicere solitus suit: Imprudenter et impie vivere, nontam esse male vivere, quam diu mori.

DE INTERREGNO MAGORUM, eiusque Ortu, Progressu, et Egressu.

CAPUT I. DE ORTV. Sive REGNI OCCUPATIONE.

I.

CAmbyses in Aegyptum profecturus, pro more Orientalium, quia filium ex se natum non habebat, Patizithen, unum ex Magis, Regni Curatorem constituerat. Dum autem Cambyles infelicem in Aethiopas expeditionem susceperat, et in Aegypto et in Syria variis rebus impeditus morabatur, Patizithes cognitâ Smerdis filii Cyri nece, quae occultabatur, paucisque Persarum nota erat, inito cum reliquis Magis foedere, fratrem suum Smerdin (quem Iustinus Oropasten vocat) ei cognominem orisque ac corporis lineamentis persimilem substituit, atque in solium Regium collocat, quasi Smerdis Cyri filius esset, missis in omnes regiones atque provincias Caduceatoribus, qui edicerent omnibus subditis atque militibus, ut deinceps non Cambysi, sed Smerdi Cyri filio obedirent. Quod Magorum decretum a Proceribus Persarum approbatum fuit. Quia immanis illa Cambysis tyrannis exosa illis erat.

II.

Cambyses autem, qui eo tempore Eebatanis in Syria morabatur, hoc cognito, iratus Prexaspi exprobravit, quod Smerdin fratrem suum, iuxta mandatum Regis, haud interfecisset, Prexaspes vero se manu suâ eum interfecisse iuramento confitmabat. Statim haec animum eius cogitatio subiit, esse Pseudo Smerdin, nempe Magum Patizithae fratrem, qui Regium solium occupasset. Quare Smerdis fratris sui mortem amaris lacrimis deflevit; seque somnio, in quo Smerdin in solio Regio sedentem viderat, delusum agnovit.

III.

Cumque adversus Pseudo-Smerdin exercitum ducere vellet, subito insilienti in equum vaginâ gladius excidit, foemurque eius letaliter vulneravit, ex quo vulnere non multo post Ecbatanis in oppido quodam Syriae exstinctus est. Cambysi olim in Oraculo dictum, ipsum Ecbatanis moriturum. Ambiguitas erat in verbis Oraculi: Putabat namque Cambyses, se Ecbatanis in Media moriturum. Atquia letaliter se vulneratum vidit, et finem vitae instare animadvertit, tum demum agnovit, Ecbatana Syriae ab Oraculo intellecta, ac proinde in haec prorupit verba: Hoc in loco Cambyses Cyri filius morietur. Quo dicto ad Persas astanres sc convertit, eosque gravi oratione ad eripiendum Magis regnum commonuit. Vide Histor. Cambysis in c. 3. §. xxx. Tandem gravi multorum magnorumque scelerum conscientiâ oppressus inter ingentes animi corporisque cruciatus e vita decedit, ac Persidarum stirpem masculam interitu suo finit. Regnavit annos 7, menses 5. Quibus si addatur Magorum imperium, h. c. menses 7, proveniunt anni octo. Herodotus, Plato, Polyanus, Zonaras, Seneca, Oresius.

CAPUT II. DE PROGRESSV. H. e. De Regni confirmatione et administratione.

IV.

Pseudo-Smerdis, ut novum Regnum, quod non Marte, sed fraudeinvaserat, confisus nempe nominis atque corporis similitudine, arte firmaret, triplici medio usus est.

V.

I. Liberalitatis erga subditos declarations. Nam pertotum illud tempus, quo Regno praefuit, omne genus liberalitatis in subditos munificentiaeque exhibuit. Nam missis ad singulas, quibus imperabat, nationes edictis, immunitatem tributorum, ac onerum militiae remissionem in triennium tribuit. Hac ratione plurimorum sibi favorem conciliavit, illudque obtinuit, ut paucissimi essent, qui Smerdin Cyri filium reguare non erederent.

Nam quod Cambyses Ecbatanis moriturus dixerat, suo iussu atque Prexaspis ministerio Smerdin e medio sublatum, id ex invidia dictum, atque hanc ob causam effictum ab eo putabant, ut Smerdin Persis redderet suspectum et infensum.

VI.

II. Prexaspis inficiatione. Hanc subditorum opinronem confirmabat sermo Prexaspis. Is namque post tragicum Cambysis exitum, ut tutus, tum a Magis, tum a populo esset, Smerdin Cyri filium a se interfectum constantet pernegabat.

VII.

III. Magorum occultatione. Denique haec res


page 185, image: s0257

eo occultior erat, quod apud Persas persona Regis sub specie Maiestatis occultabatur, et nemini facile, nisi domesticis, aditus ad eum patebat. Hac itaque ratione Magus Cyri filius falso creditus septem menses securus regnavit, donec mirabiliter patefactus fuit.

CAPUT III. De MAGOPHONIA, sive de MAGORUM interfectin.

VIII.

Circa magofoni/an notanda tria sunt. 1. *ta\ prohgou/mena, h. e. antecedentia. 2. *ta\ praxqe/nta, h. e. interfectio ipsa. 3. *ta\ parepo/mena, h. e. consequentia.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a, h. e. Antecedentia.

IX.

1. *t*a\ prohgou/mena, sive ANTECEDENTIA sunt tria. 1. Phaedimae pellicis Regiae proditio. 2. Procerum conspiratio. 3. Publica Prexaspis confessio.

X.

Primo: Phadima proditio. Tandem Pseudo Smerdis, Cyri filium, et Cambysis fratrem se mentientis, fraus hunc in modum detecta et vindicata fuit. Erat Persa quidam, Ottanes dictus, Pharnaspis filius, vir nobilis et sagacissimus. Hic cum observasset novum Regem numquam ex arce progredi, neque Procerum Persarum quempiam in conspectum suum vocare, et praeterea Cambysis confessionem de caede fratris secum reputasset, dubitare coepit. Misit itaque nuntium ad filiam suam Phaedimam, (cuius, ut et aliarum Cambysis uxorum, contubernio Magus utebatur) et ex ea clam quaesivit; Quo cum homine cubare soleret, Cyrine filio Smerdi, an Mago eius nominis? Respodnente illa, se ignorare, misit alium, petentem, ut ex Atossa Cambysis sorore hoc ipsum cognosceret. Ad haec illa, compellandae eius copiam sibi haud dari, respondit, quoniam concubinae Regis separatim recludantur. Requisita tertium, utinter dormiendum de auriculis concubini inquireret; quoniam noverat, Smerdi Mago utramque aurem propter delicta resectam esse: paruit parenti filia. Cumque ordo ad concubitum eam vocaret, concubini somno sepulti contrectare voluit aures. Quas cum nullas reperisset, statim altero die patri renuntiari iussit.

XI.

2. Procerum Persicorum conspiratio. Otranes per filiam certior factus, sine auribus esse Regem, rem omnem indicabat Aspatinae et Gobryae Persarum Proceribus, et ad fidem sibi servandam accommodatissimis. Qui et ipsi sua sponte rem ita se habere suspicati constituebant, ut singuli sibi singulos in societatem deligerent e Persis, quibus maxime confiderent. Adiungebat ergo sibi Ottanes Intaphernem, Gobryas megabyzum, Aspatines Hydarnem. Hi cum sex essent, accedebat etiam Darius Hystaspis filius, qui cognitâ Smerdis Cyri filii nece, deditâ operâ venerat eo, ut Magum de Regno deturbatum trucidaret. Hoc ergo in socieratem assumpto, memores mandati Cambysis, ex continenti, ne, dato in paenitentiam spatio res per quemquam narraretur, occultato sub veste ferro, ad Regiam pergebant.

XII.

3. Publica Prexaspis confessio. Preaterea etiam ante hanc Magophoniam, Prexaspen amplissinis promissionibus conduxerant Magi, ut, conscensâ praelatâ turri, conveocatis eum in locum Persis, annuntiaret, Smerdin Cyri filium Imperii clavum tenere: Quia hoc ipsum non solum pauci noverant, sed etiam ipse negare, Smerdin a se interfectum, solebat.

At Prexaspes, qui hoc se facturum Magis simulate promiserat, simul ac turrim ascendisset, et circumsusam undique Persarum multitudinem videret: Ecce palam coram omnibus, non obstante splendida Magorum promissione enuntiat, se Smerdin Cyri filium a Cambyse coactum trucidasse, et Magum esse, qui regnet: ac ne quod periculum propterea subiret, ilico de turri praecipitem sese dedit. Huius itaque confessione, veluti etiam augurio accipitrum, quorum septem paria insectabantur duo vulturum paria, magis confirmati, obvios quosque, si qui impedire cuperent, trucidant, atque ad Magos fratres penetrant.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a. h. e. Magorum interfectio.

XIII.

Magis autem, quid fieret, animadvertentibus, nec animus in auxilium sui deerat. Siquidem arreptis armis alter Aspatinis foemur percutiebat; alter vero Intaphernem oculo privabat. Verum oppressi a pluribus vim sustinere haud poterant. Ideoque unus eorum fugâ salutem quaerebat, quem Gobryas statim insequens complectebatur. Darius vero


page 186, image: s0258

cunctabundus stabat, haerensque metuebat, ne Gobryam pro Mago transfoderet, quia res obscuro loco gerebatur. Quod animadvertens Gobryas, patriae liberandae amore accensus, per utrumque corpus ferrum adigi iubebat. At Deo dirigente ictum, Gobrya incolumi, Magus interfectus est.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a, h. e. Consequentia.

XIV.

I. Magorum decollatio. Septemviri isti Magicidae Magis occisis capita amputabant; eaque Persis ostendentes, rem gestam exponebant. Qui cognito Magorum dolo, eductis gladiis, ut quemque reperiebant, Magum trucidabant, et nisi noctis interventu cohibiti fuissent, neminem Magorum in vivis reliquissent. Hac itaque ratione Magis regnum, quod dolo occupaverant, vi rursus ademptum fuit.

XV.

II. Festi Magophonias institutio atque annua celebratio. In huius autem rei memoriam Persae diem istum maxime sollennem observabant, et festum in eo celebrabant annuum, quod *magofoni/an, h. e. Magorum caedem vocabant. Quo die nulli Magorum sas erat prodire in lucem, sed cunctise intra domum continebant. Herodot. lib. 3. Iustin. lib. 1.

XVI.

III. Principum de forma Gubernationis deliberatio. Magis e medio sublatis, de forma gubernationis deliberatio instituitur a Principibus, an videlicet velint retinere Monarchiam; an veo, câ abolitâ, introducere aliam, vel Democratiam, vel Aristocratiam.

XVII.

1. Ottanes filius sisamnis primus sententiam dixit. Propositio eius fuit: Monarchiam esse abrogandam, et Democratiam constituendam: Quia Monarchia facile convertatur in Tyrannidem; et Monarchae magnitudine potentiae, etiam boni naturâ, reddantur aut deteriores, aut asperiores. Tales namque, plerumque, peccare, aut u(/brei, aut fqo/na|.

NOTA.

[Ortanes ex affectu sententiam dixisse videtur. Nam experientiâ edoctus noverat, quomodo Rex Cambyses patrem sunm Sisamnem ctudelius tractasset. Ideoque odio Cambysis Monarchae loquntus est contra Monarchiam ipsam, et sic consudit Regem atque Tyrannum: autconsideravit Regem ut tyrannum, cum tamen vitium personae a statu ipso accurate sit distinguendum: Tyrannus vult esse legibus solutus: At Rex sive Princeps bonus fatetur, legibus se teneri. Quae vox est Theodosii I. 4. Codic. de ll. Confer orationem Dei dehorcatoriam ad Israelicas. Regem impormne postulantes, dictam 1 Sam. 8. v. 10. 11.]

XVIII.

2.Megabyzus secundo loco dixit sententiam. Propositi eius fuit: Non instituendam esse Democratiam, sed Aristocratiam. Refutavit vulgi tyrannidem, quam ostendit multo minus tolerabilem esse tyrannide unius, nimirum, quia vulgus sit sine sapientia, non regatur iudicio, sed feratur vesano impetu, et in praeceps ruat, incitatus ab iis, ex quorum nutu pendet, non secus ac torrentes incitantur, cum hibernis nivibus augentur. Suadet ergo, instituendam esse Aristocratiam, h. e. Gubernationem Optimatibus Regni commendandam esse. Et concludit hac memorabili gnw/mh|: Optimorum virorum optima esse consilia.

[Confer Psal. 73. v. 10. ubi Natura vulgi plenitudine aquarum accumulatâ describitur.]

XIX.

3. Darius ultimus sententiam dixit. Propositio eius fuit: Non introducendam Democratium aut Aristocratiam, sed retinendam Monarchiam. Rationes eius haesunt: 1. Quia Democratia facile degeneret in *a)narxi/an. Iam vero maius malum est a)narxi/a, quam tyrannis; uti Sophocles in Antigone inquit. 2. Quia Aristocratia facile degeneret in *o)ligarxi/an, quae est paucorum gubernatio, magis serviens utilitari privatae, quam publicae. Concludit ergo, rectius esse, patrias leges non aboleri, quae Regium statlim confirment, in quo per Cyrum ingentibus beneficiis affecta fuerit universa Persia. Et haec Darii sententia a quatuor reliquis Principibus est approbata, et decretum ut Rex crearetur.

USUS. AXIOMA I.

Qui novusres vult moliri, illum apprime audacem esse oportet. Audacia namque in tali casu primum sibi vendicat locum, h. e. inconsulta temeritas; quae solatur selevissimo Numine fortunâ, incumbitque arundini.

Huc pertinent veterum emblemata, nempe Virgilii:

Audentes fortuna iuvat, timidosque repellit.
Et Ennii: Fortibus est fortuna viris data.

Ovidii 2. Fastorum:

------- Audentes forsque Deusque iuvat.


page 187, image: s0259

Exempla.

1. Talis audacia fuit in SMERDI Mago. (Iustinus Mergidem appellat.) qui tot Proceribus tam diu imposuit, auribus etiam praecisis mutilus, Persarumque Regno menses praefuit septem.

2. Talis quoque audacia fuit in BORGIA Caesare, qui animum suum emblemate prodebat, quod erat: I Caesar, inullo.

Quod Poeta ita reddidit:

Borgia Caesar eram, factis et nomine Caesar.
Aut nihil, aut aliquid, dixit: utrumque fuit.

AXIOMA II.

Liberalitas et beneficentia Principum erga subditos magnum eis amorem atque favorem conciliat; praesertim, si quando recens imperium capeslunt, nova eis non imponant onera, et vetera debita atque tributa illis remittant. Unde etiam Reges
[Gap desc: Greek word]
eu)erge/tai, h. e. Benefici passim sacro Codice appellantur. Psal. 47. vers. 9. Iob. 12. vers. 21. Psal. 107. v. 40. Luc. 22. v. 25. quod propria ipsorum virtus debeat esse liberalitas. Talis namque eu)ergesi/a et liberalitas subditorum animos Regi quam maxime conciliat.

Exempla.

I. CYRUS, Rex Persarum, primus nullum a Persis exegit tributum: Ideo PATER ab eis appellatus fuit: quod omni ratione de subditis bene mereri studeret. Unde lib. 2. apud. Xenoph. inquit: Quos volumus esse socios, venandi sunt benefaciendo et benedicendo.

II. ALEXANDER MAGNUS, cum quidam eum admoneret, ut maiora subditis vectigalia atque onera imponeret, sapienter respondit: *kai\ khpwro\n misw=, to\n ek r(i/zwn ekte/mnonta ta\ la/xana. h. e. Et olitorem odi, qui radicitus olera exscindit.

III. Hoc quoque observavit PSEUDO-SMERDIS ille, de quo iam agimus. Hic enim per totum illud, quo regnavit, tempus, omne genus liberalitatis munificentiaeque in subditos exserevit. Quoniam missis ad singulas, quibus imperabat, nationes, edictis, immunitatem tributorum, atque onerum militiae vacationem in triennium tribuit. Quo facto omnium subditorum amorem atque favorem mirifice sibi, solis Persis exceptis, conciliavit. Herodotus lib. 3.

Pulchra vide in Histor. Nabuchd. §. 25. et in Histor. Cyri §. 28.

AXIOMA III. Feminae sunt lene tormentum.

Sapientes docent, vinum essetormentum lene; uti patet ex Horatio, qui Od. 21. lib. 3. vini amphoram ita alloquitur.

Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro: tu sapientium
Curas, et arcanum iocoso
Consilium retegis Lyao.

Et hoc tormento uti, ait idem, (in Arte ad Pisones) Reges:

Reges dicuntur multis urgere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus.

Hinc Critici Liberum Patrem ex eo Liberum dictum voluere, quod bibentes liberi oris faciat. Et ebrietas (notante Pausania in Corinthiacis) olim ge/graptai e)c u(ali/nhs2 fia/lhs2 pi/nousa, h. e. picta est ex poculo vitreo bibens; quod ut vitrum sic et animi ebriorum perspicui esse videantur.

Eadem quoque in feminas quadrant, quae et ipsae blandis extorquent verbis, quicquid imo latet in pectore. Unde non minus ab hisce quam a vino cavendum, neque illis secreta revelanda. Et hac de causa Micheas Propheta cap. 7. v. 5. graviter monet, quando inquit: Abea, quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. Et pulcherrimi sunt versus Antiphanis ap. Stobaeum Serm. 14.

*ti fh\s2; laqei=n zhtw=n ti, tro\s2 gunai=ka
*erei=s2 to\ tra=gma; kai\ ti/ tou=to diafe/rei,
*h) pa=si toi=s2 kh/rucin en a)gora=| fra=sai;

Hoc est,

Quid ais? latere cum velis negotium,
Quid feminae narras? Quid istuc interest,
Quam si omnibus in foro dicas praeconibus?

Exempla.

1. Si hoc observasset SIMSON, et ab ea, quae dormiebat in sinu suo, claustra oris sui custodivisset, secreta Delilae non reserando; in tantas non fuisset redactus angustias, ut et libertatem, neque oculos et vitam misere amisisset: uti ex Iudic. 16. v. 16, 20. patet.

2. Si hoc observasset FULVIUS, garrulitate coniugis suae ad desperationem adactus, mortem sibi ipsi non conscivisset. Plutarch. de Garrulit. fol. 337.

3. M. CATO quamvis meliori fortuna usus, se tamen per omnem vitam trium maxime paenitere dixit: Unum, quod mulieri arcanum credidisset: Alterum, quod navigasset, quo ire poterat pedibus: Tertium, quod unum diem mansisset intestatus.


page 188, image: s0260

4. PSEUDO-SMERDIS Magus, si feminis abstinere potuisset, rectius rebus suis consulturus utique fuisset. Haec namque res mortem ei acceleravit.

PARAENESIS.

Quare viri, in publico versantes officio, a leni hoc tormento, h. e. a blanditiis femineis sibi caveant, nisi ad eundem periclitari modum velint. Nam femina id tantum tacere porest, quod nescit; sicut pulchre ait Porcius Latro apud Senecam. Recte hoc ipsum observavit Papyrius, quod ea, quae in Senatu consultabantur, matri quaerenti aperire noluerit. Ideoque puer etiamnum praetexta a Senatu Romano donatus est. Macrob. lib. 1. Saturnal. c. 6. Gell. lib. 1. c. 23.

AXIOMA IV.

Nullum simulatum est diuturnum. Quia quod simulatum est, perpetuo latere non potest; aliquando erumpat oportet; quod ubi factum fuerit, semel et simul evanescet omnis ille magnificus gloriae fumus, atque etiam in fabulam vertetur.

Ubi notandum, quod simulatio sit duplex. 1. Animorum. 2. Corporum, vel Personarum.

I. De simulatione animorum.

Pulchre Petronius Arbiter Saty. p. 32. in amicos fucatos et perfidos lusit hoc epigrammate:

Nomen amicitia, si, quatenus expedit, haret,
Caiculus in tabula mobile ducit opus.
Cum fortuna manet, vultum servatis, amici:
Cum cecidit, turpi vertit is ora fuga.
Rex agit in scena mimum: Pater ille vocatur;
Filius hic; nomen divitis ille tenet:
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
Vera redit facies, dissimulataperit.

Exempla.

1. Tiberius Imp. secus ac ceteri hominum, quicquid expetebat, id se odisse simulabat; et quicquid oderat, expetere prae se ferebat: omnia agebat in adversum, pectore et lingua usquequaque dissentlentibus: atque ut Tacitus refert; Nullam, ut rebatur, ex virtutibus suis magis, quam dissimulationem diligebat. Tacit. lib. 4. Annal.

2. Nathan Chytraeus in Fastis, mense Iunio, Iuliani Imp. Apostatae simulationem hypocriticam caxat hisce versibus:

------- Nulla diu simulatio durat.
Agnina sub pelle latens vulpecula tandem
Proditur indiciis propriis.

II. De simulatione corporum, sive Personarum.

Saepe inventi sunt homines, qui per dolum, Principum aliarumque personarum illustrium nomen usurparunt, proque iis se venditarunt: sed tandem successis infelici.

EXEMPLA.

Exempla detali simulatione personarumque suppositione occurrunt varia, quae ordinis ergo ad quatuor referri Monarchias possunt.

I. Exemplum primae Monarchiae.

SEMIRAMIS, Monarcha IV, non cum laude, sed cum fraude, non candide, sed callide ad Regnum pervenit. Nam refert Iustinus lib. 1, eam sexum mentitam virilem, pro Nini filio sese venditasse, atque ita puerum creditam successionis titulo imperium suscepisse.

II. Exemplum secundae Monarchiae.

Postquam Cambyses Cyri filius, Rex Persarum, fratrem suum Smerdin (quem alii Mergidem vocant) intersici iussisset, veritus ne fibi succederet, et Cambyse etiam divino iudicio mortuo, Magus quidam nomine Patazithes fratrem suum, et nomine et corporis similitudine fere per omnia similem Smerdi necato, pro Smerde Cyri filio et Cambysis fratre subicit; isque receptus tamquam verus Smerdis, regno potitus est, et Rex a populo salutatus. Verum septimo (octavo) mense postea quisnam esset, detectus, obtruncatus est. Herodot. lib. 3. Iustinus Gregor. Tholosan. lib. 7. de Republ. cap. 18. cap. 498.

III. Exemplum tertiae Monarchiae.

Scribit Iustinus lib. 35, in odium Demetrii Soteris dicti, qui usurpaverat regnum, Antiochenses, qui primi defecerant, adiuvantibus et Ptolemaeo Rege Aegypti, et Attalo Rege Asiae, et Ariarethe Rege Cappadociae, bello a Demetrio lacessitis, subornasse Prompalum quendam, sortis extremae iuvenem, qui regnum velut paternum armis repeteret; et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Alexandri indidisse, et genitum ab Antiocho rege dictum. Et Alexandrum admirabili varietate rerum, pristinarum sordium oblitum, totius ferme Orientis viribus succinctum, bellum Demetrio intulisse, vicisse, et regno spoliasse et vita. Verum paulo post, cum Alexander inter greges scortorum


page 189, image: s0261

per desidiam et luxuriam abuteretur potestate, oblitus suae fortunae, cum in regia, auxiliantibus Cretensibus, securum se vivere putaret, a Demetrii filio pubere facto, nomine quoque Demetrio, adiuvantibus rursum Antiochensibus, praelio invaditur, et non minori impetu fortunae desertus, quam elatus, interfectus est, et victus praelio: sicque poenas dedit Demetrio, quem occiderat, et Antiocho, cuius mentitus erat originem. Tholoseanus 7. de Repub. cap. 18. pag. 499.

IV. Exempla quartae Monarchiae.

I. Tempore AUGUSTI Imperatoris exstitit quidam Pseudo-Alexander; de qo Iosephus lib. 17. Antiquit. Iudaic. cap. 14. et lib. 2. de Bello Iudaico cap. 5. talem Historiam recitat: Quidam iuvenis, natione Iudaeus, apud quendam libertinum Romanorum in Sidoniorum oppido educatus, illum se formae similitudine, quem Herodes necaverat, Alexandrum esse mentitus, fallendi spe Romam venit. Huius autem facinoris habebat socium quendam gentilem suum, omnes regni actus optime scientem: a quo instructus assirmabat, eorum se miserico. dia, qui sui atque Aristobuli occidendi causa missi fuerant, similibus corporibus subditis, morti esse subreptos. Denique his multos iam Iudaeos fefellerat in Creta degentes: ac liberaliter illic acceptus, Melumque inde transmissus, ibique ampliore quaestu cumulatus, etiam hospites suos magna verisimilitudine Romam secum navigare pellexerat: postremo delatus Dicaearchiam, multisque muneribus a Iudaeis eius loci donatus, quasi rex a paternis amicis deducebatur. Ad hoc enim fidei processerat formae similitudo, ut qui Alexandrum illum viderant, planeque noverant, hunc eum esse iurarent. Igitur etiam omnes Romae Iudaei, visendi eius studio circumfusi properabant; et infinita multitudo per vicorum angustias, quocumque ferebatur, conveniebant. Tanta namque multos dementia ceperat, ut illum sella portarent, ac regale obsequium Ipropriis ei sumptibus exhiberent. Sed Caesar Alexandri vultum optime sciens, (accusatus enim apud eum fuerat ab Herode) etsi prius quam videret hominem, fallaciam similitudinis adverterat, hilariori tamen animi spei nonnihil indulgendum putavit: et Celadum quendam, qui Alexandrum bene cognosceret, misit, ut ad se adolescentem deduceret. Qui illo conspecto, statim personae differentiam coniectura deprehendit. Maxime vero, ubi corporis eius duritiem, et servilem formam consideravit, intellexit omne commentum. Valde autem commotus est dictorum eius audacia. De Aristobulo enim percontantibus, salvum quidem illum esse commemorabat: consulto vero non adesse, quia apud Cyprum degeret cavendo insidias: minus enim se circumveniri posse disiunctos. Itaque ab aliis ei separato vitam dixit a Caesare praemium fore: si tantae fraudis prodidisset auctorem. Id autem se facturum ille pollicitus, ad Caesarem sequitur: et Iudaeum indicat, qui formae suae similitudine abusus esset ad quaestum. Tanta enim dona ex civitatibus eum singulis abstulisse docuit, quanta vivus Alexander non accepisset. Risit his Caesar: et falsum quidem Alexandrum propter habitudinem corporis, remigum numero inseruit, suasorem vero eius interfici iussit. Melus autem sumptuum detrimentum pro amentiae pretio satis esse iudicavit.

II. Suetonius scribit, se adolescentem post 20 annos (a morte Neronis) servum vidisse, quem Tacitus lib. 18. pag. 587. ex Ponto fuisse scribit, cithara et cantu peritum, oris lineamentis Neroni simillimum, qui se Neronem esse iactabat. Is a Parthis acceptus, sed a Calphurnio Asprenate postea occisus. Cuspinianus in vita Neronis pag. 26. Suetonii verba, quibus concludit Neronis vitam, sunt haec: Cum post 20 annos adolescente me, exstitisset conditionis incertae, qui se Neronem esse iactaret, tam favorabile nomen eius apud Parthos suit, ut vehementer adiutus et vix redditus sit, tandem tamen ab Othone supplicio affectus; uti resert Xiphilinus ex Dione in Othone.

III. Imperante VITELLIO, alter quasi Urbius, (de quo Ovid. lib. 15. Metamorph.) exstirit in Illyrico servus nomine Gera, qui se Scribonianum Camerinum finxit, Servatorem Romanum, quem Nero occiderat.

IV. Anno 1547, non longe ab Hercynia silva inventus est, in quadam ruinosa et deserta arce, vir corpore inculto atque horrido, qui affirmavit, se esse Imperatorem FRIDERICHM II, dixitque se reformaturum Imperii statum. Sabin. lib. 15. Metamorph. Ovid.

V. Anno 1601. insignis quidam impostor, cum sese SEBASTIA NUM Portugalliae Regem esse dicebat, ac anno 1578 a copiis Abdelmeleci Regis Fessani in Aphrica die 4. August. fusus fuerat: ad triremes condemnatus est. Tanto autem artificio Sebastianum fingebat, ut multi Portugallenses cum ipsum esse crederent. Bucholtz. in Chronolog. pag. 765.


page 190, image: s0262

DARIUS HYSTASPIS, MONARCHA III.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. APPELLATIO. Primo: DARIUS dictus fuit tertius Monarcha Persarum. Ebr.
[Gap desc: Greek word]
victor seu dominator abundans. Ein reicher Heri/oder Siges-Jurst. Ubi notandum, quod quatuor in Monarchia II vixerine Reges hoc nomine insigniti. Primus fuit DARIUS MEDUS, qui a Beroso et Prolemaeo in Canone Nabonnedus Medus, a Metasthene Nabonidochus appellatur, filius Astyagis Medorum Regis, qui impio Belsazari Babyloniorum Regi successit, idem primus Monarchiae II Monarcha factus in Dynastia Medorum. Daniel. 5. v. 31. et 9. v. 1. Secundus fuit DARIUS HYSTASPIS, III Rex Persarum; de quo iam agimus. Tertius fuit DARIUS NOTHUS, VI Rex Persarum. Quartus fuit DARIUS CODOMANNUS, X et ultimus Rex Persarum, qui ab Alexandro M. in praelio victus et vitam et regnum amisit, Diodor. Sicul. lib. 17.

II.

Deinde dictus fuit ACH ASCHVERUS, vel, ut alii efferunt, Ahasverus, vel Asverus. Ebraice
[Gap desc: Greek word]
. Hoc fuit commune nomen, quo Ebraei exteros magnosque Principes nominare solebant, praesertim vero praepotentes Medorum et Persarum Reges, qui per excellentiam Achasveri dicebantur, ab
[Gap desc: Greek word]
Achasch Princeps, et
[Gap desc: Greek word]
Rosch, caput, q. d. magnum caput, vel magnus Princeps. Ubi singulari observatione dignum est, quod tres in Codice sacro reperiantur Reges, qui Achasveri dicuntur. Primus est Astyages, Rex Medorum, pater Darii Medi. Daniel. 9. vers. 1. Alter est Cambyses, secundus Rex Persarum, Cyri filius, qui aedificationem templi prohibuit. Esdr. cap. 4. v. 6. Tertius est Darius Hystaspis, maritus Atossae. Alias dicitur ARTAXERXES, vel ARTHASASTA. Quod usitatum et commune omnibus Regibus Persicis nomen suit.

III.

II. GENERATIO. Darius natione Persa fuit, filius Hystaspidis Persarum Praefecti, a Cyro genere paterno oriundi. Herodot. l. 7. Iustin. lib. 1. Primos aetatis annos non in otio, sed in negotio traniegit. Nam strenue militavit in castris tum martis, tum Artis. Unde non tantum in desertum Oratorem evasit, sed et dignus habitus est, quo Cyrus pro pharetrophro uteretur. Imo id consequutus est, ut egregii parentis filius haud deterior vocaretur. Herodotus lib. 3.

AXIOMA POLITICUM.

Multi homines ex gradu infimo ascendunt in gradum supremum, et perveniunt ex statu miseriae in statum gloriae. Vel (uti Aelianus de var. histor. lib. 12. loquitur.) Multi ex obscuris clari nobilesque evaserunt.

Exempla.

I. In prima Monarchia. I. SEMIRAMIS, quae tanti nominis Regina fuit, ut virturibus heroicis rebusque gestis omnes Reges Assyriorum anteiret, exposita fuit infans, (uti Diodor. Sicul. scribit.) et ab avibus educata, quae alis eam foventes enutrierunt lacte coagulato, e proximis pastorum mappalibus rapto. Pastores tandem repertam Praesidi Regio donarunt: qui liberis carens, filiae loco eam suscepit, et ab avibus altricibus, lingua Assyriorum, Semiramidem appellavit, et postea eam in uxorem duxit: cui Ninus eam eripuit, et matrimonio sibi iunxit. Nino autem mortuo, illa sexum mentita virilem, pro Ninya filio se venditavit, atque ita vir credita successione imperium suscepit. Iustinus lib. I. II. PHUL-BELOCHUS et ANEACES praefecti fuerunt Sardanapali, effeminati illius Assyriorum Regis, sed eo devicto ad Regium solium pervenerunt.

II. In secunda Monarchia. I CYRUS primus Rex Persarum, natus e filia Astyagis, a crudelissimo avo exponitur; a Deo autem mirabiliter servatur, et ad Regni Chaldaici et Babylonici fastigium provehitur: uti scribit Herodotus lib. 1. 2. Darius Hystaspis Cyripharetrophorus exstitit, et mirabili modo ad Regnum pervenit. 3. Darius Codomannus ultimus Rex Persarum, qui ab Alexandro M. praelio superatus, serva natus fuit.

III. In tertia Monarchia, I. Defuncto Alexandro M. quatuor eius Duces Monarchiam Alexandri inter se diviserunt. Antipater factus est Rex Macedoniae, Antigonus Asiae, Seleucus Nicanor Syriae, et Ptolemaeus Lagi Rex Aegypti. II. Sub Alexandro M. memorabilis contigit historia de Abdolonymo, quam Curtius lib. 4. deseribit: nos cam dignam iudicamus, quae hic adscribatur. Cum Alexander M. ad Sidona venisset, urbem vetustate famaque conditorum inclitam: et in ea regnaret Strato, Darii opibus adiutus: sed quia deditionem magis popularium suasu, quam sua sponte


page 191, image: s0263

fecerat, regno visus indignus: Hephaestioni permissum st, ut quem co fastigio dignissimum arbitraretur, idonis constitueret Regem. Erant Hephaestioni hospires clari inter suos iuvenes, qui, facta iptis porestare regnandi, negaverunt quemquam patrio more in id faitigium recipi, nisi Regiâ stirpe ortum. Admiratus hephaestion magnitudinem animi, spernentis, quod alii pe ignes ferrumque peterent: Vos quidem macti virtute, inquit, estote, qui primi intellexistis, quanto maius esset, regnum fastidire, quam accipere. Ceterum date aliquem Regiae stirpis, qui meminerit, a vobis acceptum habere se regnum. Atque illi, quum multos imminere tantaespei cernerent, singulis amicorum Alexandri ob nimiam Regni cupiditatem adulantes, statuunt, neminem esse potiorem, quam Abdolonymum quendam, longâ quidem cognationestirpi Regiae annexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exiguâ colentem stipe, CAUSA EI PAUPERTATIS, SICUT PLERISQUE, PBOBITAS ERAT, intentusque operi diurno, strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat. Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum Regiae vestis insignibus, hortum intrant quem forre, steriles herbas eligens, Abdolonymus repurgabat. Tunc Rege eo salutato, alter ex his; Habitus, inquit, hic, quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est: ablue corpus, illuvie aternisque sordibus squalidum: cape Regis animum, et in eamfortunain, quâdignus es, istam continentiamperfer: Et quum in Regali solio residebis, vitae necisque omnium Civitum dominus, cave obliviscaris huius status, in quo accipis regnum: imo hercule propter quem. Somno similis res Abdolonymo videbatur; Interdum, satisnesani essent, qui tam proterve sibi illuderent, percunctabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est, et iniecta vestis purpura, auroque distincta, et fides a iurantibus facta: sero iam Rex, iisdem comitantibus, in regiam pervenit. Fama, ut solet, strenue totâ urbe discurrit; aliorum studium, aliorum indignatio eminebat. Ditissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur: admittieum Rex protinus iussit, diuque contemplatus; Corpus, inquit, habitus famae generis non repugnat; sed libet scire, inopiam quâ patientiâ tuleris. Tumille, Utinam, inquit, eodem animo regnum pati possim. HAEMANUS SUFFECERE DESIDERIO MEO: NIHIL HABENTI NIHIL DEFUIT. Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdolonymi cepit Alexander. Itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui eiiussit, sed pleraque etiam ex Persica praeda; Region m quoque urbi appositam ditioni eius adiecit. Hucusque Curtius.

IV. In quarta Monarchia I. Aurelianus Imperator fuit silius hominis obscuri in Pannonia; videlicet, aditui: et tamen favore Dei evectus est ad fastigium Romani Imperii. II. PUPIENI MAXIMI, quem senatus publico consensu in Augustum evexit, pater fuitfaber ferrarius. III. MAXIMINI AUGUSTI patria vicus fuit Thraciae plane ignobilis, pater Gothus, mater Alana, quorum nomina vix etiam fuêre memoriae prodita. Vide Iohan. Iovian. Pontanum lib. 1. de Fortuna, pag. 267.

Similiter in sacris literis pulchra occurrunt exempla Principum atque Regum, qui ex sorte et statu infimo in statum sublimem a Deo evecti sunt. 1. IOSEPHUS Patriarcha ex infimo miseriae gradu ad summum honoris fastigium conscendit. nam cum pise 17 annorum adolescens esset, a fratribus suis Ismaelitis venditus est, a quibus in Aegyptum abductus et 20 argenteis venditus est Potiphari, aulae Magistro Regis Pharaonis. Gen. 37. 2, 25, 37. Postea vero a Domino suo innocens in carcerem squalidum est coniectus. Genes. 39. 20. At ex carcere illo squalido (in quo per triennium fere misere detentus fuit) ad summum honoris fastigium evectus, Abrech, hoc est, Dominus terrae factus est. Gen. 41. 43. Iosephus 13 annos in servitute ac carcere consumpsit, antequam ad honores evectus est. Nam venditus est anno aetatis 17. Gen. 37. 2. Evectus est ad honores anno aetatis 30. Gen. 41. 46. Unde 13 annos fuit humilis, antequam factus est sublimis.

2. SAMGAR ex bubulco Dux populi factus est. Iudic. 3. 31.

3. GEDEON pauper fuit, et ex torculari ad principatum vocatus est ab Angelo Iehovae, Von~ der Tennen oder Dresch-schenren. Iudic. 6. 11. Unde ipsemet ad Angelum inquit, v. 15. O Domine mi: in quo saivum faciam Israelem? Ecce pater meus pauper est in Manasseh: Et ego minimus in domo patris mei.

4. SAUL filius Kis, primus Rex Israel, minimus e tribu Beniamin, asinas patris sui quaerens amplissimum Regnum invenit. 1 Sam. 9. 3, 21. 1 Sam. 10. 1. Nazianzenus elegantissime ait; in Orat. funeb. in Basil. Saul asinas paternas investigans, regno potitus, accessorium ipso instituto negotio maius nactus.

5. DAVID, filius Iesse natu minimus, ex pastore ovium et cantore Rex factus est. Davidi pro pedo et plectro corona et sceptrum offertur ab eo, avi de pulvere erigit pauperem, et collocat eum


page 192, image: s0264

cum principibus populisui, ut idem canit Psalm. 113. 6, 7.

Ille ego qui quondam caulae, post arbiter aulae:
Proque pedo vili regia sceptra gero.

Unde ipse David ait Psalm. 4. 4. Deus mirabiliter ducit sanctum suum.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

IV.

IN progressis tria sunt notanda. 1. Acta Politica. 2. Acta OEconomica. 3. Acta Ecclesiastica.

V.

1. ACTA POLITICA.

Acta Politica Darii Hystaspis sunt duplicia. 1. Togata. 2. Bellica.

VI. ACTA TOCATA.

Acta Togata concernunt. 1. Monarchiae occupationem. 2. Monarchiae gubernationem.

VII.

1. MONARCHIAE OCCUPATIO. Darius Hystaspis mirabili modo et ratione ad Regnum pervenit, nempe per hinnitum equi, anno M. 3450. Ante C. N. 521. Circa hanc autem Regni occupationem tria sunt notanda. 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta. 3. *ta\ parepo/mena.

VIII.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

*ta\ prohgou/mena vel Antecedentia sunt duplicia. 1. Remota. 2. Propinqua.

I. Antecedens remotum fuit somnium Cyri de Dario Hystaspis. Cyrus namque in expeditione contra Massagetas occupatus, in somno sibi videre visus est maximum natu filiorum Hystaspis ex Agamenidum familia, habentem in humeris alas, quarum altera Asiam, altera Europam obumbraret. Ideoque Hystaspem de hac visione monitum, redire in Persiam iusserat, et filium, quem Regno suo insidiari metuebat, custodiae mandari, ut ad causam dicendam ex bello revertenti sisteretur. Erravit autem Cyrus deinsidiis Darii, quitum adolescens annum aetatis 20 agens, nihil tale cogitabat, sed quod Regnum ad eum perventurum esset, hoc praesagio adumbratum fuit; sicut eventus comprobavit.

II. Antecedens propinquum fuit septemvirorum Magicidarum deliberatio. Hi post Regnum recuperatum de optima Gubernationis forma posthac in Regno Persarum instituenda deliberarunt. Ottanes pugnavit pro Democratia. Megabyzus pro Aristocratia, et denique Darius Hystaspis pro Monarchia. Quae postrema, Darii nempe sententia, a quatuor reliquis Principibus approbata est. Decretum itaque fuit, ut Rex, et quidem ex coniuratis, aliquis crearetur. Quia vero virtute et nobilitate ita pares erant, ut dissicilem ex his electionem faceret aequalitas, placuit divino iudicio arbitrioque rem committere. Pacti interse sunt, ut constituto die omnes ante Regiam primo mane equos suos deducerent; et cuius equus ante solis ortum primus hinnitum edidisset, is Rex esset. Nam et folem unum Deum esse Persae credebant, et equos eidem Deo consecratos colebant.

IX.

II. *t*a\ *p*r*a*x**q*e/*n*t*a.

Cecidit autem sors super Darium Hystaspis filium, auxilio vel arte OEbaris sui equisonis, qui ante constitutam diem noctu unam equarum, quam equus Darii maxime adamabat, in locum designatum adduxit, ibique alligavit; tum equum Darii eo adductum, equae admovebat et admittebat, ratus ex voluptare veneris et desiderio equae suturum, quod evenit. Postero die, ubi dies illuxit, ex pacto omnes Principes adfuerunt, equis insidentes. Et cum ad locum pervenirent, ubi equa superiore nocte fuerat alligata, ibi Darii equus, cognito loco, ex desiderio feminae hinnitum statim edidit. Accessit etiam signum caeleste. Nam protinus fulgur sereno caelo emicuit, et tonitru auditum fuit. Quo Darii electio e caelo confirmata est.

X.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a,

Principes autem reliqui, hinnitum euqi et tonitru caeleste audientes, fulgurque videntes, illud velut divinum auspicium agnoverunt, statimque ex equis desilientes Darium ut Regem adorarunt. Populus quoque universus iudicium Principum seqnutus, eundem ut Regem suum coluit. Nam mos Persarum fuit, ut Reges suos adorarent. Quem adorandi cultum Cyro, primo Persarum Regi, primum delatum scribit Arrianus, proximum Diis immortalibus honorem dcretum. Addit Iustinus lib. 1. quod Darius in principio Regni sui filiam Cyri Regis, regalibus nuptiis num firmaturus, in


page 193, image: s0265

matrimonium receperit, ut non tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur.

USUS. AXIOMA I.

Modus Regna acquirendi est duplex: Ordinarius, et Extraordinarius.

MODUS ORDINARIUS est, quando per media consueta atque sollennia Rex constituitur. Quod fit vel per successionem, quâ Rex Antecessori suo quasi hereditario iure succedit; ut Salomoni successit filius Roboam. 1 Reg. c. 11. v. 43. Roboamo successit filius Abiam in Regno Iuda. 1 Reg. 14. v. 31. Abiae successit Asa. 1 Reg. 15. v. 8. Asae successit Iosaphat. v. 14. etc. Velper electionem; ut quando Rex aliquis eligitur per vota vel suffragia. Quae sunt vel plane libera in quamcumque personam: vel sunt ad certum quendam ordinem, ac certas quasdam personas legibus restricta. Sic Deut. c. 17. v. 15. Deus ipse electionem Regis certa quadam lege sancita ad populum Israeliticum determinat. Non poteris alterius gentis hominem Regem facere, qui non sit frater tuus. Sic in aurea Pulla Carolus IV. Imperator Romanus sancivit, ne ad Imperii Romani fastigium alius evehatur, quam is, qui se ex Germano sanguine satum docere possit. Quam constitutionem urget Elector Moguntinus apud Sleidanum lib. 1. in historia anni 1519.

MODUS EYTRAORDINARIUS est, quando regnum acquiritur per sortem, aliudve medium fortuitum, aut rarum. Idque vel per hinnitum equorum, quomodo Darius Hystaspis Rex Persarum terrius electus est; uti describit Herodotus in Thalia. vel per cursum; quomodo electus fuit Gordius Rex Phrygiae, qui ad Iovis templum se conferens, a Phrygibus ex Oraculi responso in Regem electus est: ut refert Iustinus lib. 11. vel per cursum equorum; quomodo electus fuit Lescus, Princeps Poloniae: ut scribit Herbott. in Chron. Polon. lib. 1. c. 8. vel per primam solis contemplationem; quâ ratione Tyriorum Servi Regem constituerunt; sicut Iustinus lib. 18. describit. Vide Systema meum Polit. lib. 3. sect. 5. p. 308. Multi quoque per astum atque iocum pervenerunt ad Regnum. Exempla habemus in Pseudo-Smerdi. Item in Semiramide, in Lesco, in Regilliano, etc. Quae vide in Historia Semiramidis §. 12. p. 36.

AXIOMA II.

Persae Reges suos maximo affecerunt honore. Hinc Regibus Persicis, ut divina quaedam Maiestas iis inesse vulgo crederetur, singulari cum pompa et sollennitate, Ignis sacer, argenteis altaribus comitantibus, atque accinentibus carmen patrium Magis, praeferebatur; eosque adorabant. In quam sententiam apud Plutarch. Artabanus ad Themistoclem eleganter disserit, hanc adorationis ceremoniam inde confirmatam, quod Dei omnia conservantis effigies Rex haberetur. Verba eius haec sunt; *h( mi=n de\pollw=n no/mwn, kai\ kalw=n o)/ntwn ka/llisos2 ou(=to/s2 e)si, tima=|n bas1ile/a, kai\ pros1kunei=n ei)ko/na qeou= pa/nta s1w/zontos. h. e Nobis (Persis) ex legibus multis et honestis, honestisima illa est, honorare (adorare) Regem, et venerari imaginem Dei omnia conservantis. Hoc observabant sex illi Persarum Principes, qui cum audirent et viderent hinnirum equi Darii, tonitruque atque fulgur caelo sereno exsistere, e vestistigio ex equis desilientes eum ut Regem adorarunt. Plura vide in Proleg. c. 7 §. 32.

AXIOMA III.

In tota vita humana modesitae summa ratio est habenda; inprimis autem viris in magna auctoritate constitutis. Quia quanto superiores sumus, tanto submissius nos geramus, uti Cicero eloquentiae Romanae parens in Officiis docet. Et hac humilitate, cum gratitudine coniunctâ, Deus summus ille mundi iudex ad maiora beneficia conferenda provocatur. Unde modestiae fama, nec a summis mortalium aspernenda est. Tacitus. Est enim omnis virtutis promptuarium. Menand. Princeps enim quilibet non minus hominem se, quam hominibus praeesse cogitabit, seque ab illa lege et conditione, omnibus indictâ mortalibus, non esse exemptum. agnovit hoc ipsum Cyrus primus Rex Persarum, cum Croeso Regi Lydorum caprivo ad se ducto, et his verbis eum alloquenti: SALVE DOMINE. (Hunc enim tituium tibi ut tribuam, fortuna concessit) responderet: Salve et Tu. UTERQUE ENIM HOMINES SUMUS. Iustinus. agnovit hoc Philippus Rex Macedoniae, qui puero cuidam in mandatis dedit: ut singulis diebus sibi acclamaret: *fi/lippe, me/mnhso ai)/qrwpo/nse ei)=nai. O Philippe, momento te hominem esse. Ita Darius Hystaspis Rex Persarum, postquam per hinnitum equi ad regiam dignitatem pervenisset, ut perpetuam huius rei memoriam circumferret, annulum in digito gestavit, qui in sigillo sculptum habuit equum, di o(\n xrhmatis1anta e)basi/leusen, h. e. per quem hinnitum edentem Rex factus fuit; uti notat Thucydidis Scholiastes. Vide Dn. Iohan. Kirchman. in elegantissimo libello de Annul. c. 13. p. 105. Memorabile quoque modestiae exemplum habemus in Willigiso, Orttonis III. Imperatoris Praeceptore. Hic


page 194, image: s0266

ordinis Septemviralis instituendi auctor fuit anno Christi 997. Et ipse quidem primus fuisse perhibetur ex Dioecesi Moguntina Septemvir. Verum ut suae conditionis (quia natus erat patrerhedario, ex pago Saxoniae Schöningen) memor esset, ROTAM, multis in locis depictam, sibi velut imaginem humilitatis atque modestiae probandae proposuit, cum hac inscriptione: Willigise, Willigise recole, unde veneris; et prioris fortunae tuae memor, quit nunc sis, considera. Unde etiamnum Archiepiscopatûs insigne, ROTA, perduravit. Bruschius de Episcopatibus. Dresser. P. II. Millen. VI.

Quare audiant Principes monitum Cabaris ad Bessum apud Curtium lib. 7. c. 4. Magnum onus sustines capite Regium insigne. Hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, inte ruet.

XI.

II. MONARCHIAE GUBERNATIO. Circa hanc notanda sunt Acta duplicia. 1. Togata. 2. Bellica. E quibus tum virtutes, tum vitia eius elucent.

XII.

I. ACRA DARII TOGATA.

1. REGNI MAGNITUDO ATQUE DISTRIBUTIO. Darius ad Regni dignitatem evectus, nonnullos Africae et Europae, universos vero Asiae populos sibi subiectos habuit, praeter Arabes, quos nec Cyrus, nec Cambyses subegerat. Cumistis Darius amicitiae atque hospitii foedus pepigit, propterea quod transitum Cambysi in Aegyptum praebuerant. Herodot. lib. 3. p. 224. Edit. Henric. Steph. Universum vero regnum suum, quod ab extremis Indorum finibus ad Hellespontum patebat, in provincias XX. distribuit. et Praesides singulis praefecit, quos Persae Satrapas, et provincias ab his Satrapias nominarunt.

XIII.

2. TRIBUTORUM EXACTIO. Darius regno ita diviso, singulis deinde provinciis annua imperavit tributa, eaque non levia. Nam ex sola Asia singulis annis accepit talentorum Euboicorum quatuordecim milia CCCCCLX, h. e. sedecim milliones et tres tonnas auri: vel, quod idem est, CLXIII. tonnas auri, cum septies mille et ducentis florenis. Herodotus in Euterpa p. 227. Bodin. lib. 6. de Republ. cap. 2. p. 1011. ex Herodoro in Euterpe commemorat, quod hic Darius primus omnium tributa, nec rerum species. (ut Marcianus loquitur) sed nummos, Quaestoribus ad id creatis, imperarit. Quomodo etiam Rex AEthiopum (qui NEGUS appellatur, quique maiorum nostrorum praeter quinquaginta provincias, quae eius Imperii finibus continentur, etiam Indiae Orientalis amplissima Regna tamdiu tenuit, quoad legionibus Tartarorum fractus, de India decedere cogeretur) species pro vectigalibus accipere etiamnum consuevit. Franciscus Alvaresius in Historia Aethiopica.

AXIOMA I. Principes avari se ipsos infamant, nimiisque exactionibus subditorum animos a se abalienant. EXEMPLA.

1. Darius Hystaspis male audivit in principio regni sui, quo a subditis tributa exigeret, cum antea Persae Regibus suis munera tantum obtulissent. Hinc Darium vocarunt Institorem, Cambysem Dominum, Cyrum vero Patrem. Quoniam Darius res omnes quaestui habetbat: Cambyses asper erat et morosus: Cyrus vero mitis et omni ratione bene de illis mereri studebat.

2. A Roboamo Salomonis filio Rege Iuda decem tribus Israel defecerunt, cum subditis suis s1eisa/xqeian, h. e. onerum publicorum levationem atque tributorum relaxationem petentibus, gratificari nollet, sed plura eis imponeret. 1 Reg. c. 12. Et Ioseph, lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 15.

3. Tiberius III. Imper. Romanorum, qui milvum maximum dono fibi oblatum venundari iussit, milvo rapacior fuit.

4. Caligula IV. Romanorum Imperator, eius vestigum insequutus, dono oblatos pisces maiores bis vel ter in foro vendidit.

5. Nero VI. Imperator numquam cuiquam officium delegavit, nisi haec adiceret: Scis, quibus mihi est opus? Cuius proprium et illud; Hoc agamus, ne quis quid habeat. Voxpraedone, quam Principe dignior. Suetonius et Dionysius.

6. Mauritius Imper. LXXXII. Cappadox genere, et successor in Imperio Tiberii soceri, primum ob avaritiam desertus a militibus, a Phoca Centurione limitis Scythici captus et securi percussus est. Volaterranus lib. 23.

7. Phocas Imperat. LXXXIII, eo non melior ob eundem avaritiae morbum, contumeliis affectus, postquam 13 annos regnasset, e medio sublatus est. Nam tributa avarissime a subditis exigebat, moreque Persico cum aulicis suis secreta tractabat. Cuspinian. Volaterran. l. 23. Ita nullum


page 195, image: s0267

tam atrox erimen est, quod non committant homines lucri avidissimi.

AXIOMA II. Dona soepe degenerant in debita.. EXEMPLA.

1. Initio Reges Persarum nihil a subditis exigere, nihil excutere consueverant: sed ea tantum capere, quae sponte donarentur. Darius vero Hystaspis, qui hinnitu equi regnum adeptus est, primus omnium tributa, nec rerum species, ut marcianus loquitur, sed nummos, Quaestoribus ad id creatis, imperavit. Herodotus in Euterpe.

2. Ita veteres Romani aurum coronarium moderate, nec nisi partade hostibus victoria, grarificanti animo accipiebant. Posteri quasi ordinarium tributum exegerunt: tamersi oblationes appellarent. Postea vero aurum coronarium a decurionibus civitatum et a Iudaeorum collegiis quasi tributum ordinarium exigi coepit. l. penult. de Iudaeis. C. l. 4. de auro coronario. C. Theodosii.

XIV.

3. TRIBUTORUM MODERATIO. Darius tamen postea tributa moderatus est, cum videret, hoc medio subditorum a se animos abalienari. Nam accersitos provinciarum Praefectos interrogavit, cum aliis de rebus, tum etiam, an gravia essent populo tribura: cum illi respondissent, esse mediocria, iussit ut singuli dimidiam tantum pertem exigerent. Qua benevolentia subditorum animos mirifice sibi conciliavit, ut merito ab omnibus amarctur. Plutarchus in Regum et Imperatorum apophthegmatis.

AIIOMA. Magnam novo principi conciliat subditorum benevolentiam onerum pablicorum et tributorum relaxatio. EXEMPLA.

1. Hoc axioma initio non intelligens Darius Hystaspis, postea malo suo edoctus observare illud est coactus.

2. Prudentior eo fuit Cyrus Rex Persarum primus, qui tributum nullum a Persis exegit. Ideo Pater ab eis appellatus fuit.

3. Similiter prudentia et humanitate plenum fuit Alexandri M. responsum. Quum enim quidam admoneret, longe plus vectigalium auferri posse, respondit: *kai\ khpwro\n misw=, to=n ek r(izw=n ekte/mnonta ta\ la/xana. Et olitorem, inquit, odi, qui radicitus olera exscindit. Maximus Tyrius 13 serm. philosophico. Cui illud convenit responsum a Tiberio datum: Boni pastoris esse pecus tondere, non deglubere. Sueton. in Tib. cap. 13.

4. Alexander Imperator apud Herodianum in matre Mammea subditorum expilationem reprehendit, et graviter succensebat, quod esset pecuniae avidior, et opum cumulandarum studiosior. Et sane provinciae in perpetuum redduntur desertae, miseri homines et efferati, ne dicam desperati, exhaustis facultatibus per nimias exactiones. Quod his verbis describit Cicero lib. 5. ad Atticum Epist. 16. Maxima exspectatione in provinciam nos venissescito, etc. audimus, nihil aliud nisi imperata e)pikefa/lia solvi posse, possessiones omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis, sed ferae nescio cuius immanis.

XV.

4. IUSTITIAE ADMINISTRATIO. Darius in iustitiae administratione nullum personarum habuit respectum. Nam

Primo: Intaphernem, unum de septem Magicidis, cui inoportuno tempore ad Regem ingressuro, ianitoribus aditum haud permittentibus, aures naresque praeciderat, quod rebellionem moliri videbatur, communicato cum reliquis quinque Principibus consilio, capitis damnavit, et propinquos eius seditionis conscios rapi ad necem iussit. Qui omnes interfecti meritam coniurationis poenam luerunt, duobus exceptis, qui hac ratione liberatisunt. Accedebat uxor Intaphernis quottidie ad Regias fores, plorabat et lamentabatur. Darius ergo miseric ordia motus liberum ipsi relinquebat eligere ex vinctis, quem vellet. Deligebat ex omnibus captivis fratrem, et rogata causam, cur id fecisset, respondebat: maritus mihi alius, si Deus voluerit, atque alii liberi, si hos amisero, esse possunt: Alius autem frater, parentibus meis iam vita defunctis, nulla ratione potest esse. Hoc responso delectarus Darius, non fratrem modo, sed etiam filium natu maximum ei restitui, ceteros vero interfici iussit. Herodotus l. 3. pag. 235. 236. Edit. Henric. Steph.

Secundo: Oroeten Persam, Praefectum Ioniae, Cariae et vicinarum regionum, qui sub interitum Cambysis, Polycratem Samiorum Regem, per insidias ad se evocatum, ceperat, eumque cruci assixerat, iuxta somnium filiae, quae somniaverat, parentem suum lavari a Iove et ungi a sole, praeterea multos alios, ut Mitrobatem Dascylii Praefectum, eiusque filium Cranapem, spectatos in Persia viros, etiam Legatos Darii, interfecerat, mirabilistrategemate trucidandum curavit.


page 196, image: s0268

Tertio: Ariandem quoque Aegypti Praetorem, cum ob insolentiam, tum ob rebellionis crimen, supplicio affecit. Nam Darius pretiosissimam ex auro purgatissimo monetam percussit: quod aemulatus Ariandes fimilem ex argento fecit, sed magno suo malo, quia hoc ipsum causa necis eius exstitit. Herodotus lib. 4.

XVI.

V. LIBERALITAS. Darius erga omnes bene de se meritos liberalissimus fuit.

I. Erga Democedem Medicum Gracum. Cum enim aliquando in venatione ab euqo desiliens pedem vehementer luxasset, tantisque cum doloribus conflictareutr, ut septem diebus somnum non videret, sanitati vero postea restitutus fuisset a Democede Medico Crotoniata,variis ipsum assecit, beneficiis. Nam 1. Ipsum e carcere liberavit, in quem ab Oroete, post Polycratis caedem, coniectus erat, cum reliquis a Samo captivis. 2. Loco ferrearum compedum duobus aurearum paribus donavit. 3. Ita eum ditavit, ut Democedes omnibus rebus abundarit. At Democedes beneficiorum immemor, paullo post ingratus in Darium exstitit. Nam in Graeciam reverti cupidus, Arossam Darii uxorem, cuius deterrimum ulcus in mammilla sanaverat, callide subornavit, ut Regi persuaderet Graeciam bello petere, quo sibi adducerentur mancipia, feminae Athenienses, et Lacedaemoniae. Darius uxori morem gerens, duas triremes instruxit, et onerariam, omnis generis bonis repletam, Democedi tradidit, adiunctis 15 viris Persarum spectatissimis, qui Graeciam collustrarent. At Democedes in patriam reversus, contra fidem datam capta occasione aufugit, et exploratores turpiter deseruit, qui, cum non haberent Ducem, re infecta domum redeunt. herodotus lib. 1.

II. Erga Silosontem Aeacis silium, et Polycratis Samiorum Regis ab Oroete interfecti fratrem, gratus exstitit. Hic enim olim Dario, cum adhuc privatus esset, et satellitem Cambysis in Aegypto ageret, qua amictus erat, tunicam rubram donaverat: Idcirco postquam auditioncaccepit, Darium Regem Persarum factum, Susa se contulit, et in vestibulo Regiae sedens ait: Se eum esse, qui de Rege sit bene meritus. Hoc Darius ex relatione ianitoris cognoscens, hominem introduci iussit, interrogavitque, quo facto beneficus in Regem exstitisset. Illo amiculi rubri mentionem faciente, Darius, O, inquit, virorum generosissime: Tune ille es, qui mihi nullam potentiam habenti, donasti ea, quamvis parva, tamen perinde grata, acfi nunc aliquid magni acciperem? Qua de re immenso te auro argentoque remunerabor, ut numquam te paeniteat liberalem in Darium Hystaspis exstitisse. Cui Siloson: Mihi, inquit, Rex, neque aurum neque argentum dederis, sed patriam meam Samum, quam post necem fratris mei, ab Oroete interfecti. Maeandrius servus noster occupavit. Darius auxilia ei promisit, quibus siloson adiutus Maeandrium eiecit, et Samum recuperavit. Herodot. lib. 3. Edit. Hernrici Steph. pag. 245, 246.

XVII.

VI. MAGNANIMITAS. Nam insidias sibi structas non metuit. Cum enim cognovisset, sibi in venatione, a nonnullis Persis magnae auctoritatis, insidias structum iri, non correptus metu est, sed iussit eos arma sumere, et equos, atque deinceps mandavit, ut proferrent et intenderent arma, torvumque aspiciens eos: Quid igitur ? inquit. Non exsequimini id evius gratia venistis? At illi cum intrepidum Regis vultum aspicerent, non solum impetum remiserunt; verum etiam usque adeo terrore perculsi sunt, ut hastas abicerent, Darium adorarent, eiusque arbitrio prorsus se dederent. Aelianus in fine lib. 5.

AXIOMA I. Deus Magnatum in praesentissimis vitae periculis est custos atque protector.

Nam experientia restatur, quod Assassini (ita namque sicarii, qui caedem aliquam, qut alioquin atrox facinus vel mercede conducti, vel spe praemii e)k proaire/sews2 perpetrant, in Gallica et Italica lingua vocantur) quando Magnates interficere conati sunt, saepe e)p) au)tw=| fo/rw|, h. c. in ipso scelerari facinoris conatu, ex malae conscientiae metu perturbati, pusillanimes, stupidi atque vecordes facti sint. Contra vero illi, qui in viis suis ambulant, quique se suosque Dominos defendunt, fiducia bonae conscientiae atque causae, animum praesentem habuerunt, viribusque adversus hostes suos extraordinariis non raro a Deo donati sunt.

Exempla.

1. Exemplum habemus in Dario Hystaspis, de quo modo diximus.

2. Memorabile quoque exemplum habemus in Andrea Hunderiorto, qui conductus erat ab Alexandro Comitis Gauriae, Praefecti Regii fratre, ut Iacobum VI Regem Scotiae interficeret. Hic namque, cum Alexandrum, Comitis fratrem, stricto pugione Regi necem minari videret, ita timore atque tremore correptus et perculsus est, ut


page 197, image: s0269

condemnato, quam deputato ad tale facinus perpetrandum, fimilior videri posset. Quaeres occasionem praebuit, ut pauci familiares, non tam armis, quam praesenti animo instructi, bonaque conscientia freti, vincerent, et illa exigua interposita mora, Rex incolumis conservaretur. Accidit hoc Perthi anno CIO IOC, 5 Augusti.

AXIOMA II. Saepe oculi vultusque Magnatum in periculis magnis constitutionem peculiarem e)ne/rgeian, h. e. vim atque effic aciam habent:

Ita ut sicarii ad opprimendos ex insidiis eos conducti, Maiestate oculo rum vulrusque corum, divina accedente providentia, obstupefacti, in ipso facinore perpetrando terreantur et reprimantur.

Exempla.

I. Habemus in Dario Hystaspis; de quo in §. 17. diximus.

II. In Augusto Imperatore; de quo Suetonius scribit, quod in magno periculo mirabiliter a Deo conservatus sit, quando ait: eum vultu, vel in sermone, vel tacitum adeo tranquillo serenoque fuisse, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, co se inhibitum ac remollitum, quo minus eum, ut destinarat, in transitu Alpium, per simulationem colloquii, propius admissus in praecipitium propelleret. Has vel fimiles insidias subiisse Octavium Augustum, restatur etiam Valer. Max. ubi exclamatione vehementi utitur contra eum, qui Augustum interficere voluerat.

III. Attilas oculorum scintillis hostes terrere potuit. Nicolaus Olaus in Attila cap. 13. ita de eo scribit: Aquileienses, qui, subito eruptione ex occulto cupiculo facta, Attilam paucis comitatum invaserant, (quem tamen non noverant) postea fassi sunt, se nulla re magis perterrefactos fuisse, quam quod in eius oculis scintillas veluti igneas, cum pugnans cos fremebundus aspiceret, micantes conspexerint.

IV. Cum Maximilianus I Imperator a Brugenfibus captivus detineretur, et indignis modis tractaretur; In hac rerum adversitate, inquit Heuterus Delfius, solitudine et summo vitae periculo numquam tamen ab animi magnitudine discessit, nec quicquam seindignum fecit, nec locutus est. Horrebant eius vultum hostes infestissimi, reverebatur praesentem populus seditiosus, eaque de causa hostes arctissime conclusum, ad populi conspectum raro admittebant. Emergebat enim ex eius vultu ac oculis maiestas magno Principe digna, rebellium conscientiam non ficte commovens ac concutiens. Inerat gravitas debitam auctoritatem vel refractariis extorquens. Universa adeo corporis lineamenta Imperatoriam Regalemque dignitatem referebant: habitus, incessus decens, motus temperatus, verba pondus habentia, affectus hominum quolibet trahebant.

V. De Agrippae posthumi caede legimus apud Cornelium Tacitum lib. 1. annal. Quem ignarum inermemque, quamvis firmatus animo, Centurio aegre confecit. Ibi Annibal Scotus haec pauca verba, multa in se complectantia, perpendit. Etsi, inquit, Agrippa erat valido corpore, et ideo obniti potuisset, et difficultatem Centurioni praebere ad se interficiendum: tamen alia ratio praeter hanc Centurionem retinebat, maiestas nempe, quaein vulrn Principis elucet, quae quoscumque feroces et sanguinarios deterret, et ab inferenda ipsis morte removet.

VI. Simile legitur (pergit Scotus) avorum nostrorum memoria, de Alphonso Estensi I. Duce Ferrariensi, quem cum saepe in manu sua coniurati habuissent, et potuissent eum occidere; tamen, ut postea confitebantur, maiestate vultus eius exterriti, nec manus, nec cor validum retinebant: id que usque eo processit, donec ipsi ab Hippolyto Estensi fratre Ducis proditi, tandem facinoris concepti et non patrati poenas luerunt.

XVIII.

VII. MONUMENTA. Darius, ut aeternam nominis sui memoriam post se resinqueret, varia monumenta exstrui fecit.

Primo: Simulacrum e lapide factum statuit hominis equo insidentis, cum hac inseriptione: DARIUS HYSTASPIS, TUM EQUI VIRTUTE (cuius nomen legebatur) TUM OEBARIS EQUISONIS, PERSARUM REGNUM ADEPTUS. Herodotus lib. 3.

Deinde ex auro purgarissimo pretiosissimam monetam percussit, quod aemulatus Ariandes similem ex argento fecit, sed cum maxima Regis offenfione. Herodotus lib. 4.

Tertio: Cum adversus Scythas exercitum duceret, in Thracia ad fontes Theari fluvii columnam erexit hisce literis inscriptam: THEARIAMNIS CAPITA OPTIMAM AQUAM ATQUE PULCHERRIMAM CUNCTORUM AMNIUM PRAEBENT: ET AD EA PERVENIT exercirum ducens adversus Scythas, VIR OPTIMUS ATQUE PULCHERRIMUS CUNCTORUM HOMINUM DARIUS HYSTASPIS FILIUS, PERSARUMQUE CUN CTAEQUE CONTINENTIS REX.


page 198, image: s0270

XIX.

VIII. CRUDELITAS. Darius crudelissimus crat, teste Valerio Maximo lib. 9. cap. 2. Horrendum de eo atque crudele facinus recitat Herodotus lib. 4. pag. 285, 286. Edit. Henric. Steph. et Sen. de Ira lib. 9. cap. 16. quod nempe Oebazi nobilis Persae et senio iam confecti liberos tres sine ulla causa interemit, et trucidatos in conspectum patris proiecerit. Quia pater petiverat, ut Darius tres filios eius in expeditione adversus Scythas secum ducturus, unicum saltem senectutis suae solatium domi relinqueret.

XX.

IX. AVARITIA. Qua instigatus sepulchrum Semiramidis nefario ausu violavit. Nam Stobaeus et Plutarch. in Apophth. narrant, quod Semiramis Regina Babylonis supra portas urbis celeberrimas in loco edito atque conspicuo sepulchrum sibi construxerit, atquehis verbis inscripserit: SI CUI REGUM BABYLONIS POST ME FUTURORUM FUERIT PECUNIAE PENURIA, APERTO SEPULCRO SUMAT, QUANTUM CUNQUE LIBUERIT,PECUNIAE DUNTAXAT INDIGENS: ALIOQUI NON APERIAT: NON ENIM IN REM EIUS FERIT. Hoc sepulchrum tamdiu fuit immotum, dum regnum pervenit ad Darium. Is indignum esse ratus, se neque uti quippiam his portis, (ideo autem non utebatur, quod supra caput ipsius transeuntis mortuus situs esset) neque sumere pecunias repositas, et eas quidem ipsum provocantes, reseravit monumentum: in quo non quidem pecunias invenit, sed literas ita dicentes: NISI PECUNIAE ESSES INEXPLEBILIS, ET TURPIS LUCRI CUPIDUS: DEFUNCTORUM SEPULCRA NON APERUISSES. Unde patet, quod primus sepulchrorum apertor fuerit DARIUS.

XXI.

II. ACTA DARII POLEMICA.

PRIMUM BELLUM PRO SILOSONTE SUSCEPTUM.

Prima arma sumpsit Darius pro Silosonte, ut eum in patrium regnum reduceret. Misit itaque Otanem unum de coniuratis cum exercitu, et in mandatis dedit, ut expulso successore illegitimo Silosontem regno restitueret, nec quemquam Samiorum occideret aut caperet, sed Insulam immunem malorum eidem traderet. Otanes ergo mandatis regiis satisfacturus, assumpto exercitu et Silosonte, in Samum profectus est. Quo ubi pervenit, Maeandrius (hoc enim erat nomen servo) Sami Rex discesserum se ex Insula sponte promisit, et Samii Persis se dediderunt. Approbante haec Otane, atque initio foedere, eminentissimi quique Persarum positis sellis e regione arcis sedebant, regnum Silosonti tradituri. Erat vero frater Maeandrio germanus, nomine Charilaeus, qui ob delicta in subrerraneo loco erat alligatus. Is cum audisset quae agebantur, colloquium fratris expetebat. Quo impetrato, timiditatem ipsi exprobrabat: Et, si tu, inquit, Peras reformidas, praebe mihi auxiliares tuos, et ego istos ob summ huc adventum ulciscar. Maeandrius fermonem fratris admisit, et traditis illi copiis, ipse per cuniculum, quem foderat, ex arce ferentem ad mare, clam ex insula secessit, Charilaeus autem armatis cunctis auxiliariis, patefactisque portis, in Persas, qui e regione arcis sedebant, impetum fecit, nihil tale exspectantes, et omnia pacata existimantes. Quod dum fit, ceterae Persarum copiae accedunt: a quibus depulsi auxiliarii in arcem se receperunt. Otanes Dux exercitûs, ut acceptam Persarum cladem vindicaret, contra mandatum Darii iussit, ut quemcumque Samium adipiscerentur, occiderent, viros pariter et pueros, Samumque diriperent. Quam direptam et viris desolatam postea Silosonti tradidit, ac interiecto tempore coloniis eo deductis populo rursus frequentem fecit. Herodotus lib. 3.

XXII.

SECUNDUM BELLUM BABYLONICUM, IN QUO BABYLON A DARIO EXPUGNATA EST.

Circa hoc bellum Acta triplicia sunt notanda: quae contigerunt:

I. Ante obsidionem. Dirum facinus Babyloniorum, quod nempe omnes mulieres, duabus tantum, quas sibi quisque e domesticis elegit, exceptis, strangularint.

