10 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
12 September 2005 Katharina Meiszus
Morpheus spell-check performed


page 4, image: s182


page 5, image: s183

DE PRIMO ORTU ET INVENTIONE CORONARUM MULTIPLICIQUE EARUM USU.

SCRIBIT ATHAENEUS, DILIGENS ANtiquitatis indagator, a veteribus coronam in honorem repertam, ob capitis dignitatem. Quod in hoc initium sensuum et principatus consistat: et ubi (si quid Platoni credimus) tamquam in humani corporis arce, eam animi vim, quae mens, sive ratio dicitur, Natura collocavit. Sed Liberum Patrem omnium primum capiti suo coronam ex hederâ imposuisse, author est Plinius. postmodum earum usus apud Graecos Romanosque fuit adeo frequens, ut et in sacrificiis, et victoriis, et in sacris certaminibus adhiberentur: eoque progressa est ambitio, ut etiam in commessationibus et conviviis discumberent coronati. Dabantur quoque honoris causâ, et ab universo exercitu Imperatori, et vicissim ab ipso Imperatore his, qui in acie egregio aliquo facinore claruerunt, nonnunquam et a senatu populoque Romano. Unde in libris Pontificiis Caesareisque proditum est, quandoque coronam dari in signum imperii, ut in c. Venerabilem. de elect l. bene a Zenone c. de quadr. praescript. Quandoque in signum industriae, et praemii militaris, ut 1. dis. c. ius militare. Quandoque in signum spiritualis victoriae: ut de renun. c nisi.

[Note: Triplex coronarum genus.] Triplex autem earum genus a Theophrasto enumeratur, ex floribus odoriferis, ex floribus sine odore, ex arborum ramis frondibusque. At Crassus cognomento dives quartum adinvenit, qui primus coronas argento auroque folia imitantibus suis ludis exhibuit: mox crescente luxu, repertum eas ex solido auro conflare, interdum etiam gemmis unionibusque intertexere. Inditum


page 6, image: s184

vero est cuique coronae nomen ex eo usu, ad quem fuerat comparata, [Note: Triumphalis corena.] ut Triumphalis, quae Triumphanti dabatur ex Lauro intertexta, quoniam ea arbor est laetitiae victoriarumque praenuntia. [Note: Obsidionalis.] Obsidionalis, quam libertati ab obsidione liberatori porrigebant, facta ex gramine, inde sumpto, unde obsessos servasset: quippe cum certissimum apud antiquos victoriae signum esset, victos victori porrigere herbam terra evulsam. Civica quam civis civi, a quo servatus fuerat in praelio, testem vitae salutisque retentae dabat, [Note: Ovalis. Muralis. Castrensis. Navalis.] ex ilice quercuve conserta. Erant praeterea Coronae Ovales, erant et Murales, et Castrenses, et Navales, et si quae aliae. Sed nulla fuit nobilior, maiorisque in maiestate populi Romani honoris et gloriae, quam Graminea. Gemmatae, aureae, Triumphales, Civicae, post hanc fuêre: ceteras Imperatores dabant militibus, haec ab universo exercitu servato, servatori suo offerebatur: interdum et a senatu, populoque romano: ut Fabio Maximo Annibale ab Italiâ pulso: deinde et Augusto, Iano clauso, pace terra marique parta. Nullus vero fuit vetustioribus saeculis Coronae regiae usus, licet Tiara tam reges, quam sacerdotes persarum uti consueverint, et Mitra Meonii, Syrii, Phrygii, ac Lydi: quam hodie pontifices adhibere solent, cum rei divinae operantur.

Quae fuerint olim Regum insignia, et de institutione Coronandi Reges, Imperatores, atque Pontifices.

[Note: Sceptrum. Sellis] INsignia Regum erant Sceptrum, in quo iuris iurandi religio inerat: et Sella cui alteri, quam regi insidere capitale fuit: et [Note: Trabea.] Trabea vestis auro purpuraque intertexta. Quae duo summus vetustatis observator uno versu amplexus est Maro:

Et sellam regni trabeamque insignia nostri.

Qui illa quoque superiora pari brevitate perstrinxit:

Sceptrumque, sacerque tiara.

[Note: Diadama.] Sed prae omnibus Diadema, id est, fascia linea et candida, quae


page 7, image: s185

Regum capita cingebat, inventum (ut puto) quod Aegypti, et Iudaeae reges inungi soliti, tempora oleo delibuta linteolo velarent: licet Plinius referat Liberum Patrem primo Coronam lauream fascia candida illigasse. Legimus Alexandrum quandoque sibi Diadema detraxisse, ut vulnus quod in fronte caeperat, Lysimachus obligaret: quae res portendit illi regnum, quo mox Alexandro vita functo est potius. Quibus autem fluctibus et procellis regium nomen sit expositum, Rex ille palam fecit, qui Diadema manibus pertractans exclamavit: O nobilem potius quam felicem pannum! sub quo quantum erumnarum lateat, si quis scierit, ne humi quidem iacentem tollet. At Gn. Pompeio invidiae fuit, quod fascia crus obligatum haberet ulceris causa, quasi regni affectati indicium praeferret: quod Favonius ei exprobrans, nihil inquit refert, qua parte diadema geras. Nec alius, ut reges Corona insigniantur, initium fuisse puto, quam quod senatus, populusque Romanus, aut Reges in amicitiam societatemque receptos: aut quos ex privatis ad regale solium extulerant, aurea corona (velut id esset amicitiae, foederisque pignus) donare consueverant. Quapropter, cum suum omne ius populus Romanus in principem transfuderit, ambigi solet, an oporteat Reges ipsos, quo in sui quisque regni solio stabiliatur, ab ipso Imperatore Corona donari: id quod glo. c. in synodo. lxiii. distin. affirmare videtur: licet in c. in apibus. vii. q. i et in c. venerabilem. aliter senserit. [Note: Coronaendo pontificis mos unde.] Sed nec coronandi Pontificis consuetudo admodum est vetusta: Olim a clero, populoque Romano Pontifices electi (ubi intercesserat Imperatoris auctoritas) Cathedrae divi Petri insidebant, nullis aliis cerimoniis adhibitis. Demum increbuit usus in hunc diem observatus, ut simul ac quis designatus est Pontifex, inter [Note: Coronatio Caesarum.] missarum sollennia per Praesulem hostiensem coronetur. Caesarum quoque Coronatio prioribus saeculis ignota fuit. Siquidem Ottho, ex Imperatoribus primus, traditur a Ioanne XII. corona donatus, accepto Germaniae Pannoniaeque titulo: quod reliqui Imperatores deinceps observarunt, translato tunc primum (ut quidam tradunt) ad Germanos Imperio: quamvis alii a


page 8, image: s186

Leone viii. ut in d. c. in synodo. alii a Gregorio quinto id factum autument, de quo mox plura.

Unde ortum sit, ut Imperatores tribus Coronis coronentur, et an Imperium sit immediate a Deo, an vero a Pontifice.

MIhi vero sacrorum vatum monumenta exactius perscrutanti, videri solet non tam humano, quam divino ab instituto Imperatores argentea, aurea, ferreaque Corona insigniendos esse, ad exemplum supremi terrae coelorumque Regis Iesu Christi, quem sacrae designant literae, his tribus Coronis ornatum. [Note: Corona argentea. Ferrea. Aurea.] Argentea, ut Zach. v. Sumes, inquit, argentum, et pones in capite Iesu: Ferrea, vi in lib. Regum sub imagine Zedechiae, qui ferream sibi fabricavit coronam: Aurea, ut in Apocalypsi: Vidi, inquit, supra nubem filium hominis, habentem in capite suo coronam auream. Nam fabulosum est illud, et sane perridiculum, quod interpretes cominiscuntur. c. de indictio. lib. x. tribus scilicet coronis Imperatorem decorari, aemulatione populi romani, qui triplici lustro condendo, primum auro, deinde argento, postremo [Note: Allegoria triplicis corona.] aere honorabantur: Quidam hoc triplex infularum genus ad nescio quas allegorias et mysteria referunt, atque aiunt, Imperatorem primum argento coronari, ut intelligat se oportere esse purum, nullaque labe pollutum. Unde et veteres vocarunt argentum purum putumque: deinde ferro, quod significat tantum virium ei inesse debere, ut in Longobardia (olim Gallia Cisalpina) hostes devincat, eiciatque, totam denique Italiam ex infestissimorum tyrannorum manibus eripiat. l. in nomine domini. ff. de offi. praefe. prae. Afr. Postremum Romae auro insigniri, quia sicut aurum perfectissimum est, ac preciosissimum metallorum, ita Imperator in Urbe Roma, quae est Imperii


page 9, image: s187

caput, supremum assequitur perfectionis gradum, nihilque ad eius sublimitatem addi posse videtur. l. i. c. de offic. praes. augu. Ceterum haec tria Coronarum insignia velut e caelo esse delapsa hi potissimum affirmant. qui Romanum Imperium putant a solo rerum omnium opifice, ac moderatore Deo emanasse, nec ulla ratione ad Pontifices esse referendum. pro qua sententia pugnant fere omnes Caesarei iuris interpretes, quorum sunt velut antesignani, Bald. l. i. c. de sum, tri. Bar. l. i. ff. de requi. re. et Alb. d. l. bene a Zenone, et idem Bar. in extra. ad reprimendum Muniunt se praesidio Authentici quo mo. oper. epi. colum. i. et Auth. de fide inst. col. vi. ubi declaratur, Deum de caelo Imperium constituisse, ut difficilibus legem imponat. In eisdem quoque subselliis versantur plerique, quos pro contraria factione stare pures, et praesertim Innocentius Papa, quo nemo sincerius, incorruptiusue sacrorum canonum fontes reseravit, in c. licet ex suscepto. de fo. compe. et Archi. xcvi.dest. c. duo sunt. c. si Imperator. c. cum ad unum. Hostien. in summa. de appella. §. quoniam. Hos ut a suis deficiant, et velut transfugae in aliena castra demigrent, imprimis compellit auctoritas divi Augustini, asserentis ipsa iura per Imperatores et rectores saeculi Deum distribuisse humano generi. c. quo iure. distin. viii. Cui astipulatur ioannes Papa. c. si Imperatori. xcvi. dist. Si, inquit, Imperator Catholicus est, habet privilegia suae potestatis, quae administrandis legibus publicis divinitus est consequutus. Et mox adiungit, Ne contra Dei beneficia pugnare videatur, a quo propriam consequutus est potestatem. Quid quod in. c. quaesitum. xxiii. qiiii. et d. l. in nomine domini: diffinitur, Iura Imperii a caelesti numine tradita esse: nanque Imperium sequitur Deum: ut in authen. de digni. col. vi. Idcirco Imperator appellatur Pater omnium post Deum, authen. ut ex exac. insti. do. col. vii. Ad haec stabilienda pleraque afferunt veteris novique instrumenti testimonia, ut illud Proverbiorum. c. viii. Per me Reges regnant: et Psalmographi, Deus iudicium tuum Regi da: atque id generis alia. Insuper illum locum ex 1. Petri epistola, deum colite, Regem honorate. Item et illum, Sub diti estote omni


page 10, image: s188

potestati, sive Regi tamquam praecellenti, sive Ducibus ut ab eo missis. c. solite de maio. et obe. c. magnum. xi. q. i. Nec parum facit divi Pauli auctoritas in Epistola ad Romanos: Non est, inquit, potestas nisi a Deo. et Matth. xxii. Reddite quae sunt Caesaris Caesari, quae sunt Dei Deo. c. convenior. xxviii. q. viii. ubi divus Ambro. quae Caesaris, quaeve Pontificis partes sint luculentissime recenset.

Quibus rationibus legum interpretes nitantur ostendere, a solo deo ius, et potestatem Imperii derivari.

[Note: Ratiocinatio diaelectiea.] AD tot testes accedit ratiocinatio haec, exintimo Dialecticorum artificio deprompta. Cum duorum est idem per se principium (Quod immediatum nostri temporis philosophi vocant) neutrum ab altero dependere potest. Sed Papa, et Imperator censentur eiusmodi, alter igitur ab altero nequaquam dependet. Primum sumptum, necessitatem habet: cum eius contrarium subsistere nequeat. Secundum ex his elicitur iuribus, quae iamdudum in medium attuli, ex quibus colligi volunt Imperatoris potestatem a Pontificia esse omnino seiunctam, et divisam; neutramque ab altera pendere, cum ab eodem principio ortum habeant, et utrique suo ductu, suisque auspiciis rem communem gerant. Quod hoc quoque connexo stabiliri potest: Quae diversa sunt interse, et diversos ad fines tendunt, alterum ab altero non dependet, sed utrumque ad tertium quippiam est redigen. l. ii. ff. de ver. obli. Sed potestas spiritalis, potestasque saecularis sunt diversa inter se, et diversos ad fines tendunt. c. duo sunt. xcvi. dist. unde conficitur neutrum ab altero pendere, sed utrumque a tertio quopiam, id est a mundi opifice Deo provenire. [Note: Moses et Aaron Christi typus [(reading uncertain: letters unclear)] .] Praeterea Moses, et Aaron expressam Christi imaginem referebant: ut Deut. c. xviii. Prophetam, inquit, suscitabo eis de medio fratrum suorum, et erit similis mihi, et Exod. c. xviii. Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis, ut sacerdotio fungantur mihi. Sed Moses ut Legislator, Aaron vero ut summus sacerdos eam


page 11, image: s189

imaginem referebant. Unde qua ratione Papa tamquam summus sacerdos, Aaronis officio fungitur, eadem Imperator, ut legislator, locum Mose obtinet, ut c. trans. extra. de consti. Ex quibus plane convincitur, non alterum ab altero, sed utrumque a solo Deo manare, quemadmodum Moses et Aaron a caelesti numine suam uterque potestatem accepit. Eo accedit, quod iure gentium discretae sunt gentes, regna condita, et dominia distincta. l. ex [Note: Petrus de Anch.] hoc iure ff. de iust. His ductus rationibus Petrus de Ancha. vir mirae pietatis (sed qui ita religionem est amplexus, ut ab inani fuco et superstitione fuerit omnino alienus) ostendit regna esse de iure divino, dein degentium, copiosissimeque id exsequitur in consil. suo. cccxi. et cccxli. Quod si etiam demus Papam et dignitate et auctoritate Imperatori esse praeferendum, nihil tamen prohibet dicere, utrumque a Deo seorsum, et nullo medio interiecto, proficisci: cum omnis potestas a caelesti aula derivetur. c. omnibus. xxiiii. q. i. c. magnum. xi. q. i. c. solite de maio. et obe. Vere et apposite Seneca in libro de Clementia, personam Caesaris induens, ita loquitur: Ego ex omnibus mortalibus placui electus, qui sim in terris ut Deorum vice fungerer. In mea potestate est qualem quisque statum sortemque habeat: quos Reges mancipium fieri, quorumque capiti regale decus circumdare oporteat.

Argumenta quibus canonum professores asserere student omnem Imperatoris auctoritatem a Pontifice emanare.