II. In obsidione.

1. Cachinnus sive contemptus Babyloniorum. Deridebant Persas irrito conatu Babylonem obsidentes.

2. Monstrum sive partus prodigiosus mularum.

3. Zopyri strategema cruentum atque fides in Darium,

III. Post obsidionem et expugnationem.

1. Murorum atque portarum Babylonis demolitio.

2. Ter millenorum Procerum Babylonicorum suspensio.

3. Mulierum quinquaginta millium in Babylonem submissio.


page 199, image: s0271

Secundum bellum fecit Darius Babyloniis. Hi enim, quo tempore Persarum res ob Magi rebellionem erant turbatissimae, defectionem cogitare coeperant, atque rebus omnibus ad obsidionem ferendam necessariis se instruxerant. Praeparati hoc modo a Dario Rege defecerunt. Et ut diuturniorem tolerare obsidionem possent, matres urbe expulerunt; duabus tantum feminis, quas sibi quisque e domesticis elegit, relictis: ceteras in unum contractas strangularunt: ne rem frumentariam ipsorum illae absumerent. Darius ergo contractis copiis omnibus adversus eos contendit, et Babylonem obsedit: tametsi per integros 19 menses varia machinamenta et insidias, tum alias, tum illas, quibus eandem Cyrus expugnaverat, expertus, nihil effecit. Babylonii ergo obsidionem deridebant, et probra Dario ingerebant; ita ut unus ex illis diceret: Tunc Persas vibem capturos, cum pepererint mulae, credens, id numquam futurum. At vigesimo obsidionis mense accidit, ut Zopyri, qui filius erat Megabyzi, unius de septem Magorum interfectoribus, mula pareret. Zopyrus ergo recordatus verborum Babylonii, et tempus expugnationis adesse ratus, domi se verberibus lacerari toto corpore iussit, nasum et labia et aures praecidi, atque ita regi inopinanti se obtulit, causam facti et rei agendae modum Dario exponens. Post transfugae titulo ad Babylonios profectus, et ostenso corporelaniato, de crudelitate Regis conquestus, iussit eos ex amicis exemplum capere, quid hostibus cavendum sit: petiitque, ut commune bellum recentiore irâ gerere se paterentur. Nota nobilitas viri pariter et virtus Babyloniis erat; nec de fide timebant, cuius veluti pignora, vulnera corporis, et iniuriae notas habebat. Receperunt ergo illum, et Ducem constituerunt: qui primum accepta parva manusemel atqueiterum, cedentibus consulto Persis, secunda proelia fecit. Ad postremum vero universum Babyloniorum exercitum sibi creditum Dario prodidit, urbemque ipsam in potestatem eius redegit. Quâ potitus iterum Darius, muros eius destruxit, ac portas eius demolitus est. Procerumque in urbe 3000 patibulo affixit, data ceteris venia urbem incolendi, qui, cum uxoribus carerent, ob causam superius expositam, Darius vicinis undique populis negotium dedit, ut feminas Babylonem mitterent, unde nova soboles succresceret. Zopyrum verotanto in honore habuit, ut omnibus eum Persis praeferret, excepto Cyro, cui nullus unquam Persarum se dignum ut compararetur, existimavit: et crebro diceret; se potius optaturum, Zopyrum nihil esse cladis passum, quam 20 Babylones, praeter illam quam haberet, acquirere. Herodotus lib. 3. Iustinus lib. 1.

USUS. AXIOMA I. Hostis contemptus est perniciosus et exitiosus.

Hinc Philipp. Cominaeus in comment. de rebus gestis Ludovici et Carol. lib. 2. p. 70. prudenter scribit: Qui in bellis meticulose aliquid faciunt et pavide, melius fere suis rebus prospicium et saepius vincunt, quam illi, qui fastuose et superbe progrediuntur. Quo in loco (inquit) in mentem mihi venit proverbium quoddam Ludovici Regis, qui dicere consuevit: Dedecus et detrimentum esse comites ac veluti pedissequas superbiae.

Exempla.

I. Babylonii erant fastuosi atque superbi, in meonibus suis ac propugnaculis, quae inexpugnabilia esse putabant, nimium confidentes: Ideoque Darium urbem obsidione cingentem ridebant, sed magno cum dedecore et detrimento suo; uti ex dictis patet.

II. Tigranes Armeniae Rex, qui se Regem Regum inscribi non iniquo animo ferebat, infirmior visus est, cum vix auditu perferre posset, Romanos inse exercitum mittere. Proinde primum nuntium, qui adventum Luculli ei nuntiavit, securi percuti iussit. Qua ex re effectum est, ut ceteri omnes propriae saluti consuluerint, et properantem hostem miro silentio transire permiserint. Aderant Regi assentatores, qui hostium paucitarem se contemnere fimulabant: Regemque illuc insaniae compulerunt, ut, cum exercitum inimicum cerneret, per ludibrium diceret: Hi si legati veniunt, permulti quidem sunt: sin vero hostes, perquam pauci. Romani autem reipsa docuerunt, peritam paucitatem longe pluris faciendam esse, quam imperitam multarum gentium colluvionem. Franciscus Patritus lib. 5. de Regno Tit. p. 7. 311.

Plutarchus scribit, quod centum milia peditum in co proelio ex hostibus perierint, cum Romanorum tantum quinque caderent. Paullo post, inquit Dio, Lucullus Tigrani quandam urbem cum spoliis amplissimis, quae decem milia talentorum superarent, cepit, et Tigranem iterum magno proelio vicit. Dio lib. 35.

III. Pompeius contra Caesarem maximum paraverat exercitum: cui non modo par viribus esse videbatur, verum longe praestantior: et iam securus animo quiescebat, adeoque ad eos, qui formidandam Caesaris potentiam monebant, securi estote, dicebat, et mihi hanc curam dimittite. Nam


page 200, image: s0272

cum primum terram Italam pede pulsavero: scatebunt undique equestres pedestresque in Caesarem copiae. Unde non diu post, cum spes eum (ut adsolet) fefellisset: ex miseranda clade apud Pharsalum profligato exercitu profugisset; multi per ludibrium dicebant: Iustauret exercitum nunc Pompeius, et accipiat alias, quas pulsata pede tfra Itala ad eum mittat copias. Francisc. Patrit. lib. 7. p. 467. Quare moniti sint omnes mortales, ne arcibus aut munitionibus suis, quantumvis validissimis, atque fitmissimis, confidant, hostemque, licet infirmum, prae se contemnant. Vide plura in Monarchiae I. historia de Belsazares §. 25. p. 122.

AXIOMA II. Regibus nihil utilius est sapientibus et fidelibus consiliariis atque amicis.

Prudentes namque et fideles consiliarii atqueamici magnum sunt keimh/lion. Unde Polybius ab Euripide sapienter dictum scribit:

*sofo\n e)\n bou/leuma ta\s2 polla\s2 xei=ras2 nika|.

hoc est.

Consilium magnam vincere militum manum.

Cum quo congruit venustissimum Mich. Verin. epigramma:

Nil tam difficile est, quod non persuadeat, et non
Efficiat docti lingua diserta viri.
Ancipti eloquium longe penetrantius ense;
Hoc rabiem motam sedat, et arma movet.

Exempla.

1. Cyrus primus Rex Persarum probe hoc intellexit, qui Cambysen silium suum moriturus prudenter admonuit. Cambyse, inquit, quod et te non latet, non est aureum hosceptrum quod regnum servet, sed amici multi sceptrum sunt verissimum, maximeque securum, Verum ne putes, homines nasci naturâ fidos. Omnibus enim iidem fidi apparerent, quemadmodum alia quae naturâ gignuntur, omnibus apparent eadem. Sed fidos oportet unusquisque faciat, quorum comparatio nullo modo fit vi, sed beneficentia potius. Itaque si aliquos regni custodes tentes efficere, numquam aliundeprius incipie quam ab eo, qui eodem loco natus sit.

2. Darius Hystaspis fertur hoc dictum saepenumero usurpasse; Magis se optare Zopyrum nihil esse cladis passum, quam viginti sibi Babylones, ultra illam, vam haberet, acquiri. Herodotus lib. 3. p. 254. Item cum aliquando malum punicum manu teneret, dixit: Se non optare maiorem thesaurum ullum, quam tit tot haberet Megabyzos, quot essent th=s2 r(oia=s2 ko/kkoi, h. e. in malo punico grana. Megabyzus namque Zopyri filius erat, avosuo Megabyzo Magicidae o(mw/numos. Confer Herodotus lib. 4. p. 306.

3. Constantius Chlorus Constantini M. pater sapientes, piosque homines veritatem Dei firmo animo semper professos, stipatores suos ipsiusque Regni custodes constituit, inquiens: Id genus homines in praecipuis maximeque necessariis amicis et familiaribus numerandos esse, multoque pluris quam aeraria ingenti thesauro referta merito aestimandos. Eusebius de vita Constant. lib. 1. cap. 11.

AXIOMA III. Reges atque Principes benesici erga fideles Ministros esse debent; cumque iis clementer et liberaliter agant, quibus dona ingenii obtigêre rariora.

Unde Principes
[Gap desc: Greek word]
eu)erge/tai, h. e. Benefici appellantur, Psal. 47. Luc. 22. quod propria corum virtus debeat esse liberalitas, sicut Diocletianus Imp. eam propriam Principum dotem appellare solitus est. Pompon. Laetus in Diocletian. Plutarch. in lib. de doctrina Princip. ad Traian. Rem publicam eleganter et venuste CORPORI comparat. Verba eius haec sunt: Caput omnium (inquit) est princeps, penes quem Imperii summa est. Oculi quibus videmus, sunt viri boni in Republica, quorum ductum sequimur. Aures quae audiunt, quae dicimus, sunt subditi, qui imperata faciunt. Lingua qua loqumiur, sunt eruditione praestantes viri, ex quibus leges et disciplinas audimus. Capilli de capite penduli sunt iniuria affecti, qui opem Regis implorant. Manus et Brachia sunt Equites et Nobiles, qui hostem reorimunt. Pedes qui omnia sustinent, sunt agricolae, qui victum omnibus ordinibus subministrant. Ossa dura, quae fragilem carnem fulciunt, sunt virisapientes, qui onus Rei publ. sustinent. Corda quae palam non videmus, sunt familiares intimi, qui in arcano consilium dant Senatui. Denique Collum, quo corpus capiticohaeret, est amor Regis et Regni, ex quibus constat civitas.

Exempla.

I. Cyrus, cum quidam ad eum misisset ornamenta multa, ea distribuit amicis: interrogatus autem, cur sibi nihil reliquisset? Quia, inquit, corpus meum his omnibus ornari non potest: amicos autem his ipsis ornatos intuens, maximum mihi hos ornatum aptatum esse putabo. Max. serm. de Amicis.


page 201, image: s0273

II. Darius Hystaspis gratus valde atque beneficus fuit erga Zopyrum. Nam gratitudinem suam declaravit, tum verbis, tum factis.

Verbis declaravit eam, loquens tum de patre, tum de filio. De Zopyro patre dixit: Optare se potius habere unum Zopyrum, quam viginti babylones. lones. Herodot. lib. 3. pag. 254. Similiter de Megabyzo filio eius, cum aliquando malum punicum aperiret, et a fratre Artabano interrogatus esset, cuius rei tantam multitudinem sibi optaret, respondit: Se tot sibi optare Megabyzos, quot grana sint illius pomi. Herodotus lib. 4. p. 306. Nullus namque thesaurus Regibus utilior, quam fideles amici.

Factis. Quia patrem Zopyrum egregie remuneratus est, cum dando quotannis, quae apud Persas sunt honorificentissima, atque alia permulta; tum traditâ Babylone immuni, quoad viveret, in peculiarem portionem. Herodot. lib. 4. p. 254.

Similiter filium eius Megabyzum Ducem exercitus constituit in Aegypto adversus Athenienses et socios. Herodot. lib. 3. p. 254.

III. Alexander M. Patrimonium omne suum, quod in Macedonia Europaque habebat, amicis divisit, sibi Asiam sufficere affirmans. Iustin. lib. 11.

Idem Alexander Magnus inter amicos, quos habebat, praecipuos ac potentissimos omnium maxime videbatur honorare Craterum, sed omnium maxime diligere Hephaestionem. Craterus enim, inquit, amat Regem: Hephaestion amat Alexandrum. Id Graece iucundius dicitur, filobasileu\s2 et *filale/candros. Sentiens, Craterum in his, quae ad Regiam dignitatem attinebant, praestare fidelem amicum: Hephaestionem privato quodam affectu diligere Alexandrum. Pariter itaque, licet dissimiliter amantibus, diversa ratione persolvit praemium. Craterum ornavit dignitate: Hephaestionem ad intimam admisit familiaritatem. Plutarchus in Apoph. Regum.

IV. Iulius Caesar militum erga se amorem et fidelitatem incomparabiliter comparavit, auxit et retinuit, primum immensa largitione et honoribus ostendens, non ad privatum luxum se opes parare ex hostibus: sed communia virtutis praemia apud se servanda deponi: hactenus autem se ditescere, quatenus in bene meritos profunderet milites.

V. Alexander Severus descriptum habebat, quis cui praestitisset, qui nihil aut minimum petiissent, eos appellabat, dicens: Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris. Agnoscebat, Principem debere recte suo fungentibus officio: nec aequum iudicabat, ut probe suo defunctus officio privatus egeret. Aelius Lampridius.

XXIII. TERTIUM BELLUM, fuit SCYTHICUM.

Tertiam expeditionem Darius fecit in Scythiam Europaeam, Valachiam, Moldaviam et Poloniam. A. M. 3463. Quia Mediam ingressi erant hostiliter, et Rex eorum Lanthinus filiam dare in matrimonium Dario noluerat. Dissuasit bellum artabanus Dariifrater, commemoratâ Scitharum inopiâ: Quae belli certamen anceps redditura, et praemia victoriae nulla, damnum vero manifestum allatura esset. Verum spreto eius consilio in proposito suo pertinax permansit, et exercitum (qui constabat fere ex octingentis milibus virorum) ex urbe Susis eduxit. Sub initium autem expeditionis eum Deobazes quidam Persa, cui tres filii erant, omnes in militiam euntes, obsecrabat, ut unum sibi ex illis relinqueret. Cui Darius, tamquam amico et modesta obsecranti, respondit, se omnese) liberos relicturum. Eo responso Deobazes magnopere laetabatur, sperans, liberos suos missionem habere militiae. At ille praepositos filiis Deobazi iussit, ut omnes eos interimerent. Ita filii Deobazi obtruncati, illic sunt relicti. In itinere Thraces in deditionem accepit, et Getas resistentes in servitutem redegit. Post consdtructis in Bosphoro Thracico et Istro pontibus, custodes reliquit Ionas, ex Cois Mitylenaeorum praefecti consilio, ut tutus sibi reditus e Scythia pateret: ac lorum iisdem tradidit, quod 60 habebat nodos; iussitque singulis diebus unum solvere, et si nodis omnibus solutis ipse reversus non esset, in patriam redire. His ita constitutis, cum exercitu in Scythiam progreditur.

Scythae Darii potentiam metuentes, a finitimis, Tauris nempe, Agathyrfis, Neuris, Androphagis, Melanchlaenis, Gelonis, Budinis et Sauromatis auxilium petierunt: quod promiserunt tres posteriores: ceteri vero denegarunt, hac de causa, quod iniuriam Persis, a quibus nullam essent passi, priores inferre nollent. Scythae his auditis, nullam sibi pugnam recta et ex aperto conferendam cum Dario statuerunt, eo quod ad societatem vincini reliqui non accessissent. Diviserunt itaque exercitum in duas partes. Unafontes et puteos obstruxit, et gramen e terra evulsit; et deinde recta fugit ad flumen Tanaim, ut Darium e Scythia discedentem invaderet ac persequeretur. Altera vero conspecto Persarum exercitu fugam simulavit, eumque insequentem seduxit in solitudines, inde in


page 202, image: s0274

agros eorum, qui societatem belli recusarant. Hac ratione Darius diu multumque hinc inde vagatus, tandem ad Indathyrsum Regem Scitharum nuntio misso inquit: Homo tu, quid assidue fugam facis? cum liceat tibi horum sacere alterutrum. Si tibi videris idoneus ad resistendum rebus meis, siste cursum, ac perstans mecum fac proelium: sin agnoscis te imparem, sic quoque siste cursum, et HERO TUO munera offerens terram atque aquam, in colloquium veni. Cui Scitharum Rex ita respondit: Sic res meae habent, ô Persa, ut neque ulluin mortalium ego metuens ante fugerim, neque nunc fugiam te, neque quicquam faciam diversum nunc; atque in pace facere consueveram. Quod autem non protinus tecum ineo proelium, humus rei te certiorem faciam: Nobis neque oppida sunt, neque agri culti, quorum vel amititendorum, vel vastandorum metu properemus vobiscum conferre pugnam. Ad quam si opus est continuo devenire, sunt paterna sepulchra: Quae vos ubi nacti fueritis, agedum tentate labefactare: et tunc intelligetis, pugnaturi vobiscum simus pro sepulchris, necne. Prius autem, nisi nos ratio traxerit, tecum proelium non conferemus. Hactenus, quod ad pacem pertinet, dictum sit. Quod autem ad cetera: Ego solos mihi HeROS arbitror Iovem progenitorem meum; et solium Scitharum regium: Tibi autem pro terra et aqua, quae dono poscis, mittam, quae decet ad te venire. Pro eo quod HERUM te meum esse dixisti, iubeo te flere. His auditis, Darius non amplius sibi vagandum existimavit; sed adversus eos, qui rem frumentariam sibi eripiebant, copias misit. Facto itaque velitari praelio, Scitharum equitatus Persarum equites in fugam vertit, sed repulsus fuit ab horum peditatu. Cum vero Scythae crebriores incursiones, praesertim noctu, facerent, hoc usus strategemate Darius eos repulit. Asinos enim adversus illos duxit, qui rudendo equos illorum perturbabant. Equi enim exauditâ asinorum voce consternati avertebatnur, stupefacti insolentia tum vocis, quam prius numquam audissent, tum formae, quam numquam conspexissent: siquidem in Scythica terra neque asinus, neque mulus gignitur.

Post haec cum reges Scitharum animadvertissent, Darium inopia commeatus laborare; miserunt ad eum munera: AVEM, MUREM, RANAM, et QUINQUE SAGITTAS. De horum significatione Persae cum consultarent, Darii sententia erat: Scythas se ipsos ei donare, et terram atque aquam. Quia Mus terra gignatur, et eodem quo homines fructu victitet: Rana autem in aquis nascatur: Avis vero sit equo similis: Sagittae vero missae potentiam traditam denotare videantur. At Gobryas, unus de septem, qui Magos sustulerant, significari muneribus hoc coniecit: O Persae, nisi evecti ut AVES subvoletis in caelum, aut ut MURES subeatis terram, aut ut RANAE insiliatis in paludes, non remeabitis unde venistis, sed his SAGITTIS conficiemini.

Dum Persae ita de munerum interpretatione consultant, illa exercitus Scythici pars, quae ad Tanaim flumen fugerat ad Ionas, qui pontem Istro iniectum custodiebant, venit, et hortata est, ut relicto ponte discederent; siquidem dies 60 ia adessent. Quod cum Iones facturos se recepissent, raptim retro abiit. Altera Scitharum cohors cum peditatu et equitatu in acie instructa stetit adversus Darium, tamquam mox conflictura. Sed cum LEPUS in medium prosiliisset, acie perturbata, quisque illum insequebatur. Darius sciscitabatur, unde hostium tumultus exsisteret: et cum audivisset, illos leporem insectari, et simul donorum Scythicorum interpretatio a Gobrva facta ei in mentem veniret, in haec verba prorupit: Hi viri magno contemptui nos habere videntur. Communicato itaque cum Gobrya consilio, exercitum e Scythia reducere decrecit, idque ut Scythis non animadvertentibus fieret, asinos in castris reliquit, cum imbelli multitudine, cui persuasit, se cum flore copiarum Scythas aggressurum: iussitque eam castra interim tueri. Deinde noctu secessit et quam celerrime potuit ad Istrum contendit. Asini, quia consueta multitudine erant destituti, quam maxime rudebant. Quibus auditis, Scythae Persas adesse credebant. Verum ubi illuxit: cum milites in castris relicti, aufugisse Darium viderent, supplices facti Scythis rem omnem narrarunt. Quibus illi auditis, contracto universo exercitu, Persas recta ad Istrum via persequuntur. Quas etsi non offenderunt, anteverterunt tamen, et multo citius ad Istrum pervenerunt; utpote quibus viarum compendia erant nota. Ibi cum offendissent Ionas exspectantes adhuc Darium, blandis partim verbis denuo eos, partim minis ad fectionem et pontis demolitionem sollicitarunt. Plerique Iones locum postulationi dedissent, veriti Scitharum potentiam; nisi Histiaeus Mileti Tyrannus id impedivisset. Is enim Dario, fidem ut servarent, auctor fuit; atque ut tuto id facere liceret, hoc strategemate usus fuit: Cum partem pontis ab ulteriori ripa dissolvisset, persuasit Scythis ut remearent, Darium investigarent, et inventum dignis modis tractarent. Paruerunt Scythae, et ad inquirendos Persas reverterunt; verum in eos non inciderunt. Dum autem aberant, Histiaeus ab incepto destitit; et cum adventaret Darius ad exercitum traiciendum, navibus admotis pontem iterum


page 203, image: s0275

complevit. Ita Darius e Scythia trepide refugit, amissis nonaginta milibus hominum, quae iactura, ut Iustinus habet, abundante multitudine, inter damna numerata non est. Scythae ob hoc facinus Ionas pessimos et ignavissimos omnium hominum iudicant, eosque mancipia Dominos amantia esse aiunt, et insectatione dignissimos. Herodot. lib. 4. Iust. lib. 2. Darius vero Coem Mitylenaeorum Praefectum, cuius consilio ponti trans Istrum custodes reliquerat, et Histiaeum, cuius industria idem pons servatus erat, ad se accersivit Sardeis, et gratitudinis ergo huic potestatem fecit urbis in Thracia condendae, illum vero Mitylenes Tyrannum constituit. Herodot. lib. 4.

AXIOMA I. Quale est bellorum initium: talis quoque exitus esse solet.

Iuxta Graecorum adagium: *kakh=s2 a)rxh=s2 kako\n te/los. h. e. Mali principii malus exitus. Quia exitus principiorespondere solet. In quam sententiam Nicephorus Gregoras in Histor. Roman. lib. 6. venuste et eleganter ait: Exercitus, quem iniuria et audacia antecedit, plerumque clades et interitus comitatur, et prius quam hostes irruant, ipsi sua timiditate evertuntur, ipsique sibi hostes sunt, divina vindicta eum exitum decernente, quem facta illorum meruerunt. Neque enim probabile erat, rem bene gesturos esse eos, qui lacrimas et exsecrationes pro viaticosecum attulissent.

Exemplum memorabile habemus h. l. in Dario, III Persarum Rege, qui Deobazo, petenti unicum filium e tribus in militiam euntibus sibi relinqui, omnes tres interfici iussit. De quo supra §. XXIII. Verum hanc barbaricam immanitatem non solum turpis fuga ex Scythia, sed etiam clades Marathonia secura est.

AXIOMA II. Lepus infaustum est et mali ominis animal. Vel: Leporum incursus saepe ominosus et fatalis fuit, ludibria sua diabolo sub forma huius animalis exercente.

Unde Pierius Valerianus recitat versum veterem Senarium, qui antiquitatem huius opinionis ocet:

*fanei\s2 o( lagw\s2, dusuxei=s2 poiei= tri/bous2.

Id est,

Inauspicatum dat iter oblatus lepus.

Exempla.

Vere autem hoc veteres censuisse, exemplis aliquot perspicuum faciam.

1. Sigebertus Gemblacensis in Chronico tale exemplum recitat. Cum Romam obsideret Arnolphus Imperator, qui Berengario auxilium ferebat, excitus e latebris clamore tumultuque militum lepus urbem versus cursum arripuit. Hunc milites toto temere agmine concito insequi cum coepissent, cursuque et clamoribus acrius deterrerent, Romani, qui pro propugnaculis stabant, Urbem eo impetu peti veriti, cui se longe impares propter defendentium inopiam arbitrabantur, pari consensu desertis moenibus, ad terram se submisere. Milites occasionefreti, sellis equorum et veterinorum ad moenia in cumulum aggestis, per eas nullo reluctante, in moenia evasere, Leoninamque urbem (primaria nunc est haec urbis regio) nullo negotio ceperunt.

2. Iacobus Mayerus Annal. Flandr. lib. 12. scribit: Paulo ante proelium inter Gandenses et Brugenses, hi protristi acceperunt omine, quod leporem ibi forte per medias stationes suas transcurrentem cernerent. Expalluit, inquit Mayerus, Ratgerus Dux Brugensium, vultusque nullam retinuit constantiam. Paulo post itaque licet numero superiores, magna clade a Gandensibus victi sunt.

3. Simile exemplum narrat Grantzius lib. 8. c. 33. Saxoniae: Cum, inquit, Holsatiae Comites in Stormaria et Iohannes in Wagria Praesidentes antiquam de terra Dithmarsiae quaestionem renovarent, Dithmarsi ad Episcopum Bremensem confugere, auxilium contra Comites petentes. Qui precibus eorum locum dans militem conscripsit: contra eum vicissim Comites eduxere suas copias: terram hostilem ingressi, qui in primo incedebant agmine, leporem videre per viam transverso itinere currentem, sublatoque venatico clamore bestiolam exagitarunt. qui in postremo erant agmine, ab hostium incursu clamorem excitatum interpret ati, fugam primi ineunt: iamque hostes erant in conspectu, turbatumque invadebant cuneum. Mixtus inde timor pudorque pugnavere, et a postremis orta fuga venit ad medios, donec plurimis caesis et captis totum agmen, levissima de causa orto initio, pedibus et fuga salutem quaereret.

AXIOMA III. Ante victoriam non est triumphandum.

Nam hoc est superbiae signum. Superbia autem praecedit ruinam. Huc pertinent adagia parallela: *pro\ th=s ni/khs2 to\ e)gkw/mion a)/|deis2. Ante victoriam encomium canis. Vide Erasm. in Adag. Chil. 1. Cent. VIII. p. 247. Plato in Theaeteto fol. 77. Graec. *a)lektruo/nos a)genou=s2 di/khn pri\n nenikhke/nai a)/|dei. Instar Galli degeneris ante victoriam canit. Hic namque mos


page 204, image: s0276

volucris est, cantu victorem se testari. Et facetum est Ludovici XII, Galliarum Regis, apoththegma: Ne, visis templorum pinnis, iter te exsequutum dicas. Chytr. in Ludovici XII facete dictis p. 178.

Exempla.

I. Talis insolentia fuit Darii Hystaspis, qui armatis octingentis hominum milibus Scythiam ingressus valde insolenter sese gessit. Sed quam de Scythis sperabat victoriam, eam de illo Scythae reportarunt. Cum enim Darius terram et aquam (quae subiectionis symbola erant) ab Indathyrso Scitharum Rege offerri sibi postularet: Generosus Scitharum Rex haec per Caduceatorem ei misit munera, nempe, AVEM, MUREM, RANAM et QUINQUE SAGITTAS. Quae munera quid sibi vellent, Persis dubitantibus, Gobryas, unus e septem Magicidis, hoc significare dona coniectabat: O Persae, nisi evecti ut AVES subvoletis in caelum, aut ut MURES subeatis terram, aut ut RANAE insiliatis in paludes, non remeabitis unde venistis, his confecti SAGITTIS. Darius itaque generosam Scitharum fortitudinem metuens amissis nonaginta milibus hominum trepide refugit. Haec praeclara Scitharum fuit victoria, qua sine praelio triumpharunt.

II. Darius Codomannus, Persarum Rex ultimus, ab Alexandro adhuc iuvene bello se lacessi iracunde ferens, munera ei misit virgam, pilam et massam auri. Innuens virga, eum puerum esse ferocientem, cuius temeritas virgis coercenda sit: Pila vero, eius aetati convenientius esse pila ludere, quam arma tractare: Auro, opes ei nequaquam sufficere ad bellum contra potentissimum Persarum Regem gerendum. Alexander munera ea grato suscipiebat animo, Dario hunc ad modum respondens: Virgam accipio a te mihi traditam, ut te et populum tuum puniam mihique subiciam. Pila vero globum imperii tui denotat: pilam ergo dum transmittis, simul regnum mihi tuum tradis, quod vi armorum sub meam potestatem redigam. Massam quoque auri ut optimi ominis munus amplector. Nam Dominum omnium tuarum divitiarum me fore confido, quarum partem ultro mihi obtulisti. Nec spes haec Alexandrum fefellit, qui devicto Dario totius Asiae et Orientis Imperium obtinuit.

III. Conradi Imperatoris frater Saxones debellaturus ex animi impotentia et fastu insolentibus admodum verbis usus fertur. Nam cum iam Eresburgum usque copias duxisset, nihil gravius, inquit, se vereri, quam ne Saxones praelio secum congredi non ausint, sibique desint, cum quibus manus conserat. Quae verba vix effatus fuerat, cum Saxones ultro obviam ei procedunt, tantaque strage Francorum exercitum concidunt, ut per iocum irridentes hostium temeritatem Saxones dixerint, nec inferorum barathrum tot excipiendis hostibus sufficere. Sic re ipsa didicit insolens ille Francorum Ductor ante victoriam triumphandum non esse. Albert. Crantz. lib. 3.

IV. Hugo Parisiorum Comes, cum in Gallia capto Regi Ludovico regnum Franciae conaretur eripere, et insolenter minaretur Germaniae, Otto primus eius nominis Imperator magno e Saxonia conscripto exercitu, ad liberandum affinem Ludovicum, in Galliam tetendit. Quod ubi cognovit Hugo, Legatis ad Imperatorem missis, Saxonum ei mollitiem exprobrat, se vel terna eorum iacula insolenter glorians uncio haustu absorpturum. Quare satius esse ait, ut suis rebus consulens in suo Imperio quiescat: talibus enim tantisque se instructum copiis ei occursurum, quantas ipse numquam vidisset. Imperator risu excipiens Hugonis vanitatem, renuntiari ei iubet; Tantam sibi stramincorum pileorum esse copiam, quantam Hugo numquam vidisset, eosque omnes in Galliam adducere decretum esse. Moris enim tum erat in Saxonia, ut pileis ex stramine contextis adversus aestum solis aestivali tempore tecti incederent. Iussit itaque omnibus suis militibus, ut eius generis pileos galeis imponerent, rectaque adversus Hugonem pergerent. Quorum impetum ille minime exspectans, protinus Ludovicum liberavit, insolentiam suam detestari coactus.

V. Sub eodem Imperatore Ottone Hungari, copiis quantis antea numquam per avariam in Germaniam irruperunt populabundi: fretique immensa multitudine, insolenter admodum. Aut caelum, inquiunt, cadens nos obruet, aut terra dehiscens nos absorbebit, alioqui nemo hostium nos multitudine superabit. Contra hos Imperator Otto subito coe~git exercitum, ex Bavaris, Suevis, Saxonibus, Francis et Bohemis, cumque illis congressus ad Lycum amnem, non procul ab Augusta, totum exercitum ad internecionem cecidit, perpaucis captis; inter quos scribuntur fuisse tres Reguli, quos Henricus Bavarus suspendio necavit.

VI. Sixtus V. Pontif. Rom. Anno 1558. Elisabetham Angliae Reginam anathematis fulmine percussit, regio titulo et omni auctoritate exuit, omnes eius subditos a iuramento et oboedientia absolvit, et Regnum Angliae donavit Regi Hispaniae PHILIPPO II. Hic classem totum ferme triennium apparavit, navium militarium grandium 150, militibus veteranis ex Hispania, Italia, et aliunde collectis, 20000 nautis, 10000 tormentis, 2650 tonnis pyrii


page 205, image: s0277

pulveris, globis, et annona, ad sex menses instructissimam: in navibus erant altaria, celebrabantur Missae, aderat magna multitudo monachorum, qui convertere debebant Anglos ad fidem Pontificiam. In maxima navi picta erat imago D. Virginis Mariae, additis hisce verbis: Vindica causam Filii tui. Hieronymus Vida e)pini/kion ante victoriam canens, acclamabat:

Tu, quae Romanas voluisti spernere leges,
Hispano discas subdere colla iugo.

Classis Hipsnaica die 28 mensis Maii ex portu Ulysbonensi solvit, et Angliam petiit. Verum ab anglis, Carolo Howardo Thalassiarcha Anglico, et Francisco Draco inferiore Amiralio, Ducibus, die 1, 2, 3, 4. et sequentibus usque ad 8 Augusti, creberrimis incursionibus et conflictibus labefactata, pugna navali vincitur et profligatur: Exercitu Hispanorum numerosissimo fuso et fugato, triremibus multis captis, dissipatis aut mersis, plurimis belli Ducibus daptis, et praeda ingenti in Reginae potestatem redacta. Regina autem Angliae hoc cognito, suae classis navi primae inscribi iussit hoc Epigramma contrarium:

Tu, qui divinas voluisti spernere leges,
Femineo disces subdere colla colo.

XXIV. QUARTUM BELLUM fuit IONIUM.

Huius belli causa fuit perfidia Histiaei Milesii, qui Aristagorae Mileti praefecto, quo familiariter utebatur, iam sponte ad defectionem, propter rem male gestam, inclinanti, belli Persis movendi consilia suppeditavit. Erat autem Dario iam ante Histiaeus rerum novarum suspectus, idque Megabyzi instinctu. Quippe cum Histiaeus urbem in Thracia permissu Regis conderet, monuit Regem Megabyzus, id institutum periculi plenum esse, quod urbem commodo ad classem struendam loco conderet, quae tum pecunia, tum remige studiisque Graecorum pariter ac Barbarorum floreret. Quare ut haec eius consilia impediret Darius, Histiaeum in aulam vocavit, praetextu quod amicitia eius et consiliis carere non posset; Omnium enim possessionum pretiosissimam esse amicum fide et prudentia praestantem. Non ignorabat Histiaeus animum erga se Regis subdolum, et cum invitus in aula haereret, Aristagoram clam ad bellum movendum impulit. Quoniam vero ea res summe occultanda erat, ne Persis innotesceret, hoc strategemate usus est. Fidissimo Servorum capillos capitis radi iussit; deinde literas quas voluit, inussit: et cum rursum crevissent capilli, eum ad Aristagoram misit, addito hoc tantum mandato; ut iuberet sibi ab Aristagora radi capillos, et caput inspici.

Cum igitur Aristagoras intellexisset Histiaei consilium, seditionem apertam molitus, Ionas ad loci defectionem sollicitavit, simulque auxilia a Spartanis et Atheniensibus petiit. Et hi quidem paulo ante Pisistratidarum tyrannide liberati, quos reducere Darius conabatur, viginti naves ad belli Ionici societatem Aristagorae miserunt. Atque hoc omnium inter Graecos et Barbaros malorum initium fuisse, Herodotus censet. Lacedaemonii nulla tulerunt auxilia, cuius eausa fuit Cleomenis Regis filiola; quae cum videret ingentia illa munera quae Aristagoras offerret, inclamavit: Pater, hospes te corrumpet nisi abis. Quo velut omine motus Cleomenes, illum ex Sparta discedere re infecta coegit. Ita bellum Ionium coepit: et captae primo impetu atque etiam exustae Sardes, tanto Darii dolore, ut arcum poscens, sagittam in caelum excusserit, his verbis additis: O Iuppiter, contingat mihi ut Athenienses ulciscar. Simul etiam ministro cuidam praecepit, ut apposita cena semper sibi diceret; Here, memento Atheniensium. Nam Iones facile se ulturum sperabat. Neque vero diu copiis Persarum par fuit Aristagoras: Quippe Darius, receptis, quae defecerant, urbibus insulisque, eum in Thraciam pepulit; ubi a Barbaris cum exercitu deletus, seditionis poenas dedit. Nondum innotuerat Dario Histiaei perfidia; qui simulabat omnium Aristagorae consiliorum se igniarissimum; sancte insuper promittens, omnia, quae defecerant, se in integrum restituturum, maximamque insularum Sardiniam tributariam redditurum. Hac fraude et simulatione deceptus Darius, optima quaeque sibi de Histiaeo pllicebatur, eumque in Ioniam misit, ut dictis suis fidem faceret. Cumque venisset Sardes, graviter ab Artapherne Darii fratre, et maritimae orae praefectis, obiurgatus est his verbis: Hunc calceum tu Histiaec consuisti, Aristagoras autem induit. Quapropter cum se suspectum cognovisset, prima nocte fugam ad mare arripuit, ac Dux belli Ionii contra darium factus est.

Erant autem huius conspirationis etiam multi Persarum participes; ad quos ab Histiaeo scriptas literas Artaphernes intercepit, ac, tota re cognita, supplicium de iis sumpsit. Neque vero prospera in bello fortuna Histiaeus fuit usus, sed, cum multa infeliciter tentasset, tandem praelio superatus, vivus in Persarum potestatem venit; et Sardes perductus cruci ibidem fuffrixus est; caput vero sale conditum, et Susas ad Darium delatum est; qui id, elotum et obvolutum, sepeliriiussit.


page 206, image: s0278

AXIOMA. Qui se temere seditionibus immiscet, miserum fere exitum habet.

Hoc est quod Salomo dicit Prov. XXIV. Cum seditiosis ne miscearis, quia subito veniet eorum exitium. Quicum consentit illud Hesiodi: Malum consilium consultori pessimum. Claudianus:

Quam bene dispositum est terris, ut dignus iniqui
Fructus consilii primis auctoribus instet!

Gloriabatur Lodovicus Sfortia, omnes se Reges et Principes committere inter se posse, et iterum pacare. Sed ea versutia male ipsi cessit, cum vitam in perpetuo carcere transiret, proditus a fuis hosti infensissimo Ludovico XII Regi Galliae. Eundem exitum habuit Comes Sancti Pauli; de quo videatur Cominaeus. Et recens exemplum in Carolo Lotharingiae Duce habemus.

XXV. QUINTUM BELLUM fuit contra ATHENIENSES.

Huius belli triplex erat causa. Primo enim Hippias Pisistrati filius, exul, continuis precibus reductionem sui Athenas a Dario flagitabat. Deinde, recens ab Atheniensibus accepta iniuria, somnum Dario eripiebat, neque conquiescere poterat, antequam ultionem de ipsis sumpsisset. Et tandem ambitio maximum telum erat, ut hoc praetextu belli contra Athenienses Graeciam subigeret. Igitur, maximis copiis conflatis, tam pedestribus, quam maritimis, Mardonium, Gobryae filium, adhuc adolescentem, qui recens Darii filiam uxorem acceperat, belli contra Athenienses Ducem nuncupavit, eique Hippiam comitem dedit, cui Graeciae status perspectus cognitusque erat.

Initia huius belli, aeque ac progressus, infelicia fuerunt. Nam tempestate ad Athon montem, dum eum Persica classis circumnavigat, trecentae naves et viginti hominum milia perierunt. Hoc primum vulnus. Deinde aliud damnum accepit a Thracum nocturna invasione; qui ingentem caedem fecerunt, ita ut ipse Mardonius vulneraretur. Quare, illa tantum Thracia subacta, cum parte Macedoniae, ubi sunt montes metallorum feraces, copias in Asiam reduxit.

Altero anno missi a Dario per universam Graetiam legati, qui terram et aquam peterent. Quod signum spontaneae deditionis erat. Multi, non in continenti modo, verum etiam insulis, populi deditionem fecerunt. Inter quos etiam Aeginetae. Male id Athenienses habuit. Qui propterea Aeginetas apud Spartanos accusarunt, quod putarent, eos hostili animo deditionem fecisse, ut cum Persis contra Athenas militarent. Quare Reges Lacedaemoniorum Aeginam ad offocium reduxerunt, obsidibus acceptis; quos Atheniensibus dediderunt, ut eo metu Aeginetas a Persarum partibus abstraherent. Duces huius belli erant Dathis Medus, et Artaphernes, Darii frater. His in mandatis datum, ut Athenas atque Eretriam diriperent, captivosque Susas adducerent. Hi cum sexcentis triremibus in Graeciam contenderunt, atque, Eretria capta, templis eius spoliatis et incensis, hominibus abductis, in Atticam navigarunt, ac, eius magna parte vastata, sperabant, deditionem facturos Athenienses.

Iamque Marathonem altero ab urbe lapide penetraverat, Duce Hippia, Persarum exercitus, cum Athenienses, rerum suarum trepidi, legatum ad Spartanos cum hac petitione miserunt; Orant vos Athenienses, ô lacedaemonii, ut sibi opem feratis, nec civitatem inter Graecos vetustissimam contemnatis in discrimen barbaricae servitituis adductam. Etenim Eretria direpta est, et insigni civitate Graecia imbellcillior reddita. Igitur decreta fuerunt a Spartanis auxilia. Sed, quo minus ea statim mitterentur, religio quatridui obstabat. Erat enim dies nonus instantis mensis, quo negabant sibi progredi licere ante plenilunium.

Interea consultatum in castris Atheniensium de praelio. Sententiae inter Duces ancipites erant. Quidam rem discrimini nolebant committere, quod tantu suorum paucitas ingentem Persarum multitudinem sustinere non posset. Alii ad pugnandum hortabantur. Ex quibus praecipuus Miltiades. Cuius sententiae cum Callimachus Polmarchus accessisset, Athenienses instructi decem civium milibus et mille Plataensibus auxiliariis, in campos Marathonios ad proelium egressi sunt, non exspectato Spartanorum auxilio. Plus. enim praesidii Miltiades in celeritate, quam in sociis esse, existimabat.

Persae, quamquam ingentem exercitum haberent, tamen Hippias, malo omine territus, infaustum fore proelium praesagiebat. Quippe tussi e sternutatione vehementi dens ipsi ecussus, et in arenam prolapsus, quantumvis diligenter quaesitus, reperiri non potuit.

Unde, suspirans Hippias, ad adstantes, Haec inquiebat, terra nondum est nostra, nec eam poterimus nobis subiectam reddere. Agnovit igitur, falsam esse somnii sui interpretationem, quo pridie sibi visus fuerat cum matre concumbere: unde ipse coniciebat, se Athenas reversurum, ac, recuperato


page 207, image: s0279

dominatu, senem domi suae obiturum esse. Fuit autem in Atheniensibus summa alacritas. Qui, citato cursu, ante iactum sagittarum, in hostes invaserunt. Pugnatum ab iis tanta virtute, ut hinc viros, inde pecudes, putares. Victi Persae ad naves fugerunt; ex quibus multae captae, plures submersae sunt. In hoc praelio eminuit Themistoclis adhuc adolescentis indoles, et Cynegyri militis Attici incomparabilis virtus. Hic, post innumeras caedes, cum fugientes hostes ad naves egisset, onustam navim dextra tenuit, nec prius dimisit, quam manum amitteret. Tum quoque, amputata dextra, navim sinistra apprehendit: quam et ipsam cum amisisset, ad postremum morsu navim detinuit. Tanta in eo virtus fuit, ut non tot caedibus fatigatus, non ambabus manibus amissis victus, ad postremum mutilus, et veluti rabida fera, dentibus dimicaverit. Eo in praelio etiam Hippias iam octogenarius cecidit, ut Cicero et Iustinus scribunt. Suidas vero, fugisse in Lemnum, et ibi inter magnos cruciatus amisso visu, ruptisque oculorum venis, exstinctum scribit.

Lacedaemonii, praelio iam finito, demum advenere, tanta profecti celeritare, ut intra triduum, quam ex Sparta discessissent, in Aticam venerint: visisque caesis Medorum, quorum etiam nomen hactenus formidabile fuerat, et laudatis ob fortitudinem Atheniensibus, domum redierunt.

Miltiades postea, re in insula Paro infeliciter gesta, accusatus, et quinquaginta talentis mulctatus, et femore putrescente decessit, nihilque ipsi merita erga patriam profuerunt.

AXIOMA. Copiae navales plus interdum dammi a tempestatibus, quam hoste, accipiunt.

Maximas classes non hostilis manus, sed oceanus et ventorum rabiesdestruxit. Sic Graeci Troia capta reduces tempestatibus plerique perierunt. Sic Xerxis copiae pleraeque mari haustae. Et superiori saeculo idem infortunium Carolus V. in Africa, Philippus II. circa Britanniam, sensit. Unde, quam dubia et anceps sit potentia navalis, colligitur. Batavorum classem, ante biennium, cum iam hostes in conspectu haberet, atrox ad Hitlandiam tempestas disiecit.

XXVI.

II. ACTA OECONOMICA.

PRIMO: CONIUGIORUM RATIO. Daius septem coniuges habuit. Quarum primam duxit adhuc privatus: sex vero reliquas Rex factus.

1. Uxor erat Gobryae filia a)nw/numos, quam adhuc privatus uxorem duxit.

2. Erat ATOSSA, Cyri Magni filia, quae antea per vim coacta Cambysi fratri, et hoc demortuo, Smerdi Mago nupserat, denique a Dario Rege in thalamum assumpta est. Haec cum ob patris memoriam in summa populi veneratione esset, et maritum tota possideret, ipsum Democedis Crotoniatae artibus ad oppugnandam Graeciam impulit, et Xerxi silio auctoritate sua Regnum conciliavit. Herodotus lib. 3. p. 224. Aelianus. Suidas.

3. ARTYSTONA tertia Cyri filia, quae sola fraterni matrimonii expers manens, Dario nupsit, qui tanto eam amore complexus est, ut imaginem eius ex auro solido tunica talari essingi curarit. Herodotus lib. 7. pag. 465.

4. PARMYS Cyri ex filio Smerdi neptis ab eo in uxorem ducta fuit. Herodot. lib. 3. p. 224. Hasce tres ex Cyri domo coniuges duxit Darius Rex factus, ut Regalibus nuptiis Regnum firmaret: idque non tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur.

5. *faidi/mh, PHAEDIMA Ottanis filia, quae Magum prodiderat. Quia decretum iam antefactum erat, ut Rex futurus e coniuratorum familia uxorem duceret. Herodotus l. 3. p. 214. et lib. 7. Iustin. lib. 1.

6. *fratagou/nh, PHRATAGUNA Atarnis Darii fratris filia. Hanc Atarnes Dario fratri nuptum dedit, omnemque insuper domum atque facultates ei tradidit: quia unica filia erat. Herodotus lib. 7. p. 521.

7. PANTAPTE antea in matrimonio Smerdis Magi fuit: hoc vero caeso, in Darii torum succedere iubetur. Hieronymus in cap. 11. Danielis.

DUBIUM. Q. An hic Darius Hystaspis fuerit maritus Esther?

Quidam Chronologi et Historici crediderunt, hunc Darium Hystaspis fuisse maritum Esther: hisce rationibus inducti.

1. Ex Regia sede, quod nempe in Susis habitaverit. Quod idem de marito Esther dicitur Esther 1. v. 1, 2. Sedit Ahasverus in solio Regni sui, quod erat Susis in urbe Regia.

2. Ex magno erga Iudaeos favore. Darius Hystaspis magno Iudaeos favore prosequutus est: uti patet ex Esdr. 6. 6, 7, 8, etc.


page 208, image: s0280

3. Ex uxorum denominatione. Darius Hystaspis duas habuit uxores, Atossam scil. et Artystonam. Herodotus lib. 3. Quarum illam Vasthin: hanc vero Estherem fuisse putant. Philip. Melanch. Chron. lib. 2. p. 124. Neander in Synopsi Histor. pag. 15. Camerar. Hor. sucis. P. I. pag. 389. ubi scribit, quod Regina esther, etiam Edissa, Atossa, Aristona et Hadassa applletur.

Refutatio.

1. Verum haec sententia admitti non potest: Quia cum magna a)nisorhsi/a est coniuncta. Quod Darius Hystaspis in Susis habitaverit, nihil probat. Quia Susa fuit communis omnium Regum Persicorum, qui Cyro successerunt, sedes. Strabo lib. 15.

II. Darius Hystaspis a secundo anno Regni sui magno Idaeos favore prosequutus est, ut constat ex Esdr. 6. v. 6. At Ahasverus maritus Esther, non nisi ab anno Regni sui duodecimo, Iudaeis favere coepit: uti patet ex Esther. 3. 7.

III. Praedictae Darii uxores Atossa et Artystona fuerunt Cyri Regis Persarum filiae. E. nulla earum potuit esse Esther. Quia Esther fuit Iudaea.

Syllogismus talis esto.

Esther fuit Iudaea.

Artystona non fuit Iudaea. Quia fuit Persica mulier Cyri Regis Persarum filia, et Arsamis atque Gobryae mater. Herodotus lib. 7. pag. 465.

E. Artystona non fuit Esther.

Praeterea septem Principes Regni tempore Darii Hystaspis fuerunt Otanes, Intaphernes, (qui propter seditionem occisius) Gobryas, Megabyzus, Aspatines, Hydarnes, etc. At tempore Ahasveri septem Regni principes fuerunt Charsena, Sethar, Admata, Tharsis, Meres, Marsena et Menuchan. Esther. 1.

XXVII.

SECUNDO: LIBERORUM GENERATIO. Ex hisce coniugibus antea enumeratis Darius 14 liberos procreavit.

1. EX GOBRYAE FILIA tres liberos suscepit: Artabazanem, Ariabignem et Artozostren. Herod. lib. 7. p. 435. ARTABAZANES Darii primogenitus ob aetatem ad Regni successionem aspirat, Dario in Graeciam expeditionem suscepturo, qua in re Xerxem fratrem ex atossa, genitum habuit adversarium: sed concedere huic iussus, quod patre adhuc privato, Xerxes vero ex patre Rege, et Atossa Regis filia natus esset, in arbitrio Iudicum libenter acquievit. Herodotus lib. 7. pag. 435. Iustinus.

ARIABIGNES in bello Xerxiano Ionieant classem et cariam rexit: Idque munus cum administraret graviter, et in pugna ad Salaminem inter primos dimicaret, in acie occubuit. Herodotus lib. 8. p. 559.

ARTOZOSTRE Mardonio sobrino in matrimonium collocata fuit. Herodotus.

II. Ex ATOSSA prima Cyri filia quatuor liberi ei sunt geniti: Xerxes, Achaemenes, Masistes et Hystaspes.

XERXES primogenitus fratri Artabazani in Regni successione praefertur, cum, hortatu Demarati Spartani, patre Rege genitum se contenderet, et plurimum iuvaretur atossae matris auctoritate, quod Regnum tenet annis 21.

ACHAEMENES Aegypto praeficitur a Xerxe, quem cum auxiliis consectatus in Graeciam, et inter classis Duces lectus, opponit se Demarato Spartano, et urgendam mari fortunam improvide suadet. Inde enim cum, Regis eversis rebus, fugâ in Aegyptum rediisset, oppresus gentis defectione, ab Inaro Libyo trucidatur. Herodotus lib. 7. p. 438.

MASISTES a Xerxe Bactrianorum praefectus constitutus, interque Duces belli Graeci primarios legitur. Herodotus lib. 7. p. 467. Unde cum Rege, post infelicem ad Salaminem pugnam, Sardes regressus, et consoceri honore auctus, de uxore dimittenda (quam initio Xerxes amare coeperat, sed postea amorem in filiam transtulerat) inique interpellatur, et Xerxis ducere filiam iubetur. Quod cum utrumque denegaret, et uxorem suam, iussu Amestris Reginae, coniugis Xerxis, horribiliter mutilatam et excarnificatam videret, in Bactriam provinciam fugere contendit, eam ad defectionem sollicitaturus. Verum a copiis Regiis insequentibus in fuga correptus, cumque omnibus liberis misere trucidatus est. Herodotus lib. 9. pag. 630, 631, 632.

HYSTASPES in bello Xerxiano Bactrianorum et Sacarum (h. e. Scitharum Amyrgiorum, quos Persae ita appellabant,) Dux erat. Herodotus lib. 7. pag. 463, 464.

III. EX ARTYSTONA, tertia Cyri filia, duos filios habuit, Arsamem et Gobryam.

ARSAMES in bello Xerxiano Aethiopibus, qui sunt trans Aegyptum, atque Arabibus praerat. Herodotus lib. 7. p. 465.

GOBRYAS in eodem bello Mariandynorum et Libyum et Syrorum Dux fuit. Herodotus ibid.

IV. EX PARMY Smerdis filia et Cyri nepte natus est Ariomardus.

ARIOMARDUS in bello Xerxiano Moschorum et Tibarenorum Dux fuit. Herodotus lib. 7. pag. 466.


page 209, image: s0281

V. Ex PHRATAGUNA Atarnis filia nati Dario sunt duo filii, nempe ABROCOMES et HYPERANTHES: Qui Xerxen in Graeciam sequuti, ambo ad Thermopylas occubuerunt, cum Leonidae occisi cadaver auferre conati, audacius in hostes provecti essent. Herodotus lib. 7. pag. 521.

VI. Ex PHAEDIMA Otanis filiâ geniti sunt Arsamenes et Anutis.

ARSAMENES Utinorum et Mocorum Dux fuit. Herodotus lib. 7. pag. 464.

ANUTIS fuit in matrimonio Bagazi, mulierum totius Asiae, ut formâ praestantissima, ita animo et moribus incontinentissima. Athenaeus lib. 13. c. 32.

XXVIII.

TERTIO: LIBERORUM EDUCATIO. Plato lib. 7. de Legibus, Darium laudat, sed culpat eum ob molliorem filii Xerxis educationem. Quâ in parte etiam Cyrus Rex Persarum primus graviter peccavit; uti ex Historia Cyri §. 20. patet.

XXIX.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Darius illustria pietatis in Deum verum edidit specimina, Nam

1. Adhuc privatus votum fecerat Deo de omnibus vasis sacris antea a Nabuchdonosore Babylonem asportatis in templum Hierosolymitanum remittendis, deque ipsa urbe reaedificanda, si regnum adipisceretur. Ioseph. lib. 11. Antiq. Iudaic. cap. 4. pag. mihi 283.

2. Regnum adeptus renovavit Cyri decretum de exstruenda domo Domini et ipsa urbe reparanda. sumptus quoque largissimos ex aerario suo ad templi structuram suppeditari iussit, ut opus eo melius promoveretur: sacerdotibus sacra peracturis, quicquid opus esset, praeberi de suo curavit, ut Deum pro vita Regis et filiorum eius deprecarentur. Haec eius statuta quicumque mutaturus esset, isti non modo suspendium constituit, et omnium bonorum proscriptionem, sed Deum etiam ipse precatus, ut dissiparet omnia Regna, omnemque populum, qui aedificationem templi Hierosolymitani impedire conaretur. 1 Esdr. c. 6. 3 Esdrae c. 4.

CONTROVERSIA CHRONOLOGICA.

De aedificatione templi Hierosolymitani secundi, nempe sub quo Rege Persarum, et quoto eius anno illa permissa, diu intermissa, et postea repetita, et tandem consummata fuerit, magna inter Theologos et Chronologos viget controversia. Nos autem, ut tota haec ucontroversia, quae non tantum utilis, sed etiam ad multa scripturae loca dextre intelligenda summe est necessaria, eo melius expediatur, quatuor propositionibus sententiam veram proponemus, et simul antithesin adiungemus, eamque refutabimus.

PROPOSITIO I. De Templi Ierosolymitani secundi fundatione.

Apud omnes in confesso est, secundo Cyri primi Persarum Regis anno, templi Ierosolymitani secundi fundamenta iacta esse. Ipse namque in PRIMO ANNO Regnisui sive Monarchiae, Edictum de domo Dei in Ierosolymis aedificanda promulgavit; uti patet ex Esdr. 1. v. 2. ubi verba Edicti talia exstant. Omnia regna terrae dedit mihi Dominus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Iuerusalem, quae est in Iudaea. Confer. Esd. 6. v. 13.

Exsecutio autem huius Ediciti facta secundo anno Cyri. h. e. SECUNDO ANNo Cyri fundamenta templi iacta sunt: uti ex Esdr. c. 3. v. 10, 12. patet, ubi dicitur, quod ZOrobabel filius Salathiel et Dux populi et Iesus Pontifex opus aedificationis templi strenue urserint, interque iubilationes simul ac fletus fundamenta eius posuerint.

DUBIUM.

At Esdrae 5. v. 2. expresse legitur, quod SECUNDO ANNO DARII coeperint aedificare templum Domini in Ierusalem. Similiter ex Aggaei 1. et 2. capp. hoc ipsum non obscure colligitur. Aggaei 1. v. 1. 2. dicitur: In anno secundo Darii Regis factum est verbum Domini ad Zorobabel Ducem Iuda, et ad Iesum sacerdotem magnum, dicens. Populus iste dicit: Nondum venit tempus Domus Domini aedificandae? vers. 7. Haec dicit Dominus exercitum: Ponite corda vestra super vias vestras, adscendite in montem, portate ligna, et aedificate domum. v. 14. Et suscitavit (Deus) spiritum Zorobabel Dicis Iuda et Iesu sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo, et venerunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. Confer Aggaei 2. v. 1. et 4. Et v. 19. expresse inquit Deus: Ponite obsecro corda vestra, ab hodierno die, qua FUNDAMENTA IATA SUNT TEMPLI DOMINI. Si ergo secundo anno Darii fundamenta templisecundi iacta sunt: quomodo dici potest, illa secundo anno Cyriiacta esse:


page 210, image: s0282

RESPONSIO.

Fundamenta templi Interioris, in quo sancta, et sancta sanctorum erant, anno secundo Cyri iacta sunt: sicut Esdras cap. 3. v. 10. 12. aiffirmat, uti beda explicat. Et hisce fundamentis iactis, Sacerdotes et Levitae, in ornatu suo positi, cum tubis et organis laudaverunt Dominum. Esdr. c. 3. v. 8. 10, 11.

Fundamenta templi Exterioris, in quo erant atrium, porticus et gazophylacium, sive exedrae, iacta sunt anno secundo Darii Hystaspis, die vigesimo quarto mensis noni: sicut Aggaeus commemorat.

Quare quando Esdreaec. 5. v. 2. dicitur: Templum secundo anno Darii AEDIFICARI COEPISSE, intelligenda sunt illa verba, non in sensu absoluto, sed limitato, h. e. non de inchoatione templi simpliciter et absolute, (uti patet ex Esdr. c. 3. v. 10, 12.) sed tantums eius, quod suppositis fundamentis superstructum et superimpositum fuit, quod proprie nominatur templum, et hoc coepisse aedificari anno secundo Darii Hystaspis, nemo inficias ire poterit. Vide Esdrae 4. v. 24.

USUS ELENCTICUS.

1. Hinc patet error Iansenii, qui super c. 2. Iohan. scirbit. fundationem templi secundi primo anno Cyri factam esse; idque probare conatur ex Esdrae c. 6. v. 3. Verum distinguendum est inter decretum Cyri et Exsecutionem decreti. Cyrus primo anno decretum Fecit, ut domus Dei exstrueretur, sicut expresse verba Esdrae sonant; Esdra 1. v. 1. et Esdrae 6. v. 3. sed secundo demum Cyri anno exsecutio decreti facta, h. e. fundamenta templi iacta sunt, uti ex Esdr. c. 3. v, 8, 10. patet. II. Errant illi, qui, ut demonstrare queant, templum hoc secundum 46 annis aedificatum esse, (sicut Iudaei ad Christum Iohan. 2. v. 21. aiunt), supputatinem a primo anno Cyri inchoant hoc modo:

Cyrus regnavit annis ——— 31.
Cambyses filius eius annis 9.
Magi duo mensibus ——— 7. Qui novem annis Cambysis annumerantur.

Hi anni simul efficiunt annos 40. Adde 6. Darii. (Nam sexto eius anno aedificium absoltum fuit.) ecce anni 46. de quibus Iudaei loquuntur. Vide Drusium lib. 4. Praeteritor. Novi Testamenti in cap. 2. Iohan. pag. 150. Confer D. Chemnit. lib. 2. Harmon. cap. 27. pag. 123.

Verum fundatio templi facta est anno secundo Regni Cyri. non simpliciter, h. e. quo, Astyage victo, Rex factus est; sed limitate, nempe Monarchiae eius, quo dicere potuit, Deum omnia Regna terrae dedisse sibi. Esdr. 1. v. 2. Quod devicto Astyage dicere haud potuit.

PROPOSITIO II. Destructurae Templi intermissione.

De intermissione structurae templi ita scribitur Essdr. 4. v. 4. Factum est igitur, ut populus terrae (intelliguntur Samaritani) impediret manus populi Iudae, et turbaret eos in aedificando. v. 5. Et conducebant mercede contra eos consiliarios, ut destruerent consilium corum OMNIBUS DIEBUS CYRI Regis Persarum:
[Gap desc: Greek word]
ETUSQUE AD REGNUM DARII Regis Persarum. v. 6. IN REGNO AHASVEROS in principio Regni eius scripserunt accusationem adversus habitatores iudae et Ierusalem. v. 7. Et in diebus
[Gap desc: Greek word]
ARTACHSASTA (quidam reddunt artaxerxis) scripsit Beselam Mithridate, et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum (nempe Epistolam accusatoriam) ad Arthasastam (vel Artaxeruxem) Regem Persarum.

Ut autem haec verba recte inteligantur, duae Quaestiones sunt notandae: 1. Sub quibus Regibus. 2. Quamdiu structura templi impedita fuerit.

QUAESTIO I. Sub quibus Regibus structura Templi Impedita fuerit?

Esdras quatuor Reges enumerat, sub quibus stiuctura templi impedita fuit.

I. SUB CYRO. Nam dicit Esdras, quod Samaritani consilium Iudaeorum destruxerint omnibus diebus Cyri Regis Persarum. Quod non ita intelligendum, quasi Cyrus initio quidem dimiserit Iudaeos, sed postea accusationibus hostium Iudaeorum motus continuationem aedificii templi non promoverit. Falsum. Nam suspensio fabricae templi non Cyro, sed Consiliariis eius pecunia corruptis a Samaritanis Iudaeorum hostibus in textu ex pressis verbis adscribitur.

II. SUB ACHASVERO; per quem intelligitur Cambyses II. Rex Persarum. Hic naque, dum Cyrus domo abest, variis bellis implicitus, Gubernator institutus fuit, et postea patri trucidato successit, qui istigatus ab hostibus Iudaeorum structuram templi prohibuit.

III. SUB ARTHASASTA. Per hunc quidam intelligunt fratrem Cambysis Tanyoxarsen, quem Cyrus constituerat Regem Bactrianorum,


page 211, image: s0283

Parthorum et Carmaniae, uti scribit Ctesias Cnidus, apud Phocium in Bibliotheca pag. 54. cuique Cambyses ipse ab obitu Cyri patris sui in Aegyptum descendens gubernationem totius Regni commisit. Potest etiam intelligi Pseudo-Smerdis Magus, qui septem menses sub nomine veri Smerdis filiii cyri in Monarchia Persarum regnavit. Ad hosce similiter Samaritani literas accusatrices miserunt, tantumque effecerunt, ut structura templi Iudaeis prohibita fuerit. Ubi notandum est, quod nomina Achasverus et Arthasasta, h. l. non sint monia propria, sed appellativa. Nam nomina Regibus mutata fuerunt, quando Imperii administrationem susceperunt, sicut etiam Iosephus Scaliger notat et probat. Quare Cambyses privato et proprio nomine dictus fuit Cambyses avo suo paterno o(mw/numos: At publico et regio nomine Ahasverus dictus fuit. Similiter Smerdis, sive verus sive falsus, privato et proprio nomine Smerdis: at Regio et publico Arthasasta appellatus fuit.

IV. SUB DARIO. Nam inquit Esdras c. 4. vers. 5. Quod dolosi Consiliarii in aula Cyri, dum ipse multis magnisque bellis implicitus esset, consilium Iodaeorum impediverint omnibus diebus CYRI, et usque ad regnum DARII Regis Persarum. Ubi non intelligendus est Darius Medus, (Hic namque ante biennium fere mortuus erat, uti constat ex edicti Cyri promulgatione, in quo dicit: Deum caeli dedisse sibi OMNIA REGNA TERRAE, h. e. se esse Monarcham sive omnium Regnorum terrae Dominum. Ergo iam tunc decesserat Darius Medus, qui paulo ante regnabat super Medos, Babylonios et Assyrios, et eidem sucesserat Cyrus: Alioquin ipse se non potuisset appellare Monarcham, h. e. omnium Regnorum terrae Dominum.) sed Darius Hystaspis III Rex Persarum, ad cuius annum secundum usque hostes Iudaeorum structuram templi impediverunt.

NOTA.

[In v. 6. in vulgata versione Latina sphalma versionis comissum est, quando dicitur: In diebus ahaschveros, (ipse ost artaxerxes) in principio Regni eius scripserunt. Hac parenthesis: Ipse est Artaxerxes: in fonte non exstat. Quare dicendum, quod AHASVERUS et ARTHASASTA non unus, sed duo distincti sint Reges. Nam in v. 6. dicitur. In diebus Ahasveros scripserunt accusationem. In v. 7. additut: Et in diebus Artaxerxis scripsit Besalam, etc. Quae particula et copula ET ostendit, duos distinctos Reges introduci. Quare non sub tribus, sed sub quatuor Persarum Regibus fabrica templi est impedita; uti ex dictis patet.]

ERROR.

Quare errant Iosephus Scaliger lib. 6. de Emendat. Tempor. Tremellius et Franciscus Iunius, Sethus Calvisius in praefat. Chronolog. pag. 152. qui tradunt, templi structuram sub quinque Regibuss persicis impeditam esse; videlicet 1. Sub Cyro. Esdr. 4. 4. 2. Sub Cambyse, qui qidem expresse ab Esdra non nominetur, sed tamen phrasi
[Gap desc: Greek word]
ET USQUE AD Regnum Darii comprehendatur. 3. Sub Dario Hystaspis. ibid. vers. 4. 4. Sub Ahasvero, h. e. Xerxe marito Esther. vers. 6. 5. Sub Arthasasta, h. e. Artaxerxe Longimano. ibid. vers. 7. Verum haec praedictorum Auctorum onipio est erronea; uti ex dictis patet, et ex dicendis in propositione III clarius patebit.

QUAESTIO II. Quamdiu structura Templi impedita fuerit?

Circa hanc Quaestionem similiter auctores antea nominati graviter impingunt. Nam statuunt, structuram templi sub quinque Regibus Persicis, annis nempe 106, impeditam fuisse.

Sub Cyro, anno uno.

Sub Cambyse et Magis annis 8.

Sub Dario Hystaspis annis 36.

Sub Ahasvero vel Xerxe annis. 21.

Sub Arthasasta vel Artaxerxe Longimano. annis 40.

Qui in summam subducti faciunt annos 106, Verum et huius Quaestionis falsitas in Propositione III ad oculum demonstrabitur.

Contra autem Theologi pariter et Chronologi, tum antiquiores tum recnetiores, unanimi consensu docent, structurae templi intermissionem vel 14 vel 10 annis tantum durasse. Quod ita ostenditur.

1. Sub Cyro, secundum alios, quinque annis non completis.

1. Sub Cyro, secundum alios, tantum sex menfibus.

2. Sub Cambyse et Magis annis 8.

3. Sub Dario Hystaspe annis 2. incompletis.

Qui coniuncti faciunt annos 4.

Qui coniuncti faciunt annos 10.

DUBIUM.

Q. Quare Deus instaurationem templi secundi (per Cyrum promovendam, et plus quam 200 annis ante a Spiritu S. praedictam per Iesaiam Prophetam cap. 44. v. 28.) nunc finitis 70 hebdomadibus tamen non impleat, sed complementum eius per 10 aut 14 annos usque ad annum secundum Regni Darii impediri patiatur.

Resp. Tres huius rei causae dari possunt.

I. Est malitia diaboli, qui Ecclesiae Dei summo


page 212, image: s0284

conatu sese opponit, eiusque salutem, permittente Deo, miris modis impedire satagit, ut hac ratione gloria Dei illustretur, et fides, oboedientia et patientia piorum probetur, et auro illustrior inveniatur. 1. Petr. 1. Huc digitum intendit Daniel Propheta cap. 10. v. 13. ubi narrat, quod Angelus Gabriel anno Gyri Regis Persarum tertio sibi apparuerit et narrarit, quod Princeps Persarum, h. e. aulicus quidam Daemon, Cambysis animum immanibus odiis adversus Iudaeos impleverit, ita ut plenariam populi reductionem, suspenderit, et templi aedificationem impediverit. Haec autem pugna inter bonum et malum Angelum duravit 21 dies, donec ille a Michaele Archangelo adiutus adversus hunc praevaluit, et apud Monarcham Persicum palmam obtinuit.

Similiter legimus Zach. 3. v. 1. quod Prophetae Zachariae in visione ostensus sit Iesus Pontifex M. post egressum e captivitate Babylonica stans, velut in iudico coram Angelo Domini, h. e. filio Dei, cui Pater omne iudicium dedit, Iohan. 5. a cuius dextris steterit Satan ut adversarentur ei, h. e. eum accusaret, quod propter peccata indignus esset, qui Sacerdotio sungeretur, et templum aedificaret.

II. Peccata populi. Nam populus Iudaicus subipsa templi structura graviter peccavit; uti ex Hagg. cap. 1, patet, ubi v. 1. narratur, quod verbis Prophetae fidem habere noluerit. Et v. 10. dicitur, quod Iudaei maiorem curam conatumque aedibus propriis exstruendis, quam templo Domini aedificando impenderint, ideoque ira Dei super illos manserit, uti ex vers. 3, 4, 5, 6. colligitur. Confer. Psalm. 81. v. 13, 14.

III. Antiquus mos Dei. Deus namque sinit Ecclesiam in tales ac tantas redigi angustias, ut omnibus de ea actum esse videatur, sed tandem hanc moram auxilii gloria illustriori compensat. Deus namque sanctos suos mirabiliter ducit. Psalm. 4. vers. 3. Ipse in infernum ducit, et ex eo reducit. 1 Sam. 2. Ipse ostendit piis tribulationes magnas, multas et malas, et conversus vivificat illos, et de abyssis terrae iterum reducit eos. Psal. 71. v. 20, 21. Exemplum h. l. habemus in populo Iudaico. Huic initio Cyrus libertatem in patriam migrandi, et templum Domini aedificandi potestatem concesserat. Esdr. 1. vers. 2. Rursus eam Cambyses impediebat. Esdr. 4. Postea rursus Darium Hystaspis et Artaxerxem Longimanum excitabat, qui edictis sumptibusque suis structuram templi iuvabant, usquedum compleretur. Hoc sane magnificentius erat, quam si Cyrus solus omnia praestitisset. Hi mores atque morae Dei sunt discendae, auxiliumque Dei parienter exspectandum. Pluchrum epigramma Alardi mei ex aureo lib. 3. Epigramm. §. 27. huc referri potest:

Caelitus auxilium rebus qui poscis in arctis,
Disce Dei mores ferre, morasque pati.
Nompe Dei mos est, primum mersare profundo,
Ex imo mersum post revocare salo.
Et mora nota Dei est: quod non mala protinus aufert,
Quando placet nobis, sed sibi quando placet.

PROPOSITIO III. De Templi secundi repetitione sive continuatione.

De hac propositione similiter disinctae Theologorum et Chronologorum sunt sententiae,

1. Severus Sulpitius lib. 2. Histor. Sacrae. Item, Tremellius et Iunius in Bibliis. Ioseph. Scalig. lib. 6. de emendation. Tempor. Sethus Calvisius in praefat. Chronol. suae. pag. 152. contendunt, templi secundi structuram sub Dario Notho VI, Persarum Rege, repetitam esse.

2. Nos vero praestantissimorum Ecclesiae Doctorum atque Chronologorum, tum veterum tum recentiorum, sententiam amplectimur, qui structuram templi anno secundo Darii Hystaspis repetitam atque continuatam esse affirmant. Quam sententiam sequentibus argumentis confirmamus.

1. Ab Esdrae testimonio. Nam Esdr. 4. v. 4, 5, 6, 7. ita legimus: Factum est igitur, ut populus terrae (h. e. gens Samaritana) impediret manus populi Iudae, et turbaret eos in aedificando. Et conducebant mercede contra eos consiliarios, ut destruerent consilium eorum OMNIBUS DIEBUS CYRI Regis Persarum. IN REGNO ACHASVEROS in principio Regni eius scirpserunt accusationem adversus habitatores Iudae et Ierusalem. Et in diebus
[Gap desc: Greek word]
ARTACHSSASTA (quidam reddunt Artaxerxis) scripsit Beselam, Mithridates et Tabel, et reliqui, qui erant in consilio eorum (nempe epistolam accusatoriam) ad Arthasastam (vel Artaxerxem) Regem Persarum. Cum hisce verbis coniungatur. vers. 24. Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem, et non ssiebat USQUE AD ANNUM SECUNDUM REGNI DARII, Regis Persarum. In hisce verbis intermissio structurae templi describitur dupliciter. 1. Generaliter describitur in vers. 5. tum ratione termini A QUO, tum ratione termini AD QUEM. h. e. quando inceperit, et quamdiu duraverit, nempe in diebus Cyri Regis. Cum enim Cyrus multis magnisque bellis occupatus domo abesset, interea quidam in aula eius perfidi Consiliarii


page 213, image: s0285

aedificationem templidolose impediverunt, et hoc impedimentum duravit, usque ad Regnum Darii, scilicet Hystaspis III. Persarum Regis. 2. Specialiter describitur in vers. 6, 7. Aquibus Regibus structura sit impedita, nempe ab AHASVEROS, hoc est, Cambyse, et ARTHASASTA, h. e. Cambysis fratre, nempe Smerdi, vel etiam Pseudo-Smerdi, qui sub veri Smerdis iam occisi nomine septem menses in Persia regnavit. Deinde in v. 12. Formula Epipistolae accusatoriae describitur hisce verbis: Notum sit Regi, quia Iudaei, qui ascenderunt a te, ad nos venerunt, in Ierusalem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, et parietes componentes. v. 13. Nunc igitur notum sit Regi, quia si civitas illa aedificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad Regeshaec noxa perveniet. v. 14. Quandoquidem igitur templum destruximus, neque contemptum Regis aspicerenos decet, idcirco misimus et nuncupavimus Regi, v. 15. ut inquiras in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies, quoniam urbs illa, urbs rebellis et nocens regibus et provinciis, et rebellionem fecarunt in ea: quamobrem et civitas ipsa destructa est. Unde patet, quod de adventu nupero, et in diebus Regisfacto loquantur. Tertio in v. 17, 18, 19, 20, 21, 22. continetur rescriptum Regis, cuius summa haec est, ut nempe aedificationem urbis inceptam serio illis inhibeant. Quarto v. 23. exprimitur exsecutio mandati velreseripti Regii, quod nempe Beelteem et Samsai scriba statim Ierosolymam abierint ad Iudaeos, eosque in brachio et robore prohibuerint. Quinto in v. 24. subiungitur Eventus, quod nempe opus domus Domini in Ierusalem inter missum sit usque ad annum secundum Regis Darii. In anno autem secundo Regis Darii aediticatio per annos 10 aut circiter interrupta, rursus est inchoata et continuata. Quia statim in cap. 5. eiusdem libri v. 1. legitur, quod Aggaeus et Zacharias Prophetae prophetarint ad Iudaeos, qui erant in Iuda et Ierusalem: et ad prophetiam eorum tunc surrexerint Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedec, et coeperint aedificare templum Dei in Ierusalem, et cum eis Prophetae Dei adiuvantes eos. Cumque Thathanai Dux Persicus in terra Chanaan, ad Regem Darium id perscriberet, et in archivis inquiri peteret, an verum sit, quod Cyrus Iudaeis templi restaurationem permiserit. Esdrae 5. 3, 5, 6, 7. igitur Rex Darius reperto in Cancellaria Cyri decreto, severissime mandat Thathanai Duci suo, ut Iudaeis non tantum templi aedificationem permitrat, sed etiam omnibus rebus neeessariis iuvet: imo suspendium illis, qui templi aedisicationem impedire velint, minatur. Edictum Regium exstat Esarae c. 6. v. 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12. eiusque verba ita sonant: Nune ergo, Thathanai Dux regionis, quae est trans flumen, Scharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachaei, qui estis trans flamen, procul recedite ab illis. Et dimittite fieri templum Dei illud a Dute Iudaeorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam aedificent in loco suo. Sed et a me praeceptum est, quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis, ut aedificetur domus Dei, scilicet ut de arca Regis, id est, de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, neimpediatur opus. Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et haedos in holocaustum Deo caeli, frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Ierusalem,; detur eit per singulosdies, ne sit in aliquo querimonia, Et offerant oblationes Deo caeli, orentque pro vita Regis et filiorum eius. Ame ergopositum est deeretum: Ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius, et erigatur, et configatur in eo; domus autem eius publicetur. Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum, qui extenderit manum suam, ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quae est im Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. Et vers. 13, 14. describitur exsecutio decreti Regii hisce verbis: Igitur Thathanai Dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eius, secundum quod praeceperat Darius Rex, sic diligenter exsecutisunt. Seniores autem Iudaeorum aedificabant, et prosperabantur iuxta prophetiam Haggei Prop hetae, et Zachariae filii Iddo, et aedifica verunt et construxerunt, etc.

Hinctale argumentum exstruitur.

Talis intelligitur Darius Rer Persarum, per quem templi secundi aedificatio est repetita, cuius tempore Haggaeus et Zacharias Prophetae prophetarunt, et Zorobabel Dux et Iesus Pontifex populo Israeli praefuerunt: uci pater ex Esdr. 4. 24. etc. 5. v. 1, 2.

Iam vero Haggaeus et Zacharias non tempore Darii Nothi, sed tempore Darii Hystaspis prophetarunt; quia non diu post egressum populi ex captivitate Babylonica prophetarunt, et Zerobabel Dux atque Iesus P)ontifex populum e capitivitate Babylonica eduxerunt.

E. Darius ille Rex Persarum, per quem templi II. aedificacatio est reperita, non est Darius Nothus, sed Darius Hystaspis.

II. Ab Haggaei Prophetae calculo. Hagg. cap. 1. v. 1. In anno secundo Darii Regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Haggaei Prophetae, ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iuda, et ad Iesum, filium Iosedec,


page 214, image: s0286

facerdotem magnum, etc. v. 7. Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. v. 8. adscendite in montem, portate ligna, et adificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. v. 12. Et audivit Zorobabel filius Salathiel, et Iesus filius Iosedec sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi, vocem Domini Deisui, et verba Haggaei Prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum adeos: et timuit populus a facie Domini. v. 13. Et dixit Haggaeus Legatus Domini, de legatione Domini populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. v. 14. Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabclfilii Salathiel, ducis Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec sacerdetis enagni, et spirtitum reliquorum de omni populo: et ingressisunt et faciebant opus in domo Domini exsereituum Dei sui.

Memoria et observatione dignum est, quod Iudaei sola exhoratione Prophetarum Haggaei et Zachariae templi aedificationem aggressi sunt, absque consensu Darii Regis Persarum, secure interim exspectantes Regiam inchoari operisconfirmationem. Quare fidem suam in promissiones divinas, quas ex Prophetis acceperant, egregie declararunt.

III. Ab annorum irae Dei super populum Israel complemento. Zacharias Propheta scribit cap. 1. v. 1, 12. se in ANNO SECUNDO in MENSE OCTAVO in visione audivisse Angelum Domini dicentem: Domine exercituum, usquequo non misereberis Ierusalem et urbium Iuda, quibus iratus es? ISIAM SE PTUAGESIMUS ANNUS EST? In hisce verbis velut indice digito terminus irae divinae super populum Israel et super Ierusalem notatur, quando annus septuagesimus desolationis templi et urbis nominatur, isque in anno secundo Darii (nempe Hystaspis) completus esse dicitur: sicut recte D. Hieronymus in Prologo super Haggaeum seribit: SECUNDO ANNO DARII Regis Persarum, FILII HYSTASPIS, septuagesimum annum desolationis templi fuisse completum, quem Ieremias vaticinatus est, Zacharias quoque Prophetatestis. Qui cum usionis suae titulum in secundo anno eiusdem Regis proposuisset, adiecit, dicens: Domine exercituum, usquequo non misereberis Ierusalem et urbium Iuda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Consentit Clemens Alexandrinus lib. 1. Stromat. Et eusebius lib. 8. demonsirationis Evangelicae. Hic certe Zachariae locus est longe clarissimus, ideoque diligenter contra Scaligerianos notandus est. Neque est quod quidam Interpp. locum Zachariae adductum ita exponant, dicentes: Verba Zachariae esse interrogativa, non enuntiativa. Ideoque sensum Angeli ibidem loquentis hune esse: Usquequo Domine non misereberis Ierusalem et urbium Iuda, quibus iratus es? Forsitan nondum advenit annus septuagesimus? Quasisubiungere voluerit: Ille enim iamdudum explerus est. Verum hic est sensus Nonne iste iam septuagesimus annus est? q. d. Utique iam promissum miserendi tempus advenit. Deinde idem Propheta cap. 7. v. 5. acta sub anno praedicti Darii quarto commorans, eorundem quoque 70 annorum tamquam proxime praeteritorum meminit, dicens: Cum ieiunaretis et öangeretis in quinto et septimo mense, PER HOSSEPTU AGINTA ANNOS, nunquid ieiunium ieiunastis mihi?

IV. Ab unanimi omnium Doctorum calculo. Quod sub Dario Hystaspis templi Ierosolymitani aedificatio repetita sit, omnes auctores unanimi consensu docent. Ex Ebraeis Iosephus l. II. Antiqu. Iudaic. cap. 4. pag. 283. Ex Christianis omnes tam Graeci quam Latini, tam veteres, quam recentiores, paucis exceptis. Iam veroin hoc genere doctrinae concors omnium sententia instar firmissimae rationis apud intelligemes rerum aestimatores esse debet.

V. A multorum absurdorum cumulo. Sententia Sealigeri et eorum, qui illum sequuntur, multis absurditatibus scatet. Nam si Scaligeri sententia, et eorum, quiillum sequuntur, in lance veritatis ponenda esset, 1. Valde monstrosus PONTIEICUM catalogus nobis exhiberetur. Nam post captivitatem Babylonicam in Monarchia II, tempore Regum Persicorum, sex Pontifices sive summi sacerdotes fuerunt, qui enumerantur Nehem. 12. 10. nempe Iesus, Ioiakim, Eliasib, Ioiada, Ionathan et Iaddus. Iam vero Iesus fuit Pontifex incaptivitate Babylonica. E. ad minimum fuit 30. annos natus. Quia Sacerdotes ante 30. annum ad Sacerdotium non promovebantur, iuxta Dei ordinationem, Num. 4. 3. Et praeterea ipse in captivitate Babylonica genuit filios. Quia Esdrae 3. 9. legitur, quod Iosua et filii eius steterint quasi vit unus, ut instarent super eos, qui facerent opus in templo Dei. E. Si ille sumius Sacerdos fuit sub Dario Notho, vixit sub sex Regibus Persicis, Cyro, Cambyse, Dario Hystaspis, Xerxe, Artaxerxe Longimano, et Dario Notho; atque ita summo Sacerdotio ipse solus functus esset 144 annis, et supra modum istius saeculi makro/bios sive longaevus fuisser. Reliqui vero quinque Pontifices sub quinque Regibus brevissimiaevi, et summo Sacerdotio, centum et tribus annis sequentibus, usque ad Alexandrum Magnum, functi fuissent: Quod valde inconveniens videtur. Contra autem longe concinnior est supputatio Pontificum, quam nostri


page 215, image: s0287

Doctores exhibent, nempe quod summo Sacerdotio functus sit 1. Iesies filius Iosedech sub Cyro, Cambyse et Dario. 2. Filius eius Ioiakim. Nehem. 12. 10. vel Iosabad, Esdr. 8. 33. sub Xerxe et Attaxerxeanno eius septimo. Iosephus lib. 11. Antiqu. e. 3. 3. Eliasib, nepos Iesu, anno Artaxerxis vigesimo. Nehem. 3. 1. 4. Ioiada vel Iudas pronepos eius sub finem Artaxerxis et sub Dario Notho. 5. Ionathan vel Iohannes, qui Iesum fratrem suum in templo interfecit sub Dario Notho et Artaxerxe Mnemone. Ioseph. 1. 11. Antiqu. Iudaic. cap. 7. 6. Iaddus vel Ieddoa, Nehem. 12. 10. sub Arsame et Dario Codomanno. Ioseph. lib. 11. Antiqu. Id. c. 8.

2. Si templum II. anno secundo Darii Nothi est reparatum, sequitur quod quidam Iudaeorum fuerint, qui 196 annos vixerint. Ratio haec est: Quia Haggaei 2. 4. dicitur, quod quidam Iudaei ex captivitate Babylonica reduces splendorem et Maiestatem templi pristini a Salomone exstructi in iuventutesua viderint. Iam vero fuerint isti saltem 10 annorum, cum in captivitatem Babylonicam abducerentur, et vixerint in exsilio annos IXX, usque ad annum secundum Darii Hystaspis. Addantur hisce 35 anni Darii Hystaspis residui, 20 Xerxis, 40 Artax. Longimani, et unus Darii Nothi. Et emergit hinc summa 196 annorum, quos non pauci Iudaei ex captivitate Babylonica reduces, ex Scaligeri et asseclarum eius sententia, assequuti sunt. At consequens est falsum. Nam ad tantum aetatis gradum nullus hominum istius saeculi pervenisse legitur. E. etiam antecedens falsum erit.

3. Si templum Ierosolymitanum anno Darii Nothi secundo rursum aedificari coeptum est, sequeretur quod Iudaei ex captivitate reduces remplo 112 vel 115 annis caruerint. At consequens est absurdum, et vaticiniis Prophetarum Iesaiae, Ieremiae, Ezechielis et Zachariae parum congruum. Unicum tantum locum ex Zachariae cap. 2. considerandum proponam. Cum enim Angelus Domini ad Deum dixisset v. 12. Domine exercituum, usquequo tu non misereberis lerusalem et urbium Iuda, quibus iam septuaginta annos iratus es? Ibi Deus v. 16. ita respondet: Revertar ad lerusalem in misericordiis: DOMUS MEA AEDIFICABITUR IN EA, dicit Dominus exercituum. Unde patet, quod Deus septuaginta annos desolationi templi et urbis praefixerit, quo elapso templum reaedificandum erat.

Ergo antecedens quoque falsum erit, nempe templum anno secundo Darii Nothi reaedificari coeptum esse.

PROPOSITIO IV. De templi secundi persectione atque consummatione.

Templum secundum anno sexto Darii Hysiaspis est absolutum et consummatum. Probatur haecpropositio ex Esdr. 6. 15. Et compleverunt domum istam (h. e. templum anno secundo Darii denuo aedificari coeptum) usque ad diem tertium mensis Adar, qui est ANNUS VI. DARII REGIS. Et fecerunt filii Israel Sacerdotes et Levitae, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. Quod factum anno M. 3456. Quem numerum si quis memoriae infigere volit, hosce numeros ordine se subsequentes observet, nempe, 3, 4, 5, 6.

DUBIUM I. De Regibus Persicis, quorum mandato atque auspicio hoc templum secundum aedificatum est.

Scaliger ex Esdrae 4. et 7. capp. ostendere conatur, anno secundo Darii non Hystaspis sed Nothi templum secundum reaedificatum esse. Nam cap. 4. v. 5. dicitur: Irritum factum esse decretum de instauratione templi omnibus diebus Cyti, et USQUE AD REGNUM DARII (Hystaspis.) ubi particula
[Gap desc: Greek word]
ET USQUE accipitur inclusive, sicut saepe alias accipitur. v. 6. sequitur Ahasveros. v. 7. sequitur Arthasasta seu Artaxerxes. v. 24. sequitur Darius, cuius anno secundo templum exstructum. cap. 7. v. 2. sequitur alius Artaxerxes a quo missus suit Esdras. Habes hic 1. Cyrum. 2. Darium. 3. Ahasverum. 4. Arthasastam. 5. Darium. 6. Arthasastam alium, ordine collocator. Iam confer cum Historiis, et ubinam reperies Darium inter duos Artaxerxes, nisi Darium Nothum?

Resp. In hoc argumento Scaliger se, quod pueri (ut aiunt) in faba, reperisse putat. Sed quod venia tanti viri dixerim, magna illud a)krisi/a| labc rat, uti fir missimis argumentis in Propositione II. demonstratum est. Nam 1. Si ordo Regum Persicorum verus et genuinus observatus est ab Esdra, quare quaeso nullam Cambysis mentionem facit? 2. Quaenam obsecro est consequentiae ratio? Darius hic ponitur inter duos Artaxerxes: E. intelligitur Darius Nothus. Quia non nisi Darius Nothus inter duos Artaxerxes ponitur. Nam si decies Darii nomen expressisset Esdras, ergone hinc concludendum foret, decem esse Darios? 3. Non fuit hic Esdrae


page 216, image: s0288

scopus, seriem Regum Persicorum ordine describere, sed facta eorum narrare, quinam eorum templi structuram vel impediverint, vel promoverint. Unde pro re nata de illis loquitur. In cap. 4. v. 5. generaliter describit, sub quibus Regibus structura templi sit impedita, nempe sub Cyro bellis implicato, illudque impedimentum duravit usque ad Darium Hystaspis, quis vero eam impediverit, non exprimit. In v. 6. et 7. intermissio templi in specie exprimitur, a quibus Regibus facta sit, nempe ab Ahasvero et Arthasasta, per quos Cambyses eiusquefrater Smerdis, aut etiam Pseudo-Smerdis intelliguntur. Et illa inter missio structurae duravitusque ad annum secundum Darii, nempe Hystaspis, cuius in v. 5. mentionem fecit. Non enim alius Darius in v. 5. et alius in v. 24. intelligendus est, sed unus idemque. Quia sunt eadem verba, quae absque monstrosa divulsione ad diversa applicari subiecta nequeunt: sicut in Propositione II. evidenter et oculariter demonstravimus.

DUBIUM II.

Esdrae 6. 14, 15. dicitur, Israelitae aedificaverunt et construxerunt, iubente Deo Israel, et iubente CYRO, et DARIO et ARTAXERXE Regibus Persarum, et compleverunt domum istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus Regis DARII. Hic sane Darius post Artaxerxem ponitur. E. non potest intelligi Darius Hystaspis Rex Persarum tertius; hic namque Artaxerxis Longimani avus fuit: sed Darius Nothus, sextus Rex Persarum. Si ergo tres Reges Persici structuram templi promoverunt; quomodo hoc ipsum soli Dario Hystaspis tribui potest? Nam particula copulativa ET hosce tres Reges coniungit.

RESPONSIO.

Esdras in uno generali aphorismo, totius structurae opus comprehendere voluit, nempe, quod post captivitatem Babylonicam, elapsis 70 annis, et templum, et urbs Ierosolyma, iuxta Prophetarum vaticinia, reaedificata sint, neme sub Cyro. Dario, et Artaxerxe. Ubi per ARTAXERXEM non intelligendus est Cambyses, qui medius est inter Cyrum et Darium Hystaspis, quique omnibus diebus suis structuram templi impedivit, uti antea in Propositione II. ex Esdrae 4. 5. demonstratum est: neque etiam fuit Xerxes; uti falso putat Iosephus lib. 11. Antiqu. c. 5. eundem fuisse cum illo Artaxerxe, qui (ut Esdre c. 7. et Nehem. 1. et 2. dicitur) misit in Iudaeam, primo Esdram scribam, cum magna exulum Iudaeorum multitudine, deinde etiam Nehemiam, adreficiendos muros Ierosolymae. Nam Xerxes et Artaxerxes differunt tamquam pater et filius, ideoque confundendi non sunt, uti facit Iosephus. Ille 21, hic vero 40 annis regnavit: uti seribunt Diodor. Siculus lib. 11. Eusebius in Chron. Sulpitius histror. sacr. lib. 2. Beda in lib. de sex aetatib. mundi, et Herodot. lib. 7. Sed per Artaxerxen illum intelligendus est Artaxerxes Longimanus, V. Rex Persarum, qui quoque structurae opus mirifice promovit. Nam vere hoc templum sub praedicto Dario Hystaspis fuit absolutum, quantum spectat ad partes procultu Dei ibidem exhibendo necessarias. Veruntamen postea sub Artaxerxe Longimano multa eidem templo addita fuerunt, tum ad maiorem eius ornatum, tum ad ipsius munimentum. Circumdatum namque fuit muris. Et hoc insinuare voluit Esdras verbis illis, [iubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe Regibus Persarum.] Nam Esdras librum suum (licet de rebus duntaxat Ierosolymis sub Dario Hystaspis filio actis, agere videatur) post templum muris ab Artaxerxe Longimano munitum, et urbem conditam, conscripsit: Quia in sequentibus Esdrae 7. et 8. captibus, et Nehem. 2. (quem librum ipse quoque scripsit) ordine commemorat, quomodo urbs Ierosolyma reparata, legibus munita, et populo repletasit. Quod ut melius intelligatur, notandum est, quod quatuor Edicta Regum Persicorum in libris Esdrae et Nehemiae reperiantur, nempe, Cyri, Darii, et Artaxerxis Longimani.

PRIMUM EDRCTUM est CYRI primi Persarum Regis, quod primo anno Monarchiae suae promulgavit, quo captivitatem solvit, et Iudaei; in patriam redeundi potestatem concessit. Esdrae 1. v. 2, 3.

SECUNDUM EDICTUM est DARII HYSTASPIS, III. Persarum Regis; des structura templi continuanda et perficienda. Esdrae 6. v. 6, 7.

TERTIUM EDICTUM est ARTAXERXIS Longimani, V. Persarum Regis, quo ipse anno Regni sui septimo Esdram soribam privilegiis amplissimis instructum cum maguo populi comitatu in patriam dimisit, urbemque sanctam inhabitari, cultum Dei instaurari, legem doceri, et iudicia atque Rem publ. constitui ussit. Esdrae 7. v. 11, 12, 13, 14.

QUARTUM EDICTUM est eriam ARTAXERXIS LONGIMANI, quo Nchemiam literis Regiis instructum in Iudaeam misit, ut urbem Ierosolymam visitaret, eamque reficeret, et muros eius repararet. Nehemiae 2. 1.

Ad haec quatuor trium Persicorum Regum, nempe Cyri, Darii et Artaxerxis Longimani, Edicta


page 217, image: s0289

Esdras scriba digitum intendit, quando in genere ostendit, quorum auspicio atque beneficio Templum et urbs Ierosolyma sint aedificata, ut in illo cultus divinus peragi, haec vero ab hominibus inhabitari, sicut antea, possit.

DUEIUM III.

De tempore, quo Templum II. absolutum est, Esdras cap. 6. vers. 15. dicit: Israelitas domum Domini complevisse anno sexto Darii Regis Persarum, die tertio mensis Adar, qui erat anni sacri mensis duodecimus. Contra autem Iosephus lib. 11. Antiq. Iudaic. c. 4. scribit: Templum secundum anno nono Darii absolutum esse. Quomodo haec inter se consentiunt?

RESPONSIO.

Templum secundum completum est anno Darii. Sexto. intellige merikw=s2, partialiter, h. e. quoad partem eius interiorem et nobiliorem, in qua erant Sancta et Sancta sanctorum: in quod Templum nulli praeter Sacerdotes fas erat ingredi. Et de hoc Templo loquitur Esdras.

Templum secundum completum est anno Darii. Nono, o(likw=s2, totaliter, h. e. quoad partem eius exteriorem, quae continebat atrium, gazophylacium, et Laicis etiam pervia erat. Quae nomine Templietiam nonnumquam appellatur, ut patet ex Iohan. 8. v. 20. ubi dicitur: Haec loquutus est Iesus in Gazophylacio: et erat quottidie docens in Templo. Et Luc. 2. v. 27. legitur de Anna filia Phanuel, quod non discesserit de TEMPLO. Et haec pars, ac proinde tota Templistructura, ante nonum Darii annum non est absoluta; sicut Iosephus ait. Quam sententiam etiam approbat Eusebius lib. 8. de demonstratione Evangelica c. 2. circa medium. Et D. Hieronymussup. c. 9. Daniel.

Unde patet errare Theophylactum, qui super c. 2. Ioannis scribit, aedificationem Templi durasse usque ad Artaxerxem, propter infestationem vicinorum hostium, Iudaeos ab aedificatione retardantium. Tantam enim fuisse illorum vexationem, ut cogerentur Iudaei una manu opus facere, et altera tenere arma. Errat, inquam, Theophylactus tum pragmatikw=s2, tum xronikw=s2. h. e. in reipsa, et in tempore. Nam confundit aedificationem templi cum aedificatione urbis Ierosolymae, Duce Nehemia facta: Et tempora Darii Hystaspis miscet cum temporibus Artaxerxis Longimani, praesertim cum a secundo anno Cyri, quo fundamenta Templi iacta sunt, usque ad 20 annum Artaxerxis Longimani anni fere 100. effluxerunt.

QUAESTIO. Quaeritur quot annis structura Templi sit completa sive consummata?

Ad hanc quaestionem. quidam respondent, cam 20, alii eam 22 annis absolutam. Nos breviter ita respondemus.

Structura Templi completa est anno 22 Si intelligitur supputatio inclusiva, h. e. si utrique adventus termini a quo, et ad quem, et simul termini intermedii, h. e. anni impedimenti, computentur. Totidem namque ab anno adventus Iudaeorum in Ierusalem, qui pariter fuit secundus Monarchiae Cyri, in quo iacta sunt Templi, fundamenta, ousque ad praedictum Darrii nonum, inucniuntur.

Structura Templi completa est anno 20 Si intelligitur supputatio exclusiva, h. e. si utrique adventus termini, a quo, et ad quem, sequestrentur.

DUBIUM.

Si templum secundum 20 vel 22 annis absolutum est, uti ex Chronologia constat. Nam ab anno Cyri Monarchae II. usque ad annum Darii Hystaspis anni 20 vel 22 intercesserunt. Quomodo igitur intelligendum est; quod Iudaei ad Christum dicunt Ioh. 2. v. 20. Templum hoc secundum annis quadragintasex exstructum esse?

RESPONSIO.

In hoc dubio solvendo multi Theologi et Chronologi anxie sese torquent.

I. Iohannes Piscator in N. T. super c. 2. Iohan. ita sentit: Isti anni ita videntur supputandi, ut initium fiat a primo anno Regni Artaxerxis. Testatur enim Esdras c. 4. in diebus Artaxerxis (Longimani) impeditum esse opus domus Dei, et mansisse impeditum usque ad annum secundum Regni Darii (videlicet Nothi) Regis Persidis. v. 7 et 24. Deinde idem testatur c. 5. (sicut et Haggaeus c. 1.) anno secundo Darii Zorobabelem opus diu intermissum resumpsisse. Denique c. 6. v. 15. testatur, Templum absolutum esse anno Darii sexto. Hinc iam colliguntur isti anni 46 ad hunc modum:


page 218, image: s0290

Artaxerxes Longimanus regnavit annis 40.

Templum sub initium regni Artaxerxis in choacum, absolutum est anno successoris Regis Darii 6.

Summa anni 46.

Verum inepta haec est Piscatoris supputatio Chronologica. Nam si structura Templi est impedita in diebus Artaxerxis (nempe Longimani, ut ipse putat) et mansit impedita usque ad annum secundum Regni Darii (Nothi:) Quomodo quaeso anni Artaxerxis Longimani in supputationem venire possunt? Nam non entis nulla sunt accidentia. Si igitur in diebus eius structura Templi non est promota, sed impedita; utique dici non potest, quod 40 anni sub Regno eius aedisicando sint consumpti. Nisi quis absurde velit dicere: A structura templi cessare, et aedificare, esse synonyma.

II. Baronius Cardinalis in Annalibus suis sub anno Christi 31 dicit, hanc Iudaeorum responsionem de annis 46, non esse referendam ad durationem fabricae Templi sub Regibus Persarum aedisicati, sed eius, quod tunc Iudaei prae oculis habebant, quodque Herodes, vetere a fundamentis sublato, aedificari curaverat. Nam si dictum, inquit, Redemptoris [Solvite Templum hoc, etc.] intellexerunt Iudaei de Templo illo, quod erat eis ante oculos positum, quis dubitet, de eodem quoque illos respondisse? alioquin impertinens et inepta nimis videri potuisset illorum responsio. Eadem quoque est Francisci Riberae sententia, qui super cap. 2. Haggaei scribit, Herodem plane novum idque tertium Templum exaedificasse.

Resp. 1. Verum Iesuita Pererius lib. 13. in Daniel. p. 795. hisce Iesuitis contradicit. Nam, inquit, verba illa Iudaeorum, quod Templum Ierosolymitanum 46 annis aedificatum est, non possunt inteligi de tertia Templi aedificationesub Herode Rege facta. Quoniam ea intra decennium est absoluta teste Iosepho lib. 15. Antiqu. Iudaic.

2. Oppono hisce Iesuitis hunc syllogismum prorsus invictum. Si Templum II. a Zorobabele post captivitatem Babylonicam aedisicatum, et ad quod Messias venturus erat, Templum novissimum, h. e. ultimum, ex Dei ordinatione esse debuit, utique tertium Templum esse non potuit. Si enim Templum III. ab Herode, ut illi aiunt, aedificatum fuit, illud secundum non fuit novissimum: aut, si fuit novissimum, sponte sua figmentum Iesuitarum detertio Herodis Templo cadit.

Sed verum est prius: uti patet ex Hagg. 2. v. 7, 8. ubi ipse Deus ita loquens a Propheta introducitur. Adhuc modicum est, et ego commovebo caelum et terram, et mare, et aridam. Et movebo omnes Gentes. ET VENIET DESIDERATUS CUNCTIS Gentibus, et implebo DOMUM ISTAM gloria. v. 10. Magna erit gloria DOMUS ISTIUS NOVISSIMAE, plus quam PRIMAE, dicit Dominus exercituum.

Ergo etiam posterius verum erit.

3. Distinguimus inter, nao\n a)/llon et a)lloi=on. h. e. inter Templum ALIUD et ALIO MODOFORMATUM. Herodes anno 18 Regni sui (h. e. annis 14. ante Christum natum, iuxta Eusebium) hanc secundam Zorobabelis domum non destruxit, aliamque ratione substantiae diversam aedificavit, (uti Iesuitae praedicti volunt) sed tantum illam maximis sumptibus exornavit, multisque insuper additis aedisiciis per totos octo annos adauxit. Quare verba Iosephi lib. 15. Antiqu. non intelligenda sunt de totali et plane nova Templi aedificatione, sed tantum de eius beltiw/s1ei kai\ au)ch/s1ei. h. e. de amplificatione et maiori eius exornatione, uti ex au)toyi/a| Graeci textus pater. Idem confirmatur Hegesippi Iudaei testimonio, qui nude tantum aedisicationem Herodis recitat. lib. 1. c. 35. Herodes ut se gratum caelestibus in se supra modum fluentibus beneficiis demonstraret, templum ornavit: omnem illum circa templum lociambitum circum vallavit muro, geminatisque spatiis inclusit immenso aedificandi sumptu et exquisito decore. Indicio erant magnae circa sacrarium porticus, quas exstruxit ex fundamentis: nec minor tuendi, quam ornandi intentio: Siquidem castrum Aquilonem versus communivit, quod appellavit Antoniam. Et ne singula persequat, haud ullum facile praeteriit locum vetustarum urbium, quem non revocarer labentem, aut additis, quae deesse videbantur, aedificiis ornaret. Hinc etiam Rupert. Tuitiensis in hanc sententiam ductus est, quod licet Herodes parietes mutaverit, et spectandos pro sua gloria magnos congesserit lapides, non tamen depositum vel mutatum fuisse Altare. Sic illi.

III. Quidam Theologi verba Iudaeorum ita explicant, quod anno Cyri secundo sundamenta Templi sint iacta. Iam vero Cyrus regnavit 30 annis. Cambyses 8. Et Templum anno sexto Darii Hystaspis non quoad partes interiores, sed quoad partes exteriores, anno nono Darii est absolutum. Hi numeri coniuncti, inquiunt, praecise faciunt annos 46.

Resp. Isti Theologi et Chronologi, qui ita sentiunt, graviter in calculo suo aberrant. Nam longe alia est ratio supputationis annorum Cyri apud Esdram, atque est apud profanos Historicos. Esdras a primo anno Regis Cyri, non Persici sed Babylonici, auspicatur solutionem captivitatis. Ideoque Cyrus 30 quidem annis praefuit Reguo Persico, sed


page 219, image: s0291

non Babylonico. Huic autem praefuit vel 7, (ut quidam volunt) vel 3 annis. E. Si Templum II est fundatum secundo anno Cyri, ut patet ex Esdr. c. 3. Utique Cyro in hac supputatione non plures quam 5 vel 2 anni assignari possunt.

E. Calculus plane non congruit, neque 46 anni, quos Iudaei iactant, demonstrari possunt.

IV. Nos cum Lyrano aliisque Theologis statuimus, quod verba Iudaeorum sint accipienda kata do/can, h. c. secundum perversam eorum opinionem, non kat) a)lh/qeian, h. e. secundum rei veritatem. Nam si anni pausantes, h. e. quibus structura Templi inrerrupta est, omittuntur, 46 anni aedificationis Templi nequaquam monstrari queunt. Quare Iudaei pro grandiloquentia sua omnia in immensum extollentes, iactanter, sed falso dicebant Ioh. 2. Templum 46 annis exstructum esse. Evangelista autem verba eorum allegat non e)chghtikw=s2, sed i(sorikw=s2, h. e. non approbative, sed recitative. Nam non omnia quae in S. Codice referuntur, oportet continuo in se et per se esse vera et sacra, nisi quatenus ab auctoribus a Spiritu S. inspiratis narrantur sive referuntur. Quoniam etiam mendacia et falsa restimonia in Historia Sacra in se verissima referuntur. Ita Psal. 14. v. 1. legitur: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Hic quod insipiens dicit (nempe, non esse Deum) est falsum; sed quod hoc in corde suo dicat, hoc est verum: sicut Spiritu veraci David vates hoc prodidit. Ita Iohan. 8. vers. 48. Iudaei impii ad Christum dicunt: Nonne bene dicimus nos, quod tu Samaritanus es, et daemonium habes? Christum Samaritanum esse et daemonium habere, diabolica Iudaeorum est calumnia. Interim verissima est narratio, eam referentis Evangelistae.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XXVIII.

ALtero a defectione Aegyptiorum anno, cum Darius, Xerxe filio Rege declarato, et rebus omnibus apparatis, exire in expeditionem vellet, supremum diem obiit 36 annis Regni completis, A. M. 3486. ante C. N. 485. haud compos voti, ut Aegyptios et Athenienses ulcisceretur. Herodot. lib. 7.

XXIX.

Epitaphium. Strabo, et Athenaeus, scribit, sepulchro Darii inscriptum suisse, quod bonus venator et potator egregius fuerit, kunhgei=n e)kra/toun. oi)=non polun\ pi/nein e)duna/mhn, kai\ tou=ten fe/rein kalw=s2. Tametsi, eodem auctore, non liceret Persarum Regi esse ebrio, quam uno die, cum soli, quem illi Deorum credebant esse summum maximumque, sacrisicabant; quomodo id a Iustino relatum est.

XERXES, MONARCHA IV.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. GENERATIO. Xerxes fuit filius Darii Hystaspis, III Persarum Regis, ex Atossa, Cyri filia, genitus, postquam ad Regnum est promotus; uti patet ex ratione, quam Xerxes attulit, cum contentio ipsi cum fratre Artobazane esset; nempe ideo sibi deberi Regnum, quia ex Dario patre Rege, et non privato, ut Artobazanes, natus esset, ut postea dicemus §. 13. Herodotus lib. 1. p. 84. lib. 6. p. 417. Ctesias in Persicis.

II.

II. APPELLATIO. XERXES, *ce/rchs2, idem significat quod Martium, bellicosum hominem: Quem Graeci vocant *a)rh/ion, ab *a)/rhs2, h. c. Mars. Herodotus lib. 6. p. 417. ita scribit: Sane in Graeca lingua aequipollent haec tria nomina, Darius, Xerxes, et Artaxerxes. *darei=os, e(rcei/hs2. *ce/rchs, a)rh/ios. *artoce/rchs2, me/gas2 a)rh/i+os. h. e. Darius idem est quod *e)rcei/hs2 id est, coercitor. Xerxes idem quod a)rh/i+os, id est, bellator: ad verbum, Martius. Artaxerxes idem quod me/gas2 a)rh/i+os, h, e, magnus bellator.

NOTA.

Hoc nomen Darius Hystaspis, filiolo recens sibi nato, dubio procul imposuit, ut adultiori facto stimulus esset ad virtutem. Signisicat enim Xerxes (ut dictum est) hominem Martium vel bellicosum: At ille aetate provectus nominis sui parum memor, tantum absuit, ut imperterritus et fortis miles fuerit, ut etiam primus in fuga, postremus in praelio semper esset, in periculis timidus, sicubi metus abesset, inflatus. Iustinus lib. 2.

III.

III. GENEALOGIA Xerxis patet ex verbis eius, quae ad Artabanum patruum suu, bellum contra Graecos dissuadentem, ira percitus proferebat. Verba eius haec sunt: Ego etiam sinete, quae dixi, conficiam. Neque enim fuerim Darii filius (qui fuit Hystaspis, qui suit Arsamnis, qui fuit Ariamnis, qui fuit Deispei, qui fuit Cyri, qui fuit Cambysis, qui fuit Achaemenidis filius) nisi Athenienses ultus fuero. Herodot. lib. 7. pag. 443.


page 220, image: s0292

Unde Reges Persarum communi nomine Achaemenidae dicuntur.

IV.

IV. FORMA. Magna formae Xerxis eratdignitas. Nam in toto exercitu, quem contra Graecos ducebat, cum tot virorum milia essent, nemo erat, qui aut specie, aut magnitudine corporis cum ipso posset contendere, tamquam dignior, qui illud imperium obtineret. Herodotus lib. 7. p. 508.

AXIOMA.

Politici tradunt, quod forma Principis augusta esse debeat. Rationes hasce addunt. 1. Quia augustam personam augustam decet formam. Nam forma insignis, quae eximium Dei donum est, Principibus plurimum decoris et admirationis addit. Quod enim pulchrum est, amicum est. Plato in Lyside. Et sine vi, quicquid vult, facile impetrat. Unde Carneades egregiam Principis formam appellat a)dorufo/rhton basilei/an, h. e. Regnum absque satellitio. Theophrastus tacitam deceptionem vocat, aut silentem fraudem, quod absque verbis persuadeat. Diogenes Laertius. 2. Quia forma indicium mentis cuiusque esse solet. Nam (ut Virgil. ait lib. 5. Aeneidos)

Gratior est pulchro veniens e corpore virtus.

Et Paris apud Ovid. in Epist. ad Helenam dese ipso fatetur:

Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
Indicium tectae nobilitatis erant.

Et hac de causa Spartani Regem suum Archidamum mulctasse feruntur, quod propter divitias uxorem pusillam duxisset, ex qua non basile/as2, sed basili/dia, h. e. non Reges, sed Regulos procreaturus esset. Plutarchus de educatione liberorum.

Verum hoc axioma interdum fallit. Saepe namque fit, ut in eburneo corpore plumbeus habiter animus. Sic Xerxes erat corpore formosissimus, et tamen animo turpissimus: uti ex dicendis patebit. Saul primus Rex Israel erat dignitate corporis homo eminentissimus et speciosissimus inter omnes filios Israel, 1 Sam. 9. v. 2. et tamen erat homo impius et improbus. Nero forma erat eleganti, et tamen homo pessimus. Commodus Imp. omnium suae aetatis erat formosissimus, et tamen scelestissimus. Herodian. lib. 1. in fin. Quid ergo iuvat corporis decor, si animus est deformis? Hinc pulchre ait Isocrates: Si pulchrum tibi corpus est et anima mala, bonam navim habes et malum gubernatorem, vel, (ut alius inquit) Hospitium pulchrum hospes deformis dedecorat. Contra autem saepe in deformi corpore anima excellens habitat. Sic Philopoemen Achaeorum Dux Thersiti cuidam, quam Principi similior, multis tamen animi virtutibus ornatus repente inclaruit. Similiter Socrates, Apollinis Oraculo sapientissimus iudicatus, turpis formae fuit. Unde quidam Socratem intuens dixit: O excellens anima, quam deforme hospitium es nacta. Nam, ut graviter inquit Seneca Epist. 67. Virtus nullo eget honestamento, ipsa magnum sui decus est, et corpus suum consecrat. Potest ex casa magnus exire, potest ex humili deformique corPusculo formosus animus et magnus. Non deformitate corporis foedatur animus, sed pulchritudine animi corpus ornatur. Etenim

Dat probit as speciem, sed non species probitatem.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

V.

1. CONIUGIUM. Uxor Xerxis fuit Amestris, Otanis patrui ipsius filia. Herodot us lib. 7. p. 463. Graece dicitur *a)/mhs2ris2 Amestris. Idem p. 477. A Ctesia in Persicis vocatur *a)/mis2ris2, Amistris, camque Onophae filiam fuisse scribit.

USUS.

Hinc patet, quod haec Amestris vel Amistris, non fuerit Esther, sicut quidam Historici putant, coniunx Ahasueri: de qua in libro Esther agitur.

Nam Amestris fuit Otanis filia, et origine mulier Persica.

At Esther non fuit Otanis filia, et origine mulier Persica, quin potius origine mulier Iudaica suit.

E. Esther non fuit Amestris.

2. Amestris, Xerxis coniunx, fuit ethnica mulier. Nam Herodot. lib. 7. p. 477. scribit, quod Amestris provectae aetatis, bis septem illustrium Persarum liberos defoderit, ad referendam pro se gratiam Deo, qui sub terra esse creditur. Nam (addit) Persicum (h. e. Ethnicum) est defodere viventes.

Atqui Esther non fuit ethnica mulier, sed pia et religiosa; uti ex toto libro Esther constat.

Ergo Esther non fuit Amestris.

3. Amestris mulier crudelissima fuit: uti patet ex laniena uxoris Masisthis, de qua postea in §. 8. dicemus.

Atqui Esther non fuit crudelis, sed pia, proba, omnibusque virtutibus exornata.

E. Esther non fuit Amestris.


page 221, image: s0293

VI.

II. LIBERI. Xerxes ex Amestri, quatuor suscepit liberos: tres masculos, nempe Darium, Artaxerxem et Hystaspem; et unam femellam, nempe Dariaeam.

DARIUS honoratur a patre Artaynta, Masisthis filia. Qua scelere patris incestata, et matre Artayntae truculentia Amestris trucidata, post ab Artabano caedis eius apud Artaxerxem per calumniam accusatur, et innocentiam suam frustra probare aggressus, de vita tollitur. Herodotus, Diodorus, Iustinus.

ARTAXERXES cognomento makro/xeir, h. e. Longimanus, Xerxi parenti suo fraudulenta Artabani opera in Regno successit, et Darium fratrem neci imprudens tradit: ac vix ipsemet insidiatori ereptus, seu vi, seu astu circumventum cum liberis et tota domo iugulat.

HYSTASPES Masisthi in Bactrianae praefectura surrogatur, eaque occasione Artabani crudelitatem declinat. Diodorus Siculus.

DARIAEA nupsit Hierameni cuidam, et filios ex eo procreat Autobisacem et Mitraeum. Qui Cyrum iuniorem Sardes sequuti, arrogantia eius nefaria, quod scilicet occurrentes ei, manus intra manicam non contraxissent, (fieri autem hoc Regi tantum solebat) de vita tolluntur: Ac tametsi parentes maestissimi evocari parricidam a Dario curassent, tamen hoc interea vita defuncto, is supplicium effugit. Xenophon.

VII.

III. INCESTUS. Herodot. in Calliope (lib. 9.) p. 630, 631. incestum Xeixis hisce verbis describit: Fratrissui Masisthis uxorem amare coepit Xerxes, qua cum potiri non posset, in omnes occasiones explendae libidinis intentus, filio Dario, mulicris eius et Masisthis filiam in matrimonium dedit, existimans, si hoc fecisset, commodius se illa potiturum; verum permutatis amoris vicibus iuvenculae huius nrus suae amore exarsit, eaque ex assidua familiaritate potitus, vitare non potuit, quin res patefieret. Nam Amestris uxor Xerxis, amiculum, quod ipsa texuerat, spectatu dignum viro donaverat; Quod cum Artaynta (id enim nomen erat filiae Masisthis) dari sibi postulasset, (nam Xerxes ultro eam iusserat a se petere, quae fieri sibi optaret in remunerationem obsequii, et iuramento se ei obstrinxerat, omnia, quae peteret, impetraturam) dono hoc illa supra modum laeta, eo gestando gestiebat.

VIII.

IV. CAEDES et PARRICIDIA. Amestris autem ubi Artayntam habere amiculum rescivit, in matrem eius exitium machinata, quam rei huius auctorem esse credebat, observata temporis oportunitate, qua Xerxes regalem cenam instruere quotannis, Persisque strenas donare solebat, in memoriam eius diei, quo Rex creatus esset, petiit a Xerxe, ut se Masisthis uxore donaret: quod etsi indignum factu ille putabat, precibus tamen eius victus, et instituto, quo nefas erat, regia cena proposita, orantem non exorare, invitus tandem annuit. Accersitum postea Masisthen, cum, ut uxorem volens dimitteret, frustra persuadere conatus fuisset, quantumvis filiam suam in matrimonium. offerret, ad extremum minis terruit iratus, cum diceret; ita eius res deinceps comparatas fore, ut neque ipse iam ei filiam suam nuptum daturus, neque ille consuetudine uxoris suae diutius fruiturus sit, ut discat accipere oblata. Interea Amestris, accitis Satellitibus Xerxis, uxorem Masisthae excruciat, mammillas praecidit, et canibus obicit: praecidit et nares, aures et labia, linguam, atque ita excarnificatam mutilatamque domum remittit. Quam contumeliam uxori suae illatam cum vidisset Masisthes, inIto cum liberis consilio, quia et sibi ipsi mali aliquid metuebat, ad Bactrianos fugere, eosque ad defectionem incitare cogitabat, utpote quorum Praefectus diu fuisset, et a quibus diligi se sciebat. Sed Xerxes missis adversus eum copiis, et ipsum et liberos, et quoscumque habebat secum in itinere, trucidavit.

AXIOMA.

Libidines incestuosas sequi solent caedes atque parricidia. Exemplum h. l. habemus in Xerxe. Hic namque post reditum in Asiam Masisthis fratris sui coniugem amare coepit. Deinde cum Artayntam fratris sui filiam filio suo Dario dedisset, et huius iuvenculae amore exarsit. Post hanc incestam consuetudinem variae caedes atque parricidia, nemope, fratris, coniugis eius atque liberorum et sociorum sequuta sunt. Plura exempla vide in Histor. Camb. c. 2. §. 6 et 8.

IX.

V. VOLUPTAS. Nam voluptas Xerxis summum bonum fuit. Hinc Plutarchus in Apophtheg. scribit, quod Xerxes bellum moverit ob caricas Atticas. Et licet ipsi nihil eorum omnium, quae mens humana voluptatibus dedita excogitare potest, defuerit unquam; tamen de eo scribunt


page 222, image: s0294

Valer. Max. lib. 9. c. 11. et Cicero Tusculan. Quaestion. lib. 5. quod praemium publico edicto novae volupratis repertori constituerit. Itaque, isto Rege,

Vivite lurcones, comedones, vivite ventres.

Ita quoque Alexander M. (sicut Plutarch. in Alexand. M. scribit). certamina potatoria instituit. Nam Promachum hominem bibacissimum, in vini certamine victorem, talenti corona donavit, tribus tantum postea superstitem diebus: ipse Rex ad duas choas seu duodecim sextarios. bibendo processit: Ceteri cuncti, unus et quadraginta, effusis visceribus, propemodum spectante Rege, crepuerunt, et potando spiritum eructarunt. O indignum tanto Rege spectaculum!

PARAENESIS.

At omnes mortales, adeoque Reges et Principes, voluptatem foedam fugiant. Nam voluptates 1. Deo sunt exosae. 2. Dolosae. 3. Onerosae. 4. Exitiosae.

1. Voluptates sunt Deo summe EXOSAE. Quia Deus casta est et sobria mens, ideoque belluinam istam et immanem hominum, in voluptatibus viventium, ingluviem, extremo odio proscquitur, illisque Bacchi mancipiis poenas tum temporales, tum aeternas comminatur. Iesaiae 5. v. 11. Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et (potandum) usque ad vesperam, ut vino aestuetis. v. 12. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manunm eius consideratis. v. 14. Propterea dilatavit animam suam infernus, et aperuit ossuum, absque ullos termino. v. 22. Vae qui potentes estis ad bidendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. v. 24. Idcirco sicut devorat stipulam lingua ignis, et sicut paleas flamma absumit: Sic radix corum quasi putredo erit, et germen corum, ut pulvis adscendet. 1 Ioh. 2. 15, 16, 17. Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae; quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia eius.

Quare cum voluptas a Deo non sit, a diabolo originem habeat necesse est, ac pronide sedulo fugienda est.

2. Voluptates sunt DOLOSAE. Quia non sunt merae, sed dolore mixtae. Nam tota vita humana est nihil aliud, quam gluku/pikron, h. e. dulce-amarum. Et illud quod videtur iucundissimum, est felle mixtum, videlicet amor. Plautus in Cistell. Act. 1. inquit: Amor est amaror et melle et felle fecundissimus, gustu dat dulce, amarum ad satietatem usque aggerit. Lucret. lib. 4.

— Medio de fonte leporum
Surgit amarialiquid, quod in ipsis floribus angat.

H. e. inest voluptati quiddam

Quod dulcem curis miscet amaritiem.

Deinde etiam voluptates sunt dolosae: quia non sunt verae, sed falsae. Licet enim siliis huius saeculi arrideant, ingensque gaudium promittant; tamen veri specie eos decipiunt, et dulcissimo fistularum cantu, Sirenum more, amatoribus suis insidiantur, eosque incautos cassibus suis illaqueant, et tandem in exitium praecipitant. Omnia praeterita, quae nobis iucundissima fuerunt, cum recordamur eorum, sunt nobis conspecta quasi in somno. Una namque litera inter mundi laetitiam et luctum distinguit, cum dico: Lusum, Luxum, Luctum. Unde merito dicere possumus cum Salomone ex Ecclesiaste c. 1. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Et Poeta recte ait: Egimus noctem inter falsa gaudia.

3. Voluptates sunt ONEROSAE. Nam onerant et gravant hominem tum quoad animam, tum quoad corpus. Namque (Horatius.)

— corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat ipsum,
Atqueaffigit humi divinae particulam aurae.

Unde Christus Christianos a voluptatibus gravissime dehortatur, quando inquit, Luc. 21. Cavete vobis, ne quando graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis huius vitae. Magna est emphasis in voce GRAVANTUR, qua Christus insinuat, quod corda nostra, h. e. mens et animus, onerentur ac deprimantur, ne ad diligentem rerum caelestium contemplationem aut considerationem attolli possint. Quemadmodum enim viatori non expedit, ut nimio cibo potuque sese oneret, nisi a comitibus descri et urbe excludi velit. Ita quoque vita Christianorum instar peregrinationis est, quae ad caelestem Hierosolymam tendit. Quare voluptatibus terrenis nos non oneremus, ne patria caelesti excludamur. I Petr. 5. 8.

4. Denique voluptates sunt EXITIOSAE. Quantopere enim Deus aversetur belluinam istam et Cyclopicam hominum voluptatibus deditorum insaniam, poenis diluvii toti mundo ostendit. Cum enim prima illa saecula voluptatibus corrumperentur, nec ductui Spiritus Iehovae obtemperarent, fractisque continentiae repagulis, ederent biberentque, contraherent et nuptum darent filii Dei filiis hominum, tam severe in eos animadvertit ultio divina, ut totum genus humanum aquis diluvii submergeret, eoque modo inexplebilem corum sitim


page 223, image: s0295

expleret restingueretque: insuper et tristissimam vocem ederet: Paenitet me fecisse hominem. Gen. 6. v. 6. Quanto minus praesentis. saeculi belluinam et intolerabilem ingluviem relinquet inultam, cum non edendo et bibendo, contrahendo et nuptum dando, sed dira ingluvie, crapula quottidiana, fraude dolosa et vagis libidinibus, omnem humanitatem homines exuerint, omnes verecundiae fines transilierint, omnemque patrum mensuram iamdudum supergressi sint.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

X.

Iosephus lib. II. Antiq. Iudaic. c. 5. religionis nomine Xerxem magnopere commendat, ac ut paterni regni, ita etiam pietatis heredem fuisse scribit; multaque recenset eius beneficia uberrime in populum Iudaicum collata. Verum Chronologiae ratio aperte indicat, ca, quae Xerxi tribuit Iosephus, ad Artaxerxis Longimani tempora pertinere. Et Esdras peculiariter scribens de illis Persarum Regibus, qui regiis edictis atque privilegiis aedificationem templi et urbis populo Iudaico concesserunt, aliaque beneficia praestiterunt, Xerxis inter illos nullam facit mentionem, utpote qui Graecorum in bello plurimum occupatus, non anxie uravit res Iudaicas: Itaque non in Xerxem, sed in Artaxerxem illa pietatis laus redundabit.

XI.

Xerxes vero, quantum constat ex Herodoto,

I. Gentilium idolomania fuit infectus. Nam currum habuit Iovisacrum, quem nemo mortalium inscendere audebat. Profecturus in bellum contra Graecos non modo sortilegia admisit superstitionis plena, sed ipse etiam non Dei praepotentis, sed impotentium Persidis tutelarium Deorum opem imploravit, auream phialam Soli libavit, votaque concepit, ne quid sibi adversi contingeret, prius quam desisteret Europam subigere, et ad illius terminos pervenisset. Herodot. lib. 7. pag. 460. Ad fluvium Strymonem (qui ex Aemo monte profluens Thraciam a Macedonia disterminat) Magi eius mactatis equis candidis litaverunt, et novem peros defoderunt vivos Deo, quem sub terra esse credebant. Herod. lib. 7.

XII.

II. Fuit sacrilegus. Nam ita de eo scribit Herodotus lib. 1. pag. 83, 84. Erat in hoc templo (Babylonis) etiamdum illo tempore statua duodecim eubitorum e solido auro: quamquam ego eam non viderim, sed ea referam, quae a Chaldaeis referuntur. Hanc statuam Darius Hystaspis filius insidiose captans, non ausus tamen fuit deripere; sed eam postea Xerxes Darii filius abstulit, sacrifico, qui prohibuerat statuam loco dimovendam, interempto.

Similiter post pugnam ad Thermopylas et Artemisium milites misit ad Delphicum templum spoliandum: qui tamen omnes repentina et incredibili vi imbrium, et procellis ventorum obruti sunt, creberrimis cum tonitru fulminibus veluti ex aethere irato erumpentibus, quibus a Parnasso etiam vertices duo abscissi, magno cum fragore devoluti sunt, et in exercitum praecipitati, acervatim Persas interemerunt. Huic cladi qui superfuerunt, fuga se inde quam celerrime proripuerunt, et ad suos reversi, praeter alia, quae in Delphis tum conspecta fuerunt prodigia, vidisse se retulerunt duos armatos, humana natura augustiores, qui sibi instarent, et fugientes insequerentur.

III. ACTA POLITICA.

I. ACTA IRENICA.

XIII.

I. Imperii occupatio. Xerxes ad imperium pervenit auctoritate et iudicio patris Darii, ut Herodotus haber lib. 7. vel ut Iustinus. l. 2. patrui Artaphernis. Cum enim inter ipsum et Artabazanem fratrem de successionis iure dissensio esset orta, res ad patrem sive patruum fuit delata, qui causam utriusque icognosceret et sententiam ferret. Artabazanes omnis paternae sobolis natu maximus aetatis privilegium urgebat, co quod apud omnes gentes institutum, ut in nascendi ordine primus obtineat principatum. Xerxes contra, ex Demarati Regis Spartani tunc in perside exulantis consilio, non ordinem sed nascendi felicitatem urgebat, et se ex Dario iam Rege, Persarumque imperium obtinente, primum dicebat procreatum. Fratrem itaque suum, qui ante quidem genitus esset a patre, sed privato, ideo privatum patrimonium, quod eo tempore Darius habuisset, sibi vendicare posse, non regnum, quod ad se veluti primum ex Rege prognatum pertineat. Cognita utriusque causa arbiter Xerxem praeposuit, eique regnum adiudicavit. Hac itaque ratione Xerxes regnum adeptus fuit.

Notanda autem in hac de regno contentione, summa fratrum modestia est, ubinec victor exsultavit, nec victus indoluit, sed ipso litis tempore invicem munera miserunt, et iucunda quoque inter se, non credula solum, convivia habuerunt. Tanto moderatius tum fratres regna maxima inter


page 224, image: s0296

se dividebant, quanto nunc exigua patrimonia parciuntur. Iustinus lib. 2. Herod. lib. 7.

XIV.

II. Monumenti Beli apertio. Aelianus lib. 13. c. 3. ex Herodoti lib. 3. scribit, quod Belus vita functus in urna vitrea in oleo collocatus fuerit. Adiacebat urnae columella, in qua scriptum continebacur, eum, qui sepulchrum aperuisset, neque replevisset urnam, (non enim plena fuit urna, sed vacuum a summis labris fere palmae spatium habuit) pessime habiturum. Quo lecto, Xerxes expavit, et oleum celerrime iussit infundi; Non tamen impletum. Qui iterum infundi iussit, sed ne sic quidem incrementum coepit, donec frustratus omni labore infundendi cessaret, clausoque monumento, summa cum maestitia discederet. Neque vero falsum eum habuerunt, quorum praenuntia fuerat columna. Nam quinquaginta myriadum exercitu adversus Graecos conscripto, magnam cladem accepit, reversusque turpissima morte vitam finivit, et noctu in stratis ab Artabano Regiorum stipatorum Principe trucidatus est.

AXIOMA. Mortuorum sepulchra non sunt violanda.

1. Ex nominis sepulchrorum qualitate. Quia mortui in sepulchris veluti in cubilibus suis quiescunt. Sepulchra namque Graecis dicuntur koimhth/ria. h. e. dormitoria. Item: Conclavia, cubicula. Iesai. 26. v. 19. Quare in hac tranquillitate non sunt turbandi.

2. Exsanctitate. Monumenta vel sepulchra sunt sancta. Ideoque non sunt violanda.

3. Ex iuris civilis auctoritate. Ius civile sepulchrorum violatoribus infamiam irrogat. l. 1. ff. de sepulcr. violator. Quia dolum punit l. 3. eodem. cuius propria poena dedecus est. Interdum etiam ii, qui cadavera spoliant, vel corpora ossaque extrahunt, severius, quandoque etiam capite puniuntur. l. 3. §. adversus. 7. l. fin. eodem. l. 4. Cod. eod. Sub posterioribus Impp. sepulchris pure et illibate conservandis, ac a vi et iniuria prohibendis, proprius constitutus fuit Magistratus, quem Comitem Privatarum dicebant, ut clare ostendit formula eius apud Cassiodorum in Variis: quae concepta est in haec verba: Defunctorum quin etiam quietem sacram aequabilia iura tuae conscientiae commiserant, ne quis vestita marmoribus sepulchra nudaret, ne quis columnarum decorem irreligiosa temeritate violare praesumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis, aut voraci flamma consumptos, scelerata perscrutatione detegeret; ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias: nam etsi cadavera furta non sentiunt, tamen ab omni pietate alienus esse dignoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstretur. Vides ergo tibi mandatum esse securitatem mortuorum. Hactenus Cassiodorus.

4. Ex exemplorum gravitate. Exempla testantur, omnes tumbwru/xous2 sive sepulchrorum violatores. h. e. qui sepulchra aperuerunt ex curiositate quadam, nullo etiam interveniente dolo, velinfelices postea exstitisse, vel subito magnoque terrore correptos fuisse. Etenim curiositas coniuncta cum avaritia aut superstitione cognoscendi res futuras, numquam impune cessit, sive Gentes, sive Christiani iidem fuerint.

Exempla.

1. Darius Hystaspis sepulchrum Semiramidis (vel iuxta alios Nitocris) non satis feliciter apcruit. Herodot. lib. 1. Vide Historian Darii Hystasp. §. 20.

II. Xerxes effosso Beli monumento, cum in columna scripta legeret haec verba, eum quisepulchrum aperuisset, nque urnam replevisset, pessime habiturum, magno horrore correptus, oleum quidem statim infundi iussit, sed replere eam non potuit; quin potius clauso monumento maestus inde recessit, et postea infelix exstitit.

III. ALEXANDER MAGNUS Cyri sepulchrum ingressus inscriptionem legit, eamque sibi explicari curavit. Dicitur autem haec fuisse: QULSQUIS ADES MORTALIUM, AUT UNDECUNQUE VENIS. VENTURUM ENIM TE SCIO. CYRUS EGO SUM, QUI REGNUM PERSICUM CONSTITUI. NE IGITUR MIHI INVIDEAS TANTILLUM TELLURIS, QUO CORPUS MEUM TEGITUR. NOLI ME IRRIDERE. Haec facta sunt non multo ante obitum Alexandri; ut Historici tradunt.

IV. OTTO III. Imp. sepulchrum Caroli M. Aquisgrani effregit anno Christi 1001, cupidus ossa eius videndi. Crucem auream, quam de collosuspensam gestaverat, et partem vestimentorum, nondum corruptam, ap9ud se retinuit, reliqua omnia reponi suo loco mandavit. Carolus ipse in somniis apparuisse scribitur vultu vindicis, mortem ei subitaneam comminantis: Quoniam vita defunctum inquietare non dubitasset. Et eventus sequutus est. Nam Otto Imp. anno statim sequenti aetatis suae 28. Imperii 17 mortuus est.

V. CAROLUS V. Imper. Spirae in Cryptam ingressus, in qua aliquot Impp. cadavera


page 225, image: s0297

asservantur, videre voluit; inter quae etiam Rudolphi I. Habspurgensis erat, qui primus in domum Austriacam a)ci/wma et decus Imperii intulit. Verum inde reversus obstupuisse dicitur, et mandasse, ne cuiquam deinceps monumenta illa aperirentur. Et hoc malo proprio edoctus, cautior factus est. Nam cum anno C. 1547. Victor Witebergam urbem ingrederetur, et quae inibi publica essent aedificia, lustraret avide, urgebant eum duae Eumenides infernales Ferdinandus Albanus et Episcopus Atrebatensis, ut Lutherisepulchrum dirui, demortuique cadaver publice cremari vellet iubere. Quorum petitionem gravi et ad severitatem ea Maiestate dignam composito vultu accepit, atque his verbis eam sibi displicuisse testatus est; Nihil mihi ultra cum Luthero: alium ille iam habet iudicem, cuius iurisdictionem invadere nostrum non est, neque mihi cum mortuis bellum esse sciatis, sed cum superstitibus et in nos armatis. Cumque animadvertisset, Hispanos suos eum Albano et Atrebatensi sentire, severe atque vitae etiam capitisque periculo sanxit, inviolatum Lutherisepulerum ut esset.

Similiter Otto Frisingensis seribit, mortuo Rudolpho Imperatore contra Henricum IV. electo, sepultum eum Merseburgi fuisse pompa prorsus regia. Eo loci forte venit etiam Henricus Imperator, viditque sepulchrum Adversarii splendidum, et fortuna, quam prae se Rudolphus tulerat, satis dignum. Tum susurronum aliquis ex gente parasiticaspe gratiae captandae Imperatori in aurem; Ecquid tu fers Domine aemulum istum tuum, qui Rex numquam suit, regali honore sepultum iacere? Cui Caesar: Iaceat ille, et eo quidem modo quo voluit iacere: me vero splendor iste tantum abest ut offendat, ut optem et cupiam omnes meos hostes etiam splendidius sepultos iacere.

VI. Sepulchra mortuorum violare, defunctosque inquietare, Pontifices Romani haud reformidant. Nam BONIFACIUS IX, qui quartum iubilaeum anno 1400. celebravit, in concilio Constantiensi anno C. 1414. Wiclefi doctrinam damnavit, et tandem 1428 cadaver eius anno ab eiusdem morte 41 exhumari et publice cremari iussit. Quid, quod etiam Papae vivi in Papam mortuum saevierint? Nam scribit Platina (in Romano) quod STEPHANUS et SERGIUS iudicarint FORMOSUM haereticum esse, omnesque ab eo ordinatos reordinandos esse statuerint, et cadaver eius e sepulchro effossum habitu Pontificali spoliarint et sepulturae saeculari mandarint.

Hisane tumbwru/xoi imitantur hyaenam, quae inquisitione corporum sepultorum busta eruit. Solin. Polyhist. c. 40. Atquiescere sinant illi turbones pie defunctos, qui semel in sepulchris suis velut cubilibus sunt reconditi, immunesab improborum assultibus, curiosorumque hominum vanitate.

II. ACTA POLEMICA.

I. BELLUM AEGYPTIUM.

XV.

Xerxes altero a morte Darii anno, primam expeditionem fecit adversus Aegyptios, qui rebellaverant: Quos subactos, et in arctiorem, quam sub Dario fuerant, servitutem redactos tradidit gubernandos Achaemeni fratrisuo Darii filio, quem Praesidem Aegypti, interiecto deinde tempore, interemit Inarus Psammetichi filius, vir Libys. Herodotus in Polymnia (lib. 7.) pag. 438.

II. BELLUM GRAECUM.

XVI.

Circahoe Bellum acta notanda veniunt triplicia quae contigerunt 1. ante Bellum. 2. in Bello. 3. post Bellum.

I. ACTA, quae ANTE BELLUM contigerunt.

XVII.

Ante Bellum acta triplicia sunt notanda. I. Mardonii instigatio. 2. Xerxis consultatio. 3. Belli praeparatio.

XVIII.

I. Mardonii instigatio. Etsi Xerxes ab initio nequaquam erat animatus ad bellum hoc Graeciae inferendum: Mardonius tamen consobrinus eius Gobryae et sororis Darii filius, aliique Graecorum hostes, id efficiebant, ut omnem curam et cogitationem eo conferret. Primo namque Mardonius iniurias Dario ab Atheniensibus illatas graviter ulciscendas monebat, ut posthac abstinerent alii a bello Persis inferendo. Et Europam asserebat dignam, quam Xerxes sibi subiectam possideret, obsoli fertilitatem et bonitatem. Haec suggerebat Mardonius, ut iuvenis ac novarum rerum cupidus, imperiique Graeciae pro Rege administrandi.

Accedebant deinde nuntii Regum e Thessalia, (Reges illi Alevadae vocabantur) qui eum non modo adversus Graeciam invocabant, sed omne obsequium quoque promittebant. Aderant etiam Pisistratidae; (Pisistrati enim soboles ab Atheniensibus eiecta in Persidem confugerat) qui cum idem


page 226, image: s0298

urgebaut, tum sortilegum queudam Atheniensem nomine Onomacritum secum habebant, de belli eventu sortes mittentem. Is si quae sortes cladem Xerxi nuntiabant, earum nullam recitabat, solis istis, quae felicitatem pollicebantur, indicatis. Quae cum ita fierent, Xerxes ad bellum hoc facile inducebatur, veluti quem interna etiam vindictae cupiditas movebat, dominandique libido; Herodotus lib. 7. pag. 436, 437.

XIX

II. Xerxis consultatio de bello contra Graecos suscipiendo. XERXES recuperata Aegypto, producturus adversus Athenas exercitum, praestantissimos quosque Persarum in concilium vocat, atque hanc ad consultandum eis quaestionem proponebat. An bellum Graeciae inferendum sit, nec ne?

Ipse belli suscipiendi causas in medium tres proferebat, quod 1. Darius pater id facere destinaverit, nisi morte impeditus fuisset. 2. Ulciscendi sint Graeci, qui et parentem suum et subditos multis magnisque damnis ac iniuriis affecerint. 3. Expeditio haec insignem Persis laudem sit allatura, et Persici Imperii potentiam auctura. Herodot. lib. 7. pag. 438, 439.

Hanc Xerxis orationem MARDONIUS, egregium assentatoris aulici exemplum, collaudabat, eiusque institutum his praeterea argumentis urgebar. 1. Rem fore indignam Persis, qui potentiae dilatandae gratia nationes plurimas, quae nihileos laeserunt, in provincias redegerunt, si Graecis parcerent, qui primi iniuriam intulerunt. 2. Victoriam facilem futuram, eo quod Graeci nec copiis instructi sint, nec divitiis polleant, nec viribus valeant, nec fortes sint in proeliis, sed rei militaris maxime imperiti. Contra vero Persarum Rex omnis generis copiis sit instructissimus, quae ob crebras exercitationes fortissimae sint, ac rei militaris peritissimae. Herodotus lib. 7. pag. 439, 440.

Quae cum dixisset Mardonius, Persae reliqui silebant, nec contrariam proferre sententiam audebant. Solus inter eos ARTABANUS, Darii Hystaspis frater, Xerxis patruus, vir prudens et circumspectus, rupto silentio bellum primo gravissma oratione dehortabatur; deinde Mardonium graviter reprehendebat, qui Regem stulte et superbe inflammaret ad bellum, non publicum ob commodum, sed privatum emolumentum. Sperabat enim Mardonius Graeciam sibi administrandam a Xerxe tradiditum iri. Herodotus lib. 7. pag. 441, 442.

Xerxes, audita Artabani oratione, ira percitus atque graviter in eum invectus, etiam invito ipso expeditionem contra Graecos se facturum dicebat. Siquidem. 1. Maiorum istud virtus ac dignitas requirat. 2. Necessitas postulet, cum non sint Graeci quieturi, etiamsi ipse quiescat. 3. Iniuriis iam multis Persas affecerint. 4. Honestum sit lacessitos iniuriis poenas sumere al lacessentibus. 5. Sint iam ante illi a servis maiorum suorum superati. Herodotus lib. 7. p. 443.

Postea vero cum domum reversus Artabani sententiam secum perpenderet, eum paenitere coepit immodestiae in virum senem et patruum suum, atque consilium de bello immutabat.

Et quamquam in somnis vius erat sibi videre quendam corpore ingenti et specioso, qui diceret; Revocastine sententiam, Persa, de inferendo Graeciae bello? Si non revocaveris eam, benefacis. Quare perge ireeam viam, quam interdiu ire destinavisti. Tamen altero die in consessu Persarum sententiam expeditionis sumendae revocabat. At in sequenti nocte spectrum denuo se offerens dicebat: Fili Darii, videris expeditionem apud Persas revocasse, verbis meis pro nihilo habitis. Hoc igitur nunc bene intellige: nisi extemplo inis expeditionem, hoc tibi ex ea re continger, quemadmodum brevi magnus et amplus effectus es, ita brevi rursus humilis eris. Hoc viso perterrefactus Xerxes Artabano rem omnem exponebat, eique auctor erat, ut sumpto Regis ornatu in solio Regio consideret, et deinde in cubili Regis somnum caperet, si forte et ipsi spectrum sese offerret, quod Artabanus licet invitus faciebat. Cum vero induta sibi Xerxis veste in cubili recubuisset, idem spectrum dormientem adibat, et, Tu ne, inquit, ille es, qui festinantem ire in Graeciam Xerxem distines, tamquam eius curator? tu neque futurum neque in praesens consideras, quî dissuades id, quod fatale est contingere. Quid autem Xerxem pati necesse sit, nisi dicto audiens fuerit, ei ipsi demonstratum est. His dictis videbatur accedere propius, tamquam oculos Artabano ferramentis candentibus eruturus. Qua de re vehementer exclamans Artabanus exsiliebat, et visionem in somno Xerxiproferebat, eique expeditionis maturandae auctor erat, atque una cum ipso, ubi dies exstitit, Persas ad bellum cohortabatur. Herodotuslib. 7. pag. 445, 446, 447.

Quo audito, Persae, etsi ad obtemperandum prompti erant: alacriores tamen et animosiores reddebantur ex sequenti Xerxis visione, eiusque interpretatione. Nam visus erat sibi Xerxes in somno coronatus esse oleagino surculo, cuius oleae ramis universa tellus occuparetur, et mox corona capiti circumdata evanescere. Quod cum Magi dicerent ad universam pertinere terram, portendereque, omnes homines Xerxiservituros, sine mora Persae,


page 227, image: s0299

qui in concilio fuerant, ad suam quisque praefecturam digressi, omni studio ad iussa Regis exsequenda sepraeparabant. Herodotus lib. 7. pag. 447.

XX.

III. Belli praeparatio. Postquam igitur bellum adversus Graecos in persarum confilio erat decretum, Xerxes per integrum quadriennium res ad illud necessarias praeparabat.

Exercitum ex omni Asia et plurimis Europae locis colligebat, novae ac inauditae multitudinis, ita ut Graecia omnis illum vix caperet, et non immeriro proditum sit, quod ille (exercitus) flumina siccaverit, aerem velis et pontum navibus impleverit. Unde vir quidam Hellespontius eodem viso, Iovem cum universo hominum coetu adventare putans, dixit; O Iuppiter, quidnam tu sub specie viri Persae, et accepto Xerxis pro Iovis nomine, Graeciam e sedibus suis exigere vis, omnes homines ducens, cum illud etiam citra hos tibi facere liceret. Herodotus lib. 7. pag. 461.

Verum in tanto agmine multi fuerunt homines, pauci autem viri, multi servi erant mali, e quibus nulla utilitas; de quo ipse Xerxes, cum Artemisiam Halicarnassi reginam strenue pugnantem videret, pronuntiabat; Viri exstiterunt feminae, et feminae viri. Herodotus lib. 7. et 8.

Commeatum pro exercitu Aegyptios et Phoenices comportare iussit, ne homines aut iumenta absumerentur, prudentior hac in parte Cambyse, qui suscepta in Aethiopiam expeditione, ob victus inopiam decimum quemque in exercitu mactare et re infecta domum redire coactus fuerit.

Athon etiam montem, quem circumvectis Darii copiis, duce Mardonio, trecentas naves et hominum circiter viginti milia amiserat, perfodi, praeposito Bubare Megabyzi filio, madavit, ut transitus exercitui suo liber a periculis pateret. Similiter Isthmum montem perfodit, eumque cum aliquot urbibus a continenti terra abscidit, et insulam fecit. Praeterea etiam Hellespontum, angustum inter Asiam et Europam mare, pontibus coniungi iussit. Herodotus lib. 7. pag. 448.

USUS.

In Usu tres personae h. l. veniunt considerandae, a quibus salutares doctrinae desumi possunt. 1. Rex. 2. Mardonius. 3. Artabanus.

AXIOMAI. Bella nonnecessaria non sunt felicia.

Bella autem non necessaria voco illa, quae non propter defensionem vel bonorum amissorum recuperationem, etc. sed vel ex ambitione stolida, vel proptiarum virium fiducia, vel augendae potentiae causa, suscipiuntur. Haec enim, quae talia sunt, felicia non sunt, sed tragicos exitus habent. Quia Deus dissipat gentes, quae bella volunt. Psalm. 68. vers. 31.

Exempla.

I. Semiramis bellum intulit Indorum Regi Staurobati, nulla alia alia de causa, quam ut Regnum amplificaret, et nomen immortale sibi pararet de devictis Indorum populis, qui habebantur eo tempore pro bellicosissimis. Sed Regina ipsa in praelio vulneratur, totusque ipsius exercitus in foedam fugam vertitur. Diodor. Sicul. lib. 2. rer. antiq. c. 5.