ADversus hos Caesareae dignitatis assertores, quidam non minus in hac disputandi palestra exercitati, omnibus nervis persuadere nituntur, omne Imperii robur et facultatem a summo Pontifice derivari: freti praecipue auctoritate Psal. cxxxv. ubi scriptum est, Qui fecit luminaria magna, Solem in potestatem diei, Lunam et Stellas in potestatem noctis. Per quae significari volunt Sacerdotium, et Imperium: ut Sol videlicet Sacerdotium designet, Luna Imperium dem monstrat. Ut autem Luna omne lumen a Sole


page 12, image: s190

mutuatur, nec aliunde quam ex eius radiis elucescit: itidem Imperialis maiestas splendere nequit, nisi Pontificis fulgore illustrata. Hi pro comperto habent, utrumque gladium penes Ecclesiam [Note: Uterque gladius penes Ecclesiam.] esse: cum Apostoli, qui totius Ecclesiae personam sustinebant, intrepide protulerint, Ecce gladii duo: nec Christus eos ut superfluos exclusit, sed respondit, sufficit: et cum Petrus gladium perstringeret, nequaquam iussus est eum abicere: sed in vaginam recondere, quasi usum prohibens, non Imperium auferens. Quae enucleatius explicat And. Siculus. c. novit. de iudic. Anto. de Butr. in c. per Venerabilem, qui filii sint legitimi. Augustinus Anconitanus in libro qui est ab eo scriptus De Ecclesiae potestate. Qui omnes ex hac Euangelica narratione effici volunt, usum solum et procurationem alterius gladii Imperatori demandari, potestatem vero utriusque penes Pontificem residere. Perinde ut legum interpretes statuunt, actiones directas, licet inanes et inefficaces, remanere penes cedentem, sed earum usum in cessionarium transferri. l. in causae. ff. de proc. l. i. ff. ad Treb. Huic sententiae mirum in modum applaudit illud Leonis. iiii. q. iiii. et Nicolai Papae. c. omnes xxii. dist. Ecclesiam, inquit, solus Christus fundavit, et supra Petram fidei mox nascentis erexit: qui beato Petro aeternae vitae clavigero terreni, simul et caelestis Imperii iurae commisit. Verum ad hoc persuadendum nihil videtur accommodatius, quam eiusdem Nicolai iussa, quae narrantur in. c. auctoritatem. XV. q. vi. Haec, inquit, in mandatis damus, ut spirituali simul, et materiali gladio malignos illos eorumque fautores insequantur. [Note: Pontifici licere belligerare.] Quo ex loco plerique argumentantur, Pontifici liere bellum hostibus indicere, et illud suo Marte gerere, atque etiam praelio interesse, ut c. igitur. xxiii. q. viii. Quod adversus Christianae pietatis hostes fieri posse quis ambigat? cum nec illud dubium sit, Pontificem bellandi tempora diesque legitimos, ut olim Foeciales, posse statuere: ut c. si nulla. xxiii. q. viii. aliosque ad bella iuste suscipienda excitare. c. ut pridem ead. quaest. et praecipue Imperatorem: Adriani exemplo, cuius hortatu et precibus Carolus Magnus bellum adversus Longobardos suscepit. c.


page 13, image: s191

hortatu, eadem quaest. Quod si Papa gladii exercendi potestatem Imperatori non daret, nec eam quidem auferre posset. Sed [Note: Papae Imperatores ac reges regne privaere potest.] Innocentius Pontifex Archadium Imperatorem a fidelium communione seclusit: ut in c. duo sunt. xcvi. dist. et Pontif. Zacharias Regem Francorum regno priuavit, ac Pipinum Caroli patrem, in eius locum suffecit. c. alius. xv. q. vi. perempto autem quod sequitur, interimitur quod praecedebat. Unde necessario efficitur, Pontificem gladii potestatem Imperatori dare, cum illam quoque adimere possit, quin immo et Imperium de gente in gentem transferre. c. Venerabilem, de Electione. Efficax et illud argumentum, quod Imperator a Pontifice inungitur, coronatur, iudicatur: atque ab augustali solio deturbatur, ut. d. c. alius: et c. i. xxvi. dist. quid quod conceptis verbis ius iurandum praestat. et quicquid habet eidem refert acceptum. c. tibi domino. lxiii. di. Clem. i. de iure iur.

Haec et si qua huius generis feruntur, priores illi obstinate [Note: Imperium pontificato vetustius.] refellunt: asserentes Imperium, quod fuit Pontificatu longe vetustius, a solo Deo procedere, ipsosque Imperatores olim et Pontifices appellatos, et sacra ministrasse, ut in c. cleros. xxi. dist. et c. de capitulis. x. dist. Idemque apud veteres erat Rex, Sacerdos et Pontifex, ff. de rerum divi. l. sacra loca. quod regius vates David testatur, cum de Mose loquens ait: Moses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Hinc maximus Poeta, qui semper plus in recessu habet, quam fronte ostendat, de heleno cecinit:

rex helenus, rex idem hominum Phoebique sacerdos.

Quapropter tradunt Graecae Romanaeque historiae scriptores, regibus expiandae caedis munus incubuisse. Sacerdotium enim ante legem caelitus Mosi traditam sola humana institutione deferebatur, ut testis est divus Thomas, quem vehementer auctorem sequor, in i. secundae. q. cv. De hac tota disceptatione egregie scribit Ioan. Parisien. in eo quem aedidit, de potestate


page 14, image: s192

Papali et Imperiali, libro. et Dantes Florentinus in Opusculo, quod de necessitate Monarchiae inscribendum duxit, et omnium postremus Antonius Rosella. Hi utrumque inficiantur, vel per Solem, et Lunam, vel per duos gladios Imperium et sacerdotium significari: et licet Clemens. III. in d. c. solite, aequiparet ambas potestates Soli et Lunae: tamen (ut memorabilis glo. ibidem explicat) haec duo mundi lumina a summo rerum Opifice proveniunt: non autem alterum ab altero emanat. reliqua quibus adversarii se tuentur, ut frivola et inania reiciunt.

In hac materia neque legibus, neque canonibus esse standum, et quid divus Thomas super his senserit.

IN hac parte lectorem monitum velim, ubi de his agitur, quae ad Imperii decus, et dignitatem pertinent, nec civile, nec pontificium ius satis virium aut firmitatis habere: cum hi et legum et canonum auctores architectique fuerint, qui vel Imperii vel Pontificatus habenas moderabantur. Quem autem quisque rebus in humanis gradum obtinet, eum honoratiorem, insignioremque [Note: Leges ubique sibi constant, canones non item.] reddere studet. Sed qui leges condidere, eodem tenore sibi ipsis ubique constant, atqui Canones, diversis et inter se male cohaerentibus sententiis conflictantur, et nunc Imperii maiestatem ad superos usque tollunt, nunc eam paulatim deiciunt, quandoque ad imum usque praecipitant, atque, in Euripi modum, modo hac modo illac reciproco cursu feruntur: ut scilicet, vel necessitas cogebat, vel praesentibus rebus magis expedire videbatur. Sed nihil est cur ea causa quisquam sibi aut placeat, aut displiceat: cum eiusmodi scriptis nequaquam sit standum, quorum repellerentur auctores. c. fraternitatis de haereticis. c. licet ex quadam. de test. c. de Episcop. audien. l. mathematicos. Nec plus credi oportet mortuae, quam vivae voci. Quid autem sunt aliud leges (ut inquit Aristoteles) quam mortui principis voces: nec aliud est Princeps. quam lex viva: ut auth. de


page 15, image: s193

Consuli. §. fi. Quod si leges vetant cuiquam etiam testi iurato in sua peculiarique re fidem adhiberi, ut ff. de test. l. nullus. nec eius profecto scitis, sanctionibusve credi oportet. Illis igitur paulisper sepositis, ubi quid ambigui, obscurique inciderit, ad sacros Theologorum fontes recurremus, unde omnis pura, et incorrupta veritas emanat. Quaedam etiam (ut hactenus fecimus) ab historiis, quarum auctoritas semper habita est venerabilis, et sacrosancta, mutuabimur. In hac vero tam diuturna, et acri iuris peritorum colluctatione, inter quos dissidium adhuc durat, et quasi bellum civile, si quis velut arbiter honorarius omnem litem sedare velit, ex divi Thomae sententia velut pro tribunali pronuntiet. Imperium quatenus separationem quandam exsecutionis temporalis (ut eiusdem verbis utar) a spiritali designat, a Deo manare, disponente et volente, ut hi gladii per diversos exercentur: de quo egregie beatus Bernardus in eo de consideratione libro, quem Papae Eugenio dedicavit. Sed nihilominus (ne a verbis divi Thomae discedam) ordo et gradus eorum, per quos hi gladii exercentur, eius generis sunt, ut minor a maiore procedat, sicut a divinis humana, et a caelestibus terrena proficiscuntur. Non minus docte, quam religiose scribit idem Tho. [Note: Christus monarcha.] inlibro de regi, princ. Christum fuisse verum monarcham, praeque omnibus aliis tripliciter excelluisse: duratione perpetua, utilitate totius mundi, et praerogativa divinitatis: Christique monarchiam simul cum eius nativitate coepisse: quamvis ut Reges, magistratusque exemplo suo submissiores redderet, eam ad tempus occuluerit. Sub Christi vero monarchia duo sunt corpora mystica: alterum spiritale, alterum temporale. c. duo sunt XII. q. i. Priori praeest Pontifex, posteriori vero Imperator. Unumquodque autem caput influit primarie in suum corpus, quemadmodum in corpore naturali universa membra vim et robur a capite mutuantur. l. cum in diversis. ff. de religio. et sump. fune. Quod satis in se habet firmitatis, ad probandum ab eo capite, quod est Christus, Imperium aeque primo atque Pontificatum derivari: Christus enim etiam antequam in Virginis uterum se


page 16, image: s194

insinuaret, caput erat Ecclesiae, et si nunquam hominem induisset, adhuc Ecclesiae caput foret, ut verissime docet Divus Thomas, a quo dissentire, sine haeresis suspitione nemo potest, in questio. de veri. c. XXIX. Sed quemadmodum asserimus omnem Imperii potestatem a summo Opifice mundi provenire, tamquam a primo auctore: ita velut in concione promulgamus, usum et exercitationem Imperatoriae iurisdictionis a Papa, ut vicario Christi, et in quem omnis Monarchia est transfusa, derivari: sicut peculium sevi non est solum a domino principali, sed etiam a vicario. ff. de pecu. l. diffinitio peculii, cui omni ex parte quadrat glo. in c. in synodo. lxiii. distin. quae asserit Papam dare gladii potestatem Imperatori, cuius tamen exercitium ipse non habet.

Ex translatione Imperii a Graecis in Germanos quid iuris acquisierit Ecclesia: hasque duas potestates esse omnino distinctas.

SEd fac Imperium tam origine, quam usu a solo caelesti numine prodire, ea tamen comitiorum ratio, qua omnis eligendi facultas Germanis principibus est tradita, ab ipso nimirum Papa emanavit. Et propterea in ipsius situm est potestate, hanc principis eligendi formulam, vel omnino abrogare, vel aliter, atque aliter, ut usus postulaverit, immutare: ut pulchre declarat divus Tho. in eo quem saepe affero de regi. princ. lib. ex quo verba haec [Note: Imperium a Graecis ad Francos, deinde ad Germanos.] adieci: Imperium transfertur a Graecis ad Francos, deinde per Adrianum Papam ad Germanos, apud quos per Gregorium V. similiter genere Teuthonicum, instituta est electio Imperialis, ut scilicet per septem principes Alemaniae fieret: quae usque ad ista tempora perseverat, et tamdiu durabit, quamdiu Ecclesia Romana, quae supremum gradum in principatu tenet, Christi fidelibus expedire iudicaverit. Haec divi Tho. sententia ex his stabilitur, quae Platina scribit in vita Adriani V. Adrianus, inquit, cogitaverat constitutionem Gregorii de Imperatore eligendo, non quidem omnino tollere, sed in melior em formam immutare. Haec


page 17, image: s195

moverunt Petrum de Ancha. Zaba. paul. et reliquos, ut in d. Clem. Romani, utrumque faterentur, et Imperium prima sui origine a Deo emanasse, et eo postea de Graecis in Germanos translato, Pontificem Romanum novae quasi geniturae habere auctorem, atque parentem. c. venerabilem: de elect. Quae autem fuerit illa translatio, et quibus ex causis, et per quem, et quo tempore facta, memorabilis est glo. in d. c. venerabilem: et plene habetur. in d. Clem. Romani. Hactenus haec tenui quodam e rivo delibavi, quae si quis plenius noscere cupit, una mecum ad uberrimos Theologorum fontes hauriendos accedat.

An sicut universus terrarum orbis subest Pontifici quo ad sacra, ita subsit Imperatori quo ad profana.

OMnis theologorum schola una voce testatur, quicquid terrarum ubique patet, qua Christianum nomen diffunditur, quo ad sacra ceremoniasque Romano Pontifici subesse: sed illud in dubium revocatur, an haec ipsa potestas, quo ad profana, et quae temporalia vulgo dicimus, pari ambitu in Caesarem sit propaganda. Et licet nonnulli partium studio in eo laborent, ut Caesar in ordinem redigatur: cum tamen ambo ex eodem fonte perfluxerint, et eadem semita incedant, de utroque idem puto sentiendum. [Note: Impe. mundi dominus.] Namque Imperator mundi dominus et est et appellatur. ff. ad l. Rho. de iac. l. deprecatio. Totiusque terrarum orbis Monarchiam obtinet. xii q. i. c. futura. Unde et a Christo solutum est Caesari tributum, ut exemplo doceret, omnes Caesari vectigales esse oportere. c. magnum xi. q. i. Fuit enim ex usu publico, ut cunctae res mortalium ad unius ditionem, et arbitrium pertinerent. ff. de orig. iur. l. ii. Quod animadvertens divus Ambrosius, vir adeo acer et vehemens, ut Theodosium censoria quasi [Note: Impe. omnis licere.] nota inurere sit ausus, in c. convenior. xxiii. q. vii. fassus est Imperatori omnia licere, ipsiusque esse universae. Cuius quidem auctoritas


page 18, image: s196

tam longe latequeve patet, ut eius legibus omne genus humanum alligetur, cum reliquis omnibus, atque ipsi etiam Pontifici quo ad profana praeesse videatur: et ea propter circa universae Rei pub. totiusque mundi negotia dicitur occupari. l. praecipimus. C. de appel. et authen. de haere. et fal. colla. i. Quum finis Imperii sit, saluti atque incolumitati consulere subditorum. ff. de offic. praesi. l. praeses. Sed nescio an satis recte hanc sententiam solis Caesarianorum copiis defendam: cum in eisdem praesidiis omnes fere sacrorum canonum professores versentur: et cum primis Hostiensis in summa de offic. ordi. §. i. et glo. in c. volumus. xi. q. i. et. c. omnes. xxviii. q. i. quae tradit Gallos, et alios transalpinos legibus Imperii teneri. Idem testatur glo. c. super Specula. de privile. et d. c. per venerabilem: ubi valde caute, et pensiculate [Note: Rex Franciae] scribitur, Regem Franciae de facto non agnoscere superiorem, perinde ac si dicat, de iure tamen agnoscere debet: quum de iure (ut eadem affirmat) romano Imperio subsit.

Cum Imperium a violentia coeperit, quomodo dicatur esse a Deo.