II. Croesus cum in florentissimo regno suo otii impatiens esset, et bellum Cyro Regi Persarum, absque ulla legitima causa, sed tantum prosperitate rerum et luxu superbus inferre vellet, ob eamque causam Legatos ad Delphicum Oraculum dissimulato habitu, et unde venissent, misisset, ita respondisse illi Pythiam Cedrenus refert:

Est mensura maris, numerus mihi notus arenae,
Elinguis animi sensa et cognosco tacentis,
Sed mihi Rex Croesus, cupiuntque illudere Lydi.

Tum demum exposita vera causa legationis, ita respondit Oraculum:

Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim. Ita Croesus Oraculi ambiguitate delusus, magnam pervertit opum vim, non alienarum, sed propriarum.

III. Cyrus Massagetis bellum ex polutragmosu/nh| inferens, ingenti praelio victus, et in acie interfectus est: ac postea cadaveri, ut Herodotus scribit, caput praecisum est, et in utrem plenum sanguine coniectum. Vide Histor. Cyri §. 41.

IV. Xerxes cupidus gloriae et instructus exercitu, cum haberet incitatorem Mardonium, belium Graecis intulit. Sed belli non necessarii hic fuit exitus: ut Xerxes post pugnam Salaminiam parvo navigio fugiens, redierit in Asiam: Ubi propter incestas libidines et crudelitatem ab Artabano patruo interfectus est.

PARAENESIS.

Quarevideant Reges et Principes, aliique Mavortii Heroes, ut belligeraturi iustam belli causam habeant. Nam iusta causa velut Promotorium Bonae Spei est, quod illos ducat in triumphales illas terras. Nam occulta quadam internaque vi,

Frangit et attollit vires in milite causa:
Quae nisi iusta subest, excutit armapudor.

Recte Bernh. de nova militia. Si, inquit, bona


page 228, image: s0300

fuerit causa pugnantis, pugnae exitus non malus esse potest. sicut nec bonus iudicabitur sivis, si causa non bona et intentio non recta praecessit.

AXIOMA II.

Saepe homines in vita humana propter incertas spes aut metus praesensia corrumpunt, et caeca cupiditate incensi difficilia aggrediuntur, iuxta illud vulgatum: *ma/taioi ma/taia logi/zontai dia\ e)piqumias2. Vani vana sollicite cogitant propter concupiscentias suas.

Exempla.

I. Xerxes bellum movit Graecis ob caricas Atticas. Nam ita scribit Plutarchus Apophtheg. p. 323. Xerxi Persarum Regi aliquando prandenti, cum caricae Atticae pulcherrimae et gratissimi saporis appositae essent; super mensa per Deos iurans immortales, et maiorum suorum testatus cineres, negavit, venales sese, qui illas edisset, nisi subiugata regione, comesturum. Quod autem verbo iuravit Xerxes, id re praestitit, mox ad subigendam Graeciam omncm, tantum ut caricis illius expleretur, profectus: atque ita bellum non solum ut Princeps levis, sed etiam ut homo gulosus et vitiosus, movit.

Huc pertinet, quod Cicero de finib. bonor. et malor. scribit. Si Xerxes mel se afferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sinecausa videretur tantus covatus.

II. Galli ob vinum Italicum Italiam subigere voluerunt. Nam Livius lib. 5. scribit: Illos gustato Italiae vino mox acceptis armis ad subigendam illam profectos esse, cum aliam nullam haberent vel parvam vel magnam faciendi belli causam; Atque ita Galli pro vino Italico saguinem mutarunt proprium.

III. Antigonus Rex Macedoniae propter somnium bellum intulit Mithridati. Nam ita scribit de eo Plutarch. apophtheg. p. 336. Antigonus Rex cum quadam nocte secundum quietem vidisser Mithridatem Regem falcem manu tenentem, qua (agricolae vel) messoris instar universam meteret (et truncaret) Italiam; adeo timere coepit Mithridatem, ut eum quoquo modo interficere statueret. Ita Rex stolidus somnio credens vanissimo ad arma totum concitavit orbem.

IV. Longobardi bellum moverunt Italiae ob fertilitatem soli. Nam (ut Paulus Diaconus lib. 8. scribit) audierant Longobardi in Pannonia degentes, Italiam pomis dulcibus, carnesucci plena, vino odorato, pulchris feminis, piscium varictate abundare, et rara frigora, temperatosque calores habere. Quo nuntio accepto, rerum illarum cupiditate inflammati arma, Italiam occupaturi, sumpserunt. Itaque Longobardi, non ut hostes ulciscerentur, fed uberiorem vitiorum ac deliciarum materiam haberent, in Italiam venerunt.

PARAENESIS.

Multi etiam num homines habent somnium de aureo pisce, de quo scribit Theocritus in Idyllio: Quendam piscatorem somniasse, quod ceperit piscem aureum, et iuramento sese obligasse, quod nollet deinceps exercere piscatoriam. Mane cum somno solutus esset, re ipsa comperit, se non minus esse pauperem, quam antea, ac diu disputat de absolutione iuramenti, quod fecerat in somno dormiens: tandem vero necessitas absolvit eum, et coegit exercere prius artisicium. Ita quoque videant illi, qui aureum illum piscem somniant, ne cum misero illo piscatore pariter decipiantur.

Ita etiam Xerxes ob vanam spem movit bellum contra Graeciam. Nam Artabano, expeditionem illam dissuadenti, ita respondet: Tu bono animo sis, et in patriam reversus Rem publ. administra: donec Europa domita (est aureus piscis) victores in curru triumphali (scil, in cymba piscatoria9 redeamus. Ita et Demaratum interrogavit: Quid tu de meis copiis terrestribus et navalibus existimas? An putas fore, ut Graeci impressionem mei exser citûs sustineant? Ego certe mihi persuasum habeo, idque exploratum omnino duco, (ô aureum piseem) universas Gentes, quae sunt in Europa, si unum in locum congregarentur, non posse impetum mearum copiarum perferre et sustinere.

Idem exemplum Xerxis multi etiamnum homines aemulantur. Sed merito nos exclamamus cum Lucretio:

O miseras hominum mentes' ô pectora caeca!
Qualibus in tenebris, vitae quantisque periclis
Degitur hoc aevi. quodeumque est!

Germani venustum habent proverbium, quo huiusmodi hominum inquietorum ingenium et eventus srustranneus pulchre describitur;

Ich hab mancherlei Getand/
Der Gold suchr'/ vnd Kupfer fand.

Regulam D. Pauli auream omnes Christiani perpetuo ob oculos sibi ponant, quae exstat 1 Tim. 6. vers. 6.

*e)/si de\ poris1mo\s2 me/gas2 h( eu)se/beia mwra au)tarxei/as2,
Est quaestus magnus pietas cum animo sorte sua contento.

Piorum est fronei=n to\ parakei/menon, h. e. sapere in praesentia et recte curare praesentia. Quo nomine Pindarus Hieronem laudavit: Magna sane haec est


page 229, image: s0301

sapientia; Non vana spe, aut stulto metu praesentem statum corrumpere.

AXIOMA III. Iuvenum consiliariorum, praesertim arrogantium, consilia plerumque sunt perniciosa.

Quia iuvenes sunt feroculi ob casuum humanorum imperitiam, ac subito incalescunt; et non nisi accepto damno sapiunt, edocti experientia stultorum magistra. Cautius dimicant veterani milites, de quibus vere canit Poeta:

Vulneribus didicit miles habere metum.

Venustum est simile Erasmi Roterodami: Sicut novella vitis copiosius gignit vinum: Ita plura loquuntur iuvenes; sed utiliora senes. Cicero lib de senect. inquit: Usu constat, quod maximae Res publ. per adolescentulos labefactatae sint, a senibus autem sustentatae et restitutae. Unde Xenophon venustissime inquit: Sicut novitii citharoedi multas citharas corrumpunt: Ita iuvenes Gubernatores Rem publ. evertunt. Iuvenes saepe sunt Phaethontes, h. e. imperiti, audaces, superbi, polupra/gmones2, qui vocati ad gubernationem, omnia ad cerebri sui dictamen volunt reformare, novas leges ferre, omniaque vetera instituta mutare, et maiora viribus affectare, sed hoc ambitioso conatu pervertunt omnia, caelumque terrae miscent. Lutherus ait: Phaeton ist ein juuger Raht/ der wil kurtz um elf Kägel tressen/ da nur neun auff dem Platze stehen. Verum haec de iunioribus Consiliariis sunt intelligenda, nisi virtus et eruditio suppleant defectum aetatis. Indignum enim est, eum honoris nondum tempestivum videri, qui iam virtuti maturus est. Valerius Maximus lib. 3.

Exempla.

I. Consiliarii Rohoami erant iuvenes, et iuvenilia atque ferocia Roboamo Regi subministrabant consilia. Nam 1 Reg. 12. vers. 11. legimus, cum populus Israeliticus, post mortem Salomonis, Roboamo filio eius supplicaret, ut iugum a patre aggravatum ipse levaret, Roboamus ex consilio iuvenum Consiliariorum ita eis respondet: Minimus meus digitus grossior erit dorso patris mei. Et nunc pater meus posuit super vos iugum grave: Ego autem addam super iugum vestrum. Pater meus cecidit vos siagellis: e)gw\ de\ paideu/sw u(ma=s2 en skorpi/ois2. Ego caedam vos in scorpionibus. Q. d. Roboamus, se de oneribus publicis adeo nihil remissurum, ut indies illa augere, et in refractarios plagis atrocissimis animad vertere velit, quarum singulae ipsis mortifetae esse debeant. Ita explicat Iosephus lib. 1. Antiq. Iudaic. cap. 3. Sed exitus huius consilii tristis fuit Nam hoc moroso responso populum a se abalienavit, ut decem tribus Israêl ab ipso desicerent.

II. Mardonius Xerxis Consiliarius, vir iuvenis (sicut Herodotus lib. 7. pag. 436. loquitur) ac novarum rerum cupidus, imperiique Graeciae pro Rege administrandi, Regem suum fiducia immensae potentiae suae elatum ad movendum Graecis bellum non necessarium movit. Sed exitus consilii illius tragicus fuit. Nam Xerxes post pugnam ad Salaminem in parva cymba aufugiens cum dedecore in Asiam rediit. Mardonium vero vir Spattanus interfecit.

AXIOMA IV. Senum consilia Rei publ: sunt salut aria.

Nam ipse Deus mandavit in V. T. senatum Seniorum instituendum esse, quando inquit Num. 11. v. 16. Cogite, inquit, mihi 70 SENIORES, h. e. qui ceteris sapientia et prudentia praestent. senes namque per longam experientiam consultandi sibi acquisiverunt scientiam. Iob. 12. vers, 12. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Iob. 32. vers. 7. Annorum multitudo docet sapientiam. Sapientia namque est honor senectutis. Unde vulgatum est Proverbium: Plus valet umbra senis, quam gladius iuvenis. Lycosth. Apophth. Quemadmodum enim novella vitis copiosius gignit vinum: Ita plura loquuntur iuvenes, sed utiliora senes. Senes namque sapientia atque prudentia sua Res publ. gubernant, et labefactatas erigunt ac restituunt. Nazianzenus laudat legem nauticam, qua nemo admittitur ad gubernacula navis, nisi diu prius sederit ad remos: Idem debet fieri in Republica. Et quemadmodum qui in navi clavum tenet, quamvis non moveatur loco, nec remiget, nec vela aut rudentes apetet, nec anchoram iaciat, nec alia ministeria obeat; plus tamen quam ceteri, ad navis gubernationem confert: ita in Republ. recte instituta senex in cathedra sedens, plus consilio ad eius defensionem et conservationem, quam miles fortis atque armatus, confert.

Exempla.

I. Consiliariorum ROBOAMI seniorum consilium prudens erat, ut subditis suis s1eisa/xqeian, h. e. onerum publicorum levationem atque tributorum relaxationem petentibus gratificaretur, et clementiam erga eos suam declararet: Cui consilio si paruisset, utique 10 tribus Israel ab eo non defecissent 1 Regum 12. Noverant namque experientia edocti, quod magnam novo Principi conciliet subditorum benevolentiam onerum


page 230, image: s0302

publicorum et tributorum relaxatio. Vide Historiam Davii Hystasp. §. 14. p. 225.

II. ARTABANUS Xerxis Consiliarius cautus et circumspectus Regi suo prudens dedit consilium, bellum contra Graecos dissuadendo, et contra Mardonium iuvenem Consiliarium iuveniliter ex rerum imperitia exsultantem obiurgavit. Orationem eius Herodotusl. 7. hisce verbis describit: Noli, inquit, ô Rex, res Persicas sine ulla necessitate in tantum discrimen adducere: sed re tota diligentius considerata, statue, quod regno tuo maxime conducat. Bene enim consultare comperio maximum esse lucrum. Nam eisi bona quoque consilia interdum a fortuna superantur: sicut ars navium gubernandarum nonnumquam vi tempestatum vincitur: tamen conscientea recti consilii, instar aenei muri est. Contra vero si consilium iniustum sit, etiamsi fortunam obsequentem sibi aliquis habeat; turpitudo tamen consilii conscientiam vellicat. Praeterea vides, praegrandia animalia et celsa adificia, magnasque arbores fulminum telo frequenter peti. Solet enim Deus omnia sublimia mutilare. Sie igitur et exercitus maximi saepe a parvis copiis dissipantur ac profligantur, cum pavores divini eis incutiuntur. Neminem enim alium Deus, nisi se ipsum sinit magnifice de se sentire. Denique et festinatio omnis proper ando errores parit, qui magnas calamitates afferunt. In cunctando autem ingentia hona insimt, quae etsi non statim appareant, tamen suo tempore comperiuntur bona esse. Hactenus Artabanus.

Huic consilio prudentissimo si morigeras Xerxes praebuisset aures, in discrimen vitae, et fortunarum, non venisset.

AXIOMA V. Solent pleruinque Reges atque Principes iuniores parentum suorum consiliarios negligere, eosque iis anteferre, cum quibus ipsi adoleverunt.

EXEMPLA.

1. REHABEAM degener ille et stultus Salomonis silius, consilio seniorum spreto, sequitur temerarium iuniorum, quibus a iuventute consueverat, consilium, magno cum suo et totius Regni damno. 1 Reg. 12. 10, 14.

2. Cum Xerxes, IV. Rex Persarum, in publico Principum Persicorum conventu, debello Graecis inferendo consultaret, praecipuae in eo fuerunt sententiae, Mardonii iuvenis, atque Artabani senis et patrui Xerxis: ille bellum suadet, hic vero dissuadet. Sed vincit sententia Mardonii iuvenis: uti ex dictis patet.

RARAENESIS.

Quare moniti sint Reges et Principes, ut quando gubernacula Regni amplius tractare nequeunt, sed filiis suis eadem committere decreverunt: eos graviter admoneant, ne neglectis senioribus Consiliariis, iuvenibus adhaerescant, Gemino exemplo hoc declarabo.

PRIMUM est de Ludovico XI Galliarum Rege. Hic filio suo Carolo hoc consilii dedit: ne quid mutaret in administratione Regni; et antiquos amicos, familiares et ministros, retineret: Se enim re ipsa expertum, in quot quantaque discrimina vel unica hac de causa venisset, quod excellenti probataque vittute viros ab aula pepulisset. exorto haud multo post Principum bello, quod commune bonum vocabant, et conspiratione multifaria.

ALTERUM est de Philippo Hispaniarum Rege, Caroli U Imperatioris filio. Hic cum annum aetatis iam ageret septuagesimum, pacis et quietis indigus, ideoque appetens et cum Gallo pacem facere, et Philippo filio, qui nunc Hispanis imperat, gubernationem committere, se regnorum tot molestiis et pondere exonerare voluit. Super hoc autem pacis desiderio experiri voluit, quid Consiliarii sentirent, advocato in consilium etiam filio, et filia Insante, illo in bellum prono et tantum non ruente. Consiliarii dicere sententias iussi, plures, quod Principi iuveni placere animadverterant, comprobare, laudare animi magnitudinem, et bellum regno gloriosum docere. At Christopherus Mora veritatis rationem ducens, multis iisque accuratis rationibus pacem regno necessariam ostendebat, utque quibus posset honestissimis rationibus iniretur, graviter hortabatur. Haec Morae oratio mirum in modum Principis adolescentis animum offendit, qui cum videri mallet minus prudens, quam minus animosus, ipso vultu satis ostendit, quam aversaretur eos, qui pacem suderent. Dimisso itaque Senatu duris et acerbis verbis in Moram invectus, quod eam rem nimis ardenter promovere et obtinere laborasset, quam ipse extreme odisset et aversatus esset, edixit homini, ut continuo e conspectu discederet, et imposterum ab omni se praesentia sua abstineret. Christophorus Regem patrem adit, et de Principis ira adversum se et mandato conqueritur, obiter et adspergens, miserrimas et periculosas Principum esse conditiones, apud quos vera et utilia dissimulare ac supprimere necessum sit, et Consiliariorum, quibus libertas et studium boni publici odium pariat et Principis iram. Rex ei nullum aliud verbum respondit, quam:


page 231, image: s0303

Obtempera. Quae prudentia communi longe excellentior. Mandatum enim filii comprobat, quamvis iniustum, ne auctoritatem eius iudicio suo in contcmtum daret, ne inde populus existimationem, quam de successore suo conceperat, diminueret. Christophorus demisso capite recedit, tristis quidem ob gratiae Regiae iacturam, firmus tamen et erectus conscientia rectae voluntatis. At mox Rex Principem ad se vocat, monetque graviter, quam non recte saciat, veteres suos ministros tam leviter, se vivente et praesente, pene nullam aliam ob causam, quam quod consilia ad eius imaginationes nollent confirmare, gratia sua abdicando. Rem esse mali ominis de Regno eius, dum praeter, quod auctoritatis suae nodos dissolveret, cam viam institisset, in qua eriam prudentissimi Principes aberrarint, et eos facti postea pienituerit. Et quamvis mandatum Christophoro Morae datum, ut iniustum et impetuosum sibi vehementer displicuerit, revocare tamen noluisse, ne inobedientiae exemplo auctoritatem faceret; velle tamen, ut in continenti hominem ad se revocaret, et in pristinum gratiae ac favoris locum integre restitueret; cogitaretque, consiliarios Principis debere esse liberos, sententias liberas, veritatem liberam; pessimos contra esse et censeri debere, qui consilia sua ad eius, cui danda sunt, voluntatem magis quam utilitatem accommodant. Ita Princeps a patre edoctus prudentior factus, et Christophorus confestim in gratiam receptus, memorabili ad omnem posteriatem exempio, quod nec satis depraedicare potest Petrus Matthaeus Historicus Gallus. Historic. Navar. lib. 1. c. 7. et 8.

AXIOMA VI. Saepe salut aria consilia Principibus non sunt grata.

Quia malunt sententias audiregratas, quam veras. Verum hoc praesagium est ruinae eorum certissimum. Hoc namque signum est irati Numinis sanam illis mentem auferentis, sicut Lycurgus in Oratione sua contra Leocratem pulcherrime ait:

Iratus ad poenam si quos trahit Deus,
Auferre mentem talibus primum solet,
Caliginemque offundit, ut ruant suas
Furent er in clades, sibi quas noxiis
Accer sierunt ultro consili is mali.

Livius lib. 36. in eandem sententiam pulcherrime seribit: Saepe audivi, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quod in rem sit: secundum eum, qui bene monenti oboediat: qui vero neque ipse consuleie, neque alteri pareresciat, eum extremi esse ingenii. Nobis quia prima animi ingeniique sors negata est; secundam et mediam teneamus, et dum imperare discimus, parere prudenti, in animum inducamus. Cum quo consentit Hesiodus:

*ou(=tos me\n pana/ris2os o(\s2 au(tw=| pa/nta noh/sei
*frassa/menos, ta\ k)e)/peita kai\ ei)s2 te/los w)=sin a)mei/nw.
*e)sqlo\s2 d' a)\n kakei=nos, o(\s2 eu)= ei)po/nti piqh/tai.
*o(\s2 de/ ke mh/q) au(tw=| noe/h, mh/t) a)/llou a)kou/wn
*e)n qumw=| ba/llhtai, o(/d) au)=t) a)xrh/i+os an)h/r.

Philippus Melanchthon hunc locum hisce versibus Latinis expressit:

Qui nullo monitore potest facienda videre,
Quaeque decet, quaeque eventus in fine secundos
Sunt tandem paritura, suis obtemperat ipse
Consiliis, mores vera rations gubernans;
Anteit hic alios virtute et laudibus omnes.
Sunt alii minus ingenio plerique sagaces,
Qui parere tamen curant meliora monenti;
Laudandos int er recte numer antur et isti.
Sed qui nec sapit, ipse nec audit recta menentes,
Nec patitur frenos, nec legum vincula curat,
Sed pronus sequitur, quo traxit caeca libido;
Hic malus et odio dignus ducatur, et idem
Accerset poenas sibi tandem et tristia damna.

AXIOMA VII. Salutare est Principibus, si libenter audiant verit atem.

Vulgatum est in mundo: Magnates veritatem audire non amant. Et: Aulae non ferunt liberas monitiones, multo minus reprchensiones. At non eô ingeniô sint Reges et Principes. Libertatem loquendi concedant Dei Ministris atque Consiliariis suis, nec ament aulae verba illa byssina, uti Plutarchus in Apophth. inquit. Contra autem, Assentatores velut diram pestem oderint at que fugiant. Quia Regum opes saepius assentatio, quam hostis evertit. Curt. lib. 8. Nam mihi sane (inquit idem lib. 3.) illius salus desperata est, cuius aures ita sormatae sunt, ut aspera quae utilia, et nibil nisi iucundum et laesurum accipiant. Et, iuxta Symbolum Gordiani iunioris Imp. miser est Imperator, apud quem vera reticentur. Capitolin. in Gordian. Iun.

Exemplum.

Exemplum memorabile habemus in XERXI. Hic enim bellum Graeciae indicturus, verum dici sibi noluit; uti ex Iustini lib. 2. et Valerio Max. lib. 9. cap. 5. patet. Adhibitis enim Asiae Principibus: Ne viderer (inquit) meo tantummode


page 232, image: s0304

usus consilio, vos contraxit. Ceterum mementote parendum magis vobis, quam suadendum. Hoc est, os in curia elingui claudere, et sensus animorum metu ligare. Unde contra Artabanum veram sententiam libere proferentem et bellum contra Graecos dissuadentem vehementer ira exarsit, et asperioribus in illum verbis invectus est. Vide §. XIX.

De hisce osoribus veritatis Plinius iunior in Panegyr. ita conqueritur: Terror, inquit, et metus, et miserailla ex periculis facta prudentia monebat, ut a Republ. oculos, aures, animos averteremus. Obsepta servitute ora erant, et frenata continuis malis lingua: tales eramus, quales iubebamur. Irritum est, vanum est, imo noxium est, adversus stimulum calcitrare velle. Haec ille. Neque tamen ego auctor hic sim, ut in omnibus assentiare Principi, multo minus ut ficto fucatoque sermone probes, quod animus tibi dictat, publice perniciosum esse. Hoc est enim cum fortuna potius et sensu Principis loqui, quam cum eius commodis et salute. Frustra consilium peti testare, ubi decretum antecesserit. Vide Tacitum lib. 1. Histor. c. 15.

AXIOMA VIII. Consiliarii Principum non sint Placentini.

Hoc est, adulatores, qui iniustis Principum suorum cupiditatibus adulentur. Hi namque sedulo faciunt, quod Martialis praecipit:

Nempe cocus Domini debet habere gulam.

Item observent diligenter apophthegma Parysatidis, quae mater fuit Artaxerxis et Cyri iunioris. Illa enim iubebat to\n basilei= me/llonta meta\ par)r(hsi/as2 diale/gesqai, bussi/nois2 xrh=sqai r(h/masin. hoc est: eum, qui Regem admoniturus esset, uti debere hyssinis verbis. Plutarchus Apophth. Imp. Aesopus eandem sententiam propriis verbis eleganti paronomasia sic exprimit: *toi=s2 basileu=sidei= w(s2 h(/kisa, h)\ w(s2 h(/disa o(milei=n. h. e. Cum Regibus conversandum esse vel quam paucissime, vel quam iucundissime. In hosce quadrat adagium illud Christi Servatoris nostri Matth. 11. 8. quod nempe sint

*a)/nqrwpoi en malakoi=s2 i(mati/ois2 h)mfies1men/oi.
Hoc est,
Homines mollibus vestimentis induti.

Quo molli vestimento mollis et effeminatus eorum arguitur animus, quod videlicet Principes suos, a veritatis aut iustitiae tramite aberrantes, aut plane non arguant, aut si cos redarguant, quam molli ssimis et paucissimis verbis eos moneant.

Exempla.

1. talis Placentinus erat Harpagus. Qui, cum Astyages Rex Medorum unicum eius filium annos XIII. natum mactasset, et ad vescendum illius carne assa pariter et elixa eum invitasset, et cena peracta, caput, brachia et crura mactati pueri afferri iussisset, eumque interrogaret, Nunquid factum hoc ipsi placeret? adulatorie respondit: Mihi placet quicquid Rex facit. Vide Monarch. I. in vita Astyagis IX. Medorum Regis. §. VII.

2. Talis erat Stratocles, qui ad Demetrium Regem dicebat: Quicquid Rex Demetrius iubet, illud et erga Deum sanctum, et erga homines iustum. Plutarchus in vita Demetrii.

3. Talis Placentinus in aula Alexandri Magni erat Anaxarchus Philosophus, qui dixit: *pa=n to\ praxqe\n u(po\ to=u kratou=ntos, qemeto/n e)si kai\ di/kaion. h. e. Omne quod a Rege suscipitur, concessum et iustum est.

4. Tais quoque Placentinus erat Mardonius Dux et Consiliarius Xerxis: quia ex animo fucato Regisuo contra conscientiam blandiebatur, uti ex §. 19. patet.

At tales Placentini dira aularum pestis sunt, quia ipsi molles mollia vestimenta gerunt, ut Christus ait, et iuxta mandatum Parysatidis, byssinis ad Reges et Principes utuntur verbis, vel ut Ezechiel Propheta c. 13. v. 18. ait: consuunt pulvillos sub cubitu manus Principum suorum, idque magno tum suo, tum Principum suorum malo; uti exemplum Mardonii luculenter ostendit. hanc ob causam Plato a Dionysio Rege Siciliae ad cenam vocatus vestem purpuream rccusabat, commemoratis versibus Tragici:

*ou)k a)\n dunai/mhn qh=lun endun=ai solhn\,
*a)/r)r(hn pefukw\s2, kai\ ge/nous2 e)c a)/r)r(enos.
Effeminata veste non possum tegi,
Cum sim vir, et natus virili stemmate.

Vide Diogen. Laert. lib. 2. et Suid. Confer Historiam Cambysis II. persarum Regis §. XX. Axioma I.

AXIOMA IX. Consiliarii Principis sint Veronenses, h. e. candide et libere veritatem dicant, animique sui sensa proferant.

Nam detecstandi sunt Consiliarii illi, qui veri copiam non faciunt, sed suspensa, et quo ducantur, incilinaura respondent. Tacitus lib. 11. Annal. Talessunt a)mfoteri/zontes2. h. e. homines versatiles,


page 233, image: s0305

alterplices atque bilingues, qui nec annuunt, nec abnuunt, sed pro eventu rerum intorquent, quae consuluere. Qualis erat apud Tacitum lib. 1. Annal. c. 12. Asinius Gallus. Is enim, cum Tiberius simulate partem sibi Rei publ. mandari petiisset: Interrogo, inquit, Caesar, quam partem Rei publ. tibi mandari velis? Mox cum offensionem coniectasset, non se ideo interrogasse, ait, ut divideret, quae separari nequrent; sed ut sua confessione argueretur unum esse Rei publ. corpus atque unius animo regendum. At huiusmodi di/yuxoi a)/ndres2, h. e. bilingues viri, sunt detestandi, et contra illos usurpanda est aurea Bodini regula, quam habet lib. 4. de Republ. cap. 1. Ab iis, qui artes simulandi ac dissimulandi didicerunt, nihil verum, nihil sanctum, nihil rectum sperare debemus; sed omnia ficta, vana, veteratoria, versuta.

Contra autem Consiliarius pius atque bonus consilia sua unice ad Dei gloriam et Rei publ. salutem dirigat, et veram sententiam in rebus dubiis candide et aperte proserat. Nam

Si cor et os, si mens ac os, si oratio concors
Et ratio est, ecquae suavior harmonia est?

EXEMPLA.

1. Talis Veronensis erat Papinianus ICtus. Cum cnim Antoninus Bassianus Caracalla Imperator initio guberantionis suae Getam fratrem interfecisset, et ipso facto probaret dictum Euripidis in Phoenissis: Si ius violandum est, regnandi causa violandum est: in ceteris pietatem colas: (nam pater ipsius Severus Imp. laudatissimus in testamento decreverat, ut Geta frater Antonini Caracallae collega esset:) eo impudentiae processit hic Tyrannus, ut non dubitarit postulare a viro iustissimo Papiniano Iurisconsulto, et Piaefecto urbis Romae, ut excusaret hanc caedem aliquo iuris praetextu et specie. Ad hoc postulatum tyrannicum at que iniustum respondit ut vir gravis et iustus Papinianus. Non tam facile est excusare parricidium, quam facere. Propter quam vocem liberam intersectus est.

2. Talis Veronensis erat Artabanus. Hic namque aperte et nulla circuitione verborum usus, Regi suo veritatem dicebat, bellum dissuadebat, non obscure Regis arrogantiam reprehendebat, dicens: Solet Deus omnia sublimia mutilare. Saepe maximi exercitus a parvis copiis dissipantur ac profligantur, cum pavores divini eis incutiuntur. Neminem enim alium Deus nifi se ipsum sinit magnisice de se sentire. Similiter Mardonium Regi adulantem et Graecos calumniantem in publico Principum concilio graviter obiurgabat: sicut in Axiom. IV. plenius hac de re diximus.

AXIOMA X. Somnia, nisi sint qeo/pempta, plerumque fallunt: eaque observare, et vanum et impium est.

Gaudet namque diabolus, qui et latro et mendax est, hominum animos in terrores conicere, et per somnia eis immissa, seditiones, bella, homicidia, aliaque inter mortales scelera excitare, vanaque spe lactatos per somnia ambigua in magnas calamitates conicere.

Exempla.

1. Cambyses cum in Aegypto moraretur, hanc vikit in somnis visionem. Nuntius quidam e Persia veniens ei nuntiare est visus, Smerdin in regio sedentem solio, vertice caelum tangere. Ob id Cambyses sibi metuens, ne, se necato, a fratre occuparetur imperium, mittit ad illum interimendum in Persas Prexaspen-

2. Darius Codomannus, ultimus Rex Persarum, somnio deceptus est. Nam ante congressum cum Alexandro somniarat, videre se exercitum Macedonicum ardentem incedere per Asiam, et Babylonem venire, ibique Alexandrum indutum veste Persica templum ingredi, et statim evanescere. Arbitrabatur ergo Darius, Macedonum exercitui significari per flammas exitium, et Alexandrum Persive vestitum venturum in potestatem Persicam. Sed slammae arguebant celeritatem victoriae: Alexandri vestitus, potiturum ipsum regno Persico, protendebar.

3. Pompeius M. ut postremum cum Caesare proelium committeret, somnio est motus: sedenti enim sibi in theatro plausum dari a toto populo somniarat, quo victoriam annui putabat: sed errabt in interpretatione. Plausus enim non victoriam, sed incitationes significabat Lentuli, Domitii. Labieni, qui postridie ad pugnandum eum spe victoriae incendebant.

4. Amilcar Dux Carthaginensium, cum obsideret Syracusas, inter sominandum vocem exaudisse credidit, nuntiantem, futurum, ut proxima die in ea urbe cenaret. Laetus igitur perinde, ac divinitus promissa victoria, exercitum pugnae comparabat: in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita irruptione oppressis, ipsum intra moenia sua vinctum pertraxerunt. Itaque magis spe quam somnio deceptus, cenavit Syracusis captivus, non, ut animo praesumpserat, victor.

5. Ita Xerxes cum de bello Graecis inferendo agitaret consilia, Artabanus expeditionem illam


page 234, image: s0306

summopere dissuasit, cui licet Rex graviter succensuerat, per noctem tamen rem altius animo perpendens, comperit, sibi prorsus non opus esse inferre Graeciae bellum, immutataque rursus sententia, cum obdormisset, visus est ei adstare quidam corpore ingenti et specioso, qui ob revocatam sententiam ipsum obiurgaret, et nisi bellum id susciperet, gravia interminaretur. Quod somnium cum et altera nocte Regi oblatum esset, Artabano iussit, ut ipse regio insidens solio, veste regia indueretur, et in lecto Regis noctu cubaret, num eadem sibi imago apparitura esset, probanturus. Qui cum iussa Xerxis exsequeretur, et in eius lecto recubuisset, idem spectrum dormientem adiens graviter reprehendit, quod Xerxem sestinantem ire in Graeciam suis consiliis distineret, simulque ei visus est propius accedere, tamquam candentibus ferramentis Artabano oculos eruturus. Qua de re vehementer exclamans Artabanus exsiliit, bellum, quod modo dissuaserat, iam omnibus modis maturari suadens. Hoc somnio Diabolus, sanguinis sitiens, Xerxem ad bellum im pulit, in quo multae Persarum myriades trucidatae sunt. Xerxes deinde expeditionem iniens, visus est sibi surculo oleagino coronatus esse, cuius oleae ramis universa tellus occuparetur, et imox corona capiti circumdata evanescere. Quo somnio Xerxi totius terrae dominium promitti coniectarunt Magi. Fuisse autem hanc Cacodaemonis illusionem, exitus ostendit.

PARAENESIS.

Quare huiusmodi somniis non est tribuenda fides. Nam ipse Deus inquit Deut. 18. v. 10. Non invenietur in te, qui observet somnia. Et Ierem. 23. 28. Propheta, qui somnium habet, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere: Quid paleis ad triticum, dicit Dominus? Ierem. 29. v. 8. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant Propherae vestri, qui sunt in medio vestrûm, et divini vestri, et ne attendatis ad SOMNIA VESTRA, quae somniatis. Quamquam enim coniecturae, quibus explicantur, saepe ad veritarem dirigunt, tamen crebrius fallunt. Nam multa somnia sunt prorsus falsa: Multa sunt ambigua et aequivoca, quae in diversum sensum torqueri possunt, uti erat somnium Amilcaris. Ideoque inter pretationes eorum saepe magis ingenia declarant interpretum, quam naturae vim et consensum. Multa enim in hoc genere magis scite coniecta de eventis, quam verc signisicat. Qualis est coniectura de somnio Alexandri ad Tyrum. Num vidit ille Satyrum in castris applaudentem et iocabundum, sed cum eum vellet capere, resilicbat, et frustrabatur eum: tandem eum diu elusisset eum, exoratus in manus eius venit. Sequenti die cum vates consuluisset, responderunt, eum haud dubie obsessa urbe potiturum. Nam Satyrus vult dicere, Sa Tyros, h. e. Tua (cst urbs) Tyrus.

AXIOMA XI. Spectris non est credendum. Quia sunt incerta. Prov. 23. v. 7.

De spectris diversae Auctorum circumferuntur sententiae. Quidam enim boni, quidam vero mali ominis ea esse dicunt.

Nos in explicatione huius axiomatis duas quaestiones probe notandas esse statimus. 1. Ansint spectra. 2. Quid sint spectra.

DE QUAESTIONE I. An sint spectra?

Primo QUOD spectra sint, patet tum ex Seripturis, tum ex Historiis.

1. EX SCRIPTURIS. Nam Sapient. 17. v. 4. legitur, quod Aegyptii, quando Deus populum suim Israeliticum educebat ex Aegypto, spectris sint exagitati. Similiter. 1. Sam. 28. v. 14. 15. legitur, quod Pythonissa in Endor excitarit Samuelem fictitium, atque ita Saulis oculis spectrum diabolicum obiecerit. De spectris Babylonis agit Iesaias c. 31. v. 8, 9. etc. cap. 34. v. 14. Similiter 2. Macc. 3. v. 25, 26. Heliodoro cquus quidam, terribilem insessorem habens, apparet, qui ipsum duobus prioribus cascibus prostravit. Appatuerunt simul duo iuvenes, virtute decori, Heliodorum circumstantes, et ex utraque parte multis illum plagis sine intermissione demulcentes. Et 2 Macc. c. 10. v. 23. Iudae Maccabaeo apparent viri quinque franis aureis decori, qui ipsum circumsepum incolumem conservabant. Similiter in N. Testamento spectrorum fit mentio. Nam Matth. c. 14. v. 26. et Marc. 6. v. 46. legitur, quod discipuli Christi, videntes, Christum quarta noctis vigilia super mare ambulare, et ad se venire, turbati sint, putantes, se fa/ntas1ma, h. e. spectrum, videre, et prae timore exclamarint: Spectrum est.

2. EX HISTORIIS, iisquetum Ecclesiasticis, tum profanis, patet, spectraesse.

Historiae Ecclesiasticae spectra esse docent. 1. Iuliano Apostatae, dum forte in adyta quaedam oraculi causa descendisset, spectra horribilia ex improviso, non sine terrore et metu summo obiecta esse refert Sozomenus histor. Eccles. l. 5. c. 2. 11. Spectrum mulieris, magnitudine inusitatum, aspectu


page 235, image: s0307

horrendum, in sublimi per civitatis plateas discurrens, et flagello horrisono aerem verberans, Antiochiae noctu visum, postquam succedente die seditio, qua Imperatioris et Imperatricis statuae deiectae, exorta est, refert idem Histor. Ecclesiast. lib, 7. c. 23. III. De balneis infestis scribit Gregorius Nyssenus de vita Gregorii Neocaesariensis, spectra ingressis balneum damni plurimum attulisse, adeo ut nemo, qui balnea noctu intrasset, mane exiret vivus, praeter Gregorii Neocaesariensis diaconum. IV. August. lib. 22. de C. D. cap. 8. meminit spectri cuiusdam, quod aedes hesperii viri tribunitii infestabat, et animalia atque domesticos graviter vexabat.

Historiae profanae quoque spectra esse docent. 1. Iulius Caesar cum exercitu ex Galliis rediens, ad fluvium Rubiconem spectrum animadvertit formae virilis, insolitae tamen magnitudinis, fistula canens, cuius auspicio flumen hisce verbis traiecit: Eamus, quo Deorum ostenta et hostium iniquitas nos vocat; iacta est alea. Sueton. in Caesar. II. M. Brutus exercitum ex Asia traducturus, noctis conticinio spectrum dirum et prodigiosum, immanis et horrendi corporis, ad se ingrediens et in silentio sibi assistens videt. Brutus animose ex eo quaesivit: Quisnam aut hominum aut Deorum es? Cui occulto murmure respondet spectrum: Tuus sum, Brute, malus genius; in Philippicis me videbis. Cui, nihil perculfus Brutus: Videbo, inquit. Et rei eventus hoc confi rmavit. Plutarchus in Bruto. Similiter athenodoro Tharsenfi Stoico Athenis spectrum apparuit. Plin. lob. 7. Epistolar. ad Suram. Item Dion. Syracusan. Plutarchiis in Dion. Plura exempla qui desiderat, legat Wolffium Tom. I. memorabil. lection. ex Sigebert. Aventin. Annal. Boioar. lib. 5. Artunum sectione 1. histor. mediolan. Cardan. de rer. variet. lib. 16. cap. 93. Ludovic. Lavater. part. 1. de spectris cap. 16. Iohan. Wierum de praestigiis Daemon. lib. 1. cap. 14. et cap. 15. Item Philip. Camerar. Horis succ. cent. 1, cap. 70. et 72. Denique Petrum Thyraeum Iesuitam. Part. 1. de Loc. infestis cap. 1.

DE QUAESTIONI II. Quid sint?

Sententia falsa.

Scholastici atque Monachi opinantur, animas post mortem sic oberrare, adeoque fanta/s1mata illa sive spectra nihil aliud esse quam umbras defunctorum. Haec sententia a Pontisiciis communiter cst recepta, et in Concilio Constantiensi comprobata.

Refatatio.

Si umbrae hominum desunctorum, hominibus in terra viventibus apparerent; aut haec apparitio fieret frustra, aut ob aliquem finem. Non frustra fierer: Quia nemo sapiens aliquid frustra facit. Neque fieret ob aliquem finem, h. e. voluntatis divinae revelationem. Nam haec Pontificiorum opinio est 1. *a)/grafos. 2. )*anti/grafos. 3. )*aqeo/logos.

I. Est a)grafos. Nam nullibi vel in Vet. vel in Novi Testamenti codice legimus, quod Deus unquam per desunctos cum viventibus egerit, aut per eosdem voluntatem suam Ecclesiae revelarit. Vide Num. 12. v. 6, 7. Neque ullum exemplum probatum afferri potest. Merito igitur hic dicimus; Sieut ICtus erubescit loqui sine lege: ita Theologus crubescat loqui sinc sacro Codice.

II. Est a)nti/grafos. Nam Deus expresse prohibuit, ne mortuos consulamus. Deut. 18. v. 10, 11. inquit per Mosen: Ne invenitor in te, qui utatur incant atione, aut requirat Pythonem, aut consulat mortuos. Nam abominatio Iehovae, quisquis facit ista. Per Iesai. 8. vers. 19, 20. inquit: Cum edicunt vobis: Consulite Pythones et Ariolos, qui pipiunt et mussitant; nonne populus Deum suum consulturus est? Pro viventibus mortuos consultat? Ad legem et testimonium: si non dixerint iuxta verbum hoc. non erit eis matutina lux. In Novo Testamento Christus, diviti epuloni, institutionem fratrum suorum per mortuos urgenti; respondebat: Habent Mosen et Prophetas; audiant illos: Quos si non audierint, neque fidem habebunt cuipiam, qui ex mortuis resurgat. Luc. cap. 16. v. 17, 18. et seqq. Unde patet, quod institutiones per sptctra et apparitiones Deo sint exosae, et verbo Dei extreme contrariae.

III. Est a)qeo/logos kai\ a)/logos. Nam si spectra sunt Umbrae desunctorum; erunt aut animae ipsorum, aut corpora.

Primo ANIMAE non sunt. Nam si animae essent; essent vel piorum, vel impiorum animae. Atneutrum verum est. Nonsunt animae piorum. Quia hae sunt in manu Dei. Psal. 31. vers. 6. Luc. 23. v. 43. Iohan. 10. v. 27, 28. in Paradiso. Luc. 23 v. 43. in pacc. Genes. 15. v. 15. Iesai. 57. vers. 2. Luc. 2. vers. 29. in faciculo viventium. 1. Sam. 25. v. 29. Exemplo latronis in cruce. Luc. 23. et Lazari. Luc. 16. vers. 22. neque sunt animae impiorum. Hae namque vientes in isfernum descendunt. Psal. 55. vers. 16. Unde in hanc vitam non revertuntur. psal. 78. v. 39. Exemplo divitis Epulonis. Luc. 16. v. 22. Et saneillae redire nolunt, si maxime possent: hae redire non possunt, fi maxime villent.


page 236, image: s0308

Deinde CORPORA non simt. Nam si corpora essent; aut piorum, aut damnatorum corpora essent. Sed neutrum est verum. Non piorum. Ea namque in cubilibus suis requiescunt, Iesai. 26. v. 20. a laboribus suis. Apos. 14. vers. 13. Non damnatorum. Nam haec in domum suam non revertuntur. Ioh. cap. 7. v. 10. Uterque autem homo, h. e. pius et impius, ibit in domum aeternitatis suae
[Gap desc: Greek words]
, h. e. in sepulchrum. Ecclesiastae cap. 12. v. 5. quod domus aeternitatis dicitur. Quia omnibus omrtuis in sepulchro manendum usque ad novissimum diem. Quomodo igitur corpora eorum in terra oberrare possunt?

Sententia vera, quid nempe spectra sint?

Augustinus respondet, Spiritus sive Angelos esse vel bonos, vel malos. Quando pia et honesta piis proponunt ad salutem et consolationem piorum, tum sunt spirtius sive angeli boni. Quando vero impia, inhonesta et superstitiosa proponunt, tum spiritus sive angeli mali sunt. E quibus, cuius spiritus filii sint, tamquam ex cauda vulpes, ex ungue leo, et ex vultu Aethiops, a quovis agnosci possunt.

DUBIUM.

At videtur insolitum esse Angelos bonos spectra appellare. Spectrum namque res mali est ominis, et terrifi cum quid: Id quod de Angelis bonis dici non potest.

Respond. In sacro codice res dupliciter considerantur. *kata\ to\ fai/nesqai, kai\ le/gesqai. h. e. secundum apparentiam, et nuncupationem. Sic illae res, quae insolito more ac modo hominibus sese offerunt, fa/s1mata vel fanta/s1mata. h. e. spectra esse videntur; et ita interdum appellantur, sed tamen revera non sunt. Sic Apostoli, cum viderent Christum insolito more super mare ambulantem, putabant, illum fa\ntas1ma sivespectrum esse. Matth. 4. v. 26. Verum errabant: Nam dicit textus; quod PRAE TIMORE exclamaverint, Spectrum est. Ita etiam post resurrectionem, cum Christus glorioso suo corpore, insolito more et derepente, in medio eorum staret, illi perterrefacti putabant, se spiritum, h. e. spectrum videre. Luc. 24. v. 37. Verum similiter errabant. Christus enim spectrum esse videbatur, et ita ab illis nominabatur; sed non erat

2. *kata\ to\ ei)=nai, h. e. seeundum esse, sive secundun. rei veritatem. Sic spectra nihil aliud sunt quam ipse diabolus: vel sunt varia ludibria et praestigiae satanae, quibus ipse videntes Iudificat, variisque modis eos affligit et vexat. Nam diabolus numquam potuit sraudes et praestigias suas tam artisiciose tegere, quin earum indicia quaedam animadverti potuerint. Plerumque enim exegit aliquot Missas, ut cultum Maosim stabiliret. Passus est se ad iurari et exorcizari, ut superstitiones confitmaret. Solent enim in Papatu certis verbis ac ceremoniis spectra ad iurare, et hac orationis formula uti: Domine Iesu Christe, omnium secretorum cognitor, qui semper tuis fidelibus et parvulis revelare salubria et utilia consuevisti, quippe ex hoc loco Spiritum quendam se ostendere permisisti: humiliter obsecramus benignissimam tuam misericordiam per passionem tuam et pretiosissimi sanguinis tui pro peccatis nostris effusionem, ut digner is praecipere huic Spiriivi, ut sine terrore ac laesione nostra et omnium hominum se revelet, signific ans famulis tuis, nobis vel aliis peccatoribus, quis sit et cur venerit, quidque petat; ut ex hoc, honorari volens, et ipse con solationem percipiat, et fideles quoque inde subleventur, in nomine Patris + et Filii + et Spiritus sancti + Amen. Petrus Mamorius narrat, circa annum 1458 in Gallia Confollenti ad Viennam fluvium in Capellani cuiusdam aedibus diabolum, qui se animam desunctae cuiusdam esse dicebat, gemitibus, clamoribus et querimoniis omnia complevisse; monentem, habendas esse preces, peregrinationesque obeundas; et res veras plurimas revelantem. Sed dicente ei quodam: Si vis tibi haberi sidem, dic; Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, etc. respondisse, hoc a se sieri non posse. Tunc ludificantibus ipsum iis, qui adstabant, fremcbundum aufugisse.

AXIOMA XII. Exercitus non tam quantitate, quam qualitate et virtute, aestimandus est.

Rationes hae sunt.

I. Ex manu militari. Nam in bello manu opus est, h. e. virtute militari; sicut recte et pulchre ait Synesius Epist. 78. *xeirw=n dei= tw=| pole/mw|, kai\ ou)k o)noma/twn pollw=n. h. e. In bello opus est manibus multis, non nominibus multis. Neque enim ibi nobilitas puguat aut numerus, sed nobilitas et virtus. Sicut etiam apud Henricum Huntidonensem (historiar. lib. 8. pag. 388.) docuit Radulphus Orcadum Episcopus, cuius haec feúere ad milites in acie verba: Non tam numerus multorum, quam virtus paucorum bellum consicit.

II. Ex disciplina militari. Disciplina militaris pene tota consistit, sicut et felicitas, in militum oboedientia. Quodnam enim bellum feliciter suscipi et geri, quod proelium iniri, quae victoria obtineri


page 237, image: s0309

posset, nisi milites Imperatoris aut Ducis imperium sequerentur? Quomodo Silius de magno Duce ait:

—— Cunctosque ciebat.
Nomine.

Item illud Maronis:

—— Urget praesentia Turni.

Exemplo suo hoc ipsum ostendit Scipio, qui, in Italia cuidam percunctanti, qua re fretus classem in Africam transmittere vellet, trecentos ei viros armatos ostendit, exercentes se, et in vieinia turrim excelsam mari imminentem, addiditque: ut discas, qua re fretus hoc suscipiam: Ecce nullus horum est, qui non conscensa hac turri se praecipitem in mare daturus sit, simul atque ego iussero: Oboedientiâ videlicet militum suorum, omnia sibi obvia pollicitus. At tanto diversarum nationum confluxu, quis militari disciplinae aut obtdientiae locus esse possit, uti uno ore sapientes docent?

III. Ex exercit ûs conservatione faciliori et traductione commodiori. Exercitus namque numerosissimus contractu retentuque difficilis est. Unde enim commeatus alendo? facilitas traducendo? Eleganter in hanc rem Vegetius lib. 1. cap. 3. scribit, cuius haec sunt verba: Pluribus casibus subiacet multitudo amplior. In itineribus pro molesua semper est tardior, in locis asperis vel fluminibus transeundis propter impedimentorum moras saepe decipitur. Praeterea ingenti labore numerosis animalibus equisque pabula colliguntur, rei quoque frumentariae difficultas, quae in omni expeditione vitanda est, cito maiores fatigat exercitus. Unde concludit: Veteres qui remedia difficultatum experimentis didicerant, non tam numerosos, quam eruditos armis exercitus habere voluisse.

I. EXEMPLA SACRA.

I. Abraham, postquam audivit quatuor Reges Gentium Lotum patrulem suum captivum abduxisse, armavit 318. domi suae natos et educatos servos, iisque potentissimos eorum exercitus vicit, quos usque ad Danhostiliter insequutus, in fugam coniecit, praedamque, quam rapuerant, vi illis eripuit. Genes. 14. v. 14. loseph. lib. I. Antiquit. cap. II.

II. Gedeon Dux Israelitarum 300. stipatus militibus, qui vacuas hydrias ardentesque faces manibus gerebant, cetera inermes erant, innumerabiles hostium phalanges aggressus est, easque fudit. Hostium Midianitarum erant 135000 bene armati: Gedeonis verotantum trecenti, iique inermes milites. Per hos pauculos tamen Israelem redimere Iehovae placuit. Mirum vero, singulis Gedeonis militibus oppositos fuisse 450 Midianitas. Vide Iudic. c. 7. v. 16. Iehovae nimirum perindeest, sive paucis sive multis iuvet. 1. Sam. 14. v. 6.

III. Ionathan Saulis filius solus cum armigero suo per scopulos arrepens copias Philistinorum, quae tantum non arenae aequabant numerum, aggreditur, et eo quidem successu, ut viginti viros in acie sterneret, et reliqui omnes in effusissimam conicerentur fugam, adeo ut ipsa tellus sub pedibus hostium palantium tremeret. 1 Samuel. 14. vers. 13, 14, 15.

IV. Assa, III Rex Iuda, cum Serah Rex Aethiopum expeditionem contra eum susciperet, et decies centena milia militum et currus trecentos in castris suis haberet, oratione sua se ad Deum convertebat, dicens: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum per paucos, an vero per plures auxilieris: Adiuva nos Domine Dcus noster: In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es; non praevaleat contra te homo. Qua oratione finita, immensam hanc hostium multitudinem (nammaximus hic est exercitus, cuius in sacro codice fit mentio) animose aggressus, eam usque ad internecionem prostravit. 2 Paral. 14. v. 9, 11, 13.

II. EXEMPLA PROFANA.

I. Xerxes immensum exercitum e Persia duxit in Graeciam, sed ille primum a trecentis Lacedaemoniis ad Thermopylas est luxatus. Nam viginti milia militum ex co ceciderunt.) Deinde a Themistocle in pugna Salaminia fractus, et tandem a Pausania ad Plataeas prorsus prossigatus atque deletus est.

II. Alexandri M. parvus erat exercitus, quo universum orbem subiugare aggressus est. Numerus enim copiarum, quas in Asiam transmisit ad debellandum Orientem, (uti Plutarchus ex optimis auctoribus confirmat) nondum quadrag inta milia militum habuit, nec in stipendium amplius septuaginta talenta, nec nisi ad triginta dies commeatus tulit: Tanta apparatus exiguitate, incertum est, inquit Iustinus, utrum sit admirabilius, Alexandrum vicisse orbem, an vincere aggrssum esse. Tanta namque eius in proeliis felicitas fuit, ut tribus proeliis victor, uno ad Granicum flumen, altero ad Issum, tertio ad Arbela, imperium Asiae rapuerit: cum tantae essent hostium copiae, ut Darius decies centena milia militum haberet; ideoque iactaret, se pro uno milite Alexandri, denos in suo exercitu habere.

III. Lucullus contra Tigranem vix vigesimam eius copiarum partem ducens, occidit cintum milia peditum; cum Romanorum tantum centum


page 238, image: s0310

vulnerati et quinque occisi essent. Plutarchus. Dio lib. 35. anno M. 3903.

IV. Pompeius M. nocturno praelio Mithridatem in Armenia minori vicit, cius castra diripuit, et 40 milia ex ipsius exercitu cecidit, non viginti milites e suis desiderans Dio. Eutropius. anno mundi 3906.

Ex quibus exemplis pater, victoriam non in multitudine militum, sed in bellatorum alacritate (loquimur h. l. de causa secunda, prima non exclusa) consistere, et virtutem nullinumero succumbere. Unde Artabanus gravi oratione ad Xerxam de magno exercitu glorianti disserebat, eique bellum contra Graecos dissuadere volebat, dicens: Vides, praegrandia animalia et celsa aedisicia, magnasque arbores sulminum telo frequenter peti: Solet enim Deus omnia sublimia mutilare: Sic igitur et exercit us maximi saepe a parvis copiis dissipantur ac prosiigantur, cum pavores divini eis incutiuntur. Neminem enim alium Deus nisi se ipsum sinit magnisice de se sentire.

Quod probe considerans Carolus V. Imperator ille prudentissimus, in commentariis suis filio relictis, Philippo nempe II Hispano, certum etiam exercitûs numerum praescribit, qui nec difficilis contractu, nec contentu laboriosus suturus esset; nec maiori eum numero uti volebat.

AXIOMA XIII. De exercitu quoque iudic ndum est ex Ducis qualitate.

Qualis enim Dux est, tales quoque sunt milites. Si Dux est timidus, totus velut exanimari solet exercitus. Si vero est magnanimus, cius fortitudinc cxercitus quoque ad res magno animo gerenda exsuscitatur. Dux namque fortis animum incredibilem militibus addit, viresque duplicat, iuxta illud Maronis:

—— Urget praesentia Turni

Exempla.

1. Xerxes ingentem quidem habuit exercitum, sed tantae huic multitudini Ducem defuisse, Iustinus recte ait: Nam si Regem spectes, divitias, non Ducem, laudes; quarum tanta copia in Regno eius suit, ut, cum slumina multitudine consumerentur, opes tamen Regiae superessent. Ipse autem primus in suga, postremus in praelio semper visus est. In periculis timidus, sic, ubi metus abesset, inflatus. Denique ante experimentum belli, fiducia virium, velut Naturaeipsius Dominus, et montes in planum deducebat, et convexa vallium aequabat, et quaedam maria pontibus sternebat, quaedam ad navigationis commodum per compendium ducebat. Cuius introitus in Graeciam, quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus fuit. Haec Iustinus.

2. Alexander M. magnanimus fuit. Ideoque eo praesente tanta eius militum fiducia fuit, ut armatos hostes, vel inermes ipsi adoriri non dubitarent, certamque animo victoriam praesumerent. Tanta quoque fuit Alexandri felicitas, ut nullo unquam cum hoste congressus sit, quin eum devicerit; nullam civitatem obsederit, quin eam expugnaverit; nullam gentem adierit, quin eam calcaverit: sicut Iustinus scribit.

Unde Chabrias dicere solitus est: Malle se exercitum CERVORUM duce LEONE, quam excrcitum LEONUM duce CERVO.

II. ACTA quae IN BELLO contigerunt.

XXI.

Acta in Bello contigerunt gemina. 1. Ipsa expeditio. 2. Pugnarum descriptio.

I. EXPEDITIO.

XVII.

Xerxes, omnibus ad bellum necessariis magno cum molimine praeparatis, copiis, quas habebat, in unum coactis, iter Sardes versus ingrediebautr. Hic enim edictum erat, ut cunctae cogerentur copiae, quae per continentem erant cum ipso iturae. Postquam autem Sardes advenit, per hiemem ibi commoratus, principio Caduceatores dimisit in Graeciam, petitum Aquam et Terram, edictumque ut cenas Regi instruerent ad omnes Civitates: Lacedaemonem vero et Athenas neminem misit, propterea quod legati, quos antea Darius ad hoc ipsum eo miserat, alii in barathrum, alii in puteum diiecti erant, iussi per sarcasmum, ut Terram er Aquam illinc ferrent ad Regem. Deinde cognito, quod Pons Hellesponto instratus adorta tempestate corruptus et dissolutus esset, uchementer ipse indignabatur Hellesponto, eique trecenta verbera infligi, in eiusque pelagus par compedum inici, Architectis vero capita praecidi iussit, aliumque pontem ex navibus siptingentis inter se iunctis, fieri curavit.

XXIII.

Cum autem transmisso flumine Haly Phrygiam peragrassent, venerunt Celaenas: in qua ubre residens Pythius Atyos filius, vir Lydus, et ditissimus, magnificentissimo hospitio tum ipsum Xerxem, tum omnem eius exercitum excepit, eique omnem suam


page 239, image: s0311

pecuniam dono offerebat, nempe argenti duo milia talentorum, auri vero quadragies centena milia nummûm (vel staterum) Daricorum, septem milibus minus. Verum Xerxes hanc pecuniam non accepit, verum eam potius Pythio auxit. Herodotus lib. 7. p. 450. Postea vero Pythius hac Xerxis erga se benevolentia fretus, ex quinque filiis (qui cum Xerxe in militiam ibant) unius, saltem naut maximi, vaxationem petebat. Qua petitione Xerxes indignatus: Tune, inquit, homo improbe, cum ego ipse in expeditionem eam, filiosque meos et fratres et domesticos ac amicos ducam, ausus es filii tui mentionem facere, qui meus es servus, quem oportebat cum omni familia et uxore me comitari? Probe nunc discito hoc, ANIMUM IN HOMINUM AURIBUS HABITARE. Qui bene audit, eius corpus voluptate perfunditur; qui vero male, is exacerbatur. Mox vero Pythii silium in duas partes discissum, medium ab utroque viae latere poni, et illac transire exercitum iussit. Quod fuit haud dubie omen cladis sequuturae, quae tanta erat sutura, ut Xerxes victus sugatusque medius inter suorum cadavera tandem incederet. Herodotus lib. 7. pag. 454, 455. Nam quale est bellorum principium, talis quoque exitus esse solet. Vide plura de hoc Axiomate in Histor. Darii.

XXIV.

Cum autem Xerxes ex urbe Sardium, ubi hibernaverat, egrederetur; Ecce ingens prodigium, futurae cladis praesagium, contigit. Num sol in caelo sedem relinquens, apparere desiit, cum nullae nubes essent, sed serenissimus aer, et pro die nox exstitit. Xerxi autem Magos percontanti, quid hoc portentum sibi vellet, illi falso responderunt, significare Graecis Civitatum defectionem, quod dicerent, solem Graecorum, lunam vero ipsorum esse Praesidem. Herodotus lib. 7. p. 453, 454. Nam revera cladem, quam Xerxes postea in Graecia accepit, significabat.

XXV.

Xerxes hoc responso Magorum audito maiorem in modum laetatus ire pergebat. Cumque Abydum veniret, omnem exercitum recensere iussit, hoc modo. Decem milia hominum numeravit, iisque arcte stantibus cancellos et sepem circumduxit: hisce exeuntibus alios inclusit, atque itidem alios, at que compendium fecit odiosae numerationis. Fuerunt autem peditum vicies ter centena milia, et praeterea decem et septem milia: Equitum vero octoginta milia. Et de hoc immenso Xerxis exercitu Daniel Propheta cap. 11. vers. 2. vaticinatus est hisce verbis: Ecce adhuc tres Reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super emnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae.

XXVI.

Quem exercitum Xerxi cupido incessit omnem oculis subiciendi. Ideoque in praetorio quodam, quod ei Abydeni e candido lapide in tumulo pro dignitate exstruxerant, residens, omnes copias prospiciebat, seque beatum esse iactabat; sed posthaec lacrimas fundebat. Cuius rei causam quaerenti Artabano respondit: Reputantem me, quam brevis sit omnis vita humana, subiit horum miseratio: Quorum cum tot sint, nemo ad centesimum annum supererit. Ad haec ARTABANUS: multa sunt alia, inquit, quam vitae humanae brevitas, quae miserabiliora morte ipsa vivendo patimur. Nemo enim omnium hominum ita felix unquam exstitit, cui non crebro, nedum semel, animo subeat moriendi volunt ac potius quam vivendi. Nam et morbi varii et calamit ates plurimae vitam perturbant, efficiuntque, ut cum brevis sit, tamen perlonga videatur, et mors optatissimum sit perfugium vitae aerumnosae.

Xerxes abrupto hoc ucluti tristi colloquio ad iucundos sermones cohortatus Artabanum; Aperte, inquit, dicito, nisi tam evidens insomnii visio tibi fuisset oblata, perstaresne adhuc in prima sententia, qua bellum dissuadebas contra Graecos? Cui Attabanus: Visio, Rex, quae in somnis obiecta est, ad votum succedat amoborum; ego tamen adhuc metuo, et adeo metu perculsus sum, ut non sim apud me, dum video, omnium maxime duo tibi esse hostilia, nempe Mare et Terram. mare quidem ideo, quod nullus reperiri portus poterit, qui tempestate coorta capiat tuam hanc classem, ad eamquetutandam suscipiat. Portus igitur cum desit oportunus: cogita, homines in arbitrio fortuitorum esse, non fortuita in arbitrio hominum. Terra vero, quod etiamsi nemo tibi resistat, alere tamen diu tantam multitudinem non possit, unde, commeatibus absumptis, horrenda fames secutura est.

Contra Xerxes in rei consultatione inquit, fortuiti casus non semper ad calculos sunt vocandi; sed cum periculo satius est tentare aliquid, quam omnia metuentem ignavo otio languere. Nam iis, qui sacere quid volunt, consuevit plerumque succedere emolumentum; raro autem iis, qui pensant omnia, et quos facere piget. Magna negotia magnis cum periculis suscipi volunt. Ad extremum Artabanus: Quandoquidem, inquit, Rex, non sinis ullam rem


page 240, image: s0312

formidari, saltem Ionas contra maiores suos ducere noli, cum sine illorum auxilio superare hostem facile possis: at que hoc dictum vetus in mente habe; Non statim ab initio exitum omnem manifestum esse.

Xerxes credere se respondit Ionibus ob fidem Dario servatam, monuitque Attabanum, ut deposito metu in Persidem reverteretur, domumque regiam se absente curaret. herodotus lib. 7. pag. 456, 457, 458, 459.

XXVII.

Dimisso Artabano Xerxes convocavit persas, eosque ad bellum alacriter capessendum pro contione hortatus est. Deinde Hellespontum per dies septem totidemque noctes cum omnibus copiis transgressus, Doriscum, quae Thraciae urbs est littoralis, contendit, ibique denuo totum lustravit exercitum. Quo facto elata fiducia potentiae suae, Demaratum exulem Spartanum hac compellavit oratione: Nunquid putas Graecos impressionem mei exercitûs sustinere posse? Ego namque persuasum mihi habeo, gentes ad Occidentem universas pares haud fore armis nostris. Cui Demaratus; Verane Rex audire mavis, an iucunda? Cum Rex elegisset vera; Dicam igitur, inquit, quod nemo negare potest. Graecis paupertas una cum libertate insita et quasi innata est: Virtus vero acquisita studio sapientiae et oboedientiae erga leges. Ac ut de Lacedaemoniis tantum dicam, hi certo obviam tibi venturi sunt ad pugnandum, etiamsi Graeci reliqui omnes tecum sentirent. Neque tu de numeroeorum quaeras, quot illi sint, qui hoc facere possint. Nam si vel mille eorum in exercitu fuerint, tecum pugnabunt. Haec cum audisset Xerxes, cachinno sublato, inquit: Tune putas mille viros cum tanto meo exser citu congressuros? An tu, qui rex eorum fuisti, cum decem aut viginti Persis manum conferre audes? Sunt vero e meis satellitibus, qui cum ternis Graecis pariter dimicare facile ausuri sint, quorum tu inexpertus multa blateras. Ego vero, inquit Demaratus, intelligebam, Rex, ab initio, me vera dicentem, non iucundum tigi futurum, sed tu tamen me coegisti dicere, quae sunt verissima. Ego neque cum decem promittam me posse dimicare, neque cum duobus, ac ne singulari quidem certamine volens certaverim: verum si necessitas postulaverit, libentissime cum uno quolibet istorum omnium dimicarim, qui se singulos aiunt idoneos ad certandum cum ternis Graecorum. Ac Lacedaemonii pugnando cum singulis non sunt illi quidem caereris viris deteriores, ac conferti cunctorum virorum sunt excellentissimi, quippe quibus praecst Domina Lex, quae cogit idem semper, vetans ex acie fugere quantamvis hominum multitudinem, sed iubens ut ordinem non deserentes aut vincant, aut occumbant. Haec loquens si blaterare tibi videor, posthaec volo in ceteris silentium agere. Xerxes ad risum conversus hominem comiter dimisit, et contra hostes ire perrexit.

XXVIII.

Graeci de apparatu Xerxis bellico certiores facti, partim per occultam Demarati Regis Spartani apud Xerxem exulantis scripturam, partim per ipsuis Xerxis Caduceatorem, terram et aquam (velut subiectionis symbols) petentem, de auxiliis in universa Graecia sibi circumspieiunt. Quamvis autem quidam Graecorum. privatae saluti consulentes, pacem cum Xerxe facerent, eique per Legatos terram et aquam mitterent, tamen monitu Atheniensium, qui Xerxis institutum probe intelligebant, ad defendendam patriam contra communem hostem erigebantur. Neque enim Athenienses a constanti hoc proposito tristi Apollinis oraculo de muris ligneis eis dato, quo urbis excidium praedixit, deterriti sunt. Quin potius consilio themistoclis, ut contra Persas certaturi, navali proelio sese instruerent, persuasi sunt. Ideoque cogebant unum in locum, e singulis, quae per Graeciam melius sentiebant, civitatibus, viros delectos, deque hoste excipiendo cum illis consultabant. Viri isti in conventu congregati Provisores Graeciae appellati fuerunt, et ante omnia decreverunt, ut missas facerent privatas inimicitias atque hostilitates mutuas.

USUS.

Circa expeditionem hanc Xerxis multa memorabilia veniunt observanda. Proponitur namque nobis.

PRIMO IN XERXE, I. Exemplum detestandae SUPERBIAE.

Quam ostendit corde, ore, et oper.

Primo CORDE. Quia in viribus suis exercituquesuo, quem collegerat, immenso, inque apparatu bellico, quo instructus erat, nimium considebat. Unde recte Ecclesia canit:

Xerres verließ sich auf sein Herr:
Darum ward er geschlagen sehr.

Secundo ORE. Nam post lustrationem exercitus sui in Thracia Demaratum exulem Spartanum hac compellavit oratione: Nunquid put ac Graecos impressionem mei exser citûs sustinere posse? Ego


page 241, image: s0313

namquepersuasum mihi habeo, gentes ad Occidentem universas pares haud fore armis nostris.

Tertio, OPERE. Quia ingens eius gloria fuit, sed maior fastus, dum humanae conditionis oblitus, supra Deos et homines, adeoque supra omnes creaturas efferebatur: nam voluit esse Dominus terrae atque maris. Quia montem Atho atque Isthmum perfodit, et Hellespontum contabulavit; quae fuerunt supra hominis vires stupenda opera. Nam Deus omnia condidit in pondere, numero et mensura. Sapient. 11. v. 21. Deus montes certo libramine fundavit atque sixit. Prov. 8. v. 25. Montes ascendunt et valles descendunt in locum, quem Deus fundavit eis. Psalm. 104, vers. 8. Deus aquis terminum posuit, quem non transgredientur. Ibid. vers. 9. Ierem. 5. v. 22. Iob. 38. v. 10, 11.

Iustinus vanos hosce Xerxis conatus ridet, quando scribit: Xerxes ante experimentum belli, fiducia virium velut naturae ipsius Dominus, et montem in planum deducebat, et convexa vallium aequabat, et quaedam maria pontibus sternebat, quaedam ad navigationis commodum per compendium ducebat. Cuius introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus fuit, Haec Iustinus. Et commune est Adagium: Isthmum perfodere. Quod usur patur de laboribus et conatibus ingentibus viresque humanas excedentibus, sed vanis atque irritis. Quia repugnante Deo et natura suscipiuntur. Vide Erasm. Adag.

PARAENESIS.

Quare caveant sibi Reges et Principes, ne maiora viribus suis opera aggrediantur, inque Dei solius imperium sese ingerant. Nam Domini est terra et omnis plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo. Psalm. 24. v. 1. Imitentur memorabile CANUTI Danorum et Anglorum Regis potentissimi exemplum, quod ex Henrico Huntidonensi Guilhelmus Cambdenus adsert in Britannia. Repressit is adulatorem quendam, qui omnia ad Regis vultum et nutum converri adserebat hoc modo: Sedile suum in littore maris statui iussit, cum adscenderet: Adscendenti mari dixit: Tu meae ditionis es, et terra in qua sedeo, mea est, nec fuit qui impune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi, ne in terram meam adscendas, nec vestes nec membra dominatoris tui madefacias. Mare vero de more conscendens, pedes Regis sine reverentia madefecit. Illeigitur resiliens: Sciant, inquit, omnes habitantes orbem, vanam et frivolam esse Regum potentiam, nec Regis quempiam nomine dignum. praeter eum, cuius nutui caelum, terra, mare legibus oboediunt aeternis. Nec unquam postea coronam capiti imposuit.

Qua de causa ARTABANUS in Concilio Principum Persicorum Xerxem ad modestiam graviter adhortatur; ne fiducia virium et potentiae suae insolescat, ne propter regni amplitudinem et exercituum magnitudinem efferatur et superbiat, aliosque prae se contemnat, sed memor sit inconstantiae rerum humanarum et vindictae divinae. Deum namque superbis adversari, eosque punire ac deicere, iuxta illud: *file/ei o( *qeo\s2 ta\ u)pere/xonta pa/nta kolou/ein. Solet Deus superba omnia punire. Vide supra §. 19.

II. Exemplum extremae DEMENTIAE.

Xerxes uti inter omnes orbis Reges atque Principes ob potentiam samosissimus fuit: ita et ridiculae suae stultitiae atque extremae dementiae palmam post se omnibus praeripuit. De quo Herodot us in Polymnia (lib. 7. pag. 452.) ita scribit: Xerxes cum intellexisset Hellespontum ex Asia in Europam coniungi, indigne ferens, iussit trecenta Hellesponto verbera infligi, et in eius pelagus par compedum demitti. Audivi etiam misisse, qui stigmata Hellesponto inurerent, dicentes haec barbara ac vesana verba: O aqua amara, Dominus hanc tibi irrogat poenam, quod eum laesisti, qui de te nihil male meritus erat. Te tamen Rex Xerxes velis nolisve transmittet, meritoque nemo hominum tibi sacrificat, ut doloso pariter et amaro flumini.

III. Exemplum furiosae IRACUNDIAE.

Nam Xerxi non satis fuit furorem et rabiem exercere IN HOMINIS, (uti exem plum Pythii benefactoris eius ostendit) sed etiam adversus mundi ELEMENTA furere contendit, iisque, uti etiam montibus, ventis, fluminibus, non secus itascebatur atque hominibus, atque ab illis obsequium et reverentiam exigebat, quin soli ipsi tenebras est minitatus. Nam cum traiectum ex Abydo ad ulteriorem ripam, qui erat septem stadiorum, pontibus iunxisset, ingensque exorta tempestas ea omnia dirupisset: indignatus, tamquam sensus aquis inesset, trecenta Hellesponto verbera velut colaphos infligi, et stigmata inuri, adeoque par compedum in pelagus mitti iussit. Deinde cum mons Athos longo tractu in mare procurrens classsem eius affsixisset, a continente eum abscindere, omnibus copiis, sub verberibus in effodiendo occupatis, aggressus est. Herodotus lib. 7.

IV. Exemplum CRUDELITATIS barbaricae.

Cum enim PYTHIUS BITHYNICUS


page 242, image: s0314

Xerxem ipsum omnemque eius exercitum, nempe vicies ter centena milia peditum, et praeterea decem et septem milia, cquitum vero octoginat milia hospitio excepisset, et xeniis magnificis ornasset, srumentum insuper quinque mensium Regi et toti exercitui, et stipendium stipulatus, nempe, argenti talenta duo milia, auri vero myriadas quadringentas staterum Daricorum, id est, quadringenties centena milia coronatorum, sive quadr ingentas tonnas auri: quam Pythii liberalitatcm et magnisicentiam Xerxes miratus, vicissim ei suam offert gratiam et studium. Sumpta itaque siducia, Pythius hisce verbis Regem alloquitur: Domine, inquit, quinque mihi sunt filii, quos omnes contigit in militiam tecum ire adversus Graeciam. Horum uni tu, quaeso, Rex misertus mei, qui huc processi eaetatis, indulge militiae vacationem, ei qui natu est maximus, ut et mei ipsius et census curam gerat: quatuor tecum una ducas. Ita confectis, quae in animo habes, rursus revertaris. Qua petitione Pythii exasperatus Xerxes, non tantum eum graviter increpavit, sed etiam subito imperavit his, quibus delegatum erat haec exsequi, ut maximum natu filiorum Pythii discinderent medium, eiusque discissi dimidium ad dexteram viae, dimidium ad sinistram disponerent, et illac transiret exser citus. Hoc illi ubi sunt exsequuti, illac exercitus pertransivit. Herodotus lib. 7.

Omagnam inhumanitatem! Ofoedam benesiciorum oblivionem, et plane barbaricam crudelitatem!

Secundo in Themistocle habemus exemplum magnae atque admir andae prudentiae:

Nam ipse consilium dedit Graecis, ut missas facerent privatas inimicitias et hostilitates mutuas, et syncretismo inter se inito, de patria defendenda unice cogitarent. Nam Axioma est Politicum religiose observandum. Quando commune imminet bellum, tum privatae simultates, odia et contentiones sunt seponendae et conciliandae. Quod quae non observat Res publica, pessum ibit. Quoniam concordia res parvae crescunt, discordia vero res magnae dilabuntur. Et omne Regnum adversus se ipsum divisum desolatur, et domus super domum cadit: inquit Christus Servator noster. Luc. 11. v. 17.

Deinde quoque Oraculum Delphicum Atheniensibus datum de Muris ligneis, in quibus vincere debebant, solus recte et dextre interpretatus est Themistocles. Cum enim sub adventum Xerxis, territis Graeciae urbibus, Apollo consultus ab Atheniensibus, quonam modo saluti propriae ac filiorum providerent: respondet a)mfi/bolos et versutiloquus Apollo, h. e. diabolus, hisce versibus:

Iuppiter e ligno muris tritanida donat,
Qui soli in victi tibi sint natisque saluti.

Insinuare hoc responso volebat diabolus: illos in muris ligneis victoriam a Persis reportaturos. Sed quid per MUROS LIGNEOS intelligeretur, non omnium mens eadem erat. Alii namque sic interpretati sunt, ut muris lapideis destructis aedisicarentur eorum loco lignei. Alii, ut muri veteres circumdarentur sepe. At omnium optime Themistocles illud enarravit, consulens, ut urbe relicta, et im positis uxoribus et liberis in naves, alacriter pugnarent, hostique occurrerent. Valebant namque Athenienses classe: qui, si periculi impendentis metu, et tristi praedictione Oraculi de excikio urbis territi, dedidissent se Xerxi, tota haud dubie Graecia in Persarum potestatem tunc iedacta suisset. Ideoque non immerito Herodotus Athenienses Graeciae Servatores tum fuisse iudicat. Similiter Themistoclem omnium Graecorum sapientissimum appellat in Urania. (lib. 8. pag. 568.) Nec non Thucydides, qui postea vixit, hoc elogio Themistoclem ornavit. Tanta ingenii praestantia in eo fuit, ut etiam non praemonitus praesentes res, et quas antea non providisset, brevissima deliberatione rectissime aestimaret, futura autem longissime certissimeque prospiceret; quae in manibus habebat, graviter ageret: Interea vero et obscura donec deprehendisset, non acquicscebat. In rerum delectu, quid facere, quid omittere oporteret, maxime praevidebat, neque hunc quisquam subito consilio in rebus necessariis vicit.

AXIOMA. Unus vir prudens toti Regno et Regioni consilio suo prodesse potest.

Ubi enim non est confilium, populus corruet: salus autem, ubi consilium. Prov. 11. 24. Consilio gerendum est bellum. Et eritsalus, ubi multa consilia sunt. Prov. 24. v. 6. Et quidem maiores res consilio et ratione quam manu geruntur, iuxta illud Ovidii lib. 13. Metamorph.

Pectora sunt potiora manu; vigor omnis in illis.

Sicut etiam Polybius ab Euripide dictum sapienter scribit:

*sofo\n e=n bou/leuma ta\s2 polla\s2 xei=ras2 vika=|.
Consilium unum sapiens magnam vincit militum manum.

Hinc viri, prudentes OCULI Rei publicae


page 243, image: s0315

appellantur. Quia consilio suo Rem publ. labascentem fulciunt et sustentant. Ductum namque eorum omnia Rei publ. membra sequuntur, sicut h. l. exemplum in Themistocle habemus. Similiter de Fabio Romano dicitur a Poeta:

Unus homo nobis cuntando restituit rem.

Contra autem vires sine consilio parum prosunt. Nam

Ut consilii expers mole ruit sua.

Unde Ulysses apud Poetam ridet Aiacis stoliditatem, his verbis:

Tu vires sine mente geris, mihi cura futuri est.

Tertio in Agesilao Themistoclis fratre habemus exemplaum admir andae Maganimitatis.

Nam Agathyrsis lib. 4. rerum Persicarum, ut a Stobaeo refertur, eum ob fortitudinem animumque invictum valde commendat. Cum enim Xerxes cum quingentis myriadibus bellum Graecis denuntiasset, Athenienses confusi exploratorem miserunt Agesilaum Themistoclis fratrem, quamvis Neocles pater eius per somnum vidisset filium utramque manum amisisse. Is cum venisset ad turbam Barbarorum habitu Persico, Mardonium unum e satellitibus interemit, existimans, Xerxem esse. Comprehensus igitur a satellitibus, ad Regem vinctus perductus est. Quumque is immolaturus esset bovem super aram Solis, dextram iniecit manum, et sine gemitu pertulit angustiam illam tormentorum. Obstupentibus autem cunctis, e vinculis solitus est. Verum eo dicente: *toiou=toi pa/ntes2 e)s1me\n *a)qenai=oi. *ei) d) a)pisei=s2, kai\ th\n a)risera\n e)piqh/sw. h. e. Tales sumus omnes Athenienses: sin fidem non habes, etiam sinistram immittam. Metu concussus Xerxes, custodiae mandari Agesilaum imperavit.

2. Simile exstat exemplum apud Livium de Mutio Scaevola: Eum, quum animo interficiendi Regem Porsenam Româ in castra Hetrusca venisset, et errore quodam alium occidisset, sibi ipsi mulctam indixisse, adusta videlicet manudextra. Qua patientia doloris et constantia Regem ita consternavit, uti non solum ab obsidione urbis discederet, sed pacem quoque cum Romanis sanciret.

Quarto in Demarato Spartanorum Rege exule habemus exemplum fidelitatis erga Patriam.

Hic namque, olim Rex Spartanorum, nunc apud Xerxem exuans, amicior patriae post fugam, quam Regi post beneficia: ne inopinato bello opprimeretur, mature eos de consilio Xerxis certiores fecit, hoc usus strategemate. Sumptis duarum tabellarum pugillaribus, ceram illinc erasit, deinde in ligno consilium Xerxis exaravit, et ceram erasam iterum induxit, ne aut scriptura sine tegmine indicium daret, aut recens cera dolum proderet apud viarum custodes. Servo postea fido Lacedaemonem eas dedit perferendas. Quibus perlatis Lacedaemone res diu quaestioni fuit, quod neque scriptum aliquod viderent, nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto occultior, putarunt. Haerentibus in coniectura viris, Uxor Regis Leonidae, filia Cleomenis, Gorgo, consilium scribentis invenit. Erasa ergo cera belli consilia Lacedaemonii cognoverunt, eademque reliquis Graecis significarunt, et conventu indicto, syncretismum inter sese fecerunt, et fide interposita, in communi patriae periculo, fortiter eam contra Xerxis violentiam defendere decreverunt.

II. PUGNARUM DESCRIPTIO. XXIX.

Tres pugnae inter Xerxem et Graecos sunt commissae. 1. Terrestris ad Thermopylas. 2. Navalis ad Artemisium. 3. Navalis ad Salaminem. De quibus ordine agemus.

PUGNA I. AD THERMOPYLAS. XXX.

Circa pugnam ad Thermopylas tria sunt notanda. 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

XXXI.

1. ORTUS. Graecorum praesidium in Thermopylis collocatum. Graeci, qui ad defensionem patriae inter se consenserant, loca angusta munienda esse statuerunt, tum in terra, tum in mari. Nam sicut classem miserunt ad angusta loca Artemisio (quod Euboeae est promontorium) vicina: Ita quoque Thermopylas quae montium sunt angustiae, calidis aquis scatentes. praesidio muniendas, eiusque loci aditum custodiendum iudicarunt, ne Xerxes cum pedestribus copiis suis in Graeciam penetraret. Disposita autem eo in loco erant quatuor milia militum Graecorum, quorum Dux erat Leonides Rex Spartanorum ex genere Heraclidarum, vir magnanimus atque fortissimus, qui et Spartanos trecentos, quibus maxime confidebat, sibi adiunxerat. Quos ita oratione sua firmaverat, ut initio statim animo parati ad moriendum pro patria essent. Nam postquam pervenit intra Thermopylas, ad milites suos ait: In propinquo ferum esse barbarum. Quare non est tempus terendum. Iam enim aut vincendi


page 244, image: s0316

barbari, aut nobis est moriendum. Dicenti, Cum tam multis conflicturus, Leonida, paucos sub signis adduxisti: Si multitudine, ait, me censetis fretum esse, ne universa quidem Graecia satis sit: sin virtute, et hic numerus sufficit. Plutarch. in Apophtheg. Frontinus hoc addit: Leonides cum a multis terreretur, ne cum Persis negotium ei esset: Fore enim ut illi sagittarum multitudine nubem facerent: Belle, inquit, et probe. Sic enim in umbrapugnabimus, neque sol aestu suo nobis molestus erit.

[1. Thermopylae ab angustia et calidis aquis nomen habent. Nam Thermae aquas calidas notant: et pu/lai, Pylae, Graeco nomine dicuntur, quas Latini portas vel ianuas vocant. Unde et pro angustis montium faucibusaccipiuntur. Cicer. Attic. lib. 5. Itaque confestim iter in Ciliciam secit per Tauri pylas. Tales etiam montium angustiae in Graecia erant. Sicut enim Italiam Apenninus: ita Graeciam mediam dirimit mons, qui a Leucade incipiens, atque inde in ortum flexus in Aegeum usque mare protenditur, cui monti ab angustis faucibus, quae calidis aquis scatent, Thermopylarum nomen est. Hasce montium angustias adversus Xerxem tuebatur Leonidas. Ita in Aegypto ad mare rubrum erat locus angustiarum nomine celebris, qui dicebatur Pihacihroth, h. e. os cavernarum vel speluncarum nomine celebris. Germanice Clarmund. Fuerunt duo montes ad mare rubrum, qui erant instar oris aperti et hiantis, et inter eos vallis sita erat; et in his ipsis cavernarum inter montes conclusarum faucibus Israelitae castra metari ex Dei mandato debebant. Exod. 14. v. 1, 2. Quae castrorum metatio valde periculosa erat. Nam ex utroque latere erant montes, inter quos conclusi erant. Ante eos erat mare rubrum: Post eos Pharao cum ingenti exercitu. Et e regione erat Baal Zephon idoli templum.]

XXXII.

2. PROGRESSUS. Pugna inter Graecos et Persas commissa est gemina.

XXXIII.

Primo: Velitaris. Nam Xerxes cum per dies aliquot Leonidae deditionem aut fugam exspectasset, ira percitus fortissimos quosvis e militibus suis selegit, quos adversus Leonidem misit, continuato in triduum praelio, verum conatu irrito. Nam Spartani loci gaudebant oportunitate, et praeterea virtute, animi magnitudine, et scutorum, quibus tela ingruentia repellebant, Persis superiores erant, et adversus eos u(posatikw=s2, h. e. mascule atque fiducialiter sese gerebant. Persae autem non catervatim eos aggredi ob loci angustias poterant, neque singuli singulos, etiam a Ducibus suis verberibus caesi, audebant. Ita palam fiebat, Xerxem in exercitu suo multos homines, sed paucos viros habere, Spartanorum respectu.

XXXIV.

Secundo: Aperat. Tandem EPIALTES quidam Trachinius proditor, spe muneris accipiendi, Xerxi promisit, se militibus eius occultum tramitem per montes eundi ostensurum, quo Spartani circumveniri ac pellipossint, si pro/sw kai\ o)pi/sw, h. e. ante et retro eos oppugnarent. Ubi autem Leonides proditionem hanc cognovit, veniam sociis dedit abeundi. Cives vero suos 300 Spartanos et paucos Thespienses et Thebanos secum retinuit. Cum quibus noctu in castra hostium nil tale opinantium effusus est, ingentemque in iis stragem edidit. Non enim sibi exspectandum putavit, ut ab hostibus circumveniretur; sed quia nox occasionem daret, securis atque laetis superveniendum putavit. Diodorus Siculus ita scribit: Spartani noctu constipato agmine in castra Persarum, praecedente Leonida, feruntur; Barbari, re inopinata ac repentina perculsi, ex tabernaculis passim tumultuantes se proripiunt, rati, eos, qui cum Epialte Trachinio missi fuerant, periisse omnes, et universas Graecorum copias adesse, intraque stationem castrorum irruisse. Magna ergo caedes Persarum a militibus ubique edebatur, atque a suis plerique propter rei ignorantiam necabantur pro hostibus, tumultu per universa castra excitato, in quo et nox rerum prospectum prohibebat, et error tumultum augebat. In praetorio suo frustra quaesitus a Spartanis fuit Xerxes, qui ad initium tumultûs inde prosiluerat, et ex periculo ad loca tutiora se receperat. Alioqui nullo obstante, ab illis interemptus fuisset. Barbari vero in summa rerum trepidatione, dum quisque sibi timeret, alter alterum, utcumque sibi obstantem, caedebant, cum neque tempus, nequelocus daretur discernendi quid esset, nec qui aut quo ordine se reciperent, cuiusve iussu, quo Duce consererent, ad quae signa confugerent, nec ad quae nomina vocarentur, nec omnino, pavore omnia perturbante, mentem colligere aut sistere possent.

XXXV.

3. EGRESSUS, Exorto solis lumine, et patefacto rerum prospectu, cum Persae cernerent, Graecos admodum raros, contempta, ut erat praeter spem, paucitate consistere, nec tamen contra audentem hostem tendere audent, virtute et audacia eorum deterriti, sed lateribus circumglobati, et undique a tergo procul adorientes, configunt iaculis et sagittis universos. In exercitu vero Xerxiano 20000 xirorum fortissimorum occubuerunt. Herodotus pag. 536. addit: Xerxem eos, qui in exercitu suo occisi erant, depressa fossa sepeliisse, circiter mille cadaveribus relictis, humumque eam foliis constravisse, simulatione ridicula, ne multitudo interfectorum cerneretur ab exercitu classiario, quem per Praeconem ad spectanda Spartanorum cadavera


page 245, image: s0317

his verbis ev ocaverat: Rex Xerxes dat veniam, cuicumque libet, relictis ordinibus ire visum, quemadmodum pugnetur cum amentibus hominibus, qui se superaturos sperarunt copias Xerxis.

USUS

Haec Spartanorum pugna insignem nobis usum praebet, si consideremus eorum virtutes, quae immensum de se fulgorem sparserunt, ante pugnam, in pugna, et post pugnam.

I. ANTE PUGNAM.

I. CARITAS Spartanorum erga patriam laudanda. Quamvis enim Leonides, et trecenti cum eo cives Spartani, scirent ex Oraculo simul et Megistae vatis praedictionibus, sibi ad Thermopylas ad internecionem cum omnibus suis pereundum, aut certe Spartam evertendam, patriae incolumitati, suaeque aeternae gloriae consulentes, et pro defensione Graeciae strenue pugnantes, gloriosum finem sortiti sunt, ac perpetuam sibi gloriam et nomen clarissimum reliquerunt. Herodot. lib. 7. Aelianus lib. 13.

Haec sane est laudanda eorum erga patriam caritas, quod vitam salutemque privatam patriae saluti postposuerunt.

II. MAGNANIMITAS stupenda, tum Spartanorum, tum Leonidae Ducis eorum. Spartani namque, quibus militiae terrestris cura a Graecis demandata erat, cum, Legatis missis, socios confoederatos evocarent ad animandos eos confirmandosque, nihil se formidare affirmarunt. Non enim Xerxem Deum esse, qui bellum Graeciae inferret, sed hominem. Nec mortalium quempiam aut esse aut fore, qui, ex quo natus est, mali exsors, seu nulli malo obnoxius sit: et ut quisque maximus est, ita ei contingere maxima mala. Cum igitur mortalis sit, qui bellum inferat, ei quoque praeter opinionem multa accidere posse. Similiter stupenda fuit Leonidae Ducis Spartanorum magnanimitas. Cum enim a quibusdam terreretur (sicut Frontinus scribit) ne cum Persis illi negotium esset: fore enim, ut illi sagittarum multitudine nubem facerent, cordate respondit: Belle et probe: Sic enim in umbra pugnabimus, neque sol aestu suo nobis molestus erit. Similiter cum paulo ante pugnam, ascensu hostium in montem cognito, Phocenses aliosque socios dimitteret, heroice illos hisce verbis affatus est: Egocum Spartanis meis hic manebo: Quia haud exdignitate facturi essemus, si stationem nostram desereremus. Decet namque nos, ut Graeciae Principes, praestantius aliquid et difficilius ceteris aggressos fortiter occumbere.

REGULA. Magna est virtus in Duce belli, si noverit hostiles minas argute eludere, et in contr arium vertere.

Uti 1. hic exemplum in Leonida habemus.

2. Aulus Torquatus, cui aliquam urbem oppugnanti cum diceretur, iuventutem in ea studiose iaculis exerceri; ingeniose respondit: Rectese habet; Sic enim capta urbe pluris eam vendam.

3. Theodorius Gothorum Rex Romam oppugnans, cum a quibusdam moneretur, ne se temerario periculo committeret: Romam enim ita militibus stipatam esse, ut pluribus admittendis non sit locus, argute respondit: Tanto mihi promptius eos vincere. Nam et foenum quo densius, eo demessu facilius.

III. ELOQUENTIA admiranda. Quam graphica enim et emphatica fuit illa Leonidae ad milites suos, cum in Thermopylis essent, oratio? In propinquo ferunt esse Barbarum. Quare non est tempus terendum, Iam onim aut vincendi Barbari, aut nobis est moriendum. Dicenti, Cum tam multis conflicturus, Leonida, paucos sub signis adduxisti: Si multitudine, ait, me censetis fretum esse, ne universa quidem Graecia satis sit: sin virtute, et hic numerus sufficit. Plutarchus in Apophtheg.

Hac oratione Leonides militum suorum animos ita consortavit, ut iam ante pugnam animo parati essent ad moriendum pro patria: uti etiam eventus ostendit.

REGULA. Magna est vis eloquentiae, qua in animis auditorum tam altos relinquit aculeos, ut eos flectat, quo velit.

Etenim:

Niltem difficile est, quod non persuadeat, et non
Efficiat docti lingua diserta viri.
Ancipiti eloquium long e penetrantius ense;
Hoc rabiem motam sedat, et arma movet.

Hinc Cicero lib. 1. de arte Rhetor. Eloquentia multae urbes sunt constitutae, plurima bella restincta, fortissimae societates, sanctissimae amicitiae comparatae.

II. IN PUGNA cernitur.

1. Leonidae Ducis prudentia. Cum enim ille de ascensu hostium in montes certior factus, prudenter iudicavit non exspectandum sibi, ut ab hostibus circumveniretur; sed quia nox occasionem daret, laetis et securis superveniendum. Nusquam enim


page 246, image: s0318

victores honestius, quam in castris hostilibus perituros. Diodorus Siculus, Fustinus.

2. Leonidae et militum eius fortitudo heroica. Cum enim Leonides milites suos animasset, constipato agmine ipse praecedens, in castra hostium effusus, ingentem stragem edidit, et ad 20000 Persarum trucidatis, ipse quoque cum suis caesus gloriosa morte occubuit.

III. POST PUGNAM viret atque viget

Sempiterna nominis eorum gloria. Hanc namque Leonides eiusque milites ante pugnam intenderunt. Licet enim scirent ex Oraculo, ad Thermopylas sibi omnibus pereundum, aut certe Spartam evertendam; tamen salutem patriae praeferentes suae, decreverunt pulchram pro patria mortem oppetere. Nec sane spes eos fefellit. Nam hanc pugnam ad Thermopylas omnes aetates admirataesunt, quod nempe tam exiguus numerus tam ingentem in castris Xerxis stragem ediderit, et 20000 Persarum virorum fortissimorum trucidaverit. Licet enim cadaver Leonidae inter mortuos repertum, in crucem sublatum sit: tamen sequenti tempore Spartanis hoc Epitaphium positum fuit ad posteros:

Dic, hospes, Spartae: Nos te hic vidisse iacentes,
Dum patriae sanctis legibus obsequimur.

Quia autem in hoc Epitaphio fit mentio sanctarum patriae legum, placet hic sub iungere Furamentum, quod ephebi apud Athenienses et Spartanos praestare solebant: sicut Stobaeus scribit serm. 141. de Republ. NON IGNOMINIA AFFICIAM ARMA SACRA, NEQUE DESERAM MEUM ASTITEM, QUO CUM IUNCTUS FUERO. DIMICABO PRO SACRIS ET PROFANIS, SIVE SOLUS, SIVE CUM MULTIS. PATRIAM NON RELINQUAM IN DETERIORI STATU, SED AMPLIORIMELIORIQUE QUAM ACCEPERIM. SEMPER MAGISTRATUI PRAEFECTO PRUDENTER OBEDIAM, ET LEGIBUS CONSTITUTIS PAREBO, ATQUE ALIIS QUIBUSCUNQUE PLEBIS CONSENSU DECRETIS. QUOD SI QUIS LEGES VEL IRRITAS FACERE, VEL EIS NON OBTEMPERARE VELIT, NON CONCEDAM, SED ULCISCAR TAM SOLUS, QUAM CUM PLURIBUS. SACRA QUOQUE PATRIA COLAM. HORUM DII MIHI TESTES CONSCI I SUNTO.

PUGNA II. AD ARTEMISIUM. XXXVI.

Artemisium, ad quod secunda pugna, nempe navalis, inter Graecos et Persas commissa, est promontorium Euboeae, ut Demosth. pro Ctesiphonte docet, non procul a Thermopylis situm. Sic dictum a templo Artemidis, hoc est, Dianae. Nam *a)/rtemis2 est Diana vel Luna, que a)eroto/mh, h. e. aerem secans, ut quidam volunt: quod integros faciat partus, Strabo lib. 14.

Circa hanc autem pugnam tria sunt notanda. 1. Quae faecta sunt ante pugnam. 2. In ipsa pugna. 3. Post pugnam.

I ANTE PUGNAM: XXXVII.

Graecimaturo consilio classem suam ad loca angusta Artemisio vicina mittendam esse iudicarunt, et totius classis directorium (ut vocant) cum consensu Atheniensium Spratanis demandarunt, qui Eurybiadem constituerunt Imperatorem. Naves autem eorum praeter biremes fuerunt 271. Similiter Xerxianaclassis, quae ad extremam Magnesiae oram, per adversas tempestates, quae triduo durarunt, ingentem cladem experta, in eundem protum appulit. Initio enim summa navium Persicarum erat trium millim; sed naufragio perierunt 500. Ubi autem Persae paucas Graecorum naves stationem ibi habere viderunt, concludere eas atque intercipere conati sunt. Idcirco ducentas ex suis selectas ad circumeundam Euboeam dimiserunt, quae Graecos a tergo invaderent, iisque fugiendi occasionem adimerent: reliqua classis ex adverso ingruere volebat. Hoc Persarum consilium ubi cognoverunt Graeci ex urinatore quodam transfuga, consilium Themistoclis sequuti, naves hostiles ex opposito stantes aggredi decreverunt, ante adventum classis, quae Euboeam circumnavigabat. Herod. lib. 8. p. 532.

II. IN PUGNA. XXXVIII.

Pugna haec navalis ad Artemisium triduum duravit.

Primo die Graeci instructa classe Persicas naves adorti sunt, sicut decretum erat. Xerxiani Duces militesque initio contempserunt eos, sed maius opinione sua certamen sunt experti. Nam fortiter pugnando Graeci tamdiu restiterunt, donec interventu noctis proelium fuit diremptum, victoria in neutram partem inclinante. Ubi nox ingruit, atrox tempestas saevire coepit: unde mangnam cladem


page 247, image: s0319

iterum passae sunt Persarum naves, atque ea classis, quae circumnavigare Euboeam voluit, tota periit.

Altero die, cum quietem agerent Xerxiani, iterum Graeci, quibus in auxilium venerant 53 naves ex Attica, nuntium adferentes, Persas, qui Euboeam circumire volebant, cunctos interiisse, sub crepusculum hostem invaserunt, corruptisque aliquot navibus, in portum se receperunt.

Tertio die Persarum Duces, indigne ferentes a tantula se classe vexari, tum etiam e Xerxe rei male gestae supplicium metuentes, non amplius sibi exspectandum censuerunt, ut Graeci priores pugnam capesserent. Idcirco circa meridiem naves instructas eduxerunt. At Graeci ex adverso navigantes fortiter ac animose pugnarunt. Quo in conflictu multae Graecorum naves interierunt, multi etiam viri; sed multo plures Persarum et naves et viri. Accepto utrinque damno, et nocte ingruente, ad portus quisque suos rediernnt.

III. POST PUGNAM. XXXIX.

Graeci post pugnam, cum cursores nuntiassent, Leonidam caesum ad Thermopylas, aditumque terrestrem Persis iam patefactum, relicto Artemisio ad interiora Graeciae loca confugerunt, atque tandem rogatu Atheniensium substiterunt in Salamine insula maris Euboici e regione Athenarum sita: unde Athenienses hac classe adiuti urbem relinquunt, et imbellem turbam liberorum et uxores in alias urbes, maxime tamen in Salaminem, transportant. Atque ita Oraculum Delphicum de Muris ligneis aliqua ex parte est impletum. Herodotus lib. 8. scribit, quod Themistocles Dux Athenienfium ab Artemisio post pugnam solvens, strategema quoddam post se reliquerit, quo Ionum et Carum naves a Xerxe abalienavit. Nam in isto loco, quo illi post pugnam ultimam applicaturi erant, literas insculpi curavit, hisce verbis: Viri Iones, haud iuste facitis militantes contra patres et conditores, nuper etiam vindices vestros. Anobis ergo state, aut e medio vos subducite, et Cares, ut idem faciant, obsecrate. Quod si neutrum horum facere potestis, saltem dum pugna conseretur, ite cessim, inhibete remos, et discedite. Haec Themistocles ancipiti consilio scripsit, (ut Herodotus ait) ut si literae Xerxem laterent, impetraret ab Ionibus et Caribus, quol vellet; sin ad Regem deferrentur, suspectos eos redderet, quo postea tamquam infidi navalibus a proeliis removerentur. Sunt enim ab hostium exercitu optimi et maxime strenui eorum socii, quocumque id sieri potest modo, abducendi.

USUS.

In hac pugna triplex nobis Exemplum proponitur diligenter notandum

I. Graecorum prudentiae, quod primo loca angustiora ad pugnam elegerint, tum in terra, tum in mari, in quibus Persae neque copiis suis terrestribus amplissimis uti, neque classem suam totam explicare possent. Deinde quod consilium Themistoclis sequuti hostem ultro adorti sint. Statuebat namque Themistocles, (uti Diodorus Siculus scribit) in re maritima utilissimum esse, non operiri hostem, sed obviam prodire cum instructa classe, et utroque impetu ferri. Sic namque collectis viribus et ordine composito navigantibus omnia maris consilia patere, subsidiaque praesto esse; contra vero hostem ex aliis atque aliis partibus diverso tempore in altum evocatum, sparsis viribus, in acie per tumultum incomposita vagantem, nihil fimum aut constans habere posse. Cui prudenti Themistoclis consilio etiam eventus felix respondit. Tertio singularis quoque Themistoclis prudentia fuit, quod ex Artemisio discedensper strategema quoddam ingeniosissimum Iones et Cares a Xerxe abalienavit, uti in §. 39. diximus. Quod magnum Graecis ad victoriam a Persis ad Salaminem reportatem momentum attulisse narrat Iustinus.

II. Atheniensium modestiae, quod etiam ab ipso Herodoto celebratur. Cum enim illi viderent; quod Graecorum Duces summam Imperii navalis potestatem eis inviderent, de iure suo cesserunt, atque Spartanis hanc potestatem concesserunt. Putabant namque, salutem patriae periclitaturam, si de e)coxh=| et praerogativa intempestive contenderent. Quoniam seditio illa intestina tanto perniciosior est bello, quod communiter geritur, quanto bellum deterius est pace.

PARAENSIS.

Ita quoque omnes pii de iure suo cedant potius, quam ut publicam tranquillitatem turbent. Exemplum elegans habenus h. l. in Atheniensibus. Item in sacro Codice exstat exemplum de Abrahamo et Loto. Hi namque cum in terra Canaan in uno loco pariter habitare ob multitudinem pecorum non possent, dixit Abraham ad Lotum: Ne sit, quaeso, contentio inter me et te, et inter pastores meos et tuos. Quia virifratres sumus. Si ieris ad sinistram, dextram ego tenebo. Et si ad dextram ieris, sinistram ego tenebo. Genes. 13. 8, 9.

III. Divinaeiustitiae. Nam iusto Dei iudicio ex classe Xerxiana naves plurimae, viri innumerabiles, et vis pecuniarum immensa, per tempeftates


page 248, image: s0320

adversas, quae triduo durarunt, ad extremam Magnesiae oram (quae Macedoniae regio est Thessaliae annexa) perierunt. Nam Xerxes in exercitu suo confidebat, ideoque Deus superbiam eius confundere coram toto mundo voluit. Quod etiam ipsi ethnici Scriptores agnovere, nempe, Herodotus et Diodorus Siculus, qui q Deo hoc factum esse scribunt, ut, multitudine Barbaricarum navium ad pauciorem numerum redacta, classis Graecorum tolerare facilius bellum maritimum posset.

III. PUGNA NAVALIS AD SALAMINEM. XL.

Circa hanc pugnam similiter tria sunt notanda. 1. Quaeante pugnam. 2. Quae in pugna. 3. Quaepost pugnam contigerunt.

I. ANTE PUGNAM. XLI.

1. Xerxis consultatio. Pugna navali ad Artemisium infeliciter gesta Xerxes postea ad classem descendit, cum ducibus suis de pugna navali instauranda deliberans, cui ipse interesse cogitabat. Nam apud Euboeam culpa suorum male pugnatum esse putabat. Demaratus Rex Spartanorum exul ab eo consultus, suadebat ei, ut trecentas naves cum militibus in insulam Cytheram mitteret, quae orae Lacedaemoniae adiacebat. Ex qua Insula Classiarii milites Lacedaemonios territarent, ut bello domestico occupati, neque Xerxianis essent infesti, neque reliquae Graeciae, quam pedestres copiae interim occuparent, opem ferre possent, subacta autem Graecia Lacedaemonii per se invalidi redderentur. Verum hoc salutare Demarati consilium Achaemenes Xerxis frater, Praefectus classis suspectum reddebat. Similiter Artemisia Halicarnassi Regina, quae sponte sua cum navibus aliquot Xerxem in bellum sequuta erat, prorsus pugnam navalem dissuadebat. Quoniam metuendum foret, ne copiae nauticae, re male gesta, pedestribus exitio essent futurae. Verum Xerxes cuncta sibi prona cessura putans, hoc Reginae consilium, quamvis laudaret, non tamen sequebatur. Deus namque iratus eum ob superbiam ad poenam trahere decreverat.

XLII.

2. Graecorum contentio. Graeci ad Salaminem, cum certiores facti essent, Isthmum a Cleombroto, Leonidae Spartanorum Regisfratre, non muniri, solliciti de Peloponneso, ne terrestres copiae, quae iam Athenas ceperant, in eam irruerent, cum sine praesidio esset, ad Isthmum classem deducere volunt. Themistocles, videns hoc modo Graeciae vires dispergi, et ad nihilum redigi, vehementer id dissuadet. Cum nihil obtineret, strategemate eos detinet, et ad pugnam cogit. Nam ex concilio publico clam egressus, liberorum suorum Paedagogum, per proditionisspeciem, ad Xerxem ire iubet, eique renuntiare, Graecos metu perculsos, omnes naves ex Salamine in Isthmum traducturos.

II. IN PUGNA. XLIII.

Xerxes hoc modo a Themistocle ad pugnam provocatus, occasionem rei praeclare gerendae oblatam sibi ratus, naves suas magna celeritate circa classem graecorum noctu circumduxit. Quo cognito Graeci vel inviti ad pugnam in Salamine, necessitate hoc postulante, se pararunt. In hac autem pugna classis Xerxiana a Graecis est expugnata. Nam Graeci, Ducibus Themistocle et Aristide, servato ordine ac loco suo pugnabant. Persae vero et inordinate et inconsulto agebant. Xerxes loco quo dam praeeminenti, in regione Salaminis delecto, sese collocaverat, veluti in specula, unde omnis conflictus spectari poterat. Verum maximo cum dolore et maerore cladem suorum vidit. Nam 200 e suis navibus expugnatae atque dissipatae sunt, et multae praeter eas cum militibus integrae captae sunt, cum e Graecorum classe tantum 40 naves desideratae sint, uti Diodorus Siculus scribit.

III. POST PUGNAM. XLIV.

Xerxes hac clade adeo perculsus atque consternatus est, ut de victoria desperans fugam meditatus sit. Non enim (inquit Herodotus) opinor remansurum eum fuisse, si vel cuncti cunctaeque id ei suasissent, adeo perterritus erat. Idem Mardonius (qui pro se ipso anxius erat, quoniam auctor belli fuerat) consilium quod ipse v olvebat in animo, dedit, ut nempe in Persiam rediret; se omnia tentaturum, ut Graeciam in potestatem eius redigeret. Hoc consilio delectatus Xerxes; et relicta potissima parte exercitûs sub Mardonio, cum sexaginta milibus militum, qui fere fame ac peste, priusquam ad Hellespontum redirent, conficiebantur, Graecia excedit. Themistocles novo strategemate usus, per Paedagogum liberorum suorum Xerxi denuntiat, ut fugam maturaret: Graecos constituisse pontem ad Hellespontum dissovere. Quo audito Xerxes


page 249, image: s0321

fugam acceleravit, et ad Hellespontum intra 45 dies pervenit, sed pons, cum eo devenisset, rempestatibus hibernis solutus erat. Ideoque in scapha piscatoria traicere coactus fuit. Herodot. lib. 8. p. 570.

XLV.

Herodotus quoque lib. 8. p. 271. addit: Xerxem, dum cursum a Strymonia ora navigio teneret, ingenti vento fuisse exceptum, et eam ob causam vehementius tempestate vexatum, quod navis referta vectoribus erat. Nam super contabulationes frequentes erant Persae, qui cum Xerxe ferebantur. Ibi metu perculsum Regem, cum clamore interrogasse Gubernatorem: Num qua salus eis esset? Et cum ille respondisset: Here, nulla admodum est, nisi aliqui ex his vectoribus abeant. Tum Xerxen ista loquutum esse: Viri Persae, nunc aliquis vestrûm declaret, se curam habere Regis. In vobis enim videtur sita esse salus mea. Haec ubi dixisset, illos, eo adorato, desiliisse in mare, atque ita levata navi, Xerxem incolumem in Asiam pervenisse. Ubi cum in terram egressus est, Gubernatorem, quod Regis vitam servasset, aurea corona donasse: quod autem multos Persarum perdidisset, decollasse.

ACTA MARDONII IN GRAECIA POST FUGAM XERXIS. XLVI.

1. Gemina Mardonii ad Athenienses Legatio et Athenarum expugnatio. Mardonius, qui post sugam Xerxis, apud Thessaliam in hibernis se continuerat, primô vere, Alexandrum Macedoniae Regem Amyntae filium, utpote affinitate Persis iunctum (Bubares namque Persa sororem eius Gygaeam in coniugio habuerat) ad Athenienses mittit, ut societate eos sibi iungeret. Verum tanta fuit animorum magnitudo, ut non sint admissae ullae foederis conditiones. Quin potius expressis verbis responderunt Legato Mardonii Athenienses; quoad solconsuetum suum iter teneret, societatem se cum Xerxe haud inituros. Quare Mardonius Athenas iterum capit, decimo mense, postquam a Xerxe captae fuerant, et cremat. Inde rursus ad Athenienses, qui in Salamine commorabantur, Legatum misit Murichidem, qui propositionem suam in Senatu exposuit. Quo facto Senator quidam Atheniensis, quem Herodotus Lycidam, Cicero vero Cyrsilum appellat, cum suasor esset accipiendi conditiones, ceteri cives Athenienses lapidibus eum obruerunt, propterea quod consilium utile magis, quam honestum dedisset, Similiter uxorem et liberos eius uxores Atticae lapidarunt. Tantus fuit ardor animorum in defensione patriae, quia barbaros sciebant, abolitis legibus et disciplinâ, Graeciae crudeliter imperaturos esse, et coniuges, filios, filias et facultates erepturos, quibus vellent, iuxta vulgatum illud:

Victores victis cupiunt obtrudere leges,
Mores, consuetudines, linguam.

His malis servitutis mortem anteponendam esse statuerunt.

II. PUGNA PLATAEENSIS. XLVII.

Mardonius numerosissimum exercitum, nempe trecenta milia militum ducens, ardore confligendi cum Graecis incensus, spreto Artabazi consilio, castra sua Graecorum castris opponebat. Verum a Graecis, qui in exercitu suo tantum centum et decem milia militum habebant, magno ad Plataeas proelio victus est. Mardonium vir Spartanus interfecit, lapide in caput eius coniecto: Cumque eo ducenta et septuaginta hominum milia ceciderunt, totusque Persarum exercitus fugatus et dissipatus est. Magna haec victoria fuit. De qua Herodotus ita inquit: Potitus est Pausanias victoriâ, omnium quas novimus, speciosissimâ. Nam ex triginta myriadibus (exceptis quatuor, cum quibus Artabazus, victis Persis, Hellespontum versus aufugit) ne tria quidem milia hominum caedi superfuerunt, cum e Spartanis tantum unus et triginta, Tegaeatarum sedecim, Atheniensium vero duo et quinquaginta desiderati sint. Hic fuit exitus eius viri, qui praecipuus belli huius ad versus Graecos suscipiendi hortator fuerat.

Acta post pugnam. XLVIII.

1. Colloquium Lamponis et Pausaniae Ducis. Erat apud Plataeas in exercitu Aeginetarum e primoribus Lampon Pythei filius, qui Pausaniam adiens, nefandissima usus est oratione, dicens: Fili Cleombroti, rem tu mirificam et magnitudine et fulgore gessisti, cui Dii tribuerunt, ut liberata Graecia, omnes quos novimus Graecos gloria supergrediaris. Quod superest in hac re, agas ita, ut et tu maiore fama celebreris, et aliquis Barbarorum posthac caveat nefanda facinora perpetrare in Graecos. Etenim Leonidae apud Thermopylas interempti, reciso capite, Mardonius ac Xerxex truncum in crucem sustulerunt: quibus si vicem reddes, laudem nanciseris, primum ab omnibus Spartiatis, secundo


page 250, image: s0322

loco ab universis Graecis, siquidem suffixo Mardonio, Leonidam patruum tuum fueris ultus.

Haec Lampon, gratiam se initurum ratus, apud Pausaniam dicebat. Cui respondens Pausanias: Tuam, inquit, hospes Aegineta, benevolentiam atque providentiam amplector: tamen ab aequitate iudicandi deerras. Nam et me et patriam, quos in altum extulisti ob haec gesta, ad nihilum redigis, quum suades mihi saevire in mortuum, aisque me auditurum melius, si istud fecero, quod Barbaros decet potius facere, quam Graecos, quodque in illis exprobramus. Quare ego neque Aeginetis, neque iis, quibus ista probantur, assentior: Contentusque sum Spartiatis placere, ut honeste agam, honesteque dicam. Leonidae autem, cui me iubes parentare, affirmo, et ipsi et ceteris, qui apud Thermopylas occubuerunt, magnifice esse parentatum, innumerabilibus horum suneribus. Tu vero posthac ad istud consulendum ne me adieris: quod tibi impune esse, loco beneficii ponas. Hoc quum ille audiisset, abiit. Herodot. Calliope (lib. 9.)

XLIX.

2. Spolia magna in Mardonii castris. Post pugnam Pausanias edicto proposito, ne quis de praeda quid tangerat, iussit servos omnem comportare pecuniam. Illi per castra dispersi, inveniunt tentoria auro et argento referta, crateras etiam aureos, phialasque et alia vasa potoria, nec non saccos plaustris impositos, interlucentibus intus inclusis et auro et argento lebetibus: atque ut rem in pauca conseram, omnia castra regali opulentia plena erant. Xerxes namque e Graecia sugiens, omnem apparatum suum ex auro argentoque et peripetasmatis Mardonio reliquerat. Quem apparatum cum Paufanias vidisset, iussit pistores et coquos cenam sibi, ut Mardonio consueverant, instruere: simul etiam per iocum ministris suis edixit, ut Laconicam instruerent cenam. Quod cum factum esset, Graecorum Duces accersivit, et ostenso utriusque cenae apparatu; Viri Graeci, inquit, hac ego vos de causa convocavi, quod volebam vobis amentiam Medorum Ducis ostendere, qui cum talem vitam duceret, ad nos subigendos venit, qui tum misere victitamus. Herodot. Calliop. (lib. 9.)

USUS. AXIOMA I.

Omnia humana sunt vana. h. e. incerta, fallacia et instabilia. Unde Rex sapientissimus Salomon Ecclesiast. 1. v. 2. recte ait: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, Et David Psal. 62. v. 10. Profecto filii hominum sunt vanitas, filii viri sunt mendacium: si ponderentur in statera, ipsi simul ipsa vanitate sunt leviores.

Haec mei/wsis2 totius humani generis est valde elegans et vehemens ad deiciendum fastum. Nam si homines ponerentur in una lance bilancis; vanitas vero in altera lance: tum homines ascenderent, vanitas vero descenderet, hoc est, homines ipsa vanitate vaniores et levitate leviores deprchenderentur. Etenim omnia illa quae splendida et magnifica videntur, sunt vanitas, sicut Salomon ait Ecclesiastae 1. v. 2. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Nam corpus nostrum est imbecille et forma fragilis, valetudo incerta, vita brevissima et fugacissima. (Psal. 90. Iacob. 4. Iesai. 40) Honor vanus est: quia aut simulatus aut non diuturnus est. Voluptas insincera, sapientia hominis exigua, virtus languida est; denique affectus turbulentus.

Licet itaque ob mobilitatem et vanitatem omnium mundanarum et fluxarum rerum exclamare:

O vanitatum vanitas!
Terrena cuncta perfida,
Mundana cuncta sordida,
O vanitatum vanitus!
O vanitatum vanitas!
Terrena cuncta noxia,
Mundana cuncta pessima,
O vanitatum vanitas!
O vanitatum vanitas!
O misera terrena omnia!
O umbra mundana omnia!
O vanitatum vanitas!

Unde prudentissime dictum est a veteribus: Fortunam, cum blanditur, tunc vel maxime metuendam. Parcius obsequenti fortunae potius fidendum esse, quam usquequaque faventi. Transmutat enim incertos honores, nunc mihi, nunc illi benigna. Nulli praestat veloxfortuna fidem, inquit Horatius. Iansonius lib. 5. Mercurii Gallo-Belgici pag. 447. Et Iohannes Sarisberiensis Episcopus graphice ait: Noverca virtutis, inquit, prosperitas, beatulis suis sic applaudit, ut noceat: et infelici successu sic in via fortunatis obsequitur, ut in fine per niciem operetur: convivis suis ab initio propinans dulcia, cum inebriati fuerint, letale virus miscet: et si quid deterius est, quo specie sui clarescit amplius, eo stupentibus oculis densiorem infundit caliginem.

Exempla.

1. ALCIBIADES, insignis ille Dux Atheniensium, huius rei evidentissimum in se ipso praebet nobis exemplum. De eius varia et mirabili


page 251, image: s0323

fortuna Plutarchus luculenter et copiosescribit. Valer. Maximus paucis comprehendit, cum dicit: Duas fortunas hunc hominem inter se quasi partitas esse: Alteram, quae ei nobilitatem eximiam, abundantes divitias, formam praestantissimam, favorem civium propensum, summa Imperia, praecipuas potentiae vires, et flagrantissimum ingenium assignaret: Alteram, quae damnationem, exilium, venditionem bonorum, inopiam, odium patriae, violentam, denique mortem infligeret: nec aut haec, aut illa universa: sed varia, perplexa, freto atque aestui simillima.

2. POMPEIUS ille MAGNUS, tot victoriis et triumphis insignis, tandem iussu Ptolemaei, ad quem in extrema rerum desperatione consugerat, interfectus est.

3. Cum IUSTINIANUS Caesar GILIMEREM Vandalorum regem vinctum catenis una cum uxore et regia familia in triumpho duceret: ille in conspectum Imperatoris ductus, pleno ore risit. Cum itaque eum ingenti dolore perculsum menteque captum esse putarent, ferunt illum dixisse: Se videre fortunae humanae vicissitudines, ut qui modo Rex fuisset, iam serviret.

4. BELISARIUS Romanis Praefectus copiis, cum Vandalos delevisset, de Parthis triumphasset, urbem non semel a Barbaris liberasset, post multas victorias, Iustinianô mandante exoculatus, a quibusdam dicitur victum in via a transeuntibus emendicasse.

5. XERXES, qui in Graeciam duxerat exercitum innumerabilem, post pugnam ad Salaminem parva cymba fugiens rediit in Asiam. Erat ea res, inquit Iustinus, spectaculo digna, et ad existimanem rerum humanarum sortis varietate miranda, in exiguo navigio latentem videre, quem paulo ante vix aequor omne capiebat: carentem etiam servorum ministerio, cuius exercitus antea, propter multitudinem, terrae graves erant. Exemplum hoc est humanae in firmitatis, quod tantus exercitus tam brevi tempore, nempe intra biennium, a Graecia pulsus et fugatus est.

PARAENESIS.

Quare falluntur vehementer et certa cum sua pernicie cuncti, qui in rebus ullis mundanis, sive mundum ipsum supra et infra, sive se ipso, foris et intus, sive quaecumque in mundo gerunter, spectant, invenire se posse sperant firmum quidpiam, in cuius adeptione merito conquiescant. Nam ego contra iterum atque iterum affirmo, nihil esse mundanum in mundo, quod non sit inconstans, fluxum, evanidum, vanissima denique vanitas: Ex quo illud consequitur, vanissima esse omnium illorum sudia, qui a rebus tam vanis stabile quidpiam, nedum perenne, exspcctant.

AXIOMA II.

Fidelium subditorum officium est, vitam suampro Rege aut Principe suo periculis obicere. Nam Princeps est
[Gap desc: Greek word]
CAPUT regionis. Numer. 1. v. 16. cap. 17. v. 2. Num. 14. v. 4. dicunt Israelitae, Dabimus Caput, LXX. a)rxhgo\n, constituemus Principem, et revertemur in Aegyptum. Fudic. 11. v. 7. dicunt Israelitae ad Iephtham: Eris nobis
[Gap desc: Greek word]
in caput, LXX. ei)s2 a)/rxonta in Principem. Ut autem ex capite motus et sensus per organa convenientia in membra corporis influunt: Ita a Magistratu varia omnino beneficia ad subditos promanant. Quare subditi Magistratum suum non deserant, neque in potestatem hostium tradant; sed operam dent, ut ipse in tuto maneat, pro ipso vigilent, et armis pugnent. Quando enim caput cadit, omnia membra cadunt; et quando caput est occisum, tum de subditis actum est. Similiter Princeps est PATER PATRIAE, uti vocatur Iosephus Prorex Aegypti. Genes. 41. v. 43. et cap. 45. v. 8. Et Iobus vocatur Pater pauperum. Fob. 29. 16. Quare sicut filii amant parentes, eosque honorant usque ad ultimum spiritum iuxta quartum Decalogi praeceptum: Exod. 20. Ita quoque subditi Magistratum suum ament, honorent, proque eo vitam exponere eventuum discrimini debent.

Exempla.

I. ISRAELITAE, cum Rex David in proelium contra Absolonem filium egredi cum illis vellet, noluerunt illi hoc permittere, ne in discrimen vitae veniret, dicentes: Non exibis. Nam si nos fugerimus, non apponent ad nos animum: si dimidia pars nostri cecidit, non curabunt. Quia tu unus solus pro decem milibus computaris. Quare melius est, ut sis nobis ex urbe praesidio. In quorum consilio David acquievit, dicens: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. 2 Sam. 18. v. 2, 3, 4.

II. 2 Sam. 21. v. 16, 17. legimus, quod, cum Iesbi- Benob, qui erat e numero Gigantum, Davidem gladio percutere niteretur, statim ABISAI filius Sarviae opem ci tulerit, et percussum Philistaeum interfecerit. et addit textus: Tunc iuraverunt viri David: Iam non amplius egredieris nobiscum in proelium, ne exstinguas lucernam Israel, h. e. ut non exponas te periculo mortis, at que interficiaeis, cum detrimento Israelitarum, quibus praeluces consiliis et actionibus tuis. Hic habemus memorabile fidelium subditorum exemplum. Nam Abisaius vitam suam pro Davide Rege suo praesenti


page 252, image: s0324

mortis periculo obiecit. Similiter omnes Israelitae operam dederunt, ut Rex suus in tuto maneret.

III. In feudis Ligiis egregium factum PETRI Comitis Sabaudiae, qui feudum ab Ottone IV. Imperat. petiturus, ante eum apparuit in duplici habitu. Latus enim dextrum eius vestibus inauratis egregie fuit orantum; sinistrum vero armis lucidissimis serreis munitum. Imperator, quid sibi distinctus et inusitatus mos vestiendi vellet, ab eo sciscitatur: Comes respondit; aurum se gestare in dextra parte ad honorandum maiestatem Imperatoriam; in sinistra vero se esse armatum, ut contra malevolos et obtrectatores eius usque ad extremum spiritum pugnaret.

IV. In PERSIS: qui ad navem, qua Xerxes vehebatur, levandam, volentes, in mare desiliunt, ut saluti Regis consulatur. Vide supra §. XLV.

AXIOMA III. Malum consilium consultori pessimum.

Sapient. 11. v. 17. *dia\ w(=n tis2 a)marta/nei, dia\ au)tw=n kai\ paideu/etai.
Per quod quis peccat, per idem punitur et ipfe.
Hesiodus in lib. cui titulus, *e)/rga kai\ h(me/rai.
*h( de\ kakh\ boulh\ tw=| bouleu/santi kaki/sh.
Consultum male, consultori pessima res est.

Seneca: In Magistrum scelera redierunt sua. Claudianus:

Quam bene dispositum terris: ut dignus iniqui
Fructus consilii primis auctoribus instet,
Sic opifex tauri, tormentorumque repertor,
Qui funesta novo fabricaverat aera dolori,
Primus inexpertum, Siculo regnante Tyranno,
Sensit opus: docuitque suum mugire iuvencum.

EXEMPLA.

1. Mali CONSILIARII REHABEAM, adulantes iniustis cupiditatibus Domini, occafionem praebent non modo distractioni duodecim tribuum: sed etiam novis idolis, et perpetuis bellis civilibus.

2. MARDONIUS Xerxem, cupidum gloriae, et elatum fiducia humanae potentiae, incitavit ad movendum bellum non necessarium. Sed hoc consilium exitu triste fuit. Nam Xerxes post pugnam ad Salaminem in parva cymba fugit. Mardonium vir Spartanus interfecit, coniecto lapide in caput eius. Hic fuit exitus eius viri, qui praecipue hortator fuerat eius belli. Philipp. Melanchth. l. 2. Chron. pag. 129. Et haec digna talionis poena suit. Nam Mardonius ore suo peccaverat, nunc igitur oresuo peccatum lurer cogitu.

AXIOMA IV. In mortuos non est saeviendnm.

1. Non verbis, hoc est, ne verbum asperius contra eos proferatur, iuxta proverbium: De mortuis et absentibus non nisi bonum. Hinc etiam graviter dixit M. Aurelius Imp. Turpe est Principi vivo pati, ut se praesente, ulli mortuo Principi maledicatur.

Et Chilonis Lacedaemonii praeceptum laudatur: Defunctum non maledictis afficias, sed beatum praedices. Putabant namque viri prudentes, nihil ingenuo viro indignius, quam eos incesserelinguâ, qui respondere non possent: siquidem tam turpe hoc habetur, quam cum larvis vel umbris luctari.

2. Non factis, hoc est, contumeliose corpora eorum non tractentur. Pie namque et recte. Cassiodorus inquit: Claudantur odia cum sepultis. Et de Iure civili in mortuos nulla datur actio aut sententia. Verba legis ita sonant, l. 3. C. Si reus vel accusator mortuus fu. Si is, quem homicidii, seu cuiusvis criminis postulasti reum, vita functus est, frustra ob poenam desertae accusationis conveniris, cum morte eius crimen cum poena sit exstinctum, ac per hoc adempta est tibi necessitas accusationis; sicut Ferdinandus Vasquius, Illustribus Controvers. l. 3. c. 96. n. 7. et seqq. pluribus explicat et illustrat. Unde regulariter prohibitum est, nesententia in mortuum feratur; sicut hoc Franciscus Marcus Decision. 777. tom. I. Novel. pluribus confirmat. Similiter olim impium censebatur, Viso cadavere inseputo, non iniecisse pulverem. Quod in Antigoneindicat Sophocles. Et Athenis Buzyges eos est exsecratus, qui inhumatum cadaver neglectui habuissent. Ad quod respicit Horatius hisce versibus:

Quamquam festinas, non est mora longa, licebit,
Iniecto ter pulvere curras, etc.

Similiter apud Ebraeos cautum lege erat, ne insepultum hostem relinquerent, uti Barthol. Chassanaeus in catalogo Gloriae Mundi parte 11. considerat. scribit.

EXEMPLA.

REX ALPHONSUS hoc observavit. Cum enim Puteolos obsideret, atque animi laxandi causa in littore exspaciaretur, forte reperit ibi Genuensis militis cadavet, e triremi hostium a mari eiectum. Quo viso mox equo desilit, iisque omnibus, qui prope aderant, desilire iussis negotium dat, ut terram effodiant. aliis ut nudum corpus obvelent: Ipse vero cruccm ligneam sua manu fabricatam humati ipsius capiti affixit: sicut Antonius Panormitanus memoriae tradit.

2. PYRRHUS gentilis Rex Epirotarum, ut


page 253, image: s0325

Eutropius refert, quam favendum sit sepulturae, licet paganus foret, ostendit; qui cum mille octogintaex Romanis in bello captos teneret, summo honore tractavit, multosque defunctos, licethoste, honorifice sepelivit.

3. CAESAR caput Pompeii hostis sui sepeliri mandavit. Valer. Max. lib. 5. de humanit. c. 16.

4. ALEXANDER M. Darii Codomanni interfecti corpus matri Tumburtini sepeliendum tradidit. Valerius Maximus ibidem.

5. Similiter HANNIBAL hostis sui corpus sepelivit, uti ibid. Valer. Maxim. refert.

6. PAUSANIAS Dux Spartanus Lamponem Aeginetam, qui eum hortabatur, ut in Mardonium et nobiliores Persas mortuos serviret, graviter obiurgavit hisce verbis: Barbaros id potius facere decet, quam Graecos. Neque ego iis, quibus ista probantur, assentior. Sed contentus sum Spartanis meis placere honesta dicendo et faciendo.

Contra autem crudeles sunt, qui in corpora mortuorum quant umvis hostium saeviunt. Quod Chrysost. (in Viatico itineris extremi) venusto simili declarat: Ut corvi, inquit, vultures, lupi, vulpes et alia soeda animalia cadaveribus delectantur: Ita invidi et hypocritae insectatione mortuorum. Iidem instar Caini pavidi sunt, a strepitu folii contremiscunt: Et etiamsi vultu et voce aliud simulent, et horrendum in modum in alios debacchentur, tamen meticulosi, omnes amico et hostes, domesticos et servos, conscios et ignaros suspectos habent. Quare non sunt contemnenda cadavera mortuorum, praesertim piorum, in quibus domicilium habuit Spiritus sanctus, et mens immortalis ipsa, et ad imaginem Dei condita.

Exempla.

I. CAMBYSES urbem Saim ingressus Amasis Aegypti Regis corpus sepulchro eruit: et tamquam viveret, verberibus caedi, acutisque ferramentis totum pungi ac deinde in foro comburi iussit. Herodotus lib. 3. Campofulgos. lib. 9. cap. 3. Sed expeditiones eius, quae sequutae sunt contra Aethiopes, Macrobios et Ammonios, infeliciter successerunt. Herodotus ibidem.

II. ANTONIUS Ciceronis occisi caput et manum, quae Philippicas scripserat, amputari iussit, et ad se adferri, magnoque gaudio spectavit allata, ac cachinnos sustulit. Satur inde eius spectaculi in foro poni pro rostris caput dextramque iussit, ut publicum omnibus spectaculum praeberet. Quasi vero mortuum contumelia afficeret, et non potius, se fortuna per libidinem abuti, et contaminare potentiam, ostenderet. Plutarchus in vita Antonii.

III. FULVIA uxor Antonii nece Ciceronis adeo laetata est, ut linguam exemptam ex interfecti capiteaciculis confixerit. Dio.

IV. De SOPHIA, Iustini II. Imperatoris Constantinopolitani coniuge, scribit Evagrius l. 5. cap. 2. quod cum Imperator Iustinus Iustinum cognatum suum decollari ex mera suspicione mandasset, illa decollati caput videns, in terram proiectum pedibus conculcarit.

V. HERODIAS incestuosa illa mulier, neptis Herodis Magni, nupta fuit primum Philippo patruo. Sed postea ab Herode Antipa Philippi fratre abducta, incesta eius consuetudine usa est: quod scelus cum reprehenderet in publica contione Fohannes Baptista, fraude et violentia Herodiadis interfectus est. Cuius decollati caput herodiadis filia disco excepit, et ostentavit tum matri tum convivis, sicut Matth. cap. 14. v. 11. et Marc. 6. v. 28. commemorant, Nicephorus l. 1. c. 19. totam hanc historiam copiose descripsit hisce verbis: Caput Iohannis, inquit, etiamnum cruoretabido et pulvere respersum, lancique impositum in convivium, omni luxuriae genere diffluens, inferri iubet: Spectaculum convivis quidem ipsis inamoenum et triste, matri vero puellae gratum et iucundum. Admodum enim optaverat, quaesiveratuqe caput id, quod eam, quas concupiverat, rebus, ex fententia et libidine sua, uti inhibebat, ita resectum spectare, et linguam, zelo et aemulationesancta velut cote acutioem redditam, postremo mutam despicere. Supplicium vero tantae crudelitatis non diu dilatum fuit. Nam (ut porro ibidem scribit Nicephorus) ipsa Herodias, Iohannis reprehensionem quodammodo etiam post capitis resectionem verita, coniungerequeid rursus reliquo corpori timens, apud se, remotis arbitris, in abstrusiore regiae loco sepeliendum duxit: truncum autem abicere quopiam iussit. Eum porro solum discipuli eius furtim sublatum, cum sollenni veneratione in celebri quodam sepeliere loco. Furibunda sed enim et adultera (inquit porro) incestaque adeo illa, quae quidem Herodis habebatur, revera autem Philippi erat coniux, vita longius acta, quum prius filiam et saltatricem acerbo fato sublatam vidisset, deinde ipsa quoque decessit: futuri saeculi iudicio, et supplicio reservata, meras ibi quam citissime divinae irae faeces, intolerabilisque indignationis Domini calicem haustura. Filiae autem eius (dignus enim est, qui memoriae mandetur) talis fuit obitus. Eundum ei quopiam brumali tempore erat, et fluvius traiciendus: Qui cum glacie constrictus, coagmentatusque esset, pedes eum transibat. Glacie autem rupta (idque non sine Dei numine)


page 254, image: s0326

demergitur illa statim capite tenus: et inferioris corporis partibus lasciviens, molliusque sese movens saltat, non in terris, sed in undis, caput vero scelestum frigore et glacie concretum, deinde etiam convulneratum, et a reliquo corpore, non ferro, sed glaciei crustis resectum, in glacie ipsa saltationem letalem exhibet, spectaculoque eo omnibus praebito, in memoriam ea, quae fecerat, spectantibus revocat. Confer Suidam in voce *h)rwdia\s2.

AXIOMA II. Virtus inimperiis suas habet periodos.

Quia omnis homo est mendax, inquit David Psalm. 116. 11. hoc est, vanus, varius, mutabilis et variabilis, uti etiam Psahm. 62. 9. ait: Vanitas filii hominum, et mendacium filii magnatum, in statera appensi, ipsa vanitate vaniores sunt. Sicut autem ipsa hominis natura, cor, et voluntas, non est stabilis, sed mutabilis: Ita quoque ipsae virtutes in naturis hominum, etiam heroicis, non semper sunt diuturnae et stabiles, sed saepe in vitia horribi-Iia degenerant.

[MENDACIUM saepe usurpatur pro re nihili, cui nihil subest solidi, Ita mendax homo pro homine nihili et vano sumitur. Prov. 31. Mendacium est gratia, h. e. formae venustas. Ierem. 15. Fons mendax, h. e. qui fallit spem. Iesaia 28. posuimus mendacium spem nostram.]

Exempla.

Exemplum huius axiomatis elegans habemus in Pausania Spartanorum Ege. Hic enim initio Dux

I. Erat erga patriam fidelis. Quia multa praeclare gessit domi forisque pro patriae libertate defendenda.

II. Erat in praelio fortis, uti proelium Plataeense devicto Mardonio ostendit. Herodotus hoc ei elogium tribuit: Potitus est Pausanias victoria; quas novimus, speciosissima.

III. Erat in victu temperans: uti patet ex cena Persica et Laconica, quam victo Mardonio simul apparari iussit. Quod cum factum esset, Graecorum Duccs accersivit, et ostenso utriusque cenae apparatu, hisce eos verbis allocutus est: Viri Graeci, hac ego vos de causa convocavi, quod volebam vobis amentiam Medorum Ducis ostendere, quod cum talem vitam duceret, ad nos subigendos venit, qui tam misere victitamus.

IV. Erat in victoria modestus, et erga victos humanus. Quia cum quidam Aegineta nomine Lampo eum moneret, ut capita Persicorum Ducum cruci affigeret, sicut Persae caput Leonidae Regis Spartani simili contumelia affecerant, respondit: se mortuos nulla contumelia affecturum. Vide §. XLVIII.

Verum idem Paiisanias devicto a Graecis Byzantio plane immutatus est, et virtutes eius in vitia atque flagitia horribilia degenterarunt. Quia

1. Factus est ambitio sus et insidelis erga patriam.

Nam regnum totius Graeciae affectans, per occultos nuntios et variis artibus soedera cum Xerxe Ducibusque Persicis fecerat, hac conditione, ut filia Xerxis uxor sibi desponderetur, utque ipse Persicis auxiliis adiutus Rex Graeciae fieret, eamque Persico imperio subiceret.

2. Factus est lascivus. Nam Plutarchus scribit, quod virginem quandam nobilem, praecipui civis Byzantii filiam, nomine Cleonicen rapuerit, eamque in subita consternatione noctu gladio interfecerit. Quod cum fecit, subinde ei in som nis irata apparuit, poenamque denuntians eum hoc versu compellavit:

*stei=xe di/khs2 a)=sson) ma/latoi kako\n a)ndra/sin u(/bris2.
Hoc est,
Poena luenda tibi est; affert iniuria cladem.

3. Factus est intemperans et voluptuosus. Nam cum, spreta mensa Laconica et frugalitate patria, luxu Persico delectaretur, fastuque tyrannico multa insolenter ageret, a tabellario quodam versuto literae eius ad Xerxen sunt proditae Ephoris. Qui eum ex Byzantio revocatum prehendere et in carcerem ducere volebant. Ipse in templum Minervae aufugit, ibi, cum ephori ipsum arte technisque tabellarii crimen fatentem audissent, inclusus fame periit. Et mater eius Aleithea, cum muro fores obstruerentur, primum lapidem in limine locavit; atque ita Pausanias turpi morte magnam belli gloriam maculavit. Ante obitum autem in templo hinc inde cursitans, hanc lamentabilem saepe vocem ingeminavit: O Simonides, ô Simonides! Interrogatus autem a vigilibus, templo admotis; Ecqua causa huius eiulatus esset? curque toties Simonidem nominaret? respondit: se post pugnam Plataeensem, cum gloria rerum gestarum efferretur, et Simonidem Philosophum, qui ea aetate inter sapientes facile Princeps erat, cum ironia quadam interrogaret in convivio, ut insignem aliquam sibi regulam praescriberet, iuxta quam vitam moresque suos componeret, talem accepisse: Memento, Pausania, hominem te esse. Qua regula eum a superbia avocare, et simul de incertitudine fortunae omniumque rerum humanarum admonere voluerit, quod nunc nimis sero intelligat.

Simile exemplum habemus in Themistocle, omnium Graecorum, iuxta Herodotum, sapientissimo. Hic, ob timorem potentiae, testularum


page 255, image: s0327

suffragio eiectus patria, quam servaverat, mox Lacedaemoniorum invidia, et cruentis accusationibus exagitatus, ad Molossorum Regem Admetum, et ab eo in Persiam profugit. Ibi calliditate atque magnitudine singulari apud Xerxen eiusque filium gratiam adeptus, Magnesiae domicilium, ac ne bellum ingratae patriae inferret, epotosanguine taurino morte voluntaria occubuit. Thucyd. l. 1.

PARAENESIS.

Hic exitus Pausaniae atque Themistoclis suit eo tristior, quod ostendit, tantam esse imbecillitatem naturae hominum, ut non solum fortuna sit instabilis; sed virtus etiam, quae durabilior et sirmior esse debebat, in praestantibus viris atque heroicis naturis saepe exstinguatur. Quare agnoscamus naturae infirmitatem, et virtutum omniumque donorum nostrorum mutabilitatem; et petamus a Deo, ut Spiritus eius bonus nos in viam rectam ducere velit. Psalm. 143. 11. Nam non est hominis via eius, neque viri dirigere gressus suos. Ferem. 10. Sit hoc Symbolum nostrum quottidianum:

Duc me, necsine me per me, Deus optime, duci:
Me duce nam pereo; te Duce, salvusero.

AXIOMA VI. Victoria in bellis est a Deo.

Deus namque Duces belli militesque ad proeliandum instruit, eosque veram prudentiam militarem docet; sicut David Rex ille victoriosus ait Psalm. 144. 1. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad proelium, et digitos meos ad bellum. Deus militibus vires animumque addit; uti rursus David inquit, Psalm. 18. 34. Deus praecinxit me virtute. v. 36. Ipse docet manus meas ad proelium et brachia mea, ut arcum aeneum confringam. Deus tegitscuto salutis suae caput militum in diebelli. Psalm. 140. 7.

Contra autem hostibus panicum terrorem incutit, eisquespiritum aufert; uti dicitur Psalm. 76. 6. Spoliati sunt potentes corde, obdormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes virirobur in manibus suis. v. 7. Ab increpatione tua, Deus Iacob, sopitus est currus et equus. v. 8. Tu terribilis es: et quis consistet coram te in ira tua? v. 9. De caelo auditum fecisti iudicium, terra tremuit et siluit. v. 13. Deus aufert spiritum Principibus, terribilis est Regibus terrae. et Psalm. 34. 16, 17. Similiter Rex Salomon, Prov. 21. 31. inquit: Equi ad proelium praeparantur; sed victoria est a Domino.

Exemplum.

Exemplum habemus in historia praesenti. Nam copiae Xerxis pene innumerabiles primum a 300 Lacedaemoniis ad Thermopylas luxatae, deinde a Themistocle in pugna Salaminea fractae, tandem vero a Pausania ad Plataeas prorsus destructae et deletae sunt.

PARAENESIS.

Quare moniti sint Reges et Principes, ut bellum contra hostes suos gesturi, non confidant in multitudine aut robore exercitûs sui, sed in Domino: ab eoque victoriam petant et exspectent, dicentes cum Davide ex Psalm. 20. 6, 7, 8. Nunc cognovi, quod Dominus salvabit unctum suum, exaudiet illum de caelo sancto suo: dextera eius salvat potenter. Hi in curribus, et hi in equis: nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur. Illi incurvati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus, et erecti sumus.

AXIOMA VII. Luxus milites effeminatosreddit. EXEMPLA.

1. Exemplum habemus in exercitu Xerxis. qui luxui et voluptatibus deditus erat; uti ex spoliis magnificis vereque regalibus in Mardonii castris repertis patet. Unde non iniuria Pausanias, Ducibus suis cenam Persicam et Laconicam monstrans, Ducum Persicorum dementiam risit, quod talem vitam ducentes ad Graecos subigendos venerant, qui tam misere victitarent. (Vide §. 49.)

2. Simile exemplum luxûs habetur in Carolo Burgundiae Duce, eiusque exercitu, qui ad Gransonium ab Helvetiis magno proelio victus est. De illo Cominaeus lib. 7. Commentar. ita scribit: Fugiente illo, victores ingentem praedam fecerunt: Verum quantas consecuti essent opes, ignorabant. Tabernaculum, inquit, quoddam illius longepulcherrimum et exquisitissimum partitum fuit ab eis in multa frusta. Patinas argenteas nonnulli, quum stanneas esse putarent, vilissimo pretio vendebant. Adamantem ipsius toto orbe celeberrimum, cui erant appensi aliquot uniones, quidam, ubi reperisset, in pyxidem reposuit; mox sub currum abiecit: paulo post reversus sustulit, et sacrificulo cuidam vendidit aureo nummo. Is deinde a sui oppidi magistratu, cui miserat, accepit aureos duos. Breviter, quicquid eximum habuit ille, in eorum manus totum pervenit; eaque primum occasione, quae


page 256, image: s0328

sit vis auri, coeperunt cognoscere. Haec gemma pretiosissima, cum deinde a mangonibus gemmarum eius praestantia cognosceretur, et propter immensum pretium diu nullum emptorem inveniret, tandem ad Turcas allata, et eorum Imperatori vendita esse dicitur; qui eam, uti constans fama est, in ornatum diadematis sui tamquam peculiare monile transtulit: in eoque hodierno die in magnis festivitatibus ostentatur. Idem Cominaeus scribit, se vidisse torquem eiusdem Caroli, illo ad Nanceium cruento proelio interfecto, valde pretiosum et eleganter fabrefactum, quem collo gestare et honorifice circum ferre solitus fuerat, Mediolani, ubi duobus aureis venditus fuit. Tantam autem fuisse ante illud tempus tenuitatem et frugalitatem Helvetiorum, legimus ibidem, ut, qui ad Carolum Ducem Burgundiae de pace missi Legati, et deprecatores fuerant, (quod tamen imrum videtur) confessi sint, tantam esse ipsorum inopiam, ut calcaria et equorum frena per ipsius exercitum pluris deberent aestimari, quam omnis ea pecunia, quae ex ipsorum agris cogi posset.

Contra autem, ubi milites opes et voluptates spernunt, ibi virtuti bellicae student.

Exempla.

1. De Exercitu Alexandri Magni Charidemus apud Q. Curtium ita ait: Ubi miles contemptor opum et divitiarum tantum virtuti suae fidens bella gereret, et adhuc disciplina, paupertate magistra, staret, fatigatis humus cubile esset; cibus, quem occuparant, satiaret; tempora somni arctiora quam noctis essent; nihil tunc impervium conspiciebatur.

2. De Exercitu Graecorum Tritantechines Artabani filius ad Mardonium praesente Xerxe inquit apud Herodotum: Papae, Mardoni, in quos viros induxisti nos ad pugnandum, qui non pecuniarum certamen agitent, sed virtutis!

CAPUT III. DEEGRESSV.

L.

EXitus Xerxis tragicus fuit. Nam post bellum in Asiam teversus amoribus operam dedit, incestam cum fratris sui Masisthae uxore, eiusque filia nomine Artaynta, libidinem exercendo. Qua occasione factum est, ut Amestris uxor Xerxis ex vindicta privata Masisthae uxorem. Xerxes vero ipsum Masisthen fratrem suum trucidarit. De quo c. 2. §. 8. pluribus egimus.

Post haec parricidia Xerxes, qui terror antea erat gentium, bello in Graecia infeliciter gesto, etiam suis contemptui esse coepit, ab Artabano patruo suo, adiuvante Mithridate Regis cubiculario, trucidatus est, A. M. 3507. ante C. N. 464. cum 21 annis imperium varia fortuna gessisset; additusque funeri natu maximus Darius, cui parricicium sceleratus interfector imputaverat. Fustinus lib. 3. Diodorus Siculus lib. XI.