HUic tam populari, plausibilique sententiae repugnat, quod ipse Imperator duas tantum esse affirmat causas, quibus suum Imperium constat, et stabilitur: vel quod illud beneficio populi Ro. obtineat, vel quod iusto bello ab hostibus occuparit. ff. de cap. et postli. re. l. postliminium. l. hostes. Sed utraque causa manca videtur, atque parum efficax: cum exploratissimum sit, non licuisse populo Ro. plus in principem iuris transferre, quam ipse habuerit. l. traditio ff. de acquiren. re. do. c. nemo. de regu. iur. lib. vi. Nullum autem ius Romanos in exteras gentes habuisse, [Note: Romulus et Remus.] priscis ex annalibus constat. Urbem etenim Romam Romulus et Remus condidere, qui cum omni principatu et ditione caruerint, scelere et iniuria, alios atque alios suis e sedibus expellendo, sibi et posteris tyrannidem potius, quam legitimum Imperium pepererunt: et quicumque ab eis causam ducunt, successores vitiorum et culpae esse videntur. l. cum haeres ff. de divers. et rem. praes.


page 19, image: s197

Verum ut hic nodus quo multi irretiuntur, dissolvi possit: ad divi Tho. sacrarium, quasi ad aram confugiamus, qui pronuntiat, Imperium Roma. licet a violentia ortum traxerit, consilio tamen nutuque divino invaluisse, et ad rerum apicem evectum esse, propter bonum commune. Divina enim providentia (ut idem tradit) oeconomicae ac politicae, non minus apposite quam necessario comparatur: cum Deus mundum universum, perinde ut familiam, vel civitatem moderetur. At bonus paterfamilias Rei publicaeque praefectus, mavult bonum illud suscipere, et procurare, quod latius patet, ad pluresque pertinet, quam unius vel paucorum. Idcirco si res ita postulet, quippiam exigui mali, aut dissimulando tolerat, aut connivendo fieri permittit: ne quod optimum est factu, usuique plurimorum accommodatum, impediatur. Nihil autem est paucorum non tenue, atque exile, si ad rem communem fuerit collatum. Utque partes ipsae corporis humani simul omnes iunctae, atque connexae unum hoc efficiunt corpus: sic homines ipsi per tot provincias, regna, tetrarchias longe lateque diffusi, unum quasi efficiunt corpus, quod Imperium appellatur. Etenim ut mundo ambienti et continenti omnia unus est, qui praeest Deus, moderator et rector universi: unumque illud supremum, et extimum caelum perenni circuitione rotat, cuius efficit notus, ut reliqui caelestes orbes, et quae eis subiacent, suo quaeque ordine moveantur. Sic voluit, ut quamvis privatim quisque, et perse bonum expetat, quo quidem alius differt ab alio: tamen bono, quod commune est, socientur omnes, ab illoque dependeant, recteque [Note: Regium nomen e coele.] veteres dixerunt, e caelo Regium nomen descendisse. Quid quod ipsa parens, et altrix omnium natura, quae optima, et perfectissima quaeque in suo genere efficit, sanxisse videtur, ut in omni multitudine sit unum aliquid, quod cunctis praesit? Nam etiam apibus unus est Rex, quo incolumi (ut inquit Maro) mens omnibus una est, Amisso rupere fidem. c. in apibus. vii. q. i. Et belluarum greges ductores quique suos habent: nec gruum quidem sine duce volatus sunt longiores. Quae omnia declarant naturam ipsam, quae operi suo quam optime consultum voluit, initio statuisse, ut in


page 20, image: s198

universo terrarum orbe unus esset aliquis, qui illum regeret, communisque boni curam susciperet. Sapienter Aristo. in ultimo transmun. philo. lib. magis secundum naturam esse tradit, universum orbem ab uno teneri, quam a pluribus, citatque hos Hom. versus:

Res mala, multiplici mundum ditione teneri:
Esto unus princeps, populos cui pace regendos
Iustitiaque dedit, magni regnator Olympi.

At M. Cicero, vehemens alioquin publicae libertatis vindex, quodam loco affirmat, sine Imperio, nec domum ullam, nec civitatem, nec gentem, nec hominum universum genus stare, nec rerum naturam omnem, nec mundum ipsum posse. Ea propter alta quadam, et incomprehensibili Dei providentia effectum est, ut populus ille collectitius, ex agrestibus casis, aut infami asylo profectus, violentas manus in urbes regionesque alienas iniceret: quo scilicet Imperium, totius futurum orbis caput, ad publicum generis humani usum, et incolumitatem constitueretur. Nec enim supremus mundi opifex (ut tradit Augustinus, quo nemo altius reconditos sacrarum literarum sensus penetravit) quicquam mali permitteret, nisi maiora inde bona sapientissimus idemque potentissimus eliceret.

Cur ad Romanos Imperium fuerit delatum, Quantaque sit eius sublimitas.

CEterum ex eiusdem Tho. disciplina constat, Deum Optimum Maximum Imperium Romanis contulisse, propter amorem patriae sanctissimas leges, et pietatem. Divus Hieronymus morum censor acerrimus in. c. omnes. xxviii. q. i. fatetur Romanos virtutibus Imperium meruisse: praesertim divini cultus, ceremoniarumque observantia. Nam (ut scribit Cicero) magnum studium fuit antiquis, non solum servandae, sed etiam propagandae religionis: De quo praeclare Valerius. Omnia,inquit, post religionem ponendae semper nostra civitas duxit, quapropter non dubitaverunt sacris Imperia seruire: ita se humanarum rerum habitura regimen existimantia, si divinae potentiae bene et constanter fuissent famulata. Hinc


page 21, image: s199

Plautus poetarum festivissimus, in Trinumo plausibiliter dixit: Quis est homo tantae confidentia, ut sacerdotem violare audeat? Veruntamen Imperium in teris triplicem ortum, incrementumque habere tradunt: cum alii plerique, tum inprimis Cardinalis in. d. c. Venerabilem. etc. causam, qui fil. sint leg. vel voluntate, consilioque divino: vel consensu eorum, qui reguntur: vel demum impressione, ac violentia. Illud etiam adicit per diuturnum provinciarum, populorumque consensum, qui voluntarie, tot annos sub Imperio degerunt, vitium violentiae purgatum esse: atque dissensum transiisse in consensum: ut c. de his quae vi. me. cau. l. si per vim. Quo quidem nomine Imperium Romanum dici potest iustum, omnesque nationes ei morem gerere oportet: ut per Innocent. in c. super his. de vo. et vo. et Bald. de iusti. et iur. ff. l. ex hoc iure. Quibus astipulatur illud Ezechielis: Faciam gentem unam, et erit Rex unus, et non erunt duae gentes. Cum igitur Imperium divinitus fuerit institutum, qui ei resistit, ordinationi divinae resistit, xi. q. iii. c. qui resistit. Quem non terreat illa dira exsecratio adversus rebelles, et contumaces promulgata in. c. Imperatores. xi. q. iii. Qui praeceptum, inquit, Imperatoris contemnit, sibi ipsi praeiudicium acquirit: et inter homines poenas luit: et apud Deum frontem non habet. Nonne et in Deum impius: et homines inofficiosus est censendus, qui Imperatoris maiestatem labefactare conatur: cum promulgatum sit in Authen. ut omnes obe. iu. pro. col. iiii. Imperatorem habere universam iurisdictionem ab ortu usque ad occasum Solis: et ab utroque latere, scilicet meridie septentrioneque: item et ab omnibus insulis, quae usque ad Oceani recessus extenduntur: ut in authen. ut eccle. Roma. cen. an. prae. Hinc natum est illud non [Note: Imp. triplito Corona coronatur et quare.] illepidum glossae commentum, in Rub. c. de indictio. lib. x. Imperatorem scilicet triplici Corona insigniri, quod sit totius mundi dominus, qui tres in partes dividitur: quod enim toti Asiae dominetur: promulgatum est. l. fi. c. de tempo. appel. quod Affricae. l. i. ff. de offi. praefec. praet. Af. Quod Europae. l. ii. c. de appel. Non de nihilo scribit divus Tho. Imperatorem trahere nomen a supremo dominio, quasi omnium dominum. Et ea propter,


page 22, image: s200

qui ei subesse recusat, omni succedendi iure, legitimisque hereditatibus privatur, ut dist. i. c. ius Quiritium.

Uter maior praestantiorque sit, Pontifex an Imperator.

HAEC Imperii maiestas publicam disserendi materiam plerisque dedit, qui per factiones divisi tumultuarie quaerunt, uter maior sit censendus, Pontifex, an ne Imperator. Qui priores Imperatori tribuunt, legibus Caesareis muniuntur. l. victor. c. de sum. tri. et in usib. feu. rub. consti. divi Lotarii, et de prohibi. alie. feu. per Lota. in quibus Imperator praefertur Pontifici: quodque validissimum est in l. gloriosissimo. etc. de sum. tri. et in c. victor Honorius. xcvi. di. Papa sibi ipsi praefert Imperatorem. At in c. nos si incompetenter. ii. q. vii. se eius iudicio censuraeque subicit. Quanti vero illud est faciendum, quod ecclesia veteri iure Imperatori pendere tributum cogebatur: ut d. c. tributum et c. omnis anima, de censi. Omniaque fana, templaque eius erant in potestate: ut authen, ut eccle. Rom. Adeo ut sacratissimis delubris immunitates, privilegiaque donare consueverit. c. auditis de [Note: Imp. Sacratissimus.] rest. spol. et c. in synodo. lxiii. distin. Sacri etiam antistites, cum [Note: Auspicium lucis.] universo initiatorum ordine, Caesarum ditioni parebant: ut enarrat Innoc. in c. ii. de maio. et obe. Quae cum ita se habeant, iure optimo Imperator appellatur sacratissimus. d. l. bene a Zenone. Et cum ipse nascitur, dicitur nasci auspicium Lucis. c. de feriis. l. omnes. Haec licet firmissima sint: contraria tamen sententia non minus validis fulcitur adminiculis, cum per Christum Petro, suisque successoribus tradita fuerint utriusque regni gubernacula, caelestis scilicet et terreni. Ad quod stabiliendum plurimi Canones [Note: Christus utrumque gladium distrinxit.] in medium afferri possunt, ut c. i. xxii. di. reliquos studio brevitatis omitto. Qui huic sententiae inherent, pertinacissime contendunt (in quo totius disputationis cardo versatur) Christum dum in humanis agebat, utrumque gladium distrinxisse: sive cum vendentes, et ementes flagellis eiecit e templo: sive cum mulierem


page 23, image: s201

deprehensam in adulterio iudiciaria potestate absolvit: et id genus pleraque memorant, quae ad utramque iurisdictionem videntur referri: ut per Gregorium Nazianzenum in c. qui student, i. q. i. ut ille nihil omnino iuris exercuit, dum humana sub imbecillitate latebat, quod Vicario suo non demandaverit, inquiens, quodcumque ligaveris super terram. Math. xvi. Nonne utitur notione generali, quodcumque et nihil penitus excipit: Quid illud, Tibi dabo claves? per huiusmodi multitudinis numerum omnem caeli terrarumque ditionem comprehendens, ut subtiliter disputat Hostien. de maio. et obe. c. solite. de elec. c. significasti. et d. c. per Venerabilem. Sed haec levi (ut aiunt) brachio collidi possunt: nam etsi demus Christum quae utriusque potestatis sunt exercuisse: non continuo sequitur, id quod adversarii efficere nituntur: non enim id egit, ut praescriberet haec duo munera ab uno tantum esse obeunda: sed ut testatum relinqueret, utrumque ab eo procedere. Duo siquidem haec dona, Imperium, et Sacerdotium ab eodem principio defluunt, et ad eundem finem referuntur, in auth. quomo. op. epi. colla. i. Sed neque duae, sed una est tantum clavis: potestas scilicet illa per quam sacerdos ligat, et solvit: duas autem et appellant, et in imaginibus statuisque effingunt, propter duo, quae clavem gerentibus inesse debent: nam praeter ligandi potestatem, oportet eos habere iudicandi et discernendi peritiam d. c. per Venerabilem ut sit altera clavis ligandi: atque solvendi: altera scientiae, de quo glossa est memoratu digna xx. dist. in prin. et glossa et Inno. inc. quanto. de iureiur. Abb. in c. fi. de exces. praela.

Cum his principibus potestates sint distinctae, alter in alterius iurisdictionem se ingerere non debet, nisi opis ferendae gratia.

IN hac iudiciorum varietate vero similimum duco, idque e priscorum annalium monumentis approbatum, a prima fidei nascentis origine duo tribunalia fuisse omnino distincta: quique uni


page 24, image: s202

[Note: Duo tribunalia in primitiva Ecclesia.] insidebat alterum non attigisse, quod plane declaratur c. duo sunt. c. si Imperator. di. xcvi. c. convenior. xxiii. q viii. Accedit et illud Pauli ad Tim. Nemo militans Deo, impedit se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit. Sed quo nam piaculo praetermittam Nicol. secundi oraculum, qui in c. cum ad verum. xcvi. di. nec Imperator, inquit, iura Pontificatus accipiet, nec Pontifex Imperii usurpabit: quoniam idem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, actibus propriis, et dignitatibus distinctis, officia utriusque potestatis discrevit: ut et Christiani Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium rerum Imperatoriis legibus uterentur. Hinc illa formidolosa Christi Iudaeorum scelere circumventi, adversus Petrum comminatio: Omnis qui gladium accipit, scilicet ad alterius ius spectantem, gladio peribit. xxiii. q. viii. c. primo: de quo scribit Apost. ad Roma. Principem non sine causa gladium portare: cui quidem gladio tantum attribuit Augustinus, ut fateatur neminem mortalium non ei gladio esse obnoxium. d. c. omnis anima, de censi. et quicumque Caesare prohibente hunc gladium manu perstrinxerit, eum gladio periturum. c. solite de maio. et obe. Gravis est illa, et ad rem de qua agitur, accommodata Inno. auctoritas, in c. quaesitum. xxiii. q. iiii. Meminerant, inquit, a Deo potestates esse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium esse permissum, Deique ministerio datum. His fretus suffragatoribus celebris ille interpres Ioannes, qui scholia, (sive glossas, et glossemata malueris appellare) in universum prope ius Pontificium aedidit in. c. quoniam. dist. x. Ego, inquit, credo, potestates esse distinctas, licet Papa quandoque utramque sibi assumat: cum scilicet aliquem quo ad spiritualia et temporalia legitim at: licet illud egerit permissu Regis, quae ad suo arbitratu praestare potuit. Eadem ferme, et approbat, et sequitur Host. in sum. qui fil. sint legit. §. quis et a quo. Quae omnia in unum collecta, maximam vim habent, ad ostendendum, nec Pontificum iura esse ab Imperatore, nec a Pontifice Imperatorum usurpanda, gladiumqueve Caesaribus ab ipso caelesti numine, non a mortalium quoquam fuisse porrectum, et perinde hos inter principatus tribunalia ita esse divisa, ut alter in temporariis, et caducis, alter in his, quae ad cultum divinum et animarum