USUS.

Hinc patet, quomodo Deus, iustus ille mundi Iudex, horribilia Xerxis vitia atque flagitia horribiliter puniverit.

1. Incestas libidines: iuxta severissima Dei mandata, Levit. 18. 29. Omnis anima, quae fecerit abominationes istas, (scilicet quas Deus in isto capite prohibuit) exscindetur de medio populi sui. item v. 28. Terra evomet tales habitatores suos. Levit. 20. 10. Quiadulterium committit cum uxore alterius, moriatur uterque. Item v. 21. Qui acceperit uxorem fratris sui, abominanda res est. 2 Sam. 12. 9. Nathan nomine Dei ad Regem Davidem adulterum inquit: Fecisti malum in conspectu meo, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae, ut esset uxor tua: Ideo non recedet gladius de domo tua in sempiternum.

2. Homicidia atque parricidia. Quoniam in Graeciam cum exercitu profecturus, Pythii filium primogenitum crudeliter absque ulla causa in duas partes discissum medium ab utroque viae latere poni, et illac transire exercitum iussit; ut in §. 23. diximus. Et similiter Masisthen fratrem suum, quoniam ab uxore ad mandatum Xerxis divortium facere nollet, crudeliter interfici iussit. Nam mandatum Dei est: Qui gladium acceperit (nempe ex privata vindictae cupiditate,) gladio peribit. Gen. 9. v. 6. Matth. 26. 52. Apoc. 13. 10.

3. Superbiam immanem. Tanta namque Xerxis superbia fuit, ut vel ipsi montibus, mari atque Diis, ad subiugandam Graeciam cum exercitu proficiscens, minitaretur: quod velipsa elementa sibi loco cedere et aperiri debere crederet. Verum Deus, qui superbis resistit, et arrogantium perpetuus hostis est et adversarius, ita omnem eius potentiam fregit, ut nihil praeclarius illa confecerit, quam eiusdem fugam, dedecus et perniciem. Plutarchus in lib. de Iracundia.

PARAENESIS.

Quare quisquis es:

Desine grande loqui; frangit Deus omne superbum.


page 257, image: s0329

Magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur:
Disce supercilium deponere, disce cavere
Ante pedes foveam, quisquis sublime minaris.

I. OBSERVATIO HISTORICA.

Hic HERODOTUS desinit, qui novem libris complexus est historiam quatuor Regum Persicorum, atque 237 annorum, ab anno 3256 (id est, a morte Candaulis) usque ad pugnam ad Mycalen et fugam Xerxis. Estque hic annus a morte Mosis 1000. Unde petet, quam multis annis Historia Mosaica Herodotis scriptis sit antiquior. Nam ab exitu ex Aegypto (quando Moses libros suos scribere aggressus est) ad Herodoti principium numerantur anni 803. Vide Historias nostr. Patriarch. in Praefat. Vixit Herodotus, dulcissima illa th=s *i)a/dos mou=sa, annos 52. Vetustissimus est omnium solutae orationis scriptorum, qui hodie exstant, scrinium originum Graecarum et Barbararum, auctor in magno pretio habendus. Eius orationis tanta est suavitas, ut vulgo dicerent, ipsas Musas eius Orationem finxisse, Musarumque ore Herodotum loquutum fuisse: quomodo id Cicero cum Quintiliano scriptum reliquerunt. Idcirco cum Herodotus Athenis in Panathenaeis historiam suam publice praelegisset, et corona donatus esset, flens eum admiratus est Thucydides adhuc iuv enis, qui reliquam Historiae partem pertexit, usque ad bellum Peloponnesiacum.

II. OBSERVATIO PHYSICA.

Post pugnam Plataeensem comportatis, elapso aliquo tempore, ossibus mortuorum carne nudatis, inventum est CAPUT NULLAM SUTURAM HABENS, sed ex uno osse solidum. MAXILLA item habens DENTES, etsi distinctos, tamen EX UNO OSSE universos, tam molares, quam ceteros. Herodotus.

ARTAXERXES LONGIMANUS. MONARCHA V.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. ORIGO. Artaxerxes Longimanus Xerxis filius fuit. Tres namque filios Xerxes habebat, nempe; Darium, Artaxerxem et Hystaspem.

II.

II. APPELLATIO. Hic Rex dictus suit Artaxerxes, cognomento Longimanus.

III.

ARTAXERXES vel ARTACHSASTA. Ebr.
[Gap desc: Greek word]
Esdr. 4. v. 6, 7, 8. Graece *a)rqasasqa\. Item: *a)rtace/rchs2. Apocryph. Esther. c. 11. v. 2. et c. 16. v. 1. vel *a)rtoce/rchs2. Idem est atque, lumen vel fervor laetitiae, ein hitziges Frendenliecht.

Herodotus lib. 6. p. 417. statuit, quod Artaxerxes idem sit quod magnus bellator. Verba eius haec sunt: Sane in Graeca lingua pollent haec tria nomina: Darius, Xerxes, et Artaxerxes. *darei=os, *e)rcei/hs2. *ce/rchs2, *a)rh/i+os. *a)rtoce/rchs2, me/gas2 *a)rh/i+os. h. e. Darius, idem quod *e)rcei/hs2, id est, Coe~rcitor. Xerxes, idem quod *a)rh/i+os, id est, Bellator; ad verbum, Martius, ARTAXERXES, idem quod me/gas2 *a)rhi+os, id est, magnus Bellator.

IV.

Nomen Artaxerxes dupliciter usurpatur. Est namque nomen tum appellativum, tum proprium.

1. Nomen appellativeum est (uti Lyrano in Esdr. c. 4. et Metastheni Persae placet) Regum Persarum, sicut Pharao Regum Aegyptiorum, et Caesar atque Augustus Imperatorum Romanorum. Et in hoc generali significatu Cambyses vocatur Artaxerxes. Item Smerdis Cambysis frater, vel etiam Pseudo-Smerdis, ut quidam volunt, Esdr. 4. v. 6. vocatur Arthasasta. Quod nomen idem est atque Artaxerxes. Nam nomina Regibus mutata suerunt, quando Imperii administrationem susceperunt: sicut etiam Iosephus Scaliger notat et probat. Ita Cambyses privato et proprio nomine dictus fuit CAMBYSES, avo suo paterno o(mw/numos. At publico et regio nomine dictus fuit Achasverus. Similiter Smerdis, sive verus sive falsus, privato et proprio nomine SMERDIS: at Regio et publico ARTHASASTA appellatus fuit. Esdr. 4. v. 7. Et Plutarchus in Artaxerxe illustre exemplum recenset de Artaxerxe Mnemone. Hic nomine proprio dictus est ARSICAS, postea vero metonomasqei\s2, TRANSNOMINATUS est ARTAXERXES.

2. Nomen proprium est, quando V. et VII. Persarum Regi tribuitur: quorum ille Artaxerxes Longimanus; hic vero Artaxerxes Mnemon appellatus est.

V.

Hic autem Artaxerxes cognomento


page 258, image: s0330

LONGLMANUS, Graece *makro/xeir, Germanice Langhand / appellatus fuit; idque duplici respectu.

1. PHYSICE, a naturali longitudine manus: vel utriusque; Quia secundum Strabonem lib. 15. adeo longis er at brachiis, ut stans rectusque manibus genua contingeret: vel alterutrius; Quia secundum Plutarchum in vita Artaxerxis, alteram manum nempe dextram haberet longiorem. Hoc excepto, pulcherrimus omnium mortalium sui temporis existimatus est.

2. ETHICE a liberalitate. Quia liberalissimus erat, adeo ut Phil. Melanchth. in Chron. lib. 2. p. 134. scribat; Deus Artaxerxis animum ita flexerat ad tuendos et iuvandos Iudaeos, ut non videatur unquam in genere humano alius Monarcha erga Ecclesiam munificentior esse. Ideoque cum longitudo manus dextrae ei virio verteretur, ipse contra in bonum omen regiamque virtutem hocipsum convertebat, dicens: Sibi tamquam optimo Principinaturam concessisse, ut manum dextram haberet ad largiendum amplissimam atque longissimam: alteram vero nempe sinistram ad accipiendum et detrahendum brevissimam et contractam. Plutarchus in Artaxerxe. Quippe et Rege disnius, et beatius est dare, quam accipere, Act. 20. v. 35. iuxta commune proverbium: Beneficium addere est longe magis regale, quam auferre. Hic festivus Artaxerxis Longimani sermo congruit cum aureolo illo Christi aphorisino Matth. 6. v. 3. *mh\ gnw/tw h( a)ris2era/ s1ou, si/ poiei= decia/ s1ou. h. e. Nesciat SINISTRA tua, quid faciat DEXTRA tua. Unde patet, quod dextra proprie sit organum donationis: sinistra vero, acceptionis.

VI.

Hic Artaxerxes in libro Esther alio nomine dicitut
[Gap desc: Greek word]
ACHASCHVEROS. h. e. Princeps hereditatis. Esther 1. v. 1. De quo nomine plura vide in Historia Darii Medi.

AXIOMA POLITICUM.

Regum propria virtus est beneficentia et liberalitas. Unde etiam eu)erge/tai. Latine Evergetae dicuntur ab ipso Christo. Luc. 22. v. 25. et Ebraice
[Gap desc: Greek word]
h. c. Principes munifici. Iob. 12. vers. 21. Psal. 47. v. 9. Psal. 107. v. 40. a rad.
[Gap desc: Greek word]
, quae significat, sponte et libere largitus est, suit beneficus aut munificus.

Exempla.

I. TITUS VESPASIANus, XI. Imperator Romanus, ob benevolentiam et beneficentiam erga subditossuos Amor et diliciae htimani generis appellatus. Hic recordatus quodam die in cena, nihil a se eo die cuiquam praestitum, memorabilem hanc omnique laude dignam vocem edidit: Hunc quidem diem, o amici, perdidimus.

II. De PETRO VIII. Portugalliae Rege, Alphonsi IV. filio, Duardus Nonius (in libello de vera Regum Portugall. Geneal. T. 11. Hist. p. 1262.) scriptum reliquit, eum frequenter monuisse cubiculariossuos, ut cingu um sibi laxarent, ne corporc presso aut constricto NON POSSET MANUM EXTENDERE, ad benefaciendum videlicet aliis.

III. FRANCISCO I. Galliae regi laudi datum est, quod, ut Franciscus STIGMATA IN MANIBUS: ita quoqueille PERTUSAS haberet MANus, quae nihil retinerent, sed effunderent et ad alios deferrent.

Epigramma Ovveni ex loco Act. 20.
Accipere humanum est; inopi donare, Deorum:
Numquam tam paucos credo fuisse Deos.

CAPUT II.

DE PROGRESSV.

I. ACTA OE CONOMICA.

VII.

I. CONIUGES. Artaxerxes Longimanus duas Coniuges habuit.

UNA dicta fuit VASTHI
[Gap desc: Greek word]
, quae prior Artaxerxis Coniunxfuit, sed ob superbiam et inobedientiam repudiata. Quoniam ad convivium a Rege vocata venire detrectavit. Esther. 1. v. 19. et c. 2. v. 1.

ALTERA dicta ESTHER
[Gap desc: Greek word]
, h. e. abscondita, fuit paupercula et captiva puella Iudaica ex tribu Beniaminis, filia Abihailis. Haec utroque parente orbata a patruo Mardochaeo educatur: postea inter captivas puellas Babylone electa fit uxor Artaxerxis Longimani, in eiusque thalamum transit. Esther 2. v. 7. Alio nomine dicta fuit HADASSA
[Gap desc: Greek word]
.h. e. myrtina. Esther 2. v. 7. Nam Esther 1. v. 3, 4. legimus, quod Rex Ahasverus grande convivium fecerit cunctis Principibus, Ministris et Praefectis provinciae, ut ostenderet divitias gloriae Regnisui, et magnitudinem atque Maiestatem potentiae suae, nempe, 180 diebus. Finito hoc convivio, iussit aliud institui, ad quod invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan a maximo usque ad minimum; et iussit illud convivium in horto Regio per 7 dies continuari; quibus incredibili magnificentia cibum potumque in vasis atque poculis


page 259, image: s0331

aureis praebuit. Septimo autem die cum Rex hilarior esset, septem eunuchis suis, qui in conspectu eius ministrabant, praecepit, ut Reginam Vasthi introducerent coram Rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et Principibus pulchritudinem eius: erat enim pulchra valde. Verum Regina Vasthi erat fastuosa, atque ad Regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire recusabat. Quamobrem Rex vehementer indignatus, et magno furore incensus, eam iuxta consilium 7 Principum suorum repudiavit, et in locum eius Estherem virginem Ebraeam elegit, eamque Reginam Regni constituit. esther; 1. 5, 10. et cap. 2. v. 7. Quae morum elegantia et formae venustate mariti sui animum ita sibi devinxit, ut ardenti cam amore complecteretur, eique nihil denegare posset. Ipsa columen et decus totius populi Israelitici fuit. Cum enim Hamanus Agagithes, odio Mardochaeiflagrans, totam gentem iudaicam e medio tollere cogitabat, tamquam abominabilem, illa eam, Deo gubernante, liberavit: ut postea dicemus.

VIII.

II. LIBERI eius quatuor fuerunt: tres masculi, nempe Xerxes II, Sogdianus, et Darius Nothus; et una femella, nomine Parysatis Sed ex qua coniugeilli sint prognati, ab Historiarum Scriptoribus non expresse memoratur.

IX.

1. XERXES II, vel IUNIOR, a patris obitu regnum suscepit. Quod dum voluptatum studio negligit, vel fratris insidiis vel ebrietate immodica exstinguitur. Ctesias, Diodorus Siculus, Sulpitius Severus, Iornandes. Hic regnavit annum unum, iuxta Diod. Sicul. l. 12. vel duos menses, iuxta Ctesiam.

X.

2. SOGDIANus (aliis dicitur Secundianus, aliis Ogdianus, Severo Sulpitio Sucdianus, aliis denique Isogaeus) Xerxis fratris sui interitu ad Regnum pervenit, quod crudeliter ille administravit. Nam Bogorasum eunuchum primarium caede iniusta sustulit, et Dario fratri insidias struxit. Unde cum sibi odium omnium infestissimum, illi vero benevolentiam firmiorem parasset, bello ab eo gravi petitur, et praetextu pacificationis circumventus et captivus detentus, suffocatus in cineres conicitur. Nam id Persici supplicii genus fuit.

Regnavit menses 5 iuxta quosdam.

Regnavit menses 6 iuxta quosdam.

Regnavit menses 8 iuxta quosdam.

Regnavit menses 7 secundum Nicephorum, et Sulpitium Severum.

XI.

3. DARIUS NOTHUS Regem fratrem, in potestatem redactum, et vita et Regno spoliavit, eique in regno successit, quemadmodum postea in historia eius plenius dicturi sumus.

XII.

4. PARYSATIS fuit filia Artaxerxis Longimani, quae fratri suo Dario Notho incesto connubio iungitur: uti in vita Darii Nothi exponemus.

XIII.

5. ACHAEMENIDEM fratrem suim honorifice habuit Artaxerxes, eumque Aegyptii belli Ducem constituit; qui praelio cum hostibus congressus, in acie occubuit. Ctesias.

II. ACTA POLITIC A.

I. IRENICA.

XIV.

I. Regni occupatio. Artaxerxes fraudulenta Artabani opera ad Regnum pervenit, postquam Darium natu maiorem fratrem imprudens neci dedisset. Res ita sese habet: ARTABANUS, Praefectus Praetorii in Persia. Regem Xerxem e Graecia turpi fuga redeuntem, domique secure reg nantem, astu circumvenit, eumque opera Mithridatis eunuchi in cubiculum noctu admissus, decumbentem ac dormientem septem filiis robustissimis stipatus obtruncavit. Quo facinore perpetrato, non minori astu ad ARTAXERXEM natu minorem properat, eique nuntiat, patrem a Dario fratre regno et vita privatum: Suadet, Regnum ut praeoccupet, fratris parrici dii scelus parricidio ulciscatur: regios stipatores ad ferendum auxilium pollicetur. iuvenis hoc tam tristi nuntio territus et perturbatus, ubi videt carissimi patris in proprio sanguine provolutum cadaver, fidem dictis adhibet, furore corripitur, fratrem petit, dormientem inventum, quasi somnum fingeret, interficit. Inter fecto autem Dario, Artabanus in societatem Regni assumitur ab Artaxerxe per septem fere menses.

XV.

2. Regni confirmatio. Artaxerxes Regnum suum confirmavit nece tum Artabani, tum septem filiorum eius. Cum enim Artabanus (uti Diodorus Siculus narrat) etiam Artaxerxi, cuius consors regni erat, insidias strueret, eumque stricto gladio vulnerasset, sed non letaliter, ab Artaxerxe postea cum omnibus filiis trucidatus est. Iustinus rem


page 260, image: s0332

paulo aliter narrat: Cum Artaxerxem, inquit, sceleri suo superesse Artabanus videret, metueretque de Regno certamina Principum: assumit in societatem consilii Baccabassum, qui praesenti statu contentus, rem prodit Artaxerxi, ut pater eius occisus sit, ut frater falsa parricidii suspicione oppressus, ut denique ipsi parentur insidiae. His cognitis Artaxerxes veritus numerum filiorum Artabani, in posterum diem paratum esse exercitum armatumque iubet, recogniturus et numerum militum et in armis industriam singulorum. Itaque cum inter ceteros et ipse Artabanus armatus assisteret, Rex simulat se breviorem loricam habere; iubet Artabanum secum commutare. Exuentem se et nudatum gladio traieclt: tum et filios eius corripi iubet, atque ita egregius adolescens, et caedem patris et necem fratris, et se ab infidiis Artabani vindicavit.

XVI.

3. Regni administratio. Artaxerxes ab insidiis Artabani liberatus, omnia, quae ad Regni statum pertinere, reique suae conducere existimavit, rite composuit, remotis Satrapis, quorum animum fidemquein se suspectam habebat, aliisque substitutis ex amicis, constitutis item vectigalibus, commeatu ceterisque rebus, ad exercitum instruendum necessariis. Quibus omnibus diligentissime commodissimeque paratis, magnam apud Persas gratiam atque auctoritatem inivit.

XVII.

Hic Rex multis praeclaris virtutibus ornatus fuit. Quales erant.

I. HUMANITAS, quam luculentissime erga Themistoclem declaravit. Hic enim per Spartanos apud Athenienses proditionis cum Pausania initae accusatus, ostracismo ab illis ad anuos quinque Athenis pulsus erat. Ideoque ad ADMETUM Molossorum Regem in Epirum confugit, eique supplex factus est, eo ritu, qui apud Molossos sacrosanctus habebatur, et fere solus repulsae securus. Filium enim Regis puerum amplexus, ad Vestae aram se proiecit. Inde etiam a Spartanis comminatione belli inferendi pulsus, ad ARTAXERXEM deducitur curru clauso, tamquam pellex Regis. Mos enim erat Persis, si pellicem Regiadducerent, ne quis eam aspiceret. Cum autem ad Regem pervenisset, eumque more Persico, tamquam Dei omnia conservantis effigiem adoraffer et honorasset, (uti Plutarchus in Themistocle scribit) a nobilibus Persis, propter tot Persas occisos, ad mortem poscitur. Sed humanitate et prudentia Regis praesentissimo mortis periculo subtractus eit. Nam impetrato a Rege annuo ad discendam linguam Persicam spatio, se defendit, et absolutus in summo apud Regem honore habitus est, adeo ut Rexapud amicos se ipsum beatum praedicans, tamquam maximo sibi fortunae beneficio oblato, precatus est Deos, ut semper eum animum hostibus darent, quo optimos suorum eicerent. Noctu etiam in medio somno prae laetitia ter exclamavit: Habeo Themistoclem Atheniensem.

XVIII.

II. LIBERALITAS. Artaxerxes prudentia Themistoclis perspecta, prolixo cum hospitio excepit, uxorem ei dedit, et familiam copiosam, et praeterea trium urbium opulentissmarum imperio donavit: nempe Magnesiae propter copiam frumenti in panem: Myuntis propter pisium abundantiam in opsonium, et Lympsaci in vinum. Diodorus Siculus lib. II. Unde etiam posteriores Reges postea in consuetudinem traxerunt, ut, cum a Graeco homine aliquid peterent, ei per literas pollicerentur, maiorem apud se Themistocle futurum.

Similiter hinc Artaxerxis liberalitas effulget. Nam Xerxes pater Regis antea 200 talenta pretium eipromiserat, qui Themistoclem ad se adduceret. Ideoque cum Themistocles ad Artaxerxem veniens coram eo in genua procumberet, humaniter eum salutavit: Tu, inquit, iam tibi ipsi 200 talenta meruisti. Par enim est, quia venisti ipse, id praemium, quodalteri, qui te adduceret, promissum fuit, accipias. Ideoque Themistocles domum ad suos rescripsit: Periissemus, amici, nisi periissemus. Optanda nimirum est iactura, quaelucro maiore pensatur.

Similiter Satibarzani cubiculario iniustum aliquid a se petenti, cum intelligeret hoc fieri impetrandorum trigesies c Io Dareicorum gratia, eam pecuniam a Quaestore iussu suo allatam tradidit, inquiens: Accipe, Satibarzana; hoc enim largitus, nihilo pauperior fuero: istuc vero si fecissem, essem iniustior. Plutarch. Apophthegm. pag. 324.

NOTA.

Simile exemplum habemus in Augusto Imperatore. Hic decies sesterrium edicto promiserat iis, qui Coracotam latronum in Hispania Ducem ad se deduceret. Coracotas re intellecta, se ipsum Augusto sponte obrulit, et praemium ex edicto poposcit. Verum Augustus hunc hominem comprehensum non necavit, sed et veniam et pactum praemium dari iussit, ne aut mercede ptomissa vitam eripuisse, aut publicam securitatem violasse videretur adversus eum, qui sponte se ipsum iudicio stiterat. Quorusquisque est, qui hostem suum nactus indemnem dimittat? Vid. Monarchiam IV.


page 261, image: s0333

XIX.

III. CLEMENTIA erga reos, atque LENITAS. Plutarch. in Apophtheg. pag. 324. ita de eo scribit: Artaxerxes primus instituit, ut, cum Principes viri supplicio afficerentur, non corpora, sed vestes, quibus se exuissent, flagellarentur, et non crines capitis evellerentur, sed tiara deponeretur. Marcellinus l. 30. idem confirmat, quando ait, eum suppliciorum varietate lenitate genuina ita castigare solitum, ut tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputarit, et ne secaret aures, moreregio pro delictis, ex galeris fila pendentia praeciderit.

XX.

IV. SEVERITAS erga sceleratos. Cum enim Artaxerxes Hamanis Agagithae superbi atque dolosi persidiam et machinationes cruentas cognovisset, iusta eum animadversione punivit. Cum enim Esther Regina pientissima Artaxerxem maritum suum, praemissis piis ad Deum precibus, liberrime adiret, et Deus Artaxerxis animum ita dirigeret, ut Estheri sceptrum aureum pro more Persico porrigeret, eum cum Hamane ad convivium invitavit, in quo Regi, occasione data, rem omnem aperuit, et eo rem deduxit, ut Rex sententiam de crudeli et horribili Iudaeorum laniena retractaret, et Hamani perfidiam severissime vindicaret. Nam Hamanem in crucem agi mandavit, omnibus bonis ac possessionibus exuit. Dignitate Hamanis Mardochaeus, bonis vero omnibus Esther potitur. nam Esther. 8. vers. 8. legimus, quod Ahasverus concesserit Mardochaeo potestatem mittendi literas regio annulo obsignatas ad omnes populos imperio suo subiectos, ut Edictum de exstirpandis Iudaeis, quod Haman a Rege impetraverat, abrogaretur. Erat vero harum literarum, quae Regis Persarum annulo obsignatae erant, tanta auctoritas, ut iis nemo contradicere auderet. Cum enim Rex Mardochaeo mandasset, ut literas suo nomine scriptas, etiam annulo suo obsignaret, mox addit ad firmandam auctoritatem literarum, quibus Regium sigillum impressum: *o(/sa ga\r gra/fetai to=u basile/ws2 e)pita/cantos, kai\ s1fragisqh=| tw=| daktuli/w| mou, ou)k e)/sin au)toi=s2 a)nteipei=n. h. e. Quaecumque scribuntur Rege praecipiente, et obsignata fuerint annulo meo, non licet illis contradicere. Esther. 8. vers. 8. Ita Deus iustus mundi iudex calumniam Hamani graviter vindicavit. Nam in foveam, quam Iudaeis innocentibus paraverat, ipsemet incidit; iuxta aphorismum Davidis aureolum: In operibus manuum suarum illaqueatus est impius. Psalm. 9. v. 16, 17. Quoniam Mardochaeus, impetratis postea a Rege Ahesveroliteris, eo die, qui Iudaeorum internecioni destinatus fuerat, per Iudaeos, 75000. Ethnicos vim parantes interfecit. Esther. 9.

XXI.

VITIUM. Artaxerxes vitio NIMIAECREDULITATIS laboravit: uti ex historia Esther. patet. Nam Esther. c. 3. legimus, quod, cum Mardochaeus Iudaeus Hamani Agagithae (qui inter Proceres regni Persici primus erat, et velut alter Regis pater, sed fastu et immani superbia intolerabilis) assurgendi et adorandi honorem, ex patrio instituto, negaret, quem tamen omnes tum Persae, tum exteri ad Regis mandatum ei exhibebant, Haman tanta ira exarsit erga Mardochaeum, ut non tantum Mardochaeum, sed etiam totam gentem Iudaicam cogitaret e medio tollere, tamquam abominabilem. Idcirco literas sanguinarias de omnibus Iudaeis in toto Regno exstirpandis a Rege flagitat et impetrat. Rex ei tamquam viro primario et minime suspecto assentitur, et decretum annulo Regio obsignatum per totum regnum divulgari mandat.

AXIOMA.

Nimia credulit as Regum et Principum est pernicies. Experientia namque testatur, quod Reges et Principes, quando temere credunt, saepe in magna pericula incurrant, imo in exitium ruant. Gregor. Tholosan. lib. 22. de Republ. c. 11. p. 1409.

Exempla.

I. Rex DAVID Sibae calumniatori nimis facile credidit, ideoque gravissime est deceptus, dum Mephibosetho bona et possessiones iniuste ademptas Sibae adiudicavit. 2. Sam. 16. v. 13.

II. Similiter Rex ACHASVERUS cruentis Hamanis dolosi machinationibus nimis facile credidit. Instinctu namque illius ambitiosissimi atque insolentissimi hominis omnes Iudaei, una cum uxoribus et liberis, in toto Ahasveri Regno, centum videlicet et septem provinciis, degentes, quorum suit innumerabilis multitudo, uno die (is erat tertius decimus mensis 12 Adar, qui sorte peculiari ad hanc caedem delectus fuit) iussu Regis, dolosis et subreptitiis Hamanis persuasionibus decepti, praetextu religionis et rebellionis, crudeliter interfecti, et bona eorum direpta fuissent, nisi Deus Reginam Esther excitasset, eaque detectis falsis Hamanis delationibus, animum Regis, machinationibus dolosis et cruentis in auctorem omnesque illi adhaerentes versis, ad saniora consilia pietate et prudentia sua flexisset, et hac ratione gentem


page 262, image: s0334

suam ab exitio imminenti conservasset. Esther cap. 8, et 9.

PARAENESIS.

Quare moniti sint Principes omnesque Magnates, ne delatoribus aures temere praebeant, iisque facile credant. Qui enim facile credit, facile decipitur, secundum illud tritum sermone vulgi proverbium. Hinc Apollonius Thyanaeus togatus a Rege Babylonis, quonam pacto tranquille tutoque regnare posset, simpliciter respondit; Si multos honoraveris, paucis vero credideris. Gregor. Tholos. lib. 22. de Republ. cap. 11. pag. 1414.

Semper ob oculos sibi ponant Emblema Epicharmi: *me/mnhso a)pisei=n: Memento diffidere. Namque

Res mihifracta fide: Res diffidendo retenta.

Probe hoc ipsum considerabat ALEXANDER M. qui, quando delatores alios delationibus apud ipsum involvebant, alteram aurem obturare solitus est, dicens: Se alteram aurem reo vel accusato reservare.

Similiter Elector Saxoniae MAURITIUS, numquam solitus est calumniatorum delationes accipere, nisi ipsi sponderent, se affuturos esse coram, quando accusatos ea de re alloquuturus esset. Nec sane melius refutari pessimi delatores possunt, quam hoc modo, si iubeantur ea coram dicere in faciem praesentibus, quae de absentibus retulerunt, vel potius detulerunt. Quod si fieret, multi viri boni praeter meritum tot tantisque malis atque periculis haud involverentur.

Epigramma Oweni.

Qui cuivis quidvis credit, male creditur illi.
Quod credis mihi plus, hoc tibi credo minus.

Plura hac de re vide in Historia Patriarch. in Isaaco §. XXII.

II. POLEMICA.

XXII.

AEGYPTII cum audirent tantas in Regno Persarum esse turbas ob necem tum Xerxis, tum Darii filii maioris, occasionem rebellandi sibi sumunt, Praefectis Peeiectis, et INARUM Psammetichi filium Regem creant, qui ab Atheniensibus suppetias petit, et classem trecentarum navium impetrat. Diodorus Siculus lib. 11. Idcirco ARTAXERXES ad recuperandam Aegyptum animum adicit, atque ACHAEMENEM patruum suum cum instructissimo trecentorum milium exercitu, ut Diodorus Siculus scribit, in Aegyptum mittit, sed conflictu habito, ipse virtute Atheniensium superatur, seque Memphiticis tueri muris cogitur. Hac clade audita Artaxerxes novos Duces, nempe, Artabazum et Megabyzum, qui milites suos exercitatione ad laborem et fortitudinem duraverant, submittit. Qui in Aegyptum profecti, statim obsidionem solvunt, et averso fluvio naves Atheniensium in sicco destituunt. Quae, ne usui essent Persis, ab ipsis Classiariis cremantur. Inarus per proditionem captus in crucem agitur. Aegyptii sese dedunt, atque sub pristini Imperii iugum redire compelluntur. Atheniensibus ad pugnam paratis datur venia, illisque pax osfertur, ut salvis suis rebus discedant. Qui per Asiam profecti Cyrenem veniunt, et inde in Graeciam redeunt. Diodorus Siculus l. 11. Thucydid. lib. 11. Ctesias Cnidius l. 17.

AXIOMA.

Cum hostibus desperatis non est pugnandum. Nam desperatio aliquando timidos admiranda fortitudine atque robore induit. Quia necessitas omni arte est efficacior, quae non modo usitata praesidia, sed etiam nova et inaudita adhibet. Et Diodorus Siculus ait: Necessitas naturam instituit, quae temporibus parens, se ad id, quod usui esse videtur, accommodat. Hinc Guiccard. in Hypomnesib. Part. 2. pag. 25. graphice inquit: hosti abire volenti iter minime intercludendum: sed potius, ut est in communi proverbio, argenteum ei pontem faciendum esse existimant: alioqui verendum esse, ne in desperationem conversa necessitas, viam sibi cum multo sanguine corum, qui se parum prudenter opponerent, aperiret. Nam iuxta illud Virgilii:

Una salus victis, nullam sperare salutem.

EXEMPLUM.

Artabazus et Megabyzus Duces Artaxerxis, qui missi erant contra Aegyptios, qui defecerant ab Artaxerxe, noluerunt pugnare cum Atheniensibus, quorum classem inutilem reddiderant: cum vidissent eos desertos esse ab Aegyptiis, et in summo rerum descrimine versari. Addit ibi Diodorus Siculus: Imperatores Artabazus et megabyzus, conspecta omnium incredibili audacia, veriti, ne cum obstinatis, iam salute abiecta, ad mortem pugnando viris, multa nequiquam suorum milia amitterent, foedus cum Atheniensibus certa conditione ineunt: permissumque, ut absque periculo incolumes Aegypto excedant. Vide Diodorum lib. 11. Bibliothecae pag. 264.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XXIII.

I. Esdrae Scribae in Iudaeam missio. Artaxerxes


page 263, image: s0335

anno Regni sui septimo Esdram Sacerdotem et scribam Legis Dei, edicto regio et privilegiis amplissimis instructum, cum magno populi comitatu in Iudaeam dimisit, urbemque sanctam inhabitari, cultum Dei instaurari, Legem Dei doceri, et iudicia atque Rem publicam rursus instaurari iussit.

Edictum Regis Artaxerxis Esdrae datum, exstat Esdr. cap. 7. a vers. 12. asque ad finem; eiusque haec sunt verba:

v. 12. Artaxerxes Rex Regum Esdrae Sacerdoti, Scribae Legis Dei caeli doctissimo, salutem. v. 13. A me decretum est, ut, cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de Sacerdotibus eius, et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. v. 14. A facie enim Regis, et septem consiliariorum eius missiis es, ut visites Iudaeam et Ierusalem in lege Dei ivi, quae est in manu tua. v. 15. Et ut feras argentum et aurum, quod Rex et Consiliarii eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. v. 16. Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in univ ersa provincia Babylonis, et quod populus offerre sponte voluerit, et de Sacerdotibus, qui sponte obtulerint domui Deisui, quae est in Ierusalem. v. 17. Libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrisicia, et libamina corum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem. v. 18. Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro, ut faciatis, iuxta voluntatem Dei vestri facite. v. 19. Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei ivi, trade in conspecta Dei in Ierusalem. v. 20. Sed et catera, quibus opus fuerit in domum Deitui, quantumcunqvenecesse est, ut expendas, dabis de thesauro et de fisco Regis, et a me. v. 21. Ego Artaxerxes Rex statui, atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras Sacerdos scriba Legis Dei caeli, absque mora detis. v. 22. Usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura. v. 23. Omne quod ad ritum Dei caelipertinet, tribuatur diligenter in domo Deicaeli, ne forte irascatur contra Regnum Regis et filiorum eius. v. 24. Vobis quoque notum facimus de universis Sacerdotibus et Levitis, et cantoribus, et ianitoribus, nethinaeis et ministris domus Dei huius, ut vectigal et tributum et annuas pensiones non habeatis potestatem imponendi super eos. v. 25. Tu autem Esara secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue Iudices et praesides, ut iudicent omnipopulo, qui est trans flumen; his videlicet, qui noverunt Legem Dei tui: sed et imperitos docete libere. v. 26. Et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem Regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiae eius, vel certe in carcerem. v. 27. Benedictus Dominus Deus Patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde Regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem. v. 28. Et in me inclinavit misericoraiam suam coram Rege et Consiliariis eius, et universis principibus Regis potentibus: et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat super me, congregavi de Israel Principes, qui adscenderent mecum.

In hoc Edicto Artaxerxis regio tres regiae virtutes eius conspiciendae nobis exhibentur.

Admiranda Regis I. Gratia, quam ostendit in populi Israelitici dimissione. Nam gratiose concessit, ut quicumque vellent ini universo Imperio Persico reverti in patriam Iudaeam, reverterentur liberrimi. Ita namque Esdrae cap. 7. vers. 13. loquitur Artaxerxes in decreto suo. A me decretum est, ut CUICUNQUB PLACUERIT in regno meo de populo Israel, et de Sacerdotibus eius, et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. vers. 14. Quia a facie REGIS et SEPTEM CONSILIARIORUM eius mitteris, ut visites Iudaeam et Ierusalem in. Lege Dei tui, quae est in manu tua. Et vers. 6. praeced. inquit Esdras, quod Rex ei dederit OMNEM PETITIONEM SUAM secundum manum Domini Dei super se. Haec utique magna tanti Regis erat gratia, quod Esdrae amatori et inftauratori Ierosolymae nullam petitionem denegaverit.

Admiranda Regis Ubi notandum, quod Dimissio populi Israelitici e captivitate Babylonicasit duplex. Prior facta est a Cyro, anno M. 3434. anno I. Cyri Monarchae. Tunc Iudaei in patriam redeunt, Ducibus Zorobabele et Iosua summo Sacerdote. Esdrae cap. 1.

Admiranda Regis Ubi notandum, quod Dimissio populi Israelitici e captivitate Babylonica sit duplex. Posterior facta est ab Artaxerxe Longimano, anno M. 3514. anno Regni eius 7. Et hic Iudaeorum e Babylone reditus est anno 80 inchoatus.


page 264, image: s0336

Admiranda Regis 2. Liberalitas et Munificentia, eaque Immediata. Quia Rex et septem Regni Satrapae ingentem vim auri et argentisponte obtulerunt, ad templi instaurationem, et Sacrificiorum, rituumque sacrorum celebrationem. Esdr. 7. 15, 18. Et vasa templi aurea et argentea Esdrae restituerunt. ibid. v. 19.

Admiranda Regis 2. Liberalitas et Munificentia, eaque Mediata. Quia praeterea thesaurariis suis, qui erant trans flumen, mandavit, ut Esdrae largirentur quicquid postularet. ibid. v. 21.

Admiranda Regis 3. Clementia, quam ostendit erga I. Sacerdotes, omnesque ministros Eclesiasticos, quibus concessit immunitatem a tributis et vectigalibus, et cultum divinum restaurandi potestatem. Esdrae 7. 24.

Admiranda Regis 3. Clementia, quam ostendit erga 2. Totam Rem publicam Iudaicam, cui concessit a)utonomi/an, h. e. propriam Iurisdictionem, tum in rebus Ecclesiasticis, tum in Politicis. Quae consistebat 1. In Iudicum et Magistratuum constitutione. v. 25.

Admiranda Regis 3. Clementia, quam ostendit erga 2. Totam Rem publicam Iudaicam, cui concessit a)utonomi/an, h. e. propriam Iurisdictionem, tum in rebus Ecclesiasticis, tum in Politicis. Quae consistebat 2. In causarum cognitione. v. 25. Ut iudices populum gubernarent, secundum legem tum Dei, tum Regis. v. 26.

Admiranda Regis 3. Clementia, quam ostendit erga 2. Totam Rem publicam Iudaicam, cui concessit a)utonomi/an, h. e. propriam Iurisdictionem, tum in rebus Ecclesiasticis, tum in Politicis. Quae consistebat 3. In exsequutione, ut de omnibus transgressoribus legis tum Dei, tum Regis, iudicium ferrent, sive in mortem, sive in exsilium, sive in confiscationem bonorum, sive in carcerem. ibid. v. 27.

Undepatet, quod recte scribat Philipp. Mel in Chron. lib. 2. p. 134. Deus Artaxerxis animum ita flexerat ad tuendos et iuvandos Iudaeos, ut non videatur unquam in genere humano alius Monarcha erga Ecclesiam munificentior esse.

USUS.

Artaxerxes h. l. tamquam Typus optimi atque liberalis Regis nobis proponitur, qui Iudaeos e Babylone migrare volentes gratiose dimisit, omnia vasa templi aurea et argentea eis restituit, Sacerdotibus omnibusque Dei ministris immunitatem a tributis atque vectigalibus dedit et a)utonomi/an eis concessit, uti verba decreti Esdrae 7. 23, 24. sonant: Omne quod ad ritum Dei caeli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, ne sorte irascatur contra Regnum Regis et filiorum eius. Vobis quoque notum facimus de universis Sacerdotibus et Levitis et Cantoribus, et ianitoribus, Nathinaeis et Ministris domus Dei huius, ut vectigal et tributum et annuas pensiones non habeatis potestatem imponendi super eos.

Simile reverentiae ac benignitatis exemplum erga Saserdotes in Rege Pharaone habemus. Cum enim universa Aegyptus extrema laborasset fame, comparandique frumenti gratia cogerentur Aegyptii vendere possessiones suas, et se Regis addicere servitio: soli omnium Sacerdotes, a necessitate vendendi terras, quibus donati a Regibus fuerant, solvendique tributi, fuere immunes: quin etiam in summa omnium inopia, fameque, alimentis e publico sibi datis abundabant.

Huc pertinet elegans dictum theodoreti in Tractatu quaest. 106. in Genesin, his verbis: Solaterra Sacerdotum Aegypti a praestando tributo quintae partis frugum immunis relicta est: usque adeo venerabantur homines impii eos, qui non erant dii: at vero Sacerdotes Dei viventis non gandent hac immunitate.

XXIV.

ACTA ESDRAE.

I. ACTA HODOEPORICA sive ITINERARIA. Esdras Scriba ab Artaxerxe Rege Edicto regio et privilegiis amplissimis instructus anno septimo Artaxerxis die primo mensis primi coepit ascendere de Babylone, Esdrae 7. 8. et plurimam turbam congregavit prope Babylonem ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, Esdrae 8. v. 15. et in regione Caspia, quae etiam sita est in Chaldaea, non procul a Babylone, ibid. v. 17. et iuxta fluvium Ahava ieiunium proclamavit, atque cum omni, quem secum habebat, populo, viam a Deo rectam petiit. ibid. v. 21. Et tandem XII. die mensis primi a flumine Ahava movit, profectus Ierosolymam 170 miliaribus. ibid. v. 31. Venit autem Ierosolyman primo die mensis quinti. Esdrae 7. vers. 8.

Factum hoc est anno A condito mundo 3514.

Factum hoc est anno A priori reditu Iudaeorum ex Babel 80 inchoato.

Factum hoc est anno Artaxerxis Longimani regis 7. Esdrae 7. vers. 8.

Factum hoc est anno Ante ascensum Nehemiae 13. Nehem. 2. vers. 1.

Factum hoc est anno Ante nativitatem Christi 457.


page 265, image: s0337

XXV.

II. ACTA IEROSOLYMITANA.

1. Esdras ingentem thesaurum secum adduxit Ierosolymam, quem Rex et Principes voluntarie in usum templi obtulerant, nempe Kikarim vel talenta 650, h. e. 7 tonnas auri et 80000 florenos, et vasa argentea 100 Kikarim, h. e. 1200000 ducatos Hungaricos, et crateres aureos 20, qui habebant drachmas mille, h. e. 1000 ducatos Hungaricos.

Summa est 21 tonnae auri et 100 ducati Hungarici. Esdrae 8. v. 26, 27.

XXVI.

2. Esdras, tamquam verus visitator, publicum Ministerium instituit, verum Dei cultum restituit, et iurisdictionem tum Ecclesiasticam tum Politicam constituit. Esdrae cap. 8. v. 35, 36. Esdrae 9. v. 1. Esdrae 10. v. 1.

XXVII.

3. Quia Iudaei duxerant uxores alienigenas, quae diversae religionis erant, contra expressum Dei mandatum Deut. 7, v. 3. ita ut etiam manus Principum et Magistratuum in hac trangressione essent, Esdras divortium inter eos instituit, et ethnicas mulieres a viris separavit. Esdr. 9. vers. 2. Esdrae cap. 10. v. 2, 17, 44.

XXVIII.

4. Esdras tempore Nehemiae, 13 anno post, populo universo Ierosolymis in Scenopegiis congregato, in platea, quae est ante portam aquarum, librum legis, in praesentia Nehemiae pincernae, omniumque principum, in primo die mensis septimi praelegit, de mane usque ad meridiem. Esdras stetit in turri lignea, quam ad hunc usum fecerat: Et omnis populus viri pariter et mulieres illum legentem audiverunt. Nehem. 8. v. 1, 2, 3, 4.

XXIX.

II. Nehemiae princernae in urbem Ierusalem missio. Nebemias
[Gap desc: Greek word]
Graece *neemi/as2, h. e. Solatium Domini, fuit filius Hechaliae vel Hachaliae (Nehem. cap. 1. v. 1.) ex tribu Iuda oriundus, sicut Cedrenus ex quodam Chronologo, narrat. Cognomento dictus fuit
[Gap desc: Greek word]
Ha-Tirschata, vel Tirschata, ut reddit Arias Mont. in Bibliis. Esdrae cap. 2. v. 63. Nehem. 7. v. 65, 70. Nehem. 8. v. 9. Nehem. 10. vers. 1. h. e. Contemplans annum vel temppus. h. e. Chronologus, vel supputator temporis. R. Abenexra dicit in Chaldaea liugua esse nomen dignitatis. Tremellius interpretatur Commissarium seu Legatum Regis. Munsterus reddit Pincernam. Quae sententia est optima. nam ratione ossicii ipse Pincerna Regis Artaxerxis erat, uti constat ex Nehem. 2. vers. 1. Hic fuit tertius, qui populum Iudaicum per gentiles provincias dispersum in patriam sedem reduxit. Huius Commissio tripliciter consideratur. 1. ratione Ortus. 2. ratione Progressus. 3. ratione Egressus.

XXX.

I. Ratione ORTUS. Hic Nehemias (qui Pincerna Regis Artaxerxis Longimani et in summa gratia et auctoritate apud eum erat) postquam in arce Susan (ubi Rex in aestivis erat) ab Hanani Iuda afflictum populi sui urbisque adhuc post reditum Zorobabelis et Esdraein ruinae cineribus iacentis statum cognovit, eundem deploravit. Nehem, cap. 1. vers. 1, 2, 4. atque a Rege suo literas regias sumptusque impetrat ad opus aedificationis urbis absolvendum. Quibus instructus Susis. Ierosolymam profectus est 230 milliaribus.

Factum hoc est anno 3527 ab Orbe condito. post consummationem templi Esdr. 6. v. 15.

Factum hoc est anno 15 post migrationem Esdrae ex Babel. Esdr. 8. v. 31.

Factum hoc est anno 20 Regni Artaxerxis Longimani in mense Nisan, h. e. in Martio. Nehem. 2. v. 1.

Factum hoc est anno 444 ante Christi nativitatem.

XXXI.

II. Ratione PROGRESSUS. Acta Nehemiae in aedificatione urbis Ierosolymae sunt sequentia.

1. Postquam Ierosolymam venit, noctu lustravit murum urbis Ierosolymae et portas eius igni consumptas. Nehem. 2. v. 13.

2. Populum afflictum maestumque ad aedificandum excitavit hisce verbis: Vos nostis afflictionem in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igni: venite et aedificemus muros Ierusalem, et non simus ultra opprobrium. Nehem. 2. v. 17.

3. Iudaei hac Nehemiae oratione animati strenue opus aggrediuntur, et manus corum in bono sunt confortatae. Nehem. 2. v. 18.

4. Catalogus aedificantium recensetur cap. 3. observatione dignum est, quod de Thecoitanis dicitur vers. 5. Optimates eorum non supposuerunt colla suo in opere
[Gap desc: Greek word]
Domini sui (ut vertit.


page 266, image: s0338

Arias Montanus,) h. e. Dei sui vel Dominorum suorum, (ut vertunt alii) Dei Elohim, qui in personis trinus est.

ADAGIUM.

Optimates non supponunt colla in opere Dominorum suorum. Nehem. 3. 5.

Metaphora est desumpta a bobus qui collo iugum trahunt. In oneribus publicis proportio Geometrica est observanda, ut nempe ditiores, quo plures atque maiores ei sunt opes, eo maiora onera sustineant. Quam proportionem vetustissimi Romanorum suo quoque calculo approbarunt, ut liquet ex oratione Servi Tullii Regis, apud Dionys. Halicarnas. l. 4. Ant. Romanorum. *di/kaio/n te kai\ sumfe/ron tw=| koinw=| to\ au)to\ h(gou=mai, tou\s2 me\n polla\ kekthme/nous2 polla\ ei)s1fe/rein, tou\s2 de\ o)li/ga e)/xontas2, o)li/ga. Iustum existimo et Rei publicae utile, ut qui multum possident, multum conferant: parum vero, qui sunt in re tenui. Atquiplerumque ita fieri solet, ut ditiores colla iugo subducant, atque ii, qui minus habent, exactionibus et laboribus tanto durius premantur; id quod Theocoitanis quoque in murorum Hierosolymae urbis instauratione evenisse dicitur. Nehem. 3. v. 3. De qua iniqua portione hoc epigramma observandum:

Quinio nil tribuit, nil dexter senio confert,
Cum petit aere graves publica cura manus.
Pauperior misero est damnosa canicula Codro:
Binio contiguus, non habet unde ferat.
Ternio strenuior, iunctusque quaternio, soli
Collatis opibus corporibusque iuvant.

Germani pulchris rhythmis ita efferunt, uti Lutherus ad locum Nehemiae in margine annotavit:

Daus Eß hat nichts;
Sechs Cinck glbt nichts:
Quater Drey
Helfen frey.

3. Aedificatio in angustia temporis est continuata: sicut Daniel Propheta cap. 9. v. 25. loquitur. Nam etsi hostes Iudaeorum initio hoc Iudaeorum propositum sarcasmo exceperunt: (Nam Sanaballat praefectus dixit: Quid Iudaei faciunt imbelles? Numsacrificabunt, et complebunt in die? Nunquid vivisicare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? Et Tobias Ammonites proximus eius dixit: Aedificent! si adscenderit vulpes, disrumpet murum eorum lapideum. Nehem. 4, vers. 1, 2, 3.) Tamen postea cum audirent, quod structura murorum Ierusalem procederet, et interrupta concludi coepissent, vehementer indignati cognregatisunt, foedus iniverunt, atque opus coeptum armata manu impedire voluerunt. Nehem. cap. 4. v. 7, 8.

At Nehemias hoc nuntio accepto

Oravit. Nehem. 4. v. 9.

Custodes die ac nocte contra hostes locavit. vers. 9.

Ipse cum fratribus et stipatoribus suis vigilavit. vers. 23.

Populum animavit, ut in coepto opere alacriter pergerent, neque in ista temporum angustia animis frangerentur. vers. 14.

Populum armavit. vers. 17.

Hoc modo omnis cura et opera dies et noctes posita est in aedificatione: et qui laborarunt, una manu aedificarunt, altera vero gladium ad repellendum hostem tenuerunt, cum humana diligentia divinum auxilium coniungentes,

6. Murus urbis completus est 25 die mensis Elul QUINQUAGINTA DUOBUS DIEBUS. Quo facto omnes populi Iudaici hostes in circuitu timuerunt, et intra semetipsos valde conciderunt, propterea quod scirent a Domino factum esse opus hoc. Nehem. 6. v. 15, 16.

7. Muro absoluto valdae instituuntur, et custodes ortis applicantur. Esdr. 7. v. 1, 3,

XXXII.

III. Ratione EGRESSUS. Postquam Nehemias urbem, plateas, murumque aedificavit, adconstituendam Ecclesiam, Politiam et Oeconomiam animum adicit.

XXXIII.

PRIMO: ECCLESIAM constituit. Ubi sequentia Acta sunt notanda.

1. Liber legis in panegyri totius populi Israelitici ab Esdra Sacerdote et scriba, atque a Levitis per vices praelegitur et explicatur. Nehem. 8. v. 1, 2, 3, 4, 5, 8, 9.

2. Festum. Tabernaculorum per annos aliquot a reditu populi ex captivitate Babylonica intermissum restauratur et celebratur. Nehem. 8. vers. 14, 15, 16, 17.

3. Ieiunium publicum proclamatur et instituitur. Nehem. 9. v. 1.

4. Publica peccatorum o(mologi/a et Confessio instituitur. Nehem. 9. v. 2.

5. Nehemias foedus religiosum inter Eeum et populum instituit. Seque et populum iuramento Deo obstrinxit, quod ambulare velint in lege Domini, quam dederat in manu Mosis servi sui, ut


page 267, image: s0339

custodirent et facerent universa mandata Domini Dei sui, et iudicia eius et ceremonias eius, etc. Confer Nehem. 9. vers. 38. Et nomina signatorum huius foederis enumerantur. Nehem. 10. v. 1, 29.

XXXIV.

DEINDE: OECONOMIAM constituit. Nam inter capita foederis etiam hoc continetur, quod nolint filias suas dare populo terrae, neque filias eorum accipere filiis suis. Nehem. 10. vers. 30. Sicut Deus Deut. 7. v. 3. Israelitis praeceperat, ne scilicet illi occasione talium matrimoniorum in idololatriam et ethnicam impietatem prolaberentur. Quod Dei praeceptum Israelitae post reditum ex captivitate Babylonica parum observaverant: uti constat ex Esdrae cap. 9. v. 1, 2. Et ibidem narratur, quod etiam manus ipsorum Principum et Antistitum prima fuerit in praevaricatione ista, h. e. quod non solum plebeii peccatum istud commiserint, sed etiam ipsi Principes, et quidem omnium primi. Quamobrem Esdras ibid. vers. 12. hoc illis praeceptum ex ore Dei repetit, hisce verbis: Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris: et non quaeratis pacem illorum et bonum eorum usque in saeculum: ut confortemini et comedatis bonaiterrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum. Ad hoc etiam praeceptum servandum Nehemias denuo omnes Israelitas iuramento obstringit. Nehem. 10. 3.

2. Etiam usuras, quas ditiores Iudaei a fratribus suis tenuioribus tempore magnae famis cum oppressione eorum sumebant, abrogavit: uti ex Nehem. 5. 1, 2, 7. constat.

XXXV.

TERTIO: POLITIAM constituit: ubi notanda sunt duo.

1. Habitationum per sortes distributio. Illi, qui reduces ex Babylone in instaurata urbe Ierusalem liabitare debebant, sorte eliguntur. Recensentur autem triplices personae. 1. Politici. 2. Sacerdotes. 3. Levitae. Primo; Personae Politicae eliguntur tum ex tribu Iuda: Nehem. 9. v. 4, 5, 6. eorumque numerus indicatur vers. 6. nempe quod fuerint quardringenti sexaginta octo viri fortes, qui in Ierusa. lem habitaverint: tum ex tribu Beniaminis: v. 7. 8, 9. eorumque numerus indicatur vers. 8. nempe quod fuerint nongenti viginti octo. Secundo: Sacerdotes recensentur a vers. 10. usque ad 15, eorumque numerus indicatur v. 12, 13, 14. Tertio: Levitae recensentur a vers. 15. usque ad 25. Numerus vero corum indicatur vers. 18. et 19. Reliqui vero Sacerdotes et Levitae ex Israel, qui sorte non designati, in universis civitatibus Iuda habitabant unusquisque in possessione sua.

XXXVI.

2. Muri dedicatio. Nehem. 12. describitur, quomodo murus urbis Ierosolymae a Nehemia Duce et Esdra Sacerdote magna cum sollennitate et pompa sit dedicatus. Circa vam dedicationem niuri urbis Ierosolymae tria veniunt consideranda: 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

XXXVII.

In ORTU facta est portarum et muri mundatio a Sacerdotibus et Levitis mundatis. Nehem. cap. 12. vers. 30. Etsi enim non conspecta fuit lepra in muris urbis, tamen ruinae illae fuerunt profanatae quodammodo per gentes, quae civitatem olim destruxerant, omnique scelerum atque abominationum genere contaminaverant. Deinde urbs Ierosolyma erat sancta. Psal. 87. 1. Matth. 4. 5. Ergo etiam muri eius sancti esse, h. e. ab usu communi et vulgari segregati, sacris usibus adaptari debuerunt. Nam dedicatio est sollennis actio, certis ceremoniis constans, qua res aliqua a communi et vulgari usu segregata, sacris usibus adaptatur. Ebraei vocant
[Gap desc: Greek word]
, Graeci e/gkai/nia. Latini dedicationem. Germani Einweihung.

XXXVIII.

In PROGRESSU notanda dedicantium processio. quae describitur dupliciter: 1. proswpikw=s2, h. e. a persona dedicantium. 2. topikw=s2, ratione locorum, nempe, Ex quo, Per quem, et Ad quem dedicantes processerint.

XXXIX.

DEDICANTES in duplicem ordinem a Nehemia distincti fuerunt, qui super murum dedicandum processerant.

PRIMUS ORDO hic fuit. 1. incessit prior Chorus magnus laudantium, qui erant Levitae. v. 31. filii Cantorum, uti vocantur v. 28, Quia a Cantoribus nati et Cantorum officio ipsi praefecti erant.

2. Post eos ivit dimidia pars Principum Iuda, v. 32, 33, 34.

3. Eos sequebantur quidam ex Sacerdotibus. v. 35, 36. Quorum Duxerat Esdrasscriba. v. 36.

XL.

LOCA Processionis tria erant. 1. Processerunt a dextra parte muri usque ad portam sterquiliniorum. vers. 31. 2. Aporta sterquiliniorum usque ad


page 268, image: s0340

portam fontis. vers. 37. 3. A porta fontis nsque ad portam aquarum ad Orientem. v. eodem.

XLI.

SECUNDUS ORDO Dedicantium hic fuit.

1. Incessit SECUNDUS CHORUS gratias referentium (Levitarum) qui ibat ex adverso.

2. Post hunc ordinem ivit Nehem. v. 38.

3. Sequebatur dimidia pars populi. ibidem.

XLII.

LOCA Processionis similiter erant tria. 1. Processit hic ordo ex adverso a superiori parte turris furnorum usque ad murum latum. vers. 38. 2. A parte, quae est supra portam veterem, et supra portam ipscium, turrimque Hananeelis et turrim Meah usque ad portam gregis (ovis) v. 39. 3. A porra gregis usque ad portam custodiae sive carceris. ibid.

XLIII.

In EGRESSU describitur Dedicantium Processio IN TEMPLUM, circa quam duo notanda. 1. Ordo. 2. Actio.

Primo ORDO talis erat. In domo Deistabant duo chori laudantium (Dominum, et dicentium gratiarum actionem) et Nehemias, et dimidia pars Magistratus cum eo. vers. 40. Et Sacerdotes Eliakim, Maasia, Miamin, Michea, Eliohenai, Hanania, etc. vers. 40, 41.

XLIV.

Secundo ACTIO in templo instituebatur gemina.

1. Musica. Nam Levitae et Sacerdotes exercebant musicam tum vocalem: quia clare cantabant eorumque Praepositus
[Gap desc: Greek word]
Ietzraia, v. 42. Tum instrumentalem. Quia gratias Deo agebant ini cymbalis, nablis et citharis, vers. 27. et Sacerdotes quidam in tubis. v. 41, 42.

2. Sacrificia. Postea victimas magnas
[Gap desc: Greek word]
immolaverunt, cum gaudio magno, sed et uxores et liberi et tota populi multitudo gavisa est. Et audita est laetitia Ierusalem procul. v. 43.

ABROGATIO ABUSUUM QUI IN ABSENTIA Nehemiae in Reihpubl. Iudaeoram irrepserant.

XLV.

Postquam Nehemias Dux fuerat in terra Iuda ???anno 20 usque ad 32 Artaxerxis Longimani Regis, per annos XII. Nehem. esp. 5. vers. 14. rursus profectus est in Susan 230 milliaribus, ibique Regem VISITAULT, atque abusus omnes, qui in absentia sua in Rem publ. Iudaeorum irrepserant, magno zelo abrogavit, at que ita Ecclesiam et Rem publ. reformavit. In qua REFORMATIONE haec septem sequentia sunt notanda.

XLVI.

I. Alienigenarum a communione populi Iudaics separatio. Cum Nehemias secunda vice Ierosolymam reversus, librum Legis Mosaicae populo praelegi iuberet, eiusque lectionem populus audiret, inventa est Lex, Deut. 23. 3. qua alienigenae, et in specie Ammonitae et Moabitz a communione Ecclesiae Israeliticae excludebantur. Verba Legis haec sunt: Ammonites et Moabites non intrabunt Eoolesiam Domini in aeternum. hoc est, ad publicas in Ecclesia Israelitica functiones obeundas non admittentur, etiamsi religionem Iudaicam amplexi fuerint. Hanc Legem ubi audirent, omnem alienigenam ab Israel separaverunt. Nehem. 13. vers. 3. Quamvis enim haec separatio dura videbarur, et sine gravi offensione fieri non poterat, tamen hac non obstante, Nehemias et populus normam Legis divinae sequentes voluntatem Dei impleverunt.

XLVII.

II. Cubiculi Levitici in templo profanati reformatio. Eliasib summus Sacerdos affinitate sibi iunxerat Tobiam praefectum ethnicum, eique fecerat in templo cubiculum magnum (nempe ex pluribus aliquot contiguis, parietes intergerinos eximendo) quod ei inhabitandum concesserat. Cubiculum hoc antea erat sacrum, h. e. sacris usibus destinatum. Levitae namqueprius in eo reponebant munera et tus, et vasa sacra, decimas frumenti, vini et olei, et partes Levitarum, cantorum et ianitorum et oblationes Sacerdotum. Nehem. 13. v. 5. Hoc autem Tobias, connivente et adiuvante Eliasib summo Sacerdote, in profanos usus converterat, inque co utensilia sua domestica reposuerat. Hoc ubi cognovit Nehemias, vehementer ei displicuit, utensilia Tobiae inde eiecit, illud mundavit, et vasa sacra in illud reponi demandavit. Nehem. 13. v, 7, 8, 9.

XLVIII.

III. Portionum Levitis debitarum restitutio. In absentia Nehemiae populus quoque israelitieus avaritia inductus, portiones Levitis ex Lege debitas non dedit. Qua occafione illi impulsi in agros discesserunt. Nehemias autem haec cognita


page 269, image: s0341

Antistites obiurgavit, et Levitas in statione sua reslituit, et populum ad dandas decimas illis ex lege debitas adegit. Nehem. 13. 10, 11, 12, 13.

XLIX.

IV. Curatorum constitutio. Praeterea Nehemias quatuor fidos proventibus Levitarum praefecit curatores, qui portiones et decimas a populo exigerent, et Levitis iusto tempore traderent. Nehem. 13. 13.

PARAENESIS.

Hinc discant omnes Eccesiarum et Scholarum Antistites, ut Ministris Dei iusto tempore salarium suum persolvant; ut illi, vigilantes pro animabus hominum, officium suum faciant cum gaudio, et non cum gemitu, Hebr. 13. 17. et sic in studio suo remissiores fiant, imo plane discedendi occasionem inde sumant: ut h. l. exemplum Levitarum ostendit.

L.

V. Profanationis Sabbathi abolitio. Iudaei in absentia Nehemiae variis modis Sabbathum profanaverant: 1. Torcularium calcatione. v. 15. 2. Onerum invectione. v. eod. 3. Victualium emptione. v. 16. Hunc autem abusum Nehemiae magno cum zelo abrogavit. Primo interdictione. v. 15, 21. Nam contestatus est Nehemias (hoc est, Deum testem invocavit) fe talem profanationem in posterum non passurum. Deinde: cum inspectoribus obiurgatione. v. 17, 18. Tertio, portarum oclusione. v. 19. Quarto, Ministrorum ad portas constitutione. v. 20.

PARAENESIS.

Ita quoque Magistratus pii dent operam, ne Sabbathum, quod in cultu divino est consumendum, profanetur, omnesque occasiones illud profanandi auferant; ne videlicet convivia nuptialia aut genethlicacain eo celebrentur, scholae athleticae aut nundinae anniversariae instituantur, quin et profanatores eius gravissimis poenis afficiant. Huc pertinet serium Dei mandatum, quod exstat Ierem. 17. 24, 25, 26, 27. Si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die Sabbathi, et si sanctificaveritis diem Sabbathi, nefaciatis in eo omne opus, ingredientur per portas civitatis huius Reges et principes, sedentessuper solium David, et adscendentes in curribus et equis, ipsi et Principes corum, viri Iuda, et habitatores Ierusalem: et habitabitur Civitas haec in sempiternum. Et venient de civitatibus Iuda, et de circnitu Ierusalem, et de terra Beniamin, et de campestribus, et de imontanis, et ab Austro, portantes holocaustum, et victimam, et facrificium, et tus, et inferent oblationem in domum Domini. Si autem non audieritis me, utsanctifrcetis diem Sabbathi, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Ierusalem in die Sabbathi: succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem, et non exstinguetur.

LI.

VI. Uxorum ethnicarum a viris Iudaicis separatio. Postquam Nehmias cognovit, quosdam iudaeos ethnicas mulieres, nempe Azotidas, Ammonitidas et Moabiridas matrimonii vinculo sibi copulasse, eorumque liberos Asdodice et non Iudaicel loquentes qudiret, graviter commotus est, cum Iudaeis istis contendit, eis maledixit, (h. e. ex iusto zelo eis mala imprecatus est) quosdam eorum percussit, et quibusdam crines evulsit: et iuramento eos obstrinxit, ne darent filias suas filiis eorum, neque acciperent de filiabus eorum siliis suis; et ab omnibus alienigenis eos mundavit. Neh. 13. v. 23, 24, 25, 26, 27. Nam Deus graviter in Iege sua prohibuerant, ne Israelitae commercio Ammonitarum et Moabitarum, tamquam populorum impiorum, uterentur, neque cum filiis eorum matrimonia contraherent. Idque eam ob causam, ne Israelitae per talia coniugia ad ethnicam impietatem pertraherentur.

LII.

VII. Ministerii sacri constitutio. Denique Nehemias ordines Sacerdotum et Levitarum constituit, unumquemque in ordine suo. Nehem. 13. vers. 30.

CAPUT III. DE EGRESSV.

LIII.

EX actis Ecclesiasticis in capite II enumeratis constat, Artaxerxem Longimanum magnum Ecclesiae fuisse Patronum, qui Esdram et Nehemiam in Iudaeam misit, ut ille Dei cultum, hic vero urbem et Politiam constitueret: quodque in toto genere humano Monarcha erga Ecclesiam Dei munificentior alius non fuerit, ut vere Philippus Melanchthon lib. 2. chron. pag. 134. de ipso scribir. Cum autem 40 annos regnasset, mortuus est. Diodorus Siculus. A. M. 3547. ante G. N. 424.


page 270, image: s0342

USUS MYSTICUS.

In hac historia 6 veniunt consideranda. 1. Artaxerxes, sive Ahasverus. 2. Vasthi. 3. Esther. 4. Mardochaeus. 5. Haman. 6. Sceptrum Ahasveri.

I. ARTAXERXES, sive ACHASVERUS.

Artaxerxes Longimanus sive Ahasverus est typus Dei Patris caelestis.

1. Ratione dominationis. Nam sicut
[Gap desc: Greek word]
Achasverus significat Magnum caput aut Regem, ipseque 127 provinciis dominabatur: Esther 1. 1. Ita quoque Deus Pater est Rexmagnus, qui potestatem habet in caelo et in terra. Nam Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo. Psalm. 24. 1. Ipse inquit: Meus est orbis et plenitudo eius. Psalm. 50. 12.

2. Ratione liberalis largitionis. Sicut Achasverus LLONGIMANUS dicebatur et erat; quia liberaliter omnibus largiebatur: ita quoque Deus Pater habet manum ad benefaciendum omnibus hominibus longissimam et amplissimam. Unde Mosi, num Deus 600000 hominum carne cibare posset in deserto, dubitanti, Deus respondebat: Num MANUS Domini CONTRACTA est? Num. 11. v. 22. Et Iesui. 59. 1. inquit: Ecce non est ABBREVIATA MANUS Domini, ut salvare nequeat. h. e. ad benefaciendum, et salvandum, non habet manum contractam aut decurtatam, sed longissimam atque amplissimam. Et Psalm. 145. 15, 16. inquit David: Oculi omnium in tesperant Domine, et tu das escam illis in tempore opportuno. Aperistu MANUM TUAM, et imples omne animal benedictione.

3. Rationehabitationis. Sicut Achasverus habitabat in palatio Regio, cui nomen erat Susan, quae vox notat lilium vel rosam amoenam: ita quoque Deus Pater habitat in caelo, quod est instar rosae amoenae amoenum atque iucundum. Nam ipse implet laetitia vultum suum, et sunt delectationes in dextera eius in aeternum. Psalm. 16. 11.

II. VASTHI Reginaprior est typus mundi.

1. Ratione ORTUS. Nam sicut Vasthi ab Ahasvero Rege ad summum dignitatis et eminentiae gradum est evecta, et Regina nuncupata: ita quoque impii et filii huius saeculi plerumque ad gubernacula rerum sedent, et dignitate, auctoritate, opibusque abundant, et omnia ad votum nutumque corum fluunt. Unde David Psalm. 17. 14. de illis inquit: quod sint viri huius saeculi, quod portio corum sit in hac vita, et Deus thesauris suis ventrem eorum impleat. Et Psalm. 73. 12. ait: Ecce ipsi impii et abundantes in saeculo possederunt divitias.

2. Ratione PROGRESSUS. Sicut enim Vasthi valde voluptuosa et fastuosa erat, inque splendore atque voluptate vivebat; (secundum nomen suum; Vasthi enim potatricem significat) quae ad Regem per septem eunuchos eam vocantes venire detrectabat: Esther. 1. 12. Ita quoque mundus immundus o(/los en ponhrw=| kei=tai, h. e. totus in malo iacet. 1 Ioh. 5. 19. Omne quod est in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et fastus vitae. 1 Ioh. 2. 16. Ideoque impii Deum Regem caelestem eiusque verbum spernunt atque contemnunt. Nam circumdat eos superbia: operti sunt violentia tamquam veste, prominet prae pinguedine oculus eorum, gradiuntur secundum cogitationes cordissui, derident, et malitiam de excelso loquuntur. Ponunt in caelum os suum, et lingua eorum transit in terra, sicut graphice eos depingit Asaphus. Psalm. 73. 6, 7, 8, 9.

Orbis hic nihil est aliud, quam publica scelerum officina, in qua vel Lycurgus ad malitiam commoveri posse videatur.

Pulchre Ovvenus in Epigrammatis:
In mundo nil constat, in orbem vertitur Orbis,
Quid mirum? Recti quod sit in Orbenihil?

3. Ratione EGRESSUS. Sicut Regina Vasthi ob fastum atque superbiam suam, quod Regis sui mandatum contempsit, repudiata et de solio deturbata est: Esther 1. 19. Ita quoque omnes impii et filii huius saeculi ob fastum atque superbiam ex regno Dei eiciuntur, iuxta illud Adagium: Omnis qui se extollit, humiliabitur, nonsolum in hoc, sed etiam in futuro saeculo. Luc. 14. 11. et cap. 18. v. 14. Et ostium vitae aeternae est Christus. Ioh. 10. v. 7. Christus autem est humilis. Matth. 11. 29. Ergo qui per ostium hoc in vitam aeternam ingredi cupit, illum humiliarese oportet. In quam sententiam pulchre D. Augustinus Tractat. 45. in Iohan, inquit: Humilis est ianua Christus Dominus: qui intratper hancianuam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult adscendere. Qui autem per maceriam adscendit, ideo exaltatur, ut cadat. Exemplum habemus in lucifero, de quo dicitur in Epistola Iudae, v. 6. quod principatum suum non servaverit, et domicilium suum reliquerit.


page 271, image: s0343

III. ESTHER Regina posterior est typus Ecclesia.

I. Ratione ORTUS, h. e. Orbitatis. Sicut Esther erat puella paupercula, et utroque parente orbata: Esther 2. 7. Ita quoque Ecclesia in hoc mundo est vidua, h. e. patre atque matre, id est, summis amicis atque patronis in hoc mundo potentibus atque faventibus est viduata: sicut David conqueritur, Psalm. 27. 10. Pater et mater dereliquerunt me. Unde Ecclesia dicitur vidua, Iesai. 54. 4. mulier derelicta et maesta. ibid. v. 11. Et pii, viduae atque orphani. Psalm. 68. v. 5. Similiter Discipuli Christi orphani dicuntur. Ioh. 14. vers. 17.

II. Ratione PROGRESSUS, idque triplici respectu.

Primo: Respectu PIETATIS, CASTITATIS et VENUSTATIS. Sicut Esther pia, casta, atque formosa erat: (Nam Esther idem significat atque
[Gap desc: Greek word]
Alama, h. e. abscondita. Quia pie et caste vivebat, atque ab omni pravo consortio sese segregabat et abscondebat. Esther 2. 7.) Ita quoque Ecclesia pietati et castitati studet, a mundi consortio se abscondit, et soli Christo sponso suo adhaeret, iuxtaillud Psalm. 73. 28. Mihi adhaerere Deo bonum est.

Secundo: Respctu PROTEC???IONIS. Sicut Esther, licetpupilla quidem esset, et utroque parente orbata, tamen tutorem habebat Mardochaeum, sub cuius patrocinio vivebat: Esther 2. v. 7. Ita etiam Ecclesia in hoc mundo licet vidua sit atque virgo derelicta, maesta atque afflicta, tamen Christum sponsum habet, sub cuius umbra in pace requiescit; sicut ipse ait ad discipulos suos: Iohan. 17. 33. In me pacem habetis, in mundo afflictionem habebitis; sed bono animo sitis, ego vici mundum. Et David Psalm. 27. 10. ait: pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem prosela/beto/me, assumpsit me. Ipse namque est orphano adiutor. Psalm. 10. vers. 14, 18. Ipse est pater orphanorum, et Iudex viduarum. Psalm. 68. 5.

Tertio: Ratione EXORNATIONIS. Sicut Mardochaeus Estherem, quam adoptaverat in filiam, vestiebat atque exornabat: Esther 2. 7. Ita quoque Christus Ecclesiam suam, velut Estherem filiam suam dilectam, induit vestimentis salutis atque iustitiae. Iesai. c. 61. Hinc David Psalm. 45. v. 10. tamquam spirituali Epithalamio de Ecclesiae ornatu magnifice alloquitur Christum sponsum hisce verbit: Filiae Regum in pretiositatibus tuis: Adstat Regina a dextris tuis in vestitu de aurato. Et Apoc. 12. 1. Ecclesiae dicitur mulier amicta osole, h. e. Christo, qui est sol iustitiae. Malach. c. 4. Quia Christum in Baptismo velut vestem nuptialem per fidem induit. Gal. 3. 27.