page 25, image: s203

sanctimoniam spectant, summum ius obtineat, et facultatem. Quod si quid iuris in Caesarem ipsi Pontifici esset, in profanis quoque ab ipsius tribunali, ad Pontificem appellare liceret: cum appellatio sit ad superiorem magistratum provocatio. c. ii. de consuet. lib. vi. si antecedens interimis: elides et perimes quod est consequens. At Alexander Pontifex ad se provocari vetat: inquiens id sum iurisdictionem nequaquam attingere. c. si duobus. de appell. quod quaeso indicium apertius esse potest, diversis licet in collegiis eos pari fungi potestate, nec alteri in alterum ius ullum esse. Pro hac parte omnes Caesarianarum rerum studiosi, perinde ac pro aris atque focis contendunt, quorum plerique potius de vitae statu, quam de hac sententia deduci posse videntur: et imprimis Albe. in. d.l. bene a Zenone. ubi praeclare scribit, optime cum rebus humanis actum iri, si unaquaeque iurisdictio suis contenta finibus, alienos limites non usurparet: Ita etiam, inquit, in universo terrarum orbe pace stabili atque inconcussa frueremur, Non minus sapienter Inno. in d. c. per Venerabilem, [Note: Imperat. Defensor, advocatus et Patronus Ecclesiae.] vetat alterum principem in messem alterius falcem immittere: hac tamen exceptione, nisi ad mutua~opem ferendam. Namque Imperator defensor est, advocatus et patronus eccl. ut c. administratores xxiiii q. v. c. si in adiutorium. x. di. cum aliis pene innumeris. Atque ubi quod per schismaticos aliosve in religione turbatur, quamvis nec accersitus nec interpellatus, ultro accurrere debet, et tamquam Triptolemus alter iustitiae armis indutus, adversus ignorantiae et perfidiae iacula in aciem descendere: quaeque collapsa videtur, aut brevi ruitura, fulcire ac sustentare. Quo circa scribit Ioa. And. vir liberrimi iudicii, et neutri parti addictus, Ubi ecclesiastica potestas deficit, Imperatorem supplere, ut traditur. c. principes. xviii. q. v. Principes saeculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis culmina tenent, ut per eandem, disciplinam ecclesiasticam muniant: quem locum citat Bal. in. c. olim. de rescri. et haec adiungit: Imperator olim schisma curabat, concilium congregabat, illique intereat. Sed hodie, ut idem scribit, faces amisit, quia reges ab eius obsequio sese abduxerunt de re. iu. c. ad apostolicae. lib. vi. Quam me delectat illa Martini Imperatoris professio: in. c. nox. xcvi. di. Nos


page 26, image: s204

inquit, ad fidem confirmandam, non ad potentiam ostendendam exemplo religiosissimi Constantini synodo interesse volumus, ut veritate inventa, non ultra multitudo pravis doctrinis attracta discordet: quod his miseris temporibus, an necessarium foret, Deus ipse iudicet: imo ut affirmat Bal. in. d. c. olim. ubi agitur de religione tutanda, vel totius mundi periculo, si ille cuius interest, non vult ratione et iustitia uti, ab Imperatore armis compelli potest. c. de iud. l. nullus. An autem summus Pontifex quicquid civitatum, locorumue obtinet, Imperatori acceptum referat, et eo nomine inferior censeatur, adeo exacte, et dilucide explicat Praepositus. c. ad verum. xcvi. dist. ut nulli dubitandi relictus esse locus videatur. [Note: Imperium prius origine Papatu.] Nec illud in dubium venit, Imperium prius origine fuisse Papatu, et quatenus antiquior, eo dignior Imperator est censendus. l. i. de albo. scri. ff. sed quo spiritalia, et aeterna temporariis, et caducis sunt sublimiora, eo Papa maior, excellentiorque haberi debet. Illud vero extra omnem aleam positum velim, his in rebus. [Note: In quibus Pontifex habeat ius in Imp.] quae ad ceremonias divinumque cultum referuntur, Pontificem habere ius et potestatem in ipsum etiam Imperatorem. c. novit. de iudi. Qua Inno. velut Vulcani clypeo munitus, Arcadium Imperatorem, quod Chrysostomum ab episcopali sede deici permiserit, excommunicationis censura innodavit. c. duo sunt. xcvi. di. Quinimo si divina mysteria spectes, quilibet Antistes dicitur esse Imperatore maior. Talem (inquit optimus ille, sed parum felix Imperator) in Pontificia constituite sede, cui et nos, qui gubernamus Imperium, sincere nostra capita submittamus. lxiii. di. c. Valentinianus. Cum Imperatori vel ab episcopo sacris interdici posse, exemplo Ambrosii convincatur, qui Theodosium a sacrorum commercio exclusit, ob delictum in sua diocesi perpetratum. An autem Papa ea succedat in Vicariatu potestatis, et dignitas praerogativa, qua beatus Petrus a Christo fuerat evectus, egregie explicat divus Thomas in sum. contra genti. l. iiii. c. lxxvi.


page 27, image: s205

Quale fuerit olim Imperium, et ut prius successione, deinde per electionem delatum sit.

CUm hactenus demonstratum sit sacerdotium et Imperium eisdem e fontibus emanasse, et alterum ab altero non admodum differre: opere pretium me facturum puto, si quae amborum fuerit origo, qui progressus, atque incrementa: quantaque [Note: Imp. suffragio militum creabantur olim.] inter utrumque sit vel aequalitas, vel similitudo paucis attigero. Illud praefabor, quod neminem historiae Romanae studiosum latere reor, Imperatores olim, suffragio militari solitos creari: ut in. c. legimus. lxiii. di. Quippe a Senatu populoque Romano, cuiusque provinciae moderandae cura consuli, praetori, aliisque magistratibus demandabatur, qui ubi aliqua insigni clade hostes affecerant, mox ab universo exercitu Imperatores nominabantur. [Note: Imp. ius.] Ius autem erat Imperatori nominato Fasces laureatos honoris causa gestare, quibus frequenter Senatus decernebat plurium dierum supplicationes, velut triumphi futuri praerogativam: quo, post victoriam, magnifice gesto, votisque Tarpeio Iovi persolutis, ab Imperatoris nomine abstinebant: sed hoc castrense nomen in eum est translatum, qui Romani Imperii gubernacula [Note: Iul. Caesare.] tenet: cuius immutationis causa fuit Iulius Caesar, qui cum rerum potitus, dictatoriam Regiamque potestatem in se convertisset, [Note: Regium nomen Ro. invisum.] quod sciret Regium nomen Romanis esse invisum atque adeo execrabile: ad declinandam invidiam pro Rege Imperator maluit appellari: id quod multo antea fuerat meditatus. Nam cum M. Antonius consul, Anciliorum die, ei diadema obtulisset, ille altissima voce exclamavit, ut ab omnibus audiri possit, se Caesarem non Regem esse, diademaque procul abiecit. Quod M. Cicero omnibus eloquentiae suae viribus M. Antonio frequenter exprobat: id non omisit divus Tho. nullius elegantioris expers disciplinae: qui in lib. de regi. prin. tam saepe repetito,


page 28, image: s206

[Note: Imp. successionis iure deferebatur olim.] Imperatorem tradit non dici Regem, quia nomen Regium Romanis erat odiosum. Ceterum Imperium a Iulio Caesare ita auctum, et constitutum, quasi per manus successionis iure deferebatur: sic Octavius in familiam Iuliorum adoptatus, Caesari successit: et Tyberius per adoptionem Octavio: eodem iure Caligula Tyberio: Nervae Traianus: Traiano Adrianus: Adriano Antonius: nam Vespasianus Imperium nullo aliunde herede accersito ad suos liberos transmisit. Quid autem laboro seriem Caesarum singulatim recensere? cum Imperium olim successorio edicto fuisse delatum habeatur, in c. denique vii. q. i. Ubi glossa refert filios Regum iure Reges esse oportere, et David Salomonem sibi successorem instituisse. Quem autem quisque in successorem cooptabat, is vel Caesar, vel Augustus est appellatus, sic Valentinianus Gratianum filium suum Augustum dixit, et Diocletianus Constantium, atque alii alios. Quandoque tamen suffragio militari Imperator creabatur: ut Vespasianus a Iudaico, Galba ab Hispanensi, Vitellius a Germanico exercitu, ad supremum fastigium sunt evecti: qui tum demum iure facti censebantur, si [Note: Canon. de Imperio.] Senatus, populiqueve Romani auctoritas intercessisset. Et ne sola historia me sustentem: Canones tradunt principatum non sanguini deferendum esse, sed vitae: et quando, aut unde habuerit ortum Imperium, copiose narrat Archi. xi. q. iiii. c. Iulianus: et Iac. Aluxa. x. coll. quis di. dux. co. vel mar. At cur olim successionis serie nunc autem ex electione deferatur, disputat Ioannes And. in addi. Spec. ti. de rescrip. praesenta. §. fi. Bal. c. i. de pace te. in usi. feu. et Petr. de ancha. consi. ccclxxxi. Quot demum apud priscos fuerint imperia: tradit Bar. in extrau. de repri. et Alua. d. colla. x.


page 29, image: s207

Quomodo olim deferebatur Pontificatus, et quae in ea re fuerit Imperatorum auctoritas.

HAEc ideo uberius de Caesaribus recensui, ut ad Pontifices facilior aditus pateret, quo mea omnis tendit oratio: qui tamen non Papae, nec Pontifices, sed Romani Episcopi vocabantur, [Note: Episcopus Romanum.] nomen a vetustis temporibus deductum. Nam Athenienses, quos speculatum mittebant, quid in unaquaque subditarum civitatum boni malive, aequi aut iniqui ageretur, hos episcopos, id est speculatores vocabant: ut c. qui Episcopatum. viii. q. i. Refertque Plutarchus, Scipionem Affricanum a Senatu in Asiam missum esse Episcopum gentium, Regumque: et Cicero ad Atticum scribens, Me, inquit, Pompeius esse voluit, quem tota Campania et ora maritima habeat Episcopum, ad quem delectus, et negocii summa deferatur. Unde vero [Note: Papae nomen unde.] et quare Roma. Episcopo nomen hoc Papae fuerit inditum, et an sit nomen dignitatis, an potius ordinis, tradit Ioan. Andr. in praefa. Clemen. et de transla. praela. c. iiii. et xc. distin. c. si quis. Verum ut de ratione nominis ambigitur, ita dubitatione caret, Pontificatum [Note: Pontificatum olim per successionem deferebatur.] olim per successionem deferri solitum. Nam et Petrus, quasi ex testamento Cletum successorem reliquit, vel (ut alii malunt) Linum, qui Clementem sibi adoptavit, at Cletus Anacletum, duravitque is mos usque ad tempora Hilarii. c. si Petrus. c. Moses. viii. q.i. qui Pontificatum inivit, anno salutis D. hic primus instituit, ne Pontifices successores sibi deligerent: quae sanctio est redacta inter Decretales constitutiones, et ad omne sacerdotum munus prorogata: ut in c. i. de praeb. et per universa capita, quae [Note: Papae electis ab Imperatore confimari solebat.] comprehenduntur in viii. q.i. Veruntamen quacumque ratione ad Pontificatum pater et ingressus, nemo Apostolicae Cymbae gubernacula capescebat, ni prius imperatoris auctoritas intercessisset: ut c. Adrianus. c. in synodo. lxiii. dist. Mos enim apud veteres invaluerat longo annorum decursu observatus: ut Clerus,


page 30, image: s208

populusque Romanus Pontificem eligeret: quo designato in Imperatoris manu erat electionem ratam, irritamue habere. c. Agatho. lxiii. distin. et ut collibitum fuerat aut eum admittere, comprobareque, aut ipso reiecto, et exploso, alterum subrogare. Perduravitque is mos usque ad Adrianum anno salutis DCCCXV. qui tanti animi fuit, ut initio Pontificatus sui ad Senatum, populumqueve Romanum retulerit, ne in creando Pontifice Imperatoris auctoritas expectaretur, utque libera essent cleri, populique suffragia. Sed huic edicto minime fuit obtemperatum, permansitque vetus illa consuetudo, Pontificis ab Imperatore confirmandi: verba sunt Platinae in vita Gregorii IX. qui praefuit Pontificatui anno Christi M. lxxii. Gregorius, inquit, multis muneribus ultro citroque missis, cum Henrico Imperatore in gratiam rediit, qui eum in Pontificem Roma. confirmavit, ut tunc temporis mos erat.

Unde evenerit, ut mutato vetere instituto, Imperator confirmetur a Pontifice.

QUid iam aliud superest, quam ut velut in frequenti iuris peritorum consessu studiose quaeramus, unde tam nova rerum facies eruperit, tantaque labentis Imperii facta sit immutatio: ut cum per mille supra annos, nullus, nisi prius interposita Imperii auctoritate, Pontificatum fuerit assequutus, ut perspicue habetur in c. in synodo. aliisque ca. lxiii. distin. Nunc fortuna immutata, et in contrarium reflante, Caesar, quo rerum habenas pleniore iure moderetur, alieno egeat adminiculo. Civilium legum interpretes d. l. bene a Zenone, hanc (ut putant) Imperii calamitatem deplorare non desinunt, et causantur astu potius doloque, quam ex aequo vel bono, tam certa diuturnaque privilegia Caesares amisisse, et (ut inquiunt Bal. et Albe.) ex longa Imperii vacatione atque interregno, nec non potentia prudentiaque Summorum Pontificum, et aliorum Romanae Ecclesiae praesidum, tantum decoris et dignitatis Caesaribus esse ademptum. Sed lii omnes


page 31, image: s209

(mea quidem sententia) errorum tenebris involuti, a recta semita declinarunt: quibus si quid luminis affulsisset, facile fuit intueri, [Note: Triplex causa, cur Imp. a Pontifice confirmetur.] triplicem huius mutationis causam. Vel quod imperatores ea privilegia, quibus plerumque Romanae ecclesiae insultabant, sponte a se abdicarunt. c. ego Ludovicus. lxiii. dist. et c. tibi. Vel quod ex abusu ea perdidere. c. verum. ea. di. Vel postremo, quod eiusmodi ex causa concessa fuerint, quae explicatur in c. Adrianus, et sequen. ea. dist. Cessante autem causa privilegii, e vestigio privilegium evanescit. c. quod pro remedio. i. q. vii. Bal. vir ingenii acutissimi, et dialecticis disciplinis apprime ornatus, in c. olim. de rescri. nos admonet, ut duo tempora animo revoluamus, alterum cum ecclesia lacera, et exsanguis parum firmitatis habebat, alienoque adminiculo fulciebatur, quae tunc praesenti scenae inserviens nihil non indulsit Imperatoribus, seque quodammodo servilem in morem emancipatui dedit. Alterum quum eo amplitudinis, et auctoritatis excrevit, ut vel Caesaribus ipsis esset formidolosa, quando scilicet Imperium coepit inclinare, et Reges principesque ab eo deficere: tum demum suo usa est foro, et tam gravi iugo discusso, se in libertatem vindicavit: idque optimo iure: cum Imperia, ut inquit Valerius, debeant sacris famulari. Hoc confecto, demendus iam est ille scrupulus ex animo quorundam, qui anxie percunctantur: cum primaevo ritu Christianaque institutione omnes fere vectigales essent ecclesiae, penderentque annuum Imperatori tributum authen. ut eccle. Roma. c. si tributum. c. magnum xi. q. prima, qua ratione factae sint immunes, quisue eas a tali iugo eximere potuerit. Legum interpretes in d. l. bene a Zenone, id effectum putant sola indulgentia, liberaque Imperatorum voluntate: quod licet non absurde dici videatur, sententia tamen Innocen. proximius ad veritatem accedit: qui in c. ii. de maio. et obe. affirmat eas potuisse per decreta Pontificum ab alieno emancipatu eximi, et tamquam res spirituales quasi vinditiarum iudicio in libertatem revocari. Theologi, qui haec vestigiis omnibus indagata tenent, rem totam exactius perscrutantur, et praesertim divus Tho. ii.


page 32, image: s210

secundae q. lxiii. ubi affirmat, Leonem Papam ultro se subiecisse iudicio Imperatoris, quem admodum Christus hominibus. Ut autem quae super hac quaestione omnium ingeniis agitata divinus ille vir senserit, in lucem prodeant, quaedam ex priscis Caesarum annalibus paucis perstringam. Leo primus ex Graecorum genere in demortui Martini locum est suffectus, qui Leonem II. ex sorore nepotem sibi successorem designavit: at ille non multo postea morbo oppressus, patri Zenoni Imperium reliquit, et ita per manus summa Imperii potestas apud Graecos diu remansit. Postmodum anno salutis DCCC. ob principum Constantinopolitanorum impietatem, cultusque divini neglectum: a Graecis in Germanos per Stephanum Imperii facta est translatio.

Imperium a Graecis ad quos fuit translatum, et quid in eo iuris adepta sit Ecclesia.

NAm side caret, quod in plurimorum animis insedit, et a gl. in c. ego Ludovicus lxiii. dist. his verbis enarratur: Imperium primo Francorum fuit, sed postea Teutonici virtutibus promeruerunt Imperium. Qui error irrepsit, cum ex historiarum inscitia, tum ex nominum propinquitate, quod pro Franconia, Franciam: pro Francis Gallos crediderunt. At divus Hieronii. omnibus [Note: Nranci [(reading uncertain: letters unclear)] Germaniae populus] humanioribus disciplinis excultus ad Iovinianum scribit: Francos Germaniae populos, inter Suevos et Saxones, regionem fortem magis et bellicosam, quam latam tenere. Siquidem Franconia (ut ex ratione cosmographiae deprehendimus) a Septentrione et Oriente silva Hyrcinia continetur: a meridie Suevos attingit, ab occidente ad Rhenum non pervenit. Sed olim Francorum fines, ut omnium fere Germaniae populorum, nullis terminis claudebantur, virium robore, et bellicis successibus extendere propagareque limites consueverint. Hi Germaniam longe lateque pervagati, Coloniam ad Moganum Fluvium (unde Moguntina) deduxere, quam a suo nomine Francofordiam vocarunt:


page 33, image: s211

deinde Rheno superato, Belgisque in potestatem redactis, omnes fere Gallicas vires attrivere, ut iam non Gallia: sed ab ipsis Francis Francia fuerit appellata. At Carolus Martellus ex his Francis oriundus, [Note: Francia unde dicta.] quos orientales vocant, Tongros, Eburonesque, et alios his finitimos populos hereditario iure possedit, praefecturamque totius Galliae bellica virtute promeruit: cui Pipinus filius in opes dignitatemqueve successit, et Zachariae Pontificis auctoritate in locum Chylderici Galliarum Regis, quem glo. in d. c. Venerabilem, per incuriam Ludovicum nominat, est suffectus. Nam Chyldericus [Note: Stephanus Pont. in Carolum Imperium a Graecis transtulit] ob inertiam, et quod raro in conspectum suorum prodibat, regno deturbatus, in monasterium obtrusus est, ut c. alius. xv. q. vi. erat enim eo tempore Gallorum Regum mos, qui prius fuerat Persarum, ut sese vix ulli spectandos exhiberent. Ceterum Stephano Pontifice auctore, in Carolum Pipini filium a Byzantinis principibus Imperium est translatum: ut. d. c. Venerabilem. cuius verba sunt haec: Apostolica sedes Imperium in personam magnifici Caroli a Graecis transtulit ad Germanos . Et in Cle. Romani de iureiu. Ecclesia, inquit, a Graecis Imperium transtulit ad Germanos. Haec si glossematum scriptor: aliique canonum interpretes accuratius legissent, nullus errori locus foret relictus: nec enim nego quosdam ex Gallorum regibus olim imperasse, sed Imperium a Graecis in Gallos aliquando esse translatum, id vero pernego. Verum [Note: Carolus Magnus. Sanctio de eligendo Imperatore.] ut ad seriem narrationis revertar, Primus Germanorum Carolus cognomento Magnus, summum principatum est adeptus, deinde salutis anno M. 11. Gregorius V. de eligendo Imperatore sanctionem tulit, Otone V. (qui tunc Imperium tenebat) non refragante: ut scilicet solis Germanis liceret principem [Note: Electores Imp septem qui.] deligere: qui Caesar, et Romanorum Rex appellatus, tunc demum Imperator, et Augustus haberetur, cum Romani Pontificis auctoritas accessisset, eamqueve eligendi facultatem concessit tribus Archi. praesulibus Moguntino, Treverensi, et Coloniensi: quatuorqueve principibus, Marchioni Brandeburgensi, Comiti Palatino, Duci Saxoniae, et demum Regi Bohemiae: apud quos in hunc usque diem principis deligendi omne ius residet.


page 34, image: s212

Ex hac historiarum serie neminem latere potest, ecclesiae licuisse legem praescribere futuris Imperatoribus ab ipsa ius habentibus, iuraque veteris Imperii immutare: cum Germanicum imperium, non tam dicatur succedere in locum prioris, quam ecclesiae illud transferentis. Nec Antistites, Principesque Germaniae aliunde quam a Papa ius potestatemque Imperatoris eligendi obtineant. Ut est glo. valde memorabilis in. d. c. in apibus. cuius verba sunt haec: Qui dicit Imperatorem nostrum iurisdictionem habere sine Papa, dicit nos Imperatore carere. Unde sequens est, ab eo usque tempore, quo Imperium ab Oriente in Germaniam fuit translatum, [Note: Imp. Graecus.] Graeculum illum non fuisse verum, nec legitimum Imperatorem: cum rationi repugnet, duos simul rerum summa potiri. d. c. in apibus. nam si sunt multi, erunt multa capita, quasi monstrum. de offi. ord. c. quanto, nisi ambo unius vicem obirent. l. divi fratres. c. de iure patro. Et si aliquando plures imperitarunt, id contigit (ut scribit Archi.) violenter, et de facto. Non est igitur cur curiosi et qui plus quam oportet sapiunt, mirentur: Imperatorem omne illud ius, quod in Pontifices aliosque sacrorum ministros tot saeculis exercuit, ab se, ut fas piumque erat, penitus [Note: Imp. filius non dominus ecclesiae.] abdicasse. ut lxiii. dist. c. ex his. quum non dominus, sed silius ecclesiae, et sit et appelletur. c. quis dubitet. xcvi. distin. et xxiii. q. viii. c. cum mirum. Ea propter super his quae spiritalia sunt, nec iuris quicquam habet, nec immunitates cuipiam, vel etiam diplomata dare potest. Ut est glo. in c. veniens, de rest. spo. et in Cle. Romani. de iureiu. Utcumque enim se res habuerit in violento illo priscorum imperio, nostrum certe a sede Apostolica sumpsit exordium, eiusque solius auctoritate nititur, nec extra ecclesiam est imperium. xxiiii. q. i. c. sed illud. Hoc est in causa [Note: Cur Imp. in verba Pontificis iuret.] cur Imperator in verba Pontificis iurat: et ius iurandum (quod fidelitatis appellant) ei praestare compellitur: ut c. tibi. lxiii. dist. ab eoque inungitur, consecratur, approbatur, et coronatur: ut d. c. Venerabilem. et per Hostien. de sacra unc. in sum. §. qualiter et a quo. Et ne prioribus haec male cohaerere videantur: nil prohibet simul dicere, potestatem Imperatoriam a Deo quidem


page 35, image: s213

emanare: ut d. c. Verum. Sed nihilominus etiam a Pontifice derivari, non ut est homo, sed ut Vicariam in terris Christi personam gerit.

An ex sola electione Caesar ius plenissimum Imperandi consequatur.

HInc illa orta est dubitatio, multum diuque inter recentiores, variantibus sententiis, disputata: Ex solane electione Imperii ius potestasque deferatur: an eum inungi, approbari, coronarique prius oporteat, quam ex augustali illo solio legem humano generi praescribere possit. Qui ad Pontificem summam rerum deferunt, eique omnia tam divina quam humana subiciunt, ut lxxx. dist. c. si Imperator. remis velisque contendunt, electionem ius quidem Imperatori designato, sed inefficax, et sicuti gladium in vagina reconditum, tribuere: at ut eum educere, ac perstringere possit, e sola Pontificis auctoritate approbationeque proficisci. Haec sententia magnos assertores invenit: ut Hostien. in summa. de verbo. sign. §. super quibus: et in sum. qui fil. sint legi. §. fin. de elec. §. et a quo confirmanda. et Spec. Ioan. And. atque alios plerosque: qui omnem movent lapidem, ut id nobis omnino persuadeant: nec solum auctoritate sacrorum canonum pugnant, sed argumentorum quoque iacula in repugnantes contorquent. Non potest, inquiunt, esse perfectum, cui particula aliqua deest, ut in v. transmunda. philo. libro tradit Arist. Sed ante inunctionem, coronationem, ceteraque sollennia in constituendo Imperatore fieri solita, pars aliqua imperiali fastigio deest, alioquin haec ipsa superflua essent, et ridicula: non est igitur perfectum. Hoc posito, consequens est, Imperatorem non ea posse praestare, quae meri absolutique sunt Imperii: posset autem si in iure dicendo potestatem libere exerceret: cum omnis maiestas Imperii in hoc uno consistat. l. fi. c. de legib. Insuper nemo quippiam agit: moliturve antequam oriatur et sit, ut ff. de colla. bo. l. i. et de nova. l. quoties. Sed Imperator in ipsa coronatione


page 36, image: s214

dicitur oriri. c. de feriis. l. omnes. Vel ortus, inquit, Imperii protulerunt: ergo priusquam coronetur, ea peragere nequit, quae ad Imperatoris officium pertinent. Praeterea ut in naturalibus unaquaeque res tria continet, substantiam, virtutem, actionem: quae adeo invicem cohaerent, ut actio non nisi a virtute proficiscatur, nec virtus nisi a substantia, ut docet Aueroes. vii Metaph. v. Proprium siquidem est Dei nulla extrinsecus accersita virtute, per solam substantiam agere, quandoquidem Dei substantia virtus ipsa est. Itidem in moralibus, quod ad praesens negotium attinet, [Note: Electio. Confirmatio. Administratio] tria haec, electio, confirmatio, administratio, sic indissolubili nexu vinciuntur, ut sine pernicie divelli separarique nequeant. Electio locum substantiae tenet: confirmatio virtutis: administratio actionis: quandoquidem per electionem Imperator generatur, per confirmationem virtutem acquirit, per quam agat, per administrationem assequitur ipsum agere, atque operari. Ex quibus necessario efficitur, ut Imperator sola ex electione administrare non possit, nisi prius confirmationis virtus accesserit. Ad haec accedit auctoritas. d. c. Venerabilem. ubi scriptum est, ius, et potestas examinandi electum in Regem: et ad Imperium promovendum: et in Cle. Romani. ius, et potestas eligendi Regem, in Imperatorem postmodum [Note: Duo dignitatio gradus in Caesare.] promovendum. Quibus ex locis deprehendi potest, duos esse in Caesare quasi dignitatis gradus: Unum, quatenus est Rex: Alterum, quatenus Imperator promovendus. Sed cum duo gradus invicem iunguntur, quorum ea natura est, ut ordine perfectionis alter alteri succedat, qui inferiorem tenet, ad superiorem scandere non debet: ut diaconus, ad ea quae vel Episcopi, vel presbyteri. xciii. di. c. diaconus. Ex qua graduum successione constat, eum qui in primo Regis gradu collocatur, nondum sublimitatis Imperialis gradum posse attingere: quod plane declarat Nicolaus. ii. c. in nomine domini. xxiii. distin. ubi ait, Filius noster Henricus, qui in praesentiarum Rex habetur, et futurus Imperator, Deo concedente, speratur: dialectica sunt haec, atque in exercitationem argutiarum saepe iactata.


page 37, image: s215

Rationes quibus convincitur ex sola electione aliquem fieri verum, et legitimum Imperatorem.

HIs involucris nobiscum agunt, qui iura Imperii labefactare student: adversus quos nulla certior victoria est speranda, quâm si eos suo quenque gladio iugulemus: ut sic saucii et exanimes, fateri cogantur, sola ex electione rite legitimequeve facta, quemlibet verum certumque Imperatorem et esse, et nominari, posseque toto (ut aiunt) annuente Caelo, quae ad munus Imperatorum attinent suo arbitratu exercere. Nonne Pontifex antequam coronetur, suo officio per omnes numeros fungi solet? quinimo si quis eo praetextu literas Pontificias oppugnat, a sacris mysteriis, ut impius et profanus arcetur: ut in extrava. Benedicti xi. quae incipit: Quia nonnulli. Quid quod Inno. Pontifex in c. licet. de elect. decernit, ex sola electione Pontificem continuô Apostolicae cymbae gubernaculum apprehendere, nec ullius confirmationis egere? Quod si Imperium et sacerdotium parum admodum differunt, si ex eodem fonte ambo profluxerunt, si eodem itinere progrediuntur, procul dubio de utroque idem est sentiendum. Et ea propter Imperator perinde ut Pontifex eligendo confirmatur. c. in nomine domini. xxiii. distin. nulloque est opus adminiculo, ut Imperatorium munus obire possit. Quid vero in re perspicua tantum operae ponimus? quum ille idem Pontifex, nec non certissimus Canonum interpres Innocen. omnem scrupulum ex animis exemerit: qui in c. Venerabilem. de electio. verba haec ascribit: Credimus tamen, quod si Imperator coronam in loco debito accipere non possit, nihilominus autoritatem administrandi ab Archiepiscopo Coloniensi possit recipere: vel sua auctoritate, quam habet ex electione, sine ulla coronatione ministrare. At Ioannes Andreas alterum iuris Pontificii iubar in. c. avaritiae. de electione. libro


page 38, image: s216

sexto: et in d. Clemen. i. non solum huic sententiae subscribit: sed etiam addit ita de iure esse, et consuetudine a Pontifice tolerata, cui standum est. In hanc sententiam Iac. de Are. Imol. Butrigarii, Bal. Albe. denique tota iuris Caesarei schola catervatim transit. Sed ne, qui pro contraria factione stant, vel verbum unum amplius hiscere audeant, ratiocinationes quasdam ex communi usu diuturnaque experientia ductas in medium proferam: quarum prima sit haec. In principatu omnium maximum est legem condere, soli enim Imperatori in supremae potestatis praerogativam id competit. c. de leg. l. fi. Sed legem potest, simul atque est designatus, condere: Quod in divo Maximiliano nos ipsi observavimus, et Antoninus Pius Imp. his verbis testatur: de his omnibus dius Pater meus ingrediens mox principatum, constitutiones, honores, et immunitates certificavit. l. sed et reprobari. ff. de excu. tuto. quanto igitur magis, quae minoris momenti habentur eius erunt in potestate, per regulam non debet. Praeterea si praelatus trans montes electus hac gaudet praerogativa, ut sola ex electione ius administrandi acquirat. c. nihil de elec. quanto id iustius, rationabiliusque de Imperatore, qui trans montes eligitur, statuendum est. Ad haec, electio comitiis Germanicis celebrata illi successit, pro qua olim populus Ro. suffragia ferebat, illius ergo naturam induere debet, insti. de actio. §. fuerat, et de dona. §. qui id quod. At ex ea nullo adminiculo extrinsecus accersito summa potestas in principem conferebatur, ut scilicet quodcumque constituisset, foret ratum. ff. de orig. iur. l. ii. etc. legimus xciii. di. idem igitur ex hac ipsa Germanica confertur. Quod si contraria sententia vincat, in quasdam angustias, et quasi Labyrintos incidemus: quum sub Romanis Pontificibus (ne vetustiora repetam) plerique fuerint Imperatores nec inuncti, nec coronati: [Note: Albertus. Maximilianus.] recenti vero memoria Albertus, et Maximilianus, sine ulla Pontificis approbatione Imperii munus egregie obierunt: quorum omnium res gestae, si secundum adversarios lis daretur, nihil virium, nihilque firmitatis obtinerent: sic leges civiles, sic limites cuique provinciae designati, sic principatus vel in feudum,


page 39, image: s217

vel alio nomine quaesiti, et id genus pleraque radicitus tollerentur. Sed hanc repugnantiam rerum sententiarumque non tenent, qui veteres Caesarum historias non tenent.

Constitutio Ludovici Baiovari Imperatoris de Imperii iuribus, et excellentia.