III. Ratione EGRESSUS. Sicut Esther a Mardochaeo tutore et velut patre suo tandem in Regiam introducta, et ab Achasvero corona Regni donata et Regina facta est: Esther 2. 17. Ita etiam Ecclesiatandem in caelestem Susan, h. e. in caelum a Christo sponso suo introducetur, et corona vitae coronabitur. Hinc Ecclesia dicitur REGINA. Psalm. 45. 10. Et FILIA REGIS, v. 14. Omnis gloria filiae Regis abintus: vestimentum eius fimbriis aureis. v. 15. Acu pictis vestibus adducetur Regi: Virgines post eam, amicae eius, adducentur tibi. v. 16. Adducentur in laetitia, et exsultatione ingredientur in palatium Regis.

IV. MARDOCHAEUS est typus Christi.

I. Ratione ORIGINIS. Sicut Mardochaeus fuit filius Iair, Esther 2. 5. quae vox significat Dei lumen: Ita quoque Christus Iesus secundum Deitatem est filius Dei viventis, Lux vera. Ioh. 1. a)pau(gas1ma th=s do/chs2, h. e. Splendor gloriae. Hebr. 1. v. 3. *do/ca est lux copiosa. 2 Cor. 3. 7. Et Exod. 34. v. 30. peri\ do/chs2 vultus Mosis legitur. Et Luc. 2. v. 9. dicitur: *do/ca Domini circumfulsit Pastores. *a)pau/gas1ma vero est refulgentia ex illa luce. quia a)pau/gas1ma significat fulgorem vel splendorem. Et Sapient. 7. 25. dicitur a)pau/ gas1ma fwto\s2 fwto\s2 a)i+di/ou, splendor aeternae lucis, Similiter in Symbolo Niceno dicitur: lumen de lumine. Credimus in Iesum Christum, etc. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deovero.

II. Ratione EXINANITIONIS. Mardochaeus fignificat amarum, contritum vel myrrham contritam. Habuit ille nomen et omen, iuxtaillud vulgatum:

Conveniunt rebus nomina saepesuis.

Nam revera Mardochaeus fuit Mardochaeus, h. e. amaritudine plenus atque contritus, quando cognovit, Regem Ahasverum instinctu Hamanis literas sanguinarias sigillo regio obsignatas per totum regnum promulgasse, de omnibus Iudaeis in toto reg no interficiendis. Tunc enim ipse et Esther, omnesque Iudaei et virgines atque ancillae Estheris, tribus diebus et noctibus non comedebant, sed in sacco et cinere lugebant. Esther. 4. 16. Ita etiam Christus caelestis ille Mardochaeus fuit
[Gap desc: Greek word]
vir dolorum. Iesaiae 53. 3. Ipse in ara terrea, h. e. in horto coepit lupei=sqai kai\ a)dhmonei=n, h. e. ingenti affici dolore atque maestitudine, Matth. 27. 37.


page 272, image: s0344

geno/menos en a)gwni/a|, h. e. tali correptus est dolore, nt sudor eius velut qro/mboi a(i/matos, h. e. grumi sanguinis in terram decurrerent, Luc. 22. 44. et inse prae maerore atque dolore clamaret: Tristis est anima mea usque ad mortem. Matth. 27. 38. Ipse in ara lapidea, h. e. in praetorio a Pilato et ministris eius derisui corona spinea coronatus, pallio purpureo indutus, per ludibrium cum gemu flexione Rex salutatus, consputus et bacillis graviter percussus est. Marc. 14. 65. Ipse denique in aralignea, h. e. in cruce longe plurima et maxime horribilia passus est, manus pedesque eius ferreis clavis cruci affixi, latus lanceatranssixum, omniaque membramaximo cum dolore in cruce funt extensa. Unde ipse Christus in Psalm. 22. 15, 16, 17. conqueritur: Sicut aqua effusus sum, et dissipata suntomnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Exaruit tamquam testa virtus mea: lingua mea adhaesit faucibus meis: in pulvere mortis me collocas. Verum fic voluit Deus Pater Christum Filium suum CONTERERE propter peccata nostra, eumque vulnerare, ut nos paoem haberemus. Iesaiaecap. 53. v. 4, 5, 10.

III. Ratione EXALTATIONIS. Sicut denique Mardochaei luctus triduanus in laetitiam, et ipsius miseria in gloriam est mutatus: Nam Deus Ahasveri Regis animum pro admirabili sua providentia direxit, ut gentem Iudaicam proscriptam et damnatam liberaret, et Hamanem perfidum cruci affigendum mandaret. Esther. 7. 10. Ita etiam Christus tertia die a mortuis resurrexit, summo cum tripudio omnium piorum, et gloria et honore ab Ahasvero caelesti coronatus. Psalm. 8. 5. Hebr. 2. 9. et caelesti luce velut veste amictus in caelos adscendit, et ad dextram Dei collocatus, su/nqronos Deo Patrifactus, cum eo regnat in aequali maiestate et gloria, et omnes pii atque electi cum eo festum Purim celebrabunt, h. e. in delectatione et laetitia regnabunt in omnem aeternitatem.

V. HAMAN est typus diaboli.

I. Ratione ORTUS. Sicut enim Haman in aula Ahasveri fuit valde honoratus, et super omnes Principes exaltatus, fuit in toto Regno Abrech, hoc est, Pater patriae et Prorex: Esther. 3. 1. Ita quoque diabolus initio Angelus bonus atque formosus a Deo creatus fuit, perfecta sapientia, veritate atque bonitare fulgens. Habuit namque th\n e(autou= a)rxh\n kai\ to\ i(/dion oi)khth/rion, h. e. suum principatum et proprium domicilium. Epistola Iudae vers. 6.

II. Ratione PROGRESSUS. Sicut enim Haman fuit valde fastuosus atque fuperbus, atque ab omnibus regni incolis, uti etiam a Mardochaeo, adorari voluit: Esther. 3. 2. 3. Ita quoque diabolus est spiritus superbiae, qui ab ipso Dei Filio in monte excelso. in quo omnia Regna mundi et gloriam eorum ipsi monstravit, adorari voluit. Matth. 4. 9. Et sicut Haman Mardochaeo omnibusque Iudaeis insidiatusest, atque sanguinarium a Rege Ahasvero decretum per fraudulentiam extorsit de omnibus Iudaeis in toto Regno exscindendis: Esther. 4. 8, 13. (Quod cum nomine ipsius congruebat. Nam
[Gap desc: Greek word]
idem est atque tumultuator vel conturbator.) Ita quoque diabolus serpens ille antiquus insidiatus est calcaneo Christi omniumque Christianorum, et cruentam cum illis gerit pugnam, quae usque ad finem mundi durabit. Apocal. 12. 7, 12, 15. Et velut leo rugiens noctes diesque obambulat, quaerens omnes pios devorare. 1 Petr. 5.

III. Ratione EGRESSUS. Sicut Haman tandem confusus, et in patibulo, quod Mardochaeo paraverat, ipse funibus ligatus et suspensus periit: Esther. 7. 3. Ita quoque diabolus, postquam Christum, in calcaneo vulneratum, in crucem proditore Iuda Ischariothe Ioh. 13. adegit, ipse destructus periit, iuxta dictum Hebr. 2. 14. Christus per mortem suam kath/rghsen, h. e. destruxit eum, quimortis habebat imperium, h. e. diabolum. Et catenis noctis detractus in tartarum in iudicium magni diei reservatur. 2 Petr. 2. 4. Epistola Iudae v. 4. Interim dum infernalis ille Haman ad nos descendens, iram magnam habet, hoc est, horribiliter hisce in terris antefinem mundi grassatur, oportet Estherem, h. e. sanctam Christi Ecclesiam diligenter orare: tum caelestis Ahasverus, h. e. Deus pater, sceptrum ei aureum porriget: eâque in gratiam receptâ, non secundum merita eius, sed secundum gratiam et misericordiam suam, cum illa aget. Psalm. 103.

VI. SCEPTRUM Ahasveri est typus Evangelii.

Sicut enim sceptrum Regis Ahasveriaureum fuit signum atque medium gratiae regiae: Nam statutum hoc erat id regno Ahasveri, apud omnes Regnicolas pervulgatum, ut si vel vir, vel mulier, non vocatus a Rege interius atrium Regis intraret, iuxta statutum interficeretur: cui vero Rex aureum sceptrum porrigeret, ille in vita conservaretur: Esther, 4. 11. Ita etiam Evangelium est SCEPTRUM POTENTIAE DIVINAE, Psalm. 1 10. 2. quod Dominus emisit e Sion in totum orbem terrarum.


page 273, image: s0345

Nam hoc est vivum atque efficax potentiae divinae non tantum signum, sed etiam organum, per quod Christus cum omnibus suis beneficiis ad nos venit, et mansionem apud nos facit. Ioh. 14. 13. Per hoc venit ad nos cum regno suo gratiae, illudque in cordibus credentium administrat. Nam Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti. Rom. 1. v. 16. h. e. potens Dei organum salvandi credentes. Praetera Sceptrum Ahasveri aureum, erat signum atque medium gratiae et clemenriae regiae, non quovis modo, sed certo modo, h. e. in usu suo legitimo consideratum. (Nam Sceptrum illud etsi ex aurofabrefactum erat, tamen perse et absque usu, nempe vel cistae inclusum, vel mensae impositum, nemini vel millies intranti gratiae regiae signum erat, et nemini vitaesalutem afferebat, sed quando in USU SUO LEGITIMO erat, h. e. quando Regis manu apprehensum intranti porrigebatur, et ab intrantis manutangebatur, tum intrantisignum atque medium clementiae erat, ne a satellitibus Regiis interficeretur. Esther. 4. II. Exemplum illustre habemus in Regina Esther. Haec die tertio post luctum vestibus regalibus induta, in atrio domus Regiae interiori stabat contra basilicam Regis: Et Rex in solio Regio in domo sua Regia versus ostium sedebat: Cumque vidisset Reginam Estherem in atrio stantem, invenitgratiam in oculis eius, et EXTENDIT AD EAM SCEPTRUM, quod MANU tenebat AUREUM. Quae accedens TETIGIT summitatem SCEPtRI eius. Dixitque ad eam Rex: Quid vis, Esther Regina? Quae est petitiotua? Etiamsi dimidiam Regni partem petieris, dabitur tibi. Esther. 5. 1, 2, 3.) Ita etiam Evangelium est organum salutis atque vitae aeternae, non quatenus syllabis et literis consignatum in charta aut volumine continetur, aut vocehumana recitatur extraproprium, verum et legitimum usum suum. Etsi enim Evangelium idcirco literis consignatum est, ut ex iis tamquam expenu, suo tempore ad suum usum depromatur; tamen per se extra suum officium, nec esttriste, nec iucundum, nec occidit, nec vivificat: sed quando Evangelium est IN USU SUO PROPRIO, VERO, atque LEGITIMO ET ORDINARIO, ad quem divinitus est institutum, h. e. quando a Ministro Ecclesiae annuntiatur, et a credentibus recipitur, et manu fidei tangitur, tum demum est organum salutis. Nam Evangelium et Scriptura nonprosunt ex opere operato, sed necessum est ut fide miscantur auditoribus. Hinc D. Paulus Rom. 1. 16. ait, quod Evangelium sit potentia Dei, h. e. potens Dei organum ad salutem omni credenti. Non dicit nude et crude, quod Evangelium sit potentia Dei ad salutem; sed addit: OMNI CREDENTI. Et contra de Israelitis inquit Apostolus; Hebr. 4. 2. quod auditus sermonis illis non profuerit, mh\ sugkekrame/nos th=| pi/sei toi=s2 a)kou/sasin, h. e. quod non esset CUM FIDE MIXTUS, aut CUM FIDE CONIUNCTUS, iis, qui audierant. Unde pater quod Evangelium sit du/namis2 tou= *qeou= swsikh\, h. e. potentia Deiadsalvandum, non quando consideratur IN SENSU ABSOLUTO, h. e. in se et per se ABSQUE USU, neque etiam IN USU ALIENO et ILLEGITIMO, sed inUSU PROPRIO, VERO et LEGITIMO, ad quem a Deo est destinatum.

ANTITHESIS.

Hinc patet, superstitiosum et iusta reprehensione dignum esse, quod homines in Papatu primum caput Iohannis Evangelistae minutissimis literarum apicibus describant, atque e collo suspensum gestent: eique mirificam quandam vim et virtutem alexicacam daemones fugandi et morbos sanandi tribuant: Sicut hac de re scribit Salmeron tom. 4. comentar. pag. 614. Consuetudo est, inquit, Christianis, gestare appensum e collo Evangelium, aut alias res sacras sive reliquias. Nec error est, si ex reverentia Sanctorum deserantur, cumspe, quod forte Deus misereibitur. Hinc. legimus in E. Caeciliae laude, Codicem Evangelicum semper eam in sinu gestasse, et Constatinum Imperatorem Christi clavum diademate circumtulisse.

Verum hic superstitiosus Papistarum ritus cum fine Evangelii revelati pugnat. Etenim Deus ter Opt. Max. non'eo fine verbum suum nobis revelavit, ut ad morbos corporales pellendos characteribus eius utamur, sive potius abutamur: sed ut ex eo ad vitam aeternam atque animarum salutem instruamur. Rom. 1. 10.

MONARCHA VI. DARIUS NOTHUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. GEneratio et Appellatio. DARIUS cognomento NOTHUS, fuit VI. Rex Persarum, filius Artaxerxis Longimani; sed non ex legitimo matrimonio, verum e Cosmartidine Babylonia pellicesusceptus. Unde NOTHI cognomentum accepit.


page 274, image: s0346

CAPUT II. DE PROGRESSV. 1. ACTA OE CONOMICA.

II.

2. Uxor eius fuit PARYSATIS. De hac duplex est Historicorum sententia.

I. Philippus Melanchthon l. 2. p. 137. et Sleidanus putant eam fuisse sororem Artaxerxis Longimani: ac proinde Darium Nothum eius fuisse sororium.

II. Plutarchus vero in Artaxerxe scribit, eam fuisse filiam Artaxerxis Longim. et fratri suo incesto connubio iunctam. Quem incestum Deus in posteritate horribiliter punivit.

III.

Haec Parysatis mirabilis plane atque crudelis femina fuit. Nam STATIRAM coniugem Artaxetxis Mnemonis filii sui (quam Plutarch. in Artax. p. 1012. gunai=ka kalhn\ kai\ a)gaqhn\, h. e. feminan elegantem et probam vocat) quamque Artaxerxes ardenti amore complectebatur, variis modis oppugnatam, toxico necavit: et CARIN atque MITHRIDATEM, qui Cyrifilium in bello interfecerant, et MESABATEN, eunuchum, qui caput ei occiso atque dextram amputaverat, inaudito suppliciorum genere excarnificavit; uti in Histor. Artaxerx. Mnemon. §. 28, 29, 30. plenius dicturi sumus.

IV.

Apophthegma Parysatidis hoc fuit. Iubebat illa to\n *basilei= me/llonta meta par)r(hsi/as2 diale/gesqai bussi/nois2 grh=sqai r(h/masi. h. e. Eum qui Regem admoniturus esset, byssinis uti verbis. Plutarch. Apohthegm. Imperat. pag. 324. AESOPUS eandem sententiam proptiis verbis eleganti Paronomasia sic exprimit: toi=s2 *basileu=si dei= w)s2 h(/kisa, h)\ w(s2 h(/disa, o(milei=n. hoc est, Regibus conversandum esse, vel quampaucissime, vel quam iucundissime. Plutarch. in vita Solonis.

V.

II. Quidam Historici tradunt, hunc Darium habuisse etiam vel coniugem, vel concubinam formosissimam, quam adeo ardenter dilexit, ut mortuam in vitam revocari eam optaverit. Historia haec reperitur in Epistola Iuliani Apostatae ad Amerium, quae in volumine Epistolarum Graecarum exstat, et ad hunc Darium referri solet, verba haec sunt. Cum Democritus Aderita Philosophus aliquando e peregrinatione sua longinqua tandem etiam accederet ad Darium tum dolentem obitum coniugis sive, concubinae cuiusdam suae formosissimae, ut ad consolandum Regem aliquid diceret, promisit redditurum vita defunctam, sinecessaria ad illam sibi rem suppeditaret. Rex laetatus, cum peter iuberet, quae vellet, iussit sibi dari trianomina aliquorum hominum, qui per omnem vitam fineluctu et adversa fortuna vixissent, quae inscriberet monumento coniugis. Id vero cum se praestare non posse affirmaret, respondet Democritus, insipienter itaque facere, cum ipse fortunam postularet singularem, et communem omnibus recusaret.

PARAENESIS.

Stultum Darii votum fuit, quod concubinam suam denatam in vitam revocari a Democrito Phillosopho petiit. Nam communis omnium hominum sors est MORI, iuxta illud: Statutum est hominibus ut semel moriantur: Hebr. 9. 27. Deus namque redigit homines in nihilum, h. e. in cinerem, Psalm. 90. 3. iuxta Dei sententiam in Paradiso promulgatam. Genes. 3. 17. quocumque die comederis de arbore vetita, morte morieris, h. e. mortalis etis, et singulis diebus mortem exspectabis. Theodoret. Quare nomo communem hominum sortem recusare et propriam desiderare debet; sicut Democritus Darium recte monuit. Et Terentius Gentilis graphice ait: Homo sum, humani a me nihil alienum puto.

VI.

III. LIBERI. Darius ex Parysatide quaternos suscepit liberos, nempe, Arsicam, (qui postea Artaxerxes transnominatus, et cognomento Mnemon dictus est) Cyrum, (quia Cryo maiore Cyrus appellatus est) Ostanem, et Oxathrem.

II. ACTA POLITICA.

VII.

I. REGNI OCUPATIO. Postquam pater Darii Nothi Artaxerxes Longimanus diem suum obiisset, XERXES II. Regnum suscepit, sed eum, crapulam edormientem, frater eius SOGDIANUS interfecit, postquam unum annum regnasset, uti Diodorus Siculus scribit, et fratri interfecto in Regno successit. Sed et ipsi dolo atque parricidio quaesitum imperium paucos dies stetit, cum multa ageret tyrannice, Bagorasum praecipui nominis eunuchum caede iniusta tolleret, et DARIO fratri


page 275, image: s0347

occultis insidiis exitium minaretur. Nam Darius sub patre Artaxerxe Longimano Hyrcanorum Satrapiam regebat, quam a Xerxe retinere perminssus, a Sogdiano insidiose evocabatur. Quod periculum ille mature olfaciens, iussa illius detrectat, arma contra Regem capit, et adiutus prompto omnium studio, Regem dolo in potestarem redactum regno et vita spoliat. Nam iuxta morem Persicum, eum in cineres deici mandavit, postquam sex aut septem menses regnasset. Diadorus Siculus lib. 12. Pausan. Ctesias Cnidius lib. 18. Eusebius, cedrenus. Ita Darius, suis copiis Principumque auxiliis fultus, ad Regnum perducitur, aliena magis voluntate, quam sua, atque regium DAR II nomen assumpsit. Nam antea OCHUS dictus fuit.

Factum hoc est anno 3548 ab orbe condito.

Factum hoc est anno 9 Belli Peloponnesiaci.

Factum hoc est anno 423 ante Christi nativitatem.

VIII.

II. REGNI ADMINITRATIO. Nova defectione Aegyptum amisit. Medos et Persastertio rebellare ausos gemina expeditione compescuit, urbes, quas maiores eius per Asiam possederant, universas recepit. Invitavit ad se magnis propositis muneribus POLYDAMANTEM. De cuius incredibili robore Suidas in voce *poluda/mas2, et Pausanias lib. 6. scribunt, quod tantarum virium fuerit, ut currum, incitante euqos auriga, detinere posset. Periit obrutus speluncae ruina, quam labascentem sesolum manibus sustinere crediderat. Pausanias in Eliacis 2. Darius etiam edoctus de Cyri filii in Autobisacem et Mitraeum saevitia, cum eo nomine domum revocatum puniturus esset, ante adventum eius evita decessit. Thucydides, Diodorus Siculus, Iustinus. Xenophon. Moriturus Arsicam tamquam Primogenitum Regni successorem constituit, licer mater Parysatis Cyrum iuniorem ad regnum promovere niteretur; verum non adduxit eum tamen in sententiam suam, sed aetate prior est Rex designatus, et ARTAXERXES TRANSNOMINATUS. Cyrus vero Ioniae atuqe Lydiae Dux constiutus est. Plutarch. Artaxerx. Verum Cyrus, sorte sua haud contentus, fratri Regi bellum intulit, in eoque victus et occisus; sicut postea in historia Artaxerxis Mnemonis plenius dicturi sumus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

IX.

Sulpitius Severus lib. 2. Historiae sacrae, Ioseph. Scalig. l. 6. de emendatione tempor. cap. de hebdomadib. Danielis, et seth. calvis. in Praefatione Chronolog. suae pag. 152. putant, hunc Darium esse illum, cuius fit mentio Esdr. cap. 6. et Zacharcap. 1. et 7. Et Aggaei cap. 1. et 2. Quibus in locis habetur, quod fabrica templi secundi anno regni eius secundo sit repetita, et anno Regni eius sexto absoluta. Verum opinio eorum in accuratiori examin subsistere non potest; uti in Historia Darii Hystaspis §. XXVII. firmissimis rationibus demonstratum est.

CAPUT III. DE EGRESSV.

X.

Darius Nothus regnavit annos 8 iuxta Clementem.

Darius Nothus regnavit annos 60 iuxta Philostratum lib. 1. de vita Appollonii.

Darius Nothus regnavit annos 19 iuxta Thucydidem, Diodorum Sicul. Eusebium, Bedam, Scaliger. in cap. de excessu Artaxerxis Longimani, et initio Darii Nothi.

Quae sentenria postrema omnium est verissima. Sic incidit mors eius in A. M. 3567. ante C. N. 404.

MONARCHA VII. ARTAXERXES MNEMON.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. GENERATIO. ARTAXERXES MNEMON fuit Artaxerxis I. cognomento Longimani ex filia nepos, Darii Nothi filius. Nam Darii et Parysaridis filii quatuor fuere. Maximus stirpis Artaxerxes, ab hoc Cyrus, minores his, Ostanes et Oxathres. Mater eius Parysatis supra modum crudelis et mirabilis femina fuit; ut postea dicemus.

II.

II. APPELLATIO. Primo Nomen eius proprium fuit ARSICAS, quamvis Darsem ferat nuncupatum Dinon. Plutarchus Artaxerxe tom. 1. pag. 1012.

Deinde cognomen eius fuit ARTAXERXES MNEMON. *a)rtoce/rchs2 *mnh/mwn. ARTAXERXES ob excelsam avi virtutem: et MNEMON vel MEMOR, ob excellentem memoriam dictus est. Huc elegans locus referri potest ex Plutarcho


page 276, image: s0348

in Artax. p. 1012. ubi scribit, quod hic Arsicas a patresuo Dario Rex designatus, kai\ *a)rtace/rchs2 metonomasqei\s2, h. e. ARTAXERXES TRANSNOMINATUS sit.

USUS.

Hic locus Plutarchi diligenter est notandus, et Iosepho Scaligero eiusque astipulatoribus opponendus, qui statuunt, quod nomen Artaxerxes tantum sit nomen proprium, et numquam appellativum: ut evincere queant, Esdr. 4. v. 6. et 7. per Achasverum Xerxem, et per Artaxerxem, intelligendum esse Artaxerxem Longimanum; cum tamen ibi sint nomina appellativa, et per Achasverum Cambyses, per Artaxerxen vero Cambysis frater Smerdis, iuxta alios Pseudo-Smerdis Magus intelligendus sit. Nam diserte Plutarchus auctor ille gravissimus in citato loco hunc VII. Persarum Monarcham proprio nomine Arsicam, cognomine vero Artaxerxem appellat, quando dicit, quod ad Regnum evectus, ARTAXERXES metonomasqei/s2, h. e. TRANSNOMINATUS sit.

CAPUT II. DE PROGRESSV. 1. ACTA OE CONOMICA.

III.

I. *polugami/a. Artaxerxes Mnemon plurimas tum uxores, tum concubinas habuit.

IV.

UXORES habuit tres: 1. Statiram.

UXORES habuit tres: 2. Atossam filias suas.

UXORES habuit tres: 3. Amesirin filias suas

V.

Primo, STATIRA a socru sua Parysatide veneno interfecta est. Occasio huius rei haec fuit. Parysatis Cyrum filium iuniorem maiori, quam Artaxerxem, amore est complexa: Ideoque nihil magis in votis habuit, quam ut ille, hoc neglecto, ad Regnum promoveretur, et in insidiis fratris Regi structis deprehensum, ideoque extremo supplicio destinatum, interecessione sua, illum conservavit: cumque Cyrus adversus fratrem, dissimulato belli apparatu, novas res moliretur, illa constanter eum adversus omnes delationes defendit, donec tandem res in nervum erumperet, et per Tissaphernem Ducem occulta Cyri consilia Artaxerxi innotescerent; ibi magna inter Parysatidem et Statiram orta est contentio. Statira (ut fert mos femineeus) omnem huius bellici tumultus causam Parysatidi imputavit: Parysatis contra se defendit ferociter. Qua ex re gravissima accensa indignatione, vitae eius insidias struxit. Cum enim amicitia redintegrata rursus convenire atque una cenare coepissent: magna tamen cum cautione iisdem cibis, iisdemque ciborum ministris utebantur. Nascitur autem apud Persas avicula, cui nomen Rhytaces, quae omni caret excremento, habetque intestina omnia adipe referta. Ideoque etiam vento et rore ali creditur. Hanc, Ctesias ait, cultello, quem altero latere illeverat toxico, dissecuise Parysatidem, atque infecisse alteram partem veneno, partem puram et sinceram sibi retinuisse, illam vero quae veneno infecta erat, Statirae porrexisse. Hinc mortua est Statira inter maximos cruciatus et convulsiones corporis, et cum ipsa insidias olfecit, tum etiam in Rege suspicionem materni sceleris excitavit, dirum et implacabile matris ingenium non ignorante. Plutarchus Artax. pag. 1020, 1021. Simili fere modo paucos ante annos Sixtus V. Pontifex Rom. periisse fertur.

VI.

Secundo, erga ATOSSAM quoque filiam suam amore incesto exarsit; quem mater eius Parysatis callida illa femina, quae omnes suas actiones ad nutum arbitriumque Regis componebat, magis magisque accendit, et ut in proverbiodicitur, oleum igni addidir. Postquam enim illa ex indubiis signis animadvertit, Artaxerxem filiam suam perdite amare, et tamen amorem hunc occultare: quia contra patrias Leges erat, filiam uxorem ducere, illa formam moresque eius crebro apud Regem collaudavit, eumque instigavit, ut eam in uxorem duceret, legibus et institutis Graecorum valere iussis. Quoniam Rex Persarum tamquam viva Lex honesti inhonestique norma a Deodatus sit. Plutarch. Artax. p. 1023.

VII.

Tertio, AMESTRIS (vel Amastris) initio T IRIBAZO desponsata, sed eo ob mores insanos abdicato, nefario coniugio patriiungebatur.

ERROR.

Errant igitur illi qui statuunt, quod hic Artaxerxes Mnemon fuerit maritus Esther. Nam Plutarchus in Artaxerxe, in quo Artaxerxis Mnemonis vitam diligenter descripsit, narrat, Artaxerxem hunc tres coniuges habuisse, nempe Statiram, Atossam et Amestrin. Sed nulla harum esse potest vel Vasthi, vel Esther, quae uxores Aliasveri fuerunt, cuius in libro Esther fit mentio. Nam


page 277, image: s0349

1. VASTHI ab Ahasvero repudiata fuit. Esther cap. 1. v. 19. STATIRA autem repudiata non fuit, sed a matre eius Parysatide veneno necata, dum adhuc Regina esset; et quidem cum ingenti Regis dolore. Similiter ATOSSA numquam repudiata fuit, sed cum artaxerxe usque ad mortem eius vixit. idem quoque de AMESTRI dici non potest.

2. ESTHER Regina Ebraea erat genere, et ab Ahasvero sive Artaxerxe anno septimo Regni eius in thalamum regium assumpta. Esther c. 2. vers. 17.

At neque ATOSSA, neque AMESTRIS Ebraeae, sed Persicae feminae, et quidem ipsius Artaxerxis filiae erant. STATIRA vero non anno septimo Regni Artaxerxis matrimonio est iuncta, sed antequam regnare inciperet Artaxerxes, ab eo ducta fuerat. Plutarch. in Artax.

Unde patet, Attaxerxen Mnemonem non esse maritum Esther. Plura vide in Historia Hystasp. §. 24.

VIII.

CONCUBINAS Artaxerxes habuit 360; uti Plutarchus in Artax. pag. 1025. scribit. Sed inter hasce omnes ASPASIA forma et prudentia eminebat, ideoque sola nomine suo exprimitur. Haec antea Cyri iunioris concubina fuit; sed eo interempto, in torum Artaxerxis transiit, et, ut postea dicemus, infelici forma sua regiam domum graviter afflixit. Vide Plutarchum Artaxerx. pag. 1025. Aelianum lib. 12. cap. 1.

IX.

II. *polutekni/a. Artaxerxes plurimos habuit liberos.

Masculi

Legitimi erant tres; uti Plutarchus in Artax. scribit.

1. DARIUS. Hic quia primogenitus erat, a patre Artaxerxe 50 aetatis suae anno honoratur, et cidarin rectam (erat hoc insigne regium) gestarepermittitur. Verum libidine sua et dignitatem regiam et vitam simul amisit: uti in §. 10. dicemus.

2. ARIASPES tum ob alias virtutes, tum ob simplicitatem, benignitatem atque humaniratem, singulari apud populum gratia polluit. Id circo post Darii fratris caedem tacito omnium consensu Regno destinatus, ab OCHO fraude opprimitur. Plutarch. Artaxer.

3. OCHUS fuit inter fratres (legitimos) natu minimus. Hic contra fratres Regnum ambit: utque illud consequeretur, fratres duos, nempe Ariaspen legitimum, dolo, et Arsamen illegitimum parricidio e medio sustulit. Plutarch. Artax.

Masculi

Illegitimi fuerunt plurimi. Iustinus lib. 10. scribit, eum ex concubinis 115 filios suscepisse. Inter illos erat ARSAMES, qui a patre post ARIASPIS interitum studio apertiore diligebatur, et tantam apud eum fidem est merituis, ut arcana ipsi crederentur atque communicarentur, Qua de causa ab OCHO in odium vocatus, per Harpatem Tiribazi filium, abillo submissum, occiditur. Plutarchus in Artaxer. Diodorus Siculus.

Femelle erant potissimum quinque.

I. ATOSSA erat Artaxerxis filia, et postea uxor. Namlicet OCHO fratri desponsata essent, tamen postea magno cum flagitio patri nubit; et tamen nihilominus incesta Ochi consuetudine fruitur, eumque ad regnum ambiendum inflammat. Plutarch. Artax.

II. AMESTRIS fuit patris filia et postea uxor. Nam pater eam initio TIRIBAZO desponsavit: verum eo ob mores insanos abdicato (Plutarchus enim in Artax. eum vocat u(po/koufon kai\ para/foron, h. e. hominem levem et non satis rationis compotem) incestuoso patri connubio iungitur. Plutarch. Artax.

III. SISYGAMBIS Arsami fratri nupserat. Quo ab Ocho fratre trucidato, deinceps in luctu vixit. Mater haec Darii Codomanni fuit. Capta est ad Issum ab Alexandro M. cum filia Statira, Ocho nepote et nepotibus duabus, sed honorifice ab Alexand. M. est habita.

IV. RHODAGUNE a patre in matrimonium elocatur copiarum terrestrium Persicarum Duci ORONTI, qui cum Tiribazum classis Persicae Praefectum inique accusaret, a Rege ob falsam accusationem extrema


page 278, image: s0350

ignominia affectus; Tiribazus vero maximis honoribus affectus est. Unde ab illo ad Cyrum iuniorem, bellum contra fratrem Artaxerxem tum temporis molientem trausfugit, cui antea hostis fuerat. Huic Orontes (quippe qui bellicis rebus inter Perlas clarus erat) pollicebatur, si mille equites sibi Cyrus tradidisset, se turmas equitum regiorum, quae igni omnia, quatransiturus erat Cyrus, exurebant, aut insidiis circumventas necaturum, aut ex iis quam plurimos vivos ad Cyrum perducturum, prohibiturumque ne reliqua incendant, aut Regi, quae de Cyri copiis explorata haberent, renuntiare possint. Id cum apud Cyrum obtinuisset Orontes, ad Regem epistolam scripsit, in ipsius amicitiam seiterum insinuans. Sed eam epistolam nuntius ad Cyrum attulit, qui Orontem comprehensum in iudicium vocavit, ubi suffragiis Ducum capitis damuatus est. Hinc Orontes hoc postea apophthegmate usus est: Regum et Principum amici, sunt similes Arithmeticorum digitis. Nam ut hi computando, nunc myriada, nunc monada: ita et qui Regibus se insinuant, modo pollent plurimum et observantur: moxvero (qui fortunae mos est, quae homines velut pilas habet) in imum demersi, ludibrio sunt omnibus.

V. APAME connubio iuncta est PHARNABAZO classis Persicae Praefecto, quem Orontes apud Regem calumniis involvit: ut modo diximus. Plutarchus.

X.

III. *kakotekni/a. Quod artaxerxes liberos habuit plane degeneres. Nam 1. ergapatrem fuerunt extreme ingrati. Artaxerxes enim aetate iam provectus, cum animadverteret filios suos de Regno apud amicos et proceres disceptare, idcirco ut buic malo remedium inveniret, Darium filiorum natu maximum regem pronuntiavit, utque cidarin se vivo gestaret, concessit. Plutarchus in Artaxerxe.

Verum Darius, post nova paternae pietatis exempla, interficiendi patris consilium cepit, et quod detestandum, in societatem facinoris assumptos 50 fratres fecit parricidas. Iustin. lib. 10.

2. Fuerunt libidinosi. Nam mos erat Persis, ut Rex creatus ab eo, qui Regem eum constituisset, munus aliquod peteret, idque, si fieri posset, omnino acciperet. Quare Darius a patre Artaxerxe Rex designatus, non contentus Regno, etiam Aspasiam, patris pellicem, quam ipse prae omnibus concubinis ardenter ambat, quod et pulchra et sapiens, poscebat. Artaxerxes pro indulgentia sua in liberos, primo facturum se dixerat, mox paenitentia ductus, ut honeste negaret, quod temere promiserat, Dianae sacerdotio eam praefecit, quo perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur: atque hoc modo libidinosus pater filii cupidinem elusit. Plutarch. Artax. Iustin. lib. 10. Similiter Ochus, inter filios Artaxerxis natu minimus Atossae novercae atque sorori suae spem matrimonii fecit, si ipsius ope ad Regnum promoveretur. Plutarch. Artax.

3. Fuerunt insidiosi atque dolosi. Nam Darius a patre se derisum ludibrioque habitum existimans, instigatione Tiribazi, qui (ut Plutarch. Artaxer x. p. 1025. loquitur) ou)de\ a)=llws2 sa/s1imos w)\n kata h)/qos a)ll) a)nw/malos kai\ para/foros, h. e. qui alias non erat moribus solidus, sed temporalis, et vecors, coniuratione cum 50 fratribus facta insidias patri paravit. Similiter Ochus occiso patre Dario, Ariaspis et Arsamis fratrum vitae insidias struens homo dolosus ac sanguinarius, crudelitate sua adversus Arsamen, versutia contra Ariaspen usus est. Plutarch. ibid. Atque ita regiam cognatorum caede et strage Principum replet, nulla non sanguinis, non sexus, non aetatis misericordia permotus, scilicer ne innocentior fratribus parricidis haberetur. Iustinus lib. 10.

XI.

IV. *teknofwni/a. Artaxerxes compertis tot filiorum contra se insidiis, Darium cum liberis adductum iudicandum Consiliariis regis dedit. Darius omnium suffragiis damnatus, a lictoribus in carcerem abductus est. Carnifex vero accitus manu tenens novaculam, qua damnatorum capita abscindi solent, ut Darium vidit, perterritus recessit, ad fores respiciens, w(s2 ou) dunhso/menos ou)de\ tolroh/swn au)to/xeir gene/sqai bas1ile/ws2, h. e. quasi non posset neque sustineret manu sua Regem occidere. Foris autem iudicibus minaciter, ut mandata exsequeretur, iubentibus, reversus intro altera manu comam apprehendit, altera cervicem depressam novacula abscidit. Plutarch. Artax. p. 1026. Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod vestigium tanti sceleris exstaret, interfectae. Iustinus lib. 10.

XII.

V. *filomh/twr kai\ fila/delfos fuit. Nam mensae Regis praeter matrem eius et coniugem nemo erat consors: quarum haec infra, mater supra illum


page 279, image: s0351

recumbebat. Quinetiam fratribus suis, Ostaci et Oxabi, natu minoribus, mensam participavit. Plutarc. Artaxerx. pag. 1013.

USUS.

AXIOMA I.

Nimia illa indulgentia, qua Reges vivi atque incolumes filiis regnum permittunt, ut illos regnantes vide ant, saepenumero obest. Nam eiusmodi indulgentia parentibus plerumque discrimini esse solet: et causam nonnumquam parricidio praebuit.

Exemplum.

Exemplum habemus in Dario, qui a patre Artaxerxe vivo Rex factus, interficiendi patris confilium cepit. Sed facta coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis, parricidii poenas Deo paternae pietatis ac maiestatis ultori persolvit.

AXIOMA II.

Spurii, ex adulteriis aut furtivo coitu prognati, plerumque sunt mali, inquieti et turbulenti, et exitus eorum plerumque tragicus esse folet. Sapient. 3. v. 17, 18, 19. Filii adulterorum in consummatione erunt: et ab iniquo toro semen exterminabitur. Et siquidem longae vitae erunt, in nihilum compurabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis consolationem. Nationes enim iniquae dirae sunt consummationis.

Exemplum.

In Dario Artaxerxis Mnemonis filio, eiusque fratribus, exemplum memorabile habemus.

Darius a patre adhuc vivente Rex erat designatus, et cidaris apertae gestamen ei a patre permissum: sed, ob denegatam Aspasiam patris concubinam formosissimam, consilium de interficiendo patre agitavit. Et quod detestandum, in societatem tanti facinoris 50 fratres spurios assumpsit. Et quod omnem admirationem excedit, nemo ex illis omnibus inventus est, quem aut paterna maiestas, aut veneratio senis, aut indulgentia patris, a tanta immanitate revocaret.

AXIOMA III.

Deus vagas libulines graviter punire solet, aut in proprio corpore, aut in posteritate.

Exemplum utriusque membri habemus in hac Historia, Verum de eo in historia Ochi Persarum Regis, pluribus dicturisumus.

II. ACTA POLITICA. I. IRENICA sive TOGATA.

XIII.

I. Regni occupatio. Darius Nothus moriturus Artaxerxem filium suum primogenitum Regni successorem constituit, licet mater Parusatis Cyrum iuniorem ad regnum promovere niteretur. Plutarch. in Artax. pag. 1012. hac de de contentione ita scribit: Mater magis exosculabatur atque ad Regnum promovere conabatur Cyrum. Unde ubi patre iam aegro accitus est, profectus est ad aulam a mari, maximaspe fretus, matrem effecisse ut successor Regni declararetur. Etenim ratione nitebatur Parysatis speciosa, qua Xerxes I olim usus fuerat, suggerente Demarato, Arsicam, (hoc enim nomen Artaxerxis proprium erat) se privato, regnanti Cyrum Dario peperisse. Non adduxit cum tamen in sententiam suam, sed aetate prior est designatus Rex, et ARTAXERXES metonomas1wi\s2 TRANSNOMINATUS: Cyrus vero Lydiae Satrapa, et orae maritimae Dux.

XIV.

2. Inauguratio. Artaxerxes Rex mox sub Darii patris excessum Pasargadas perrexit, ut sacris Regiis inauguraretur a sacerdotibus Persicis in delubro Deae bellatricis, quae Minerva est. Eo ingressum, qui inauguratur, stolam suam oportet ponere, et induere eam, quam Cyrus priscus prius, quam Regno potiretur, gessit: et ficorum massam comedere, tum terebinthinum vorare, et calicem haurire lactis acidi. Haec cum acturus Artaxerxes esset, adit eum Tissaphernes, Sacerdotem quendam adducens, qui in pueritia e)pisa/ths2 th=s nomizomen/hs2 a)gwgh=s2, h. e. Magister patriae institutionis Cyri fuerat. Hic detulit, deliberatum Cyro esse in templo insidiis circumvenire Regem, atque cum vestem exueret, adoriri et obtruncare. Cyrus iussu Artaxerxis comprehensus, catenis aureis ligatus et morti adiudicatus est. Sed moritarum iam Parysatis mater ulnis complexa, ac capillo suo circumiciens colligansque illius collum cum suo, multis lamentis et obsecrationibus obtinuit ei veniam, effecituqe ut remitteretur ad mare. Plutarch. Artax. pag. 1012.

XV.

3. Imperii administratio. Hic Arsicas, qui Rex factus Artaxerxes est transnominatus, uti Plutarchus ait, initio mire sectari Artaxerxis sibi cognominis visus est moderationem, blandiorem


page 280, image: s0352

aditu se praebendo, atque in largiendis pro merito honoribus benesiciisque effusum, omni suppliciorum exactioni detrahendo contumeliam, exsultandoque in accipienda gratia, non secus si daret, quam si acciperet, in dando hilarem et benignum se exhibendo: Cui nihil unquam tam pusillum aut contemptum oblatum est, quod non summo cum gaudio et clementia Rege digna acciperet. Plutarch. Artax. pag. 1013.

AXIOMA.

In magnis viris magna saepe esse solet mixtura virtutum et vitiorum. a magnis enim ingeniis ut magnae virtutes: ita quoque vitia magna proficiscuntur, sicut ait Plato, citante Plutarcho in vita Demertrii. Sicur enim in Aegypto optima nascuntur remedia et nocentissima venena: ita, inquit idem Plato, in heroicis Viris cum magnis virtutibus coniuncta sunt magna vitia. Idem quoque de Artaxerxe Mnemone, eiusque fratre Cyro iuniore, cum quo de Imperii summa cruento proelio decertavit, iuremerito dici potest.

I. ARTAXERXIS VIRTUTES.

XVI.

I. COMITAS. Cum Omisus quidam malum punicum mirae magnitudinis ad eum attulisset: Per Mithram, inquit, hic vir urbi parvae praefectus videtur eam brevitempore magnam effecturus.

[Mithra a Persis dicitur Sol: Unde Mithriaca sacra Solis.]

II. GRATITUDO et LIBERALITAS. Alio rursus tempore aliis alia offerentibus in via, cum colonus quidam, qui nihilaliud tum in promptu habebat, quod Regi offerret, ad fluvium accurrens, aquam inde manibus haustam ipsi attulisset, delectatus eo facto Rex pateram auream, et mille Daricos hominidono misit.

[Unus Daricus valet duobus Ungaricis, h. e. tribus taleris, iuxta Philippum Melanchthonem.]

III. MANSUETUDO et LENITAS. Euolidi Lacedaemonio polla\ par)r(hsiazome/nw| (uti Plutarchus ait) h. e. multa licentius et insolentius in ipsum dicenti, Tribunum militum dicere iussit: o(/ti s1oi me\n e)/cesin ei)pei=n a(\ basilei= bou/lei, e)moi\ de\ kai\ le/gein kai\ poiei=n. Tibi quidem de Rege loqui quae velis: Regi autem dicere et facere, quae vult, licet.

IV. FACILITAS. Cum ei in venatione Tiribazus quidam candyn ruptum esse ostendisset, sibique lacerum hunc donari postulasset: Dono tibi eum, inquit Rex; gestare autem prohibeo. Erat autem Tiribazus homo non malus, sed u(po/koufos kai\ para/foros, levis nonnihil, et non satis compos rarionis. Itaque cum dictum illud Regis non observaret, sed statim candy indutus, etiam aurea ornamenta, qualia mulieres gestaresolent, sibi appenderet, indignantibus omnibus, quia contra mores Persarum hoc fiebat, Artaxerxes ridens: Concedo tibi, Tiribaxe, inquit, et aureum mundum, ut mulieroso; et candyn, ut insano.

V. HUMANITAS et AFFABILLTAS. Plutarchus in Apophth. pag. 324. ita de eo scribit: Artaxerxes non tantum compellantibus liberalissime vacabat, sed et uxorem suam iubebat pilenti aulaea dimovere, ut posser aliis, qui vellent, compellari in via. Et rursus in Artaxerxepag. 1013. addit haec verba: Hoc spectaculum gratissimum praebebat Persis uxoris eius Statirae currus, qui velis distractis semper progrediebatur, feminisque popularibus salutandi eam et adeundi facicebat copiam. Hinc regnum eius favorabile ad multitudinem fuit.

VI. CLEMENTIA. Quia omni suppliciorum exsecutioni contumeliam detraxit, (ut Plutarchi verbis utar) seu imoderationem in omnibus suppliciis observavit. Sicut enim Artaxerxes Longimanus primus instituit,ut, cum Principes viri supplicio afficerentur, non corpora, sed vestes, quibus se exuissent, flagellarentur, et non crines capitis evellerentur, sed tiara deponeretur: Plutarchus Apophthegm. pag. 324. Ita quoque hoc ipsum Artaxerxes Mnemon obsvervavit. Sicut enim Artaxerxis longimani nomen assumpserat: ita quoque eius virtutes exprimere studebat.

Exemplum singularis eius Clementiae erga Parysatidem matrem singulare exstat apud Plutarch. in ARtaxerxe. haec gravissima commiserat scelera et flagitia; ac proinde extremo digna supplicio fuisset. Nam Statiram coniugem eius Regiam, quam Plutarchus in Artaxerxe. p. 1012. gunai=ka kalhn\ kai\ a)gaqhn\, h. e. formosam, elegantem et probam vocat, quamque Artaxerxes intime diligebat, variis modis oppugnatam toxico necavit. Caryn et Mithridatem, qui Cyrum in bello interfecerant, inaudito suppliciorum genere excarnificavit: uti postea dicemus. Nec tamen alia ob tam immania scelera et flagitia ab Artaxerxe filio poena mulctatur, quam quod Babylonem dimissa fuit, cum hac interminatione, numquam ispo vivente hanc a se adeundam. Neque etiam haec Regis ira diuturna fuit. Nam aliquanto post in aulam revocata plenum velut dominum obtinuit, nefandum Regis erga Arossam filiam amorem confirmavit, regemque, quo voluit, flectere potuit. Plutarchus. Xenophon.


page 281, image: s0353

VII. IUSTITIA. Tiribazus per Orontem accusatus, iudicium sibi fieri rogans, calumniis refutatis, concordi iudicum sententia ab omni culpa criminis liber dimissus est. Rex, vocatis ad se iudicibus, singulos interrogavit, quo quisque iustitiae titulo reum absolvisset. Ibi primus, quod vidisset, aiebat, crimina ei intenta dubia: benefacta vero eius nota omnibus esse. Alter respondebat: Etsi quaedam, quorum insimulatus fuisset, crimina vera essent; benefactorum tamen eius multitudine peccatum id vinci. Tertius dicebat, quod non benefacta eius quidem hoc in loco respexerit, pro quibus honorem multiplicem a Regeconsecutus ille esset: sed quod criminibus illis seorsim inspectis, non videretur accusatus illis obnoxius esse. Rex laudavit iudices, et Tiribazum maximis honoribus decoravit.

VIII. IUSTA SEVERITAS. Artaxerxes, cognita Tiribazi innocentia et Orontis claumnia, extrema eum ignominia affecit. Diodorus Siculus scribit, quod Artaxerxes iudices quosdam ob iniustam quam tulerant sententiam comprehensos, cute vivis detracta, gravissima poena affecerit. Iis vero curibus circum subsellia expansis, iudices alii insidentes eis, sententias dicebant: recens semper ante oculos exemplum supplicii eorum habentes, qui iniuste iudicassent.

VITIA.

XVII.

Verum Artaxerxes hasce insignes regiasque virtutes libidinibus deformavit, et magnas calamitates tum sibi tum Regno accersivit.

1. INCESTUS. Cum filia Atossa incestam consuetudinem habuit: eamque ita ardenter amavit, ut pro illius salute obrinenda Iunoni votum fecerit, se spatium sedecim stadiorum (id est dimidim milliare Germanicum. Octo stadia faciunt milliare Italicum. Et triginta duo stadia efficiunt integrum milliare Germanicum: teste Plutarcho in vita Gracchorum) quod erat inter regiam et Iunonis templum, auro completurum esse.

2. LIBIDO et TEMERITAS. Aspasiam concubinam Cyri, post mortem fratris ad se transtulit. Cumque eam filio Dario tradidisset, paulo post mutato consilio traditam repetivit. Qua ex re tragicae calamitates ortae sunt. Etenim filius, detecta coniuratione adversus patrem, una cum sociis conirationis supplicio affectus est.

3. OBSCENA SEVERITAS. Quod nempe Arbacem quendam Medum, qui in conflictu ad Cyrum transfugerat, mox ipso perempto, ad regios se receparat, ita puniverit, ut cogeret eum nudum, humeris impositum equitantis modo per integrum diem, scortum circumferre. O obscenum facinus, tanto Rege indignum! Plutarch. Artaxerx. pag. 1018.

II. CYRI IUNIORIS VIRTUTES.

XVIII.

Xenophon in lib. 1. *a)naba/sews2 Cyro egregias virtutes tribuit. Quae sunt sequentes:

1. Fides et integritas in servandis pactis. Iuniori Cyri eximium et singularem tribuit amorem veritatis: quae iure merito appellatur fundamentum aliarum virtutum. Nam Cyrus optima fide servavit foedera et pacta: nec unquam in eo mendacii vestigium animadversum et notatum est. Itaque civitates et Res publicae se libenter ipsius tutelae commiserunt, cum exploratum haberent, nihil ab eo fieri contra veritatem.

2. Iustitia distributiva. 1. Erga bonos et fideles Ministros, quos amplissimis honoribus et opibus auxit. Prae ceteris autem militari virtute praestantibus maximum honorem habebat: Quos alacriter periculis belli se obicere sentiebat, iis amplissima praemia ac munera deferebat. Quamobrem numquam deerant, qui ultro se periculis offerrent, modo id Cyrum resciturum putarent, 2. Erga malos et sceleratos, in quos severissime animadvertebat. Ideoque in toto eius imperio quietis omnibus ac pacatis tutissima erantitinera.

3. Gratitudo erga bene meritos. Nam semper in ore hoc votum habuit: Utinam tamdiu superstes sim! donce benefacta amicorum cumulatissime compensare possim.

4. Benevolentia et beneficentia erga amicos. Sicuti enim amicitiam aliorum necessariam sibi esse ducebat, ut rerum gerendarum socios haberet et adiutores: sic vicissim amicis, ubi eorum tempora postulabant, opitulando gratiam referendam esse putabat. Dona autem, quae unus omnium plurima accipiebat, omnia inter amicos pro cuiusque vitae et temporum conditione dividebat: quin et ornamenra, quae sibi vel ad belli usum vel elegantiam vestitûs mittebantur, elargiebatur. De quo hoc eius dictum celebre est: Non posse suum unius corpus omnibus iis ornare, amicos vero egregie ornatos, praeclarum se ornatum sibi putare. Saepe vini, quod esset opitmum et praestantissimum, nactus, semiplenos cantharos ad suos mittebat, quod se nescire diceret, quando eo melius nancisci posset. Ita autem nuntiari illis iubebat: Tibi hoc Cyrus


page 282, image: s0354

mittit, reque ut ii hodie cum eis bibas, quos maxime diligis, rogat. Semesos etiam anseres et panes dimidiaros, et alia huius generis mittebat, addito hoc nuntio: Cyrus tibi ista impertitur, quod ipsi iucundissima fuerint.

Xenophon laudat Cyrum, quod LAGENAS SEMIPLENAS miserit; ut significet, de eo misisse, quo ipse fruebatur et delectabatur, et nihil ei sine amicis suave esse.

VITIA.

XIX.

Ingenii vehementia, ambitio et regnandi cupido. Licer enim Darius maior natu a patre iamiam morituro Rex in testamento constitutus esset, (uti Iustinus lib. 5. §. 11. scribit) tamen contra patris testamentum regnum affectavit: et Artaxerxem in ipsa ad regalem dignitatem inauguratione opprimere decrevit. Qua de causa ad mortem condemnarus, sed mattis interecessione in vita conservatus; uti in §. XIV. diximus. Verum ne sic quidem quiescere potutit: imo acquiescere noluit in provincia florentissima, h. e. minori Asia, quae fuit quondam hortus amoenissimus; sed ardens cupiditate Regni, denuo seditionem excitans, fratrem bello aggressus est: (de quo in §. 21. 23. plenius dicturi sumus.) in quo etiam misere periit. Ex quibus exemplis videmus, nullam in homine virtutem ex omni parte perfectam, sed magnam in eodem mixturam virtutum atque vitorum esse.

II. ACTA POLEMICA.

XX.

Praecipuum Artaxerxis bellum fuit, quod cum fratre suo Cyro gessit, in quo de summarerum decertatum est. Circa quod tria veniunt notanda. 1. Quae ante bellum. 2. Quae in bello. 3. Quae post bellum contigerunt.

I. ACTA ANTE BELLUM.

XXI.

I. Apparatus bellici dissimulatio. Cyrus ad bellum contra fratrem gerendum magno molimine sese praeparavit, auxilia undique contraxit, omnemque quanto potuit studio, apparatum dissimulavit, ut Regem inopinatum adoriretur. Lacedaemonii memores se Atheniensi bello enixe ab eo adiutos suppetias decernunt: Clearchus Byzantio ob tyrannidem pulsus stipendiariorum XIII. milia: Famos Aegyptius classem adduxit: Proxenus Thebanus (Boeotius) cum maximo militum numero ad eum venit. Huius comes erat Xenophon Atheniensis, qui a)na/bas1in sive expeditonem eius in Asiam superiorem descripsit. Epyanaxa Syennensis Cilicum Regis uxor ingentem pecuniae vim ei praebebat, unde stipendium quatuor mensium militibus persolvit. Habebat Cyrus in exercitu suo 20 currus falcatos, et in exercitu suo centum et duodecim milia hominum e Persis et Graecis contractorum. Visusque est Cyrus dignas imperio opes animosque habere, praesertim cum humanitate, liberalitate, iustitia, comitate, animi magnitudine, atque bellica fortitudine apud omnes inclaruerat: Quibus artibus effecit, ut plurimi caput suum periculis ipsius causa obiectarent. Vide Xenophon. de expedition. Cyri lib. 1. Diodor. Sicul. lib. 14. Iustin. lib. 5. §. 11.

II. Celerrima Cyri expeditio. Cyrus ubi omnia in paratu habebat, cum copiis unviersis Sardibus primum movit, easque magna cum festinatione per Lydiam, Phrygiam, Lycaoniam, Cappadociam, Ciliciam, Syriam, Babyloniam, ad Medorum usque fines perduxit. Cyrus namque plutimum spei in celeritate positum habens, omnino persuasum sibi habebat, quanto magis properasset, tanto imparatiorem se Regem offensurum: Quo vero plus temporis in itinere consumpturus esset, eo copiis fore regium exercitum instructiorem. Noverat namque, Regis imperium finium magnitudine atque hominum numero plurimum pollere: Sed propter locorum intercapedinem atque copias dispersas celeritate superari posse.

XXII.

Similiter ARTAXERXES postquam occulta Cyri consilia per Tissaphernem ei innotuerunt, et ipse omnia ad bellum necessaria comparare coepit. In exercitu eius erant duodecies centena milia militum, et currus falcati ducenti. Similiter Abrocomas, qui defensurus putabatur Ciliciae et Syriae portas, et aditu Cyrum prohibiturus, cum Cyrum cognovisset Ciliciam iam tenere, deferta Phoenice cum 30 myriadibus, h. e. trecentis milibus hominum, quos in armis habebat, aliquot post pugnam diebus ad Regem venit.

II. ACTa IN BELLO.

XXIII.

1. Aciei ordinatio. Xenophon lib. 1. )*anaba/sews2 scribit, quod Cyrus in prima acie nudo capite steterit, audacter hostem exspectans: Clearchus vero Dux Cyri, dextrum cornu ad fluminis ripam


page 283, image: s0355

constituerit. Qui locus valde incommodus fuit. Quia longissime a Cyro eiusque exercitu remotus, salutem ex eo Ducisuo commode praebere potuit; sicur Plutarchus in Artaxerxe scribit. Contra autem Artaxerxes ordinate exercitum suum instructum, ipse in media acie constitutus, lento in hostem gradu ducebat, et ante phalangem suam falcatorum curruum robustissimum quemque aciei Graecorum opposuerat, ut nempe vi eorum, Graecos ordines, antequam manus consererent, dissiparet. Plutarchus in Artaxerxe.

XXIV.

2. Conflictûs ratio. Cyrus cum globo militum suorum exercitum Regis magno impetu invadit, ordines regios statim perrumpit, sex milia in fugam vertit, Ducem eorum Argesen manu sua occidit. Cum autem Regem vidit, continere se amplius non potuit, sed iaculo in Regem emisso, per thoracem pectus eius vulneravit, ita ut ad duorum digitorum altitudinem telum adigeretur: Quo vulnere Rex accepto, e pugnae loco (qui Cunaxa fuit 500 stadiis a Babzlone distans) secessit, inque tumulo paucis cum stipatoribus quievit. Cytus ordines suos deserens, equo medios inter hostes fertur, dumque interficiendi fratris laudem, pugnaeque suo Marte disceptandae ferventius quam prudentius affectabat, bis vulneratur, semel a iuvene quodam Persa, Mithridatenomine, qui iaculo tempus eius iuxta oculum transverberat: postea a Caunio quodam, qui Cyrum, ignarus qui esser, iaculo a tergo ferit. Vulnerata poplitis vena prolapsus Cyrus tempus simul saucium ad saxum aliidit, unde animam exhalavit. Plutarchus in Alex. et Xenoph. lib. 1. a)naba/sews2 Cyri. Ita Princeps ille insignis (quem Xenophon unum post Cyrum Magnum affirmat ad regnandum atque imperandum maxime factum esse) misere interiit; et dum alienum regnum affectavit, proprias ditiones vitamque amisit: magis laudandus, si eam non fraternis odiis, sed patriae saluti impendisset.

III. ACTA POST BELLUM.

XXV.

I. Bona: nempe quod Artaxerxes gratitudinem suam erga Caunum quendam declararit. Cum enim in praelio a Cyro fratre suo vulneratus, vulneris squalore et sitis ardore tantum non exanimatus fuisset, Satibarzanes eunuchus in hominem quendam ex Cauniis (hoc est, e Cauno oppido in Caria sito oriundum) incidit, qui sordido in utriculo aquam putridam et vitiosam habebat ad octo heminas. Eam aquam eunuchus ad Regem adfert, cumque is bibisset, quaesivit ex eo: Anne magnam ei nauseam potus hic movisset? respondit Rex per Deos iurans, nec vinum unquam iucundius se potasse, nec aquam vel levissimam et limpidissimam. Cum autem Caunium istum, qui utriculum dederat, finito praelio reperit, eum ex obscuro et paupere honoratum et divitem reddidit. Plutarchus in Artaxerxe, pag. 1017.

XXVI.

II. Mala Acta post bellum sunt triplicia.

Primo: Severitas Artaxerxis obscena, quod nempe Arbacen quendam Medum, qui in conflictu ad Cyrum transfugerat, mox ipso perempto, ad regios se receperat, ita puniverit, ut cogeret eum nudum, humeris impositum equitantis modo, per integrum diem, scortum circumferre. O obscenum facinus tanto Rege indignum! Plutarch. Artaxerx. pag. 1018.

XXVII.

Secundo: Fastuosa Artaxerxis arrogantia. Voluit videri Artaxerxes manu sua Cyrum frat rem interfecisse. Ideoque missis ad MITHRIDATBM muneribus, praecoit eis, qui dona ferebant, referre: Hisce te praemiis Rex ornat, quod equestrem Cyri pileum inventum retuleris. Verum Mithridates cum offensione tacitus abiit.

Similiter CARI, a quo in poplite Cyrus vulneratus occubuit, praemium flagitanti, nuntiare, quos misit cum dono, inunxit: Hoc donum tibi Rex, qu~od secundus felicem nuntium ei attuleris, mandavit dari. Plutarch. in Artax. pag. 1018.

XXVIII.

Tertio: Crudelitas Pavysatidis barbarica. Nam duos istos, a quibus Cyrus occisus, et unum a quo mutilatus erat, novo et inaudito suppliciorum genere afficiendos curavit.

XXXIX.

1. Caris ille, cum praemium illi a Rege offerretur, dedignatus est illud accipere; sed fremuit testans Deos, clamitansque: Cyrum a nullo alio, quam se peremptum, eaque gloria immerito se privari. Quibus relatis, tanta ira exarsit Rex, ut cervicem homini abscindi imperaret. Assistens autem mater Regis: Tuvero noli permittere, inquit, Carem hunc nefarium tam levi defungi poena; sed mercedem a me recipiet, temeraria lingua dignam sua. Permittente ei Rege, iussit Carnificibus Parysatis, ut abriperent hominem, ac per dies decem excruciarent, inde oculis effossis in aures aes


page 284, image: s0356

fervens infunderent, donec exspiraret. Plutarch. Artaxerx. pag. 1018.

XXX.

2. Similiter MITHRIDATI non multo post eadem incogitantia exitio fuit: uti Plutarch. Artaxerx. p. 1081, 1019. describit. Invitatus ad cenam, cui et Regis, et matris eius cunuchi intererant, accessit ad convivium veste et aruo, quae acceperat a Rege, comtus. Inter epulandum ille, qui inter Parysatidis eunuchos poterat apud illam plurimum, hisce eum verbis affatur: Ut elegantem hac tibi vestem, Mithridate, Rexdonavit! elegantes etiam torques et armillas, iam pretiosum acinacem, quibus beatum te et omnibus reddidit suspiciendum. Temulentus tum Mithridates, lingae suaeiam impos, inquit: Quae haec sunt, Sparamixet? Nonne maiora ego et praeclariora, quo die conflictum est, sum meritus a Rege? Cui arridens Sparamixes: Quaenam, inquit, illa sunt? Ibi Mithridates, praesentibus arbitris, haec insolentia verba protulit: Hac manun Cyrus occisus est: Tempus enim Cyritelo attigi atque traieci, eumque stravi, et est ex eo vulnere ille mortuus. Sermonem eum eunuchus ad Parysatidem, ill an Regem defert, qui vehementi ira exarsit, quasi redargueretur, pulcherrimumque et iucundissimum amitteret victoriae decus. Ideoque necari Mithridatem scaphis, instigante Parysatide, iussit. Est vero illud supplicii genus (quod skafis1mo\s2 appellatur) tale: Scaphas duas inter se congruentes accipiunt: in alteram supinum eum, qui poenae destinatus est, locant; inde inducunt alteram, et coaptant ita, ut manus, pedes cum capite exserantur: reliquum corpus inclusum sit, tum cibum necando praebent, quem si reiciat, compellunt eum oculos fodicando sumere. A cibo mel et lac confusum ei ad potum infundunt; tum ad solem obvertunt assidue oculos eius, ut incubartium examine muscarum tota facies integatur. Cum autem intus a ser reiciat, quae homines qui edunt et bibunt, necesse habent, reicere, tineae et lumbrici ex tabe et putredine excrementorum proveniunt, a quibus in viscera penetrantibus, corpus corroditur et absumitur. Postquam constat expitasse hominem, ablata scapha superiori corrosam cernunt carnem, et vermium huiuscemodi examina mordicus visceribus affixorum, eque adedentium. Ad hunc modum Mithridates excarnificatus, septendecim dierum spatio contabescens, tandem interiit.

XXXI.

3. Mesabatae eunuchi Regis immane supplicium. Plutarchus in Artaxerxe hisce illud verbis describit. Supererat Parysatidi Cyri necem vindicanti adhuc quem peteret, ille qui caput et manum Cyri praeciderat, eunuchus Regis mesabates. Hic cum ansam puniendi sui Reginae in manus daret nullam, Parysatis hanc technam in caput eius commenta est. Erat illa ingeniosa sua sponte mulier, et alea ludendi artifex: quare ante bellum crebro cum Rege ludebat alea, et post bellum restituta in gratiam, eam familiaritatem non declinabat Regis, ut et cum eo luderet, atquie amorum conscia ad ministraque in iis ac adiutrix esset, ac plane minimam eius fruendi et cum eo consuetudinem habendi Statirae faciebat proprium, cum supra omnes illi infesta, tum plurimum ipsa affectans apud regem posse. Igitur cum captasset aliquando languentem otio Artaxerxem, provocavit eum ad lusum in mille Daricos, ad vincere iactum ei permisit, repraesentavitque argentum; simulans autem dolere ac pungi se victam, petivit, ut de integro aleam iacerent de eunucho. Gessit ei morem ille pacti, ut quinos uterque reciperet sidissimos ex reliquis quem victor legisset, ut daret victus: hac lege luserunt. Cum intenta esset atque in ludum Parysatis incubuisset, cecidissetque praeterea feliciter illi alea, vicit, et ex pacto Mesabatem sumit; et priusquam, quid ageretur, Rex odoraretur, tradidit eum carnificibus, vivumque praecepit excoriari, corpusque transversum in tres sustolli cruces, et pellem seotsim palo suffigi. His actis et intellectis, cum Rex accensus in eam stomacharetur, illa cum risu cavillata: Hominem iucundum, inquit, et egregium, qui senis improbi et eunuchi quidem excandescis gratia. Ego mille alea perditis Daricis, taceo et acquisesco. Ita Rex impositum sibi essedolens, cum factum mutare nequiret, silentio transimisit.

USUS.

AXIOMA I.

Principessaepe noverunt arcana Rerum publicarum externa, non interna: h. e. quae geruntur foris, noverunt; et quae geruntur domi ignorant.

Exempla.

1. Exemplum talis ignorantiae habemus in ARTAXERXE MNEMONE. Reges Persarum Consiliarios suos splendidissimo nomine o)fqalmou=s2 kai\ w)=ta. h. e. OCULOS et AURES suas appellabant. Qua de re elegans locus apud Suidam notandus venit: *o)fqalmo\s2 basile/ws2, inquit, a)nti\ to=u me/ga duna/menos para\ basilei=. ou(/tw de\ eka/loun tou\s2 *satra/tas2 di\ w(=n ta/nta o( basileu\s2 e)piskopei= w(s2 kai\ bas1ile/wn


page 285, image: s0357

w)=ta tou\s2 w)takousa\s2, di) w(=n a)kou/ei ta\ tratto/mena e(ka/sw| pantaxou=. Quae verba Apuleius interpretatus videtur, cum ita ait: Inter Persas aures regiae et Imperatoris oculi quidam vocabantur, per quae offciorum genera Rex ille ab hominibus Deus esse credebatur, cum omnia, quae ubique gererentur, tamquam ubique praesens, alienis et oculis et auribus cognosceret.

Similiter Dion Chrysost. Orat. 58. scribit; quod Reges Persici vulgares homines emiserint in omnes terras, quos appellabant Regis aures, eosque omnia auscultare iubebant. Et alius quidam erat REGIS OCULUS dictus, de quo idem Dion Orat. 3. de Regno. Talia, inquam, erant Regum Persicorum ministeria, per quae omnia, quae ubivis locorum gerebantur, cognoscere poterant; Et tamen Artaxerxem apparatus Cyri bellicus latuit, et nis per Tissaphernem Ducem arcana Cyri consilia ei fuissent prodita, plane imparatum eum Cyrus adortus fuisset. Cum enim Tissaphernes animadverteret, apparatum Cyri bellicum maiorem esse, quam ut adversus Pisidas comparari videretur, cum 500 equitum comitatu ad Regem quam potuit, maximis itineribus contendit: qui re ex Tissapherne cognita, et ipse omnia ad bellum necessaria comparare coepit.

2. Simile exemplum habemus de CAROLOV. Imperatore. Hic namque omnium fere, quae usque gererentur ab aliis Principibus, aut consors, aut conscius fuit. At eam coniurationem, quam Mauritius et Albertus Brandeburgicus familiares ac domestici Caesaris susceperant, quamque ad exitum perduxerunt, anno C. 1552, nesuspicatus quidem est. Nam Mauritius Elector dissimulantr agebat: vit Sleidan. lib. 24. pag. 460. scribit. Confer Bodin. lib. 4. cap. 7. pag. 736. ubiplura exempla adducit.

AXIOMA II.

Consilia Principum, praesertim autem ardua et bellica, sunt occultanda. Nam Consilium dicitur a silendo, quod consilia Principum silentii velo tegi debeant, sicut Tob. 12. 7. Angelus ad Tobiam in quit: Arcana Regum et Principum occultari, sed opera Dei excelsi celebrari et manifestari debent. Unde Pet. Gregor. Tholos. lib. 24. de Republ. c. 8. n. 1, talepraeceptum exstruit: Conclusionem sibi relinquet Princeps, eamque vel insciis omnibus, vel paucis Consiliariis consciis exsequatur, ut tanto occultior retineri possit: Alludens ad illud Vegetii lib. 3. Fieri quod debeat. cum multis tracta; quod facturus sis, cum paucissimis, veltecum. Et pulchre ait Valerius Maxim. lib. 2. c. 2. Silentium optimum tutissimumque rerum administrandarum est vinculum. Nam prudenter inquit Vegetius: Nulla sunt meliora consilia, quam quae ignoraverit adversarius, antequam fierent.

Exempla.

I. CYRUS IUNIOR apparatum bellicum adyersus fratrem suum Artaxerxem Mnemonem omni studio dissimulavit; sicut in §. 21. diximus. Huc pertinet, quod Curitus lib. 4. circa fin. de Consiliariis Regum Persicorum scriptum reliquit: Persarum arcana Regum mira celant fide, non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta: vetus disciplina Regum, silentium vitae periculo sanxerat. Nec magnam rem sustineri posse credunt ab eo, cuitacere grave sit. Idem scribit Ammianus lib. 21.

II. ALEXANDER MAGNUS cum aliquando epistolam ab olympiade matre ad se missam legeret, et Hephaestio, qui tum forte assidebat, simpliciteruna eam percurreret; non prohibuit, sed annulum ori eius imposuit, silentium philosophica fide amice obsignans. Consilii namque anima est silentium. Plutarchus in vita Alexandri.

III. Mauritius Elector Saxoniae omnia dissimulanter agebat, quando Carolo V. Imperat. cum Alberto Brandeburgico illaturus bellum esset, ad liberandum socerum suum Philippum Hassiae Landgravium. Unde hoc Emblema frequenter in ore habebat: Si meum indusium consilii mei conscium esse scirem, utique repente de corpore detractum comburcrem. Quod Emblema a Petro Arragonio (cui Mariana lib. 3. de Instit. Princip. c. 15.) vel a Metello Macedonio (cui Dio Cassius illud tribuit) mutuatus est.

IV. In Historia Borussorum quoque elegans reperitur exemplum. Hi namque cum Crucigerornm iugum coniunctis viribus excutere vellent, consiliorum tractationem omnem et conclusionem paucis quibusdam iuratis persovis commiserunt: atque ita rem omnem arcanam valde habuerunt et feliciter gesserunt. Vide Casparum Schutzium in Chronico Borussiae.

V. Similiter BELGAE, homines sapientissimi, et iamsi habeant Democraticamhodie regiminis formam, cum Aristocratica mixtam; in suis consiliis tamen, cum ventum est ad ardua consilia, reliquis exclusis, paucissimos deligunt, quos ad ista consilia adhibent: ut annotat Meteranus lib. 13. de Republica cap. 12.

AXIOMA III.

Celeritas in Duce summalaus est. Nam recte


page 286, image: s0358

inquit Xenophon. lib. 6. *e(llhnikw=n: *polla/kis2 to\ ta/xos ma=llon th=s bi/as2 diatra/ttetai ta\ de/onta. h. e. Saepe res necessariae celeritate magis, quam vi efficiuntur. Qui enim in bellis prius instructus et paratus prodit, magnas hosti commoditates eripit, inque metum ingentem conicit. Unde pulchre Lucanus:

Tolle moras; semper nocuit differre paratis.

Non autem h. l. intelligimus praecipitem festinationem, sed consultam celeritatem; Illa consilium praecedit, haec sequitur. Ideoque illa est caeca et vituperanda; haec vero oculata et laudanda. De qua Salustius prudenter ait: Antequam incipias, consulto; ubi autem consulueris, mature facto opus. Nam

Fronte capillata est, posthaec occasio calva.

Exempla.

I. Tale celeritatis exemplum habemus in CYRO MINORE, qui in expeditione contra fratrem suum celerrime cum exercitu progrediebatur: de quo in §. 21. dictum est.

II. ALEXANDER M. cuidam percunctanti, quomodo tot et tantas res tam brevi temporis spatio confecisset, respondit: *mhde\n a)naballo/menos. h. e. Nihil procrastinans. Quod Lucanus hoc versu reddidit:

Nil actum credens, siquid superesset agendum.