HAc de re magna fuit olim colluctatio Pontificatu Ioannis xxi. et eius successoris Benedicti xii. quum Ludovico Duce Baiovariae Imperatore designato, demum omni ambiguitate per sacrarum literarum Antistites mature solerterque discussa, Ludovicus legem sancivit, promulgavitque, quam ad verbum his adieci, ne quis in eo amplius aberret, in quo omnis Imperii dignitas, maiestasque continetur.

Licet iuris utriusque testimonio manifeste declaretur, Imperialem dignitatem et potestatem immediate in filio Dei ab antiquo processisse, et Deum per Imperatorem, et Reges mundi, iura humano generi aperte tribuisse, atque Imperatorem ex sola electione eorum ad quos pertinet, verum effici Imperatorem, nec alicuius alterius egere confirmatione, seu approbatione, cum in terris quo ad temporalia superiorem non habeat, sed eidem gentes subsint, et nationes: et ipse dominus noster Christus mandavit, quae sunt Dei Deo, quae Caesaris Caesari reddenda: quia tamen nonnulli avaritiae et ambitionis caecitate ducti, divertentes a tramite recti sensus, in quaedam inique et prava commenta, et assertiones detestabiles prorumpunt, fallaciter asserentes; Imperialem dignitatem et potestatem esse a Papa, electumque in Imperatorem non esse verum Imperatorem, nec Regem, nisi prius per Papam, sive sedem Apostolicam confirmetur, approbetur, et coronetur: Per huiuscemodi pravas assertiones, et pestifera dogmata hostis antiquus movet lites, iurgia suscitat, et seditiones procurat. Ideo ad tantum malum evitandum, de consilio et consensu Electorum, et aliorum principum Imperii, declaramus Imperialem dignitatem, et potestatem a solo Deo pendere: esseque tam de iure, quam de consuetudine approbatum, ut postquam aliquis eligitur in Imperatorem sive Regem ab his quorum


page 40, image: s218

interest, statim ex sola electione sit verus Rex, et Imperator Romanorum censendus, eidemque ab omnibus Imperio subiectis est oboediendum: quum administrandi ius, ceteraque faciendi, quae ad verum Imperatorem pertinent, plenariam habeat potestatem: nec Papae sive sedis Apostolicae, aut alicuius alterius approbatione, confirmatione, auctoritate, consensuve indigeat. Et ea propter hac in perpetuum valitura lege decernimus: ut electus in Imperatorem concorditer, vel a maiori parte Electorum, ex sola electione censeatur et habeatur ab omnibus pro vero et legitimo Imperatore, et eidem ab omnibus subiectis Imperio debeat obediri: quum administrationem, et iurisditioem Imperialem, et Imperialis dignitatis plenis tudinem habeat: et ita habere, et obtinere ab omnibus censeatur et firmiter asseratur. Quicumque autem contra haec declarata, decreta, vel diffinita, aut aliquid eorum asserere, aut dicere, aut asserentibus aut dicentibus consentire, vel eorum mandatis, vel literis, vel praeceptis obedire praesumpserint, eos omnibus feudis, quae ab Imperio detinent, et omnibus gratiis, iuris dictionibus, privilegiis, et immunitatibus a nobis vel prae decessoribus nostris concessis, ex nunc privamus, et ipso iure et facto decernimus esse privatos: Insuper eos crimen laesae maiestatis incurrisse, et poenis omnibus impositis crimen laesae maiestatis committentibus subiacere. Datum in coloniensi civitate Alemaniae, die **

[Note: Oldradi impudentia, in Caesares debacchantis.] Quibus igitur cruciatibus Oldradi manes torqueri credimus, qui in quodam suo non tam consilio, quam convitio adeo petulanter in Caesares debacchatur, ut omnem eorum auctoritatem radicitus evellere studeat, quos non modo Regibus, sed vel plebeis magistratibus postponere audet: quo quidem nomine arguitur et Imperii calumniator impudens, et de sede Apostolica non bene meritus. Quum enim Imperator sit defensor libertatis, propulsator iniuriatum, publice, privatim, moderator, pater, custos unus: Oldradus mortalium omnium nequissimus est repertus, qui defensorem libertatis, propulsatorem iniuriarum, moderatorem, patrem, custodem, proscindere et suggillare non est veritus: qui dum in humanis ageret, ut publicus parricida, ut maiestatis reus culleo [(transcriber); sic: culeo] erat insuendus: et nunc vita functus, perpetuo ac inextinguibili furiarum igne, procul dubio exuritur, in aeternumqueve exuretur.


page 41, image: s219

Rationes efficacissimae, quibus convincitur ex Coronatione nihil novi iuris Caesaribus accedere.

SEd ut in viam redeam, uno simul ore, parique consensu, omnes legum interpretes statuunt, haec quae ad Coronationem attinent, fieri magis honoris et officii causa, quam vel necessario, vel ut ex hac actione quicquam Caesaribus accedat In quovis enim fere actionum genere, quaedam exiguntur ad rei (ut nunc loquimur) quiditatem substantiamque, quaedam vero ad sollennitatem: quae quidem distinctio ad id de quo agimus, ad amussim accommodatur: [Note: Solae electio ad substantiam Imp. pertinere. reliqua ad solennitatem.] siquidem electio solum ad Imperatoris substantiam pertinet, ad sollennitatem reliqua, ut confirmatio, inunctio, consecratio, coronatio. d. c. venerabilem. de elect. d. Clemen. i. de iureiur. At Imperator quo ad ea quae sollennitatis sunt, perinde atque Pontifex solutus est legibus. l. digna vox. c. de legi. Unde efficitur ad ius Imperii cumulatissime assequendum solam electionem, quae substantiae locum obtinet, per se sufficere. Haec traditio quia vera est, quadrat ubique, et tota sibi constat. Et si qua forte repugnare videntur, facile vel ex hoc capite dilui possunt: quod erubescendum est illi, qui super his, quae lege aguntur, sine lege loqui audet. in authen. de trien. et semis. §. consideremus. colla. ii. l. illam. c. de colla Nulla autem lege cavetur Imperatorem designatum esse confirmandum: nam c. Venerab. de elect. quod adversarii tamquam telum acerrimum in nos contorquent, ne verbum quidem unum de confirmatione facit. Recognoscite quaeso mecum dicta Inno. in eo. c. Ius, inquit, et auctoritas examinandi personam electam in Regem, et promovendum in Imperatorem, ad nos spectat, qui eum inungamus, consecremus, et coronemus. Si quis haec accuratius rimari voluerit, manifeste deprehendet, ea cuncta Imperatori designato licere, quae electus confirmatus ante consecrationem assequitur, et constat illi omnia licere, quae sunt iurisdictionis


page 42, image: s220

c. nostri. c. transmissa, de electio. Quid quod nullo in loco cautum reperitur, Ecclesiam tanslationis tempore eiusmodi legem Imperio praescripsisse? Sed nec video cur quippiam super ea re [Note: Electus in Imp. ante coronationem Rex Ro. appellatur.] potuerit sancire: iurave Imperii labefactare. Nec illud officit, quod ante Coronationem appelletur Rex Romanorum, et perinde nequeat usurpare Imperii nomen, gubernaculave: quandoquidem hae duae voculae Rex Romanorum, et Imperator, idem omnino valent, et synonymae sunt, ut liquido constat ex verbis d. l. bene a Zenone etc. ut nemo privatus. l. i. in utraque scribitur promiscue, et Imperialis maiestas: et Regale culmen. Immo adversarii, qui sacra profanis commiscent, ut nos e gradu deiciant, argumentorum inopia eo confugere coguntur, ut plaeraque proferant, quae in rem nostram maxime faciunt. Nam si post electionem vocatur Rex Romanarum, hoc certe iuris habet, ut regat. ff. de verbo. signi. l. Tugurii. id igitur poterit, quod Imperator, hoc est quod scribitur l. i. ff. de offi. praef. praeto. regimentis Rei pub. in Principem translatis: simul enim atque Germanorum suffragiis est designatus, efficitur verus, et legitimus Imperator, et inde incipiunt Imperii anni fluere: ut in authen. ut praepo. no. Impe. §. i. col. i. prima, inquit, die qua Deus nos Romanorum praeposuit rebus, atque codem temporis vestigio potest quaecumque sunt potestatis Imperialis [Note: Unctio, Consecratio, et Coronatio ad quid prosint.] implere: ut est tex. et ibi. Bald. in. i. constitu. Sed quamvis ex unctione, consecratione, Coronatione nihil Caesareis rebus accedat, non haec tamen, aut ut levia parvi pendi, aut ut superflua reici debent: cum eam vim habeant, ut Sancti spiritus munera conferant, augeaturqueve interius, quod exterius unctio praesignat, ut Hostien. de sacra unct. c. i. et lxv. dist. c. i. At Innocen. in d. c. venerabilem, affirmat hoc sollenne infularum imprimis duo praestare: Unum, ut ex Rege Imperator efficiatur. Clemen. i. de iureiuran. glo. l. ex eo. ff. de testamen. mili. Alterum, ut divini spiritus illapsu sanctior, atque augustior evadat: ut glos. d. c. [Note: Quatuor rerum genera antiquitus inungi solebavi.] Venerabilem. Lege autem veteri quatuor rerum genera inungi solita esse (auctor est divus Tho.) Reges scilicet, sacerdotes, prophetae, et vasa templi. Nec unctio Regum est sacramentum, et


page 43, image: s221

ideo diversum in modum, prout cuique provinciae sua est consuetudo, fieri potest, vel oleo in scapulis, vel Chrismate in capite, ut idem Thom. iiii. distin. xxiii. Tradit Hostien. de sacra unctione. in c. i. et de privileg. in c. antiqua. Imperatorem inungi oleo in capite a Pontifice, ut Saul inunctus est a Samuele, et Salomon a Zedech et Nathan prophetis: item alii Reges ab aliis. [Note: David ter unctus.] Sed David ter inunctus perhibetur in Regem,in signum triplicis victoriae: ut eleganter tradit divus Thomas super psalmum vigesimum sextum.

Nihil admodum referre Romaene aurea Corona, an alio quovis in loco accipiatur.

EX his, quae hactenus disseruimus, non tam coniectari, quam intueri licet, haec infularum insignia ubivis locorum, ut Caesari Pontificique libuerit, conferri posse. Nam et si locus huic muneri obeundo sit in Urbe Roma constitutus: Clem. Romani. de iureiu. et d. c. Venerabilem. si alibi tamen peragatur, nec robur amittit, nec ei quod legitime obsit, quicquam obici potest. In hanc sententiam universi vere legum atque etiam canonum interpretes manibus, pedibusqueve transeunt: inter quos Inno. in d. c. Venerabilem. Bal. et Albe. in. d. l. bene a Zenone. Guil ac Ioan. And. in d. Clem. i. de iureiu. qui omnes velut publico edicto decernunt Imperatorem, licet Romae videatur coronandus, alio tamen in loco posse hoc munere fungi: quia locus (ut usitatis commentariorum verbis hac quoque in parte utar) non est de substantia, nec de forma actus, sed modus tantum. c. fi. de rest. spo. Idem approbant Lau. et Card. in Cle. tam saepe repetita, cuius verba hic adieci. Licet super altari in ecclesia sancti petri Imperator consecretur, et coronetur et iuret, tamen hoc non est de substantia, quin possint haec alibi fieri. Idem sentit Albe. in suo indice, verbo [Note: Tripleae Corona [(reading uncertain: bage plotted)] .] corona. Ubi ait Imperatorem triplicem coronam recipere, primam argenteam in Alemania, ferream in Modoetia comitatus Mediolani, et auream in diversis locis. Quod si quem


page 44, image: s222

parum moverint tot iurisconsultorum suffragia, ille his saltem argumentationibus acquiescat: ad Coronationis munus absolvendum triplici opus est corona: diversis in locis, certo modo ordinequeve capessenda: ut glo. in. d. Cle. i. Sed olim imperator primo coronabatur ferrea, deinde argentea, postremo aurea Corona: ut glo. d. Clem. et Albe. in suo indice. postea ordine immutato argenteae primus locus erat, et modo haec, modo illa, ut casus tulerat, promiscue, et sine delectu exhibebatur: ut idem Cardi. in eadem Cle. unde efficitur, ut qua lege hic ritus aliquando immutatus est, quo ad ordinem et genus Coronarum, eadem quo ad locum immutari possit: et quum ratio diversitatis nulla sit, de utroque idem est sentiendum. l. a Titio. ff. de verb. ob. Ad haec (ut scribit glossator in d. Cle. i.) quamvis ex veteri instituto secunda Corona sit exhibenda in oppido Modoetiensi, tamen saepe tradita est Mediolani in Aede divi Ambrosii, nec eam ob causam coronatio fuit irrita: ut glo. exemplum affert in Henrico Imperatore. Idem igitur detertia est sentiendum, quae Bononiae vel Perusii data, nec detrimentum affert, nec minus roboris habet: quum ratio nulla sit, cur observatio haec potius in una, quam alia possit variari. Non inficias eo a recentioribus reprehendi gl. in d. Cle. et quo ad locum, et quo ad genus coronarum: negat enim alibi quam Mediolani, et ante Aram divi Ambrosii, secundam Coronam unquam fuisse susceptam, eamqueve esse ferream: sed quae in Gerania exhibetur, auream esse. Ceterum tam glo. quam interpretes hac in parte allucinantur: quum per tot annorum curricula Mediolanensis illa ex usu fuerit sublata: [Note: Coronam quae Imp. in Germaniae exhibetur esse auream non argenteam.] licet, ut aliquid antiquitatis vestigium extaret, eam Pontifices Romae aliquando exhibuerint. At in Germania perinde, ut Romae corona aurea Imperatorem insigniri, illa scilicet eadem, qua Carolus Magnus primo usus est: ipse ego certissimus sum testis, [Note: Caroli V. coronatio.] qui nono ab hinc anno tuae coronationi Carole V. non solum interfui, sed cum per id tempus apud te Ludovici Pannoniae Boemiaeque Regis oratorem agerem, ad quem ius eligendi spectabat, otiam praefui. Verum ut eo revertar, unde aberravit oratio, Si ad


page 45, image: s223

solennitatem coronationis triplex exigitur corona, una non magis omitti potest quam alia, quum solenntias, et forma dicantur esse quid individuum, ut l. hac consultissima. c. qui testa. fa. poss. quod si antecedens interimes, totum interimes. Sed aliquando in prioribus coronis, tam quo ad locum, quam etiam ordinem, ea sollennitas fuit omissa, immo aliquot iam saeculis Mediolanensis illa omnino sublata, nec id obfuit coronationi. Unde neccessario efficitur, ut neque quo ad tertiam omisso, praesertim loci, quicquam officere possit: et maxime accedente causa iusta, et mutuo amborum principum consensu: quum alioquin ob utilitatem publicam sollennitas lege vel moribus praescripta possit omitti: Vel (quod inter omnes convenit) variari: ut sentit Sali. et alii l. fi. c. de iureiu. Adde quod, ut antea diximus, coronatio non est necessitatis, sed officii: parumqueve admodum commodi affert, ut refert Barto. in d. extrava. ad repri. quapropter non tam mutari, quam omnino tolli sine ulla iactura potest, et praecipue ratione loci: quum locus nullius negotii vel formam vel substantiam attingat: sed ad sollennitatem duntaxat pertinere videatur. Hac in quaestione nos scire oportet, licet sollenne id significet: quod singulis annis fieri solet, ut Ceremoniae sollennes, et sollenniorum festa: Iurisconsultos tamen vim huius verbi alio traduxisse: apud quos dicitur sollenne, et sollenniter fieri, ubi ritus consuetudoque in contractu, iudicio, aliove negotio adhiberi solita, observatur. l. sciendum. ff. de verbo. obli. unde ducta est vox sollennitas eo dem pene [Note: Sollennitas duplex. Levis.] significatu Cle. saepe de verbo. signi. Et illa est duplex: una gravis, altera levis appellatur. l. manumis. ff. de manu. vin. Illa dicitur levius cula sollennitas, quae praetermissa, vel substantiam rei non immutat. l. i. ff. de exerc. act. vel parum admodum detrimenti affert, ut Bar. et Ange. Are. in l. ii. ff. de vulga. et pupil. et huius omissio nulli [Note: Gravis.] actioni officere potest, ut l. i. ff. de ve. inspi. Quae autem dicitur gravis sollennitas non nisi a principe tolli, aut immutari potest. l. et si nihil. ff. de reg. iur. l. divus. ff. de in integ. resti. ideo etiam si demus ex forma, et gravi sollennitate postulari, ut aurea corona Romae exhibeatur, tamen teste Hosti. in summo de elec. §. quando. acta