III. IULIUS CAESAR ea facinora quae periculo obnoxia sunt, et magna, gerenda esse dicebat: ar de his non consultandum, eo quod ad haec perficienda plurimum habeat momenti celeritas.

IDEM cum Pharnacem primo congressu vicisset, in triumpho trium verborum praetulit Titulum: *h)=lqon, ei)=don, eni/khsa h. e. Veni, vidi, vici: non acta belli significantem, ut ceteri, sed celeriter confecti notam. Hae namque voces eo ipso, quod similiter desinunt celeritati indicandae haud parum congruunt. Plutarchus in Caesare.

AXIOMA IV.

Audacia et Pertinacia a Duce belli summo abesse debent.

1. Audacia sive Temeritas, hoc est, Dux summus ipse, iuxta monitum Politicorum, praelio interesse non debet, sed aliquo intervallo locorum, sese a praelio separare. In milite enim sors unius: in Imperatore vero sors universorum continetur. Sicut enim solcum maxime tollitur in altum, arduus ad polum septentrionalem, tum minimum movetur: ita quo maior est potestas, hoc magis coercenda est animi temeritas, Plutarchus in Moralibus.

2, Pertinacia. Quia qui nullis se dimoveri rationibus a proposito suo semel intra se concepto patitur, ille in praesentissimum incurrat periculum necesse est.

Exemplum.

Ita audax et pertinax in proposito suo erat Cyrus, Dux belli alioqui peritissimus. Nam suadebant ei Duces, ne proelium ipse ingrederetur, sed in extrema acie in subsidiis consisteret. Ipse nihilominus in princi piis consistens nudo capite, pugnam exspectabat; sicut et alios Persas aiunt nudis capitibus pugnam inire. Xenoph. lib. 1. a)naba/sews2 Plutarchus in Artax. scribit, quum Clearchus Dux eum monuerit, ut se post aciem Macedonicam contineret, neque in discrimen pugnae daret, respondisse: clearche, quid ais? Tu regnum appetentem, regno indignum me gerere iubes. Sed eventus infelix fuit. Cum enim Cyrus temere medios inter hostes se coniceret, eum hostibus implicatum, et irae indulgentem equus procul provexit, iam tenebris ingruentibus ignotum hostibus, et ab amicis quaesitum. Ita victoria elatus, ac ferocia plenus, per medios hostes ferebatur, vociferans: Cedite, viles homines. Sed ecce praeter opinionem a Mithridate Persa iuvene iaculo per tempus transverberatus, ex equo devolvitur. Et mox Caris quidam eum ignotum iaculo a tergo petiit. Quo vulnere collapsus, saxoque allisus, misere interiit.

Epigramma in temerarios.
In praecepsrapitur, frustra quoque tendit habenas
Auriga, effreni quem vehit oris equus.
Haud facile huic credas, ratio quem nulla gubernat,
Et temere proprio ducitur arbitrio.

AXIOMA V.

Bella temeraria non sunt felicia.

Exemplum.

Exemplum h. l. habemus in Cyro iuniore. Hic sine iusta causa bellum movit adversus fratrem et Regem. Etsi enim multae ac praeclarae in eo virtutes fuerunt, et robusto instructus exercitu fuit; tamen iusto Dei iudicio victus in pugna misere occubuit, et inter exempla referendus est, de quibus Regulae contionantur: Quia gladium acceperit, gladio peribit. Matth. 26. Et qui potestati resistunt, punientur. Rom. 13.

PARAENESIS.

Quare nemo moveat bella civilia. Deus namque vult, ut Magistratus legitimos veneremur, pacem publicam non turbemus, sed, quantum in


page 287, image: s0359

nobis est, eam custodiamus; non inflati appetamus gradus sublimiores sine vocatione, sed amemus humilia: nec impellamur ad iniustos conatus cupiditate dominationis aut rei alienae. *me/ga ga\r e)fo/dion ei)s2 politei/an h( au)ta/rkeia.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XXXII.

Sethus Calvis. Chron. p. 114. scribit: Esdram anno septimo Regni Artaxerxis Mnemonis Ierosolymam profectum. Et pag. 122. addit: Nehemiam anno 20 eiusdem e Persia missum Ierosolymam, urbi condendae incubuisse, atque muros et vicos civitatis intra annos 13 perfecisse. Verum confundit Calvisius Artaxerxem Longimanum cum Artaxerxe Mnemone; quaeque sub eius imperio gesta sunt, ad huius regnum transfert. De quo vide Historiam Artaxerxis Longimani.

CAPUT III. DEEGRESSV.

XXXIII.

CUm Darius ob denegatam Aspasiam vitae patris insidias struerert, vitam una cum regno amisit. Detectis enim insidiis, iustas parricidii poenas dedit. Vitae hic finis fuit Dario: at nondum finis malorum Artaxerxi. Tres filii reliqui novas de Regno movent turbas: inde novae conspirationes, novaeque factiones entergunt. Ariaspes enim minis ac terroribus Ochi ad venenum hauriendum adactus. Arsames vero iussu Ochi interfectus. Pater infelix, allato ei de Arsamis interitu nuntio, in ingentem luctum atque maerorem coniectus, quo etiam exstinctus est anno aetatis 93. iuxta Plutarchum.

XXXIV.

De annis Regni eius variae Scriptorum sunt sententiae. Plutarthus in vita ipsius tribuit ei annos Regni 62. Sed ei in hoc ab omnibus fere Historicis contradicitur. Alii dicunt, ipsum regnasse annis 55: alii, 49, alii, 43, et attigisse 44. Sed verissima est sententia Eusebii in Chronicis, et Bedae de sex aetatibus mundi, et aliorum fide dignissimorum Historicorum, qui statuunt, anno Regni sui quadragesimo tertio circiter eum obiisse. Mortuus est A. M. 3610. ante C. N. 361. qui est annus 43. regni eius.

XXXV.

Hic Rex insignem mansuetudinis, comitatis et clementiae laudem assequutus est: quam summopere post obitum auxit, celebrioremque reddidit filius eius Ochus, qui eidem in Regno successit. Patris enim virtutes omni vitiorum scelere adaequavit. Nam saevitia, immanitate, persidia, libidineque Tyrannos quosque teterrimos superavit, veramque sententiam Dionysiodori Troezenii esse docuit, qui ait: Quis patrem laudavit, nisi improbus filius? Quasi laudem optimi parentis longe magis homines celebrent, cum turpem ac degenerem filium vituperant. Francisc. Patrit. lib. 1. de Regn. Tit. 7. p. 36.

MONARHA VIII. OCHUS, vel ARTAXERXES OCHUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

OCHUS, VIII. Rex Persarum, qui postea nomen ARTAXERXIS regium assumpsit, fuit filius Artaxerxis Mnemonis et Statirae (ut putatur) natu minimus, sed ingenio ardenti et vehementi praeditus: uti Plutarchus de eo scribit in Artaxerxe. Fuit degener filius. Quia patris virtutes omni vitiorum scelere adaequavit. Nam saevitia, immanitate, perfidia, libidineque Tyrannos vel truculentissimos superavit.

CAPUT II. DE PROGRESSV. I. ACTA OECONOMICA.

II.

COniugium Ochi plane ignoratur. Curtius lib. 3. narrat, Coniugem eius Damasci a Parmenione captam esse. ATOSSA soror ei desponsata fuit, sed postea nefario illa connubio patri iungitur: cum qua tamen Ochus, clam patre, rem habuisse dicitur. Plutarch. in Artaxerx.

III.

Liberi eius tres tantum nominantur, nempe: Arsames, Eisthanes, et Parysatis.

1. ARSAMES a Bagoa Regicida ob aetatem conservatur, et patri in Regno successor constituitur.

2. BISTHANES in fidem Alexandri Magnise contulit, eique fugam Darii codomanniex Ecbatanis nuntiat. Arianus lib. 3.


page 288, image: s0360

3. PARYSATIS ab Alexandro M. in thalamum assumitur, nuptiis regio luxu Susis celebratis. Arrianus lib. 7.

II. ACTA POLITICA.

IV.

I. Regni occupatio. Ochus ad Regnum pervenit, partim per fraudulentiam, partim per violentiam. Nam licet ipse inter fratres natu minimus esset; tamen, quia ardenti et vehementi erat ingenio, contra fratres regnum ambit: idque ut consequeretur facilius, cum aulicorum quorundam, tum inprimis ATOSSAE novercae et sororis studia conciliavit, eamque stupro ad coniugium et Regni consortium pellexit. Verum pater, quo spem praecideret Ocho, Darium natum annos quinquaginta Regem designavit, eique cidarim rectam, velut Regiae dignitatis insigne, gestare permisit. Ho conatu Ochus Darii inauguratione frustratus, post trucidato illo a patre, cum uxore et liberis, in novas spes ab Atossa erigitur. verum metuebat adhuc, post Darii interitum, fratres, ARIASPEN legitimum qui unus supererat, et de nothis ARSAMEN. ARIASPES propter simplicitatem, humanitatem et benignitatem singulari apud Persas gratia floruit. ARSAMES vero prudentior erat, et a patre maxime diligebatur, quod Ochus non ignorabat. Quare utriusque vitae insidias struens, contra Ariaspen fraudulentia usus, contra Arsamen vero violentia grassatus est. Nam sceleratus ille homo, amicos atque enuchos regios pretio conductos ad. Ariaspen submisit, qui quottidie minas et sermones terribiles afferrent: nempe, decrevisse Regem, crudelem ei turpemque mortem inferre. Cumque quottidie haec velut arcana ei sub silentii fide aperirent, eo tandem pavoris et anxietatis hominem alias simplicem timidumque adduxerunt, ut letali veneno apparato et hausto mortem sibi consciverit. Plutarch. in Artax. Cum autem videret Ochus, ARSAMEN, post Ariaspis interitum, studio apertiore a patre diligi, apud quem tantam etiam fidem invenit, ut omnia ipsi arcana crederet atque communicaret, non cunctandum sibi ratus, Harpate Tiribazi filio submisso eum e medio sustulit. Quo nuntio pater senio iam confectus audito, statim maerore exstinctus est. Atque hoc modo et medio Ochus aditum ad Regnum sibi paravit, qui timens parem coniurationem, Regiam cognatorum caede et strage Principum replet, non sanguinis, non sexus, non aetatis misericordia permotus; quasi data opera id ageret, ne innocentior fratribus parricidis haberetur. Iustinus lib. 10. Post haec pro Rege vise gerens, fratres superstites 80 uno die obtruncavit. Curtius lib. 10. p. mihi 436 scribit, quod octoginta fratres Sysigambis (quae soror Ochierat, ex pellice nata) eodem die trucidarit, adieceritque stragi tot filiorum patrem.

V.

II. Regni administratio. Hic Ochus variis vitiis atque flagitiis inquinatus fuit.

Primo fuit immanis TYRANNUS. Nam (ut modo dictum est) statim in Regni ingressu caede et strage Principum Regiam replevit, w) mo/thti kai\ miaifoni/a| pa\ntas2 u(perballo/menos, h. e. crudelitate ac parricidiis omnes superans. Et similiter Curtius lib. 10. pag. 436. eum Regum saevissimum vocat.

VI.

Secundo fuit valde IRACUNDUS. Nam cum Mentor Rhodius per Thessalionem Ocho operam suam offerret, promittens se Sidonem in potestatem eius redacturum. Rex Thessalionem ista narrantem audiens, miris modis exhilaratus respondit: Si Mentor ea, quae obtulit, perfecerit, magnis a me muneribus afficietur. Cum autem Thessalio, iniunctum sibi esse a Mentore diceret, ut DEXTRAM REGIS fidei causa reciperet: Rex, velut dicto suo fides non haberetur, commotus, Thessalionem apparitoribus, ut capite plecteretur, addixit. Ille vero ad supplicium deducendus, cum Regi dixisset: Facies tu quidem, quod tibi libvenit: Mentor vero, cui illa omnia, quae promisit, perficere in promptu est, nihil prorsus promissorum efficiet, quod fidem dare detrectaveris. Rex admonitionem illam animo secum volvens, revocatis apparitoribus, Thessalioni dimisso DEXTERAM PORREXIT. Quae res apud Persas pro firmissim fide habetur, iuxta commune Adagium: En dextra fidesque. Similiter 500 Sidonios primores civitatis ramis oleae praetensis ei supplicantes, e irae impotentia confodi mandavit.

VII.

Tertio fuit admodum AVARUS: uti Plutarch. de Virtutibus Mulier. pag. mihi 423. eleganti historia demonstrat. Cyrus I. Rex Persarum, cum Persas ab Astyage Rege et Medis abalienasset, proelio victus est. Persis autem fuga se ad urbem recipientibus, cum parum abesset, quin simul hostes irruerent, occurrerunt ante urbem mulieres, vestibusque sursum ab inferioribus partibus attractis, dixerunt; Quo fugitis, omnium hominum pessimi? non quidem fuga hac penetrare potestis, unde


page 289, image: s0361

exsistis. Hoc spectaculum, atque haec vox pudorem incussit Persis; seque ipsos culpantos conversi sunt, et instaurata pugna hostes fuderunt. Inde lex posita est a Cyro, ut quoties Rex urbem (sc. Persepolin) intrat, singulis mulieribus aureus detur. Ochum ferunt, alioquin etiam pravum hominem et Regum avarissimum, semper circumivisse urbem, neque ingredi unquam voluisse: Itaque tenacitate ista sua mulieres dono defrandasse, et voluntarium quasi exilium sibi Indixisse; (ut Plutarch. in Alex. scribit) Alexander vero bis intravit, et gravidis duplum dedit.

VIII.

Quarto fuit ARROGANS et GLORIABUNDUS. Quamvis enim regnum crudelissime administrasset, nihilominus tamen gloriari solebat; Ego regnum meum retinui: di/kaia pra/ttwn pro\s2 a(/pantas2 a)nqrw/pous2 kai\ *qeou\s2, h. e. iusta feciens coram omnibus hominibus atque Diis. Athenaeus lib. 12.

II. ACTA POLEMICA.

IX.

Darius Ochus, quia ingenio acri ac vehementi praeditus ac natura inquietus erat, fortitudinis militaris laudem affectabat, regna atque provincias, quae ab ipso defecerant, nempe, Phoeniciam, Aegyptum et Cyprum, bello aggressius, sub pristinum imperii iugum redire iussit.

BELLUM I. contra Cadusios.

X.

Ochus tot parricidiis commissis, atque ita velut purificato regno, bellum CADUSIIS infert. In eo adversus provocatorem hostium CODOMANNUS, cum omnium favore processit, hoste caeso, victoriam suis pariter, et prope amissam gloriam restituit. Ob hoc decorum facinus idem Codomannus Armeniis praeficitur. Interiecto deinde tempore, post mortem Ochi Regis, ob memoriam pristinae virtutis, Rex a populo constituitur: DARII nomine, ne quid Regiae Maiestati deesset, honoratus. Iustinus lib. 10.

BELLUM II. contra Phoenices et Sidonios. XI.

I. ORTUS.

In Ortu tria sunt notanda.

1. Tennis Regis Sidonis praeparatio. TENNES Rex Sidonis MENTOREM Rhodium una cum Graecis militibus mercenariis ab Aegyptiis ad se accersiverat, ut opera eius in tuenda civitateatque regno uteretur.

2. Mentoris desperatio, et cum tenne Rege conspiratio. Mentor cum audisset, Ochum ingentem exercitum ex Persia contra Sidonios ducere, existimans Sidonios impares certamini futuros, saluti suae privatae consulere cupiens, consilia de prodenda Sidone agitat, et Thessalionem amicum sibi maxime fidum ad Ochum transmittit, eique, si in gratiam recipiatur, Sidonios se proditurum promittit, et postea Tennem Regem in societatem proditionis recepit.

3. Sidoniorum 500 supplicatio, eorumque trucidatio. Cum haec ita agitantur, ipsi Sidonii paenitentes facti 500 civitatis primores ad Ochum mittunt, ramos olearum, insigne supplicantium de pace, manibus gerentes. Verum Ochus impotentem in animo iram fovens, omnes quotquot supplices venerant, iaculis configi iussit.

II. PROGRESSUS.

Hisce extra urbem peractis, Tennes Rex postea ad mercenarios Aegyptiorum milites accedens, persuasit illis, ut se et Regem intra moenia reciperent. Quod et factum est: atque ita Sidon proditione capta, in Ochi potestatem rediit

III. EGRESSUS.

1. Tennis interfectio. Ochus cum urbem proditione Tennis cepisset, eiusque opera non amplius indigeret, interfici eum iussir. Ita Tennes, iusto Dei iudicio, accepit praeminum proditore subditorum suorum atque patriae dignum.

2. Urbis conflagoratio. Sidonii proditos sese videntes, cum uxoribus suis et liberis intra aedes inclusos admotis flammis cremarunt, flammisque perire, quam Persis se dedere, maluerunt. In qua conflagratione Urbis quadraginta ferme milia hominum perierunt.

3. Loci ex incendio vastati venditio. Ochus urbe tota cum civibus consumpta, locum ex incendio


page 290, image: s0362

vastatum, multis talentis vendidit. Quoniam propter immensam civium opulentiam ingens auri et argenti vis per ignem conflata atque inventa est.

4. Totius regionis occupatio. Reliquae civitates Phoeniciae, audita hac Sidonis clade, terrore ita perculsae sunt, ut Ocho ultro sese dederint, et mulctam solverint. Vide Diodorum Siculum lib. 16.

Haec clades urbis Sidonis praedicta fuit. ab Iesaia. 23. 4. Et Ezech. 28. 21. eique ob superbiam contigit. Quare hinc aliae capiant urbes exemplum, et discant, sibi quid ex usu siet.

BELLUM III. contra Cyprum. XII.

Parem successum in Cypro experitur. Nam Protagoras Rex Salaminis ultro sese dedidit, postquam Evagoras, quem ille miserat ad Salaminem expugnandam, inde discesserat.

BELLUM IV. contra Aegyptum. XIII.

I. ORTUS. Ochus Rex Persarum in Aegyptum moturus, nova prius a Graecis auxilia acquisiverat: Thebani mille milites gravis armaturae mittunt; Achivi vero tria milia. Diodorus Siculus l. 16. NECTANEBUS vero Rex Aegypti omnes aditus praesidiis muniverat.

II. PROGRESSUS. Verum Nectanebus cum antea ducibus Graecis bellum felicissime gessisset, iam remotis Graecis, ipse bellum administrat, sed valde imperite. Idcirco Ochus ingenti animo bellum urgens, capto Pelusio, Aegyptum intrat, exercituque suo in tria agmina diviso urbes primarias terret, inque suam potestatem, Mentoris atque Bagoae industria, redigit. Nectanebus desperatis rebus, et collectis suis thesauris, in Aethiopiam profugit. Diodorus Siculus ibidem.

III. EGRESSUS. Ochus omni Aegypto subacta, urbium praecipuarum moenia diruit. Templa diripit et incendit, gentis religionem ridet, et mactato Api, eoque in cena absumpto, Asinum in contumeliam Serapidis coli iubet: Commentaria ctiam Aegyptiorum aufert, quae postea grandi pecunia redimuntur. Deinde Graecos auxiliares magnis muneribus donat. Imprimis autem Mentorem maximis muneribus afficit, summisque honoribus ornat, et Asiae maritimae praeficit. Qui cum Bogoa amicitiam inierat hoc bello, et postea cum eo omnia Regni munia praeter nomen Regium in potestate habuit. Diodorus Siculus lib. 16.

BELLUM V. contra Asiae rebelles. XIV.

Ochus Mentori (quem Asiae maritimae praefecerat) bellum contra rebelles demandavit. Hic HERMIAM Acarnensium Tyrannum, cui ad colloquium privatum invitato promiserat, se Ocho persuasurum, ut defectionis ei culpam remitteret, sed eum nimis credulum, astu cepit, et literas, annulo eius obsignatas, in nomine eius ad civitates misit, ut sese Ocho dederent: se namque pacificationem cum eo inivisse. Subditi literis hisce sidem habentes, et pace gaudentes, statim arces et urbes Mentori tradiderunt.

Atque ita Mentor pacem in universo Regno constituit, adeo ut nullus deinceps per Asiam Ocho sese opponere auderet. Qua de causa Ochus eum in summo honore habuit. diodorus Siculus lib. 16.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XV.

Ochus infensissmus hostis Iudaeorum erat. Nam confecto bello Aegyptiaco, omnes Iudaeos, qui olim ad Vaphrem Aegypti Regem transfugerant, cum Nebucadnezar Iudaeam vastaverat, aegypto expellit, et in Hircaniam et Mediam, usque ad mare Caspium deportat. Unde illi Iudaei vocati sunt filii deportationis Mediae. Eusebius.

XVI.

BAGOSES quoque illius Dux belli Iudaeos graviter afflixit, et templum Ierosolymitanum profanavit. Occasio haec fuit. Erant duo fratres Sacerdotes Iohannes (qui Nehem. 12. 11. vocatur Ionathan) et Iosua vel Iesus. Ioahnnes summus Pontifex erat. At Bagoses Iosuae, quod amicus eius esset, pontificatum se ei daturum est pollicitus. Hac spe fretus Iosua, cum liberius in templo cum fratrealtercaretur, tantam bilem movit fratri, ut ab eo per iram interficeretur. Quae quidem impietas fuit loge maxima. Nam nullum tale impietatis exemplum (ut Iosephus ait) exstat, vel apud Graecos, vel apud Barbaros. Neque Deus sane dissimulavit; sed et populus hac de causa libertatem amisit, et templum pollutum est a Persis. Nam Bagoses Dux cognito, quod Pontifex fratrem germanum et amicum suum in templo interfecisset, venit Ierosolymam exercitu barbarico instructus, et ingressus est templum spolia inde ablaturus. Cui cum diceret Iohannes, impie illum facere: respondit Dux Persicus: Illum vero magis impie fecisse, qui in


page 291, image: s0363

templo fratrem occidisset. His dictis vi illud diripuit, et spolia inde avexit: Annuos etiam reditus templo eripuit, a Cyro, Dario et Artaxerxe Longimano donatos, eosque rursus fisco regio addixit: imo etiam populo Iudaeorum tributa indixit, quae per septennium durarunt. Occupavit quoque eorum praefecturam, (quae a)podas1mo\s2 ab Eusebio vocatur) multaque oppida delevit. Vide Iosephum l. 11. Antiquit. Iudaic. cap. 7.

Axioma

Semper in Ecclesia cernitur vicissitudo lucis atque crucis. Nam Deus, summus ille mundi Iudex, semper res secundas Ecclesiae adversitate quadam atque amaritudine temperat.

Exemplum.

Exemplum habemus in populo Iudaico. Nam 1. Evergetes eius insignis erat CYRUS primus Rex Persarum, qui in primo anno Monarchiae captivitatem Babylonicam solvebat, potestatem in patriam redeundi, templumque reparandi ei concedebat, vasa templi restiruebat, et omnibus suis provinciis subditisque imperabat, ut Iudaeis in patriam ituris viaticum, omniaque necessaria subministrarent. Esdr. 1. 2, 3.

II. CAMBYSES filius Cyri degener, patre in bello massagetico occiso, tyrannicum erga Iudaeos affectum induit, et structuram templi, quoad vixit, suasu aulicorum Iudaeis infestorum, impedivit, usque ad annum secundum Darii Hystaspis. Esdrae 4. v. 4, 5, 6.

III. DARIUS HYSTASPIS, secundum decretum de structura templi continuanda et absolvenda promulgavit, sumptus regios ad illam contulit, et sub poena suspendii edixit, ne quis Iudaeos in aedificationis opere impediret, Esdrae 7. 6, 7. et seqq. Ita structura templi secundo anno regni eius rursus inchoata anno sexto est absoluta. Esdrae 6. 15.

IV. ARTAXERXES LONGIMANUS, tertium edictum anno Regni sui septimo promulgavit, quo ipse Esdram sacerdotem et scribam privilegiis amplissimis instructum cum magno populi comitatuin patriam dimisit, urbemque sanctam inhabitari, cultum Dei instaurari, atque Rem publ. Iudaicam constitui iussit. Esdrae 7. 12. et seqq. usque ad finem. Et haec Ecclesiae tranquillitas atque halcy onia durarunt usque ad Ochum.

V. OCHUS denuo immanem erga Iudaeos exercuit tyrannidem, templum eorum per Bagosen profanavit, reditus annuos a Cyro, Dario, Artaxerxe Longimano concessos eripuit, et Iudaeos sibi tributarios fecit. Quae calamitates duratunt usque ad Alexandrum Magnum, qui animo infesto Ierosolymam veniens a Iaddo Pontifice in habitu sacerdotali ei obviam eunte placatus est. Iosephus lib. 11. Antiquit. Iudaic. c. 8. scribit, Alexandro oblatum fuisse Ierosolymis Danielis Prophetae volumen, atque istum locum captivis octavi, v. 5, 6. demonstratum, ubi ARIETEM ab HIRCO, h. e. Regem Persarum a rege Graecorum, devictum ac profligatum iri Daniel praedixerat. Quare Alexander Magnus ingenti laetitia affectus, Iaddum et ceteros Sacerdotes, per quos vaticinium hoc cognovit, amplissimis donav it muneribus, ipsi civitati pacem concessit, et au)tonomi/an, h. e. ut suis uteretur legibus; et tributa ad septem annos remisit: uti Sabellicus l. 7. c. 1. scribit.

CAPUT III. DE EGRESSV. XVII.

TAndem Ochus ob ingenium truculentum et sanguinarium subditis invisus a Bagose vel Bagoa (uti alii eum nominant) eunucho atque militum Praefecto per Medicum quendam, data potione medicata, interfectus est. A. M. 3633. ante C. N. 338. Aelianus lib 6. variae Historiae scribit, Ochum a Bagoa, qui gente Aegyptius erat, in Apis Deastri vindictam, necatum. Idem Sulpitius Severus lib. 2. Histor. sacrae tradit. Et addit Aelianus, Bagoam cadaver Ochi felibus obiecisse, et ossa eius in gladiatorum manubria convertisse: *to\ foniko\n au)tou= diadeiknu/menos dia\ tou/twn.

Regnavit annos 26 iuxta Euseb. in Chron. et Bedam de sex aetatibus mundi.

Regnavit annos 24 iuxta sulpptius Severum.

Regnavit annos 23 iuxta Tertullianum.

MONARCHA IX.

ARSES, vel ARSAMES. I. ORTUS. I.

ARSES vel ARSAMES, aliis Oarses, aliis Narses, aliis Argus, aliis Arxes dicitur: fuit silius Ochi, tyranni, hominisque incestuosi.

DE PROGRESSUS. II.

Hunc Bagoas, ob aetatem nondum parricidae formidabilem, in vita conservavit, et postea patri


page 292, image: s0364

successorem dedit, fratribus eius omnibus e medio sublatis, ut Rex solus relictus obsequentior sibi esset.

III. EGRESSUS.

III.

Cum autem, cognitis Bagoae sceleribus atque parricidiis, poenas de eo sumpturus esset, ab homine astuto et sanguinario praeoccupatur, et cum omni prole exstinguitur.

Regnavit annos 1 iuxta Tertullianum.

Regnavit annos 4 iuxta Niceph. Euseb. et Bedam.

Regnavit annos 3 iuxta Diodor. Siculum, et Sulpit. Severum, quae sontentia verissima.

Ita domo regia in solitudinem redacta, cum nullus esset ex Cyri familia, cui regnum per successionem deberetur, bagoas (qui, uti Diodor. Sicul. scribit, tantae auctoritatis in Perside erat, ut, quos vellet, Reges Persis constitueret vel auferret) unum ex amicis delegit, cui Darii nomen erat; eique fasces Regni tradidit.

AXIOMA.

Peccata parentum, praesertim autem vagae libidines, a Deo puniuntur, vel in proprio corpore, vel in semine, h. e. posteritate. Nam Deus iustus mundi Iudex nullum flagitium rennquit impunitum. Hinc vox Decalogi de divina iustitia contionatur, Exod. 20. 5. quod Deus visitet iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem. Et haec est causa, quod impiorum parentum posteritas infelix exsistat.

Exempla.

I. RUBEN, Iacobi Patriarchae filius, qui incesta consuetudine novercae impie ac nefarie sese polluit, toti posteritati accersivit poenas, quae voce patris, velut oraculo ei denuntiatae sunt: Effusus es sicut aqua, non crescas. Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius. Gen. 49. 2.

II. DARIUS NOTHUS, VI. Rex Persarum, erat incestuosus, eiusque incestam libidinem Deus in tertia generatione punivit. Nam 1. Darius Nothus ipse spurius (ideo enim dicitur Nothus) propriam sororem, nempe Parysatidem, Artaxerxis Longimani filiam, duxerat in uxorem, et incesto hoc coniugio natus est Artaxerxes Mnemon. 2. Artaxerxes Mnemon, et ipse incestuosus et parricida erat. Nam duas filias in uxores duxit, nempe Atossam et Amestrin. Darium filium cum 50 fratribus interfecit. Et ex eo genitus est Ochus. 3. OCHUS quoque erat parricida. Quia duos fratres, nempe Ariaspen et Arsamen interfecit; illum fraudulentia, hunc violentia. Et similiter incestuosus erat. Nam Atossae sorori et novercae, vivente adhuc patre, fidem matrimonii dedit: imo incesta cum ea consuetudine, clam patre, usus est. Plutarch. in Artax. IV. ARSAMES Ochi filius crudeli morte est interemptus. Ita tragicus exitus filiorum Darii Nothi, incestis libidinibus polluti, ostendit, vagas libidines a Deo sanctissimo graviter puniri, tum in patre peccante, tum in tota eius posteritate. Nam Cyri posteritas, iuxta Aeliantum et Iustinum in Arsame desiit. Memorabile hoc est vagae libidinis punitae exemplum.

MONARCHA X. DARIUS CODOMANNUS

CAPUT I. DE ORTV.

I.

I. NOMEN. eius fuit Nomen CODOMANNUS: uti Iustinus libl 10. scribit. Postea ad Regnum vocatus DARII nomine, ne quid Regiae Maiestari deesset, honoratus, ut idem statuit, non secus atque Artaxerxes Mnemon adhuc privatus, postea vero a patre Dario Notho successor Regni constitutus, ARTAXERXES transnominatus fuit. Plutarch. in Artax. Unde patet, quod nomina DARII et ARTAXERXIS, non semper apud Persas nomina propria, sed etiam appellativa fuerint: Non secus atque a C. Iulio Caesare, et ab Augusto, omnes eorum successores Caesares et Augusti appellantur.

II.

II. PARENTES. De parentibus eius magna est inter Historicos controversia.

PRIMO: Quidam (ut Strabo lib. 16. aelianus et Iustinus lib. 10.) eum e regia familia oriundum esse negant. Aelianus scribit, eum e serva genitum esse.

SECUNDO: Quidam (ut Diodorus Siculus lib. 17. Plutarchus, Eusebius, Cedrenus) statuunt, eum e regia familia fuisse oriundum. Diodorus, eum fuisse Ochi ex fratre neporem. Unde eum vocat DARIUM ARSAMI, quod filius fuerit ARSAMI, qui frater erat Regis Ochi. MATER ex praedictorum auctorum sententia fuit SISYGAMBIS, quam septem liberorum matrem nuncupat Curtius lib. 12. Verum ex hisce tantum quatuor nominibus exprimuntur: Codomannus seu Darius, Statira, Pharnaces et Oxatres. idem scribit Theodoretus in Orationibus super Daniel. c. 8. duas


page 293, image: s0365

Regum Persidis familias recensens, penes quas hoc imperium fuerit a Cyro usque ad Alex. Magnum. Piror familia fuit CYRI, qui hoc imperium fundavit. Sed ea mox in filio eius Cambyse exstincta est. Posterior familia fuit domus Darii Hystaspis. Hic e familia Principum Persicorum oriundus, communibus eorum suffragiis Rex iterum legitimus creatur, ut ait Zonaras; inque successoribus eius Imperium usque ad Darium Codomannum, in quo et cum quo exstinctum, permansit. Haec Theodoretus. Vide supra in Praecog. cap. 5.

CAPUT II. DE PROGRESSV. I. ACTA OE CONOMICA.

III.

I. CONIUNX Darii erat germana eius soror STATIRA, quam matrimonio sibi iunxit, cum ea incestorum foeditas iam plane in consuetudinem venisset: uti Arrianus, Orosius, et Gellius scribunt. Haec Darium ad bellum contra Alexandrum comitata, et post proelium ad Issum capta, a clemente victore basilikw=s2 tractatur, retinens Reginae nomen et cultum; atque exstincta aliquanto post partûs doloribus, etiam hosti lacrimas excutit, et apparatu Regio sepulturae traditur. Diodorus Siculus, Plutarchus, Arrianus, Curtius, Iustinus, Suidas, Orosius. Huic adduntur CONCUBINAE plurimae. Curtius 300. alibi 360. Athenaeus lib. 13. cap. 2. 350. scribit eum habuisse: quarum et nomina, et liberi ignorantur.

IV.

II. LIBERI e Statira editi creduntur quinque: unus masculus, et quatuor femellae; nempe Ochus, Statira, Drypetis, Statipna. et una a)nw/numos. OCHUS patrem adhuc infans, h. e. sexto aetatis anno, ad bellum contra Alexandrum sequitur. Sed captus in praelio ad Issum, ab Alexandro conservatur, eique indole generosa se commendat, et frustra pro obside retineri iussus, Susis cum avia et sororibus deponitur, et disciplina atque lingua Graeca eruditur. Curtius.

V.

STATIRA similiter cum matre, avia, filio OCHO, et duabus filiabus iam nubilibus ab Alexandro capta, in eius potestatem pervenit, et Susis cum iisdem Graecam addiscere linguam iubetur, ex coniugio Alexandri honorata, hoc defuncto interficitur a Rhoxane, et cadaver in puteum proicitur. Iustinus, Curtius, et Diodorus Siculus.

VI.

DRYPETIS ab Alexandro Hephaestioni filaleca/ndrw| matrimonio iungitur. Quo mortuo, cum vidua deinde vixisset, et sororem Statiram ad Rhoxanen comitata esset, fraude eius simul indignis modis trucidatur. Plutarchus.

VII.

STATIPNA a Dario Codomanno offertur Alexand. Magno inter conditiones pacis, et dotis nomine promittuntur regiones inter Hellespontum et Halym. Curtius.

VIII.

FILIA a)nw/numos.

IX.

III. DIVITIAE atque DELICIAE. Darius ingentibus praeditus fuit divitiis, et in summis vixit delitiis. Nam lectus eius hoc modo concinnatus erat. Ad caput cubilis Regii conclave erat pentaclinum, h. e. ea magnitudine, quae quinque lectos caperet, in quo perpetuo asservabantur auri talenta 5000. Et hoc CERVICAL REGIUM appellabatur. Ad pedes aliud erat conclave triclinum, in quo recondebantur argenti talenta 3000; idque dicebatur REGIS SCABELLUM, vel SCAMNUM SUPPEDANEUM. In ipso autem cubiculo, supra lectum stabat AUREA VITIS gemmata, racemos habens pensiles ex lapillis pretiosissimis compositos, sicut Amyntas de mansionibus regiis scribit. Nec procul abea erat CRATER AUREUS Theodori Samii opificio nobilis, cuius valor erant 5000 auri talentûm. Athenaeus in Dipnosoph. lib. 12. Cael. Rhodigin. in Antiq. Amyntas de mansion. Regiis. O admirandas regum Persicorum divitias! O et detestandas eorum delicias!

II. ACTA POLITICA. I. IRENICA.

X.

I. IMPERII OCCUPATIO. Cum OCHUS, VIII Rex Persarum, Cadusiis bellum inferret, in eo adversus Provocatorem hostium Codomannus, cum omnium favore processisset, hoste caeso, victoriam suis pariter et prope amissam gloriam restituit. Ob hoc decorum facinus idem Codomannus praeficitur Armeniis. Interiecto deinde tempore, post mortem Ochi Regis, ob memoriam pristinae virtutis, Rex a populo constituitur, A. M. 3635. DARII nomine, ne quid Regiae Maiestati deesset, honoratus. Iustinus lib. 10.


page 294, image: s0366

XI.

II. IMPERII ADMINISTR ATIO. Circa hanc notanda sunt duo. 1. Virtutes. 2. Vitia.

I. VIRTUTES.

XIII.

I. PRUDENTIA. Darius Bagoae opera ad regnum cvectus, paulo post consuetis eius insidiis petitus prudenter eum praevenit. Nam comiter ad se Bagoam invitavit, atque ei poculum in se paratum porrigens, illud ebibere coegit, et venenum dolosum in viscera convertit insidiatoris, suamque et antecessorum iniuriam in Regicida ultus est. Diodorus Siculus lib. 17.

USUS.

Insigne hoc est exemplum hominis dolosi in operibus manuum suarum comprehensi. Psalm. 9. v. 17. Nam pulchre inquit Salomon Prov. 26. 27. Fodiens foveam incidet in eam, et volvens saxum in ipsum impinget. Et Sapient. 11. v. 17. *dia\w(=ntis2 amarta/nei, dia\ au) tw=n paideu/etai. Per quod quis peccat, per idem punitur et ipse. Prov. 5. v. 21, 22. Respicit Dominus viam hominis, et omnes gressus eius considerat. Iniquitates suae capiunt impium, et funibus pec catorum suorum constringitur. Et David Psal. 7. v. 14, 15. Foveam fodit, et effodit eam, et incidit in foveam quam fecit. Convertetur labor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. Syrac. 27, 28. Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. Et Lucretius lib. 5. in eandem sententiam ait:

Circumretit enim vis et iniuria quemque:
Atque unde exorta est, ad eum plerumque revertit.

Cassiodorus pulchre: Ius exigit, sagittas fraudis redire in dolosum verticem sagittantis.

Quare omnes pii sint moniti, ne insidias proximo suo struant. Nam virum sanguinum et doli abominatur Dominus. Psalm. 5. 6. Et abominabile est Domino cor pravum, sed beneplacitum in iis, qui simpliciter ambulant. Prov. 11. 20.

XIII.

II. MUNIFICENTIA. Sidon civitas quatuor milliaribus Tyro distans, ab Ocho per proditionem capta in eius potestatem devenit. Sidonii autem proditos sese videntes, in desperationem conversi, se ipsos cum uxoribus atque liberis intra aedes inclusos admotis flammis cremaruut: flammisque perire, quam Persis se dedere maluerunt. In qua urbis conflagratione 40 ferme milia hominum perierunt, et omnia aedificia in favillas cineresque abierunt. Hanc autem urbem Darius Codomannus reaedificari iussit, inque ea Stratonem Regem constituit. Quem Alexander M. victa Sidone, regno indignum iudicavit: quia urbis deditionem fecerat, magis civium voluntate impulsus, quam sua sponte.

XIV.

III. FORTITUDO. Cum enim Darius Ocho contra Cadusios militaret, provocatorem barbarum, insolentius toti exercitui insultantem, nemine progredi auso, solus ille periculo se obiciens, duello confecit. Qua victoria sibi fortitudine laudem, et omnibus Persis gloriam peperit. Iustin. lib. 10.

XV.

IV. MANSUETUDO. Ingenio miti ac simplici fuit, quod vel ex legatione eius secunda ad Alexandrum Magn. missa post proelium ad Issum infeliciter gestum pater. Nam pacificationem cum Alexandro inire voluit, filiam ei Statipnam inter conditiones pacis obtulit, dotis nomine regiones ei inter Hellespontum et Halym promisit. Curtius. Quamvis hoc addendum, eum calamitate edoctum modestiorem se gessisse, iuxta vulgatum illud Proverbium: *paqh/rata maqh/mata. h. e. Nocumenta sunt documenta.

II. VITIA.

XVI.

I. LUXUS atque INTEMPERANTIA. De luxu, deliciis atque intemperantia mira narrant Historici. De cervicali eius regio, scamno suppedaneo, et cratere aureo, in §. 9. ante diximus. In castris omnis generis habebat coquos, cupedinarios, fartores, artifices, magistrosque gulae, et unguentarios, ne quid ad corporis voluptatem omnino deesset. Solebant Persarum Reges (ut Cicer. Verrin. 5. scribit) plures uxores habere: his autem uxoribus civitates attribuere, ut haec mulieri redimiculum praeberet, illa hunc vel illum ornatum.

AXIOMA.

Luxus atque deliciae sunt ipsis delicatis perniciosae. Nam vix ullum Regnum diu stetit, quod ebriosorum consilio gestum est; vix ullum concidit, quod non ebriosi everterint; vix ullum non floruit, quod a sobriis et temperantibus hominibus administraretur. Verissima namque est admonitio Procopii: Homines, qui temere cuiquam rei idcirco


page 295, image: s0367

incumbunt, ut vitam deinceps per delicias ducant, haudquaquam hactenus quiverunt animos sistere, sed maiora quaedam opperiuntur, ac bene sperando continenter et tamdiu procedunt, quod usque tandem ea priventur felicitate, quam consecuti antea fuerint.

Exempla.

1. BELSAZAR ultimus Rex Babyloniorum convivia cum proceribus atque optimatibus suis magnifice agitans, cumque illis pocula immensa evacuans, Babylonem, quam et ipse et Principes ipsius inexpugnabilem credebant, a Dario atque Cyro captam una cum regno et vita perdidit. Daniel. 5. De qua in Historia Belsazaris dictum est.

2. Simile exemplum habemus in DARIO ultimo Persarum rege, qui etiam voluptate atque deliciis regnum suum perdidit. Nam, ut dixi, omnis generis gulae et voluptatis ministros in castris suis habuit. Unde Alexander Magnus eius devicti tentorium ingressus, visisque voluptatum apparatibus magnificentissimis, exclamavit: Quid? Num hoc est regnare? Plutarchus. Et Cicero Tusculan. Quaestion. lib. 5. scribit, quod Darius, cum in fuga aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negaverit, unquam bibisse se iucundius: Numquam videlicet sitiens biberat.

XVII.

II. SUPERBIA eius effulget. I. Ex titulis ambitiosis. Nam REGEM REGUM et CONSANGUINEUM DEORUM se vocabat, et Alexandrum Magnum FAMULUM SUUM. lib. 2. supplement. ad Curtium. 2. Ex factis fastuosis. Nam iubebat Satrapis suis, ut insanientem illum Philippi adolescentulum (sic enim Alexandrum per contemptum appellabat) verberibus puerilibus graviter caesum, indutumque post veste purpurea, sibi vinctum traderent. Similiter per contemptum munera ei mittebat, nempe VIRGAM, PILAM et MASSAM AURI: Innuens VIRGA; eum puerum esse forocientem, cuius temeritas virgis coercenda sit: PILA vero; eius aetati convenientius esse pila ludere, quam arma tractare: AURO; opes ei nequaquam sufficere ad bellum contra potentissimum Persarum Regem gerendum. Verum sensit tan lem, quantum superbia ipsi nocuerit, exutus vita et regno ab eo, quem contempserat.

XVIII.

III. *dus1bouli/a et PERTINACIA, quod pugnaturus cum Alexandro M. salutaria spreverit consilia. Cum enim Alexander M. exercitu instructus in Asiam tranfirer contra Persas: Mnemon Rhodius, Graecorum, qui Persis militabant, Dux, suadebat ne dimicaretur, sed ut agri vastarentur; atque ita hostes privarentur commeatu, ne progredi possent: simul etiam bellum a Persis totis viribus in Macedoniam transferretur. Hoc consilium fuisset optimum: sed fatale fuit, Persicum exscindi Regnum. Ideo Darius non obtemperabat, sed ceterorum praeferebat Ducum consilium, qui suadebant, ut dimicaretur. diodor. lib. 17. Bibliothec.

Similiter Darius CHARIDEMUM Atheniensem, virtute et omnibus artibus Imperatoriis praestantem, qui eum monuerat, ne temere Imperium suum in discrimen adduceret, seque ipsum ducem obtulerat ad bellum conficiendum: propterea ei iratus, quod Persis ignaviam et timiditatem exprobrasset, interfici iusserat, exclamantem cum ad supplicium traheretur: Brevi Regem paenitentia affectum iri, atque amissione Regni iniuriae sibi factae poenas daturum: uti scribit Diodor. Siculus lib. 17. Curtius de EUDEMO Atheniensi simile aliquid refert. Qui interrogatus a Dario, Satisne videretur ei instructus ad hostem obterendum; cum suae sortis (exul enim erat) et regiae superbiae oblitus extenuasset apparatus Persicos, et Macedonicam phalangem extulisset: ad capitale supplicium abstrahi iuslus est. Illevero ne tunc quidem libertatis suae in dicendo oblitus: Habeo, inquit, paratum mortis meae ultorem: Tu vero licentia Regni immutatus, documentum eris posteris, Homines, cum se fortunae permiserunt, etiam Naturam dediscere. haec vociferantem, quibus erat imperatum, iugulant. Sera deinde paenitenria subiit Regem, ac vera dixisse confessus, eum sepeliri iussit. Tertio instante praelio ad Issum, consilium AMYNTAE temere a Dario spretum est. Nam Darius castris suis in Alexandrum contendens, locum elegerat assyriae campum planum, omnique ex parte patentem, qui et magnitudini exercitus maxime opportunus, et ad equitatum ducendum valde commodus visus fuerat. Ab hoc loco ne recederet; diligenter eum AMYNTAS ex Macedonia profugus rogabat. Cui cum responderet Darius: metuere se, ne Alexander fuga mature facta sibi elaberetur: Nihil (inquit ille) hoc metu opus est, ubicumque Darium esse audiverit. Sed Amyntae consilio spreto, Darius castra in ciliciam movit. De quo mirabile est hoc Ariani dictum: Fortassis Deus illum eo loci adduxit, ubi nec equitatus magno usui ei esse posset, nec infinita hominum pariter et iaculorum multitudo. iImo vero ubi nec ipsam quidem exercitus sui magnificentiam ostenderepoterat.


page 296, image: s0368

AXIOMA.

Quando Deux Reges et Principes punire decrevit, prius sanam illis mentem auferre solet. caecitas namque mentis maxima est poena, iuxta illud Homeri:

Hunc Deus ut pereat, privabit lumine Mentis.

Cum quo congruunt versus in Oratione Lycurgi contra Oeocratem:

Iratus ad poenam si quos trahit,
Auferre mentem talibus primum solet,
Caliginemque offundit, ut ruant suas
Furenter in clades, sibi quas noxiis
Accersierunt ultro consiliis mali.

Exempla.

1. XERXI, IV. Persarum regi, Artabanus patruus eius gravi et prolixa oratione expeditionem in Graeciam dissuadebat; sed frustra: Ipse namque potius Mardonii iuvenis arrogantis et ambitiosi consilium sequutus, suisque viribus confisus, expeditionem illam suscipiebat. Verum successu infelici. Nam multa militum suorum milia a Graecis caesa amisit, adeoque ipse trepidus turpi fuga e Graecia in Persiam rediit: uti Herodotus lib. 7. describit.

2. Simile exemplum h. l. habemus in DARIO CODOMANNO. Plura vide in Historia Xerxis.

XIX.

IV. LEVITAS IN VESTITU. Nam Darius in principio Regni vaginam acinacis Persici iussit mutari in eam formam, qua Graeci utebantur; protinusque Chaldaei interpretati, Imperium Persicum ad eos transiturum, quorum arma esset imitarus. Gregoras.

AXIOMA.

Mutatio vestitus usitati plerumque adfert mutationem animi et vitae, et tandem etiam status publici. Qui enim vestes patrias mutur, una quoque mores patrios exuunt, et aliarum gentium, quarum vestitum imitantur, mores induunt; sicut Poeta recte ait:

Affectus patrios patria cum veste relinquunt.

Et Ecclesiasticus cap. 19. v. 27. inquit: amictus risus et incessus, produnt hominis ingenium. Unde signum est impendentis mali, aut mutationis status publici, quando regio aliqua vel urbs, patriis vestibus mutatis, exoticas assumit.

Exempla.

I. IUDAEIS mirum in modum Chaldaeorum vestitus ac habitus arridebat. Nam Ezechiel. c. 23. v. 15. scribit, quod Iudaei in urbe Ierosolyma more Babyloniorum atque Chaldaeorum TIATAS TINCTAS, bunte Kogeln/ in capite suo gestarint, atque super eos in concupiscentia oculorum suorum insaniverint: In Ebraeo textu habetur
[Gap desc: Greek word]
Seruche tebulim, h. e. excessus tiararum tinctarum, i. e. variis coloribus infectarum. Nam Babylonii gestabant in capitibus suis tiaras coloratas, et in longitudine atque latitudine excedentes, qualia capitis gestamina hodie Turcae habent. Ita Exod. cap. 26. v. 12. Extensio excedens in cortinis tabernaculi, vocatur
[Gap desc: Greek word]
. Et Amos. 6. v. 4. extensiones vel excessus super grabbatis eorum vocantur
[Gap desc: Greek word]
überfluß an Betten/ a rad.
[Gap desc: Greek word]
redundavit, excessit, tum in longitudine, tum in latitudine luxuriavit. Nam in luxuria est excessus et redundantia. Lutherus locum Ezechielis cap. 23. pulchre reddidit: Bunte Kogel auff ihren Köpfen. Et in notis m???gin. addit: Kogel heisset Ebreisch Seruch; wie Mose Exod. 26. v. 12. das übrige an den Teppichen nennet. Vnd ist ein Rogel/ wie vorzeitem die Magistri vnd Studenten Kogeln trugen / da viel vnnützes Tuch und den Kopf her hing. Das wahren rechte Babylonifche Seruchim/oder Chaldeische Kogeln. Haec Luth. Unde videre est, qualem Iudaei excessum in gestamine tiararum Babylonicarum commiserint. Neque sane hoc illi impune tulerunt. Nam Sophoniae c. 1. v. 8. Deus Iudaeis per Prophetam hisce verbis comminatur: et erit in die hostiae Domini, visitabo super Principes, et super filios Regis, et super omnes, QUI INDUTI SUNT VESTE PEREGRINA. Idem Deus comminatur Ezechielis c. 23. v. 22, 23, 27. Ego, inquit Iehovah, suscitabo omnes amatores tuos contra te, nempe filios Babel et omnes Chaldaeos, et venient super te armis, curribus, et c. nasum tuum et aures tuas praecident, ipsi filios tuos et filias tuas capient, et DENUDABUNT TE VESTIMENTIS TUIS, et tollent vasa gloriae tuae.

Impleta est haec Dei comminatio in Zedekia ultimo Rege Iudae, eiusque filiis, et civibus Ierosolymitanis, qui a Nabuchdonosore in captivitatem Babylonicam abducti sunt. 2. Reg. 25. 1, 2, 7. et seqq.

II. DARIUS ultimus Rex Persarum VAGINAM ACINACIS PERSICAM mutari iussit in eam formam, qua GRAECI utebantur. Quod statim Chaldaei inter praesagia transferendi Imperii Persarum, a Dario ad Graecos, quorum arma esset imitatus, recensebant Gregoras.


page 297, image: s0369

III. ALEXANDER M. regno Darii potitus, similiter fertur PURPUREUM DIADEMA, distinctum ALBO, quale DARIUS habuerat, capiti circumdedisse, vestemque Persicam sumpsisse: et quamvis ille se spolia Persarum gestare diceret, tamen vere mores cum illis induisse, et superbiam habitûs animi insolentiam secut am fuisse, manifestum fuit: Unde et milites et amici tantum in eum odii conceperunt, ut illi eum relinquerent, isti veneno mortem moliti fuerint. Curtius lib. 6. de gestis Alexandri pag. 224. Athenaeus lib. 12. cap. 18.

IV. GERMANI quoque nostri vestitum subinde variant, ut nunc Gallos, nunc Italos, nunc Hispanos, imo ipsos etiam Turcas nonnumquam aemulentur. Qua de re sequentem audi narrationem. Demandabat quidem Turcicus Imperator egregio piectori, ut omnium populorum habitus et vestimenta artificiose exprimeret. Obsequitur ille, et iussus paret, quantum consequi industria potest, ac cuique genti sua attribuit vestimenta. Ad extremum hominem nudum appingebat, cui aliquot ulnas panni humero dependentes attribuit. Rogatus vero, quis iste esset, et quid hoc facto sibi vellet? Respondit, germanum hunc esse, cui perpetuam vestimenti formam assignare non possit; ut qui subinde vestimenta variet, et novis formis delectetur. Manlius in Locis Commun. Ita certe res sese habet. Olim magna Germanorum in vestitu, uti etiam multis aliis in rebus fuit gravitas; nunc vero gravis eorum in vestitu varietas, imo vero multis in locis insignis levitas est: adeo ut nos Germani Germaniam in ipsa Germania requiramus, et vix inveniamus. Nam nostri, proh dolor, Germani, una cum veste, mores quoque et animum Germanum exuunt; et aliarum, quarum habitus vestesque aemulantur, gentium mores moros induunt, iuxta illud Poetae:

Affectus patrios patria cum veste velinquunt.

quare viri sapientes saepe ominati sunt, verendum esse, ne aliquando exteri veniant repetitum suos colores et habitus, et furtivis nudata cornicula coloribus, omnibus risum moveat; uti Horatius lib. 1. Epist. 3. scribit. Ah, quod metuerunt, nunc illis, proh dolor! evenit. Deus oculis gratiae patriam nostram dilectissimam respiciat!

V. DE POLONORUM vestitu Clemens Ianitius idem scribit:

Aut Turcae turba ista favet; quia gaudet amictu
Illius: aut omen res habet ista malum.

PARAENEIS.

At omnes nationes atque gentes sint monitae, ne vestes patrias temere leviterque mutent. Ista namque temerarix vestium mutatio.

I. est VITIOSA, schändlich. Quia est contra to\ pre/pon, consuetum semelque receptum habitum toties mutare. Est nam que insignis levitatis signum. Quia cum veste patria patrii mores atque virtutes exuuntur. Pulchre Bernhardus inquit: Quid de HABITU dicam? in quo iam non calor, sed color requiritur, magisque cultui vestium, quam virtuti insistitur, Idem ait: vanum Cor, vanitatis notitiam ingerit corpori. Exterior enim superfluitas (adde, et novitas) interioris vanitatis indicium est, Mollia indumenta animi mollitiem indicant. Non tantum curaretur corporis cultus, nisi prius neglecta fuisser mens virtutibus. Quare recte de hisce novatoribus dici potest:

In vestimentis non est sapientia mentis.

Cum quo congruit pulchellum Ovveni de vestibus epigramma:

Antiquata viget novitas, renovata vetustas
Nascitur, et Veteres nunc novitate placent.

II. Est IGNOMINIOSA, schimpslich. Quia illi homines, qui exoticarum vestium adeo sunt avidi, magnam ignominiae maculam apud alias nationes sibi inurunt. Nonne enim probrosum nationi fuit germanicae, quod pictor, iussus ab Imperatore Turcico, ut omnium nationum habitus ac vestimenta artificiose exprimeret, et ipse cuique nationi sua vestimenta attribuisset, ad extremum HOMINEM NUDUM pinxerit, cui aliquot ulnas panni humero dependentes adiecerit, et rogatus causam, Imperatori responderit: Germanum hunc esse, cui perpetuam vestimenti formam assignare non possit, ut qui subinde vestimenta variet, et novis formis delectetur?

Adagium est sapientum: *libuko\n o)/rnion. h. e. Afra avis. Hoc non inepte quadrat in hominem peregrino habitu notabilem. Singulari observatione dignum est, quod in lingua sancta VESTIS dicatur
[Gap desc: Greek word]
. Quae vox notat duo: 1. Persidiam. Iesai. 24. 16. Ierem. 12. v. 1. 2. Vestem. Levit. 13. 47. Levit. 7. v. 27. 2 Reg. 9, 13. Quo insinuatur, quod vestis sit perfidiae Protoplastarum nostrorum erga Deum nota. At eiusdem perfidiae rei sunt etiam illi, qui temere novos affectant habitus, iisque superbiunt et superbiendi materiam aliis praebent.

Probe hoc ipsum intellexit AUGUSTUS Imperator, qui, cum pro contione multos videret palliatos, indignabundus: En, inquit, Romanos rerum dominos, gentemque togatam! Adeo studebat priscos reducere mores, ut habitum quoque vestitumque doluerit immutatum. Erasmus lib. 4. Apophthegmatum.


page 298, image: s0370

III. Est EXITIONSA, schädlich. Quia Deus huiusmodi vestium nov atoribus poenas tum temporales tum aeternas minatur; uti tum comminatio divina, Ezech. 23. vers. 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30. et Sophoniae 1. v. 7, 8, 9. tum iudiciorum Dei exempla, quae antea sunt enumerata, clarissime ostendunt. In hanc sententiam Gregor. in Homil. eleganter inquit: Sunt nonnulli, qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod videlicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam luculenter exprimeret, quod dives, qui torquebatur apud inferos, BYSSO et PURPURA indutus fuisset.

Quare qui novo et alieno indui gaudet vestimento, non habet melius, quam novum et peregrinum vestimentum Iesu Christi, quem in Baptismo induit, in eo gaudeat, eoque titumpher: gal. 3. v. 27. Rom. 13. v. 14. Sicut D. Hieronymus loquitur.

II. ACTA POLEMICA.

XX.

Tria Darius Colomannus bella cum Alexandro M. Rege Macedoniae, et Duce totius Graeciae, unanimi Graecorum consensu et suffragiis constituto, gessit. 1. Ad Granicum. 2. Ad Issum. 3. Ad Gaisgamela. Primum per Duces: secundum vero et terrium per se ipsum gessit.

PRAELIUM I. ad GRANICUM.

XXI. I. ACTA ANTE PUGNAM.

1. Ducum Persicorum consultatio, et saniorum tonsiliorum aspernatio. Cum Duces Persici de rationebelli gerendi in Concilio (ut vocant) bellico consultarent, MEMNON Rhodius suadebat, non hostem intra Regni viscera admittendum, sed totam belli molem in Macedoniam transferendam esse. Verum saluberrimo eius consilio locus tum relictus haud fuit.

2. Superbissima Darii Legatio. Darius in valido suo confisus exercitu (quippe qui constabat centum milibus peditum et decem milibus equitum, cum Alexander tantum triginta duo milia peditum, et quinque milia fere equitum haberet) superbissimo et gloriosissimo titulo se regem Regum, ac consanguineum Deorum; Alexandrum vero famulum suum appellans, mandatum Ducibus suis dederat, ut insanientem istum Philippi adolescentulum (sic enim Alexandrum per contemptum nominabat) ver beribus puerilibus graviter caesum, ac veste purpurea postea indutum sibi vinctum traderent. Hoc sane erat magna cum insolentia triumphum canere ante victoriam.

II. ACTA IN PUGNA.

XXII.

Memnon ceterique Duces Persici, omni quo instructi erant exercitu in phrygiam contendentes, prope granicum fluvium castra ponunt, et sperantes se mandato et exspectationi Regis sui satisfacturos. Alexandrum, dum magno animo Granicum flumen transit, invadunt. cruentum committitur proelium. Alexander ipse fortissime dimicat, Mithridatem Darii generum, eiusque fratrem Rosacem, aliosque praestantissimos Persarum Duces, manu sua prostravit, quamquam non sine periculo. Nam cum Spithridates securi alterum ei ictum intentaret, Clitus equo accurrens, eum inhibuit, securi in humerum eius impacta, brachiumque eius discindens. Tandem Persae in fugam sunt coniecti. Scribunt Historici, peditum 20000, equitum 2000 et quingentos in praelio occubuisse, captos ad 20000: De exercitu vero Alexandri paucos desideratos fuisse. Diodorus Sicul. Plutarchus, Arrianus.

III. ACTA POST PUGNAM.

XXIII.

Statim post hanc victoriam magna rerum mutatio facta est. Nam Alexander SARDES urbem Regiam cum ingentibus thesauris occupavit. MILETUM acerrime oppugnatam deditione cepit. HALICARNASSUM urbem maximam magnis operibus et ultimo discrimine suorum, cum triarii tandem insignem operam praestitissent, expugnavit, captamque solo adaequavit. Inde totam Phrygiam et litroralem Asiam ad Ciliciam usque sibi subiecit. Diodor. lib. 17. Totam quoque Cariam subactam ADAE Reginae, quae mandato Darii a Duce quodam Persico inde pulsa erat, restituit, eique gubernandam subiecit.

PRAELIUM II. ad ISSUM.

XXIV. I. ANTE PRAELIUM.

I. Darii consultatio. Darius, mortuo Memnone, egregio bellatore (qui hoc re ipsa agebat, ut totum bellum ex Asia in macedoniam transferretur) consultans de bello, cum idoneum Ducem non inveniret Alexandro opponendum, ipse proficisci in bellum constituit. Quare conscribit exercitum quater centenorum millium peditum et centum millium equitum, qui Babylonem conveniant, ut inde


page 299, image: s0371

contra Alexandrum castra moveat. Diodorus Siculus lib. 17.

2. Saniorum consiliorum aspernatio. Nam primo Darius Charidemum Atheniensem, artibus Imperatoriis praestantem, quia utilia quidem, sed Persis haud grata suadebat, ferociter occidit: de quo §. XVIII. dixi. Deinde consilium Amyntae Macedonis, suadentis ut locum pugnae satis amplum et opportunum eligeret, in quo ingentem equitum atque peditum commode explicare posset exercitum, ne astu hostis circumveniretur. Verum Darius exfastuosa superbia, quae homines excaecat, exercitum suum ex spatiosissimo Assyriae, quem elegerat, campo, frustra dissuadente Amynta, in angustias locorum deducebat; sperans se Alexandrum, quem fuga sibi elapsurum metuebat, in istis angustiis ita conclusurum, ut exitum, quo elaberetur, non inveniret. Arrianus, Curtius, Diodorus Siculus.

XXV. II. IN PRAELIO.

I. Alexandri prudentia et fortitudo. Cum autem Alexander Magnus immensas illas hostium copias in angustias montium deductas videret, qui sibi ad explicandam phalangem commodus, hostium vero copiis ob multitudinem ingentem incommodus esset, hanc Dei providentiam agnovit, (sicut Arrianus scribit) Deumque pro se pugnare dixit: ideoque cum divino auxilio humanam prudentiam coniungens, non modo cavebat, ne ab hostium multitudine cingeretur, sed etiam cornu dextro sinistrum eorum praeteriens, ex obliquo in oppositos sibi hostes irruebat, eosque in prima acie consistens fortiterque pugnans in fugam coniecit. Darius, ubi exercitum suum dissipatum vidit, et ipse fugam capessens equae celeritate, quam desiderium relicti pulli in bestia auxit, insequentes evasit; sicut Aelianus scribit. In fuga autem gravi correptus siti, cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit, unquam se bibisse iucundius. Numquam videlicet sitiens biberat. Cicero lib. 5. Tusculan. Quaest. Simile exemplum de Artaxerxe Moemone Plutarchus in artaxerx. et Maximus tyrius serm. 35. narrat. Ita impletum est in eis Adagium Prov. 27. v. 7. Anima esuriens etiam amarum pro dulci sumit.

XXVI. III. POST. PRAELIUM.

1. Caesorum multitudo. E Persis multi Deces bellicosissimi et centum triginta milia militum ceciderunt: Cum ex parte Alexandri tantum pedites triginta duo, equitum centum et quinquaginta desiderarentur, et 504 sauciati essent. Arrianus. Plutarchus, Cartius addit hoc epiphonema: Tanto impendio ingens victoria stetit!

2. Captorum multitudo. Capta quoque in tentorio Darii, mater eius Sisygambis, uxor Statira, filius Ochus sexennis, et binae filiae iam nubiles, cum universa familia. Et scribit Plutarchus, quod Alexander devicti Darii tentorium ingressus, visisque voluptatum appararibus magnisicentissimis, ad comites suos dixerit: Quid? Num hoc est regnare?

3. Alexandri magni clementia atque continentia. Alexander cum uxorem et matrem Darii totumque gynaeceum in luxtu videret, eas humaniter saluravit, basilikw=s2 tractavit, nullaque contumelia affici permisit. Cum uxorem Darii Statiram, quae omnium feminarum formosissima erat, et reliquas captivas forma et statura eximias, videret, per iocum dixit: *ei)si\n a)lghdo/nes2 o)mma/twn ai *persi/des2. Persicae mulieres sunt oculorum dolores. Formae autem earum spectaculo continentiae suae pulchritudinem opponens, tamquam exanimes imagines praetermisit. Quod Persicus nuntius narrans Dario, hisce eum verbis ornavit: Alexandrum et in proeliis acerrimum, et in victoria clementem esse. *deino\n maxo/menon, xrhso\n de\ krath/santa. Diodorus Siculus, et Curtius. Clementiam quoque admirandam erga MORTUOS declaravit Alexander. Nam sepelire quos vellent Persarum ei permisit, Vestibus ad hoc et ornatu de praeda concessit.

PRAELIUM III. ad GAUGAMELA.

XXVII.

Postremum hoc proelium inter Darium et Alexandrum non apdu ARBELA (ut quidam Historici tradunt) sed apud GAUGAMELA factum est. Quae vox Persarum lingua domum Cameli notat: atque inde nomen hoc habere fertur, quod Rex quidam antiquis temporibus camelo cursorio (quem dromedarium vocant) ex hostibus servatus, eam ibi collocaverit, pagosque et reditus certos ad curam eius destinaverit. Cum enim Darius cruento praelio ad Issum ab Alexandro victus, fugatusque esset, literas in Syriam (ubi tunc Alexander ex Aegypto reversus commorabatur) misit, quibus ipsi et regnum amplissimu, et filiam Statipnam cum insinitis thesauris offerebat. Gratior enim debet esse Principibus pax honesta, quam


page 300, image: s0372

victoria cruenta. verum Alexander hanc conditionem reiecit, nisi Darius supplex regni arbitrium Victori permitteret, seque inferiorem profiteretur: cum sicut mundus neque duos soles; ita neque duo summa pregna salvo terrarum statu habere possit. Diodorus Siculus lib. 17. Idcirco Darius, frustra pacificatione et captivorum redemptione tentata, nova etiam (qua ad delenda inter Principes odia vetera nihil accommodatius iudicatur) affinitate repudiata, tertio, et quidem copiarum superiorum duplicato numero, bellum instaurat, (habuit enim ad octingenta milia peditum, et ducenta milia equitum,) proeliumque cum Alexandro ad Gaugamela in campo aperto cruentum init: Sed ab eo tandem vincitur, atque in bactra fugatur. Diodorus Siculus scribit, in pugna illa Persarum peditum atque equitum plures nonaginta milibus cecidisse: e Macedonibus vero circiter 500 tantum desideratos esse.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XXVIII.

I. Exitus Darii tragicus. Darius ab Alexandro M. cum exercitu fusus fugatusque, per loca ardua atque aspera in bactra vel Ecbatanam Mediae Regiam celerrime contendit. Quem Alexander non minori celeritate insequitur. BESSUS, ubi Alexandrum adventurum cognovit, cum Nabuzarne militum Praefecto conspirans, Darium aureis compledibus vinctum in custodia tenuerunt: mox e custodia eductum, et sordido vehiculo pellibus undique tecto ac clauso impositum huc illuc raptarunt; cumque aliquamdiu eum traxissent, ad extremum equum conscendere negantem nefario scelere trucidarunt, A. M. 3641. ante C. N. 330. postquam vixisset annos 50, et regnasset 6. Diodorus Siculus, Strabo, Plutarchus, Arrianus, Iustinus, Curtius.

USUS.

Hinc videmus, quam graviter Deus, iustus ille mundi Iudex, qui humilia respicit, Psal. 113. 6. et superbis resistit, 1 Petr. 5. v. 5. superbiam huius Darii puniverit, eumque extremo servorum suorum, quos iuratissimos sibi et devinctissimos esse putabat, ludibrio exposuerit, ut, qui tanti caput suum recumbere, et pedes subniti voluerit, tanti etiam manibus pedibusque vinciretur. Sic fert humana conditio, ut, cum fastigium suum longe supergressa sit, concidat. Quod utinam Reges et Principes satis animadverterent, animadversumque meminissent. Pulchre et vere Ovidius inquit:

Omnia sunt hominum tenui pendentia filo:
Et subito casu, quae valuere, ruunt,

Exemplum habemus in Dario, ultimo Persarum Rege, qui modo summus in orbe Monarcha erat, mox a ser vis atque amicis suis, quos putabat fidelissimos, captus, catenis aureis vinctus, sordido vehiculo impositus, huc illuc raptatus est. Atque ita uno die Monarchia a Persis ad Graecos translata, Horribile est hoc exemplum, quod monet nos de iudicio Dei, qui Regna mundi propter multa magnaque scelera hominum horribiliter mutat. Dicamus ergo cum Rege Davide ex Psalm. 119. v. 120. Horruit a timore tui caro mea: A IUDICIIS enim TUIS METUI.

XXIX.

II. Oratio Darii proagw/nios. Darius iamiam moriturus a Polystratio Macedone agnoscitur, eique postrema verba loquutus est: Alexandro igitur haec perferri iubet: Se nullis in eum meritorum offici is maxsimorum illi debitorem. Agere tamen ei maximas gratias pro beneficiis in matrem, coniugem, liberosque suos impensis. lis enim et vitam et pristini status reverentiam ac dignitatem concessam: sibi autem a cognatis atque amicis, quibus et regna et vitam dederit, illa omnia erepta esse. Precari se, ut illi victori ter rarum om nium imperium contingat; ultionem sceleris erga se perpetr ati non solum sua, sed exempli omniumque Regum causa non negligere, ills cum decorum tum utile futurum. Iamque deficiens aquam poposit; quam allatam postquam bibit, Polystrato qui eam tulerat; Quisquis es mortalium, inquit, hoc mihi extremum universae calamitatis genus accidit, ut pro tanto in me beneficio dignas tibi grates referre nequeam; sed referat Alexander; Alexandro vero Dii, pro eius summa in meos humanitate ac clementia; cui hoc fidei regiae unicum DEXTERAE pignus pro me dabis. Haec dicentem, accepta Polystrati manu, lingua cum vita destituit.

XXX.

III. Bessi supplicium. Cum Darius tam crudeliter, et horribiliter a Ducibus suis multis vulneribus confossus exspirasset, Alexander citato cursu postera die supervenit; sed eum vivum non invenit. Audiens vero eum a suis amicis trucidatum, ad inquirendos eos exercitum submisit, Besus a Speramene vinctus catena, ad Alexandrum adductus est, qui Regem suum non solum prodiderat, sed etiam interfec erat. Quem visum Alexander


page 301, image: s0373

vehementer excandescens, hisce verbis alloquutus est: Cuius ferae rabies occupavit animum tuum, cum Regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti? Quibus dictis, Alexander eum dilacerari fecit directis arboribus duabus in unum deflexis, quarum utrique corporis partem alligavit: Inde laxatae ambae, atque impetu in altum relatae, partem utraque suam retinuere.

XXXI.

IV. Darii sepultura. Alexander, qui incredibili celeritate Darium insequutus fuerat, iam defuncto super venit. Ubi autem corpus mortui vidit, lacrimas effudit, demptaque sibi chlamyde illud contexit, et regio ornatum cultu Susas ad matrem Sisygambem misit. Quae eum regio more sepelivit. Diodor. Sicul. l. 17.

XXXII.

V. FINIS MONARCHIAE II. Ita Monarchia II. in et cum Dario CODOMANNO ultimo Persarum Rege exstincta est. Praefigurata est panoleqri/a haec in visione Daniel. cap. 8. vers. 7. et 11. ubi legitur, quod ARIES BICORNIS sit prostratus ab HIRCO CAPRARUM, quodque nemo arietem liberare potuerit. Ubi per ARIETEM BICORNEM intelligitur Darius Codomannus, ultimus Rex Medorum et Persarum: Per HIRCUM vero CAPRARUM Rex Graecorum, hoc est, Alexander Magnus; interprete ipso Angelo Dan. 8. 20, 21 Alexander namque Magnus Darium ultimum devicit, et arietis duo cornua comminuit, hoc est, Regnum Medorum et Persarum per duo illa cornua adumbratum evertit. Et nemo potuit arietem e manu hirci liberare, hoc est, nemo Darium a potestate alexandri Magni liberare potuit. Et licet Darius ingentem pecuniae summam partemque regni dimidiam Alexandro Magno offerret, tamen nihil obtinere potuit. Quia Alexander Magnus solus mundi Dominus salutari voluit.

Duravit haec Monarchia, si supputationem exacte instituamus iuxta annos, quibus singuli Regum Persicorum regnarunt, 206 annis. Nam

Darius medus regnavit annos 2.

1. Cyrus regnavit annos 30. quidem, sed tantum 5, vel iuxta alios 7 annis, ut Monarcha, regnavit.

2. Cambyses regnavit annos 8. quibus 7 menses Magorum inclusi sunt.

3. Darius Hystaspis regnavit annos 36. quibus 7 menses Magorum inclusi sunt.

4. Xerxes regnavit annos 21. quibus 7 menses artabani includuntur.

5. Artaxerxes Longimanus regnavit annos 40. quibus duo menses Xerxis II. sunt inclusi.

6. Darius Nothus regnavit annos 19. quibus 7 menses Sogdiani sunt inclusi.

7. Artaxerxes Mnemon regnavit annos 40.

8. Ochus regnavit annos 23.

9. Arses, vel arsames regnavit annos 4.

10. Darius Codomannus regnavit annos 6.

Summa durationis Monarchiae II. sunt 206.

SOLI DEO GLORIA.


page 302, image: s0374