page 46, image: s224

Principis ex carentia formae, et sollennitatis non labefiunt, sicut nec sententia a Principe non sedente, neque in scriptis lata, quamvis utrumque ut sententia subsistat, velut eius forma, et substantia exigatur, ut c. de senten. ex peri. reci. l. statutis. Nec enim quae a Pontifice Caesareve geruntur, ullius formae sollennitatisue indigentia [Note: Papa naturam rei immutat.] abrogari debent: ut per glo. in c. quando de transla. epi. quae affirmat Papam (mirum dictu) naturam rerum immutare, substantiam unius rei applicando alii. c. communia delega. l. ii. atque ex nihilo aliquid facere. c. de rei uxoriae actio. l. una. nonne igitur ipsius atque etiam Imperatoris potestas latius patebit, quam ut ullis formularum angustiis coarctetur.? Adde quod haec Coronatio a iure, quod positivum vocant, ortum ducit: cui dubio procul, nec Papa, nec Imperator est alligatus: quum ambo, usque adeo ius positivum in potestate habeant, ut illud pro nutu, vel omnino tollere possint. c. proposuit. de concess. praeb. quippe cum Deus utrisque leges subiecerit: in auth. de consu. §. fi. col. vi. et legum parentes censeantur l. dubitandum. in authen. de incest. nup. Nihil est igitur mirum, si haec coronandi institutio, tam quo ad ordinem, quam quo ad locum plerumque aliter immutata fuerit.Praeterea cum sacerdotium, et imperium eadem ex origine defluant, parique iure censeantur: quicquid in unius celebritate est observatum, ad alterius quoque referri potest. Sed quamvis Urbs Roma sit locus coronationi Pontificiae statutus, plerique tamen ex Pontificibus aliis in civitatibus, atque etiam provinciis Corona decorari maluerunt: ut Gregorius x. in Urbe Viterbi est ea donatus: Celestinus v. Perusii Pontifex designatus, Cardinales Coronae suscipiendae causa, usque ad Urbem Auqilae accivit: [Note: Clem v. Lugduni corona natus.] Clemens v. Perusii pariter factus, extra italiam Lugduni Coronae ornamenta suscepit, et alii aliis in locis: quandoquidem, ut vulgo dicitur, ubi est Papa et Imperator, ibi est Roma, et curia. c. ego de iureiur. et Abb. in c. fi. de fo. cumpe. Quanti vero illud est faciendum, quod quum ex canonum praescriptione, electio Papae eo in loco sit celebranda, ubi prior vitam cum morte commutavit. c. ubi periculum de elec. li. vi. Cle. ne Romani. de elec.


page 47, image: s225

Tamen si alibi fiat stabilis in concussaque habetur. Quoniam locus nec in eligendo Pontifice, nec quavis alia in actione (ut concludit hostien. Goffre. Archi. reliquique canonum Antistites, quos Pet. de Anch. in d. Cle. Romani refert, et sequitur) est de necessitate (ut eorum verbo utar) praecisa: Sed solum ad bene esse. Nihil tamen ambigo, si quis superiorum temporum annales accuratius evoluerit, eum facile reperturum, quosdam Imperatores alibi quam Romae corona aurea fuisse redimitos: sed quum ius finitum sit, prudentes fallere non potest, facti autem interpraetatio plerumque etiam prudentes fugit: ut l. in omn. ff. de iur. et fac. igno. Forte quis mihi obiciat Clementem v. qui Avenioni degebat, iussisse Henricum Lucemburgum Imperatorem designatum Romam coronae accipiendae gratia proficisci. Enimuero quisquis illorum temporum historiam expenderit, facile intuebitur, Clementem non id egisse temere, nec absque causa: sed nec quod non aeque Avenioni, atque Romae eum corona donare potuerit. Verum ut tumultus Italici, qui passim in Hetruira, et agro Piceno exarserant, eius in Italiam adventu sedarentur. Quod refert Platina in vita ipsius Clementis: eodem, inquit, tempore Henricus Lucemburgus a Germanis Imperator electus, hac quidem lege a Pontifice confirmatur, ut infra biennium coronam Romae habiturus, Italiam ingrederetur: hoc autem animo id egit Pontifex, ut Imperatoris adventu, motus Italici comprimerentur. Extremum illud est, quod nullo canone vel lege sancitum puto, ut ordo aliquis tamquam forma, et substantia exigatur, cuius omissio ipsam coronationem labefactet. Demus si placet, ut coronatio sit necessaria, de quo quid maiores nostri senserint, supra retuli: is tamen ordo, qui potius ex commentariorum libris, quam iure aliqueo eruitur, non est necessarius: aut, ut aiunt, de substantia actus: et praesertim ratione loci: tum, quia nullo iure cavetur coronationem alibi quam Romae factam robur non obtinere: tum quia nulla in actione locus ut forma substantialis exigitur: Nec ulla lex aut canon super ea coronatione aeditus loquitur, aut prohibendo, aut cum clausula decreti irritantis, aut per verba ablativi absoluti, vel alia


page 48, image: s226

verba: quae de sui natura solent substantiam, formamue indicare: de quibus per iuris interpretes. c. cum dilecti. de elect. et in l. i. ff. de lib. et posth. Ergo omissio huius ordinis, locique immutatio non redidit coronationem mancam, nec inanem, si modo ab idoneo aliquo, utpote a Pontifice maximo, eiusue legato celebretur: ut d. c. Venerabilem: et d. Clem. i. et d. c. Adrianus. Quamvis Imperio nondum de Graecis in Germanos translato coronandi munus ad praefectum Urbis spectaret: ut sentit Barto. in. l. i. ff. si quis testa. lib. esse iuss. fue.

De Christianis Imperatoribus, et quid Constantinus ecclesiae Romanae contulerit.

TRadit Innoc. aequissimus in asserenda Pontificis Imperatorisqueve potestate vindex, qui velut in Critolai trutina utriusque [Note: Tres Impera. de sede apo. opt. meriti. Constantinus.] copias et facultates expendit: Tres Imperio Romano praefuisse, qui de sede Apostolica quam optime meriti sunt. Constantinum: de quo in. c. Constantinus. XCVI. distinct. deinde Iustinianum sanctissimarum legum promulgatorem. postremo Carolum Magnum: de quo in c. Adrianus. lixii. distinct. Sed [Note: Carolus Magnus.] Carolus V. sub cuius dectu, felicibusqueve auspiciis Christo militamus, tanta est (quod sine ulla adulationis suspitione dictum velim) in sedem Apostolicam pietate, observantiaqueve: ut tribus his, vel aequalis, vel multo etiam (a verbo absit invidia) superior esse videatur: Cuius munificentia, incredibileque animi magnitudine effectum videmus, ut summus Pontifex a tot fluctibus, vel verius naufragiis ereptus, in pacatissimum quietis portum sit delatus: Atque se des Apostolica Urbis Romae domina, et Regina optimo iure, et fit, et habeatur. Quodne quis minus considerate dictum putet, historiam priscorum Caesarum paucis attingam. Ex Imperatoribus duo Philippi, pater et filius, omnium primi Christianum nomen acceperunt anno salutis. CCXC. post quorum infelicem exitum, uterque enim fraude Decii necati sunt, imperavit Decius, maximus Christiani nominis hostis: qui


page 49, image: s227

Cornelium urbis romae Episcopum variis cruciatibus crudeliter [Note: Constantinus.] interemit. Ventum est tandem ad auspicatissima Constantini tempora, qui a Silvestro una cum filio Crispo salutaris fontis lavacro expiatus, sub sacro sanctae crucis vexillo hostes pene innumeros superavit. Sub hoc Principe, qui anno Christi. CCC. XXXIX. Imperium obtinuit, Christicolae prius a Tyrannis oppressi, [Note: Donatio constantina.] paulatim respirare coeperunt. Ceterum quae de illius donatione vulgo feruntur, et magnos alioquin assertores habent nec propugnare, nec oppugnare est animus: quum duo eximii Sedis Roma. Cardines, non minus doctrina, quam pietate clari Nicolaus Cusanus, et petrus Aleacensis adeo accurate, copioseque rem omnem explicarunt, ut nihil supra addi posse videatur. At Pius Pontifex sedulus rerum vetustate in volutarum indagator, in nobili illo Dialogo, quem ante Pontificatum in Germania edidit, Paleae scripta de Constantino, ut subditia [(transcriber); sic: subdititia] et adulterina refellit: invehiturque contra miseros 8ut eius verbo utar) legistas, qui tantum sudant disputando, an id valuerit, quod nullo unquam tempore fuit. Nam Laurentium Vallensem missum facio, qui calumniandi potius, quam veritatis indagandae studio, in sacram Sedem Apostolicam petulantissime debacchatur: eos autem ut prius auctores sequar, qui procul ab invidia, et metu, rursus a gratia, et amore haec ex fide retulerunt. Ex quorum monumentis innotuit Constantinum ecclesiam in Urbe Roma condidisse in hortis Equitii, non longe a Thermis Domitiani: donaqueve obtulisse patinam argenteam, et cyphos duos, et calicem aureum, aliaqueve vasa ex auro, argentoqueve conflata: fundum quoque Cornelianum dedisse dono in agro Sabino: et hortum in Urbe ad regionem duorum adamantum. Item domum in regione Orphea intra Urbem. Reliqua de eius donatione, et lepra, et baleno sanguine puerorum redundante passim decantata, silentio praetereo, ne odium gratuitum mihi comparem.


page 50, image: s228

Post mortem Constantini, ad quos Urbis Romae principatus devenerit.

EO vero defuncto, ut lege quadam fatali regna, principatusque, quo sublimius evehuntur, eo miserabilius ruunt, rebus Romanis paulatim in deterius labantibus: deinde funditus eversis, Vandali, Gotti, Hunni, Alani, Longobardi suo quique tempore Italiam innumeris cladibus, depopulationibusqueve devastarunt, Urbe Roma saepius in praedam versa, aliquando et igne exusta. Nemo tamen barbarorum eam sibi vendicare est ausus: sed velut Urbem sacrosanctam, et extra alienigenarum commertium positam Caesarum legibus, magistratibusque regendam omiserunt. Nam cum Vandali, Imperante Valeriano, ex Aphrica profecti, Duce Genserico, Urbem diripussent, incendissentque, templis, et sacrariis spoliatis: quattuordecimo [(transcriber); sic: quatuordecimo] post Urbem captam die cum ingenti captivorum numero in Aphricam redierunt. At Theodoricus Gottorum rex, Italia domita et subacta, Ravennae regni [Note: Contentio inter Antiochenam et Romanam eccle.] fui sedem fecit, Roma Imperatorum ditioni relicta. Quibus quidem temporibus, inter Antiochenam Romanamque ecclesiam, de sacrorum et Pontificatus praerogativa, gravissima et diuturna contentio fuit. Sed nec minus postquam Constantinus Bizantium deduxit Coloniam, de ecclesiae primatu certatum est: quoad Bonifacius 111. a Phoca Imperatore obtinuit, magna tamen contentione, ut sedes beati Petri Apostoli, sicut caput omnium est ecclesiarum, ita diceretur et haberetur ab omnibus: quem [Note: Romam fuisse in potestate Impe. usque ad tempora Phoca.] quidem locum sibi ecclesia Constantinopolitana vendicare conabatur, plerisque affirmantibus, eo loci primam ecclesiae sedem esse debere, ubi Imperii caput esset. hactenus, usque ad Phocae scilicet principatum, urbem Romam in Imperatoris potestate fuisse, ut cetera omittam, argumentum est certissimum, quod bonifacius IIII. cupiens Romae eo loco ubi Pantheonis templum visebatur 8sic nuncupatum, quod Cybeli matri, et omnibus diis commune esset) delubrum in honorem intemeratae Virginis


page 51, image: s229

exstruere, necesse fuerit ei facultatem aedificandi a Phoca obtinere: adeo Pontifex (Urbis non tam dominus, quam inquilinus) omni ditione carebat, ut ne sacellum quidem unum sine Imperatioris iussu aedificare potuerit. Deinde Urbem Romam diuturna barbarorum incursione vexatam, et tandem Bellissarii, et Narsetis [Note: Hexarchus.] virtute a tot calamitatibus ereptam, Imperatores, qui longissimo ab Italia tractu Byzantii morabantur, per Hexarchum (id enim erat magistratui nomen, qui rebus Itali cis praeerat) aut legatos quiete tranquilleque regebant. Quoad Lotharius in Italiam [Note: Decarchonos. xii.] veniens magistratum elegit, qui populo Ro. ius diceret. Ex plebe autem Decarchones duodecim creabantur, qui vicem senatus gerebant. Et ne omnium temporum Ephemeridas contexam, novissima complectar: Anno salutis M. CCC. XLVI. Romani [Note: Tribunus.] sibi magistratum constituerunt consulari potestate, quem Tribunum vocabant, quo tamen brevi abrogato, et ob civiles [Note: Dictator.] discordias in exilium eiector, Senatorem elegerunt, qui velut Dictaturam in Repub. exerceret. Sed eo quoque non longe postea, e [Note: Reformatores.] magistratu deturbato, Septem uiris creant cum summa potestate: quos Reformatores totius Reipub. nominarunt, qui hodie pari quidem nomine, sed dispari potestate rebus Urbanis praesunt. [Note: Bandaresii.] Anno autem. M. CCC. LXV. Urbis custodiam, totiusque Rei pub. curam Bandaresiis, id est singularum vexilliferis curiarum commiserunt: [Note: Bonifacim ix. primus urbis dominatum sibi vendicare tentavit. Platina auctoritas.] haec capita regionum in hunc usque diem vocant. Ex Pontificibus primus Bonifacius IX. anno Domini M. CCCC. Urbis Romae dominatum sibi vendicare tentavit, in cuius vita haec scribit Platina: Bonifacius Urbem ingressus, munita mole Adriani moenibus, et turribus dominatu urbis sensim potitus est. Quae autem scribit Platina in eo lib. quem de vita et morbus Pontificum aedidit: velut sacrosancta et Sybillinis foliis veriora sunt existimanda: quippe quum ea ex publicis tabulis et diplomatibus, aliisque legitimis documentis deprompserit, in quibus res gestae Pontificum eorumque successus, et progressiones, ut quisque domi forisque se habuerit, quod cursu naviculam pro cellis nunc agitatam, nunc tranquillo [(transcriber); sic: traquillo] pelago quietam duxerit, historica fide continetur. At


page 52, image: s230

Romani indulgentia Imperatorum libertati assveti, eam e manibus ereptam, ab Innocentio VII. qui in Pontificatu successit, prius blande appellando, deinde quum id parum succederet arreptis armis violenter agendo, extorquere non omiserunt: et ut idem scribit, capto Capitolio, occupatoque ponte Miluio: arcem Adriani oppugnare conati sunt. Paucis post annis, dum Constantiae concilium ageretur, mortuo Rege Ladislao contra Florentinos proficiscente, Romae ad arma et libertatem acclamatum [(transcriber); sic: acclamamatum] est. Quod ipsum contigit Pontificatu Eugenii 1111. in cuius vita haec a Platina traduntur. Romani ad libertatem aspirantes sublato clamore pulsisque omnibus Eugenii magistratibus, novos ipsi magistratus crearunt. Quid illa, quae sub Nicolao v. contigerunt? cuius manibus Federicus, tuus, Carole Auguste, abavus paternus aurea corona insignitus est: nonne in eius vita haec ad verbum leguntur? Stephanus Porcarius vir maioris animi, quam potentiae, multa liberandae patriae indicia praefeferens, Boniniam a Pontifice relegatur, qui Romam advocantibus coniuratis propere rediit hac mente, ut quum Urbem attigisset, sumptis armis, populum ad libertatem convocando, Pontisicem et Cardinales caperet. Idem ausi sunt Romani recenti memoria sub Paulo 11. in cuius vita verba sunt haec: Nonnulli minas eius contemnentes, tempus vindicandae libertatis exspectabant, quod postea eo mortuo illuxit.

De munificentia, et benignitate Caroli Imp. adversus sedem Apost. Italiamque universam

HAEc ideo minutatim collegi, ut velut ex altissima quadam specula, pulchrum et inauditum virtutis clementiaeque spectaculum cuique oculis intuendum subicerem, Carolum v. ex Imperatorib. Christianis primum Urbem Romam una cum Adriani mole portuque Hostiensi, et oppidis undique circumvicinis in potestatem redactam Sedi Apostolicae habendam, fruendamque donasse.


page 53, image: s231

Fecisti Carole Auguste quod futura posteritas magis miretur, quam imitetur: qui cum Romanorum Rex sis, et appelleris, omnem Romanae Urbis iurisdictionem, a te abdicasti, illud propter virtutem nihilo ducens, pro quo Imperatores reliqui tantopere digladiari solebant. Quod si mihi facultas daretur sermonis pro rerum dignitate figurandi, quam exquisito dicendi lepore, et venustate in herocis, et plane divinis tuis virtutibus explicandis immorarer: quum non tam gloriosum duxeris Imperii fines propagare, quam pacem ab Italia iampridem exulantem in pristinas sedes, quasi postlimino revocare. Et cuius fuit prudentiae hostibus omnem nocendi facultatem auferre, eius fuit humanitatis, victos, ac debellatos ob omni iniuria, et clade relevare. Hic licuit si unquam aliâs tuam pietatem magnanimitatemque intueri. Nemo fuit ex eorum numero, a quibus neque divino, neque humano more fuerat lacessitus, non modo aliqua poena mulctatus, sed ne minima quidem ignominia perstrictus: nemo nec loco, nec gradu, nec ordine submotus, manserunt cuique principatus fortunaequeve omnes integrae et illibatae. Et quamvis intelligeres, et quid rebus tuis magis expediret, et quid tibi liceret, maluisti tamen opulentissimis Civitatibus carere, quam pati, ut aliquid de tua clementia pietateve desiderandum videretur.

O tuam Carole non tam Victoriam, quam clementiam praedicandam: ex qua nescio quid maius, quam ex victoria es adeptus: illa effecit, ut nemo tibi nocere possit, haec ut nemo velit. Qui rebus christianae Rei pub. ex animi sententia compositis et constitutis, dextro numine, felicibusqueve auspiciis ad gloriosam illam et per necessariam adversus Turchas expeditionem tete accingis. Iamque augurari mihi licet suturum, ut abolitis ferrei saeculi reliquiis, aurea illa aetas sub te brevi renascatur: isqueve sit futurus Christianae Rei publicae status, ut continuandae potius felicitatis, quam augendae cupiditatis vota faciamus. Quae felicitas an adhuc meae debeatur aetati, Deus ipse viderit: hac


page 54, image: s232

certe spe interim fruar, quicquid Orbis terrarum patet, qua vox olim evangelica permearit, tuo magnanime Carole ductu atque auspicis in Christianam ditionem concessurum.


page 55, image: s233

DE KAROLI V. CAES. AUG. FUTURIS SUCCESSIBUS VATICINIUM, HIERONYMI BALBI GURCENSIS EPISCOPI.

NOx erat, et puro radiabant lumina caelo,
Roscidaque in biiugis luna nitebat equis.
Cum me nocturnis operantem sacra Camenis
Curarum domitrix ceperat alta quies.
En Phoebus viridi redimitus tempora lauro.
Est visus nostro limine ferre pedem:
Clara serenato lampos fulgebat ab ore,
Plurimus in tote corpore splendor erat.
Aurea caesaries longa cervice fluebat,
Haerebant lateri munera grata lyrae.
Pectine qui citharam simul ac percussit eburno,
Fatidico tales aedidit ore sonos:
Heu mihi, quam vanum est humanis fidere rebus,
Quam vanum est, ullo ponere certa loco!
Cum rotet ambiguo fortuna volubilis orbe,
Quaeque valent, fato saepe iubente ruant.
En tibi Caesareis celeberrima Roma triumphis,
Protulit in geminos quae sua sceptra polos,
Septenis urbs alta iugis, de culmine tanto
Excidit, innumeris exagitata malis.
Haec Arabos, Medos, gracilesque coercuit Indos
Teque sagittifera Parthe superbe fuga.
Paruit huic lapsus septena per ostia Nilus,
Turbidus et rapta factus Oaxis aqua:


page 56, image: s234


Paruit et toto divisa Britannia mundo,
Et posita Eoo littore Taprobane.
Utque altum excrevit, paruis a sedibus orta:
Sic lapsa est imo praecipitata gradu.
Nec licuit duri vitare pericula casus,
Cum ratio fatum vincere nulla queat.
Inde Scythae, Gothique truces, et durus Alanus,
Proxima Riphaeo qui colit arva iugo,
Caede, fugâ, flammâ latios fregêre Penates:
Ipsaque ab hostili est Roma perusta face.
Aspice nunc, aliis infestus miles ab oris
Ut ruat in clades Ausonis ora tuas.
Hinc properat latis audax Hispania terris,
Hinc Italos Galli depopulantur opes.
Inde furit densis pubes Germana maniplis:
Hinc eques, inde pedes pronus ad arma ruit.
Appulus et Samus, iunctusque Sabinus Hetrusco,
Sentit vicinis classica pulsa locus.
Agmina collatis coeunt in proelia turmis,
Aestuat auditâ militis ira tubâ.
Caede madet tellus, squalent populantibus agri:
Et cremat innocuas hostica turba casas.
Tecta rigent densis veluti vallita sagittis,
Et grave muralis machina pulsat onus.
Vix urbes miseri vallo portaque tuentur:
Haec quoque habent hostes, quoque vetantur eunt,
Quisque tamen posito sumat nova gaudia luctu:
Nullaque funestus contrahat ora dolor.
Nam iam laetar edit vultu fortuna secundo:
Iam remeat pulsa nube serena dies.
Carolus, in toto Phoenix velut unicus orbe,
Auspiciis revehet prospera fata suis
Hic caput Imperii repetet; comitisque Tyrannis
Eximet a turpi colla subacta iuga.


page 57, image: s235


Victricesque aquilas Capitoli sede locabit:
Nec nisi Romanum, quod vereamur, erit.
Sed simul ac vincet, victis sua iura remittet
Carolus ut bello, sic pietate prior.
Vincit enim, ut victis ignoscere possit: et illa,
Qua gerit, hac gaudet ponere tela manu.
Patris non domini ritu complectitur omnes,
Qui veniam lapsi supplice voce rogant.
Et quem Marte ferox, domito tam mitis in hoste
Moribus exaequat clara tropaea suis.
Hoc duce libertas Latium migrabit in orbem.
Paxque erit, et pacis fida ministra quies.
Candida Pax olea cinget sacra tempora Regum:
Candida pax proceres in sua iura trahet.
Gloria Pontificis, cui dat clementia nomen,
Crescet et eximium surget in astra decus.
Quaeque procelloso nunc fluctuat aequore puppis,
Ducet inoffensas pervia tuta vias.
Ast ubi secura populos in pace locarit,
Qui gemino claudit littus utrumque mari.
Nil ille in Turcas cessabit Marte feroces,
Sancta salutiferae ponere signa crucis.
Et cum fratre pio communem raptus in hostem
Delebit populos (nec mora longa) truces.
Qui licet immites aequent feritate Cyclopos,
Et rigida durum Gorgone pectus alant.
Hic tamen (ô facinus, nostrique ô dedecus aevi)
Cladibus Eoos Hesperiosque premunt.
Hosque Syri metuunt, Arabes, et Cares, et Indi,
Atque Semiramia moenia structa manu:
Carmaniusque, Cilixque, et longe cultor Imavi,
Aequa nec hospitibus Taurica terra suis,
Quaeque fluit Ganges, auro qua turbidus Hermus,
Tygris et Eufrates qua loca cultarigant.


page 58, image: s236


Iamque Asia domita spoliis Orientis onusti,
Europae in medio bella cruenta gerunt.
Nec Thracas domuisse sat est, Hemumque nivalem
Fregisse, et vires Graecia docta tuas.
Moesia victa iacet, iacet ingens Illyris ora,
Flexaque montanae bracchia Dalmatiae.
Pannonii subiêre iugum, subiêre Liburni,
Et quos praeterea longa referre mora est.
Iamque iter ad Rhenum, fontemque binominis Istri
Ense cruentato trux Solimannus agit.
Hocque magis sitiens, quo plus bibit ille cruoris,
Pascitur e nostris luxuriatque malis.
Dira quoque in superos saevorum more Gigantum
Bella gerit, nullum dum putat esse Deum.
Carolus hoc monstrum caelestis robore clavae
Sternet, et in Stygias praecipitabit aquas.
Et simul Arctoo Rex Ferdinandus ab axe.
Arma geret fratri consocianda suo.
Occidet exstincto Mahometica secta furore:
Notus erit toto verus in orbe Deus,
Qua Boream spectat sublimis ab aethere vertex,
Qua tepet adversi mitior aura poli:
Quaque oriens dat signa dies, qua vespere sero
Lapsus in aequoreas praecipitatur aquas,
Suspicient purâ natam de virgine Christum,
Missaque de supero Mystica sacra polo.
Tunc belli finis, requiesque optata malorum:
Tunc nihil infesti quod vereamur erit.
Haec tibi Phoebus ego, superis delapsus ab oris,
Euentura sono vaticinante cano.
Voce Dei monitus te lux clarissima mundi,
Alloquor, inque sacros ora resoluo sonos.
O decus Austriacae, spes, et nova gloria gentis,
Proxima qui magno cum Iove regna tenes.


page 59, image: s237


Cuncta tuo pendens a numine machina mundi,
Tota humeris coepit nunc onus esse tuis.
Tu clarum afflictis lumen mortalibus affers
Et nitidum toto spargis in orbe iubar.
Tu Senonum strages, et Cymbrica damnare pendes:
Tu Totilae flammas, Vandalicumque nephas.
Tu Mausolaei redimes pia templa sepulcri,
Sacraque Barbaricas non bene passa manus.
Turca ferox dabit ora tuo nectenda capistro,
Atque Borysthenio Tartarus orbe nocens.
Insignemque feres superato ex hoste triumphum,
Quae ritu veteres instituistis avi.
Qualis ab edomita victor Tyrinthius hydra,
Qualis et Eoo Bacchus ab orbe tulit.
Alta triumphali scandes Capitolia curru,
Quatuor in niveis conspiciendus equis.
Ferdinandus ovans, curru sublimis eodem.
Frondenti lauro tempora vincta geret.
Praecedent diris onerati colla cathenis,
Sanguineas vincti post sua terga manus,
Qui scelerata colunt Mahometae sacra nephandi,
Pro falsisque gerunt bella pudenda Deis.
Praecipue turcae, domita cervice ferentes
Vincula, qui nostris gentibus horror erant.
Fercula ducentur celebri sollennia pompa,
Cum titulisque legent oppida capta tuis.
Fluminaque et veros simulacra imitantia mores,
Armaque per cumulos telaque iuncta suos.
Ornabis sacras spoliis hostilibus aedes,
Virtutique feres tot monumenta tuae.
Curia gaudebit patribus stipata verendis:
Plebs, eques ore, manu, prospera signa dabunt.
Et laetum Paeana canent: duo fulmina belli
Austriades, superis regna secunda tenent.


page 60, image: s238


Attuus argento chlamydem contectus et auro
Miles Io, magnâ voce Triumphe canet.
Dicite, Io felix, Pylios dominetur in annos
Carolus, et nostro semper in ore sonet.
Dicite, Io faustos quibus hoc sub Principe nasci
Contigit, et tanto numine posse frui.
Dicite, Io, longum Rex Ferdinandus in aevum
Floreat, et fratri proxima sceptra ferat.
Austricaosque Duces solitis circum volet alis.
Gloria, quae Solis lustret utramque domum.
Ipse pio cultu sollennes pronus ad aras
Propitio reddes debita vota Deo.
Costum molle fluet, passim spargetur Amomum
Et quae sepositus munera mittit Arabs.
Ast ubi iam manibus purgatum sanxeris orbem.
Clauseris et firmâ bellica templa serâ:
Prisca renascentur meliori templa metallo,
Et senio posito iam novus orbis erit.
Sic renovat veteres ales Gangetica nidos,
Quae perit, ut vivat morte secunda sua.
Iustitia aetheres tandem delapsa per auras,
Pollutam nulla labe revisit opem.
Insiliet stricto nusquam sicarius ense,
Praedo nec innocuus quaeret avarus opes.
Non struet insidias fido delator amico,
Praeda nec ullius plena cruoris erit.
Captator fumos populo non vendet inanes,
Credula quem foveat simplicis aula ducis.
Nullus in adversos tendet sua brachia fluctus,
Cum liceat facili currere cuique viâ.
Haec ego Pieria referam securus in umbra,
Sit licet exiguo parvus in ore sonus.
Sed tamen ingenii quidquid de paupere venae
Fluxerit, id votis serviet omne tuis.


page 61, image: s239


Dum sol volvetur rapido contrarius orbi,
Lunaque fraternis obvia fiet equis.
Te super astra vehet sublimi gloria penna:
Tantus inest Musis carminibusque vigor.
Carmina non metuunt cariosae damna senecta.
Illa licet rapido gutture cuncta voret.
Quod mihi si placida facilis Deus annuet aura,
Hos repetam cantus uberiore lyra.
Laetarum interea mae sit praenuntia rerum
Musa, per aethereas cardine lapsa vias.
Alitibusque bonis venientia fata renarret,
Quae tibi de niveo vellere parca trahit.
At tu Phoebe pater, certis qui legibus aevi
Quae sunt, quae fuerant, quaeque futura, canis:
Ista tuo monitu cum sum ventura locutus,
Adice carminibus pondera digna meis.
Nilque sit in terris occasu solis ad ortum,
Quod non Austriadum sub ditione fluat.
Sic fore vaticinor, moneoque favete monenti,
Utque haec sint stabili credita verba fide,
Praescia signa ferat, venturaque omina fati,
Proximus aurorae vectus ab axe dies.

FINIS.